Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

AELIANUS CLAUDIUS - DE NATURA ANIMALIUM

-traducere din greacă-

Liber Primus
1 Insula quaedam nomine Diomedea multas ardeas alit; quae, ut ajunt, barbaris neque quippiam nocent, neque eos adeunt: sin Graecus advena eo diverterit, divino quodam munere ab his avibus aditur alis explicatis, tanquam manibus ad prensationem et complexum; Graecos se pertractantes non refugientes, intrepide se palpari sustinent, et in accumbentium sinus advolant, velut ad mensas hospitales invitatae. Vulgo socii Diomedis esse jactantur, qui una cum eo contra Ilium arma tulerunt; et prima eorum natura in avium speciem immutata, etiam nunc se esse Graecos et Graecorum studiosos approbant.
2 Scarus cum aliis herbis marinis, tum alga vescitur: omnium piscium ad venerem inflammatissimus est: causa, cur capiatur, est cupiditas inexplebilis in feminam. Ea non ignorantes rei piscatoriae periti, hoc modo ei insidias ponunt; ut comprehensae feminae summum os ad tenuem funiculum ex sparto confectum alligent, eamque vivam per mare trahant, ubi eorum sedes et cubilia esse, et in quem locum congregentur norunt. Conficiunt etiam grave plumbum figura rotundum, longitudine trium digitorum, quo ex chordis appenso, trahitur scarus femina captiva. Aliquis eorum nassae in piscatorio navigio accommodatae os late diducit, datque operam, ut nassa in scarum captum convertatur; eaque sensim demittitur, lapide ad certam mensuram facto. Mares vero, non aliter quam homines, ad conspectam amatam libidinis furore feruntur, circumque eam concursantes, alius alium praevertere, eique appropinquare et contingere student; ut solent juvenes vehementer amantes, aut osculum, aut vellicationem, aut aliud quodpiam furtum amatorium captantes. Qui deducit feminam sensim et pedetentim, insidiis collocatis, recta ad nassam cum amata diceres ducere amantes. Cum proxime ad nassam hi accesserunt, plumbum in interiorem partem a piscatore traductum, et linea decidens, feminam in nassam detrahit; quo simul influentes mares capiuntur, ac poenam dant scari ejusmodi furentis libidinis.
3 Capito e piscium genere est, qui in paludibus degunt; et1 continentissimus ac in victu temperantissimus esse creditur. Etenim nullam animantem invadit, sed cum omnibus pacem servare solet. Si vero in quempiam jacentem inciderit, hunc in suum prandium convertit; non prius tamen eum attingit, quam cauda moverit; tum si immotus maneat, hunc praedam sibi facit; si vero moveatur, discedit.
4 Ut homines fidi et commilitones veri, perinde pisces sibi invicem opem ferunt, quos anthias venationis maritimae periti nominare solent; sunt autem pelagii. Ex his quilibet, cum noverit convictorem socium captum esse, celerrime adnare festinat, ac dorsi sui nixu ad eum inhaerescit, incursu impulsuque pro viribus prohibet captivum abduci. Scari etiam gregales suos optime vindicant, ac adeuntes lineam dentibus conficere conantur, ut captum servent; et saepe lineam concidentes eum liberaverunt, neque ob id petunt redemptionis praemia: saepe vero non adsequuntur socii liberationem, sed spe sua frustrantur; tametsi id, quod suum erat, promptissime praestiterunt. Jam vero in nassam cum inciderit scarus, dicunt eum posteriorem partem suam de nassa exserere; reliquos vero, qui non sunt capti, circumnatantes eum morsu corripere, et foras socium proferre. Si vero in caput exierit, ipsorum quispiam, qui foris est, caudam ei porrigit; ille, comprehensa cauda, sequitur. Haec illi quidem faciunt more hominum, amicitiam non docti, sed ad eam colendam nati.
5 Piscis trocta, cujus naturam, nomen et os declarant, dentes habet frequentes et continentes, quibus quicquid inciderit perfringere potest. Hamo captus solus ex piscibus non se ab hamo retrahit, sed impellit sese in ferrum, chordam abrodere cupiens. Piscatores contra astu utuntur, longas enim hamorum ansas fabricantur; ille vero, quoniam quodam modo valet saltu, ansas saepe transilit, ac linea qua agitur concisa, ad piscium domicilia revertitur. Hic etiam, sui generis grege coacto, delphinos invadit; et ii quidem, si quem segregatum circumvenire possint, fortiter invadunt: plane enim sciunt delphinum suis morsibus verberari aspere solere. Itaque troctae ei acerrime instant; delphinus contra resilit, subsilit, atque indicat, ut ex dolore torqueatur: idcirco tenaciter urgent, simulque ad saltum delphini tolluntur. Hic eos repellere conatur; illi vero nihil remittentes, vivum lacerant. Postea vero quam pro se quisque aliquam partem mordicus abripuerit, discedit; delphinus vero libenter enatat, cum convivas, ut ita dicam, non invitatos cum suo dolore excepit.
6 Glaucam citharoedam a cane amatam fuisse audio; alii dicunt, non a cane, sed ariete; alii ab ansere. Atque apud Solos Cicliciae civitatem puerum, cui nomen erat Xenophon, canis amavit; aliumque adolescentem Spartae ob speciem graculus amavit.
7 Thoa dicunt esse animal homini amicissimum; et si forte in hominem inciderit, revereri ac velut observanter suscipere; cum vero ab alia fera ipsum infestari viderit, statim ei succurrere.
8 Nicias quispiam ex venatoribus cum de improviso in carbonariam fornacem lapsus fuisset, canes, qui cum eo erant, hoc intuentes non illinc discesserunt; sed primo circa caminum ingemescentes et ululantes commorabantur; tandem praetereuntes leviter et sensim morsu vestium attrahebant ad id, quod accidisset, tanquam auxiliatores domino suo implorantes homines. Unus igitur videns hoc idem, suspicatus est id, quod acciderat, et secutus est canes, invenitque Niciam in fornace deflagratum, rei conjectura ex reliquiis facta.
9 Fucus, qui inter apes nascitur, de die in mellarias cellas abditus manet; nocte vero, cum apes dormire observaverit, eorum opera invadit, vastatque alveos. Hoc illae cum intelligant, plurimae quidem earum dormiunt, nempe defessae, paucae vero excubant. Cum vero viderint furem, verberant eum modice et leniter, expelluntque alis, et in exsilium projiciunt. Iste vero non ob id corrigitur, sua enim natura et piger et vorax est; quibus duobus malis praeditus extra favos se abdit: ut vero ad pastionem apes profectae sunt, ille rursus opus invadens, quod suum est, facit; confercit se melle, et depopulatur thesauros dulces apum. Eae ex pastione redeuntes, cum in eum inciderint, non amplius leniter verberant, neque tanquam essent in exsilium eum ejecturae, sed aspere aculeis invadentes, percutiunt latronem; qui jam non amplius mulctatur increpationibus, sed voracitatis et gulae nimiae poenas vita persolvit. Apiarii haec dicunt, ac mihi persuadent.
10 Ex apibus quaedam sunt inertes, non tamen moribus fuci sunt: neque enim favos corrumpunt, neque melli insidiantur; sed ex floribus aluntur etiam ipsae, et cum aliis evolant et compascuntur. Quamvis autem mellis conficiendi et condendi industria carent, non tamen prorsus otiosae sunt. Earum enim quaedam aquam regi, et apibus vetulis apportant; nam seniores apud regem, ad ejus stipationem selectae, permanent. Aliae vero hoc munere funguntur, ut mortuas ex alveo efferant; mundos enim et puros favos eis esse oportet, itaque mortuam apem intra alveos favorum esse non patiuntur. Aliae vero ex his nocte excubant, et favorum substructiones non secus ac parvam urbem vigiliis asservant.
11 Apum quispiam aetatem ad hunc modum dignoscere poterit. Quae annum non excesserunt, nitescunt, oleique similitudinem et speciem gerunt. Vetulae vero et adspectu et tactu horridulae evadunt, atque ex aetate affecta rugis plenae videntur; eae tamen experientia et industria praecellentiores sunt, ex longitudine nimirum temporis ad mellis conficiendi scientiam eruditae. Eaedemque tanta divinitate praestant, ut et pluvias et frigora futura praesentiant; et quando horum alterum, vel utrumque impendere conjecturis adsequuntur, non longissime ab alveo volatu procedunt, sed circum apiaria volantes veluti foribus incubant. Ex his rebus alveorum custodes futura augurati, agricolis turbulentae tempestatis adventum praedicunt. Longe autem minus frigoris, quam nimiae pluviae aut nivis, timentes sunt. Saepe vero vento adversae volant, lapillum pedibus portantes, quantulus inter volandum commode gestari possit; itaque in hunc modum contra ventorum incursiones et afflatus aurae, ne ex itinere deducantur, eiusmodiş firmamentum ac robur machinantur.
12 Vim et numen multa genera piscium noverunt Cupidinis, ne hos quidem, qui in summa maris altitudine degunt, contemnentis. Etenim capito divinum hujus nomen colit atque veneratur; non tamen omnis capito, sed ille, quem a faciei acumine denominant qui piscium genera et differentias noverunt. In sinu Achaico multi, quantum audio, capiuntur, idque variis modis. Maxime vero eorum in re venerea libidinis furorem captura testatur hujusmodi. Cum ex capitonibus feminam piscator ceperit, alligaveritque aut longa arundine, aut fune etiam longo, in litore pedetentim ingrediens adnatantem piscem et salientem pertrahit. Per ejus vestigia alius subsequens retia fert, observans quam diligentissime, qua et quomodo sit eventura piscatio. Itaque agitur femina; mares vero, qui hoc viderint, veluti adolescentes libidinosi formosae puellae praetereunti cupidos oculos adjicientes, in eam feruntur, libidinis furore agitati. Ille autem, qui retia tenet, ea dejicit; et saepe quidem piscium veneris appetitione accedentium magnam copiam nanciscitur. Incumbit autem priori piscatori haec cura, ut femina captiva formosa sit et bene corpulenta, ut plures ad eam accedant pulchritudinis illecebra tanquam esca illecti. Nam si macilenta sit, multi ea spreta discedunt; quicunque tamen horum est vehementi amore ductus, non discedit, mehercle non formae, sed coitus desiderio detentus.
13 Sunt et castitate praestantes pisces. Aetnaeus enim appellatus, posteaquam cum pari suo tanquam cum uxore quadam conjunctus, eam sortitus est, aliam non attingit; neque ad fidem tuendam tabulis ullis ei opus est, nec dote; neque malae tractationis poenam timet, neque Solonem veretur. O nobiles leges et respublicae graves, quibus libidinosi homines non parere nihil verentur!
14 Merulae marinae domicilia et sedes sunt petrae et cavernosa receptacula. Mares autem singuli cum multis feminis complexu venereo junguntur, iique cavernis, quae tanquam cubilia novarum nuptarum sunt, absistunt. Quod ego genus matrimonii, luxuriosum, multarumque esse studiosum, delicatorum ad rem veneream dicerem esse barbarorum, et, ut joco aliquis de re seria dixerit, Medicam aut Persicam vitam. Omnium autem piscium est maxime zelotypus in hoc genere mas cum semper alias, tum maxime cum ejus uxores pariunt. Liceat autem mihi vocabulis uti hujusmodi, in quibus forte aliquis ceu temerarium me reprehendat, quae ipsa videtur concessisse natura, cum rerum etiam ipsarum secundum illam exempla extent. Cum igitur parturiendi doloribus eae tenentur, domi quiescunt; mas autem, tanquam maritus, foribus incubans cavet, ne extrinsecus insidiae inferantur, metu parvulorum. Videtur is nondum genitos amare, metuque paterno motus, his timere, et totos dies in eorum custodia permanet, nihil gustans, atque cura ipsum alit. Sub crepusculum vespertinum tandem intermittit hanc custodiendi necessitatem, cibumque exquirit, neque eo destituitur. Singulae vero conjugum, quae sunt intus, sive sint in partus doloribus, sive jam enixae cubent, algas copiose in cavernis et circum petras provenientes, quibus vescuntur, reperiunt.
15 Peritus piscator, cum insidias merulae pisci molitur, hamum plumbo degravatum, et squilla magna implicatum dejicit; et mox submovet lineam excitans et exacuens piscem in praedam. Squilla vero mota speciem quandam sui praebet ingressurae in cavernas merulae, quod quidem haec maximopere odit. Quamobrem cum id fieri sentit, quanto cum impetu potest, invadit, existimans eam hostem esse (non enim tum cibus curae illi est) cumque squillam dentibus compresserit, discedit, cibo praestabiliorem et antiquiorem curam vigilandi ducens. Cum porro quiddam ex aliis rebus obviis comesura est, primo tentat et premit, deinde jacere sinit; vidensque hoc idem non palpitare, et jam mortuum esse, comedit. Feminae vero, quamdiu marem vident propugnantem, domi manent, et speciem tuendae familiae servant; cum vero ille periit, moerent feminae, easque ex sedibus suis producit tristitia; tumque capiuntur. Quid ad haec poetae dicunt, Evadnen Iphidis filiam et Alcestin Peliae dudum nobis gloriose lugentes?
16 Glaucus piscis pater qualis est! E conjuge sua natos diligenter custodit, ne insidiis impetantur, neve pernicies ulla eis inferatur. Itaque donec laeti ac sine timore natant, tamdiu ille custodire non intermittit, nunc a tergo cum eis natans, nunc vero non a tergo, sed adnatat modo ad unum eorum latus, modo ad alterum. Si quis vero ex parvulis timere coeperit, ille timore cognito, ore hiante parvulum exicipit; deinde, timore praeterito, quem devoraverat, revomit qualem acceperat, isque rursus natat.
17 Canicula marina simul atque peperit, nulla mora interposita, suos catulos simul cum ea natantes habet. Si quis vero eorum timeat, ingreditur rursus per genitalia in ventrem matris; ubi timor abierit, is prodit tanquam rursus editus.
18 Mulierum in liberos studium magnam quidem hominum admirationem habet; verum tamen perspicio filiabus filiisve, qui e vita excesserunt, superesse matres, easque, tristitia mitigata, in doloris oblivionem venire. Delphinus autem femina omnium maxime animalium eorum, quae procreaverit, studio tenetur. Ex sese geminos parere solet. Cum autem piscator aut tridente ejus sobolem vulneravit, aut spiculo feriit (enimvero spicula ex parte superiori, ubi funis oblongus inseritur et alligatur, perforata sunt) cuspides uncinatae defixae in delphini corpore eum retinent. Is quamdiu dolens, et in omnes partes se versans, aliquod robur habet, piscator funem relaxat, ne vi abrumpatur, ejusque culpa cum ferro delphinus discedens ex captivitate evadat. Cum autem ex vulnere delphinum labori succumbere, atque aliquantum de contentione insultandi remittere piscator animadvertit, sensim ad navim subducit, praedaque potitur. Jam vero mater nec catuli sui casum perhorrescit, nec metu reprimitur, sed incredibili desiderio filium insequitur, et quod filium in media caede versantem sibi deserendum non existimat, nullis terroribus ab insequendo deterretur, atque adeo eam filio venientem subsidio percutere facile est, ut collibuerit volenti caedere, adeo prope accedit, itaque una cum filio capitur, cui sese ex periculis servare et discedere integrum erat. Ac si adsint ei ambo catuli, intelligatque alterum laesum esse, atque, ut diximus, captivum abduci, integrum alterum caudae verberatione persequitur, ac mordicus premens ablegat, atque adspirationem quandam occultam mittit, tanquam tesseram, ut fuga salutem adipiscatur. Cujus admonitu discedit ille, ipsa vero remanet, donec capiatur, atque simul cum filio capto moritur.
19 Bos marinus in limo gignitur; et licet minimus mox a partu, postea tamen maximus evadit. Partes supinae albicant; dorso, facie, et lateribus admodum niger et infirmus est: os ei exiguum; dentes inclusi in conspectum non veniunt: longitudine et latitudine insignis est. In cibo cum piscibus multis vescitur, tum carnem humanam praecipue appetit. Porro cum virium suarum infirmitatis sibi sit conscius, sola corporis mole freus est. Itaque si quem forte natanem, aut piscationi intentum viderit, adnans in altum se tollit, et incurvatus desuper se injicit, ac suo pondere deprimit, et corpore toto gravis illi tecti instar superimminens, et membris omnibus suis ceu vinculis impediens, emergere hominem et respirare prohibet. Homo igitur spirandi facultate sibi erepta, ut rationi consentaneum est, moritur; bos vero, imminendi durationis mercede, prandio, quod maxime expetit, fruitur.
20 Caeterae aves cantatrices os expressum habent, ac ore valent ad cantum, moreque hominum lingua loquuntur. Cicadae non ita, sed membranulae verberatione circa cinctum loquuntur; rore vescuntur. A prima luce, donec impleantur hominum conventu fora, silent; vigore solis progrediente, cantare aggrediuntur; et tanquam laboriosi cantores supra caput messorum stantes, aures ipsorum, et pastorum, viatorumque demulcere student. Hoc autem cantandi studium, solis maribus a natura tributum est. Cicada femina muta est, ac more sponsae verecundae silentium sibi convenire existimat.
21 Textrinam et lanificia deam, nomine Erganem, invenisse fama hominum celebratum est. Araneus vero ad textrinum opus sua sponte naturaque natus est. Non enim textili artificio studet, neque aliunde filum assumit; sed ex suo ventre stamina deducit, et irretiendis levissimis volucribus venabula contexit, atque in retis speciem diffundit, atque eodem, quem ad texendum de ventre suo detrahit, succo ventrem suum alit; perquam sedula, ut etiam mulieres, quae maxime ad nendi artificium digitorum argutiis valent, et filum summa arte elaboratum conficere praeclare sciunt, cum eo non sint comparandae; hujus nimirum filum tenuitate pilum vincit.
22 Babylonios et Chaldaeos cursus siderum peritissimos celebrant historici. Formicae vero neque coelum suspiciunt, neque digitis mensis dies nuemrare sciunt; admirabile tamen donum a natura nactae sunt; primo enim mensis die intra tectum suum se continent, et e caverna non egrediuntur, sed immotae manent.
23 Sargis piscibus sedes saxa et cavernae sunt, quae exigua intervalla et divortia habent, ut fenestellas permeare solis splendor, earumque distantiam lumine implere possit. Cum enim omni luce sargi delectantur, tum vero solis maxime radios sitienter expetunt. In loco multi eodem habitant: apud paludes et brevia vitam agunt, vicinamque proximam continentem se habere gaudent. Ex brutis capras vehementissime amant. Namque cum caprarum proxime et secundum litus pascentium unius aut alterius umbra in mari apparuerit, protinus gaudio exilientes summo studio adnatant, ac saltu non admodum ad saltandum idonei capras contingere frustra affectant; sensum caprini odoris percipiunt, etsi sub fluctibus natant, itaque voluptate gestientes ad eas accedere student. Quoniam vero circa amorem adeo infelices sunt, ex his idcirco capiuntur, quae tantopere desiderant. Nam piscator caprinam pellem extractam cum cornibus induens insidias parat, sole a tergo relicto; atque farinam caprino jure madefactam in eam maris partem spargit, ac abjicit, ubi habitare solent sargi: quibus tanquam philtro quodam odoris supradicti allectati accedunt, farina vescuntur, pellis adsimulatae caprae conspectu permulcentur. Ex his autem multos piscator hamo robusto capit, cujus linea alba non ex arundine appensa est, sed virga de cornu arbore. Simulac enim ad hamum adhaeserit piscis, subtrahere expeditissime convenit, ne alios conturbet. Manu etiam capiuntur, si quis spinas, quas ad tuitionem sui excitant, a capite ad partem inferiorem sensim revocando et flectendo declinet, premendoque ex lapidibus, in quos ad latendum se compellunt, extrahat.
24 Vipera sua circumplicatus femina, cum ea coit; istaque sine molestia iniri se patitur. Postquam vero ad coeundi finem pervenerunt, uxor pro coitus consuetudine, mala significatione amoris maritum excipit; nam ei ad collum inhaerens, morsu abscindit caput; itaque hic perit, illa vero praegnans efficitur. Non autem ova parit, sed animantes partus edit, jamjam idoneos ad perniciem inferendum; in ipso enim partu matris alvum distrahunt et lacerant, perque disruptum ventrem erumpunt, ulciscentes patrem in hunc modum. Quid ad haec Orestae et Alcmaeones, o boni tragoedi?
25 Hyaenam si videas hoc quidem anno marem, insequenti videbis feminam; si vero nunc feminam, postea marem: utriusque enim sexus particeps est; eundem marem, cui ante nupserat, uxorem ducit; quotannis autem sexum immutat. Illos igitur veteres Caenum et Tiresiam, non ostentatione verborum, sed rebus ipsis exprimit hoc animal.
26 Pugnant de feminis, juxta ac viri de pulchris mulieribus, hirci contra hircos, tauri contra tauros, de ovibus arietes depugnant cum procis. Turgent etiam amore in feminas canthari marini, qui in locis, quae ἄσπρα nominant, gignuntur. Quod vero in amatores suarum conjugum odium acerbum habent, acerrimas pugnas edi videres; nec tamen illis more sargorum piscium de multis certamen instituitur, sed non aliter, quam Menelaus cum Paride, pro una uxore decertant.
27 Polypus cum aliis cibis pascitur (est enim edacissimus, ad fraudemque et insidias callidissimus) tum vero sua ipse membra conficit. Nam si venatio eum deficiat, brachia sua devorat, ac ventre sic saturato, inopiam venationis levat; deinde renascitur ei, quod deest, hoc tanquam promptum prandium ad famem restinguendam comparante ipsi natura.
28 Equi cadaver projectum vespas gignit. Nam ex hujus putrescentis medulla evolant vespae, nimirum volucris progenies ex equo animali velocissimo.
29 Mulieribus veneficia et cantiones exercentibus similis est noctua, captiosum animal. Haec enim capta, suos in primis aucupes sic captionibus suis in se elicit, ut eam velut ludicrum quoddam aut amuletum in humeris circumgestent. Noctu quidem vigilat, et voce, quasi quibusdam praestigiis et illecebris, aves allicit, easque sibi adsidere facit. Interdiu vero alia aucupii inductione utitur, et avibus illudit, ridicule nimirum in aliam atque aliam speciem vultum convertens; quibus aves captae et stupefactae, manere apud eam perseverant, maximo eorum, in quae se format, timore perculsae.
30 Lupus piscis a squillis superatur; quanquam piscium, ut jocose dicam, maxima vorago est. Lupi igitur cum circa paludes maris degant, squillis quoque palustribus insidiantur. Sunt enim illae trium generum; aliae, quales dixi, palustres, aliae quae algis victitant, et tertiae saxatiles. Porro cum iis resistere squillae non queunt, una perire cum lupis malunt. Neque earum astutiam narrare gravabor. Cum igitur se captas sentiunt, fastigium quod eminet a capite, quodque simile est acutissimo triremis rostro, atque incisuras habet instar serrae uncinatae; hoc, inquam, animosae illae bestiolae, cum callide inverterint, leviter saltantes prosiliunt, et tanquam saltatorium versant orbem. Lupus vero hiat vehementer, eique sunt partes colli tenerae ac molles. Cum igitur squillam ex lassitudine viribus defectam comprehendit, prandium fore arbitratur. Squilla primum in gutturis laxitate saltat, post aculeos in miserum venatorem defigit; huic interiora exulcerantur, tumescentiaque plurimum sanguinis mittunt; denique suffocatione lupum interficiens, interficitur.
31 Unguium robore ingens et dentium ad dissecandum acie confidunt ursi, lupi, pardi, leones: quibus hystricem minime instructum esse audio, nec tamen a natura armis destitutum esse; in hostes enim, qui eum adoriuntur, superiores setas inhorrescente dorso, tanquam jacula, dextre saepius emittit; illaeque volant, tanquam nervo quopiam excussae.
32 Malum profecto ingens et ferox morbus inimicitia et odium insitum, siquidem brutis animalibus ingenita sunt, iisdem quoque sunt inexpiabilia. Polypum odio habet muraena, polypus locustae inimicus, muraenae locusta infestissima est. Muraena enim cirros polypi dentium robore abscindit, et postea ventrem ejus subiens, eadem ipsi merito machinatur; si quidem natare potest, polypus vero reptanti similis est; eique si in saxorum colorem se vertat, nihil ei astutiae hae fallaces prosunt; muraena enim solerter fraudem ejus advertit. Cum vero polypus locustam ceperit, eam suffocat, et mortuae carnes exsugit. Porro locusta cornibus erectis iracundia furens, iratae mulieri similis muraenam lacessit: haec igitur aculeos, quibus hostis praemunita est, imprudens mordicus tenet; illa vero forcipes acutos tanquam manus praetendens, utrinque cuti inhaerere fortissime non intermittit; muraena indignatur, seseque huc et illuc versat, et acutis testis implicat, quibus confixa fatiscit et succumbit; denique effusa jacet: locusta ex hoste instituit prandium.
33 Muraena piscis est pelagius. Qui cum se reti inclusum sensit, circumquaque natat, et qua evadat, ubi vel rariores laxioresve sunt maculae, vel etiam disruptae, callidissime quaerit; quod si talem aliquem locum invenerit, e reti elapsa pristinam natandi libertatem recuperat. Ubi vero una quaepiam sic evaserit, reliquae etiam ejusdem generis, si quae pariter captae fuerint, eadem elapsae illam, ceu viae ducem, sequuntur.
34 Cum se a peritis piscatoribus captari cognoscit sepia, suum atramentum emittit, quo circumfusa, ab oculis piscantium removetur, eorumque perstringit oculos; piscatores vero, cum sit in eorum oculis, nihil tale vident. Sic Aenea tenebris circumsepto fefellit Achillem Neptunus, ut ait Homerus.
35 Fascinantium et praestigiatorum oculos etiam rationis expertes bestiae natura quadam arcana et mirabili cavent. Nam palumbi, ut audio, fascinationis amuletum laurinos ramulos tenues avellunt, deinde in nidos imponunt. Milvi autem rhamnum, circi cichorium sylvestre, turtures iridis fructum, corvi viticem, upupae adiantum (quod et callitrichum aliqui vocant) cornix aristereona, harpe hederam, ardeolae cancrum, perdices arundinis comam legunt; turdi ramo myrti, gramine alauda se tuetur; aquilae gentili suo lapide aëtite, quem et mulieribus commodum esse, et abortibus adversari praedicant.
36 Torpedo piscis sui nominis affectum, hoc est, torporem, in quodvis ab ea contactum animal transfundit. Remoram similiter ex eo, quod facit, quoniam navigia retinet ac moratur, homines appellarunt. Porro cum parit halcyon, maria tranquilla sunt, et venti quiescunt. Et quamvis media hyeme pariat, non deest tamen ad incolume puerperium ei tranquillus aer. Et eo quidem tempore dies halcyonios celebramus. Quod si casu equus lupi vestigium conculcet, torpore comprehenditur. Item si lupi talum equi quadrigam trahentes calcaverint, sistentur, tanquam ii cum quadriga conglaciassent. Ilicis folia si leo pede attigerit, obtorpescit. Lupus itidem, si vel calcet, vel propius tantum accedat ad folia scillae; quamobrem et vulpes cubilibus luporum ea injiciunt, nec immerito, tanquam infensissimae illis, quarum insidiis petuntur.
37 Ciconiae ovis suis perniciem molientes vespertiliones sapientissime vindicant. Cum hae itaque solo suo contactu ova ipsa subventanea atque sterilia efficiant, hoc remedio utuntur ciconiae: platani folia in nidos suos inferunt, ad quae accedentes vespertiliones, torpore comprehensae, perniciem adferre non queunt. Hirundinibus hoc idem natura largita est: nam cum blattae earum ovis perniciosae sint, matres apii folia ante pullos projiciunt, ob idque ab illis ad pullos accessus fieri nequit. In polypos si quis rutam injiciat, immobiles manere in sermonem hominum venit. Serpentem si arundine contingas, a prima plaga non se commovet, torporeque constricta quiescit; sin iterum ac tertio plagam inflixeris, colligit ac confirmat sese. Muraena quoque bacillo semel percussa quiescit; sin saepius, funditus ira incenditur. Piscatores dicunt polypum in terram progredi ad olivae germen in littore positum. Porro contra omnium ferarum venena remedium est elephanti adeps, quo si quis inungatur, licet nudus contra efferatissimas bestias procedat, illaesus discedet.
38 Ariete cornuto et suis grunnitu abhorret elephas. Sic Romanos Pyrrhi Epirotarum regis elephantos in fugam vertisse dicunt, victoriamque amplam ex eo bello retulisse. Mulieris forma hoc animal capitur, atque hebescens ad ejus pulchritudinem remittit furorem animi sui. Rivalem vero fuisse in Aegypti urbe Alexandria elephantum ferunt Aristophanis Byzzantini, de quadam muliere coronas texente. Omnia bene olentia amat, unguentorum et florum odore permulcetur. Si quis fur aut praedo ferocissimum canium linguam compescere, eosque fugare voluerit, titione e rogo hominis abrepta ad eos accedens perterrefaciet, ut quidam ajunt. Hoc etiam audivi, vestem factam e lana detonsae ovis, quam lupus laniavit, molestiam et pruritum excitare in corpore ejus, qui induerit. Si quis vino immittat lapidem a cane demorsum, furore convivarum excitato, lites et contentiones movebit. Scarabaei bestiolae foetidae unguento odorato, si instilletur, intereunt. Sic etiam cerdones ajunt aeri putido adsuefactos unguentis abhorrere. Serpentes quosvis ibidum pennas timere Aegyptii adserunt.
39 Turtures capiunt qui eorum capturae studiosi sunt, et desiderio non frustrantur, in hunc modum. Saltant et canunt, quam possunt suavissime; illi vero tum auditu mulcentur, tum conspectu saltationis se oblectant, et propius accedunt. At aucupes sensim ac pedetentim recedunt ad eum locum, ubi dolori in miseros structi, nempe retia expansa jacent; in quae illi mox incidentes capiuntur, saltatione et cantu prius allectati.
40 Orcynus, cetaceus piscis, non ignarus est eorum, quae sibi maxime conducant, donum hoc natura, non arte adeptus. Itaque cum hamo transfixus fuerit, in maris altitudinem seipsum impellens ac deprimens ad solum allidit, et hamum oris pulsatione expellere conatur: quod si id minus fieri queat, ab hamo exceptum vulnus luculentius infert dilatatque; atque exsiliendo id, quod sibi molestiam exhibet, exspuit abjicitque. Saepe vero id non adsecutus, invitus ad piscatoris praedam subtrahitur.
41 Timidissimi piscium melanuri suae timiditatis testes habent piscatores; neque enim capiuntur nassa, neque ad eam accedunt; si quando vero sagena eos circumdederis, imprudentes comprehenduntur. Iidem, cum placidum et quietum est mare, ad imam maris sedem in petris aut algis quiescunt, tegumentoque proteguntur, quocunque corpus occultari potest. Contra, cum adversa tempestas est, et pisces alios in altum ex fluctuum impetu descendere vident, hi fiducia implentur, simul et ad littus appropinquant, et ad petras adnatant atque spumam super se fluctuantem, ipsosque cooperientem, satis esse ad se tuendum arbitrantur. Nescio quomodo enim pernoscunt eo die nocteve, cum feritas maris et immanitas effervescit, tum a piscatoribus non adiri mare. Ac cum maris tempestates sunt, ex his vivunt cibis, quos e saxis partim eruunt, partim e terra evellunt; nec tamen nisi sordidis pascuntur, et abjectis, quibus non facile alius piscis, nisi fame oppressus, vesceretur. Cum maris tranquillitas viget, in solo sabulo pabulum inquirunt, hincque pascuntur. Ceterum quo capiantur, ex aliis audire poteris.
42 Ex avibus aquila maxime acres et acutos oculos habet. De quibus et Homerus ei conscius testimonio est, in Patroclea similem huic avi inducens Menelaum, cum requireret Antilochum, quem ad Achillem mitteret nuncium, tristem quidem, sed tamen necessarium, de morte eius amici, quem a se missum ad pugnam non amplius summe desideratum recepit Achilles. Caeterum aquila non solum sibi, sed hominum oculis utilis habetur. Nam fel ejus melle exceptum Attico et hebescentibus illitum oculis, visum quam acutissimum efficit.
43 Luscinia avium argutissima, et tranquillo prae ceteris animo, suavissima et imprimis canora voce solitariis in locis cantillat. Ejus etiam carnes vigiliam fovere ajunt. Mihi vero, qui cibo vescantur hujusmodi, homines nec boni nec sapientes videntur. Sed illius etiam deorum atque hominum regis, ut Homero placet, nempe somni, privatio, infelix infelicis cibi munus mihi videtur.
44 Gruum clangores pluvias arcessere fama est, earundemque cerebrum quippiam amatorium habet, utile ad conciliandam mulierum gratiam; si modo bene animadverterunt, qui haec primi observarunt.
45 Vulturum pennas si quis suffierit, facile serpentes e latibulis suis et cavis, ut audio, educet. Dryocolaptes nomen apud Graecos sortitur ab eo, quod facit; nam gibbo et eminente rostro arbores percutit, et excavato in eis loco, pullos suos tanquam in nidum imponit, ad nidi instructionem non festucis inter se connexis egens, neque aedificatiunculis. Si quis lapide immisso ei foramen obstruxerit, ille ex his conjectura adsecutus insidias sibi paratas esse, herbam lapidi contrariam adfert, eamque lapidi opponit; lapis velut offensus, et non facile ferens vim herbae, exsilit, atque rursus suave receptaculum pico aperitur.
46 Dentices non solitarii sunt, nec solitudinem et segregationem a se invicem ferunt. Solent autem juxta aetatum discrimina degere: ac nimirum peradolescentes separatim a reliquis natant, ii quoque, qui sunt confirmatiori aetate, etiam inter se vitae communitate conjunguntur; ita ut congruant proverbio, Aequalis aequalem delectat; et praesentes praesentibus, tanquam iis quibuscum societas aut amicitiae conjunctio ex consuetudine usuque frequenti coalescit, delectantur. Adversus piscatores autem sic machinantur; ut, cum piscator in eos cibum demiserit, congregati et in orbem consistentes inter se conspiciant, et quasi signo dato inter se admoneant, ne prope ad cibum accedant, neve demissum cibum attingant. Atque in hunc ordinem instructi permanent: sin autem solivagus ex alio grege accesserit, hamumque devoraverit, ac suae solitudinis praemio accepto subtractus fuerit, confidentiores efficiuntur, tanquam capi non possint; sicque prae nimia fiducia negligentiores facti capiuntur.
47 Per aestatem corvus exarescit siti confectus, et clamore ultionem testatur, ut fama est: cujus rei hanc causam afferunt, quod cum ad aquationem eum famulum suum Apollo misisset, ille, magna segete inventa adhuc viridi, frui volens granis frumenti, et expectans dum maturuisset, mandatum domini neglexit; quam ob rem siccissimo anni tempore siti affectus suae morae dat poenas. Hoc licet fabulae simile, ob Apollinis tamen reverentiam dictum sit.
48 Corvum sacrum et Apollinis pedissequum esse dicunt; idcirco divinationibus praeditum fatentur, ejusque clamori dant operam, qui avium sedes, et clangores, et volatus ipsarum a dextra et sinistra cognoscunt. Corvi ova audio nigros efficere pilos. Qui vero capillitium suum sic adulterat, oportet oleum in ore compressum habeat; nam nisi id fiat, simul cum pilis ei dentes nigri redduntur, vixque elui possunt.
49 Merops avis contra, ut fertur, volat atque ceterae; aliae enim omnes in anteriora oculos versus, illa vero retro caudam versus volat. Et profecto naturam volatus admiratione et insolentia pleni, quem facit hoc animal, summopere miror.
50 Cum libidinis impetu plena est muraena, in aridum progreditur, et sponsi iniquissimi desiderio permota latibulum viperae maris intrat; ibique ambo inter se colligantur, atque coitu implicantur. Vipera quoque mas, ajunt, stimulis libidinis concitata ad mare accedit; et ut adolescens comessator cum tibia fores pulsat amicae, sic vipera mas sibilio edito amatam evocat, eaque mari exit, natura diversorum locorum incolas in cupiditatem unam et cubile idem cogente.
51 Hominis mortui spinam medullam putrescentem in serpentem convertere ajunt, exoririque feram, et serpere animal immanissimum ex mansuetissimo: et bonorum quidem proborumque reliquias quiescere et quietem pro praemio habere; quemadmodum etiam animae ipso bona, quae a sapientibus celebrantur: malorum vero hominum spinas post e vita excessum talia monstra parere. At id aut est totum fabulosum; aut, si adhibenda ei fides sit, praemium meo judicio dignum suis moribus malus retulerit, qui serpentis pater efficitur mortuus.
52 Hirundo significatione sua pulcherrimi temporis ostendit adventum. Eadem hominis studiosa est, cujus contubernalem se esse gaudet, et non vocata ad eum accedit; ac cum ei rursus bonum videtur, discedit. Ceterum homines Homeri lege hospitalitatis eam tecto recipiunt, quae praecipit hospitem praesentem esse diligendum, discedere vero volentem dimittendum.
53 Peculiarem respirationis modum, et amplius aliquid praeter caeteras animantes, capra habet. Pecuarii enim sermones et pastoritii eam auribus et naribus spirare testantur, sensuque ex omnibus bifidae ungulae animalibus acerrimo esse. Causam, quare id fiat, ignoro; quantum autem novi, jam dixi. Quod si capra etiam Promethei opus est, quid sibi voluerit, ut talem fingeret, ipse sciverit.
54 Viperae et aliarum serpentium morsus non carent remediis; quorum alia propinari, alia inungi percipio. Incantationes etiam impactum nonnullis venenum mitigaverunt. Solum aspidis morsum insanabilem, omni medicina superiorem esse audio. Dignum sane hoc animal odio propter mali praesentiam. At fera scelestior, et quae minus vitari possit, mulier venefica; qualem fuisse Medeam et Circen audimus: nam aspidum venena morsu duntaxat laedunt, illarum autem venena vel solo contactu necare feruntur.
55 Canicularum marinarum tria sunt genera, quarum maximae quaedam inter cete robustissima numerari possunt: ex reliquis duobus generibus, quae in coeno degunt et ad cubiti mensuram excrescunt, aliud galeos, aliud centrina appellai solet; quod colore varium est, galeos nominatur: reliquum genus qui centrinas appellarit, non errabit. Rursus varii molliore pelle, et capite latiore sunt; centrinae parvi et pelle dura sunt, et capite acutiore, et coloris albedine ab illis differunt. Eisdem innati sunt aculei duri, et adversus omnia resistentes quorum alter capitis in juba, (pinna dorsi) ut ita dicam alter in cauda, atque venenatum quiddam habent. Postrema duo genera parvarum canicularum in coeno et luto capiuntur. Piscandarum ratio haec est: Album piscem illecebram ad eas captandas demittunt; ex his si qua capiatur, ceterae omnes hoc videntes circa captam adsiliunt, ac eam dum hamo ex profundo extrahitur ad navem usque insequi non cessant. Invidia quadam hoc eas facere existimares; quasi illa, quae capta est, sibi uni escam aliquam praedata alicunde esset: atque ex ipsis nonnullae in navem insilientes saepe sua sponte capiuntur.
56 Pastinacae marinae radius ab omni medicina invictus exsistit. Etenim primum ut pupugit, statim interficit; quod quidem ipsius telum vel rei maritimae peritissimi perhorrent: neque enim alius quisquam, neque vulneratrix ipsa medicinam facere potest, hoc scilicet dono soli quondam a diis hastae Pelei concesso.
57 Cerastes serpens ferum animal, colore album, gemina supra frontem gerit cornua, cochleae cornibus similia, non similiter tamen atque illius tenera. Longe vero alia ratione in ceteros Libycos homines, ac erga nuncupatos Psyllos, cerastae afficiuntur; illis enim infesti sunt, cum his foedere deviciuntur, pacemque servant. Enimvero Psyllorum gens ab eis si mordetur, non modo non sentit morsum, sed eos etiam, qui in id mali inciderint, facillime sanat; si priusquam totum veneno corpus imbutum sit, ex ipsis quispiam vel arcessitus, vel sua sponte veniens, os suum aqua colluerit, et manus abluerit alteri, et utramque potionem propinaverit morso: sic enim is ex veneno statim tum convalescit, tum ab omni malo liberatur. Libyci item homines ajunt, Psyllum, cui sua uxor venerit in suspicionem adulterii, quique ex eo susceptos liberos adulterino sanguine natos suspicetur, experimenti causa in dolium cerastarum plenum infantem puerum conjicere; sicque injiciendo, tanquam artificem aurum igni, ingenuitatem pueruli experiri: cerastas protinus insultare, acerbosque fieri, innatum malum puero minitantes; eos ut puer attigit remollescere, unde Libycus ille se legitimum patrem agnoscit. Quin et aliarum serpentium, et phalangiorum hostes Psylli habentur. Haec vero si Afri comminiscuntur, non me, sed semetipsos fallunt.
58 Apibus insidiantur atque inimica sunt haec animalia; pari aviculae cum suis pullis, vespae, hirundines, serpentes, phalaenae. Illa quidem apes timent; apiarii vero eadem abigunt vel conyza suffita, vel papavere adhuc viridi ante alveos posito stratove. Et ea ceteris quidem praedictis animalibus adversantur, vesparum autem captura ejusmodi est: ante earum nidos nassam appendi oportet, eique imponi parvulam membrada, aut exiguam maenam cum iope vel chalcide; vespae autem voracitate, quae ipsis innata est, allectae, atque esca eas invitante, frequentes in nassam incidunt, qua circumdatae amplius retro volare nequeunt; facilius autem tolluntur, si aqua conspergantur, vel igne admoto crementur. Apibus etiam insidiantur lacertae, et crocodili terrestres, quibus caedes hoc modo instruitur: farinam veratro subactam, aut tithymali liquore vel malvae succo suffusam spargunt ante alvearia: quam si isti, quos dixi, degustaverint, pereunt. Ranarum lutariarum sobolem facile tollit apiarius verbasci foliis, vel nucibus in earum lacum injectis. Phalaenae necantur noctu, accensa lucerna ante alvearia posita, et vasculis, quae oleo repleta sunt, infra lucernam collocatis; ad lumen enim advolantes in oleum decidunt, et pereunt: sed alio modo non facile tolluntur. Pari cum farinam vino dilutam gustaverint, ebriae factae vertigine laborant, et jacentes palpitant, ac capientibus risum movent, atque sursum volare conantes surgere prorsus nequeunt. Hirundinem autem prae reverentia musicae non occidunt apiarii, quamvis id ipsis ex facili esset; iisdemque satis est hirundinem prohibere, ne nidum prope alveos struat. Apes etiam oderunt quosvis foedos odores, et pariter unguenta, nec graveolentia tolerant, neque suavis odoris delicias amant; quemadmodum puellae urbanae et modestae tetrum odorem contemnunt, et unguenti suavitatem detestantur.
59 Seniorem Cyrum propter regiam, quam in urbe Persarum (Persaepoli) ipse adificaverat, superbiisse ajunt. Darius lautae aedificationis substructione, quam Susis omnium sermone decantatam struxerat, efferebatur. Cyro minori ex hortis, quos purpuratus ipse, et gemmarum fulgore ornatus, in Lydia sua manu consevisset, gloria magna cum apud omnes Graecos, tum apud Lysandrum Lacedaemonium, cum is in Lydiam ad eum venisset, fuit. Sed haec plus quam satis historici praedicarunt; apum non item domos, solertiori ratione aedificatas, scripserunt: cum illi tamen in regiis aedificandis permultos vexarint; apibus vero, ut nihil minus molestum, sic solertius nihil esse potest. Primum regum cellas eminentiore loco, magna laxitate amplas aedificant; easque sepimento tanquam muro quodam, ad majestatem regiam tuendam, circumvallant. Ac ut aetate et conditione triplices sunt, sic tripartito suas cellas dividunt. Quaedam enim summa senectute affectae regiae aulae vicinae, proximae tanquam satellites et custodes, sunt; post quas habitant natu minimae, et quae annum non excesserunt; adolescentiores vero, et aetate confirmatiori, extimae manent: ita ut illae exacta aetate custodes regum sint; eae autem quae aetatis firmitate robustiores existunt, tanquam murus quispiam, natu minimas sepiant.
60 Opinio una est, apum reges non aculeatos esse: est rursus altera, eos robore aculeorum peracutorum armatos esse; nunquam tamen eo neque contra hominem, neque contra apes uti, sed alio modo ipsis reverentiam erga se incutere; quoniam non fas sit tantae nationis imperatorem malum admittere. Reliquas autem apes harum rerum periti testantur in conspectu suorum imperatorum aculeos submittere, quasi fasces, veluti imperio potestateque his cedentes. Jam vero hoc utrumque in illis regibus quispiam admirari possit: sive enim aculeo, quo laedant, careant, hoc eximium; sive quo laedere possint, non laedant; hoc vero longe praestantius est.


Liber Secundus
1 Cum grues Thracias sedes et Thracia frigora relicturae sunt, frequentes congregantur ad Hebrum, et unaquaeque earum lapillo devorato, quem prandi et saburrae loco habeat adversus ventorum impetus, migrationem aggreditur versus Nilum caloris et hiberni istic victus desiderio incensa. Cum vero proximum est, ut migrare et ultra progredi ingrediantur, grus aetate maxime provecta, ter universum gregem circumeundo emensa, humi lapsa moritur; eamque mortuam exinde sepultura reliquae adficiunt, et dein recta in Aegyptum iter faciunt, atque immensa maria alarum remigio transmittentes, nec usquam appellunt, neque interquiescunt. Aegyptios autem sementem facientes offendunt, et in arvis, ut ita dicam, mensam cibis adfluentem inveniunt, eaque hospitali, etsi non invitatae, fruuntur.
2 In montibus,1 terra, marique nasci animalia nihil mirum; nam materia, et nutrimentum, et natura horum causa est. Ex igne vero generatos volucres exsistere nuncupatos Pyrigonos, et in eo ipso igne vivere et ali, hucque et illuc volare, hoc admirandum est. Illud item admirationem excitat, cum ex igne nutricio egrediuntur, et frigidum coelum attingunt, statim exeunt e vita. Quae autem causa sit, igne ut nascantur, contraque aere extinguantur, aliis dicendum relinquo.
3 Ceterae aves in coitu a maribus conscenduntur, ut ferunt; hirundines non item, sed contrario quam reliquae miscentur. Causa cur id faciant, retrusa est atque abdita. Multi tamen ajunt eas sic coire, quod Tereum regem horreant, et timeant, ne quando latenter irrepens, novam tragoediam efficiat. Hirundinibus etiam a natura bonum meo judicio summum tributum est; quod etsi acu eorum oculi uncti excaecentur, visum recipiunt. Quid igitur Tiresiam amplius celebramus, tametsi non hic, sed apud inferos, Homeri testimonio, inter manes sapientissimum?
4 Animalia ephemera appellantur, utpote nomen ex vitae mensura sortita; generantur autem in vino, et vase aperto evolant, et, simulac lucem adspexerint, moriuntur. Concessit itaque illis natura, ut in vitam progrederentur; sed malis, quibus vita referta est, eos cito liberat, nec suas calamitates sentientes, neque aliorum calamitatis testes.
5 Ex aspidis quidem vulnere longo tempore quispiam sanus fieri possit, vel exsectionem membri, vel exustionem ignis fortiter patiendo, et necessariis medicamentis malum sistendo, ne serpat longius. Basiliscus vero etsi magnitudine palmi sit, tamen vel serpentem maxima illius adspectu non longo post intervallo, sed statim, exspirationis appulsu torrescit; et si baculum, quem quispiam teneat, momorderit, baculi dominus necatur.
6 Delphinorum studium erga artem musicam eorundemque amatorium affectum, partim Aegyptii, quibus adsentiuntur Lesbii; partim Teitae celebrant. Arionem Methymnaeum quidem praedicant Lesbii: natatum vero pueri formosi cum delphino commemorant Teitae. Leonides autem Byzantius refert, in urbe Poroselene nuncupata, se, cum Aeolida navigando praeterveheretur, delphinum in illius urbis portu habitantem, civibusque hujus tanquam hospitibus suis utentem vidisse. Idemque ait hunc delphinum ab anicula ejusque marito educari, velut alumnum, solitum fuisse, refertosque irritamentis cibos illi ab eisdem suppeditatos. Simul vero cum eo educabatur seniorum filius; et alebant illi ambos, et delphinum et filium suum; ex quo convictu delphinus puerque mutuum inter se amorem clam conciliarunt, et decantatum illud et valde celebratum nomen ἀντέρος (i.e. amor mutus) ab utroque colebatur. Delphinus itaque urbem, quam dixi, veluti patriam suam diligebat, portumque tanquam domum suam amanter incolebat; et suis nutriciis gratiam educationis persolvebat hoc modo: Cum aetate grandis factus esset, deque manu educantium cibus capere non haberet necesse, jam longius natando progrediens, et praedas marinas observans, partim eas sibi ad prandium habebat, partim suis educatoribus adeferebat; quod illi cum scirent, hoc ceu vectigal libentissime exspectabant. Hoc unum erat commodum, cui et alterum accedebat: Nomen similiter delphino, ut puero, imposuerant: puer autem ex illa vivendi cum delphino consuetudine hanc collegerat fiduciam, ut in loco quodam eminenti stans illum appellaret, eumque appellans voce etiam demulceret; ac sive ille cum alicujus navis remigatione contenderet, sive urinaretur, in alius gregatim errantes variis assultibus gestiens, sive fame pressus venaretur, ad puerum tamen tanta celeritate redibat, ut more navis vehementi undarum impetu impulsae ferretur, atque appropinquans ad suum amasium, exsultim luderet, nunc circum illum adnatans, nunc illum ipsum velut provocans, ad certamen secum amasium suum alliciebat; et, quod magis mireris, honore ei debeat, seque ei natando submittebat, veluti lubenter ab eo victus. Haec igitur celebrabantur, et navigantibus inter cetera urbis commoda spectaculum praebebant ac puero simul cum parentibus lucro erant.
7 In Africa mulos vel caesos, vel siti animo deficientes, Archelaus ait, plerosque mortuos humi jacere projectos: saepeque magnam serpentium vim confluere ad eorum cadavera depascenda, easque basilisci exaudito sibilo, se statim in cavernas et sub arena abdere; illum vero eo profectum tranquille prandere: postea vero quam pransus sit, sibilo repetito abire; serpentes vero postea cadavera mulorum coenamque ex ipsis quam longissime fugere et detestari.
8 Euboica historia huc perlata est, piscatores Euboicos aequalem portionem venatus piscium cum delphinis communicare: et piscationem ejusmodi esse audio. Tempore sereno opus est, quod si acciderit, de prora navicularum cavas quasdam laternas suspendunt, quae etsi ardentem ignem intra se habent, sic tamen lucem transmittunt, ut ignis quidem obtegatur, lumen vero transluceat; easque ἰπνοὺς vocant. Pisces splendorem timent, ac lumen haesitabunde intuentur; atque ignari quid sibi velit, quod vident, propius accedunt, ut causam tanti sui timoris intelligant: deinde perterriti, aut ad saxum aliquod frequentes manent prae metu palpitantes, aut ad litus impulsi exsiliunt; et de coelo tactis similes esse videntur, facileque jam est eos tridente percutere. Delphini cum ignem a piscatoribus incendi animadvertunt, seipsos ad subsidium iis ferendum comparant; et illi quidem sensim remigant, ii vero formidine exteriores impellunt pisces, eorumque effugia reprimunt, ne qua elabi queant. Ex delphinorum igitur natatu, et piscatorum remigatione undique pressi, et quodammodo circumdati, sentiunt sibi nullum exitum patere, et istic permanent, ac magno numero capiuntur. Et delphini, velut repetentes communis laboris remunerationem sibi debitam ex illa piscatione, procedunt; quibus capturae sociis bona fide et grato animo piscatores partem debitam praebent, si velint sibi denuo socios adesse et non vocatos et certos. Persuasum enim habent piscatores illi, si praedam cum delphinis non communicaverint, sibi hostes futuros, quos ante habuerant amicos.
9 Mirificos quodam munere naturae cervus serpentem vincit, neque enim ipsum, tametsi hostis in latebram abditus, effugere potest. Etenim ille naribus suis in descensum cavernae incumbens vehementissime adspirat, et spiritu suo quasi illecebra trahit, invitumque producit, ac proclinantem foras mandere aggreditur; idque hyeme facere maxime solet. Si quis etiam cervi cornu in scobem atterat, posteaque in ignem conjiciat, fumus inde proveniens undique serpentes, illius nidorem minime tolerantes, fugat.
10 Inter ceteras animantes equus magno elatoque animo est. Enimvero magnitudo, et celeritas, cervicisque eminentia, et crurum facilis flexus, et ungularum sonitus cum ad fastum et superbiam inducunt; tum maxime comata equa mollis est, et insolentia diffluens superbit, eamque ob rem ab asinis se iniri indigne fert; at maximo gaudio completur, cum equo tanquam nuptiis sociatur, ob idque ipsum se plurimi esse arbitratur. Cujusmodi adfectus gnari, qui sibi mulos gigni volunt, equae jubam temere et sine artificio tondent, posteaque asinos admittunt: ea vero tum mariti ignobilitatem, cujus prius pudebat, patitur. Atque ejus rei Sophocles quoque meminisse videtur.
11 De elephantorum solertia, item de venatione ipsorum, pauca e multis, quae alii protulere, dicta nobis sunt alibi. Nunc vero de studio, quo in musicam feruntur, disserere proposui; deque obedientia eorum et ingenii facultate ad eas disciplinas adsequendas, quae ad discendum difficiles sunt vel homini ipsi, nedum tali belluae ante adeo ferae. Choream enim saltatoriam, ad numerum incedere, tibia cantantibus auscultare, sonorum differentias, vel tarditatem, vel celeritatem hortantium agnoscere edoctus novit elephas, isque accuratum ac praestat, neque aberrat. Sic vero natura non modo illum magnitudine eximium reddidit, sed et disciplina mansuetum atque tractabilem. Quod si insignem illam, quam discendo obediendoque praestat haec bellua facultatem apud remotas gentes, Indos, Aethiopes, aut Afros, describerem, forte alicui fabulam texere, et super ejus natura famae mendacia proferre videri possem; id quod hominem philosophum, ac veritatis ex animo studiosum neutiquam deceret. Quamobrem mea tantum spectacula, et quae Romae gesta prius alii quoque in literas retulerunt, exponam, pauca e multis, quae tamen non exiguam animantium naturae commendationem afferunt. Elephanto sane ad morum mansuetudinem et facultatem erudito nihil mitius, nihil, ad id quod volumus, obtemperantius est. Sed primo ea, quae tempore etiam (cui suus debetur honor) priore gesta sunt, referam. Cum Tiberii Caesaris nepos, Germanicus, gladiatorum spectaculum edidit, plures jam grandes utriusque sexus elephanti Romae erant, e quibus deinde indigenae generati extiterunt; quorum artus interea dum confirmabantur, peritus vir ad pertractandos eorum sensus animosque, mirabili quodam disciplinae genere eos erudiebat. Primum enim eos maxima lenitudine et mollitudine, cibos nimirum illecebris et varietate suavium invitamentorum refertos indulgens, ad disciplinam informabat, ut si quid esset agreste expelleret, ex feritate ad mansuetudinem et quasi ad humanitatem quandam transformaret: sicque eis moderabatur, ut, feritate expulsa, disciplinis et musicae studio operam darent, tibiarum tympanorumque sono nihil exterrerentur, fistulis oblectarentur; pedum ingredientium strepitum, cantumque miscellaneum ferrent; eos praeterea exercebat ad non formidandam hominum multitudinem; illa vero virilis disciplina accedebat, non ad gravem plagarum ictum excandescere, coactos membrum aliquod concinne et ad saltandum flectere non iracunde, cum essent maximo robore praediti, incitari. Quis hoc non egregiae et generosae indolis argumentum dixerit, belluam hominis disciplinae et imperio, non adversam nec immorigeram se praebere? Cum igitur magister elephantorum spectaculum ederet, ii tempore suo specimen dederunt, se recte institutos esse, illumque in seipsis erudiendis non operam perdidisse ostenderunt. Nam duodecim numero theatrum ingressi composito gradu incedebant, in diversas theatri partes divisi, ac molliter ingredientes toto corpore diffluebant, miro ornatu, nimirum stolis saltatoriis et floridis induti, solaque magistri significatione vocis ordinatim instructi, ut ferunt, gradiebantur; ac vero rursus, si is hoc praecepisset, in orbem saltabant; tum si subducere opus esset, statim id faciebant; atque nunc flores pavimentum ornabant spargentes, idque parce et modeste, nunc pedibus terram pulsantes, concinnam et moderatam saltationem una consensione obibant. Damonem igitur, et Spintharum, et Aristoxenum, et Xenophilum, et Philoxenum, ac alios pulcherrime musica eruditos, inter paucos hujus peritos existimatos fuisse, mirificum quidem, at non certe incredibile, neque a ratione alienum fuit, cum homines essent rationis participes, valuisse vi intelligendi ac ratiocinandi. At vero animal rationis expers numeros et cantum percipere, formam et ornatum tenere, non a saltandi moderata elegantia aberrare, quae didicerit repetere posse; hoc naturae donum est, simulque proprietas quaedam admodum singularis. Illa vero vel ad ridicule insaniendum prae admiratione spectatorem inducere possint, in theatri arena humiles spectare lectos convivales quasi stibadia eosque vario stragulo textili et magnificis operibus picto opertos, copiosae alicujus et vetustae familiae testimonium; lauta item pocula disposita, et argenteas crateras, aureasque, permulta aqua repletas, mensasque magnificas e thyo et ebore perquam superbas tanto pane et carnibus exstructas, ut vel edacissimorum animalium ventrem implere potuissent. Omnibus ita abunde apparatis, convivae intromissi sunt elephanti, mares sex virili veste induti, totidemque feminae stola muliebri ornatae, decore epulis accubuere; tum signo percepto in mensam promuscides tanquam manus temperanter porrexerunt, summaque cum moderatione epulati sunt; neque ex ipsis quispiam visus est vorax, neque vel delicatioris vel majoris partis avidior, ut Persa ille apud aureum illum Xenophontem. Cum esset bibendum, unicuique cratera exhibebatur, et hi quidem promuscidibus potionem haurientes moderate bibebant; deinde circumstantes leviter et festive, sine contumelia, aspergebant. Multa alia ejusmodi de natura horum animalium solertia atque admiranda ab aliis literis sunt mandata. Ego vero ipse elephantum in tabula literas Latinas promuscide recte atque ordine scribentem vidi; verum tamen docentis manus subjiciebatur ad literarum ductum et figuram eum instituens; dejectis autem et intentis oculis erat, cum scriberet: doctos et literarum gnaros animantium oculos esse dixisses.
12 Quaedam propria lepori a natura ingenerata sunt. Palpebris patentibus somnum capit; annos suos indicat, cavernas quasdam prodens: uno et eodem tempore quaedam in utero inchoata at imperfecta fert, alia parturit, alia modo peperit.
13 Omne fere cetaceum genus praeter canes duce ad sibi moderandum eget, illiusque oculis ducibus ad videndum utitur. Is autem dux est, quemadmodum harum rerum periti testantur, longus piscis, colore albo, capite praelongo, angusta cauda. Huncne ducem unicuique cetaceo natura dederit, an amicitia quadam is adductus cetum ultro antegrediatur, haud scio plane; sed id tamen factum naturae vi potius arbitrarer. Hic enim separatim nunquam ab illo natat, sed ante hujus caput antecedens, ipsius dux existit, ac veluti clavus. Etenim cuncta illi et providet, et praesentit, caudaeque extremo praemonstrat singula, et cetum contingit, et monet tum horribilia formidolosaque inhibet, tum cibaria conciliat, insidiasque a piscatoribus positas signo quodam suo ostendit, atque quem locum ipsum adire non oporteat, praesignificat, ne quando latenti alicui allisus petrae aut infixus funditus pereat. Quod mirum videri debet, minimam bestiam maximo ailii vitae causam afferre. Videtur autem, cum bellua hujusmodi ad nimiam pinguitudinem pervenit, amplius nec videre nec audire posse, carnium mole et videndi et audiendi viam obstruente. Nunquam autem cetus sine hoc duce apparet; nam si is, quo ad necessaria utitur, perierit, illi quoque pereundum est.
14 Chamaeleon animal non uno atque eodem colore proprio spectari aut cognosci solet; sed furtim se subducit, eludens simul et praestringens intuentium oculos. Si enim nigro colore eum offendas, ille in viridem se convertit, tanquam vestem mutans; deinde alius apparet, album colorem induens, veluti histrio aliam personam vel vestem. Quae cum ita sint, dixerit aliquis, naturam, etsi neminem recoquit, neque veneficiis instar Medeae cujusdam vel Circes immutat, etiam veneficam esse.
15 Pompili pelagii pisces, et maris profundo gaudentes vel omnium piscium maxime, quos auditione accepimus, cognoscendi sunt; sive ipsi terram male oderunt, sive haec illorum odio tenetur. Hi autem sic circum naves altum secantes, tanquam amicas, concursant, easque huc illuc saltantes stipant. Et homines quidem, qui navi vehuntur, quantum a terra absint, (neque enim id scire ipsis necesse est) prorsus ignorant; et ipsi etiam nautae a vero aberrare solent. At pompili, tanquam sagacissimi canes, qui propinquam praesentiunt praedam, sic terram non longe abesse, ante multo sentiunt: idcirco non tanto amplius studio navium tenentur, ut longius eas comitari velint; sed quasi signo ad abeundum sublato, frequentes in altum redeunt. Unde naturae continentem, tametsi non facibus eam assecuti, sed a pompilis eruditi, propinquam esse sentiunt.
16 Ruborem, pallorem, livorem, homini et bestiis cutem mollem habentibus, et minime villosis, accidere, nihil mirum; tarandus vero se ipsum cum villis suis vertit, et innumeras colorum species cum summo videntium stupore reddit. Scythicum id animal est, dorso et magnitudine tauro simile; ejus corium ne spiculo quidem penetrari potest, quamobrem eo Scythae sua scuta inducunt.
17 Echeneis pelagius piscis, adspectu niger, longitudine cum mediocri anguilla aequandus, nomen a rebus, quas agit, habet. Navis enim secundo vento et plenis velis propulsae extremam puppim mordicus premens, tanquam indomitum atque effrenatum equum freno robusto inhibens, violentissime ab impetu reprimit, et constrictam tenet; frustraque vela media turgent, frustra venti spirant, quae res vectores angit. Nautae vero rei causam intelligunt. Hinc nomen impositum pisci, quem ejus vim experti echeneida (remoram) appellarunt.
18 Ars et doctrina curandi et medicamentis sanandi vulnera apud Homerum per manus vel ad tertiam usque aetatem traditur. Patroclum Menoetii filium Achilles Pelei filius medicinam docet, Achillem vero Chiron Saturni filius erudit. Disciplinas nimirum heroes tantum et deorum filii exercebant, et radicum naturam, varium herbarum usum, pharmacorum temperationem, cantiones tum inflammationibus tum reprimendo sanguini propitias, et alia quaedam noverant. Nonnulla etiam his inferiores tempore heroes ac dii invenerunt. Quibus quam natura parum egeat, elephantus docet; cum enim vel hasta vel sagitta ictus est, oleae florem vel oleum ipsum gustans defixa tela expellit, atque hujusmodi ratione ad incolumitatem restituitur.
19 Haec etiam proprietas ursae admiranda est. Nam neque catulum (perfectum) parit, neque quisquam mox a partu videns foetum, ursam edidisse vitalem foetum judicaret. Simul enim ac peperit, statim carnem illam informem, et nulla vitalis figurae vestigia nullamque animalis effigiem retinentem, amore complectitur, catulum agnoscit suum, ac eum in sinu gremioque fovet, et lingua fingit sua, et paulatim figurat, in artus efformat, atque ut adspicienti jam catulus ursae esse videatur.
20 Tauris omnibus rigida et minime flexibilia exsistunt cornua; eamque ob rem cornibus perinde armati furibunde appetunt, atque homines armis hostem feriunt. Erythraei autem boves mobilia similiter cornua ut aures habent.
21 Aethiopica terra vicinum bonum et egregium habet, deorum illud lavacrum, quod Homerus oceani nomine celebrat. Eadem maximos dracones ad triginta passuum longitudinem progredientes generat, et nomen proprium non habent, sed duntaxat elephantorum interfectores ipsos nominant, et proveniunt ad summam senectutem. Hactenus Aethiopum sermones retulisse sufficiet. Phrygum historia quoque narrat, dracones ad magnitudinem decem passuum procedentes nasci, qui quotidie media aestate, qua hora jam forum hominum conventu plenum est, ex cavernis procedere soleant, et circa amnem Rhyndacum nomine parte voluminis ad terram adniti, reliquo erecto corpore, collo sensim extenso, et ore hiante volucres sua adspiratione tanquam amatoria illecebra ad se attrahere; eas autem ex horum spiritus ductibus detractas cum ipsis alis in illorum ventrem illabi: et haec quidem illi ad occidentem usque solem peculiariter agunt; postea autem seipsos occultantes gregibus ex pastione ad stabula redeuntibus insidiantur, multamque perniciem inferunt, ipsis etiam pastoribus saepe occisis, atque inde prandium sibi abunde comparant.
22 Apuae pisces ex sese nec procreant nec procreantur, sed e limo enascuntur; cum enim coenum in mari concreverit, valde et limosum et atrum efficitur, atque ex sua quadam voluptate, mirabili natura et genitali tepescit, atque in permulta animalia, nimirum apuas, immutatur atque convertitur. Eae autem sic in putrido luto et sordibus, tanquam lumbrici, generatae ad natandum maxime valent. Tumque mirabili causa quadam ad salutaria impelluntur, eo nimirum ubi ad tegendam vitam perfugia, et ad tuendam propugnacula habeant. Haec autem perfugia sunt scopuli magni et in sublime eminentes κρίβανοι a piscatoribus dicti, hoc est, petrae in multiplices sinus tremebundorum fluctuum et saxifragarum undarum verberatione multo tempore excavatae. Haec ideo abdita eis perfugia natura indicavit, ne fluctibus convellerentur aut perirent; debiles enim sunt ad resistendum, et infirmae contra fluctuum incursiones. Nullo cibo ad sese alendas egent; namque ad vitam eis satis est mutuo linctu se lambere. Capiuntur autem verriculis subtili filo contextis tenuium staminum, inutilibus alioquin ob exilitatem ad aliorum piscium capturam.
23 Si quis seu fortuito lacertum, seu consulto percutiat, et virga medium discindat, hujus partium neutra moritur, sed ab altera seorsum utraque pars dimidiata graditur, et duobus pedibus adrepens vivit. Deinde si coitio utriusque fiat quod saepe contingit duae separatae partes naturali colligatione veluti conseruntur: atque ex separatis duabus partibus unus idemque efficitur lacertus, et tametsi loci prius affecti vestigium cicatrix indicat, circummeat tamen et vitam pristinam retinet, et ei cetera persimilis est, qui talia nunquam perpessus sit.
24 Serpentium venenum cum pestiferum est, tum multo aspidis pestilentius; contra quae nemo salutaria praesidia facile inveniat, etiamsi ad dolores leniendos atque adeo ad liberandum ab illis ipsis sapientissimus sit. Sed in homine quoque incredibiliter perniciosum inesse venenum hac ratione deprehenditur. Si viperae collum caute et firmiter contineas, in osque ipsius diductum spuas, sputum in ejus ventrem delapsum tanta ei pernicie existit, ut vipera putrescat. Itaque hominis morsus vel homini ipsi est perniciosus, nulliusque animalis morsui de acerbitate concedit.
25 Tempore astivo, quum messis collecta est, et spicae in area triturantur, turmatim congregantur formicae singulae binae etiam atque ternae accedentes, sedibus suis ac consuetis cavernis relictis, triticum et hordeum legunt, atque eadem semita vadunt; aliae quidem ad colligenda grana eunt, aliae onus portant, et summa cum reverentia et modestia sibi invicem de via cedunt, inprimis vero expeditae onus gerentibus. Eximiae autem illae in cavernas suas reversae scrobibus frumentum et hordeum condunt in abdito loco, singula semina in medio exterebrantes: quod excidit, formicis pro prandio est, reliquum sterile est. Ideoque strenuae oeconomae et custodes illud machinantur, ne imbrium fluxu integra ista semina in fruges rursus exirent, et revirescerent; atque inde in cibi inopiam et famem hyeme inciderent, et labor ipsis periret. Haec igitur, sicut alia dona, formicis natura benigne largita est.
26 Aquila fonte ad potionem nunquam eget, nec pulverulentas volutationes quaerit, sed neque siti vincitur, neque adhibito exterius contra lassitudinem remedio utitur; aquas autem contemnens et quietem, sublime fertur, et e longinquo altoque aethere acutissime cernit. Aquilae alarum crepitum simulac draco ferarum intrepidissimus auribus perceperit, statim se libenter abscondit, atque in latebras abdit. Pullorum autem ingenuitatem hoc indice experitur aquila; eos ex aetate adhuc infirmos et implumes solis fulgorem intueri adversum cogit; et si quis ad solares radios oculis nictetur, eum suspectum habens e nido expellit, atque deturbat: qui autem contra oculis immobilibus solem intuetur, citra suspicionem est, et legitimis adscribitur; quia coelestis iste ignis generis incorrupta veraque sine inscriptione ipsis adsertio est.
27 Struthiocamelis alis penna frequentibus instructus est, non tamen fert ejus natura ut in sublime tollatur; sed currit citissime, et ab utroque latere alas explicat, quas ventus, velorum instar, expandit; volare autem nescit.
28 Otidem ex omnibus avem equorum studiosissimam esse audio. Cujus hoc testimonium est, quod cetera animalia sive in pratis, sive in angustis et humilioribus locis pascentia aspernatur; equum vero ut conspexerit, magno cum gaudio ad ipsum advolans appropinquat, more hominum equini generis amantissimorum.
29 Musca, animal audacissimum, si quando in aquam decidat, nec aquae resistere nec natare potest, ideoque submergitur. Si vero illam humore exanimatam extrahas, eique cinerem inspergas, atque in sole ponas ad pristinam vitam revocabitur.
30 Gallum sive emptum, sive dono acceptum, si in corte tua et in gallinaceo grege alere ac retinere volueris, non temere ac fortuito solutum dimittes; sin minus, fugitivus ad suos familiares et compascales se recipiet, etsi procul ab iis abfuerit. Quamobrem custodia eum munies, et vinculis occultioribus, quam quibus apud Homerum Vulcanus irretitur, eum coercebis, quod hunc in modum efficies: Mensam, super qua cibum capere soles, in medium (cortis) siste, et gallum ter circa ipsam circumferto, atque ita cum ceteris avibus domesticis liberum dimittito; sic enim tanquam vinctus nusquam discedet.
31 Ex animalibus tametsi salamandra non est quae ex igni nascuntur, quales sunt pyrigoni; contra tamen hunc ire audet, contraque illius flammam veniens, tanquam adversus hostem quendam, sic eam expugnare aggreditur. Cujus rei testimonium opifices, quorum opera atque artificium igne nititur, adferunt. Nam quamdiu ex flammae splendore ignis flagrare, et artem fabrilem adjuvare videtur, hujusmodi animal ipsi negligunt. Cum autem ignis evanescit, ac restinguitur, frustraque folles flant, hoc sibi tum animal adversari praeclare intelligunt; quare hoc ipsum pervestigant, atque investigatum ulciscuntur; ignis autem postes iterum succensus fabrile opus, modo ut ante erat solitus alatur, juvare perseverat.
32 Cycnus, quem non solum poetae, sed multi etiam solutae orationis scriptores, Apollinis ministrum faciunt, quid musica vel cantu possit, non habeo quod affirmem; veteres tamen persuasum sibi habuerunt, cycnea, ut appellant, modulatione decantata, mox eum exspirare. Quod si ita est, liberalior in hanc avem natura, quam in homines bonos et honestos, fuerit, et quidem merito: nempe his laudem ac luctum a morte tribuunt alii, cycni vero ipsi sese vel laude vel luctu moribundi prosequuntur.
33 De crocodili tum adulti tum recens ab ovo exclusi magnitudine, item de ejus lingua et maxillae motu, utram scilicet utri admoveat, non pauci tradunt. Hoc etiam aliqui in hoc animante observarunt, totidem ab eo pari ova, quot etiam diebus ovis soleat instar avis incubare, donec ea excluserit. Scorpium e crocodilo mortuo nasci audio; eumque caudae aculeum habere veneno refertum perhibent.
34 Eorum, quae nunc adferentur, fides, sive merentur eam, sive minus, penes Indos esto, quibus auctoribus haec ad nos fama dimanavit. Quamquam et Nicomachi filius cinamomi avis, suavissimo illi aromati cognominis, meminit, hanc Indi ad se eodem vocatum nomine cinamomum aroma adferre ajunt; ubi vero, aut quomodo id proveniat, hominum nosse neminem.
35 Aegyptii non ex aliquo humano invento clysteres et alvi dejectionem se didicisse, sed Ibidem horum ad dejiciendas alvos usum eos docuisse praedicant; quomodo primum id conspicati edocti fuerint, ab alio discere poteris. Eandem, cum luna crescit atque decrescit, cognoscere audio; atque etiam victum sibi diminuere vel augere juxta deae istius decrementum vel incrementum, aliunde me percepisse non inficior.
36 Ex omnibus bestiis infestissimo ac periculosissimo aculeo pastinaca marina praedita est: cujus rei testimonio est; si eum in arborem virentem et florentem infixeris, non cunctanter, nec aliquanto tempore post, sed potius e vestigio exsiccatur; et si eo summam animalium cutem raseris, pereunt.
37 Mus araneus, animal et ipse naturae e materia opus, quomodocunque aliter oberret, vivere potest, et amicam se ei praebet natura, nisi alius quispiam casus supervenerit, quo intereat; at si in orbitam inciderit, veluti vinculo quodam caeco, tenetur, ac perit. Adversus morsum etiam ab eo inflictum remedio est arena ex rotarum transitu sumpta, quae vulneri illita illico sanat.
38 Haec etiam de Aegyptia ibide audivi. Lunae sacra est; totidem scilicet diebus ova excludit, quot illa et crescit et decrescit; extra Aegyptum nunquam progreditur. Cujus rei causa est, quod Aegyptus omnium regionum, et luna errantium stellarum maxime humidae esse creduntur. Ibis sponte ex Aegypto non discedit; et si quis vi atque impetu eam ex Aegypto abducat, illa quidem ex insidiatore ultionem capit, irritum ejusdem conatum reddens, mortem enim sibi inedia consciscens, inane id conantis studium esse ostendit. Graditur autem tardo gradu, et instar virginis; nec eam ocyus quispiam ingredi videat, quam pedetentim. Ibides nigrae angues volucres ex Arabia Aegyptios fines ingredi prohibent, pro terra sibi amica propugnantes. Aliae vero ibides ex Aethiopia Nili alluvionibus serpentes Aegyptum appetentes conficiunt, iis obviam euntes. Quid alioqui prohiberet Aegyptios ex adventu serpentium perire?
39 Genus quoddam aquilarum ab aliis chrysaëton, ab aliis stellare vocari audio; raro autem apparet. Aristoteles ait ejus generis aquilam venari hinnulos, lepores, grues, atque anseres e cohorte. Maximam aquilarum eam esse credunt, ajuntque eam in Creta in tauros adsidue impetum facere, quod hunc in modum enarrant. Quum taurus inclinato capite pascitur, aquila in collum ipsius involans, rostro ipsum crebris et atrocibus plagis lacerat, qui proinde tanquam oestro actus incenditur, quaque pedes ferunt, fugere occeptat. Et quamdiu quidem per plana fertur, aquila se quietam tenet, atque illum observans supervolat; cum autem taurum praecipitio proximum videt, alis in orbem actis, et ob oculos ejus expansis, conspectum eorum, quae ante pedes sunt, illi eripit, et, ut summa vi in illa praeceps agatur, efficit; deinde istum invadens, ventrem ejus disrumpit, et praeda facile ad lubitum potitur. Alienam praedam humi stratam non tangit, sed suo labore partis oblectatur, neque socium sui laboris admittit; postquam vero exsaturata est, tetrum anhelitum et pessime olentem spirans, reliquias praedae inutiles aliis relinquit. Aliae etiam ab aliis semotae nidificant, ne ob venationem contendere, et molestia adfectae saepe invicem istam reponere cogerentur.
40 Genus aquilarum etiam in nutritores suos admirabilem charitatem retinet; cujus rei exemplum est aquila Pyrrhi, quam ab omni cibo se prorsus abstinentem mortuo domino suo immortuam fuisse ferunt. Quod idem alumna viri privati fecisse dicitur, sese nimirum in medios rogos, cum dominus cremaretur, immisisse: sunt qui dicant non viri, sed mulieris, alumnam fuisse. Ex omnibus animalibus maximo studio in foetus suos existit: si quem ad eos accedentem conspexerit, eum impunitum non dimittit, sed alis verberat, et unguibus lacerat modice poenam ei infligens; nam rostro non laniat.
41 Mullus marinorum piscium voracissimus est, et in devorandis omnibus sibi obviis indubie immodicus. Horum nonnulli aspratiles vocantur, nomen trahentes a locis, quae minuta et tenuia saxa habent, et crebras inter haec algas, atque ubi limus et arena subsidit. Mullus hominum et piscium cadaveribus vescitur, et sordidissimis ac male olentibus valde delectatur.
42 Accipitres non minus quam aquilae ad aucupandam habiles, neque magnitudine aquilis inferiores, de avibus longe hominum studiosissimi mansuetissimique habentur. Eos in Thracia auditione accepi ad hanc rationem cum hominibus per paludes societatem aucupandi coire: homines expansis retibus quiescere, accipitres autem supervolantes exterrere aves, ac intra retium ambitum compellere: Thraces si quas ceperint aves, cum accipitribus partiri, eosque tum ad aucupii societatem fidos habere; sin cum his earum partem, quas ceperint, avium non communicaverint, aucupii sociis privari. Justae magnitudinis accipiter et integrae aetatis cum vulpibus pugnat, et saepenumero contra aquilas et vultures. A cordibus tanquam sacro quodam initiatus abstinet accipiter: idem hominem mortuum videns, ut ajunt, semper in inhumatum terram injicit: idque eum Solon, sicut Athenienses, facere non instituit. Quod si corpus attigerit, jejunus manet, neque si unus tantum aquam in sulcum derivat, aquam gustat; quod sane existimet illi unico homini incommodare, sua nimirum potione aquam ex illius usu auferens: sin plures homines irrigant, videns affluentis aquae copiam, eam veluti potionem sibi ab ipsis oblatans libenter bibit.
43 Accipitrum genus, quod nominatur cenchris, nulla eget potione; est et alterum genus, montanum cognominant; utrumque ardenti in feminas amore inflammatur, moreque hominum perdite amantium ab eas sectando non desistit. Si quo clam femina abscesserit, ex eo maximum capit dolorem, et clangorem fundit, eique similis est, qui vehementi amoris oestro adfligitur. Cum ex oculis laborant accipitres, illico ad saepes volant, et sylvaticam lactucam evellunt, ejusque acerbum et acrem succum expressum suis oculis instillant, et hoc pacto sanitati restituuntur. Hoc etiam remedio, quod ab avibus nomen traxit, medicos uti adversus dolores oculorum dicuntur; neque homines discipulos avium audire recusant, sed id ipsum profitentur. Sacrilegium olim Delphis, cum in eum incurrisset accipiter, ejus caput convellens indicavit. Item nothi accipitres esse creduntur, si conferantur generi aquilarum. Ineunte vere Aegyptii accipitres deligunt ex omnibus duos ablegandos ad speculandas insulas quasdam desertas, quae Libyae adjacent; illi autem ubi reverterint, alios volando praesunt. Interea Aegyptii pro peregrinatione illorum in Libyam festum agunt, nihil enim ab eis laeduntur. Cum ad eas insulas pervenerunt, quas illi duo speculati commodiores prae ceteris sibi judicarunt; hic in multa quiete et tranquillitate pariunt, et excludunt, passeresque et columbas venantur, pullosque large alunt; deindeque firmos ad volandum in Aegyptum diducunt, ad loca ubi nutriti fuerant, tanquam ad patrias sedes.
44 Iulides pisces saxatiles sunt, quibus os veneni refertum est; quemcunque piscem degustarunt, inhabilem ad edendum efficiunt. Piscatores cum squillam, quam media ex parte iulides exederant, cepissent, inopia pressi, et reputantes capturam haud vendibilem fore, postquam eam degustaverant, alvorum cruciatibus et tormentis adficiebantur. In piscatu urinatores et natatores etiam offendunt, ac re vera ut terrenae muscae frequentes eos invadunt, et morsu affligunt; hasque repellere necesse est, aut ab eis demorsus cruciabitur; in iis vero repulsandis totus urinandi et natandi labor perit.
45 Lepus marinus comestus mortem saepe infert; aut, si nihil aliud, ventrem acerrimis doloribus torquet. In coeno enim gignitur, et saepe una cum apuis capitur: specie cochleae tegmine carentis cernitur.
46 Vultur humanum cadaver infestat, et tanquam in hostem incurrens vorat, atque hominem morti vicinum observat. Peregrinos etiam proficiscentes exercitus sequuntur vultures praesensione quadam, quippe qui noverint eos ad bellum proficisci et sciant, omne praelium stragem edere. Vulturem autem marem nunquam exstitisse ajunt, verum omnes esse feminas; cujus rei hae volucres non ignarae, et pullorum inopiam timentes, ad gignendos pullos talia machinantur: Adversae austro volant: si vero auster non spirat, ad eurum oris hiatu se pandunt, et ventus eas foetas reddit et post tres annos pariunt. Vulturem quoque nidum contexere negant; aegypios vero, qui inter vultures et aquilas medii sunt, et mares esse, et colore nigros; quorum nidos reperiri audio. Vultures etiam ova non excudere intellexi, sed pullos parere, qui statim a partu sunt volucres; quod ipsum etiam audivi.
47 Milvi rapinis prorsus immodici sunt, et, si necessitas urget, frusta carnis macello empta, si ea auferre possint, invadentes rapiunt; ea vero, quae Jovi sacrificata fuerint, nunquam attingunt. Harpa avis montana impetens animantium oculos effodit.
48 Aegyptii corvi, Nilum accolentes navigantibus quasi supplices primum esse videntur, accipere quippiam flagitantes; quod si quid eis detur, nihil molesti amplius sunt: sin autem horum, quae postularint, nihil impetraverint, collecti in navis rostro insidentes funes arrodunt ac vincula conscindunt. Corvi Libyci, quando homines sitis metu de aqua sibi prospicientes vasa sua ea complent, eaque in tectis posita aeri permittunt, quo aqua incorrupta conservetur; tum illi rostrum, quoad ejus possunt, in vasa immittentes potant; quum vero aqua defecit, calculos ore et unguibus apportant, atque in vas injiciunt; iique ob pondus suum in fundum detruduntur, et subsidunt; aqua autem compressa sursum fertur; et sic corvi commode bibunt, arcano naturae instinctu edocti unum locum duo corpora capere non posse.
49 Aristoteles ait corvos discrimen terrae, quae ferax, quaeque sterilis sit, novisse, et in feracem gregatim et magno numero ferri, in sterilem autem et infoecundum binos. Pullos suos enutritos insectantur, eosque ex nido suo unusquisque expellit; quamobrem pulli escam quaerunt, genitoresque suos minime alunt.
50 Ex piscibus pungendo venenum emittunt, nec tamen mortem inferentes, gobius, draco, et hirundo; pastinaca vero radio illico occidit. Leonides Byzantius refert, hominem piscium naturae et differentiae ignarum, quum e reti pastinacam surripuisset, eamque infelix passerem esse opinaretur, in sinum conjecisse, eoque pacto, ut lateret, abivisse, tanquam si rem pretiosam invenisset, et lucrosum sibi in venditionem furtum fecisset; illam autem compressum, prae dolore immisso aculeo, hominem rupisse, miserique furis viscera effudisse, et sic cum pastinaca istum mortuum jacuisse, manifestum indicem eorum, quae ignarus perpetraverat.
51 Corvum de audacia aquilis nihil concedere diceres. Iste enim non adversus pusilla animalia dimicat, verum adversus asinum et taurum, in quorum cervicibus considens, eosdem percutit, et multorum oculos effodit. Pugnat etiam cum aesalone, ave robusta; quam si viderit cum vulpe dimicare, eum adjuvat, nam cum vulpe amicitiam colit. Maxime autem cunctarum avium multos clangores, et varias voces fundit, nam institutus humanam vocem emittit; vox autem ejus alia est ludentis, alia serio agentis; et si responsa deorum ferat, sanctam et fatidicam vocem fundit. Aestivo tempore alvi relaxatione se laborare corvi non ignorant, atque idcirco ab humidis alimentis abstinent.
52 Aristoteles scribit animalium alia vivos foetus, alia ova, alia vermes parere: vivos quidem foetus homines, et reliqua animalia, quae pilis teguntur; et ex aquatilibus cetacea; quorum illa quidem fistulam habent, branchiis vero carent, ut delphinus, et balaena.
53 In Mysia boves onera vehunt, et cornibus carent. Dicuntur autem eorum greges sine cornibus esse neutiquam propter frigus, verum ob eorum peculiarem naturam; atque argumentum in promptu est: in Scythia enim boves cornibus non carent. Ego vero audio quendam in historiam contulisse, quod apes in Scythia frigore non offendantur; et Scythae mel non extraneum, sed vernaculum, et indigenas favos ad Mysos venum exportent. Ne quis tamen aegre ferat, me Herodoteis contraria scribere: nam qui haec retulit, rem cognitione compertam declarare, non vero ea, quae ex incerta fama acceperat, se narrare testabatur.
54 Scarum solum ex marinis piscibus cibum ad os revocare audio; sicut balantia animalia, quae ruminare dicuntur.
55 Catella in mari ore parit, et foetus ore denuo recipit, eademque via vivos et incolumes rursus evomit.
56 Muris jecur mirum atque incredibilem in modum, crescente luna, fibram quandam quotidie sibi progignit usque ad plenam lunam; deinde, luna decrescente, fibram pariter evanidam reddit, donec in unum corpus vix conspicuum evanescat. In Thebaide cum grandine pluit, mures apparere audio, qui partim etiam nunc coenum limosum, partim jam caro existunt. Quum ipse a Neapoli, Italiae urbe, versus Dicaearchiam iter facerem, ranae per pluviam in me delapsae sunt, quarum anterior pars binis pedibus innixa repebat; posterior vero adhuc informis, et tanquam e coeno humido coalita trahebatur.
57 Bubulum genus utilissimum est, et hominibus maxime prodest, cum ad societatem rei rusticae, tum ad vecturam variorum onerum, lacte etiam homines satiare valet, et aras exornat, ac publicos coetus exhilarat, atque solemnes epulas praebet. Bos quoque mortuus res eximia est, et magni facienda; siquidem ex istius reliquiis nascantur apes, animalia maxime sedula; et mel, quod ex fructibus optimum et dulcissimum est, hominibus parantia.

Liber Tertius
1 Leo homini Mauro itineris socius est, et aquam de eodem fonte bibit. Audio etiam leones Maurorum domos adire, quando venatione frustrati magna fame premuntur; et si vir adsit, leonem arcet, et vi eum abigens repellit; si vero ille abfuerit, et sola uxor domi fuerit relicta, ea sermone pudorem commovet idoneo, illum, ne ulterius procedat, inhibet, atque in ordinem redigit increpans, ut se contineat, ne fame effervescat. Intelligit utique linguam Maurusiam leo. Sensum autem verborum, quibus mulier leonem increpat, hujusmodi esse ipsi narrant: Nunquid te pudet, leo, cum sis rex animalium, meum tugurium ingredi, et mulieris opera indigere ad vitam sustentandam, atque instar hominis corpore male adfecti ad muliebres manus respicere, ut misericordia et commiseratione ea, quibus indigeas, adsequaris? quem oporteret ad montana loca contendere adversus cervos, bubalos, et reliqua animalia, quae leonibus lautum prandium praebent; verum, infelicis caniculae instar, ab aliis victum quaeritare satis habes. Et mulier quidem talia fatur. Leo autem animo adflictus, et pudore repletus, placide et1 humi oculos demittens discedit, aequo jure victus. Quum vero equi et canes propter convictum comminantium hominum sermonem intelligant, et timeant; nequaquam mirum mihi videtur, Mauros qui simul cum leonibus degunt, atque educantur ab iisdem intelligi. Adfirmant enim Mauri, se infantes suos aequali atque pari victus ratione, atque leonum catulos alere, et uno eodemque cubili ac tecto adeoque feras linguam, quam commemoravi, intelligere, nec incredibile, nec absurdum est.
2 De equo Libyco Libyas talia narrare audio: Eos quidem equorum velocissimos esse, nullo vero laboris sensu affici; graciles quoque nec corpulentos, et idoneos ad sustinendam negligentiam dominorum; qui nullam curam iis adhibent, neque eos, postquam labore fatigati fuerint, strigile perfricant, nec eis volutabra conficiunt, nec ungulas purgant, nec jubam pectunt, nec capronas implicant, neque fessos lavant; sed simulatque constitutum iter confecerint, ex equis desilientes eosdem ad pastiones dimittunt. Ipsi Libyes etiam graciles sunt, et squalore sordidi hujuscemodi equis etiam vehuntur. Medi autem luxuriae dediti sunt, atque ejuscemodi illorum equi; quos magnitudine, specie corporis, et ornatu, ac exteriore cultu atque deliciis una cum dominis delectari diceres; sentire videntur magnitudinem et pulchritudinem suam itemque se magnifice esse exornatos. Eadem de canibus nunc etiam in mentem veniunt. Cretica canis levis atque agilis, et cursibus montanis adsueta est; ejuscemodi etiam Cretenses se praestant, et vulgo esse creduntur. Canum vero animosissimi sunt Molossi, quoniam ejusdem regionis incolae ejuscemodi sunt. Vir autem Carmanius et canis natura adeo feri sunt et rigidi, ut mansuefieri nequeunt.
3 Naturae animantium haec etiam singularia sunt: Suem neque ferum, neque cicurem in India nasci Ctesias refert, atque oves Indicas caudas cubitum latas habere alicubi narrat.
4 Formicae Indicae, quae aurum custodiunt, Campylinum fluvium nunquam transeunt. Issedones vero appellantur et sunt, qui eandem regionem cum illis incolunt.
5 Testudo terrena cum serpentem comedit, origano vescitur, et mali immunis redditur, quod comestum ipsam prorsus interimeret. Columbam autem avium maxime pudicam atque in re venerea temperantem esse audio; nunquam enim a se invicem distrahuntur, neque femina a conjuge, nisi casu quodam, neque mas a femina, nisi viduus fiat. Perdices vero libidine intemperantes sunt, ideoque nata ova disperdunt, ne pullis educandis occupatae feminae rem veneream cum maribus negligant.
6 Lupis fluvios transnatantibus, ne vi atque impetu fluctuum evertantur, singulare fulcimentum natura excogitavit, eosque docuit, ex iis, quae difficilia sunt, facillimum exitum; caudas invicem mordicus tenentes, contra fluctus tendunt adversi, et sine ulla difficultate ac tuto transnatant.
7 Asinabus rudendi vocem naturam negasse ajunt. Hyaenas vero canes mutos reddere, cum umbram in ipsos conjecerint, eadem praebuit. Suavis odor et unguentum vulturibus mortem adferunt. Cycnis etiam cicuta lethalis est. Camelum autem quantopere reformidet equus, Cyrum et Croesum expertos fuisse ajunt.
8 Pullos equarum, quos nondum plene nutritos matres reliquerint, veluti pupillos, aliae equae miseratae cum sua sobole educant.
9 Cornices sibi invicem fidelissimae sunt, et, postquam sibi sociatae fuerunt, se mutuo vehementer amant; neque eas inverecunde aut fortuito misceri quispiam videat. Narrant autem harum rerum periti, si alterutra moriatur, alteram superstitem viduam permanere. Audio etiam veteres in nuptiis post hymenaeum cornicem invocasse, hocque concordiae signum illis, qui liberorum quaerendorum causa convenissent, dedisse. Qui sedes avium et volatus observant, cornicem si sola apparuerit captantibus auguria inauspicatam esse dicunt. Quoniam vero cornici noctua infesta est, noctu illius ovis insidias molitur; cornix vero interdiu noctuae ovis insidiatur, non ignorans oculos ejus tunc hebetes esse.
10 Erinaceum terrestrem nec imprudentem, nec imperitum parandorum in vitae usum fructuum natura reddidit. Quando quidem enim cibo, qui per annum duret, indiget, neque quodlibet anni tempus fruges producat, illum in locis, ubi ficus exsiccantur, se volutare ajunt, et transfixas ficus, quae non paucae spinis inhaerent, facile portare, easque in caverna congestas servare, ut inde promere queat, quum extrinsecus fructus colligere non possit.
11 Animalia etiam maxime fera cum iis, quae opem sibi ferre queunt, pacem ac foedus habent, et ab ingenita sibi malitia propter mutuum commodum remittunt. Crocodilus dum hians natat, sanguisugae eum infestant et dolore adficiunt; quod sentiens ille trochilo medico indiget. Cum igitur sanguisugis os ejus refertum est, ad ripam prodiens adversus radios solis hiat. Trochilus autem rostrum in fauces illius inserens sanguisugas extrahit; idque crocodilus patienter sustinet opem sentiens, atque inmotus manet; et trochilus quidem prandio potitur sanguisugis, crocodilus vero ope trochili fruitur, eique istam mercedem rependit, quod ipsum non laedat.
12 Monedulas erga se beneficas existimant Thessali, Illyrii et Lemnii, iisque ut victus publice praeberetur, civitates eorum decretum fecerunt; quoniam locustarum fruges eorum vastantium ova perdere, earumque sobolem perimere solent. Ea ratione profecto magna ex parte locustarum nubes minuuntur, eorumque quos commemoravi, fruges aestivae manent incolumes.
13 Grues in Thracia, quae cunctarum regionum maxime frigida et tempestatibus obnoxia est, gignuntur; amant tamen regionem, in qua natae sunt, amant etiam se ipsae tribuentes aliquid sedibus patriis, tribuentes etiam aliquid suae saluti. Nam per aestatem quidem ibidem manent; medio vero autumno in Aegyptum et Libyam et Aethiopiam trajiciunt; et tanquam terrae circuitum noverint, et aëris proprietatem, ac temporum diversitatem, omnes proficiscuntur quum hyemem tepidiorem illic traduxerint, diesque sereni et tranquilli illucescere coeperint, iterum redeunt unde venerant. Duces volatus, qui ejusdem itineris experientiam habent, constituunt, nempe, ut verisimile est, seniores; ad agmen claudendum eosdem quoque deligunt; in medio autem juniores locantur. Observato autem vento secundo sibique favente atque a tergo adspirante, illo etiam itineris duce utentes, qui in partem anteriorem impellit; et tum quidem figuram triangularem angulis acutis suo volatu designant, quo in aërem incumbentes eumque findentes, facillime iter suum conficiant. Hac ratione aestatem atque hyemem exigunt grues; homines vero mirantur prudentiam regis Persarum ad deprehendendam coeli commoditatem, Susas et Ecbatana celebrantes, atque ejusdem regis ultro citroque migrationes pervulgatas. Quando autem forte aquilam in se irruentem conspiciunt, in orbem coactae seque condensantes mediumque lunatum efficientes, comminantur, tanquam in aciem adversus eam proditurae; quo fit, ut percussis alis illa recedat; hae autem rostra tergis praevolantium fulcientes volatum suum deinceps quodammodo colligant, laboremque sibi tolerabilem reddunt, modo sibi invicem incumbentes. Quando vero in remota regione quietem nactae sunt, noctu reliquae quiescunt et dormiunt; tres autem vel quatuor reliquas custodiunt, et, ne custodes somno opprimantur, unico pede innituntur, et in altero, quem sublimem habent, lapillum unguibus firmissime et summa cautione tenent, ut, si quando somnus obrepserit, lapillus cadens strepitu eas excitet. Lapillus autem, quem grus volatura pro saburra devorat, est auri index; eumque, quando velut ad portum adpulsa, ac in locum, quem petebat, pervenit, rursus evomit.
14 Si gubernator navis alto in mari constitutus viderit grues inde quo volatum intenderant redeuntes, intelligit ex adverso ventum imminere, et avium discipulus factus ipse quoque navigationem reflectit, et navim servat. Earum gubernandi rationem hominibus regendi respublicas doctrinam primum dedisse ferunt.
15 Columbae in urbibus cum hominibus frequentes habitant, et valde mansuetae sunt, et ante illorum pedes versantur; at in locis desertis eos aufugiunt, neque eorum conspectum patiuntur. Fidunt enim multitudini, seque nihil grave per illam passuras probe norunt; ubi vero aucupia, retia et insidiae parantur, non amplius absque metu degunt: ut de eis dicam, quod olim dixit Euripides.
16 Perdices quum partui vicinae sunt, aream quam vocant e quibusdam festucis sibi componunt. Contextus autem cavus est, et ad incubandum accommodatus; eique pulverem infundentes molle quiddam velut cubile efficiunt, atque in id ipsum ingrediuntur: dein se desuper fruticibus occultantes, ut aves rapaces et aucupes evitent, summa quiete incubant: tum ova eidem loco non committunt, verum in alium locum quasi migrantes ea important; timent enim ne deprehendantur, si in eodem loco commorentur. Aliis igitur locis nidificantes, pullos etiam nunc teneros avehunt et fovent, et suis alis tepefaciunt, pennisque tanquam fasciolis involvunt; pullos vero non lavant, sed pulvere respergentes nitidos efficiunt. Si perdix aliquem ad nidum accedentem, sibique et suis pullis insidias molientem conspexerit, tum ad pedes aucupis prostrata spem praebet se abjectam capi posse; et auceps quidem se inclinat versus praedam, perdix vero se convolvens commodum elabitur; cumque illum a nido avertit ac abduxit, seque vanum illius laborem elusisse sentit, magna jam fiducia venatorem hiantem relinquens, sursum volat; atque ab insidiis tuta pullos appellat, qui maternam vocem agnoscentes eo advolant. Cum ex sese ova paritura est, occulte latens uspiam maritum fallere conatur, ne ejus ova frangat; quoniam is eo usque libidinis insania flagrat, ut matrem alendis liberis operam navare non permittat. Adeo perdicum genus libidine furit, ut cum feminae incubiturae ipsos reliquerint, mares animo inflammato concupiscentes res venereas, vehementer inter se ira incendantur, mutuaque verberatione acerbissime affligantur; victusque feminarum vice venerem patiatur, quoad ipse quoque victor alterius eandem flagitiosam libidinem in victum exerceat.
17 Invidiam rem exsecrandam esse inquit Euripides, eaque laborant etiam nonnulla animalia. Stellio, ut Theophrastus ait, simulatque senectutem exuerit, se convertens, eam deglutiens abolet; eadem autem comitiales morbos pellere existimatur. Cervum etiam non fugit dextrum suum cornu magnum usum hominibus praestare, idque ipsum ne isto quispiam frueretur, prae invidia in terra confodit atque occultat. Equa etiam non ignora se una cum pullo amoris veneficia parere; simulatque igitur pullus editus est, carunculam in pulli fronte innatam, quam hippomanes vocant, devorat. Eamque praestigiatores dicunt vim habere alliciendi ad insanam coitus cupidinem, atque oestrum venereum efficiendi et excitandi; idcirco equa hasce praestigias hominibus, qui eas ceu praecipuum aliquod remedium adsequi conantur, invidet. Et quidni?
18 In mari rubro, sinu Arabico, piscem gobio perfectae aetatis non minorem nasci Leonides Byzantius ait; oculis vero, atque ore carere citra morem piscium; branchias tamen habere et capitis formam, ut conjicere licet, etsi figura minus expressa; subtus vero in ventre formam quandam sinus leviter impressam apparere, quae smaragdi colorem refert, eamque oculorum et oris loco ipsi esse idem ait. Quisquis autem hunc piscem gustaverit, se suo sibi malo eum piscatum fuisse sentit. Vis autem mali ejusmodi est: Qui gustaverit, intumescit, dein ventre ejus prae tumore disrupto moritur. Verum etiam ipse physalus captus poenam luit: primum enim cum extra aquam est, inflatur; et si quis eum tetigerit, magis magisque intumescit: tumque si quis eum contrectare perseverat, prae putredine totus, tanquam aqua intercute laborans, perlucidus fit: denique moriens disrumpitur. Si quis autem eum vivum in mare rejiciat, more inflatae vento vesicae supernatat. Physalum autem ex hoc adfectu appellatum fuisse idem ait.
19 Vitulum marinum coagulum suum, ne comitiali morbo laborantes eo sanari possint, devorare audio. Invidum hercle animal est vitulus marinus.
20 Pelecani conchas in fluminibus comprehensas deglutiunt, easque in imo stomacho calefactas rursus evomunt; et ex testis calore diductis, ut fieri solet, quando coctae sunt, carnes in cibum eruunt. Lari aves etiam, ut Eudemus scribit, cochleas sublimes rapiunt, easque in altum sublatas magna vi ad saxa allidunt.
21 Eudemus scribit ursam in Pangaeo Thraciae monte lustrum leonis custodibus vacuum invasisse, ejusdemque catulos, quia adhuc parvuli erant nec se tueri poterant, interemisse. Quum autem leo et leaena alicunde ex venatu revertissent et catulorum caedem factam vidissent, acerrimo, ut par erat, dolore affecti ursam insequebantur; haec vero metu perculsa quantum pedibus poterat, in arborem conscendit, ibique eorum insidias declinare contendens consedit. Cum autem isti videbant se eam ulcisci non posse, leaena quidem custodiam non intermisit, sed insidias ursae moliens, sursumque versus sanguinariam adspiciens, ad arboris truncum consedit; leo vero quasi inops consilii atque moerore perturbatus, instar hominis angebatur, et in montibus vagans virum arbores secantem offendit, cui timore perculso securis e manu decidit; eumque leo adulabundus seseque attollens blande, quantum poterat, excepit, et lingua faciem ejus abstersit: quamobrem homo confidere coepit; atque leo ipsum cauda amplexatus ducebat, neque ei, ut securim relinqueret, permittebat, sed, ut eam tolleret, pede suo indicabat: et cum ejus indicium homo non intelligeret, leo securim ore cepit, eamque illi porrexit, atque ipsum ad lustrum suum perduxit: idque leaena videns, ipsa quoque accedens homini indicium fecit, et cladem miserabilem respiciens, oculos versus ursam adtollebat. Quod homo considerans, leones ab ursa injuria adfectos esse conjecit, et quantum viribus poterat arborem exscindit; eaque eversa fuit, ursam vero praecipitem in terram actam dilaniarunt leones; atque hominem illaesum et incolumem in locum, ubi prius eum obvium habuerat, reduxit leo, et materiae, quam antea caedebat, reddidit.
22 Aegyptiarum ferarum, aspidis et ichneumonis, pugna hujusmodi est. Hic quidem non inconsulte nec temere adversus hostem in certamen descendit; sed tanquam vir omni armorum genere accinctus, in luto se involutans, eoque adglutinato se obducens, idoneum scutum et loricam habere videtur. Quod si lutum ei non praesto sit, aqua se lavat, et madidum adhuc in profundum sabulum injiciens, ex improvisis rebus arma ad se defendendum ingeniose comparans, pugnam aggreditur; summas autem nares suas teneras, et aspidis morsui quodammodo opportunas, caudae suae flexu septus tuetur: hoc enim facere solet. Quod si aspis eas adsequi possit, hostem interimit; sin minus, frustra dentes contra lutum exercet: contra autem ichneumo illi ex inopinato antevertens aspidis fauces comprehendit, eamque stangulat. Qui vero prius morsu alterum praeverterit, victor existit.
23 Ciconiae parentes senio adfectos sponte sua et magna cura alunt; etsi nulla hominum lex id illas jubeat, verum ad hoc istas impellit naturae praestantia. Ipsae quoque suos pullos amant, cujus rei argumentum hoc est: cum adulta indigeat nutrimento, quod involucribus adhuc et teneris pullis in nido apponat, nec illud forte aliunde comparare possit, hesternum cibus evomens eos nutrit. Quod ipsum ardeas et pelecanos facere audio. Ad hoc etiam audio ciconias et grues frigoris injuriam simul effugere, et hiberno tempore exacto, quum ad sedes suas remigraverint, cum illas, tum has nidos suos rursus cognoscere, sicut homines domum. Alexander Myndius ait, ciconias pariter viventes, cum ad senectutem pervenerint, ad Oceanitidas insulas profectas ex avibus in homines converti, idque pietatis erga parentes praemium adsequi. Fortasse et ego existimem, diis volentibus, illud genus hominum, qui istic degunt, pium et sanctum haberi; siquidem in aliis sub sole regionibus ejusmodi gens vivere (non) poterat. Neque istud figmentum esse putem. Quid enim hoc comminisci Alexandro profuisset? Hominem sapientem certe non decebat ne maximo quidem lucro proposito mendacium veritati anteponere; nedum incidere in reprehensionem, quae prorsus nihil lucri ipsi adferret.
24 Si luti facultas sit, id hirundo unguibus fert, nidumque ex eo fingit; sin minus luti facultas ei detur, teste Aristotele, aqua se conspergit, atque in pulverem se abjiciens, pennas luto mergit; idque post eis agglutinatum rostro minutatim auferens propositum sibi nidum struit. Pulchre etiam intelligit, quod si teneros, ex pennisque nudos in duris fruticibus pullos requiescere sineret, dolore premerentur; quamobrem in ovium tergo considens floccos lanarum evellit, indeque suis pullis nidum quam mollissime substernit.
25 Aequos mater hirundo pullus suos reddit, aequalem portionem in esca ipsis distribuenda observans; neque enim unam eandque, quae omnibus nutriendis sufficiat, adferre potest; sed pusillum et pauxillum cibi adduxit. Primum in lucem editum primum pascit, deinde ab illo secundum, tertium tertio loco partum alit, sicque deinceps usque quintum progreditur; neque enim plures quinque ferre in utero atque parere solet. Ipsa interim non amplius cibi capit, quam quem in nido praeterlapsum consequitur. Hujus pulli, similiter atque canum catuli, tardum visum accipiunt; verum mater iis herbam adfert, qua admota visum sensim adipiscuntur; dein paulum quiete confirmati ad volandum habiles e nido ad pastum evolant. Hujus herbae homines quamvis compotes fieri summo cupiant opere, nunquam tamen in hac parte eorum studio satisfactum est.
26 Upupae ex avibus maxime ferae sunt, mihique videntur, propter memoriam eorum, quae inter homines passae sunt, atque odium feminei sexus, in desertis et celsis rupibus nidum construere; et, ne homines ad pullos suos accederent, luti vice humano stercore nidum illinunt, foetore et gravisolentia animal sibi infensum arcentes et repellentes. Cum in deserta parietis parte in lapidis rima vetustate acta haec avid peperisset, et parietis curator, pullis intus observatis, luto rimam obduxisset, upupa post reditum videns murum obstructum, herbam attulit et luto admovit: quo statim dissoluto, illa ad pullos suos accessit, et inde ad pastum rediit. Et cum idem ille rursus parietem obduxisset, avis hac ipsa herba denuo eum reseravit; atque id tertio factum est. Itaque custos parietis, re animadversa, herbam istinct auferebat, sed ad aperiendos thesauros nihil ad se pertinentes.
27 Peloponnesus leones non gignit. Idque, ut versimile est, erudita mente animadvertens Homerus, Dianam istic venantem canens, dixit, eam incessisse per Taygetum et Erymantum, Oblectantem se apris et velocibus cervis.
Quoniam montes isti leonibus carent, eosdem non memorat, et summa quidem cum ratione.
28 In mari rubro piscis nascitur, eumque quantum norim Perseum accolae vocant. Graeci quoque illum eodem nomine appellant, atque Arabes perinde ut Graeci; isti enim etiam Perseum Jovis filium celeberant, a quo hunc piscem nomen traxisse praedicant. Is pari magnitudine est cum anthia maximo; adspectu similis est lupo; rostrum habet leviter aduncum, et cingulis auro adsimulatis distinctum, quae a capite exorientia per transversum feruntur, et ad ventrem usque pertinent; frequentibus et permagnis dentibus munitus est. Omnes pisces vi et corporis robore antecellere dicitur, neque audacia ei deest. De piscatione ejus et captura alibi dixi.
29 Pinna marinum animal e genere concharum est. Hiat autem dissidentibus utrimque conchis, et carunculam ex se protendit, quae escae instar est piscibus adnatantibus. Illam comitatur cancer, qui una cum ipsa alitur et pask. Cum igitur piscis adnataverit, cancer eam levi morsu admonet; tumque pinna magis magisque conchas aperit, et adnatantis piscis caput intra eas recipit comprimitque; et piscem ita captum in cibo consumit.
30 Hominis eruditi haec etiam nosse refert. Cuculus callidissimus est et ex difficillimis facillima texere bene novit. Etenim sibi conscius est se neque incubare ovis, neque ea excudere posse ob frigidam corporis constitutionem, ut ajunt. Cum igitur pariat, nec nidum construit, nec pullos alit; sed observat aves, quando a nidis suis absint et vagentur, atque alienam domum ingressus parit. Nec tamen quarumlibet avium nidos invadit, sed alaudae, palumbis, chloridis, et pappi (an curucae?); novit enim illas ova suis similia parere. Neque eo divertit cum nidi earum vacui sunt; si vero ova intus sunt, iis sua admiscet. Quando autem multa illarum ova adsunt, ea ejecta perdit; suaque, quae ob similitudinem dignosci nec deprehendi possunt, relinquit. Et aves quidem, quas dixi, aliena ova excutant; pulli vero cuculi ad volandum firmi, sibi conscii se spuriae foetus esse, ad aprentem evolantes accedunt; nam pennis succrescentibus alieni deprehenderentur, atque acerrime verberarentur. Optimo anni tempore solum apparet cuculus, nempe ab ineunte vere usque ad caniculae ortum, porro a conspectu hominum abhorret.
31 Gallinaceus leoni terrorem incutit; eandemque avem timet basiliscus, ut fertur, atque ad conspectum ejus contremiscit, et canentem audiens convulsione adfectus moritur. Quam rem non ignorantes, qui per Africam ejusdam animalis altricem iter faciunt, metu basilisci gallum itineris comitem et socium sibi adjungunt, qui eos a tanto malo liberet.
32 Creta lupis et reptilibus animalibus infesta est. Audio enim Theophrastum dicentem, loca esse in Olympo Macedoniae monte, quae a lupis adiri non solent. Caprae Cephalenides sex mensibus non bibunt. Abydenas autem oves nullas videri albas, sed nigras omnes, ferunt. In hoc etiam differentia et proprietas quaedam animantium est; quod ex venenatis alia morsu et dentibus venenum, alia idem ictu et aculeo immittunt.
33 Libycam aspidem dicunt suo halitu oculorum usum adversus se cum cervicem porrexerit respicientibus eripere; aliam non excaecare quidem, sed tamen celeriter interficere. Vaccas Epiroticas ferunt copiosissime mulgeri, et capras Scyrias lac praebere uberrimum omnium; Aegyptias quintuplicem partum edere, plerasque geminum. Causam hujus rei esse Nilum ajunt, cujus aquae foecundissimae sunt. Itaque pastores, qui munditiae pecoris student, et gregis sui curam agunt, aquam ex Nilo pecudibus, et maxime infoecundis, machina haurire, solent.
34 Ptolemaeo secundo ex India cornu allatum ferunt, quod tres amphoras capiebat. Hic sane hos fuit, cui tale cornu excreverit.
35 Perdicum non eadem ubique vox est, sed varia. Athenis, aliam ultra Corydalensium pagum degentes, aliam citra istum pagum vocem fundunt. Harum variarum vocum quae sint nomina, Theophrastus explicat. In Boeotia, eique objacente Euboea, idem sonant, et, ut ita dicam, ejusdem sunt linguae. In Cyrene ranae tantum omnino mutae sunt: et in Macedonia sues solida ungula et genus quoddam cicadarum et ipsum mutum.
36 Phalangii genus esse dicunt, quod rhax appellatur, sive quod nigrum sit, et re vera simile acino uvae tum colore, tum figura etiam rotunda, sive aliam ob causam, scitu difficile est. Nascitur in Libya pedibus brevissimis, ore in medio ventre, morsuque celerrime perimit.
37 In Seripho ranae nullam prorsus vocem edunt; si vero alio transferantur, acrem et asperum sonum edunt. In Piero Thessaliae lacus est non perennis, sed hieme tantum existit, ex aquis in eum confluentibus; in hunc ranas si quis injiciat, silent, alibi tamen vocales. Seriphii de signum ranis gloriantur, cum Perseus magno rediret ex certamine adversus Medusam, et magno itinere peracto, ut verisimile est, fessus requiesceret prope lacum, atque istic somnum capere vellet, ranas strepentes eum interpellasse, et somnum interrupisse, atque idcirco ipsum molestia adfecisse; itaque Perseum a patre Jove deprecatum fuisse, ut ranas clamare prohiberet: patrem vero ejus precationem exaudisse, ac filio suo gratificantem ranas illius loci perpetui silentii condemnasse. Theophrastus tamen hanc explodens fabulam, et Seriphiorum vanam gloriationem redarguens, aquae frigiditatem adfert causam esse, cur hae mutae sint.
38 In regionibus humidis, et ubi aer valde pluvius est, gallinaceos canere negat Theophrastus. Lacus in Pheneo est, qui nullos alit pisces. Cicadas propter frigidam corporis temperiem tum demum, quum sol incaluerit, canere idem ait.
39 Caprimulgus animal est audacissimum; reliquas ejh aviculas contemnit, insidiatur autem maxime capris, atque earum uberibus advolans lac inde exsugit; neque a pastore propterea poenam timet, etsi improbam mercedem pro saturitate reponere soleat: obturat enim uber cum traxerit, atque inde lactis fluxum prohibet.
40 Multi filium Aretes, quae Aristippi soror fuit, a matre edoctum celebrant. Aristoteles ait se vidisse pullos lusciniae, quae a matre in cantum erudiebantur. Luscinia autem ex avibus libertatis amantissima est, ideoque si integra aetate capiatur, et in cavea conclusa asservetur, cibo et cautu abstinet, atque aucupem ob servitutem silentio ulciscitur. Quod cum homines experti fuerint, aetate jam grandes captas dimittunt, et pullos venari student.
41 India equos et asinos uno cornu praeditos procreat, ut ferunt. Horum e cornibus pocula conficiuntur, in quae venenum mortiferum conjectum si quis biberit, insidiae illum non laedent; horum enim utriusque cornu ad vim veneni depellendam valere videtur.
42 Porphyrio animalibus excellit et formae pulchritudine et nominis convenientia, ac pulverulentis volutationibus gaudet, atque in locis, ubi columbarum lavatio esse solet, lavatur; nec prius tamen se vel pulveri vel lavacris committit, quam certum passuum numerum sibi sufficientem confecerit. Et propalam aegre cibum capit, ideoque se subtrahit et secreto vescitur. Acerrima rivalitate laborat, et mulieres, quae sunt sine viro, observat; quod si cum matrefamilias stuprum fieri cognoverit, se strangulat. Volans non sublime fertur. Homines autem magnam voluptatem ex eo capiunt, ideo parce et provide illum alunt. In magnificis splendidisque aedibus porphyrio ludrica delectatio est; tum etiam intra claustra templi recipitur, atque istic sacer et solutus circumvagatur. Pavonem, ut formosus sit, luxuriose tamen viventes homines mactant et comedunt; hanc enim avem pennae exornant, sed reliqui corporis nulla dignitas est. Porphyrionem vero cibi gratia in coenis apposuisse hominem scio neminem; non Calliam, non Ctesippum, Athenienses; nec Lucullum, neque Hortensium, Romanos: quos e multis cum vario luxui, tum gulae in primis deditus et lurcones paucos mihi commemorasse sat fuerit.
43 Corvus jam aetate adfecta, cum non pullus alere potest, seipsum eis cibus praestat; hi autem comedunt parentem. Unde proverbium esse natum ferunt: Mali corvi malum ovum.
44 Ex avibus castissimi celebrantur palumbes. Mas enim et femina conjugio alligati mutuo consensu sibi invicem adhaerent, et caste vivunt, neque alienum cubile appetunt. Quod si libidinosos oculos in alios conjiciant, illos reliqui circumdant, et marem quidem mares discerpunt, feminas vero feminae. Hujusce etiam modi lex castitatis ad turtures pertinet, sanctaque et sincera permanet: tum etiam ad columbas albas, praeterquam quod non utramque occidunt: nam marem duntaxat perimunt, feminam vero, illius misericordia permoti, impunitam atque innitam in viduitate aetatem ducere permittunt.
45 Aristoteles inquit feminis columbarum parturientibus mares adesse, et cultu omnique officio fungi; saepe etiam feminam errantem et vagantem compellere ad nidum; et cum pepererint ova, eas cogere, ut incubent: eosdem pariter cum feminis pullos fovere, pariterque alere; et primum nutrimentum, ne a cibis abhorreant, parentes pullis terram salsuginosam in os indere; quam ut gustaverint, inde facillime reliquis cibis vesci queant. Cum rapacibus ceteris avibus foedere devinciuntur, pacemque gerunt; aquilas marinas et circos horrent inquit. Contra accipitres quo astu utantur, audire operae pretium fuerit. Cum eas accipiter, qui natura sua in altum et sublime fertur, persequitur, eae deorsum versus elabi et volatum deprimere conantur: cum ille in inferiori sede aeris volat, illae ctra in sublime feruntur, et supra accipitrem, in sublimi impetum facere non valentem, volantes fiducia implentur.
46 Cum Indus quispiam elephanterant domitor elephanti album pullum offendisset, atque hunc etiam nunc tenerum alienumisset, et paulatim manseufecisset, eoque veheretur, et belluam amaret, et vicissim redamaretur ipse, ac simul suam elephantus educationem cum maximis amicitiae officiis huic Indo compensaret; Indorum rex id intelligens, sibi mitti elephantum poposcit. Indus, ut amore captus, vehementi rivalitate flagrans, et valde dolens, si hunc aliusam ipse esset habiturus, se daturum negavit, atque eo conscenso, in loca deserta abiit. Rex autem id aegre ferens, mittit qui Indo elephantum auferrent, atque eum in judicium adducerent. Cum ergo eo pervenissent, eique vim inferre inceptarent, homo illos de sublimi caedebat, atque elephantus veluti injuria adfectum dominum ulciscebatur: et haec quidem initio. Ubi autem percussus Indus ex eo delaberetur, elephas suum nutritium circuivit, ut solent, qui armis aliquem propugnant, atque ex invadentibus alios interfecit, alios in fugam vertit; denique proboscide altorem amplexus attollit, et ad stabulum defert, et cum illo permansit, tanquam amico fidelis amicus, eumque benevolentia prosequebatur. O sceleratos homines, qui mensas et sartaginum stridoes sequuntur, et prandia quaerunt; in periculis autem amicos deserunt, amicitiae nomen temere et frustra polluentes.
47 Date mihi facultatem, per Jovem patrium, interrogandi tragoedos, et, ante illos, fabularum scriptores, quid sibi velint, tantam ignorantiam filio Laii attribuendo, atque etiam Telepho, qui infeliciter cum matre congressus, nec tamen complexu venereo junctus fuit, sed eodem lectulo cum ea concumbens, idem perpetrasset, nisi draco divino instinctu eos multotiens diremisset: siquidem animalibus rationis expertibus ejusmodi concubitus ex corporis contactu natura cognoscendos dedit, neque ea indiciis ullis egent, neque illius adventu, a quo in Cithaerone expositus fuit, ut Oedipus Sophocleus. Camelus igitur cum matre nunquam coit. Cum enim pastor quispiam feminam, quoad ejus fieri poterat, exceptis genitalibus, obtexisset, deindeque filium matri admisisset; hic prae coitus appetitu cum matre imprudens rem habuit, quod ubi intellexisset, auctorem nefandi coitus mordicus premens, et ad terram abjectum genibus affligens, cum summis doloribus interfecit; atque seipsum praecipitem deorsum egit. Oedipus sane in hoc etiam imperite fecit, qui, cum inferenda sibi manu calamitatem omnem effugere posset, oculos tantum excaecare suos voluerit, et suae familiae fratrique dira imprecari omnia, tanquam extremis hisce malis jam praeteritae calamitati ullum adferret remedium.


Liber Quartus
1 Ex avibus perdices sunt salacissimi, ideoque feminas suas vehementissime amant, et continuo ad rem veneream proni sunt. Qui autem eos ad pugnam alunt, quando in mutuum certamen incitant, feminam suam singulis adstare curant, quod commentum ad timiditatem eorum atque ignaviam in certamine repellendam excogitarunt. Nunquam enim perdix victus in conspectum amatae vel conjugis venire audet; quin potius plagis percussus1 morietur, quam ab adversario retrocedens illam indecore adspicere sustineat, cui se approbare cupit. Idem etiam de amasiis statuerunt Cretenses. Audio enim Cretensem amaotrem, tum cetera bonum tum bello strenuum, adolescentem nobilem, forma excellentem, et animo magnum, atque ad optimas disciplinas bene factum, sed aetate nondum militiae apta in deliciis habuisse: (utriusque nomen alibi dixi) strenua autem facinora juvenem istum in pugna edidisse Cretenses ajunt, et toa homini acie in ipsum irruente, in cadaver offendisse, et sic fuisse subversum perhibent. Cum vero ex hostibus quidam, qui proximus ei erat, gladium intentans tergum ejus esset trajecturus; ille conversus inquit, "Ne tu turpem et imbellem plagam mihi inferas; sed potius pectus meum feri, ne amasius me timiditatis condemnet, et a cadavere meo componendo abstineat, ad me, ubi rem turpiter gesserim, accedere non sustinens." Nec quidem mirum est, si veneris, homo cum sit, ignavus videri erubescat; perdicem autem verecundiae esse participem, peregregium hoc a natura donum est. Aristodemus autem, qui prae timoe aufugit, et Cleonymus, qui clypeum abjecit, et pavidus Pisander, nec patriam, nec uxores, neque liberos sunt reveriti.
2 In Eryce Siciliae foetum celebratur, quod Erycini et Siculi omnes Anagogia appellant. Cur autem sic appelletur, causam afferunt, quod id temporis Venerem inde in Libyam proficisci dicunt. Illud autem existimant, illininc conjecturam facientes: maximus columbarum in iis locis numerus esse solet, nulla autem tum temporis apparet; dicunt igitur Erycini ipsas deae ministrantes peregre profectas esse: nam columbas Veneri sacras esse isti existim ant, et reliqui homines sibi persuadent. Novem diebus autem elapsis, unam forma insignem ex pelago Libyco spectari revolantem, quae non sit quemadmodum reliquae gregales columbae, sed rubra; qualem nobis Anacreon Teďus canit esse Venerem, eam quodam loco purpuream et auro similem appellans imitatione nimirum Homeri, qui eandem nobis auream celebrat: hanc caeterarum columbarum greges sequuntur; atque festum Catagogia, ex reditu earum dictum, iterum celebrant Erycini.
3 Lupus et lupa, equus et equa, simul pascuntur; non item leo et leaena; isti enim eadem via, nec venatum, nec aquatum eunt; causa autem haec est, quod uterque corporis viribus confidat, neque alter altero opus habeat, ut ajunt peritiores.
4 Lupae partu non facile solvuntur, sed diebus ac noctibus duodenis parturiunt continuis; quanto etiam tempore Latonam ex Hyperboreis in Delum pervenisse Delii ajunt.
5 Inimicitias mutuas gerunt testudo et perdix; item crex et ciconia cum mergo, et cum laro harpa et ardea: alauda acanthylidi infensa est, turtur pyrrhae; corvus etiam et milvus homini sunt animo: siren de genere apum hostem habet circen, circe autem et circus tum genere tum natura dissident. Channa piscis prae ceteris libidinosus est. Formicas (Merulas) in Pheneo Laconicae (Arcadias) albas esse fertur.
6 Equos pratis pascuis et palustribus locis ventosisque delectari, homines equorum nutritionis periti fatentur. Unde et Homerus in ejusmodi rebus considerandis excellens, ut mihi videtur alicubi cecinit: Hujus ter mille equae per palustria pascebantur.
Gaudere autem equas adspiratione vtoo, et austro et boreae se exponere, norun earum pastores; idque non ignorans idem poëta dixit: Harum aliquas et ipse Boreas adamavit pascentium. unde et Aristoteles mutuatus est, nisi fallor, quod scribit, equas aliquando furentes recta adversus hos ventos aufugere.
7 Scytharum regem, cujus nomen mihi notum silentio praetermitto (quid enim mea refert?), equam habuisse audio, praeditum omni virtute, quae ab equo requiri et praestari queat; tum hujus quoque habuisse pullum ceteris equis virtute praestantem. Cum igitur equum alium non reperiret dignum, qui huic ipsi equae admitteretur, sed neque equam tam generoso pullo convenientem, ambos in eundem locum ad coitum coegisse; veruntamen eos ceteris quidem in rebus mutuo amore se invicem comlexos fuisse, non tamen ad coitum pervenisse. Cum igitur haec animalia conatum Scythae irritum reddebant, vestibus utrumque obtexit, eaque incestum stuprum admiserunt; quod quidem factum primum ut ambo intellexerunt, tam impium flagitium morte dissolverunt, seque de praecipitio dejecerunt.
8 Equam Eudemus ait adolescentem ac armenti praestatissimam, tanquam pulchram puellam, et omnium puellarum istius loci formosissimam, ab equisone adamatam fuisse; primumque temperantem fuisse, deinde insolitum lectum ausum fuisse invadere et cum eadem rem habere. Ubi vero equae pullus, et ipse formosus, id, quod factum erat, vidisset, aegre tulit matrem a domino tam violenter tractari, atque impetu facto eum occidit, atque cum observasset, ubi humaretur, eo profectus cadaver rursus effudit, et nulla non contumelia adfecit, idque jam nullum sensum doloris percipiens foede laceravit.
9 Ex piscibus plurimi in venerem magis verno tempore exardescunt, et in Pontum tunc praecipue secedunt, quod in eo cava et cubilia naturae munere piscibus idonea sint; idemque a feris bestiis quas mare alit liber est. Soli delphini parvi illic et infirmi errant; polypis, paguris, astacis caret; qui sane parvulis pisciculis perniciosi existunt.
10 Luna nova nitescente, audio elephantos naturali quadam et ineffabili intelligentia e sylva, ubi pascuntur, ramos recens decerptos auferre, eosque deinde in sublime tollere, et suspicere, et leviter ramos movere, tanquam supplicium quoddam deae protendentes, ut ipsis propitia et benevola esse velit.
11 Solas de bestiis equas, etiam si ventrem ferunt, se iniri sustinere audio; incendi enim eas libidine ex feminis maxime: itaque libidinosas mulieres equas vocari solere ab eis, qui gravius iis convitium facere student.
12 Perdicum foeus, intra ovum etiam nunc circumplicatione testarum comprehensi, a parentibus sui exclusionem ex ovis minime expectant; sed per se ipsi, tanquam fores pulsantes, ova elidunt, et jam foras eminentes se ipsos impulsu suo impellunt, ovique etiam nunc tegumento circumvestitit currunt, atque a dimidia testae parte, si adhuc circa caudam adhaerescat, semet excutientes liberant, et velocissime ad cibi inquisitionem prosiliunt.
13 Ex perdicibus, qui vocis contentione et cantu valent, et linguae facultati confidunt, quique pugnaces et ad certamen habiles sunt, se minime dignos credunt, qui ad extruendas menasas capiantur; unde fit, quod parum ctra venatores de sua libertate depugnent, quo minus comprehendantur sibi praefidentes, quod a caede studiose ad cantus et certamina servabuntur. Reliqui autem perdices, et potissimum qui nuncupantur Cirrhaei, sibi conscii, quod nec ad certamina valent, neque pulchre cantare sciunt, et si capiantur, futuros se prandium his, qui ceperint, naturali quadam calliditate se esui ineptos reddunt; et cum ab omni alia esca, quae eos oblectare et ad pinguitudinem perducere queat, sua sponte abstinent, tum ut ne idonei sint ad hominum mensas, cupide alliis vescuntur. Quod cum cognorint aucupes, libertatem iis sponte indulgent; cui vero antea tales capiendi facultas defuit, capiendis iis et decoquendis tempus et operam perdit, et illorum carnem insuavem experietur.
Mustela et serpens pernicios animalia sunt. Cum igitur mustela cum serpente pugnatura est, primum quidem rutam edit, deinde fidenti animo ad pugnam tanquam armis tecta procedit. Causa est, rutae odor serpentibus infestus.
15 Lupus ad satietatem expletus ne minimum quidem deinceps degustat; undique enim ipsi venter turget, lingua intumescit, os obstruitur; atque instar agni occurrentibus mansuetus est, nec homini neque pecori insidias molitur, etiamsi per medium gregem ingrediatur. Paullatim autem ejus lingua detumescente, ad veterem habitum redit, atque iterum lupus exsistit.
Gallinacei, si feminae desint in corte, eum, qui recentior advenerit, omnes ineunt. Perdices etiam cicures recenti adventu novum et nondum cicurem eodem modo ineunt. Iidem suos altores remunerantur, feros enim et nondum captos, quemadmodum et columbae facere solent, allectant. Utitur vero perdix venator illecebris quibusdam ad illiciendos feros; ante retia enim propositus cantum edit eos lacessentem ad pugna, eosdemque ut ex insidiis in laqueos inserat incitantem. Sylvestrium dux ctra cantat, et suum gregem praecurrens obviam procedit, cum hoc luctaturus. Cicur autem per malitiam semper insidias instruens, pedem refert, se timere simulans: alter vero spe atque animo inflatus, simul et sibi jam victoriam despondens, impetum facit; sed mox captivus compage tenetur. Quod si perdix, qui captus est, mas fuerit, ceteri gregales ei ipsi captivo opem ferre conantur; sin femina, captivam ipsam omnes feriunt, ut quae libidine incensa in servitutem inciderit. Nec vero illud praetereundum, quandoquidem etiam auditu dignum est. Si perdix allectatrix sit femina, ne mas incidat, feminae, quae sunt extra, illum ex casu in laqueum propinquo servant, suo cantu tanquam amatorio retractum; nam ubi plures et sibi consuetas viderit feminas, ad illas libentius, relicta allectatrice, accedit.
17 Terrestris erinaceus inter animalia invidia censetur. Is statim ut capitur, urina tergus suum conspergit, cujus vi perfusum corrumpitur; et quod futurum erat ad multa utile, reddit inutile. Et lynx etiam urinam suam in terram occultat; quae ubi concreverit ac congelarit, lapis efficitur, et ad sculpturam idoneus est, et propter eandem, ut ajunt, exornando muliebri mundo accommodatus.
18 Leonem ingestum leontophorum (animal) perimit. Insecta oleo si quis inungat, perdiderit. Vulturum pernicies unguentum est. Scarabaei rosis injectis pereunt.
19 Canes Indicos eris adnumero; nam et vitibus et animi ferocia praestant, et corpore omnium maximo. Cetera quidem animalia contemnit, cum leone vero contendit Indicus canis; quem et urgntem sustinet, et rugienti oblatrat, et mordentem remordet; denique multa in eum ausus, et vulneribus quoque inflictis, vincitur tandem canis: quanquam et ipse interdum vincit, ac in venatione leonem perdit. Morsu quidem si apprehenderit, pertinacissime, premit; adoe ut si quis etiam gladio crus ei dissecuerit, in quantocunque dolore non remittat, donec mortis supervenientis necessitas eum cogat. Quae vero praeterea audivi, in alium locum differam.
20 Soli nomines et canes cibo simplici satiari solent. Hominis cor mamillae sinistrae adnectitur, in ceteris animalium pectori medio adjunctum. Ex iis, quae uncungues cognominantur aves, nulla vel bibit, vel meiit, vel gregatim cum aliis degit.
21 Apud Indos nascitur violento robore praeditum animal, cui Indorum lingua martichoras nomen est, magnitudine maximi leonis; colore rubrum, adeo ut cinnabarim referat; canis modo villosum; facie eadem prope, quae hominis; dentium triplici utrinque ordine mucrone acutissimorum, caninis majorum; auribus hominis similibus, nisi quod hae et grandiores, et villosiores sunt; oculis caesiis et his non dissimilibus hominis; pedibus et unguibus ejusdem, qui leonis; summa cauda illi scorpionis modo aculeo plusquam cubitali armata: reliquum etiam caudae utrinque aculeis cuspidatum est: summae vero caudae aculeus obvium letaliter pungit. Quod si quis illum inseuatur, aculeos oblique veluti sagittas emittit, idque e longinquo: et cum in anteriorem partem aculeos jaculatur, caudam intorquet; sin retroversus Sacarum more aculeos emittit, tum extentissime caudam porrigit. Aculei, quos jaculatur, pedali magnitudine, et schoeni (junci vel funis) crassitudine sunt; quibus icta omnia, praeter solum elephantum, pereunt. Ctesias Indos sibi affirmasse ait, locis emissorum aculeorum alios succrescere, ut sit hujus pestis perpetua successio. Humanis, ut idem adfert, carnibus maxime delectatur, quocirca complures homines interficit, nec duntaxat in singulos homines invadit, sed plures collectos vel ipse solus interimit. Reliqua item animalia vincere potest, excepto leone. Quod autem humanis carnibus sese complere ei suave sit, ejus nomen ostendit. Indice enim ideo martichoras appellatur, quod bestia hominum voracissima sit, ex rebus, quas agit, nomen trahens. Eadem est, qua pernicissimi cervi, corporis velocitate. Ejus pullos aculeatis nondum caudis armatos venantur, caudasque eorum ad saxum elidunt, is crebris ictibus confringunt, ut aculeus ne postea producere queant. Vocem edit proxime accedentem ad sonum tubae. Ctesias apud Persas hoc animal se vidisse testatur, ex India regi Persarum muneri missum. Si igitur alicui Ctesias ad haec designanda idoneus videatur, is quidem, intellecta hujus ferae proprietate, scriptori Cuidio fidem adhibeat.
22 Scolopendram marinam rumpi ajunt, si hominis sputo madefia.
23 Si quis tritum salicis semen bestiis dederit bibere, ejus non modo quippiam non nocet, sed etiam illas alit; sin homo idipsum biberit, facultatem liberos gignendi ei adimit, et semen genitale perdit. Quare Homerus abstrusa naturae perscrutatus, mihi, cum salices frugiperdas suis versibus dixit, earum vim adumbrae ostendisse videtur. Sic et cicutam homo si biberit, ei sanguinis quasi conglaciat, et eatenus concretione spissus fit, ut inde moriatur; suillum vero pecus, licet ea ad saturitatem se compleverit, non laeditur.
24 Indi homines elephantos jam aetate confirmatos facile comprehendere nequeunt; neque enim id facere possunt, neque tam grandes aetate permittunt; quare ad paludes fluminibus proximas venatores profecti, eorum catulos tantum capiunt. Elephanti enim naturae proprium est, roscida loca et mollia amare, et aquam desiderare, ubi versari maxime studet, ita ut animal palustre nominari possit. Cum igitur eo caulos adhuc aetate infirmos et teneros inde ceperunt, ciborum blanditiis et assentationibus eos ad parendum informant ac instituunt, blandiloquentiaque mansuefaciunt. Hominum enim indigenarum linguam elephanti intelligunt. Breviter, perinde illos quasi infantes pueros alunt, aprtim omni cura cultuque eos prosequentes, partim disciplinas tradentes; quae res efficit, ipsi ut ad obediendi facultatem transferantur.
25 Cum triturae tempus est et boves in area circumaguntur, eademque manipulis referta est, ne bboves spicas comedant, nares eorum fimo bubulo illinunt; quam machinationem valde idoneam excogitarunt. Haec nimirum animal ab hujusmodi tetri odoris adspersione abhorrens, nihil, ne si fame quidem acerrima premeretur, unquam ederet.
26 Leopres et vulpes Indi hoc modo venantur. Canibus ad venationem non egent, sed captos aquilarum, corvorum et insuper milvorum pullos alunt, et ad venatum instituunt. Nempe leporem mansuetum et vulpem cicurem, carn appensa, ad cursum dimittunt; et mox immittunt aves carnem eis, quam appetunt, ademptura. Illae igitur, quanta possunt celeritate et impetu, vel hanc vel illum consequutae, carnem sui laboaris praemium et escam desideratam sibi auferunt. Sic institutas ad praedam aves deinceps in montanos lepores et vulpes fera immittunt; quos illae itidem spe solitae escae persequuntur, et mox captos dominis adferunt, ut prodit Ctesias. Loco autem carnis prius appensae viscera captorum ejus in cibum permitti ex eodem didici.
27 Gryphem, Indicum animal, audio similiter quadrupedem, ut leonem, esse; robustissimis item exsistere unguibus, leonum similibus; tum dorsum ejus pennis indui nigris, anteriorum corporis partem rubris, alas vero candidis. Ctesias eus ait cervicis pennas coeruleas et floridas habere, aquilino ore esse et capite cujusmodi pictores fingunt; oculis autem igneis, uidosque in montibus facere, utque aetatis processu grandes non capi, ita eorum pullos comprehendi posse. Bactri autem Indis finitimi eos illic auri custodes esse, aurumque effodere ajunt, et simul eo ipso nidos construere; quod vero auri in terram deciderit, Indos homines auferre. Contra Indi eos auri (quod vero quidem simile videtur) custodes esse negant; neque enim gryphes auri egere, sed cum ad colligendum aurum homines accesserunt, hos de pullis suis majorem in modum timentes, pro eis pugnare; atque cum aliis etiam animalibus concertare, eaque facillime vincere; contra autem leones et elephantos non stare. Indigenae, quod ab hujusmodi animalium robore timeant, non interdiu, sed ad collectionem auri noctu proficiscuntur, quod se tum melius latere arbitrentur. Locus ubi gryphes versantur, ac ubi aurum effoditur, desertissimus est. Quocirca aurum venari studentes mille aut bis mille armati eo perveniunt, simulque ligones et saccos adferunt, silentem lunam observantes. Quod si gryphes fallant, duplicem commoditatem adsequuntur; quod et eorum vita ab illorum atrocitate servatur, et simul aurum domum avehunt; ubi auro purgato ab iis, qui hanc artem callent, ingentes sibi pro periculis opes comparant: sin in furto deprehendantur, perierunt. Domum autem non nisi trienni aut quadrienni intervallo, ut audio, revertuntur.
28 Caput marinae testudini abscissum non continuo moritur, sed et videt; et si ante oculos ei manus obversetur, illos claudit: et paulo etiam propius si manum admoveas, mordet. Longe lateque fulgorem ejus oculi jaculantur: quorum pupillae candidissimae ac splendidissimae cum exsistant, eruuntur, ut vel auro includantur, vel monilibus imponantur: quamobrem mulierum admiratione plurimi aestimantur. Nascuntur autem hae testudines, ut audio, in mari rubro.
29 Gallinaceum exoriente luna quasi divino quodam spiritu, afflatum bacchari, is exultare ferunt. Oriens autem sol ipsum nunquam fallit, tum vehementissime vocem contendens semet magis magisque cantando vincere conatur. Latonae in amore esse ajunt, et quod ei adfuerit gemellos felici partu enitenti, et quod etiam nunc parientibus adsit et faciles partus efficiat. Matrice gallina extincta, is ipse incubat, et pullos ex ovis excludit; ac tum (res admiratione digna) silentio utitur, quod sane sibi conscius sit se muliebre munus obire, et parum viriliter facere. Quod si cum altero pugnans vincatur, idcirco non canit, quod ex illa mala pugna spiritus fracti illi vocem supprimant; cujus offensionis verecundia confusus sese occultat. At si ex certamine victoriam reportari, superbus est, et cervice erecta simul et cantus contentione insolenter effertur, et triumphanti similis est. Illud item in eo mirificum, cum limen intrat, tametsi superum altissimum existit, is tamen sese inclinat; quod quidem ipsum superbia inductus facere videtur, ne videlicet crista uspiam offendatur.
30 Suae nationis aves vehementer monedulae amant; quod quidem eas saepe in perniciem inducit; idque accidit hoc modo: Cum enim quis monedulas venaturus est, talia machinatur, ut, eas ubi noverit cibaria inquirere, et in quem locum gregatim congregentur perspexerit, ibi pelves olei pellucidi plenas disponat: curiosa belle avicula eo profecta in vasis labro considet, et simul esse inclinans suam ipsum umbram despicit; et quod existimet aliam se monedulam videre, ad eam ipsam festinat descendere; eoque ut est delapsa, olei tenacitate circumfusa, sine laqueis, sine retibus constricta tenetur.
31 Elephanto duos dicunt prominere exsertos, quos alii dentes, alii cornua vocant; singulis pedibus numero quinque digitos indivisos, leviterque discretos, ex quo fit ut animal sit minime ad natandum habile; et anteriora crura posterioribus longiora habet; huic sub armis papillae existunt; at promuscide, tanquam manu, vel etiam commodius utitur; lingua etiam ei bene exigua est; fel autem non ad jecur, sed ad pectus (intestinum) situm habere dicitur. Biennium gerere uterum audio; alii non tam diu, sed sesquiannum tantum ventrem ferre ajunt. Anniculo quidem vitulo aequalem pullum edit, qui statim, ut natus est, ore sugit. Cum libidinis furore ardet, incursu parietes evertit, et palmas prosternit, similiter is aries, frontis vi is impressione. Aquam nitidam non bibit, sed postquam contrubarit, turbida potione delectatur. Idcirco somnum erecto corpore capit, quia ei esset operosum decumbere, simul et deinde a cubitu exsurgere gravis. Ejus aetatis flos est sexagesimus annus. Hyemis et frigoris impatiens est. Ad ducentesimum annum vitam producit.
32 Pecuariae Indorum quales sint, operae pretium est intellegere. Oves Indiae et capras ad maximorum magnitudinem asinorum audio accedere; quatuor foetus cum plerumque pariunt, tres vero cum minimum; nunquam enim ibi neque ovillum pecus, neque caprinum tribus minus edit. Caudae ovillae longitudo ad pedes usque pertinet; caprinae vero in eam procedit longitudinem, ut terram prope contingat. Idcirco eas pastores ovb, quae ad pariendum idoneae sunt, abscindunt, quod tum sic facilius ineantur, tum ex earum adipe oleum exprimatur. Arietum quoque dissecant caudas, is adipem extrahunt, et iterum consuunt; eatenusque deinde sectio conjunctissime committitur, cicatricis ut ne tenue quidem vestigium appareat.
33 Alexander Myndius dolore et molestia cibique inoopia, a chamaeleonte ad hunc modum serpentem affici ait: Mordicus scilicet illum bene latam festucam et validam tententem, adversa fronte conversum ctra hostem serpentem venire; serpentem vero, quia festucae latitudinem circumplecti hiando non possit, chamaeleontem dentibus configere non posse, itaque hunc ab ipsa confici exedique nequire; mebra ejus ut illius reliqua serpens mordeat, nihil tamen proficit, quod tanta nimirum pellis firmitate et robore exsistit, ut serpentis morsus prorsus non sentiat.
34 Leonis cervix non multis vertebris, sed unius duntaxat rigida ossis perpetuitate constat. Si quis leonis ossa concutiat, ignis ex his elicitur; medullis autem carent, neque enim fistularum modo cava sunt. Nullo anni tempore a coitu abstinet. Foetus et intra duos menses perficitur. Quinquies parit, primo catulos quinque edit, ecundo partu quatuor, deinde tres, tum binos, postremo unum. Catuli a partu recentes exigui sunt, et caeci similiter ut canum catuli; duobus vero post partum mensibus ingredi incipiunt. Jam quod in sermonem hominum venit, fabula est, eos vulvam dilacerare. cum fame tenetur, summo cum periculo ei occurritur; postea veo quam cibo impletus est, manuescit, et simul ludicris delectari fertur. Numquam terga vertit in fugiendo, sed sensim pedetentimque se recipit, cum fremitu contra intuens. Ut vero aetate processit, ad stabula tuguria et postarum subterraneas casas proficiscitur, et quidem merito, nam ad montanas praedas persequendas jam infirmus est. Ignem exhorrescit. Ex his quincunque corpore contractior, et hispidiore juba est, ignavior et imbecillior est; qui vero procerior, piloque recto et simplici, generosior et majori robore animi praeditus. Porro leonum genus adeo avide cibos helluatur, ut solida membra deglutire feratur. Expletus vel triduo, vel quoad primi cibi sensim concocti sint, nihil saepe edit; modica autem potione utitur.
35 Bovem licet mansuetum, non facile tamen illius, qui sibi stimulos admovet, oblivio capit; at injuriam animo ac memoria vel longissimo intervallo continens vindictam sumit. Nam cum est sub jugum missus, lorisque constrictus, quodammodo similis est homini in vincula conjecto, et se quietum tenet; ut vero solutus sacrificium, alias ad bubulcum versus pede suo feriens, aliquod illius membrum contrivit: alias saepe in cornua incitatus, impetens illum interfecit: cum tamen in ceteros subito mansuetus exsistat, ac quietus in stabulum ingrediatur; neque enim ferus in eos exsistit, qui iram sibi non movent.
36 Indorum regionem historici permulta proferre venena et plantas perhibent, e quibus partim salutaria sunt ctra morsus serpentum, partim mortifera. Cujusmodi est porphyrus serpens dodrantis magnitudine, colore accidente ad purpurae saturatae similitudinem; capite vero plusquam niveo, et lacte multo candidiore. Locis Indiae calidissimis reperitur: ei mordendi idcirco potestas est nulla, quod dtiui expers sit; ergo hac ex parte eum quasi mansuetum dicere possumus, non item ex omnibus partibus; nam ejus vomitio si quod vel hominis, vel alterius animalis attigerit membrum, totum compuutrescat necesse est. Idcirco eum captum a cauda ex arbore suspendunt, ut illi caput ad terram versus propendeat; tum sub ejus os vas subjiciunt aeneum, in quod ex ejus ore guttae redduntur, quae primum ut deciderunt, continuo concrescunt et condensantur, adspicienti ut amygdalinae lachrymae speciem praebeant. Ab eo extincto vas removetur, in cujus locum alterum etiam vas aeneum supponitur, in quod saniosus liquor, aquae similitudinem speciemque gerens, ex jam mortui ore serpentis defluit, similiterque hic intra triduum concrescit; horum tamen uter 1 colore differt ab altero, hic nigerrimsu est, illae primae guttae electri similes sunt. Ex iis igitur si cui magnitudine sesami in cibo potioneve detur, acerrima primum convulsione percellitur, deinde ei oculi pervertuntur, cerebrum per nares expressum delabitur, sicque ille miserabiliter quidem moritur, sed tamen celeriter; sin quis sesamo minus ex ilij sumpserit, non continuo is quidem moritur, ex malo autem non evadit, sed cum mora extinguitur. Quod si ex eo ipso nigro, qui ex mortuo jam serpente defluit, sesami quoque magnitudine quis comederit, suppuratus extabescit, annique intervallo consumitur; plerique eorum in biennium processerunt, paulatim morientes.
37 Struthio magna etsi permulta ova parit, non tamen omnia ad frugem perducit, sed foecunda ab infoecundis secernit, tantumque frugiferis incubat; simul et ex iis pullos excludit, et sterilitate affecta ejus ipsis editis pullis alimenta praebet. Quod si quis eam insectetur, volando effugere nequit, sed duntaxat, explicatis alis, gresu ipso effugere aggreditur: propior facta ut capiatur, obvios lapides sic pedibus retro versus tanquam funda jaculatur.
38 Conscientia vel suae infirmitatis, vel sui corpusculi exiguitatis, passeres in ramorum cacuminibus, modo ab iis sustineri queant, nidos contexunt, saepeque numero ea machinatione sibi factas a venatoribus insidias declinant; cum eo propter rami tenuitatem adscendere non queunt.
39 Vulpes in exsuperantiam infinitae tum malitiae, tum fraudis progreditur. Cum vesparum domum vespis refertam viderit, ipsa quidem a caverna sese avertit, et aculeorum vulnera vitat; in eam vero immittit caudam valde hirsutam et prolixam, eaque vespas concutit, quae ad pilorum densitatem accedunt: cum iis autem referta sit cauda, eam vel ad arborem, vel ad parietem, ad maceriemve allidit; itaque multa caudae attritione his extinctis, in reliquas invadit, perindeque eas ut priores interimit: quando autem animadvertit sibi omnia tuta fore, seque ab aculeis liberam esse nullo jam murmure turbanda, nullos jam metuens aculeos, os in vesparum domum immittens, vorat.
40 Canis calva nulla ossea commissura constat, sed ossis perpetuitate continetur. Cum se plurimum currendo exercuit, multo effusiorem ad res venereas exsistere ferunt. Cumque multum aetate processit, ei dentes hebescunt, nigrique redduntur. Tanta narium exsistit sagacitate, ut nunquam tostam caninam carnem, nedum etiam varietate condimentorum fallacissima temperatam gustet. Tribus nec pluribus morbis laborare solet, angina, rabie, podagra; cum homo interea sexcentis morbis sit opportunus. Quodcunque autem a rabioso cane morsum fuerit, perimitur. Postquam podagra tenetur, perraro ex ea convalescit. Ad decimum quartum annum vita ei producitur. Nam quae de Argo ulyssis traduntur, Homeri figmentum videntur.
41 Parvularum quarundam avium Indicarum natio in excelsis et praeruptis montibus nidificat, quarum magnitudo accedit ad ovum perdicum, sandaracae colore est. Indi sua lingua dicaerum solent nominare: Graeci, sicut audio, dicaeum. Ejus stercus si quis milii magnn sumpserit in potionem dissolutum, ad vesperam morietur. Mors somno suavi similis est, et doloris expers, quem poetae λυσιμέλη artus dissolventem et ἄβληχρον mollem nominare solent; talis enim a dolore libera, is iis qui mori student, ideo suavissima est. Quamobrem summopere Indi id adsequi student, ipsum enim malorum oblivionem existimant inducere. Quod quidem ab Indorum rege munei missum rex Persarum omnibus rebus antefert, et adservat, insanabilium malorum remedium, si quae necessitas obveniat; neque apud Persas quisquam alius quam rex id habet, et regis mater. Conferamus igitur cum hoc Indico Aegyptium illud pharmacum, utrum utri sit praeferendum: Aegyptium utique uno tantum eodemque die lachrymas arcere et compescere poterat; Indicum vero aeterna oblivione delet mala: illud mulier donabat; hoc largitur avis, vel potius per hanc ministram natura, ut gravissimis vinculis hominem occulte absolvat. Quare feliciores tantum Indos id ossidere ajunt, ut, quandocunque eis libuerit, hujus corporis veluti carcere liberari queant.
42 Attagenae avis meminit etiam Aristophanes comicus in suis Avibus. Loquitur haec nomen suum, qua potest voce, et decantat. Idem meleagrides, quas vocant, facere ajunt; seque Meleagro Oenei filio genere conjucntas expresse testari. Fert enim fabula, quaecunque Meleagro juveni sanguine junctae erant, cum propter illius casum lachrymis et intolerabili luctu seipsas conficerent, nec ullam admitterent consolationem; eas, diis misertis, in hasce aves mutatas esse: is in his avibus simulacra quaedam et reliquias veteris casus superesse, unde etiamnum cantent Meleagrum, et pariter illi se cognatas testentur. Quamobrem quicunque does, praecipue vero Dianam venerantur, his avibus in cibo religiose abstinent; cujus rei causa cum aliunde, tum a Leri insulae habitatoribus petenda est].
42 Haec etiam de formicis audivi. Tanta sedulitate ad opus se conferunt, idque absque ulla excusatione, et praetextu, quo uti solent ignavi, ut ne noctes quidem in suo opere cessent, modo sit plena luna, nec vero, quemadmodum homines, inertiae fugaeque laborandi excusationes praetendunt. Quid enim inertium > multitudinem commemorem, necesse est? Indicta sunt Dionysia, Lenaea, Chytri, Gephyrismi; alia Spartam sunt translata; alia Thebis recepta; quin singulis etiam urbibus, mille > inertissimae segnitiae non apud barbaros solum, sed etiam apud Graecos indictae sunt.
44 Animantium naturam non omnino intractabilem esse, sed vel maxime feras beneficiorum, quibus afficiuntur, meminisse testantur in Aegypto feles, ichneumones, crocodili, accipitres. Capiuntur enim illae blanditiis ciborum, et ita cicuratae deinceps mansuetissimae permanent; nec unquam mali aliquid in illos, quorum beneficia senserint, moliuntur, postquam semel naturae ipsarum feritas remollita fuerit. At homo ratione et prudentia praeditum animal, et verecundiae ruborisque compos, non dubitat veteris amicitiae jus violare, quem amabat odisse, et credita sibi arcana in perniciem ejus, qui crediderat, utcunque levem ob causam effutire.
45 Quod de leone Eudemus dicit, admiratione dignum est: hoc ipsum ejusmodi est. Juveni venationi dedito, quique cum animalibus maxime feris una vivere poterat cicuratos nimirum, ursam et leonem: eosque primum et pacem inter se servasse, et amicitae recte coluisse, refert Eudemus. Deinde cum canis aliquando et ursa inter se colluderent, et ludicris morsiunculis conflictarentur, ursam rep ad feros mores revertisse, et canem simul invasisse, et ventrem misero unguibus indignissime distraxisse, eumque dilacerasse; cujus atrocitatem facti leonem indignatum, et canis tanquam socii desiderio motum, et perfidiae ursinae odio (quod foedus illa fregisset, et amicitiam institutam violasset) inflammatum, justa et merita iracundia ctra ursam et exarsisse, et ab ea pares poenas, quibus illa prius canem affecisset, repetiisse. Ita non solum, ut Homerus canit, Profuit interdum prolem superesse parentis Vindictae;
sed quemvis amicum ultorem relinqui, lucrum videtu: quod vel in bestiis jam dictis natura monstravit; et tale quid etiam de Zenone et Clanthe fertur.
46 Nascuntur in India animalia magnitudine qua canthari, colore rubro, cinnabari proximo, pedibus longissimis, tactu mollia. Ea in arboribus, quae succino manant, gignuntur, et earundem fructibus aluntur. Indi his captis expressisque puniceas vestes exteriores interioresque tingunt, et quicquam aliud eodem colore inficere libuit. Hujusmodi vestis etiam Persarum regi mittitur. Mirantur enim Persae, et suis vernaculis pulchritudine pretioque anteponunt, auctore Ctesia: nam vel celebribus illis Sardianis floridior ac splendidior est. In eodem Indiae tractu, ubi canthari jam dicti, cynocephali etiam nascuntur, quibus a facie et corporis specie nomen inditum; nam caput caninum, cetera fere humana habent, et vestiti pellibus ferarum ingrediuntur. Justi sunt, hominum nemini molesti aut injurii; non sermone, sed ululatu sonant, Indorum tamen linguam intelligunt. Venatione animalium ferorum vivunt, quis, ut sunt celerrimi, facile consecuti interimunt, et frustratim divisa non ad ignem, sed ad solem assant. Capras etiam, et oves alunt; ut ex lacte potu fruantur, sicuti ex feris cibo. Horum inter animantes rationis expertes non temere mentionem feci; articulato ejus discretoque et humano sermone non utuntur.
47 Lutea nulla alia re quam herba, symphyto nuncupata, quae radix magna difficultate et reperitur et effoditur, nidos construit, eosque villo et lana substernit. Et femina quidem ita videre; mas autem vireo, vitae munerum sciens est, simul et aptus ad quidvis discendum, ideoque et laboris in discendo cum captus fuerit, patiens. Hieme libere volans non conspicitur; aestivo autem solstitio apparet; et oriente Arcturo sidere eo unde huc venerat revertitur.
48 Taurus animo incitatus eo impetu cornibus appetet, ea impotentis animi effrenatione fertur, nihil ut eum, neque bubulcus, neque metus ullus reprimere queat; atqui eum quidem ipsum homo sistit is ab impetu continet, si dextro genu suo fascia deligato ad eum accesserit.
49 Pantherae digiti in anterioribus pedibus quini, in posterioribus quaterni. Femina viribus mari praestat. Quod si imprudens herbam venenatam, quam pardalianchum aconitum vocant, degustarit, remedium hominis excrementum, sibi aliunde comparat, is incolumis evadit.
50 Pilis equi in gena inferiore carent; propterea Apelli Ephesio hoc in equi pictura neglectum reprehensionem attulisse ferunt. Alii non Apelli hoc accidisse, sed Niconi ajunt, cum scientissime ceteras equi partes pinxisset, hoc unum objectum fuisse.
51 Asilum maximae muscae similitudinem esse ferunt, robustum et bene compactum, habere quoque aculeum validum ex ore appensum, sonumque bombi instar edere. Tabanum autem similitudinem videri muscae caninae, bombumque asilo majorem edere, aculeum vero minorem possidere.
52 Sylvestres asinos equis magnitudine non inferiores apud Indos masci accepi; eosque reliquo corpore albos, capite vero purpureo, oculisque cyaneis esse; cornuque in fronte gerere sesquicubiti longitudine, cujus inferius album, superius autem puniceum, medium vero plane nigrum sit. Ex hisce variegatis cornibus Indos bibere audio, nec tamen omnes, sed potentiores, cum per interstitia auro ea circumfuderint, et veluti armillis quibusdam pulcrum simulacri brachium exornaverint. Ex hoc cornu bibentem ab insanabilibus morbis tutum fieri, neque eum ipsum convulsionibus corripi, neque sacro morbo tentari, neque venenis ullis necari ferunt; quin etiam si quid prius pestilens biberit, tum id evomere, tumque ad sanitatem redire. Cum aut ceteri asini, quibuscunque in terris sint, tam domestici, quam sylvestres, tum cetera solipeda animalia, talos non habeant, neque fel in jecore, ut fertur: asinos Indicos cornigeros Ctesias inquit, talis primum, iisque nigris, praeditos esse, eosdemque si quis confregerit, interiora quoque nigra deprehensurum esse; neque felle eos carer; neque modo corporis velocitate longe multumque ceteros asinos superare, sed et velocitate eadem multo equis et elephantis praestare. Cum autem in viam se dederunt, tardius primo ingrediuntur; deinde paulatim tantum confirmantur ad contendendum iter, eos quidem juxta poetae dictum ut adsequi nemo possit. Postea autem quam feminae pepererunt, patres circum pullos a partu recentes summa custodia versantur; eorumque commorationes locis Indiae desertissimis sunt. Cum a venatoribus Indis invaduntur, pullos suos adhuc teneros et aetate infirmos a tergo suo pascentes habent, ipsi vero pro eis propugnant, et contra equites audent venire, eosque cornibus ferire. Tanto sane hi robore exsistunt, nihil eis ut obsistere queat, quin statim vel concedat, vel si non cesserit frangatur, quum aliter atteratur, et evadat inutile, et perdatur. Equorum etiam incursu latera discerpunt ac lacerant, ut viscera effundantur; ex quo fit, ut ad eos equites appropinquare valde metuant: appropinquatio ejus capitalem ipsis pariter et equis mulctam miserabiliter infert. Pergraviter calcibus pugnant. Eorum morsus eatenus acerbiores exsistunt, ut quicquam comprehenderint, funditus diripiant. Ex his qui sunt confirmata aetate, vivos non ceperis, at jaculis et sagittis perimuntur; is hoc pacto depraedati eorum cornua Indi, ut dixi, exornant. Carnes eorum, quod amarissimae sint, haudquaquam esculentae.
53 Ratj expertia animalia naturae dono numerorum rationem tenere, etsi eam non edocta, Eudemus affirmat; quod quidem ipsum Libycorum animalium testimonio, quorum nomen non explicavit, comprobat. Quae autem dicit, haec sunt: Quod ceperint in undecim partes dividere, et decem quidem edere, undecimam autem cuicunque tandem relinquere: cur vero eam tanquam decumam relinquant, consideratione dignum est. Mirum igitur videri debet bruta animalia sua sponte nullo docente numerandi scientiam percipere, et unitatem, binarium, ac reliquos deinceps numeros suo ingenio scire; hominem autem rationis participem, non nisi vehementi cura, assiduo studio, ac nonnunquam ne multa quidem verberatione numerorum vim cognitionemque comprehendere posse.
54 Quod Aegyptii de aspide dicunt, id libenter sapientiae studiosi audiunt: in quadam Aegyptiorum praefectura, ab Hercule Jovis filio denominata, formosum puerum (ut Aegyptii formosi esse possunt) anserum custodem, ab aspide mirifice adamatum fuisse: quod puerum dormientem aliquando praemonuerit de insidiis structis ab altera fera, quae ei juncta erat, rivalitate, ut ita dicam, aliqua contra puerum propter conjugem aspidem; illasque dum maritus ejus moliebatur, puerum exporrectum aspidi fidem adhibuisse et insidias declinasse. Equo sermonem Homerus tribuit: aspidi natura, quam nullae morantur leges, ut ait Euripides.
55 Cum camelos quinquaginta annos vivere percepi, tum Bactrianos ad centesimum annum: tum mares, ut pugnaciores sint, a Bactris populis castrari; ita, petulantia excisa, majori robore esse: camelis etiam feminis vulvas ferro aduri; ut partibus illis, quae ad furorem libidinis incitant, adustis, ad bellum aptiores exsistant.
56 Vitulum marinum Eudemus ait in hominem spongias piscari solitum amore flagrasse eoque, ubi subterranea petra erat, extra mara progressum cum spongiatore rem habuisse. Quod autem, cum is spongiatorum maxime deformis esset, vitulo formosissimus videretur, nihil forsitan mirum videri debet; cum saepenumero homines in mulieres turpissimas, pulchrioribus neglectis, amore inflammentur.
57 Ab hydro percussum statim odorem teterrimum reddere narrat Aristoteles; ex eoque quod tam male oleat, neminem ei appropinquare posse. Idem quoque ait eundem percussum cum oblivione circumfundi, ejusque oculis multam caliginem offundi; tum rabiem et summum tremorem eidem exoriri, 30que die perire.
58 Oenas avem significat, non, ut quidam putant, vitem.m hanc Aristoteles palumbo majorem, columba minorem facit. Hinc in Sparta etiam, ut audio, oenadotherae quidam vocantur. Porro circe avis nomen fuerit, a circo tum genere, tum natura differentis.
59 Avis, cui cyanus nomen est, natura sua ab hominum consuetudine abhorret, urbanas commorationes et domos odio persequitur, locorum etiam agrestium ubi homines versari soleant insolens est; eis vero locis, in quibus est ab hominibus solitudo, et montium jugis, et praecipitiis delectatur. Non continentem, non insulas hominum frequentia habitabiles, in amore habet; Scyro, et si qua est ejusmodi alia sterilis et ab hominibus inops, delectatur.
60 Spini aves in posterum longissime providentes hominibus ad rerum futurarum conjecturam sapientiores sunt. Etenim hyemem futuram praesentiunt, et nivem praenoscunt, et multa cautione observant, ne iis opprimantur; itaque earum acerbitates metuentes, tanquam ad asyla, sic ad loca nemoribus frequentia confugiunt.

Liber Quintus
1 Terram Parianorum et vicinam Cyzicum aves adspectu nigras incolere ferunt, quae figura corporis et forma accipitribus similes esse videntur: eae usu carnium cum se abstinent, tum in omni victus ratione se continent; eis enim ad cibum semina satis sunt. Cum autumnus esse coepit, Ilium gregatim advolant. Eas autem idcirco Memnonidas vocant, quod recta ad Memnonis sepulchrum proficiscantur. Id enim vel etiam nunc a Troadis incolis in honore Memnonis Aurorae filii conditum ibi fuisse dicitur; is Memnonis quidem cadaver ex caede a matre in sublime raptum, et in Susa illa Memnonia tantopere decantata exportatum fuisse, ut humatione afficeretur, eque dignitate illius exsequiarum justa ei persolverentur: illud vero cenotaphium esse. Aves igitur Memnnonis gentiles quotannis eo proficisci, ibique primum in contrarias partes distrahi, deinde pugnam committere, eamque summa contentione tamdiu pugnare, dum ex his media pars pereat, altera vero victrix redeat, unde discesserat. Quomodo autem et unde haec accidant, philosophari, nec mihi libet, neque etiam vacuus sum ad scrutanda naturae abstrusa is abdita. Hoc quidem funebre certamen ab hisce avibus quotannis ad honorandum Memnonem, Aurorae et Tithoni filium, peragi dixerim; Graeci vero semel duntaxat tali honore Peliam, Amarynceum, Patroclum et Achillem Memnonis hostem dignati sunt.
2 In Creta noctuam ajunt omnino non nasci, ac si extrinsecus importetur mori. Itaque videtur Euripides temere fecisse hanc avem a Polyido visam, is ex ea conjecisse Glaucum defunctum Minois filium se reperturum. Audio praeterea Cretenses jactare, Creticae terrae concessum hoc munus a Jove, nempe in ea et nutrito et occultato, ut ab omni malefica et noxia fera libera sit, ita ut nec ipsa ullam producat, nec aliunde invectam alat, et hujus muneris vim re ipsa declarari cum nullum in ea maleficum animal reperiatur; quod si quis, ut hanc Jovis gratiam experiatur, venenatum animal quodpiam foris adsumit, id primum ut hanc terram attigit, statim perit. Itaque circulatores, qui venantur in Africa Cretae proxima serpentes, talia machinantur: Ad movendam hominum admirationem serpentes varias manuseefactas circumgestant, et simul ipsis terrae Africae quantum satis sit ad earum usum comportant; quod ipsum provident, ne serpentes pereant; ob eamque causam cum ad hanc insulam pervenerunt, non prius feras beastias exponunt, quam terram peregrinam, quam secum portant, substraverint: ex quo fit, ut multitudinem imperitam congregent, is stupidam detineant; et tametsi eae quidem sese incitant, non loco tamen se movent, neque ex domestico et vernaculo pulvere excedunt, itaque incolumes manent; sin in externum et hosticum solum egrediantur, e vita quoque exeunt, nec immerito. Nam si Jovis nutus neque in Thetidem, nec in alium quenquam, fuit aut futurus est irritus unquam; multo minime in terram ei nutriciam vanus aut irritus fuerit.
3 Indus fluvius bestiarum ferarum expers est: solum in eo nasci vermem ajunt, speciemque eorum, qui ex ligno gignuntur et aluntur, gerer: ad septem cubitorum longitudinem et eo amplius procedere; ejus crassitudinem decem annos natus puer utroque brachio vix complecti queat. Ei in superiori oris sede unus dens inest, in inferiori alter, ambo quadranguli, cubiti fere longitudinem habent; tam validi, ut lapm, vel quodcunque ail iis corripuerit, sive cicur sive ferum, facillime conterat. Interdiu ima in sede fluminis versatur, coeno gaudens et latitans; noctu vero ad terram procedit, et in quodcunque inciderit, vel equum, vel bovem, vel asinum, conficit, is in suas sedes trahit, et in flumen abstrusus membraia, excepto ventre, exedit. De die etiam si fame premitur, sive camelus sive bos in ripa bibit, clam subrepens violentissimo impetu summa labra mordicus comprehendit, et robusto tractu in aquam abreptum edit. Ejus pellis duorum digitorum crassitudine est. Ejusmodi autem machinatione capitur: Hamum robustum ad ferream catenam alligant, adjuncto etiam fune ex albo latoque lino; lanis autem et hamum et funem involvunt, ne a verme praemordeatur; tum agnum aut hoedum ad illecebram hamo affigunt, deinde in fluvium demittunt. Triginta viri, singuli cum jaculo amentato, et ense accincti, ad funem adstant; adsunt et e corno sudes bene robustae, si percutere sit necesse; deinde cum illecebras devoravit, hamo captum trahunt, et abstractum interficiunt, et triginta dies appensum ad solem sinunt, is ex eo in fictilia vasa crassum oleum stillat. Singuli vermes quinque olei sextarios reddunt, quod quidem ipsum regi Indorum apportant vasis obsignatis; neque enim alii cuiquam vel guttam illius possidere licet. Corpus reliquum inutile. Hujus ea est vis olei, ut sine ullo igne ejus infusa hemina quemcunque lignorum acervum comburat; ac si vel hominem velis vel aliud animal exurere, primum ut hoc infuderis, funditus statim deflagraverit. Eodem ipso Indorum regem ajunt capere hostium urbeis, neque arietes, testudines, aliaque bellica tormenta ad eas capiendas opus esse; nam cum fictilia vasa unius heminae capacia eo impleta, et obstructa, in portas jaculatur, vasa quidem ad portas allisa rumpuntur; at oleum delapsum ignem circumfundit, ut restingui non possit, et flamma insaturabilis comburit homines pugnantes pariter cum armis. Restinguitur autem multa inutili congerie, qualis per terram et vicos converritur, in eum injecta. Haec Ctesias Cnidius narrat.
4 Balaena (Phocaena) delphino similis, etiam lac habet; colore non est nigro, sed cyaneo saturatissimo; non branchiis, sed fistula (sic enim hujus respirandi viam appellant) spiritum ducit; sedes et commoratio huic est Pontus, et circa eum mare, nec extra haec loca evagari solet.
5 Si ejus belli, quod cum mare committit, gallina victoriam reportet, ejus collum voluptate inflatur, et paleas demittit, minus tamen quam gallinacei; tum majore spiritu impletur, et longo tibiarum tractu graditur.
6 Urbs Thraciae, cui nomen est Aenos, praeclarum dat testimonium delphini amoris, quem erga suam nationem habet. Cum forte evenisset, delphinus ut vulnere accepto, non mortifero quidem, sed tali, ut adhuc vivere posset, caperetur; reliqui non comprehensi, id ipsum ut senserunt, maximis saltibus ad portum gregatim profecti mali quidquam piscatoribus inferre studebant. Solent autem, ut par est, cum catulis suis una natare. Piscatores igitur pertimescentes captivum deseruerunt. Itaque delphini natu majores, tanquam quendam ex sociis affinitate vel genere sibi proximis, pergebant illum comitari, et magno studio sublevare; cum vel homines ipsi cum intimis et necessariis infelicibus suis studium et curam perraro communicare soliti sint.
7 Cum feles simiam in Aegypto, ut refert Eudemus, insequerentur, haec autem omni nervorum contentione in fugam se impellens recta conscendisset in arborem, is illae ad eandem arborem adscendissent (ad corticem enim adhaerescentes sursum reptare sciunt) haec sane, ut sola a pluribus circumventa, ex arboris trunco ad ramorum cacumina se vertens diu multumque ab iis extremis pependit; illae vero, quod eo accedere non quirent, ad aliam se converterunt venationem. Haec autem ipsa studiose et diligenter se ex periculo servavit; nec cuipiam alii, quam sibimet ipsi, salutis praemium debuit.
8 Aristoteles auctor est terram circa Astypalaeam serpentibus adversariam esse, et similiter Rheneam mustelis. Cornix in arcem Atheniensium nunquam conscenderit. Multitudini in Eleo agro non gignuntur, nisi mentiatur Herodotus.
9 Rheginis et Locris ad alterorum agros acceder, et agricolationem exercere liberum est. Cicadae tamen cum iis unum idemque non sentiunt; nam Locrenses in Rhegino agro silent. Rhegina Locris mutae sunt. Hujuscerte silentii vicissitudinis nec ipse causam, neque quisquam alius, nisi ad disserendum sit temere audax, intelligit: sola, Rhegini et Locris, natura novit. Fluvii igitur etsi inter Rheginos et Locros medii ripae non dimidio jugeris spatio distant, tamen neutrae transvolant cicadae. In Cephalenia fluvius est, qui inter cicadarum sterilitatem et copiam medius interfluit.
10 Apes regem suum, mitem et mansuetum, nulloque spiculo armatum, cum is defugiendo ipsas reliquit, arcessunt, et regno profugum insequuntur. Ipsum autem sagacissime odorantur: ac nimirum ex ejus odore deprehensum de fuga in regnum reducunt, sua sponte amantes et venerantes ipsius naturam. Athenienses autem de civitate Pisistratum expulerunt, Dionysium Syracusani regno ejecerunt, aliique alios, qui tyranni erant, et leges violabant, nec regnandi artem, quae humanitas et civium patrocinium est, exercere poterant.
11 Apum regi curae est, ut alveare hoc modo expoliatur. Alias aquari, alias intus favos fingere, alias vero ad pastiones proficisci jubet. Mutationem operarum, et vicissitudinem munerum faciunt; provecta vero aetate probe ad id delectae sunt, ut domo se teneant. Rex ipse satis habet illa curare, quae ante dixi, et leges sancire, perinde ut summi principes, quos philosophi vel politicos, vel regios, nominare solent; ceu quietem agit, et ab opere immunis est. Quod si migraio magis conducat, tum rex pergit emigrare; ac si ab aetate firmus sit, agmen ducit, reliquae ejus ductu sequuntur; sin aetate affectus sit, ceteris apibus ipsum portantibus vehitur. Signo dato, somnum capiunt. Cum tempus est ad quietem proficiscendi, una quaepiam a rege jubetur somni significationem dare; quae dicto audiens simul ut illud denunciaverit, reliquae statim cubitum se recipiunt, antea strepentes. Quoad rex vivit, tamdiu alveare pace fruitur, omnique ordinum perturbatione caret; et fuci quidem suis cellis libenter se continent; ac seniores seorsum habitant, natu minores item seorsum, et rex separatim a reliquis habitat, soboles quoque apum separatim; cibus etiam et excrementa in locum separatum congeruntur. Rege extincto, omnia perturbantur, et funditus pervertuntur; fuci in apum cellis pariunt, is ita miscentur omnia, ut examen ipsi deterius habeat; denique rege destitutae pereunt. Pure et munde vivunt apes; nullius animalis carnes edunt; neque tamen ad hanc cautionem Pythagorae admonitio iis opus est; satis habent floribus vesci. Et cum maxime frugales ac temperantes sint, libidinem et delicias odio persequuntur; cujus rei testimonio est, quod unguento delibutum insectantur, et tanquam hostem, qui nefarium quippiam admiserit, exagitant; a complexu venereo recentem cognoscunt, is illum sicut hostem insequuntur. Fortissimae quoque sunt, neque ab animalium ullo refugiunt, neque timiditate cedunt, quo minus adgrediantur. Cum iis qui sibi molesti non interveniunt, quique nec malitiose nec dolose examen adeunt, pacem servant, foedereque devinciuntur; contra vero inexpiabile bellum cum vexantibus gerunt, et quicunque mel insula populatur, inter hostes ducunt. Vespas acerrime verberant. Eas aliquando equum juxta alvearia Aristoteles affirmat fortissime invasisse et interemisse. Is inter se etiam nonnunquam contendunt, et potentiores vincunt debiliores. Eas capiunt rubete, et ranae lutariae, meropes, hirundines, et saepe etiam vesape. Ex his vero animalibus quodcunque apes vicerit, Cadmeam, ut ita dicam, reportat victoriam; percussus enim, et aculeis compunctus, misere discedit victor; non enim animi robore minus quam aculeis armatae sunt. Sed neque providentia sunt expertes, quod vel ex hac Aristotelis narratione liquet: Apes (inquit) aliquando ad examen alienum profectas, mel inde populari coepisse; et quanquam quae id confecerant apes, suo privarentur labore, tamen immotas prorsus se continuisse, et futurum injuriae eventum patienter expectasse: postquam qvo plurimas praedonum apiarius, qui supervenerat, interfecerat, eae, quae intus erant, cum jam se pugnae et hostibus pares fore confiderent, progressae ulcisci illas, et depopulationis poenas ab eis exigere non iniquas coeperunt.
12 Hoc quidem ipsum apum sedulitatis testimonio est, quod ab occasu Vergiliarum ad vernum aequinoctium in locis frigidissimis non se ab alveis commovent, sed teporis desiderio et frigoris fuga intus manent: reliquo anni tempore segnitiam et otium odio habentes, diligentissime operan k; nec quispiam eo anni tempore videat apem otiari, praeterquam si frigore memebra torpent.
13 Geometriam, figurarum pulchritudinem, atque elegantes earum structuras, sine arte, sine regulis, sine circino, nempe venustissimas figuras sexangulas, et sex alterum et aequalium angulorum apes conficiunt. Cum autem ex sobole alveus apibus redundat, tanquam maximae urbes hominum multitudine redundantes, sic illae colonias deducunt. Ingruentis pluviae et vtoo adventum praesentiunt. Quod si ventus eis praeter opinionem ingruerit, videbis singulas summis pedibus lapillum ferre, munimentum ne vento abripi aut everti possint. Id, quod divinus Plato de cicadis tradit, is earum cantus et musicae studio, de choro apum etiam quis dixerit; cum enim lasciviunt et oberrant, tum apiarii sonum quendam canorum et harmonicum edunt: eaeque tanquam a Sirene retrahuntur, et ad sedes suas revertuntur.
14 In Paro insula Aristoteles ait mures ferrum, ut e fodinis eruitur, exedere; et Amyntas in Babylonica Teredone mures eodem cibo uti ait. In Cariae Latom dicuntur esse Scorpii, qui indigenas mortifera percussione interimant, externos vero leniter mordeant; quod quidem beneficium ipsos Jovi Hospitali debere conjecerim.
15 Sub regnum et potestatem vespae etiam subjiciuntur, non tamen sicut homines tyrannide tenentur: cujus rei testimonio est, quod sine spiculo sunt earum principes, quanquam duplo majore corpore inter ceteras, mansueti tamen sunt, et qui neque volentes, neque inviti molestiam exhibere possint; reliquae vero imperata eorum exsequuntur, et in opere versantur. Quis igitur non oderit in Sicilia Dionysios, in Heraclea Clearchum, Apollodorum Casandrinorum praedonem, et Nabin Lacedaemoniorum perniciem: siquidem hi gladiorum confidentia regnarunt; reges vero vesparum sine aculeo mansuetudine nituntur?
16 Aculeatae vespae hoc etiam facere dicuntur: In viperam, quam mortuam perspexerint, involantes veneno aculeum imbuunt; unde mihi homines disciplinam, non eam quidem bonam, veneno inficiendi sagittas hausisse videntur. Cujus in Odyssea Homerus meminit his verbis: Pharmacad mortiferus quaerens ex aere sagittas Ut lineret.
Et profecto ut hec, si fides adhibenda sit iis, quae de eo narrantur, Hydrae veneno jacula tinxit; sic vespae viperina acerbitate aculeos inficiunt.
17 Musca etiam a nobis celebranda nec silentio praetereunda est, et quidem merito; opus enim naturae etiam ipsa est. Muscae Pisatides eo tempore, quo Olympia festum celebratur, veluti inducias cum incolis simul et peregrinis, ut ita ciam, paciscuntur. Mirum inter tot sacrificia et sanguinis passim fluentis copiam, et carnes suspensas, illas abesse velle, ac sponte ultra Alphem flumen discedere. Eaeque a mulieribus inquilinis ne hilum differre videntur, nisi quod ipsae mulier ibus continentiores se exhibeant: istas enim abigit certaminis, is eo tempore pudicitiae lex, muscae vero sponte a sacris abstinent, et dum sacrificia peraguntur, ac certamina celebrantur, sponte discedun. At soluto jam festo revertuntur, tanquam decreto aliquo exsules revocatae: itaque cum mulieribus in Elidem et muscae redeunt.
18 Orphum piscem marinum si, postquam ceperis, disseces, statim non moritur, sed motum non parum diu retinet. Hiberno tempore in speluncis latitare solet, et ad continentem libenter commoratur.
19 Contra taurum lupus ire, et simul eum a fronte ideo adoriri non audet, quod et cornua extimescat, et eorum robur mucronatum declinare studeat. Quamobrem primum velut recta via contra taurum pugnaturusisset, prae se gerit minas, et tanquam eum invasurus illius oculis sese crebro inculcat; deinde cum taurus in ipsum irruit, se retorquens in dorsum insilit, et vero acerrime ad ejus perniciem incumbit, is naturae astutia sua infirmitatem compensans ipsum expugnat.
20 Asellum marinum cor in ventre habere his in rebus peritissimi tradunt.
21 Non modo pavo se non ignorat ex avibus formosissimum esse, verum etiam ubi formae ipsius sita sit pulchritudo praeclare tenet, is ea elatus superbus est, et cerviculam jactat, et ex pennis, quae ei non mediocre ornamentum adferunt, maximos spiritus sumit, his et spectatoribus metum injicit, et aestivo tempore nativum et non arcessitum habet tegmentum. Quod si quem velit exterrere, caudae pennes primum explicat; deinde ad injiciendum terrorem his, veluti armis suis miles quispiam, concrepat. Capite etiam elato superbe nutat, velut triplici crista ornatam, quatiens galeam. Cum refrigeratio ei necessaria est, tum apssis pennis, et in anteriorem partem reflexis, ex sese corpus suum opacans caloris vim frangit et propulsat. Si retro is a tergo ventus flat, alas paulatim pandit; si ventus interspirans auras et molles et suaves ei adflat, unde is refrigeratur. Quod si laudatur, tanquam formosus puer, aut mulier pulchra, qua corporis parte excelluerit, illam ostendat; sic is ipse pennas ornate et ordine erigit, ut vel florido prato, vel pulcherimmae picturae colorum varietate distinctae similis esse videatur, atque admodum difficile sit pictoribus proprietatem naturae imitari. Et quanto sui ostentandi studio teneatur abunde demonstrat; dum spectatorem conspectu suo expleri facile patitur; et quaquaversus obvertitur, pennarum speciem multiformem studiose ostendends, et Medorum vestem, ornatusque Persarum superantem suam stolam ambitiose variatos, ostentans. Ex barbaris ad Graecos exportatus esse dicitur. Primum autem longo temporis intervallo rarus, deinde studiosis elegantiae et pulchritudinis pretio spectatus fuit Athenis, ubi singulis mensium calendis et viros et mulieres admittentes ad hujusmodi spectaculum ex eo quaestum fecerunt; atque ut in oratione contra Erasistratum Antiphon inquit, marem et feminam mille drachmis aestimarunt. Ut nutriantur, cella duplici opus est, et ducstodibus et curatoribus. Hortensius, homo Romanus, coenam primus Romae auguralem cum pavone dedit. Alexander Macedo ejusmodi aves apud Indos videns, earum admiratione commotus, in eos qui has occiderent, gravem poenam constituit.
22 Cum mures in aquatile vas delapsi adscendere non queunt, mutuas inter se caudas mordicus tenentes sese attrahunt, secundum quidem primus, tertium secundus. Sic enim eos mutuam opem sibi invicem ferre sapientissima natura docuit.
23 Ad hanc rationem de Nilo aquam haurientibus crocodili insidias instruunt. Per virgulta, quibus sunt tecti, et intuentur, et subter ea ipsa natant; et sic operti aquatores, qui cum urnis aut aliis vasis advenerint, confestim ex virgultorum latebris erumpentes, et ad ripam prosilientes, aggrediuntur; eosque violento raptu interceptos devorant. De malitia atque innata astutia crocodilorum haec quidem nunc a me dicta sunt.
24 Lepus et vulpes canum metu exhorrescunt, canes etiam latratu aprum e fruticetis excitant, et leonem in se convertunt; cervos item insequuntur: avis autem nulla canem timet, sed cum eo pacem colit. Unam otidem excipio, quae propter corporis sui gravitatem et tarditatem, canem perhorrescit. Eam enim ponderosa corporis mole constrictam alae non facile allevant; idcircoque demisso atque humili volatu utitur, quia pondere deprimitur; ex quo fit, ut nonnunquam a canibus capiatur. Itaque, conscientia suae humilitatis perculsa, simulac canes latrantes audiverit, in dumeta aut paludes excursione se impellit, quibus et protegatur, et ab instanti periculo facillime servetur.
25 Sero admodum suos parentes homo cognoscere incipit; cum tamen intueri in patrem, complecti matrem, arridere domesticis doceatur. Agni vero circum matres statim saltu concursant, et domesticum ab alieno internoscunt; neque id a pastoribus discere ipsis opus est.
26 Simia actuosum animal, et ad omnia imitanda habile, omne quod corpore agitur, si doceatur, praeclare discit, et idipsum actione repraesentat. Nam si saltare doceatur, saltationem adsequitur; si ad tibiam canere, canit. Ego aurigae munus obire vidi, habenas nimirum vel adducendi, vel remittendi, et flagello simul utendi. Brevi, si quis ad alia quaepiam instituat, non fallit docentem; adeo varium natura animal est et multiplex, ut ad omnem actionem sese verset.
27 Hae animalium naturae peculiares quoque sunt ac diversae. In Bisalia duplex jecur lepores Theopompus ait habere. Meleagrides in Lero nullam avium rapacium laeder Ister prodit.Boves apud Neuros cornua in humeris habere Aristoteles auctor est. Sues in Aethiopia cornutas esse refert Agatharchides. Merulas in Cyllene omnes candidas esse narrat Sostratus. Oves in Ponto amarissimi absinthii pabulo pinguescere, et capras in Mimante natas sex mensibus potu abstinere; et ad mare solum hianti ore respicere, atque inde Illyricas solipedes esse, non bisulcas, audio. Pisces in Babylonia, fluvio relicto, in aridis locis frequenter pasci ait divinus Theophrastus.
28 Porphyrio, praeterquam quod et rivalis maxime est, et obtrectator, ea sane etiam naturae indole praeditus est, ut eorum quibuscum usu conjunctus est, amantissimus esse dicatur. Eum ipsum et gallum in eodem versatos domicilio percepi, eademque ambulationes et aequalia spatia conficere solitos, eisdemque vesci cibis, commun iter pulverulentis uti volutationibus, mirificumque ex his rebus amorem inter se mutuo contraxisse. At enim cum utriusque dominus, festo quodam die cum sodalibus, ut epulare sacrificum faceret, gallum occidisset, porphyrio convictore privatus, solitudinem non ferens, sibi inedia mortem conscivit.
29 In Aegio, Achajae urbe, praestantem forma puerum, genere Olenium, nomine Amphilochum, sicut Theophrastus refert, anser amavit. Nam cum in Aegiensi custodia is puer cum perfugis Oleniorum teneretur, ei anser dona adferebat. Porro nihil mirum in Chio Glaucen citharistriam homines, cum ea esset pulchritudine eximia, adamasse; siquidem ab ariete et ansere etiam eandem audio amatam fuisse. Anseres, Taurum montem transmittentes, aquilarum metu, singuli mordicus lapidem tenent, ut ne clangorem fundant; tanquam enim silentii frenos sibi inijicientes montem transvolant, atque sic, suppresso omni clangoris significatione, persaepe aquilas fallunt. Quod autem natura calidissimi sunt, idcirco lavationum cupidissimi exsistunt; etenim natare gaudent: et quemadmodum cibariis summe humidis herbis, et lactucis, aliisque quibus interius refrigerentur, delectantur; sic nec lauri foliis, ne si quidem famer pereant, vescuntur; nec rhododaphnen sua sponte, nec adhibita vi, edunt: praeclare enim intelligunt, si quid tale comederint, se vita privatum iri. Contra homines, alii in cibo, alii in potu, veneni insidiis patent. Nam innumeri partim venenata potione perierunt, ut Alexander, partim cibo, ut Claudius et Britannicus ejus filius, et alii complures veneno vel sponte vel per insidias sumpto cum semel ejus vi decubuissent, non surrexerunt.
30 Recte vulpanseri nomen inductum est, quod ex peculiaribus et ingenitis naturae suae rebus trahit. Cum enim anseris speciem habet, tum probe cum vulpe callida improbitate comparari potest; atque etiamsi corpore quam anser inferior sit, animi tamen robore superior, et ad invadendum praestantior habetur. Tuetur igitur se et contra aquilam et felem, aliaque, quae ei adversantur animalia.
31 Haec serpenti peculiaria sunt; cor juxta guttur, fel ad intestina, testiculos ad caudam habet; longa autem ova et mollia parit, et in dentibus venenum gerit.
32 Id quoque pavonis pondus quo supra diximus] proprium et notione dignum est, quod tres annos natus incipit ex sese parere, et varios colores fundere; ovis autem non continenter, sed duorum > intervallo incubat; idem interdum irrita et vana, quemadmodum ceterae aves, ova parit.
33 Primum ut anas peperit (parit autem in terra extra aquam, prope aut stagnum, aut paludem, aliumve aquosum locum) statim ejus foetus, recondita quadam natura et propria, norunt se volatu in sublime ferri non posse, nec etiam in terra commorari; quocirca a partu statim natatiles ad aquam adsiliunt, neque tamen natare discere necesse habent, sed tanquam temporis longinquitate eruditae sapienter et merguntur et emergunt. Nam cum aquila, quam anatariam appellant, in natantem anatem irruit, tanquam eam raptura, se intra aquam submersione abdit, atque infra aquam natando ex alio loco extra aquam eminet. Quod si aquila illuc quoque incumbat et instet, ea iterum demergitur, atque tamdiu sursum deorsum commeat, dum aquila fuerit submersione suffocata, aut discesserit in aliam praedam; tum enim anas metu liberata, ad summam aquam elata rursus natat.
34 Hominibus cycnus longe praestat; novit enim quando mortem sit obiturus, et, ut eam adpropinquantem placate ferat, pulcherrimum a natura donum consecutus est; in morte enim nullum acerbi doloris sensum inesse credit. Homines autem quod nesciunt, id et exhorrent, et summum malum existimant. At olori tanta animi est tranquillitas in extremo vitae spiritu, ut sibi tanquam naeniam canat. Talem etiam Bellerophontem heroico et excelso animo mortem subire paratum Euripides celebrat, apud quem hisce verbis ille sseipsum alloquitur: Pius fuisti semper in deos, tuis Non defuisti amicis unquam, non opem Negasti externis: et reliqua, ut sequuntur. Canit igitur cycnus funebre sibi carmen, quo sive suas ipse laudes, sive Deorum hymnos decantat, ad mortem se praeparat. Quod autem prae laetitia potius quam tristitia canat, Socrates quoque attestatur. Dolorem enim et molestiam animo versans nunquam cantui vacat. Neque vero ad mortem modo, verum etiam ad pugnam fortis est; nec prior lacessit, tanquam sane moderatus et vir prudens, lacessenti vero et insidianti de animi robore nihil concedit. Ceterae quidem aves cum eo pacem habent, et quasi foedere devinciuntur, ab aquila vero saepe hostiliter appetitur (ut Aristoteles refert) nunquam tamen vincitur, sed eam provocantem animi non solum robore, sed jure etiam optimo vincit.
35 Ardea ostrea maxime appetit, eaque, ut pelecani conchas, clausa devorat; et in gutturis sinu, quem ingluviem vocant, tamdiu condit, donec vi caloris dehiscant; quod cum jam factum senserit, testas evomit, pulpas retinet, iisque vi ventriculi percoctis alitur.
36 Avis nomine asterias cicuratur in Aegypto, et eatenus humanam vocem intelligit, ut qui scalpellus ei convicium faciens appellaverit servam, irascatur; et si pigram vocaverit, succenseat atque indignetur, tanquam ignobilitate et segnitie sibi per irrisionem objecta.
37 Si quis liquorem Cyrenaicum teneat, et torpedinem apprehendat, nihil ab ea patietur. Draconem marinum si manu dextra attrahere coneris, non sequitur, sed violente renititur; sinistra vero si injicias, cedit et capitur.
38 Charmidem Massiliensem audio dicentem, non modo musicae perstudiosam esse lusciniam, verum gloriae etiam cupidam. Cum enim in deserta solitudine sibi tantum canit, tum simplicem cantum et minime elaboratum edit; cum autem captiva tenetur, et non caret auditoribus, cantum variat, eumque molliter inflectit. Quod et Homerus insinuasse mihi videtur his versibus: Ut cum Pandarei proles, chloreis aëdon, Principio veris meditatur carmina secum, Vernantisque laens frondes sedet arboris int, Multiplici et varians suaves de gutture voces Fundit.
In his non πολυηχέα id est, multisonam sed πολυδευκέα scribunt nonnulli, et interpretantur vocem varie imitantem; ut ἀδευκέα contra, quae ad nullam prorsus imitationem sit composita.
39 De animalibus solum leonem nasci oculis apertis Democritus ait, tanquam statim a partu iracundum et strenuum aliquid meditantem. Alii observarunt eum, cum dormit, caudam movere, ut ostendat nimirum se non omnino dormire et somno undiquaque vinci ut cetera animalia. Quod ipsum Aegyptii se observasse gloriantur, dicentes, leonem a somno invictum esse, nempe qui semper vigilet. Idcirco hunc soli eos consecrare audio, quod sol laboriosissimus ad nullum temporis punctum versari intermittens circum orbem terrae, ab instituto cursu nunquam conquiescit: cui rei Homerum testem adferunt, cum solem inquit operum et laborum requietem nullam habere. Cum autem insidias bubus molitur, suo robore prudenter utitur; nam noctu proficiscens ad stabula: quod et Homerus novit: Utque leon veniens perterret nocte profunda:
fortitudine sua omnes quidem exterret, sed unum abreptum vorat. Ut vero exsaturatus est, in posterum quidem reliquias servare cupit; sed pudor certe eum prohibet in custodia reliquiarum permanere, tanquam ab inopia cibi famem metuentem. Itaque maxime hians gravi spiritu suo afflat, teterrimam adspirationem exhalans; sicque ejusmodi adspirationi tetrae custodia permissa discedit. Cetera autem animalia cum eo accedunt et sentiunt cujus illae reliquae sint, non attingere audent, metuentia videri praedari, et deripere aliquid de rege suo voluisse. Quod si ei feliciter ceciderit venatus, illum relicti primi cibi caput oblivio, huncque ut evanescentem et exoletum adspernatus reliquit; at si ex venatu nihil acciderit praedae, ad primum tanquam penariam cellam regreditur. Cum supra quam ferre queat cibo se complevit, aut quiete et inedia se exhaurit; aut simiam nactus vorat, illiusque adesis carnibus ventrem mollitum extenuat. Jam porro justus est leo, et virum ipsum, prior qui se lacessiverit, ulciscendi modum tenet. Nam si quis invasurus accedat, illi se opponit caudam vibrans, et per latera contorquens se ipsum incitat, tanquam stimulis admotis exacuens. Et cum qui se appetiverit, sed ab ictu aberraverit, ut pariter ulciscatur, exterret quidem, et non laedit. A prima aetate cicur factus, cum mansuetissimus est, tum vero ejus occursatio facillima et jucunda, lusionibus delectatur, et quidvis, modo id suo altori gratum esse sentiat, libenter sustinet. Anno, Carthaginensis, leonem, quo ad vectiones sarcinarum utebatur, habuit. Unaque cum Berenice manusefactus leo vivebat, tanquam usu ex comptoribus, linguaque ejus faciem leniter abstergebat, ac complanans rugas demulcebat; cum eaque in mensa convivebat, humaniter et apte comedens. Onomarchus Catanae tyrannus et Cleomenis filius etiam leones habuerunt convictores.
40 Admirabilem quandam et nobis occultum odoris suavitatem pantheram habere ajunt, ipsa autem praerogativam suam novit; et una cum panthera norunt etiam alia animalia, quae capiuntur hoc modo: cum horum, quae ad victum opus sunt, eget panthera, sese vel in loca fruticibus densis consita, vel foliis vestita, ita occultat, ut inventu difficilis, tantum respiret. Tum hinnuli, dorcades, caprae sylvestres, atque alia ejusmodi animalia quadam suavis odoris illecebra attrahuntur, et proxime accedunt; illa autem de latebra exsilit et praeda potitur.
41 Animalium ruminantium tres ventres esse audio, quos nominant reticulum sive vittam, omasum vel proreticulum et abomasum, quod post reticulum est. Porro sepiae et loligines binas, quibus pascuntur, promuscides (ut ita appellem, propter figuram earum simul et usum) praetendunt. His veluti anchoris, cum tempestas et fluctus mare agitant, petrarum prominentiis firmissime adhaerentes, adversus omnem concussionem ac fluctuationem tutae exsistunt. Et rursus cum tranquillitas redierit, iis solutis libere natant, non inutili hac scientia, qua se contra hiemem et pericula muniunt, instructae.
42 Si cui apum nomenclaturas cognoscere libeat, candide impertiar, quae audivi. Earum igitur quaedam duces appellantur, quaedam sirenes, aliae operariae, aliae figulae. Nicander ait cephenas fructum adferre, In Cappadocia mel sine favis apes conficere ferunt, idque ut oleum perinde crassum esse. In Trapezunte Pontica ex buxo mel fieri accepi, hocque esse odoratu grave, et sanos dementes reddere, at comitiali morbo correptos ad sinitatem restituere. Itemque in Media mel ex arboribus stillare; et, ut ait Euripides in Bacchis, in Cithaerone dulces ex ramis guttas manare. In Thracia quoque ex plantis mel fieri dicitur. In Mycono non gignitur apis, quin etiam importata moritur.
43 Aristoteles ait bestiolam apud Hypanim fluvium, unum diem viventem, sub lucem matutinam nasci, post autem ad solis occasum extingui.
44 Venenatus sepiae morsus est, dentes autem ipsius validi latent. Morsu osmylus quoque et polypus laedunt: et hic quidem violentius quam sepia mordet, veneni vero minus emittit.
45 Aprum, priusquam in aliquem invadit, exsertos dentes exacuere ferunt. Cui rei testimonio est Homerus, cum ait; Album acuens dentem. Atque etiam intelligo suillum pecus pinguescere; item cibis, qui vehementer inflent et expleant, nec non quiete et suili tenebroso gaudere. Eaque videtur etiam Homerus insinuare: Primo, quod in locis coenosis volutari gaudeat, ubi Sues humicubas cognominat. Deinde, quod aqua turbida pinguescat: Nigram potat aquam, quae porcos reddit obesos.
Tertio, quod tenebras amet: Ad boream spectante cava sub rupe cubabant.
Quarto, quod alimentum flatuosum eis conveniat, ubi Glandibus eas dulcibus pasci ait. Idem poeta non ignorans suem conspectu feminae attenuari et imminui carnibus, separatim utrumque sexum cubare canit. In Salamine si sus segetem herbescentem fuerit depastus, ejus dentes lege Salaminensium exteruntur; atque hanc esse ajunt apud Homerum Suem frugivoram. Sunt qui aliter sentiant et suis viridem depastae segetem dentes reddi infirmiores dicant.
46 Canibus herbam natura ostendit, qua suis vulneribus medeantur. Iidem si lumbricis vexentur, segetem herbescentem depasti eos excernunt. Cum aut alterutrum ventrem exhaurire habent necesse, herbam dicuntur quandam comesse, cujus vi partim evomendo, partim dejicienda alvo, quicquid in eis redundat, ejiciunt. Unde Aegyptios etiam syrmaismus, quo ventrem expurgant, didicisse ferunt. Perdices quoque ajunt, et ciconias, et palumbos, origanum herbam vulneribus, si quae acceperint, mansam imponere et sanari, nec ullis humanis indigere remediis.
47 Non hic antiquorum testimonio mihi erit opus; quae ipse vidi, explicabo. Cum vir quispiam lacertum ex illis, qui colore sunt admodum virides, et ceteris majores, comprehendisset, atque aereo stylo excaecavisset, eundemque in fictilem ollam recentem utrinque eatenus exiguis foraminibus pertusam, ut neque spirare fera prohiberetur, neque tamen exitum haberet, injecisset, et simul terram roscidam, et herbam, cujus nomen non explicavit, imposuisset, simulque ferreum annulum, cui inesset gagates lapis, in quo lacertus scalptus erat; denique ollam novem signis impressam in terra defodit, et singulis quotidie deletis, ut nono signo sublato ollam reclusisset, lacertum vidi, oculorum usu recuperato clarius quam ante excaecationem cernere. Hunc igitur in pristinum ipsius locum dimisimus, annulum autem vir ille oculis salutarem esse praedicabat.
48 Id summam mihi turpitudinem habere videtur, o homines, quod animalia amicitiam inter se colant, neque modo ea, quae una pascuntur, et sunt ejusdem speciei, verum etiam quae nihil sese genere attingunt. Cum enim capris oves amicitia conjunctae sunt, cum turture amicitia columbae intercedit, palumbes item et perdices bene inter se sentiunt, alcedo et carulus, ut dudum novimus, mutuo inter se amore tenentur, cornix et ardeola mutuam inter se amicitiam colunt, gavia cum monedula amoris conjunctionem habet, et cum harpa milvus. Contra cornices et noctuae perpetuo et inexpiabili bello, ut ita dicam, dissident; hostes sunt milvus et corvus, itemque pyralis et turtur, brenthus et larus; ac rursus chloreus cum turture dissidet vultures et aquilae, cycni et dracones hostes inter se sunt; leones tauros et bubalidas infestant; elephas et draco inter se infensissimi sunt, aspidi inimicus ichneumon, ac aegithus asino; nam ob hujus prudentis vocem aegithi ova franguntur, et pulli abortivi excidunt; quamobrem avis haec suam ulciscens sobolem, asinorum ulcera invadit et arrodit. Vulpes circum odit, taurus corvum, et equum anthus. Hoc etiam non praeteribit homo studiosus rerum naturae, delphinum adversari balaenae, lupum mugilibus, muraenas congris, et alia denique aliis.
49 Ursi posteaquam venatores, qui non humi modo se sternunt, sed et os ad terram adjiciunt, et spiritum continent, odorati fuerint, tanquam mortuos relinquunt; ejusmodi enim animalium genus existimatur mortuos abhorrere. Mures etiam oderunt eos, qui in suis sedibus et cavernis moriuntur; itemque hirundines, et apes suas gregales extinctas ejiciunt; formicis etiam natura tributum est, ut sui generis defunctas ex cavernis efferan, quo mundius habitent. Nam hoc brutis quoque insevit natura, ut gentiles et cognatas animantes extinctas mox e conspectu amoveant. Aethiopum vero1 sermonibus, lepore et Graecanico fastu carentibus, pervagatum est, elephantum, cum alterum perspexerit mortuum, non praeterire, quin humum promuscide haustam veluti sancta et mystica quadam ceremonia injiciat, propter communem natura mortuo parentans, ne piaculum committat; nam hoc quidem ipsum non facere, exsecrabile ducit. Sufficit autem ei et ramum injicere, quo facto abit, communem omnium finem non adspernatus. Tum etiam ad nos is sermo permanavit, elephantos cum ex vulnere, sive id in bello, sive in venatione acceperint, vicini sunt ad moriendum, aut obvium herbam, aut proximum pedibus pulverem allevantes, in coelum suspicere, eumque pulverem herbamve jacere, tsl voce sua lamentari, et miserabiliter supplicare, tanquam Deos ob ea, quae injuste et indigne sustinent, obtestantes.
50 Has etiam animalium proprietates cognoscere datur. Aves cicures et domesticas audacter contemnere equos, asinos, boves, et camelos; ac si cum mansuefactis elephantis aluntur, non modo eos non timere, verum per eos ipsos incedere videmus; gallinaceos etiam in dorsa eorum involare tanta ipsis audacia est atque fiducia: metum autem et timorem ingentem his injicit mustela praeteriens, et, qui vocem vel mugientium vel rudentium praeclare contemnunt, hujus clamorem vehementer horrent; anseres item et canes et struthiocamelos nihili faciunt, contra accipitrem multo minorem formidant. Gallorum cantus leons exterret, basiliscos exanimat; eundem praeterea neque felis, neque ilvus sustinet. Clangorem quidem aut aquilarum aut vulturum facile columbae spernunt, non item circi et marinae aquilae. Caeterum agnus et hoedus et quivis pullus, mox ut in lucem editus est, ad maternas mammas illico se applicat, et sugndis uberibus impletur; id quod mater facile et tranquilla patitur, et manet. Fidipeda omnia, ut lupae, canes, leaenae, pantherae, catulis suis papillas supino situ praebent.
51 Quemadmodum homines variis linguis loquuntur, sic animalibus rationis expertibus natura comparavit, ut diversum quiddam et varium sonent. Ut igitur ex hominibus aliter Scyhta, aliter Indus loquitur, aliter Graecus, Romanus, Aethiops, Saca; ita etiam animalia, alia aliter, cognatum sibi linguae sonum et strepitum fundunt; alia enim rugiunt, alia mugiunt, alia hinniunt, quaedam rudunt, quaedam balant, vel ululant, baubantur, aut latrant, frenduntve, alia clangunt aut strident, alia suaviter cantant, sunt quae balbutiant; et sexcenta naturae dona, alia aliis animantibus propria, exsistunt.
52 In utraque Nili ripa aspides latibulis se tegunt. Et tanquam aedes suas homines, sic hoc flumen omni alio tempore jucunde et suaviter accolunt; cum autem in agros Nilus per aestatem redundaturus est, tum triginta circiter ante diebus, aquarum copia et etesiis ventis impulsae promotaeque longius a fluvio in loca eminentiora una cum foetibus suis demigrant: quod quidem munus a natura acceperunt, tanti ut fluminis tamque operosi, quotannis accessionem non modo non ignorent, sed ab ejus etiam damno cavere sciant. Testudines etiam et cancri et crocodili in loca Nilo inaccessa id temporis ova transferunt; unde ii, qui ova eorum offendunt, quantum et quatenus Nili, rura irrigaturi, incrementum sit futurum, facile colligunt.
53 Fluviatiles equi, Nili alumni, segetum ut maturitas venit, et flavent spicae, non eas continuo depasci ingrediuntur, sed extrinsecus conjecturis adsequuntur, quantum ad se explendos satis sit; post talem considerationem pascere in agrum ingrediuntur, et inter pascendum retro versus Nilum cedunt. Hoc enim ipsum eo pacto machinantur, ut agricolas, quos ante se, non a tergo adfuturos expectant, longius videre, et in Nilum facilius se recipere possint.
54 In Mauritania pardalis cum robore et viribus praestet, non tamen iis simias aggreditur; causa est, quoniam simiae non se opponunt ei, sed in fugam se conferentes in arbores altas adscendunt, et illius impetum declinantes illic consident. Veruntamen pardalis ad hanc rationem simia dolosior insidias molitur, et dolos nectit. Ubi enim simiarum multitudo manet, eo profecta ad terram se sub arbore abjicit, et in solo supina jacet, ac ventre inflato, cruribus resolutis, oculis clausis, et spiritu compresso, sese ab anhelando continent, denique mortua videtur. Illae vero hostem ex alto despicientes mortuam suspicantur, et facillime credunt id quod vehementer optant; nondum tamen descendere audent, at experimenti causa unam ex ipsis, quam audaciorem putant, ad examinancum pardalis affectum praemittunt. Haec quidem non omnino sibi praefidens descendit, sed timide et pedetentim primo decurrit, et cum proxime ad pardalim accessit, regreditur rursus; tum tertio descendit, et illius oculos speculatur, et spiritum ducat necne periclitatur. Illa autem immotam se fortissime praestans paulatim huic animos addit. Et jam, cum hanc permanere constanter sine damno circum illam sublimiores ex superiori loco simiae speculantur, fiduciam et spiritum colligentes ex arboribus frequentissimae decurrunt, et circum eam concursantes saltant; simul et supra ipsam gradientes insultant, et in illius contumeliam saltationem simiis convenientem saltantes multifariam ei illudunt, testantur. Illa autem omnia sustinens, simul ac illas insultando et illudendo defatigatas esse intelligit, ex inopinato exsiliens eas partim unguibus lacerat, partim dentibus distrahit, atque opimum et adipale ex hostibus prandium sibi abunde comparat. Egregie sane, patienter et fortiter omnia sustinet ac tolerat pardalis, dissimulat et se continet, donec opportune hostes tam contumeliosos ulcisci possit: nec tali eget hortatione, quale seipsum Ulysses animabat: Pectore durato forti. Is quidem impatiens contumeliarum, quibus ancillae eum afficiebant, parum abfuit, quin ante tempus seipsum proderet.
55 Cum ab Indis hominibus arborem elephanti radicitus extrahere coguntur, non prius eam extirpandam aggrediuntur, quam quatefecerint ac tremefecerit arborem; sic periclitantes, evertine possit, an omnino invictam ab impetu sit se praestatura.
56 In Amano, Libano, et Carmelo, altissimis Syriae montibus, cervi nascuntur; qui cum in Cyprum transmittere volunt, gregatim ad litora perveniunt, ibique tamdiu secundum ventos praestolantur, dum per placatissimam quietem belle sibi flare senserint; tum fidenti animo sese trajicere mare ingressi et ordine natant; et in antecedentium tergo subsequentes capita reponunt; ac nimirum dux idcirco retrocedit, quia non habet ubi nitatur, et post omnes clunibus proximi antegredientis nitens ex labore quieti sese dat, simul et extremum agmen ducit. In Cyprum ideo transnant, quod pastionum, quae illic amplissimae esse dicuntur, desiderio tenentur. Et profecto adeo feracem Cyprii regionem se incolere testanttur, de agrorum ut bonitate Aegyptiis non concedant. Eodem modo Epirotici cervi in Corcyram, quae contra Epirum est, mare transeunt.


Liber Sextus
1 Homines, ut boni ac fortes viri sint, hortatione egent, et suasionis oratione plena, quae et metum tollat, et addat animos; athletae quidem ad stadia hortandi sunt, milites ad arma. Robore non item extrinsecus adsumpto bestiae egent; at ex sese potius vires incitant et semet confirmant. Aper quidem pugnaturus ad lapides laeves ac politos1 dentes exacuit: quod Homerus etiam non ignoravit. Leo, ne quid ignave faciat et torpescat flagellans semetipsum cauda excitat, Homero itidem teste. Elephanti autem ad certamen ut incendantur, promuscide sese verberant; neque ad hoc ipsum cujusquam eent praeceptis, non eo qui accinat; Non jam sedere, non licet trahere moram: neque Tyrtaei versibus, ut animentur, opus habent. Taurus gregis dux, cum ab altero fuerit duce superatus, se in quendam locum ab aliis segregat, et semetipsum non alieno impulsu, sed sua sponte exercet, atque omni contentione, cornibus, calcibus, unguibus certat; cornua quidem in arbores infligit, pedibus pulverem spargit, ceterisque exercitationibus sese accommodat, et a vaccis se continet: sicque a venere abstinet, et libidini suae moderatur; quemadmodum Iccus palaestrita Tarentinus, quem Plato toto certaminum tempore omnis coitus expertem permansisse affirmat. Sic Iccum ratione praeditum, atque Olympiorum et Pythiorum cupidum, simul et gloriae sensu affectum, nihil admodum mirum videri debet, emendate et summa corporis castimonia vixisse; nam ei praemia proposita videbantur illustria, pinus Isthmica, laurus Pythica, oleaster Olympicus; tum vero sperabat se, quoad viveret, circumspiciendum esse, et cum e vita excessisset, magnam laudem ex ea re adepturum. Amoebeum quoque citharoedum accepi uxorem duxisse formosissimam, omni tamen tempore, quo in certaminibus versaretur, ab ea se abstinuisse. Diogenes, tragoediarum actor, universum omnino veneris usum abjecit. Clitomachus, pancratiastes, canes si quando complexu venereo junctos perspiceret, oculos ab eorum conspectu avertebat; et si quod in convivio verbum lascivum et libidinosum audisset, a consessu exsurgens discedebat. Atqui homines ratione valentes haec vel ad quaestum, vel ad gloriam fecisse, non magnam admirationem habet; at tauro suum adversarium vincenti quae praeconia, o Plato, laborum deferuntur? aut quae decernuntur praemia?
2 Ratione carentia ab his, quibuscum consuetudo eis qotidiana intercessit, magna amicitiae religione adducta abstinere, et parcer saepe solent. Pardalim enim audio, cum eam a parvula cum hominibus venator versari adsuefecisset atque mansuefecisset, eamque sane tanquam amasiam adamaret, et magna cura aleret, ob eamqueem hoedum huic edendum objecisset viventem, eam simul et alere et oblectare cibo recenti ab ipsaque laniando volens, laniare illum recusasse. Cum enim primo die is ad pastum objectus fuisset, ab eo ipso edendo se sustinuisse, quia propter cibi expletionem inedia uti necesse haberet; secundo iterum die hoedo ei allato, ab eo similiter, quoniam adhuc fame non premeretur, se continuisse; tertio die, quamvis esuriret quidem, et solita voce cibus requireret, non hoedum tamen suum contubernalem attingere voluisse, sed, illo relicto, alterum sumpsisse. Homines autem suos non modo intimos et pernecessarios produnt, sed saepe etiam fratres et parentes.
3 Quod ursa primo carnem informem pariat, deinde lingua conformet, ante dixi; jam quod nondum narravi dicam et valde opportune. Hiberno tempore parit, et, cum peperit, latibulis se tegit; nam frigoris vim reformidat, et veris adventum manet: nec ante tres menses exactos catulos in lucem educit. Cum autem se habitu corporis opimo sentit, hoc enim ipsum morbi loco ducit, φωλεόν i. e. latibulum, expetit. Unde dicitur φωλία, affectus, quo tempore latendit tenetur. In antrum non recto motu sui corporis, sed supino ingreditur, et dorsi sui tractu repit, venatoribus ut vestigia sua obliteret. Ibique postquam est ingressa, se quieti dans, habitum corporis extenuat per quadraginta dies; e quibus quidem quatuordecim, Aristotele teste, immobilis manet, reliquis aliis movetur; cibo interea per totos quadraginta dies abstinens, tantum solo lingendo dextero pede se sustentat; eique intestinum eatenus adducitur, ut propemodum cohaereat. Quod quidem ipsum ea sentiens, cum egressa sit, aron herbam agrestem edit, cujus natura ventosa intestinum diducit et dilatat, eidemque facultatem receptandi cibi adfert. Cum autem cibis sese rursus impleverit, formicas edens facile exinanitur. De ursarum evacuatione naturali, atque expletione, hactenus a me dictum est neque eaedem, o homines medicis, nec libris indigent.
4 Cum poma dracones comesuri sunt, sylvestris intybi succum idcirco exsorbent, quod haec illis, ne inflatione impleantur, magnum adjumentum adfert. Cum vero homini aut ferae cuipiam facturi sunt, mortiferas radices et herbas edunt; id quod Homerum quoque non latuit; meminit enim draconis, qui ante suum latibulum immorando seque volutando, noxias herbas voravit.
In latebras et condensa fruticum, amissis cornibus, sese cervi abdunt; hoc diligentius ab hostibus sibi caventes, quod a cornibus jam inopes cum a pristino robore, tum ab armis se nudos existiment. Cavere etiam dicuntur, ne quando in tenera et recentia cornua solis radius incumbens, priusquam obducantur et callus innascatur carnem putrefaciat.
6 Equi, cum ad praelia itur, ad fossas tergiversantur, et foveas habent suspectas, nec facile ingredi aut transilire sustinent, et a palis terrae infixis abhorrent. Quod Homerus etiam hisce carminibus adseruit:
Sic Hector passim socios hortatur, et orat, Ut superent fossant; sed non est ullus equorum Ausus se magnae primus committere fossae; Hinnitos edunt stantes in margine tantum; At qui transiliat, non est, aut ingrediatur.
7 Ad nuncupatum lacum Myridis in Aegypto, ubi crocodilorum oppidum est, cornicis sepulchrum ostenditur; cujus causam Aegyptii eam adferunt: Quod eorum rex, Marres nomine, cornicem valde cicurem habuerit; quae postquam aud is, quo perferenda esset epistola, mox quo volatus dirigendus, et quaenam regio transeunda, et ubi terrarum requiescendum esset, cognoverit; eoque regis literas ocyus, quam quivis nuncius, perferre solita sit; eam mortuam et sepulchri honore et cippi a rege affectam ajunt.
8 Nutricationes et curae quas alendis instituendisque brutis homines impendunt, propriis nominibus appellantur. Est enim quaedam disciplinas equorum, qua pullos equisones et hippocomi instituunt, est et sua canum educatio, est ars elephantos curandi, et cicurandi leones, et nutriendi aves, et aliae quaedam.
9 Ursa hac calliditate pollet: Si insequentibus urgetur, eatenus suos, quoad potest, catulos propellit; cum autem eos jam intelligit lassitudine deficere, et ut comprehendantur vicinos esse, tum alterum dorso, alterum ore gestans, in arborem ascendit; eorum autem alter unguibus ad dorsum ursae adhaerescit, alter dentibus ejusdem retinetur. Ubi vero ex fame laborans taurum invadit, non omni robore, nec recta et aperto Marte pugnam committit, sed obliquo impetu cervicem appetens deprimit, ac mordet. Hic quidem oppressus mugit, et denique succumbit; illa autem devorando expletur.
10 Animalia disciplinae idonea haec esse percepi. Regnantibus Ptolemaeis cynocephalos Aegyptii literas, et saltare, et tibiam inflare, et pulsare citharam docebant. Tum vero unusquispiam cynocephalorum stipem, domini nomine, sic scite, tanquam circulator, qui stipem petit exigebat; et id quod dabatur in marsupium, quod ferebat appensum, congerebat. Sybaritas saltationem equos docuisse jampridem pervagatum est. Elephantorum ad disciplinas docilitatem ante dixi. Dominorum usui canes servire, et res domesticas his, qui eos instituerint, plane sciunt administrare; et pauperi satis ad famulatum est unum possidere canem. Imo canes pauperum perpetui ceu servi sunt; ut Arabum Troglodytae, Libyum Nomades, et Aethiopum quicunque circa paludes vivunt, solis vesci piscibus adsueti. Probe autem animalia eorum, quae agunt aut patiuntur, memoriam tenent; nec ad memoriam Simonidis arte, nec Hippiae, nec Theodectis, nec alterius cujuspartim de memoria praeceptionibus egent. Nam vacca eo proficisci et mugitu dolorem testari novit, ubi ab ejus uberibus ad macellum vitulus abstractus fuerit. Boum sub jugum mittendorum alii se laetos vultu ostendunt, alii pedem referunt. Equus autem cum annulorum crepitum et freni strepitum adivit, et cetera ut frontis ac pectoris ornamenta vidit, tum fremit, et exsultans ungularum supplosione obstrepit, et ex eorum conspectu adflatu quasi furoris ad iter incenditur; voe etiam equisonis excitatur, et aures erigit, et naribus inflatis celerem festinationem anhelat, quodam incredibili cursus studio ad currendi memoriam rediens.
11 Secundum vias cerva parere solet, quod quidem ipsum sapienter facere videtur; nam insidias a feris quibus se imbecilliorem esse novit, timet; homines vero celeritatis fiducia contemnit, nec dubitat effugere posse. Postea autem quam se opimo corporis habitu affectam sentit, non amplius juxta vias partum edit, quod jam se minus accommodatum ad currendum intelligit; at enim vel in saltibus, vel convallibus parit.
12 Terrena testudo cum origanum comederit, viperam contemnit. Quod si ejus facultatem non adsequatur, comesa ruta contra hostem armatur. Jam si utriusque facultate caruerit, a serpente conficitur.
13 Cervus, ut audio, ad vivendum praesentibus contentus est, nec plura desiderat, imo vero hominibus temperantius multo et ventri moderatur. Nam in Hellesponto collis est, ubi cervi, quorum altera diffissa est auris, sic pascuntur, illius extra fines ut nunquam progrediantur, nec alias pastiones desiderent, nec prata alia bonitate praestantiora concupiscant; at satis habent omni anni tempore praesentibus frui. Quid ad haec homines; quos sane usque ad mortem ne quidem expleverint opes, quantas lapideum limen jaculatoris intus continet?
14 Hyaena, ut Aristoteles tradit, laeva in manu vim soporiferam habet, et solo tactu somnum conciliandi. Saepenumero igitur in stabula ingressa, cum dormientem aliquem deprehenderit, et pedetentim ad illum progressa fuerit, soporiferam, ut ita dicam, manum ejus naribus admovet; sicque eas opprimit, hic ut sine sensu esse videatur; ac tantum terrae suffodit, quantum sit ad eum ipsum obruendum satis; guttur vero et supinum et nudum relinquit, in quod incumbens somno oppressum suffocat, posteaque in latibulum abstrahit. Jam cum lunae orbis plenus est, retro posito lunae fulgore, suam canibus umbram injicit, quos statim mutos reddit, et tanquam veneficio quodam eorum sensus perstringit; deinde et elingues abducit, et optatis fruitur.
15 Celebris ille jam olim delphini in Iaso amro, quo formosum adolescentem prosecutus est, non est silentio mihi praetereundus. Iasensium igitur gymnasium mari imminet; illic ephebi post cursus et palaestras mare ingressi, antiquitus recepto more, se lavabant. Et cum aliquando natationi indulgerent, unum ex illis forma praestantem delphinuys quidam vehementissime amare oocoepit: ad quem cum adnasset initio, non mediocrem ei metum incussit: sed aucta paulatim familiaritate, ita puerum sibi conciliavit, ut plane amicum et benevolum haberet. Itaque lusitare inter se coeperunt, et natando invicem certare: est quando puer insidens illi, ceu sessor equo, superbus vehebatur. Atque hoc spectaculum tum Iasense, tum peregrini admirabantur. Pergebat enim suos amores vehens delphinus, et in mare tantum procedebat, quantum libebat puero; deinde revertebatur, et prope litus eum restituebat; ubi invicem digressi, hic domum suam, ille in pelagus redibat. Solebat autem apparere delphinus eo ipso tempore, quo dimittebatur gymnasium. Eo, quem exspectaverat, viso, puer gaudebat; cum delphino delectabatur, et colludendo ac suae pulchritudine formae in admiratione erat, ut qui non hominibus modo, sed etiam ratione carentibus animalibus formosus videretur. At invidia redamantem illum non multo post sustulit. Nimium enim exercitatus et fessus aliquando puer, cum toto ventre in vectorem suum delphinum temere se injecisset, non animadvertens aculeatam spinam dorsi erectam esse atque horrentem, ejus acuminibus umbilicum suum exulceravit; ex eoque factum est, ut et venae quaedam abrumperentur, et permultus sanguis efflueret, ibique puer xtu spiritum effunderet. Id delphinus partim ex pondere sentiens (non enim jam ut consueverat tam levis et expeditus insidebat, nempe qui spiritibus sese non sublevaret) partim sanguine imbutum mae cernens, id quod res erat ut intellexit, amasio suo superstes vivere noluit. Quamobrem multo robore, quemadmodum Rhodia navis plenis velis propulsa sic simul cum defuncto in litus se ejicit; amboque, hic jam mortuus, ille animi defectione exspirans, humi strati jacuerunt. Laius, o bone Euripides, non tale facinus propter Chrysippum conscivit, quamvis, sicut tu ipse animus, et fama docet, Graecorum primus pueros amare coeperit. Iasenses cives, ut illorum vehementem amorem cum honoris gloria compensarent, sepulchri monumentum commune amborum, et formosi pueri et delphini amatoris, constituerunt, et statuam quae forma eximia puerum in delphini dorso sedentem haberet, excitarunt; atque etiam numismata ex argento atque aere fecerunt, et eorum imaginibus signaverunt, ad demonstrandum utriusque miserabilem casum; ac nimirum tantum facinus memoriae tradiderunt, ut Dei amicum honorarent. In urbe Alexandria Ptolemaeo secundo regnante, simili amore delphinum flagrasse audio, item Puteolis Italiae; quae si Herodotus novisset, non minus, sicut mihi videtur, quam ea, quae de Arione Methymnaeo dicuntur, miratus fuisset.
16 Canes, boves, sues, caprae, serpentes et bestiae aliae cum impendentem pestem et famem, ac terrae motum, tum etiam coeli salubritatem, et frugum fertilitatem praesentiunt: neque tametsi ratione carent, quae aut salutem, aut perniciem adferre potest, ab eorum, quae dixi, intelligentia aberrant.
17 In Idumaea, seu Judaea, cum Herodes rerum potiretur, eximia magnitudine draconi perpulchram admodum adolescentem feminam in amore fuisse indigenae praedicant; ad quam ille quidem venitaret, et simul cum ea amanter dormiret. Haec vero, etiam si amator, quoad poterat, leniter et mansuete ad ipsam adreperet, ejus tamen metu perterrita sese subduxit, et ut ex amicae absentia eum amoris oblivio caperet, menstruum spatium abfuit. At ei sane quum absentis desiderium augebatur, indiesque amatorius adfectus eatenus ingravescebat, ut noctes et dies ad eum locum, ubi cum adolescentula versari solitus erat, frequens accederet; cum vero eam, quam amabat, non inveniret, tanquam amator, cui amor optatis non respondet, acerrimo dolore afflictabatur. Postea autem quam puella revertisset, confestim eam adivit, ac valde amatorie, tanquam spretus, ob eamque rem iratus scilicet, reliquum peradolescentis corpus circumplicans, ejus crura parce et molliter verberabat. Non ergo experta rationis animalia Cupido ille Jovis ipsius deorumque et erga ea affectus sit, et singula curet, ostenditur.
18 Cum voracissimi serpentes sint, et longum et exiguum stomachum se habere norint, ut Aristoteles ait, sese humo excitant, celsosque et erectos constituunt, extrema cauda nitentes, ut in alvum proclivior delabatur cibus; cumque pedibus careant, serpunt velocissime. Eorum quidam similiter atque jacula semetipsos jaculantur, ex eoque quod agunt numen trahunt; nam jaculi nomina ntur.
19 Avium, quae cantu valent, nulla latet: at scimus hirundines, merulas et cicadarum nationem et picas loquaces esse, et bombis strepere locustas, et parnopem sono minuto obstrepere, neque silere troxalidem, nec non vocales alcedines et psittacos: tum etiam inter aquatilia ololygona minime silere: item avium alias flebili et muliebri, alias acri et contenta voce uti; alias migrantes de ramo in ramum, tanquam ex priore domo in aliam, prae nimio voluptatis sensu occinere; alias in pratis cantantes tanquam festos dies agere, et vitam, ut ita dicam, floridam et mollem degentes, veris adventum canoris ominibus et laetis acclamationibus excipere. De cycnis, et cui Deorum serviant, supra dixi. Pica cum alias voces, tum maxime humanam imitatur. Imitatione vero istae peculiares sunt: florus equi hinnitum, salpinx tubae sonitum, et torquilla obliquam tibiam repraesentet, imbrium guttas corvus effingere conatur.
20 Mares scorpii infestissimi habentur, feminae multo remissiores, non enim tantum virus acerbitatis habent. Eorum novem esse genera accepi, album, rufum, fumosum, nigrum, viride, ventricosum, aliud cancri simile quem infestissimum omnium flammeum appellant, aliud etiam ferunt alatum esse et duplici aculeo armatum, aliud quod septem habeat internodia. Non ova scorpii, sed nimio coeli calore tantum procreari asserant. Ictus ab eis inflictus quo pacto afficiat, vel interimat, aliunde petendum.
21 Apud Indos, sicut audio, graves inter se gerunt inimicitias draco et elephantus. Quare dracones, haud inscii imperitique ex arboribus elephantos ramos decerpere in pastus suos solere, in has ipsas arbores primo serpunt; postea eam sui corporis partem dimidiam, quae ad caudam pertinet, arborum frondibus circumtegunt, alteram partem anteriorem funiculi instar appensam dimittunt. Eo cum accessit elephantus ad arboris surculos carpendos, draco in hujus ipsius oculos insiliens effodit; deinde anteriore parte collum ejus constringens, posteriore flagellans, inusitato et novo quodam laqueo strangulat.
22 Gallinaceum ac ignem, leo, pardalim hyćna, stellioniem scorpius hostiliter odit, et eo admoto torpore afficitur. Draconem elephantus perhorrescit. Omne jumentum murem araneum reformidat. Astacus polypum extimescit. Canem de tecto propellere et dejicere non possis, periculi enim magnitudine veretur.
23 Quos vero dolos etiam scopriis natura videtur dedisse, illis sunt peculiares. Etenim Libyci, ab eorum multitudine metuentes, ad vitandos ipsos omnia machinamenta moliuntur: soccos ferunt in lectis, cum longe a pariete remotis, tum in excelsum collocatis, tum fulcrorum pedibus in hydrias aquae plenas impositis, sublimes somnum capiunt qua machinationis molitione facta, sese quieto et tuto somno usuros arbitrantur. Atqui scorpius, si quid unde semetipsum in tecto suspendat naciscatur, ibi fortissime forcipibus inhaerescit, simul et demittit aculeum; secundus igitur ex tecto descendens per primum serpit, atque suis itidem forcipibus ad illius aculeum adhaerescit, et sublimem sinit suum aculeum; item a secundo tenetur tertius, a tertio quartus, quintus similem ordinem conservat, itemque ceteri omnes deinceps per primos decurrunt. Postremus dormientem ferit, et per superiores recurrit, similiter ab illo secundus, tum vero ab ultimo tertius, reliquique sese subducunt, quod velut sane catenam solventes inter se omnes subtraxerunt.
24 Vulpes, fraudulentum animal, insidias hoc pacto in crinaceos terrenos molitur, ut cum eos rectos, quod a morsu vulpis impetum spinis prohibent, expugnare non queat, ipsos summa cautione oris leniter et caute primum subvertens, supinos constituat; deinde eos qui antea erant formidabiles, facile laniet, et exedat. In Ponto sic otidas venatur, ut ei sese avertens, et caput in terram abjiciens tanquam avis collum, sic caudam extendat; eae autem hac insidiarum instructione seductae ad illam, tanquam ad suam gregalem, accedunt; illa vero se vertens nullo negotio capiat. Tum vero secundum fluviorum ripas gradiens parvulos pisciculos callide exceptat: nam caudam in aquam dejicit, in quam ii innantes densis pilis irretiuntur atque implicantur: quod quidem ipsum vulpes sentiens caudam ex aqua removet, et repente se in aridum subducens eam excutit: pisciculi excidunt, atque ab ea devorantur. Thraces, quando conglaciantes fluvii periculose transeuntur, vulpis indicio et periclitatione percipiunt; nam si glaciem resistenem et nihil cedenteme transmiserit, ejus vestigia fidenter persequuntur. Vulpes autem, num transiri fluvius possit, experitur hoc pacto: ad glaciem aurem admovet, ac si fluxum subtus non resonare, neque strepitum in fundo sentit, glaciei se tanquam solidae credit ac transmittit; sin aliter, nequaquam transit.
25 Iphidis filiam poetae ita decantant, ut eorum vocibus theatra personent heroinam illam laudantium, quod longe multumque alias mulieres castimonia superasset, et propriae vitae conjugem suum antetulisset. Verum bestiae quoque non minus pio quodam et innato amore flagrant. erigonae certe canis suae dominae sepultura adfectae immortuus est. Ille vero Silanionis non a sepulchro domini sui, nec vi, nec ullis blandimentis abscessit. Dario, qui postremus regnavit apud Persas, in ea pugna, quam contra Alexandrum suscepit et commisit, cum a Besso multis vulneribus confossus esset, et jaceret stratus, omnibus mortuum relinquentibus, canis ab eo educatus solus permansit fidelis, eumque, tametsi non amplius suum altorem, sicut ferunt adhuc viventem servavit. Ita Xenophon ille Grylli filius cum Cyro juniore scribit, florido quidem et phalerato sermone, solos mensae ipsius participes octo cum eo remansisse, ac simul interiisse; et sceptrigerum ejus eunuchum, Artapaten nomine, super eo extincto se occidisse, vitam deinceps sine Cyro minime vitalem sibi futuram adspernatum. Lysimachi etiam regis canis, cum se servare quiret, non invitus eadem qua suus morte dominus defungi voluit.
26 Pithece a quibusdam oribates videre, ab aliis hypodromus, aut psylla pulex; animal est pilosum, et in arboribus nascitur. Venter ei leviter incisus est, ut sectio notata filo videri possit. Morsum ab eao periculosissimum tremor et vehemens dolor cordis sequuntur; obstruitur etiam urina, at alius meatus fit, qui quoque exitum non habet. Adversus haec remedium est cancer fluviatilis comestus.
27 Quemadmodum ex felibus mas est libidinosissimus, sic amantissima catulorum femina; quae veneream idcirco maris consuetudinem refugit, quod is calidissimum igiturque simile semen emittat, genitale ut feminae comburat. Ejuscerte quidem rei mas non ignarus communes catulos suos interimit; haec autem, novorum catulorum desiderio permota, ejus libidini morem gerit. Quod autem ab omni tetro odore feles abhorrere dicantur, eo excrementa sua, prius fossa facta, occultant, et terram superingerunt.
28 Ex piscibus libidinosissimum polypum eatenus flagranti veneris cupiditate incendi ferunt, dum et omnibus corporis viribus exhaustis debilitatus, et ad antandum et cibaria inquirenda tantopere infirmus factus fuerit, ut postea aliis praeda efficiatur. Cum enim parvuli pisciculi, tum cancelli et cancri ipsum exedunt et conficiunt; quamobrem cum non amplius anno vivere dicunt, feminamque etiam propter crebros partus ocyus consumi.
29 Puerum avium studiosissimum, Phylarchus memoriae prodidit, aquilae pullum, quem dono accepisset, vario et multiplici cibo alienumisse, et studiose diligenterque curasse. Nam eum ipsum non tanquam rem ludicram alebat; sed tanquam vel amores suos sunt delicias, vel natu minorem germanum fratrem, sic sane is aquilam magna cum cura et diligentia tuebatur. Cum autem progressu aetatis in mutuam inter se amicitiam vehementer exarsisset, atque accidisset ex morbo ut puer laboraret, tum ei aquila adisduitate officii adsidebat: cum enim is quietem caperet, ipsa quoque quieti se dabat, cum vigilaret, eadem adsistebat, cum non ederet, ipsa pariter cibus non admittebat: postea vero quam e vita excessisset, atque efferretur ad monumentum sepulchri, eum prosecuta est; postque ubi cremaretur, in medios rogos se immisit.
30 Asellus piscis, ut ceteris quidem partibus interioribus non admodum cum aliis differt, sic certe suo proprio quodam more nihil non solitarium amat, neque se cum aliis sociari gaudet. Cor piscium solus in ventre habet, et in cerebro lapillos dentibus molaribus similes. Et alii quidem pisces tempestatibus perfrigidis occultantur, hic autem exortu caniculae latet.
31 Paguros musicae illecebrae machinatione piscatores capiunt. His enim in latibula absditis, illa modulari incipiunt instrumento, quod photingium nominant; quod cum audiverint paguri, statim tanquam amatorio quodam ad exeundum non modo inducuntur e latebra, verum etiam voluptate allecti extra mare egrediuntur: hi quidem retro ad tibiam canentes cedunt, illi autem sequentes in arido comprehenduntur.
32 Qui Maream lacum accolunt, thrissas illinc cantu et pulsibus testarum concrepantium consonantibus piscantur. Etenim eae, tanquam saltatrices, saltantes in piscatoria ad se comprehendendas explicata instrumenta incidunt, atque cum saltatione et lusione Aegyptii splendidam praedam consequuntur.
33 Aegyptios sua propria quadam magica ratione accepi cum de coelo aves deducere, tum serpentes primum incantare, deinde ex latibulis facillime extrahere.
34 Fiber in utraque sede vivit; nam die quidem in fluviis abditus aetatem agit, nocte in terra vagatur; casu et fortuito objectis vescitur. Quod autem causam, ab insequentibus venatoribus cur tam cupide petatur non ignorat, idciro mordicus premens usque incumbit ad elidendos testes, quoad eos absciderit, et sic illos eis objecerit, tanquam homo summa prudentia in latrones incurrens, quaecumque portat, ad se redimendum exponit. Quod si postea quam exsectus et ex periculo servatus fuerit, ab insectantibus iterum urgeatur, hic sese erigens, atque, quamobrem insequi ulterius pergere non debeant causam ostendens, ad revertendum, quod jam ea parte quam expetunt careat, venatores inducit; nam carnes ejus non admodum illi currant. Persaepe etiamnum testiculis praeditus, cum se a venatorum conspectu longissime cursu removerit, eam partem desideratam ita astute comprimit et occultat, ut insectatores fallat, tanquam iis careat, quae occultavit.
35 Si buprestidem bestiolam bubulum pecus devoraverit, tantopere inflatur, ut et rumpatur, et non multo post efflet halitum extremum.
36 Erucae olera et exedunt et celeriter conficiunt. Eis mulier, si per media olera ambulaverit, ex mensibus laborans, perniciem affert.
37 Inimicissimus bubus est oestrus et myops. Ille par est maximae muscae, aculeo firmo et magno armatus, sonum autem bombi instar et asperum edit. Myops vero muscae caninae similis, aculeum minorem quam oestrus habet, sed magis sonorus est.
38 Nullus, qui ab aspide morsus fuit, ex malo incolumis evasisse memoratur. Hinc Aegyptiorum reges in diademate variegatas aspides gerere intellexi, per figuram istius animalis invictum imperii robur occulte significantes. Earum quaedam ad longitudinem quinque cubitorum accedunt; nonnullae rutilo, plurimae nigro, cinereove colore conpiciuntur. Ultra quadrantem horae, quos momorderint, vivere non queunt; eos suffocatio, convulsio, et singultus, ut ajunt, infestant. Ichneumonem autem aspidis ova disperdere audio, et tanquam catulis suis futuram hostilem perniciem summovere. Ceu aspidem Libycam vel adspiratione sola excaecare quidam ajunt.
39 Nonne vim naturae tum alibi, tum hic etiam mirari oportet? Hinnulos mares plerosque patres occidunt, ne numero aucti matres postea ineant; id quod vel inter brutas animantes magnum scelus et piaculum est. At Cyro et Parysatidi, o Persae, decorum hoc facinus et justum videbatur; ille enim matrem incesto amore amabat, et haec in filium simili amore ardebat. Talis brutorum natura est; a homines ut temeraria et effreni libidine omnia concupiscunt, ita cupiditatibus suis nusquam moderantur, aut abstinent.
40 Insula in Ponto, quae ab Hercule nomen traxit, celebratur. Quantumcunque murium illic est, Herculem religiose colit; et quidquid deo dedicatum est, (tanquam id ei sacrum gratumque esse intelligens et credens) non attingit. Itaque cum vitis (quae ibi deo frondescit, et soli eidem ad religionem consecrata est, cujusque racemos dei administri ad sacra servant) uvae adsecutae fuerint maturitatem; tum de insula mures discedunt, ut ne, si remanerent, per imprudentiam eas contingant, quas tangi fas non sit; post vero, ubi id anni tempus praeterierit, ad domesticum sedem revertuntur. Atque haec quidem Ponticorum murium est probitas. Contra Hippon, Diagoras, Herostratus, reliquique deorum hostes, quomodo vel a racemis, vel aliis rebus consecratis manus abstinuissent; qui ne ab ea quidem insania suam assensionem sustinuerint, quo minus et nomina deorum et opera quomodocunque tollere conati fuerint?
41 Primum ut in Aegypto pluit, perarvulis guttis mures nasci solent, qui longe lateque totis arvis vagantes maxima calamitate ex spicarum circumrosione et succisione segetes afficiunt, et manipulorum acervos vastantes magnum Aegyptiis negotium exhibent; eoque fit, ut ii insidias eis conentur muscipulis tendere, et sepimentis aut muris repellere et fossis arcere. Sed mures ut minime ad muscipulas accedunt, in quibus ignem accendunt, sic cum sint ad saliendum apti, et fossas transiliunt, et muros etiam laeves et incrustatos reptando superant. Aegyptii autem de spe et conatu depulsi omni machinatione insidiarum tanquam parum efficaci relicta, se ad suppliciter deprecandam a diis calamitatem vertunt: mures vero divinae irae metu in montem quempiam, aciei instructione ordinem quadrangulum conservantes, discedunt; horum omnium natu minimi primo in ordine consistunt; maximi vero extremum agmen ducunt, et eos qui lassitudine deficiunt, urgent ac seipsos sequi cogunt; quod si ex itinere 92 minimi natu laborantes subsistant, omnes quoque consequentes, ut est in more belli institutoque positum, insistunt et interquiescunt; simulque se ut primi movere coeperunt, ceteri continuo omnes consequuntur. Hoc idem, qui Pontum incolunt, mures illic agere dicunt. Ex omni autem domo, cujus ruinae impendeant, qua primum datur, omnes celeriter demigrare creduntur. Quin etiam murium proprietas haec est: cum vocem felis aut viperae sibilum exaudiverunt, e cavo suo musculos alios alio transferunt.
42 Historiam Italicam facti, quod una cum urbe Sybari inclaruit, quaeque ad aures meas pervenit, referre non ab re erit. Adolescens, nomine Crathis, cujus opera in tuendi caprini pecoris munere versabatur, cum cupiditate libidinis flagraret, in eam amoris caprini consuetudinem cecidit, ut si quando venereis rebus uti haberet necesse, cum omnium caprarum formosissima venereo complexu jungeretur, eamque in amasia numero locoque ducebat, dona etiam non a caprae desiderio abhorrentia adferebat, hederam nimirum et lentisci pulcherrimas frondes, et smilacem et juncum saepe edenda eidem objiciebat, os illi reddens ad osculationem suaveolentius; sed et molles, et teneras, ut tanquam sponsa mollius dormiret, herbas substernebat. Quod quidem ipsum ut hircus gregis dux perspexit, rivalitate laborare, atque interea suum occultare animum coepit, quoad aliquando tandem eum somnum capere deprehendisset; tum enim omnibus revocatis viribus, facto in eum impetu, cerebrum diminuit. Cum autem ejusmodi factum ad indigenas permanasset, non modo ei tumulum non obscurum excitarunt, sed ex eo etiam fluvium Crathim nominarunt. Infantem autem puerum ex ejus cum capra consuetudine susceptum, caprina habentem crura, et faciem humanam, in deos repositum, deorumque honore affectum fuisse, et sylvanum quendam napaeumque deum esse, in sermonem hominum venit. Animalia igitur etiam rivalitate laborare hircus docet.
43 Aegyptias fossas historici, et Creticos labyrinthos iidem ac poetarum natio celebrant; verum fossionum, quas formicae efficiunt, varia diverticula, flexiones, anfractus nondum sciunt. Enimvero eae mirabili sapientia subterraneas aedificatiunculas tortuosissime construunt, ut vel difficilem aditum, vel omnino invium animalibus insidias sibi molientibus efficiant. Terram vero, quam effodiunt, super cavernae os aggerunt, et tanquam muros quosdam et propugnacula construunt, ne ex coelo aqua pluvia defluens ipsas alluvione vel omnes, vel quamplurimas perdat. Intermedia item sepimenta cavernas alias ab aliis secernentia solertissime machinantur, atque, ut in splendidis hominum aedibus fieri solet, domum suum triplici regione formaque circumscribunt: alterum enim in ea locum andronem, in quo mares et junctae eis feminae habitent, aedificant; alterum gynaeceum nuncupatum, ubi feminae pariant, moliuntur; tertium granorum acervis destinant: dum tamen ab Ischomacho et Socrate, laudabilis rei oeconomicae peritis, nihil tale didicerint. Cum autem tanquam ad pabulandum proficiscuntur, natu grandiores similiter eas atque exercitus duces ducunt; ut ad segetes pervenerunt, adolescentiores sub stipula stant, duces vero adscendunt, et spicas abscissas inferioribus dejiciunt; hae vero circumstantes aristas distrahunt, simul et utriculis grana inclusa explicant; atque ita neque tritura egentes, neque ad ventilandum operis, quae homines exarant seruntque, cibus sibi conficiunt. Illud etiam auditum habeo prudenter factum, eas humatione mortuas aliqua necessitate sibi conjunctas adficere, et in granorum folliculis condere; ut homines in urnis parentes suos, vel amicos.
44 Si accurate et liberaliter tractetur equus, cum benevolentia erga eum, qui sibi benefecit, cumque amicitia acceptum beneficium compensat. Jam quod longe aeque pervagatum est, qualis in Alexandrum Bucephalus fuerit, propterea nihil mihi jucunditatis ad narrandum habere videtur. Antiochi item equum praetereo, qui, ut dominum suum ulcisceretur, Gallo nomine Centoarati, qui Antiochum in pugna interfecerat, necem intulit. Socles formae pulchritudine egregius Atheniensis, quem mihi permulti ignorare videntur, equum emit pulchrum, aliis equis sagaciorem, et tam vehementi in se amore incensum, ut cum accedere sentiret dominum vel cum palaparetur, hinnitu aut fremitu suum testaretur gaudium; et cum ille ascendere pararet, se ad conscensum praestaret obedientem; cum ante oculos consisteret, ille suaviter et amatorie in eum intuebatur. Quae omnia eatenus amatoria et jucunda visa sunt, quoad petulantiam in adolescentem attentare visus est, simul et fama turpitudinis de ambobus dissipata exstitit; tum eam infamiam Socles sibi conflari non passus, ut in amatorem flagitiosum et petulantem odio incensus, equum vendidit. Is non ferens ab adamato suo se distractum abesse, acerrima inedia sibi conscivit mortem.
45 Attagenes et gallinacei inter se inimici graviter sunt. Inimicitiae intercedunt cornici cum circo. Mutuo uterque in alterum odio pelagius accipiter et corvus flagrant. Cum turture corvus et circus insitas inimicitias gerunt, et utrumque vicissim turtur odit. Ciconia et vespertilio inter se hostes sunt. Pelecanum quoque et coturnicem invicem infensos esse audio.
46 Symphyto interimitur aquila, ibis felle hyaenae, allii semine sturnus, charadrius bitumine, herinaceus potamogitone, eidem fel mergi intolerabile est. Circus, larus, turtur, merual, et vulturum natio comesto malo punico tirto pereunt. Cedri foliis calamodytes, amerinae flore atricapilla, corvus erucae semine occiditur. Unguentum scarabaeum, ferae caprae adeps upupam interficit. Cornix vero si inciderit in comesae a lupo reliquias carnis moritur. Alaudam sinapis semen, et gruem hausta vitis lachryma conficit.
47 De lepore mihi haec in mentem hoc loco veniunt explicare. Non eum sane prius sub solitum cubile subire, quam modo ingrediens, modo egrediens, sua contrubarit vestigia, ut ne ea struentibus sibi insidias appareant, naturali quadam sagacitate homines astute decipiens.
48 Equa mater optima summa caritate et fide pullum suum amat. Cujus sane modi amoris Darius aetate inferior non imperitus, equas a partu recentes relictis domi pullis ad pugnas ducebat. Pulli vero sic alieno lacte a matribus orbi quemadmodum homines parentibus amissis aluntur. Darius, cum inclinata jam acie in eo praelio, quod ad Issum commiserat, Persarum res premi coepissent, cumque victus fuga salutem adipisci necesse haberet, in equam adscendit; quae, quod relicti memoriam pulli recondaretur, quanto maximo potuit studio et celeritate eum ipsum praedicatur ex periculis eripuisse/
49 Atheniensis mulus jam vetulus, quamvis immunitate vecturarum donatus esset, ut Aristoteles ait, non laborum tantum, qui per adfectam aetatem obiri queunt, studio exsolutus esse voluit. Nam cum Minervae templum Athenienses aedificarent, is nulla re onustus, sua sponte cum adolescentibus mulis, tanquam ad iter faciendum socius et hortator, ibat. Et quemadmodum quispiam senex artifex, per exactam aetatem quidem jam opere dimissus, verumtamen experientia et senili doctrina juvenes ad laborem exacuens; sic is ultro citroque commeans ad opus jhuniores incitabat. Quod wim ipsum ut Atheniensis populus intellexit, per praeconem declarari jussit, ut ne a frumento aut hordeo prohiberetur; sed et expleri et satiari permitteretur, et pretium ex aerario peteretur, tanquam in Prytaneo sportula illi decreta, sicut athletae jam aetate confecto.
50 Cleanthem Assium haec de formic historia coegit et invitum et fortissime contradicentem animalia concedere rationis non expertia esse. Nam eum aliquando otiosa sessione fruentem, ferunt formicas, quae complures ad ejus pedes essent, animo coepisse vacuo et soluto contemplari; alteras nimirum vidisse alicunde mortuam in alienarum domicilium et suarum minime contubernalium portantes in formicariae cavernae faucibus consistere; atque inde continuo alteras perspexisse prodire, et cum externis velut quiddam contrahentes iterum et saepius ultro citroque commeare; denique lumbricum, tanquam redemptionis pretium, attulisse; eumque alteras accepisse, et simul quam ferrent mortuam dimisisse; alteras cum gaudio et libenter, similiter atque vel fratrem vel filium, recepisse. Quid ad haec dicet Hesiodus? qui scripsit Jovem naturas distinxisse, ut Pisces atque ferae, tum pennataeque cohortes, Mutua sint sibi praeda, agitant quia jure sine ullo; Ast homini dedit esse aequi justique tenacem.
Atqui non haec dicet Priamus, siquidem is ipse homo ab homine, et heroe, et ex Jovis stirpe oriundo, ipse quoque Jovis progenies, multa Hectorem pecunia redemit.
51 Dipsas, cujus vim et naturam ejus nomen nobis declarat, inferior quidem est amgn quam vipera, sed tamen in occidendo quam celerrime superior. Ejus enim morsu percussi, etsi adsiduam potionem hauriunt, ad sitim tamen exardescunt, et ad bibendum eatenus inflammantur, quoad celerrime rumpuntur. Eam Sostratus cum albam esse ait, tum duas in cauda lineas nigras habere. Nascuntur autem praecipue in Africa et Arabia. Turbam vero aliorum nominum etiam huic ferae adfundunt; melanurus enim a quibusdam, ab aliis ammobates dicitur; quod si centrida nominari audiveris, eandem a me appellari putes. Sed fabulam quoque, quam de hac serpente audivi, ne ejus videar ignarus, attexam. Prometheum ignem a Vulcano furatum ajunt, quamobrem indignatum Jovem furti indicibus dedisse remedium senectuti prohibendae efficax; hoc illos qui acceperant asino imposuisse audio, et cum ille sic oneratus aestivo tempore incederet, siti laborantem ferunt ad fontem venisse bibendi gratia, sed a serpente fontis custode repulsum; itaque asinum sitis impatientem id, quod gestabat, pharmacum ut admitteretur obtulisse; bibit igitur asinus, et una cum remedio adversus senectam, quam dipsas deinceps exuit, sitim quoque suam in illam transfudit. Caeterum hujus fabulae auctor est non ego sum, sed ante me Sophocles tragicus, et Dinolochus adversarius Epicharmi, et Ibycus Rheginus, et Aristeas, et Apollophanes, poetae comici.
52 Si elephanti sapienter factum idque auditu dignum praeterirem, me quis ignorantem forte praeteriisse putet; quamobrem dicetur. Cum is, qui hordeum huic admetiendi procurationem habebat, hordei partem subtraxisset, illiusque in locum lapidibus suppositis, ipsi debitam tamen mensuram cumulate servasset, ut dominum utriusque, si quando vidisset, falleret; elephantus videns hunc, qui ipsum debito fraudabat, polentam coquere, primum promuscide sabulum collegit, deinde in ollam infudit, sicque solerter injuriis injurias sibi illatas ultus est.
53 Alii quidem canes feras tum investigare, tum etiam capere probe norunt; at vero Aegyptii fugacissimi sunt. Nam cum animalia, quae in Nilo degunt, timeant, illuc sitis quidem ad bibendum eos attrahit, at metus quiete ipsos ad satietatem bibere non sinit. Ideoque non bibunt se inclinantes, ne qua e feris, quae sub aqua sunt, emergat, atque ita eos abripiat; sed praeter ripam cursitant linguaque lambunt, potum, ut ita dicam rapientes, vel hercle furantes.
54 Multa, quae callide terrenus herinaceus facit, jam alibi dixi; nunc novam ejus veteratoriam explicabo. Cum enim is vicinus est ut capiatur, conrtissime seipsum concludit, et tantopere contrahit, ut comprehendi non queat, simul et animam continet, spiritumque comprimit, et ab omni motu conquiescens mortui speciem prae se fert.
55 Patellas non sane a saxis avellas, ne Milonis quidem digitis, qui Punicum malum cum apprehendisset, arcte adeo comprimebat, ut non adversariorum quisquam posset extorquere e manu. Eas autem quicumque de saxo, ad quod adhaeserint, abstrahere aggreditur, magna quidem voluptate ex earum comprehensione afficitur, et sperat se praeda potituram esse; verumtamen illarum compos fieri nequit: tandem aliquando ferro abrasae abscinuntur a saxo.
56 Libyci homines bellum non modo finitimis praedae, aut suos propagandi fines studio inferunt, sed cum elephantis etiam de horum dentibus adsequendis suscipiunt. Hanc vero causam cur petantur elephanti praenoscentes, ex sese qui dte altero mutili sunt, ante ceteros reliquos in prima acie constituunt, ad primum hostium impetum excipinedum; reliqui, qui in subsidiis manent, dentium amborum robore integri auxilium fessis ferunt. Mutilos autem eam forte ob causam primo loco esse volunt, ut venatoribus ostendant non magnum adeo praemium, et vix dignum periculo, cui se exponunt, ipsis exspectandum. Dentium autem altero, quem acutum ad propulsandas injurias servant, tanquam armis utuntur; altero tanquam ligone radices effodiunt, et arbores exstirpant.
57 Non modo texendi solertiam aranei praeclare tenent, se similiter ut Minerva, lanificii illa praeses et solertissima dea, tereti manuum ministerio et tenui valent; sed et natura etiam sunt ad geometriam eruditi: nam et centrum servant; circulumque ex eo procedentem, et circumferentiam exacte conficiunt; neque interim Euclide egent. Ad medium autem centri sedentes insidias praedae suae tendunt. Neque modo ut quod videtur eloquar texendi rationem norunt, sed etiam sarciendi artificio excellunt; nam si ex eorum quippiam solerti opere ruperis, statim a ruptura resarciunt, integrumque praestant.
58 Phoenices alites absque ulla calculandi arte numerum quingentorum annorum, veluti sapientissimae naturae discipuli, computare norunt; neque vel digitis, vel alia re, ad hanc cognitionem opus habent. Cujus autem rei gratia hunc numerum eos tenere oporteat, vulgatum est. Atqui ex ipsis Aegyptiis, qui spatium quingentorum annorum confectum intelligat, aut mullus est, aut forte unus, vel quam paucissimi, iique ex sacerdotibus; nam inter hos quoque non facile convenit, dumque inter se contendunt, et alius sacram hanc avem non nunc, sed in posterum adventuram ait, alius jam advenisse; phoenix, illis frustra altercantibus, divinitus demonstrat tempus, et adest. Itaque sacerdotes sacrificare necesse est, ac simul fateri se quod totos dies disceptationibus exigunt avibus esse imperitiores. nonne, hercle, haec scire sapientia est: ubi sit Aegyptus sita, et ubi in ea Heliopolis, ad quam advolare ipsis fato constitutum est; et ubinam pater sit deponendus, et quibus in thecis? Haec si non admiranda sunt, negotiane forensia, et militaria, atque alia ad mutuas insidias comparata, solertia appellanda erunt? Mihi quidem non videtur o aemulatores Sisyphorum Telchinum et Cercopum, cum illis vero mihi sermo est, qui haec probant et rimantur; non cum hominibus, qui hujusmodi malis artibus initiati et infecti non sunt.
59 Ratiocinationem et dialecticam et hoc potius sumendum esse quam illud, si animalia sciant, merito dixerimus naturam esse magistram, quam alia nulla vincere potest. Mihi sane quispiam cum dialecticae non ignarus, tum venandi studio deditus hujuscemodi dicebat. Venatic quae aderat canicula, ajebat ille, cum leporis, qui nusquam videbatur, vestigiis insisteret; cumque ea perscrutans pervenisset ad fossam, dubitabat utrum dextrum an laevum iter ad insequendum leporem susciperet; ut vero primum sibi visa est, tanquam disserendi perita, satis rem perpendisse, e vestigio fossam recta iter faciens transilivit. Is autem qui eam cum rationem disserendi, tum venandi artem profitebatur, sic colligens supra dicta demonstrare conabatur: Arguta canis, inquiebat ille, primum secum considerate reputabat, vel hac, vel istac, vel illac, lepus in fugam se conjicit: deinde ratiocinabatur, non profecto hac, nec istac; ergo illac fugit. Neque fallacibus conslusiunculis mihi errare videbatur; nam non perceptis citra fossam ad hoc vel illud latus vestigiis, relinquebatur, leporem fossam transilivisse: recte igitur canis fossam transivit, ea enim investigatrix diligens erat, et sagacissime odorabatur.
60 Massagetae, ut Herodotus inquit, suspensa ad plaustrum pharetra, cum oxibus in aperto et propatulo loco concumbunt; et concubitum licet omnes adspiciant, praeclare contemnunt. At contra nunquam cameli coeunt palam: quod quidem ipsum factine verecundia, an admirabili naturae munere faciant, Democrito, aliisque, qui vel obscurissimarum rerum causas ingenio se posse consequi confidunt disputandum relinquo. Cum autem inter eos conjunctionis appetitum pastor exoriri sentit, aliquo concedit et tanquam sponso decedit ingredienti thalamum cum sponsa.
61 Ex omnibus legibus humanissimam judico, qua Lycurgus praecipit, natu grandibus minores cum vel de sedibus, vel de via, decedere ddr; tum vero eisd reverentia adversus aetatem, quam ut adsequantur non obstantibus fatis omnes expetunt, assurgere oportere. Sed quomodo iste legislator Eunomi filius cum naturae legibus certare et conferri poterit? Elephantorum quidem genus hoc idem solo naturae ductu, sine Lycurgi, aut Solonis, aut Zaleuci, Charondaeve praeceptione, sanctissime observant; senioribus nimirum juniores de cibo cedunt, et senio debiles summa observantia colunt, et a periculis servant, atque in fossam delapsos injectis fruticum fascibus sursum trahunt, quibus tanquam scalis senectute graves adscendentes liberantur. Elephas parricida nunquam fuit; nunquam in hoc genere pater filium exhaeredavit. Haec forte nonnullis hominum confingi videbuntur, qui ut ipsi multa figmenta et fabulas comminiscuntur, ita ex suo etiam alios metiuntur ingenio; nos vero omni studio veritatem affectamus.
62 Amantes dominorum esse canes, cum illa, quae ante dii, argumento sunt; tum sane illud ipsum, quod adtexam. Gelon Syracusanus cum arctissime dormiret, se fulmine ictum cogitabat. Hoc, quod ei videbatur, insominum erat; et quamquam dormiebat, inter somnium tamen contentissima voce clamabat. Canis igitur, quem ipse alebat, simulatque altoris amici sui vocem audisset, tanquam quodpiam Geloni periculum crearetur, insidiaeque paraentur, et in lectum maximo impetu prosiluit, et circum dominum conversant, vehementissime latrabat, velut insidiatorem ulcisci cupiens. Gelon cum metu, tum canis clamore, somno, quamvis arctissimo teneretur, solutus est.
63 Draconis catulus cum infante Arcade, et ipse in Arcadia natus, simul educatur; deinde etiam cum progressu aetatis et puer jam adolescens, et draco jam grandior esset, mutuum servabant amorem. Adolescentis vero necessarii, cum feram vidissent tam brevi tempore, ut magnn praegrandem, ita aspectu immanem evasisse, dormientem aliquando cum puero eodem in lecto in locum quam remotissimum deportarunt, eoque illic relicto, cum puero redierunt. Mansit igitur in silvis draco, nascentibus illic herbis et venenis vescens, et solitariam vitam urbanis domiciliis et habitationibus praeferens. Postquam vero adjecto tempore et puer juventutem, et draco aetatem perfectam attigit, idem hic Arcas juvenis, cum per desertam sui amantis regionem aliquando iter faceret, in latrones incurrens stricto gladio appetitus fuit; et percussus quidem, sive quod doleret, sive quia opem imploraret, auxilium, ut par erat, exclamavit. Draco autem bestia et ad audiendum acerrima, et ad videndum acutissima, postquam puerum, quicum educatus fuerat, exaudivit, edito sibilio, tanquam irae suae denunciatione, formidinum terrorem illis injecit, cujus metu trepidantes scelerati alii alio disperguntur, quosdam deprehensos acerbissima morte affecit: deinde ut veteris amici vulnera purgavit, et per loca illa, in quibus serpentes erant, ipsum est comitatus, postea ad eum locum revertit, quo expositus fuerat; neque tamen ei ex eo iratior factus est, quod in solitudines abjectus fuisset, neque ut perversi joies antiquum amicum in periculo deseruit.
64 Vulpes est animal improbum, quamobrem callidam poetae solent cognominare; sed erinaceus terrestris quoque improbus est. Is ut primum adventare vulpem viderit, in orbem contractus jacet; vulpes vero nulu ore apprehendendi aut mordendi locum inveniens, in ejus os urinam reddit; itaque suffocatur erinaceus, simul spiritum ei ob contractionem intercluso, simul et lotio influente. Sic improbum illum dolo circumveniens vulpes capit. Alio etiam modo capitur supra exposito.
65 Secundum Maeotidis paludis locum, Conopium nuncupatum lupi, quos non a domesticis canibus differre dicas, cum piscatoribus studiose versantur. Quod si maritimae praedae partem fuerint adsecuti, cum iis et pacem habent, et tanquam foedere devinciuntur; sin nihil consequuntur, eorum retia lacerant, et distrahunt, et pro eo, quod nihil dederunt, damnum retribuunt.


Liber Septimus
1 Boves Susianos numerandi scientiae haud imperitos esse intellexi. Atque id minime fabulosum esse testatur narratio, quae ait, singulas earum Susis regi quotidie centum cado in hortos sicciores et minus riguos haurire. Quem quidem laborem, sive quod sit eis certus et constitutus, sive etiam quia diu multumque in eo se exercuerint, promptissime obeunt; nullam enim earum ad opus remollescere videres. A alterum vero supra quin diximus cadum exhauriendum nec verberibus cogere, nec blanditiis inducere posses, ut ait Ctesias.
2 Sub pedibus Atlantis montis (quem et poetae et historici celebrant) pascua sunt praestantissima, et maximae sylvae, eaeque perquam densae et opacae. Ad has elephantos jam seniores et aetate graves pervenire ajunt; natura eos tanquam in coloniam ducente, ubi veluti in portu quodam exoptato reliquum suae vitae tranquillius exigant. Scaturit eis etiam fons dulcis et purae aquae copiosus, ipsique sacri habentur, ac liberi dimittuntur; et tanquam Sylvanis Napaeisque in eo tractu diis curae sint, nullus illic barbarorum venando eis insidiatur. De iisdem haec quoque fama increbuit: Rex quidam ex indigenis propter dentium sive cornuum formam et magnitudinem, ut re tam pretiosa potiretur, occidere voluit (haec enim in his belluis arma propter longi temporis aevum praegrandia sunt:) hac igitur cupiditate incensus lectos venatores trecentos in sacrum hunc gregem immisit, iique armati ad locum quam celerrime quidem accesserunt; sed omnes repentina peste prostrati perierunt, uno tantum excepto, qui reversus miserabilem casum regi exposuit. Atque hinc, quam cari diis sint elephantes, compertum est.
3 Paeonicum animal, quod monopem Paeones nominant, piloso tauro magnitudine simile, cum ab insequentibus urgetur, prae venatione acre et igneum reddit stercus; quod quidem ipsum si in venatorum quempiam inciderit, mortem adfert.
4 E natura etiam tauri est, cum ex feritate ad mansuetudinem traductus est, ut ad paendum facilis sit. Quippe ad feretrum porta ndum sub jugum missus, quietus manet, sive velis, eum procumbentem corpore tot quiescere, sive in anteriorum crurum poplites se demittere, licet interim cervice puerum puellamve gestet. Quin et dorso mulierem vehit, veluti Europam Jupiter: et corpore toto interdum sublimi posticis cruribus leviter insistit.1 Equidem ipse vidi, qui supra nihil se commoventes tauros saltarent.
5 Cum multiplices et varias Africa procreat bestias, tum catoblepontem sic nuncupatum parere existimatur. Is tauro similis spectatur, magis tamen truculentus, terribilisque ad spectu. Alta ei et densa sunt supercilia; oculi non perinde quidem magni ut bubuli subjiciuntur, sed magis exigui et sanguine effusi; non directe, sed ad terram versus intuetur, unde et nomen sortitus est. A vertice incipiens juba equinae similis per ejus frontem promittitur, et faciem occupans formidabiliorem eum reddit. Mortiferas depascitur herbas: ac simul ut taurino adspectu conspexit, statim horret, et jubam erigit; ea autem in excelsum excitata, atque apertis labris, per guttur quiddam vehementer grave et virosum emittit, ut aer supra caput obducatur et inficiatur; animalia autem appropinquantia, quae hoc coelum hauriant, graviter affligantur, et vocis usum amittant, in letalesque convulsiones incidant: quod et homini accidere dicunt. Hanc sui noxiam vim fera haec in se agnoscit; et aliae animantes norunt, eoque ab ea quam longiissime refugiunt.
6 Qui venandi elephantos scientiam tenent, nobis testantur, hos insectatione venatorum pressos, cum robore immenso, tum impetu effrenato atque praecipiti, et quem sustinere possit nemo, sic quidem per maximas arbores, tanquam per segetes excurrere, easque tanquam spicarum calamos, ubi cursum ramorum proceritas eis retardat, perfringere; et alibi ipsos arboribus humiliores esse, alibi proceriores eminere; omnique nervorum contentione currere, et viam insequentibus praecidere; nec mirum, locorum enim consuetudinem tenent. Cum autem se ex insectatorum suorum conspectu eripuerint, eosque maximis processibus itineris longe et retro positos senserint, tum ex fuga recipiunt animum simul, et tanquam perciulo liberati insistunt: ibique dum metus solicitudine expulsa, ex immenso labore requiescunt, his interea per arbores erraticis implicationibus serpentes depaskk, atque palmarum tenera cacumina, et aliarum plantarum adolescentiores surculos. Quod si rursus insectatores ad eos propius adsint, hi etiam iterum sese in fugam impellunt; cumque ab his multam viam absunt, sese ex fuga colligentes denuo requietem curarum ex itineris labore habent. Insequentes autem, praecipitante jam sole, ad cubilia se recepturi sylvam incendunt, et viam ipsis obstruunt; quod ipsum sentientes elephanti se sustinent a progrediendo. Ignem enim hi non minus quam leones extimescunt.
7 Aristotelem dicere audio, quod grues ex mari in mediterranea volantes, tempestatis atroces minas intelligenti significant; eaedem silentio et quiete volantes serenitatem et tranquillitatem promittunt; quod si turbulente clamant, et ordine turbato volant, acerbam tempestatem denunciant. Hoc idem sonans in crepusculo matutino ardea praesignificae existimatur, ut idem Aristoteles observavit; eademque ad mare recta proficiscens pluviam portendit. Si noctua pluvio tempore sit garrula, serenum et tranquillum coelum praenunciat; contra sereno canens tempestatem ostendit. Corvus excitato et volubili sono crocitans, et alarum plausu se concutiens, empestates praemonstrat. Rursus, si corvus, cornix, graculus, crepusculo vespertino vocales sint, tempestatis adventum praedicunt. Monedulae volantes modo in sublime, modo deorsum filius, et voce referentes accipitrem, eodem Aristotele teste frigus et pluviam monstrant. Cornix, si ab altiore voce ter emissa lenius deinceps sonet, bonam coeli temperiem postridie futuram promittit. Cum autem aves albae frequentes conveniunt, multam tempestatem demonstrant. Anates et mergi alarum gestu exultantes vehementem ventum praedicunt. Aves ex mari in mediterranea cum impetu volantes tempestatem testantur. Rubecula avis stabula circumiens, et habitata loca lustrans, ex adventum tempestatis se fugere declarat. Gallinacei ceteraeque domesticae aves alarum percussione concrepantes, et cucurientes, et submissa voce obstrepentes, tempestatem nunciant. Aves lavatione utentes venti procellas et turbines significant. Quod si, cum est tempestas, aliae in alias volent, et ultro citroque inter se commeent, serenitatem pollicentur. Circa stagna et fluviorum ripas congregantes se aves tempestatem praenunciant. Terrestres vero si modo silenes sint, ad humidiora loca contendentes, serenitatem denunciant.
8 Aegyptios dicere audio orygem caniculae exortum primum cognoscere et sternutamento testari. Libyci autem suum caprinum pecus similiter ejusdem stellae exortum praescire et pluvias praesentire, jactitant. Nam ut extra caprile processerit, concitato cursu ad pastionem accedit; deinde pabulo expletum se ad stabula sua convertit, eoque intuens pask, pastorem, ut se festinet cogere, expectans. Hipparchus tempore Hieronis tyranni in theatro sedens, segestro indutus, quod sereno tempore futuram tempestatem praesensisset, spectantes obstupefecit; eumque Hiero admiratus, Bithyniae Nicaeensibus gratulatus est, quod Hipparchum civem haberent. Sic et Anaxagoram in penula Olympia spectantem, subsecuto mbre, omnis Graecorum multitudo celebravit, et divino quodam animi sensus praeditum esse jactavit. Quod vero ingruene pluvia bos in dextrum latus sese inclinat, idemque, cum serenitas redit, in Sextus decumbit latus, nemo est, qui admiretur. Praeterea haec etiam ad admirationem movendam idonea audivi si bos mugit, et terram olfacit, pluvia impendet; idem si supra, quam consuevit, pabulo vescitur, tempestatem futuram ostendit. Oves fodientes terram pedibus videntur tempestatem significare, quae etiam coitu earundem praecunciatur. Caprae dormientes frequentes eadem monstrant. Sues in arvis apparentes pluviam praesignificant. Agni et hoedi lascivientes, et inter se saltantes, serenos dies promittunt. Mustelae et mures stridentes vehementem praesagiunt tempestatem. A desertis locis ad habitatat refugientes lupi hyemis acerbitatem se horrere ostendunt. Leonis ad frugifera et fructuosa loca profectio siccitatem praenunciat. Jumenta exsultantia et supra consuetudinem boantia humidiorem tempestatem praesciunt; hanc eandem, si ungulis pulverem spargunt, denunciant. Lepores multi iisdem in locis conspecti bonam aeris temperiem significant. Homines vero per omnia inferiores sunt, nec prius tempestatis mutationem, quam ubi jam contigerit, noscunt.
9 De accipitribus haec quoque audivi. Apollinis in Aegypto sacerdotes hieracoboscos quosdam vocari ajunt, et hos accipitrum dei nutricios sunt curatores esse. Porro cum omne avium genus huic deo dicatum est, tum quaedam etiam sacrae illic victu accurato aluntur, ita ut a consecratis deo muneribus nihil differre videantur. Harum igitur avium nutricii singularum nidos ostendunt ignaris, in quibus eas parere ajunt, nam in sacro loco aluntur; prae caeteris vero accipitres sibi curae esse fatentur, quos hoc modo nutriunt. Nuper natis avium captarum cerebella objiciunt, teneris nempe cibus tenerum; jam adultis vero carnes, pulpas, et fibras, quae scilicet aves rapaces solido et firmo nutrimento roborare possunt; mediis vero aetate inter utrosque corda objiciuntur, quorum etiam reliquae videntur. Pulchre autem norunt accipitres pro sua quisque aetate convenientem sibi cibus, nec alium attigerint. Accedunt et coturnicum et aliarum avium certo anni tempore greges, ex quibus sacri isti accipitres prandium habent.
10 Firmissimae benevolentiae, quam canes erga altores suos habent, illud certe magnam habet declarationem. Romae bello quodam civili Calvus Romanus cum necatus esset, hostium viri caput ex hostibus nemo abscindere poterat, cum tamen summa contentione sexcenti certarent, et facinus istud consiscere pulchrum ducerent, priusquam canem, quem is alienumisset, interfecissent, ei adsistentem, et benevolentiam erga illum ipsum fidelissime servantem; et qui pro hero humi strato, jamque extincto, sic propugnabat, tanquam vir commilito, et contubernalis bonus, et ad extremum amicitiae observans. Jam fortiter et praeclare factum, quod non vir, sed profecto canis, cum bonitate eximia, tum robore animi septus fecit, discere operae pretium est. Pyrrhus Epirota, cum iter faceret, fortuito incidit in canem, cadaveri domini sui adstantem, et illud ipsum cum summa diligenti custodia assiduus illud servabat. Hoc simulatque Pyrrhus intellexisset, hunc quidem miseratus sepultura affici jussit; cani vero plenum cibum ad se amandum allicientem dedit, paulatimque illum allectans abduxit, atque ideo attraxit. Sed haec quidem hactenus. Longe autem post, cum exercitum lustrare Pyrrhus, militesque recenseret, et vero canis adesset, is non mansuetus solum, verum qea quam tacitus erat. Ut vero in recensione militum interfectores domini animadvertisset, tum non se continuit, quin vasto latratu in eos irrumperet atque unguibus laniaret, simul et se ad Pyrrhum convertens, quoad poterat, testem in hanc rem citabat, quod homicidas teneret. Quod factum religioni habuit Pyrrhus, eique in suspicionem et circumstantibus hi venerunt. Itaque quaestione adhibita, ea, quorum accusarentur, confessi sunt. Hanc autem narrationem fabulosam esse existimabunt, qui Jovis sodalitii, atque amicitiae praesidis sanctione spreta, amicos suos, cum vivos, tum mortuos produnt. Eg vero probare illos non possum, qui naturam accusant, quae si animantibus brutis benevolentiae et amoris vim insevit, multo magis eadem ornavit homines ratione praeditos; illi vero naturae munus negligunt, nec eo utuntur. Quid nunc commemorem reliqua facinora, quae contra amicos spe mali lucri admittant, quot insidias faciant, quas proditiones moliantur; ut profecto vehementer doleam, hominibus fideliorem et amantiorem canem inveniri?
11 Haec etiam de polypo auditione accepi. Cum in saxum non admodum e mari eminens polypus aliquando adrepens adscendisset, ibique explicatis brachiis summa cum voluptate, quia frigida tempestas esset, a tepore solis calesceret, neque sane se in saxi colorem vertisset, quod quidem ipsum cum ad declinands, tum ad moliendas piscibus insidias facere solet, aquila acris et acuta in videndo praedam, non quidem sibi futuram bonam, paratum sibi pullisque suis prandium animo designans, quanto potuit maximo alarum impetu in polypum insiluit. Ceu piscis hic, circumplicantibus aquilam et pertinaciter adhaerescentibus cirris, in profundum detraxit hostem capitalissimam, quae quidem, lupus hians (ut est in proverbio) inani prandii spe illusa deinde in mari mortua fluitabat. Sed aves innumera ejuscemodi perpetiuntur, at plura homines. Sic Cambysis filius Cyrus alter apud Massagetas, ab Herodoto decantatos, et Polycrates ad diripiendum aurum magno studio et diligentia ad Oroetem provectus; etiam ipse alter, Qui allii mala fabricans, sibi ipsi mala fabricatur.
At bestiae ea pericula ignorant, homines vero non cavent, quin etiam scientes et prudentes in haec ipsa incurrunt. Ad quid vobis profuere lingua, oratio, praeceptores et castigatio, o Cyre et Polycrates? Alios omitto. Quid enim surdos et stolidos vel utilissimis consiliis juvarem?
12 Non elate ampleque nunc sentiant Paeonia mulieres; illaque praeclara facinora facientes magnos sibi spiritus sumant; quod uno tempore partim capite urnam aquae plenam ferant, ita cervicem erigentes, ut ipsis ingredientibus immota urna permanens, nulla inclinatione propendeat; partim infantem puerum e sinu suo appensum lactent; simul et brachio in habenam inserto mariti equum ad aquam ducant, simul et manibus linum neant. Darius quidem magna admiratione adfectus est, cum ei jus dicenti Paeones quidam juvenes sororem ipsorum, eo, quo dixi, modo exornatam adduxissent, ut ex ejus conspectu Darius sub jugum suum mittere Paeoniam aggrederetur, studio adductus tam operosae nationis. Sed quot Paeonibus praestantior est natura? Canis ventrem ferens leporem venabatur, quem captum ad dominum attulit, praedam ei cedens; et mox abiens novem catulos peperit, quos aluit postea. Quod si Aegyptii eo magnificentius sentiant, quod eorum uxores a partu statim e lecto surgunt ad obeunda domestica munia; ante dictae canis factum audientes remittant spiritus inflatos, animique tumorem comprimant.
13 De mulo laborioso, simul et de cibo publice ei ab Atheniensibus decreto, quod adfecta opus sponte subibat, cum Aristoteles meminit, tum vero nos opportuno loco supra meminimus; quod vero canis similiter Athenis fecit, id quoque non alienum ab instituto declarare. Sacrilegus primum, observato tempore intempesto, quo dormientes arctissimus somnus complecteretur, de multa nocte intra Aesculapii templum ingressus est; deinde ut permulta donaria ex aede surripuisset, se latere arbitrabatur. At excubitor canis ad templi custodiam intus advigilans, aeditimis, qui noctu ad sacras aedes vigilias agebant, multo vigilantior, expilatorem direptoremque insequebatur, quam maxime poterit commissum sacrilegium horribili fremitu suo praedicans. Fur primum et socii hujus sceleris saxis lapidatione facta, canem appetebant; deinde ubi is latrare non desisteret, illum demulcere conabatur, panes et offas, canum illecebras, objiciens: nam haec quoque provide, ut ipse putabat, secum attulerat. Verum custos incorruptus canis, vel fur cum evasisset in domum, ubi habitabat, vel cum inde exiret, se illi implacabilem inexpiabilemque praebens, furem latrare non desinebat; tandemque intellectum est, unde canis esset, ac simul animadversum, quae ornamenta deessent. Itaque ex hac canis vociferatione is esse, qui tale furtum fecisset, in Atheniensum suspicionem adductus est; atque ut tormentis in eum quaesivissent, totam rem cognoverunt. Denique ex lege hic capite damnatus extremum dedit supplicium; cani vero cibus publice praebitus, et publicae curae, ut fidus custos, ahbitus est, nempe qui aeditimorum nulli inferior vigilantia fuisset.
14 Caliginem oculorum, quam suffusionem medici vocant, caprinum pecus probe curare scit; et ab ipsa remedium ejusdem homines quoque mutuati dicuntur, idque hujusmodi est. Cum conturbatum oculum sentit, cum ad rubi spinam et admovet, et reserandum permittit; haec ut pupugit, pituita statim evocatur; nullaque pupillae laesione facta, videndi usum recuperat: neque sane hominum sapientia ad faciendam sibi medicinam eget.
15 Cum flumen trajiciendum est, elephanti natu minores aquam ingressi natando trajiciunt; qui vero confirmata aetate jam grandes sunt, si fluctibus obteguntur, promuscides supra aquam attollunt; teneros vero pullos dentibus sive cornubus matres ferunt. Juniores sane labores et pericula primi suscipiunt; et majoribus aetate de cibo ac potione concedunt, observantia eosdem prosequentes; et dum senectutem venerantur, Lycurgi legibus non indigent. Nunquam ejus neque ex senectute infirmum, neque eum, qui morbo teneatur, sui gregales deserunt, sed et fidissimi ei permanent, ejusque cum ceteris in rebus student incolumitati, tum vero cum insectatione urgentur, pro eo propugnant et vulnerari se potius defendendo quam eum deserere volunt, licet fugere eis integrum sit. Pullos suos adhuc a partu recentes nunquam deserunt matres; at sane in illis a periculo tuendis constantissime permanent, priusque animam amittunt, si urgeant venatores, quam suos pullos deserant. Eg vero puer novi vetulam, Laenillam nomine, quae ab omnibus digito monstrabatur, et de qua fabula narrabatur talis: seniores mihi referebant, istam servum vehementer amantem cum eo concubuisse, et suorum flagitiorum maculis liberos suos adfecisse; hi enim ex ordine senatorio erant, et jam inde a patre atque majoribus stirpem generis patritii trahebant. Itaque pudore et dolore impulsi, amtrem cum leniter submonuissent, et clam facinoris turpitudinem ostendissent; haec libidine flagrans, simul et ex ea tantum efferata, ut liberis propriis amorem suum anteferret, filiorum nomina apud principem, qui tunc regnabat, detulit, ab eis insidias ipsi factas dicens. Is autem suspiciosus, et timidus, et calumniis aures facile patefacere solitus, quae degeneris animi indicia sunt, mulieri fidem adhibuit. Ita factum est, ut filii, qui nefarium facinus nullum admisissent, necarentur; mater vero hanc ex delatione mercedem adsequeretur, ut cum servo licentius stuprum facere posset. Quid igitur, o patrii dii, o Diana Lucina, atque Ilithyae Junonis filiae, aut Medeam Colchidem, aut Procnen Atthidem hic commemorem necesse est, cum memoriae nostrae exempla immanitatis proferre queamus?
16 Terrenas testudines, a se comprehensas, ex alto dejicientes aquilae ad saxa allidunt, et ita ex contritis earum testis extractam carnem exedunt. Sic Eleusinius Aeschylus, tragicus poeta, de vita migrasse dicitur. Cum enim is in saxo sedens ex consuetudine institutoque suo, et philosopharetur nimirum et scriberet, ejus caput a pilis nudum aqua saxum idipsum dejecit, et sine aberratioen ictum dirigens virum interfecit.
17 Carulus et alcedo aves simul vivere et compasci solent. Porro carulos jam senectute adfectos alcedines eorum uxores medio dorso gestantes circumferunt. Mulieres contra maritos aetate provectos contemnunt, et adolescentibus adjiciunt oculos; tum etiam mariti in feminas adolescentes veneris insania feruntur, et vetulas aspernantur, a ratione remotius bestiis ipsis viventes.
18 Qui circa Coptum habitant, binos tantum corvos in eo tractu videri ajunt. Ex Romanis etiam, qui loca ibidem montana custodiunt propter metalla smaragdi, totidem illic hujus generis alites degere ajunt. Est et delubrum Apollinis eo in loco, cui corvos sacros esse perhibent.
19 Hanc etiam vim et naturam quorundam animalium non alienum est explanare. Ovis et asinus sunt ignavi. Timidi existimantur hinnuli, capreae, damae et pygargi, item lepores, quos Graeci poetae a πτώττειν, pavendo πτῶκας appellant; tum ex volucribus passeres; ex aquatilibus mugiles. Libidinosi vero cynocephali et hirci, quos vel cum mulieribus rem habere nonnulli ajunt: et hoc admirari Pindarus videtur. Canes etiam cum mulieribus veneris consuetudinem habere deprehensi sunt. Nam Romae mulier adulterii accusata a marito fuisse dicitur: adulter in judicio canis esse praedicabatur. Audivi equidem cynocephalos aliquando virgines deperiisse, eisque vim intulisse, majori quam adolescentes illi in Menandri Pannychidum fabula libidine incitatos. Est et perdix intemperans, et in adulteria pronus; itaque clam ad foeminas, et minimo cum strepitu, accedere fertur. Porro inter canes cibi nulla est societas, ut persaepe de osse inter se sic lacerent et distrahant, quemadmodum de Helena Paris et Menelaus. Solos vero Memphiticos canes in medium auditione accepi rapinas propnere, et una cum aliis comdere. Porcus sane inquum injustumque est animal, et ne cadaveribus quidem sui generis abstinet; ut neque piscium plerique. Imperitiissimum vero dixerim hippopotamum, qui patrem quoque suum exest et conficit. Impudentia sunt animalia, neque facile repelli queunt, muscae et canes.
20 Lupi ferocissimi sunt; eosque se invicem devorare, et ad hunc modum mutuas sibi insidias moliri, ferunt Aegyptii. Primo in orbem circumaguntur, deinde excurrunt; et cum, ex vertigine currendi et caligine, eorum aliquis lapsus fuerit, in eum humi stratum ceteri omnes facto impetu, ipsum laniant et devorant. Hoc quidem facere solent, cum venationis facultate destituuntur. Ita enim prae fame omnia nugas putant, quemadmodum scelerati homines nihil non prae pecunia praeclare contemnunt.
21 Cum caeteris in rebus omnium bestiarum simia maxime maligna est, tum malignior in iis, in quibus hominem imitari conatur. Cum enim nutricem ex eminenti loco perspexisset puerum infantem in pelvi lavare, et fascias primum solvere, deinde a balineo iisdem denuo involvere, atque quo reliquisset loco puerum observasset, simul et circa eum ipsum a custodibus magnam introspexisset solitudinem, fenestella, quae tum pateret in domum, intravit ad puerum; quem, similiter ut factitari a nutrice viderat, ex lecto sublatum integumentis nudavit, et aquam succensis carbonibus calescentem in miserum infantem infudit, atque interfecit.
22 Maligna sane animalia sunt hyaena et corocottas. Hyaena noctu ad stabula adit et vomentes imitatur. Canes, qui audierint, accedunt veluti ad hominem; quos illa correptos vorat. Ceu corocottae malignitas, quam audivi, haec est. in sylvis abscondita secantium ligna et operariorum sermones audit, et nomina, quibus se invicem appellant, addiscit; tum ea imitatur, et eloquitur tanquam humana voce (nisi fabulosum sit, quod fertur) appellatque nominatim aliquem, cujus nomen audivit, isque vocatus accedit; corocotta vero recedit, et denuo vocat; sequitur ille vocem et appropinquat; abductum vero tandem a sociis et solitarium rapait ac devorat fera.
23 Eum, a quo injuriam acceperit leo, probe novit ulcisci; et quamvis ex eo ipso non statim ultionem ceperit, At certe et postea retinet simultatem, donec perfecerit, Suo in pectore.
Huic rei testimonio est Juba Maurus, pater illius, qui Romam missus est obses. Is cum aliquando expeditionem per desertam regionem faceret adversus gentes, quae ab se defecissent, e suo comitatu quispiam, cum praestanti nobilitate, tum egregia pulchritudine adolescens, rei venatoriae peritus, leonem casu secundum viam animadversum sagitta appetens, non ab ictu directo aberravit, quin ei vulnus, non tamen mortem, intulit. Et cum expeditio acceleraretur, tum leo, vulnere excepto, statim se subduxit; tum ille, qui vulnus ei inflixisset, una cum ceteris discessit. Anno vertente exacto, Juba rebus, ad quas cum exercitu profectus fuisset, praeclare gestis, eadem via regressus est ad eum locum, ubi leo vulnus exceperat. Is sane, etsi maxima hominum multitudo erat, istuc accedens ab invadendis tamen ceteris suum impetum sustentavit: illum duntaxat, qui se anno ante laesisset, corripuit, et furorem acerbissimum, quem tamdiu, quam dixi, servasset, in illum ipsum adolescentem, quem ab aliis internosset, effudit, atque eum dilaceravit, nec illum quispiam ab hac calamitate vindicare est ausus; sed gravissima et valde horrenda leonis ira perterrefacti, urgente etiam itineris ratione, omnes praeterierunt.
24 Cancrorum genera diversa esse audio. Sunt enim quidam saxatiles: alii in limo, algis aut arena gignuntur; quamobrem et formis et cognominibus differunt. Sunt, qui cursores, quod longe lateque vagentur, merito appellantur. Plerumque ejus circum littora errant, ubi et nati sunt; modo longius proficiscuntur, non aliter quam peregrinationum studiosi homines. Causa eis erroris est cupiditas in loca saxosa, vel coenosa saepe, perveniendi, dum amplius aliquid cibi perquirunt. Ceu in Bosphoro Thracio, cum vehementes aquarum fluctus a Ponto deferantur, cancri adversus eosdem nituntur; circa promontoria vero fluctuum vis major est scilicet, ita ut omnino repulsi aversique cancri impetum sequi undarum cogerentur. Hoc praescientes cancri, ubi jam prope ad promontorium appulerint, singuli in sinuoso aliquo loco se tenent, simul et reliquos exspectant; demum in eundem locum congregati, adrepentes per praecipites crepidines in siccum adscendunt, et fluctuum vim, qua parte violentior erat, evadunt, iter pedibus conficientes; cum autem hanc violentiam pedibus praetergressi sunt, rursus per cepidines in mare recurrunt. Parcunt autem eis piscatores, cum declinandi communis periculi gratia sponte in terram exeunt; neque homines cum sint, ipso etiam maris impetu saeviores ipsis videri volunt.
25 Quemadmodum adulteris obtrectet et invideat porphyrio, animal etiam prudentissimum, non modo moderatissimum, alibi, si bona memoria sum, me dixisse memini. Jam vero caniculam Siculam adulters adversari atque infestissimam fuisse auditione accepi. Cum enim adultera mulier conjugem suum peregre redire audisset, illum, qui cum ea stupri consuetudinem haberet, in latebras bene penitus, ut ipsa puabat, occultavit. Verum etsi ex servis non lautissimi modo, sed et janitores pecunia corrupti, cum dominam ad occultationem adulterii juvabant, tum adultero confidentiam ad inferendum stuprum adferebant; tantum tamen huic mulieri haec astutia abfuit ad praecavendum, ut certe canicula partim locum illum, quo adulter abdebatur, allatraret, partim pedibus fores constupratoris receptatrices eousque convellere adoriretur, domino ut non mediocris terror injiceretur, ex eoque suspicaretur ibi malum aliquod latere. Quare fores effregit, adulterum comprehendit; qui eo animo cinctus gladio noctem expectabat, ut dominum interfeceret, et mulierem, quam ante dixi, uxorem duceret.
26 Caprarum solertia etiam haec est: salivam humanam perniciosam esse ceteris animantibus probe norunt, atque ab ea sibi cavent; quemadmodum nos quoque conamur, quae homini, si gustaverit, sunt perniciosa, effugere. Verumtamen saepe imprudens sibi noxia homo haurit: at non item capras saliva hominis latet: quae et marinas scolopendras interfecere valet. Praenovit etiam capra cum proximum est, ut juguletur; quod vel inde constat, quoniam non amplius cibum attingit. Eadem indignum putans se in extremo ovilli pecoris agmine incedere, gregem quidem praecurrens antegreditur; at ipsam hircus tum barbae fiducia, tum naturae quodam instinctu, genus masculum femineo praeferens antecedit.
27 Oves prae omnibus animalibus obedientes et ad parendum a natura edoctae sunt. Obtemperant enim et pastori et canibus, et capras in via sequuntur. Eaedem mutuo inter se amore vehementi devinciuntur, ejusque gratia minus de leporum insidiis periclitantur; neque enim quaevis seorsum oberrat, neque gregem temere ulla deseruerit, sicut caprae. Ceu Arabes horum apud se pecorum greges musica magis, quam pascuis pinguescere ajunt. Salsis delectantur, quod salis sapor potum eis suaviorem reddat. Hoc etiam non ignorant oves, boream et austrum non minus, quam qui eas ineunt arietes, earum foecunditatem promovere; et insuper sciunt boream ad masculae sobolis generationem, austrum femineae efficacem esse; quamobrem vel ad hunc, vel ad illum, pro alterutrius desiderio sexus, quae initur ovis, sese obvertit. Achilles quidem, ut amicus ejus Patroclus rogo impositus cremaretur, supplicatione opus habebat, unde Iris o bone Homere ventos ei rogatos advocat, quibus ille adflantibus sacrificium tanquam mercedem promittit. Quin et Neolcis filius Athenienses ventis sacrificare edocuit. At oves facile, et absque ullis ceremoniis, ventos suorum ministros conceptuum sua sponte et non appellatos et promptos habent, ad quos peritipastores eas dirigunt: cum enim auster flat, tunc ut femineae prolis numerus augeatur, ovb arietes admittunt.
28 Cum Icarium occidissent populares eorum, qui primi vino epoto temulentia et somno capti sunt, nescientes, vinum mortem non inferre, sed temulentum soporem, morbo laborarum Atticae incolae Baccho, ut mihi videtur primum suae vitis cultorem, eumque senio gravem ulciscente. itaque, consulto Pythii oraculo, responsum tulerunt, si salvi esse cupiant, oportere ipsos sacra facere Icario, et Erigonae ejus filiae, et cani ejusdem, quem fama celebrat ex eo, quod prae nimia in heram benevolentia a morte ejus superesse noluerit. Euripides certe jocari mihi videtur his versibus: u111 Si res herilis cedat infeliciter, Aegre ferunt hoc et dolent servi boni.
Quis enim servum mihi propter dominum mortuum nominabit, cum id canis servus facere sustinuerit?
29 Canum benevolentiae propriu in altores suos illud de viro Colophonio testatur. Is ad mercatum Teon proficiscens, uti quaedam ibi emeret (nam ejus in mercaturis faciendis versabatur industria) pecuniam, servum, et canem secum accepit. Ac quidem servus, qui eam ipsam pecuniam ferebat, cum viae aliquantum processissent, ad dejiciendam alvum ex instituto itinere divertit, quem secutus est canis. Servus igitur marsupium humi reposuit, idemque iterum e terra tollere oblitus discessit: at vero canis ibi remansit marsupio incubans. Deinde simul ut Teon herus et servus advenissent, re infecta, cum nummos ad emendum non haberent, reverterunt; atque eadem via retro iter legentes ad locum pervenerunt, ubi servus marsupium reliquerat, atque canem marsupio incubantem, prae fame vix spirantem offendunt; qui vix dum herum et conservum suum viderat, cum a marsupio se removens, uno et eodem tempore et custodia et vita excessit. Argum igitur canem, o divine Homore, non tuum esse figmentum neque poeticas nugas existimandum est; siquidem ea, quae retuli, Teio evenerunt.
30 Cancrorum genus volantium nomine colore aliis albius spectatur, et in luto nascitur. Cum incessit eis timor, humo se excitant ad volatum et perparvis alis sublevantur, quibus quidem gradientes uti minime necesse habent. Cum autem injectus eis est metus, nonnihil in his subsidii, non tamen admodum firmi habent; enimvero comprehenduntur, quod sursum altius sublevari non queunt. Quidam eos comedunt, et ischiadicis doloribus remedio esse ferunt.
31 A conchis quidem inopes et nudi cancelli nascuntur, deinde eas tanquam optima domicilia ad habitandum deligunt. Cum enim vacuas offenderunt conchulas purpurae aut strombi, intra eas ingrediuntur; et quamdiu quidem eos tegunt, delectantur habitaculo; si vero creverint carne, in alteram domum transmigrant. Neque modo in supradictorum conchas immigrant, sed et in permultas alias, si vacuae sunt.
32 Strombis regem habent, cui se faciles ad obtemperandum praebent. Rex non modo magnitudine praestat, sed longe etiam pulchritudine caeteris omnibus antecellit. Quod si commodum ei videatur demergi, hoc quidem ipsum primus facit; sin emergere idem incipit, itemque si commigrandum sit, ipse primus tentat, caeteri subsequuntur. Quicunque hunc regem ceperit, bene rem geret, omniaque ei commode cadent; sed is etiam qui alium capientem viderit, alacrior discedit, veluti re rospera fruiturus. In urbe Byzantio drachma Attica ei qui hunc comprehenderit, praemium proponitur, a singulis in piscatine sociis conferendum.
33 Fluctus et tempestas ad terram echinos devolvens e mari funditus in aridum expellit, et violenter allidit. Hi ejus periculi metuentes, cum sentiunt mare inhorrescere, et ventorum acerbitate procellas cieri, suis spinis lapillos ad gestandum faciles tollunt; ut libramentum ad firmamentum habeant, ne procellarum incursus, ac suae ejectionis periculum, a quo sibi timent, subeant.
34 Purpura vehementer gulosa est, et longam habet linguam, eaque penetrat quaecunque potest, et attrahit quae comedit: eadem etiam capitur. Capiendi autem modus ejusmodi est: Parva nassa denso contextu, exiguis maculis, contexitur: intus vero in media nassa strombus piscis, illecebra, appendi ad eam alliciendam. Purpura igitur majoem in modum linguam distendere contendes eo pertinere, et strombum ipsum adsequi conatur; et ne ab esca, quam ligurit, aberret, omnem eam necesse habet exerere; itaque, ipsa exerta, sugit escam, quoad plenitudine intumescentem iterum extrahere non possit; unde fit, ut eam piscator liguritione irretitam comprehendat.
35 Scolopendra marina terrestri perquam similis est; quam primum ut homo contigerit, statim pruritu mordetur, et simili atque is, qui ab urtica terrestri pungitur, doloris sensu adficitur. Urticae pruritum movent, et uredinem concitant; sed non tam acrem, quam centipeda. Post aequinoctium urticarum genus esculentius est.
36 Cum a venatoribus elephanti, tanquam milites in bello, funduntur et fugantur, non alii ab aliis separatim, sed omnes simul et communiter, in fugam se dant, ac simul inter se prementes ad gregales suos adhaerescunt. Horum autem qui jam sunt firmata et integra aetate, reliquos sic circumcludunt, tanquam pugnacissimi propugnatores totum agmen circummuniunt; qui vero longius sunt aetate provecti, atque matres sub se quaeque suos pullos ita occultantes, perraror hi parvuli ut videantur, medium obtinent locum. Quod si hos ipsos frequentes coactos leones etiam perspiciant, vel omnes recta, vel alii alio, tanquam hinnuli, ab elephantis sibi timentes sese in fugam conjiciunt, et antea formidabiles horum adspectatione metu percelluntur. Nunquam vero elephas insequentibus se opponit, nisi aut pullorum suorum, aut aegrotantium causa; tum vero inexpugnabilis est.
37 Poro Indorum rege in praelio, quod cum Alexandro commisit, vulnerato, elephantus, quo vehebatur, etsi multis etiam ipse vulneribus adfectus, defixa tamen in corpore Pori tela leniter et caute promuscide extrahere non prius destitit, quam dominum intellexisset ex redundanti sanguinis profusione debilitari et evanescere. Itaque leniter et sensim se demisit, ac ita flexis genibus mansit ut ne ex alto decidens Pori corpus gravi casu affligeretur.
38 Cum Hyrcanis et Magnesiis canes quasi societatem bellorum gerendorum inire solebant, hisque maximo ad bella inferenda adjumento erant. In pugna etiam ad Marathonem commissa Atheniensis quispiam sibi commilitonem canem adduxit, et uterque in Poecile depictus est, nec canis contemptui habitus est, sed pro periculo hoc praemium consecutus est, ut inter Cynaegirum, Epizelum, et Callimachum spectaretur. Picturae hujus Nicon, vel, ut alii putant, Polygnotus Thasios auctor fuit.
39 Qui cervae feminae cornua deesse ajunt, ille contrariae sententiae adsertores non verentur: Sophoclem quidem dicentem, Corunta ab altis cerva collibus venit, Ad pascus prata:
et rursus: Sublime tollens cornuum Graditur suorum spicula.
Haec Sophili filius in fabula, quam Aleadas inscripsit. Et Euripides in Iphigenia: Objiciam Achivis cervam insignem cornibus, Quam pro tua falsi mactabunt filia.
Idem in fabula, cui titulus Temenidae, cervam cornutam Herculi propositum certaminis praemium ait, his verbis: Accessit ad cervam aureis cornibus insignitam, Dum subit ingens certamen montibus in asperis, Et quaerit illam apscuis, Nemoribus, et pratis.
Item Thebanus ille poeta in epinicio quodam carmine Eurysthei cogebat necessitas a patre profecta Auricornem cervam feminam adductu- rum.
Denique Anacreon de cerva canit: Ut hinnulum Tenellum, lactantem, Qui in sylva conuta Derelictus a matre Peribat.
Illi vero, qui lectionem adulterant, et pro κερόεσσα, id est, cornuta, ἐρόεσσα, id est, amabilis, reponunt, ab Aristophane Byzantio egregie redarguuntur.
40 Hoc sane admirabilis canum amoris exsuperantium declarat. Cum Polus, cujus dum viveret munus erit tragoedias agere, animam egisset, et pro more cremaretur, canis ejus alumnus in medios ignes insiliens una cum altore suo exustus est. Rogo etiam eodem, in quem Mentor impositus fuisset, canes ejus Eretrici voluntariam mortem sibi consciverunt. Ut vero Theodorum psalen sui propinqui in sepulchrum imposuissent, ejus Melitensis catellus, ultro seipsum in cadaveris thecam injiciens, pariter cum domino sepultus est. Nationem Aethiopum esse audivi, quae canem habet regem suum, et illius etiam arbitrio paret; si suo quodam modo gannit vel murmurat, eum non iratum esse norunt; si latrat, iram agnoscunt. Hoc, si cui testimonio sufficiens videatur Hermippus, testem sibi narrationis adducens videatur credat; mihi vero non latens pulchre in memoriam venit.
41 Lacyden peripateticum, altorem suum, anser tantopere amavit, ut et cum ipso simul ambularet, et cum ille sederet, hic quoque ab ambulando quiesceret, nec ipsum unquam relinqueret. Eum igitur Lacydes mortuum non minus ambitiose, quam aut filium aut fratrem, sepulturae honore affecit. Cum Pyrrhus, Epirotarum rex, ad Argos occubuisset, in eo conflictu elephantus fuit, qui domitorem suum tantopere amavit, ut non prius, quamvis moderator jam excidisset, currere omiserit, quam suum nutricium ex hostibus et servasset, et intra fines amicos reportasset.
42 Malitiose factum multitudini Thales Milesius manifesto deprehensum ingeniose admodum ultus est. Cum enim ille sale onustus fluvium aliquando transmitteret, forte evenit, ut et caderet, et sarcina everteretur, sal autem aqua perfusus liquefieret. Is ex eo, quod jam ab onere solutus esset, magnam laetitiam cepit; et simul ut, quantum inter laborem et otium interesset, cognovisset, in reliquum tempus fortunam sibi jam magistram statuens, quam primo labem et casum invitus fecisset, deinde prudens et sciens admittebat. Non poterat autem agaso alia, quam per fluvium, via iter facere. Hoc igitur Thales ubi intellexisset, sapientia ulciscendam illius malitiam arbitratus pro sale eum spongiis et lana onerari praecepit. Mulus instructarum sibi insidiarum ignarus ex consueto more cecidit. Cum autem aqua repletum onus esse gravius sensisset, atque astutiam in detrimentum sibi versam percepisset, ex eo tempore sine molestia flumina transiens ab omni lapsu tibias sustinebat, et salem ab eo incommodo integrum conservabat.
43 In Antiochia Syriae urbe audio cicurem elephantum fuisse; huncque, dum ad pastiones iret, mulierem corollas vendentem quam suavissime adspexisse, et quam libentissime in iil9 conspectu acquievisse, atque hujus faciem promuscide tersisse; mulierem vicissim ex suo artificio illeceberas amatorias, corollas videlicet, quas anni tempus permittebat nectere, elephanto obtulisse; et quotidie illum quidem accipere, hanc vero largiri consuevisse. Postea autem quam mulier excessit e vita, elephantus nec pristinae consuetudinis compos, nec quam amaret amplius mulierem videns, tanquam amans, qui amasiam amisisset, efferabatur; et, qui ante mansuetus fuerat, feritatem induebat, instar hominum, qui tristitia ac moerore vehementer laborantes mentis impotes fiunt.
44 Exorientem solem elephanti adorant, promuscides, tanquam manus, adversus solis radios allevantes, unde etiam deo cari sunt; cujus rei Philopator Ptolemaeus testis est nobis locuples. In bello, quod cum Antiocho gessit, victoria penes illum fuit; cumque soli sacra faceret, proque victoria ei gratias persolveret, tum quod ad reliqua magnifica sacrificavit, tum vero etiam quatuor elephantos maxima magnitudine, existimans se illo sacrificio deum religiose colere, primum immolavit. Deinde cum in somniis minis dei perculsus fuisset, ob inusitatam et alienam hostiam, religionis metu permotus, pro immolatis ex aere quatuor elephantes in honorem solis excitavit, hoc ut supplici facto hunc sibi placatum efficeret. Ergo does elephanti adorant; homines autem, num dii exsistant, et, si sint, hum humanarum rerum curam gerant, dubitant.
45 Sacerdotes in Aegypto non quavis aqua se lustrant, nec utcunque obvia sed ex qua ibidem bibisse credant. Norunt enim optime hanc avem nunquam gustare aquam sordidam, aut ullis infectam venenis, ut quam divinandi arte quoque praeditam, veluti avem sacram, existiment. Caeterum ex elephantis audio eos, qui integri nec vulnerati sunt, vulneratorum spicula et jacula leniter extrahere, veluti chirurgiae peritos, et hanc artem edoctos. Priscis animalia, vel quae ratione carent, adeo curae fuerunt, ut Pyrrho Epirotae gratum fuerit Aquilae cognomen; Antiocho autem, ut fertur, Accipitris. Haec licet arumento diversa, a nobis conjunctim dicta sunt, hominibus studiosis cognitu non indigna.
46 Mithridates Ponticus, cum somnum caperet, sui corporis custodiam non modo armis et satellitibus committebat, sed magis etiam tauro, equo, et cervo, quos mansuefactos custodes habebat. Hi enim ad custodiam ejus dorientis advigilantes, si quis accederet, illius sensum ex ipsa respiratione mox percipiebant; atque ille mugitu, alter hinnitu, alius sua propria voce, eum a somno excitabant.
47 Teneri ferarum animantium foetus nomina invenerunt diversa, plerique etiam gemina sortiuntur. Nam leonum σκύμνοι dicuntur, et λεοντιδεῖς, Aristophane Byzantio teste. Pantherarum similitudo vel σκύμνοι, vel ἄρκηλοι, sed aliqui ἀρκήλους genus a pantheris diversum faciunt. Porro thoum et tigridum foetus non alio quam σκύμνων nomine vocari solent; item formicarum, et pantherum. Lyncis etiam soboli non aliud inditum nomen puto; nam in Lasi Dithyrambis lyncis soboles σκύμνος appellatur. At simiarum ut σκύμνοι, ita πιθηκιδεῖς dicuntur. Bubalidum autem πώλους et orygum, canum vero et luporum σκύλακας vocari idem Aristophanes ait; at ex lupis etiam λυκιδεῖς dicuntur; aetate vero et magnitudine jam provecta eadem bestia μονόλυκος solitarius lupus dici solet. Leporum foetura λαγιδεῖς sunt; ex iis adultum poetae etiam πτῶκα pavidum nuncuparunt, Lacedaemonii vero ταχίναν. Vulpis foetus ἀλωπεκιδεῖς dicuntur; ipsa quidem mater, κερδὼ, σκαφώρη, et σκινδακὸς dicta. Aprorum porcellos μολόβρια vocitant; unde et sus μολοβρίτης Hipponacti cognominatur; est et sus quidam μόνιος solitarius. Capreas autem ζόρκας, et πρόκας vocare solent. Histricum et hujusmodi ferarum proles ὄβρια dicuntur; cujus nominis mentio fit in Peliadibus Euripides, et Aeschyli Agamemnone ac Dictyulcis. Quae autem utero adhuc continentur, ἔμβρυα: quo nomina appellant illa avium, serpentum et crocodilorum; quidam vero ἔμβρυα et appellant; item vocant, inter quos et Thessali sunt. Aviculas recens natas νεοττοὺς et ὀρταλίχους et gallinaceos pullos aliqui ἀλεκτορίδας appellant; item περύσινον pullum annotinum cognominant, ut vinum annotinum. Licebit et χηνιδεῖς, et χηναλοωπεκιδεῖς dicere, et aliarum quoque avium pullos similitudo; Achaeus vero, tragoediarum auctor, hirundinis pullum μόσχον dixit.
48 Memoriae vim, quae beneficium agnoscat, animalibus inesse sine ulla arte et doctrina, quam quidam ostentatores se excogitasse gloriantur, illa etiam argumento sunt. Cum a senatore Romano servus, cui nomen Androcles erat, aufugisset, quia facinus quodpiam nefarium (id vero quale fuerit ignoro) admisisset, et in Africam venisset, relictis ubi, quarum situm ex astris (quod ajunt) conjiciebat in desertissimam processit regionem; ibique, cum vehementi ardore solis torretur, speluncam lubenter subiens ab aestu requiescebat: haec autem spelunca leonis erat cubile. Postea autem quam ex venatu leo summo cum dolore, quo laborat ex pede transfixo stipite ad summum praeacuto, revertisset, atque in juvenem incidisset, ipsum leniter adspexit, ac blandiri coepit, pedem porrexit, et, quoad poterat, sibi stipitem extrahi rogabat. Ile pro, etsi mors certa ei instaret, ab eo pertimuit; deinde postquam mansuetam vidisset belluam, eamque ex pede laborare cognovisset, tum id quod pedem vexaret, evellit, tum vero illam dolore liberavit. Qua curatione leo delectatus, illum hospitaliter et amice tractando, et quae venaretur cum illo communicando, praemium salutis persolvit. Is quidem incoctis, ut leonum mos fert, pascebatur; ille vero assis vescebatur; communique mensa secundum suam uterque vivendi rationem utebantur. Itaque totum triennium hoc modo Androcles vixit; et cum tandem corpus ei omnino incomptum illotumque prurigine nimia vexaretur, a leone discedens se fortunae commisit. Cumque errantem eum comprehendissent, et cujusnam servus esset intellexissent, vinctum Romam ad dominum miserunt. Hunc dominus tum de his, quae admisisset, facinoribus reum facit; factumque est, ut is sic capite damnaretur, ut distreahendus bestiis daretur. Tum vero ille Libycus leo forte captus fuit, et in theatrum immissus; simul et eo utpote periturus conjectus est juvenis, leonis aliquando hospes et convictor. Is primum quidem belluam non recognovit; leo contra statim hominem agnovit, suaviterque blanditus est, et totius corporis inclinatione ad pedes hominis se abjecit. Androcles tandem suum hiospitem recognovit, et leonem tanquam peregre venientem amicum amplexatur. Quamobrem, cum artis magicae peritus videretur Androcles, immissa est in ipsum etiam pardalis; quae cum invadere eum aggrederetur, leo, communis mensae memor, illum, qui videlicet ei aliquando salutem attulisset, ab hujus laniatu servavit, illamque laceravit. Spectatores, ut par erat, incredibili tenebantur admiratione; qui autem spectacula praebebat, Androclem accersivit, ab eoque totam rem cognovit. Inde primo rumor in multitudinem effluxit, deinde, re cognita, populus clamavit, homini ipsi et leoni esse largiendam libertatem. Constat igitur brutis quoque non deesse memoriam. His modo commemoratis similis est historia de leone in Samo in templo Bacchi cum hiatu cognominato, quam si quis scitu dignam existimet, ex Eratosthene, Euphorione, aliisque, qui eandem referunt, nosse poterit.


Liber Octavus
1 Ex Indicarum rerum scriptis ista etiam docemur: Canes feminas multo generosissimas, tum ad investiganda ferarum vigilia praestantissimas, tum vero ad cursum velocissimas, in loca feris abundantia, venationis periti, perductas ut primum ad arborem alligarunt, aleamque, ut vulgo dicitur, jecerunt, discedunt. In has autem tigres incurrentes, venationis inopia ex fame laborantes, lacerant; si autem libidine inflammati et cibo repleti sint, cum canibus complexu venereo junguntur; namque illi quoque cum sunt exsaturati, ad venerem proni sunt. Ex hac tigridis consuetudine cum cane non canis, sed1 tigris, ut ferunt procreatur; et ex hoc et cane femina etiamnum tigris; qui vero deinceps ex hoc et cane concipitur, matri similis est, et seminis in deterius degenera tione, canis nascitur. Neque hoc negaverit Aristoteles. zzz canes tigride pate nati, ut vel cervi vel apri venatum praeclare spernunt, sic leones invadere, et sui generis nobilitatem ita testari gaudent. Horum igitur canum virtutis specimen Indi Alexandro Philippi filio exhibuerunt, hoc modo: Primo cervum emiserunt, at canis se quietum tenuit; deinde aprum, at idem immotus permansit; tum vero ursum, at ursus eum nihil excitavit; ad extremum leonem protulerunt, quem ut vidit, vehementiori ira exarsit, et tanquam verum adversarium conspicatus, sine mora intrepidus invasit, atque acriter comprehensum tenens illius fauces premebat, et suffocabat. Tum Indus, qui hoc spectaculum regi praebebat, quique probe sciebat ejus robur animi et constantiam, primum huic caudam abscindi jussit; at canis sibi caudam facile abscindi patiebatur. Deinde etiam crus unum suffringi imperavit; is vero quoque ut a principio urgebat, et perinde nihil remittebat, quasi alienum crus et ad se nihil pertinens suffringeretur: post, alterum, unde quoque is de morsu nihil remisit: tum tertium incidi praecepit, is similiter ut ante leonem constrictum tenuit: tum etiam quartum crus abscindi jussit, is nihilo minus leonem mordicus tenere perseveravit. Denique etsi caput a reliquo corpore abscissum erat, illius tamen dentes ex illa leonis parte, in quam primum defixi fuissent, pendebant; et quamvis is, qui eos in initio defixisset, jam mortuus esset, ejus tamen ipsius etiam nunc ex leone appensum caput sublime ferebatur. Hic Alexander non mediocri dolore adficiebatur, a cane obstupefactus, quod is, qui tale virtutis experimentum dedisset, e vita, quam ex robore animi, contra quam timidi solent cedere maluisset. Quare Indus videns Alexandrum ex hujus casu dolorem non mediocrem cepisse, quatuor canes huic simillimos illi donavit: ille vero laetus eos munere accepit, Indumque, qui dedisset, tanto pretio, quanto par esset, remuneratus est. Itaque horum quatuor dono nactum Alexandrum doloris, quem ex primo suscepisset, oblivio cepit.
2 Omnis canis venaticus ex eo, quod ceperit feram, non mediocri voluptate afficitur; et tanquam praemio, si dominus ei permittat, sic ea capta utitur: si vero non concedat, bestiam vivam servat, quoad venator adventarit, de totaque captura pro suo arbitratu statuerit. Quod si mortuo vel apro vel lepori inciderit, non attingit quidem; nec ehalienis se laboribus adscribit, nec quae ad se non pertineant, sibi adsumere dignatur. Ex quo adparet magnanimitatis natura eum non expertem esse; quippe qui non carnes quaerat, sed victoriam amet. Nec jam alienum est explicate, quid usu venandi peritus canis agat, dum venatur: Longo vinculo alligatus antecedit, et silentio odoratur simul, et quamdiu nulla ei praeda occurrit, nec in ullam incidit ante venatorem praecurrit, ut ex adspectu conjeceris, tristior, et pergenus ulterius venatorem impigre et fortiter attrahit et allicit. Si vero forte vigilia deprehenderit, et bestiam alicubi olfecerit, istic sistit pedem; et domino ad se propius accedenti, quod venationis proventus prope sit, gaudio perfusus blanditur, ejusque pedes osculatur; ac simul ad institutam venationem incumbere perseverat, et pedetentim usque eo procedit, dum ad cubile pervenerit, nec ultra progreditur. Quo animadverso, venator propria venatorum significatione praedam adesse his, qui bestia ferunt, denunciat; hi autem retia circumjiciunt. Tum canis, intelligenus voce opus esse ad excitandam feram, latrat, ut ex fuga in casses incidens comprehendatur; eaque capta, canis victoriae suae paeana concinit, et laetabundus exsultat, non aliter quam milites, qui hostes vicerint. Haec circa apros et cervos agunt canes.
3 Ad referendam gratiam delphini hominibus justiores sunt, cum tamen lege Persarum, quam laudibus tollit Xenophon, minime teneantur. Coeranus nomine, natione Parius, delphinos quosdam ad Byzantium captos a piscatoribus argento redemit, et liberos dimisit; pro quo hanc gratiam collegit, ut nave quinquaginta remorum (sicut in sermonem hominum venit) Milesiis vectoribus plena, in qua et ipse vehebatur, in freto Parii maris submersa, et vectoribus naufragio perditis, illum ipsum delphini ex hoc periculo servarint, beneficio, quo prius ipsos adfecerat, vicem ei reponentes: quod quidem ipsum, promontorium nomine Coeranium, quo ipsum exposuerunt, ubi et spelunca in saxo visitur, facile ostendit. Itaque postea Coeranum mortuum secundum mare illud cognatione ei proximi sepultura adfecerunt; quod quidem ipsum ut delphini senserunt, frequentes tanquam ad justa funeri persolvenda ad litus convenerunt, et quoad pyra arderet, tamdiu sicut amicis fidi amici permanserunt; deinde, exstincto rogo, discesserunt. Non item certe homines, sed potius vivos colunt, et eos quidem divites et fortunatos; contra vero mortuos, vel aliquo infortunio pressos aversantur, ne gratiam pro beneficio, quo adfecti fuerunt, persolvant.
4 Pisces quoque cicures et mansueti evadunt, e appellati intelligunt, et e manu largientium cibos capiunt: ut anguilla sacra in Arethusa. Muraenam etiam Crassi Romani celebrant; quae sic inauribus et gemmis distincto monili, tanquam sane eximia formae pulchritudine puella, ornamentabatur, et appellantis vocem Crassi agnoscebat, atque ad eum adnatabat; cumque quippiam ei porrigebat edendum, prompto et parato animo accipiebat. Hanc ille mortuam, ut audio, flevit atque honore sepulturae adfecit. Et cum aliquando Dimitius in hunc dixisset: Stulte Crasse, muraenam flevisti mortuam; ad haec respondens Crassus, Equidem, inquit, de bestiae morte flevi; tu vero nullum ne ex tribus quidem uxoribus, quas ad sepulturam dedisti, luctum percepisti. De crocodilis quidem hanc auditionem ex Aegyptiis accepi, sacros esse mansuetos, et a ministris se facile contrectari sustinere, et sibi frusta esculenta in dentes insita extrahentibus patulum os praebere. Porro antiquiores et praestantiores divinatione pollere Aegyptii ferunt, idque Ptolemaei (quotus autem is fuerit, ipsos interrogate) testimonio comprobant; qui cum ex crocodilis praestantissimum appellaret, eum non exauditum fuisse ajunt, et cum cibaria ei comedenda objecisset, rejecisse: inde sacerdotes collegisse, ex Ptolemaeo idcirco crocodilum, quod cum vicinum ad moriendum praenosceret, cibum capere noluisse.
5 Audio quosdam auspiciis divinare, et avibus adsidentes, earum volatus et sedes explorare; et in hac arte celebres praedicantur Tiresias, Polydamas, et Polyidus, ac Theoclymenus, multique alii. Viscerum vero situs et naturam praeclare intellexerunt Silanus, Megistias, et Euclides, et praeter eos quamplures. Audivi etiam dicentes, quod quidam per farinas, et cribra, ac caseos vaticinantur. Verum etiam intellexi in vico quodam Lyciae, nomine Syrrha, inter Myra et Phellon, quosdam vaticinari piscibus adsidentes, sunt scire, quid velit piscium evocatorum accessus et recessus; et quid ostendant, si non paruerint; et cum multi advenerint, quid significent. Atque ejus divinationis periti sciunt, quid, cum salit piscis, demonstret; quid cum mortuus fluitat, quid cibum sumens, quid etiam recusans, praesignificet.
6 Nullo negotio a lupis asini comprehenduntur, et facile e vita tolluntur, a meropibus apes, ab hirundinibus cicadae, a cervis serpentes; pardalis odore cum alia pleraque animalia, tum vero maxime simias allectas capit.
7 Megasthenem audio dicentem in mari Indico quendam pisciculum nasci, eumque, quoad vivit, in profundo quidem natantem non apparere, mortuum vero ad summam aquam fluitare; qui eum contigerit, animi defectu laborare, et deinde obire mortem. In libro De Venenatis animalibus Apollodorus ait, eum qui chersydrum conculcaverit, etsi morsus non fuerit, omnino mori; quod solus ejus tactus quiddam omnino tabificum habere dicatur: tum ei, qui curare et quoquo modo remedium adferre morienti tentaverit, ex solo ejus, qui conculcavit, contactu pustulas in manibus exoriri. Aristoxenus quodam loco dicit, virum, qui serpentem quandam manibus interfecisset, nullo morsu ab ea affectum, ex solo tactu vitam amisisse: illiusque vestem, quam eo tempore, cum serpentem interimebat, gestaret, non ita multo post putruisse.
8 Nicander amphisbaenae pellem inquit bacillo circumjectam omnes serpentes pellere, et reliquas etiam animantes quae non morsu, sed ictu venenato interimunt.
9 Cum redundantia canis vexatur, herbam in maceriis nascentem novit, qua causa, omne id, quo adfligitur, cum pituita et bile evomit, et alvo pariter plurimum siccioris excrementi reddit, et ipse sibi ullius medici opera salutem adfert. Quin et atrae bilis copiam excernit, quae retenta rabiem facit, periculosum canibus morbus. Lumbrici svexati frumenti aristas devorant, ut Aristoteles ait. Si vulnus acceperint, cum vulnerum obligationibus tum pharamcorum temperationibus multam salutem dicentes, lingua hoc medicinam faciunt, qua vulneratam partem lingunt, et pristinae integritati restituunt. Hoc quoque non ignorat canis, fraxini fructum, quo saginantur sues, dolorem coxendicis sibi inferre; et licet videat suillum pecus hoc fructu ceu dulci avidissime ingurgitari, eo tamen abstinet, ac sibimet imperat. Homines contra illecebris ciborum, quae vel nolentes invitant, immoderate abutuntur.
10 Insidiae elephantos non facile latent. Nam cum ad foveam, quam contra ipsos suffodere venatores solent, proximi accesserunt, seu naturali quadam intelligentia, seu retrusa et abdita praesensione et scientia rerum futurarum, a progrediendo ulterius se sustinent; ac quam mox, itinere converso, in venatores invadunt, vi quot impressione, sese in medios insidiatores incitant, simul et eos evertere conantur, fuga ut salutem contra insidias superiores facti adipiscantur. Id igitur temporis cum atrox pugna, tum vero vel hominum, vel elephantorum, caedes fit. Hujus pugnae ratio talis est: homines quidem eminus hastas et jacula intorquentes ac colliamntes, ictu directo eos feriunt; contra elephanti, ex hominibus si quem cecidisse animadverterint, statim violenter illum et corripiunt, et ad terram a se abjectum protinuserunt et conculcant; simul et cornibus tamdiu profligant, quoad miserabili et referta acerrimis doloribus morte eum adfecerint. Cum autem hujuscemodi animalia invadunt, tanquam vela ex animi incitatione aures pandunt more magnarum struthionum, quae, vel dum fugiunt, vel dum invadunt, explicatis alis feruntur; itemque promuscidibus sub cornua contractis, quemadmodum rostra navium plenis velis propulsa, sic elephanti vehementi impressione irruentes, multos mortales funditus everunt; et boantes vehementer et acute instar tubae clamores vastissimos edunt. Humi porro prostratorum, et genibus contritorum, et ossium obtritorum, tantus est stepitus, ut vel illinc longissime exaudiatur; nec non saepe elisis oculis, naribus distractis, fronte disrupta, facieique forma amissa, non vel a proximis cognatione sibi nocuntur. Jam ex iis nonnulli ad hunc modum inopinato servantur: quamvis enim sane venatorem bellua cursus celeritate comprehenderit; prae tamen vehementi impetu, hunc transcurrens, genibus in terram praecipitibus actis, cornua aut in radicem, frutetum vw aut in quippiam aliud tale comingit, ex quo retinetur, ac vix dum se retraxit, cum venator elapss jam salutem fuga est consecutus. in hac igitur pugna elephanti saepe vincunt, saepe item, variis terroribus injectis, vincuntur. Tubarum enim clangor ingentem strepitum efficit, ipsique homines clypeos hastis contundentes, tum vero partim in terra ignem incendentes, partim in sublkime tollentes, ac tanquam funda eum contorquentes, ignitosque torres jaculantes, atque etiam longas faces in ferarum oculos magna vi quassantes, eis haec omnia aegre intuentibus timorem adferunt, unde adeo impelluntur exterrenturque, ut interdum in foveam, quam ante declinabant, detrudantur.
11 Hegemon in Dardanicis carminibus cum alia de Aleva Thessalo conscribit, tum ejus amore captum fuisse draconem. Erat Alevae coma, ut fingit Hegemon, aurea, quam ego flavam dixerim. Et in Ossa, inquit ille, ad Thessalicum fontem, nomine Haemonium, boves pascebat, ut in Ida olim Anchises. Ad hunc adamatum draco ingentis magnitudinis sensim adrepere solebat, ejusque comam deosculari, et lingua faciem lambendo detergere, et varia de venatu suo munera adferre. Quod si Glaucae citharistriae amore incensus et Ptolemaei Philadelphi rivalis, aries, et in Iaso urbe puerum delphinus amavit; quid vetat draconem amore in forma praestantem pastorem flagrasse, et cum oculos acres atque acutos haberet, bonum eximiae pulchritudinis judicem fuisse? E natura igitur bestiarum est, non modo sui generis, sed etiam alieni animalia, modo formosa, amare.
12 Parias, seu Paruas (sic enim vult Apollodorus) igneo colore est, acerrimo oculorum sensu et largo ore; nihil mordendo nocet, sed mitis est; unde humanissimo deorum Aesculapio ipsum consecrarunt, et ejus ministrum esse praedicarunt qui ante nos haec investigarunt.
13 In Aethiopia scorpios Sibritas, quos ita nimirum indienae solent nominare, lacertis audio expleri, et aspidibus, et verticillis, blattisque omnique serpentium genere; et eorum excrementa calcantes exulcerari. In Corcyra vero procreantur hydrae serpentes, quae se retroversus ad insequentes retorquent, et spiritum malum anhealntes ab impetu suos insectatores reprimunt, ab seque avertunt. Typhlopa (Caeciliam), quam etiam typhlinen nominant, et cophiam, muraenae caput habere simile in sermonem hominum venit; tum perparvulis oculis esse, unde et alterum ex his duobus nominibus traxit; cophiae vero nomen idcirco habet, quod hebetes eidem aures sint; adeo item dura est pelle, vix ut tandem secari queat. Porro jaculus, ajunt, idem est chersydro serpens, qui multo tempore in sicco degit, et omni animantium generi insidias molitur. Hujus solertia in faciendis insidiis ejusmodi est, ut secundum vias publicas abdite lateat, persaepe etiam rpeens in arborem adscendat, ibique sese contorte concludens, et in orbem coarctans, caputque in spiram occultans, ut praetereuntes tacitus ex occulto perspexerit, in id ipsum, quod praeterit, sive fuerit bestia, sive homo, se jaculetur. Nam saltu valet, et, si opus sit, viginti cubitorum spatium transilire potest, protinusque ad ea, quae saltu appetit, inhaerescit.
14 Si bovi, qui in profundam paludem delapsus sit, inciderint lupi, extrinsecus eum terrefaciunt et perturbant, neque transnare et in terram adscendere permittunt; sed diu multumque se contorquentem, et huc illuc versantem, suffocari cogunt. Tum qui ex iis robore plurimum valet in aquam prosiliens adnatat, et bovem cauda mordicus arreptum extrahit. Jupum autem primum secundus similiter cauda apprehensum trahit, secundum tertius, huc quartus, et ita deinceps ad postremum usque, qui extra aquam est. Et hoc modo extractum bovem epulantur. Quod si vitulus bovis alicubi aberrarit, insidiantes lupi eum invadunt, et naribus correptum trahunt; renititur autem ille, atque ita summis utrinque viribus certatur, dum hi attrahendo vincere, ille reluctando effugere conatur. Tandem vero lupi tantopere renitentem subito remittunt, unde fit, ut prae nimio in contrarium nisu vitulus evertatur; quem mox invadentes lupi, ventre laniato, vorant.
15 Cum elephanti fossam transilire non queunt, de his unus, qui magnitudine praesat, in hand sese demittit, et transversus fossae stans, partim vacuitatem occupat, partim pontis se vicarium praestat, ceteri supra hunc gradientes transmittunt, et evadunt; simul et eum, qui pontis loco erat, hoc modo ex fossa conservant. Superiore enim ex loco quispiam porrigit pedem, quem is, qui infra est, promuscide circumplicat; reliqui autem virgultorum fasces et ligna celeriter dejiciunt, quae ille conscendens, et ad pedem demissum fortiter cauteque inhaerens facile subtrahitur. Apud Indos tractus est, cui nomen Phalacra (Calvus) cujus nominis ratio est, quod, qui herbam in eo nascentem gustaverit, et pilos et cornua amittit. Itaque elephanti, nisi cogantur, non accedunt ad locum illum; imo vero prope cum accesserint, quidquid noxii fugientes, perinde atque homines pudentissimi, pedem referunt.
16 Spongiam dirigit pusilla bestia, non specie quidem cancro, sed magis araneo similis; neque enim inanima, nec sanguinis expers spongia est, sed partus maris animans saxis innascitur, quemadmodum et alia quaedam animalia. Habet et ipsa suum quendam motum; veruntamen animalculo ad se sensu adficiendam, atque illud admonendam, quod sit animata, eget. Nam propter quandam raritatem ingenitam et mollitatem obtusam, non ipsa sese commovet; sed cum quippiam in sua foramina inciderit, ab ea bestiola, quam dixi araneo similem, excitata, id comprehendit et exedit. Cum autem ad evellandam eam e saxis homo accedit, ab eodem animali convictore suo stimulata inhorrescit, et contorquens se arctissime contrahit; quae causa hercule est, cur piscatori plurimum negotii facessatur.
17 De elephantis quidem seorsum dixi, quae vero nunc dicam, ejusmodi sunt. Per vitae suae tempus a libidine se continent; et quomodo pudicitiam colant, cum femina coeunt; sed tanquam generis successione carentes liberis procreandis dant operam, ne stirps sua deficeret. Neque sane plusquam semel in vita coeunt, et eo duntaxat tempore, cum se iniri feminae patiuntur; ut autem eorum quisque uxorem impleverit, non eam amplius attingit. Aperte porro ac palam in aliorum conspectu non coeunt, sed secedentes, aut sese in arbores densas et frequentem sylvam occultant, aut in concavum locum et profundum, ad occultandos eos idoneum, se abdunt. Haec de elephantorum temperantia; de quorum etiam justitia, et fortitudine, alibi dictum est supra. Jam quemadmodum sceleratos detestentur, si cui est otium, attendnat animum ad ea, quae consequuntur. Cum vir quidam, cicuris elephanti moderator, conjugem aetate provectam, sed sane divitem, haberet, amore alterius captus, eamque uxorem ducere studens, priorem strangulavit, ac prope ab elephanti praesepi homo praecipiti consilio defodit, et alteram in matrimonium duxit. Elephantus autem, suapte natura a malis abhorrens, novam uxorem eo perduxit, ubi humata altera jacebat, et cadavere cornibus refosso et denudato, quae dicere nequibat, ipso opere mulieri ostendere conabatur, eam edocens, quibus esset moribus praeditus is, cui ipsa nupserat.
18 Engraules pisces, quos alii encrasicholos, alii alion nomine lycostomos appellant, parvuli pisciculi sunt, natura foecundi, et specie albissimi. Et quod a piscibus, qui gregatim natant, exedi et confici metuant, idcirco ad insidias, quibus sunt opportuni, vitandas, eatenus confertis turmis densi natant, et eorum quisque ad vicinum proximum adhaerescit; ut ne scapahe quidem incurrentes eos dissocient, nec si quis remo aut conto dispergere conetur, eorum societatem dirimere possit. Ita vero inter se restricte et pertinaciter quasi contexti contrahuntur, ut tanquam ex acervo frumentorum aut fabarum, si quis in eos immiserit manum, accipere queat: non tamen sine vi abstrahuntur, quin persaepe distrahuntur, ut et eorum alteram partem abruptam capias, et alteram relinquas; et in plerisque caudam retineas, in aliis non adsequaris; ex aliis caput reportes, et alteram partem in mari reliquam facias. Eorum conferta et continens natatio βόλος appellatur, quorum unus quinquaginta piscatorias naves saepe implet ut testatur rei piscatoriae peritus.
19 Porculatoris vocem suillum pecus sic agnoscit, ut etiamsi ab eo procul seductum fuerit, appellantem intelligat; cui quidem rei testimonio est id, quod proxime sequitur. Cum maris praedones ad Tyrrhenam terram piraticam navem appulissent, ex hara permultos sues furto abactos imposuerunt in navim, et funibus, quibus religata erat, solutis, ad navigandum incubuerunt. Subulci, praesentibus piratis, silentium tenebant, quoad ex portu latrones se eipuissent, et a terra tantum abessent spatii, quanto adhuc vox clamantis audiri poterat; tum consueta voce suarii clamantes, eos retro versus ad se revocabant. Porci primum ut sublatum clamorem exaudierunt, statim se in alterum navis latus compellentes eam everterunt. Izzza malefici piratae naufragio mox funditus perierunt, sues vero ad suos enatarunt.
20 Ciconia rivali invidia laborare fertur. Nam cum in Cranone Thessaliae formosa mulier, cui nomen esset Alcinoe, a conjuge peregre profecto domi relicta, stupri consuetudinem suum servo quodam habuisset; hoc quidem ipsum ciconia domestica intelligens non tulit, sed herum ulta fuit, atque impetu in mulierem facto, eam oculis privavit. Porphyrionis quidem zelotypiae atque canis, in superioribus mentio a me facta est, nunc vero ciconiae similes adfectus erga nuptias adulterio laborantes.
21 Pro differentia potus colorem mutant oves juxta naturam fluviorum; anni autem tempus, quo id ipsis usu venit, est, cum ineuntur. Itaque ex albis commutantur in nigras, contraque ex nigris in albas convertuntur. Haec autem cum ad Antandria amnem accidunt, tum ad Thraciae fluvium, cujus nomen Thraces accolae tibi dicent; tum vero ad Trojam Scamander ex aqua sua potantes oves fulvas efficit; unde factum est, ut huic, qui initio Scamander nominiretur, deinde aliud nomen adventitius ovium color Xanthum imposuerit.
22 Gratiam accepti beneficii memoria ipsae etiam bestiae retinent. Tarentina mulier, nomine Heracleis, et caeteris ne rebus laude digna fuit, et ab omni stupro integram castamque se marito conservavit; quippe quae ut viventem cum studiose et diligenter coluisset, sic posteaquam e vita excessisset, urbanas commorationes, et domum, in qua mortuum vidisset maritum, adeo odit, ut pro moerore in sepulchra habitatum se conferret; tristis itaque ad tumulum defuncti conjugis accessit, et istic commorata fuit, se fidam castamque sepulto conjugi exhibesn. Haec vero femina, cum aestivo anni tempore, e ciconiarum pullis suum volatum experientibus, unus et maxime tenera aetate et alarum debilitate delapsus alterum crus fregisset, ejusmodi casum intuita, se, cognito morbo, misericordem pullo praebuit; nam eum attollens vulnus blande cauteque obligavit, et medicamentis sanavit, eique cibum et potum praebuit, atque jam ad volatum confirmatum e manibus dimisit. Hic admirabilie quadam et naturali intelligentia non ignorans se conservatae vitae praemium mulieri debere, avolavit; dein anno post cum ad vernum solem forte apricantem eam, quae sibi benigne fecerat, perspexisset, a qua sanatus fuerat, demisso atque humili volatu proxime ad ipsam profecta, in ejus sinum lapidem evomuit; deinde, ut rationi consentaneum est, in tecto subsedit. Cujus facti admiratione commota Heracleis dubitabat, quid istuc esset. Cum igitur lapidem intus alicubi deposuisset, nocte insequenti somno soluta eum fulgere, et radiatam domum tanquam immissis facibus ex eo splendere perspexit, tantus fulgor ex lapidis massa exibat et ginebatur, eratque valde pretiosus; ubi vero ciconiam comprehendisset, et vulneris cicatricem percepisset, hanc agnovit eam esse, quam miseratione commota sanavisset.
23 Si quem astacum comprehendens, eum longissime exportaveris, relicto ibi signo, unde ipsum cepisti, eodem eum ipsum, unde comprehensus fuerit, arrepsisse reperies; si, inquam, modo ita ex mari exportaveris, et deinde sic prope deposueris, ut in mare adrepere queat.
24 Merulis affinis genere est venatrix (ἀγρεὺς), natura volucris, colore atro, lingua canora. Venatrix autem merito appellatur, cantus enim ac modulationis illecebris alias teneras volucres advolantes ad se allicit. Cujus ingenitae sibi facultatis haec avis explendam uti videtur; nam sui cantus auditione oblectatur, et aucupio et venatione proxime ad se accedentium avicularum exsaturatur. Quod si quando quisquam hanc captam concluserit in caveam, non amplius cantus studio tenetur, verum etiam pro servitute a venatore poenas silentio sumens, muta permanet atque elinguis.
25 Quo beneficio trochili crocodilos promereantur, dum hirudines eorum faucibus eximunt, ut Herodotus in suis de Aegypto sermonibus tradit, jam superius retuli; ubi quae omissa sunt, in praesentia addam, quo ea in aliorum notitiam quoque perveniant. Trochilus avis est palustris, et circa fluminum ripas vagatur, ubi escis quibusque obviis fruitur, et a crocodilo quoque, ut dixi alitur; quamobrem et gratus illi est, ejusque dormientis curam suscipit, proque ipso vigilat. Jacenti enim illi ac stertenti insidiatur ichneumon, et saepe jugulo apprehenso strangulat; quo conspecto, trochilus clamat, et crocodilum, cui nasum ferit, excitat, et adversus hostem instagt. Haec quidem trochili natura est, haud scio an laudanda, cum voracissimae noxiaeque belluae tam providam curam gerat.
26 Pastinaca marina cum natandi est cupiditate adfecta, natare potest; cum rursus volandi studio tenetur, sursum versus sublimis volat. Aculeum autem, cujus etiam ante mentionem feci, mortiferum habet. Quod igitur non modo homines, sed etiam animalia pungere, et hoc pacto celes interficere queat, neutiquam mirum est; quod vero maxime admirandum videtur, haec est: Si ad maximam arborem, et vegetam, et summe virentem, aculeum admoveas et defigas, non modo post amittit folia, quae postquam in terram defluxerunt, totus truncus exsiccatur, et similes est arboribus solis ardoribus exsiccatis aestate, cum est maxima siccitas.
27 Elephanti partus in caput procedit ad lucem, partus servo magnitudo est instar integrae aetatis et justae magnitudinis porci. Matrem unam foetus plures sequi ajunt. Nec vero, si quis hos a partu recentes contigerit, matres indignantur, sed id permittunt. Plane enim noscunt, non animo quidem laedendi, vel malo adficiendi sed ad ludicram delectationem et blanditias eos contrectari esseque hominis naturam ea excelsitate animi, suo, ut partui adhuc tantillo nocere nollet. Postea autem quam in foveam inciderunt, capti in venatione, animadvertentes exitus locum nullum eis relictum esse, cum eos pristini animi, tum libertatis capit oblivio; tum vero facile cibos a largientibus sumunt; tum, si quis aquam praebeat, libenter bibunt, atque vinum in promuscides effusum sine recusatione admittunt.
28 Ellopem sacrum piscem a poeta vocari existimant. Eum raro reperiri fama fert; in mari autem pamphylio capitur, sed neque tamen inde nisi admodum raro. Quod si capiatur, cornois ob secundam piscationem sese non modo piscatores ornant, sed et piscatoria navigia sertis redimiunt, et plausu et tibiarum sono praedam testantes ad terram applicant. Alii propterea non hunc, sed anthiam sacrum existim ant; quia locum, quem anthias incolit, et belluarum expers, et urinatoribus tutus est, et cum piscibus pacem servat, cujus fiducia pisces confirmati ibidem pariunt. Naturae causam penitus retrusam et abditam, non meum est explciate, non magis quam exponere causas, cur gallinaceum leo et basiliscus timeant, cur suillum pecus elephantus horreat; in quibus exquirendis etsi qui multo abundant otio, plurimum temporis consumant, non tamen optatum adsequuntur.


Liber Nonus
1 Leo cum aetate provectus et jam gravis factus fuerit, tum ad venandum infirmus, aut in specubus aut memorosis tactibus libenter requiescit; neque qtum vel cum infirmissimis animalibus, aetatis suae infirmitati diffidens, versari fidenter audet, considerans senectam et corporis sui imbecillitatem. Ex hoc vero procreati et robustae et vigentis aetatis fiducia nitentes longe procedunt ad venandum, ac patrem jam senem secum adducunt, eum impellentes; deinde in media via, quam ingressi fuerint, illum relinquentes toto animo ipsi in praedae curam incumbunt, ac tantundem praedae consecuti, quantum vel sibi vel genitori satis ad prandium sit, generoso quodam et contentissimo rugito edito, parentem suum, secum ut convivium ineat, tanquam convictores ad prandium convivam, invitant. Senex tum sensim et pedetentim velut reptans, eo accedens, primo filios amplexatur, deinde linguae eis suaviter, velut horum laudans felicem venationem, balnditur; post et prandio dat operam, et cum his epulatur. Tametsi Solon, qui lege sancivit filiis parentes alendos esse, haec eos facere non jussit; sed natura humanis legibus nihil egens, ipsa immobilis lex, hoc officii munus docuit.
2 Non modo praesentem et viventem reginam avium aquilam ceterae volucres extimescunt, atque ejus conspectum exhorrent, sed et pennae ejusdem, si quis eas cum aliarum pennis commiscuerit, incorruptae atque integrae manent, aliae vero illarum commercium non ferentes putrescunt.
3 Mures alioqui foecunda sunt animalia, multosque uno partu foetus edunt; tum vero si salem gustare iis contingat, multo plures quam solent, enituntur. Crocodili cum ex sese pepererunt, hoc experimento legitimum a spurio internoscunt, ut si quid catulus, simul atque exclusus est, rapuerit, in reliquum tempus in crocodilini generis numero locoque a parentibus ducatur, et ab iisdem ametur;1 sin ignavus fuerit, et tardus ad comprehendendam alicunde aut msucam, aut lumbricum, aliamve bestiolam, aut lacertulam, eum parens tanquam a se degenerantem, nihilque ad se pertinentem lacerat. Atque videntur ad solis radios aquilae suorum ingenuitatem experientes, sicut crocodili foetus suos non temerario adfectu, sed ratione amare.
4 Aspidis dentes, quos merito letiferos dixeris, tenuissimis quibusdam veluti tunicis aut membranis indui et vestiri audio; et cum aspis aliquem mordicus invadit, membranulis humorem venenosum effundi, tum illas rursus ad pristinum locum redire et uniri. Item in scorpii aculeo meatum quendam sinuosum esse ajunt adeo tenuem, ut visu non percipiatur; in eo venenum gigni continerique, quod cum ille fecerit, mox per aculeum emanat; foramen autem, quo venenum exit, oculorum aciem quoque fugere. Addunt vim aculei ejus retundi hominis sputo, ita ut obtorpescat, et ad infligendum ictum reddatur impotens.
5 Canis etsi permultos ex sese parit catulos, horum tamen e numero primus prodiens in lucem patrem refert, omninoque similitudinem speciemque illius gerit; ceteri ut casus tulerit, nascuntur. Quod studio et providentia naturae fieri videtur, matri scilicet anteferentis patrem.
6 Testa crustave opertorum hoc etiam proprium est, ut decrescente luna inaniora et exiliora fieri soleant: quod quidem ipsum declarant testacei generis purpurae, buccinae, sphondyli et his affines; itemque crustacei generis paguri, locustae, astaci, cancri et id genus. Itemque imbecilliora infirmioraque decrescente luna jumenta nasci dicuntur; eamque ob causam harum rerum prudentes in hac mensis parte genita, quod minus praestabilia sint, consulunt non alenda esse. Ceu in novilunio animantes audio vel voce ipsis naturali aliquid sonare, vel cadere; leonem tantum Aristoteles excipit, cui neutrum horum contingat.
7 Sensu audiendi acerrimo esse lupum, chromin, salpam, mugilem, Aristoteles ait. Lupum praeterea audio praeclare intelligere, se in capite possidere lapidem hiberno tempore perfrigidum, sibique infestissimum; itaque illo ipso anni tempore eum lapidem calefacere, haudquaquam inscium contra lapidis frigus remedium esse ipsum tepefacere. Similitudinem etiam lapidem chromin, pagrum, umbram habere; eandemque vitandi frigoris, quam lupum, sequi rationem intellexi. Sunt et in piscium genere parasiti: ut pediculus appellatus, qui ex iis, quae delphinus ceperit (superfluis nimirum et intercidentibus) victiat, itaque ex ejus praeda, tanquam ex locupleti mensa, refertus pinguescit; eo nimirum delphinus tantopere delectatur, ut cum ipso libenter, quae comprehenderit, communicet. Theron quidem parasitus apud Menandrum sibi ipsi placet, quod homines naribus trahens, iis utebatur, tanquam praesepi. Huic similis fuit Struthias. Est et ille Philippi celebris parasitus, nomine Clisophus qui in Philippi gratiam, in obsidione Methonae oculo privati altero, ipse etiam alterum de suis oculum deligare voluit. Atqui inter pediculum et delphinum benevolentiam amicitiae ego potius et familiaritati adscripserim; cum adulationem, ut et alia mala, homines tantum calleant, bruta ignorent.
8 Elephantorum vehementis amoris adfectum erga sobolem haec etiam declarant. Horum venationes scrobes fodiunt, in quas cum haec animalia incidunt, ex his partim capiuntur, partim occiduntur. Hujus vero fossae faciendae quae sit ratio, quae figura, quae altitudo, quique introitus aliunde scietis; nunc pergo explicare, quam in genere elephantorum matres caros pullos suos habeant. Cum enim in foveam pullum suum incidisse mater perspexisset, ne minimam quidem moram interposuit, nec ejus cursum ulla ad pullum consequendum segnitia tardavit, quin vehementi dolore adfecta, quanto maxime posset incitato incursu, in delapsum pullum praeceps ageretur, amboque eodem casu morte occumberent; cum hic quidem materno pondere pressus contereretur; illa vero praecipitata caput diffringeret. Risu igitur digni sunt, qui, utrum naturalis sit amor parentum in filios dubitant.
9 Vituli marini primum in arido foetus suos pariunt, deinde in lucem editos paulatim cum in humidiora loca subducunt, ut mare degustent, tum in aridum natalem locum reducunt; inde rursus in mare deducunt, et quam mox educuant: et cum id saepe fecerunt, aptos tandem ad natandum efficiunt. Facile autem ad vitam in mari degendam adsuescunt, partim doctrina instituti, partim natura ad mores et sedes maternas amandas inpulsi.
10 Aquila violentum et avarum animal raptu vivit, et carnes appetit; nam lepores, hinnulos, anseres ex cohorte, et alia pleraque rapit. Una tantum ex aquilarum genere, quae Jovis appellatur, carnes non attingit; sed ad victum ei herba satis est; et quamvis Pythagoram Samium non audivit, nullam tamen animantem edit.
11 Phalangium vel solo contactu, et sine magno dolore, ut audio, interimit. Aspidis quoque morsum lenissimum esse Cleopatra experta est, cum, adventante Augusto, quaenam sine acerbo doloris sensu mors esset, in convivio de circumstantibus exquirens, eam quae gladio inferretur, doloribus refertam esse, ex iis qui aliquod vulnus accepissent, reperiebat; acerbam autem ex venenis et laboriosam; convulsionem enim facere, et stomacho et cordi dolorem inurere; eam vero, quae aspidis morsu adferretur, lenem, et, ut juxta Homerum dicam, ἄβληχρον, imbecillem, esse. Sed vel solo tactu interdum interimit, et adflatu quoque, ut et centrites, et rubeta.
12 Vullpem terrenam animal fraudulentum esse existimas, a marinae vulpis machinationes atque solertiam ad declinandas insidias etiam audi. Principio enim ad hamum omnino non accedit: aut si hunc devorarit, statim se tanquam vestem invertens, interiora sua educit, et ad hunc modum ferrum expellit.
13 Ut hominum illecebrae quaedam amoris esse dicuntur, sic ranae amatorium quiddam in voce usurpant; etenim quemadmodum homo amans lascivam cantiunculam cantitare solet, sic suae cujusdam emissione vocis, quam ololyginem vocant, coitus significationem mas feminae dat. Cum eam autem allexerit, ambo noctem, quod in aqua non queant coire, expectant; interdiu vero in terra venereo complexu implicari horrent, at noctu in magna securitate veneri dant operam. Cum vocalius quiddam, quam sint solitae, sonant, pluviae adventum denunciant.
14 Si quis torpedinem attigerit, manum tangentis adfectu, quem nomen ejus declarat, torpore affici, etiamnum puer a matre frequenter audivi. Praeterea a viris peritis accepi, illum, qui rete, in quo fuerit capta, attigerit, omnino passurum torporem. Item si quis eam vivam in vas imposuerit, et marinam aquam infuderit, siquidem gravida fuerit, pariet suo tempore; eam deinde aquam, si ex vase in hominis aut manum aut pedem infuderit, membra haec non dubitanter obtorpescunt.
15 Non eandem vim ad plagas et morsus semper habent animalia; sed saepe propter causas quasdam moruss acerbitas intenditur. Nam, gustata vipera, vespa longe morus infestior est. Musca item, cum ejusmodi quippiam attigerit, acriores morsus infert, et dolorem majorem facit. Aspidis morsus, si ranam comederit, insanabilis omnino fit. Canis si incolumis momorderit, vulnus quidem infert et dolorem inurit; sin rabiosus plagam inflixerit, perniciem molitur: primo enim aquae metum injicit; et si quis etiam satis bene et mediocriter se habere videatur, rursus tamen repetente malo, dolet vehementer, et latrat, denique moritur. Cum vestem, quam rabidus canis lacerasset, sarcinatrix mordicus, ut eam extenderet, tenuisset, in rabiem acta periit. Jejuni hominis morsus acerbior est, atque ad sanandum difficilior. Scythae dicuntur Scythico, quo sagittas oblinunt, humanam saniem, innantem scilicet sanguini, et ab eo separatam admiscere: cujus rei testis locuples est Theophrastus.
16 Ineunte vere, cum senectutem serpens exuerit, tum etiam oculorum caliginem, et visus hebetudinem, tanquam oculorum senectutem, abjicit; foeniculo enim oculos acuens et fricans, eo morbo liberatur: hieme vero caecutit, latitans in occulto et tenebris. Praestricium igitur frigore serpentium visum calefaicens foeniculum purgat, atque acutiorem efficit.
17 Alcyones se gravidas sentientes nidum ad excipiendos pullos machinantur, ad quem non lutum ei opus est, non tectum, et domus, ut hirundini; quae cum hospes non vocata adventat, tum matutino tempore cantu molesta importuno suavissimum somnum interrumpit. At neque corpore tantum alcyones in aperto ac libero mari ad nidi structuram legendis contexendisque acus spinis incumbunt, sed ineffabili etiam vi ingenii solertiaeque proposistum perficiunt. Spinas enim partim rectas, partim obliquas, ut mulieres ad textrinam eruditae subtegmini stamen intertexunt; et rotundum paulatim, non omnino tamen, sed oblongum et sinuosum, instar nassae cujusdam, efficiunt. Perfectum in mare deferunt, ubi fluitans ab incursantibus undis earum opus probatur; tum partes, quas aqua incidens ostendit non firmas esse, resarciant. Cetera, quae recte connexa junctaque sunt, neque si percutias saxo rumpi, neque ferro discindi possunt, non magis quam lineus ille thorax, quem Minervae Lindiae consecrasse Amasis dicitur. Os vero nidi non plane conspicuum, et aliis omnibus inaccessum, solam illam suscipere potest; neque per id ipsum quicquam ex mari intro influit, adeo subtiliter constructum est. Ibidem undis circumlata alcyon, ut ferunt, pullos nutrit.
18 Proxime Nilum herba nascitur, quae non sine causa λυκοκτόνος appellatur, quod eam lupus calcans convulsionibus moritur. Propterea Aegyptiorum illi, qui hoc animal venerantur, in terras suas ejusmodi herbam importari prohibent.
19 Si quae gallinacei generis ales in vinum illapsa et suffocata fuerit, nullum ex ea vitium vino contrahitur, neque aliquid mali in domo exoritur; in aquam vero delapsa, tum ipsam reddit foetidam tum aerem putido replet odore. At stellio sive in aqua, sive in vino suffocetur, nihil officit. Oleum vero, si in id illabatur, et in eo exstinguatur, gravi odore infiti; et qui de illo gustarit, pediculis scatebit.
20 Cervini cornu suffimento serpentes fugari manifestum est. Est et fluvius, nomine Pontus, in Sintica et Paeonica regione, ut Aristoteles ait, in quo lapis invenitur, cujus suffitu serpentes pelluntur, atque hujusmodi vim lapidis prodit: si quis aqua perfuderit, incendio conflagrat; sin ardentme flabello incendere velis, restinguitur; atque ejus suffimentum odorem bitumien tetriorem emittit. His autem de ipso proditis etiam Nicander consentit.
21 Pharus insula olim (ut testantur Aegyptii) multis diversisque serpentibus plena erat. Et cum Thonis Aegyptiorum rex custodiendam accepisset Helenam Jovis filiam a Menelao per superiora Africae circa Aegyptum et Aethiopiam oberrante, inque ejus amorem incidisset, et vim illi inferre conaretur; fama est illam metu perculsam uxori Thonidis Polydamnae rem omnem aperuisse: Polydamnam vero et metuentem ne propter formam sibi aliquando praeferretur Helena, et simul miserantem, in Pharum eam exposuisse, et donavisse herbam serpentibus illic abundantibus adversariam; cujus sensus, ut ferunt, quam primum perceptus est a serpentibus, illi passim in terram se abdiderunt; Helena vero herbam plantavit, quae cum comprehendisset, suo tempore semen serpentibus inimicum protulit, et helenium, ut harum rerum periti asserunt, appellata est, et in Pharo provenit.
22 Stellae marinae molli crusta intectae, et ostreis tam crudeliter inimicae sunt, ut haec ipsa exedant et conficiant. Ratio insidiarum, quas eis moliuntur, ejusmodi est: Cum testacea suas patefaciunt conchas, cum vel refrigeratione egent, vel ut aliquid pertinens ad victum incidat; eae uno de suis sive cruribus sive radiis, intra testas ostrei hiantes insito, eas claudi prohibentes carne explentur. Et de stellarum quidem marinarum proprietate hoc dictum nobis sit.
23 Hydram Lernaeam, Herculis certamen, decantent poetae, et veterum fabularum auctores, quorum et numero est Hecataeus historicus. Chimaerae naturam tricipitis canat Homerus; quod monstrum Lyciorum rex Amisodarus, varium et invictum, ad perniciem multorum aluisse dicitur. Has profecto fabulis adnumerandas duxerim. Amphisbaena autem serpens duo habet capita, alterum in anteriori parte, alterum in posteriori; cum enim aliquo necesse habet progredi, caudae loco alterum ponit, altero pro capite utitur; tum rursus si ei retro sit opus cedere, capitibus contra quam prius utitur.
24 E genere ranarum quaedam piscatrix appellatur, nomen ex rebus quas molitur trahens. Haec ante oculos quasdam pisciculorum capiendorum illecebras habet, longulos nimirum pilos, sive appendices quasdam, quorum extrema asperis globulis praepilantur. Hos sibi conscia a natura comparatos esse, dandae ansae ad illiciendos in escam pisces, sese in turbidissima et referta limo loca abdit, atque illic ibidem silentio delitescens porrigit pilos et praetendit. Parvuli igitur pisciculi ad eos adnatant, et extremum, quod praepilatum est, escam esse putant; ea vero in abstrusis insidiis manens, ubi illos propius accessisse perceperit, pilos ad se subducit (subducuntur enim occultis et abditis quibusdam viis) pisciculi autem, qui helluatione et liguritione allecti proxime accesserint, comprehenduntur, et ei esca fiunt.
25 Locusta ideo inimicitias cum polypo graves habet, quod hic, cum illius brachia circumplexus fuerit, aculeis, quos in dorso insitos habet, contemptis, illam ipsam circumplicans suffocat; cujus sane rei haud inscia locusta a polypo refugit. Locusta autem natare solet, et cum nullius rei metu adficitur, tum anteversus progreditur, obliquatis in latera cornibus, ut ne aqua contra natationem veniens reprimat cornua, et inde ultra progredi prohibeatur; sin fugit et retrocedit, tum penitus demittit sua cornua, idque ideo ut, tanquam remis navigans et prpellens sese navigii instar, multum provehatur. Quod si locusta inter se pugnant, erectis cornibus, veluti arietes, insurgentes frontes conserunt. De pugna vero inter locustam et muraenam in superioribus egi.
26 Serpentes valide abigit nepeta irriguis gaudens locis et agnos. In Atheniensium thesmophoriis Atticae mulieres agni foliis cubilia substernunt; quae et serpentibus sit infesta, et simul existimetur ab appetitione veneris prohibere, unde nomen traxisse videtur. Herbam etiam libanotida nuncupatam serpentes extimescunt.
27 Thelyphonum herbam Theophrastus narrat, si eam scorpii dorso imponas, hunc statim perire. Idemque adfert eundem ad inegritatem valetudinis restitui, si eum candido elleboro conspergas: atque equidem thelyphonuym probo, non item elleborum; quod sane homines diligam, at scorpios oderim. Callimachus etiam canit in terra Trachinia arborem nomine smilum nasci, ad quam appropinquantia, et eam modo contingentia reptilia pereant.
28 Suis carmne suavitate inter ceteras praestare vetus persuasio est. Hoc quidem experientia non obscure constat, si quando sus salamandram comederit, ipsum extra periculum esse; eos autem, qui suis illius carnibus vescantur, perire.
29 Euphrates, qui inter Parthos et Syros intermedius fluit, qua in re longe ceteris fluminibus praestet alias dicam; jam nunc de eo ipso, quod Parthi et Syri non ignorant, quodque ab hoc instituto sermone non abhorre, agam. Ad primos ortus hujus fluminis quaedam serpentes nascuntur, hominibus externis, non item indigenus, inimicissimae; atque usque eo infestae, ut eos advenientes morte mulctent.
30 Cum leo ingreditur, nec recta iter facit, nec simplex ponit vestigium, sed varium imprimit et multiplex; modo enim progreditur, modo regreditur; tum rursus procedit, idemque vicissim retro commeat; ac rursus pergit, et sic viam obliterat, ut ne venatores ejus vestigia sequi, et lustrum, ubi cum suis catulis habitat, facile reperire possint: id quod divino munere proprium naturae leonum donatum est.
31 Bonus et peritus pastor, ut oves et capras amat, sic odit singultum. Is quidem et homini frequens est, et pecori ex repletione accidit. Itaque contra riam huic adfectui herbam circa stabula pastores serunt, hoc malum amolientem. Ejus vim experti hominibus quoque eandem adversus singultum salutarem esse ferunt. (Alysson.)
Hyoscyamum et opon (succcum papaveris) collecturi circumfodiunt ita ut commoveant luxentque radices, non suis tamen ipsi manibus evellunt; sed volucrem aliquam captam vel emptam altero crure alligant herbae, quam illa deinde irrequieto motu suo evellit. Utraque autem utilis est ad remedia hominibus. Nisi autem aliquis ita extraxerit, frustra habet, quod se bene et adversus ileum thesauri instar accepisse putat.
32 Abrotoni remedia cum alia, tum ad expurgandum pulmonem, et facilem reddendam spirationem, non est hujus loci explciare. Idem adversatur lumbrico, noxio animali, eumque interimit: qui amplius auctus etiam fera nominatur, et innascitur interaneis, et inter hominis morbos numeratur, eosque gravissimos ope mortali incurabiles; ad quod persuadendum vel Hippys Rheginus scriptor idoneus fuerit. Mulier quaedam, inquit ille, ex lumbrico laborans, cum de ejus curatione peritissimi etiam medici desperassent, Epidaurum profecta, Diis, ab hoc malo ut liberaretur, supplicabat. Et cum deus aes abesset, sacerdotes eam eo in loco, ubi Deus mederi supplicibus solebat, quiescere primum jusserunt; et dum mulier quiesceret, illi quidem subministrantes deo ea, quae sanatinem adlatura videbantur, fecerunt; tunc, capite ejus resecto, unus eorum, manu immissa in ventrem, lumbricum, feram sane ingentem, exemit; caput vero in suum locum et pristinuam harmoniam reponere conantes, id praestare non possunt. Interim Deus revertitur, illisque increpatis, quod rem supra artem et vim humanam aggressi fuissent, ipse vi divina et ineffabili et caput suo corpori, et mulierem restituit. Tantum, o rex et amantissime inter omnes Deos humani generis Aesculapi, tua sapientia pollet, cui ego, si abrotonum comparare ausim, insaniam: volui autem hoc beneficentiae tuae et mirificae medendi artis testimonium praedicare, facultatis abrotoni herbae occasione invitatus, quam similiter tuum esse munus non est dubitandum.
34 Nautilus e genere polyporum concha una praeditus est. Is cum ex ima maris sede ad summam aquam effertur, invertit concham deorsum versus, ut ne hausta aqua rursus demergatur; ubi vero ad summum aequoris pervenit, et mare ab adversa tempestate conquiescit, supinam concham vertit. Hac enim tanquam scapha navigatioen fertur; et duo brachia in utrumque latus demissa sensim atque moderate movens remigat, dmesticamque et nativam navem propellit: quod si ventus flat, brachia, quae tanquam remos prius longe lateque porrigebat, gubernacula constituit: at quae ceterorum brachiorum media est membranula pertenuis, ea passa et intenta pro velo utitur, et hoc pacto sine metu navigat. Sin quippiam a valentioribus belluis metuit, se demergens concham aqua complet, et simul ex pondere in profundum delabens sese occultat, atque ita hostem effugit; post ubi a belluis incolumis evasit, de imo maris gurgite se extollens rursus per summum mare navigat: unde nomen habet.
35 Ad passus trecentos hominibus ajunt exploratam esse maris altitudinem, nec ultra. An vero in profunditate reliqua et inferiore pisces adhuc aut belluae tantum deGraeci appellant; v neutrum ex his animalibus, sed daemones tantum marini, et fluidae rerum naturae dominus incolant; neque alius dixit, neque ego id scire satago.
36 Piscis aspectu flavus, e genere mugilum, saxa incolere, et simul in iis victitare solet. Ejus sane duo in vulgus nomina minime ignota sunt; alii eum adonin nominant, alii exocoetum, quod extra mare in arido cubet. Cum enim est tranquilla et temperata tempestas, is tum in siccum undarum impetu pervectus ad saxa sese exponit, ibidemque libenter et quiete altum somnum capit. Cum aliis autem omnibus animalibus pacem se habere novit, aves vero marinas perhorret: quare si earum quaepiam comparuerit, sese vertsat, et tamdiu naturali et saltatorio quodam tripudio saltat, dum de saxo in undam desiliens salutem adeptus fuerit. Cum autem mare et terram amicam habeat, ipsum idcirco adonin, quemadmodum mea fert opinio, ii appellarunt, qui hujuscemodi nomen ei imposuerunt, quod Adonidis, qui Cinyrae regis filius fuit, vitam inspexerunt, quem duabus in amore deabus fuisse, alteri marinae, alteri terrestri, fabulantur.
37 Unius plantae ramus saepe innascitur et succrescit alienae arbori. Causam, cur id fiat, Theophrastus abstrusas rerum naturas perscrutatus affert: aves enim arborum fructum comedentes, posteaque in arboribus considentes, excrementa egerere, semenque in cavernas et fissuras ligni delapsum pluvia irrigatum enasci et pullulare: itaque in oliva ficum, in aliisque alias ingenerari deprehendes.
38 In latebris abditae latent maris incolae oves et hepati, et a piscatoribus prepontes nominari solent. Hi quidem quanquam natura maximi videantur, tamen ad natandum segnes sunt; non enim a suis latibulis longe aberrant; sed circum ea semper volutantur; infirmioribus vero piscibus adnantibus insidias faciunt. Asellus quoque inter eos numerAristoteles potest, qui omnium maxime exortum caniculae extimescit.
39 Cantharides, ut prodit Aristoteles, inter tritici segetes, inque populis arboribus et ficis procreantur. In cicere nascuntur erucae, in ervo phalangia quaedam: in porro prasocuris dicta. Est et suus brassicae vermis, qui ex sede, in qua commoratur crambis nominatur. Item malo est, qui saepe hujus arboris fructum perdit: in iis tamen, quae ad generationem adhuc validae sunt, necdum effoetae, iidem vermes ad fructificandum contulerint: id quo modo fiat, alius explicet.
40 In qua parte insitam vim habeat, praeclare novit quodque animal; cujus, et cum insidias facit, et cum se defendit fiducia nititur: Sic gladius piscis pinna (mandibula), tanquam gladio, unde nomen traxit, utitur. Pastinaca aculeo se tuetur. Muraena dentibus eo commodius se defendit, quod eorum praedita sit duplici ordine.
41 Incolae domorum mures cum ad cetera omnia timidi et imbecilli habentur, strepitum extimescunt, et mustelae stridentis vocem perhorrent. Timidi etiam agrestes. Sed domesticis audaciores sunt marini; qui etsi non magno sunt corpore, inexpuganbili tamen sunt audacia praediti; quippe qui ad propugnandum duplici confidunt armaturae, praedurae nimirum pelli, et dentium robori. Pugnant autem cum gradioribus piscibus et rei piscatoriae peritissimis hominibus.
42 Temporum commutationem thynni sentiunt, solstitia praeclare noscunt, nihilque iis ad hanc rem initium deprehenderit, ibi libenter commorantur, et quiete ad vernum aequinoctium permanent: ut Aristoteles tradidit. Eosdem altero tantum oculo videre consentit Aeschylus, cum inquit, Sinistrum oculum thynni more applicans.
Pontum ingredientes ad dextrum latus, unde acrius vident, terram habent; egredientes vero ad contrarium litus se accommodant, et terram secundum eum oculum, quo clarius vident, habentes natant, atque ita suae incolumitati prospiciunt.
43 Paguris crusta rumpitur, et senectutem quemadmodum serpens, sic integumento se ipsi exuunt. Id, cum primum a carne abscedere sentiunt, tum huc et illuc tanquam oestro incitati feruntur, pleniorem victum inquirentes, ut tumoris accessione et corporis mole inflati, involucrum suum rumpere possint; ex quo ubi elapsae sunt, atque se explicaverunt, in sabulo jacent, mortuorum similitudinem speciemque gerentes. De nascente autem pelle, etiamnum molli et tenera, maximo afficuntur timore. Deinde postquam ex dissolutione se paulatim collegerunt, et quodammodo revixerunt, primum sane ustant sabulum. Tamdiu autem timidi sunt, et viribus suis diffidentes, quoad tegumento circumvestiantur; id simul ut coeptum fuerit conglutinari et solidescere, continuo tegmini tanquam armaturae confidentes, adsunt animis et omittunt timorem.
44 Troglodytae natio hominum in subterraneis degit cavernis, atque inde hoc nomen sibi vendicavit. Timentur autem a serpentibus, quoniam eos in cibo consumere solent. Cum inter se coeunt serpentes, odorem exhalant gravissimum.
45 Polypos et osmylos in siccum egressos aestivo tempore ex agro mari vicino, et arboribus frugiferis fructus subripientes (scandunt enim per truncos, et ramis se implicant) saepe agricolae et deprehendunt, et pro direptis fructibus poenas ex comprehensis sumunt; pro commisso enim ab eis furto fructuum dnj ipsos ad epulas adferunt.
46 Fusanei (gregales) pisces marini sapientes sunt ad diligenter penitusque cognoscendam temporum mutationem; nam ineunte hieme ad vitandam frigorum vim ex natatione conquiescunt, et consistentes ipsa commoraione et quiete aequabiliter et fraterne sese tepefaciunt; postea verno tempore ingrediuntur p139longiorra itinera facere, neque modo obviis, sed iis etiam, quos inquisierint et investigarint, cibis pascuntur.
47 Echinos marinos viventes obductos testa atque aculeis communitos si quis contriverit, et alia separatim ab aliis fusta in mare abjecerit, haec tamen coitionem iterum inter se faciunt ac connectuntur, et affinem partem recognoscunt, et applicata cohaerescunt, et admiranda quadam atque peculiari naturae vi rursus integrantur.
48 Ex animalibus sibi quo plus prolis nascatur, harum rerum curatores et pastores ovium, caprarum et equarum genitalia tempore coitus, repletis multo sale et nitro manibus, perfricant; unde iis vehementior coitus appetitio exoritur. Alii ea pipere et melle, alii nitro perungunt et urticae fructu; sunt etiam qui smyrnio et nitro eadem illinant. Ex ea sane fricatioen foeminae et libidinosiores evadunt, et mares sutinent.
49 Ad litora et minime profunda loca et brevia ex cetaceo genere nullum appropinquat, sed in alto et profundo versatur. Eximia autem magnitudine existimantur leo, libella, pardalis, physalus, pristes, maltha bellua inexpugnabilis; procul enim licet compareat, maris procellas et tempestates ciet et agitat: hyaena etiam tum adspectu, tum re ipsa, infelix est navigantibus. Porro de canum differentia et robore superius dixi.
50 Castorides marinae ad litora et saxa eminentia ululatum diritatis plenum edunt, et gravissimrugiunt; earum sonitum quicunque audierit, non effugiet, quin paulo post excedat e vita. Balaena etiam e mari egressa ad solem se calefacit. Phocae circa vesperam magis exeunt, aliquando tamen etiam meridie, et extra mare somnum capiunt. Hoc et Homerus noverat, qui in Odyssea Menelaum inducit hoc earum cubile Telemacho et Pisistrato narranem, cum de iis, quae in Pharo acciderant, et marino daemone Proteo ejusque vaticinio verba faceret.
51 De mullo nonnihil supra dixi, hic aliud addam. Eleusine sacris initiati huic pisci honores habent, cujus rei duplex ratio adfertur; vel quod is ter anno parit, vel quia mortiferum homini leporem comedit. Sed de eodem pisce forte etiam denuo dicemus.
52 Loligines, accipitres marini, hirundo pelagia, cum quippiam metuunt, ex mari exilire dicuntur; ac loligines quidem pinnis suis longissimo et sublimi tractu gregatim more avium efferri;ş hirundines vero humilius volant; accipitres denique paulo supra summam aquam maris tolli solent, ut ad judicandum sit difficile, natentne, an volitent.
53 Vagantur pisces atque errant, alii quidem frequentes, similiter atque greges pecorum, vel ordines militum turmatim euntium, vel acies longior quam altior, a fronte nimirum ad tergum porrecta; alii, ordinibus a fronte ad tergum sigillatim explicatis, cum ornatu proficiscuntur; alii manipulorum similitudinem speciemque gerunt; nonnulli velut decuriati; alii instructis ab uno cornu ad alterum ordinibus natant; sunt, qui in cavernis se tenent, ibidemque aevum agitant.
54 Rei pastoritiae peritos audio, cum an pinguitundiem volunt animalia perducere, cornua eis adimere: ad coitum vero procliviores hircos cum efficere student, horum nares et mentum odorato unguento perunere; contraque eosdem, mediis caudis lino alligatis, a vehementi coitus appetitione reprimere. Aristoteles autem dicit, abortum equam facere, si paulo vehementius fumantis funiculi odorem extinctae lucernae senserit. Ut ne canes domestici aufugiant, audio hac machinatione ac solertia retineri: eorum caudam primum arundine, quae butyro sit oblita, dimetiuntur, deinde hanc ejus ad lambendum concedunt; eo fit, ut postea tanquam ligati permaneant.
55 Peculiaris haec etiam in cane natura est, quod non allatrat illum, qui caudam mustelae secum habens ad eum accedit: oportet autem mustelam, cujus captae absciderit caudam, dimitti vivam. Asinum autem negant rudere, lapide ab ejus cauda suspenso.
56 Aestivo tempore, cum calor a sole intenditur, et aestus ingravescit, tum elephanti ad calorem frangendum inter se crasso perfunduntur coeno, quo vim caloris depellant; et haec refrigeratio ipsis gratior est vel umbrosis speluncis, vel arboribus, quae ramorum frequentia eos opacare possent. Iidem sagacissime odorantur, et acerrimis sensibus existunt. Nam cum ex his partim antegreidentes, partim subsequentes, ordinatim eunt, horum primus narium sagacitate herbam ante pedes suos positam sentiens humanis vestigiis esse transitam, eam evellit, et ei, qui a tergo proximus est, odorandam tradit; is rursus alteri, qui eum sequitur; ac deinceps per omnium quasi manus sagaciter contrectatur, quoad ad illum ipsum, qui extremum agmen ducit, perventum fuerit; is simulac olfecerit, barritum vastum edens quasi signum ad fugam dat. Hi tunc in convalles profundas, aut in loca concava et palustria, vel, si minus id concedatur, in nemorosa campestria, ab eo loco iter avertunt; prorsusque se totos avertunt ab his locis, quacunque frequentes homines iter facere solent, quod ab hominibus, ut animalibus sibi infestissimis, timenat. Cum autem eos cetera pabula defecerint, radices effodiunt, quibus pascuntur; alii interim herbas aut frondes quaerunt; ex his primus, qui aliquid repererit, regreditur, ut et suos gregales advocet, et in praedae communionem deducat.
57 Hieme acerrima, cum mare maxima undarum vtooque tempestate furit, tum a grato et familiari ipsis aequore pisces abhorrentes sfundum petunt. Itaque ex ipsis sunt, qui arenas pinnis exaggerent, et his tecti se ipsi tepefaciant; alii intra saxorum angustias recepti, ibi in protectine a frigore libenter quiescant; alii in pelagi cavernas abditi atque abstrusi, summam maris inhorrentem vitant, neque enim in mari imo tam ajunt furentes et inflatas, quam in summo tempestates cieri et agitari. Ineunte vere, cum coelum serenum est, et dies laeti illucent, et herbae prata convestiunt, plantae virere incipiunt; tum pisces, maris tranquillitatem et temperiem sentientes, ad extimum ac summum mare efferuntur, vagosque et saltatorios agunt motus, et tanquam peregre redeuntes, prope a continenti natant.
58 Haec tria ex minimis evadunt maxima animalia; ex aquatilibus crocodilus, ex volucribus magna struthio, ex quadrupedibus elephantus. Juba rex elephantum Libycum scribit patri suo fuisse, qui multa secula vixisset, nempe qui et per manus traditus fuisset usque ab hujus alta stirpe. Et Ptolemaeo Philadelpho Aethiopem elephantum fuisse, qui ad multas aetates vixisset, ex hominum consuetudine simul et institutione mansuetissimum. Idem celebrat Indicum elephantum Seleuci, cognomine Nicanoris, qui usque ad Antiochorum imperium vixerit.
59 Pisces, qui in mari degere solent prope fluvium aliquem aut lacum, cum vicini ad pariendum fuerint, e mari in illos subeunt, aquam scilicet a ventis et fluctibus quietam cupide amplexantes. Tranquillitas enim probe affecta est ad excipiendos piscium partus, eosque damni expertes conservandos: cum alias, tum quod nihil aut parum periculi in his aquis metuendum sit a belluis. Hanc enim libertatem et immunitatem flumina et lacus habere solent: atque ideo Euxinus pontus plurimis piscibus abundat, quod non solitus sit belluas procreare; sicubi autem vitulos marinos (phocaenas) profert, et delphinos, minime grandes evadunt; a ceteris quidem omnibus belluis maleficis pisces ibidem tuti sunt.
60 Marinae acus, quae pertenues sunt, et minime tortuosum et sinuosum uterum foetuumque capacem habent, idcirco catulorum suorum non sustinentes incrementum disrumpuntur; non igitur pariunt catulos, sed expellunt atque ejiciunt.
61 Morsuum vestigia tam perparum apparenia aspis imprimit, ut indicia vix acri oculorum acie deprehendantur. Cur vero sint tam obscura ignotaque, causam hanc esse audio: Ipsius venenum ad transmittendum est peracutum, mirabilique celeritate ad intima transitionem facit. Cum enim haec ipsa morsum effecit, venenum non eminet circa superficiem; sed sub cutem subiens intra meatus bene penitus subit, atque sic ad intima delabitur, ut nihil extet atque emineat. Quare ab Octavianus Cleopatrae mors non facile oculis comprehensa est; nisi tandem sero admodum ex duobus punctis difficilibus ad videndum animadversis, mortis obscura significatio deprehensa est; et insuper vestigia aspidis ipsius corporis tractus iis, qui hujusmodi animalium motionis discrimina tenent, manifesta apparuerunt.
62 Cum Pompejus Rufus Romae aedilitium munus obiret quinquatriis vel Panathenaicis ut solet in Romano foro fieri, circulator, aliis permultis, qui eandem quam is ipse artem factitarent, adstantibus, ad suam ipsius ostentandam sapientiam, simulque ex artificio suo specimen dandum, aspidem ad brachium admovit, et ex impresso morsu malum exsuxit. Cum postea non aquam, quam sibi praeparaverat, exsorbuisset, quod ea esset subducta (ex insidiis nimirum vas fuerat eversum) veneno non exhausto neque absterso, secundo post die sine doloris sensus, sensim et pedetentim pernicie veneni illapsa, postquam ejus os sunt gingivae extabuissent, vita privatus est.
63 Vigente verno tempore, et efflorescente terra, libidinis ardore bestiae terrenae, aquatiles, et volatiles flagrant. Ex piscibus alii frequentia ova, atque alia ex aliis nexa, arenis atterunt; alii interea cum natant, infinitatem quandam ovorum expellunt atque ejiciunt, quorum non pauca a tergo nantes exsorbent. Mares quidem antecedunt, et semen spargunt; feminae vero sequentes insaturabiliter hiantes atque imminentes explentur, neque aliter inter se coeunt. Jam quod piscium quidam sic cum feminis versantur, tanquam cum uxoribus, easque custodiunt, quod etiam ex piscium genere aliqui rivalitate labborant atque obtrectatione, antea dixi.
64 Aristoteles, et ante hunc Democritus, et tertius Theophrastus dicit, non aqua salsa, sed dulci (quae intra salsam continetur) pisces, qui mare incolunt, ali. Idemque, quod propemodum incredibile videtur, ex ipsis operibus confirmare volens Aristoteles, potabilem in omni mari aquam esse, id experimento docet: nam si quis concavum inquit e cera vas tenui opere finxerit, atque in mae demiserit inane, alicunde appensum, ut iterum educere queat, die ac nocte una dulciculo et potabili humore completur. Empedocles Agrigentinus aliquam etiam ait culcem, non omnibus notam, in mari aquam esse, qua pisces nutriantur, causamque affert, cur in salso dulcis sit, quam ex ejus scriptis cognosces.
65 Mustelum piscem ajunt nunquam Cereris et Proserpinae sacris initiatos edere: non enim, quoniam ore parit, mundum cibum esse. Quidam non ipsum ore parere ferunt, sed insidiarum timore perculsum, ut occultet catulos suos, devorare; deinde cum nihil amplius ab insidiis timet, vivos evomere. Itemque mullum nunquam attingunt nec iidem sacerdotes, nec femina Argolicae Junonis sacerdos; cujus rei causas quodam loco ante me dixisse memini.
66 Quomodo vipera mas et muraena coeant, haec mari egrediens, illa ex aliquo prorepens latibulo, supra me exposuisse, memini; nunc quod superest dicendum. Cum proximum est, ut vipera complexu venereo jungatur cum muraena, venenum vomitione ejicit is expellit, ut blandus decorusque sponsus videatur; postea edito sibilo, tanquam hymenaeo quodam ante nuptias misso, sponsam appellat: atque ubi mutuam veneris libidinem inter se expleverunt, haec quidem ad mae regreditur; ille vero, exsorpto veneno et recollecto, ad domesticam sedem revertitur.

Liber Decimus
1 Elephantum raro amare ferunt; quoniam, ut ante dictum est, a libidine temperans sit. Audivi sane elephantorum adfectum amatorium admiratione dignum; quemque audivi, hicce est: Virum venandi elephantos haud imperitum, Alexandrum nomine, ut auctor est Dion1 cum ab imperatore Romano cum potestate in Mauritaniam ad venandum elephantos ablegatus esset, ex elephantino genere adolescentem formosam, ut elephanti formosi esse possunt vidisse coeuntem cum elephanto similiter et adolescente et pulchro; alterum vero seniorem, quia hujus sive amator sive maritus esset, ut se spretum vidit, ignominiae loco hoc tulisse: quare acri animo incitatum impetum fecisse, ut nihil propius factum fuerit, quam ut nos, inquit, omnes perderet; sicque incurrisse in illum formosum rivalem suum, pugnamque edidisse, tanquam eum, qui de amica sibi erepta doloribus aceerrimis premitur: adeoque infestis animis utrumque cum altero pugnam commisisse, ut ex impetu cornibus ambo mutilarentur; neutrum vero vicisse, quod multis jaculis eos venatores distraxerint, jam enim cornibus mutilos tanquam inutiles capere non dignabantur. Hic igitur amatorum elephantorum pugnae aequis semper utrinque viribus decertate finis est impositu. At Paridem apud Homerum trahit Menelaus, et loro sub galea constrictum tantum non suffocabat, Et sane vicisset, et praeclaram laudem sibi comparasset Atrei filius, nisi et lorum fuisset ruptum, et istum turpiter atque ignaviter dimicantem Jovis et Diones filia eripuisset, a qua liberatus ille mox cum adultera concubuit.
2 Non uno eodemque tempore pisces ad coitum proni sunt; verum alii verno tempore se ad venerem rumpunt, alii aestivo ad coitum impelluntur, alii autumno amoris flamma conflagrant, complures hieme venereum complexum expetunt. Plurime ut semel peperere, deinde toto anno a pariendo conquiescunt; lupum autem unius anni spatio binos partus edere audio, mullum vero ter singulis annis ventrem ferre, ejus nomine quo Graeci eum τρίγλην nominant significari ajunt.
3 Herodotus scribit camelum in posterioribus gerere quatuor femora, et totidem genua, et veretrum inter posteriora crura caudam versus spectare.
4 Praeditas esse oves Arabiae caudis insolitis, si cum aliis comparentur, Herodotus scribit. Earum autem duo genera ponit; unum dicit caudas longissimas habere, ut dimetienti non tribus breviores sint cubitis; quae si trahantur, omnino ad terram atteruntur, et exulcerantur: at pastores ad fabrilem artem instituti plostella fabricantur, quibus impositae caudae sustinentur, quo fit, ut a vulneratione defendantur. Alterum genus dicit caudas latas habere, easque ad cubitalem latitudinem extendi.
5 Perdices et ardeas hostes suos chochleae agnoscunt, et fuga sibi cavent; itaque ubi aves illae paskk, nusquam reptantes videris cochleas. At qui e chochlearum genere ariones vocantur, naturali quadam calliditate jam dictas aves decipiunt et eludunt. Egressi enim e testis suis absque metu paskk; aves vero ad testas vacuas frustra advolant; et cum inanes viderint, tanquam inutiles abjiciunt, et se recipiunt alio; redeunt illi, ad suam quisque domum, et cibo jam satur, et dolo suo incolumis.
6 Persarum regem colia Pontici, seu lacerti imitantur; aestivos dies Susis agentem, hibernos vero Ecbatanis: etenim ad nuncupatam Propontidem, utpote calidam regionem, hiemant; aestivum autem tempus ad Aegialum agitant, propter molles auras, quas hoc mare eis adflat.
6 Coquos peritiores audio, ne mulierumorum ventres inter assandum rumpantur, ora eorum deosculari solere; atque ita illos permanere integros ajunt.
8 Delphinus femina, similiter atque mulier, mammas habet, simul et uberrimo lacte catulos suos lactat. Ex aetatum ratione dispositi gregatim natant; etenim perparvuli etiamnum ex aetate infirmi in prim ordine locantur: hos natantes proximi sequuntur, qui sunt confirmata aetate. Nam delphinus cum catulorum suorum amantissimum animal est, tum de iis vehementer metuit; et custodiae causa tanquam in militari cuneo alii in prima acie, alii secunda, alii tertia constituuntur. Natu minimi ante praenatant, post vero hos feminae sequuntur, deinde mares extremum agmen ducentes filiorum et uxorum natationem inspiciunt atque observant. Quid ad hos Nestor, bone Homere? quem animus ad instruendas acies principum suae aetatis praestantissimum fuisse.
9 Echin ab echidna sexu, non natura, nonnulli differre ajunt, illum marem esse, hanc feminam; alii etiam natura differre existim ant. Et sunt quidem, qui dicant, convulsione illum adfici, quem echis percustodeserit; non item, quem echidna. Alii dicunt hujus album morsum esse, illius lividum. Cum morsum inflixt echis, inquit Nicander, duorum dentium vestigia apparent; cum echidna, plurium.
10 Cum venatio elephantorum feliciter processerit, quidnam ad eos mitigandos postquam capti fuerint, moliantur, exponere operae pretium est. Primo in sylvam non ita longo intervallo ab ea fossa, ubi comprehensi fuerint, distantem sic eos stricte constrictos funibus trahunt, ut ne permittant quidem, neve hi praecurrant, neve rursus retrahantur; deinde certo et dimenso spatio horum quemque ad maximam arborem alligantes, ita ut neu in anteriorem partem insilire, neu rursus admodum in posteriorem resilire, nec inferre injuriam, robur frangunt; postea vero quam eorum domitores iram et duritiam animi tamdiu paulatim molliverunt, quoad pristinae inexpugnabilis feritatis eos ceperit oblivio, de manu cibum sumendum dant. Hi necessitate pressi, cum non malitiose jam, tum vero oculis mansuetioribus, quam essent soliti, et tanquam se lassos confitentes intuentur. Horum autem, qui sunt aetate robustissimi, vinculis ruptis, cum dentium robore, tum vero promuscide arbores revellunt, aut cum impetu irruentes frangunt, vixque sero admodum partim fame, partim ciborum illecebris, partim stimulis mansuefiunt. Dum vero cicurantur, panibus maximis, hordeo, caricis, uvis passis, cepis, alliis, et melle copiose, item junco, palma, hederarum fascibus, et aliis, quibus adsueti fuerint gaudentque, esculentis eos pascunt.
11 Qui omnes pisces silentii condemnant, eos mutos affirmantes, ii in eorum natura indocti sunt et rudes; ne mex iis nonnulli, editis sibilis, strident et grunniunt. Lyra enim, chromis, et aper, Aristotele teste, grunniunt; faber sibilat; coccys similiter atque avis ei gentilis, unde nomen traxit, vocem emittit.
12 In elephanto tametsi maxima corporis moles esse videtur, ex eo tamen nihil esculentum est, nisi promuscis et labra et cornuum medulla. Ejus animalis adeps contra venenata valet; nam si quis eo inungatur, ejusve suffimento expietur, haec ab illo aufugiunt longissime.
13 Arabiorum animalium varius color et forma multiplex omnem picturam longe multumque superat; neque modo magna animalia et generosa, sed etiam ignobilia, ut locustae et serpentes, quae aurei coloris similitudinem speciemque gerunt; tum pisces etiam magis varios insignes et ornati colore admirabiles sunt spectatu; tum maris rubri ad Arabiam pertinentis ostrea hujus splendoris expertia haudquaquam sunt, imo vero flammeis illustrata zonis, ea ut dicere varii coloris mixtura ad iridis similitudinem accedere, adeo lineis perpetuo ductu aeque inter se distantibus distinguuntur atque describuntur. Insano hominum vel pretio vel sermone celebris est atque illustris margarita, et simul mulierum admirationem habet; maris rubri foetura etiam haec est, et ad partum deduci ajunt, cum in apertas conchas fulgura adfulserint. Bona tempestate et tranquillo mari conchae, hujus genitrices, capiuntur; quas postquam piscatores comprehenderunt, ab illis margaritam, animorum libidinosorum illecebram, eximunt. In maxima concha parvam invenire est, contra in parvamentumam; alia inanis est; alia non plus quam unam habet; aliae multos unones possident, ut sint, qui dicant in una concha viginti procreatos fuisse. Inhaeret is carni, paxilli instar. Quod si quis ante legitimum pariendi tempus conchas aperuerit, carnem quidem reperiet, hujus autem palmam piscationis non adsequetur. Lapillo similis est margarita indurato, et humoris ne minimum quidem in se continet. Jam vero qui vendunt, aut emunt, earum pulchritudinem et pretium ex candore et magnitudine aestimant; et sane hanc artem factitantes plurimi ex eis locupletati fuerunt. Nonem illud me fugit, avulsis his lapidibus, quasi redemptionis praemio persoluto, conchas liberas dimitti, iterumque uniones renasci. Quod si priusquam margarita eximitur, hujus altrix bestia moriatur, una cum carne putrescere et perire dicitur. Suapte natura rotundus et laevis est, probeque circumscripturs. Si quem ex eis velis affabre, aliter quam natus est, circumscribere vel expolire, is artificum prodit; non enim cedit; sed asper fit, et se fraudibus atque insidiis ad speciem indicat attentari.
14 Accipitrem Apollini consecrant Aegyptii, et Oron sua lingua deum appellant, has vero aves mirificas, quas cum Apolline convenientiam habere ajunt; quod de avibus soli accipitres semper nullo negotio adversos solis radios intuentur, neque intentis oculis sursum versus iter suscipere gravantur, nec divina flamma offenduntur. Contra etiam quam ceterae aves supino interdum volatu ferri accipitres quidam observarunt; quo quidem corporis gestu coelum intuentur, ac rerum inspectorem omnium libere intrepideque adspectant. Iidem ipsi serpentibus, et venenatis bestiis, inimicissimi sunt; nec enim ipsis serpens aut scorpius, ullave alia mala bestia, latere potest. Nullas fruges, nec ulla semina, exedunt; sed carnes vorant, et sanguinem exsorbent, iisdemque suos alunt pullos, et ad libidinem sunt inflammatissimi. Os tibiae illorum si ad aurum admoveatur, sic ipsum illecebra quadam mirabili ad se allici; quemadmodum Heracleotem lapidem sua vi praedicant quasi praestigiis ferrum ad se attrahere. Hujus alitis vitam Aegyptii dicunt ad annos usque septingentos pertingere, quibus ego non facile crediderim; ea autem, quae audivi, refero. Homerus accipitrem Apollini et Latonae gratum esse insinuare videtur, ubi de Apolline canit: Ille per Idaeos montes descendere pergit, Accipitri similis celeri, solitoque palumbos Infestare.
15 In suo genere scarabaeorum natio feminei sexus quod sit expers, ideo in fimi pilam semen emittit; quam octo et viginti > spatio et volutat, et concalefacit, deinde sequenti die foetum producit. Aegyptiorum porro bellatores scarabaeum in annulis insculptum habere solebant, ex eo adumbrante nimirum legislatore, solos omnino mares pro patria bellum gerere oportere, quod sane scarabaeus caret femina.
16 Suillum pecus tantopere explendo abdomini deditum est, ut ne propriis quidem suis foetibus parcat, neque ab humano corpore abstineat. Quae causa est, cur hujusmodi animal ut impurum et voracissimum apud Aegyptios in summo odio habeatur. Contra autem mitiores bestiae, naturae et misericordis et piae participes, praecipuo quodam honore a prudentibus viris solitae sunt adfici. Ciconias quidem Aegyptii venerantur, quia senectute adfectos parentes alunt atque honorant. Iidemque ipsi idcirco vulpanseribus et upupis honorem habent, quia illi quidem pullos suos amant. Hae autem adversus parentes piae sunt. Manethonem poro Aegyptium, summa sapientia virum, accepi dicere, eum, qui suillo lacte vescatur, vitiliginibus et lepra oppletum iri; quos quidem morbos Asiani omnes pessime oderunt. Aegyptii vero, quibus persuasissimum est sues soli et lunae inimicissimos esse, semel tantum in anno, cum lunae festos dies agitant, alias vero nunquam, nec huic ipsi, nec cuipiam alii deorum sues sacrificant: quia eos detestabiles ducunt. Tum Athenienses in mysteriis jure optimo sues immolant propter perniciem, quam segetibus moliuntur, nam ex spicis saepe illas, quae nondum ad maturitatem pervenerunt, vastant, alias effodiunt. Eudoxus vero inquit Aegyptios ab iis immolandis ideo abstinere; quod posteaquam sementem fecerent, eorum greges ad proterendam et conculcandam frumentorum sationem atque depellendam in altiorem terram et humidiorem inducere soleant, ut hac quasi occasione terra obducatur, nec ab avibus semina consumantur.
17 Abstracti elephanti a sedibus consuetis, quamvis vinculis primum et fame, deinde variis cibariorum blandimentis mansuefacti sint, tanta tamen naturalis soli illecebra tenentur, ut ejus memoria illis evanescere nequeat. Quare cum horum plerique gravissimo moerore suscepto conficiuntur, tum vero quidam ex his uberrime flentes tantam lachrymarum vim profundunt, ut oculorum sensibus capiantur. In naves autem immittuntur, ponte utrinque ramis frondescentibus adumbrato, ad fallenda hujuscemodi animalia; hoc enim ipsum cum vident, se per terram, quia eis haec mare videndi facultatem adimant, etiam nunc iter facere abritrantur. Sunt autem loca maris brevia et vadosa circa litus regionis, unde eis solvendum est: ita ut per pontem, quo diximus modo obumbratum, belluas in naves onerarias aliquatenus distantes traudci opus sit.
18 Aries sex hibernos menses, ut audio, in laevum laus jacens quietem capit, et somno fruitur: contraque ab aequinoctio verno in dextrum incumbens somnum capit. ad utrumque igitur aequinoctium ipsam aries mutat cubandi rationem.
19 Aegyptii Syenitae sacros pisces pagros ducunt, atque Elephantinem sic nuncupatam incolentes maeotas pisces. Causa vero cur hujusmodi piscium genus hanc apud eos populos venerationem habet, et magnam religionem possideat, ex eo profecta est; quod advenantem Nilum hi praecurrentes futuram aquam praenunciant, et mirifica quadam vi ejus accessionem praesentientes ex sua antecessione suspensas agiorum mentes optima spe recreant. Idcirco etiam eo honore illos adficiunt, quia ajunt eos nullum sui generis piscem comedere.
20 In mari rubro aliae etiam conchae nascuntur, quae testas non laeves, sed concavas et secturis distinctas habent; item labra sunt acuta, quae cum coeunt, inter se sic alterno incursu conjunguntur, ut tanquam duarum serrarum coeuntium dentes videantur inter se convvenire. Unde fit, ut si piscatoris natantis quamcunque partem, etiamsi sub eam os subest, mordicus apprehenderint, amputent, et similiter si articuli locum comprehenderint; neque id mirum; cum tanta sit marginum acies.
21 Crocodilorum colentes Ombitae, Aegypti populus, sic hos venerantur, quemadmodum nos deos Olympios colimus. A crocodilis suos liberos rapi, quod saepe contigit, gaudent; et matres miserorum infantum ex eo magnam laetitiam voluptatemque capiunt, et simul manifice et ample de se sentiunt, quae nimirum deo cibaria pepererint. Contra Apollonopolitae, pars Tentyritarum, sagenis captos a perseis (quae arbores indigenae sunt) sublimes suspendunt; atque eos primum flebiliter gementes permultis verberibus adfligunt, deinde iis concisis vescuntur. Sexaginta dies (ut narrant aeii) ventrem ferunt, et ova totidem ex sese pariunt, totidemque dies haec fovent. Sexaginta vertebras in spina habent, quam totidem nervis alligatam esse ferunt. Curatio partus ab eisdem sexaginta diebus peragitur; annos vivunt sexaginta, totidem dentes possident, totidem quotannis dies sine ullo cibo in latibulis quiescunt. Cum Ombitis vero familiariter degunt crocodili, iisque vocantibus parent, et nutriuntur in lacubus ab Ombitis idcirco factis; iimque ipsis hostiarum capita (a quibus gustandis Ombitae abstinent) comedenda objiciunt, crocodili vero circum ea saltant. Apollonopolitae vero ejusmodi bestiam oderunt, quod dicant Typhonem ejus formam induisse; alii non ob eam causam, sed quod Psammythi regis, justissimi viri, filiam crocodilus rapuerit, ejus cladis recordatione etiam posteros universam eorum nationem odisse.
22 Vaccaei, genus Hesperis, ex aliquo morbo mortuos, ut muliebriter et ignaviter defunctos, ad notandam mortis ignominiam igni cremant; eos vero, qui in bello morte occubuerunt, ut viros bonos et fortes, et eximia virtute ornatos, vulturibus devorandos bjiciunt, quod eas aves sacras existiment. Romulus in Palatino colle cum a duodecim vulturibus visis optima auguria consecutus esset, ad rei memoriam principes Romanos totidem ministros, quot aves perspexisset, virgis antecedere jussit. Ejusmodi volucres Junoni sacras Aegyptii ducunt; atque earum pennis Isidis caput, et vestibulorum fastigia ornant. Sed de hac alite plura etiam alibi dixi.
23 In Copto, Aegyptia urbe, et magna conficiendorum aliorum sacrorum religione Isim Aegyptii colunt, et vero eodem cultu hanc ipsam venerantur, quo aut conjuges, aut liberi, aut fratres a lugentibus afficiuntur. Ubi Isis hanc religionem possidet, ibi acerrimi ad pestiferum vulnus inferendum scorpii maximi versantur, qui ut percustodeserunt, statim interfidiunt; ad quorum vitationem omne cautionis genus Aegyptii adhibent, sexcentaque machinamenta moliuntur: verumtamen lugentes ad Isidis fanum mulieres, humi cubantes, pedibus incedentes nudis, et tantum non calcantes scorpios, illaesae incolumesque permanent. Porro iidem Coptitae capras feras feminas consecrant, et religiose colunt, easdemque Isidi in amore et deliciis esse existim ant; mares autem immolant.
24 Crocodilus (ut haec etiam reliquis supra de eodem dictis, quae insuper audivi, addam) natura timidus, improbus, malitiosus, fallax, cum ad rapinas faciendas, tum ad comparandas insidias acerrimus, et promptissimus existit; omnem vero strepitum perhorrescit, humanam vocem contentiorem extimescit, atque eos, a quibus paulo confidentius invaditur, reformidat. tentyritae igitur, sic nuncupati Aegyptii, qua ex parte comprehensibilis, atque expugnabilis sit, intelligunt: maxime autem vulneratur oculos, vel axillas vel etiam ventrem ictus; contra vero tergum et cauda ab omni ictu invicta ideo existunt, quod tecta sint, et quasi armata corticis squammarumque robore, testis validis aut conchis haud dissimilium. Ii igitur, quos modo dixi, populi eos commprehendere soliti, tam studiose iis ipsis inimico infensoque animo sunt, ut illic fluvius a crocodilis tantopere conquiescat et liber sit, ut fidenter ibidem natatio, et inter natandum lusus, exerceri possit. Non item in Ombitis, vel Coptitis, vel Arsenoitis tutum est aut pedes lavare, aut aquam haurire; sed neque in ripis inambulare, nisi summa cautione, liberum est. Accipitres Tentyritae sanctissime colunt; contra eos Coptitae, ut crocodilorum hostes, odio adducti saepe in crucem agunt. Porro hi ob similitudinem, quam cum aqua crocodilis esse adfirmant, hos divino honore adficiunt; alii autem accipitrum genus adorant, propter comparationem, quam cum igne iis esse adfirmant; atque hostium rei testimonium adferunt, quod similiter atque ignis hi veloces et violenti sint, tum etiam aquam simul cum igne existere non posse ajunt, atque haec Aegyptii lugentes narrant.
25 Ultra Oasin Aegypti solitudo maxima ad septem > iter extenditur. Eam excipit reio, quam Cynoprosopi homines incolunt, in via Aethiopiam versus. Vivunt illi caprearum et bublaidum venatu. Adspectus eis niger, caput et dentes canis; quod animal cum referant, non absurda eorum hoc in loco existimanda est mentio. Nam et sermonis usu carent, et acuto quodam stridore sonant, barbam infra supraque os gerunt draconum quadam similitudine, manus eorum validis et acutissimis unguibus armantur, corpusque omne hirsutum est instar canum. Sunt autem pernicissimi, et aquas regionis norunt, atque eam ob causam difficiles captu.
26 Lupi collum in eas brevitatis angustias compressum est, ut contorqueri retroque versari non queat; et si retro velit aspicere, totum se retorquent, necesse est. Acutissimo praeditus est visu, quippe etiam noctu, vel luna ipsa silente, videt; et tametsi omnibus tenebrae offunduntur, non huic tamenlux eripitur. Hinc λυκόφως, sive diluculum, id temporis appellatur, cum lucem is solus naturae munere oculis perceptam habet. Et vero Homerus Il. 7.433 mihi vocare videtur id tempus, cum jam tunc cernens lupus se in viam dat, ἀμφιλύκην νύκτα, sive crepusculum. Jam porro lycabanta idcirco annum nominari existimant, quod erga lupum sol amorem habeat. tum eo Apollinem delectari ajunt, quia hic ex Latona in lupae speciem similitudinemque conversa editus in lucem, et susceptus fuisse feratur; cujus sane rei Homerus meminit, cum Apollinem nominat Lycogenem; eamque ob rem lupi simulacrum in Delphico templo ad designandum partum Latonae, ex aere excitatum esse audivi. Alii non id propterea ibidem positum esse dicunt: sed donaria ex templo cum expilata direptaque fuissent, eademque a sacrilegis defossa, lupus indicavit, cum intra templum ingressus prophetarum quempiam, sacram illius vestem mordicus comprehendens, traxit ad locum usque, in quem donaria occultata fuissent; deinde anterioribus pedibus eum ipsum locum effodit.
27 In Aegypti vico, Chusus nuncupato, non modo quidem, sed certe eleganti, qui in Hermopolitanam praefecturam censetur, Venerem colunt, quam Uraniam appellant. Atque vaccam etiam ideo venerantur, quia affinitatem et convenientiam cum dea ipsa habere existimetur. Etenim hujuscemodi bestia tantopere ad Venerem incitata est, et appetit eam, magis quam mas; ut cum maris mugitum audit, coitus appetitut vehementissimo commoveatur et exardescat; atque adeo, sicut harum rerum experientes confirmant, taurum a triginta stadiis ipso mugitu amatoriam significationem, quasi tesseram Veneris dantem, exaudiat. Itemque Isim bubulis cornibus Aegyptii et fingunt et pingunt.
28 Busiritae, Abydus Aegyptia et Lycopolis idcirco tubae sonitum detestantur, quod ab asino rudente ejus clangor dissimilitudinem non habet. Et simul eis, qui Seerapidis religionem observant, odio est asinus; cujus rei non ignarus Ochus Perses Apim quidem interfecit, asinum autem et consecravit, et coli jussit, Aegyptios ut summo dolore adficeret. Sed is sane tanti sceleris sacro bovi persolvit poenas, nec primus ejusmodi sacrileigum commiserat. Et vero etiam, quos modo commemoravi Serapidis colentes, ex eo orygem male oderunt, quod ad solis exortum conversus, sicut Aegyptii ferunt, alvum dejiciat. Pythagorei de animalibus solum asinum adferunt ad harmoniam non factum esse, proinde absurdam bestiam nullo sensu ad lyrae sonum adfici. Insuper quidam Typhoni gratum fuisse dicunt hoc jumentum. Et hanc quoque odii, quod sustinet, causam acceder putant, quod cum populi praedicti omnes foecundas alibintes colant, asinus minime foecundus nullo in honore merito sit: certe geminos asinam ex sese peperisse, non facile quenquam meminisse ferunt.
29 Illam ibidis etiam vim Aegyptiorum libris accepi; eam nimirum, cum in pennas, quae sub pectus existunt, collum et jp abdiderit, cordis figuram exprimere. Quod vero animalibus omnibus, quae homini et fructibus sunt perniciosa, infestissime sint hae aves, jam supra commemoravi. Eandem Aegyptii ferunt ore coire, et parere itidem. Dicunt praeterea, quod mihi non facile persuadent, eos, qui praeparandis ut inveterentur (vel ad reservandum condiantur) bestiarum cadaveribus praesunt, ibidis intestinum sex et onaginta cubitorum esse adfirmare; ipsam autem in lunae defectione connivere, donec aucto rursus splendore fulgeat. Cruribus ad cubiti spatium distentis eam incedere ajunt: et Mercurio sermonis pareni idcirco in amore esse, quod orationis speciem similitudinemque gerat: namque pennae in ejus alis nigrae cum tacito adhuc et nondum emisso sermone comparari queunt; prolatae vero orationi, quae jam auditur, intimorum sensuum enunciatrici et interpeti candidae possunt conferri. Dixi etiam eam longissimae vitae, ut refert Apion, atque in eamem Hermopolis sacerdotes testes citat, qui immortalem ipsi ibin ostenderint; sed hoc et Apion procul a vero abesse judicat, et ego similiter ab omni ratione abhorrere existimo, etiamsi ille secus judicasset. Est autem calidissima natura, utpote quae et plurima et pessima, serpentes nempe et scorpios devora; atque ex his partim facile et calore, quo permulto abundat, exterit et concoquit, parsm nullo negotio excrementa excernit atque expellit. Aegritudine perraro adficitur. In quidlibet vel sordidissimum quamvis immittit rostrum, ut quippiam illic inquirat; ex inquisitione tamen cibi, cum se quieti tradit, cubile lavat et purgat. In palmis ad evitandas feles nidificat; non enim facile in palma, ob eminentem et cultellatum trunci corticem eae saepe repulsae et rejectae, sursum correpere possunt.
30 De cynocephalis mihi etiam illa veniunt in mentem explicare. Si esculenta testaceis involucris circumvestita reperiant, cujusmodi sunt amygdala, glandes, nuces, frangere et nucleos eximere solent; praeclare intelligentes intima quidem esculenta esse, extima vero rejici oportere. Vini item potione uti non recusant: atque etiam carnibus vel elixis vel assis exsaturantur, et his quidem suaviter apparatis magna delectatione adficiuntur; contra ex non accurate elixis valde offenduntur. Veste induti, parcunt ei; et alia, quae supra exposui, faciunt. Quod si eorum catulos etiamnum perparvulos ad mulieris ubera admoveas, tanquam pueruli lac exsugunt.
31 Aspidis genus thermuthin Aegyptii nominant, quam sacram esse ajunt, et summa religione colunt; itaque ea Isidis simulacra, tanquam regio quodam diademate, coronant. Eandem in perniciem hominum natam esse negant; enimvero comminiscuntur eam probis parcere, contra vero impiis necem adferre. Quod sit ita est, justitiam universi dixeris hanc feram honorare, ut quae acrimonia intellectus bonum a malo discernat, et tanquam illius ministra ac vindex in malos animadvertat. Addunt alii Isidem sceleratissimis hominum eam immittere. Hanc quoque solam in hoc genere immortalem esse Aegyptii referunt, qui aspidum genus in sedecim species dividunt. In sacris igitur aedibus ad unumquemque angulum subterranea sacella exaedificant, ubi thermuthin collocant, et bubulum adipem edendum intervallis quibusdam ei objiciunt.
32 Ad notionem avium periti spinum avem dicunt ex spinis, ubi vivit, nomen traxisse. Haec cum non sit a Musis aversa, splendide canora est. Quod si, sicut Aristoteles ait, spini et aegithali aegithi sanguinem in eodem vase permisceas, et simul temperes, non coire nec commisceri possunt. Spinum sacrum esse ajunt geniis, qui praesunt hominibus itinera ingredientibus.
33 Turturem avem esse castam, externique et alieni conjugii minime avidam, sed cum sua tantum misceri, quacum societatem primum inierit conjuge, superius dixi. Ceu audio ab iis, qui hujusmodi rerum cognitionem scrutantur, turtures etiam albas non raro apparere, easdemque cum Veneri et Cereri, tum vero Parcis et Furiis, sacras esse.
34 Apparent aliquando, sicut dicit Alexander Myndius, albae hirundines. Ceu in Alexandri filii Pyrrhi tabernaculo nidificans hirundo rerum actionem, quam susciperet, parum laudabilem non feliciter eventuram esse significavit. Et item Antiocho altera nidum in ejus tentorio construens, quae ei male casura essent, pronunciavit; contra enim Medos profectus, non revertit ad Syros, sed de praecipitio se dejecit; quippe qui rem minime laudabilem quoque aggressus esset. Dionysio primum arcem relinquenti hirundines, quae in ea nidificarant, simul avolantes reditum praemonstrarunt. Hirundinum genus diis penatibus, et Veneri, quae ipsa quoque e numero penatium est, carum esse dicitur.
35 Perdices ad incubandum loca frutic v et aliter densa quaerunt, ubi ova occultant, ut rorem, imbrem, et omnem ab eis humiditatem avertant. Nam si forte humectentur, nisi mater statim incubitu suo ea denuo concalefaciat, infoecunda redduntur. Parit autem uno tempore ad quindecim ova. Paphlagoniae perdicum cor geminum reperiri Theophrastus alicubi prodidit. Jovem et Latonam hac ave delectari alii etiam referunt.
36 De cygnis supra etiam dictum est, et quae illic omissa sunt, nunc adjicientur. In mari Africo Aristoteles ait olorum gregem interdum apparere; et cantum, tanquam ex choro quodam consonanti, suavem quidem, at lugubrem, et velut ad misericordiam inclinantem, a praeternavigantibus exaudiri; et ab illa modulatione nonnullos visos extinctos. Fontes, lacus, paludes, aliave loca aquis redundantia incolere solent, ubi earum rerum periti ducunt eos musicas ratioines exercere.
37 Accedenti ad seriam actionem homini occurrentem noctuam inauspicatam significationem dare ajunt. Cui quidem rei testimonio fuit Pyrrhus Epirotarum rex, in cujus noctu recta argos proficiscentis hasta, quam erectam insidens equo ferebat, haec avis se collcavit, neque ab ea discessit, infaustum ei satellitium praestans; nam Argos ingressus valde ingloria atque ignobili mort occubuit. Appellatur mihi Homerus quoque praeclare intellexisse videtur, avem hanc mali auspicii esse, cum Diomedi, ad castra Trojanorum exploranda proficiscenti, Minervam facit auspicato mittentem ardeam e flumine egressam, non autem noctuam, quamvis gratam sibi avem. Quod autem Iliaca regio sit irrigua, vel Homerus fuerit idoneus testis, ubi pugnam ad muros Ilii urbis describit.
38 Tam vehementer polypum locusta extimescit, ut si quando uno et eodem reti ambo comprehendendantur, haec continuo moriatur. In Thuriis fluvius Lusias appellatur, qui tametsi perlucidos liquores habet, nigerrimos pisces tamen procreat.
39 Pantherae genus quoddam ampelon hoc est vitem eodem cum frutice vinifero nomine vocari ajunt, peculiaris praeter ceteras naturae, absque cauda videlicet, et mulieribus solo conspectu morbi inopinati causam afferens.
40 In Scythia asini cornibus praediti nascuntur, quorum cornua Arcadiae fluminis Stygis aquam continent; quae transmittit vasa omnia, etiamsi sint ex ferro fabrefacta. Haec cornua a Sopatro apportata fuisse ajunt Alexandro Macedoni, et illum admiratum misisse Delphos ut dedicaren nk Pythio cum hac inscriptione: Hoc tibi Alexander Macedo mirabile cornu Dedica, o Paean, ex asino Scythico, Illaesum quod aquam Stygis est pote claudere solum, Invictique alias vincere vim laticis.
Porro Stygis aquam Ceres prope Pheneum emisisse dicitur, cujus rei causa alibi nobis exposita est.
41 Eupolidi poetae comico Augeas Eleusinius munere donavit canem, non modo genere Molossum, sed etiam forma praestantem; quem eodem nomine Eupolis, quo Augeas erat, appellavit. Canis jam nomine Augeas, cum longa consuetudine, tum vero ciborum illecebris adlectus et blanditiis, diligebat dominum. Cum juvenis igitur conservus ejus nomine Ephialtes dramata quaedam Eupolidis surriperet, non latuit cani furax servus, qui acerrimo impetu crudelique incurrit in hunc direptorem, mordicusque comprehendens interfecit. Post autem aliquanto in Aegina Eupolis excessit e vita, ibique ejus corpus ad sepulturam datum fuit; canis vero morti illius ingemiscens, non tantum ululatu primum illius excessum e vita luxit, sed deinde moerore inediaque extabuit, et in odium vitae adductus ex altoris sui morte extinctus est. Ex eo locus hic ad hujus casus memoriam conservandam, canis luctus appellatur.
42 Mortiferum genus quoddam formicarum esse dicitur, quae Laertae nuncupantur; eodemque nomine vespas quasdam appellarunt. Haec ait Telephus Criticus, ex Mysio Pergamo oriundus.
43 Maximis aestatis caloribus cum in Aegyptiorum agros Nilus redundat, atque explicati laevisque marini aequoris speciem similitudinemque gerit, tum Aegyptii ibi piscantur, ubi antea arationes essent, et navibus ad fluvii accessionem accommodatis navigant. Postea vero quam Nilus redit ad se, atque ad pristinam modi rationem a natura sibi attributam, pisces a parentis fluvii decessu deserti, et aqua destituti in brevibus limosis ad praedam agricolis reliquuntur: atque haec piscium Aegyptiis (ut ita dicam) ceu messis quaedam est.
44 Cicadarum genus multiplex a peritis harum rerum et cognitum et nominatum est. Unum appellatur ex colore Cinereum: alterum Membrax, quod quidem nomen nescio cur huic generi impositum sit: aliud λακέταν Argutum, aliud Cercopen, aliud Achetam (Vocalem) aliud Acanthiam (spinosam) nuncupant. Tot cicadarum genera me audisse memini: cui plura cognita fuerint, explicet.
45 Haec etiam de natura canum accepi: catulos nasci caecos, a partuque materno tredecim primis dieb ita oculis adfectos esse, quot etiam luna diebus per annum non lucet noctu, reliquo vero tempore visu acutissimus animalium canis est. Eum ipsum Aegyptii venerantur, ex eoque regionem quampiam vocitarunt: cur id faciant, duplicem causam adferunt: Alteram, quod cum Isis usquequaque Osirim quaereret, canes praecurrentes, partim una cum ipsa puerum investigare conarentur, partim feras reprimerent: Alteram, quod cum stella canis (quem Orionis fuisse fama celebratum est) exoritur, tum cum ipso pariter Nilus sese attollens irrigationem in terram Aegyptum invehit, in agrosque redundat. Quamobrem canem, ut fertilis aquae conciliatorem, Aegyptii venerantur.
46 Oxyrynchus, Nili alumnus, ex rostro et forma ejus nomen trahit, ut apparet, et ab eo etiam praefectura in Aegypto, ubi idem piscis colitur, appellatur. Hao vero captum piscem nullum comederint homines illi, metuentes ne quando is piscis apud eos sacer et venerandus eodem fuerit hamo trajectus. Atque cum pisces retibus comprehenduntur, diligenter etiam atque etiam prescrutantur, an forte imprudnes in ea piscis ille inciderit; malunt enim nihil piscium capere, quam, hoc retento, maximum piscium numerum adsequi. Eum accolae dicunt ex Osiridis vulneribus esse prognatum, Osirin autem sentiunt eundem cum Nilo esse.
47 Ichneumoni utriusque sexus participi a natura tributum, ut et suo semine graviditatem et partum aliis adferat, et ipse quoque ventrem ferat, et ex sese pariat. Qui autem eorum victi fuerint, post certamen deteriori generi accensentur; nam victores victos subigunt, et semine implent: eo cladis praemio adficiuntur, ut et partus dolores sufferant, et ex patribus, qui jam ante fuissent, matres reddantur. Cum homini inifestissimis bestiis, aspide et crocodilo, inimicitias gerunt; de praelio autem eorum superius dixi. Latonae et Lucinae sacri esse existimantur: et apud Aegyptios Heracleopolitas venerationem et religionem possidere feruntur.
48 Lycaoni Emathiae regi filius fuit, nomine Macedo, ex quo postea, antiquo nomine obsoleto, nominatota regio est. Macedonis autem filius, Pindus nomine, cum robore animi atque virtutis indole praeditus fuit, tum forma etiam excellens; ceteri vero ex Lycaone liberi nati, improbo animo adfecti, et corpore minus strenui erant. Hi igitur cum Pindo et virtutem et ceteras illius dotes inviderent, non modo eum oppresserunt, verum etiam poenas tanti maleficii pendentes seipsos funditus perdiderunt. Pindus enim sentiens a fratribus insidias sibi parari, regno quod a patre acceperat, relicto, cum robustus esset, et ad venandi studium propensus, non solum quidem vertit, sed certe illic ibidem aevum in venando agitavit. Cum aliquando igitur hinnulos insequeretur, et summa virium contentione equum incitasset, ab eis, qui secum venabantur, se longissime abduxit; hinnuli vero altissimam cavernam subeuntes ex insectantis conspectu se eripuerunt, atque ex periculo se servarunt: is ex equo desiliens, cum hunc ad proximam arborem alligasset, cumque ut diligentissime potuit, latebram illam manibus perscrutans hinnulos exquireret, sibi denunciantem vocem exaudivit, ne hinnulos tangeret; quare ubi diu multumque circumspexisset, nec quidquam videret, et simul in equum adscendens ex eo loco discessit. Postero autem die ad eundem locum revertit; non eo tamen, quo illi se abdidissent, ingreditur, vocis memoria, quam auribus acceperat, deterritus. Cum igitur dubitaret quinam pridie se ab insectanda praeda avertisset, ac, ut par erat, circumspectaret montanos pastores, aut venatores, aut aliquod tugurium; interea ei inusitata magnitudine draco apparet, ex magna parte corporis adrepens, collumque et caput paulum attollens, et ad se velut intendens; collum autem cum capite erat proceritate, ut vel cum procerissimo homine exaequari potuisset. Verum ut ejus conspectu Pindum exterruerit, certe non in fugam impulit; at ejus is sese ex maximo terrore colligens, sapienter bestiam mitigavit: nam ex avibus, quas immolarat, ei cibum edendum objecit, et tanquam hospitalem mensam et redemptionis suae praemium apposuit. Is sane velut donis delinitus et illecebris, ut ita dicam, praestrictus, ex eo loco excessit. Hoc ita jucundum Pindo fuit, ut ea, quae vel ex venationibus montanis, vel ex aucupio capere posset, draconi tanquam vir bonus et gratus adeptae salutis mercedem adferret. Neque vero sine fructu has ei donationes ex praeda constituit, nam fortuna ei subinde prosperior adspirabat; omnium enim, quae venaretur, secunda venatione fungebatur, sive terrena sive volucria persequeretur. Quare gloria magna apud omnes erat, quod contra feras congrederetur, et eas expedite caperet. Jam vero ea erat proceritate, ut corporis mole perterrefaceret; tum vero firma corporis constitutione: tam pulchro etiam oris habitu, ut feminas ad se amandum vehementer inflammaret; et sane coelibes omnes quasi furentes, atque bacchantes, ad ejus venationes proficiscerentur; et nuptiis alligatae, a maritorum custodiis adservatae, mallent cum illo degere, quam in numerum dearum referri: plerique etiam viri eum, quod ipsius virtus et forma admirationem omnium excitaret, diligebant: soli fratres infenso atque ainimico animo in illum erant. Quamobrem eum ipsum aliquando solum venantem ex insidiis adgrediuntur, atque in propinqui fluminis angustias compulsum, auxilioque destitutum, strictis gladiis appetunt, atque adeo trucidant. Hunc exclamantem cum draco ipsius amicus exaudisset (etenim est animal sensu aduiendi cum acerrimo, tum videndi acutissimo) suo ex cubili prodiit, et simul impios circumplicans suffocavit; et vero caesum summa diligentia tamdiu custodire non destitit, dum cognatione defuncto juveni proximi, desiderio ejus permoti, ad illum humi jacentem venissent: at propius facti, etsi justo in luctu et squalore essent, accedere tamen, et sepultura justisque exequiarum interfectum custodis metu adficere prohibebantur. Tum hic recondita quadam ac mirabili natura intelligens se illos arcere, de praesidio statioenque cadaveris tranquille discessit, quo commodius nulla interpellatione supremam gratiam a propinquis adsequeretur. Magnifice igitur et splendide honore sepulturae orantus fuit, atque etiam fluvius factae caedi proximus ex mortuo nomen traxit. Bestiis igitur peculiare est, eis, a quibus beneficium acceperint, gratiam referre; quod et alibi supra, et hic non spernenda historia sumus testati.
49 Jovis et Latonae filium incolae Clari, et Graeci omnes, peculiariter colunt. Est vero locus in Claro deo sacer, venenatis animalium omnino infensus et invius, Apollinis scilicet voluntate; quem salutis auctorem, et Aesculapii morborum depulsoris parentem, si noxiae homini ferae metuant, nihil mirum. Iis, quae dico, Nicander etiam consentit, his versibus: In Clario luco non laedit scorpius ictu, Vipera non morsu, sed neque dira phalanx: Qua sibi fraxinea delegit Phoebus opacum, Reptilibusque procul, fronde comante locum.
50 Audivi qui dicerent in Eryce, ubi scilicet celeberrimum illud Veneris templum est (cujus supra etiam mentionem feci, cum naturam, quae illic sunt, columbarum exponerem) auri argentique vim magnam esse, et monilia et annulos pretiosissimos; atque hunc thesaurum deae metu tutum intactumque permanere; et cum deam ipsam, tum res illas in ejus aede pretio sas, magno semper in honore ac veneratione multis retro temporibus fuisse. Ceu Amilcarem Afrum fama est, cum hoc templo spoliato, conflatum inde aurum et argentum militibus distribuisset, gravissimis postea poenis adfectum, denique suspensum esse; ac similiter omnes ei hujus sceleris et sacrilegii patrandi participes, violentas dirasque mortes sustinuisse; patria quoque ejus, cujus antea status felix beatusque inter paucas civitates videbatur, postea quam sacra haec pecunia in eam invecta esset, in servitatem redacta est. Haec quanquam majestatem quandam prae se ferunt, nihil tamen ad propositum nostrum faciunt, de quo nunc dicetur. Singulis per totum annum diebus tum incolae, tum peregrini, sacrificant. Ara maxima sub dio est, quae cum multa subinde sacrificia recipiat, die toto usque ad noctem accenditur. Illucescente vero jam aurora non amplius prunam, non cinerem, non ullos titiones ostendit; sed rore est plena, et recentibus herbis, quae subinde singulis noctibus in ea renascuntur. Porro victimae de pecorum gregibus sua sponte accedunt, et ad aram adstant. Ducit autem illas primum deae vis, deinde voluntas sacrificantis. Nam si ovem sacrificare libuerit, en tibi ovis ad aram adstat, et gutturnium ad sacrificandi usum; si capram, si hoedum, similiter. Quod si copiosior fueris, et vaccam aut etiam plures ferire volueris, neque pastores, nimio ejus pretio indicato, tibi molesti erunt vendendo, neque tu ipsis licitando. Intuetur enim dea contractus justitiam, quam si servaris, et justum solveris pretium propitiam eam experieris; at si minoris, quam par est, emere volueris, frustra a de deponetur pecoris; victima enim recedet, nec erit, quod sacrifices. Hoc igitur Erycinis animalibus proprium iis, quae supra dixi, hic addiderim.


Liber Undecimus
1 Hyperboreorum gentem, et Apollinis apud eos honores, non modo poetae, sed alii etiam scriptores celebrant; et inter alios Hecataeus, non Milesius ille, sed Abderita. Is cum et alia quaedam, nec pauca nec vilia, referat, quae in praesentia recitari nihil attinet; ea in aliud tempus differentur, quo et mihi narrare jucundius, et aliis forsan audire sit commodius: quae vero praesentis sunt instituti, ea nunc solum exponam. Apollini igitur sacri sunt Boreae et Chionis filii, tres numero fratres, sex cubitorum proceritate. Hi cum solenne sacrificium stato et praefinito tempore peragunt, innumera cycnorum examina e Rhipaeis ut ipsi appellant1 montibus advolant; qui ubi templum volando circumvecti fuerint, et veluti lustrarint, in septum templi descendunt, quod et spatio amplissimum est, et specie pulcherrimum. Cum autem cantores vernaculo musicae genere deum celebrant, et simul citharistae suavissimam melodiam cantantium choro adsonant: cycni etiam ipsis concinne accinunt, nec usquam absona aut inepta voce aberrant; sed tanquam incitamentum et auspicium cantus a chorodidascalo editum secuti, peritissimis carminum sacrorum decantatoribus concinunt. Hymno jam perfecto, volucris ille chorus, ut ita dicam recedit, postquam solito sibi dei celebrandi munere est defunctus, ac divinos honores per totum audivit diem, simulque et ipse cantavit, et oblectavit alios.
2 Epirotae etiam tum ipsi, tum peregrini quotquot adsunt, Apollini sacrific ant, et unum quotannis diem festum in ejus honorem perquam magnifice agitant. Lucus apud eos doe sacer est, et muro septus, intra quem dracones sunt, deo grati. Huc virgo sacerdos nuda accedit sola, et victum draconibus porrigit. Eos Epirotae a Pythone Delphico prognatos ajunt. Quod si virginem accedentem illi placide adspexerint, et alimenta prompte susceperint, annum fertilem et salubrem significare creduntur; sin et terribiles erga illam fuerint, et porrecta cibaria non acceperint, contrarium anni fu statum alii divinant, alii suspicantur.
3 In Aetna Siciliae sacra est Vulcani aedes, et circa eam muri et arbores sacrae; ibidem ignis perpetuus et inextinctus adservatur. Sunt et canes in templo lucoque sacri, qui modeste ac decenter in templum et lucum accedentes blande et adulantes excipiunt, et, tanquam familiaribus, illis se benignos ostendunt; at si quis sceleratus aut manibus impurus adeat, illum et mordent et laniant; illos vero, qui libidine aliqua turpi se contaminarint, fugant solum et persequuntur.
4 Ceterem Hermionenses colunt, et splendida ei magnificaque sacra faciunt: festum id Chthonium appellant. Audio sane maximos boves a muliere, Cereris sacerdote, de aram e grege se abduci atque mactari permittere. Haec autem testimonio comprobat Aristocles, qui canit: O foecunda ceres, Siculas veneranda per oras, Cecropiosque agros! hoc ego praecipue Miror, in Hermione quod magno robore taurum, Quemque viri possent vix domuisse decem, E grege deductum sola aure adducit ad aram Sancta tibi mulier; qui puer ut sequitur. Haec tua vis, Ceres, est; tu nobis esto benigna, Per etque Hermione laeta beata fuat.
5 In Daunia regione celebre est Iliadis Minervae templum; ejus loci canes Graecis adventatibus adulari, barbaros allatrare, praedicant.
6 In Arcadia locus est, Aula nomine, et in eo delubrum Panis. Ad id quaecunque animantes confugerint, deus veluti supplices miseratus suscipit, et incolumem earum vitam tuetur. Itaque lupi etiam, si quae animalia eo usque forte fuerint persequuti, intrare non audent, et solo loci, in quem illae confugerunt, adspectu territi recedunt. Ita ejus animalibus istius loci peculiaris est salutis causa.
7 In Curidio (Curio) magna cervorum copia est, de quibus capiendis multi venatores spem sibi faciunt inanem. Hi cum in lucum, qui ingens illic Apollini sacer est, confugerint, latrant quidem canes, sed propius accedere non audent; cervi vero quieti, et sui custodiam deo curae futuram ineffabili quadam naturae vi certo persuasi, pascuis sine metu libere fruuntur.
8 Muscas in Olympia tempore festo sua sponte discedere, et ut ita dicam una cum mulieribus in ulteriorem Alphei ripam tajicere, jam supra memoravi. Ceu in Leucade insula promontorium est excelsum, in quo templum Apollinis, quem Actium venerantes cognominant, constructum est. Cum igitur tempus festum instat, in quo saltationem Deo peragunt, bovem muscis immolant: cujus illae sanguine saturatae recedunt, veluti munere ad id faciendum persuasae. Pisaeae vero muscae, quod non mercede, sed Dei reverentia motae, quod ab eis requiritur, faciant, laude mihi digniores videntur.
9 Icarus insula maris rubri est, in qua emplum Dianae, et caprarum sylvestrium dorcadumque optimae habitudinis et leporum quoque magnus numerus est. Ex illis si quis venari aliquas desideret, venia a dea impetrata, non frustrabitur, sed capiet, captisque gaudebit; at si non petierit, praeter id quod frustra venabitur, poenas etiam luet, quarum alii meminerunt.
10 Cum cycnos Riphaeos, quod Jovis et Latonae filio apud Hyperboreos quotidie studiose inserviant, supra commemorarim, taurine proprietates Aegyptiis sacri praetermittam? Atqui hoc si facerem, tum hoc quod suscepi munus scribendi, tum ipsa natura, quae huncce bovem mortalibus et procreat et donat, incusare me possent. Exponam igitur, ut par est, hanc quoque theologiam non oscitanter. Apis apud Aegyptios efficacissimus deus creditur; ex vacca autem, quae fulgure adflata conceperit, nascitur. Epaphum Graeci vocant, atque hujus generis antiquam stirpem repetentes, Io Argivam Inachi filium illius matrem fuisse testantur. Sed hunc sermonem Aegyptii ut mendacem ejiciunt, temporis longinquitatem testem citantes. Epaphum ejus multis post seculis extitisse ferunt, primum vero Apim permultis annorum myriadibus ante illum ad homines accessisse. Insignes ejus notas Herodotus atque Aristagoras explicant; quibus Aegyptii non adsentiuntur, novem enim et viginti eas huic sacro bovi aptas et consentaneas esse dicunt. Quaenam sint, tum quemadmodum per corpus sparsae, tum ut ipsis quasi floribus insignitus sit, aliunde intellegendum; cujusnam autem ex sideribus naturam unumquodque insigne per notas designet, Aegyptii satis urque declarant. Etenim Nili adscensum unum insigne significare ajunt, aliud mundi, aliud quo tenebras ante lucem fuisse insinuatur, aliud lunaris figurae, aliaque insignia aliarum rerum significationes esse, haud profecto profanis et divinae historiae ignaris intellectu facilia. Cum autem fama emanavit, Aegyptiorum deum exortum esse, ex sacris scribis quidam, qui documentum filio a patre traditum, insignium notarum indicium, accurate callent, eo, bonum divina vacca partum ex sese esdierit, accedunt; atque ibidem domum ad orientem solem, ex vetustissimo Mercurii praescripto ubi commode alant quatuor menses, quibus ipsum lacte nutriri oportet, excitant. Postea autem quam ibi nutritus est, exoriente nova luna, scribae sacri et prophetae eodem proficiscuntur: et simul navem huic sacram quotannis instruunt, eaque ipsum Memphim transportant, ubi sedes huic sunt et commorationes suaves et loca ad voluptatem comparata curricula, pulverationes, exercitationes, et vaccarum formae praestantia insignium aedes, tanquam thalami, in quos ingreditur, quum quam amat supervenire appetit: itemque est puteus et fons aquae potabilis; nam ejusmodi huic semper conducere ministri et sacerdotes ajunt; non item ex Nili potione, ne propter dulcedinem in immensam molem pinguescat. Jam vero quas pompas, quae sacrificia Aegyptii conficiant, cum novae amnis alluvionis adventum, tum Dei exortum celebrantes, quas etiam saltationes tum agant, quae convivia agitent quos conventus habeant, tum quemadmodum omnes urbes et vici immortaliter gaudeant, longum esset explicare. Is autem, ex cujus armento haec divina bestia exorta fuerit, beatus et habetur et est summamque Aegyptiorum admirationem habet. Is bos praesensione valet: nec sane vel puellas, vel aniculas ad tripodem sessitane habet, neque sacra potione implet; sed pueri divino adflatu concitati supra ludentes, atque inter se ad numerum salantes, consul entibus futura praedicunt, quae vel iis, quae apud Sagram contigerunt, veriora habeantur. Apin sane Aegyptii etiam Oro comparant, quem frugum proventus et totius anni fertilitatis praecipuum esse auctorem existim ant. Hinc est quod de multifario ejus colore disserunt, fructuum varietatem hoc symbolo innuentes. Extat et propheticus quidam sermo, non passim notus, aeegiorum regem Menin (al. Mnevin) cum inquireret quodnam potissimum animal esset colendum ceteris omnibus taurum praetulisse,ş quod illum omnium esse formosissimum judicaret, Homeri quidem hac in re, ut ferunt, vestigia secutus. Sic enim in Iliade Homerus canit:
Taurus in armento praecellit ut omnibus unus, Dux gregis et princeps.
Cetera, quae Aegyptii animalium naturae scriptores de hac animante fabulantur, rerum veritate perversa, repetere mihi non libet.
11 Nunc age jam transi, inquit poeta, non quidem ad Durium illum equum, et in eo conditos milites decantandum; sed nostri ut sermonis institutum postulat ad Mnevin bovem, quem soli sacrum Aegyptii faciunt, ut Apin lunae. Iidem hunc quoque suo quodam insigni, quo genuinus et verus et soli acceptus dignoscatur, esse ajunt conspicuum: quod, qui desiderat, aliunde petat: sic nec ipse dissimulabo, quem accepi Aegyptiorum sermonem super hujus tauri procreatione, utrum procreatio ejus, ita ut par est, excellat, necne. Bocchoris Aegyptiorum rex, nescio quomodo falsam hanc gloriam et fictitiam famam adeptus, justus in judiciis et causis cernendis existimabatur, et animo erga deum moderato ac probe composito, cum ingenio prorsus contrario esset; nam ut aliud nihil dicam adversus Menvin, ut injurius ac molestus Aegyptiis esset, haec est molitus. Taurum ferum ei adversarium adduxit, qui Mnevidem mugientem vicissim primum edito mugito excepit; dein impetu in sacrum illum taurum irruens aberravit et cornibus in perseae caudicem defixis inhaesit: tum Mnevis eum per latera sauciatum interemit. Hujus facti et pudore ductus est Bocchoris, et in odium Aegyptiorum incurrit. Quod si quis parum nobisibuignus me iis, quae ritu naturae fiunt, relictis ad fabulas divertisse putat, fallitur. Refero enim ea, quae et nostro tempore circa hos tauros fieri solent, et facta sunt olim, quaeque ipsos narrantes audivi Aegyptios, ejus quidem auctoritatis viros, quos mentiri voluisse minime credas.
12 Quam vehementi delphini musicae amore tenantur, quamque admirabili ad vocis cantum studio concitentur, sermone et literis multorum longe lateque pervagatum est; quam item hominis amantes sint, cum alii plerique scripserunt, tum nos ante explicavimus: nunc de intellectu eorum dicere non alienum est. Simul enim ut in retia delphinus incidit, statim primo quidem quiete et libere manet, neque omnino fugere meminit; sed et epulatur, et alios secum captos depascitur, et tanquam ad convivium vocatus iis exsaturatur: deinde cum se extrahi atque ad litus appropinquare intelligit, dentibus lacerato reti, e servitute liberatur. Jam si quando piscatores, posteaquam captivi delphini nares holoschoeno junco trajecerint, eum ex potestate idcirco dimittant, ut hoc signo, si iterum capiatur, det indicia se antea captum et servatum fuisse; is velut indicium et notam pristinae captivitatis veritus, non amplius ad sagenam appropinquat. Si delphinus quispiam comprehensus in piscator iam navim, ut narrat Aristoteles, subtrahatur, alii tum permulti naviculam hanc circumnatantes, tamdiu se ibi crebris saltibus versant, et tanquam piscatoribus pro hujus salute supplicantes provolvunt, dum piscatores captivi misericordia ducti, eisque ita suppliciter quasi petentibus cedentes, comprehensum dimittan.
13 Daphnidis Syracusani bubulci, celebri illa calamitate a nympha quadam adfecti, canes quinque ab ipso nutritos, Sanum, Podargum, Lampadem, Alcimu, et Theontem, cum miserabilem domini casum vidissent, propter illum mori voluisse ajunt, luctu prius et ululatu plurim oeu prosequutos.
14 Varia et multiplicia de elephantorum natura ante dixi, nunc quam memoria sint bona, quamque diligenter praeceptum officii adversus praecipientes teneant, quamque simul eorum, qui quippiam eis committunt, vel expaectationem vel fidem non fallant, explicandum est. Cum Antigonus Megarensem urbem obsideret, femina simul elephas, Nicaea nomine cum uno de elephantis bellatoribus versabatur. Et cum illius, qui elephantum aleret, uxor infantem puerum ante mensem peperisset, eundem Nicaeae elephanto, lingua utens Indica, quam elephanti intelligunt, commendavit. Is autem puerulum diligebat et custodiebat, ex eoque proxime adjacente magnam voluptatem capiebat; cum ploraret, oculos tum avertebat, tum vero ab eo dormiente muscas abigebat, promuscide ventilans arundinis ramum ex ilj, qui pro pabulo ei objiciebantur; omnem vero cibum, nisi puer adesset, rejiciebat. Nutrix igitur necesse habebat, posteaquam eum lacte complevisset, elephanto curatori apponere; vel omnino elephantus non parum iracundia incitabatur, ac nonnunquam ita, ut etiam mali aliquid minari et moliri videretur. Saepe etiam cum vagiret infans, cunas, in quibus jaceret, movebat; sicque eidem ipsi ex hoc motu oblectamenta et solatia, sicut nutrix, adferre studebat.
16 Zelotypiam vehementem diversorum animalium, porphyrionis, canis et ciconiae diximus suis locis; nunc mihi exponendum videtur elephanti odium in eos, qui cum alienis uxoribus stuprum faciant. Nam cum uxorem sui domitoris et altoris stuprari manifesto deprehendisset, ambos, et eum qui stuprum inferebat, et eam quacum id faciebat, cornibus transfiges interfecit, ac in stragulis constupratis et lecto adulterato jacentes reliquit; ut cum primum suus rector venisset, et manifesto nefarium facinus, et se hujus vindicem cognosceret. Hoc quidem factum ab India huc ad nos manavit. At Romae aliud simile evenisse audio sub optimo imperatore Tito: praeterquam quod addunt, ibi elephantum non utrumque modo occidisse, sed et stragula veste eos texisse, et nutritio advenienti stragula rejecisse, et retexisse, et proxime inter se jacentes demonstrasse; ita ille tum facile injuriam illatam sibi fuisse intellexit, tum etiam maxime facinus ei liquebat, ubi cornu, quo ipsos confixisset, cruentum perspexit.
16 Est et peculiaris draconum divinatio. Nam et in Lavinio, oppido Latinorum (quod a Lavinia Latini filia nomen accepit, quo tempore Latinus, Aeneae adversus Rutulos auxiliatus, eos devicit, et Aeneas Trojanus Anchisae filius civitate praedicta potius est; quae quidem Romae veluti avia nominari posset, ex hanc enim profectus Ascanius Aeneae et Creusae Trojanae filius Albam condidit, cujus colonia est Roma) ceterum in Lavinio sacer est lucus magnus et opacus, juxtaque ipsum aedes Junonis Argolidis. In luco autem latibulum est amplum ac profundum, draconis cubile. In hunc lucum sanctae virgines statis diebus ingrediuntur, quae mazam gestant manibus, oculos fasciis devinctae; eas recta ad latibulum divinus quidam spiritus deducit, sensimque ac pedetentim progrediuntur sine offensione, ac si detectis oculis viderent. Quod si virgines fuerint, cibos tanquam puros et deo gratae animanti convenientes admittit draco; sin minus non attingit, corruptas esse intelligens et divinans. Formicae vero hanc mazam a vitiata relictam minutatim confractam, quo facilius ferant, e luco exportant, expurgandi gratia loci. Hoc cum fit, ab indigenis animadvertitur, et quae ingressae fuerant indicantur, examinanturque; et cujus pudicitiam esse violatam constiterit, poena legibus constituta plectitur. Draconis igitur non expertes esse vaticinationis hoc modo demonstrarim.
17 Non temere canit Homerus: Terribiles dii, cum apparent manifesti.
Nam et draco sacer ac venerandus divinus in se aliquid habet, quodque praestet ignorari. Nempe, in Melite Aegyptia draco divinis honoribus adficitur in turri quadam; adsunt ei sacerdotes et ministri, mensa et crater ponuntur; crateri quotidie immittunt librum ex farina subacta melicrato, et recedunt; postridie vero reversi craterem inveniunt vacuum. Et cum aliquando maximus natu summo videndi draconis desiderio teneretur, solus ingressus, et libo proposito, recessit; et mox dracone mensa conscensa epulante, ille subito magno cum strepitu fores, quas pro more clauserat, aperuit. Draco indignatus abiit: at ille, viso quem voluerat, suo quidem malo, mente captus, et suum confessus crimen, mox obmutuit; et paulo post collapsus interiit.
18 Haec etiam animalibus peculiari sunt. Pavo fascini veluti naturale amuletum lini radicem inquirit, et sub alarum altera retrusam gestat. Retentam in equo urinam laxari ajunt, et statim copiose reddi, sedarique dolorem, si virgo zona, qua amicitur, soluta faciem ejus feria. Equae in venerem furor inimius, Aristotele auctore, sedabitur facile, juba cervicis ejus detonsa; sic enim veluti pudore ducta furorem, motumque libidinis, et concitationem nimiam prae verecundia remittet. Quod ipsum etiam Sophocles innuit in fabula, cui titulus Tyro, quae ita loquitur: Luctum capillus arguit tonsus gravem. Lascivientis sic equae jubam solent Fluxam comantem tondere a cervicibus Equisones. Haec inde moesta in fontibus Et amnibus contemplatur se pristino Jubae decore spoliatam, luget, dolet Adeo, movere possit ut viros quoque Ad condolendum miseratos vicem ipsius.
19 Domum ruituram, qui in ea sunt, mures et mustelae etiam praesentiunt, et mature excedunt. hoc et in Helice contigisse ajunt. Nam cum Helicenses in Iones advenas impii fsn, eosque ad aram mactassent, juxta Homericum illud, Prodigia iis dii ostenderunt; quinque enim diebus priusquam pessum iret Helice, omnes in ea mures, mustelae, serpentes, scolopendrae verticilli, et alia hujusmodi animalia, magnis copiis exibat per viam, quae ducit Coriam. Haec Helicenses cum fieri viderent, admirabantur; neque tamen de ei causa facere conjecturam poterant. Proxima autem ab illorum animalium egressu nocte terrae motu concussa civitas subsedit, et inundantibus aquis abolita est; et pariter cum urbe Lacedaemoniorum naves decem, quae tum forte ad portum appulerant, eadem maris exundatione perierunt. Est quando animalium etiam ad capiendam ab hominibus impiis ultionem ministerio justitia utitur: argumento est Pantedidas Lacedaemonius, qui cum artifices Dionysii proficiscentes Cythera per Spartam transire prohibuisset, postea in ephororum curia sedens a canibus laceratus est.
20 In Sicilia Adranus est civitas, ut ait Nymphodorus, et in ea Adrani daemonis vernaculi templum, quod omnino insigne ac splendidum esse ait. Sed quae de hoc deo refert cetera, quamque sit clarus, et in supplices prompte facilis ac propitius, alias dicam; nunc aliud explciabo. Canes ei sacri sunt, qui et ipsi colunt eum atque inserviunt, Molossis canibus tum forma tum magnitudine superiores, numero non pauciores quam ille. Hi interdiu blande et adulantes tum peregrinos, tum indigenas, qui templum lucumque ingrediuntur, excipiunt. Nocte vero jam ebrios et titubantes, tanquam viae duces et comites, egregie deducunt, ad suam usque domum quemque antecedentes. Ceu contumeliosos, ut par est, puniunt; insiliunt enim, et vestes eorum lacerant, et eatenus castigant: eos vero, qui furari praedarive moliuntur, crudelissime dilaniant.
21 In rubro mari cochlea marina tum specie pulcherrima, tum maxima nascitur. Testa ei purpurea, et in ejus medio spira, sive voluta, mira colorum varietate et veluti floribus nativis distincta; sertum diceres summo artificio et ornatu contextum, e floribus multijugis, viridibus, aureis, rubicundis, per aequa digestis intervalla.
22 Delphinum perpetuo motu praeditum esse ferunt, adeo quidem ut motus finis ei terminus vitae sit. Cum enim somno indiget, ex alto ad summam aquam elatus, ut totus videatur, dormit; neque enim insomnis est, aut dei illius expers. Quando autem dormit, in profundum tamdiu depellitur, quoad imam sedem maris contingat; ad quam postquam funditus delapsus est, in solum impulsus e somno excitatur, et rursus emergit: deinde iterum in somnum actus, et a deo illo victus, fundum petit, et simili impulsu excitatus, rursus natat super aquam: et hostis ipsum saepe facit, eamque ob causam inter quieem et actionem medius nunquam omnino a motu quiescit.
23 In mari rubro piscis procreatur, cujus corpus ita figuratum est, ut similitudinem lingulacae ejus latitudo gerere feratur. Ejus squamae tangenti non valde asperae sunt; subaureo est colore; tum lineis a summor capitis vertice ad extremam caudam nigris sic distinguitur, ut eas citharae fidiculas contentas esse dicas, unde is citharoedus appellatur; os ei pessum it et subsidet, idemque nigerrimum est, cinguloque croceo circumligatur; vertex varietate distinguitur, fulgore aureo, et nigris quibusdam lineis; pinnas aureas habet; cauda vero nigra est, praeter extrema, quae candidissimo colore adsperguntur. Alii item citharoedi picti nasci dicuntur, toto corpore purpurei, certis intervallis aureolas lineas possidentes; eorum vero caput cingulis violaceis illustratur, uno ante oculos ad branchias pertinente, altero secundum oculos usque ad medium caput excurrente, alio autem tanquam monili sic collum circumplicante.
24 Pardalis piscis, ut ii, qui ipsum viderunt, dicunt, in mari rubro nascitur; coloris et maculis orbiculatis similis et montanae pardali. Oxyrynchus, quem idem mare alit, ore est praelongo, oculis auri instar fulgentibus, palpebris albis; ejus dorso puncta pallore insignita sunt, pinnae priores ei nigrae exsistunt, eae vero quae sunt in doso albae; cauda forma oblonga et colore viridis est, quam mediam aureola linea intersecat.
25 Ptolemaeo secundo, quem et Philadelphum cognominant, pullus elephanti dono datus est, qui sermoni Graecanico innutritus loquentes intellegebat; cum ante visum et auditum hoc animal solam Indorum linguam elephanti intelligere crederentur.
26 Sexus masculus etiam inter bruta videtur a natura praeferri. Siquidem draco mas insignis est crista, et barba hirsutus; gallinaceus et ipse cristatus, paleas insuper veluti barbam gerit; cervus cornibus, leo jubatus, cicada mas canorus est.
27 Graecis et Trojanis belli causam Helena, ut ajunt, dedit. Darii uxor Atossa, quod ancillas Atticas et Ionicas habere desideraret, Persis ad bellum Graecis inferendum argumentum dedit. Tabella contra Megarenses proposita causam attulit Graecis diuturni belli. Magnetes atque Ephesios locusta ad bellum excitavit, atque inflammavit. Columba Chaons et Illyricos in bellum commisit. Thebani in Aegypto propter canem contra Romanos pugnasse dicuntur.
28 Pythocharen tibicinem fama est concitato et vehementi tibiae sono luporum impetum cohibuisse. Murium multitudo Megarenses sezibus pepulit, Phaselitas vespae fugarunt, Rhotienses scolopendrae.
29 Oves in Ponto sine felle nasci ajunt; in Naxo vero insula etiam duplici.
30 Merops avis hoc nomine ciconiis etiam justior est, quod parentes non senectute demum adfectos alit; sed ut primum majores alarum pennae ei natae fuerint, id facit. Itaque inter aves justissima et piissima omnium habetur.
31 Hoc peculiare bonum quoque animalibus contigit; quod diis curae sint, neque vel contemnantur ab eis, vel negligantur. Nam ut ratione careant, suo tamen intellectu, et conveniente eis sapientia, non destituuntur. Quomodo autem a diis amentur, dicam, si non multa e multis, tantum tamen, quantum satis fore videbitur. Vir quidam, Lenaeus nomine, equum possidebat et forma speciosum, et cursu celerrimum, et animo intrepidum; quique in spectaculis cursum, ad quem institutus erat, egregie decurrebat, et in bello fortitudinem tolerantiamque suam cum alias declarabat, tum persequendo si opus esset, tum retrocedendo tempestive. Propter haec igitur omnia commendabilis equus dominum suum inter ceteros equitesam celeberrimum reddebat. Hic equus adeo eximius ictu quodam dextro oculo laesus, eoque captus est. et cum Lenaeus spem suam omnem propter hunc equi casum vacillare videret nam laevo ejus oculo, soli adhuc integro; scutum equestre et alia (arma) tenebras offundebant Serapidis templum adit, adducto secum ceu victima quadam equo; et pro eodem deum precatur, ceu fratre aut filio; et ut supplicem insontem misereatur orat; hujus enim calamitatis causam ab hominum quorundam sive facto nefario, sive mali hominis dicto, esse profectam. equus vero quonam pacto, dicebat, vel sacrilegium, vel caedem, vel blasphemian committeret? Per suam quoque innocentiam, ut qui nemini unquam injurius fuisset, deum obtestabatur; et propterea, ut commilitonis ac amici sui oculum restitueret, rogabat. Tum deus utcunque magnus non neglexit, neque contempsit brutum mutumque animal; et pariter ipsius et supplicantis misertus, remedium dictat: jubetque oculum equi non quidem perfundi liquido ullo remedio, sed fomentis per meridiem in ambitu templi calefieri. his peractis, equi oculus redintegratus est; et Lenaeus quidem deo sacrificia, quibus grates et praemia recuperatae valetudinis equi deo persolveret, peregit. Equus vero saltabat, et hinniebat circa templum: jamque grandior et formosior videbatur, seque veluti ostentans ad aram usque non sine ambitione accurrebat; denique circa gradus se volutans deo servatori, quo posset modo, gratias se agere prae se ferebat.
32 Vinitor dum scrobem fodit, pulchram et generosam vitam plantaturus, ligonis ictu aspidem sacram et minime infestam hominibus, quae forte illic latebat, imprudens mediam dissecuit. deinde cum terram dimoveret, posteriorem ejus partem, quae caudam continet, in arena jacentem reperit; anteriorem vero, quae a ventre ad cervicem tendit, adhuc reptantem et ex dissectione cruentam. Quamobrem obstupefactus et mentis impos, totus ad insaniam, eamque vehementem redactus est. Et cum interdiu non apud se, nec rationis compos erat, tum noctu etiam delirans e lecto exsiliebat, et aspidem se persequi dictitabat, et veluti morsu laesus terribili clamore vociferabatur, et auxilium implorabat, et interemptae ab ipso aspidis simulacrum se videre ajebat, idque frendens et minans, et aliquando morsu se impetitum ejulatu quidem dolere se arguebat. Cum autem jam aliquamdiu durasset morbus, cognati ejus supplicem ipsum in aedem Serapidis ducunt, deumque, ut spectrum illud aspidis amoliri et cohibere dignetur, orant. Misertus ille, virum curat. Quemadmodum inulta non manserit aspis, dictum, et quidem sufficienter prorsus.
33 Aegyptiorum rex cum Indicum pavonem maximum pulcherrimumque dono accepisset, noluit cum gregariis ceteris eum alere, vel cibi gratia, vel familiae oblectamenti; itaque Jovi, urbis custodi, eum consecravit, dignum hoc deo munus hujusmodi alitem judicans. Hujus deinde capiendae desiderio ventri ac luxui deditus juvenis quidam locuples, ut splendide epularetur, captus est; solebat enim semper indulgere gulae, et varias quaerebat dapes, etiam cum periculo, quavis occasione, quovis pretio, lucrum existimans omnia, quibus suam delectaret improbitatem, et satiaret ingluviem. Mercedem igitur hujus sacrilegii amplam uni ex ministris dei largitur, et insuper aliam promittit. Is vero spe vana inductus eum accessit ad locum, ubi morari alitem norat, et capere juveni adferendam aggressus est; sed non apparuit pavo, et loco illius aspis visa est, erecta, et adversus ipsum irata. Quare territus retrocessit; cum vero gulosus ille urgeret et instigaret, minister ad pavonem venit; qui mox ambabus alis in aerem elevatus, neque quin sacra aliqua arbn consedit, neque in alio sublimi et excelso loco, sed in medio quodam inter templum et ipsos unde intrepide illos adspectans prae se ferre hoc vidabatur, se illorum insidiis superiorm esse, neque capi ab eis posse. Itaque re infecta luxuriosus ille pecuniam expensam repetit. Negat ille se redditurum, quod quantum in se esset, nihil non fecisset, rem vero sacram deo auferre nequiret. Hinc, ut verisimile est, ortan contentionem et clamores multi audiverunt; et tandem summus quoque sacerdos superveniens litis in aede causam sciscitatur. Illi se invicem accusant: et juvenis ille dives minis, conviciis et maledictis adfectus discedit, et alterius cujusdam avis osse deglutito, magno cum dolore e vita migravit, ministrum vero improbum illum, utpote scrilegum, civitatis princeps punivit. Avis ab eo tempore neque viva, neque mortua, visa est; sed, cum annis centum, ut ferunt, vixisset, evanuit.
34 Huc et illud pertinet. Vir quidam, Cissus nomine, Serapidis cultui deditissimus, petitus insidiis mulieris, quam prius amatam, deinde uxorem duxerat, cum ova serpentis devorasset, dolore angebatur et misere affligebatur, ita ut a morte parum abesse videretur. Rogatus autem ab eo deus muraenam vivam praecepit emendam, et manum vivario seu vasi, in quo servaretur, immittendam. paret ille, et manum immitit; cui muraena mordicus inhaeret, et cum avelleretur, morbum juvenis illius in se attraxit simul. Sic muraenae hujus, divinae Seerapidis curationis ministrae, ad nos quoque fama pervenit.
35 Idem hic deus, imperante Nerone, Chrysermum, qui revomebat sanguinem, et contabescebat, epoto tauri sanguine, curavit. Haec eo proposito mihi referuntur, ut significem animalia tam grata esse diis, ut et ab iis serventur, et ipsa quoque alios eorum voluntate servent. Idem hic de use Bathylin Cretensem tabe periclitantem ab hoc gravissimo malo, asininae carnis imperato esu, restituit; atque accidit, ut res evenerint ei juxta nomen animalis, dixerat enim deus ὀνησιφόρον (salutarem) futuram hanc curationem et medelam. Et de illis haec dicta sufficiun.
36 De animal iterum natura haec quoque feruntur. Equae ad vectionem curulem aptiores esse creduntur. Viros rei equestris peritos affirmare audio, equos lavatione et unctione gaudere. Solitos quidem unguentis linir equos Simonides in Iambis testatur. Persae post Cyri pugnam in Lydia camelos simul cum equis alunt, equorum metum ex camelis convictu conantes expellere.
37 Cartilaginea vocantur, quae squamis carent; ut muraenae, conger, torpedo, pastinaca, bos, mustellus; delphinus vero et balaena cete sunt: et haec quidem de aquatilibus sola vivipara. Mollia appellantur ex aquatilibus ossium expertia; ut polypus, sepia, loligo, urtica: quae etiam sanguine et visceribus carent. Crustis tenuibus tecta; astaci, squillae, cancri, paguri: haec senectutem exuunt. Siliceis testis operta; conchae, murices, buccinae, strombi, echini, locustae. Dentibus serratis praedita esse dicuntur, quae dentes teretes et acutos habent; ut lupus, canis, leo, panther: haec eadem sunt carnivora. Utrinque dentati, homo, equus, asinus; adipem etiam habent. Dentes continuos habent bos, ovis, capra. Dentes exertos habent, quae extra dentes eminentes ostendunt, aper, talpa; nam elephanti, potius quam dentes, cornua appellanda sunt. insecta: ut vespae, apes: haec etiam pulmonibus carere dicuntur. Ambigentia: equus fluvitilis, lutra, castor, crocodilus. Cortice teguntur lacertus, salamandra, testudo, crocodilus, serpens: haec etiam senectutem exuunt, praeter crocodilum et testudinem. Solipeda: equus, asinus. Bisulca: bos, cervus, capra, ovis, sus. Multifida: ut homo, canis. Planipeda et latis uguibus praedita: cycnus, anser. Cuteis alis praedita vespertilio. Uncinatis ungibus sunt, quibus incurvum est rostrum; ut accipitres, aquilae. Aliorum animalium naturam alibi dixi.
38 Vulpanser pullos suos vehementer amat, eandemque operam, quam perdix, in eis tuendis ponit. Nam ante suos foetus sese provolvens, aucupi spem sui capiendi praebet; hi vero interea elabuntur; quibus fuga elpasis, is sese alis allevans discedit.
39 Accipiter, quoad vivit, ab Aegyptiis carus deo esse fertur; tum post excessum e vita, cum corpore exutus est anima et spiritus futurum ostendere, et somnia immittere. Eidem Aegyptii ternis aliquando pedibus accipitrem apud se visum ajunt, et nonnullis persuadent.
40 Perdices in Paphlagonia, ut scribit Theophrastus, cur geminum habent. In Bisaltia lepores Theopompus ait singulos duplex habere jecur. Apion, nisi nugatur, alicubi cervis quatuor esse renes prodidit. Et, cum Oenis Menisi filius regnaret in Aegypto, gruem bicipitem esse visam, et feracitatem regionis secutam, idem auctor est; item sub alio rege quadricipitem avem, et alluvione Nili secuta copiosiore quam alias unquam, fructuum et segetum admirabilem fertilitatem extitisse. Quadricornem cervum Nicocreon Cyprius habuit, et Delphis consecravit cum hac inscriptione: Quatuor insignem quod cervum cornibus altis Nicocreon cepit, munus, Apollo, tuum est.
Oves etiam tum quadricornes, tum tricornes, fuerunt in templo Jovis custodis urbis in Aegypto. Ego etiam quinque pedes bovis miratus sum, quem vidi sacrum eidem deo in magna urbe Alexandria, in luco dei, ubi consitae perseae egregiam umbram et spectaculum praebebant. Ibidem vitulus colore cereo pedem ab humero dependentem ferebat, absolutum quidem illum, sed ad gressum inutilem. Haec etsi consuetam naturae rationem non omnino sequi videantur; ea tamen, ut vel ipse vidi, vel fama accepi, referre libuit.


Liber Duodecimus
1 In Myrensi Lyciae sinu fons1 est et Apollinis templum, ad cujus sacerdotem vitulinas carunculas ex oblatis sacrificiis dispergentem orphi gregatim adnatant, et tanquam sane convivae ad epulas invitati carnes comedunt. Et vero immolantes ex eo magna voluptate adficiuntur, quod pisces sua sacrificatione pascantur; quod quidem ipsum res suas bene et feliciter casuras esse significare sibi persuadent, idcircoque propitium esse sibi deum dicunt, cujus voluntate cibis pisces expleantur. Quod si caudis carnes in terram ejiciant, tanquam sordidas a se detestantes, exinde sibi iram dei portendi arbitrantur. Itemque hujuscemodi piscium genus sacerdotis vocem et agnoscit, et si ad eos, a quibus appellatur, accesserit, sic incredibilem ipsis laetitiam adfert; at, si contra fecerit, magnum dolorem eisdem inurit.
2 Ad Bambycen olim sic appellatam, nunc vero Hierapolim a Seleuco nuncupatam, pisces et sacri habentur, et confertis turmis natnat. Duces item habent, qui cibos ei objectos primi degustant; maximeque ex omnibus piscibus amicitiam inter se servant, perpetuaque pace devinciuntur; sive quod dea hunc animorum consensum eis adflat, sive quod objectis escis cum abunde expleantur, necesse non habent se invicem invadere et vorare.
3 Aegyptii ferunt (quod mihi quidem non persuaserint) quo tempore decantatus ille Bocchoris regnavit, agnum pedibus octonis et cauda gemina esse natum; ac eundem fuisse bicipitem, et quadricornem, et humano sermone locuutm. Veniam merentur poetae, ut Homerus, qui Xantho equo sermonem attribuit; et imitatus illum hac in re Alcman, cum id post tantum auctorem, qui primus id fingere fuit ausus, Homerum fecerit, non est accusandus. Aegyptiis vero talia jactantibus quis credat? Volui tamen haec de agno, licet fabulosa, non praeterire.
4 De accipitribus audire memini, solere eos, antequam Nilus inundet, et agros operiat, ex pennis illas, quae jam consenuerint, dimittere, ut rami fruticum jam arida folia; et alias novellas et elegantes producere, similiter ut arbores comam. Sunt autem accipitrum genera plura, quod et Aristophanes insinuare videtur, cum inquit: Atqui misimus Ter mille accipitres, sagittarios equites. Jamque quilibet procedit unguibus amentatis Cenchris, buteo, vultur, cymindis, aquila.
Distributi sunt autem et consecrati variis diis: perdiarius et ocypteros Apollinis minister est, ut ferunt; ossifraga et harpe sacrae sunt Minervae; palumbario Mercurium delectari ajunt; Junoni dedicatur tanysipteros, Dianae buteo, Matri deum mermnus, alii denique aliis diis. Genera autem accipitrum permulta sunt.
5 Aegyptii quod diversa animalium genera in deos referunt, et diversimode colant, multiplex risus eos consequitur. At Thebani, natione quidem Graeci, risu obruendi, qui mustelam, ut audio, religiose venerentur, et dicant Herculis hanc nutricem fuisse; vel non fuisse quidem nutricem, sed cum Herculem Alcmena parturiret, et parere non posset, hanc praetercurrentem partus vincula dissolvisse; eoque esse factum, in lucem ut Hercules exiret, et jamjam natus reptaret; cui deinde Juno decantatos illos dracones immisit. Porro moures adorant ii, qui Troadis Hamaxitum incolunt; unde Apollinem, qui apud eos maxima religione est, Sminthium appellant. Murem enim Sminthum Aeoles et Trojani nominant, sicut Aeschylus in Sisypho testatur, cum ait: Sed est agretis maximusque smithus.
Tum vero in aede Sminthii cicures aluntur mures, eisque victus publice praebetur; atque infra altare, ubi deGraeci appellant, mures albi latibula habent; apud tripodem Apollinis muris est effigies. Ceu de hujus religionis origine hanc accepi fabellam: Permulta murium millia cum Aeolum et Trojanorum segetes invasissent, atque immaturas succidissent, eis, qui sementem fecissent, messem infructuosam reddidissent; cumque Delphicus deus de hac re consultus esset, respondisse: oportere sacrificare Sminthio Apollini: eos, quibus datum esset oraculum, responsum secutos ab hoc murium impetu liberatos fuisse, et frumentum eis ad solitas messes pervenisse. Huc etiam addunt: Cretenses ad coloniam domo missos propter calamitatem, quae ipsis acciderat Pythium rogasse, quempiam sibi locum ad habitandum adpositum ostenderet; illum oraculum edidisse, ubi terra geniti bellum eis inferrent, ibi considendum, atque urbem excitandam esse: ita eos profectos ad Hamaxitum castra posuisse, ut illic quiescerent; murium vero immensam vim erupisse, et clypeorum lora derosisse, et arcuum nervos exedisse; ex quo conjecturam duxerunt illos esse terrigenas, proinde ad armorum etiam inopiam redactos hunc locum incoluisse, atque Sminthio Apollini templum excitasse. Ad hanc theologiam murium nos mentio promovit, et haec quoque obiter cognovisse detrimento nobis non fuerit.
6 Delphini etiam mortuorum memoriam non abjiciunt, et eos, quibuscum consuetudinem vivis habuerant, extinctos quoque non deserunt. Itaque sui generis cadavera subeuntes, ad continentem elata, hominibus sepelienda tradunt, Aristotele teste; post vero sequitur magna delphinorum multitudo, tanquam in extinctos honorem conferentium, aut certe eos ab impetu aliarum belluarum ne abrepti devorentur defendentium. Itaque homines justi, et rei musicae intelligentes, reverentia studii in delphinorum musicam adducti humatione eos adficiunt; illi vero, qui a Musis ipsisque Gratiis (quod ajunt) alieni sunt, eos inhumatos relinquunt. At truci horum animo, o delphini, veniam concedatis oportet: quandoquidem vel ipsi Athenienses Phocionem probum virum inhumatum projecerunt: tum Olympias, quae filium Jovis peperisset, ut ipsa gloriabatur, et ille profitebatur, insepulta jacuit: Pompejus item Romanus, cognomine Magnus, cum tot tantasque res praeclaras gessisset, ac summis victoriis partis, ter triumphasset, et interfectoris sui patrem servasset, et in regnum restuisset, Aegyptii non modo interfecerunt, sed caput truncatum, projectum ad litus reliquerunt; quemadmodum erga vos sepulturae officium saepe negligunt. Vidi ego quoque, qui connexas cicadas in cibum venderent. Omnivorum enim istud animal neque vobis, o delphini, parcit, sed vos sale inveterare et devorare audet; neque cicadis etiam parcit, nec animadvertit se rem perpetrare Musis, Jovis filiabus, insisam.
7 Leonibus in Aegypto religiosus cultus non modo tribuitur, sed etiam ex iis urbs nomen trahit; quorum sane vim ac naturam exponere non alienum videtur. Tampla habent sibi consecrata, et sedes ad commorandum amplas; tum eis bubulae carnes quotidie praebentur, quas distractas atque ab ossibus et fibris nudas dum exedunt, Aegyptii iis accinunt Aegyptia voce. Cantionis argumentum est, ne ex adspicientibus quenquam fascinent, eamque, ut ita dicam, amuleti vice usurpare videntur. Neque vero eorum modo permulti apud ipsos consecrantur, verum etiam sedes eis dedicatae e regione contra rios adversosque adspectus habent; quarum fenestrae, tam quae ad solis exortum pertinent, tam etiam quae ad occasum spectant, apertae suaviorem vivendi rationem eis, et jucundius habitandi domicilium efficiunt. Tum eis etiam sunt exercitationum loca ad tuendam valetudinem, tum propinquae palaestrae. Exhibetur autem cuique, quocum certet, adversa rius ei vitulus aliquis bene habitus, quem cum certando prostraverit (quod quidem tardius facit, utpote otio et exercitii venandique penuria segnior) inde satiatur, et ad suum redit stabulum. Eos ideo Vulcano Aegyptii consecrarunt, quod sint natura vehementer ignita; atque adeo exteriorem ignem ob copiam interioris aegerrime intuentur, et fugiunt. Tum idcirco solis domicilium leonem constituunt, quod igneus sit: simul et solem, cum est aestivo tempore calidissimus ac fervidissimus, accedere ad Leonem coelestem dicunt. Ii quidem, qui magnam Heliopolim incolunt, in dei vestibulis eos divinae cujusdam sortis, ut Aegyptii dicant, participes alunt. Nam iis, quibus propitius est deus, somniorum significationibus secundum quietem, futura non solum ostendunt; sed etiam a perjuriis non longo intervallo atque adeo e vestigio, deo eis justam iracundiam adflante, poenas illorum fraudi debitas repetunt. Empedocles inquit, si post excessum e vita homo de semetipso in bestiae alicujus naturam demigrare debeat, multo praestantissimum conversionem esse, quae fit ex homine in leonem; si in planam commutari, optimam esse demigrationem in laurum. Versus quidem ipsius hi sunt: Utque feras inter praestat leo montivagus trux, Sic aliis frutcium laetissima laurea cunctis.
Quod si sapientiae Aegyptiorum, qui animantes etiam earumque partes ad naturam referunt, ratio habenda est; illi attribuunt igni hujus animalis anteriora, aquae vero posteriora. Sphingem quoque Aegyptii qui sculpturam exercent, et Thebanae fabulae duplici natura egregie adornantes, biformem nobis conantur repraesentare, ipsam ex corpore virginis et leonis compositam celebrantes. Quod et Euripides insuat, cum inquit: Caudam revolvens sub leoninos pedes Sedebat.
Porro Nemeaeum leonem e luna decidisse ajunt. Unde et Epimenides in suis carminibus cecinit: Nam genus e luna nostrum, coelestis origo est, Terribili quae me quondam concussa rigore In Nemeam sylvam, Junoni scilicet almae Ut gratum faceret, dejecit.
Sed haec in faellas rejicienda; nos propriam lonum vim et supra et in praesentia satis explicavimus.
8 Pyrausta animal est, quod igitur fulgore gaudet; et ad lucernas advolat, cum flamma maxime viget, atque inde se aliquid adepturum putat: magno autem impetu in eam illapsus comburitur. Meminit vero ejus etiam aeschylus tragoediarum scriptor, canens: Magnopere imprudentem metuo pyraustae necem.
9 Cinclus volucre animal est, posteriore sui parte debile, ideo suapte natura et per se dicunt non posse nidum construere, sed in alienis parere; eamque ob rem pauperes rusticorum proverbio cinclos appellari solere. Haec etiam semper caudam movet, ut apud Archilochum cerulus. Mentionem hujus avis Aristophanes etiam in Amphiarao facit, his versibus: Et lumbis ceveto tuis, ceu debilis illa Cinclus parte senex: hoc incantatio quaedam Creditur esse potens.
Idem in Senectute "lordu cinclobaten rhytmum" dixit. Et Autocrates in Tympanistis: Ludent ut solent blandae Virgines sono quondam Tibiae delectatae, Jactare palmas, comas, Vibrare leviter pedes, Ephesiae Dianae in festo; Motitare lascive Sursum deorsum lumbos Cincli more salientis.
10 Mures, qui non ex insidiis, sed sua sponte moriuntur, defluentibus membris, e vita paulatim excedunt; unde profectum id, quod est in proverbio, Juxta muris interitum: cujus Menander meminit in Thaide. Quin et turture loquaciorem hominem dicebant: siquidem turtur et ore semper garrula est, et postica etiam parte plurimum, ut ferunt, obstrepit. Et hanc quidem paroemian idem poeta usurpat in Monili, et Demetrius Sicilia fabula turtures podice etiam loqui ait. Porro mures flagranti libidine dicunt esse, testemque Cratinum adferunt dicentem in Fugitivis: Age nunc tibi de sereno adversus mollitiem muris fulgurabo Xenophontis.
Et feminam quidem murem majoe veneris rabie flagrare dicunt; et rursus Epicratem citant in dramate, quod inscribitur Chorus;
Postremo subiit laena detestabilis,
Per Phersephattam, per Dianam dejerans,
Esse hanc puellam, virginemque, et integram
Pullus ut indomitus: at cavus erat murium
Voluit autem extreme libidinosam dicere cavum totum murinum eam appellando. Et Philemon: Mus albus, illam si quis (at fari pudet) Camavit adeo laena mox turpissima; Latere nusquam licuit.
11 Colunt et nigrum taurum Aegypti, quem Onuphin vocitant. Loci nomen, ubi nutritur, ipsi referant; ego propter asperitatem omitto. Pili in eo, contra quam aliis, vertuntur; atque hoc ei proprium est. Inter boves magnitudine excellit, ita ut chaonas etiam, quos Thesproti et epirotae larinos nuncupant, et e Geryonis bobus prognatos dicunt, exsuperet. Pascitur autem medica herba.
12 Non modo aquatilium bestiarum, sed etiam terrenarum, omnium delphinus velocissimus, et ad saliendum praestantissimus est. Navem enim, sicut Aristoteles ait, transilit, et causam conatur adferre ejusmodi: quemadmodum urinatores animam continent, sic ille primo spiritum comprimit; deinde corpus, sicut sagittam nervo expulsam, jaculatur; nam spiritus intu compressus, ut ait, et illum et urinatores compellit ac jaculatur.
13 Physa Aegyptius piscis admirabili natura praeditus est. Nam eum notionem habere ferunt, quando luna augeatur et diminuatur; ejusque jecur cum luna pariter decrescere, pariterque recrescere; corporisque habiu modo esse opimo, modo gracili et tenui.
14 Glanis piscis, incola Maeandri et Lyci Asianorum fluminum, et Europaei Stymonis, speciem siluri similitudinemque gerit. Ex piscibus suorum foetuum amantissimus est: nam simul ut femina peperit, cura quidem illa de parturbs suo liberatur, veluti puerpera; at vero adsiduum se praestans mas custodiem ad conservationem ejus, quam procreavit, sobolis, eam tuetur, et insidiantes pisces omnes arcet. Potest quidem et hamum devorare, Aristotele teste.
15 Hydrum valde et metuit et odit rana, quamobrem multo clamore illum vicissim terrere ac perturbare conatur. Ceu crocodili malignum ingenium, hominem quoque et alias animantes ut capiat, meditatur insidias; itaque in via, qua novit ad dfluvios descensum esse, vel aquandi gratia, vel potandi equum, camelumve, vel certe ingrediendi navim, aquam noctu, quam plenis buccis hauserit, effundit, idque saepius, ut locum reddat lubricum, ut facilius quodcunque in eo collapsum fuerit animal praedetur; labentia enim sustinere se nequeunt, et mox ab illo insiliente, ut jacent, corripiuntur ac devorantur. Addam et aliud nonnihil de hac fera. Cum non pauca sint trochilorum genera, et nomina (quae sane quidem, quoniam auditu dura sunt et aspera, praetereo) haudquaquam sane cum iis omnibus foedere devincitur crorcodilus; sed cum solo nuncupato cladaroryncho societatem atque amicitiam colit, nulla enim hic offensione hirudines ei legere potest.
16 Cur sus et canis sint multiparae, Democritus causam adfert, quod multas vulvas, et loca semini concipiendo apta multa habeant: ea omnia semen non uno initu explet; sed iterum et saepius ea animalia ineuntur, ut coitus frequentia seminis receptacula impleantur. Mulas idem non parere ait; nec enim similes aliis vulvas animalibus habere, sed forma diversas, nec genitali semini recipiendo idoneas; mulas enim non naturae opus esse, sed humanae solertiae audaciaeque, ut ita dicam, adulterinum inventum et furtum. Videri autem sibi ait, asinum vi equae illata, fortuito gravidam reddidisse, ac homines postea hujus violentiae discipulos factos in consuetudinem procreandi haec jumenta adduxisse. Libycorum asini maximi non equas comatas superveniunt, sed duntaxat tonsas; nec enim has comae ornamento superbientes, harum rerum periti ajunt, ejusmodi maritos pati.
17 In australibus foetus utero magis excidere Democritus ait, quam in septentrionalibus; idque rationi consentaneum est. Quia ventrem ferentibus corpora austro laxantur et dissolvantur; idcirco receptaculo dilatato et lone lateque diffuso, et male compacto, partus errare et vagari, eosdemque calefactos huc et illuc dilabi et diffluere, ac jam locis disclusis et remissis facilius excidere: contra si tempestas sit frigida, et septentriones venti spirent, locorum adstrictione foetus contrahi et comprimi, ut de locis dimoveri ac depelli non queant, nec sane dissolutione et laxitate quasi tempestate quati; praesertim cum ab pertubatione conquiescant, et firmissima sede distringantur, ita ut facile ad pariendi tempus durare possint. Quamobrem frigida constitutione, inquit Abderita, foetus manent, calore vero ut plurimum excidunt; hoc enim superante, fieri posse negat, quin nervi et artus laxentur et fatiscant.
18 Causam cervis cur cornua renascuntur, idem Democritus eam dicit: Ventrem iis calidissimum esse; et eorum venas per universum corpus pertinentes esse rarissimas; et os, quod cerebrum amplectitur, membranae instar tenuissimum et perrarum esse, indeque ad summum capitis verticem crassissimas venas exoriri; itaque fieri, ut nutrimentum, et cibi pars utilior, celeriter a nativo calore digeratur: ex eo autem quod pinguius est, extinsecus ipsis circumfundi, ait; quod solidius, per venas in caput retorqueri et reflecti, ac inde cornua permulto humore irrigata enasci. Hic influxus cum continenter fiat, quod ex eo coaluerit, promovetur et truditur foras, et subinde succrescit aliud atque aliud; quicquid igitur ejus extra corpus eminet, durescit ab aere cum ipsum consolidante, et in corneam duritatem confirmante; id autem, quod etiam nunc intra cutem subest, molle et tenerum est. Quocirca recens cornu subnascens, et intrinsecus premens, vetus tanquam alienum expellit, dum veluti parturiens turget, et in lucem emergere gliscit, morae interioris impatiens. Et humor quidem recenter concrescens ad depellendum antiquum infirmus est, at durescens priora extrudere potest. Itaque vetera cornua pleraque interno robore expelluntur; nonnulla arborum ramis circumplicata, et feram ad cursum incitatam vi impedientia, abrumpuntur; et sic veteribus elisis, recentia ad erumpendum parata naturae mnere proferuntur.
19 Bubulo pecori castrato Democritus ait tortuosa, gracilia, longa nasci cornua; contra testibus praedito enasci secundum radicem crassa, recta, minusque prolixa; eosdemque latiori, quam alteros, fronte esse. Nam hic ibidem cum multae venae sunt, ab iis ossa dilatantur; simul et cornuum eruptio, quoniam crassior exsistat, frontis latitudinem promovet: castratis vero, quod sedes cornuum et initium enascendi perparvum habeat circulum, minus, ut ait, haec pars dilatatur.
20 Porro mutili boves, foraminulentam, ut Democritus vocat cranii partem, et poris seu meatibus plenam, non habent; sed universum solidum, quod cum adfluxum humorum non admittat, ut cornibus nudi ac mutili sint, in causa est. Venae etiam circa idem os cum pertenues et infirmae sint, minus alimenti continent. Sed cervis quoque mutilorum boum necessario siccior est; cum in ea similiter graciliores habeantur venae, et idcirco minus validae. Ceu Arabicis vaccis egregia nascuntur cornua; quod ad ea scilicet inquit ille humor copiosus, unde generosa illa germina nutriuntur, confluat. Ex iisdem quae cornibus carent, os humorem capere solitum solidius habent, et haudquaquam hunc ipsum sibi humorem recipere idoneum. In summa igitur, incrementi causa cornibus exsistit influentia, quam sane plurimae et crassissimae venae humore, quantum ferre possunt, gravidatae infundunt.
21 Est et amor et benignitas erga homines animalibus propria. Nam aquila olim infanem servavit. Sed operae pretium est historiam integram explciare, amplum sententiae nostrae testimonium futuram. Sacchorae Babyloniorum regis Chaldaei nasciturum e filia nepotem, et regnum avo adempturum, praedixerunt. Hoc ille metuens, ut aliquid joco dicam, Acrisius erga filiam suam redditur; arctissima enim custodia eam adservari jussit. At filia (nam Babylonii regis sapientiam seritoabat fatum) ex obscuro homine foetu concepto peperit. Natum autem ex ea infantem custodes regis metu ex arce civitatis, ubi filia inclusa erat, praecipitarunt. Aquila vero acutissimis oculis infantem dejici videns, priusquam terrae allideretur, volando subiens eum dorso excepit, et in hortum quendam deportatum leniter deposuit. Ille autem, qui horti curam agebat, pulcro puerulo conspecto, eum dilexit, atque educavit; idemque Gilgamus appellatus Babyloniorum rex fuit. Hoc si cui fabula videtur, me quoque non approbare illi fatebor. Audio tamen Achaemenen Persam quoque, a quo nobilis Persarum prosapia descendit, aquilae alumnum fuisse.
22 In Creta Dianae Rccaeae templum est, circa quod cum rabie corripiuntur canes, vehementer ex ea laborant: adeo quidem, ut ex promontorio in mare se praecipites dent.
23 In Elymaea regione Adonidis templum est, et in eo mansueti leones, qui homines teplum ingredientes, tanquam salutatos, adulando excipiunt. Eos si ad cibum advoces, tanquam invitati convivae accedunt; et quicquid porrexeris, postquam acceperint, modeste et ecenter abeunt.
24 Piscem in mari rubro nasci ferunt, cui nomen hygros hoc est, humidus vel aquaticus phoenix; is nigris lineis, quas coeruleae variant maculae, distinguitur.
25 Ejusdem maris lacertus est, cujus magnitudo ei, qui nascitur apud nos, aequalis est; sed virgatus spectatur, lineis nimirum aureolis circumdatur a branchiis ad caudam pertinentibus, quas media argentea distinguit; ore est hianti, maxilla inferior eminet in superiorem; virides oculos habet, quos aureo fulgore palpebrae ambiunt. Ejus item maris foetura est charaz nuncupatus piscis; is pinnas habet etutrinque et in tergo auricolores, inferiores partes purpureis cingulis illustrantur, similiter ejusdem cauda auri colorem gerit, purpureus color medios oculos pulchre adumbrat. Sagittarius in eodem mari procreatur, echini speciem et similitudinem habens; ac firmis et longis armatur aculeis.
26 Hystrices Libycae eos, a quibus attinguntur, acerbe pungunt, et aculei earum non leves dolores inferunt; quinetiam si mortuae sint, aculeorum puncturas noxias esse ajunt.
27 Est etiam in mari rubro simia, non piscis quidem haec, sed bestia cartilaginea, velut squamarum expers, non magna. Colore est terrestri similis, tum facie speciem similitudinemque ejusdem gerit. Non pisceo tegmine reliquum corpus, sed illiusmodi circumvestitur, cjm testudinis involucrum est. Eadem, similiter atque terrestris, leviter similia est; reliquum corpus instar torpedinis lautm est, ut dicas avem esse alas explicantem; et cum natat, volare videtur. In hoc vero a terrestri differt, quod varie distinguitur; et rufa est cervice, ut branchiis quoque. Os vero non in summa facie oblongum ei prominet, sed haec etiam parte modice similia terrestrem repraesentat sibi cognatam.
28 Luscinia colorem et vocem per aestatem ne aliam speciem immutat; neque enim sic cantum variat, distinguit, inflectit, canit: at hieme strepit, et inconditam vocem edit; et, quasi vestis mutatione facta, ex nigro colore in rufum convertitur. Turdus vero hieme conspicitur magis murino colore, aestate varietate circa collum coloris distinguitur. Et vero pedites ex alio colore in alium mutabiles sunt, ut turdi, merulae, fucae, maenids. Lupi item cervarii, ut Aristoteles refert, aestivo tempore a pilis nudi, hiberno contra hirti efficiuntur.
39 In Bubasto Aegyptia stagnum est, quod cicures permultos silures, eosque piscium mansuetissimos alit; quibus frusta panis objiciunt, ad quae certatim ii adsilientes pascuntur. Iidem etiam in fluminibus procreantur, ut in Cydno Ciliciae fluvio: sed ii quidem idcirco minuti proveniunt, quod ejus confluens nitidissimus et frigidus sit; quo non ipsi delectantur, sed turbido potius, ac plane limoso, eoque pinguescunt. Pyramus quidem atque Sarus, Ciliciae fluvii, eos longe pleniores ferunt; tum Oronte Syrorum fluvius eos progignit; Ptolemaeorum item fluvius, et Apamiense stagnum, maximos generant.
30 Permultis quidem locis mansuefacti pisces, et se appellantibus obteperantes, et cibos objectos libenter excipientes, aluntur: ut in Epiroticae, olim nuncupatae Stephaneoleos, templo Fortunae, in vivariis (sive canalibus) utrinque juxta adscensum; atque in Eloro Siciliae, olim Syracusiorum propugnaculo. In templo etiam Jovis Labrandei fons nitidus mansuetos pisces habet, monilibus et aureolis inauribus ornatos; quod quidem templum septuaginta stadia ab urbe Mylasiorum distat. Ex hujus Jovis statua gladius est appensus, et colitur deus Carii Stratiique cognomine; quod Cares primi stipendia meruerunt, et pecunia militarunt, loris clypeos appenderunt, cristas galeis accommodarunt. Cares autem, sunt appellati a Care Jovis et Cretae filio; at Jupiter Labrandeus nominatus est, quod multo et impetuoso imbre pluisset. In Chio ad portum nuncupatum Γερόντων senum cicurum magnus est piscium numerus, quos Chii ad solatium senectutis exacta aetate adfectis alunt. Inter Euphratem et Tigridem regione media fons interesse praedicatur, cujus aqua usque ad imam sedem perlucida est, et aquam limpidissimam emittit, unde fluvius emanat Burrhas, ubi piscium mansuetorum greges exsultans errant; praedicant autem incolae fabulam quandam sacram, nempe Junonem, celebratis cum Jove nuptiis, in hac aqua se abluisse, quod et Syri ajunt, unde locus etiamnum suavem odorem spiret, qui in vicinum etiam aerem circumquaque distribuitur.
31 Animalium vim et naturam nosse ne dii quidem adspernantur. Siquidem Eurysthenem et Proclem Aristodemi, Aristomachi filios, cui pater fuit Cleodaeus, Hyllus avus, pravus Hercules, audio, cum in matrimonium feminas ducere constitutum haberent, profectos ad Delphicum oraculum deum consuluisse, quocum Graecorum Barbarorumve adfinitate devincti pulchre et prudenter nuptiis alligati viderentur: iis deum respondisse, ut eadem via, qua venissent, in Lacedaemoniam reverterentur; ubicumque porro terrarum summe ferum animal ferens mitissimum eis occurreret, inde ducendas uxores esse, sic enim feliciter ipsis et prospere processurum esse. Cui oraculo obtemperantes, cum in Cleonaeorum regionem venissent, ipsis occurrit lupus agnum, quem ex aliquo grege diripuerat, portans; ex eo illi conjecerunt Apollinem de iis animalibus oraculo significationem dedisse, proinde ipsos Thesandri filii Cleonymi, probi viri, filias uxores duxisse. Ergo si probe dii tenent, quodnam animal sit mansuetissimum, quodque immanitate efferatissimum; neque nobis negligendum naturas eorum nosse.
32 Res multas et varias producit India; quarum aliae felicem sane illam, et admirandam esse parentem testantur; aliae contra neque ulli sunt expetendae neque dignae, quae laudentur, vel desiderentur. Sed de aliis, quae vel usum aliquem sui adferunt, vel ad luxum et ostentationem faciunt, partim jam dixi, partim dicturus sum postea, faventibus diis; in praesentia de serpentibus tantum regionis illius verba facere statui. Has illa multas variasque educat, quarum species omnes persequi velle infinitum foret. Non solum autem hominibus, verum etiam aliis animantibus perniciosa sunt. Eademque regio herbas defendentes a venenatorum morsuum pernicie producit, ad quarum usum et scientiam tantopere periti sunt indigenae, ut quodnam medicamentum cuique serpentium adversetur, probe teneant; simul et ne acerrima veneni vis celerrime per corpus manet, ne id ipsum conficiat, praesens sibi mutuo ferunt auxilium, quod necessarium regio ipsa abunde subministrat. Jam porro serpentem, qui hominem interfecerit, Indi permultis in hanc rem tstibus Libycis, et Aegyptiis Thebarum incolis, utentes dicunt, idcirco subterraneam latebram ingredi nequire, quia terra suis ipsa sedibus eam non amplius recipiat, et quasi gremio suo in exilium ejiciat; atque hinc postea errare, vagari, et pluribus jactatam miseriis, aestivo et hiberno sub dio aerumnosum omne aetatis tempus degere, neque amplius a conjugibus adiri, neque ab iis, quos ex se procreaverit, parentem agnosci. Poena igitur homicidii ipsis rationis expertibus a natura inflicta est, dei providentia, prout ipse commemoravi; dictum est vero, ut inde discat prudens.
33 Anseres ad custodiam praeferendi sunt canibus, quod Romanorum periclitatione constat; quo tempore acerrie a Gallis impugnati sunt, qui eis repulsis jam in urbem invaserant, jamque universam occupabant, Capitolio tantum excepto, qdsurare non facile poterant. Hujus igitur loca, quae insidiantes admissura et minus tuta videbantur, custodibus committebant. Consulatum gerebat tu temporis M. Manlius consul, et commissum sibi Capitolium custodiebat. Hic est, qui filium propter fortitudinem et rem bene gestam coronavit; sed, quod extra ordinis sui locum progressus esset, morte affecit. Postquam vero Galli collem sibi undequaque inaccessum animadverterunt, intempesta nocte per insidias adoriri somno profundiore detentos statuerunt; conscensuros autem se sperabant per illam partem, quae tanquam natura satis munita custodibus erat vacua, quod inde insidiaturos Gallos Romani minime credidissent. Atqui ex eo etiam loco collis cum Jovis aede turpiter occupatus fuisset, nisi forte adfuissent anseres; canes enim ad cibum eis objectum silebant, anserum vero proprium est, ad esculenta, quae eis objiciuntur, non quiescere, sed exclamara; suo igitur clangore Manlium et custodes excitarunt. Quamobrem nunc etiam canes apud Romanos peos luunt quotannis, ad veteris perfidiae memoriam; anseri vero certis diebus suus decernitur honor, magna cum pompa in foro incedit.
34 Haec etiam non a cognitione scientiaque animalium abhorrent. Scythae ligni inopia, quae diis immolant, eorum ossibus succensis coquunt. Apud Phryges, si quis aratorem bovem occiderit, morte mulctatur. Sagarenses quotannis summa adversus Minervam observantia ei celebrant camelorum certamen, ad cursum enim aptissimi et velocissimi apud eos procreantur. Saracori asinis neque ad ferenda onera utuntur, neque ad molas, sed bellatores habent; et quemadmodum equis Graeci insidentes, sic asinis hi bellica pericula sustinent. Quod si quis asinorum apud eos corpulentior esse videatur, illum Marti sacrificant. Clearchus Peripateticus dicit solos de Peloponnensibus argivos serpentem non reximere; et si canis in forum ingrediatur certis quibusdam diebus, quos illi sacros agunt, et Arneidas vocant, eum interficere. In Thessalia vero is, qui uxorem ducturus est, pro nuptiis sacrificans, equum bellatorem indcit frenatum, et omnibus armis instructum; deinde postquam sacrificium peractum sit, et pactum cum virgine fecerit equum uxori habenis ducendum tradit. Jam porro id quam significationem habeat, Thessalis explicandum relinquo. Tenedii olim praestantissimam gravidam vaccam Baccho alebant, et, cum peperit, tanquam sane puerperae inserviunt; vitulum autem recenem natum cothurnis induti immolant; sed qui eum securi percussit, dicis gratia lapidibus etitur, atque in mare fugit. eretrienses Amarynthiae Dianae pecudes mutilas immolant.
35 Praeter ea, quae supra dixi, Xanthippi, cui pater fuit Ariphrus canes domini perstudiosos fuisse audio. Eo enim tempore, cum ingenti bello Persarum in Graeciam exardescente, Athenienses oraculi jussu, relicta patria, in classem demigrarunt; tum hujusce, quem modo nominavi, canes una cum domino transmittente ipsi ex Attica in Salamina natando trajecerunt. Haec referunt Aristoteles et Philochorus.
36 Donfluentem candidi coloris efficientem Crathis fluvius emittit. Nam ovillum et bubulum pecus, et omnis grex quadrupes, sicut Theophrastus ait, ex eo bibens de nigro rufove albus fit. Boves quoque in Euboea fere omnes albi nascuntur, quare et ἀργιβόειον albis bobus gaudentem poeae Euboeam cognominant.
37 Philo dicit eum, qui Nicomedi Bithyniae regi pocula administraret, a gallinaceo, Cenatauro nomine adamatum fuisse. Tum graculo formosus puer in amore fuit; tum etiam apes amatorio adfectu flagrare audio, quamvis earum plurimae a libidine sint alienae.
38 Sphingem, quicunque vel picturae vel plasticae operam dant, fingere alatam solent. Ceterum apud Clazomenios suem alatum exortum fuisse audio, qui Clazomenios agros vastaret; quod quidem ipsum in libro De Clazomeniorum finibus Artemon confirmavit, unde illic locus decantatus Sus alatus nominatur. Id quod si cuipiam fabula videatur, non prohibeo: ego, quod de animali dictum ab aliis non ignorabam, non invitus retuli.
39 Haliae Sybaridis filia, cum in Phrygia lucum Dianae ingressa esset, draco quidam sacer conspectu praegrandis apparuit, et cum ea coivit; unde Ophiogenae dicti primam sui generis originem trahunt.
40 Lupum Delphi colunt, Samii ovem venerantur, leaenam Ampraciotae; causas autem, quamobrem hujusmodi bestias divini cultus honore prosequantur, non alienum est explicare. Delphis aurum sacrum furto direptum, et in Parnasso defossum, sicut dicit Polemon, investaigavit lupus; Samiis item aurum furto sublatum ovis invenit; quare Mandrabolus Samius Junoni ovem consecravit, ut Aristoteles tradit. Ampraciotae leaenam, quod tyrannum ipsorum Phaylum dilacerasset, idcirco ut suae libertatis vindicem summa eligione colunt. Miltiades equas ter Olympiae victirics, sepulturae honore in Ceramico affecit. Evagoras Lacon itidem Olympionicas equos ad sepulturam magnifice dedit.
41 Ganges Indiae fluvius, initium ducens a fontibus, cum per se fluit, et nondum ad alios admistus est, altitudine est viginti passuum, latitudine vero octoginta stadiorum; cum vero jam alii in eum influxerint, altus sexagenos passus profluit, dilatatur autem et diffunditur in quadringenta stadia. Insulas Lesbo Cyrnove majoes efficit; et cete procreat, quorum adeps unguentorum usum praestat. In eo etiam testudines nascuntur, quarum testa non minori magnitudine sit, quam dolium capax viginti amphorarum. Idem crocodilorum genera duo educat; quorum alteri nihil nocent, alteri inexorabili atque immisericordi in quidlibet voragine carnivori sunt; in eorum summo rostro quiddam, similiter ut in cerastis (serpentibus) eminet. His administris ad maleficos puniendos Indi utuntur; nam eosdem criminum gravissimorum damnatos illis objiciunt, neque carnifice egent.
42 Piscationis marinae periti, ut auctor est Leonides, scaris escam demittunt coriandrum et carton, sic enim facile et nullo negotio capiuntur; scarus enim his condimentis, ceu praestigiis quibusdam, allicitur. At betarum foliis mulli capiuntur; nam hoc olere gaudet hic piscis, eoque facile inescatus capitur.
43 Piscationis modi quatuor traduntur; fit enim vel reti, vel conto, vel nassa, vel hamo. Ea, quae retibus utitur, praecipue ditare piscatores potest propter copiosam capturam, qua pisces pariter plurimi, ut occupatis hostium castris captivi, in eorum potestatem veniunt. Supellectilem vero requirit variam; ut sunt funes, fila alba et nigra, cyperus, suber, plumbum, picea, lora, rhus, lapis, byblus sive papyrus, cornua, navis sex remorum, axis, scytalides (sive bacilli teretes), cottana, tympanum, ferrum, ligna, pix. Incidunt autem in ea diversa genera piscium, et varii multique eorum greges. Quae vero rex contum piscatio fit, inter ceteras strenuissima est, et piscatore opus habet tobustissimo. Ad eam requiruntur pertica recta oleagina, et funes e sparto contexti, et taedae vel faces de pinu perquam resinosa, item navis parva, et remiges assidui validique brachiis. At nassarum usus, prae ceteris insidiosus atque dolosus, ingenuos homines minime decere iter. Adhibentur holoschoeni juncorum generis non madidi, viemn, lapis qui facile manibus tractetur alga marina, funes, coma cupressi, suber, ligna, esca, et navis parva. Porro ea, quae hamis fit piscatio, ut callidissima est, ita liberis hominibus inprimis decora. Opus autem habet pilis equinis, albis, nigris, rufis, et ad canum colorem vergentibus, ceteris qui tinguntur inserunt albos vel purpureos, reliquos omnes improbant; aprorum etiam setis rigidis utuntur; et linis seu filis, et aere multo, plumboque, et e sparto funiculis, et penis, praecipue albis aut nigris et variis. Sunt ex piscatoribus, qui etiam lanis utatur puniceis vel purpureis, et suberibus, et lignis; ferroque, et aliis rebus indigeant, et inter illas arundinibus rectis procerisque, nec madidis, holoschoenis vero madefactis, et ferula rasa, et virga de corno arbe, et caprae cornibus, et corio. alii enim pisces aliis istorum capiuntur, ut jam supra explicatum est.
44 Duae hae narrationes, quarum una Indica est, altera Libyca, generaidem utique inter se differunt; illa autem, quae regioni suae peculiaria esse utraque perhibet, haec sunt. Si Indicus elephantus robore aetatis confirmatus capiatur, ex feritate aegre traducitur ad mansuetudinem, et quod desiderio libertatis teneatur, ideo caedes molitur; ac si vinculis devinciatur et constringatur, magis incitatur animo, neque ullam servitutem perpetitur. At enim indi variis et multiplicibus cibariorum illecebris ventrem implere, eumque delinire student; ille tamen nihil de acerbitate sua remittens, insulaeque ab iis blanditiis mitescens, iis praeclare contemptis, pergit, iisdem infestus esse. Quid igitur ii comminiscuntur et machinantur? Instrumento quodam musico, quod scindapsum vocant, vernaculam cantiunculam ei canunt; is animum attendit, auremque ad audiendum erigit, et suavitate illius demulcetur, animi incitatio comprimitur, ac paulatim in objectum cibum respicit; et quamvis omnibus vinculis exsolvitur, tamen cantu devictus non amplius ad pristinos mores a mansuetudine deficit, et cibo libenter veluti conviva fruitur. Tibiae cantu (nam et alteram narrationem audire oportet) isque eo capiuntur Libycae equae, ut hujus blandimentis ad homines mansuescant ac mitigentur, et insultare ac laedere desinant; et quocunque eas cantiuncularum blanditiae invitaverint, eo pastorem consequuntur; cum ille insistit, hae etiam a progrediendo se sustinent; ac si cantum contentiorem ad tibiam canat, ex eo tanta voluptate adficiuntur, ut lachrymas tenere non possint. harum igitur pastores ex rhododaphnes arboris ramo exavato patoritiam fistulam conficiunt, cujus sonoro inflatu armentum antegredientes demulcent. Euripides dicit, pastores hymenaeos ad tibiam cantanes ad venerem equas incitare, atque etiam equos ad ineundas feminas incendere. Ad hunc igitur modum equinae nuptiae initiantur, ut nuptiale carmen tibiae praecinat.
45 Delphinorum genus quantopere cantu et tibiis delectetur, luculentum Arionis Methymnaei historia nobis testimonium fuerit; quam et statua ejus in Taenaro, et subscriptum epigramma repraesentant, hoc videlicet distichon: Hoc vectus Cyclei proles evasit arion Ex maris insidiis, dis ducibus, Siculi.
Ceterum hymnus, quo se Arion gratum Neptuno declarare, et simul delphinorum in musicam studium testari voluit, tanquam et illis mercedem pro se servato et superstite exsolvens, ab eo conditus ejusmodi est: Neptune deum maxime, Qui rex maris profundi Tridente clarus aureo Complecteris undique terram: Te branchiis et pinnis Insigne piscium genus Mute colunt natantes: Prae ceteris te pandi Circumnatant delphines, Canes marini, et errant Juxta, levesque saliunt; Quandoque et instar jaculi Vibrant seipsos eminus Pernicitate mira, Cervice rigidi recta; Oblectat hosce musica; Amant eos Nereides Suum pecus puellae, Quas Amphitrite peperit. Vos me vagantem Siculo In aequore ad Taenarium Litus tulistis equitem, Vectumque dorsis vestris; Vester chorus me placide, Non pervium mortalibus, Longe salum lateque Sulcans natando eduxit; In quod viri me nautae Dejecerant e navi Curva, marina, perfidi.
Ergo etiam alia, quae praediximus, et musicae studium in delphinis laudari convenit.
46 Tyrrhenorum sermone pervagatum est apros et cervos apud eos, cum retibus et canibus, ut venandi sane usus ferre solet, tum multo maxime musicae adjumento capi; quod quidem ipsum quemadmodum fiat, jam porro dicam. Circumjectis retibus, et ceteris instrumentis idoneis ad faciendas bestiis insidias collocatis, homo tibia canendi bene peritus, quoad ejus fieri potest, omnem cantus contentionem remittit et relaxat, et quidlibet ad canendum suave praeclare usurpat; et sensim pedetentimque progrediente illo, in montium vertices et convalles, et densa frutetis loca, atque, ut brevi explicem, in omnia lustra ferarum et cubilia tibia cantus influit. Ac nimirum primo in eorum aures influentis soni insolentia ipsos exterret; deinde cum impotenti voluptate aures tenentur, tum nullo negotio comprehenduntur, cautusque suavitate permulsi et deliniti in eorum, quae procreaverint, et domesticarum sedium oblivionem veniunt; etiamsi ferae bestiae non a locis, ubi versari aduseverunt, aberrare solent. Sic igitur Tyrrhenae bestiae paulatim tanquam suadae illecebra ducuntur, et quasi cantu praestrictae in laqueos sese inserunt, quibus illaqueatae comprehenduntur.
47 Anthiae cum sunt capti, miserabile praebent spectaculum, mortemque suam lugere et quodammodo supplicare videntur, sicut homines, qui in latrones immisericordes et caedis avidos incurrerunt. Nonnulli autem eorum, dum aufugere nituntur, ac retibus insultantes insidias transilire conantur, trucidantur ferro; qui vero mortem evadunt, in terram antehac eis inimicam exsiliunt, atque ibidem mortem obire malunt, quam gladio perire.


Liber Decimus Tertius
1 Gordio filium suum Midam regem fore aquilam praesignificasse audio, cum ea supra hujus caput arantis primo volasset, deinde totum diem in jugo sessitare non prius dstitisset, quam is, vespera accedente, arationem dimisisset. Lupus idem maxima magnitudine cum in ludum invasisset, et de manibus Gelonis Syracusani pueri tabellam rapuisset, Gelon de sede surgens, non quidem feram timore perterrebat, sed acerrimo tabellae suae desiderio eam insequebatur. Postea autem quam hic extra tabernam ludi literarii fuisset, haec quidem repentincola ruina corruens pueros una cum praeceptore confecit et oppressit, ac Gelon solus divinae providentiae munere sodalibus suis superfuit; quod ipsum, non eum a lupo occisum, sed potius servatum fuisse, magnam profecto admirationem habet. Non igitur rationis expertia deus negligit, imo vero cara habeat, cum per illa Gordio regnum praesignificarit, Gelonem vero ex impendente periculo servaverit. Ergo bestiae etiam in amore sunt divino numini.
2 Sargos Cares hoc modo capiunt. Cum auster placide et mollibus auris spirat, et undae tranquillae leni ad litus murmure offendunt, tum piscator non indigens arundine, juniperi alicujus vegetissimae virgam accipit, et extremitati ejus lineam alligat, hamoque lycostomum1 neque recentem neque plene salsum, ac in mare demittit; in piscatorii autem navigii puppe sedens, insidias in mare demissas leviter movet, simulque ei quiete inservit puer, qui probe tenens ut sensim pedetentimque navis impellenda sit, ad terram versus remigat. Tum sargi permulti exsultantes ex scalpellus latibulis prosiliunt, et ad hamum congregantur; piscis enim jampridem occisus, et ad capiendum divulsus, eos veluti illecebra allecta: cumque propius a terra sunt, cibi aviditate irretiti facile comprehenduntur.
3 Pisces alii alia loca amant et incolunt; alii inter saxa morantur, in arenis alii, quidam inter herbas. Sunt enim in mari etiam herbae, ut brya, et vites, et uvae dictae, et fuci vel algae; est et brassica quaedam marina, essent mnia, et triches. Ex his pisces alii aliam degustant, familiarem sibi, et cui sit adsuetus quisque; nec aliam attigerit.
4 De rei piscatoriae bene peritis audire potes, ex piscibus quendam esse nomine callionymum. Huic Aristoteles ait in dextra jecoris fibra copiosum fel situm esse, jecur autem ad laevum latus collocatum esse. Cui quidem rei testimonio est Menander in Messenia inquiens: Facio te habere fel callionymo copiosius.
Anaxippus item in Epidicazomeno: Me si moveas, et sicut callionymi Fervere efficias omne fel, Nihil a xiphia cane me differre videbis.
Sunt qui eum dicant edulem, alii plerique neant. Poetae quidem ubi convivia et epulas describunt, non facile ejus meminerunt, cum alioqui plerosque, quorum usus est, suis versibus nominarunt: ut Epicharmus in Nuptiis Junonis, et Terra Marique, et insuper Musis; et Mnesimachus in Isthmionice.
5 Non animatos partus edit, sed similiter ut aves ex sese rana marina ovum parit: cujus quidem foetus vel a parturbs recentes capite praediti sunt tum magno tum aspero; eamque ob rem cum quippiam metuunt, ipsa intra se recipere minime est idonea, nam illam etiam rursus subeuntes exulcerant; et similiter si vivos in lucem proferret, exeundo laederent. Non ergo vivos parit, nec foetibus bona perfugia praestat. Hujus ovum non naturae ovatae speciem similitudinemque proprie gerit, cum sit squamosum, asperum et ad tactum resistens et durum.
6 Temporis longinquitate polypi adeo magni evadunt, ut ad ceti magnitudinem accedant, cetaceique generis numerum obtineant. Puteolis oppido Italiae auditum est polypum, cum ad inusitatam corporis molem excrevisset, spreto et neglecto maritimo victu, in continentem processisse, et terrena quaedam depraedatum esse; et cum persubterraneum specum, Puteolanas sordes in mare transmittentem, natando in maritimam domum adscendisset, ubi mercatorum ex Iberia res salsamentaque in magnis bvasis essent, brachiorum circumplexione vasa primo stricte comprimentem confregisse, deinde salsamenta depopulatum fuisse. Mercatores vero ingressos, ubi dolia disrupta inspexissent, et permagnum earum rerum, quas navi advexissent, numerum exhaustum deprehendissent, stupuisse; ac nimirum cum ab insidiis fores integras, tecta ab omni irruptione intacta, parietes non perfossos intuerentur, quisnam populator fuisset, nulla conjectura adsequi potuisse; at enim cum reliquias conditorum piscium a non vocato conviva relictas animadverterent, eos constituisse ex domesticis audacissimum armatum intus in insidiis ponendum esse. Polypum vero noctu ad adsuetas epulas adrepentem revertisse; et tanquam athleta adversarium strictissime correptum suffocat, sic flagellis vasa circumplicantem facillime perfregisse praedonem, ut ita dicam, polypum. Eum porro, qui insidias moliretur, etiamsi lunae fulgoe domus illustraretur, omniaque conspicua essent, non tamen, quoniam solus esset, bestiae tantae metu perterritum, hanc aggressum fuisse, sed mane mercatoribus totam rem explicasse; quod quidem ipsum ii audientes ei fidem non habebant. Deinde tum negociatores ob tantum acceptum detrimentum, periculi memoria deposita, consenserunt simul ingredi, et congredi cum hoste; tum alii inusitati et incredibilis spectaculi studio sua sponte sese auxiliatores una in domo illa concluserunt. Postea vero quam sub vesperam in solita dolia fur invasisset, ex eis partim cloacam obstruebant, partim armis tecti in hostem irruentes dolabris et cultris acutissimis ejus brachia abscindebant; cumque, quemadmodum vinitores et putatores arborum robustissimos ramos secant, sic ii ipsius membra circumcidissent, tandem vix non parvo labore eum ipsum confecerunt; et, quod quidem admirationem habet, in terra piscem mercatores fuerunt expiscati, hujusque belluae propriam veteratoriam nobis ostenderunt.
7 Eorum, quos ceperint Indi, elephantorum vulneribus ad hunc modum medicinam adferunt. Aqua primum tepida haec perfundunt, ut Eurypyli Patroclus apud praestantissimum Homerum; deinde butyro ungunt; postea, si profundiora fuerint, inflammationem leniunt, suillam carnem recenti sanguine suo madentem et calidam adhuc admoventes. Oculorum vero morbos sanant, bubulum lac tepefacutm iis infundentes; quo hi remedio oculos aperiunt, et magno cum voluptatis sensu, sicut homines, vim medicinae agnoscunt; tamdiu vero utuntur ac repetunt hoc remedium, donec lippitudo cesset. Ceteris, quibus adfliguntur, morbis vinum nigrum medetur; quod si hac medicina ex morbo non liberantur, insanabiles sunt.
8 Elephantus quidem grearius adsuefactus aquae utitur potione; ei vero, qui in bello certat, vini, non quidem ex vitibus confecti, sed ex oryza vel calamis factitii usus indulgetur. Simul et flores eis dantur, atque in prata ad legendos flores, quia suavitatem odoorum amplexentur, et mansuetiores evadant aguntur; ipso enim odoratu flores internoscentes colligunt, is etiam hos lectos in calathum inferunt, quem eorum rector sustinet. Postquam hunc floribus compleverint, tanquam vindemia facta, lavatione similiter atque homines lauti delectantur. Ut vero ea usi reverterint, flores suos expetunt; quod si rector adferre tardaverit, barritum edunt, neque prius cibum sumunt, quam eis quispiam, quos collegerint, flores attulerit; eos allatos de quasillo tollentes sui praesepis labra ornant, hanc nimirum cibo suavitatem ex his bene olentibus, ut ita dicam, excogitantes: stabulum etiam, ubi diversantur, floribus permultis sternunt, ut suavius dormiant. Ceterum Indici elephanti novem cubitorum altitudine, latitudine vero quinque, habentur; maximi illic, qui Prasii appellantur; his magnitudine proximi existimantur Taxilae nuncupati.
9 Indicum equum exsultantem, et immoderatius excurrentem continere, et habenis adductis coercere, non est cujusvis, sed hominum, qui a prima aetate ad rerum equestrium scientiam instituti sint. hi freno ipsos sustinere, regere, et moderari adsueverunt; et quanquam nlj lupatis, sive frenis aculeatis, os et palatum ipsorum urgeant; cogunt tamen eos, utcunque effrenes, equinae tractionis bene periti in gyrum circumagi, ut ipse vidi. Veruntamen ad hunc gyrm agendum, atque ad conficiendum orbem, manuum robore opus est, et summa rei equestris scientia. Qui hujus disciplinae sunt experientissimi et callidissimi agitatores, currum etiam sive quadrigas versare in orbem plane norunt, cujus certamen non est contemnendum; currus vero duos milites pugnantes fert. Ceterum militaris elephantus thhoracio, ut vocant, aut etiam nudo dorso suo, tres bellatores fert, alterum dextra, alterum sinistra pugnantem, tertium retro versus; ac simul quartum securim manibus tenentem, sicque illa belluam dirigentem, tanquam navem clavo navicularium, reique nauticae peritum.
10 Pardales cum Mauri venantur, ut vivas capiant, ejusmodi insidias collocant, ut intra aedificatiunculam, lapidibus quam primo struxerint, putrescentis jam carnis frustum ex longiore funiculo appendant; deinde e virgi et arundinibus januam rara structura imponant, per eas ut foetidae carnis odor emanet, et longe lateque vagetur. Hunc inclusum foetorem ferae bestiae sentiunt, nam quodammodo tetris odoribus delectantur; eum igitur percipiunt, sive in desertis montibus, sive in valle profunda, sive alio tractu sylvestri fuerint: et quae primum hunc odorem hauserit cibi desiderio incitata, quanto potest impetu, ad dilectas dapes festinat et salit, tanquam quadam amatoria illecebra attracta; et incidit in januam, eamque subvertit et infelici esca constricta tenetur. Nam cum funiculo praedicto contextus est laqueus, perquam callide, qui, dum esca movetur, comprehendit gulosam feram; quae subito misere illaqueata poenas dat liguritionis, et heluationis importunae.
11 Lepores interdum a vulpibus non tantum cursu, sed etiam magis arte, comprehenduntur; captiose enim circumvenire et inducere vulpes probe novit. Cum igitur noctu in leporis vestigium inciderit, et feram olfecerit, tacite et sine strepitu ingrediens, spiritum comprimit, eumque in ipso cubilio deprehendens, tanquam de insidiis, securum animi et insperantem capere aggreditur. At enim lepus non dissoluto et ignaviter remisso animo somnum capit; et simulac primum vulpem advenantem sensu comprehenderit, de cubili exsilit, properans fugam capere, et cursum ad summam celeritatem facit; vulpes item vestigiis eum insequens ingreditur currere. Verum longam viam ubi hic confecerit, ut qui jam longinquo abscessu contra vulpem superior factus sit, sub dumeta aliave fruteta densiora subiens, ex longo cursu, libenti animo se quieti dat; at vulpes e vestigio insequens ei non concedit, ex fuga ut consistat, et laboris requietem habeat, sed ad alterum cursum ex quiete eum excitat et agitat. Postea vero quam incitato cursu is non minorem viam quam prius exegerit, rursus vehementer quietem cupit capere; illa vero cito adventans, et frutetum concutiens, leporem somnum capere non sinit. Itaque is iterum excurrit, et illa non tardius insequitur. Cum autem continenter ex alio alius cursus hunc vigiliis diu multumque fatigatum exceperit, currendo fessus et laboribus succumbit, et longius procedere desistit; ipsa vero consecuta eum ipsum non sane cursu, sed longinquitate temporis, et captiosa investigatione comprehendit. Haec de leporis cursu alibi alio festinans dicenda distuleram; nunc aliud etiam de hoc animali opportune addam, ut ne ab instituto discedam. Foetus suos cum in plures locos lepus dispergit, hoc pacto arbitratur a rapinis tutiores esse; nam summo in eos amore flagrat, neque a venaticis modo insidiis de illis timet, verum etiam vulpium incursiones perhorrescit: nec minus quidem avium impetus extimescit, imprimis vero corvorum et aquilarum vocem metuit; cum his enim avibus nulla pace conjungitur, sed sese abstrudit in dumeta, in aliave fruteta, aut cespides, aut cum necessitate urgetur, in quodvis aliud latibulum se occultat.
12 De viro rei venatoriae bene perito, et cetera quam bono, et a mendaciis alieno, sermonem accepi, cum fidem habeo, ideoque dicetur. Dixit igitur mares lepores parere, et uno eodemque tempore tum alios implere, tum ex sese parere, tum nutrire, quippe qui sint utriusque sexus participes. Idemque testabatur aliquando duos, aliquando tres parere. Huc etiam addebat, marem semimortuum captum fuisse, ipsum autem ventrem intumuisse, utpote praegnantem, atque in dissecti utero matricem et tres lepusculos repertos fuisse: eos primum extractos immobiles fuisse, et veluti offas quasdam carnis sine motu jacuisse; deinde a sole intepescentes, seque colligentes revixisse; et eorum quendam postea se movere coepisse, et suspexisse, confestim etiam linguam porrexisse, et cibi desiderio os aperuisse; lac igitur iis admotum, et paulatim alitos fuisse, verisimile est, ad ostentandum parentem. Non possum equidem mihi, ut huic narrationi non credam, persuadere; quod viri illius sermo ab omni mendacio et ostantatione alienus fuerit.
13 Rationem tum vtoo tum temporum lepus plane scit, animal callidius quam blandius. Hieme apricis locis cubilia idcirco sternit, quod apricationem vehementem appetit, frigus hostilem in modum declinhat; aesate vero alsioris sedis studio captus ad aquilonem cubitat. Temporum commutationes nares ei indicant. Non oculos claudit, cum somnum capit, solus animalium, nec somno ejus palpebrae cedunt]; imo vero cum reliqua memba somnum accipiunt, interea tamen oculi vident. Dico autem ea, quae a viris rei venatoriae peritis intellexi. In pastionibus tum nocturnis tum longinquis pabulum inquirit, sive quod forte peregrini cibi desiderio tenetur, sive etiam, quantum equidem intelligo, ut se exerceat, et pedum celeritatem etiam noctu dum abstinet somno firmet. Viam retroversus pertinentem cupide amplexatur, et consuetam sedem omnibus locis antefert; eoque non parum saepe capitur, quod adsuetum cubile relinquere non possit.
14 Lepus, quem canes et equi insectantur, si campestris sit, celeriore et concitatiore cursu, quam montanus, viam conficit, propter corporis exiguitatem et tenuitatem; cum enim gracili habitu sit, ipsum levitate et celeritate praestare vero proximum est. Primum igitur ex terra exsiliens saltu fertur, et per dumeta aliave densiora virgulta et rigua loca expeditus perlabitur; tum vero sicubi herbae sint altae et frequentes, ex eis facile sese explicat atque elabitur. Ac quod leoni caudam ad excitandas et instigandas eorum vires magno adjumento esse dicunt; sic lepori aures roboris quasi vexilla, et cursus incitamenta praestant. Fugiens enim ad tergum eas retorquet; stimulis etiam utitur, ne a currendo quiescat et retardetur. Jam porro cursum nec unum nec recta tenet, sed huc illuc se versat, et de recto cursu deflectit, ut pertubert ac decipiat canes. Ad id quidem diverticulum, quo vult iter cnvertere, de auribus alterutram inflectit, eaque quasi moderatrice cursum dirigit. Neque vero improvide omnes suarum virium nervulos prodigit, sed impetum insequentis oservat: qui si ad insequendum tardus et segnis sit, non omnem suam celeritatem profundit; sed duntaxat canes antegredi maturans sese a currendo reprimit, ne ex incitato cursu viribus deficiat. Penitus enim cognoscit se cursu praestare, et observat tempus, quo cursu defatigare non habet necesse. Quod si pedum celeritate canis ad conficiendum iter pollet, tum omnibus revocatis viribus lepus, quanto maximo potest cursu, fertur. Cum autem longe multumque canibus anteverterit, et longo sane intervallo venatores atque equos reliquerit, tum in aliquem tumulum adscendit, et in posteriores pedes sese erigens, tanquam ex specula, et insectantium certamen prospicit, et, quantum equidem existimo, eos ut debiliore ridet. Et ita hoc veluti lucro confidentior, veluti pacem tranquillitatem adeptus, jucunde quietem captus dormit. Montium incolae non tam veloces, quam qui in plantie versantur, nisi quando sub montem subjectos habent tractus in plantiem explicatos, quo ex montibus decurran; unde fit, ut tametsi montes incolant, tam in campis se exerceant, unde saepe campani homines eos excitant atque insequuntur. Cum autem proximi sunt ut capiantur, a campestri via parum declinantes in altiores locos et montanos se convertunt, in suas nimirum sedes festinantes, idcircoque evadunt, et insperatam salutem adsequuntur; quod canibus et equis montium itinera infesta atque inimica pedes obterunt et debilitant; sed eo acerbius canes vexantur, quod carneos pedes saxis minime resistentes, nec quemadmodum qeui ungulas habent; contra lepus convestitos pilis pedes habet, et duritatis et asperitatis patientes. Jam ex leporibus, qui in crebris dumetorum frequentia locis commorantur, laboris inertia segnes ad cursum velocitate non valent, ex pedum tarditate ad fugiendum laborantes; nam hujuscemodi pimo habitu et cessatione torpentes, cursui non adsueti sunt, et ad proficiscendum longissime a suis frutetis inhabiles. Ipsorum ratio venandorum talis est: Primum per frutices perparvulos et minime continenti crebritate densos permeant; densiores vero, qui subiri non possunt, transiliunt; at ubi fruticetum aliud ex alio nexum latissime continuatur, ibi hoc ipsum crebro facere coacti cum sint, corporis gravitate ad saltum parum valentes, sane quam cito laborant, et succumbunt. Canes vero ab eis ipsis primum aberrant, quod propter minutarum arbuscularum frequentiam eos non vident, quare et ipsi per frutices saliunt odoris sensu illecti; deinde tandem aliquando visos insequuntur, de contentione currendi nil remittentes: illi autem ipsi ex continuatione saliendi ad capiendam fugam longiorem remollescunt, et viribus defecti comprehenduntur. Porro ut facile sursum versus cursu feruntur lepores, quia posteriora crura longiora habent; sic sane deorsum versus aegre ideo decurrunt, quia anteriora, cum sint breviora, eos afflictent.
15 Aliud est etiam genus leporum natura perparvum, nec tamen augetur unquam, cui cuniculus nomen est: quod quidem ipsum novatum a me non est, sed Iberico utor quod a principio Hispani ei imposuerunt, apud quos nascitur et abundat. Color ei quam ceteris nigrior: et caudam ceteris breviorem habet, cetera reliquis leporibus consimilis est; praeterquam quod magnitudo capitis quippiam differt, quia exilius sit, et minima carne praeditum ac brevius reliqui corporis respectu. Reperitur et in cervi corde ossiculu, cujus usum referant alii.
16 Thynnorum piscationem Itali et Siculi cetiam appellare solent: tum loca, quo magna retia reponere soliti sunt, ceterumque instrumentum, quo captari assueverunt, cetotheria ideo nominant, quod magnos thynnos in numerum reliquorum cetaceorum referre velint. Celtas audio, et Massilienses, atque omnes Ligures, maximis et firmissimis hamis ex ferro confectis thynnos comprehendere solere. haec de thynnis, praeter ea quae alias retuli, hic addiderim.
17 Qui circum insulas Tyrrhenicas nuncupatas piscium capturae operam dant, cetaceum quempiam piscem aulopiam appellant, cujus naturam explicare non alienum est. Aulopiam maximi thynni superant, at robore aulopias cum illis collatus primas fert. Quamvis enim thynnorum natio fortissima est, adversarii tamen aulopiae prompte repugnantis ne primum quidem mimpetum sustinet; sed sanguine ei refrigerato cedit, unde resolutus mox vincitur. Aulopias vero, cum omni conatu ei resistit perdiu pugnam tolerat; ac nimirum contra piscatores quoque decertat, et saepissime victoriam reportat, sese premens, et capite deorsum nutans, idque in profundum impellens; ore enim ac cervice valida, velutique superbiente, et robore plurimum valet. Cum est captus, eximia forma spectatur; oculis est patulis, rotundis, magnis, cjm Homerus bubulos canit; maxillae non solum robustae, ut dixi, sunt, sed etiam pulchritudinem ei conciliant; dorso est caeruleo, colori saturati; ventre est candido; a capite ad caudam pertinens aurea quaedam linea in orbem desinit. Jam quam insidiosis captionibus comprehendatur, mihi, sicut auditione accepi, exponere lubet. Piscatores loca, ubi domesticas sedes et commorationes arbitrantur aulopias tenere, ex speculatione praecipiunt et praesumunt; deinde postquam permagnum piscium coracinorum numerum retibus ceperunt, et navem suam anchoris firmaverunt, strepitum quednam more vesparum faciunt, et coracinos ad illiciendos eos praetendunt. Ubi vero ii strepitum exaudierunt, et esculentam illecebram animadverterunt, alii aliunde eo ire pergunt, et gregatim circum navim piscatoriam errant; atque eatenus et plausu et cibi abundantia ad piscatores mansuescunt, sive meo judicio escae cupiditate capti, sive quemadmodum piscatores inquiunt, suo permulto robore nitentes, ut non ab hominum contactu refugiant. Nonnulli ex eis cicures sunt, quos sane piscatores ut beneficos ab aliis internoscunt, fodereque cum iis devinciuntur, pacemque servant. Hos tanquam duces sectantur alii peregrini aulopiae, quos, ut ita dicam, advenas piscatores et capiunt et occidunt; ita a manusetiorum, quos columbis allectatricibus contulerim, captura se abstinent, quasi foedus quoddam cum iis sancitum habentes. Nec vero piscator bene peritus, quantalibet inopia prematur, mansuetum aulopiam prudens et sciens comprehendit; quinimo si eum ipsum forte ceperit, non mediocri dolore afficitur. Capitur aut hamo transfixus, aut mortifero vulnere ictus. Videmus etiam aucupes nullas aves, quae alias per insidias allectant, occidere, ut eas vel vendant, vel edant. Sed et aliis modis hi pisces capiuntur.
18 In regiis aedibus Indiae, ubi regum maximus illic regna tenentium aetatem degit, cum alia permulta et magnam hominum admirationem, et nullam comparationem habent, quibuscum sane nec Memnonia Susa, totaque eorum sumptuositas conferri possunt, neque Ecbatanorum magnificentia (etenim illa Persici fastus vanitas, si cum iis comparentur, videri possint) tum porro in hortis pavnoes et phasiani mansueti aluntur, et plantae quidem summa regiorum procuratorum cura elaboratae sunt. Enimvero umbrosa sunt nemora, et pastiones arboribus consitae, et rami sapienti quadam frondatorum colligatione conferti et contexti; et quod praecipue ad coeli illius commendaionem facit arbores semper virentes nulla senectute folia amittunt, ex eisque partim sunt indigenae, partim ex aliis locis Indiae magno studio importatae, quae reg nam ornant; olivam tamen terra India non gignit, neque aliunde importatam fert. Sunt item aliae aves ab nexu liberae, nullaque servitutis conditione adstrictae, quae sua sponte eo ventitantes nidos construunt; ibi etiam psittaci aluntur, et sursum deorsum, ultro citroque, circum regem versatur. Nec psittacum idcirco Indorum quisquam, etsi eorum magna illic multitudo sit, edit; quia eos sacros putent, et Brachmanes ipsum non abs re se facere profitentur, quod solus psittacus humanam verborum appellationem explanata oris expressione, et vocis conformatione, imitando consequatur. Atque etiam in iis hortis perbella stagna sunt manu facta, ubi maxima magnitudine pisces cicures degunt; nec eos quisquam alius piscatur, quam regis liberi, qui nondum ex pueris excessere; ii enim in aqua tranquilla, et non periculosa, ludentes et captant pisces, et vero navigare discunt.
19 In mari Ionio ad Leucaten et Actium, Epirotica promontoria, capitones velut confertis turmis frequentes natant. Ipsorum captura, quae ad hanc rationem fit, mirifica est. Piscatores bini, observato tempore, cum luna silet, navem coenati conscendunt, et a terra solventes, modo mare a tempestate conquiescat, silentio et moderate remigant; simul et eorum alteruter sensim ac leniter remo navem impellit; alter in cubitum recubans suam navis partem usque eo deprimit, quoad ejus labrum proxime ad aquam accesserit. Capitones, horum speciem similitudinemque gerentes mugiles, sive quod ex nocte laetitiam et voluptatem percipiunt, sive etiam quia tranquillitate maris delectantur, latebras suas et cavernas relinquentes, sic ad summam aquam efferuntur, ut ex aqua summo rostro emineant, et natare usque eo perGraeci appellant, donec ad litus propius accesserint. Quod quidem ipsum piscatores postquam perspexerunt, sedata remigatione et pedetentim accessu ad pisces facto, navigant; ubi vero ex naviculae piscatoriae motione fluctus cieri ac agitari coepti sunt, a terra statim pisces refugiunt, et frequentes in partem navis deorsum vergentem sine retibus innatant, et sub potestatem piscantium cadunt.
20 Cete immensa corporis mole exaggerata in altitudine maris versantur, et fulminibus quandoque feriuntur. Inter hujuscemodi belluas, et quidem rariores, numerantur, quae rotae appellantur. Hae gregatim natant, et maxime prope Athon Thraciae montem ad dextram, in sinibus e regione Sigei Troadis promontorii, et juxta dictum Artacei tumulum, et acanthaeum isthmum, ubi et Xerxis scissura illa, qua montem Athon discidit, spectatur. Eas quidem fortes esse negant. Cervices earum apparent, et adeo longis sunt hirsutae spinis, ut hae extra mare saepe emineant. Cum remigationis streptium percepere, tum circumversantur et circumvolvuntur, ut quam altissime sese in profundum detrudant; rursusque ex imo gurgite ad summum volutantes sese ac revolventes remeant.
21 Etsi non admodum explicatam rationem ad demonstrandam tritonum formam piscatores adferre posse dicuntur, magna tamen fama est in sermone hominum sane multorum, certius quaedam a capite ad medium corporis humanam speciem similitudinemque gerentia in mari nasci. Demostratus in libris, quos de piscatu conscripsit, inveteratum tritonem in oppido Tanagra spectatum fuisse dicit, cetera quidem fictis et pictis similem; ejus vero caput, quod vetustate obscuratum esset et evanuisset, non facile intellignetia comprehendi et percipi potuisse; sed cum solum attigissem, inquit, squamae apserae et praedurae dilabebantur. Cum vero quispiam senatorii ordinis ex iis, qui sortito Achajam administrant, et annuum magistratum gerunt, ejus naturam exquirere experirique vellet, paulum quiddam de corio detraxit, atque in succensum ignem injecit, idque ambustum in circumstantium nares teterrimum odorem immisit; neque vero, inquit, terrenumne an marinum esset animal, conjectura assequi poteramus. Sed male ei haec curiositas cessit. Paulo post enim diem extremum clausit, cum e parva navicula exiguum et angustum fetum trajiciens in mare incidisset; quod ei accidisse Tanagraei interpretabantur propter impietatis crimen adversus Tritonem, conjectura inde sumpta, quod defuncti cadaver e mari rejectum sanie stillasset ejusdem odoris, qualem adustum ab ipso tritonis corium emiserat. Ceterum unde hic triton aberrarit, et quomodo hunc in locum ejectus sit, Tanagraei et Demostratus dicant. Ego ut tritones esse credam, dei veracissimi testis reverentia moveor; is est Apollo Didymaeus apud nullum non sanae mentis hominem fide dignus, qui tritonem marinam pecudem cognominat, ubi cecinit: Dum vocale maris monstrum natat aequore triton, Neptuni pecus, in funes forte incidit extra Demissos navim.
Ergo si omniscius ille trionas esse pronunciat, nos de illis dubitare non oportet.
22 Elephantus Indorum regem ad forum euntem primus adorat id quidem facere edoctus, nec hoc officium vel recusat, vel obliviscitur. Huic adest rector, qui illum hujus instituti commonefacit, ipsique memoriam disciplinae falcis, qua illum moderatur, pulsu, et voce quadam vernacula renovat, cujus natura quadam ineffabili et peculiari infanti intelligentes sunt; tum etiam motus quosdam bellicos edit, velut ostendens, quod hanc etiam disciplinam servat. Viginti quatuor elephanti huic regi permanent custodes alternis vigiliis, alii aliis in stationem succedentes, tanquam ceteri custodes; et sapientia quadam Indica ad vigiliarum disciplinam erudiuntur, ne inter custodias somnum capiant. Hecataeus quidem Milesius Amphiaraum Oiclis filium scribit somno oppressum neglexisse custodiam, et tantum non ea passum esse, quae dicit. At elephanti ad vigilias agendas praestantissimi excubitores, et a somno invictissimi, et secundum homines fidissimi illic sunt.
23 Scolopendrae vim et naturam, quanto equidem maximo potui studio, cum multum ac diu perscrutatus essem, quendam maximum cetum marinum hanc quoque esse audivi, quam de mari tempestatibus in litus expulsam, nemo foret tam audax, quin adspicere horreret. Ii vero, qui res maritimas percallent, eas inquiunt spectari toto capite eminentes e mari; et narium pilos magna excelsitate apparere; et ejus caudam, similiter atque locustae, latam perspici; reliquum etiam corpus aliquando in superficie aequoris spectari, idque conferri posse cum triremi justae magnitudinis; atque permultis pedibus utrinque ordine tanquam e scalmis appensis, ut ita dicam, remigare. Addunt harum rerum periti, ac fide digni, ipsos etiam fluctus, ea natante leviter subsonare.
24 Xenophon de canibus haec ait: Per montes eos agitari oportere, per arva rarius; tramites enim cultorum locorum eis negotium exhibere, et in errorem inducere. Multo sane idem praestare ait, per aspera canes agitari, robustioribus enim fieri pedibus, et ad cursum praestantiores, corpora exercentes: itemque leporis vestigia multum hiemis tempore procedere, propter longiores noctes; contra autem aestate. Atque ex praedictis apparet, quid significet τὸ ἐναντίον (contra).
25 Circa equos et elephantos, quod eorum in armis ac bellis usus sit, Indi perquam studiosi sunt. Itaque regi suo foeni manipulos adferunt, quos in praesepia injiciunt; et semina vel fruges, quae recentia atque integra ostentant: quod si talia fuerint, laudantur a rege; sin minus, acerbe tum elephantorum curatores, tum equisones ab eo castigantur. Sed ne alias quidem utcunque minimas animantes contemnit; et cum dono ei offeruntur, admittit libenter. Siquidem Indi animal nullum, sive cicur sive ferum, aspernantur. Quamobrem subditi, qui in aliqua dignitate sunt, munera ferunt grues, anseres, gallinas, anates, turtures, attagenas, perdices, et pintados (aves attagenum similes) et praedictus minores quasdam, ut boccalides ficedulas, et miliarias. Has apertas ostendunt, ut interior earum pinguitudo appareat. Adferunt et cervos obesos, et bubalides, et capreas, et oryges, et asinos unicornes (quorum supra mentionem feci) denique piscium genera diversa.
26 Est etiam cicadarum genus marinum. Harum maxima parvo carabo similis est, cornua vero non similiter atque illa magna, nec aculeo habet; adspectu etiam nigrior est, et, cum captus est, stridorem quendam edere videtur; pinnae ipsius exiguae sub oculis enascuntur, terrenarum alis similes. Hominum plerique ab ea comedenda idcirco abstinent, quod sacram existiment. Seriphios autem, cum mortuam ceperint, eam sepelire audio; et vivam in retia delapsam non retinere, sed mari reddere; mortuas vero etiam deflent, ajuntque eas Perseo, Jovis filio, in deliciis esse.
27 Si piscis hyaenae nuncupati, eodem quo terrestris nomine, pinnam dextram ad hominem somno consopitum admoveas, sane quam eum ipsum perturbabis; etenim formidolosa secundum quietem spectra et simulacra videbit, acerbaque insomnia perpetietur. Item, si posteaquam trachuri caudam abscideris, ipsumque in mare liberum remiseris, eam equae ventrem ferenti appendas, non multo certe post abortum pariet. Jam vero si quis, qui nondum excesserit ex extrema pueritia, thynni sanguine illinatur, non pubescet. Hoc idem torpedo et marinus pulmo efficiunt; nam in aceto putrefactae eorum carnes, et mento adspersae, fugam pilorum facere dicuntur. Quid ad haec Tarentini et Tyrrheni sophistae et mangones variorum malorum, qui piscis usu psilothrum ostenderunt, ut pro viris redderent mulieres?
28 Aurata omnium piscium timidissima est. Nam sub Arcturi tempus, cum maris accessus et recessus maxime fiunt, et eo altius exaggerata arena ad litus relinquitur, ut naves saepe ex omnibus aquis nudae in terra remaneant; tum piscatores, postquam populorum arborum ramos frondibus convestitos, paxillorum modo in mucronem acutos, in arenam defixere, discedunt; post autem rursus accedens mare secum imbellem auratarum multitudinem attrahit, quae ubi aestus reciprocavit et recessit, in exigua aqua concavis locis retenta relinquuntur, et vero ramorum metu quiescut; adeo enim ramos vento agitatos exhorrent, ut ne loco quidem se commovere audeant. Quamobrem primo cuique magnum meticulosorum piscium numerum capere et ferire licet; neque modo ab usu piscandi instructi, sed etiam totius piscationis rudes, atque adeo pueri et feminae capere possunt.


Liber Decimus Quartus
1 In mari Ionio prope Epidamnum, ubi et Taulantii habitant, insula est, quae Minervae appellatur, eamque piscatores incolunt; et istic lacus est, ubi scombrorum, qui ad piscatorum consuetudinem assueverunt, et mansuefacti sunt, greges aluntur. Iis cibaria objiciunt piscatores, cum quibus iidem foedere et pace devinciuntur; et captura liberi sunt, atque eatenus aetate procedunt, ut vivant ibidem ad summam senectutem. Nec sane ignaviter victitant, neque in suos altores ingrati sunt; at enim de piscatoribus pastum cum mane acceperint, piscationem mox capessunt, ut se nutricantibus praemium pro nutrimento persolvant. Quare ex portu solventes ad feros scombros gentiles suos natare contendunt, ac, simul ut ad eos pervenerunt, cum ipsis ita continuo tanquam cum aliqua turma aut phalange suorum popularium errant; et nimirum cum ejusdem generis et naturae sint, non inter se fugiunt, sed simul natant; post autem cicures circum feros concursantes in orbem consistunt, et suorum corporum obstructione eos fuga exituque intercludentes, suorum nutritiorum, ut pro iis quibus expleti cibis fuerint, illos remunerentur, adventum acerrime tamdiu exspectant, dum piscatores eo profecti captorum permultas caedes effecerint. Cicures vero maturo properantes ad portum regrediuntur, atque ibidem intra cavernas abditi a piscatoribus coenam exspectant; quam quidem ipsi eis largiuntur, si ipsos ad piscatum adjutores atque amicos fidos habere velint. Haec autem quotidie ac diligenter fieri ajunt.
2 Scarum, cujus bilis per totum corpus diffusa est, si comedendum dederis homini jecore aegrotanti, et arquato morbo laboranti, ad sanitatem redibit, ut periti piscatores docent.
3 Capiuntur pisces etiam sine nassis, hamis, et retibus, hoc modo. Sinus maris multi desinunt in paludes quasdam, quae quidem vadosae sunt. Ad haec loca periti piscatores, cum aer serenus est, et1 tempestates conquiescunt, multos homines adducunt, eosque jubent inambulare, et arenam eatenus proterere, et conculcare, quoad ex vehementi pedum impressione bene alta vestigia faciant; quae si permaneant, nec ipsa concidens arena confundat, neque a ventorum perturbatione aqua cocitetur, non longo intervallo eo ingressi in vestigiis impressis planos pisces consopitos psettas rhomboa, passeres, torpedines, et alios ejusmodi capiunt.
4 De echino marino et supra dixi, et nunc denuo dicam, quae insuper accepi. Ad stomachum hebescentem non parum proficit echinus marinus, etenim vel omnium ciborum fastidio laborantem in pristinae valetudinis statum restituit; atque ad vesicam, quemadmodum harum rerum bene periti affirmant, exonerandam utilis est; et si corpus scabie infectum eo perungatur, ad sanitatem redit; item vulnus sordes cum testis crematus extergit. Cinis terreni herinacii cremati ad picem admistus, et locis a pilo nudis illitus, pilu, ut sic joco dicam, a suis sedibus fugitivum reducit; in vini autem potione sumptus remedium ad dolores renum adhibetur, et aqua intercute laborantes sanat, ut antea dixi; ejusdemque jecore ad assum solem exsiccato elephantiasi laborantes sanantur.
5 Ex elephantino genere cornua feminae majus pretium quam maris habere, hujuscemodi rerum scientia instructi et praedicant, et illa nos docent; nimirum in Mauritania, quemadmodum quotannis cervis, sic decimo quoque anno cornua elephantis excidere solere. Itaque hi in genua incumbentes usque adeo cornua impellunt et defigunt in terram explositam in planiciem et riguam, quam alteri praeferunt, quoad illa ipsa occultaverit, quibus se exonerare tantopere cupiunt; deinde locum, in quem abstruserunt et reposuerunt ejusmodi thesaurum, pedibus exaequant et complanant. Terra autem, quod sit feracissima, post paulum herbam proferens, abditorum cornuum adspectum viatoribus adimit. Eorum vero pervestigatores, qui sane ad illorum insidias et astus prudentes sunt, in eum locum, in quem cornua defossa suspicantur, utribus caprinis aquam deportant; dein alios alio ex utribus repletis dispertiunt atque ibidem commorantur, et alius quidem dormiens, alius potans, alius inter pocula cantiunculam canens suos amores meditatur: et si quis formosum juvenem istic praesentem et venationis comitem de amore interpellet, haud mirum mihi videtur; sunt enim Maurusii pulchri et proceri, adspectuque virili, et rei venatoriae studiosi, iidemque, quamvis aetate provecta, multos juvenes in amorem sui concitant. Quod si cornua sint alicubi prope defossa, quadam mirabili illecebra ex utribus sic aquam eliciunt, ut vasa exsiccent et exinaniant. Ii autem, qui cornua exquirunt, statim sine canibus sagacissime praedam odorati locum illum bidentibus et ligonibus perfodiunt, et optatum consequuntur; si vero utres permanserint pleni, eos inde transferentes alios conferunt.
Duplici tum corde tum sensu animi elephantus esse dicitur, et altero quidem ira incendi, altero mitigari et leniri, Maurorum sermonibus pervagatum est. Iidem de lynce tradunt, mgs esse simam quam pardalim, et summis hirsutam auriculis; feram hanc maxime saltu valere, et ad retinendum, quod corripuerit, pertinacissime valdissimam esse. Videtur Euripides hujus tanquam informis bestiae meminisse, cum ait:
Accedit ille vel humeris aprum ferens,
Lyncemve deformem malamque bestiam.
Cur autem δύστοκον (difficulter parientem) eam dicat, a criticis quaerendum.
7 De magna struthione haec etiam quis dixerit. In ejus ventre a sordibus expurgato lapides inveniuntur, quos haec posteaquam devoravit, in omaso prope reticulum diu adservatos concoquit; ii sane ad efficiendam oculorum medicinam salutares sunt: atque illius adeps et nervi auxilium et salutem nervis hominum adferunt. Eadem in cursuu deficiens lassitudine comprehenditur ab equitibus; etenim in orbem currit exterius, verum equites interiore et breviore orbe circumacti currendo tandem defessam adsequuntur. Ad hunc etiam modum capitur: Pedibus sane nidum ex sabulo architectans in solo humilem construit, cujus medium cavum est, labra ambientia alte exaggerat, ac tanquam muro circummunit, ne per labra defluens aqua pluvia in nidum influat, et pullos etiamnum teneros alluat. Amplius quidem octoginta ova ex sese parit, non tamen uno eodemque tempore ex ovis pullos excludit, sed ex his partim jam in lucem proferuntur, partim intra ova informantur, partim etiam foventur. Cum autem ipsam sic incubantem vir hujus venationis bene peritus animadverterit, peracuta hastilia mucronibus e ferro sursum erectis et resplendentibus circa nidum defigit; et alicubi prope in occulto latens ex insidiis rei eventum avide expectat. Struthio vero pullos suos vehementer amans, et eorum consortii quam maxime avida, a pastu revertitur; ac nimirum priusquam in nidum introeat, huc illuc versans oculos circumspectat, quod metuat ne quis ipsam speculetur; deinde ardentissimo pullorum studio victa, et tanquam oestro percita, etsi ferrum splendescit, ita tamen alis, tanquam velis expansis, continuo cursu et cum stridore fertur, et intra nidum se recipit, et miserrime quidem; nam cuspidato ferro implicata et transfixa moritur. Venator vero id anmadvertens, simul cum matre pullos capit.
8 In Italiae occidentem versus regionibus civitas est, Patavium nomine, quam ab Antenore Trojano conditam ferunt, cum Ilio patria capto in hanc terram venisset superstes, et dimissus a Graecis, eo quod Menelaum et Ulyssem propter Helenam legatione fungentes ipse servasset, quos Antimachus occidendus suaserat, Amplis muneribus Paridis corruptus et auro, ut canit Homerus. Non procul hac urbe Patavio distat alia, nomine Bitetia, quam fluvius Eretenus alluit, et terram non modicam praeterlapsus tandem in eridanum influit. Ceterum in Ereteno anguillae maximae et omnium pinguissimae nascuntur; capiunturque hoc modo: Piscator ad sinuosum locum, ubi latius confluens dilatatur, vel in saxo ex aqua eminente, vel in arbore radicitus ventorum turbinibus exstirpata, et jam putrescenti et ad ignem inutili, sedens perpinguis intestini ovilli recentis tria aut quatuor cubita patentis alterum caput in aquam dejicit, quod aquae vorticibus agitatum volutatur; idemque illius arundinis frustum perinde longum, atque gladii capulus, insertum est. Neque vero diu anguillas esca latet, gaudent ehh hoc intestino; et continuo earum prima quaeque, fame stimulata, hiante ore atque imminente hamatos ac uncinatos dentes suos in id ipsum intestinum defigit, atque hoc idem crebra insultatione detrahere conatur. At piscator anguillam intelligens ex fluctuatione intestino inhaerescere, arundinem, ad quam alligatum est intestinum, ori suo admovet, et quoad potest intestinum vehementer inflat, quod quidem ipsum defluente hominis adspiratione et impletur et intumescit; et ventus in anguillam illapsus illius caput et fauces flatu opplet, atque anhelitum eatenus obstruit, ut ea non queat neque respirare, neque intestino infixos dentes detrahere; quare suffocatur, et a tribus velut adversariis calamo, spiritu, et intestino capta subtrahitur. Hoc cum quotidie fiat, multae a multis capiuntur. Has autem istorum piscium proprietates etiam referre mihi visum fuit.
9 Marinum leonem locustae ferme simile esse scio; praeterquam quod corpore tenuior et gracilior apparet, et ex aliqua crustarum suarum parte caeruleus, tim quod ignavus est; et forcipes illius maximae cancrorum forcipibus figura similes sunt. A piscatoribus bene peritis membranas quasdam habere dicitur appensas ex testis et colligatas, sub quas subjectae sint molles carunculae et tenerae, quae leonis adeps appellentur. Is ad hoc ipsum, ajunt, homines adjuvat, ut squalidam et infuscatam faciem ad nitorem adducat; et cum rosaceo in unguentum conformatus formae pulchritudinem conciliat, et venustum splendorem enitere facit. Id etiam auditione accepi, terrenum leonem summe timere marini adspectum, absurdum scilicet ac formidabilem; sed neque odorem ejus ferre. Quantopere gallinaceus quidem ab eodem timeatur, supra dixi. Illum ipsum leonem terrestrem dicunt marini contritarum crustarum pulvereme ex aqua bibentem a ventris morbo liberatum iri. Haec de marini leonis natura peculiari mihi dicta sunto.
10 Maurusii asini cursu celerrimi, primum ut se in viam dederunt, velocissimi sunt, ut vento quodam aut avis alis ferri videantur; at cito delassantur, et ipsorum pedes fatiscunt, ac spiritus deficit, atque velocitatis suae obliviscuntur tarditate constricti insistunt, et aceerrimas profundunt lachrymas, non tantopere, meo judicio, ob futuram mortem, quam ob pedum infirmitatem. Quare ab equis desilientes Mauritani illorum collo funem injiciunt, et sic alligatos ad suum quisque equum trahunt, tanquam captivos. Ceterum et equos et asinos Libycos corporibus esse exiguis, cursu vero pernicissimos, superius dixi.
11 Libycorum boum, qui feri solutique errant multitudo innumera est, et tanta celeritas, ut unum insequentes venatores interdum fallantur; quod nimirum in alios feros incidant, et ille interim sub dumeta saltusve subiens se subducat; alii autem similes exoriantur, et venatorum oculos fallant. Horum quempiam si quis ingrediatur insequi, ipse prius cum equo defatigabitur. Fessum quidem aliquem tandem ceperis; qui vero cursum primum instituunt, eodem defatigato jam equo, non assequeris. Quamvis vero multi quotannis capiantur et mactentur; sobolis tamen eorum successio perfoecunda est. Cum vitulis etiam tauri oberrant, et vaccae una, aliae foetae, alia foetus expertes. Quod si quis vitulum adhuc tenerum ceperit, et non statim occiderit, ex eo duplici commodo afficietur; nam cum vitulo simul matrem comprehendit, si ea fecerit, quae hic referre opportunum est: Postquam venator vitulum fune alligavit, ab eo secedit: illa filii desiderio inflammata, tanquam asilo stimulata furit, et cupiens dissoluta reste eum abducere, cornua impingit, ut vinculum laxet et distrahat at enim alterutro constricta tenetur, sobolem suam non liberans, et ipsa insuper vinculo indissolubili se implicans. Hujus venator cum jecur extraxit, et ubera turgentia lacte excidit, et pellem exemit, carnes devorandas relinquit avibus et feris; vitulum vero integrum domum fert, qui et in cibo suavissimus est, et lacti densando coagulum praebet.
12 Marinus draco aliis piscibus reliquo corpore similis est, caput vero et oculorum magnitudo terreni draconis speciem similitudinemque gerunt, magni enim sunt et venusti: maxillae etiam similitudinem quandam habent cum terrestribus; et ejus pellis non procul abesse a terreni ddraconis pelle palpanti videtur, squamarum scilicet asperitate; quin et infestis ac venenatis armatur aculeis, tactu noxiis.
13 Inter cetera animalium naturae propria hoc quoque non omiserim. Indorum rex secundis mensis et bellariis non iisdem delectatur quibus Graeci, qui palmarum pumilarum fructus expetunt; at ille vermem quendam in planta nascentem secundis mensis igne tostum adhibet, suavissimum quidem illum, ut Indi ajunt, et eorum, qui gustaverunt, nonnulli asserunt, quibus ego fidem habuerim. Eidem tragematum loco sunt, olorum, struthionum, et anserum ova. Ex his ut ipse cetera non reprehendo, ita displicet mihi, quod Indi cycnorum, quippe Apollini sacrarum et canorarum avium suboli insidiantur, eorumque ova perduntaxat, ut fama fert.
14 De Libycis dorcadibus et cemadibus animus est mihi nunc dicere. Dorcades quanquam velocitate sunt mirabili, tamen cursu inferiores sunt equis Libycis. Capiuntur et retibus. Ventre sunt albo, qui color eis ad laparas usque adscendit; ad ventrem vero utrimque latera nigris vittis distinguuntur, reliqui corporis color rufus aut flavus est; et pedes quidem eis longi sunt, oculi nigri, cornibus caput ornamentatur, et longissimas aures habent. Porro κεμὰς a poetis etiam nuncupata, turbinis instar, celerrime fertur; pilis est rufis et perquam hirsuta, cauda vero albicat; quis oculi cyaneo colore incti videntur, ac aures densissimis pilis refertae; cornua antrorsum speciosa tendunt, quibus venatores invadit, simul ad iis metum incutiendum, et nocendum idonea. Neque modo in terra pedum celeritatem ostendit; sed etiam cum in fluvii confluentem inciderit, bisulcis pedum, ut ita dicam, remigans ungulis fluctus perrumpit: et vero in lacubus natare gaudet, unde sibi pastum comparat, semperque viridia thrya et cyperum depascitur; unde et venter ei initio veris evacuatur, postquam jam suos foetus enutrivit.
15 Piscem esse accepi onie myron; unde nomen duxerit, haud equidem scio. Eum ipsum esse dicunt marinum serpentem. Si illius utercunque oculus erutus tanquam amuletum gestetur, oculum improbe adfectum ex lippitudine sicca curabit; et simul huic alterum renasci loco eruti ajunt. Oportet autem vivum demittere, vel frustra illius oculum geris amuletum.
16 Caprae fera in summis Libycorum montium verticibus commorantes ad boum magnitudinem accedunt. Ipsarum femora, pectus, cervix et maxillae densissimis pilis diffluunt: frons rotunda protuberat, tibiis brevibus, oculis ravis sunt: cornibus post primum exortum a se invicem averssis, et aberrantibus, et ad latera incurvis: non enim similiter atque aliarum caprarum montanarum recta existunt, sed eatenus retorquentur transversa, ut ad armos pertinant, adeo sunt procera. Ex capris longe maxima ad saliendum habilitate sunt; nam ex summis montium cacuminibus, quae pastorales poetae ἐρίπνας appellare solent, facile in aliud cacumen transiliunt. Et tametsi saepe earum quaepiam dum ex uno vertice in alterum saltare contendit, ob nimiam intervallorum distantiam per praerupta saxa praecipua agitur, nihil tamen laeditur; sic est adversus saxorum duritiem membrorum resistenti frimitate, ut nec cornua frangat, nec caput diminuat; est enim durities ipsorum ingens, et ipsarum aemula rupium. In summis montibus plurimas, solertia quadam captandi caprarii generis, nimirum vel jaculis, vel retibus, vel laqueis, a doctrina artis venaticae instructi comprehendunt. Jam in patentium camporum aequoribus quilibet vel tardas pedibus eas, quod ibidem non valent ad fugiendum, capere queat. Earum pelles et cornua aliquot commiditates habent: nam in frigidis tempestatibus ad vim frigorum atque hyemem excipiendam pastoribus, et fabris materiariis, pelles mirifice prosunt; cornua ad hauriendam de praeterfluentium rivorum confluentibus, aut e fontibus, potionem aestivo tempore ad depellendam sitim non minori usui habentur, quam calices etiam ampli; tanta enim capn sunt, ut ex calore anhelationem, aestumque omnem extinguant. Ab hie expoliendi bene perito cornu intrinsecus politum tres mensuras facile capere potest.
17 Sunt et testudines in Lybia, eaeque montanae, et adspectu crispissimae quarum testa barbitis est accommodata.
18 Cum equa peperit, carunculam una cum pullo enatam, alii in fronte insitam esse, alii ad lumbos, alii ad genitalis adhaerescere ajunt; quam sane hippomanes nuncupatam equa continuo devorat. Id autem fit naturae quadam benignitate misericordi in equinam stirpem; ne si, ut ferunt, id ipsum usque ad extremum vitae diem pullus semper insitum in se perseveraret habere, insana veneris cupidine, tam mas quam foemina accenderetur. Et forsan Equestris sive Neptuni sive Minervae munus hoc fuerit, ad conservandam equini generis successionem, ne libidinis rabie funditus periret. Quod quidem ipsum penitus cognitum pastores habent, ac si quando ad moliendas alicui amatorias insidias egeant, ut ipsum ad cupidinem veneris inflamment, diligenter observant, quando equa ventrem ferens pariat, atque statim a partu pullium (?) a pullo abscindunt, et in equae ungulam injiciunt (nam in hanc solum abditum et conditum optime servatur) simul et pullum, quod ipsum postea non lactaret mater illo insigni et propria benevolentiae nota carentem, exorienti soli immolant; nam ideo pullum mater vehementer amare ingreditur, quod illam devorarit carunculam. Jam quicunque per insidias carnem illam gustaverit, insana libidine constrictus tenetur, ardet et vociferatur; atque effrenatus ad amores etiam turpissimos, et quantumvis deformem annosamque mulierem, cupiditatis adjicit oculos, ac morbum testans obviis omnibus, quemadmodum conflagret amoris flamma, exponit; tum ex eo illius corpus diffluit et extabescit, ac veneris insania animus exagitatur. Equam Olympiae ex aere excitatam esse accepi, ad cujus conspectum equi libidinose adhinniant, ac amoris furore incitati cum ea gestiant venereo complexu implicari, quod abstrusa quadam artificis machinatione hippomanes reconditum intra aeream statuam equos alliciat; neque enim esse tam diligentem fabricam, ut ex ea equi eatenus falli et induci possint, ut tantopere ad illius consectum in venerem stimulari deberent. Quod sive verum sive falsum est, ita ut accepi, literis mandavi.
19 In Africa ferventis aquae lacus esse dicitur, in quo pisces et vivere et natare, et ad objectum cibum adsilire ajunt; ac si quis in frigidam eos injecerit, auditione accepi ipsos interire.
20 Rei piscatoriae bene periti homines dicunt, hipocampi ventrem in vino decoctum si quis dederit cuipiam bibere, cum multo aliter et insolentius quam ex aliis venenis adfici; primo ex ea potione acerrimo singultu labrare, deinde tussire, et sicca quidem tussi vehementer torqueri, nihil interim excreare; sed et superiorem ei ventrem intumescere, et calidas fluxiones in summum caput efferri, et vero per nares rursus tenues et aquosas defluere, ac pisculentum odorem reddere; simul et oculos ejus sanguine suffusos igneo colore flagrantes videri, et erundem oculorum genas inflari, et vomendi quidem cupiditate ardere, verum nihil emittere ferunt. Quod si natura etiam evicerit, id tamen mortis esse signum, et hominem mox in oblivionem et dementiam incurrere: sin in ventrem inferiorem delapsum fuerit, nihil horum jam if, omnino tamen hominem e vita excedere. Ex morte porro qui evadunt, mente capti aquam summo studio persequuntur; hanc enim ipsam idcirco expetunt aspicere, tum stillantem audire, quod sane eis aegritudinis levationem adferat, et somnum conciliet. Itaque ad perennes fluvios, aut ad litora, aut juges fontes, aut lacus commorationes eis gratae sunt et jucundae; cum tamen non magnopere desiderent bibere, sed natare, et pedes aqua madefacere, et abluere manus, eis plurimum jucunditatis adfert. Sunt, qui non haec mala dicant hujus bestiae ventrem creare; sed hippocampum algam peramaram, ex qua ita adficiatur, depasci. Veruntamen solertia veterani piscatoris, et ad res maritimas bene prudentis, saultaris etiam repertus est hippocampus; is et Cretensis erat, et filios adolescentes a rabida canicula morderentur; unus ex eis primum, deinde etiam ceteri, dum fratri adesse et opem ferre conantur. Cum vero eorum in Methymna Cretica quem vicum esse ajunt ad litus jacentium vicem dolentes spectatores interficiendam caniculam censerent, et illius jecur medicamentum ad rabiem edendum juvenibus dandum esse; alii consulerent a Diana Rhoccaea salutem petendam esse: senex piscator eos de consiliis, quae adferrent, laudatos dimisit, et hippocamporum diligenter exenteratorum, ventriculo et intestinis abjectis, alios assos eis comedendos dedit; alios cum aceto et melle contrivit, eoque cataplasmate morsus ulcera obligavit; atque filiorum adolescentium, excitato in ipsis per hippocampos aquae desiderio, rabiem vicit, eosque ad incolumitatem quamvis sero restituit.
21 De canibus marinis non pauca in praecedentibus attuli. Fluviatiles vero caniculae (Lutrae) specie referunt terrestres parvos, et caudam quoque hirsutam habent. Sanguis earum ex posca illitus intumescentes hominum nervos mitigare dicitur. Ex pelle calcei fiunt commodi, et ipsi utiles nervis, ut ajunt.
22 Piscem thymallum, sic nuncupatum, Ticinus fluvius Italiae procreat; is ad cubiti magnitudinem accedit, et lupi et mugilis mediam speciem similitudinemque gerit. Ejus capti odor dignam admirationem habet; non enim ut ceteri pisces pisculentum quendam mittit odorem, existimes vero te ejus gentilem herbam recentem ex terra lectam manibus tenere. Tanta sane odoris suavitate fragrat, ut qui eum ipsum non videt, gratissimam apibus herbam, unde nomen duxit, intus latere putet. Retibus facillime capitur; non item hamatis escarum illecebris: non adipe suis, non serpho, non chama, non alterius piscis intestino, non denique strombi collo; sed solo culice, improba sane bestiola, et noctes diesque homini tum morsu tum strepitu suo molesta, quod hac sola delectetur esca, comprehenditur.
23 Initium Europaeorum fluminum maximi Istri, ad septentriones ventos sub Alpium radices subjectum contra solis exortum, a non magno fonte nascitur, ubi gens rei equestris perita habitat; deinde simul permulti, tanquam stipantes indigenarum fluviorum regem exoriuntur, et eorum confluens continuatus et perennis est, quorum singulorum nomina eorundem accolae sciunt; ii postquam in Istrum confluxerunt, primogenio nomine appellari desistentes Europae fluminum regi de suo nomine decedunt, atque ex eo nominati simul in Euxinum defluunt. In hoc flumine permulti et diversi pisces nascuntur, coracini, mulli, antacei, et nigri colore cyprini, item porci, hesychi albi, percae, et gladii, qui conveientissimum nomen habent: cum enim omni reliquo corpore teneri sunt, et tactu mites; tu dentes eorum nec admodum curvi, neque immanes spectantur; neque sic horret spina in dorso, quemadmodum delphinorum, nec in cauda: sed quod magnam vel audientium vel videntium admirationem moveat, sub ipsis naribus, qua respirant, et aqua ad branchias eis influit ac refluit, in mucronem rostrum procedit, et in rectum porrigitur, sensimque et leniter in longitudinem et crassitudinem augetur; et dum ad cetaceam magnitudinem piscis excrescit, illius etiam mucro tandem vel triremis rostro comparari potest. Neque modo cum cibi inopia urgetur, mucronati rostri incursu pisces interficit atque exest; sed etiam maxima cete propellit et ulciscitur, non quidem armis ex ferro confectis, sed natura comparatis; ut ii, qui magnitudine processerunt, cesserunt, contra navem, mucronem in eam defigentes, venire audeant. Quidam gloriantur se spectavisse navem Bithynicam in litus extractam, ut carina ejus jam vetustate fatiscens resarciretur, atque in ea gladii caput adfixum inspexisse, cujus cum in nvaem mucronem suum defixisset, et nullis birb ipsum retrahere quivisset, corpus quidem reliquum a cervice avulsum fuerit, rostrum vero infixum, ut a principio inhaeserat, remanserit. Capitur in mari et Istro, nam et salsa et dulci aqua delectatur.
24 Caniculae et alia maris alumna animalia, quibus audaciam natura insevit, cum summus per aestatem calor viget ad litora se recipiunt, et versus praecipitia natant, et exposita fluctibus promontoria subeunt, et angustis profundisque fretis sese insinuant; refugiunt enim pelagus, et, quae in eo sunt pascua, eo tempore negligunt. Nascitur autem genus quoddam algae (seu fuci) in petris profundis, quae magnitudine myricam, fructu papaver refert. Fructus reliquo anni tempore occlusus, solidusque, et ostrei instar durus est; dehiscit autem ab aestivo solstitio, ut calices rosarum. Exterior pars fructus, nempe crusta quaedam sive membrana, testae vel ostrei modo dura, et visu quam maxime flava, intxem, qui color caeruleus, substantia mollis, et tanquam vesicae inflatae pellucida, valli modo ambit ac munit; et ex hac interiore parte noxium stillat venenum. Emittit autem noctu igneum quendam, et veluti scintillantem splendorem et, oriente jam Sirio, veneni vehementia crescit. Quamobrem piscatorum natio omnis, quae pancynicum hanc stirpem appellat, a Canis ortu venenum hoc gigni arbitrantur. Porro canes marini ad igneum istum in hac marina myrica floris splendorem, tanquam inopinati alicuius lucri spe allecti, veneno partim adspersi, partim devorato, et branchiis etiam hausto, extincti fluitant. Unde his in rebus exercitati homines venenum secundarium ex piscium istorum tum ore, tum partibus ceteris, colligunt; idque utile est, quemadmodum etiam terrestris aglaophotis, quam etiam cynospastum appellarunt: quare autem haec herba ita dicta sit, si expoonere meminerim, ex sequentibus intelligetis.
25 Mysi, non ii qui Telephi Pergamum incolunt, sed inferiores, qui ad Pontum, quique vicinorum Scytharum incursiones propulsant, et suis viribus praedictam regionem defendunt; ea prope Heracleam est, et circa Naxium flumen prope Tomin civitatem; eodem in loco Medeam, Aeëtae filiam, impium illud adversus Absyrtum fratrem facinus perpetrasse, nefarium sane Colchidis veneficae inter alia crimen, incolae Mysi, Graecis commemorant: hi, inquam, piscandi rationem observant hujusmodi. Istrianus natione piscator ad Istri ripam boum par impellit, non ad arandum iis opus habens. Nam quemadmodum, ut in sermonem hominum venit, nulla bovi communitas cum delphino intercedit; sic piscatoris manibus unde amicitia cum aratro? Quod si equorum par adsit, iisdem utitur; et jugum ipse humeris gerens istic accedit, ubi commodam sibi et sedem et piscationem fore arbitratur; atque ad ripam jumentis pabulum apponit, unde interea haec complentur, dum ipse funis bene firmi, et ad trahendum idonei, alterum caput ad medium jugum alligat; ex altero capite hamum appendit validissimum illum acutissimumque quem asso tauri pulmone instructum ad illiciendum Istrianum silurum suavissimam ei escam dejicit: postquam ex linea, ad quam hamus alligatus est, quantum satis sit plumbi, ad moderandum tractum appendit. Ubi silurus bubulae escae sensum percepit, statim escam appetens, eaque, quae desiderabat, abunde nactus hamum incaute totis faucibus devorat; et nimia gulae aviditate transfixus imprudens, dum ex eo evadere cupit, omnibus viribus funem exagitat. Quod quidem ipsum animadvertens piscator, cum summo gaudio quam mox a sessione insurgit, et boves equosve admotis stimulis incitat, tanquam arator jam ex piscatore factus (ut qui in fabulis subito personam mutant) ac jumentis cum cetaceo pisce bene robusto luctatio est. Nam hic Istri alumnus omni virium contentione in altitudinem se deprimit, illa contra funem retrahunt; piscis igitur vincitur ex amborum tractu, atque in ripam jugo extrahitur. Diceret sane aliquis Homeri studiosus mulos hoc pacto in Patrocli funere, quod poeta celebrat, quernos advexisse truncos.
26 Est etiam in Istro sinus admodum profundus et latus, et spatioso ambitu mari similis esse videtur; profundissimum autem esse ex eo demonstratur, quod onerariae naves mare transmittentes ad usum accolentium lacum circumnavigant. Itaque tempestatibus cum is quatitur, quemadmodum mare inhorrescit. Sunt etiam in eo insulae et recessus quidam riparum, in quos refugere licet; et crepidines et colles longe eminentes, quibus, cum aestus reciprocatur, fluctus vehementes refringuntur; atque eodem velut in angustias compulsi, in mare redundantes aguntur. Hoc ipsum ineunte hieme fieri solet; tum enim hunc augescentem boreas impellit et concitat, hic adeo duram glaciem defert, ut haec vecturas omneis sustineat; contra acerrimus boreas flans huic resistit, et undas suas magno motu, et, ut ita dicam, desiderio in mare exonerare festinantem non sinit, et repulsum cedere cogit. Sic fit, ut glacies in altitudinem deprimatur, ut bene penitus congeletur aqua, ejusve confluens viis occultis infra delabatur; glacies vero campus esse videatur, ac per eam homines accolae vel equis insidentes, vel jugata jumenta agentes, tunc iter faciant. De vulpe, quomodo improba et dolosa haec bestia hujus Thracii Strymonis glaciem ejusque firmitatem exploret, supra dixi. Porro Istri glacies etiam navem onerariam, inter navigandum ei adnascens, et in ipso confluente versantem tantopere circumligat, ut nec passa vela opus sint, nec proreta spectet antrorsum nec gubernator navis gubernacula reat; omnia enim et instrumenta et navis ipsa glacie constricta tenentur, nec sane navis esse videtur; non enim amplius fluctibus verberatur; sed in magna planicie tumuli, aut hercle cujusdam speculae vel promontorii similitudinem speciemque gerit. Tum vectores et nautae exsiliunt in flumine excurrentes, plaustrisque onera supra glaciem transvehunt; donec rursus, exacta hie, et flumine ad pristinum reverso fluendi impetum, ipsum jam Istrum calcantes boves onera navibus reddant; quae interim in loco manent, cessantque, donec soluta fuerit glacies, sunt mirabile gelu adstringentis vinculum laxatum. Eo tempore piscatores glaciem in orbem ligonibus perfodientes, ubicunque libuerit, puteum excavant, ut vel putei vel maximi dolii os esse videatur. Permulti vero pisces lucis desiderio ex glacie, tanquam ex tecto incumbente, effugere cupientes in spertum os innatant, eodemque frequentes congregantur, ut inter se trudant; ubi ut in stricta scrobe cum permulti alii pisces facile capiuntur, tum plurimi cyprini, et coracini, et percae; et xiphiae, qui necdum confirmata aetate, nec mucronato rostro exsistunt; et antacaei, et ii quidem teneri, nam qui aetate processerunt, ad maximi thunni magnitudinem accedunt. Is sane pinguissimo est abdomine, ut ejus ventrem lactantis scrophae suos foetus ubera dicas; sicque aspero corio tegitur, ut eo perpoliantur hastae; ab illius capitis medio a medulla (cerebro) ipsius ad caudam mollis et stricta membrana pertinet, quam ad assum solem exsiccatam flagellum ad concitanda jumenta efficere possis, nihil enim fere a corio differt. Cum est justa magnitudine, nunquam ad cavum seu puteum glaciei pervenit; sed aut sub saxa subjicitur, aut in imam harenam ad vitandum frigus abditur. Nam id temporis cum geelidum est flumen, et perfrigida tempestas, nullis nec hbj, nec piscibus vesci necesse habet; tantum inertia laboris gaudet, et alitur ex pingui suo succo: et quemadmodum polypi, cum praeda dsestituuntur, brachia sua circumrodunt; sic is suam pinguitudinem exedens vivit. Ineunte rursus vere, jamque libere fluente Istro, odit ignaviam, itaque sese ex latibulis ad summam aquam incitans, aquae spurma abundante expletur. Ubi magno murmure rapidus fertur, ibi a piscatoribus ad hunc modum insidias ei molientibus facile capitur, ut hamus cum linea in spumam demissus sub alborem occultetur, et ferri splendor minime perspicuus sit; is tum ore hiante atque imminente liguriens insidiosam escam devorat, ex eoque perit, unde prius alebatur.
27 Cynospastus herba alio nomine aglaophotis dicitur (recordatus enim fidem liberare volo) haec per diem inter ceteras herbas, a quibus ne minimum quidem differt, delitescit, nec ullo modo agnoscitur; nocte vero stella instar lucens, et igneo splendore coruscans, facile in conspectum venit. Itaque signo ad radices ejus defixo discedunt, absque eo neque colorem ejus interdiu, neque speciem cognituri. Nocte jam exacta adventant, et herbam signo agnoscunt; evellere vero, aut circumfodere tantum, cavent: primum enim, qui ejus naturae imperitus eam attigit, periisse ferunt. Canem igitur juvenem adducunt diei spatio famelicum, et funiculum validum arctissime ad inferiorem herbae stipitem vinctum cani etiam alligant, et carnes assas multas ei objiciunt, quam longissime interim possunt recedentes: canis nidore motus, impetu ad carnes fertur, et herbam radicitus eruit; cunctis radices si sol viderit, canis mox exspirat, ex secretis quibusdam ceremoniis, utpote in ipsorum gratiam extinctus, sepelitur. Tum demum herbam contingere et secum domum ferre audent. usus ejus ad multa celebratur: et inter cetera, ad comitialem morbum remedium ex ea homini commendnat; item ad oculorum vitium, quod, delato in eos humore nimio, videndi facultatem adimit.
28 Cochlea marina magnitudine exigua, formae pulchritudine eximia spectatur; eo maris, ubi sordium vacuitas est, et tranquillitas viget, et in saxis tum tectis mari, tum eminentibus modice, quae choeradas vocant, nascitur. Haec nerites appellatur, et duplex super ea narratur fabula, quas, ut accepi, referam; nam in longo opere modice ad fabulas deflectere, tum animi recreandi, tum condiendi edulcandique sermonis gratia, nihil prohibet. Nereo daemoni marino, quem veracem et minime fallacem esse hactenus omnes praedicant Doris Oceani filia, ut canit Hesiodus, filias peperit quinquaginta, quarum Homerus quoque in Megaris poemate meminit: post tot vero filias etiam filium unicum ei natum esse, non illi quidem auctores sunt, sed vulgus piscatorum praedicat cui nomen fuerit Nerites, hominum simul atque deorum formosissimo: quocum Venus etiam in mari se oblectarit, magno illum amore prosecuta. Cum vero jam tempus fatale advenisset, et Venerem diis coelestibus jussu patris inscribi oporteret, audio eam de mari exeuntem Neriten quoque, delicias suas, secum abducere voluisse; illum vero recusasse, quod inter parentes ac sorores vivere, quam coelo potiri mallet. Et cum alas etiam, quandocunque libuisset, ad volandum sibi producere posset, hoc quoque munus a Venere, ni fallor, acceptum adspernatus neglexit. Quamobrem indignata Jovis filia illum in cochleam ejusdem nominis convertit; comitem vero et ministrum illius loco Cupidinem, ipsum quoque juvenem et formosum, sibi delegit: et alis, quas Nerites habuerat, eundem induit. Altera vero fabula Neptunum ait amasse Neriten, et pariter ab eodem redamatum esse, unde nomen et celebritas Anterotis h. e. amoris mutui inter homines exorta sint. Et hunc Neptuni amasium tum alias familiariter cum ipso vivere solitum esse audio, tum currum ejus et equos, si quando per aequora veheretur, quam proxime semper secutum, marinis bestiis omnibus sua celeritate superatis: nam pisces cetacei, delphini, tritones etiam, aliique e penetralibus maris excitati, circumsiliendo currum, et tripudiando (quod eos facere Homerus etiam in Iliade testis est) omnes mox fessi desistebant, et relinquebantur a tergo; puer vero proxime eum comitabatur semper, fluctibus etiam ei ob reverentiam Neptuni se submittentibus, et locum aquarum divortio cedente mari; quod Neptuus voluisset tam praestantis formae puerum, tum ceteris in rebus excellere, tum corporis habitu et viribus prae cunctis florere. Solem igitur, inquit fabula, pueri celeritate commotum succensuisse, et in cochleam corpus ejus vertisse. Quam vero ob causam sol iratus hoc fecerit, ignoro, nec exprimit fabula; versimile est, si quid conjicere licet in rebus obscuris, hos deos fuisse rivales: et solem aegre tulisse, quod tam formosus puer in mari degeret, quam ipse digniorem inter sidera, quam inter belluas maris, numerari judicaret. Hic fabulam utramque finierim. Precor autem deos mihi propitios esse, et quae narravi in meliorem partem accipere; et si quid peccatum est, id omne fabulis vulgi adscribere.
29 Ubi insignis eridanus et parum nobilis Tanarus coitionem faciunt, ibi peculiaria hercle piscandi genera accolae exercent; quae ex Mitylenaei cujusdam viri, mihi etiam noti, carminibus didici, non indigna referri. Hiberno quidem fertilem enim regionem colunt. Deinde, ineunte vere, nondum confluente frigoribus conglaciare desinente, qui antea agricolae essent, nunc piscatores facti, sinuosum locum deligunt; quem peracutis securibus circumcidunt, ut figurae rotunditate quiddam lacui vel paludi simile efficiant: non tamen glaciem prope ripam secant, sed in suo statu consistere sinunt; atque locum a glacie nudatum circumdant amplo verriculo, quod fune valido ambitur. Tum rete piscatores aliique in ripa consistentes trahunt; ac nimirum permulti, etiam piscatoriae artis imperiti, piscium captionem animi oblectandi causa spectant. Cum autem ii, qui adducunt, prope ripam venerunt, tum piscatores alii extrinsecus glaciem ripae continentem frangunt; detinetur enim rete in lacu, quem diximus, et promoveri ultra non potest. Ita igitur circumcidunt glaciem, ut pars ejus in medio jam libera absolutaque, et insulae fluitantis instar, cui insistunt, qui rete trahunt, ab reti piscibus pleno, dum trahitur, versus ripam agminatur ac impellatur. Hoc quidem illo in loco piscandi genus, usitatis piscationibus aliis longe dissimile, hujusmodi est. De piscatoribus vero illis Homerice dixerim, eos duplicem fructum percipere, alterum ex terra, alterum ex flumine, ut iidem et nautae et agricolae censendi sint.


Liber Decimus Quintus
1 Hujuscemodi Macedonicam piscandi rationem auditione accepi. In fluvio, nomine Astraeo, qui inter Berneam et Thessalonicen medius fluit, distinct variis coloribus pisces gignuntur; quorum nomen ab incolis Macedonibus melius interroges. Hi autem indigenis muscis in fluvio volitantibus pastum sibi comparant, quae nec simile de specie quicquam aliarum muscarum habent, nec ad apum similitudinem accedunt, nec vesparum, nec denique anthedonum, crabronum1 speciem gerunt; harum tamen aliquam cujusque propriam particulam referunt. Nam in audacia quiddam simile ceterarum muscarum habent, tum magnitudine anthedoni similes sunt, tum vesparum colorem reddunt, et similiter quidem atque apes bombo strepunt. Eas hippuros appellant indigenae. Ad summam autem aquam versantes sui gratia alimenti piscium nationem non latent. Ut ex his igitur quispiam earum aliquam per summa apparentem conspexit, silentio sub aquas subit, metuens ne praedam aquae agitatione loco moveat: et proxime ad illius umbram accedens, quemadmodum vel de grege ovem lupus, vel anserem ex cohorte aquila rapit; sic is ore hianti atque imminenti eam devorat, et mox sub aquae superficiem denuo mergitur. Quod quidem ipsum etsi piscatores haudquaquam ignorant, non iis tamen muscis ad inescandos pisces utuntur; simul enim ac hominis manu continguntur, et nativum colorem perdunt, et pennae evanescunt, et inepti ad escam piscium omnino redduntur. Quae causa est, cur earum odio incensi ipsas a se detestentur. Verumtamen qui piscandi scientiam cognitionemque praeclare tenent, captiosa quadam machinationem atque solertia ejusmodi pisces circumveniunt. Purpurascente enim lana hamum circumvestiunt, et ad eandem lanam gallinacei pennas duas e barba seu paleis, cerei coloris speciem similitudinemque gerentes, accommodant; quaternum cubitorum est arundo, et ejusdem longj linea. Has ergo abstrusas insidias in flumen demittunt; pisces vero colore illecti cupide pergunt contra venire, ac nimirum lautum cibum se habituros ex pulchro adspectu arbitrantes, ore hiantes hamatis escis confinguntur, iisdemque acerbis captivi fruuntur.
2 Marini arietes, quorum quidem nomen apud multos pervagatum est, sed non tamen historia omnino explicata, nisi quatenus a pictoribus et fictoribus ostenditur, circa Corsicum et Sardoum fretum hibernant, atque ex summa aqua eminentes spectantur, et maximi delphini circum eos natant. Mas aries frontem alba vitta redimitam habet, ut vel hanc Lysimachi, vel Antigoni, vel alterius cujuspiam regum Macedoniae diadema dicas. Aries vero femina, quemadmodum barbae appendiculas gallinacei quasdam possident, sic ipsa cirros ex imo collo pendentes habet. Neque modo eorum uterque cadavera cibum sibi facit, sed et viva corpora corripit. In natando magnos fluctus faciens tempestate, quam ex sua agitatione ciet, naves funditus evertit; ac eos, qui secundum mare versantur, rapit. Qui Corsicam incolunt, dicunt virum, qui ex tempestate naufragium fecisset, natandi bene peritum, ubi permultum maris natando transmisisset, circa Corsicam crepidinem quandam adsecutum adscendisse, ibique constitisse, tanquam periculo jam omni exemptum atque securum; post vero quam aries famelicus eum oculis comprehendisset, convolutum agitatumque posteriore sui parte plurimum mare concitasse; deinde ab intumescente aestu sursum elatum, instar procellae et turbinis, hominem corripuisse. Haec de ariete circa Corsicam. Ceu oceani accolae fabulantur veteres Atlantidis reges, qui genus ad Neptunum referunt, in capitibus suis arietum marium taenias gestasse, imperii insigne; et reginas similiter cirros feminarum arietum. Tanto narium robore praedita est hujusmodi bellua, ut permultum aëra respiratione ad se attrahat, eaque adspiratione marinos vitulos ad hanc rationem comprehendat: Cum arietem illi noverunt vicinum esse ad moliendas ipsis insidias, in terram celerrime enatantes in specus saxorum conduntur; is cognita fuga insequitur, et contra, antrum stans ex corporis odore praedam intus esse percipit, et narium illecebra quadam acri inter se et vituols aërem intermedium attrahit: hi, tanquam vel sagittam vel spiculum, sic sane spirationis illius appulsum declinant et refugiunt; tandem tamen violentissimo anhelitus ductu inviti, et tanquam loris quibusdam aut funibus constricti, ex latebra extrahuntur, et strident et ab ariete devorantur. Ex earum naribus enatos pilos harum rerum periti magnos usus adferre testantur.
3 Ad promontorium Bubonicum innumeri thynnorum greges versantur. Eorum maximi, similiter ut sues, solitarii sunt, et separatim natant; alii, more luporum, bini pabulantur; alii gregatim, quemadmodum caprae, in latis pastionibus pascuntur. Exoriente canicula, et ingravescente aestivo calore, in euxinum natare contendunt; et marinis fluctibus e fervide radiato sole calescentibus, inter se velut conserti contextique confertis turmis natant, et corporum conjunctione umbra quodammodo perfruuntur.
4 Demostratus vir rei piscatoriae peritissimus, simul et disertus, piscem quendam esse affirmat specie perpulchrum, et appellari lunam, exigua magnitudine, lata figura; idemque ait, cyanei coloris speciem similitudinemque gerer, et in dorso pinnas habere nolles ac lenes; easdemque in natando explicare, et ad similitudinem lunae semicirculum efficere: atque haec quidem Cyprii piscatores referunt. Demostratus vero addit, cum est plena luna, tum impleri hunc piscem, tum arbores implere, si ex his illum appenderis; decrescente vero luna exsiccari atque interire, ac si ad plantas admoveris, eas marcescere et evanescere: item si jam plena vel crescente luno in id aquae, quod in perfossis puteis reperitur, quis hunc piscem injecerit, aquam jugem et perennem fore; sin extrema aut decrescente luna, aquam exarescere: quod si hunc eundem in fontem scaturientem conjeceris, quomodo dixi de puteo, is ad rationem lunae vel evanescet vel implebitur.
5 Quemadmodum in Propontidem thynni innatant et enatant, supra scripsi: jam porro qui Heracleam, Tion, Amastriam, Ponticas urbes incolunt, plane sciunt, quo anni tempore ejusmodi pisces eo accedant. Quare tum ad mare se conferunt habentque permulta contra eos instrumenta parata, naves, retia, speculam in excelsum excitatam, quam in litoris eminenti loco, et circumspectum facilem habenti, defigunt; cujus conficiendi rationem molestum mihi non erit explicare, nec tibi audire injucundum. Tigna bina procerissima abiegna excitant intercepta et juncta inter se, trabibus latis et crebris immissis, et facilem ascensum speculatori praestantibus: singulae naves utrinque sex remos ac juvenes expedite remigantes habent: retia bene longa sunt, non admodum levia, et quae magis deprimantur plumbo, quam sursum attollantur suberibus; copiosi autem istorum piscium greges in ea feruntur. Itaque verno sole illucente, ventis placide et tranquille flantibus, coelo laeto et quasi ridente, conquiescente a tempestatibus mari, jam propinquare thynnos simul ut ex specula prudenter et acute speculator prospexit, piscatoribus unde veniant, denunciat. Si juxta litora tendere oportet retia, significat hoc voce; sin vero in interiori mari, sicut dux exercitus, vel choro praefectus, hoc ipsum signo dato edocet; itaque saepe totum gregem capit, et non aberrat a scopo, nec desiderio frustratur. Cum vero thynnorum cohortes in altum sese incitaverint, is qui ex specula acerrima oculorum acie horum actiones observat, contenta voce exclamat recta ad altum remigationem contendendam, illucque insequendos esse. Hi porro, alligato ad alterum tignum, quod speculam sustinet, perlongo retium fune, naves ordine remis propellunt, ita ut invicem non separentur (nam et rete in singulas distributum est naves) et prima navis, ubi suam retis partem ejecit, discedit; hoc idem facit deinceps secunda, et tertia, et quarta; qui quintam remis impellunt, interim separant, ut mox ejecturi videantur; reliqui vero nunquam laxare debent: deinde alii alio remigant, et pro se quisque retis partem trahit, postea quiescunt. Thynni vero circumvallati per ignaviam et timiditatem non se loco movent, itaque conferti comprehenduntur, et remiges, tanquam civitate aliqua in potestatem redacta, totum piscium, ut poeta diceret, populum capiunt. Norunt haec, o amici Graeci, tum Eretrienses, tum Naxii, hac piscatione insignes, ut Herodotus et alii referunt. Ejus autem reliqua audietis ab aliis.
6 Non vero in Ponto tantum capiuntur thynni, sed in Sicilia etiam, ut mihi videtur (cum Sophron suavis thynnorum piscatoris meminerit) imo et alibi quoque piscatum eorum esse constat.] Cum autem jam circumretiti tenentur, Neptuno malorum depulsori omnes omnino vota faciunt. Cujus rei causam dum mecum studiose inquiro, invenio illos hoc daemone maris domino opus habere, ne vel gladius piscis, vel delphinus, huic thynnorum agmini captivo accedat. Nam saepe strenuus aliquis gladius, lacerato reti, thynnorum gregi irretito ad se exuendum ex laqueis facultatem dedit delphinus etiam, ad moliendas retibus insidias accerimus, dentibus ea conficere novit.
7 In India, et maxime in Prasiorum regione, liquido melle pluit, quod in herbas, ac palustrium arundinum comas, decidens mirificas pastiones ovillo et bubulo pecori praestat; quod quidem ipsum a pastoribus eo, ubi dulcis plus roris de coelo delapsum est, agitur; et sic illis pastionibus vicissim suavi epulo compensat; nam ex pecore illi suavissimum lac exprimunt, nec ei, sicut Graeci faciunt, mel miscere habent necesse.
8 Indica margarita, de Erythraea enim supra dixi, hoc modo capitur. Urbs est nomine Perimuda, cui eo tempore, cum in Bactris Eucratidis regnaret, Soras ex generis regii stirpe natus imperavit. Hanc quidem ipsam Ichthyophagi incolentes margaritas, retibus in orbem circa litus amplissimum extensis comprehendunt. Margaritiferae conchae magnorum stromborum similitudinem gerentes gregatim natant; et quemadmodum apum examina reges, sic eae habent, tum coloris pulchritudine, tum magnitudine praestantes. Summa autem contentione urinatores ideo certant ad capiendum gregis ducem; quod eo capto cunctum gregem rectione orbatum, nec loco se moventem, assequuntur; quamdiu vero rex fugiendo elabi potest, sapienter eas regit et conservat. Jam porro captas in parvulis doliis sale condiunt, ubi cum contabuerit caro et defluxerit, unio solus relinquitur. Optimus Indicus et in mari Rubro procreatus existimatur. Idem in occiduo oceano, ubi Insula Britannia est, nascitur; sed is magis fulvi coloris est, minusque splendidus. Juba in Bosporo etiam freto nasci scribit, qui et Britannicis inferiores sint, et cum Indicis ac Erythraeis nullo modo comparandi. Indicus terrenus dicitur naturam habere non propriam, sed foetura esse crystalli, non gelu concrescentis, sed fossitii.
9 De generumibus volucribus jam prius me verba fecisse probe novi; sed gruem quoque piscem marinum, Corinthiaci pelagi alumnum, esse audivi. Declinabat autem ea pars Corinthiaci maris, qua grus piscis captus est, Atticam versus, juxta latus isthmi, quod Athenas respicit. Procedebat hic piscis ad quindecim justae mensurae pedum longitudinem; crassitudine anguillam, non tamen maximam, ut aut aequabat. Ejus et caput et os alitis gruis speciem similitudinemque gerit, squamae (pinnae?) pennis gentilis avis ei similes sunt. Natat autem non convoluto in spiras corpore, ut alii pisces anguillarum instar angusti et oblongi tanto vero robore saliendi est, ut tanquam emissum a contento nervo telum feratur. In sermonem Epidauriorum venit hoc animal ex nullo pisce generari: sed dum volucres grues Thracium frigus, et reliquum ad occidentemş fugiunt, obvio vento tum feminas ad coitum exardescentes, tum mares veneris libidine conflagrantes, inter se complexu venereo jungi cupere; feminas vero suspensum coitum sustinere non posse; idcircoque mares semen temere emittere, quod voti compotes fieri non possunt: ac si supra terram volent, id ipsum ad nihilum recidere et perire; sin supra mare id delapsum, tanquam thesaurum per manus traditum, sic a mari hunc foetum adservari, animantemque effici, neque velut in alvum sterilem illapsum perire. Haec Epidaruii. Sed et Demostratus vir genere mihi ignotus cujus ante mentionem feci, Hunc, inquit, piscem vidi, et magnopere consideravi, cumque, ut aliis ostendere possem, exsiccare vellem, atque coquis ipsum secantibus viscera inspicerem, tum ex utroque latere psinas exortas rursus inferius inter se suis extremj coire, et similiter atque tabulas legum triangulas esse; tum ejus jecur in longitudinem procedere adspexi, et jecori subjectum fel longum, instar manticae aut bulgae, ut faba recens videretur: ubi vero primum jecur et fel exempta fsn, ambo statim intumuisse; ut jecur instar hepatis maximi piscis videretur, fel vero lapidem, super quem forte positum fuerat, liquefecisse. Hic et Epidauriorum et Demostrati sermones finierim.
10 Rationem piscandi pelamydes, haud sane pervulgatum, non a seria consideratione alienum est explicare. Decem juvenes, ad summum aetatis vigorem florescentes, expeditam navem et celerem conscendunt; et simulatque se cibo expleverint, pariter continuo aequaliterque in utrumque navis latus distributi remigare contendunt, atque huc illuc errant. Eorum unus aliquis ad puppim sedens, armatas hamis lineas binas, quibus et aliae adnectuntur ad utramque navis partem demittit; tum ad singulos hamos escam ex purpura Lacaena confectam et lana involutam tum lari pennam ad hamum quemque alligat, ut ab occurrente aqua sensim et leviter agitetur. Pelamydes autem escae sic instructae illecebra delinitae in hamos innatant; et cum ex iis aliqua liguritione apprime stimulata os in escam impigerit, tum reliquae consequentes hamis configuntur, ut hami ob multitudinem uno eodemque tempore transfixorum piscium vexentur. Juvenes servo remigare desistentes, de transtris surgunt ad subtrahendas lineas multitudine piscium onustas: quos posteaquam in navem subduxerunt, secundissima piscatio ex permagno piscium numero aperte ostenditur.
11 Mustelam terrestrem aliquando mulierem fuisse audivi, eodemque nomine vocatam, quo nunc a Graecis quadrupes vocatur gale incantationum ac veneficiorum peritam, immodice protervam, et incesta libidine laborantem; nec illud me latet, quod ab Hecate irata in hanc feram conversa dicitur. Sed haec dea mihi benigna sit, ego hujusmodi fabulas aliis relinquo. Hanc bestiam insidiosissimam esse constat, inque defunctos homines invadere, et, nisi arceatur, eorum oculos diripere et exsorbere. Testiculos ejus mulieri sive dolo, sive sponte, appensos omnes conceptus, et fecunditatis vim, abolere dicunt. Ejusdem viscera, nescio quo modo praeparata, harum rerum artificibus cognito, et insidiose immissa vino, amicitiam dirimunt, et benevolentiam prius coalitam dissolvunt, ut quidam ajunt. Verum haec magis et veneficis, quibus Martem suum inimicitae principem colant, cedamus. Est et parvus piscis, mustela nomine, qui nullam cum mustelo dicto pisce communitatem habet. Hic enim cartilagineus est, et pelagius, et magnitudine praestans, simul et caniculae piscis speciem similitudinemque gerit: mustelam vero diceres esse hepatum; nam piscis est parvus, et oculis coniventibus, pupillae oculorum ad cyaneum colorem accedunt; ejus barba quam hepati major est, et minor quam chremetis; algas depascitur, et saxatilis est, atque similiter ut terrena omnium cadaverum, in quae incurrit, oculos exest et conficit, ut audio. Qui Epirum incolunt piscatores quidam veneficiis dediti ad eadem hac marina mustela utuntur, ad quae alii terrena. Porro cum plerique pisces carnivori sint, homines urinatores, qui maris interioris scrutantur, manuum volas et pedum vestigia denigrant, ut partium istarum splendor obscuretur; hae enim prae ceteris humani corporis partibus in aqua resplendere, et pisces ad se allicere solent.
12 Chamae marinae et variae et multiplices sunt: aliae asperae, aliae laeves quaedam digitorum compressu confringuntur; aliae vel saxo aegre conteruntur; et hae quidem nigerrimae sunt, nonnullae argentei coloris similitudinem gerere videntur, illae utroque colore mixto insignes. Ac quemadmodum earum est varium et multiplex genus, sic multas et diversas sedes habent; quaedam enim in litoribus dispersae jacent in arena, vel in limo quiescunt, nonnullae sub algam subjiciuntur, aliae in limo commorantur, aliae saxis tanquam mordicus adhaerent. Aestivo tempore, cum incipit messis, in Istrico mari gregatim supernatant, et leviter feruntur: cum ante id tempus sua sibi mole graves efferri non possent. Euri, boreae et austri idcirco fugientes sunt, quod eos ventos ferre non possint. Contra ex tranquillo mari mirifica voluptate adficiuntur, et favonii mollibus auris adflari gaudent; eamque ob rem in latebras abditae, et suis conniventes testis cum a tempestatibus mare sentiunt conquiescere, et favonium flare, tum relictis sedibus, ad summam maris aquam natant, et apertis testis eminent, et tanquam vel sponsae e thalamis prodeunt, vel rosae ad solis radios exporrectae ex involucris seu calycibus suis erumpunt; quiescentes igitur ventum expectant placidum ac secundum; qui si contigerit classem navium existimes. Quod si navem ad se accedere sentiunt, aut belluae impetum, aut valentioris piscis natationem, metu percussae, contractis uno impetu testis, frequentes delabuntur et occultantur.
13 Haemorrhous e genere viperarum in saxorum cavernis domesticam sedem habet; pedem unum tum longus est, tum a capite in tenuitatem ejus corporis habitus procedit; colore est partim flammeo, partim nigro; ejus caput tanquam cornibus quibusdam inhorrescit. Lente serpit, et ventris squamis terram premens, tortuosa via progreditur; gradiendo etiam leniter substrepit, unde ejus segnities et infirmitas ostenditur. Primum ut momordit, statim punctus cyanei coloris exoritur; percussus stomachi doloribus affligitur; venter copiose fluit et exhauritur; et prima statim nocte sanguis per nares, fauces, et aures, cum biliosa sanie emittitur; vesica quoque sanguineam urinam reddit; cicatrices vero, si quae sint in percussi corpore, etiam si consenuerunt, tamen recrudescunt et rumpuntur. At si haemorrhois femina morsum alicui inflixerit, sanguis etiam per summos ungues emanat, et gingivae quoque veneno inficiuntur, et sanguis ab eis fluit copiosus, et eliduntur dentes. In hanc feram incidisse ajunt Canobum Menelai gubernatorem ne Aegypto, Thonide regnante; et Helenam, cum vim veneni intellexisset, serpentis spinam confregisse, et pharmacum exemisse; in quem vero usum hoc eximere et reservare voluerit, ignoro.
14 Adferunt regi suo Indi animantes diversas, ut tigrides cicures, pardos mansuetos, oryges quadricornes: item boum genera duo, quorum alii ad cursum velocissimi sunt, alii perquam feri: et ex his bubus (eorum caudis) etiam muscaria faciunt, qui corpore omnino nigri sunt, caudas vero egregie albas habent. Columbas quoque luteas adferunt, quas unquam mansuefieri aut cicurari negant; et aves, quas cerciones nominant; et canes generosos, de quibus supra dixi: et simias albas, et alias nigerrimas; rufas enim, tanquam nimium libidinosas et incontinentes erga mulieres, non ferunt in civitates; et si forte in eis reperiantur, tanquam adulteros exosi occidunt.
Magnus Indorum rex quotannis uno die certamen non modo hominibus proponit, ut alibi dixi sed etiam bestiis cornutis; quae sane inter se cornibus appetentes, mirabili natura quadam eatenus strenue decertant, quoad adversarium funditus viciterint; sicque omni nervorum contentione, quemadmodum athletae, ut aut maximo adficiantur praemio, aut gloriam capiant certaminis luculentam, nituntur. Rationis quidem expertes sunt luctatoresisset tauri feri, arietes mansueti, et qui vocantur μέσοι et asini uno armati cornu, denique hyaenae; quod animal capreis minus esse ajunt, sed cervis animosius multo et cornibus ferociens: postremi in certamen veniunt elephanti, qui inter se vulnerant, et alter saepe alterum vincit atque adoe interimit, saepe etiam uterque vulneribus confectus simul decumbit.
16 Viperae catulos Theophrastus scribit parentis uterum non exedere, atque conficere; neque sane, ut quiddam ludens dicam, foribus effractis, obstructum exitum perrumpere; at enim feminae uterum augustiis compulsum non amplius reniti posse ut Homerice dicam sed disrumpi. Cujus sententia ita rem habere mihi ad veritatem plane persuadet; siquidem et marinae acus, quia tenues sunt, et haudquaquam sinuosam et capacem alvum habeant, idcirco similiter a suis foetibus adficiuntur, ut jam ante scripsi. Interim vero Herodotum rogo, ne mihi succenseat, si ea, quae super viperarum partu ipse adfert, ego fabulosa censeam.
17 Naturalis quaedam communitas et occulta affinitas leoni est cum delphino; non ex ea parte solum, quod uterque imperat, ille quidem terrenis bestiis, hic vero aequoreis; sed etiam quod senectute ambo tabescunt; et cum sunt aegroti, illi terrestris simia medetur, huic marina quoque simia remedio est. Simiam enim in mari quoque esse alias dixi, quae similiter huic, ut illi terrena, medicinam morbi adfert.
18 Inter feras, quae propter ingentem illarum numerum describi nequeunt sepedon est, perniciosus serpens: quem tum figura haemorrhoo cognatum, tum colore similem esse, Nicander cecinit: sed celerior esse videtur, et quoniam p rex gyros et flexionesgraditur, parva apparet; quod quidem causa est, quamobrem inspectantes nesciant de ejus magnitudine judicare. Vulnus, quod infert, acerbitatis plurimum habet, et bene penitus intrat, et putrefacit; qua ex vi nomen traxit. Inexpiabili celeritate ipsius venenum in universum corpus transitionem facit; capillus enim funditus interit, tum superciliorum et palpebrarum pili defluunt, oculo offusi tenebris obscurantur; et corpori maculae, tanquam adusta a sole cute, superveniunt.
19 Terrestris testudo animal est libidinosissimum, sed mas; femina enim non nisi invita coit. Cujus rei causam inquirit Demostratus senator Romanus, nec ideo tamen hac in re fide dignior, nisi pariter rei etiam piscatoriae exquisitam notitiam sibi comparasset, et quaecunque cognovit, dictione etiam venusta ornasset; condidit autem, ni fallor, et alia quaedam, et argumento graviore ingenii doctrinaeque suae specimen edidit admirabile. Hic, inquam scribit, si quid aliud in causa sit, cur femina maris coitum aversetur, non satis sibi exploratum esse; hanc vero suam esse conjecturam: Feminam, dum coit, humi stratam, ait, supinam jacere; deinde, expleto coitu, propter testae magnitudinem, et corporis in terram nisum, cum se convertere non queat, escam paratam a marito relinqui cum aliis animalibus, tum aquilae; unde fit, ut mares eas ad coitum ideo illicere non possint, quod feminae magna moderatione libertates contineant, et salutem voluptati anteonant. At enim mares mirabili quadam natura illecebram amatoriam, et omnis metus oblivionem adferentem, feminis injiciunt; neque tamen hujuscemodi illecebrae sunt cantiunculae, quales Theocritus pastoritiae lusionis compositor nugatur; sed occulta herba, cujus neque ille nomen se scire dicit, neque alium cognoscere confitetur. Itaque mares eam ore continentes ad libidinem feminas alliciunt, et jam illi amorem dissimulant: feminae vero, quae hactenus fugiebant, nunc exardescunt ad coitum, et securae de se nullo amplius timore adficiuntur.
20 Nicas locus est vicinus Thessalonicae civitati Macedoniae, in quo gallinacei familiari sibi cantu destituuntur, atque omnino muti sunt. inde profluxit proverbium, de re impossibili, quo dicitur, Tunc illud habebitis, cum ibas cucuriverit.
21 Alexander dum Indiae loca alia oppugnat aut vastat, alia etiam capit, cum alia pleraque animalia invenit, tum draconem, quem, quia sacrum in antro quodam Indi existimarent, et summa religione colerent, idcirco summis precibus Alexandrum obsecrarunt, ne illum ipsum invaderet; quod quidem ipsum ille annuit. At enim draco cum praetereuntis exercitus strepitum sensit (quod sit animal tum audiedi tum videndi acerrimo sensu praeditu) maximo sibilo et ingenii afflatu edito, omnes exterruit et perturribusavit. Septuaginta cubita longus esse dicebatur; non tamen eij totus apparuit, sed illius solum caput ex antro eminuit; oculi vero ejus ad magni et rotundi clypei Macedonici magnitudinem accessisse dicuntur.
22 Cornicibus studium est irritare aquilas; hae vero illas praeclare contemnunt, et deorsum ferri sinunt; ipsae sursum subvolantes aethereum locum celeri alarum remigio secant: quod quidem ipsum non cornicum timore ajunt (quisnam hoc dicat, qui plane sciat aquilarum vim?) sed propria quadam animi magnitudine earum infra se volantium lapsus facile potiuntur.
23 Pompilum piscem dicunt non modo Neptuno, sed etiam diis in Samothracia sacrum et carum esse. Ob eamque causam piscatorem olim nomine, sicut dicitur, Epopeum, (Opopeum) in Icaro insula natum, cui filius erat, quod aliquando cum nihil aliud piscium praeter pompilos cepisset, eosdem cum filio comedisset, protinus huic pisci meritas poenas persolvisse; etenim cetacea bellua, facto in ejus piscatoriam impetu, ipsum in conspectu filii devoravit. Pommpilum hostili odio delphinos persequi ajunt, neque eos tamen hoc impune facere; cum enim hunc gustaverunt, discruciantur et convelluntur continuo; et quod furore inflammati consistere non queunt, idcirco in litora expelluntur, atque fluctu ejecti a cornicibus maritimis gaviisque exeduntur et conficiuntur. Apollinius Rhodius, sive Naucratites, dicit hunc aliquando hominem fuisse portitorem: et cum puellae, inquit, Apollo amore teneretur, quacum etiam complexu venereo jungi conaretur, haec effugiens Miletum venit, et Pompilum quendam precibus obsecravit, ut se trajiceret: itas quidem paruit; at vero Apollo sese ostendens hanc quidem rapuit, navem autem in lapidem, Pompilum in piscem convertit.
24 In bubulo pecore, quod incitato cursu valet, curam Indi ponunt; et simul de eorum velocitate rex et permulti pincipes decertant, neque turpe ducunt pro hujuscemodi animalium genere auro argentove sponsionem facere; adjungunt autem ipsos bigis, et fortunae aleam super victoria periclitantur. Equi igitur in medio jugati currun, at boves utrinque loris annexi, donec ad metam, quae a carceribus stadiis abest triginta, perventum sit. Aequales sane ac pares boves equis currunt, neque velocitate alteros ab alteris internoscas. Quod si quando rex de suis bobus cum quopiam sponsionem fecerit, in tantum contentionis studium procedit, ut is ipse in curru sequatur, atque aurigam incitet. Is sane quidem equos stimulis cruentat, a bubus vero manus abstinet, siquidem ii nullis admotis stimulis incitato cursu sponte feruntur. Ac nimirum tam ambitiosa est bubuli certaminis contentio, ut non divites modo et domini magno pretio deposito inter se certent; sed etiam specttores, ut apud Homerus Idomeneus Cretensis, et Ajax Locrus, inter se certantes repraesentantur. Sunt item apud Indos alii boves, maximorum hircorum magnitudine; ii quoque per se conjugati velocissime currunt, nec minus strenue quam Getici equi cursum conficiunt.
25 Equos efferari et tanquam rabi inflammari ferunt, bibentes ex Cossinito ferme Thraciae, qui defluit in Abderitarum regionem, et in Bistonicum stagnum influit; ubi Diomedis Thracis, qui immanes illos equos habebat, quos Hercules expugnavit, regia olim fuit. Ex eodem morbo laborare dicunt equos bibentes de fonte Potnio; is est in loco, quem Potnias vocant, non longe ab urbe Thebis. Item Oritas et Gedrosios fama est, tanquam foenum pisces equis edendos objicere. Celtas quoque audio boves et equos piscibus alere. Apud eosdem ajunt equos odore hominum offensos ad meridianas Europae regiones perfugere, praesertim austro flante. Nonnulli quoque testantur Macedones et Lydos piscibus equos suos pascere, quin et oves Lydiae et Macedonicae ex eisdem pinguescere dicuntur. Apud Mysos cum equinum genus coit, quidam velut hymenaeum quendam nuptiis praecinunt: unde cantus suavitate permulsae equae mox gravidae fiunt, et formae pulchritudinis eximios pullos ex sese pariunt. Istud vero etiam audivi, equos aetate adfectos pullos cum ceteris in rebus debiles, tum pedibus infirmos, procreare solere. Quod ad aetatem et vitam equorum, mares ajunt ad annos triginta quinque vivere.
26 In secunda mansione eorum, qui a Persicis Susis in Mediam proficiscuntur, permagna scorpiorum multitudo nasci dicitur; idcirco Persarum rex, quum eo suscepit iter, riduo ante omnibus imperat ut eos venentur, et ei, qui plurimos confecerit, donat munera: nisi enim hoc fit, locus transiri non potest; nam subter omnem lapidem et cespitem abditus scorpius manet. Rhoetienses Augustus a scolopendris pulsos esse, cum infinita earum vis in illos ingruisset. In Cyrene diversa tum colore, tum forma, murium genera ansci tradunt; ac quosdam ipsorum, quemadmodum mustelae, ita lata facie esse; alios echini speciem similitudinemque gerentes actuas spinas habere, quos indigenae echenatas appellant. in Aegypto audio bipedes mures maxima magnitudine esse, et prioribus pedibus tanquam inanibus uti; eos enim breviores esse posterioribus. Hos videre memini, Libyci sunt; recti duobus pedibus nitentes gradiuntur, cum autem ab insequentibus urgentur, saliunt. haec Theophrastus prodit.
27 Attagenes aves ferunt ex Lydia in Aegyptum transportatas, et in sylvam demissas, primo coturnicis vocem edidisse; post cum fluvio non ex ripis suis excedente coelum pestilens factum esset, quo multi passim mortales perierunt, ejusmodi aves non intermisisse longe clarius et articulatius, quam quemvis explanatissimae linguae puerum loqui, et dicere, Τρὶς τοῖς κακοῖς τὰ κακὰ, id est, Ter mala malis. Idemque ajunt eas captas non solum non mansuescere, sed neque idcirco amplius pristinam vocem edere; quia arctior custodia ipsis silentium infert. Quod si in libertatem volandi dimittantur, et in suas sedes perveniant, rursus vocales fieri, pariterque cum libertate vocem recipere.
28 Scopes aves (quarum Homerus in Odyssea mentionem facit, cum earum multas circum Calypsus antrum versari scribit) saltatione etiam comprehendi dicunt viri saltandi periti, quae, si adhibenda illis fides sit, σκὼψ appellatur. Nam quod iis avibus jucundissimum sit quosdam ridicule imitari et illudere, ex eo profectum est verbum σκώπτειν, id est, effingere, et non aberrare ab eis imitandis, quos ludicra adsimulatione imitantur. Minor est haec avis quam noctua; plumbei coloris saturati similitudinem ejus pennae gerunt, et albicantibus maculis distinguuntur; a superciliis secundum utraque tempora duae plumae exsistunt. Callimachus duo genera ponit, σκῶπας et ἀείσκωτας; quorum alterum vocale sit, alterum mutum. Aristoteles dicit apud Homerum non σκῶπας per sigma, sed κῶπας legi oportere; et peccare illos adversus Homeri de hac ave sententiam, qui sigma praefixerint; et aliis quidem anni temporibus non comeduntur, autumno vero uno alterove die capti comedi possunt. Differunt autem scopes a perennibus illis corpulentia, et turturi et palumbis similes sunt.
29 Pygmaeorum gentis proprium et peculiare regnum esse audio, et cum masculum genus regium aliquando defecisset, mulierem, Geranam nomine, ipsis imperitasse; quae, cum a Pygmaeis, supra quam deceret, divinis prope honoribus adficeretur, inde animo inflata ipsas etiam deas contemnebat; maxime vero Junonem, Minervam, Dianam, et Venerem, ne tantillum quidem cum forma sua comparandas esse dictitabat. At hunc suae jactantiae morbum non impune tulit; nam a Junone irata ex homine in avem adspectu turpem protinus conversa est, quae nunc geranos (grus) nominatur, et Pygmaeis infesta est eam ob causam, quod illi, immodicis honoribus ei delatis, ad insaniam et exitium eam adegerint.


Liber Decimus Sextus
1 Purpurarius piscator, si postquam purpuram non in hominum cibum, sed ad tingendas lanas comprehenderit, inexhaustum, constantem et genuinum1 velit fieri colorem, et perfecte tinctum, uno saxi ictu purpuram una cum testa interimit. Quod si levior plaga inferatur, et etiam nunc spirans reliquatur, atque iterum lapide percutiatur, ad tincturam fit inutilis; nam ex eo dolore tincturam amittit, sive illa per ejus corpus dispersa imbibatur, sive aliter effluat. Quod quidem ipsum praeclare Homerum intellexisse dicunt; idcircoque uno ictu celeriter morientes purpures morte affici ait, pervulgatum suis versibus illud canens: Purpurea illum mors, violentaque Parca peremit.
2 Apud Indos inelligo psittacos aves nasci, quorum supra etiam mentio a nobis facta est; ea vero, quae ante praetermisi, nunc commode addam. Tria eorum genera esse audio: hi omnes verba, quae didicerint, tanquam pueri, reddunt, et sermonis imitatione humani loquaces evadunt. At in sylvis avibus proprium edunt sonum; nullum vero articulatum et significantem exprimunt, indocti adhuc et nondum loquaces. Sunt et pavones in India maxime omnium, et palumbi quidam parvi (quibus a livido colore apud Graecos factum est nomen) virides pennas habentes; ut is primo adspectu, qui sit rudis in scientia avium, psittacum, non palumbum dicat; earum labra et crura colore (rubro) Graecis perdicibus sunt similis. Nascuntur et gallinacei maximi; nec rubram habent cristam, ut nostri, sed ita variam et floridam, quemadmodum coronam ex floribus contextam; pennas posteriores non inflexas habent, neque in orbem revolutas, sed latas quas cum non erigunt, ut pavones trahunt; eorum pennae partim aui, partim coerulei vel smaragdi colorem gerunt.
3 Nascitur in India etiam alia avis ad sturni magnitudinem accednes, variis coloribus picta, quae et humanam vocem effingit, et psittacis vocalior, et majore est docilitate ac ingenio; non tamen ab hominibus ali libenter sustinet, sed libertatis aliarumque avium, cum quibus una pasci consuevit desiderio famem potius, quam servitutem deliciis ciborum refertam, amplectitur. Urbium, quas Alexander Philippi filius in India excitavit, et Macedonibus incolendas dedit, ut Bucephalorum et adjacentis agri et Cyropolis aliarumque incolae, ideo cercionem appellant, quod similiter caudam atque cinclus movet.
4 Celam avem praeterea in India nasci accepi, magnitudine triplo majorem otide, ore permagno, et longis cruribus, ingluvie etiam maxima, perae similitudinem habente absonum quiddam sonar, ejusque summas alas pallidas, ceteras vero pennas cinericias esse.
5 Indicam upupam duplo majorem nostra, et adspectu formosiorem esse audio. Et quemadmodum Homerus regum Graecorum decus et oblectamentum esse scribit frenum, et reliquum ornatum equi; ita Indorum rex amores et delicias suas upupam habet, manibus illam gestat, ea se oblectat et nativam ejus venustatem summa admiratione frequenter intuens magnam inde laetitiam voluptatemque capit. Brachmanes vero fabulam hujusmodi de ea narrant: Regi Indorum, nquiunt, olim filius fuit minimus natu, quem fratres ceteri majores, cum plane improbi et iniqui essent, propter aetatem contempserunt; cum vero parentes quoque jam senectute graves contumeliose ab eis tractarentur, ut improbitatem eorum declinaret, assumpto filio minimo, discedunt ac fugiunt. Et illi quidem magnis laboribus in itinere consumpti moriuntur; defunctos vero filius minime neglexit, sed in capite suo, quod ense dissecuerat, sepelivit. Insigni had ejus pietate motus sol omnia lustrans puerum in avem formosam admodum, et vita longaevam, convertit; crista in capitis vertice erecta, veluti rei gestae, cum fugeret, monumento. Talia quaedam de alauda etiam fabulantur Athenienses, ut in Avibus Aristophanis comici poetae apparet ita scribentis: Indoctus nimirum natuses, et minime curiosus, neque Aesopum trivist; Qui dicit alaudam avem omnium primam fuisse, Ante terram natam: et deinde patrem ejus morbo interiisse, Cum terra hactenus esset nulla; illum aut ad quintum diem insepultum jacuisse, hanc vero consilii expertem Prae rei difficultate patrem suum in capite contumulasse.
Hanc de upupa Indorum fabulam cum audivissent Graeci, ad aliam avem ab eis translatam verisimile est. Ante multa quidem secula Brachmanes ab epope Indo, homine adhuc, et aetate puero, hanc in parentes pietatem declaratam ajunt.
6 In India nascitur bestia, quae crocodili terreni speciem similitudinemque gerit; magnitudine est Melitensis catelli; ellis adeo aspero densoque cortice munitur, ut ]detracta] limae usum praebeat, et vel aes dissecet ac ferrum exedat et conficiat: eam Indi Phattagen vocant.
7 Syroperdix circa Antiochiam Pisidiae nascitur, et lapides comedit; perdice minor est, et niger, excepto rostro, quod rufum spectatur; non mansuescit neque cicuratur, ut alius perdix, sed semper perseverat ferus esse; ejus carnes et densiores sunt quam ceterorum, et suaviorem cibi usum praestant.
8 Indicum mare hydros gignit marinos caudis latis, lacus etiam hydros maximos producunt; ceu marini isti serpentes asperum potius serratis dentibus, quam venenosum os videntur habere.
9 In India equorum ferorum et asinorum similiter greges sunt; et asinos equae facillime admittunt, et coitu eorum delectantur et rufos mulos pariunt, ad currendum praestantissimos, sed contrectationis impatientes quos compedibus captos ad Prasiorum regem adducunt. Ex iis qui bimi comprehenduntur domari possunt, contra vetuli ab immanibus et carnivoris feris nihil differunt.
10 In Prasiis Indicis simiarum genus esse ferunt humanis sensibus, et magnitudine Hyrcanorum canum; tum earum comam etsi naturalem, artificio tamen homini veritatis imperito elaboratam videri; tum barbam ipsarum speciem satyricae similitudinemque gerere, caudamque leoninae similem spectari; reliquo corpore albas, capite et extrema cauda flavas esse: neque vero quod vivendi ratione et genere ipsorum sylvestres sint (avibus enim agrestibus pascuntur) propterea feras esse; imo natura cicures et moderatas. Ad suburbium Latages, Indicae urbis, frequentes proficiscuntur, quibus coctam oryzam rex comedendam objicit, ac quotidie cibaria eis projiciuntur; expletae ad sylvestres sedes decenter redire, neque obvium quicquam laedere dicuntur.
11 Indicum animal poëphagus, duplo quam equus major, spississimam caudam et nigerrimam habet; humani pili subtilitatem ejus setae vincunt, quas permagni idcirco Indicae mulieres aestimant, quod eis ipsis crines suos pulcherrime implicent et deviciant. Ad incola cubita singulae ipsius setae longitudine procedunt, et ex una radice circiter triginta simul fimbriarum instar exoriuntur. Omnium animalium timidissimus est; nam si a quopiam animal iterum videatur, seque conspectum sentiat, e vestigio, quanta potest maxima celeritate, sese in fugam properat conjicere; in quam majori animi alacritate, quam velocitate se impellit. Ac si, cum insequentibus equitibus et canibus ad cursum promptissimis urgetur, intelligat se captum iri; prius occultata cauda in aliquo fruteto frontem obvertens stat, et venatores exspectat, ex timore colligens se, et quadam fiducia nitens; neque enim jam, cauda abdita, se ullius pretii putat amplius visum iri, quod praeclare scit in ea pulchritudinem suam sitam esse. Verum tali imaginatione se deludit; nam quispiam venenato telo illum ferit, et ab occiso caudam praemium praedae abscindit; et pelle, quae utilis est, ex toto corpore detracta, cadaver abjicit; quod ejusmodi carnium usum nullum Indi habent.
12 Cete in mari Indico quintupla ad elephantum vel maximum magnitudine degunt; nam una etiam costa ceti ad viginti cubita accedit, maxillam habet quindecim cubitorum, pinnam ad utramque branchiam septem cubitos longam. Purpurae etiam et buccinae hujus maris tantae sunt, ut facile congium capiant; quemadmodum et echinorum testae sive crustae. Sunt et pisces magnitudine immensa, praesertime lupi, amiae et auratae. Fertur autem, quo tempore fluvii augentur, et majore jam profluentes impetu in agros exundant, hos pisces etiam simul abreptos inundationem sequi, et per agros in pauca et tenui aqua ferri et oberrare; postquam vero imbres, eo quod augentur fluvii, cessarint, et confluentes ad suos redierint alveos, in humilibus, planis, palustribus, atque ubi novalia sic dicta sinus efficere solent, pisces vel octo cubitorum relicti, quippe qui non in profundo maris, sed in superficie feruntur, et vitam utcunque sustinentes ab agricolis capiuntur.
13 Indicis piscibus haec etiam peculiaria sunt. Non minores Argolico clypeo rajae gignuntur in India, itemque aquilae locustis majores Indicae sunt. Harum quae ex mari veniunt in Gangem, forcipes maximas et tangentibus asperas habent; quae vero ex mari Rubro in Indum excidunt, laeves audio habere spinas, sed oblongos et implicatos ab eis dependentes cirros, et forcipibus carere.
14 Testudo Indica fluviatilis etiam maxima est, et testam habet non minorem scapha justae magnitudinis; decem enim leguminum medimnos capit. At illic quoque terrenae testudines gignuntur, magnitudine maximarum glebarum, quae in altis arationibus terrae non difficilis excitantur, bene penitus intrante aratro, et sulcum facillime proscindente, et glebas, in excelsum excitante. Ejusmodi testudinum genus ajunt testas exuere; ac sane easdem ab agricolis sic ligonibus abstrahi, quemadmodum vermes ex verminosis plantis; eaedemque non amarae, ut marinae sunt; sed et suaves et pingues habentur earum carnes.
15 Naturali quodam ingenio et prudentia valent etiam apud nos animalia, non totidem tamen quot sunt in India. Illic enim ejusmodi sunt, elephantus, psittacus, sphinges et nuncupati satyri; sed et Indica formica etiam solers. Nostrates quidem formicae cavernas et latibula quaedam effodiunt, sub terra habitantes, et veluti in fodinis metallicis cuniculisque eruendis sese exercent; at Indicae domunculas commodas in excelsis locis construunt, non in devexis et planis, qui facile inundari queant. In eis ambitus, et, ut ita dicam, fossa Aegyptias, vel Creticos layrinthos, ineffabili sapientia effodientes domesticas sedes constituunt, non rectas quidem et pervias, aut in quas quippiam influere possit, sed sinuosis foraminibus obliquas; in quarum superficie foramen unum relinqunt,ş per quod quidem ipsum ingrediantur ipsae, et semina, quae colligunt, in suos thesauros inferant. In excelsis quidem locis latibula machinantur, ut fluminum eluvies et inundationes effugiant. Itaque hac sua industria veluti in speculis habitare possunt, aut etiam insulis, cum scilicet adjuncta colliculis illis humiliora loca circumquaque stagnant. Ipsorum vero aggeres quanquam congesti, tantum abest alluente aqua ut solvantur, ut confirmentur magis; primum enim ex matutino rore admixto pulveri tunica quadam vestiuntur, ut ita dicam, tenui, sed valida; deinde parte inferiori de fluviatili coeno cortex muscosus adnascens aggerem adstringit. Sed de formicis Indicis etiam iterum dicam, haec in praesentia dicta sufficiant.
16 Apud Arianos Indos hiatus Plutonis est, in cujus profundo occultae cavernae, et viae absconditae, et hominibus incognitae ac profundae, et in immensum spatium porrectae; quemadmodum autem sint in tantam altitudinem depressae, neque Indi explicant, neque id ego cognoscere admodum laboro. Amplius triginta millia diversorum animalium, ovium, caprarum, boum, et equorum, eo agunt Indi; ac quisquis vel somnio, vel voce divina, aut ostento perculsus fuerit, malive auspicii avem inspexerit, is pro facultatibus suis se suamque salutem redimens, dejici curat animal. Ista autem nec constricta vinculis, nec alio modo adacta sed sua sponte viam conficiunt, tanquam secretis illecebris quibusdam allecta; postea vero quam ad barathri fauces accesserunt, non invita desiliunt, neque sane postquam in hiatum immensum et caecum inciderunt, amplius hominibus comparent. Boum tamen mugitus, ovium balatus, hinnitus equorum, et caprarum vox supra exaudiuntur; ac si quis superne incesserit, et aures illius faucibus admoverit, diutissime ejusmodi voces audiet; neque enim sane promiscuus ille sonus cessat resonare, quod eo quotidie ad salutem suam redimendam praecipites bestias agunt ariani. Anne vero solae recentes dejectae exaudiantur, an etiam ex primis quaedam, haud equidem scio; exaudiuntur vero. Et hoc singulare animalium, quae illic sunt, dictum quoque est mihi.
17 In nuncupato mari magno insulam esse maximam, nomine Taprobanam, pervagatum est, eandemque longissimam atque excelsam; longitudine septem millium stadiorum, latitudine vero quinque millium; urbes autem non habere, sed quinquaginta et septingentos vicos; domos, in quibus incolae degunt, e ligno factas esse, aut arundinibus. Maximae testudines in eo mari procreantur, quarum superficies integrum tectum praestare potest; nam singulae testae ad quindecim cubitorum magnitudinem procedunt, ut sub eis non pauci habitare queant; ac nimirum vehementissimos solis ardores defendant, et prolixam umbram efficiant; sicque ad perferendos imbres resistunt, ut melius quam ullae tegulae pluviarum vim repellant; nec aliter illisa eis aqua coelestis perstrepit, quam si in tegulae illaberetur. Neque vero sic eas habitatores, quemadmodum tegulas fractas, sarcire habent necesse; nam totum tectum ex solida testa constat, ut suffosso saxo et cavernoso, et nativum tectum efficienti, similis esse videatur.
18 In magni maris insula Taprobane palmeta in quincuncem sic mirifice plantantur, quemadmodum in elaboratis hortis a peritis artificibus opacantes arbores seruntur. Itemque permultorum et valde grandium elephantorum pastiones in ea insula vigent. Ac nimirum hi insulani elephanti animi robore, et ingenii indole, et corporis magnitudine, eis, qui in continenti degunt, praestantiores omnino existimantur. Hos magnis navibus (nam et sylvas insula habet) in continetem transportantes Calingarum regi vendunt. Iah quidem magnitudo ea est, ut mediterranei ejus incolae mare incognitum habeant; et tanquam in continenti viventes mare, quod eos circumcingit atque ambit, solum auditione accipiant. Maritimi autem elephantorum venationis ignari sint, nisi fama eandem cognorint; omne igitur studium atque operam ad piscium et cetorum capturam conferunt. Id mare magnum eam insulam ambiens, immensam multitudinem piscium et cetorum procreare ferunt: et eorum quaedam habere capita leonum, pantherarum et arietum aliorumque animalium; et, quod magnam admirationem habet, satyrorum speciem similitudinemque cete nonnulla gerunt. Alia exsistunt muliebri facie, eisque pro crinibus spinae dependent. Addunt et alia reperiri absurda, quorum genera tam monstrosa exacte explicari ne a peritissimis quidem pictoribus possent; caudae eis obloongae et involutae, pro pedibus forfices aut pinnae. Ac in eodem mari belluas in utraque sede viventes audio, et noctu segetes et hostibus a depasci instar gregalium et seminibus victitantium animalium, quodque palmarum fructu jam maturo gaudeant, idcirco eas arbores amplexu suo molli flexilique concutere, et excussas violento impetu palmulas comedere; easdemque crepusculo matutino, cum jam incipit dilucescere, in mare redire abdique mersas. Tum etiam multas balaenas ibidem esse ajunt, quae thynnis insidientur, nec exeant in terram. Tum duo delphinorum genera illic nasci: alterum ferum, dentibus serratis et inexpiabili immanitate piscatoribus infestum; alterum natura mansuetum, circum homines natare, et more catelli blandiri, et se contrectari sustinere, atque obiectum cibum libenter sumere.
19 Magni maris lepus (nam alterum, qui in alio mari nascitur, ante dixi) ex omni parte ad terreni similitudinem accedit praeter pilos. Nam terrestris pili et molles sunt, et ad tactum haudquaquam resistentes; contra illius spinosi et erecti, et qui contigerit, laeditur. Hunc in summa aqua maris natare, non in profundum demergi dicunt; celeri autem et concitata natatione uti; et vivum eo difficillimum ad capiendum esse, quod neque in rete incidit, neque ad lineae escam accedit. Cum aegritudine afficitur, ita ut natare nequeat, et in litus ejiciatur; quisquis manu cum tetigerit, hoc idem periculum ei procreatur, quod basilisci contactus affert. Radicem ad idem mare in insula quadam nasci ferunt, haudquaquam in vulgus ignotam, quae animi defectionibus illius, qui sic adfectus fuerit, medetur; ea enim animo deficientis naribus admota, facit ut is reviviscat, et recreetur. Sin negligitur, tam sane robusta pernicie hic lepus praeditus est, ut ad mortem usque homini morbus procedat.
20 Montes esse dicunt in intimis regionibus Indiae, inaccessos hominibus, et feris refertos, ubi, quae apud nos bestiae domesticae sunt, feras ajunt esse, ut oves, canes, capras, boves, et per se et sua sponte errare, ab omni cura pastoritia exsolutas. Earum quidem ferarum multitudinem innumeram, et historici et Indorum sapientes testantur, inter quos Brachmanes etiam numerandi, qui hoc idem sentiunt. In iis unicornem, quem vocant cartazonon, numerant, eumque magnitudine ad confirmatae aetatis equum accedere dicunt, jubaque praeditum et pilis fulvis esse, pedum bonitate et totius corporis celeritate excellere, atque similiter ut elephantos pedibus inarticulatis esse, apri caudam habere; inter supercilia cornu unum, idemque nigrum exsistere, non laeve quidem, sed versuras quasdam naturales habens, atque in acutissimum mucronem desinens, omnium maxime animalium absonam vocem et contentam mittere, et ad alias quidem bestias ad se accedentes mansuescere, cum suis vero gregalibus pugnare. Neque modo mares inter se naturali quadam contentione dissidere, sed contra etiam feminas certare, pugnamque usque ad mortem victi ingravescere; nam et reliqui corporis maximo robore praeditus est, et cornu inprimis inexpugnabili armatur. Desertissimas regiones persequitur, simul et solitarius errat. Coitus tempore ad feminam suam mansuete adsuescit, et pariter pascuntur; cum hoc tempus transierit, et ventrem femina ferre coeperit, rursus efferatur, et solus vagatur. Ad Prasiorum regem illius pullos etiamnum teneros ajunt deportari, eosdemque festis et panegyricis diebus ad pugnam committi ad robur ostendendum; nam integrae aetatis et perfectae nullum unquam quisquam meminit captum fuisse.
21 Finitimos Indiae montes transmittenti, ad intimum latus densissima convalles videri ajunt, et Corudam locum nominari; ubi bestiae Satyrorum similitudinem formamque gerentes, et toto corpore hirsutae versantur, atque equina cauda praeditae dicuntur. Eae cum non a venatoribus agitantur, in opacis et spissis sylvis solent ex frondibus et fructibus vivere; cum autem venantium strepitum sentiunt, et canum latratus exaudiunt, in montium vertices incredibili celeritate recurrunt: nam per montes iter conficere assuetae sunt. Contra eos qui se insequuntur pugnant, de summis montibus saxa devolventes, quorum impetu saepe multi deprehensi pereunt. Itaque dificillime capiuntur; et ex iis nonnullae, sed aegerrime tandem, aut aegrotantes nimirum, aut gravidae comprehenduntur; illae quidem propter morbum, hae vero ob graviditatem. Captae autem ad Prasios deferuntur.
32 Sunt et Scirata genus ultra Indiam, simili naribus, sive ita nati, sive ita teneris infantibus infracto naso. Apud hos serpentes maximi nascuntur; quorum alii greges pecorum rapiunt et vorant; alii sanguinem tantum exsugunt, quemadmodum (lac) aves caprimulgi a Graecis dictae, quarum suo loco mentio a nobis facta est.
23 Docilitatem equo peculiarem esse istud etiam argumentum est. Sybaritas in Italia luxuriae nimium addictos fuisse, et reliquarum rerum studium negligentes ignorasse, et vitam in otio et sumptuoso luxu transegisse audio. Sed referre singula prolixum foret, istud vero unum supremum eorum luxum testatur. Equi eis instituti erant, ut inter epulas ad titiarum numeros saltarent. Quod cum scirent Crotoniatae, et bellum adversus eos gererent, tubam et omnem vehemntiorem et adhortatorium ad arma sonum silere jusserunt: tibiam vero et tibicines secum in acie adducto, cum jam intra sagittae ictum ab hoste abessent, numeros saltationi aptos canere praeceperunt; quibus auditis, Sybaritarum equi, saltationis domesticae memoria, tanquam in mediis versarentur conviviis excussis sessoribus, saltare et tripudiare coeperunt, et confuso Sybaritarum ordine, stragis et cladis causa suis fuerunt dominis.
24 De equis illis, quos lycospades nominant, supra etiam dixi; nunc, quae insuper audivi, addam. Rostrum habent, breve, bene compactu, et simum. Quin et Graecorum hominum cum studiosi esse dicuntur, tum de hujuscemodi hominum genere mirificam notionem habere, ut naturali quodam sensu ad eos amandos affician l; neque enim accedentibus, et palpantibus, aut cava manu applaudentibus se offenduntur, neque resiliunt; sed, tanquam constricti tenerentur, totum diem cum iis traducunt, atque somnum prope eosdem capiunt. Sin ad ipsos barbarus accedit, quemadmodum ex vestigiis sagaciter odorantes canes fera percipiunt, sic eum qui illi cognoscunt, et clamorem tollunt, et tanquam sane feram bestiam extimescentes dant se in fugam. Jam porro iis, ad quos adsueverunt, et pabulum objicientibus mirifice oblectantur, maxime vero aurigis formosi videri student: quod quidem ipsum, cum natant, ostendunt; tum enim in aquam lacus, maris, aut fontis bene penitus procedunt, ut et nitidum os efficiant, et ne sordidum quippiam ex praesepi, aut de vis, illitum deformet nitorem. Quin et odorati unguenti suavitatem, sicut puella, in amore et deliciis habere existimatur hoc genus; quanquam Homerus equos omnes natura unguentis delectari testatur, cum canit: Auriga egregio privati, saepius illis Qui solitus liquido fuerant perfundere olivo Cervicem atque jubas ablutis ferme puro.
Quin et Simnides, canens ex diversis bestiis natas et conformatas esse mulieres, nonnullis earum ornatus et unguentorum studium ex equorum natura innatum esse scribit his versibus: At delicatus mulier quam genuit equus, Labore abhorret et operibus servilibus; Nec attigisse vellet aut cribrum, aut molam, Non expurgare et verrere scopis domum, Non juxta furnum, ne trahat fuliginis Quidquam, sedere; sponte non sua virum, Coacta sed amat; corpus in die sum Bis terve lavat, et ungitur, pectit comas, Alitque, et ornat se superba floribus. Talis quidem uxor praebet se spectaculum Aliis jucundum, sed viro nocet suo; Nisi ileerit aut rex, aut vir praeotens, Hujusmodi uxor oblectare quem queat.
25 Haec etiam equorum propria sunt. Eos ad aeris sonitum et strepitum adsuefaciunt Persae, ne armorum in bello fremitum, et gladiorum ad clypeos resonantium crepitum extimescant; armataque cadaverum simulachra paleis farta eis subjiciunt, ut caesorum calcationem in bello ferre consuescant, et ne rerum terribilium metu affecti ad rem militarm, cum necessitas postulat, inutiles sint. Non latuit vero Homerum neque hoc, ut ipse ostendit. Quod igitur occisus sit Rhesus Thrax, et cum eo socii, audivimus in Iliade a pueris; quae vero audivimus, haec sunt: Diomedes quidem Thraces jugulat; Ulysses vero interfectos pedibus subtrahit, ne in cadavera incurrentes Thraces equi, qui nuper advenerant, formidine perterrerentur, atque ad haec ipsa insueti, ut per formidolosa quaedam ingredientes, praecipiti effrenatione efferrentur. Equi autem artem, quam didicerunt, nunquam oblivioni dant; adeo ad discendum dociles sunt res utiles quasvis. Iidem quomodo, et quantopere homines ament, in praecedentibus explicavi.
26 In regionibus perfrigidis, cum nive et hieme vehementi anni tempus infestum est, fellis expers est ovillum pecus; intra enim ovilia compulsum novo pabulo non utitur; deinde, ineunte vere, cum ad pastiones proficiscitur, felle impletur. Hoc autem Scythicis ovibus usu maxime evenire solere ajunt.
27 Agatharchides dicit in Africa nationem esse, Psyllos nuncupatam; et nihil quidem quoad vivendi rationem a reliquis hominibus differre, veruntamen cum aliis nationibus peregrinum eorum corpus comparatum admirationem habere: non enim venenatas bestias, quae vel ictu vel morsu venenum relinquunt eis quippiam nocere posse; neque aut serpentis morsu, aut phalangiorum mortiferis vulneribus, ut ceteros homines, affici; neque scorpionum aculeis laedi solere. Cum enim venena tum quiddam ad eos accesserit, et vel eorum corpus attigerit, vel aliquem odorem exhauserit, veluti sopriferam bibisset potionem, stupore adfectum ac sensu privatum sopitur; et tamdiu debilitatur, quoad ab eo Psyllus recesserit. Porro natos sibi infantes quomodo, germani an spurii sint, experiantur, serpentibus admotis, ut auri puritatem igne explorant aurifabri, supra narravi.
28 Callias libro decimo historiae, quam conscripsit De Syracusano Agathocle, cerastas inquit pestiferum morsum infligere solere, et bestias ratione carentes, et homines interficere; nisi Libycus vir, natione Psyllus, ad curandum accesserit. Hic sane sive evocatus, sive fortuito advenerit, et plagam adhuc tolerabiliter dolentem viderit, solam salivam ictui morsuive inspuens colnm mitigat et perstringit. Sin percussum offenderit aeerrime colentem, intra dentes permultam aquam haurit, et os suum primo ex ea colluit, post vero eam in poculum injectam vulnerato exsorbendam tradit. Quod si veneni acerbitas acrius invalescit, hic aegrotandi nudo nudus accumbit, et proprio suo corpore morbi vim frangit, et malo hominem liberat. Hoc autem ita se habere idoneus testis etiam Nicander Colophonius fuerit, cujus versus adscribam: Audivi Libycos Psyllos, quos aspera Syrtis Serpentumque ferax patria alit populos, Non ictu inflictum diro, morsuve venenum Laedere; quin laesis ferre et open reliquis, Non vi radicum, proprio sed corpore juncto:
Et quae sequuntur.
29 Empedocles physicus De animalium proprietate scribens, auctor est nasci quaedam bigenera, in unum scilicet corpus natura duplici coalita. Ea autem, quae canit, haec sunt: Multa genus duplex referunt animalia membris, Pectora vel capite, aut alio; sic ut videatur Ante viri retroque bovis forma, aut vice versa: In pecore humanae quondam vestigia formae Insunt, et pecoris humano in corpore contra.
30 Callisthenes Olynthius capras scribit in Lycia tonderi, ut ubique locorum oves; sunt enim densissimo et prolixissimo hirsutae pilo, ut ab iis cincinni et capillorum quasi capreoli, implexi ab eis dependere videantur; ex eisdemque navium fabri rudentes contexunt.
31 In libris, quos Cnidius De rebus Indicis conscripsit, Cynamolgorum gentem ait canes permultos, magnitudine Hyrcanis canibus pares, alere solere. Quamobrem vero sit haec natio tam canum studiosa, causam idem adfert. Cum ab aestivo solstitio ad mediam hiemem, tanquam apum examina, aut concitata vesparum vis, sic armenta numero ampliora boum ferorum eos cornibus vehementer incitata appetant; hi non aliter haec retundere valentes canes, quos magna cura alienumerunt, in ipsos immittunt, qui facile boves debellant et interimunt. Deinde ante commemorati homines, quas esculentas carnes existim ant, sibi auferunt; reliquas canibus impertiunt, libenterque communicant, tanquam pro accepto beneficio grati. Reliquo anni tempore, cum non amplius eo boves accedunt, ad venandas alias feras secum ducunt. Idcircoque Cynamolgi appellantur, quod a canibus lac exprimunt mulctra; tum vero sic id ipsum, quemadmodum nos vel ovillum vel caprinum, bibunt.
32 Aeschylides in libris De re rustica in Cio insula prodit agricolas singulos oves possidere paucas, eo quod solum perquam macrum sit, et pascua non habeat; itaque eos ovibus cytisum, folia fici et oleae decidua objicere, et paleas leguminum variorum, quibus illae in pabulo acquiescant. Sed spinas etiam quasdam ab eis seri ait, eo quod emanarit lac coagulari, et in optimum caseum converti, quem Cythnium nominant; ejusque talentum venire drachmis (centum) et nonaginta. Addit et agnos hujus insulae egregios haberi, et majore quam ceteros pretio vendi.
33 Phoenicum libri testantur indigenas vaccas ea esse magnitudine, ut vel procerissimi pastores, cum mulgent, stare, aut etiam in scabellum adscendere habeant necesse, ubera ut possint pertingere. In Lybia Indis finitima retroversus pascentium boum esse armenta auditione accepi; cujus rei causa est, quod non rite collocata a natura ante oculos cornua habent, et quae ante pedes sunt, videre non queant; ex quo fit, ut ingressionem ad caudam retorquentes herbam depascantur. Aristoteles ait Leuctricorum boum cornua atque aures ex una stirpe cognata et simul contexta esse. Idem auctor est, in loco quodam Libyae caprarum ubera a pectore dependere; et apud Budianos Carisci accolas albam ovem nullam nasci, sed nigras omnes esse.
34 Sardiniam pecudum optimam esse parentem Nymphodorus scribit, caprasque procreare, quarum pellibus pro vestimentis indigenae utuntur; tamque mirifica naturae vi esse, ut hiberno tempore calefaciant, aestivo refrigerent; simulque in iis ipsis pellibus cubiti magnitudine pilos innasci: atque ei, qui iis indutus fuerit, si commodum videatur, cum est frigida tempestas, pilos ad corpus convertit, ut ab iis calescat; cum autem est aestas, invertit, ne calore vexetur.
35 Cur silentio praeterirem Orthagoram? Is in libs, quos conscripsit De rebus Indicis, inquit in Coytha, vico sic nuncupato ab indigenis, pisces aridos capris in stabulis comedendos objici.
36 Elephantum a suillo timere pecore jam dixit: nunc explicare placet, quod ad Megaram accidit. Cum ab Antipatro Megarenses circumsederentur, acerrimeque Macedones incumberent, primo in sues pice liquida oblitos incendium Megarei excitarunt, deinde sic incensos in hostes immiserunt. Ii itaque furore inflammati, cum in elephantorum agmina incurrerunt, tum clamantes, nempe igni flagrantes, quasi quibusdam furiis elephantos incitarunt, et graviter perturbarunt. Itaque nullum neque ordinem tenebant, neque amplius, quamvis a primo aetatis tempore domiti fuissent, mansuefacti erant; sive quod sua quadam natura a suibus abhorreant, sive etiam quia horum absonum vocis acument perhorreant. Cujus regi non ignari educatores generis elephantini una cum suibus pullos alunt, ex consuetudine eos ut minus horreant.
37 Apud Indos Psyllos (nam sunt etiam alteri Africi) arietibus non majores equi gignuntur; itemque oves, quae magnitudine agnos non superant; asini quoque tales nascuntur, et similiter multitudini, boves, et quod illic cunque bestiarum, perparvulum est. Porro apud Indos nullum suem, neque ferum neque cicurem, nasci ajunt; et suilli generis usum Indos detestari, et tantopere ab eo vescendo, quam ab humanis carnibus abhorrere.
38 Ad paludem, quae juxta Ephesiam Metropolim est, ajunt cavernam esse serpentium plenam maximarum, quae magnum acerbitatis virus habent in mordendo. hae tametsi ex caverna prodeuntes usque ad proximam paludem serpunt; natando tamen trajicere, ut in oppositam ripam exeant, cancrorum, qui eas extensis forcipibus comprehensas interficiunt, metu non audent. Conquiescunt igitur, atque a transmittendo se sustinent, ccancrorum custodias formidantes, et poenarum metum exhorrescentes: ac nisi mirabili naturae dono paludis ripas cancri incolerent, et tuta illic omnia praestarent; dudum pestiferis serpentium morsibus incolae periissent.
39 Onesicritus Astypalaeus duos in India scribit dracones fuisse, quos Aposisares Indus nutriverit alterum sex et quadraginta, alterum octoginta cubitorum; eosdemque Alexandrum, Philippi filium, ardenter videre expetivisse. Regantne Philadelpho, duos item ex Aethiopia dracones in Alexandriam deportatos fuisse vivos Aegyptiorum libri testantur, alterum magnitudine quatuordecim, alterum tredecim cubitorum. Evergetis regis temporibus tres etiam advectos fuisse, unum novem, alterum septem cubitorum, tertium magna cura in Aesculapii templo nutritum fuisse ajunt Aegyptii. Atque etiam aspides quatuor cubitorum magnitudine nasci iidem referunt. Haec super horum animalium peculiari natura, et incrementi eorum magnitudine, adferre volui. Jam qui de Chiorum rebus historiam conscripserunt, ad quandam in ea insula Pelinnaei montis vallem, proceris arboribus frequentem atque opacam, maxima magnitudine draconem inquiunt procreatum fuisse, cujus sibilum Chii vehementer perhorrescerent. Magnitudinem autem cum nulli neque agricolae, neque pastores, accedendo propius considerare auderent, sed ex solo sibilio ingentem quandam et formidolosam feram bestiam esse suspicarentur, moles ejus tandem mirabili quadam machinatione atque solertia cognita fuit. Vento enim vehementissimo vallis arbores concussae, et violenter collisi rami ignem conceperunt, et simul inde ingens incendium excitatum locum omnem comprehendit, feramque circumdedit; quae cum intercepta elabi non posset, ardore flammae conflagravit. Itaque nudato loco, omnia conspicua facta fuere; et vero Chii metu liberati cum spectatum venissent, inusitata magnitudine ossa, et immane caput offenderunt; ut ex iis, qualis quantusve vivus ille fuisset, conjici posset.
40 Seps e genere serpentum ex eo magnam admirationem excitat, quod colorem in eorum, quae contingit, similitudinem immutat. Ejus imi quatuor dentes cavi sunt, et tuniculis quibusdam occultantur; ex iis venenum emittens, celeriter putrefacit, et interimit.
41 Megasthenes in India scorpios dicit alatos eosdemque maximos procreari, et similiter aculeis atque Europaeos pungere; et ibidem serpentes gigni volucres, non die sed noctu infestas, quae urinam quoque reddant, cujus contactu animalium partes illico putrescant. Haec Megasthenes. Ceu Polycletus maximos ait lacertos in eadem regione, tum valde vario colore nasci; ut pellis floridis quibusdam picturis maxime distincta, et ad tactum mollis, et tenera sit. In Arabia quidem lacertos nasci, et ad duorum cubitorum magnitudinem accedere scribit Aristoteles.
42 Pammenes in eo opere, quod De feris venenatis scripsit, alatos tradit scorpios in Aegypto nasci, duplici aculeo armatos: et id quidem ipsum ait se non auditione accepisse, sed ex sese hanc historiam profiteri: item bicipites serpentes binis pedibus ad caudam praeditas esse. Porro Ctesias Cnidius refert in ferme, cui nomen Argades, quod ad Persicam Sittacen est, serpentes abunde gigni, capite albas, reliquo corpore nigras; quatuor cubitorum longitudinem habere, et quos morsu percusserint interimere; interdiu eas haudquaquam videri solere, sub aqua natantes; noctu vero vel aquantibus, vel lintea lavantibus quod non pauci faciunt, vel propter aquae deficientis necessitatem, vel quod impediti negotiis interdiu vestes non abluerint perniciem inferre.


Liber Decimus Septimus
1 In navigatione maris rubri Alexander dicit se serpentes vidisse longitudine quadraginta cubitorum, et crassitudine pro rata longitudinis portione: item genus cancrorum, quorum testae circumferentia undique pedis mensuram immplebat; et chelae maximae prominebant; neminem vero iis insidiari, quia sacri habentur Neptuno, et deo consecrantur, ut quasi donaria sint ejus ab omni noxa et omnibus insidiis tuta.1
2 Clitarchus ait circa Indiam serpentem sedecim cubitorum gigni. Atque etiam aliud serpentium genus non speciem similitudinemque aliorum gerere, sed magnitudine multo inferiores esse, et tanquam pigmentis distinctos, sic versicolores spectari; vittas enim a capite ad caudam pertinentes habere, alias aerei, alias argentei, nonnullas rubri, alias aurei coloris; eosdemque morsu celerrime interimere posse; idem refert.
3 Nymphis libro De Ptolemaeis nono ait viperas in Troglodytide, si cum aliis conferantur, ingenti nasci magnitudine, ad cubita quindecim quandoque; porro testudinum tegmenta reperiri tanta, ut singula senos medimnos Atticos capiant.
4 Primum ut morsu prester, e genere serpentium, affecit, statim ignavos et immobiles reddit paulo post menti oblivio et tenebrae offunduntur, ut neque notionem habeant morsus, neque respirare, neque meiere queant; simul et percussos a pilis jam nudatos suffocatio sequitur, cum convulsionibus, et morte acerrimis doloribus referta.
Phylarchus libro duodecimo in vulgus edidit, aspides ab Aegyptiis vehementer coli; easdemque ex eo cultu prorsus mansuescere, ciboque cicures fieri; neque simul cum pueris infantibus viventes eis quippiam nocere, et vero appellatas ex cavis prodire, atque ad appellantem accedere; digitorum autem crepitu vocantur. Aegyptii in aspidum nationem hospitalissimi: primum enim ut pransi sunt, statim temperatas vino et melle farinas in mensam, in qua pransi sunt, exponunt; postea crepitu digitorum eas tanquam convivas ad prandium vocant: illae vero velut ad condictam coenam invitatae, aliae aliunde prorepentes, accedunt, et mensam circumstant; ac reliqua omni spira humi relicta, caput allevantes circumlambunt, sensimque atque moderate farina explentur, eamque consumunt. Cum autem Aegyptii de nocte habent necesse surgere, ne ipsas in tenebris conculcent, iterum percussione digitorum utuntur, eis, ut de via decedant, signum dantes; illae sane sonitus discrimen et cur fiat intelligentes confestim se subducunt, et in latibula abstruduntur; itaque is, qui de lecto surgit, postea in nullas ipsarum incurrit.
6 In tantam saepe magnitudinem excrescit crocodilus, ut Psammitchi Aegyptiorum regis tempore viginti quinque cubitorum dicant visum fuisse; regnante vero Amaside, palmorum quatuor supra sex et viginti cubita. In Laconico mari accepi ingentia cete nasci, eamque ob causam criticorum quidam Homerum dicunt Lacedaemonem cetosam appellasse. Circa Cythera insulam cete praedicant majori granditate generari, eorumque nervos accommodatos esse ad conficiendas non solum psalteriorum et musicorum aliorum organorum fidiculas; sed ad bellica etiam instrumenta ex his confectae chordae censentur optimae. Ceterum in rubro mari, praeter jam dictos, gignuntur etiam scorpii et gobii, partim duum, partim trium cubitorum. Amometus in quadam Libyca urbe dicit sacerdotes ex lacu quodam cantionum illecebris praestrictos crocodilos sedecim cubitorum educere. Theocles libro quarto in Syrti ait cete procreari triremibus majora. Circa Gedrosiam, Indiae regionem non ignobilem, Onesicritus atque Orthagoras scripserunt, cete longitudine dimidiati stadii, et latitudine pro rata longitudinis portione nasci, tantoque robore septa esse, ut saepe cum fistulis respirarint, tantopere in sublime marinos fluctus jactent, ut haec imperitis maximae maris tempestates ac turbines esse videantur.
7 Aristoteles libro octavo De animalibus ait, elephantos novem hordei medimnos Macedonicos ad summum comedere quinos, aut etiam septenos si dederis, et simul arborum frondes ac turiones]. Metretas vero, inquit idem, Lacedaemonicas quatuordecim bibere possunt, et rursus ad ejusdem diei vesperam octo. Ducentos autem annos vivunt, nonnulli etiam trecentos. Clarae aquae potio elephanto (camelo) inimicissima est, turbulentam et sordidam suavissimam ducit: ac si ad flumine aut ad lacum accesserit, non prius, quam coenum pedibus perturbarit, et pulchritudinem aquae difformarit, ad hauriendam aquam se inclinat. Sine potione vel octo dies fert.
8 Terrestre qodd animal Pythagoras scribit in libro De mari rubro circa idem mare procreari, et cepum (h. e. hortum) apposite idcirco nominari, quod tanquam hortus variis coloribus distinguatur; et cum aetate est confirmata, pari magnitudine est cum Eretriensibus canibus. Jam porro hujus colorum varietatem, sicut ille scribit, animus nobis est explicare. Ejus caput, et dorsum, et spina, ad caudam usque prorsus valde igneo colore sunt, tum aurei quidam pili disseminati spectantur; facies alba ad genas usque, inde ad collum auro similes vittae pertinent; colli inferiores partes usque ad pectus, et anteriores pedes omnino albi coloris sunt; mammae duae manum implentes coeruleo colore visuntur, venter candidus, pedes posteriores nigri sunt; rostri formam si cynocephalo comparaveris, non aberrabis a vero.
9 Animal quoddam onocentauram vocant, eamque quisquis vidit, non incredibile ducet, quod fama pervagatum est, Centaurorum nationes fuisse, neque fictores atque pictores in eorum descriptione mendaces fuisse; sed eos quoque a tempore productos, et gemina diversae naturae corpora in unum coaluisse, non negabit. Verum sive revera fuerint, sive omni cera flexibilior, et ad fingendum habilior, fama illos finxerit, tanquam dimidiato hominis et altero equi corporibus permixtis, et una conciliatis anima praetereo. De onocentaura quidem mihi nunc est animus explicare, quae auditione et fama accepi: Eam ipsam scilicet homini similem esse; et pilis prolixis faciem ejus ambiri; collum et pectus humanam speciem similitudinemque gerere; mammas quoque turgidas in pectore; humeros, brachia cubitos, manusque, ac pectus usque ad lumbum humanam figuram habere; dorsum, latera, ventrem, posteriores pedes, asininis persimiles esse, et quemadmodum asinum cinereo colore esse, at imum ventrem (ad latera) leviter exalbescere: duplicem usum ei manus praestare; nam celeritate ubi sit opus, eae praecurrunt ante posteriores pedes, ex quo fit, ut ceterorum quadrupedem cursu non superetur; ac rursus ubi habet necesse vel cibum capere, vel quicquam tollere, ponere, apprehendere, aut constringere qui antea pedes essent, manus efficiuntur, tumque non graditur, sed sedet. Animal est gravi animi acerbitate; nam si capiatur, non ferens servitutem, libertatis desiderio ab omni cibo abhorret, et fame sibi mortem consciscit. Haec de onocentaura Pythagoram narrare testatur Crates ex Mysio Pergamo.
10 Boeotiae terrae solum talpis caret** agro Lebadico; ac si importentur aliunde, non fodiunt, sed moriuntur: ad ejus vicinam vero Orchomenum permultae procreantur. In Africa nulli sunt neque apri, neque cervi. In Ponto neque mollia neque testacea, nisi raro et perpauca, gignuntur. Unicornes aves in Aethiopia nasci, et sues quadricornes, itemque ovillum pecus a lana quidem inops, verumtamen pilis camelorum hirsutum, auctor est Dinon.
11 In Zacyntho phalangiorum morsu percussis, bene periti harum rerum homines dicunt, non ea modo accidere, quae alibi ictis usu evenire solent; sed eadem ipsa etiam omnia acerbiora fieri. Primum enim ut quis morsus sit, totum ejus corpus obtorpescere, et tremore affici, et frigidissimum esse, et vomitum cum convulsione subsequi, et membrum genitale eis intendi; dolent et auribus vehementer, et ex utriusque pedis vola. His autem partibus, quas dixi, se dolere ostendunt, admotis ad eas manibus. Jam porro quod audientibus magnum terrorem injicit, et videntibus majorem admirationem movet, exponam: Cum ab eorum morsu quidam integri atque intacti balneas, quarum lavatione phalangio vulnerati fuissent usi, subiissent, aut hercle pedes abluissent, ut saepe fieri solet, vel fortuito, vel ex inimicorum insidiis omnibus doloribus, quibus torquentur morsi, adfecti fuerunt.
12 Rubetarum genus esse aut, cujus non modo potus est perniciosus, sed illius etiam adspectus adspicientibus infestissimus exsistit. Nam si quis ex iis, qui malas artes ingeniose factitare sciunt, eam primo contriverit, deinde ejus sanguinem sive ad vinum, sive ad aliam potionem, quam homines venefici idoneam existimarint admistum cuipiam per insidias bibendum dederit; is sane sine mora perit. Ejus vero adspectus hanc improbitatem habet, ut eam adversam si quis acriter intueatur, et illa contra improbo obtutuo suo respiciat, ac suam adspirationem sibi familiarem, sed humano corpori hostilem, anhelans emittat, pallore inficiat, unde aliquis rei ignarus, vel primum superveniens hominem ex colore aegrotum esse conjiceret; qui tamen ad dies non multos durat, deinde evanescit.
13 Charadrii avis hoc beneficium est, minime hercle contemnendum; nam si quis ictericus eum acerrime intueatur, ille contra oculis fixis, tanquam vicissim ei succensen, respiciat; ejusmodi mutuus adspectus hominem morbo, quem dixi, liberat.
14 Eudoxus ait, cui ego hac in re fidem non habeo, alios non prohibeo, se cum Herculis columnas superasset, aves quasdam in stagnis seu lacubus vidisse, bubus majores. Hoc etsi mihi, ut dixi, non verisimile est; quod audivi, tamen omittere nolui.
15 Aristoteles scribit perdicem feminam, si contra marem steterit, aura ab eo flante, mirabili quadam naturae vi concipere. Septem diebus perdix nidum contexit, septem consumit in pariendo, septenis deinde pullos nutricatur. timaeus, Heraclides et Neocles medicus rubetas dicunt duo jecora habere; quorum alterum occidat, alterum illi adversans salutem adferat.
16 Theopompus Venetos inquit Adriam accolentes, cum arationis tertiae et sementis faciendae tempus adest, monedulis placentas quasdam, sive mazas, ex farina cum oleo et melle temperata muneri mittere; qui quidem idcirco proponunt, ut velut placamenta monedulis sint, et induciae cum iis pactae, ne Cereris fructum terrae commissum refodiant, aut sublegant. Lycus cum haec vera esse fatetur, tum eosdem addit loros etiam rubros eis proponere, et his propositis discedere; monedularum vero greges extra fines manere: ac nimirum duos aut tres, tanquam legatos, ex ubi ab iis mitti solere, exploraturos hospitum multitudinem; qui ut eam perspexerunt, revertuntur, et invitant eo modo, quo hi quidem vocare, illi intelligere solent. Eae autem invitatae gregatim, instar nubium, accedunt, ac si offas objectas comederint, se cum iis pacem et foedus habere Veneti intelligunt; sin contempserint, et tanquam vilia non dignentur comedere, indigenae sibi persuasum habent illorum conemptum famem minari. Nam veluti homines muneribus incorrupti, sic illae nihil ex objectis escis gustantes in arationes involant, et maximam satorum partem acerbissime praedantur, animo irato effodientes et investigantes.
17 Amyntas in Mansionibus, quas sic inscripsit, in terra Caspia tradit boum et equorum greges esse innumerabiles; et certis temporibus infinitam murium multitudinem accedere. Ejusque rei testimonium adfert, inquiens in perennibus fluviis rapide praecipitantibus intrepide eos innatare, et caudas inter se mordicus tenentes hoc firmamento uti, eoque ceu validissimo vinculo fluvios transmittere. Cum autem in arationes transierint, segetes succidunt, et in arbores adscendentes fructus edunt; et, quos vorare nequeunt, ramos frangunt. Quibus Caspii ubi resistere non queunt, hoc modo infestas eorum incursiones moliuntur ulcisci, ut habentibus uncinatos ungues avibus non quicquam noceant; quae quidem ipsae tantis gregibus, ut nubes esse videantur, eo advolantes mures corripiunt, et suo proprio quodam naturae munere a Caspiis famem depellunt. Porro vulpium Caspiarum ea est multitudo, ut non modo agrestia stabula adeant, sed urbes quoque ac domos ingrediantur; nihil tamen hercle nocentes, neque rapientes, sed ita cicures Caspiis tanquam caniculae adulantur. Mures autem Caspiis infesti neque magnitudine inferiores, quam Aegyptii ichneumones, itemque feri sunt et acerbi, et robore dentium non aliter ferrum dissecare ac devorare possunt, quam mures in Teredone Babyloniae; quorum pelles molles institores ad Persas vehunt, quibus vestes consuuntur, et corpus optime fovetur; hosque suo sermone canautanas appellant. Hoc etiam in muribus admiratione dignum est: si mus praegnans capta dissecetur, et eximatur foetus, in eo quoque dissecto foetus reperietur alter.
18 De pastinacae marinae natura hoc etiam cognovi. Pastinacam natantem piscator intuitus in piscatoria navicula saltat, et dicteria aut convitia aliqua jactat; et insuper tibia, si norit, quam tanquam illecebram fert, canere incipit: haec ex ea re magnam voluptatem capit (etenim, sicut ferunt, tum aures habent musicae, tum saltationis oculos intelligentes) atque hac permulsione illecta sensim ad summam aquam natat. Interea vero, dum hic cantu et saltatione illecebras egregie machinatur, alter quispiam sporta imprudentem subducit; itaque praeter omnem spem, dum voluptate toa mulcetur, et nihil metuit, capitur.
19 Eudoxus ait Galatas, qui ad orientem solem pertinent, ejusmodi facere, quae si cui credibilia videntur, fidem adhibeat; sin minus, rejiciat. Cum locustarum greges, ut nubes esse videantur, in Galatiae agros involantes fruges infestant, tum Galatae quibusdam precibus et obsecrationibus utuntur, simul et sacra conficiunt, quibus aves quasdam implorant; eae autem illorum precibus obsequentes frequentes veniunt, et locustas perdunt. Ac si quis e Galatis earum aliquam comprehenderit, hoc supplicium in eum ex legibus illius gentis constitutum est, ut morte mulctetur. Ac si huic, qui eas ceperit, ignotum fuerit, aves tantopere offenduntur, ut iterum invocatae, propter impunitatem illius, non ioo precationibus obtemperent.
20 Aristoteles in Samo ait albam nasci hirundinem, cujus oculos si quis pupugerit, statim quidem excaecatur; post vero visum recipit; et, sicut ille dicit, sic acute quemadmodum a principio videt.
21 Cinnamomum avem auditione accepi ex plantae cognominis surculis, e paludibus collectis, iis in locis, ubi Herodotus et alii scribunt nidos construere, ac inter se contexere. Qui ejusmodi igitur ramulos ambiunt, sagittas graves, robusto et contentissimo nervo expulsas, magno impetu contra ramos, quibus nititur nidus, mittunt; itaque rumpuntur, et festucae decidunt, quae vulgo cinnamomi nomine celebrantur.
22 Clitarchum etiam audiamus. Hic in India scribit volucrem amatorio adfectu flagrantem, nomine orionem, si bene memini nasci. Eam magnitudine parem ardeae esse dicit, rubris similiter cruribus, oculis aliter quam illae coeruleis; sic a musica instructam, ut cantilena sua suavissimum hymenaeum, qui maxime inter homines celebratur, referat, et dulcedine aures Sirenum instar permulceat.
23 Avem Indicem Catreum nuncupatam, cum eximia formae pulchritudine Clitarchus ait, tum pavonis magnitudine esse, tum pennarum ejus extremitates smaragdi similitudinem gerere. Quod si quid aliud intueatur, ejus oculi nescias quo colore sint; sin te adspiciat, cinnabrin te videre in ejus oculis diceres, excepta pupilla, cui color melinus, et acies acuta: quod in aliorum oculis album, in illis pallidum est: capitis plumae caerulescentes guttis quibusdam croceis sparsis distinctae sunt: pedibus color sandaracae: vox canora, sicut lusciniae, et acuta. Indi sane suas delicias etiam ex avibus habent, et earum adspectu oculos pascunt. Sunt inter ceteras quaedam undiquaque purpureae, et purissimae flammae adsimiles; quae gregatim tantopere volant, ut nubes esse videantur. Sunt et alia avium genera varia, quarum species non satis describi potest cantandi suavitate et oris expressione tanta, ut comparatio nulla reperiatur, nisi Sirenes quasdam eas dixeris. Nam has quoque virgines alatas, et pedibus aves fuisse, poetarum fabulae canunt, et pictores ostendunt.
24 Cycnis sedes et commorationes sunt in lacubus, paludibus, stagnis, et perennibus fluviis, quorum confluens moderate et sedate fertur. Suapte natura pacati sunt, ad senectutemque perveniunt non sibi gravem. Robore, quo magno praediti sunt, confidentiores exsistunt, non ut injuriam ipsi inferant priores, sed ut lacessiti eam propulsent; itaque facile aquilas etiam provocati vincunt. De pugna autem supra dixi.
25 Clitarchus tradit in India esse simiarum genera colore varia, et magnitudine praestantia oriri: tantamque earum in montibus multitudinem esse, ut Alexandrum Philippi filium magnis copiis septum eae frequentes perterrefecerint, quod arbitraretur se collectum et sibi insidiantem exercitum videre. Nam cum Alexandro se ostenderunt casu, excelso et recto corpore erant. Non capiuntur retibus, neque sagacium canum venandi solertia, sed cum sit animal saltationis avidum, si saltantem viderit, saltare cupit; et tibia canere meditatur, si vim et nbbos inflandi adsequi possit. Si item quempiam viderit calceos induentem, imitatur; et si quem viderit ocos rubrica pingentem, hoc idem facere studet. Itaque pro his ex plumbo factos graves calceos proponunt, et laqueos subjiciunt, ut pes quidem inseri possit, sed interim firmo vinculo retineatur. Itemque visco decipiuntur. Speculo etiam Indus venator in simarum conspectu utitur; cujus loco discedens aliud relinquit, et laqueum subtus addit validum. Simia vero accedens, et fixo obtutu in speculum intenta imitatione hominis, visco ex speculo palpebris adhaerente ita occaecatur, ut facillime capiatur, itaque caecutiens facillime capitur, ut quae fuga consulere jam nequeat. Haec et alia de simiis tum Indicis, tum non Indicis, nobis commemorata, digna profecto ingenii liberalis cognitione videntur.
26 Leones in India nasci maximos, ne tenuissima quidem mihi dubitatio est; terra enim india mater optima aliorum animalium in causa est. Hi erga obvios immanissimi dicuntur; eorum colla nigra sunt, et pilis horrida, et adspectu formidolosa. Si capianntur, mansuescunt quidem, modo ne maximi sint: tum vero adeo adsuefiunt loro, ut facile similiter atque canes ad venandos hinnulos, cervos, apros, tauros, et asinos sylvestres duci queant: sagacissime enim, sicut audio, odorantur.
27 In Africa genus fuit, ut fertur, Nomea id est, pastoralis dicta, et regionem sortita pascuis abundantem, et fortunatam; sed tandem cum leones plurimi et maximi et audacia invicti supervenissent, penitus est extincta, ita ut nihil ejus reliquum sit factum. Leones enim confertim advenientes expugnari nequeunt.
28 Euphorion in Commentariis scriptum reliquit, Samum cum olim desertissimam fuisse, tum in ea bestias feras et infestas obviis maxima magnitudine, nomine Neades fuisse, quarum sola voce terra discederet; indeque profectum esse id proverbium, quod vulgo Samii dicunt: Magis clamat quam Neades. Idemque adfert earum ossa maxima vel sua aetate extitisse.
29 Indorum regem hostibus bellum inferentem bellatorum centum mille elephantorum antecedunt; tum vero aliorum maximorum et fortissimorum ter mille subsequuntur, ad hostiles muros ipso incursu evertendos institutorum, cum rex jubet, evertunt autem pectorum suorum vi et impetu. Hoc se audivisse Ctesias scribit. Idemque Babylone se vidisse dicit palmas ab his eodem modo impetu violentissimo exstirpatas; idque facere solent, cum domitor illud jusserit.
30 Zenothemis scribit in Paeonide palude quosdam pisces procreari, quibus adhuc palpitantibus, si eos bubulo pecori edendos objicias, expletur non minus libenter, quam ceteri boves foeno; contra ab eorundem mortuorum usu, sicut idem ait, tantopere abhorret, ut non attingat.
31 In Armenia excelsum saxum auditione accepi permultam aquam emittere, atque sub ipsum subjici fontem undiquaque quadratum tres passus profundum, singulaque ejus latera stadii dimidium occupare; et simul cum aqua pisces frequentes excidere, cubiti magnitudine, tum majores, tum non multo minores; et ex iis partim delabi semimortuos, partim adhuc palpitantes emori. Et pervagatum est eos colore esse nigerrimos, nec adspectu insuaves. Verumtamen si quid eorum vel homo vel fera bestia gustarit, statim mori. Propterea vero Armenios, quod illorum regio ferarum multitudine redundet, primum eos collectos ad solis radios exsiccare; deinde ne hausta piscium adspiratione gravi et pestilenti, aut excitato inde pulvere hausto pereant, ore et naribus obturatis hoc piscium genus contundere, et in farinam redigere; tum ad ficus admistam in ea loca, quae maxime abundant feris, disseminare. Bestiae primum ut eas attigerunt, statim moriuntur; atque sic apri, dorcades, cervi, ursi, asini sylvestres, feraeque caprae necantur; nam ejusmodi animalia ficuum et farinarum avidissima sunt: perimuntur autem hoc modo, quod nimium abundent. Jam vero alio modo tollunt leones, pardales, lupos, quippe qui carnivroi sunt. Nam in domesticarum ovium et caprarum discisso latere, quatenus manus inseri queat, earum carnibus farinam infarciunt, et infelicem hercle escam praedictis feris objiciunt; cum enim ejusmodi quippiam pardalis, leo, lupus gustaring, continuo moriuntur. Est autem cum omnis Armenia mater et nutrix ferarum, tum praecipue campestre circa fluvium.
32 In Caspia regione audio ingetem lacum esse, et in eo maximos pisces nasci, qui oxyrynchi vocantur, videlicet a rostri forma; eosque ad magnitudinem octo cubitorum excrescere. Eos Caspii captos sale spargunt, et ex illis salsamenta conficiunt, eosdemque exsiccatos camelis dossuariis Ecbatana vehunt. Idem adipe detracto, farinas ex iis conficiunt, et hujusmodi salsamenta quidem vendunt, oleo vero pinguissimo et non graveolenti unguntur. Atque etiam exempta ex iis viscera excoquunt, unde ad permultos usus accommodatum fit glutinum: nam non modo ad quaecunque applicatum fuerit, adhaerescit, visu perlucidum; sed et firmissime retinet, ut et decem diebus madefactum non tamen dissolvatur, neque remittat: itaque etiam artifices, qui circa ebur laborant, eo utuntur, et opera conficiunt pulcherrima.
33 Fama quaedam venit in sermonem hominum apud Caspios avem procreari magnitudine maximi gallinacei, versicolore varietate florentem; atque auditione accepi eam supinam volare, et sub collum extensis cruribus se veluti sublevare; tum catelli vocem mittere, neque in sublime, sed circum terram idcirco volare, quod in altum non queat sese attollere. Est et altera avis Caspia, vel potius Indica (nam in India etiam nasci dicitur) anseris magnitudine: lato quidem sed tenui capite, cruribus parvis (longis?) est: vario colore distinguitur; nam ejus dorsum purpureum est, venter maxime coccineus, caput et cutis (collum?) exalbescunt: vocem caprinam mittit.
34 Caspiae caprae et albissimae sunt, et cornibus mutilae, corpore parvae ac simae. Cameli quoque Caspiis abundant, quorum maximi ad equorum maximorum accedunt magnitudinem. Eorum villi adeo sunt molles, cum Milesiis lanis ut mollitudine comparari possint; ex iisque sacerdtes et Caspiorum ditissimi praecipuisque vestes conficiant.
35 Antenor in Libris rerum Creticarum in Rhauciorum urbem ait divino quodam impulsu apum, quae vocantur Chalcoides (aereae), examen accessisse, et defixis aculeis obvios vehementer vexasse: illos earum impetum non sustinentes e patria migrasse, et in alium pervenisse locum, ibique condidisse oppidum, quod similiter patriae amore Rhaucum in ipsa Creta nominarunt; ut quamvis vi fatali essent depulsi, nomen tamen illius retinerent. Ait autem Antenor in Ida monte Cretae etiamnum harum apum paucas quasdam esse reliquias, quae similiter, ut illae, obvios acriter pungant,
36 Cameli carnes a leonibus comedi solere testimonio est Herodotus: cum in Xerxis camelos, qui commeatum portarent, dicit leones invasisse, et ex aliis animalibus nulla, neque jumenta, neque homines attigisse. At mihi Herodotus paucarum in natura rerum peritus videtur, qui leones Thracios miratur voluptatem in cibo unam alteri praeposuisse; nam camelos quantopere appetant, Arabes sciunt, et quincunque regionem leonum simul et camelorum parentme atque nutricem habitant. Iiy non admiror, si leo vi quadam naturali et occulta cameli carmen expetit, et in hoc animal etiam nunquam prius visum sui satiandi causa irruit. Appetitus enim naturalis eos, etiam cum primum vident, ut suavissimum inde sibi futurum parent alimentum, incitat.
37 Decem et sex viri triturantes, et in maximis solis ardoribus siti pressi, unum ex suis, ut aquam de proximo hauriret fonte, miserunt. Is abiens messoriam falcem manu tenbat, et in humeris situlam gestabat; ubi vero ad fontem venit, offendit aquilam quam strictissime cauteque serpente circumplicatam, jamjamque suffocandam. In eam enim aquila involaverat, verum non compos voti neque insidias evadere, neque pullis, juxta Homericum illud, epulas adferre poterat; sed spiris illius, ceu laqueis circumventa vicina erat ad pereundum, non perdendum. Agricola, vel quod non ignoraret, vel quod auditione accepisset, aquilam Jovis nunciam et ministram esse, et quod nosset feram et improbam bestiam esse serpentem, falce eam dissecuit; et vinculis aquilam, unde effugere non poterat, exsolvit. Cumque his obiter gestis revertisset, atque hausta aqua vinum temperatum omnibus ministrasset; ii quidem avidissime copioseque in prandio bibere ingrediuntur; is autem qui aquam hausisset, jam post illos bibiturus erat; nam hactenus pocillator, non compotor erat. Ad labra igitur poculum cum admovisset, servata ab eo aquila circum locum illum etiam nunc felici ejus fortuna versans, ut hanc mercedem obtentae salutis persolveret, sic in poculum involavit, ut potio effunderetur. Ille quia sitiebat, indignatus ait: Hanccine tu gratiam, (nam avem recognoscebat) tuo conservatori refers? Hoccine decet? Quis porro studium suum in alterum conferet ob Jovis gratiarum praesidis atque inspectoris reverentiam? Cum haec eloqueretur sitiens, et se ad alios converteret, videt ex venenata potione palpitantes extremum spiritum efflare. Serpens enim, ut conjicere licebat, suo veneno fontem imbuerat. Itaque redemptionis praemium ei, qui se conservasset, aquila cum pari salute compensavit. Crates Pergamenus tradit Stesichorum etiam in quodam poemate, haudquaquam pervulgato, hujus rei mentionem facere, gravem sane illum meo judicio et antiquum testem citans.
38 In maris Caspii insula cum alias aves peculiares nasci ferunt, tum maxime unam ea vi et natura adfectam, ut magnitudine quidem anseribus eam similem esse dicant, imo vero egregium anserem superet; pedes vero habeat grui persimiles; dorso sit vehementer rubro, ventre viridi, collo albo, et disseminatis maculis croceis distincto, non minus quam duo cubita longo; capite item tenui et longo, rostro nigro; et vocem ranis similem mittat.
39 In Prasiana Indorum regione Megasthenes simias scribit maximis canibus non inferiores esse magnitudine; quinque cubitorum caudam habere; tum ex earum fronte comas propendere, easdemque barbam promittere; tum facie alba esse, corpore vero nigro; neque malitia ceteris simiis ingenita, sed mansuetudine et humanitate imbutas esse.
40 Indica regio est circa Astaborm fluvium, ubi Rhizophagi habitant. Illic, oriente Sirio, culicum nubes quaedam terribiles, magna vi occupare aërem visae, subito superventu civitatem quandam infestarunt. Circa lacum etiam Arrhatan (qui et ipse in India est prope fluvium jam dictum) feros istos culices abundare ajunt, ubi locus desertus et est, et appellatur. Eum accolae et finitimi circumquaque negant ab initio et perpetuo habitatoribus caruisse; sed scorpiorum copias infestas supervenisse, et nimium phalangiorum exstitisse roventum illorum, quae Tetragnatha nominant. Hanc bestiolarum diritatem ex corrupta aqua pluvia generatam ajunt; et incolas primum hujus mali impetum aliquandiu magna patientia tolerasse; sed cum illud jam inexpugnabile esset, et passim omnis aetatis homines interirent, tandem consilii inopia, cum nulla ratione adversus tantam luem tueri se possent, deserta regione, gratam prius et optimam patriam reliquerunt solitariam.
41 De patriis sedibus quosdam Italiae populos incursio murium agrestium perniciosa expulit, atque in fugam compulit; quod sane sic segetes et plantas, tanquam summa siccitas, aut teterrimum frigus, aliave intempestiva tempestas vastarent, non modo seminibus et superficie arrosis, sed radicibus quoque succisis. Et aves cum Medicam regionem invasissent, perditis et vastatis frugibus, incolas ad emigrationem adegerunt. Autariatas Indorum gentem plurimae ranae et imperfectae de coelo lapsae in alium locum demigrare coegerunt. Et quandam nationem Libycam, cujus et supra memini, leones de patria terra depulerunt.
42 In Babyloniorum terra formicae (formicaleones) nascuntur, quarum genitale membrum retro aversum est, contrario quam in aliis modo.
43 Panthera in Caria et Lycia non est iracunda, neque saltu admodum valet; corpus ei oblongum et quanquam hastilibus et lanceis vulneretur, resistit tamen, nec facile concedit ferro, juxta illud Homeri: Quae, quamvis ferro fuerit transfixa, repugnat.
44 Rhinocerotis figuram nimis frivolum esset describere, quum permulti ex Graecis et Romanis, qui illum viderunt, ejus formam plane sciant; at enim vim il0 et naturam actionum non alienum est exponere. Quod in summa nare cornu gerit, cujus mucro acutus exsistit, ex eo nomen traxit; neque ipsum illud de robore concedit ferro. Quod quidem ipsum, cum est contra elephantum pugnaturus, saxis exacuit et limat: cetera non ei paria cum elephanto, utpote qui procerissimus est, et fortissimus; cornu igitur cuspidato elephanti crura subiens alvum discerpit, et lacerat; isque, effuso sanguine, decumbit, decumbit. Pugna autem eorum est de pastionibus, multosque elephantos ita periisse evenit. At si alvum non praeoccuparit, illius promuscide apprehensus attrahitur, ac retinetur, et dentibus ceu securibus conscinditur. Tametsi enim ejus pellis ea exsistat firmitate, ut aegre jaculo penetrari queat; tamen tam violentus est elephanti impetus, ut eam trajiciat.
45 Tauri Aethiopici, qui carnivori nominantur, animalium ferocissimi sunt; et si cum Graecorum bobus conferantur, duplam habent magnitudinem, ac velocitate corporis excellunt: tum rufis pilis vestiuntur, tum caesiis sunt oculis, idque magis quam leones. Et alias quemadmodum aures, sic cornua mobilia habent; at in pugna ea ita exserunt, ut, postquam prae ira erecta sunt, flecti nequeant. Ejus etiam tergora tanto robore sunt, ut nullis neque spiculis, neque telis penetrari possint; inhorrescens enim taurus cutis rigore ferrum elidit. In equorum et boum armenta, et pecorum greges, et feras omneis invadunt. Itaque pastores, ad tuendum suum pecus occultas foveas in magnam altitudinem depressas machinantes, moliuntur eis insidias. Hi cum inciderunt, atroci animi excandescentia suffocantur. Judicatur autem apud Troglodytas jure praestantissimum hoc animal; ut quod viribus praeditum sit leonis, velocitate equi, robore tauri, et ferro sit impenetrabile.
46 Mnaseas in libro De Europa scribit esse templum qodd Herculis et uxoris ejus, quam ceu Junonis filiam poetae celebrant. In hujus templi consepto cicures aves multas nutriri ait, nempe gallos et gallinas. Compaskk autem, et gregatim pro sui generis sexu degunt, et sumptu aluntur publico, quos diximus, consecrati. Gallinae in aede Hebes, gallinacei in Herculis pascuntur. Fluit autem in medio rivus perennis et limpidae aquae. Gallinarum igitur nulla ad Herculis templum accedit; at suo tempore mares stimulati libidine rivum transvolant, et postquam impleverint feminas, ad deum suum et suas redeunt sedes, lustrati purgatique interflunete rivo, quo sexus uterque dispescitur. Natis igitur, ut consentaneum est, ovis gallinae incubant, pullosque excludunt; ac mares genitoribus, feminae novellae matribus accedunt et aluntur.


Epilogus Auctoris
Dixi hactenus, quantumcunque studio, cura, labore, ingenio, et aemulatione quadam honestorum et eruditorum hominum, qui ante me hoc argumentum veluti certatim excoluerunt, diligentiam superandi, indagare ac invenire potui; et ne quid eorum, quae adsecutus eram, omitterem, operam dedi: nam sapientiae amor, quo nihi ingenio hominis liberalis cognatum aut familiare magis est, omni pigritia excussa, animantium etiam brutarum mutarumque contemplationem ne aut contemnerem, aut negligerem, me excitavit. Non equidem ignoro homines tum avaros et pecuniae mancipatos, tum ombitiosos et gloriae potentiaeque cupidos omnes, hoc mihi vitio daturos, quod in hujusmodi rebus tempus et otium meum occupare voluerim; cum ad multo majora adspirare, gravitatem auctoritatemque apud hominum vulgus mihi comparare ac inter potentes in aulis principium viros censeri, denique magnas divitias mihi conquirere licuisset. Ego vero ingenium vulpis, naturam ac vim lacerti, scarabaei, serpenteis, et leonis, quid agat panthera, quae pietas commendet ciconiam, quam suaviter arguteque suos meditetur et edat cantus luscinia, quam ingeniosus sit elephas, item piscium genera, et gruum migrationes, et draconum naturas, et reliqua, quae hoc volumine comprehensa observavi, indagare malui; copiasis et locupletibus hominum adnumerari, et ex illorum ordine censeri, non libet. Quod si de numero hominum naturae studiosorum, inter quos et poetae sunt eruditi, et philosophi ingeniosi, et alii scriptores rerum naturalium experientia clari, etiam ipse unus esse cupio, et enitor; multo sane honestiore loco, et dignitate majori, quam pro illorum judicio, futurum me confido. Ita enim sentio, ut vel unam alicujus egregiae disciplinae portiunculam potius, quam celeberrimas ditissimorum quamvis opes atque possessiones, mihi accedere optarim. Haec de studiis meis et animi instituto hactenus. Jam porro reprehensum hoc iri a nonnullis non dubito, quod non de singulis animalium, quae dici poterant, omnia unum in locum collecta conjunxerim, neque separatim singulorum proprietates in unum locum congesserim; sed mixta narratione varias variorum animalium proprietates enarraverim, de multis etiam per singulas partes disserens; ita ut alicubi ab hoc vel illo animante digressus, rursus alibi ad idem redierim, et alia quaedam super ejus natura attulerim. His respondeo, primum me homine esse meae spontis, nec ab alieno arbitrio aut consilio pendere. Deinde, voluisse me varietate argumenti lectorem allicere, et taedium, quod ex earundem aut similium rerum narratione oboritur, evitare; atque ideo e diversis anima ntibus per intervalla digestis veluti floribus et multicolorem, concinnandum mihi contexendumque proposuisse. Quod si venationis studiosi homines, vel una quapiam fera deprehensa, sibi gratulantur, et lucrum existim ant: multo magis tantae animalium multitudinis non vestigia invenisse, non corpora cepisse; sed facultates illas, quibus natura eas dignata est, investigasse, rem longe pulcherrimam et praeclaram esse dixerim. Nihil huc fecerint Cephali, et Hippolyti, a si qui alii ferarum in montibus venationes egregie exercuerunt. Nihil rei piscatoriae etiam peritissimii, ut Metrodorus Byzantius, aut filius ejus Leonides, aut Demostratus, aut alii piscatores, quales profecto non pauci fuerunt. Nihil eximii pictores, etsti quidam illorum magnam sibi sua arte gloriam pepererunt; nam artificiosa equi pictura Aglaophontem nobilitavit, et Apellem hinnulus, Myronem vero statuarium vacca ceu bucula ex aere facta, et alios alia opera. Nam si unus aliquis non unius, non paucorum, sed majoris, quae natura produxit, partis animalium mores, formam, ingenium, industriam, justitiam, temperantiam, fortitudinem, adfectum et amorem innatum erga suos, ac pietatem, veluti venando indagandoque deprehenderit; maxima medius fidius admiratione dignus fuerit. Hic vero res ipsa et institutum sermonis me admoet, ut aegre feram et indolescam brutorum animalium pietatem commendari, in hominibus vero taxari pietatem (impietatem). Sed hac de re in praesentia non dicam plura; hoc tantum, ut par est, monebo lectorem, cujus ab initio quoque hujus scripti mentionem feci, non mereri me reprehensionem, si eadem fere, quae omnes vel plerique, scripserim; nova enim animalia cerare non potui; eorum vero, quae natura produxit, permulta mihi cognita esse describendo ostendi. Inter cetera autem peculiaria quaedam, aliis hactenus in eadem historia versatis indicta, protuli; et cum in aliis, tun in his quoque, veritatem me maximi facere declaravi. Ceterum de diligentia mea, et cura styli, hoc est, elocutione, compositione, et vocabulorum totiusque dictionis proprietate ac honestate, judicium penes illos esto, quos judices ac censores minime iniquos nactus fuero. FINIS


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://penelope.uchicago.edu/Thayer