Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (13)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (42)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ALBINOVANUS PEDO - CONSOLATIO AD LIVIAM DE MORTE DRUSI

Visa diu felix, mater modo dicta Neronum,
Iam tibi dimidium nominis huius abest.
Iam legis in Drusum miserabile, Liuia, carmen.
Vnum, qui dicat iam tibi, Mater, habes.
Nec tua te pietas distendit amore duorum:
Nec posito fili nomine, dicis; Vter?
Et quisquam leges audet tibi dicere flendi?
Et quisquam lacrimas temperat ore tuas?
Hei mihi, quam facile est (quamuis hic contigit omnes)
Alterius luctu fortia verba loqui!
Scilicet exiquo percussa es fulminis ictu;
Fortior vt pssis cladibus esse tuis.
Occidit exemplum iuuenis venerabile morum:
Maximus ille armis, maximus ille toga.
Ille modo eripuit latebrosas hostibus Alpes,
Et titulum belli dux, duce fratre, tulit.
Ille genus Sueuos acre, indomitosque Sygambros
Contudit, inque fugam barbara terga dedit:
Ignotumque tibi meruit, Romae, triumphum;
Protulit in terras imperiumque nouas.
Soluere vota Ioui, fatorum ignara tuorum,
Mater, et armiferae soluere vota Deae,
Gradiuumque patrem donis implere parabas;
Et quoscumque coli iusque piumque Deos.
Maternaque sacros agitabas mente triumphos:
Forsitan et curae iam tibi currus erat.
Funera pro sacris tibi sunt ducenda triumphis,
Et tumulus Drusum pro Iouis arce manet.
Fingebas reducem; praeceptaque mente fovebas
Gaudia; et ante oculos iam tibi victor erat.
Iam veniet: iam me gratantem turba videbit:
Iam mihi pro Druso dona ferenda meo.
Obuia progrediar, felixque per oppida dicar;
Collaque et hoc oculos illius ore premam.
Talis erit: sic occurret: sic oscula iunget:
Hoc mihi narrabit: sic prior ipsa loquar.
Gaudia vana foues: spem pone, miserrima, falfam.
Desine de Druso laeta referre tuo.
Caesaris illud opus, voti pars altera vestri,
Occidit. Indignas, Liuia, solue comas.
Quid tibi nunc mores prosunt, actumque pudice
Omne aquum, et tanto tam placuisse viro?
Quidque pudicitia tantum inuiolata bonorum,
Vltima sit laudes inter vt illa tuas?
Quid tenuisse animum contra sua secula rectum;
Altius et vitiis exeseruisse caput?
Nec nocuisse vlii, et fortunam habuisse nocendi?
Nec quemquam neruos extimuisse tuos?
Nec vires errasse tuas Campoque Foroque;
Quamque libet citra constituisse domum?
Nempe per hos etiam Fortunae iniuria mores
Regnat; et incerta est hic quoque nixa rota.
Hic quoque sentiur: ne quid non improba carpat,
Saeuit; et iniustum ius sibi vbique facit.
Scilicet immunis si luctus vna fuisset
Liuia, Fortunae regna minora sorent?
Quid? si non habitu sic se gessisset in omni,
Vt sua non essent inuidiosa bona?
Caesaris adde domum, quae certe, funeris expers,
Debuit humanis altior esse malis.
Ille vigil, summa sacer ipse locatus in arce,
Res hominum ex tuto cernere dignus erat.
Nec fleri ipse suis, nec quemquam flere suorum;
Nec, quae nos patimur vulgus, et ipse pati.
Vidimus erepta moerentem stirpe sororis.
Luctus, vt in Druso, publicus ille fuit.
Condidit Agrippam, quo te, Marcelle, sepulcro:
Et cepit generos iam locus ille duos.
Vix posito Agrippa tumuli bene ianua clausa est:
Perfecit officium funeris, ecce, soror.
Ecce, ter ante datis, iactura nouissima, Drusus
A magno lacrimas Caesare quartus habet.
Claudite iam, Parcae, nimium reserata sepulcra;
Claudite: plus iusto iam domus ista patet.
Cedis; et incassum tua nomina, Druse leuantur.
Vltima sit fati haec summa querela tui.
Iste potest implere dolor vel secula tota,
Et magni luctus obtiuisse locum.
Multi in te amissi: nec, cui tot turba bonorum,
Omnis cui virtus contigit, vnus eras.
Nec genetrice tua fecundior vlla parentum:
Tot bona per partus quae dedit vna duos.
Heu! par illud vbi est, totidem virtutibus aequum?
Et concors pietas, nec dubitatus amor?
Vidimus, attonitum fraterna morte, Neronem
Squalida promissa flere per ora coma,
Dissimilemque sui, vultu profitente dolorem:
Hei mihi, quam toto luctus in ore fuit?
Tu tamen extremo moriturum tempore fratrem
Vidisti: lacrimas vidit et ille tuas.
Adfigique suis moriens tua pectora sensit,
Et tenuit vultu lumina fixa tuo:
Lumina, fraternas iam subitura manus.
At miseranda parens suprema neque oscula fixit,
Frigida nec fouit membra tremente sinu.
Non animam adposito fugientem excepit hiatu;
Nec traxit caesas per tua membra comas.
Raptus et absenti, dum te fera bella morantur,
Vtilior patriae, quam tibi, Druse, tuae.
Liquitur; vt quondam, Zephyris et solibus ictae
Soluuntur tenerae, vere tepente, niues.
Te queritur, casusque malos, irrisaque tales,
Accusatque annos, vt diuturna, suos.
Talis in vmbrosis, mitis nunc denique, filuis
Deflet Threicium Daulias ales Ityn:
Halcyonum tales ventosa per aqquora questus
Ad surda tenui voce sonantur aquas.
Sic plumosa nouis plangentes pectora pennis
Oeniden subitae concinuistis aquas.
Sic fleuit clymene: sic er Clymeneides, alte
Cum iuuneis patriis excidit ictus equis.
Congelat interdum lacrimas, duratque, tenetque,
Suspensasque oculus fortior intus agit.
Erumpunt, iterumque grauant gremiumque sinusque.
Essusae grauidis vberibusque genis.
In vires abiit flendi mora; plenior vnda
Defluit, exigua si qua retenta mora.
Tandem, vbi per lacrimas licuit, sic flebilis orsa est,
Singultu medios impediente sonos:
Nate, breuis fructus, duplicis sors altera partus,
Gloria confectae, nate, parentis vbi es?
Sed neque iam duplicis, neque iam sors altera partus,
Gloria confectae nuns quoque matris, vbi es?
Heu! modo tantus, vbi es? tumulor portaris et igni.
Haec sunt in reditus dona paranda tuos?
Siccine dignus eras oculis occurrere matris?
Sic ego te reducem digna videre fui?
Caesaris vxori si talia dicere sas est;
Iam dubito, magnos an rea esse Deos?
Nam quid ego admisi? quae non ego numina cultu,
Quos ego non potui demeruisse Deos?
Hic pietatis honos? artus amplector inanes.
Et vorat hos ipsos flamma rogusque sinus.
Tene ego sustineo positum scelerata videre?
Tene meae poterunt vngere, nate, manus?
Nunc ego te infelix summum teneoque tuorque?
Effingoque manus? oraque ad ora fero?
Nunc primum adspiceris consul victorque parenti?
Sic mihi, sic miserae nomina tanta refers?
Quos primum vidi sasces, in funere vidi:
Et vidi euersos, indiciumque mali.
Quis credat? matri lux haec moestissima venit,
Qua natum in summo vidit honore suum.
Iamne ego non felix? iam pars mihi rapta Neronum,
Materni celeber nomine Drusus aui?
Iamne meus non est, nec me fecit ille parentem?
Iamne sui Drusi mater? et ipse fuit?
Nec cum victorem referetur adesse Neronem,
Dicere iam potero, Maior, an alter, adest?
Vltima contigimus. ius matris habemus ab vno.
Vnius est munus, quod tamen orba negor.
Me miseram! extimui, frigusque per ossa currit.
Nil ego iam possum certa vocare meum.
Hic meus ecce fuit: iubet hic de fratre vereri
Omnia te saltem moriar, Nero, tu mea condas
Lumina, et excipias hanc animam ore pio.
Atque vtinam Drusi manus altera, et altera fratris,
Formarent oculos, comprimerentque, meos!
Quod licet, hoc certe tumulo ponemur in vno,
Druse: neque ad veteres conditus ibis auos.
Miscebor cinerique cinis, atque ossibus ossa.
Hanc lucem celeri turbine Parca neat!
Haec et plura refert: lacrimae sua verba sequuntur,
Oraque nequicquam per modo questa fluunt.
Quin etiam corpus, matri vix vixque remissum,
Exsequiis caruit, Liuia, paene suis.
Quippe ducem arsuris exercitus omnis in armis,
Inter quae periit, ponere certus erat.
Abstulit inuitis corpus venerabile Frater;
Et Drusum patriae, quod licuitque, dedit.
Funera ducuntur Romana per oppida Drusi;
(Heu facinus!) per que victor iturus erat;
Per quae deletis Rhaetorum venerat armis.
Hei mihi, quam dispar huic fuit illud iter!
Consul init fractis moerentem fascibus Vrbem.
Quid faceret victus, sic vbi victor init?
Moesta domus plangore sonat, cui figere laetus
Parta sua dominus vouerat arma manu.
Vrbs gemit, et vltum miserabilis induit vnum,
Gentibus aduersis forma sit illa; precor!
Incerti clauduntque domos, strepitantque per vrbem;
Hic illic pauidi clamque palamque dolent.
Iura filent, mutaeque tacent sine vindice leges:
Adspicitur toto purpura nulla foro.
Dique latent templis: neque iniqua ad funera vultus
Praebent: nec poscunt thura serenda rogo.
Obscuros delubra tenent. pudet ora colentum
Adspicere, inuidiae, quam meruere, metu.
Atque aliquis de plebe pius pro paupere nato
Sustulera timidas sidera ad alta manus:
Iamque precaturus, quid ego autem credulus, inquit,
Suspiciam in nullor irrita vota Deos?
Liuia, non illos pro Druso Liuia mouit.
Nos erimus magno maxima cura loui?
Dixit: et iratus vota insuscepta reliquit;
Durauitque animum, destituitque preces.
Obuia turba ruit: lacrimisque rigantibus ora
onsuis erepti publica damna refert.
Omnibus idem oculi; par est concordia flendi.
Funeris exsequiis adsumus omnis Eques.
Omnis adest aetas, moerent iuuenesque senesque;
Ausoniae matres, Ausoniaeque nurus.
Auctorisque sui praefertur imagine moesta,
Que victrix templis debita laurus erat.
Certat onus lecti generosa subire iuuentus:
Et studet officio sedula colla dare.
Et voce et lacrimis laudasti, Caesar, alumnum;
Tristia cum medius rumperet orsa dolor.
Tu letum optasti, Dis auersantibus omen,
Par tibi: si sinerent te tua fata mori.
Sed tibi debetur coelum: te, fulmine pollens,
Accipiet cupidi regia magna Iouis.
Quod petiit, tulit ille; tibi vt sua facta placerent:
Magnaque laudatus praemia mortis habet.
Armataeque rogum celebrant de more cohortes:
Et pedes exsequias reddit equesque duci.
Te clamore vocant iterumque iterumque supremo.
At vox aduersis collibus icta redit.
Ipse pater flauis Tiberinus inhorruit vndis:
Sustulit et medio nubilus amne caput.
Tum salice implexum, muscoque et arundine crinem
Caeruleo magna legit ab ore manu:
Vberibusque oculis lacrimarum flumina misit.
Vix capit adiectas alueus altus aquas.
Iamque rogi flammas extinguere fluminis ictu,
Corpus et intactum tollere, certus erat.
Sustentabat aquas, cursusque inhibebat equorum,
Vt posset toto proluere amne rogum.
Sed Mauors templos vicinus, et accola Campi,
Tot dixit siccis verba nec ipse genis.
Quamquam amnes decet ira; tamen, Tiberine, quiescas:
Non tibi; non vllis vincere fata datur.
Iste meus periit: periit arma inter et anses:
Et dux pro patria, funere caussa latet.
Quod potui tribuisse, dedi: victoria parta est.
Auctor abit operis, sed tamen exstat opus.
Quondam ego tentaui Clothoque, duasque sorores,
Pollice quae certo pensa seuera trahunt,
Vt Remus Iliades, et frater conditor Vrbis
Effugerent aliqua stagna profunda via.
De tribus vna mihi, partem accipe, quae datur, inquit,
Muneris: ex istis, quod petis, alter erit.
Hec tibi; mox Veneri Caesar promissus vterque.
Hos debet solos Martia Roma Deos.
Sic cecinere Deae: nec tu, Tiberine, repugna,
Irrite; nec flammas amne morare tuo.
Nec Iuuenis positi supremos destrue honores.
Vade age, et admissis labere pronus aquis.
Paret: et in longum spatiosas explicat vndas;
Structaque pendenti pumice tecta subit.
Flamma dui cunctata caput contingere sanctum,
Errauit posito lenta sub vsque toro.
Tandem vbi complexa est filuas, alimentaque sumsit,
Aetherea subiectis lambit et astra comis.
Qualis in Herculeae colluxit collibus Oetae,
Cum sunt imposito membra cremata Deo.
Vritur heu decor ille viri, generosaque forma,
Et faciles vultus; vritur ille vigor!
Victricesque manus, facundaque principis ora,
Pectoraque, ingenii magna capaxque domus!
Spes quoque multoum flammis vruntus in isdem.
Iste rogus miserae viscera matris habet.
Facta ducis viuent, operosaque gloria rerum.
Haec manet: haec totque legetur in aquo:
Seque opus ingeniis carminibusque dabit.
Stabis et in rostris tituli speciosus honore;
Caussaque dicemur nos tibi, Druse, neis.
At tibi ius veniae superest Germania, nullum.
Postmodo tu poenas, barbare, morte dabis.
Adspiciam Regum liuentia colla catenis;
Duraque per saeuas vincula nexa manus:
Et tandem trepidos vultus: inque illa ferocum
Inuitis lacrimas decidere ora genis.
Spiritus ille minax, et Drusi morte superbus,
Carnifici in miesto carcere dandus erit.
Consistam, laetisque oculis, lentusque videbo
Strata per obscaenas corpora nuda vias.
Hunc aurora diem, spectacula tanta ferentem,
Quam primum croceis roscida portet equis.
Adiice ledaeos, concordia sidera, fratres;
Templaque Romano conspicienda foro.
Quam paruo numeros impleuit principis aquo,
In patriam meritis ocuubuitque fenex!
Nec sua conspiciet (miserum me) munera Drusus,
Nec sua pro templi nomina fronte leget.
Saepe Nero, illacrimans, submissa voce loquetur:
Cur adeo fratres, heu sine fratre, Deos?
Certus eras numquam, nisi victor, Druse, reverti.
Haec te debuerant tempora: victor eras.
Consule nos, duce nos, duce iam victore, caremus:
Inuenit en tota moeror in vrbe locum!
At comitum squalent immissis ora capillis,
Infelix, Druso sed pia, turba, suo.
Quorum aliquis, tendens in te sua brachia, dixit,
Cur sine me, cur sic incomitatus abis?
Quid referam de te, dignissima coniuge Druso,
Atque eadem Drusi digna parente nurus?
Par bene compositu; iuuenum fortissimus alter,
Altera tam forti mutua cura viro.
Femina tu princeps; tu filia Caesaris: illi
Nec minor es magni coniuge visa Iouis.
Tu concessus amor, tu solus et vltimus illi,
Tu requies fesso grata laboris eras.
Te moriens, per verba nouissima, questus abesse:
Et mota in nomen frigida lingua tuum.
Infelix recipis, non quem promiserat ipse:
Nec tibi deletos poterit narrare Sygambros,
Ensibus et Sueuos terga dedisse suis.
Fluminaquae, et montes, et nomina magna locorum:
Et si quid miri vidit in orbe nuouo.
Frigidus ille tibi, corpusque refertur inane:
Quemque premat sine te, sternitur eccetorus.
Quo raperis, laniata comas, similisque furenti?
Quo ruis? atoonita quid petis ora manu?
Hoc fuit Andromache, cum vir religatus ad axem
Terruit admissos sanguinolentus equos.
Hoc fuit Euadne, tunc cum ferienda coruscis
Fulminibus Capaneus impauida ora dedit.
Quid mortem tibi moesta rogas? amplexaque natos,
Pignora de Druso sola relicta tenes?
Et modo per somnos agitaris imagine falsa,
Teque tuo Drusum credis habere sinu?
Et subito tentasque manu, sperasque receptum;
Quaeris et in vacui parte priore tori?
Ille pio (si non temere haec creduntur) in aruo
Inter honorator excipietur auos.
Magnaque maternis maioribus, aequa paternis
Gloria, quadriiugis aureus ibit equis:
Regalique habitu, curruque superbus eburno,
Froude triumphali tempora vinctus erit.
Accipient iuunem Germanica signa serentem
Consulis imperio conspicuumque decus.
Gaudebuntque suae merito cognomine gentis;
Quod solum domito victor ab hoste tulit.
vix credent tantum rerum cepisse tot annos
Magna viri latum quaerere facta locum.
Haec ipsum sublime ferent: haec optima mater,
Debuerant luctus attenuare tuos.
Femina digna illis, quos aurea condidit aetas,
Principibusque natis, principe digna viro.
Quid deceat Drusi matrem, matremque Neronis,
Adspice; quo surgas, adspice, mane toro.
Non eadem vulgusque decent, et lumina rerum.
Est quod praedipuum debeat ista domus.
Imposuit te alto Fortuna, locumque tueri
Iussit honoratum, Liuia: perfer onus.
Ad te oculos, auresque trahis, tua facta notamus.
Nec vox missa potest principis ore tegi.
Alta mane; spraque tuos exsurge dolores:
Infragilemque animum, quod potes, vsque tene.
An melius per te virtutum exempla petemus,
Quam si Romanae principis edis opus?
Fata manent omnes; omnes exspectat auarus
Portitro: et turbae vix satis vna ratis.
Tendimus huc omnes: metam proparamus ad vnam.
Omnia sub leges mors vocat atra suas.
Ecce necem intentam coelo, terraeque, fretoque,
Casurum triplex vaticinantur opus.
I nunc, et, rebus tanta impendente ruina,
In te solam oculos et tua damna refer.
Maximus ille quidem iuuenum, spes publica vixit,
Et, qua natus erat, gloria summa domus.
Sed mortalis erat: nec tu secura fuisti,
Fortia progenie bella gerenta tua.
Vita data est vtenda: data est fine foenore nobis
Mutua, nec certa persoluenda die.
Fortuna arbitriis tempus dispensat iniquis.
Illa rapit iuuenes: sustinet illa senes.
Quaque ruit, furibunda ruit: totumque per orbem
Fulminat, et caecis ceaca triumphat equis.
Regna Deae immitis parce irritare querendo:
Sollicitare animos parce potentis herae.
Quae tamen hoc vno tristis tibi tempore venit,
Saepe eadem rebus fauit amica tuis.
Nata quod en alte es, quod foetibus aucta duobus:
Quodque etiam magno consociata Ioui:
Quod semper domito rediit tibi Ceasar ab orbe,
Gejjit et inuicta prospera bella manu:
Quod spes impleerunt maternaque vota Nerones;
Quod pulsus toties hostis vtroque duce.
Rhenus; et Alpinae valles, et sanguine nigro
Decolor infecta testis Itargus aqua.
Danubisque rapax, et Daciu orbe remoto
Apulus huic hosti perbreue Pontus iter:
Armeniusque fugax, et randem Dalmata suplex,
Summaque dispersi per iuga Pannonii:
Et modo Germanus Romanis cognitus orbis.
Adspice quot meritis culpa sit vna minor.
Adde quod est absens functus: nec cernere nati
Semineces oculos sustinuere tui.
Quique dolor menti lenissimus influit aegrae,
Accipere es luctus aure coacta tuos.
Praeuertitque auditis anxia mentis eras.
Non ex praecipiti dolor in tua pector venit,
Sed per mollitos ante timore gradus.
Iuppiter ante dedit fati mala figna cruenti,
Flammifera petiit cum tria templa manu:
Iunonisque graui nocte impauidaeque Minervae,
Sanctaque et immensi Casaris icta domus.
Sidera quin etiam ceolo fugisse feruntur,
Lucifer et solitas destituisse vias.
Lucifer in tot nulli comparuit orbe,
Et venit stella non praeeunte dies.
Sideris hoc obitus terris instare monebat;
Et mergi Stygia nobile lumen aqua.
At tu, qui superes moestae solatia matri,
Comprecor, illi ipsi conspiciare senex.
Perque annos diuturnus eas fratrisque tuosque;
Et viuat nato cum sene mater anus.
Euentura precor. Deus excusare priora
Dum volet, a Druso cetera laeta dabit.
Tu tamen ausa potes tanto indulgere dolori,
Longius vt nolis, heu male fortris, ali.
Vix etiam fueras paucas vitalis in horas,
Obtulit inuitae cum tibi Caesar opem:
Admouitque preces, et ius immiscuit illis:
Aridaque adfusa guttura tinxit aqua.
Nec minor est nato seruandae cura parentis:
Hic adhibet blandas, nec sine iure, preces.
Coniugis et nati meritum peruenit ad omnes:
Coniugis et nati, Liuia, sospes ope es.
Supprime iam lacrimas, non est reuocabilis istis,
Quem semel vmbrifera nauita lintre tulit.
Hectora tot fratres, tot defleuere sorores;
Et pater, et coniux, Astyanaxque puer,
Et longaeua parens; tamen ille redemtus ad ignes,
Nullaque per Stygias vmbra renaui aquas
Contigit hoc etiam Thetidi; populator Achilles
Iliaca ambustis ossibus arua premit:
Illi caeruleum Panope matertera crinem
Soluit, et immensas fletibus auxit aquas;
Consortesque Deae centum, longaeuaque magni
Oceani coniux, Oceanusque pater,
Et Thetis ante omnes: sed nec Thetis ipsa, neque omnes
Mutarunt auidi tristia iura Dei.
Prisca quid huc repeto? Marcellum Octauia fleuit,
Et fleuit populo Caesar vtrumque pala.
Sed rigidum ius est, et ineuitabile mortis.
Stant rata, non vlla fila renenda manu.
Ipse tibi emissus nebulosi litore Auerni,
Si liceat, forti verba tot ore sonet:
Quid numeras annos? vixi maturior annis.
Acta senem faciunt: haec numeranda tibi.
His aeuum fuit implendum, non segnibus annis.
Hostibus eueniat longa senecta meis.
Hoc ataui monuere mei, proauique Nerones.
Fregerunt ambo Punica bella duces.
Hoc domus ista docet, per te mea, Caesaris alti.
Exitus hic, mater, debuit esse meus.
Nec meritis (quamquam illa iuuant magis) abfuit illis,
Mater, honos: titulis nomina plena vides.
Consul, et ignoti victor Germanicus orbis,
(Cui fuit heu! mortis publica caussa) legor.
Cingor Apollinea victricia tempora lauro,
Et sensi exsequias funeris ipse mei.
Decursusque virum notos mihi, donaque Regum,
Cunctaque per titulos oppida lecta suos;
Et quo me officio portauerit illa iuuentus,
Quae fuit ante meum tam generosa torum.
Denique laudari sacrato Caesaris ore
Emerui, lacrimas elicuique Deo.
Et cuiquam miserandus ero? iam comprime fletus.
Hoc ego, qui flendi sum tibi caussa, rogo.
Haec sentit Drusus, si quid modo sentit in vmbra;
Nec tu de tanto crede minora viro.
Est tibi, sitque precor, multorum filius instar:
Parsque, tutela hominum: quo sospite vestram,
Liuia, funestam dedecet esse domum.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://vd18-proto.bibliothek.uni-halle.de/de-sub-vd18/content/pageview/2086550