Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

AMMIANUS MARCELLINUS - RES GESTAE A FINE CORNELI TACITI

LIBER XIV

I

1. Post emensos insuperabilis expeditionis eventus languentibus partium animis, quas periculorum varietas fregerat et laborum, nondum tubarum cessante clangore vel milite locato per stationes hibernas, fortunae saevientis procellae tempestates alias rebus infudere communibus per multa illa et dira facinora Caesaris Galli, qui ex squalore imo miseriarum in aetatis adultae primitiis ad principale culmen insperato saltu provectus ultra terminos potestatis delatae procurrens asperitate nimia cuncta foedabat. propinquitate enim regiae stirpis gentilitateque etiam tum Constantini nominis efferebatur in fastus, si plus valuisset, ausurus hostilia in auctorem suae felicitatis, ut videbatur.

2. Cuius acerbitati uxor grave accesserat incentivum, germanitate Augusti turgida supra modum, quam Hannibaliano regi fratris filio antehac Constantinus iunxerat pater, Megaera quaedam mortalis, inflammatrix saevientis adsidua, humani cruoris avida nihil mitius quam maritus; qui paulatim eruditiores facti processu temporis ad nocendum per clandestinos versutosque rumigerulos conpertis leviter addere quaedam male suetos falsa et placentia sibi discentes, adfectati regni vel artium nefandarum calumnias insontibus adfligebant.

3. eminuit autem inter humilia supergressa iam impotentia fines mediocrium delictorum nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina; cuius socrus cum misceri sibi generum, flagrans eius amore, non impetraret, ut ferebatur, per palatii pseudothyrum introducta, oblato pretioso reginae monili id adsecuta est, ut ad Honoratum tum comitem orientis formula missa letali omnino scelere nullo contactus idem Clematius nec hiscere nec loqui permissus occideretur.

4. Post hoc impie perpetratum quod in aliis quoque iam timebatur, tamquam licentia crudelitati indulta per suspicionum nebulas aestimati quidam noxii damnabantur. quorum pars necati, alii puniti bonorum multatione actique laribus suis extorres nullo sibi relicto praeter querelas et lacrimas, stipe conlaticia victitabant, et civili iustoque imperio ad voluntatem converso cruentam, claudebantur opulentae domus et clarae.

5. nec vox accusatoris ulla licet subditicii in his malorum quaerebatur acervis ut saltem specie tenus crimina praescriptis legum committerentur, quod aliquotiens fecere principes saevi: sed quicquid Caesaris implacabilitati sedisset, id velut fas iusque perpensum confestim urgebatur impleri.

6. excogitatum est super his, ut homines quidam ignoti, vilitate ipsa parum cavendi ad colligendos rumores per Antiochiae latera cuncta destinarentur relaturi quae audirent. hi peragranter et dissimulanter honoratorum circulis adsistendo pervadendoque divites domus egentium habitu quicquid noscere poterant vel audire latenter intromissi per posticas in regiam nuntiabant, id observantes conspiratione concordi, ut fingerent quaedam et cognita duplicarent in peius, laudes vero supprimerent Caesaris, quas invitis conpluribus formido malorum inpendentium exprimebat.

7. et interdum acciderat, ut siquid in penetrali secreto nullo citerioris vitae ministro praesente paterfamilias uxori susurrasset in aurem, velut Amphiarao referente aut Marcio, quondam vatibus inclitis, postridie disceret imperator. ideoque etiam parietes arcanorum soli conscii timebantur.

8. adolescebat autem obstinatum propositum erga haec et similia multa scrutanda, stimulos admovente regina, quae abrupte mariti fortunas trudebat in exitium praeceps, cum eum potius lenitate feminea ad veritatis humanitatisque viam reducere utilia suadendo deberet, ut in Gordianorum actibus factitasse Maximini truculenti illius imperatoris rettulimus coniugem.

9. Novo denique perniciosoque exemplo idem Gallus ausus est inire flagitium grave, quod Romae cum ultimo dedecore temptasse aliquando dicitur Gallienus, et adhibitis paucis clam ferro succinctis vesperi per tabernas palabatur et conpita quaeritando Graeco sermone, cuius erat inpendio gnarus, quid de Caesare quisque sentiret. et haec confidenter agebat in urbe ubi pernoctantium luminum claritudo dierum solet imitari fulgorem. postremo agnitus saepe iamque, si prodisset, conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur. et haec quidem medullitus multis gementibus agebantur.

10. Thalassius vero ea tempestate praefectus praetorio praesens ipse quoque adrogantis ingenii, considerans incitationem eius ad multorum augeri discrimina, non maturitate vel consiliis mitigabat, ut aliquotiens celsae potestates iras principum molliverunt, sed adversando iurgandoque cum parum congrueret, eum ad rabiem potius evibrabat, Augustum actus eius exaggerando creberrime docens, idque, incertum qua mente, ne lateret adfectans. quibus mox Caesar acrius efferatus, velut contumaciae quoddam vexillum altius erigens, sine respectu salutis alienae vel suae ad vertenda opposita instar rapidi fluminis irrevocabili impetu ferebatur.


II
1. Nec sane haec sola pernicies orientem diversis cladibus adfligebat. Namque et Isauri, quibus est usitatum saepe pacari saepeque inopinis excursibus cuncta miscere, ex latrociniis occultis et raris, alente inpunitate adulescentem in peius audaciam ad bella gravia proruperunt, diu quidem perduelles spiritus inrequietis motibus erigentes, hac tamen indignitate perciti vehementer, ut iactitabant, quod eorum capiti quidam consortes apud Iconium Pisidiae oppidum in amphitheatrali spectaculo feris praedatricibus obiecti sunt praeter morem.

2. atque, ut Tullius ait, ut etiam ferae fame monitae plerumque ad eum locum ubi aliquando pastae sunt revertuntur, ita homines instar turbinis degressi montibus impeditis et arduis loca petivere mari confinia, per quae viis latebrosis sese convallibusque occultantes cum appeterent noctes luna etiam tum cornuta ideoque nondum solido splendore fulgente nauticos observabant quos cum in somnum sentirent effusos per ancoralia, quadrupedo gradu repentes seseque suspensis passibus iniectantes in scaphas eisdem sensim nihil opinantibus adsistebant et incendente aviditate saevitiam ne cedentium quidem ulli parcendo obtruncatis omnibus merces opimas velut viles nullis repugnantibus avertebant. haecque non diu sunt perpetrata.

3. cognitis enim pilatorum caesorumque funeribus nemo deinde ad has stationes appulit navem, sed ut Scironis praerupta letalia declinantes litoribus Cypriis contigui navigabant, quae Isauriae scopulis sunt controversa.

4. procedente igitur mox tempore cum adventicium nihil inveniretur, relicta ora maritima in Lycaoniam adnexam Isauriae se contulerunt ibique densis intersaepientes itinera praetenturis provincialium et viatorum opibus pascebantur.

5. excitavit hic ardor milites per municipia plurima, quae isdem conterminant, dispositos et castella, sed quisque serpentes latius pro viribus repellere moliens, nunc globis confertos, aliquotiens et dispersos multitudine superabatur ingenti, quae nata et educata inter editos recurvosque ambitus montium eos ut loca plana persultat et mollia, missilibus obvios eminus lacessens et ululatu truci perterrens.

6. coactique aliquotiens nostri pedites ad eos persequendos scandere clivos sublimes etiam si lapsantibus plantis fruticeta prensando vel dumos ad vertices venerint summos, inter arta tamen et invia nullas acies explicare permissi nec firmare nisu valido gressus: hoste discursatore rupium abscisa volvente, ruinis ponderum inmanium consternuntur, aut ex necessitate ultima fortiter dimicante, superati periculose per prona discedunt.

7. quam ob rem circumspecta cautela observatum est deinceps et cum edita montium petere coeperint grassatores, loci iniquitati milites cedunt. ubi autem in planitie potuerint reperiri, quod contingit adsidue, nec exsertare lacertos nec crispare permissi tela, quae vehunt bina vel terna, pecudum ritu inertium trucidantur.

8. Metuentes igitur idem latrones Lycaoniam magna parte campestrem cum se inpares nostris fore congressione stataria documentis frequentibus scirent, tramitibus deviis petivere Pamphyliam diu quidem intactam sed timore populationum et caedium, milite per omnia diffuso propinqua, magnis undique praesidiis conmunitam.

9. raptim igitur properantes ut motus sui rumores celeritate nimia praevenirent, vigore corporum ac levitate confisi per flexuosas semitas ad summitates collium tardius evadebant. et cum superatis difficultatibus arduis ad supercilia venissent fluvii Melanis alti et verticosi, qui pro muro tuetur accolas circumfusus, augente nocte adulta terrorem quievere paulisper lucem opperientes. arbitrabantur enim nullo inpediente transgressi inopino adcursu adposita quaeque vastare, sed in cassum labores pertulere gravissimos.

10. nam sole orto magnitudine angusti gurgitis sed profundi a transitu arcebantur et dum piscatorios quaerunt lenunculos vel innare temere contextis cratibus parant, effusae legiones, quae hiemabant tunc apud Siden, isdem impetu occurrere veloci. et signis prope ripam locatis ad manus comminus conserendas denseta scutorum conpage semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi vel cavatis arborum truncis amnem permeare latenter facillime trucidarunt.

11. unde temptatis ad discrimen ultimum artibus multum cum nihil impetraretur, pavore vique repellente extrusi et quo tenderent ambigentes venere prope oppidum Laranda.

12. ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti equestrium adventu cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati digressi sunt retroque concedentes omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.

13. et quoniam inedia gravi adflictabantur, locum petivere Paleas nomine, vergentem in mare, valido muro firmatum, ubi conduntur nunc usque commeatus distribui militibus omne latus Isauriae defendentibus adsueti. circumstetere igitur hoc munimentum per triduum et trinoctium et cum neque adclivitas ipsa sine discrimine adiri letali, nec cuniculis quicquam geri posset, nec procederet ullum obsidionale commentum, maesti excedunt postrema vi subigente maiora viribus adgressuri.

14. proinde concepta rabie saeviore, quam desperatio incendebat et fames, amplificatis viribus ardore incohibili in excidium urbium matris Seleuciae efferebantur, quam comes tuebatur Castricius tresque legiones bellicis sudoribus induratae.

15. horum adventum praedocti speculationibus fidis rectores militum tessera data sollemni armatos omnes celeri eduxere procursu et agiliter praeterito Calycadni fluminis ponte, cuius undarum magnitudo murorum adluit turres, in speciem locavere pugnandi. neque tamen exiluit quisquam nec permissus est congredi. formidabatur enim flagrans vesania manus et superior numero et ruitura sine respectu salutis in ferrum.

16. viso itaque exercitu procul auditoque liticinum cantu, represso gradu parumper stetere praedones exsertantesque minaces gladios postea lentius incedebant.

17. quibus occurrere bene pertinax miles explicatis ordinibus parans hastisque feriens scuta qui habitus iram pugnantium concitat et dolorem proximos iam gestu terrebat sed eum in certamen alacriter consurgentem revocavere ductores rati intempestivum anceps subire certamen cum haut longe muri distarent, quorum tutela securitas poterat in solido locari cunctorum.

18. hac ita persuasione reducti intra moenia bellatores obseratis undique portarum aditibus, propugnaculis insistebant et pinnis, congesta undique saxa telaque habentes in promptu, ut si quis se proripuisset interius, multitudine missilium sterneretur et lapidum.

19. illud tamen clausos vehementer angebat quod captis navigiis, quae frumenta vehebant per flumen, Isauri quidem alimentorum copiis adfluebant, ipsi vero solitarum rerum cibos iam consumendo inediae propinquantis aerumnas exitialis horrebant.

20. haec ubi latius fama vulgasset missaeque relationes adsiduae Gallum Caesarem permovissent, quoniam magister equitum longius ea tempestate distinebatur, iussus comes orientis Nebridius contractis undique militaribus copiis ad eximendam periculo civitatem amplam et oportunam studio properabat ingenti, quo cognito abscessere latrones nulla re amplius memorabili gesta, dispersique ut solent avia montium petiere celsorum.


III
1. Eo adducta re per Isauriam, rege Persarum bellis finitimis inligato repellenteque a conlimitiis suis ferocissimas gentes, quae mente quadam versabili hostiliter eum saepe incessunt et in nos arma moventem aliquotiens iuvant, Nohodares quidam nomine e numero optimatum, incursare Mesopotamiam quotiens copia dederit ordinatus, explorabat nostra sollicite, si repperisset usquam locum vi subita perrupturus.

2. et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae subsederat extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum adgressus. quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem quod cogitabat huius modi.

3. Batnae municipium in Anthemusia conditum Macedonum manu priscorum ab Euphrate flumine brevi spatio disparatur, refertum mercatoribus opulentis, ubi annua sollemnitate prope Septembris initium mensis ad nundinas magna promiscuae fortunae convenit multitudo ad commercanda quae Indi mittunt et Seres aliaque plurima vehi terra marique consueta.

4. hanc regionem praestitutis celebritati diebus invadere parans dux ante edictus per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati ad praesidia descivere Romana. absque ullo egressus effectu deinde tabescebat immobilis.


IV
1. Saraceni tamen nec amici nobis umquam nec hostes optandi, ultro citroque discursantes quicquid inveniri poterat momento temporis parvi vastabant milvorum rapacium similes, qui si praedam dispexerint celsius, volatu rapiunt celeri, aut nisi impetraverint, non inmorantur.

2. super quorum moribus licet in actibus principis Marci et postea aliquotiens memini rettulisse, tamen nunc quoque pauca de isdem expediam carptim.

3. apud has gentes, quarum exordiens initium ab Assyriis ad Nili cataractas porrigitur et confinia Blemmyarum, omnes pari sorte sunt bellatores seminudi coloratis sagulis pube tenus amicti, equorum adiumento pernicium graciliumque camelorum per diversa se raptantes, in tranquillis vel turbidis rebus: nec eorum quisquam aliquando stivam adprehendit vel arborem colit aut arva subigendo quaeritat victum, sed errant semper per spatia longe lateque distenta sine lare sine sedibus fixis aut legibus: nec idem perferunt diutius caelum aut tractus unius soli illis umquam placet.

4. vita est illis semper in fuga uxoresque mercenariae conductae ad tempus ex pacto atque, ut sit species matrimonii, dotis nomine futura coniunx hastam et tabernaculum offert marito, post statum diem si id elegerit discessura, et incredibile est quo ardore apud eos in venerem uterque solvitur sexus.

5. ita autem quoad vixerint, late palantur, ut alibi mulier nubat, in loco pariat alio liberosque procul educat nulla copia quiescendi permissa.

6. victus universis caro ferina est lactisque abundans copia qua sustentantur, et herbae multiplices et siquae alites capi per aucupium possint, et plerosque mos vidimus frumenti usum et vini penitus ignorantes.

7. Hactenus de natione perniciosa. nunc ad textum propositum revertamur.


V
1. Dum haec in oriente aguntur, Arelate hiemem agens Constantius post theatralis ludos atque circenses ambitioso editos apparatu diem sextum idus Octobres, qui imperii eius annum tricensimum terminabat, insolentiae pondera gravius librans, siquid dubium deferebatur aut falsum, pro liquido accipiens et conperto, inter alia excarnificatum Gerontium Magnentianae comitem partis exulari maerore multavit.

2. utque aegrum corpus quassari etiam levibus solet offensis, ita animus eius angustus et tener, quicquid increpuisset, ad salutis suae dispendium existimans factum aut cogitatum, insontium caedibus fecit victoriam luctuosam.

3. siquis enim militarium vel honoratorum aut nobilis inter suos rumore tenus esset insimulatus fovisse partes hostiles, iniecto onere catenarum in modum beluae trahebatur et inimico urgente vel nullo, quasi sufficiente hoc solo, quod nominatus esset aut delatus aut postulatus, capite vel multatione bonorum aut insulari solitudine damnabatur.

4. Accedebant enim eius asperitati, ubi inminuta vel laesa amplitudo imperii dicebatur, et iracundae suspicionum quantitati proximorum cruentae blanditiae exaggerantium incidentia et dolere inpendio simulantium, si principis periclitetur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.

5. ideoque fertur neminem aliquando ob haec vel similia poenae addictum oblato de more elogio revocari iussisse, quod inexorabiles quoque principes factitarunt. et exitiale hoc vitium, quod in aliis non numquam intepescit, in illo aetatis progressu effervescebat, obstinatum eius propositum accendente adulatorum cohorte.

6. Inter quos Paulus eminebat notarius ortus in Hispania, glabro quidam sub vultu latens, odorandi vias periculorum occultas perquam sagax. is in Brittanniam missus ut militares quosdam perduceret ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus fluminis modo fortunis conplurium sese repentinus infudit et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum adfligens et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando a veritate longe discreta. unde admissum est facinus impium, quod Constanti tempus nota inusserat sempiterna.

7. Martinus agens illas provincias pro praefectis aerumnas innocentium graviter gemens saepeque obsecrans, ut ab omni culpa inmunibus parceretur, cum non inpetraret, minabatur se discessurum: ut saltem id metuens perquisitor malivolus tandem desineret quieti coalitos homines in aperta pericula proiectare.

8. per hoc minui studium suum existimans Paulus, ut erat in conplicandis negotiis artifex dirus, unde ei Catenae inditum est cognomentum, vicarium ipsum eos quibus praeerat adhuc defensantem ad sortem periculorum communium traxit. et instabat ut eum quoque cum tribunis et aliis pluribus ad comitatum imperatoris vinctum perduceret: quo percitus ille exitio urgente abrupto ferro eundem adoritur Paulum. et quia languente dextera, letaliter ferire non potuit, iam districtum mucronem in proprium latus inpegit. hocque deformi genere mortis excessit e vita iustissimus rector ausus miserabiles casus levare multorum.

9. quibus ita sceleste patratis Paulus cruore perfusus reversusque ad principis castra multos coopertos paene catenis adduxit in squalorem deiectos atque maestitiam, quorum adventu intendebantur eculei uncosque parabat carnifex et tormenta. et ex is proscripti sunt plures actique in exilium alii, non nullos gladii consumpsere poenales. nec enim quisquam facile meminit sub Constantio, ubi susurro tenus haec movebantur, quemquam absolutum.


VI
1. Inter haec Orfitus praefecti potestate regebat urbem aeternam ultra modum delatae dignitatis sese efferens insolenter, vir quidem prudens et forensium negotiorum oppido gnarus, sed splendore liberalium doctrinarum minus quam nobilem decuerat institutus, quo administrante seditiones sunt concitatae graves ob inopiam vini: huius avidis usibus vulgus intentum ad motus asperos excitatur et crebros.

2. Et quoniam mirari posse quosdam peregrinos existimo haec lecturos forsitan, si contigerit, quamobrem cum oratio ad ea monstranda deflexerit quae Romae gererentur, nihil praeter seditiones narratur et tabernas et vilitates harum similis alias, summatim causas perstringam nusquam a veritate sponte propria digressurus.

3.Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem.

4. eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes transcendit et fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus, reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.

5. ideo urbs venerabilis post superbas efferatarum gentium cervices oppressas latasque leges fundamenta libertatis et retinacula sempiterna velut frugi parens et prudens et dives Caesaribus tamquam liberis suis regenda patrimonii iura permisit.

6. et olim licet otiosae sint tribus pacataeque centuriae et nulla suffragiorum certamina set Pompiliani redierit securitas temporis, per omnes tamen quotquot sunt partes terrarum, ut domina suscipitur et regina et ubique patrum reverenda cum auctoritate canities populique Romani nomen circumspectum et verecundum.

7. Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis ad errores lapsorum ac lasciviam. ut enim Simonides lyricus docet, beate perfecta ratione vieturo ante alia patriam esse convenit gloriosam.

8. ex his quidam aeternitati se commendari posse per statuas aestimantes eas ardenter adfectant quasi plus praemii de figmentis aereis sensu carentibus adepturi, quam ex conscientia honeste recteque factorum, easque auro curant inbracteari, quod Acilio Glabrioni delatum est primo, cum consiliis armisque regem superasset Antiochum. quam autem sit pulchrum exigua haec spernentem et minima ad ascensus verae gloriae tendere longos et arduos, ut memorat vates Ascraeus, Censorius Cato monstravit. qui interrogatus quam ob rem inter multos... statuam non haberet malo inquit ambigere bonos quam ob rem id non meruerim, quam quod est gravius cur inpetraverim mussitare.

9. Alii summum decus in carruchis solito altioribus et ambitioso vestium cultu ponentes sudant sub ponderibus lacernarum, quas in collis insertas cingulis ipsis adnectunt nimia subtegminum tenuitate perflabiles, expandentes eas crebris agitationibus maximeque sinistra, ut longiores fimbriae tunicaeque perspicue luceant varietate liciorum effigiatae in species animalium multiformes.

10. alii nullo quaerente vultus severitate adsimulata patrimonia sua in inmensum extollunt, cultorum ut puta feracium multiplicantes annuos fructus, quae a primo ad ultimum solem se abunde iactitant possidere, ignorantes profecto maiores suos, per quos ita magnitudo Romana porrigitur, non divitiis eluxisse sed per bella saevissima, nec opibus nec victu nec indumentorum vilitate gregariis militibus discrepantes opposita cuncta superasse virtute.

11. hac ex causa conlaticia stipe Valerius humatur ille Publicola et subsidiis amicorum mariti inops cum liberis uxor alitur Reguli et dotatur ex aerario filia Scipionis, cum nobilitas florem adultae virginis diuturnum absentia pauperis erubesceret patris.

12. At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo honestus advena salutatum introieris, primitus tamquam exoptatus suscipieris et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.

13. hacque adfabilitate confisus cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno clientes numerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente agnitus vero tandem et adscitus in amicitiam si te salutandi adsiduitati dederis triennio indiscretus et per tot dierum defueris tempus, reverteris ad paria perferenda, nec ubi esses interrogatus et quo tandem miser discesseris, aetatem omnem frustra in stipite conteres summittendo.

14. cum autem commodis intervallata temporibus convivia longa et noxia coeperint apparari vel distributio sollemnium sportularum, anxia deliberatione tractatur an exceptis his quibus vicissitudo debetur, peregrinum invitari conveniet, et si digesto plene consilio id placuerit fieri, is adhibetur qui pro domibus excubat aurigarum aut artem tesserariam profitetur aut secretiora quaedam se nosse confingit.

15. homines enim eruditos et sobrios ut infaustos et inutiles vitant, eo quoque accedente quod et nomenclatores adsueti haec et talia venditare, mercede accepta lucris quosdam et prandiis inserunt subditicios ignobiles et obscuros.

16. Mensarum enim voragines et varias voluptatum inlecebras, ne longius progrediar, praetermitto illuc transiturus quod quidam per ampla spatia urbis subversasque silices sine periculi metu properantes equos velut publicos signatis quod dicitur calceis agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post terga trahentes ne Sannione quidem, ut ait comicus, domi relicto. quos imitatae matronae complures opertis capitibus et basternis per latera civitatis cuncta discurrunt.

17. utque proeliorum periti rectores primo catervas densas opponunt et fortes, deinde leves armaturas, post iaculatores ultimasque subsidiales acies, si fors adegerit, iuvaturas, ita praepositis urbanae familiae suspensae digerentibus sollicite, quos insignes faciunt virgae dexteris aptatae velut tessera data castrensi iuxta vehiculi frontem omne textrinum incedit: huic atratum coquinae iungitur ministerium, dein totum promiscue servitium cum otiosis plebeiis de vicinitate coniunctis: postrema multitudo spadonum a senibus in pueros desinens, obluridi distortaque lineamentorum conpage deformes, ut quaqua incesserit quisquam cernens mutilorum hominum agmina detestetur memoriam Samiramidis reginae illius veteris, quae teneros mares castravit omnium prima velut vim iniectans naturae, eandemque ab instituto cursu retorquens, quae inter ipsa oriundi crepundia per primigenios seminis fontes tacita quodam modo lege vias propagandae posteritatis ostendit.

18. Quod cum ita sit, paucae domus studiorum seriis cultibus antea celebratae nunc ludibriis ignaviae torpentis exundant, vocali sonu, perflabili tinnitu fidium resultantes. denique pro philosopho cantor et in locum oratoris doctor artium ludicrarum accitur et bybliothecis sepulcrorum ritu in perpetuum clausis organa fabricantur hydraulica, et lyrae ad speciem carpentorum ingentes tibiaeque et histrionici gestus instrumenta non levia.

19. Postremo ad id indignitatis est ventum, ut cum peregrini ob formidatam haut ita dudum alimentorum inopiam pellerentur ab urbe praecipites, sectatoribus disciplinarum liberalium inpendio paucis sine respiratione ulla extrusis, tenerentur minimarum adseclae veri, quique id simularunt ad tempus, et tria milia saltatricum ne interpellata quidem cum choris totidemque remanerent magistris.

20. et licet quocumque oculos flexeris feminas adfatim multas spectare cirratas, quibus, si nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentes iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere fabulae theatrales.

21. Illud autem non dubitatur quod cum esset aliquando virtutum omnium domicilium Roma, ingenuos advenas plerique nobilium, ut Homerici bacarum suavitate Lotophagi, humanitatis multiformibus officiis retentabant.

22. nunc vero inanes flatus quorundam vile esse quicquid extra urbis pomerium nascitur aestimant praeter orbos et caelibes, nec credi potest qua obsequiorum diversitate coluntur homines sine liberis Romae.

23. et quoniam apud eos ut in capite mundi morborum acerbitates celsius dominantur, ad quos vel sedandos omnis professio medendi torpescit, excogitatum est adminiculum sospitale nequi amicum perferentem similia videat, additumque est cautionibus paucis remedium aliud satis validum, ut famulos percontatum missos quem ad modum valeant noti hac aegritudine colligati, non ante recipiant domum quam lavacro purgaverint corpus. ita etiam alienis oculis visa metuitur labes.

24. sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum inminuto rogati ad nuptias ubi aurum dextris manibus cavatis offertur, inpigre vel usque Spoletium pergunt. haec nobilium sunt instituta.

25. Ex turba vero imae sortis et paupertinae in tabernis aliqui pernoctant vinariis, non nulli velariis umbraculorum theatralium latent, quae Campanam imitatus lasciviam Catulus in aedilitate sua suspendit omnium primus; aut pugnaciter aleis certant turpi sono fragosis naribus introrsum reducto spiritu concrepantes; aut quod est studiorum omnium maximum ab ortu lucis ad vesperam sole fatiscunt vel pluviis, per minutias aurigarum equorumque praecipua vel delicta scrutantes.

26. et est admodum mirum videre plebem innumeram mentibus ardore quodam infuso cum dimicationum curulium eventu pendentem. haec similiaque memorabile nihil vel serium agi Romae permittunt. ergo redeundum ad textum.


VII
1. Latius iam disseminata licentia onerosus bonis omnibus Caesar nullum post haec adhibens modum orientis latera cuncta vexabat nec honoratis parcens nec urbium primatibus nec plebeiis.

2. denique Antiochensis ordinis vertices sub uno elogio iussit occidi ideo efferatus, quod ei celebrari vilitatem intempestivam urgenti, cum inpenderet inopia, gravius rationabili responderunt; et perissent ad unum ni comes orientis tunc Honoratus fixa constantia restitisset.

3. erat autem diritatis eius hoc quoque indicium nec obscurum nec latens, quod ludicris cruentis delectabatur et in circo sex vel septem aliquotiens vetitis certaminibus pugilum vicissim se concidentium perfusorumque sanguine specie ut lucratus ingentia laetabatur.

4. accenderat super his incitatum propositum ad nocendum aliqua mulier vilis, quae ad palatium ut poposcerat intromissa insidias ei latenter obtendi prodiderat a militibus obscurissimis. quam Constantina exultans ut in tuto iam locata mariti salute muneratam vehiculoque inpositam per regiae ianuas emisit in publicum, ut his inlecebris alios quoque ad indicanda proliceret paria vel maiora.

5. post haec Gallus Hierapolim profecturus ut expeditioni specie tenus adesset, Antiochensi plebi suppliciter obsecranti ut inediae dispelleret metum, quae per multas difficilisque causas adfore iam sperabatur, non ut mos est principibus, quorum diffusa potestas localibus subinde medetur aerumnis, disponi quicquam statuit vel ex provinciis alimenta transferri conterminis, sed consularem Syriae Theophilum prope adstantem ultima metuenti multitudini dedit id adsidue replicando quod invito rectore nullus egere poterit victu.

6. auxerunt haec vulgi sordidioris audaciam, quod cum ingravesceret penuria commeatuum, famis et furoris inpulsu Eubuli cuiusdam inter suos clari domum ambitiosam ignibus subditis inflammavit rectoremque ut sibi iudicio imperiali addictum calcibus incessens et pugnis conculcans seminecem laniatu miserando discerpsit. post cuius lacrimosum interitum in unius exitio quisque imaginem periculi sui considerans documento recenti similia formidabat.

7. eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice Celsen ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolvi, aperte convictus familiarem suum cum pileo, quo caput operiebat, incantato vetitis artibus ad templum misisse fatidicum, quaeritatum expresse an ei firmum portenderetur imperium, ut cupiebat, et cunctum.

8. duplexque isdem diebus acciderat malum, quod et Theophilum insontem atrox interceperat casus, et Serenianus dignus exsecratione cunctorum, innoxius, modo non reclamante publico vigore, discessit.

9. Haec subinde Constantius audiens et quaedam referente Thalassio doctus, quem eum odisse iam conpererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum, praefecto ut cum in Syriam venerit, Gallum, quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde.

10. qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare, quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit morbosque diu causatus nec regiam introiit nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde dimittebat ad principem.

11. rogatus ad ultimum admissusque in consistorium ambage nulla praegressa inconsiderate et leviter proficiscere inquit ut praeceptum est, Caesar sciens quod si cessaveris, et tuas et palatii tui auferri iubebo prope diem annonas. hocque solo contumaciter dicto subiratus abscessit nec in conspectum eius postea venit saepius arcessitus.

12. hinc ille commotus ut iniusta perferens et indigna praefecti custodiam protectoribus mandaverat fidis. quo conperto Montius tunc quaestor acer quidem sed ad lenitatem propensior, consulens in commune advocatos palatinarum primos scholarum adlocutus est mollius docens nec decere haec fieri nec prodesse addensque vocis obiurgatorio sonu quod si id placeret, post statuas Constantii deiectas super adimenda vita praefecto conveniet securius cogitari.

13. his cognitis Gallus ut serpens adpetitus telo vel saxo iamque spes extremas opperiens et succurrens saluti suae quavis ratione colligi omnes iussit armatos et cum starent attoniti, districta dentium acie stridens adeste inquit viri fortes mihi periclitanti vobiscum.

14. Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebellis et maiestati recalcitrantes Augustae per haec quae strepit incusat iratus nimirum quod contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem formidine tenus iusserim custodiri.

15. nihil morati post haec militares avidi saepe turbarum adorti sunt Montium primum, qui divertebat in proximo, levi corpore senem atque morbosum, et hirsutis resticulis cruribus eius innexis divaricaturn sine spiramento ullo ad usque praetorium traxere praefecti.

16. et eodem impetu Domitianum praecipitem per scalas itidem funibus constrinxerunt, eosque coniunctos per ampla spatia civitatis acri raptavere discursu. iamque artuum et membrorum divulsa conpage superscandentes corpora mortuorum ad ultimam truncata deformitatem velut exsaturati mox abiecerunt in flumen.

17. incenderat autem audaces usque ad insaniam homines ad haec, quae nefariis egere conatibus, Luscus quidam curator urbis subito visus: eosque ut heiulans baiolorum praecentor ad expediendum quod orsi sunt incitans vocibus crebris. qui haut longe postea ideo vivus exustus est.

18. Et quia Montius inter dilancinantium manus spiritum efflaturus Epigonum et Eusebium nec professionem nec dignitatem ostendens aliquotiens increpabat, qui sint hi magna quaerebatur industria, et nequid intepesceret, Epigonus e Lycia philosophus ducitur et Eusebius ab Emissa Pittacas cognomento, concitatus orator, cum quaestor non hos sed tribunos fabricarum insimulasset promittentes armorum si novas res agitari conperissent.

19. isdem diebus Apollinaris Domitiani gener, paulo ante agens palatii Caesaris curam, ad Mesopotamiam missus a socero per militares numeros immodice scrutabatur, an quaedam altiora meditantis iam Galli secreta susceperint scripta, qui conpertis Antiochiae gestis per minorem Armeniam lapsus Constantinopolim petit exindeque per protectores retractus artissime tenebatur.

20. Quae dum ita struuntur, indicatum est apud Tyrum indumentum regale textum occulte, incertum quo locante vel cuius usibus apparatum. ideoque rector provinciae tunc pater Apollinaris eiusdem nominis ut conscius ductus est aliique congregati sunt ex diversis civitatibus multi, qui atrocium criminum ponderibus urgebantur.

21. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea turbidum saeviebat ingenium a veri consideratione detortum et nullo inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter inquirente nec discernente a societate noxiorum insontes velut exturbatum e iudiciis fas omne discessit, et causarum legitima silente defensione carnifex rapinarum sequester et obductio capitum et bonorum ubique multatio versabatur per orientales provincias, quas recensere puto nunc oportunum absque Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto, quam necessario aliud reieci ad tempus.


VIII
1. Superatis Tauri montis verticibus qui ad solis ortum sublimius attolluntur, Cilicia spatiis porrigitur late distentis dives bonis omnibus terra, eiusque lateri dextro adnexa Isauria, pari sorte uberi palmite viget et frugibus minutis, quam mediam navigabile flumen Calycadnus interscindit.

2. et hanc quidem praeter oppida multa duae civitates exornant Seleucia opus Seleuci regis, et Claudiopolis quam deduxit coloniam Claudius Caesar. Isaura enim antehac nimium potens, olim subversa ut rebellatrix interneciva aegre vestigia claritudinis pristinae monstrat admodum pauca.

3. Ciliciam vero, quae Cydno amni exultat, Tarsus nobilitat, urbs perspicabilis hanc condidisse Perseus memoratur, Iovis filius et Danaes, vel certe ex Aethiopia profectus Sandan quidam nomine vir opulentus et nobilis et Anazarbus auctoris vocabulum referens, et Mopsuestia vatis illius domicilium Mopsi, quem a conmilitio Argonautarum cum aureo vellere direpto redirent, errore abstractum delatumque ad Africae litus mors repentina consumpsit, et ex eo cespite punico tecti manes eius heroici dolorum varietati medentur plerumque sospitales.

4. hae duae provinciae bello quondam piratico catervis mixtae praedonum a Servilio pro consule missae sub iugum factae sunt vectigales. et hae quidem regiones velut in prominenti terrarum lingua positae ob orbe eoo monte Amano disparantur.

5. orientis vero limes in longum protentus et rectum ab Euphratis fluminis ripis ad usque supercilia porrigitur Nili, laeva Saracenis conterminans gentibus, dextra pelagi fragoribus patens, quam plagam Nicator Seleucus occupatam auxit magnum in modum, cum post Alexandri Macedonis obitum successorio iure teneret regna Persidis, efficaciae inpetrabilis rex, ut indicat cognomentum.

6. abusus enim multitudine hominum, quam tranquillis in rebus diutius rexit, ex agrestibus habitaculis urbes construxit multis opibus firmas et viribus, quarum ad praesens pleraeque licet Graecis nominibus appellentur, quae isdem ad arbitrium inposita sunt conditoris, primigenia tamen nomina non amittunt, quae eis Assyria lingua institutores veteres indiderunt.

7. Et prima post Osdroenam quam, ut dictum est, ab hac descriptione discrevimus, Commagena, nunc Euphratensis, clementer adsurgit, Hierapoli, vetere Nino et Samosata civitatibus amplis inlustris,

8. Dein Syria per speciosam interpatet diffusa planitiem. hanc nobilitat Antiochia, mundo cognita civitas, cui non certaverit alia advecticiis ita adfluere copiis et internis, et Laodicia et Apamia itidemque Seleucia iam inde a primis auspiciis florentissimae.

9. Post hanc adclinis Libano monti Phoenice, regio plena gratiarum et venustatis, urbibus decorata magnis et pulchris; in quibus amoenitate celebritateque nominum Tyros excellit, Sidon et Berytus isdemque pares Emissa et Damascus saeculis condita priscis.

10. has autem provincias, quas Orontes ambiens amnis imosque pedes Cassii montis illius celsi praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus Pompeius superato Tigrane regnis Armeniorum abstractas dicioni Romanae coniunxit.

11. Ultima Syriarum est Palaestina per intervalla magna protenta, cultis abundans terris et nitidis et civitates habens quasdam egregias, nullam nulli cedentem sed sibi vicissim velut ad perpendiculum aemulas: Caesaream, quam ad honorem Octaviani principis exaedificavit Herodes, et Eleutheropolim et Neapolim itidemque Ascalonem Gazam aevo superiore exstructas.

12. in his tractibus navigerum nusquam visitur flumen sed in locis plurimis aquae suapte natura calentes emergunt ad usus aptae multiplicium medelarum. verum has quoque regiones pari sorte Pompeius Iudaeis domitis et Hierosolymis captis in provinciae speciem delata iuris dictione formavit.

13. Huic Arabia est conserta, ex alio latere Nabataeis contigua; opima varietate conmerciorum castrisque oppleta validis et castellis, quae ad repellendos gentium vicinarum excursus sollicitudo pervigil veterum per oportunos saltus erexit et cautos. haec quoque civitates habet inter oppida quaedam ingentes Bostram et Gerasam atque Philadelphiam murorum firmitate cautissimas. hanc provinciae inposito nomine rectoreque adtributo obtemperare legibus nostris Traianus conpulit imperator incolarum tumore saepe contunso cum glorioso marte Mediam urgeret et Parthos.

14. Cyprum itidem insulam procul a continenti discretam et portuosam inter municipia crebra urbes duae faciunt claram Salamis et Paphus, altera Iovis delubris altera Veneris templo insignis. tanta autem tamque multiplici fertilitate abundat rerum omnium eadem Cyprus ut nullius externi indigens adminiculi indigenis viribus a fundamento ipso carinae ad supremos usque carbasos aedificet onerariam navem omnibusque armamentis instructam mari committat.

15. nec piget dicere avide magis hanc insulam populum Romanum invasisse quam iuste. Ptolomaeo enim rege foederato nobis et socio ob aerarii nostri angustias iusso sine ulla culpa proscribi ideoque hausto veneno voluntaria morte deleto et tributaria facta est et velut hostiles eius exuviae classi inpositae in urbem advectae sunt per Catonem, nunc repetetur ordo gestorum.


IX
1. Inter has ruinarum varietates a Nisibi quam tuebatur accitus Vrsicinus, cui nos obsecuturos iunxerat imperiale praeceptum, dispicere litis exitialis certamina cogebatur abnuens et reclamans, adulatorum oblatrantibus turmis, bellicosus sane milesque semper et militum ductor sed forensibus iurgiis longe discretus, qui metu sui discriminis anxius cum accusatores quaesitoresque subditivos sibi consociatos ex isdem foveis cerneret emergentes, quae clam palamve agitabantur, occultis Constantium litteris edocebat inplorans subsidia, quorum metu tumor notissimus Caesaris exhalaret.

2. sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea, aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium principem sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus, acerbum et inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.

3. Proinde die funestis interrogationibus praestituto imaginarius iudex equitum resedit magister adhibitis aliis iam quae essent agenda praedoctis, et adsistebant hinc inde notarii, quid quaesitum esset, quidve responsum, cursim ad Caesarem perferentes, cuius imperio truci, stimulis reginae exsertantis aurem subinde per aulaeum, nec diluere obiecta permissi nec defensi periere conplures.

4. primi igitur omnium statuuntur Epigonus et Eusebius ob nominum gentilitatem oppressi. praediximus enim Montium sub ipso vivendi termino his vocabulis appellatos fabricarum culpasse tribunos ut adminicula futurae molitioni pollicitos.

5. et Epigonus quidem amictu tenus philosophus, ut apparuit, prece frustra temptata, sulcatis lateribus mortisque metu admoto turpi confessione cogitatorum socium, quae nulla erant, fuisse firmavit cum nec vidisset quicquam nec audisset penitus expers forensium rerum; Eusebius vero obiecta fidentius negans, suspensus in eodem gradu constantiae stetit latrocinium illud esse, non iudicium clamans.

6. cumque pertinacius ut legum gnarus accusatorem flagitaret atque sollemnia, doctus id Caesar libertatemque superbiam ratus tamquam obtrectatorem audacem excarnificari praecepit, qui ita evisceratus ut cruciatibus membra deessent, inplorans caelo iustitiam, torvum renidens fundato pectore mansit inmobilis nec se incusare nec quemquam alium passus et tandem nec confessus nec confutatus cum abiecto consorte poenali est morte multatus. et ducebatur intrepidus temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem illum veterem Stoicum qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine in oculos interrogantis Cyprii regis inpegit.

7. Post haec indumentum regale quaerebatur et ministris fucandae purpurae tortis confessisque pectoralem tuniculam sine manicis textam, Maras nomine quidam inductus est ut appellant Christiani diaconus, cuius prolatae litterae scriptae Graeco sermone ad Tyrii textrini praepositum celerari speciem perurgebant quam autem non indicabant denique etiam idem ad usque discrimen vitae vexatus nihil fateri conpulsus est.

8. quaestione igitur per multiplices dilatata fortunas cum ambigerentur quaedam, non nulla levius actitata constaret, post multorum clades Apollinares ambo pater et filius in exilium acti cum ad locum Crateras nomine pervenissent, villam scilicet suam quae ab Antiochia vicensimo et quarto disiungitur lapide, ut mandatum est, fractis cruribus occiduntur.

9. post quorum necem nihilo lenius ferociens Gallus ut leo cadaveribus pastus multa huius modi scrutabatur. quae singula narrare non refert, me professione modum, quod evitandum est, excedamus.


X
1. Haec dum oriens diu perferret, caeli reserato tepore Constantius consulatu suo septies et Caesaris ter egressus Arelate Valentiam petit, in Gundomadum et Vadomarium fratres Alamannorum reges arma moturus, quorum crebris excursibus vastabantur confines limitibus terrae Gallorum.

2. dumque ibi diu moratur commeatus opperiens, quorum translationem ex Aquitania verni imbres solito crebriores prohibebant auctique torrentes, Herculanus advenit protector domesticus, Hermogenis ex magistro equitum filius, apud Constantinopolim, ut supra rettulimus, populari quondam turbela discerpti. quo verissime referente quae Gallus egerat, damnis super praeteritis maerens et futurorum timore suspensus angorem animi quam diu potuit emendabat.

3. miles tamen interea omnis apud Cabillona collectus morarum inpatiens saeviebat hoc inritatior, quod nec subsidia vivendi suppeterent alimentis nondum ex usu translatis.

4. unde Rufinus ea tempestate praefectus praetorio ad discrimen trusus est ultimum. ire enim ipse compellebatur ad militem, quem exagitabat inopia simul et feritas, et alioqui coalito more in ordinarias dignitates asperum semper et saevum, ut satisfaceret atque monstraret, quam ob causam annonae convectio sit impedita.

5. quod opera consulta cogitabatur astute, ut hoc insidiarum genere Galli periret avunculus, ne eum ut praepotens acueret in fiduciam exitiosa coeptantem. verum navata est opera diligens hocque dilato Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabillona aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo et tumor consenuit militum et salus est in tuto locata praefecti. deinde cibo abunde perlato castra die praedicto sunt mota.

6. emensis itaque difficultatibus multis et nive obrutis callibus plurimis ubi prope Rauracum ventum est ad supercilia fluminis Rheni, resistente multitudine Alamanna pontem suspendere navium conpage Romani vi nimia vetabantur ritu grandinis undique convolantibus telis, et cum id inpossibile videretur, imperator cogitationibus magnis attonitus, quid capesseret ambigebat.

7. ecce autem ex inproviso index quidam regionum gnarus advenit et mercede accepta vadosum locum nocte monstravit unde superari potuit flumen: et potuisset aliorsum intentis hostibus exercitus inde transgressus nullo id opinante cuncta vastare, ni pauci ex eadem gente, quibus erat honoratioris militiae cura commissa, populares suos haec per nuntios docuissent occultos, ut quidam existimabant.

8. infamabat autem haec suspicio Latinum domesticorum comitem et Agilonem tribunum stabuli atque Scudilonem Scutariorum rectorem, qui tunc ut dextris suis gestantes rem publicam colebantur.

9. at barbari suscepto pro instantium rerum ratione consilio, dirimentibus forte auspicibus vel congredi prohibente auctoritate sacrorum, mollito rigore, quo fidentius resistebant, optimates misere delictorum veniam petituros et pacem.

10. tentis igitur regis utriusque legatis et negotio tectius diu pensato cum pacem oportere tribui, quae iustis condicionibus petebatur, eamque ex re tum fore sententiarum via concinens adprobasset, advocato in contionem exercitu imperator pro tempore pauca dicturus tribunali adsistens circumdatus potestatum coetu celsarum ad hunc disservit modum:

11. Nemo quaeso miretur, si post exsudatos labores itinerum longos congestosque adfatim commeatus fiducia vestri ductante barbaricos pagos adventans velut mutato repente consilio ad placidiora deverti.

12. pro suo enim loco et animo quisque vestrum reputans id inveniet verum, quod miles ubique, licet membris vigentibus firmus, se solum vitamque propriam circumspicit et defendit, imperator vero officiosus dum metuit omnibus, alienae custos salutis nihil non ad sui spectare tutelam rationes populorum cognoscit et remedia cuncta quae status negotiorum admittit, arripere debet alacriter secunda numinis voluntate delata.

13. ut in breve igitur conferam et ostendam qua ex causa omnes vos simul adesse volui, commilitones mei fidissimi, accipite aequis auribus quae succinctius explicabo. veritas enim absoluta semper ac perquam est simplex.

14. arduos vestrae gloriae gradus, quos fama per plagarum quoque accolas extimarum diffundit, excellenter adcrescens, Alamannorum reges et populi formidantes per oratores quos videtis summissis cervicibus concessionem praeteritorum poscunt et pacem. quam ut cunctator et cautus utiliumque monitor, si vestra voluntas adest, tribui debere censeo multa contemplans. primo ut Martis ambigua declinentur, dein ut auxiliatores pro adversariis adsciscamus quod pollicentur tum autem ut incruenti mitigemus ferociae flatus perniciosos saepe provinciis, postremo id reputantes quod non ille hostis vincitur solus, qui cadit in acie pondere armorum oppressus et virium, sed multo tutius etiam tuba tacente sub iugum mittitur voluntarius qui sentit expertus nec fortitudinem in rebellis nec lenitatem in supplices animos abesse Romanis.

15. in summa tamquam arbitros vos quid suadetis opperior ut princeps tranquillus temperanter adhibere modum adlapsa felicitate decernens. non enim inertiae sed modestiae humanitatique, mihi credite, hoc quod recte consultum est adsignabitur.

16. Mox dicta finierat, multitudo omnis ad, quae imperator voluit, promptior laudato consilio consensit in pacem ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse, cum autem bella moverentur externa, accidisse plerumque luctuosa, icto post haec foedere gentium ritu perfectaque sollemnitate imperator Mediolanum ad hiberna discessit.


XI
1. Vbi curarum abiectis ponderibus aliis tamquam nodum et codicem difficillimum Caesarem convellere nisu valido cogitabat, eique deliberanti cum proximis clandestinis conloquiis et nocturnis qua vi, quibusve commentis id fieret, antequam effundendis rebus pertinacius incumberet confidentia, acciri mollioribus scriptis per simulationem tractatus publici nimis urgentis eundem placuerat Gallum, ut auxilio destitutus sine ullo interiret obstaculo.

2. huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis inter quos erat Arbetio ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius tunc praepositus cubiculi effusior ad nocendum id occurrebat Caesare discedente Vrsicinum in oriente perniciose relinquendum, si nullus esset, qui prohiberet altiora meditaturum.

3. isdemque residui regii accessere spadones, quorum ea tempestate plus habendi cupiditas ultra mortalem modum adolescebat, inter ministeria vitae secretioris per arcanos susurros nutrimenta fictis criminibus subserentes: qui ponderibus invidiae gravioris virum fortissimum opprimebant, subolescere imperio adultos eius filios mussitantes, decore corporum favorabiles et aetate, per multiplicem armaturae scientiam agilitatemque membrorum inter cotidiana proludia exercitus consulto consilio cognitos: Gallum suopte ingenio trucem per suppositos quosdam ad saeva facinora ideo animatum ut eo digna omnium ordinum detestatione exoso ad magistri equitum liberos principatus insignia transferantur.

4. Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent expositas semper eius modi rumoribus et patentes, varia animo tum miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit: et Vrsicinum primum ad se venire summo cum honore mandavit ea specie ut pro rerum tunc urgentium captu disponeretur concordi consilio, quibus virium incrementis Parthicarum gentium a arma minantium impetus frangerentur.

5. et nequid suspicaretur adversi venturus, vicarius eius, dum redit, Prosper missus est comes: acceptisque litteris et copia rei vehiculariae data Mediolanum itineribus properavimus magnis.

6. Restabat ut Caesar post haec properaret accitus et abstergendae causa suspicionis sororem suam, eius uxorem, Constantius ad se tandem desideratam venire multis fictisque blanditiis hortabatur. quae licet ambigeret metuens saepe cruentum, spe tamen quod eum lenire poterit ut germanum profecta, cum Bithyniam introisset, in statione quae Caenos Gallicanos appellatur, absumpta est vi febrium repentina. cuius post obitum maritus contemplans cecidisse fiduciam qua se fultum existimabat, anxia cogitatione, quid moliretur haerebat.

7. inter res enim inpeditas et turbidas ad hoc unum mentem sollicitam dirigebat, quod Constantius cuncta ad suam sententiam conferens nec satisfactionem suscipiet aliquam nec erratis ignoscet, sed, ut erat in propinquitatis perniciem inclinatior, laqueos ei latenter obtendens, si cepisset incautum, morte multaret.

8. eo necessitatis adductus ultimaque ni vigilasset opperiens, principem locum, si copia patuisset [quam] adfectabat, sed perfidiam proximorum ratione bifaria verebatur, qui eum ut truculentum horrebant et levem, quique altiorem Constantii fortunam in discordiis civilibus formidabant.

9. inter has curarum moles inmensas imperatoris scripta suscipiebat adsidua monentis orantisque, ut ad se veniret et mente monstrantis obliqua rem publicam nec posse dividi nec debere, sed pro viribus quemque ei ferre suppetias fluctuanti, nimirum Galliarum indicans vastitatem.

10. quibus subserebat non adeo vetus exemplum quod Diocletiano et eius collegae ut apparitores Caesares non resides, sed ultro citroque discurrentes obtemperabant et in Syria Augusti vehiculum irascentis per spatium mille passuum fere pedes antegressus est Galerius purpuratus.

11. Advenit post multos Scudilo Scutariorum tribunus velamento subagrestis ingenii persuasionis opifex callidus. qui eum adulabili sermone seriis admixto solus omnium proficisci pellexit vultu adsimulato saepius replicando quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per inprudentiam gestum est remissurus ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis adscisceret, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.

12. utque solent manum iniectantibus fatis hebetari sensus hominum et obtundi, his incelebris ad meliorum expectationem erectus egressusque Antiochia numine laevo ductante prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam, et ingressus Constantinopolim tamquam in rebus prosperis et securis, editis equestribus ludis capiti Thoracis aurigae coronam inposuit ut victoris.

13. Quo cognito Constantius ultra mortalem modum exarsit ac nequo casu idem Gallus de futuris incertus agitare quaedam conducentia saluti suae per itinera conaretur, remoti sunt omnes de industria milites agentes in civitatibus perviis.

14. eoque tempore Taurus quaestor ad Armeniam missus confidenter nec appellato eo nec viso transivit. venere tamen aliqui iussu imperatoris administrationum specie diversarum, eundem ne commovere se posset, neve temptaret aliquid occulte custodituri, inter quos Leontius erat, postea urbi praefectus ut quaestor, et Lucillianus quasi domesticorum comes et Scutariorum tribunus nomine Bainobaudes.

15. emensis itaque longis intervallis et planis cum Hadrianopolim introisset urbem Haemimontanam, Vscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires conperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, sui fiducia abunde per stationes locati confines, sed observante cura pervigili proximorum nullam videndi vel audiendi quae ferebant furari potuit facultatem.

16. inde aliis super alias urgentibus litteris exire et decem vehiculis publicis, ut praeceptum est, usus relicto palatino omni praeter paucos tori ministros et mensae, quos avexerat secum, squalore concretus celerare gradum conpellebatur adigentibus multis, temeritati suae subinde flebiliter inprecatus, quae eum iam despectum et vilem arbitrio subdiderat infimorum.

17. inter haec tamen per indutias naturae conquiescentis sauciabantur eius sensus circumstridentium terrore larvarum, interfectorumque catervae Domitiano et Montio praeviis correptum eum ut existimabat in somnis uncis furialibus obiectabant.

18. solutus enim corporeis nexibus animus semper vigens motibus indefessis et cogitationibus subiectus et curis, quae mortalium sollicitant mentes, colligit visa nocturna, quas phantasias nos appellamus.

19. Pandente itaque viam fatorum sorte tristissima, qua praestitutum erat eum vita et imperio spoliari, itineribus interiectis permutatione iumentorum emensis venit Petobionem oppidum Noricorum, ubi reseratae sunt insidiarum latebrae omnes, et Barbatio repente apparuit comes, qui sub eo domesticis praefuit, cum Apodemio agente in rebus milites ducens, quos beneficiis suis oppigneratos elegerat imperator certus nec praemiis nec miseratione ulla posse deflecti.

20. Iamque non umbratis fallaciis res agebatur, sed qua palatium est extra muros, armatis omne circumdedit. ingressusque obscuro iam die, ablatis regiis indumentis Caesarem tunica texit et paludamento communi, eum post haec nihil passurum velut mandato principis iurandi crebritate confirmans et statim inquit exsurge et inopinum carpento privato inpositum ad Histriam duxit prope oppidum Polam, ubi quondam peremptum Constantini filium accepimus Crispum.

21. et cum ibi servaretur artissime terrore propinquantis exitii iam praesepultus, accurrit Eusebius cubiculi tunc praepositus Pentadiusque notarius et Mallobaudes armaturarum tribunus iussu imperatoris conpulsuri eum singillatim docere, quam ob causam quemque apud Antiochiam necatorum iusserat trucidari.

22. ad quae Adrasteo pallore perfusus hactenus valuit loqui, quod plerosque incitante coniuge iugulaverit Constantina, ignorans profecto Alexandrum Magnum urgenti matri ut occideret quendam insontem, et dictitanti spe impetrandi postea quae vellet eum se per novem menses utero portasse praegnantem, ita respondisse prudenter aliam, parens optima, posce mercedem; hominis enim salus beneficio nullo pensatur.

23. quo conperto inrevocabili ira princeps percitus et dolore fiduciam omnem fundandae securitatis in eodem posuit abolendo. et misso Sereniano, quem in crimen maiestatis vocatum praestigiis quibusdam absolutum esse supra monstravimus, Pentadio quin etiam notario et Apodemio agente in rebus, eum capitali supplicio destinavit, et ita conligatis manibus in modum noxii cuiusdam latronis cervice abscisa ereptaque vultus et capitis dignitate cadaver est relictum informe paulo ante urbibus et provinciis formidatum.

24. sed vigilavit utrubique superni numinis aequitas. nam et Gallum actus oppressere crudeles, et non diu postea ambo cruciabili morte absumpti sunt, qui eum licet nocentem blandius palpantes periuriis ad usque plagas perduxere letales. quorum Scudilo destillatione iecoris pulmones vomitans interiit, Barbatio, qui in eum iam diu falsa conposuerat crimina, cum ex magisterio peditum altius niti quorundam susurris incusaretur, damnatus extincti per fallacias Caesaris manibus inlacrimoso obitu parentavit.

25. Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.

26. haec ut regina causarum et arbitra rerum ac disceptatrix urnam sortium temperat accidentium vices alternans voluntatumque nostrarum exorsa interdum alio, quam quo contendebant, exitu terminans multiplices actus permutando convolvit. eademque necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fastus tumentes in cassum et incrementorum detrimentorumque momenta versans, ut novit, nunc erectas mentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit. pinnas autem ideo illi fabulosa vetustas aptavit, ut adesse velocitate volucri cunctis existimetur, et praetendere gubernaculum dedit eique subdidit rotam, ut universitatem regere per elementa discurrens omnia non ignoretur.

27. Hoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono anno atque vicensimo cum quadriennio imperasset. natus apud Tuscos in Massa Veternensi, patre Constantio Constantini fratre imperatoris, matreque Galla sorore Rufini et Cerealis, quos trabeae consulares nobilitarunt et praefecturae.

28. fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta conpage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret, tantum a temperatis moribus Iuliani differens fratris, quantum inter Vespasiani filios fuit Domitianum et Titum.

29. assumptus autem in amplissimum fortunae fastigium versabilis eius motus expertus est, qui ludunt mortalitatem nunc evehentes quosdam in sidera, nunc ad Cocyti profunda mergentes. cuius rei cum innumera sint exempla, pauca tactu summo transcurram.

30. haec fortuna mutabilis et inconstans fecit Agathoclem Siculum ex figulo regem et Dionysium gentium quondam terrorem Corinthi litterario ludo praefecit.

31. haec Adramyttenum Andriscum in fullonio natum ad Pseudophilippi nomen evexit et Persei legitimum filium artem ferrariam ob quaerendum docuit victum.

32. eadem Mancinum post imperium dedit Numantinis, Samnitum atrocitati Veturium, et Claudium Corsis, substravitque feritati Carthaginis Regulum, istius iniquitate Pompeius post quaesitum Magni ex rerum gestarum amplitudine cognomentum ad spadonum libidinem in Aegypto trucidatur.

33. et Eunus quidam ergastularius servus eluctavit in Sicilia fugitivos. quam multi splendido loco nati eadem rerum domina conivente Viriathi genua sunt amplexi vel Spartaci? quot capita, quae horruere gentes, funesti carnifices absciderunt? alter in vincula ducitur, alter insperatae praeficitur potestati, alius a summo culmine dignitatis excutitur.

34. quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et adsidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.

LIBER XV

I
1. Vtcumque potuimus veritatem scrutari, ea quae videre licuit per aetatem, vel perplexe interrogando versatos in medio scire, narravimus ordine casuum exposito diversorum: residua quae secuturus aperiet textus, pro virium captu limatius absolvemus, nihil obtrectatores longi, ut putant, operis formidantes. tunc enim laudanda est brevitas cum moras rumpens intempestivas nihil subtrahit cognitioni gestorum.

2. Nondum apud Noricum exuto penitus Gallo Apodemius quoad vixerat igneus turbarum incentor raptos eius calceos vehens equorum permutatione veloci, ut nimietate cogendi quosdam extingueret, praecursorius index Mediolanum advenit ingressusque regiam ante pedes proiecit Constantii velut spolia regis occisi Parthorum et perlato nuntio repentino, docente rem insperatam et arduam ad sententiam totam facilitate completam, hi qui summam aulam tenebant, omni placendi studio in adulationem ex more conlato virtutem felicitatemque imperatoris extollebant in Caelum, cuius nutu in modum gregariorum militum licet diversis temporibus duo exauctorati sunt principes, Veteranio nimirum et Gallus.

3. quo ille studio blanditiarum exquisito sublatus inmunemque se deinde fore ab omni mortalitatis incommodo fidenter existimans confestim a iustitia declinavit ita intemperanter, ut Aeternitatem meam aliquotiens subsereret ipse dictando scribendoque propria manu orbis totius se dominum appellaret, quod dicentibus aliis indignanter admodum ferre deberet is qui ad aemulationem civilium principum formare vitam moresque suos, ut praedicabat, diligentia laborabat enixa.

4. namque etiam si mundorum infinitates Democriti regeret, quos Anaxarcho incitante magnus somniabat Alexander, id reputasset legens vel audiens quod ut docent mathematici concinentes ambitus terrae totius, quae nobis videtur inmensa, ad magnitudinem universitatis instar brevis optinet puncti.


II
1. Iamque post miserandam deleti Caesaris cladem sonante periculorum iudicialium tuba in crimen laesae maiestatis arcessebatur Vrsicinus adulescente magis magisque contra eius salutem livore omnibus bonis infesto.

2. hac enim superabatur difficultate quod ad suscipiendas defensiones aequas et probabilis imperatoris aures occlusae patebant susurris insidiantium clandestinis, qui Constantii nomine per orientis tractus omnes abolito ante dictum ducem domi forisque desiderari ut formidolosum Persicae genti fingebant.

3. sed contra accidentia vir magnanimus stabat immobilis, ne se proiceret abiectus cavens, parum tuto loco innocentiam stare medullitus gemens, hocque uno tristior quod amici ante haec frequentes ad potiores desciverant ut ad successores officiorum more poscente solent transire lictores.

4. inpugnabat autem eum per fictae benignitatis inlecebras collega et virum fortem propalam saepe appellans Arbetio ad innectendas letales insidias vitae simplici perquam callens et ea tempestate nimium potens. ut enim subterraneus serpens foramen subsidens occultum adsultu subito singulos transitores observans incessit, ita ille ab ima sorte etiam post adeptum summum militiae munus, nec laesus aliquando nec lacessitus inexplebili quodam laedendi proposito conscientiam polluebat.

5. igitur paucis arcanorum praefectis consciis latenter cum imperatore sententia diu digesta id sederat, ut nocte ventura procul a conspectu militarium raptus Vrsicinus indemnatus occideretur, ut quondam Domitius Corbulo dicitur caesus in conluvione illa Neroniani saeculi, provinciarum fidus defensor et cautus.

6. quibus ita conpositis cum ad hoc destinati praedictum tempus opperirentur, consilio in lenitudinem flexo facinus impium ad deliberationem secundam differri praeceptum est.

7. Indeque ad Iulianum recens perductum calumniarum vertitur machina memorabilem postea principem, gemino crimine, ut iniquitas aestimabat, implicitum: quod a Macelli fundo in Cappadocia posito ad Asiam demigrarat liberalium desiderio doctrinarum et per Constantinopolim transeuntem viderat fratrem.

8. qui cum obiecta dilueret ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando adsentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum ibique paulisper moratus procudendi ingenii causa, ut cupidine flagravit, ad Graeciam ire permissus est.

9. nec defuere deinceps ex his emergentia casibus, quae dispiceres secundis avibus contigisse, dum punirentur ex iure, vel tamquam inrita diffluebant et vana. sed accidebat non numquam, ut opulenti pulsantes praesidia potiorum isdemque tamquam ederae celsis arboribus adhaerentes absolutionem pretiis mercarentur immensis: tenues vero, quibus exiguae res erant ad redimendam salutem aut nullae, damnabantur abrupte. ideoque et veritas mendaciis velabatur et valuere pro veris aliquotiens falsa.

10. Perductus est isdem diebus et Gorgonius, cui erat thalami Caesariani cura commissa, cumque eum ausorum fuisse participem concitoremque interdum ex confesso pateret, conspiratione spadonum iustitia concinnatis mendaciis obumbrata, periculo evolutus abscessit.


III
1. Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices. arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps.

2. ad quos audiendos Arboreus missus est et Eusebius cubiculi tunc praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti. qui nulla perspicacitate sine innocentium sontiumque differentia alios verberibus vel tormentis adflictos exulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis. impletisque funerum bustis reversi velut ovantes gesta rettulerunt ad principem erga haec et similia palam obstinatum et gravem.

3. vehementius tunc et deinde Constantius quasi praescriptum fatorum ordinem convulsurus recluso pectore patebat insidiantibus multis. unde rumorum aucupes subito extitere conplures, honorum vertices ipsos ferinis morsibus adpetentes posteaque pauperes et divites indiscrete: non ut Cibyratae illi Verrini, tribunal unius legati lambentes, sed rei publicae membra totius per incidentia mala vexantes.

4. inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic origine Persa, ille natus in Dacia: notarius ille, hic a ministro triclinii rationalis. et Paulo quidem, ut relatum est supra, Catenae inditum est cognomentum, eo quod in conplicandis calumniarum nexibus erat indissolubili ira, inventorum sese varietate dispendens, ut in conluctationibus callere nimis quidam solent artifices palaestritae.

5. Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia submissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius patulis imperatoris auribus infundebat et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.

6. haec augente vulgatius fama tantum aberat, ut proderet quisquam visa nocturna, ut aegre homines dormisse sese praesentibus faterentur externis, maerebantque docti quidam, quod apud Atlanteos nati non essent, ubi memorantur somnia non videri, quod unde eveniat rerum scientissimis relinquamus.

7. Inter has quaestionum suppliciorumque species diras in Illyrico exoritur alia clades ad multorum pericula ex verborum inanitate progressa. in convivio Africani Pannoniae secundae rectoris apud Sirmium poculis amplioribus madefacti quidam arbitrum adesse nullum existimantes licenter imperium praesens ut molestissimum incusabant: quibus alii optatam permutationem temporum adventare veluti e praesagiis adfirmabant, non nulli maiorum auguria sibi portendi incogitabili dementia promittebant.

8. e quorum numero Gaudentius agens in rebus, mente praecipiti stolidus rem ut seriam detulerat ad Rufinum, apparitionis praefecturae praetorianae tunc principem, ultimorum semper avidum hominem et coalita pravitate famosum.

9. qui confestim quasi pinnis elatus ad comitatum principis advolavit eumque ad suspiciones huius modi mollem et penetrabilem ita acriter inflammavit, ut sine deliberatione ulla Africanus et omnes letalis mensae participes iuberentur rapi sublimes. quo facto delator funestus vetita ex more humano validius cupiens biennio id quod agebat, ut postularat, continuare praeceptus est.

10. missus igitur ad eos corripiendos Teutomeres protector domesticus cum collega onustos omnes catenis, ut mandatum est, perducebat. sed ubi ventum est Aquileiam, Marinus tribunus ex campidoctore eo tempore vacans, auctor perniciosi sermonis, et alioqui naturae ferventis in taberna relictus dum parantur itineri necessaria, lateri cultrum... casu repertum inpegit statimque extractis vitalibus interiit.

11. residui ducti Mediolanum excruciatique tormentis et confessi inter epulas petulanter se quaedam locutos iussi sunt attineri poenalibus claustris sub absolutionis aliqua spe licet incerta protectores vero pronuntiati vertere solum exilio, ut Marino isdem consciis mori permisso, veniam Arbetione meruere precante.


IV
1. Re hoc modo finita... et Lentiensibus, Alamannicis pagis indictum est bellum conlimitia saepe Romana latius inrumpentibus, ad quem procinctum imperator egressus in Raetias camposque venit Caninos, et digestis diu consiliis id visum est honestum et utile, ut eo cum militis parte Arbetio magister equitum, cum validiore exercitus manu relegens margines lacus Brigantiae pergeret protinus barbaris congressurus. cuius loci figuram breviter, quantum ratio patitur, designabo.

2. Inter montium celsorum amfractus inmani pulsu Rhenus exoriens per praeruptos scopulos extenditur nullos advenas amnes adoptans, ut per cataractas inclinatione praecipiti funditur Nilus, et navigari ab ortu poterat primigenio copiis exuberans propriis, ni ruenti curreret similis potius quam fluenti.

3. Iamque ad planiora solutus altaque divortia riparum adradens lacum invadit rotundum et vastum, quem Brigantiam accola Raetus appellat, perque quadringenta et sexaginta stadia longum parique paene spatio late diffusum horrore silvarum squalentium inaccessum, nisi qua vetus illa Romana virtus et sobria iter conposuit latum barbaris et natura locorum et caeli inclementia refragante.

4. hanc ergo paludem spumosis strependo verticibus amnis inrumpens et undarum quietem permeans pigram, mediam velut finali intersecat libramento et tamquam elementum perenni discordia separatum nec aucto nec imminuto agmine quod intulit, vocabulo et viribus absolvitur integris nec contagia deinde ulla perpetiens oceani gurgitibus intimatur.

5. quodque est impendio mirum, nec stagnum aquarum rapido transcursu movetur nec limosa subluvie tardatur properans flumen, et confusum misceri non potest corpus: quod, ni ita agi ipse doceret aspectus, nulla vi credebatur posse discerni.

6. sic Alpheus oriens in Arcadia cupidine fontis Arethusae captus scindens Ionium mare, ut fabulae ferunt, ad usque amatae confinia progreditur nymphae.

7. Arbetio qui adventus barbarorum nuntiaret non exspectans dum adessent, licet sciret orta bellorum, in occultas delatus insidias stetit immobilis malo repentino perculsus.

8. namque improvisi e latebris hostes exiliunt et sine parsimonia quicquid offendi poterat, telorum genere multiplici configebant: nec enim resistere nostrorum quisquam potuit nec aliud vitae subsidium nisi discessu sperare veloci. quocirca vulneribus declinandis intenti inconposito agmine milites huc et illuc dispalantes terga ferienda dederunt. plerique tamen per angustas semitas sparsi periculoque praesidio tenebrosae noctis extracti revoluta iam luce redintegratis viribus agmini quisque proprio sese consociavit. in quo casu ita tristi et inopino abundans numerus armatorum et tribuni desiderati sunt decem.

9. ob quae Alamanni sublatis animis ferocius incedentes secuto die prope munimenta Romana adimente matutina nebula lucem strictis mucronibus discurrebant frendendo minas tumidas intentantes. egressique repente Scutarii cum obiectu turmarum hostilium repercussi stetissent, omnes suos conspiratis mentibus ciebant ad pugnam.

10. verum cum plerosque recentis aerumnae documenta terrerent et intuta fore residua credens haereret Arbetio, tres simul exsiluere tribuni, Arintheus agens vicem armaturarum rectoris et Seniachus qui equestrem turmam comitum tuebatur et Bappo ducens Promotos.

11. Qui cum commissis sibi militibus pro causa communi velut propria Deciorum veterum exemplo instarque fluminis hostibus superfusi non iusto proelio sed discursionibus rapidis universos in fugam coegere foedissimam. qui dispersi laxatis ordinibus dumque elabi properant impediti corpora nudantes intecta gladiorum hastarumque densis ictibus truncabantur.

12. multique cum equis interfecti iacentes etiam tum eorum dorsis videbantur innexi: quo viso omnes e castris effusi, qui prodire in proelium cum sociis ambigebant, cavendi inmemores proterebant barbaram plebem, nisi quos fuga exemerat morti, calcantes cadaverum strues et perfusi sanie peremptorum.

13. hocque exitu proelio terminato imperator Mediolanum ad hiberna ovans revertit et laetus.


V
1. Exoritur iam hinc rebus adflictis haut dispari provinciarum malo calamitatum turbo novarum extincturus omnia simul, ni fortuna moderatrix humanorum casuum motum eventu celeri consummavit inpendio formidatum.

2. cum diuturna incuria Galliae caedes acerbas rapinasque et incendia barbaris licenter grassantibus nullo iuvante perferrent, Silvanus pedestris militiae rector ut efficax ad haec corrigenda principis iussu perrexit Arbetione id maturari modis quibus poterat adigente, ut absenti aemulo quem superesse adhuc gravabatur periculosae molis onus impingeret.

3. Dynamius quidam actuarius sarcinalium principis iumentorum commendaticias ab eo petierat litteras ad amicos ut quasi familiaris eiusdem esset notissimus. hoc inpetrato, cum ille nihil suspicans simpliciter praestitisset, servabat epistulas ut perniciosum aliquid in tempore moliretur.

4. memorato itaque duce Gallias ex re publica discursante barbarosque propellente iam sibi diffidentes et trepidantes idem Dynamius inquietius agens ut versutus et in fallendo exercitatus fraudem comminiscitur inpiam subornatore et conscio, ut iactavere rumores incerti, Lampadio praefecto praetorio, et Eusebio ex comite rei privatae, cui cognomentum erat inditum Mattyocopae, atque Aedesio ex magistro memoriae, quos ad consulatum ut amicos iunctissimos idem curarat rogari praefectus, et peniculo serie litterarum abstersa, sola incolumi relicta subscriptione alter multum a vero illo dissonans superscribitur textus: velut Silvano rogante verbis obliquis hortanteque amicos agentes intra palatium, vel privatos inter quos et Tuscus erat Albinus, aliique plures ut se altiora coeptantem et prope diem loci principalis aditurum iuvarent.

5. Hunc fascem ad arbitrium figmenti conpositum, vitam pulsaturum insontis, a Dynamio susceptum praefectus imperatori, avido scrutari haec et similia, censuit offerendum... solus ingressus intimum capto e re tempore, deinde sperans ut pervigilem salutis eius custodem et cautum lectaque in consistorio astu callido consarcinata materia tribuni iussi sunt custodiri, et de provinciis duci privati, quorum epistulae nomina designabant.

6. confestimque iniquitate rei percitus Malarichus Gentilium rector collegis adhibitis strepebat inmaniter circumveniri homines dicatos imperio per factiones et dolos minime debere proclamans, petebatque ut ipse relictis obsidum loco necessitudinibus suis, Mallobaude armaturarum tribuno spondente quod remeabit, velocius iuberetur ire ducturus Silvanum adgredi nihil tale conatum, quale insidiatores acerrimi concitarunt: vel contra se paria promittente Mallobaudem orabat properare permitti, haec quae ipse pollicitus est impleturum.

7. testabatur enim id se procul dubio scire quod, siqui mitteretur externus, suopte ingenio Silvanus etiam nulla re perterrente timidior conposita forte turbabit.

8. Et quamquam utilia moneret et necessaria, ventis tamen loquebatur incassum. namque Arbetione auctore Apodemius ad eum vocandum cum litteris mittitur inimicus bonorum omnium diuturnus et gravis. qui incidentia parvi ducens cum venisset in Gallias, dissidens a mandatis, quae proficiscenti sunt data, nec viso Silvano nec oblatis scriptis ut veniret admonito remansit adscitoque rationali quasi proscripti iamque necandi magistri peditum clientes et servos hostili tumore vexabat.

9. inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, conpositas litteras his concinentes, quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.

10. qui cum haec legisset, haerens et ambigens dia quidnam id esset nec enim meminerat secum aliquando super negotio ullo interiore hos quorum litteras acceperat conlocutos epistulas ipsas per baiulum qui portarat, iuncto milite ad Malarichum misit obsecrans, ut doceret aperte quae vellet, non ita perplexe: nec enim intellexisse firmabat ut subagrestem et simplicem, quid significatum esset obscurius.

11. haec Malarichus subito nanctus etiam tunc squalens et maestus suamque et popularis Silvani vicem graviter ingemiscens adhibitis Francis, quorum ea tempestate in palatio multitudo florebat, erectius iam loquebatur: tumultuabaturque patefactis insidiis retectaque iam fallacia, per quam ex confesso salus eorum adpetebatur.

12. hisque cognitis statuit imperator dispicientibus consistorianis et militaribus universis in negotium praeterinquiri. cumque iudices fastidissent, Florentius Nigriniani filius agens tunc pro magistro officiorum, contemplans diligentius scripta apicumque pristinorum reliquias quasdam reperiens animadvertit, ut factum est, priore textu interpolato longe alia quam dictarat Silvanus, ex libidine consarcinatae falsitatis adscripta.

13. proinde fallaciarum nube discussa imperator doctus gesta relatione fideli, abrogata potestate praefectum statui sub questione praecepit sed absolutus est enixa conspiratione multorum. suspensus autem Eusebius ex comite privatarum se conscio haec dixerat concitata.

14. Aedesius enim minus scisse quid actum sit pertinaci infitiatione contendens abiit innoxius et ita finito negotio omnes sunt absoluti quos exhiberi delatio conpulit criminosa. Dynamius vero ut praeclaris artibus inlustratus cum correctoris dignitate regere iussus est Tuscos.

15. Agens inter haec apud Agrippinam Silvanus assiduisque suorum conpertis nuntiis, quae Apodemius in labem suarum ageret fortunarum et sciens animum tenerum versabilis principis, timens ne trucidaretur absens et indamnatus, in difficultate positus maxima barbaricae se fidei committere cogitabat.

16. sed Laniogaiso vetante, tunc tribuno, quem dum militaret candidatus solum adfuisse morituro Constanti supra rettulimus, docenteque Francos, unde oriebatur, interfecturos eum aut accepto praemio prodituros, nihil tutum ex praesentibus ratus in consilia cogebatur extrema et sensim cum principiorum verticibus secretius conlocutus isdemque magnitudine promissae mercedis accensis, cultu purpureo a draconum et vexillorum insignibus 13 ad tempus abstracto ad culmen imperiale surrexit.

17. Dumque haec aguntur in Galliis, ad occasum inclinato iam die perfertur Mediolanum insperabilis nuntius aperte Silvanum demonstrans, dum ex magisterio peditum altius nititur, sollicitato exercitu ad angustum culmen evectum.

18. hac mole casus inopini Constantio icto quasi fulmine fati primates consilio secunda vigilia convocato properarunt omnes in regiam. cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Vrsicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum qui mos est honoratior accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius. Diocletianus enim Augustus omnium primus extero ritu et regio more instituit adorari, cum semper antea ad similitudinem iudicum salutatos principes legerimus.

19. et qui paulo antea cum insectatione malivola orientis vorago invadendaeque summae rei per filios adfectator conpellabatur, tunc dux prudentissimus et Constantini Magni fuerat conmilito solusque ad exstinguendum probis quidem sed insidiosis rationibus petebatur. diligens enim opera navabatur extingui Silvanum ut fortissimum perdvellem, aut si secus accidisset, Vrsicinum exulceratum iam penitus aboleri ne superesset scrupulus inpendio formidandus.

20. igitur cum de profectione celeranda disponeretur, propulsationem obiectorum criminum eundem ducem parantem praegressus oratione leni prohibet imperator, non id esse memorans tempus ut controversa defensio causae susciperetur, cum vicissim restitui in pristinam concordiam partes necessitas subigeret urgentium rerum antequam cresceret mollienda.

21. habita igitur deliberatione multiplici id potissimum tractabatur, quo commento Silvanus gesta etiam tum imperatorem ignorare existimaret. et probabili argumento ad firmandam fidem reperto monetur honorificis scriptis, ut accepto Vrsicino successore cum potestate rediret intacta.

22. post haec ita digesta protinus iubetur exire, tribunis et protectoribus domesticis decem, ut postularat, ad iuvandas necessitates publicas ei coniunctis. inter quos ego quoque eram cum Veriniano collega, residui omnes propinqui et familiares.

23. iamque eum egressum solum de se metuens quisque per longa spatia deducebat. et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia praecedentia, quod in locis suis secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis et quamquam optatissimum est perpetuo fortunam quam florentissimam permanere, illa tamen aequalitas vitae non tantum habet sensum, quantum cum ex miseris et perditis rebus ad meliorem statum fortuna revocatur.

24. Festinamus itaque itineribus magnis ut ambitiosus magister armorum ante adlapsum per Italicos de tyrannide ullum rumorem in suspectis finibus appareret. verum cursim nos properantes aeria quaedam antevolans prodiderat fama et Agrippinam ingressi invenimus cuncta nostris conatibus altiora.

25. namque convena undique multitudine trepide coepta fundante coactisque copiis multis pro statu rei praesentis id aptius videbatur, ut ad imperatoris novelli per ludibriosa auspicia virium accessu firmandi sensum ac voluntatem dux flebilis verteretur: quo variis adsentandi figmentis in mollius vergente securitate nihil metuens hostile deciperetur.

26. Cuius rei finis arduus videbatur. erat enim cautius observandum, ut adpetitus opportunitati optemperarent, nec praecurrentes eam nec deserentes. qui si eluxissent intempestive, constabat nos omnes sub elogio uno morte multandos.

27. Susceptus tamen idem dux leniter adactusque, inclinante negotio ipso cervices, adorare sollemniter anhelantem celsius purpuratum, ut spectabilis colebatur et intimus: facilitate aditus honoreque mensae regalis adeo antepositus aliis, ut iam secretius de rerum summa consultaretur.

28. aegre ferebat Silvanus ad consulatum potestatesque sublimes elatis indignis se et Vrsicinum solos post exsudatos magnos pro re publica labores et crebros ita fuisse despectos, ut ipse quidem per quaestiones familiarium sub disceptatione ignobili crudeliter agitatus commisisse in maiestatem arcesseretur, alter vero ab oriente raptus odiis inimicorum addiceretur: et haec adsidue clam querebatur et palam.

29. terrebant nos tamen, cum dicerentur haec et similia, circumfrementia undique murmura causantis inopiam militis et rapida celeritate ardentis angustias Alpium perrumpere Cottiarum.

30. In hoc aestu mentis ancipiti ad effectum tendens consilium occulta scrutabamur indagine sederatque tandem mutatis prae timore saepe sententiis, ut quaesitis magna industria cautis rei ministris, obstricto religionum consecratione conloquio Bracchiati sollicitarentur atque Cornuti, fluxioris fidei et ubertate mercedis ad momentum omne versabiles.

31. firmato itaque negotio per sequestres quosdam gregarios obscuritate ipsa ad id patrandum idoneos, praemiorum exspectatione accensos solis ortu iam rutilo subitus armatorum globus erupit atque, ut solet in dubiis rebus audentior, caesis custodibus regia penetrata Silvanum extractum aedicula, quo exanimatus confugerat, ad conventiculum ritus Christiani tendentem densis gladiorum ictibus trucidarunt.

32. Ita dux haut exilium meritorum hoc genere oppetit mortis metu calumniarum, quibus factione iniquorum inretitus est absens, ut tueri possit salutem ad praesidia progressus extrema.

33. licet enim ob tempestivam illam cum armaturis proditionem ante Mursense proelium obligatum gratia retineret Constantium, ut dubium tamen et mutabilem verebatur, licet patris quoque Boniti praetenderet fortia facta Franci quidem, sed pro Constantini partibus in bello civili acriter contra Licinianos saepe versati.

34. evenerat autem antequam huius modi aliquid agitaretur in Galliis, ut Romae in Circo maximo populus, incertum ratione quadam percitus an praesagio Silvanus devictus est magnis vocibus exclamaret.

35. Igitur Silvano Agrippinae, ut relatum est, interfecto inaestimabili gaudio re cognita princeps insolentia coalitus et tumore, hoc quoque felicitatis suae prosperis cursibus adsignabat eo more, quo semper oderat fortiter facientes, ut quondam Domitianus, superare tamen quacumque arte contraria cupiebat.

36. tantumque abfuit laudare industrie gesta, ut etiam quaedam scriberet de Gallicanis intercepta thesauris, quos nemo attigerat. idque scrutari iusserat artius interrogato Remigio etiam tum rationario apparitionis armorum magistri, cui multo postea Valentiniani temporibus laqueus vitam in causa Tripolitanae legationis eripuit.

37. post quae ita completa Constantius ut iam caelo contiguus casibusque imperaturus humanis magniloquentia sufflabatur adulatorum, quos augebat ipse spernendo proiciendoque id genus parum callentes ut Croesum legimus ideo regno suo Solonem expulisse praecipitem quia blandiri nesciebat, et Dionysium intentasse poetae Philoxeno mortem cum eum recitantem proprios versus absurdos et inconcinnos laudantibus cunctis solus audiret immobilis.

38. quae res perniciosa vitiorum est altrix. ea demum enim laus grata esse potestati debet excelsae, cum interdum et vituperationi secus gestorum pateat locus.


VI
1. Iamque per securitatem quaestiones agitabantur ex more et vinculis catenisque plures ut noxii plectebantur. exurgebat enim effervens laetitia Paulus, tartareus ille delator, ad venenatas artes suas licentius exercendas, et inquirentibus in negotium consistorianis atque militaribus, et praeceptum est, Proculus admovetur eculeo, Silvani domesticus, homo gracilis et morbosus, metuentibus cunctis, ne vi nimia tormentorum levi corpore fatigato reos atrocium criminum promiscue citari faceret multos. verum contra quam speratum est contigit.

2. memor enim somnii, quo vetitus erat per quietem, ut ipse firmavit, pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus nec nominavit nec prodidit aliquem sed adserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit non cupiditate sed necessitate conpulsum, argumento evidenti demonstrans

3. causam enim probabilem ponebat in medio multorum testimoniis claram, quod die quinto antequam infulas susciperet principatus, donatum stipendio militem Constanti nomine adlocutus est, fortis esset et fidus. unde apparebat quod, si praesumere fortunae superioris insignia conaretur, auri tam grave pondus largiretur ut suum.

4. post hunc damnatorum sorte Poemenius raptus ad supplicium interiit, qui, ut supra rettulimus, cum Treveri civitatem Caesari clausissent Decentio, ad defendendam plebem electus est. tum Asclepiodotus et Lutto et Maudio Comites interempti sunt aliique plures, haec et similia perplexe temporis obstinatione scrutante.


VII
1. Dum has exitiorum communium clades suscitat turbo feralis, urbem aeternam Leontius regens multa spectati iudicis documenta praebebat in audiendo celer, in disceptando iustissimus, natura benivolus, licet auctoritatis causa servandae acer quibusdam videbatur et inclinatior ad damnandum.

2. prima igitur causa seditionis in eum concitandae vilissima fuit et levis. Philoromum enim aurigam rapi praeceptum secuta plebs omnis velut defensura proprium pignus terribili impetu praefectum incessebat ut timidum, sed ille stabilis et erectus inmissis apparitoribus correptos aliquos vexatosque tormentis nec strepente ullo nec obsistente insulari poena multavit.

3. diebusque paucis secutis cum itidem plebs excita calore quo consuevit vini causando inopiam, ad Septemzodium convenisset, celebrem locum, ubi operis ambitiosi Nymphaeum Marcus condidit imperator, illuc de industria pergens praefectus ab omni toga apparitioneque rogabatur enixius, ne in multitudinem se adrogantem inmitteret et minacem, ex commotione pristina saevientem: difficilis ad pavorem recte tetendit adeo, ut eum obsequentium pars desereret licet in periculum festinantem abruptum.

4. insidens itaque vehiculo cum speciosa fiducia contuebatur acribus oculis tumultuantium undique cuneorum veluti serpentium vultus perpessusque multa dici probrosa agnitum quendam inter alios eminentem vasti corporis rutilique capilli, interrogavit, an ipse esset Petrus Valvomeres, ut audierat, cognomento: eumque cum esse sonu respondisset obiurgatorio, ut seditiosorum antesignanum olim sibi conpertum, reclamantibus multis post terga manibus vinctis suspendi praecepit.

5. quo viso sublimi tribuliumque adiumentum nequicquam implorante vulgus omne paulo ante confertum per varia urbis membra diffusum ita evanuit ut turbarum acerrimus concitor tamquam in iudiciali secreto exaratis lateribus ad Picenum eiceretur, ubi postea ausus eripere virginis non obscurae pudorem Patruini consularis sententia supplicio est capitali addictus.

6. Hoc administrante Leontio Liberius Christianae legis antistes a Constantio ad comitatum mitti praeceptus est tamquam imperatoriis iussis et plurimorum sui consortium decretis obsistens in re, quam brevi textu percurram.

7. Athanasium episcopum eo tempore apud Alexandriam ultra professionem altius se efferentem scitarique conatum externa, ut prodidere rumores adsidui, coetus in unum quaesitus eiusdem loci multorum synodus ut appellant removit a sacramento quod optinebat.

8. dicebatur enim fatidicarum sortium fidem, quaeve augurales portenderent alites scientissime callens, aliquotiens praedixisse futura: super his intendebantur ei alia quoque a proposito legis abhorrentia, cui praesidebat.

9. hunc per subscriptionem abicere sede sacerdotali paria sentiens ceteris iubente principe Liberius monitus, perseveranter renitebatur nec visum hominem nec auditum damnare nefas ultimum saepe exclamans, aperte scilicet recalcitrans imperatoris arbitrio.

10. id enim ille, Athanasio semper infestus licet sciret impletum, tamen auctoritate quoque potiore aeternae urbis episcopi firmari desiderio nitebatur ardenti: quo non impetrato Liberius aegre populi metu, qui eius amore flagrabat, cum magna difficultate noctis medio potuit asportari.


VIII
1. Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior, agebantur. Constantium vero exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias indicantes nullo renitente ad internecionem barbaris vastantibus universa: aestuansque diu, qua vi propulsaret aerumnas ipse in Italia residens ut cupiebat periculosum enim existimabat se in partem contrudere longe dimotam repperit tandem consilium rectum et Iulianum patruelem fratrem haut ita dudum ab Achaico tractu accitum, etiam tum palliatum in societatem imperii adsciscere cogitabat.

2. id ubi urgente malorum inpendentium mole confessus est proximis succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se, quod numquam fecerat, aperte demonstrans: illi in adsentationem nimiam eruditi infatuabant hominem, nihil esse ita asperum dictitantes quod praepotens eius virtus fortunaque tam vicina sideribus non superaret ex more. addebantque noxarum conscientia stimulante conplures deinceps caveri debere Caesaris nomen, replicantes gesta sub Gallo.

3. quis adnitentibus obstinate opponebat se sola regina, incertum, migrationem ad longinqua pertimescens, an pro nativa prudentia consulens in commune omnibusque memorans anteponi debere propinquum. post multaque per deliberationes ambiguas actitata stetit fixa sententia abiectisque disputationibus inritis ad imperium placuit Iulianum adsumere.

4. cum venisset accitus praedicto die, advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:

5. Adsistimus apud illos, optimi rei publicae defensores, causae communi uno paene omnium spiritu vindicandae, quam acturus tamquam apud aequos iudices succinctius edocebo.

6. post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes persultant barbari Gallias rupta limitum pace, hac animati fiducia, quod nos per disiunctissimas terras arduae necessitates adstringunt.

7. huic igitur malo ultra adposita iam proserpenti, si dum patitur tempus occurrerit nostri vestrique consulti suffragium, et colla superbarum gentium detumescent et imperii fines erunt intacti. restat ut rerum spem, quam gero, secundo roboretis effectu.

8. Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis, verecundia, qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis industriae iuvenem in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si videntur utilia, etiam vestra consensione firmandis.

9. Dicere super his plura conantem interpellans contio lenius prohibebat arbitrium summi numinis id esse, non mentis humanae velut praescia venturi praedicans.

10. stansque imperator inmobilis dum silerent, residua fidentius explicavit quia igitur vestrum quoque favorem adesse fremitus indicat laetus, adulescens vigoris tranquilli, cuius temperati mores imitandi sunt potius quam praedicandi, ad honorem prosperatum exsurgat: cuius praeclaram indolem bonis artibus institutam hoc ipso plene videor exposuisse quod elegi. ergo eum praesente nutu dei caelestis amictu principali velabo.

11. Dixit moxque indutum avita purpura Iulianum et Caesarem cum exercitus gaudio declaratum his adloquitur contractiore vultu submaestum:

12. Recepisti primaevus originis tuae splendidum florem, amantissime mihi omnium frater: aucta gloria mea confiteor qui iustus in deferenda suppari potestate nobilitati mihi propinquae, quam ipsa potestate videor esse sublimis.

13. adesto igitur laborum periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus adflictas: et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.

14. proinde urgente rei magnitudine perge vir fortis ducturus viros itidem fortes. aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi. mecum ubique videberis praesens et ego tibi quodcumque acturo non deero. ad summam i i, propera sociis omnium votis, velut adsignatam tibi ab ipsa re publica stationem cura pervigili defensurus.

15. Nemo post haec finita reticuit sed militares omnes horrendo fragore scuta genibus inlidentes quod est prosperitatis indicium plenum: nam contra cum hastis clipei feriuntur, irae documentum est et doloris immane quo quantoque gaudio praeter paucos Augusti probavere iudicium Caesaremque admiratione digna suscipiebant imperatorii muricis fulgore flagrantem.

16. cuius oculos cum venustate terribiles vultumque excitatius gratum diu multumque contuentes, qui futurus sit colligebant velut scrutatis veteribus libris, quorum lectio per corporum signa pandit animorum interna. eumque ut potiori reverentia servaretur, nec supra modum laudabant nec infra quam decebat, atque ideo censorum voces sunt aestimatae, non militum.

17. susceptus denique ad consessum vehiculi receptusque in regiam hunc versum ex Homerico carmine susurrabat. "ellabe porphyreos thanatos kai moira krataie." Haec diem octavum iduum Novembrium gesta sunt cum Arbetionem consulem annus haberet et Lollianum.

18. deinde diebus paucis Helena virgine Constanti sorore eidem Caesari iugali foedere copulata paratisque universis, quae maturitas proficiscendi poscebat, comitatu parvo suscepto kalendis Decembribus egressus est deductusque ab Augusto ad usque locum duabus columnis insignem, qui Laumellum interiacet et Ticinum, itineribus rectis Taurinos pervenit, ubi nuntio percellitur gravi, qui nuper in comitatum Augusti perlatus de industria silebatur ne parata diffluerent.

19. indicabat autem Coloniam Agrippinam, ampli nominis urbem in secunda Germania, pertinaci barbarorum obsidione reseratam magnis viribus et deletam.

20. quo maerore perculsus velut primo adventantium malorum auspicio murmurans querulis vocibus saepe audiebatur: nihil se plus adsecutum quam ut occupatior interiret.

21. cumque Viennam venisset, ingredientem optatum quidem et impetrabilem honorifice susceptura omnis aetas concurrebat et dignitas proculque visum plebs universa cum vicinitate finitima, imperatorem clementem appellans et faustum, praevia consonis laudibus celebrabat, avidius pompam regiam in principe legitimo cernens: communiumque remedium aerumnarum in eius locabat adventu, salutarem quendam genium adfulsisse conclamatis negotiis arbitrata.

22. tunc anus quaedam orba luminibus cum percontando quinam esset ingressus, Iulianum Caesarem conperisset, exclamavit hunc deorum templa reparaturum.


IX
1. Proinde quoniam ut Mantuanus vates praedixit excelsus maius opus moveo maiorque mihi rerum nascitur ordo, Galliarum tractus et situm ostendere puto nunc tempestivum, ne inter procinctus ardentes proeliorumque varios casus ignota quibusdam expediens imitari videar desides nauticos, adtrita lintea cum rudentibus, quae licuit parari securius, inter fluctus resarcire coactos et tempestates.

2. ambigentes super origine prima Gallorum scriptores veteres notitiam reliquere negotii semiplenam, sed postea Timagenes et diligentia Graecus et lingua haec quae diu sunt ignorata collegit ex multiplicibus libris. cuius fidem secuti obscuritate dimota eadem distincte docebimus et aperte.

3. Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtis nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos ita enim Gallos sermo Graecus appellat alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.

4. Drasidae memorant re vera fuisse populi partem indigenam, sed alios quoque ab insulis extimis confluxisse et tractibus transrhenanis, crebritate bellorum et adluvione fervidi maris sedibus suis expulsos.

5. aiunt quidam paucos post excidium Troiae fugitantes Graecos ubique dispersos loca haec occupasse tunc vacua.

6. regionum autem incolae id magis omnibus adseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevium tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat: superatisque ambobus coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.

7. a Phocaea vero Asiaticus populus Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida aucta virium copia instituere non pauca. sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta

8. per haec loca hominibus paulatim excultis viguere studia laudabilium doctrinarum, inchoata per bardos et euhagis et drasidas. et bardi quidem fortia virorum illustrium facta heroicis conposita versibus cum dulcibus lyrae modulis cantitarunt, euhages vero scrutantes seriem et sublimia naturae pandere conabantur. inter eos drasidae ingeniis celsiores, ut auctoritas Pythagorae decrevit, sodaliciis adstricti consortiis, quaestionibus occultarum rerum altarumque erecti sunt et despectantes humana pronuntiarunt animas inmortales.


X
1. Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos et horrore nivali semper obductos orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata.

2. et a latere quidem australi Tyrreno adluitur et Gallico mari: qua caeleste suspicit plaustrum, a feris gentibus fluentis distinguitur Rheni: ubi occidentali subiecta est sideri, oceano et altitudine Pyrenaei cingitur; unde ad solis ortus adtollitur, aggeribus cedit Alpium Cottiarum: quas rex Cottius, perdomitis Galliis solus in angustiis latens inviaque locorum asperitate confisus, lenito tandem tumore in amicitiam Octaviani receptus principis, molibus magnis exstruxit ad vicem memorabilis muneris, conpendiarias et viantibus oportunas, medias inter alias Alpes vetustas super quibus conperta paulo postea referemus.

3. in his Alpibus Cottiis, quarum initium a Segusione est oppido, praecelsum erigitur iugum, nulli fere sine discrimine penetrabile

4. est enim e Galliis venientibus prona humilitate devexum pendentium saxorum altrinsecus visu terribile praesertim verno tempore, cum liquente gelu nivibusque solutis flatu calidiore ventorum per diruptas utrimque angustias et lacunas pruinarum congerie latebrosas descendentes cunctantibus plantis homines et iumenta procidunt et carpenta; idque remedium ad arcendum exitium repertum est solum, quod pleraque vehicula vastis funibus inligata pone cohibente virorum vel boum nisu valido vix gressu reptante paulo tutius devolvuntur. et haec, ut diximus, anni verno contingunt.

5. hieme vero humus crustata frigoribus et tamquam levigata ideoque labilis incessum praecipitantem inpellit et patulae valles per spatia plana glacie perfidae vorant non numquam transeuntes. ob quae locorum callidi eminentes ligneos stilos per cautiora loca defigunt, ut eorum series viatorem ducat innoxium: qui si nivibus operti latuerint, montanisve defluentibus rivis eversi, gnaris agrestibus praeviis difficile pervadunt.

6. a summitate autem huius Italici clivi planities ad usque stationem nomine Martis per septem extenditur milia, et hinc alia celsitudo erectior aegreque superabilis ad Matronae porrigitur verticem, cuius vocabulum casus feminae nobilis dedit. unde declive quidem iter sed expeditius ad usque castellum Brigantiam patet.

7. huius sepulcrum reguli, quem itinera struxisse rettulimus, Segusione est moenibus proximum manesque eius ratione gemina religiose coluntur, quod iusto moderamine rexerat suos et adscitus in societatem rei Romanae quietem genti praestitit sempiternam.

8. et licet haec, quam diximus viam, media sit et conpendiaria magisque celebris, tamen etiam aliae multo antea temporibus sunt constructae diversis.

9. et primam Thebaeus Hercules ad Geryonem extinguendum, ut relatum est, et Tauriscum lenius gradiens prope maritimas conposuit Alpes, hisque Graiarum indidit nomen; Monoeci similiter arcem et portum ad perennem sui memoriam consecravit. deinde emensis postea saeculis multis hac ex causa sunt Alpes excogitatae Poeninae.

10. superioris Africani pater Publius Cornelius Scipio Saguntinis memorabilibus aerumnis et fide, pertinaci destinatione Afrorum obsessis iturus auxilio in Hispaniam traduxit onustam manu valida classem, sed civitate potiore Marte deleta Hannibalem sequi nequiens triduo ante transito Rhodano ad partes Italiae contendentem navigatione veloci intercurso spatio maris haut longo degressurum montibus apud Genuam observabat Liguriae oppidum, ut cum eo, si copiam fors dedisset, viarum asperitate fatigato decerneret in planitie.

11. consulens tamen rei communi Cn. Scipionem fratrem ire monuit in Hispanias, ut Hasdrubalem exinde similiter erupturum arceret. quae Hannibal doctus a perfugis, ut erat expeditae mentis et callidae, Taurinis ducentibus accolis per Tricasinos et oram Vocontiorum extremam ad saltus Tricorios venit. indeque exorsus aliud iter antehac insuperabile fecit: excisaque rupe in inmensum elata, quam cremando vi magna flammarum acetoque infuso in solidam solvit, per Druentiam flumen gurgitibus vagis intutum regiones occupavit Etruscas. hactenus super Alpibus. nunc ad restantia veniamus.


XI
1. Temporibus priscis cum laterent hae partes ut barbarae tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.

2. et Gallos quidem, qui Celtae sunt, ab Aquitanis Garumna disterminat flumen, a Pyrenaeis oriens collibus postque oppida multa transcursa in oceano delitescens.

3. a Belgis vera eandem gentem Matrona discindit et Sequana, amnes magnitudinis geminae: qui fluentes per Lugdunensem post circumclausum ambitu insulari Parisiorum castellum, Lutetiam nomine, consociatim meantes protinus prope castra Constantia funduntur in mare.

4. horum omnium apud veteres Belgae dicebantur esse fortissimi ea propter, quod ab humaniore cultu longe discreti nec adventiciis effeminati deliciis, diu cum transrhenanis certavere Germanis.

5. Aquitani enim, ad quorum litora ut proxima placidaque merces adventiciae convehuntur, moribus ad mollitiem lapsis facile in dicionem venere Romanam.

6. regebantur autem Galliae omnes iam inde, uti crebritate bellorum urgenti cessere Iulio dictatori, potestate in partes divisa quattuor, quarum Narbonensis una Viennensem intra se continebat et Lugdunensem: altera Aquitanis praeerat universis: superiorem et inferiorem Germaniam Belgasque duae iurisdictiones isdem rexere temporibus.

7. at nunc numerantur provinciae per omnem ambitum Galliarum: secunda Germania, prima ab occidentali exordiens cardine, Agrippina et Tungris munita, civitatibus amplis et copiosis.

8. dein prima Germania, ubi praeter alia municipia Mogontiacus est et Vangiones et Nemetae et Argentoratus barbaricis cladibus nota.

9. post has Belgica prima Mediomatricos praetendit et Treviros domicilium principum clarum.

10. huic adnexa secunda est Belgica, qua Ambiani sunt urbs inter alias eminens et Catelauni et Remi

11. apud Sequanos Bisontios videmus et Rauracos aliis potiores oppidis multis. Lugdunensem primam Lugdunum ornat et Cabillona et Senones et Biturigae et moenium Augustuduni magnitudo vetusta.

12. secundam enim Lugdunensem Rotomagi et Turini Mediolanum ostendunt et Tricasini: Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus... habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant. haec provinciae urbesque sunt splendidae Galliarum.

13. in Aquitania quae Pyrenaeos montes et eam partem spectat oceani, quae pertinet ad Hispanos, prima provincia est Aquitanica, amplitudine civitatum admodum culta: omissis aliis multis Burdigala et Arverni excellunt et Santones et Pictavi.

14. Novem populos Ausci commendant et Vasatae, in Narbonensi Elusa et Narbona et Tolosa principatum urbium tenent. Viennensis civitatum exsultat decore multarum, quibus potiores sunt Vienna ipsa et Arelate et Valentia: quibus Massilia iungitur, cuius societate et viribus in discriminibus arduis fultam aliquotiens legimus Romam.

15. his prope Salluvii sunt et Nicaea et Antipolis insulaeque Stoechades,

16. et quoniam ad has partes opere contexto pervenimus, silere super Rhodano maximi nominis flumine incongruum est et absurdum. a Poeninis Alpibus effusiore copia fontium Rhodanus fluens et proclivi impetu ad planiora degrediens proprio agmine ripas occultat et paludi sese ingurgitat nomine Lemanno eamque intermeans nusquam aquis miscetur externis sed altrinsecus summitates undae praeterlabens segnioris quaeritans exitus viam sibi impetu veloci molitur.

17. unde sine iactura rerum per Sapaudiam fertur et Sequanos longeque progressus Viennensem latere sinistro perstringit, dextro Lugdunensem et emensus spatia flexuosa Ararim, quem Sauconnam appellant, [inter Germaniam primam fluentem] suum in nomen adsciscit, qui locus exordium est Galliarum. exindeque non millenis passibus sed leugis itinera metiuntur.

18. hinc Rhodanus aquis advenis locupletior vehit grandissimas naves, ventorum difflatu iactari saepius adsuetas finitisque intervallis, quae ei natura praescripsit, spumeus Gallico mari concorporatur per patulum sinum, quem vocant Ad gradus, ab Arelate octavo decimo ferme lapide disparatum. sit satis de situ locorum. nunc figuras et mores hominum designabo.


XII
1. Celsioris staturae et candidi paene Galli sunt omnes et rutili luminumque torvitate terribiles, avidi iurgiorum et sublatius insolentes. nec enim eorum quemquam adhibita uxore rixantem, multo fortiore et glauca, peregrinorum ferre poterit globus, tum maxime cum illa inflata cervice suffrendens ponderansque niveas ulnas et vastas admixtis calcibus emittere coeperit pugnos ut catapultas tortilibus nervis excussas.

2. metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum.

3. ad militandum omnis aetas aptissima et pari pectoris robore senex ad procinctum ducitur et adultus gelu duratis artubus et labore adsiduo multa contempturus et formidanda. nec eorum aliquando quisquam ut in Italia munus Martium pertimescens pollicem sibi praecidit, quos localiter murcos appellant.

4. vini avidum genus, adfectans ad vini similitudinem multiplices potus et inter eos humiles quidam obtunsis ebrietate continua sensibus, quam furoris voluntariam speciem esse Catoniana sententia definivit, raptantur discursibus vagis, ut verum illud videatur quod ait defendens Fonteium Tullius Gallos post haec dilutius esse poturos quod illi venenum esse arbitrabantur.

5. Hae regiones, praecipue quae confines Italicis, paulatim levi sudore sub imperium venere Romanum primo temptatae per Fulvium, deinde proeliis parvis quassatae per Sextium, ad ultimum per Fabium Maximum domitae. cui negotii plenus effectus asperiore Allobrogum gente devicta hoc indidit cognomentum.

6. nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati nostrae foederibus iunxit aeternis. evectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.


XIII
1. Domitiano crudeli morte consumpto Musonianus eius successor orientem praetoriani regebat potestate praefecti, facundia sermonis utriusque clarus. unde sublimius quam sperabatur eluxit.

2. Constantinus enim cum limatius superstitionum quaereret sectas, Manichaeorum et similium, nec interpres inveniretur idoneus, hunc sibi commendatum ut sufficientem elegit: quem officio functum perite Musonianum voluit appellari, ante Strategium dictitatum, et ex eo percursis honorum gradibus multis ascendit ad praefecturam, prudens alia tolerabilisque provinciis et mitis et blandus sed ex qualibet occasione maximeque ex controversis litibus, quod nefandum est, et in totum lucrandi aviditate sordescens, ut inter alia multa evidenter apparuit in quaestionibus agitatis super morte Theophili Syriae consularis, proditione Caesaris Galli, impetu plebis promiscuae discerpti, ubi damnatis pauperibus, quos cum haec agerentur, peregre fuisse constabat, auctores diri facinoris exutis patrimoniis absoluti sunt divites.

3. Hunc Prosper adaequabat, pro magistro equitum, agente etiam tum in Galliis, militem regens, abiecte ignavus et, ut ait comicus, arte despecta furtorum rapiens propalam.

4. Quis concordantibus mutuaque commercia vicissim sibi conciliando locupletatis Persici duces vicini fluminibus rege in ultimis terrarum suarum terminis occupato per praedatorios globos nostra vexabant, nunc Armeniam, aliquotiens Mesopotamiam confidentius incursantes Romanis ductoribus ad colligendas oboedientium exuvias occupatis.


LIBER XVI

I
1. Haec per orbem Romanum fatorum ordine contexto versante Caesar apud Viennam in collegium fastorum a consule octiens Augusto adscitus urgente genuino vigore pugnarum fragores caedesque barbaricas somniabat, colligere provinciae fragmenta iam parans, si adfuisset flatu tandem secundo.

2. quia igitur res magnae quas per Gallias virtute felicitateque correxit, multis veterum factis fortibus praestant, singula serie progrediente monstrabo, instrumenta omnia mediocris ingenii, si suffecerint, commoturus.

3. quicquid autem narrabitur, quod non falsitas arguta concinnat, sed fides integra rerum absolvit documentis evidentibus fulta, ad laudativam paene materiam pertinebit.

4. videtur enim lex quaedam vitae melioris hunc iuvenem a nobilibus cunis ad usque spiritum comitata supremum. namque incrementis velocibus ita domi forisque conluxit ut prudentia [Vespasiani filius] Titus alter aestimaretur, bellorum gloriosis cursibus Traiani simillimus, clemens ut Antoninus, rectae perfectaeque rationis indagine congruens Marco, ad cuius aemulationem actus suos effingebat et mores.

5 et quoniam, ut Tulliana docet auctoritas, omnium magnarum artium sicut arborum altitudo nos delectat, radices stirpesque non item, sic praeclarae huius indolis rudimenta tunc multis obnubilantibus tegebantur, quae anteferri gestis eius postea multis et miris hac ratione deberent, quod adulescens primaevus ut Erechtheus in secessu Minervae nutritus ex academiae quietis umbraculis non e militari tabernaculo in pulverem Martium tractus, strata Germania pacatisque rigentis Rheni meatibus, cruenta spirantium regum hic sanguinem fudit, alibi manus catenis adflixit.


II
1. Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum inter rumores, qui volitabant adsidui, conperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.

2. nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus conparatis octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam adgressurus.

3. habita itaque deliberatione adsistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor... quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus.

4. sed cum subsererent quidam Silvanum paulo ante magistrum peditum per conpendiosas vias, verum suspectas quia tenebris multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere nitebatur.

5. et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis parum ad tuendum rectorem idoneis percurso eodem itinere Autosiodorum pervenit.

6. ubi brevi, sicut solebat, otio cum milite recreatus ad Tricasinos tendebat et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est.

7. proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus per multa discrimina venit Tricasas adeo insperatus ut eo portas paene pulsante diffusae multitudinis barbarae metu aditus urbis non sine anxia panderetur ambage.

8. et paulisper moratus dum fatigato consulit militi, civitatem Remos nihil prolatandum existimans petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem mensis cibaria iusserat opperiri praesentiam suam: cui praesidebat Vrsicini successor Marcellus et ipse Vrsicinus ad usque expeditionis finem agere praeceptus isdem in locis.

9. post variatas itaque sententias plures cum placuisset per Decem pagos Alamannam adgredi plebem, densatis agminibus tendebat illuc solito alacrior miles.

10. et quia dies umectus et decolor vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset.

11. Hinc [et] deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans erat providus et cunctator, quod praecipuum bonum in magnis ductoribus opem ferre solet exercitibus et salutem.

12. audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes territoria earum habitare nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant primam omnium Brotomagum occupavit eique iam adventanti Germanorum manus pugnam intentans occurrit.

13. cumque in bicornem figuram acie divisa conlato pede res agi coepisset exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis residui discessere celeritatis praesidio tecti.


III
1. Nullo itaque post haec repugnante ad recuperandam ire placuit Agrippinam ante Caesaris in Gallias adventum excisam, per quos tractus nec civitas ulla visitur nec castellum nisi quod apud Confluentes, locum ita cognominatum ubi amnis Mosella confunditur Rheno, Rigomagum oppidum est et una prope ipsam Coloniam turris.

2. igitur Agrippinam ingressus non ante motus est exinde, quam Francorum regibus furore mitescente perterritis pacem firmaret rei publicae interim profuturam et urbem reciperet munitissimam.

3. quibus vincendi primitiis laetus per Treveros hiematurus apud Senonas oppidum tunc oportunum abscessit. ubi bellorum inundantium molem umeris suis, quod dicitur, vehens scindebatur in multiplices curas, ut milites qui a solitis descivere praesidiis, reducerentur ad loca suspecta et conspiratas gentes in noxam Romani nominis disiectaret ac provideret, ne alimenta deessent exercitui per varia discursuro.


IV
1. Haec sollicite perpensantem hostilis adgreditur multitudo oppidi capiundi spe in maius accensa, ideo confidentes quod ei nec Scutarios adesse prodentibus perfugis didicerant, nec Gentiles, per municipia distributos ut commodius vescerentur quam antea.

2. clausa ergo urbe murorumque intuta parte firmata ipse cum armatis die noctuque inter propugnacula visebatur et pinnas, ira exundante substridens cum erumpere saepe conatus paucitate praesentis manus impediretur. post tricesimum denique diem abiere barbari tristes inaniter stulteque cogitasse civitatis obsidium mussitantes.

3. at, quod indignitati rerum est adsignandum, periclitanti Caesari distulit suppetias ferre Marcellus magister equitum agens in stationibus proximis, cum etiam si civitas absque principe vexaretur opposita multitudine malis obsidionalibus expediri deberet.

4. hoc metu solutus efficacissimus Caesar providebat constanti sollicitudine, ut militum diuturno labori quies succederet aliqua licet brevis ad recreandas tamen sufficiens vires, quamquam ultima squalentes inopia terrae saepe vastitatae exigua quaedam victui congrua suggerebant.

5. verum hoc quoque diligentia curato pervigili, adfusa laetiore spe prosperorum, sublato animo ad exsequenda plurima consurgebat.


V
1. Primum igitur factuque difficile temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris [Lycurgi id] et axonibus Romam translatas diuque observatas sed senescentes paulatim reparavit Sylla dictator reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus adponit.

2. id enim etiam Tusculanus Cato prudenter definiens, cui Censorii cognomentum castior vitae indidit cultus "magna" inquit "cura cibi, magna virtutis incuria".

3. denique cum legeret libellum adsidue, quem Constantius ut privignum ad studia mittens manu sua conscripserat, praelicenter disponens, quid in convivio Caesaris inpendi deberet: phasianum et vulvam et sumen exigi vetuit et inferri, munificis militis vili et fortuito cibo contentus.

4. Hinc contingebat ut noctes ad officia divideret tripertita, quietis et publicae rei et musarum, quod factitasse Alexandrum legimus Magnum; sed multo hic fortius. ille namque aenea concha supposita brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteam, ut cum nervorum vigorem sopor laxasset infusus, gestaminis lapsi tinnitus abrumperet somnum.

5. Iulianus vero absque instrumento quotiens volvit evigilavit et nocte dimidiata semper exsurgens non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra, quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse, motum mentium suscitantem theologicae prodidere doctrinae: atque in tanto rerum defectu explorate rei publicae munera curabat.

6. post quae ut ardua et seria terminata ad procudendum ingenium vertebatur, et incredibile, quo quantoque ardore principalium rerum notitiam celsam indagans et quasi pabula quaedam animo ad sublimiora scandenti conquirens per omnia philosophiae membra prudenter disputando currebat.

7. sed tamen cum haec effecte pleneque colligeret, nec humiliora despexit, poeticam mediocriter et rhetoricam amavit ut ostendit orationum epistularumque eius cum gravitate comitas incorrupta et nostrarum externarumque rerum historiam multiformem. super his aderat latine quoque disserendi sufficiens sermo.

8. si itaque verum est, quod scriptores varii memorant, Cyrum regem et Simonidem lyricum et Hippiam Eleum sophistarum acerrimum ideo valuisse memoria, quod epotis quibusdam remediis id impetrarunt, credendum est hunc etiam tum adultum totum memoriae dolium, si usquam reperiri potuit, exhausisse. et haec quidem pudicitiae virtutumque sunt signa nocturna.

9. Diebus vero quae ornate dixerit et facete, quaeve in apparatu vel in ipsis egerit congressibus proeliorum, aut in re civili magnanimitate correxerit et liberalitate, suo quaeque loco demonstrabuntur. IO. cum exercere proludia disciplinae castrensis philosophus cogeretur ut princeps, artemque modulatius incedendi per pyrricham concinentibus disceret fistulis, vetus illud proverbium " clitellae bovi sunt inpositae: plane non est nostrum onus" Platonem crebro nominans exclamabat.

11. inductis quadam sollemnitate agentibus in rebus in consistorium ut aurum acciperent, inter alios quidam ex eorum consortio, non ut moris est pansa chlamyde sed utraque manu cavata suscepit. et imperator "rapere" inquit "non accipere sciunt agentes in rebus".

12. aditus a parentibus virginis raptae, eum qui violarat convictum relegari decrevit. hisque indigna pati querentibus, quod non sit morte multatus, responderat hactenus "incusent iura clementiam, sed imperatorem mitissimi animi legibus praestare severis decet".

13. egressurum eum ad expeditionem plures interpellabant ut laesi, quos audiendos provinciarum rectoribus commendabat: et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.

14. ad ultimum exceptis victoriis, per quas vastantes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus pro capitibus singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa conplentes: ob quae tamquam solem sibi serenum post squalentes tenebras adfulsisse cum alacritate et tripudiis laetabantur.

15. denique id eum ad usque imperii finem et vitae scimus utiliter observasse, ne per indulgentias quas appellant tributariae rei concederet reliqua. norat enim hoc facto se aliquid locupletibus additurum, cum constet ubique pauperes inter ipsa indictorum exordia solvere universa sine laxamento conpelli.

16. Inter has tamen regendi moderandique vias bonis principibus aemulandas barbarica rabies exarserat in maius. I

17. utque bestiae custodum neglegentia raptu vivere solitae ne his quidem remotis adpositisque fortioribus abscesserunt, sed tumescentes inedia sine respectu salutis armenta vel greges incursant, ita etiam illi cunctis quae diripuere consumptis fame urgente agebant aliquotiens praedas; interdum antequam contingerent aliquid, oppetebant.


VI
1. Haec per eum annum spe dubia, eventu tamen secundo per Gallias agebantur. in comitatu vero Augusti circumlatrabat Arbetionem invidia velut summa mox adepturum decora cultus imperatorii praestruxisse, instabatque ei strepens inmania comes Verissimus nomine arguens coram, quod a gregario ad magnum militiae culmen evectus hoc quoque non tentus ut parvo locum adpeteret principalem.

2. sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico Scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum rettulimus accusasse Adelphium urbi praefectum ut altiora coeptantem.

3. cumque res in inquisitionem veniret necessariisque negotio tentis obiectorum probatio speraretur tamquam per saturam subito cubiculariis suffragantibus, ut loquebatur pertinax rumor, et vinculis sunt exutae personae quae stringebantur ut consciae et Dorus evanuit et Verissimus ilico tacuit velut aulaeo deposito scenae.


VII
1. Isdem diebus adlapso rumore Constantius doctus obsesso apud Senonas Caesari auxilium non tulisse Marcellum, eum sacramento solutum abire iussit in larem. qui tamquam iniuria gravi perculsus quaedam in Iulianum moliebatur auribus Augusti confisus in omne patentibus crimen.

2. ideoque cum discederet, Eutherius praepositus cubiculi mittitur statim post eum siquid finxerit convicturus. verum ille hoc nesciens mox venit Mediolanum strepens et tumultuans, ut erat vanidicus et amenti propior, admissus in consistorium Iulianum ut procacem insimulat, iamque ad evagandum altius validiores sibi pinnas aptare: ita enim cum motu quodam corporis loquebatur ingenti.

3. haec eo fingente licentius Eutherius ut postulavit inductus iussusque loqui quod vellet, verecunde et modice docet velari veritatem mendaciis. magistro enim armorum, ut credebatur, cessante consulto industria vigili Caesarem obsessum apud Senonas diu barbaros reppulisse apparitoremque fidum auctori suo quoad vixerit fore obligata cervice sua spondebat.

4. Res monuit super hoc eodem Eutherio pauca subserere forsitan non credenda ea re, quod, si Numa Pompilius vel Socrates bona quaedam dicerent de spadone dictisque religionum adderent fidem, a veritate descivisse arguebantur. sed inter vepres rosae nascuntur et inter feras non nullae mitescunt. itaque carptim eius praecipua, quae sunt conperta, monstrabo.

5. natus in Armenia sanguine libero captusque a finitimis hostibus etiam tum parvulus abstractis geminis Romanis mercatoribus venundatus ad palatium Constantini deducitur: ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa acumine nimio praestans, inmensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto... iamque maturum audiret honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.

6. is praepositus cubiculi etiam Iulianum aliquotiens corrigebat Asiaticis coalitum moribus ideoque levem. denique digressus ad otium adscitusque postea in palatium semper sobrius et in primis consistens ita fidem continentiamque virtutes coluit amplas, ut nec prodidisse aliquando arcanum, nisi tuendae causa alienae salutis, nec exarsisse cupidine plus habendi arcesseretur ut ceteri.

7. unde factum est, ut subinde Romam secedens ibique fixo domicilio consenescens, comitem circumferens conscientiam bonam colatur a cunctis ordinibus et ametur, cum soleant id genus homines post partas ex iniquitate divitias latebras captare secretas, ut lucifugae vitantes multitudinis laesae conspectus.

8. cui spadonum veterum hunc conparare debeam antiquitates replicando conplures invenire non potui. fuerunt enim apud veteres licet oppido pauci fideles et frugi sed ob quaedam vitia maculosi. inter praecipua enim, quae eorum quisque studio possederat vel ingenio, aut rapax aut feritate contentior fuit aut propensior ad laedendum, vel clientibus nimium blandus, aut potentiae fastu superbior: ex omni latere autem ita perfectum neque legisse me neque audisse confiteor, aetatis nostrae testimonio locupleti confisus.

9. verum si forte scrupulosus quidam lector antiquitatum Menophilum Mithridatis Pontici regis eunuchum nobis opponat, hoc monitu recordetur nihil super eo relatum praeter id solum, quod in supremo discrimine gloriose monstravit.

10. ingenti proelio superatus a Romanis et Pompeio rex praedictus fugiensque ad regna Colchorum adultam filiam nomine Drypetinam vexatam asperitate morborum in castello Sinhorio huic Menophilo commissam reliquit. qui virginem omni remediorum solacio plene curatam patri tutissime servans cum a Manlio Prisco imperatoris legato munimentum, quo claudebatur, obsideri coepisset defensoresque eius deditionem meditari sentiret, veritus, ne parentis opprobrio puella nobilis captiva superesset et violata, interfecta illa mox gladium in viscera sua conpegit. nunc redeam unde diverti.


VIII
1. Superato ut dixi Marcello reversoque Serdicam, unde oriebatur, in castris Augusti per simulationem tuendae maiestatis imperatoriae multa et nefanda perpetrabantur.

2. nam siquis super occentu soricis vel occursu mustelae vel similis signi gratia consuluisset quemquam peritum, aut anile incantamentum ad leniendum adhibuisset dolorem quod medicinae quoque admittit auctoritas reus, unde non poterat opinari, delatus raptusque in iudicium poenaliter interibat.

3. Per id tempus fere servum quendam nomine Danum terrore tenus uxor rerum levium incusarat certum an incertum; unde insontem Rufinus subsidebat quo indicante quaedam cognita per Gaudentium agentem in rebus, consularem Pannoniae tunc Africanum, cum convivis rettulimus interfectum apparitionis praefecturae praetorianae tum etiam princeps ob devotionem.

4. is, ut loquebatur iactantius, versabilem feminam post nefandum concubitum in periculosam fraudem inlexit: suasit consarcinatis mendaciis laesae maiestatis arcessere maritum insontem et fingere quod velamen purpureum a Diocletiani sepulcro furatus quibusdam consciis occultabat.

5. hisque ad multorum exitium ita formatis ipse spe potiorum ad imperatoris pervolat castra excitaturus calumnias consuetas. reque conperta iubetur Mavortius tunc praefectus praetorio, vir sublimis constantiae crimen acri inquisitione spectare iuncto ad audiendi societatem Vrsulo largitionum comite, severitatis itidem non inprobandae.

6. exaggerato itaque negotio ad arbitrium temporum cum nihil post tormenta multorum inveniretur iudicesque haererent ambigui, tandem veritas respiravit oppressa et in abrupto necessitatis mulier Rufinum totius machinae confitetur auctorem, nec adulterii foeditate suppressa: statimque legibus contemplatis, prout poscebat ordo et iustitia ambos sententia damnavere letali.

7. quo cognito Constantius fremens et tamquam vindicem salutis suae lugens extinctum missis equitibus citis Vrsulum redire ad comitatum minaciter iussit ac sistere veritati, sed ille spretis, qui prohibebant, perrupit intrepidus ingressusque consistorium ore et pectore libero docuit gesta: hacque fiducia linguis adulatorum occlusis et praefectum et se discrimine gravi subtraxit.

8. Tunc illud apud Aquitanos evenit, quod latior fama vulgarat. veterator quidam ad lautum convivium rogatus et mundum, qualia sunt in his regionibus plurima, cum vidisset linteorum toralium par, duos clavos ita latissimos ut sibi vicissim arte ministrantium cohaererent, mensamque operimentis paribus tectam, anteriorem chlamydis partem utraque manu vehens intrinsecus structuram omnem ut amictus adornaverat principales: quae res patrimonium dives evertit.

9. Malignitate simili quidam agens in rebus in Hispania ad cenam itidem invitatus cum inferentes vespertina lumina pueros exclamasse audisset ex usu "vincamus", verbum sollemne interpretatum atrociter, delevit nobilem domum.

10. Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius inpendio timidus semper se feriri sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat eosdemque conpaginabat lucis initio processurus.

11. inflabant itidem has malorum civilium bucinas potentes in regia ea re, ut damnatorum petita bona suis adcorporarent essetque materia per vicinitates eorum late grassandi.

12. namque ut documenta liquida prodiderunt, proximorum fauces aperuit primus omnium Constantinus, sed eos medullis provinciarum saginavit Constantius.

13. sub hoc enim ordinum singulorum auctores infinita cupidine divitiarum arserunt sine iustitiae distinctione vel recti, inter ordinarios iudices Rufinus primus praefectus praetorio, et inter militares equitum magister Arbetio, praepositusque cubiculi... anus quaestor, et in urbe Anicii, quorum ad avorum aemulationem posteritas tendens satiari numquam potuit cum possessione multo maiore.


IX
1. At Persae in oriente per furta et latrocinia potius quam, ut solebant antea, per concursatorias pugnas hominum praedas agitabant et pecorum, quis non numquam lucrabantur ut repentini, aliquotiens superati multitudine militum amittebant, interdum nihil prospicere prorsus quod poterat rapi permittebantur.

2. Musonianus tamen praefectus pra»torio multis, ut ante diximus, bonis artibus eruditus, sed venalis et flecti a veritate pecunia facilis per emissarios quosdam fallendi perstringendique gnaros Persarum scitabatur consilia adsumpto in deliberationes huius modi Cassiano Mesopotamiae duce, stipendiis et discriminibus indurato diversis.

3. qui cum fide concinente speculatorum aperte cognossent Saporem 3 in extremis regni limitibus suorum sanguine fuso multiplici aegre propulsare gentes infestas, Tamsaporem ducem parti nostrae contiguum occultis per ignotos milites temptavere conloquiis, ut si copiam fors dedisset, suaderet regi per litteras pacem tandem aliquando cum principe Romano firmare, ut hoc facto latere ab omni securus perduelles advolaret adsiduos.

4. paruit Tamsapor hisque fretus refert ad regem, quod bellis acerrimis Constantius inplicatus pacem postulat precativam. dumque ad Chionitas et Eusenos haec scripta mittuntur, in quorum confiniis agebat hiemem Sapor, tempus interstitit longum.


X
1. Haec dum per Eoas partes et Gallias pro captu temporum disponuntur, Constantius quasi recluso Iani templo stratisque hostibus cunctis Romam visere gestiebat post Magnenti exitium absque nomine ex sanguine Romano triumphaturus.

2. nec enim gentem ullam bella cientem per se superavit, aut victam fortitudine suorum conperit ducum, vel addidit quaedam imperio, aut usquam in necessitatibus summis primus vel inter primos est visus, sed ut pompam nimis extentam rigentiaque auro vexilla et pulchritudinem stipatorum ostenderet agenti tranquillius populo haec vel simile quicquam videre nec speranti umquam nec optanti:

3. ignorans fortasse quosdam veterum principum in pace quidem lictoribus fuisse contentos, ubi vero proeliorum ardor nihil perpeti poterat segne, alium anhelante rabido flatu ventorum lenunculo se commisisse piscantis 2, alium ad Deciorum exempla vovisse pro re publica spiritum 3, alium hostilia castra per semet ipsum cum militibus infimis explorasse 4, diversos denique actibus inclaruisse magnificis, ut glorias suas posteritati celebri memoria commendarent.

4. Vt igitur multa quaeque consumpta sunt in apparatu regio, pro meritis cuilibet munera reddita, secunda Orfiti praefectura, transcurso Ocriculo, elatus honoribus magnis stipatusque agminibus formidandis tamquam acie ducebatur instructa, omnium oculis in eo contuitu pertinaci intentis.

5. cumque urbi propinquaret, senatus officia reverendasque patriciae stirpis effigies ore sereno contemplans non ut Cineas ille Pyrri legatus in unum coactam multitudinem regum sed asylum mundi totius adesse existimabat.

6. unde cum se vertisset ad plebem, stupebat, qua celeritate omne quod ubique est hominum genus confluxerit Romam. et tamquam Euphratem armorum specie territurus aut Rhenum altrinsecus praeeuntibus signis insidebat aureo solus ipse carpento fulgenti claritudine lapidum variorum, quo micante lux quaedam misceri videbatur alterna.

7. eumque post antegressos multiplices alios purpureis subtegminibus texti circumdedere dracones hastarum aureis gemmatisque summitatibus inligati, hiatu vasto perflabiles et ideo velut ira perciti sibilantes caudarumque volumina relinquentes in ventum.

8. et incedebat hinc inde ordo geminus armatorum clipeatus atque cristatus corusco lumine radians, nitidis loricis indutus, sparsique cataphracti equites, quos clibanarios dictitant, [personati] thoracum muniti tegminibus et limbis ferreis cincti, ut Praxitelis manu polita crederes simulacra, non viros: quos lamminarum circuli tenues apti corporis flexibus ambiebant per omnia membra diducti ut, quocumque artus necessitas commovisset, vestitus congrueret iunctura cohaerenter aptata.

9. Augustus itaque faustis vocibus appellatus minime vocum lituorumque intonante fragore cohorruit, talem se tamque immobilem, qualis in provinciis suis visebatur, ostendens.

10. nam et corpus perhumile curvabat portas ingrediens celsas, et velut collo munito rectam aciem luminum tendens nec dextra vultum nec laeva flectebat tamquam figmentum hominis: non cum rota concuteret nutans, nec spuens aut os aut nasum tergens vel fricans, manumve agitans visus est umquam.

10. quae licet adfectabat, erant tamen haec et alia quaedam in citeriore vita patientiae non mediocris indicia, ut existimari dabatur, uni illi concessae.

12. quod autem per omne tempus imperii nec in consessum vehiculi quemquam suscepit, nec in trabea socium privatum adscivit, ut fecere principes consecrati, et similia multa, quae elatus in arduum supercilium tamquam leges aequissimas observavit, praetereo memor ea me rettulisse cum incidissent.

13. Proinde Romam ingressus imperii virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstupuit perque omne latus quo se oculi contulissent miraculorum densitate praestrictus, adlocutus nobilitatem in curia populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.

14. non enim, ut per civitates alias, ad arbitrium suum certamina finiri patiebatur, sed ut mos est variis casibus permittebat. deinde intra septem montium culmina per adclivitates planitiemque posita urbis membra conlustrans et suburbana, quicquid viderat primum, id eminere inter alia cuncta sperabat: Iovis Tarpei delubra, quantum terrenis divina praecellunt: lavacra in modum provinciarum exstructa: amphitheatri molem solidatam lapidis Tiburtini compage, ad cuius summitatem aegre visio humana conscendit: Pantheum velut regionem teretem speciosa celsitudine fornicatam: elatosque vertices scansili suggestu consulum et priorum principum imitamenta portantes, et Vrbis templum forumque Pacis et Pompei theatrum et Odeum et Stadium aliaque inter haec decora urbis aeternae.

15. verum cum ad Traiani forum venisset, singularem sub omni caelo structuram, ut opinamur, etiam numinum adsensione mirabilem, haerebat adtonitus per giganteos contextus circumferens mentem nec relatu effabiles nec rursus mortalibus adpetendos. omni itaque spe huius modi quicquam conandi depulsa Traiani equum solum locatum in atrii medio, qui ipsum principem vehit, imitari se velle dicebat et posse.

16. Cui prope adstans regalis Ormizda, cuius e Perside discessum supra monstravimus, respondit astu gentili "ante" inquit "imperator stabulum tale condi iubeto, si vales: equus, quem fabricare disponis, ita late succedat, ut iste quem videmus ". is ipse interrogatus quid de Roma sentiret, id tantum sibi placuisse aiebat, quod didicisset ibi quoque homines mori.

17. multis igitur cum stupore visis horrendo imperator in fama querebatur ut invalida vel maligna, quod augens omnia semper in maius erga haec explicanda quae Romae sunt obsolescit: deliberansque diu quid ageret, urbis addere statuit ornamentis, ut in maximo circo erigeret obeliscum, cuius originem formamque loco conpetenti monstrabo.

18. Inter haec Helenae sorori Constanti, Iuliani coniugi Caesaris, Romam adfectionis specie ductae regina tunc insidiabatur Eusebia, ipsa quoad vixerat sterilis, quaesitumque venenum bibere per fraudem inlexit, ut quotienscumque concepisset, immaturum abiceret partum.

19. nam et pridem in Galliis, cum marem genuisset infantem, hoc perdidit dolo, quod obstetrix corrupta mercede mox natum praesecto plus quam convenerat umbilico necavit: tanta tamque diligens opera navabatur, ne fortissimi viri soboles appareret.

20. Cupiens itaque augustissima omnium sede morari diutius imperator, ut otio puriore frueretur et voluptate, adsiduis nuntiis terrebatur et certis, indicantibus Suebos Raetias incursare, Quadosque Valeriam, et Sarmatas latrocinandi peritissimum genus superiorem Moesiam et secundam populari Pannoniam: quibus percitus tricensimo post quam ingressus est die quartum kal. Iunias ab urbe profectus per Tridentum iter in Illyricum festinavit.

21. unde misso in locum Marcelli Severo bellorum usu et maturitate firmato Vrsicinum ad se venire praecepit. et ille litteris gratanter acceptis Sirmium venit comitantibus sociis libratisque diu super pace consiliis, quam fundari posse cum Persis Musonianus rettulerat, in orientem cum magisterii remittitur potestate; provectis e consortio nostro ad regendos milites natu maioribus, adulescentes eum sequi iubemur, quicquid pro re publica mandaverit impleturi.


XI
1. At Caesar exacta apud Senonas hieme turbulenta, Augusto novies seque iterum consulibus Germanicis undique circumfrementibus minis, secundis ominibus motus Remos properavit alacrior magisque laetus, quod exercitum regebat Severus nec discors nec adrogans, sed longa militiae frugalitate conpertus et eum recta praeeuntem secuturus ut ductorem morigerus miles.

2. parte alia Barbatio post Silvani interitum promotus ad peditum magisterium ex Italia iussu principis cum XXV milibus armatorum Rauracos venit.

3. cogitatum est enim solliciteque praestructum, ut saevientes ultra solitum Alamanni vagantesque fusius multitudine geminata nostrorum forcipis specie trusi in angustias caederentur.

4. dum haec tamen rite disposita celerantur, Laeti barbari ad tempestiva furta sollertes inter utriusque exercitus castra occulte transgressi invasere Lugdunum incautam, eamque populatam vi subita concremassent, ni clausis aditibus repercussi quicquid extra oppidum potuit inveniri vastassent.

5. qua clade cognita agili studio Caesar missis cuneis tribus equitum expeditorum et fortium tria observavit itinera sciens per ea erupturos procul dubio grassatores: nec conatus inritus fuit.

6. cunctis enim qui per eos tramites exiere truncatis receptaque praeda omni intacta, hi soli innoxii absoluti sunt, qui per vallum Barbationis transiere securi, ideo labi permissi, quod Bainobaudes tribunus et Valentinianus postea imperator cum equestribus turmis quas regebant ad exsequendum id ordinati a Cella tribuno Scutariorum, qui Barbationi sociatus venerat ad procinctum, iter observare sunt vetiti, unde redituros didicere Germanos.

7. quo non contentus magister peditum ignavus et gloriarum Iuliani pervicax obtrectator sciens se id contra utilitatem Romanam iussisse hoc enim cum argueretur, Cella confessus est relatione fefellit Constantium finxitque hos eosdem tribunos ad sollicitandos milites quos duxerat per speciem venisse negotii publici: qua causa abrogata potestate ad lares rediere privati.

8. Isdem diebus exercituum adventu perterriti barbari, qui domicilia fixere cis Rhenum, partim difficiles vias et suapte natura clivosas concaedibus clausere sollerter, arboribus inmensi roboris caesis: alii occupatis insulis sparsis crebro per flumen Rhenum ululantes lugubre conviciis et Romanos incessebant et Caesarem: qui graviore motu animi percitus ad corripiendos aliquos, septem a Barbatione petierat naves ex his, quas velut transiturus amnem ad conpaginandos paraverat pontes: qui, nequid per eum impetraretur, omnes incendit.

9. doctus denique exploratorum delatione recens captorum aestate iam torrida fluvium vado posse transiri, hortatus auxiliares velites cum Bainobaude Cornutorum tribuno misit, facinus memorabile si iuvisset fors patraturos, qui nunc incedendo per brevia aliquotiens scutis in modum alveorum subpositis nando ad insulam venere propinquam egressique promiscue virile et muliebre secus sine aetatis ullo discrimine trucidabant ut pecudes, nanctique vacuas lintres per eas licet vacillantes evecti huius modi loca plurima perruperunt et, ubi caedendi satietas cepit, opimitate praedarum onusti, cuius partem vi fluminis amiserunt, rediere omnes incolumes.

10. hocque conperto residui Germani, ut infido praesidio insularum relicto, ad ulteriora necessitudines et fruges opesque barbaricas contulerunt.

11. conversus hinc Iulianus ad reparandas Tres tabernas, munimentum ita cognominatum, haut ita dudum obstinatione subversum hostili quo aedificato constabat ad intima Galliarum, ut consueverant, adire Germanos arceri et opus spe celerius consummavit et victum defensoribus ibi locandis ex barbaricis messibus non sine discriminis metu collectum militis manu condidit ad usus anni totius.

12. nec sane hoc solo contentus sibi quoque viginti dierum alimenta parata collegit. libentius enim bellatores quaesito dexteris propriis utebantur admodum indignati, quoniam ex commeatu, qui eis recens advectus est, ideo nihil sumere potuerunt quod partem eius Barbatio, cum transiret iuxta, superbe praesumpsit: residuum quod superfuit congestum in acervum exussit, quae utrum ut vanus gerebat et demens, an mandatu principis confidenter nefanda multa temptabat usque in id temporis latuit.

13. Illud tamen rumore tenus ubique iactabatur quod Iulianus non levaturus incommoda Galliarum electus est, sed ut possit per bella deleri saevissima, rudis etiam tum ut existimabatur et ne sonitum quidem duraturus armorum.

14. Dum castrorum opera mature consurgunt militisque pars stationes praetendit agrarias, alia frumenta insidiarum metu colligit caute, multitudo barbarica rumorem nimia velocitate praeversa Barbationem cum exercitu quem regebat, ut praedictum est, Gallico vallo discretum impetu repentino adgressa sequensque fugientes ad usque Rauracos et ultra quoad potuit, rapta sarcinarum et iumentorum cum calonibus parte maxima redit ad suos.

15. et ille tamquam expeditione eventu prospero terminata milite disperso per stationes hibernas ad comitatum imperatoris revertit crimen conpositurus in Caesarem ut solebat.


XII
1. Quo dispalato foedo terrore Alamannorum reges Chonodomarius et Vestralpus, Vrius quin etiam et Vrsicinus cum Serapione et Suomario et Hortario in unum robore virium suarum omni collecto consedere prope urbem Argentoratum, extrema metuentem Caesarem arbitrati retrocessisse cum ille tum etiam perficiendi munimenti studio stringeretur.

2. erexit autem confidentiam caput altius adtollentem Scutarius perfuga, qui commissi criminis metuens poenam transgressus ad eos post ducis fugati discessum armatorum tredecim milia tantum remansisse cum Iuliano docebat is enim numerus eum sequebatur barbara feritate certaminum rabiem undique concitante.

3. cuius adseveratione eadem subinde replicantis ad maiora stimulati fiducia missis legatis satis pro imperio Caesari mandaverunt ut terris abscederet virtute sibi quaesitis et ferro: qui ignarus pavendi nec ira nec dolore perculsus sed fastus barbaricos ridens tentis legatis ad usque perfectum opus castrorum in eodem gradu constantiae stetit inmobilis.

4. Agitabat autem miscebatque omnia sine modo ubique sese diffunditans et princeps audendi periculosa rex Chonodomarius ardua subrigens supercilia ut saepe secundis rebus elatus

5. nam et Decentium Caesarem superavit aequo Marte congressus et civitates erutas multas vastavit et opulentas licentiusque diu nullo refragante Gallias persultavit. ad cuius roborandam fiduciam recens quoque fuga ducis accessit numero praestantis et viribus.

6. Alamanni enim scutorum insignia contuentes norant eos milites permisisse paucis suorum latronibus terram, quorum metu aliquotiens, cum gradum conferrent, amissis pluribus abiere dispersi. quae anxie ferebat sollicitus Caesar quod trudente ipsa necessitate digresso periculis cum paucis licet fortibus, populosis gentibus occurrere cogebatur.

7. Iamque solis radiis rutilantibus tubarumque concinente clangore pedestres copiae lentis incessibus educuntur earumque lateri equestres iunctae sunt turmae, inter quas cataphractarii erant et sagittarii, formidabile genus armorum.

8. et quoniam a loco, unde Romana promota sunt signa, ad usque vallum barbaricum quarta leuga signabatur et decima id est unum et viginti milia passuum, utilitati securitatique recte consulens Caesar revocatis praecursatoribus iam antegressis indictaque solitis vocibus quiete cuneatim circumsistentes adloquitur genuina placiditate sermonis:

9. "Vrget ratio salutis tuendae communis ut parcissime dicam non iacentis animi Caesarem hortari vos et orare, conmilitones mei, ut adulta robustaque virtute confisi cautiorem viam potius eligamus ad toleranda vel ad depellenda quae sperantur, non praeproperam et ancipitem.

10. ut enim in periculis iuventutem inpigram esse convenit et audacem, ita cum res postulat, regibilem et consultam. quid igitur censeo, si arbitrium adfuerit vestrum, iustaque sustinet indignatio, paucis absolvam.

11. iam dies in meridiem vergit, lassitudine nos itineris fatigatos scrupulosi tramites excipient et obscuri, nox senescente luna nullis sideribus adiuvanda, terrae protinus aestu flagrantes nullis aquarum subsidiis fultae: quae si dederit quisquam commode posse transiri, ruentibus hostium examinibus post otium cibique refectionem et potus, quid nos agimus? quo vigore inedia siti laboreque membris marcentibus occurramus?

12. ergo quoniam negotiis difficillimis saepe dispositio tempestiva prospexit et statum nutantium rerum recto consilio in bonam partem accepto aliquotiens divina remedia repararunt, hic quaeso vallo fossaque circumdati divisis vigiliis quiescamus somnoque et victu congruis potiti pro tempore, pace dei sit dictum, triumphaturas aquilas et vexilla victricia primo lucis moveamus exordio".

13. Nec finiri perpessi quae dicebantur, stridore dentium infrendentes ardoremque pugnandi hastis inlidendo scuta monstrantes, in hostem se duci iam conspicuum exorabant, caelestis dei favore fiduciaque sui et fortunati rectoris expertis virtutibus freti, atque, ut exitus docuit, salutaris quidam genius praesens ad dimicandum eos, dum adesse potuit, incitabat. I4. accessit huic alacritati plenus celsarum potestatum adsensus maximeque Florentii praefecti praetorio, periculose quidem sed ratione secunda pugnandum esse censentis dum instarent barbari conglobati, qui si diffluxissent, motum militis in seditiones nativo calore propensioris ferri non posse aiebat, extortam sibi victoriam, ut putavit, non sine ultimorum conatu graviter toleraturi.

15. addiderat autem fiduciam nostris consideratio gemina recordantibus quod anno nuper emenso Romanis per transrhenana spatia fusius volitantibus nec visus est quisquam laris sui defensor nec obvius stetit sed concaede arborum densa undique semitis clausis sidere urente brumali aegre vixere barbari longius amendati, quodque imperatore terras eorum ingresso nec resistere ausi nec apparere pacem impetraverunt suppliciter obsecrantes.

16. sed nullus mutatam rationem temporis aduertebat quod tunc tripertito exitio premebantur imperatore urgente per Raetias, Caesare proximo nusquam elabi permittente, finitimis, quos hostes fecere discordiae, modo non occipitia conculcantibus hinc indeque cinctorum. postea vero pace data discesserat imperator et sedata iurgiorum materia vicinae gentes iam concordabant et turpissimus ducis Romani digressus ferociam natura conceptam auxit in maius.

17. alio itidem modo res est adgravata Romana ex negotio tali. regii duo fratres vinculo pacis adstricti, quam anno praeterito impetraverant a Constantio, nec tumultuare nec commoveri sunt ausi. sed paulo postea uno ex his Gundomado, qui potior erat fideique firmioris, per insidias interempto omnis eius populus cum nostris hostibus conspiravit et confestim Vadomarii plebs ipso invito, ut adserebat agminibus bella cientium barbarorum sese coniunxit.

18. Cunctis igitur summis infimisque adprobantibus tunc oportune congrediendum nec de rigore animorum quicquam remittentibus exclamavit subito signifer "perge, felicissime omnium Caesar, quo te fortuna prosperior ducit: tandem per te virtutem et consilia militare sentimus. i praevius ut faustus antesignanus et fortis: experieris, quid miles sub conspectu bellicosi ductoris testisque individui gerendorum, modo adsit superum numen, viribus efficiet excitatis".

19. his auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem: e cuius summitate speculatores hostium tres equites exciti subito nuntiaturi Romanum exercitum adventare festinarunt ad suos, unus vero pedes, qui sequi non potuit, captus agilitate nostrorum indicavit per triduum et trinoctium flumen transisse Germanos.

20. quos cum iam prope densantes semet in cuneos nostrorum conspexere ductores, steterunt vestigiis fixis, antepilanis hastatisque et ordinum primis velut insolubili muro fundatis et pari cautela hostes stetere cuneati.

21. cumque ita ut ante dictus docuerat perfuga, equitatum omnem a dextro latere sibi vidissent oppositum, quicquid apud eos per equestres copias praepollebat, in laevo cornu locavere confertum. isdemque sparsim pedites miscuere discursatores et leves profecto ratione tuta poscente.

22. norant enim licet prudentem ex equo bellatorem cum clibanario nostro congressum frena retinentem et scutum, hasta una manu vibrata, tegminibus ferreis abscondito bellatori nocere non posse, peditem vero inter ipsos discriminum vertices, cum nihil caveri solet praeter id quod occurrit, humi occulte reptantem latere forato iumenti incautum rectorem praecipitem agere levi negotio trucidandum.

23. hoc itaque disposito dextrum sui latus struxere clandestinis insidiis et obscuris. ductabant autem populos omnes pugnaces et saevos Chonodomarius et Serapio potestate excelsiores ante alios reges.

24. et Chonodomarius quidem nefarius belli totius incentor, cuius vertici flammeus torulus aptabatur, anteibat cornu sinistrum audax et fidens ingenti robore lacertorum, ubi ardor proelii sperabatur inmanis, equo spumante sublimior, erectus in iaculum formidandae vastitatis armorumque nitore conspicuus, antea strenuus et miles et utilis praeter ceteros ductor.

25. latus vero dextrum Serapio agebat etiam tum adultae lanuginis iuvenis, efficacia praecurrens aetatem: Mederichi fratris Chonodomarii filius, hominis quoad vixerat perfidissimi: ideo sic appellatus, quod pater eius diu obsidatus pignore tentus in Galliis doctusque Graeca quaedam arcana hunc filium suum Agenarichum genitali vocabulo dictitatum ad Serapionis transtulit nomen. 26. hos sequebantur potestate proximi reges mumero quinque regalesque decem et optimatum series magna armatorumque milia triginta et quinque, ex variis nationibus partim mercede, partim pacto vicissitudinis reddendae quaesita.

27. Iamque torvum concrepantibus tubis Severus dux Romanorum aciem dirigens laevam cum prope fossas armatorum refertas venisset, unde dispositum erat ut abditi repente exorti cuncta turbarent, stetit inpavidus suspectiorque de obscuris nec referre gradum nec ulterius ire temptavit.

28. quo viso animosus contra labores maximos Caesar ducentis equitibus saeptus, ut ardor negotii flagitabat, agmina peditum impetu veloci discurrens verbis hortabatur.

29 et quoniam adloqui pariter omnes nec longitudo spatiorum extenta nec in unum coactae multitudinis permitteret crebritas et alioqui vitabat gravioris invidiae pondus ne videretur id adfectasse quod soli sibi deberi Augustus existimabat cautior sui hostium tela praetervolans his et similibus notos pariter et ignotos ad faciendum fortiter accendebat:

30. "advenit, o socii, iustum pugnandi iam tempus olim exoptatum mihi vobiscum, quod antehac arcessentes, arma inquietis motibus poscebatis".

31. item cum ad alios postsignanos in acie locatos extrema venisset "en" inquit "conmilitones, diu speratus praesto est dies conpellens nos omnes elutis pristinis maculis Romanae maiestati reddere proprium decus. hi sunt barbari, quos rabies et inmodicus furor ad perniciem rerum suarum coegit occurrere nostris viribus opprimendos ".

32. alios itidem bellandi usu diutino callentes aptius ordinans his exhortationibus adiuvabat "exsurgamus viri fortes: propellamus fortitudine congrua inlisa nostris partibus probra: quae contemplans Caesaris nomen cunctando suscepi".

33. quoscumque autem pugnae signum inconsulte poscentes rupturosque imperium inrequietis motibus praevideret "quaeso" inquit "ne hostes vertendos in fugam sequentes avidius futurae victoriae gloriam violetis, neu quis ante necessitatem ultimam cedat. nam fugituros procul dubio deseram, hostium terga caesuris adero indiscretus, si hoc pensatione moderata fiat et cauta".

34. Haec aliaque in eundem modum saepius replicando maiorem exercitus partem primae barbarorum opposuit fronti, et subito Alamannorum peditum fremitus indignationi mixtus auditus est unanimi conspiratione vociferantium relictis equis secum oportere versari regales, ne, siquid contigisset adversum, deserta miserabili plebe facilem discedendi copiam reperirent.

35. hocque conperto Chonodomarius iumento ipse statim desiluit et secuti eum residui idem facere nihil morati: nec enim eorum quisquam ambigebat partem suam fore victricem.

36. Dato igitur aenatorum accentu sollemniter signo ad pugnandum utrimque magnis concursum est viribus. propilabantur missilia et properantes cito quam considerato cursu Germani telaque dextris explicantes involavere nostrorum equitum turmas frendentes inmania eorumque ultra solitum saevientium comae fluentes horrebant et elucebat quidam ex oculis furor, quos contra pertinax miles scutorum obicibus vertices tegens eiectansque gladios vel tela concrispans mortem minitantia perterrebat.

37. cumque in ipso proeliorum articulo eques se fortiter conturmaret et muniret latera sua firmius pedes, frontem artissimis conserens parmis, erigebantur crassi pulveris nubes variique fuere discursus nunc resistentibus nunc cedentibus nostris, et obnixi genibus quidam barbari peritissimi bellatores hostem propellere laborabant, sed destinatione nimia dexterae dexteris miscebantur et umbo trudebat umbonem caelumque exultantium cadentiumque resonabat a vocibus magnis, et cum cornu sinistrum altius gradiens urgentium tot agmina Germanorum vi nimia pepulisset, iretque in barbaros fremens, equites nostri cornu tenentes dextrum, praeter spem incondite discesserunt, dumque primi fugientium postremos inpediunt, gremio legionum protecti fixerunt integrato proelio gradum.

38. hoc autem exinde acciderat, quod dum ordinum restituitur series, cataphracti equites viso rectore suo leviter vulnerato et consorte quodam per cervicem equi labentis pondere armorum oppresso dilapsi qua quisque poterat peditesque calcando cuncta turbassent, ni conferti illi sibique vicissim innixi stetissent immobiles. igitur cum equites nihil praeter fugae circumspectantes praesidia vidisset longius Caesar, concito equo eos velut repagulum quoddam cohibuit.

39. quo agnito per purpureum signum draconis, summitati hastae longioris aptatum velut senectutis pendentis exuvias, stetit unius turmae tribunus et pallore timoreque perculsus ad aciem integrandam recurrit.

40. utque in rebus amat fieri dubiis, eosdem lenius increpans Caesar "quo" inquit "cedimus, viri fortissimi? an ignoratis fugam, quae salutem numquam repperit, inriti conatus stultitiam indicare? redeamus ad nostros, saltim gloriae futuri participes, si eos pro re publica dimicantes reliquimus inconsulte".

41. haec reverenter dicendo reduxit omnes ad munia subeunda bellandi imitatus salva differentia veterem Syllam, qui cum contra Archelaum Mithridatis ducem educta acie proelio fatigabatur ardenti, relictus a militibus cunctis cucurrit in ordinem primum raptoque et coniecto vexillo in partem hostilem "ite" dixerat "socii periculorum electi et scitantibus ubi relictus sim imperator, respondete nihil fallentes: solus in Boeotia pro omnibus nobis cum dispendio sanguinis sui decernens".

42. Proinde Alamanni pulsis disiectisque equitibus nostris primam aciem peditum incesserunt, eam abiecta resistendi animositate pulsuri.

43. sed postquam comminus ventum est, pugnabatur paribus diu momentis. Cornuti enim et Bracchiati usu proeliorum diuturno firmati eos iam gestu terrentes barritum ciere vel maximum: qui clamor ipso fervore certaminum a tenui susurro exoriens paulatimque adulescens ritu extollitur fluctuum cautibus inlisorum: iaculorum deinde stridentium crebritate hinc indeque convolante pulvis aequali motu adsurgens et prospectum eripiens arma armis corporaque corporibus obtrudebat.

44. sed violentia iraque inconpositi barbari in modum exarsere flammarum nexamque scutorum conpagem, quae nostros in modum testudinis tuebatur, scindebant ictibus gladiorum adsiduis.

45. quo cognito opitulatum conturmalibus suis celeri cursu Batavi venere cum regibus formidabilis manus, extremae necessitatis articulo circumventos, si iuvisset fors, ereptura torvumque canentibus classicis adultis viribus certabatur.

46. verum Alamanni bella alacriter ineuntes altius anhelabant velut quodam furoris adfectu opposita omnia deleturi. spicula tamen verrutaque missilia non cessabant ferrataeque arundines fundebantur, quamquam etiam comminus mucro feriebat contra mucronem et loricae gladiis findebantur, et vulnerati nondum effuso cruore ad audendum exsertius consurgebant.

47. pares enim quodam modo coivere cum paribus, Alamanni robusti et celsiores, milites usu nimio dociles: illi feri et turbidi, hi quieti et cauti: animis isti fidentes, grandissimis illi corporibus freti.

48. resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus lassatisque inpressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.

49. exiluit itaque subito ardens optimatium globus, inter quos decernebant et reges, et sequente vulgo ante alios agmina nostrorum inrupit et iter sibi aperiendo ad usque Primanorum 14 legionem pervenit locatam in medio quae confirmatio castra praetoria dictitatur ubi densior et ordinibus frequens miles instar turrium fixa firmitate consistens proelium maiore spiritu repetivit et vulneribus declinandis intentus seque in modum mirmillonis operiens hostium latera, quae nudabat ira flagrantior, districtis gladiis perforabat.

50. at illi prodigere vitam pro victoria contendentes temptabant agminis nostri laxare conpagem. sed continuata serie peremptorum, quos Romanus iam fidentior stravit, succedebant barbari superstites interfectis auditoque occumbentium gemitu crebro, pavore perfusi torpebant.

5I. fessi denique tot aerumnis et ad solam deinceps strenui fugam per diversos tramites tota celeritate egredi festinabant ut e mediis saevientis pelagi fluctibus quocumque avexerit ventus eici nautici properant et vectores: quod voti magis quam spei fuisse fatebitur quilibet tunc praesens.

52. aderatque propitiati numinis arbitrium clemens et secans terga cedentium miles cum interdum flexis ensibus feriendi non suppeterent instrumenta, ipsis barbaris tela eorum vitalibus inmergebat, nec quisquam vulnerantium sanguine iram explevit nec satiavit caede multiplici dexteram vel miseratus supplicantem abscessit.

53. iacebant itaque plurimi transfixi letaliter remedia mortis conpendio postulantes, alii semineces labente iam spiritu lucis usuram oculis morientibus inquirebant, quorundam capita discissa trabalibus telis et pendentia iugulis cohaerebant, pars per lutosum et lubricum solum in sauciorum cruore lapsi intactis ferro corporibus acervis superruentium obruti necabantur.

54. quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore acumina densis ictibus hebescebant splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus inpedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant eorum terga iam perstringentis.

55. et quia cursu sub armis concito fugientes miles indefessus urgebat, quidam nandi peritia eximi se posse discriminibus arbitrati animas fluctibus commiserunt. qua causa celeri corde futura praevidens Caesar cum tribunis et ducibus clamore obiurgatorio prohibebat, ne hostem avidius sequens nostrorum quisquam se gurgitibus committeret verticosis.

56. unde id observatum est ut marginibus insistentes confoderent telorum varietate Germanos, quorum siquem morti velocitas subtraxisset, iacti corporis pondere ad ima fluminis subsidebat.

57. et velut in quodam theatrali spectaculo aulaeis miranda monstrantibus multa licebat iam sine metu videre, nandi strenuis quosdam nescios adhaerentes, fluitantes alios cum expeditioribus linquerentur ut stipites, et velut luctante amnis violentia vorari quosdam fluctibus involutos, non nullos clipeis vectos praeruptas undarum occursantium moles obliquatis meatibus declinantes ad ripas ulteriores post multa discrimina pervenire. spumans denique cruore barbarico decolor alveus insueta stupebat augmenta.

58. Dum haec aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi lapsus per funerum strues cum satellitibus paucis celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana fixit intrepidus, ut escensis navigiis dudum paratis ad casus ancipites in secretis se secessibus amendaret.

59. et quia non nisi Rheno transito ad territoria sua poterat pervenire, vultum ne agnosceretur operiens, sensim retulit pedem. cumque propinquaret iam ripis, lacunam palustribus aquis interfusam circumgrediens ut transiret, calcata mollitie glutinosa, equo est evolutus et confestim licet obeso corpore gravior ad subsidium vicini collis evasit, quem agnitum nec enim potuit celare qui fuerit, fortunae prioris magnitudine proditus statim anhelo cursu cohors cum tribuno secuta, armis circumdatum aggerem nemorosum cautius obsidebat, perrumpere verita, ne fraude latenti inter ramorum tenebras exciperetur occultas.

60. quibus visis conpulsus ad ultimos metus ultro se dedit solus egressus comitesque eius ducenti numero et tres amici iunctissimi, flagitium arbitrati post regem vivere, vel pro rege non mori, si ita tulerit casus, tradidere se vinciendos.

61. utque nativo more sunt barbari humiles in adversis disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus claudente noxarum conscientia linguam, inmensum quantum ab eo differens qui post feros lugubresque terrores cineribus Galliarum insultans multa minabatur et saeva.

62. Quibus ita favore superni numinis terminatis post exactum iam diem occinente liticine revocatus invitissimus miles prope supercilia Rheni tendebat scutorumque ordine multiplicato vallatus victu fruebatur et somno.

63. ceciderunt autem in hac pugna Romani quidem CCXL et III, rectores vero IIII: Bainobaudes Cornutorum tribunus adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens et vacans quidam tribunus cuius non suppetit nomen: ex Alamannis vero sex milia corporum numerata sunt in campo constrata et inaestimabiles mortuorum acervi per undas fluminis ferebantur.

64. tunc Iulianus ut erat fortuna sui spectatior meritisque magis quam imperio potens, Augustus adclamatione concordi totius exercitus appellatus ut agentes petulantius milites increpabat, id se nec sperare nec adipisci velle iurando confirmans.

65. et ut augeret eventus secundi laetitiam, concilio convocato propositisque praemiis, propitio ore Chonodomarium sibi iussit offerri. qui primo curvatus, deinde humi suppliciter fusus gentilique prece veniam poscens bono animo esse est iussus.

66. et diebus postea paucis ductus ad comitatum imperatoris missusque exinde Romam in castris peregrinis, quae in monte sunt Caelio, morbo veterni consumptus est.

67. His tot ac talibus prospero peractis eventu in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, inrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens, quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos.

68. interque exaggerationem inanium laudum ostentationemque aperte lucentium inflabant ex usu imperatorem suopte ingenio nimium quicquid per omnem terrae ambitum agebatur felicibus eius auspiciis adsignantes.

69. quocirca magniloquentia elatus adulatorum tunc et deinde edictis propositis adroganter satis multa mentiebatur, se solum, cum gestis non adfuisset, et dimicasse et vicisse et supplices reges gentium erexisse aliquotiens scribens, et si verbi gratia eo agente tunc in Italia dux quidam egisset fortiter contra Persas, nulla eius mentione per textum longissimum facta laureatas litteras ad provinciarum damna mittebat, se inter primores versatum cum odiosa sui iactatione significans.

70. exstant denique eius edicta in tabulariis principis publicis condita... delata narrandi extollendique semet in caelum. ab Argentorato cum pugnaretur mansione quadragesima disparatus, describens proelium aciem ordinasse et stetisse inter signiferos et barbaros fugasse praecipites sibique oblatum falso indicat Chonodomarium pro rerum indignitas super Iuliani gloriosis actibus conticescens, quos sepelierat penitus ni fama res maximas vel obumbrantibus plurimis silere nesciret.


LIBER XVII

I
1. Hac rerum, quas iam digessimus, varietate ita conclusa Martius iuvenis Rheno post Argentoratensem pugnam otiose fluente securus, sollicitusque ne dirae volucres consumerent corpora peremptorum, sine discretione cunctos humari mandavit, absolutisque legatis, quos ante certamen superba quaedam portasse praediximus, ad Tres tabernas revertit.

2. unde cum captivis omnibus praedam Mediomatricos servandam ad reditum usque suum duci praecipit et petiturus ipse Mogontiacum, ut ponte conpacto transgressus in suis requireret barbaros, cum nullum reliquisset in nostris, refragante vetabatur exercitu: verum facundia iucunditateque sermonum allectum in voluntatem traduxerat suam. amor enim post documenta flagrantior sequi libenter hortatus est omnis operae conturmalem, auctoritate magnificum ducem, plus laboris indicere sibi quam militi, sicut perspicue contigit, adsuetum. moxque ad locum praedictum est ventum, flumine pontibus constratis transmisso occupavere terras hostiles.

3. at barbari praestricti negotii magnitudine, qui se in tranquillo positos otio tunc parum inquietari posse sperabant, aliorum exitio quid fortunis suis inmineret anxie cogitantes, simulata pacis petitione, ut primae vertiginis impetum declinarent, misere legatos cum verbis conpositis quae denuntiarent concordem foederum firmitatem; incertumque quo consilio aut instituto mutata voluntate per alios cursu celeri venire conpulsos acerrimum nostris minati sunt bellum, ni eorum regionibus excessissent.

4. Quibus clara fide conpertis Caesar noctis prima quiete navigiis modicis et velocibus octingentos inposuit milites ea re, ut vi ingenti sursum versum decurso egressi quicquid invenire potuerint ferro violarent et flammis.

5. quo ita disposito solis primo exortu visis per montium vertices barbaris ad celsiora ducebatur alacrior miles nulloque invento - hoc si quidem opinati discessere confestim - eminus ingentia fumi volumina visebantur indicantia nostros perruptas populari terras hostiles.

6. quae res Germanorum perculit animos atque desertis insidiis, quas per arta loca et latebrosa struxerant nostris, trans Menum nomine fluvium ad opitulandum suis necessitudinibus avolarunt.

7. ut enim rebus amat fieri dubiis et turbatis, hinc equitum nostrorum adcursu, inde navigiis vectorum militum impetu repentino perterrefacti evadendi subsidium velox locorum invenere prudentes, quorum digressu miles libere gradiens opulentas pecore villas et frugibus rapiebat nulli parcendo. extractisque captivis domicilia cuncta curatius ritu Romano constructa flammis subditis exurebat.

8. emensaque aestimatione decimi lapidis eum prope silvam venisset squalore tenebrarum horrendam, stetit diu cunctando, indicio perfugae doctus per subterranea quaedam occulta fossasque multifidas latere plurimos, ubi habile visum fuerit erupturos.

9. ausi tamen omnes accedere fidentissime, ilicibus incisis et fraxinis roboreque abietum magno semitas invenere constratas. ideoque gradientes cautius retro non nisi per anfractus longos et asperos ultra progredi posse vix indignationem capientibus animis advertebant.

10. et quoniam aeris urente saevitia cum discriminibus ultimis laboratur in cassum - aequinoctio quippe autumnali exacto per eos tractus superfusae nives opplevere montes simul et campos - opus arreptum est memorabile.

11. et dum nullus obsisteret, munimentum, quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est; locatisque ibi pro tempore defensoribus, ex barbarorum visceribus alimenta congesta sunt.

12. quae illi maturata ad suam perniciem contemplantes metuque rei peractae volucriter congregati precibus et humilitate suprema petiere missis oratoribus pacem: quam Caesar omni consiliorum via firmata, causatus veri similia plurima, per decem mensuum tribuit intervallum: id nimirum sollerti colligens mente quod castra, supra quam optari potuit occupata sine obstaculo, tormentis muralibus et apparatu deberent valido conmuniri.

13. hac fiducia tres inmanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto frugesque portaturos humeris, si defuisse sibi docuerint defensores. quod utrumque metu perfidiam frenante fecerunt.

14. Hoc memorabili bello, conparando quidem Punicis et Teutonicis, sed dispendiis rei Romanae peracto levissimis ut faustus Caesar exultabat et felix: credique obtrectatoribus potuit, ideo fortiter eum ubique fecisse fingentibus, quod oppetere dimicando gloriose magis optabat quam damnatorum sorte, sicut sperabant, ut frater Gallus occidi: ni pari proposito post excessum quoque Constanti actibus mirandis inclaruisset.


II
1. Quibus ut in tali re conpositis firmiter, ad sedes revertens hibernas sudorum reliquias repperit tales. Remos Severus magister equitum per Agrippinam petens et Iuliacum Francorum validissimos cuneos in sexcentis velitibus, ut postea claruit, vacua praesidiis loca vastantes offendit: hac opportunitate in scelus audaciam erigente, quod Caesare in Alamannorum secessibus occupato nulloque vetante expleri se posse praedarum opimitate sunt arbitrati. sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis se quoad fieri poterat tuebantur.

2. hac Iulianus rei novitate perculsus et coniciens quorsum erumperet, si isdem transisset intactis, retento milite circumvallare disposuit castella munita quae Mosa fluvius praeterlambit, et ad usque quartum et quinquagesimum diem, Decembri scilicet et Ianuario mense, obsidionales tractae sunt morae, destinatis barbarorum animis incredibili pertinacia reluctatis.

3. tunc pertimescens sollertissimus Caesar, ne observata nocte inluni barbari gelu vinctum amnem pervaderent, cotidie a sole in vesperam flexo ad usque lucis principium lusoriis navibus discurrere flumen ultro citroque milites ordinavit, ut crustis pruinarum diffractis nullus ad erumpendi copiam facile perveniret. hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati sponte se propria dederunt statimque ad comitatum Augusti sunt missi.

4. ad quos eximendos periculo multitudo Francorum egressa, cum captos conperisset et asportatos, nihil amplius ausa repedavit ad sua, hisque perfectis acturus hiemem revertit Parisios Caesar.


III
1. Quia igitur plurimae gentes vi maiore conlaturae capita sperabantur, dubia bellorum coniectans sobrius rector magnis curarum molibus stringebatur. dumque per indutias licet negotiosas et breves aerumnosis possessorum damnis mederi posse credebat, tributi ratiocinia dispensavit.

2. cumque Florentius praefectus praetorio cuncta permensus, ut contendebat, quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.

3. norat enim huius modi provisionum, immo eversionum, ut verius dixerim, insanabilia vulnera saepe ad ultimam egestatem provincias contraxisse, quae res, ut docebitur postea, penitus evertit Illyricum.

4. ob quae praefecto praetorio ferri non posse clamante se repente factum infidum, cui Augustus summam commiserit rerum, Iulianus eum sedatius leniens scrupulose conputando et vere docuit non sufficere solum, verum etiam exuberare capitationis calculum ad commeatuum necessarios apparatus.

5. nihilo minus tamen diu postea indictionale augmentum oblatum sibi nec recitare nec subnotare perpessus humi proiecit. litterisque Augusti monitus ex relatione praefecti, non agere ita perplexe ut videretur parum Florentio credi, rescripsit gratandum esse si provincialis hinc inde vastatus saltem sollemnia praebeat, nedum incrementa, quae nulla supplicia egenis possent hominibus extorquere. factumque est tunc et deinde unius animi firmitate, ut praeter solita nemo Gallis quicquam exprimere conaretur . . .

6. inusitato exemplo id petendo Caesar inpetraverat a praefecto ut secundae Belgicae multiformibus malis oppressae dispositio sibi committeretur ea videlicet lege, ut nec praefectianus nec praesidalis apparitor ad solvendum quemquam urgeret. quo levati solatio cuncti, quos in cura . . . . . . separat suam, nec interpellati ante praestitutum tempus debita contulerunt.


IV
1. Inter haec recreandarum exordia Galliarum administrante secundam adhuc Orfito praefecturam obeliscus Romae in circo erectus est maximo. super quo nunc, quia tempestivum est, pauca discurram.

2. urbem priscis saeculis conditam ambitiosa moenium strue et portarum centum aditibus celebrem hecatompylos Thebas institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais adpellatur.

3. hanc inter exordia pandentis se late Carthaginis inproviso excursu duces oppressere Poenorum, posteaque reparatam Persarum rex ille Cambyses quoad vixerat alieni cupidus et inmanis Aegypto perrupta adgressus est, ut opes exinde raperet invidendas, ne deorum quidem donariis parcens.

4. qui dum inter praedatores turbulente concursat, laxitate praepeditus indumentorum concidit pronus ac suomet pugione, quem aptatum femori dextro gestabat, subita vi ruinae nudato vulneratus paene letaliter interisset.

5. longe autem postea Cornelius Gallus Octaviano res tenente Romanas Aegypti procurator exhausit civitatem plurimis interceptis reversusque cum furtorum arcesseretur et populatae provinciae, metu nobilitatis acriter indignatae, cui negotium spectandum dederat imperator, stricto incubuit ferro. is est, si recte existimo, Gallus poeta, quem flens quodam modo in postrema Bucolicorum parte Vergilius carmine leni decantat.

6. In hac urbe inter labra ingentia diversasque moles figmenta Aegyptiorum numinum exprimentes obeliscos vidimus plures aliosque iacentes et conminutos, quos antiqui reges bello domitis gentibus aut prosperitatibus summarum rerum elati montium venis vel apud extremos orbis incolas perscrutatis excisos erectosque dis superis in religione dicarunt.

7. est autem obeliscus asperrimus lapis in figuram metae cuiusdam sensim ad proceritatem consurgens excelsam, utque radium imitetur, gracilescens, paulatim specie quadrata in verticem productus angustum, manu levigatus artifici.

8. formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.

9. volucrum enim ferarumque, etiam alieni mundi, genera multa sculpentes ad aevi quoque sequentis aetates ut inpetratorum vulgatius perveniret memoria, promissa vel soluta regum vota monstrabant.

10. non enim ut nunc litterarum numerus praestitutus et facilis exprimit quicquid humana mens concipere potest, ita prisci quoque scriptitarunt Aegyptii, sed singulae litterae singulis nominibus serviebant et verbis; non numquam significabant integros sensus.

11. cuius rei scientiam his inseram duobus exemplis. per vulturem naturae vocabulum pandunt, quia mares nullos posse inter has alites inveniri rationes memorant physicae, perque speciem apis mella conficientis indicant regem moderatori cum iucunditate aculeos quoque innasci debere his signis ostendentes. et similia plurima.

12. Et quia sufflantes adulatores ex more Constantium id sine modo strepebant quod, cum Octavianus Augustus obeliscos duos ab Heliopolitana civitate transtulisset Aegyptia, quorum unus in Circo maximo, alter in Campo locatus est Martio, hunc recens advectum difficultate magnitudinis territus nec contrectare ausus est nec movere, discant qui ignorant, veterem principem translatis aliquibus hunc intactum ideo praeterisse, quod Deo Soli speciali munere dedicatus fixusque intra ambitiosi templi delubra, quae contingi non poterant, tamquam apex omnium eminebat.

13. verum Constantinus id parvi ducens, avulsam hanc molem sedibus suis nihilque committere in religionem recte existimans, si ablatum uno templo miraculum Romae sacraret, id est in templo mundi totius, iacere diu perpessus est, dum translationi pararentur utilia. quo convecto per alveum Nili proiectoque Alexandriae, navis amplitudinis antehac inusitatae aedificata est sub trecentis remigibus agitanda.

14. quibus ita provisis digressoque vita principe memorato urgens effectus intepuit, tandemque sero inpositus navi per maria fluentaque Tibridis velut paventis ne, quod paene ignotus miserat Nilus, ipse parum sub meatus sui discrimine moenibus alumnis inferret, defertur in vicum Alexandri, tertio lapide ab urbe seiunctum. unde chamulcis inpositus tractusque lenius per Ostiensem portam piscinamque publicam Circo inlatus est maximo.

15. sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse conpleri: digestisque ad perpendiculum altis trabibus, ut machinarum cerneres nemus, innectuntur vasti funes et longi ad speciem multiplicium liciorum caelum densitate nimia subtexentes. quibus conligatus mons ipse effigiatus scriptilibus elementis, paulatimque in arduum per inane protentus, diu pensilis, hominum milibus multis tamquam molendinarias rotantibus metas, cavea locatur in media eique sphaera superponitur ahenea aureis lamminis nitens, qua confestim vi ignis divini contacta ideoque sublata facis imitamentum infigitur aereum, itidem auro imbracteatum velut abundanti flamma candentis.

16. secutaeque aetates alios transtulerunt. quorum unus in Vaticano, alter in hortis Sallusti, duo in Augusti monumento erecti sunt.

17. qui autem notarum textus obelisco incisus est veteri, quem videmus in Circo, Hermapionis librum secuti interpretatum litteris subiecimus Graecis .............................. ...........................


V
1. Datiano et Cereali consulibus cum universa per Gallias studio cautiore disponerentur formidoque praeteritorum barbaricos hebetaret excursus, rex Persarum in confiniis agens adhuc gentium extimarum, iamque cum Chionitis et Gelanis omnium acerrimis bellatoribus pignore icto societatis rediturus ad sua, Tamsaporis scripta suscepit, pacem Romanum principem nuntiantis poscere precativam

2. ideoque non nisi infirmato imperii robore temptari talia suspicatus latius semet extentans pacis amplectitur nomen et condiciones proposuit graves, missoque cum muneribus Narseo quodam legato litteras ad Constantium dedit nusquam a genuino fastu declinans, quarum hunc fuisse accepimus sensum:

3. "Rex regum Sapor, particeps siderum, frater Solis et I,unae, Constantio Caesari fratri meo salutem plurimam dico. Gaudeo tandemque mihi placet ad optimam viam te revertisse et incorruptum aequitatis agnovisse suffragium rebus ipsis expertum, pertinax alieni cupiditas quas aliquotiens ediderit strages.

4 quia igitur veritatis oratio soluta esse debet et libera et celsiores fortunas idem loqui decet atque sentire, propositum meum in pauca conferam, reminiscens haec quae dicturus sum me saepius replicasse.

5. ad usque Strymona flumen et Macedonicos fines tenuisse maiores meos, antiquitates quoque vestrae testantur: haec me convenit flagitare - ne sit adrogans, quod adfirmo - splendore virtutumque insignium serie vetustis regibus antistantem, sed ubique mihi cordi est recta ratio, cui coalitus ab adulescentia prima nihil umquam paenitendum admisi.

6. ideoque Armeniam recuperare cum Mesopotamia debeo, avo meo conposita fraude praereptam. Illud apud nos numquam in acceptum feretur, quod adseritis vos exsultantes nullo discrimine virtutis ac doli prosperos omnes laudari debere bellorum eventus.

7. postremo si morem gerere suadenti volueris recte, contemne partem exiguam semper luctificam et cruentam, ut cetera regas securus, prudenter reputans medellarum quoque artifices urere non numquam et secare et partes corporum amputare, ut reliquis uti liceat integris; hocque bestias factitare: quae cum advertant cur maximo opere capiantur, illud propria sponte amittunt ut vivere deinde possint inpavidae.

8. id sane pronuntio quod, si haec mea legatio redierit inrita, post tempus hiemalis quietis exemptum, viribus totis accinctus, fortuna condicionumque aequitate spem successus secundi fundante venire, quoad ratio siverit, festinabo".

9. His litteris diu libratis recto pectore, quod dicitur, considerateque responsum est hoc modo:

10. "Victor terra marique Constantius semper Augustus fratri meo Sapori regi salutem plurimam dico. Sospitati quidem tuae gratulor ut futurus, si velis, amicus, cupiditatem vero semper indeflexam fusiusque vagantem vehementer insimulo.

11. Mesopotamiam poscis ut tuam perindeque Armeniam et suades integro corpori adimere membra quaedam, ut salus eius deinceps locetur in solido, quod infringendum est potius quam ulla consensione firmandum. accipe igitur veritatem non obtectam praestigiis sed perspicuam nullisque minis inanibus perterrendam.

12. praefectus praetorio meus opinatus adgredi negotium publicae utilitati conducens cum duce tuo per quosdam ignobiles, me inconsulto, sermones conseruit super pace. non refutamus hanc nec repellimus: adsit modo cum decore et honestate nihil pudori nostro pra ereptura vel maiestati.

13. est enim absonum et insipiens cum gestarum rerum ordine placatae sint aurae invidiae, quae nobis multipliciter inluserunt, cum deletis tyrannis totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias diu servavimus inlibata.

14. cessent autem quaeso formidines quae nobis intentantur ex more, eum ambigi nequeat non inertia nos sed modestia pugnas interdum excepisse potius quam intulisse et nostra, quotiens lacessimur, fortissimo benevolentiae spiritu defensare, id experiendo legendoque scientes in proeliis quibusdam raro rem titubasse Romanam, in summa vero bellorum numquam ad deteriora prolapsam".

15. Hanc legationem nullo inpetrato remissam - nec enim effrenatae regis cupiditati responderi amplius quicquam potuit - post paucissimos dies secutus est Prosper comes et Spectatus tribunus et notarius itemque Eustathius Musoniano suggerente philosophus, ut opifex suadendi: imperatoris scripta perferentes et munera, enisuri apparatum interim Saporis arte quadam suspendere, ut supra humanum modum provinciae munirentur arctoae.


VI
1. Inter quae ita ambigua Iuthungi Alamannorum pars Italicis conterminans tractibus obliti pacis et foederum, quae adepti sunt obsecrando, Raetias turbulente vastabant, adeo ut etiam oppidorum temptarent obsidia praeter solitum.

2. ad quos repellendos cum valida manu missus Barbatio in locum Silvani peditum promotus magister, ignavus sed verbis effusior, alacritate militum vehementer erecta prostravit acerrime multos, ita ut exigua portio, quae periculi metu se dedit in fugam, aegre dilapsa lares suos non sine lacrimis reviseret et lamentis.

3. huic pugnae Nevitta, postea consul, equestris praepositus turmae, et adfuisse et fortiter fecisse firmatur.


VII
1. Isdem diebus terrae motus horrendi per Macedoniam Asiamque et Pontum adsiduis pulsibus oppida multa concusserunt et montes. inter monumenta tamen multiformium aerumnarum eminuere Nicomediae clades, Bithyniae urbium matris, cuius ruinarum eventum vere breviterque absolvam.

2. Primo lucis exortu diem nonum kal. Septembrium concreti nubium globi nigrantium laetam paulo ante caeli speciem confuderunt et amendato solis splendore nec contigua vel adposita cernebantur: ita oculorum obtutu praestricto humo involutus crassae caliginis squalor insedit.

3. dein velut numine summo fatales contorquente manubias ventosque ab ipsis excitante cardinibus magnitudo furentium incubuit procellarum, cuius inpetu pulsorum auditus est montium gemitus et elisi litoris fragor, haecque secuti typhones atque presteres cum horrifico tremore terrarum civitatem et suburbana funditus everterunt.

4. et quoniam adclivitate collium aedes pleraeque devehebantur, aliae super alias concidebant reclangentibus cunctis sonitu ruinarum inmenso. inter quae clamoribus variis celsa culmina resultabant quaeritantium coniugium liberosque et siquid necessitudines artae constringunt.

5. post horam denique secundam, multo ante tertiam, aer iam sudus et liquidus latentes retexit funereas strages. non nulli enim superruentium ruderum vi nimia constipati sub ipsis interiere ponderibus. quidam collo tenus aggeribus obruti cum superesse possent siqui iuvissent, auxiliorum inopia necabantur. alii lignorum exstantium acuminibus fixi pendebant.

6. uno ictu caesi conplures, paulo ante homines, tunc promiscuae strages cadaverum cernebantur. quosdam domorum inclinata fastigia intrinsecus serabant intactos, angore et inedia consumendos. inter quos Aristaenetus affectatam recens dioecensin curans vicaria potestate, quam Constantius ad honorem uxoris Eusebiae Pietatem cognominarat, animam hoc casu cruciatam diutius exhalavit.

7. alii subita ruinae magnitudine oppressi, isdem adhuc molibus conteguntur. conlisis quidam capitibus vel umeris praesectis aut cruribus inter vitae mortisque confinia aliorum adiumenta paria perferentium inplorantes cum obtestatione magna deserebantur.

8. et superesse potuit aedium sacrarum et privatarum hominumque pars maior, ni palantes abrupte flammarum ardores per quinque dies et noctes quicquid consumi poterat exussissent.

9. Adesse tempus existimo pauca dicere, quae de terrae pulsibus coniectura veteres conlegerunt. ad ipsius enim veritatis arcana non modo haec nostra vulgaris inscitia, sed ne sempiterna quidem lucubrationibus longis nondum exhausta physicorum iurgia penetrarunt. IO. unde et in ritualibus et pontificiis obtemperantibus sacerdotiis cavetur, ne alio deo pro alio nominato, cum, qui eorum terram concutiat sit in abstruso, piacula committantur.

11. accidunt autem, ut opiniones aestimant, inter quas Aristoteles aestuat et laborat, aut in cavernis minutis terrarum, quas Graece syriggas appellamus, inpulsu crebriore aquis undabundis: aut certe, ut Anaxagoras adfirmat, ventorum vi subeuntium ima terrarum: qui cum soliditatibus concrustatis inciderint, eruptiones nullas reperientes, eas partes soli convibrant, quas subrepserint umidi. unde plerumque observatur terra tremente ventorum apud nos spiramina nulla sentiri, quod in ultimis eius secessibus occupantur.

12. Anaximander ait arescentem nimia aestuum siccitate aut post madores imbrium terram rimas pandere grandiores, quas penetrat supernus aer violentus et nimius, ac per eas vehementi spiritu quassatam cieri propriis sedibus. qua de causa terrores huius modi vaporatis temporibus aut nimia aquarum caelestium superfusione contingunt. ideoque Neptunum umentis substantiae potestatem Ennosigaeon et Sisichthona poetae veteres et theologi nuncuparunt.

13. Fiunt autem terrarum motus modis quattuor. aut enim brasmatiae sunt, qui humum intus suscitantes sursum propellunt inmanissimas moles, ut in Asia Delos emersit et Hiera et Anaphe et Rhodus, Ophiusa et Pelagia prioribus saeculis dictitata, aureo quondam imbri perfusa, et Eleusina in Boeotia et apud Tyrrenos Vulcanus insulaeque plures; aut climatiae qui limes ruentes et obliqui urbes aedificia montesque conplanant; aut chasmatiae qui grandiore motu patefactis subito voratrinis terrarum partes absorbent, ut in Atlantico mari Europaeo orbe spatiosior insula s et in Crisaeo sinu Helice et Bura et in Ciminia Italiae parte oppidum Saccumum ad Erebi profundos hiatus abactae aeternis tenebris occultantur.

14. inter haec tria genera terrae motuum mycematiae sonitu audiuntur minaci cum dissolutis elementa conpagibus ultro adsiliunt vel relabuntur concidentibus terris. tunc enim necesse est velut taurinis reboare mugitibus fragores fremitusque terrenos. sed hinc ad exorsa.


VIII
1. At Caesar hiemem apud Parisios agens Alamannos praevenire studio maturabat ingenti, nondum in unum coactos sed in insaniam post Argentoratum audaces omnes et saevos, operiensque Iulium mensem, unde sumunt Gallicani procinctus exordia, diutius angebatur. nec enim egredi poterat antequam ex Aquitania aestatis remissione solutis frigoribus et pruinis veheretur annona.

2. sed ut est difficultatum paene omnium diligens ratio victrix, multa mente versans et varia id tandem repperit solum, ut anni maturitate non exspectata barbaris occurreret insperatus firmatoque consilio XX dierum frumentum ex eo, quod erat in sedibus consumendum, ad usus diuturnitatem excoctum bucellatum, ut vulgo appellant, umeris inposuit libentium militum, hocque subsidio fretus secundis, ut ante, auspiciis profectus est, intra mensem quintum vel sextum duas expeditiones consummari posse urgentes et necessarias arbitratus.

3. quibus paratis petit primos omnium Francos, eos videlicet quos consuetudo Salios appellavit, ausos olim in Romano solo apud Toxandriam locum habitacula sibi figere praelicenter. cui cum Tungros venisset, occurrit legatio praedictorum, opinantium reperiri imperatorem etiam tum in hibernis, pacem sub hac lege praetendens ut quiescentes eos tamquam in suis nec lacesseret quisquam nec vexaret. hos legatos negotio plene digesto oppositaque condicionum perplexitate ut in isdem tractibus moraturus, dum redeunt, muneratos absolvit.

4. dictoque citius secutus profectos Severo duce misso per ripam subito cunctos adgressus tamquam fulminis turbo perculsit iamque precantes potius quam resistentes in oportunam clementiae partem effectu victoriae flexo dedentes se cum opibus liberisque suscepit.

5. Chamavos itidem ausos similia adortus eadem celeritate partim cecidit partim acriter repugnantes vivosque captos conpegit in vincula, alios praecipiti fuga trepidantes ad sua, ne militem spatio longo defatigaret, abire interim permisit innocuos, quorum legatis paulo postea missis precatum consultumque rebus suis humi prostratis sub obtutibus eius pacem hoc tribuit pacto ut ad sua redirent incolumes.


IX
1. Cunctis igitur ex voto currentibus studio pervigili properans modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis inposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata procinctu paulisper omisso.

2. atque ut consilium prudens celeritas faceret tutum, ex annona decem dierum et septem, quam in expeditionem pergens vehebat cervicibus miles, portionem subtractam in isdem condidit castris sperans ex Chamavorum segetibus id suppleri posse quod ablatum est.

3. longe autem aliter accidit. frugibus enim nondum etiam maturis miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum conpellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem et specie sapientiae stolidum. utque inveniri solent quidam inter armatos verborum volubilitate conspicui, haec et similia multa strepebant:

4. "quo trahimur spe meliorum abolita, olim quidem dura et perpessu asperrima per nives tolerantes et acumina crudelium pruinarum? sed nunc - pro nefas - cum ultimis hostium fatis instamus, fame, ignavissimo mortis genere tabescentes.

5. et nequi nos turbarum existimet concitores, pro vita loqui sola testamur, non aurum neque argentum petentes, quae olim nec contrectare potuimus nec videre, ita nobis negata velut contra rem publicam tot suscepisse labores et pericula confutatis".

6. et erat ratio iusta querellarum. inter tot enim rerum probabilium cursus articulosque necessitatum ancipites sudoribus Gallicanis miles exhaustus nec donativum meruit nec stipendium iam inde ut Iulianus illo est missus, ea re quod nec ipsi quod daret suppetere poterat usquam nec Constantius erogari more solito permittebat.

7. hocque exinde claruit fraude potius quam tenacitate committi quod, cum idem Caesar petenti ex usu gregario cuidam ut barbas detonderet, dedisset aliquid vile, contumeliosis calumniis adpetitus est a Gaudentio tunc notario ad explorandos eius actus diu morato per Gallias, quem postea ipse interfici iussit, ut loco monstrabitur conpetenti.


X
1. Lenito tandem tumultu non sine blanditiarum genere vario contextoque navali ponte Rheno transito terris Alamannorum calcatis Severus magister equitum bellicosus ante haec et industrius repente conmarcuit.

2. et qui saepe universos ad fortiter faciendum hortabatur et singulos, tunc dissuasor pugnandi contemptus videbatur et timidus mortem fortasse metuens adventantem, ut in Tageticis libris legitur et Vegonicis fulmine mox tangendos adeo hebetari ut nec tonitrum nec maiores aliquos possint audire fragores. et iter ignaviter egerat praeter solitum, ut ductores viarum praeeuntes alacri gradu ultima minitando terreret, ni omnes conspirantes in unum se loca penitus ignorare firmarent. qui interdicti metuentes auctoritatem nusquam deinde sunt progressi.

3. Inter has tamen moras Alamannorum rex Suomarius ultro cum suis inprovisus occurrit, ferox ante saeviensque in damna Romana sed tum lucrum existimans insperatum, si propria retinere permitteretur. et quia vultus incessusque supplicem indicabat, susceptus bonoque animo esse iussus et placido, nihil arbitrio suo relinquens pacem genibus curvatis oravit.

4. et eam cum concessione praeteritorum sub hac meruit lege, ut captivos redderet nostros et, quotiens sit necesse, militibus alimenta praeberet, susceptorum vilium more securitates accipiens pro inlatis: quas si non ostendisset in tempore, sciret se rursus eadem fatigandum.

5. Quod ita recte dispositum est impraepedite conpletum. Hortari nomine petendus erat regis alterius pagus et quia nihil videbatur deesse praeter ductores, Nesticae tribuno Scutariorum et Chariettoni viro fortitudinis mirae imperaverat Caesar, ut magna quaesitum industria conprehensumque offerrent sibi captivum, et correptus velociter adulescens ducitur Alamannus pacto obtinendae salutis pollicitus itinera se monstraturum.

6. hoc progresso secutus exercitus celsarum arborum obsistente concaede ire protinus vetabatur. Verum per circuitus longos et flexuosos ventum est tandem ad loca; et ira quisque percitus armatorum urebat agros, pecora diripiebat et homines, resistentesque sine ulla parsimonia contruncabat.

7. his malis perculsus rex cum multiplices legiones, vicorumque reliquias cerneret exustorum, ultimas fortunarum iacturas adesse iam contemplatus oravit ipse quoque veniam, facturum se imperanda iurandi exsecratione restituere universos promisit: id enim cura agebatur inpensiore: detentisque plurimis reddidit paucos.

8. quo cognito ad indignationem iustam Iulianus erectus, cum munerandus venisset ex more, quattuor comites eius, quorum ope et fide maxime nitebatur, non ante absolvit, dum omnes rediere captivi.

9. ad colloquium tandem accitus a Caesare trementibus oculis adorato victorisque superatus aspectu condicione difficili premebatur, hac scilicet ut, quoniam consentaneum erat post tot secundos eventus civitates quoque reparari vi barbarorum excisas, carpenta et materias ex opibus suis suorumque praeberet: et haec pollicitus inprecatusque si perfidum quicquam egisset, luenda sibi cruore supplicia, ad propria remeare permissus est. annonam enim transferre, ita ut Suomarius, ea re conpelli non potuit, quod ad internicionem regione eius vastata nihil inveniri poterat quod daretur.

10. Ita reges illi tumentes quondam inmaniter rapinisque ditescere adsueti nostrorum Romanae potentiae iugo subdidere colla iam domita et velut inter tributarios nati et educati obsecundabant imperiis ingravate. quibus hoc modo peractis disperso per stationes milite consuetas ad hiberna regressus est Caesar.


XI
1. Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse tamquam apparitorem Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti recte consulta prospereque conpleta vertebant in deridiculum: talia sine modo strepentes insulse "in odium venit cum victoriis suis capella, non homo" ut hirsutum Iulianum carpentes appellantesque loquacem talpam et purpuratam simiam et litterionem Graecum: et his congruentia plurima aeque ut tintinnabula principi resonantes, audire haec taliaque gestienti, virtutes eius obruere verbis inpudentibus conabantur ut segnem incessentes et timidum et umbratilem gestaque secus verbis comptioribus exornantem: quod non tunc primitus accidit.

2. namque ut solet amplissima quaeque gloria obiecta esse semper invidiae, legimus in veteres quoque magnificos duces vitia criminaque, etiam si inveniri non poterant, finxisse malignitatem spectatissimis actibus eorum offensam.

3. ut Cimonem Miltiadis filium insimulatum intemperantiae, qui saepe ante et prope Eurymedonta Pamphylium flumen Persarum populum delevit innumerum coegitque gentem insolentia semper elatam obsecrare suppliciter pacem: Aemilianum itidem Scipionem ut somniculosum aemulorum incusari malivolentia, cuius inpetrabili vigilantia obstinatae in perniciem Romae duae sunt potentissimae urbes excisae.

4 nec non etiam in Pompeium obtrectatores iniqui multa scrutantes cum nihil unde vituperari deberet inveniretur, duo haec observarunt ludibriosa et inrita: quod genuino quodam more caput digito uno scalpebat, quodque aliquandiu tegendi ulceris causa deformis fasciola candida crus colligabat: quorum alterum factitare ut dissolutum, alterum ut novarum rerum cupidum adserebant: nihil interesse oblatrantes argumento subfrigido quam partem corporis redimiret regiae maiestatis insigni: eum virum, quo nec fortior nec cautior quisquam patriae fuit, ut documenta praeclara testantur.

5. Dum haec ita aguntur, Romae Artemius curans vicariam praefecturam pro Basso quoque agebat, qui recens promotus urbi praefectus fatali decesserat sorte. cuius administratio seditiones perpessa est turbulentas nec memorabile quicquam habuit quod narrari sit dignum.


XII
1. Augusto inter haec quiescenti per hiemem apud Sirmium indicabant nuntii graves et crebri permixtos Sarmatas et Quados vicinitate et similitudine morum armaturaeque concordes Pannonias Moesiarumque alteram cuneis incursare dispersis.

2. quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae: equorumque plurimi ex usu castrati, ne aut feminarum visu exagitati raptentur aut in subsidiis ferocientes prodant hinnitu densiore vectores.

3. et per spatia discurrunt amplissima sequentes alios vel ipsi terga vertentes, insidendo velocibus equis et morigeris trahentesque singulos, interdum et binos, uti permutatio vires foveat iumentorum vigorque otio integretur alterno.

4. Aequinoctio itaque temporis verni confecto imperator coacta militum valida manu, ductu laetioris fortunae profectus cum ad locum aptissimum pervenisset, flumen Histrum exundantem, pruinarum iam resoluta congerie, super navium foros ponte contexto transgressus populandis barbarorum incubuit terris. qui itinere festinato praeventi catervasque bellatoris exercitus iugulis suis inminere cernentes, quem nondum per anni tempus colligi posse rebantur, nec spirare ausi nec stare, sed vitantes exitium insperatum semet omnes effuderunt in fugam.

5. stratisque plurimis, quorum gressus vinxerat timor, hi, quos exemit celeritas morti, inter latebrosas convalles montium occultati videbant patriam ferro pereuntem, quam vindicassent profecto, si vigore, quo discesserant, restitissent.

6. gerebantur haec in ea parte Sarmatiae, quae secundam prospectat Pannoniam, parique fortitudine contra Valeriam opes barbaras urendo rapiendoque occurrentia militaris turbo vastabat.

7. cuius cladis inmensitate permoti posthabito latendi consilio Sarmatae petendae specie pacis agmine tripertito agentes securius nostros adgredi cogitarunt: ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec, quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.

8. aderant autem ilico Sarmatis periculorum Quadi participes, qui noxarum saepe socii fuerant indiscreti: sed ne eos quidem prompta iuvit audacia in discrimina ruentes aperta.

9. caesis enim conpluribus pars, quae potuit superesse, per notos calles evasit: quo eventu vires et animos incitante iunctis densius cuneis ad Quadorum regna properabat exercitus, qui ex praeterito casu inpendentia formidantes rogaturi suppliciter pacem, fidentes ad principis venere conspectum erga haec et similia lenioris, dictoque die statuendis condicionibus, [modo] Zizais quoque etiam tum regalis, haud parvi corporis iuvenis ordines Sarmatarum more certaminis instruxit ad preces; visoque imperatore abiectis armis pectore toto procubuit exanimis stratus. et amisso vocis officio prae timore, tum cum orare deberet maiorem misericordiam movit conatus aliquotiens parumque inpediente singultu permissus explicare quae poscebat.

10. recreatus denique tandem iussusque exsurgere, genibus nixus, usu linguae recuperato concessionem delictorum sibi tribui supplicavit et veniam, eoque ad precandum admissa multitudo, cuius ora formido muta claudebat, periculo adhuc praestantioris ambiguo, ubi ille solo iussus attolli orandi signum exspectantibus diu monstravit, omnes clipeis telisque proiectis manus precibus dederunt plura excogitantes ut vincerent humilitate supplicandi regalem.

11. duxerat potior cum ceteris Sarmatis etiam Rumonem et Zinafrum et Fragiledum subregulos plurimosque optimates cum inpetrandi spe similia petituros. qui, licet elati gaudio salutis indultae, condicionum sarcina conpensare inimice facta pollicebantur seque cum facultatibus et liberis et coniugibus terrarumque suarum ambitu Romanae potentiae libenter offerebant, praevaluit tamen aequitati iuncta benignitas iussique obtinere sedes inpavidi nostros reddidere captivos. duxeruntque obsides postulatos et oboedire praeceptis deinde promptissime spoponderunt.

12. hortante hoc exemplo clementiae advolarunt regales cum suis omnibus Araharius et Vsafer inter optimates excellentes, agminum gentilium duces, quorum alter Transiugitanorum Quadorumque parti, alter quibusdam Sarmatis praeerat locorum confiniis et feritate iunctissimis: quorum plebem arcuit imperator, ne ferire foedera simulans in arma repente consurgeret; discreto consortio pro Sarmatis obsecrantes iussit paulisper abscedere dum Araharii et Quadorum negotium spectaretur.

13. qui cum reorum ritu oblati, stantes curvatis corporibus facinora gravia purgare non possent, ultimae sortis infortunia metuentes dederunt obsides imperatos, numquam antea pignora foederis exhibere conpulsi.

14. his ex aequo bonoque conpositis Vsafer in preces admissus est Arahario pertinaciter obstrepente firmanteque pacem, quam ipse meruit, ei quoque debere proficere ut participi licet inferiori et obtemperare suis imperiis consueto.

15. verum quaestione discussa, aliena potestate eripi Sarmatae iussi ut semper Romanorum clientes offerre obsides quietis vincula conservandae gratanter amplexi sunt.

16. ingerebat autem se post haec maximus numerus catervarum confluentium nationum et regum, suspendi a iugulis suis gladios obsecrantium postquam Araharium inpune conpererant abscessisse: et pari modo ipsi quoque adepti pacem, quam poscebant, accitos ex intimis regnis procerum filios obsidatus sorte opinione celerius obtulerunt itidemque captivos, ut placuerat, nostros, quos haut minore gemitu perdidere quam suos.

17. Quibus ordinatis translata est in Sarmatas cura miseratione dignos potius quam simultate: quibus incredibile quantum prosperitatis haec attulit causa: ut verum illud aestimaretur, quod opimantur quidam, fatum vinci principis potestate vel fieri.

18. potentes olim ac mobiles erant huius indigenae regni, sed coniuratio clandestina servos armavit in facinus. atque ut barbaris esse omne ius in viribus adsuevit, vicerunt dominos ferocia pares sed numero praeminentes.

19. qui confundente metu consilia ad Victohalos discretos longius confugerunt, obsequi defensoribus ut in malis optabile quam servire suis mancipiis arbitrati: quae deplorantes post impetratam veniam recepti in fidem poscebant praesidia libertati eosque iniquitate rei permotus inspectante omni exercitu convocatos adlocutus verbis mollioribus imperator nulli nisi sibi ducibusque Romanis parere praecepit.

20. atque ut restitutio libertatis haberet dignitatis augmentum, Zizaim regem isdem praefecit, conspicuae fortunae tum insignibus aptum profecto, ut res docuit, et fidelem, nec discedere quisquam post haec gloriose gesta permissus est antequam, ut placuerat, remearent nostri captivi.

2I. his in barbarico gestis Bregetionem castra commota sunt, ut etiam ibi belli Quadorum reliquias circa illos agitantium tractus lacrimae vel sanguis extingueret. quorum regalis Vitrodorus Viduari filius regis et Agilimundus subregulus aliique optimates et iudices variis populis praesidentes viso exercitu in gremio regni solique genitalis sub gressibus iacuere militum et adepti veniam iussa fecerunt, sobolemque suam obsidatus pignore ut obsecuturi condicionibus inpositis tradiderunt eductisque mucronibus, quos pro numinibus colunt, iuravere se permansuros in fide.


XIII
1. His, ut narratum est, secundo finitis eventu ad Limigantes Sarmatas servos ocius signa transferri utilitas publica flagitabat, quos erat admodum nefas inpune multa et nefaria perpetrasse. nam velut obliti priorum tunc erumpentibus Liberis ipsi quoque tempus aptissimum nancti limitem perrupere Romanum, ad hanc solam fraudem dominis suis hostibusque concordes.

2. deliberatum est tamen id quoque lenius vindicari quam criminum magnitudo poscebat, hactenus ultione porrecta, ut ad longinqua translati amitterent copiam nostra vexandi, quos pericula formidare monebat scelerum conscientia diutius conmissorum.

3. ideoque in se pugnae molem suspicati vertendam dolos parabant et ferrum et preces. verum aspectu primo exercitus tamquam fulminis ictu perculsi ultimaque cogitantes, vitam precati, tributum annuum delectumque validae iuventutis et servitium spoponderunt, abnuere parati si iuberentur aliorsum migrare ut gestibus indicabant et vultibus, locorum confisi praesidio, ubi lares post exactos dominos fixere securi.

4. has enim terras Parthiscus inruens obliquatis meatibus Histro miscetur. sed dum solus licentius fluit, spatia longa et lata sensim praeterlabens et ea coartans prope exitum in angustias, accolas ab impetu Romanorum alveo Danubii defendit, a barbaricis vero excursibus suo tutos praestat obstaculo, ubi pleraque umidioris soli natura et incrementis fluminum redundantia stagnosa sunt et referta salicibus ideoque invia nisi perquam gnaris: et super his insularem anfractum aditu Parthisci paene contiguum amnis potior ambiens terrae consortio separavit.

5. hortante igitur principe cum genuino fastu ad citeriorem venere fluminis ripam, ut exitus docuit, non iussa facturi sed ne viderentur militis praesentiam formidasse, stabantque contumaciter, ideoque propinquasse monstrantes ut iubenda repudiarent.

6. quae imperator accidere posse contemplans in agmina plurima clam distributo exercitu celeritate volucri migrantes intra suorum acies clausit. stansque in aggere celsiore cum paucis et stipatorum praesidio tectus eos, ne ferocirent, lenius admonebat.

7. sed fluctuantes ambiguitate mentium in diversa rapiebantur et furori mixta versutia temptabant cum precibus proelium vicinumque sibi in nostros parantes excursum proiecere consulto longius scuta, ut ad ea recuperanda sensim progressi sine ullo fraudis indicio spatia furarentur.

8. Iamque vergente in vesperum die cum moras rumpere lux moneret excedens, erectis vexillis in eos igneo miles impetu ferebatur. qui conferti acieque densiore contracta adversus ipsum principem stantem, ut dictum est, altius omnem impetum contulerunt eum oculis incessentes et vocibus truculentis.

9. cuius furoris amentiam exercitus ira ferre non potuit eosque imperatori, ut dictum est, acriter imminentes desinente in angustum fronte, quem habitum caput porci simplicitas militaris appellat, impetu disiecit ardenti, et dextra pedites catervas peditum obtruncabant, equites laeva equitum se turmis agilibus infuderunt.

10. cohors praetoria ex adverso Augustum cautius stipans resistentium pectora moxque terga fugientium incidebat et cadentes insuperabili contumacia barbari non tam mortem dolere quam nostrorum laetitiam horrendo stridore monstrabant, et iacentes absque mortuis plurimi succisis poplitibus ideoque adempto fugiendi subsidio, alii dexteris amputatis, non nulli ferro quidem intacti sed superruentium conlisi ponderibus cruciatus alto silentio perferebant.

11. nec eorum quisquam inter diversa supplicia veniam petit aut ferrum proiecit aut exoravit celerem mortem, sed arma iugiter retinentes licet adflicti minus criminis aestimabant alienis viribus potius quam conscientiae suae iudicio vinci: mussantesque audiebantur interdum, fortunae non meriti fuisse quod evenit. ita in semihorae curriculo discrimine proeliorum emenso tot procubuere subito barbari ut pugnam fuisse sola victoria declararet.

12. Vix dum populis hostilibus stratis gregatim peremptorum necessitudines ducebantur humilibus extractae tuguriis aetatis sexusque promiscui et fastu vitae prioris abolito ad infimitatem obsequiorum venere servilium, et exiguo temporis intervallo decurso caesorum aggeres et captivorum agmina cernebantur.

13. incitante itaque fervore certaminum fructuque vincendi consurrectum est in perniciem eorum, qui deseruere proelia, vel in tuguriis latitantes occultabantur. hos, cum ad loca venisset avidus barbarici sanguinis miles, disiectis culmis levibus obtruncabat nec quemquam casa vel trabibus conpacta firmissimis periculo mortis extraxit.

14. denique cum inflammarentur omnia nullusque latere iam posset, cunctis vitae praesidiis circumcisis, aut obstinate igni peribat absumptus, aut incendium vitans egressusque uno supplicio declinato ferro sternebatur hostili.

15. fugientes tamen aliqui tela incendiorumque magnitudinem amnis vicini se conmisere gurgitibus, peritia nandi ripas ulteriores occupare posse sperantes, quorum plerique summersi necati sunt, alii iaculis periere confixi adeo ut abunde cruore diffuso meatus fluminis spumaret immensi: ita per elementum utrumque Sarmatas vincentium ira virtusque delevit.

16. Placuerat igitur post hunc rerum ordinem cunctis adimi spem omnem vitaeque solacium. et post lares incensos raptasque familias navigia iussa sunt colligi ad indagandos, quos a nostrorum acie ulterior discreverat ripa.

17. Statimque ne alacritas intepesceret pugnatorum, inpositi lintribus per abdita ducti velites expediti occuparunt latibula Sarmatarum, quos repentinus fefellit aspectus, gentiles lembos et nota remigia conspicantes.

18. ubi vero procul micantibus telis, quod verebantur propinquare senserunt, ad suffugia locorum palustrium se contulerunt eosque secutus infestius miles caesis plurimis ibi victoriam repperit, ubi nec caute posse consistere nec audere aliquid credebatur.

19. post absumptos paene diffusosque Amicenses petiti sunt sine mora Picenses, ita ex regionibus appellati conterminis: quos tutiores fecere sociorum aerumnae rumorum adsiduitate conpertae. ad quos opprimendos - erat enim arduum sequi per diversa conspersos inprudentia viarum arcente - Taifalorum auxilium et Liberorum adaeque Sarmatarum adsumptum est.

20. cumque auxiliorum agmina locorum ratio separaret, tractus contiguos Moesiae sibi miles elegit, Taifali proxima suis sedibus obtinebant, Liberi terras occupaverant e regione sibi oppositas.

21. Limigantes territi subactorum exemplis et prostratorum diu haesitabant ambiguis mentibus, utrum oppeterent an rogarent, cum utriusque rei suppeterent documenta non levia. vicit tamen ad ultimum coetu seniorum urgente dedendi se consilium. variaeque palmae victoriarum accessit eorum quoque supplicatio, qui armis libertatem invaserant, et reliqui eorum cum precibus, ut superatos et inbelles dominos aspernati fortioribus visis inclinavere cervices.

22. accepta itaque publica fide, deserto montium propugnaculo ad castra Romana convolavit eorum pars maior diffusa per spatia ampla camporum cum parentibus et natis atque coniugibus opumque vilitate, quam eis celeritatis ratio furari permisit.

23. et qui animas amittere potius quam cogi solum vertere putabantur, dum licentem amentiam libertatem existimarent, parere imperiis et sedes alias suscipere sunt adsensi tranquillas et fidas, ut nec bellis vexari nec mutari seditionibus possint. isdemque ex sententia, ut credebatur, acceptis quievere paulisper, post feritate nativa in exitiale scelus erecti, ut congruo docebitur textu.

24. Hoc rerum prospero currente successu tutela Illyrico conpetens gemina est ratione firmata, cuius negotii duplicem magnitudinem imperator adgressus utramque perfecit. infidis . . . exules populos licet mobilitate suppares, acturos tamen paulo verecundius, tandem reductos in avitis sedibus conlocavit. isdemque ad gratiae cumulum non ignobilem quempiam regem sed quem ipsi antea sibi praefecere, regalem inposuit, bonis animi corporisque praestantem,

25. tali textu recte factorum Constantius iam metuente sublimior militarique consensu secundo Sarmaticus appellatus ex vocabulo subactorum, iamque discessurus convocatis cohortibus et centuriis et manipulis omnibus tribunal insistens signisque ambitus et aquilis et agmine multiplicium potestatum his exercitum adlocutus est, ore omnium favorabilis, ut solebat:

26. "Hortatur recordatio rerum gloriose gestarum omni iucunditate viris fortibus gratior admodum verecunde replicare, quae divinitus delata sorte vincendi et ante proelia et in ipso correximus fervore pugnarum, Romanae rei fidissimi defensores. quid enim tam pulchrum tamque posteritatis memoriae iusta ratione mandandum quam ut miles strenue factis, ductor prudenter consultis exultet?

27. persultabat Illyricum furor hostilis, absentiam nostram inanitate tumenti despiciens, dum Italos tueremur et Gallos, variisque discursibus vastabat extima limitum, nunc cavatis roboribus, aliquotiens peragrans pedibus flumina, non congressibus nec armis fretus aut viribus sed latrociniis adsuetus occultis, astu et ludificandi varietate iam inde ab instituta gente nostris quoque maioribus formidatus: quae longius disparati, qua ferri poterant, tulimus, leviores iacturas efficacia ducum vetari posse sperantes.

28. ubi vero per licentiam scandens in maius ad funestas provinciarum clades erepsit et crebras, communitis aditibus Raeticis tutelaque pervigili Galliarum securitate fundata, terrore nullo relicto post terga venimus in Pannonias, ut placuit numini sempiterno, labentia firmaturi: cunctisque paratis, ut nostis, vere adulto egressi arripuimus negotiorum maximas moles: primum ne struendo textis conpagibus ponti telorum officeret multitudo, quo opera levi perfecto visis terris hostilibus et calcatis, obstinatis ad mortem animis conatos resistere Sarmatas absque nostrorum dispendio stravimus, parique petulantia ruentes in agmina nobilium legionum Quados Sarmatis adiumenta ferentes adtrivimus. qui post aerumnosa dispendia inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas armorum abiecto munimine pone terga vinxerunt restareque solam salutem contemplantes in precibus, adfusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe conpererant exitus habuisse felices.

29. his sequestratis Limigantes quoque fortitudine superavimus pari, interfectisque pluribus alios periculi declinatio adegit suffugia petere latebrarum palustrium.

30. hisque secundo finitis eventu lenitatis tempus aderat tempestivae. Limigantes ad loca migrare conpulimus longe discreta, ne in perniciem nostrorum se commovere possent ulterius, et pepercimus plurimis et Zizaim praefecimus Liberis, dicatum nobis futurum et fidum, plus aestimantes creare quam auferre barbaris regem, hoc decore augente sollemnitatem quod isdem quoque rector tributus antehac electus est et acceptus.

31. quadruplex igitur praemium, quod unus procinctus absolvit, nos quaesivimus et res publica, primo ultione parta de grassatoribus noxiis, deinde quod vobis abunde sufficient ex hostibus captivi. his enim virtutem oportet esse contentam, quae sudore quaesivit et dexteris.

32. nobis amplae facultates opumque sunt magni thesauri: integra omnium patrimonia nostri labores et fortitudo servarint. hoc enim boni principis menti, hoc successibus congruit prosperis.

33. postremo ego quoque hostilis vocabuli spolium prae me fero, secundum Sarmatici cognomentum, quod vos unum idemque sentientes mihi - ne sit adrogans dicere - merito tribuistis". Post hunc dicendi finem contio omnis alacrior solito, aucta spe potiorum et lucri, vocibus festis in laudes imperatoris adsurgens deumque ex usu testata non posse Constantium vinci, tentoria repetit laeta. et reductus imperator ad regiam otioque bidui recreatus Sirmium cum pompa triumphali regressus est et militares numeri destinatas remearunt sedes.


XIV
1. Hisce isdem diebus Prosper et Spectatus atque Eustathius legati ad Persas, ut supra docuimus, missi Ctesiphonta reversum regem adiere, litteras perferentes imperatoris et munera, poscebantque rebus integris pacem et mandatorum memores nusquam ab utilitate Romanae rei maiestateque discedebant, amicitiae foedus sub hac lege firmari debere adseverantes, ne super turbando Armeniae vel Mesopotamiae statu quicquam moveretur.

2. diu igitur ibi morati cum obstinatissimum regem nisi harum regionum dominio sibi adiudicata obdurescentem ad suscipiendam cernerent pacem, negotio redierunt infecto.

3. post quod id ipsum condicionum robore pari inpetraturi Lucillianus missus est comes et Procopius tunc notarius, qui postea nodo quodam violentae necessitatis adstrictus ad res consurrexit novas.


LIBER XVIII

I
1. Haec per orbis varias partes uno eodemque anno sunt gesta. at in Galliiscum in meliore statu res essent et Eusebium atque Hypatium fratressublimarent vocabula consulum, Iulianus contextis successibus clarus apudParisios hibernans sequestratis interim sollicitudinibus bellicis haut minore curaprovinciarum fortunis multa conducentia disponebat, diligenter observans,nequem tributorum sarcina praegravaret, neve potentia praesumeret aliena,aut hi versarentur in medio, quorum patrimonia publicae clades augebant, veliudicum quisquam ab aequitate deviaret inpune.

2. idque ea re levi labore correxit quod ipse iurgia dirimens, ubi causarumcogebat magnitudo vel personarum, erat indeclinabilis iustorum iniustorumquedistinctor.

3. et licet multa sint eius laudanda in huius modi controversiis, unum tamensufficiet poni, ad cuius similitudinem acta vel dicta sunt.

4. Numerium Narbonensis paulo ante rectorem accusatum ut furem inusitatocensorio vigore pro tribunali palam admissis volentibus audiebat, qui cuminfitiatione defenderet obiecta, nec posset in quoquam confutari, Delphidiusorator acerrimus vehementer eum inpugnans documentorum inopia percitusexclamavit 'ecquis, florentissime Caesar, nocens esse poterit usquam si negaresufficiet?' contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore 'ecquis' ait 'innocens esse poterit si accusasse sufficiet?'. et haec quidem et huius modimulta civilia.


II
1. Egressurus autem ad procinctum urgentem, cum Alamannorum pagosaliquos esse reputaret hostiles et ausuros inmania, ni ipsi quoque ad ceterorumsternerentur exempla, haerebat anxius qua vi, qua celeritate, cum primumratio copiam tribuisset, rumore praecurso terras eorum invaderet repentinus,seditque tandem multa et varia cogitanti, id temptare quod utile probaviteventus.

2. Hariobaudem vacantem tribunum fidei fortitudinisque notae nullo consciolegationis specie ad Hortarium miserat regem iam pacatum, ut exinde facile adconlimitia progressus eorum, in quos erant arma protinus commovenda, scitaripossit quid molirentur, sermonis barbarici perquam gnarus.

3. quo fidenter ad haec patranda digresso ipse anni tempore oportuno adexpeditionem undique milite convocato profectus id inter potissima matureduxit implendum, ut ante proeliorum fervorem civitates multo ante excisasintroiret receptasque conmuniret, horrea quin etiam exstrueret pro incensis,ubi condi possit annona a Brittannis sueta transferri. et utrumque perfectumest spe omnium citius.

4. nam et horrea veloci opere surrexerunt alimentorumque in isdem satiascondita, et civitates occupatae sunt septem: Castra Herculis, Quadriburgium,Tricensimae, Novesium, Bonna, Antennacum et Bingio, ubi laeto quodameventu etiam Florentius praefectus apparuit subito partem militum ducens etcommeatuum perferens copiam sufficientem usibus longis.

5. Post haec inpetrata restabat adigente necessitatum articulo receptarumurbium moenia reparari nullo etiam tum interturbante, idque claris indiciisapparet ea tempestate utilitati publicae metu barbaros oboedisse, rectorisamore Romanos.

6. reges ex pacto superioris anni aedificiis habilia multa suis misere carpentis etauxiliarii milites semper munia spernentes huius modi ad obsequendisedulitatem Iuliani blanditiis deflexi quinquagenarias longioresque materiasvexere cervicibus ingravate et fabricandi ministeriis opem maximamcontulerunt.

7. Quae dum diligenti maturantur effectu, Hariobaudes exploratis omnibusrediit docuitque conperta. post cuius adventum incitatis viribus omnes venereMogontiacum, ubi Florentio et Lupicino, Severi successore, destinatecertantibus per pontem illic constitutum transiri debere, renitebatur firmissimeCaesar adserens pacatorum terras non debere calcari ne, ut saepe contigit, perincivilitatem militis occurrentia vastitantis abrupte foedera frangerentur.

8. Alamanni tamen omnes, quos petebat exercitus, confine, periculumcogitantes Suomarium regem amicum nobis ex pactione praeterita monueruntminaciter ut a transitu Romanos arceret. eius enim pagi Rheni ripis ulterioribusadhaerebant. quo testante resistere solum non posse, in unum coacta barbaramultitudo venit prope Magontiacum prohibitura viribus magnis exercitum netransmitteret flumen.

9. gemina itaque ratione visum est habile quod suaserat Caesar, ne pacatorumterrae corrumperentur, neve renitente pugnacissima plebe pons cum multorumdiscrimine iungeretur, iri in locum ad conpaginandum pontem aptissimum.

10. quod hostes sollertissime contemplati per contrarias ripas leniter incedentesubi nostros figere tentoria procul cernebant, ipsi quoque noctes agebantexsomnes custodientes pervigili studio ne transitus temptaretur.

11. verum cum nostri locum adventarent provisum, vallo fossaque quieverecircumdati et adscito Lupicino in consilium Caesar certis imperavit tribunis, uttrecentenos pararent cum sudibus milites expeditos, quid agi, quove iri deberetpenitus ignorantes.

12. et collecti nocte provecta inpositique omnes, quos lusoriae navesquadraginta quae tunc aderant solae ceperunt, decurrere iubentur per flumenadeo taciti ut etiam remi suspenderentur ne barbaros sonitus excitaretundarum, atque mentis agilitate et corporum, dum hostes nostrorum ignesobservant, adversas perrumpere limitis ripas.

13. Dum haec celerantur, Hortarius, rex nobis antea foederatus, nonnovaturus quaedam, sed amicus finitimis quoque suis, reges omnes et regales etregulos ad convivium conrogatos retinuit epulis ad usque vigiliam tertiamgentili more extentis, quos discedentes inde casu nostri ex inproviso adorti necinterficere nec corripere ullo genere potuerunt tenebrarum equorumqueadiumento, quo dubius impetus trusit, abreptos, lixas vero vel servos, qui eospedibus sequebantur, nisi quos exemit discrimine temporis obscuritas,occiderunt.

14. Cognito denique Romanorum transitu, qui tunc perque expeditionespraeteritas ibi levamen sumere laborum opimabantur, ubi hostem contingeretinveniri, perculsi reges eorumque populi, qui pontem, ne strueretur, studioservabant intento, metu exhorrescentes diffuse vertuntur in pedes: et indomitofurore sedato necessitudines opesque suas transferre longius festinabant.statimque difficultate omni depulsa, ponte constrato sollicitarum gentiumopinione praeventa visus in barbarico miles per Hortarii regna transibatintacta

15. ubi vero terras infestorum etiam tum tetigit regum, urens omnia rapinisqueper medium rebellium solum grassabatur intrepidus. Postque saepimentafragilium penatium inflammata et obtruncatam hominum multitudinemvisosque cadentes multos aliosque supplicantes cum ventum fuisset adregionem cui Capellatii vel Palas nomen est, ubi terminales lapidesAlamannorum et Burgundiorum confinia distinguebant, castra sunt posita eapropter ut Macrianus et Hariobaudus germani fratres et reges susciperenturinpavidi, qui propinquare sibi perniciem sentientes venerant pacem anxiisanimis precaturi.

16. post quos statim rex quoque Vadomarius venit, cuius erat domicilium contraRauracos, scriptisque Constanti principis, quibus commendatus est artius,allegatis leniter susceptus est, ut decebat, olim ab Augusto in clientelam reiRomanae susceptus.

17. et Macrianus quidem cum fratre inter aquilas admissus et signa stupebatarmorumque varium decus, visa tunc primitus, proque suis orabat. Vadomariusvero nostris coalitus utpote vicinus limiti mirabatur quidem apparatumambitiosi procinctus sed vidisse se talia saepe ab adulescentia memineratprima

18. libratis denique diu consiliis concordi adsensione cunctorum Macrianoquidem et Hariobaudo pax est adtributa, Vadomario vero, qui suam locaturussecuritatem in tuto et legationis nomine precator venerat pro Vrio et Vrsicinoet Vestralpo regibus pacem itidem obsecrans interim responderi non poteratne, ut sunt fluxioris fidei barbari, post abitum recreati nostrorum parumadquiescerent per alios inpetratis.

19. sed cum ipsi quoque missis legatis post messes incensas et habitaculacaptosque plures et interfectos ita supplicarent, tamquam ipsi haec deliquissentin nostros, pacem condicionum similitudine meruerunt. inter quas id festinatumest maxime, ut captivos restituerent omnes, quos rapuerant excursibus crebris.


III
1. Haec dum in Galliis caelestis corrigit cura, in comitatu Augusti turbonovarum exoritur rerum a primordiis levibus ad luctus et lamenta progressus.in domo Barbationis pedestris militiae tunc rectoris examen apes fecereperspicuum, superque hoc ei prodigiorum gnaros sollicite consulenti discrimenmagnum portendi responsum est, coniectura videlicet tali, quod hae volucrespost conpositas sedes opesque congestas fumo pelluntur et turbulento sonitucymbalorum.

2. huic uxor erat Assyria nomine nec taciturna nec prudens, quae eo adexpeditionem profecto et multiplici metu suspenso ob ea quae meminerat sibipraedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla adscita notarum perita, quam apatrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive velut flensobtestans, ne post obitum Constanti propinquantem in imperium ipse utsperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tuncreginae decore corporis inter multas feminas excellentis.

3. quibus litteris occulte quantum fieri potuit missis ancilla, quae dominadictante perscripserat, reversis omnibus e procinctu exemplum ferens adArbetionem noctis prima quiete confugit avideque suscepta chartulam prodidit.

4. hocque indicio ille confisus ut erat ad criminandum aptissimus principi detulitatque ex usu nec mora ulla negotio tributa nec quiete Barbatio epistulamsuscepisse confessus et mulier scripsisse documento convicta non levi cervicibusinteriere praecisis.

5. hisque punitis quaestiones longe serpebant vexatique multi nocentes sunt etinnocentes. inter quos etiam Valentinus ex primicerio protectorum tribunus utconscius inter conplures alios tortus aliquotiens supervixit, penitus quid eratgestum ignorans. ideoque ad iniuriae periculique conpensationem ducis inIllyrico meruit potestatem.

6. Erat autem idem Barbatio subagrestis adrogantisque propositi, ea re multisexosus quo et, dum domesticos protectores sub Gallo regeret Caesare, proditorerat et perfidus et post eius excessum nobilioris militiae fastu elatus inIulianum itidem Caesarem paria confingebat crebroque detestantibus bonis subAugusti patulis auribus multa garriebat et saeva,

7. ignorans profecto vetus Aristotelis sapiens dictum, qui Callisthenemsectatorem et propinquum suum ad regem Alexandrum mittens ei saepemandabat, ut quam rarissime et iucunde apud hominem loqueretur vitaepotestatem et necis in acie linguae portantem.

8. ne sit hoc mirum, homines profutura discernere non numquam et nocentiaquorum mentes cognatas caelestibus arbitramur, animalia ratione carentiasalutem suam interdum alto tueri silentio solent, ut exemplum est hoc perquamnotum.

9. linquentes orientem anseres ob calorem plagamque petentes occiduam cummontem penetrare coeperint Taurum aquilis abundantem, timentes fortissimasvolucres, rostra lapillis occludunt, ne eis eliciat vel necessitas extremaclangorem, isdemque collibus agiliore volatu transcursis proiciunt calculosatque ita securius pergunt.


IV
1. Dum apud Sirmium haec diligentia quaeruntur inpensa, orientis fortunapericulorum terribiles tubas inflabat. rex enim Persidis ferarum gentium, quasplacarat, adiumentis accinctus augendique regni cupiditate supra hominesflagrans arma viresque parabat et commeatus, consilia tartareis manibusmiscens et praesciones omnes consulens de futuris, hisque satis collectispervadere cuncta prima verni temperie cogitabat.

2. Et cum haec primo rumores, dein nuntii certi perferrent omnesque suspensosadventantium calamitatum conplicaret magna formido, Comitatensis fabricaeandem incudem - ut dicitur - diu noctuque tundendo ad spadonum arbitrium,imperatori suspicaci ac timido intendebat Vrsicinum velut vultus Gorgoneitorvitatem, haec saepe taliaque replicans quod interempto Silvano quasipenuria meliorum ad tuendas partes eoas denuo missus altius anhelabat.

3. hac autem adsentandi nimia foeditate mercari conplures nitebantur Eusebifavorem, cubiculi tunc praepositi, apud quem - si vere dici debeat - multaConstantius potuit, ante dicti magistri equitum salutem acriter inpugnantisratione bifaria, quod omnium solus nec opis eius egebat ut ceteri, et domo suanon cederet Antiochiae, quam molestissime flagitabat.

4. qui ut coluber copia virus exuberans natorum multitudinem etiam tum aegreserpentium excitans ad nocendum, emittebat cubicularios iam adultos, ut interministeria vitae secretioris gracilitate vocis semper puerilis et blandae apudprincipis aures nimium patulas existimationem viri fortis invidia gravipulsarent. et brevi iussa fecerunt.

5. horum et similium taedio iuvat veterem laudare Domitianum, qui licet patrisfratrisque dissimilis memoriam nominis sui inexpiabili detestatione perfudit,tamen receptissima inclaruit lege qua minaciter interdixerat ne intra terminosiuris dictionis Romanae castraret quisquam puerum, quod ni contigisset, quiseorum ferret examina, quorum raritas difficile toleratur?

6. actum est tamen cautius ne, ut fingebat, rursus accitus idem Vrsicinus metucuncta turbaret, sed cum fors copiam detulisset, raperetur ad mortem.

7. Haec operientibus illis et ancipiti cogitatione districtis, nobis apudSamosatam, Commageni quondam regni clarissimam sedem, parumpermorantibus repente novi motus rumoribus densis audiuntur et certis. quoddocebit orationis progrediens textus.


V
1. Antoninus quidam ex mercatore opulento rationarius apparitorMesopotamiae ducis, tunc protector, exercitatus et prudens perque omnes illasnotissimus terras, aviditate quorundam nexus ingentibus damnis cum iurgandocontra potentes se magis magisque iniustitia frangi contemplaretur, addeferendam potioribus gratiam qui spectabant negotium inclinatis, ne contraacumina calcitraret, flexit se in blanditias molliores confessusque debitum perconludia in nomen fisci translatum, iamque ausurus inmania rimabatur tectiusrei publicae membra totius et utriusque linguae litteras sciens circa ratiociniaversabatur, qui vel quarum virium milites ubi agant vel procinctus tempore quosint venturi describens, itidem armorum et commeatuum copiae aliaque usuibello futura an abunde suppetant indefessa sciscitatione percontans.

2. et cum totius orientis didicisset interna, virorum stipendiique parte maximaper Illyricum distributa, ubi distinebatur ex negotiis seriis imperator, adlapsuroiam praestituto die solvendae pecuniae, quam per syngrapham debere seconfiteri vi metuque conpulsus est, cum omnibus se prospiceret undiquepericulis opprimendum, largitionum comite ad alterius gratiam infestiusperurgente, fugam ad Persas cum coniuge liberis et omni vinculo caritatumingenti molimine conabatur.

3. atque ut lateret stationarios milites, fundum in Hiaspide, qui locus Tigridisfluentis adluitur, pretio non magno mercatur. hocque commento cum nulluscausam veniendi ad extremas Romani limitis partes iam possessorem cumplurimis auderet exigere, per familiares fidos peritosque nandi occultis saepeconloquiis cum Tamsapore habitis, qui tractus omnes adversos ducis potestatetunc tuebatur, et antea cognitus misso a Persicis castris auxilio virorumpernicium, lembis inpositus cum omni penatium dulcedine nocte concubiatransfretat, re contraria, specie Zopyri illius simi]is Babylonii proditoris.

4. Rebus per Mesopotamiam in hunc statum deductis Palatina cohorspalinodiam in exitium concinens nostrum invenit tandem amplam nocendifortissimo viro, auctore et incitatore coetu spadonum, qui feri et acidi sempercarentesque necessitudinibus ceteris divitias solas ut filiolas iucundissimasamplectuntur.

5. stetitque sententia ut Sabinianus vietus quidem senex et bene nummatus sedinbellis et ignavus et ab impetranda magisterii dignitate per obscuritatemadhuc longe discretus praeficiendus eois partibus mitteretur, Vrsicinus verocuraturus pedestrem militiam et successurus Barbationi ad comitatumreverteretur, quo praesens rerum novarum avidus concitor, ut iactabant, agravibus inimicis et metuendis incesseretur.

6. Dum haec in castris Constantii quasi per lustra aguntur et scaenam etdiribitores venundatae subito potestatis pretium per potiores diffunditantdomos, Antoninus ad regis hiberna perductus aventer suscipitur et apicisnobilitatus auctoritate - quo honore participantur mensae regales etmeritorum apud Persas ad suadendum ferendasque sententias in contionibusora panduntur - non contis nec remulco ut aiunt, id est non flexiloquisambagibus vel obscuris, sed velificatione plena in rem publicam ferebatureundemque incitans regem ut quondam Maharbal lentitudinis increpansHannibalem, posse eum vincere sed victoria uti nescire adsidue praedicabat.

7. educatus enim in medio ut rerum omnium gnarus auditorum nanctus vigilessensus et aurium delenimenta captantes nec laudantium sed secundumHomericos Phaeacas cum silentio admirantium iam inde quadragesimi annimemoriam replicabat, post bellorum adsiduos casus et maxime apud Hileiamet Singaram, ubi acerrima illa nocturna concertatione pugnatum est,nostrorum copiis ingenti strage confossis quasi dirimente quodam medio fetialiPersas nondum Edessam nec pontes Euphratis tetigisse victores, quosarmipotentia fretos successibusque magnificis ita dilatasse decuerat rem etmaxime eo tempore quo diuturnis bellorum civilium motibus sanguis utrimqueRomani roboris fundebatur.

8. His ac talibus subinde inter epulas sobrius perfuga, ubi de apparatu bellorumet seriis rebus apud eos Graiorum more veterum consultatur, regemincendebat ardentem, ut exacta hieme statim arma fretus fortunae suaemagnitudine concitaret, ipse quoque in multis ac necessariis operam suamfidenter promittens.


VI
1. Sub isdem fere diebus Sabinianus adepta repentina potestate sufflatus etCiliciae fines ingressus decessori suo principis litteras dedit hortantis, ut adcomitatum dignitate adficiendus superiore citius properaret, eo necessitatumarticulo quo etiam, si apud Thulen moraretur Vrsicinus, acciri eum magnitudorerum ratione probabili flagitabat, utpote disciplinae veteris et longo usubellandi artis Persicae scientissimum.

2. quo rumore provinciis percitis ordines civitatum et populi decretis etadclamationibus densis iniecta manu detinebant penes se publicumdefensorem, memores, quod relictus ad sui tutelam cum inerti et umbratilimilite nihil amiserat per decennium, simul metuentes saluti quod temporedubio, remoto illo advenisse hominem compererant inertissimum.

3. credimus - neque enim dubium est - per aerios tramites famam praepetemvolitare, cuius indicio haec gesta pandente, consiliorum apud Persas summoproponebatur: et multis ultro citroque deliberatis placuit Antonino suadente utVrsicino procul amoto despectoque novello duce, posthabitis civitatumperniciosis obsidiis perrumperetur Euphrates ireturque prorsus, ut occuparipossint provinciae fama celeritate praeventa, omnibus ante bellis, nisitemporibus Gallieni, intactae paceque longissima locupletes, cuius reiprosperante deo ductorem commodissimum fore spondebat.

4. laudato firmatoque concordi omnium voluntate consilio conversisqueuniversis ad ea quae erant citius congerenda, commeatus milites armaceteraque instrumenta, quae poscebat procinctus adventans, perpetua hiemeparabantur.

5. Nos interea paulisper cis Taurum morati ex imperio ad partes Italiaefestinantes prope flumen venimus Hebrum ex Odrysarum montibusdecurrentem ibique principis scripta suscepimus iubentia omni causationeposthabita reverti Mesopotamiam sine apparitione ulla expeditionem curaturipericulosam, ad alium omni potestate translata.

6. quod ideo per molestos formatores imperii struebatur ut, si Persae frustrahabiti redissent ad sua, ducis novi virtuti facinus adsignaretur egregium; sifortuna sequior ingruisset, Vrsicinus reus proditor rei publicae deferretur.

7. agitati ita sine rationibus, diu cunctati reversique fastidii plenumSabinianum invenimus hominem mediocris staturae et parvi angustique animivix sine turpi metu sufficientem ad levem convivii nedum proelii strepitumperferendum.

8. Tamen quoniam speculatores apparatus omnes apud hostes fervereconstanti adseveratiove perfugis concinentibus adfirmabant, oscitantehomunculo Nisibin propere venimus utilia paraturi, me dissimulantes obsidiumPersae civitati supervenirent incautae.

9. dumque intra muros maturanda perurgerentur, fumus micantesque ignesadsidue a Tigride per Castra Maurorum et Sisara et conlimitia reliqua adusque civitatem continui perlucebant solito crebriores, erupisse hostiumvastatorias manus superato flumine permonstrantes.

10. qua causa ne occuparentur itinera, celeri cursu praegressi cum ad secundumlapidem venissemus, liberali forma puerum torquatum, ut coniectabamusoctennem, in aggeris medio vidimus heiulantem, ingenui cuiusdam filium, utaiebat; quem mater dum inminentium hostium terrore percita fugeret,inpeditior trepidando reliquerat solum. hunc dum imperatu ducis miseraticommotique inpositum equo prae me ferens ad civitatem reduco, circumvallatomurorum ambitu praedatores latius vagabantur.

11. et quia me obsidionales aerumnae terrebant, intra semiclausam posticamexposito puero nostrorum agmen agilitate volucri repetebam exanimis, necmultum afuit quin caperer.

12. nam cum Abdigildum quendam tribunum fugientem cum calone alasequeretur hostilis, lapsoque per fugam domino servum deprehensum, cum egorapido ictu transirem, interrogassent quisnam provectus sit iudex,audissentque Vrsicinum paulo ante urbem ingressum montem Izalam petere:occiso indice in unum quaesiti conplures nos inrequietis cursibus sectabantur.

13. quos cum iumenti agilitate praegressus apud Amudin munimentuminfirmum dispersis per pabulum equis recubantes nostros securius invenissem,porrecto extentius brachio et summitatibus sagi contortis elatius adesse hostessigno solito demonstrabam isdemque iunctus impetu communi ferebar equoiam fatiscente.

14. terrebat autem nos plenilunium noctis et planities supina camporum, nulla,si occupasset artior casus, latibula praebere sufficiens, ubi nec arbores necfrutecta nec quicquam praeter herbas humiles visebatur.

15. excogitatum est ergo ut ardente superposita lampade et circumligata, nerueret, iumentum solum, quod eam vehebat, solutum sine rectore laevorsus irepermitteretur, cum nos ad montanos excessus dextra positos tenderemus utpraelucere sebalem facem duci lenius gradienti Persae credentes eum tenerentpotissimum cursum; quod nisi fuisset praevisum, circumventi et capti subdicionem venissemus hostilem.

16. Hoc extracti periculo cum ad nemorosum quendam locum vineisarbustisque pomiferis consitum Meiacarire nomine venissemus, cui fontesdedere vocabulum gelidi, lapsis accolis omnibus solum in remoto secessulatentem invenimus militem, qui oblatus duci et locutus varia prae timoreideoque suspectus, adigente metu qui intentabatur, pandit rerum integramfidem docetque quod apud Parisios natus in Galliis, et equestri militans turmavindictam quondam commissi facinoris timens ad Persas abierat profugus,exindeque morum probitate spectata sortita coniuge liberisque susceptisspeculatorem se missum ad nostra, saepe veros nuntios reportasse. at nunc sea Tamsapore et Nohodare optimatibus missum, qui catervas ductaverantpraedatorum, ad eos redire, quae didicerat, perlaturum. Post haec, adiectisquae agi in parte diversa norat, occiditur.

17. Proinde curarum crescente sollicitudine inde passibus citis Amidam protemporis copia venimus civitatem postea secutis cladibus inclytam. quo reversisexploratoribus nostris in vaginae internis notarum figuris membranamrepperimus scriptam a Procopio ad nos perferri mandatam - quem legatum adPersas antea missum cum comite Lucilliano praedixi - haec consulto obscuriusindicantem, ne captis baiulis sensuque intellecto scriptorum excitaretur materiafunestissima.

18. 'Amendatis procul Graiorum legatis, forsitan et necandis rex longaevusnon contentus Hellesponto, iunctis Granici et Rhyndaci pontibus Asiam cumnumerosis populis pervasurus adveniet, suopte ingenio inritabilis etasperrimus, auctore et incensore Hadriani quondam Romani Principissuccessore; actum et conclamatum est ni caverit Graecia'.

19. Qui textus significabat Persarum regem transitis fluminibus Anzaba etTigride, Antonino hortante dominium orientis adfectare totius. his obperplexitatem nimiam aegerrime lectis consilium suscipitur prudens.

20. Erat eo tempore Satrapa Corduenae, quae obtemperabat potestatiPersarum, Iovinianus nomine appellatus in solo Romano adulescens, nobiscumocculte sentiens ea gratia, quod obsidatus sorte in Syriis detentus et dulcedineliberalium studiorum inlectus remeare ad nostra ardenti desiderio gestiebat.

21. ad hunc missus ego cum centurione quodam fidissimo exploratius noscendigratia, quae gerebantur, per avios montes angustiasque praecipites veni.visusque et agnitus comiterque susceptus causam praesentiae meae uni illiconfessus adiuncto taciturno aliquo locorum perito mittor ad praecelsas rupesexinde longe distantes, unde nisi oculorum deficeret acies, ad quinquagesimumusque lapidem quodvis etiam minutissimum apparebat.

22. ibi morati integrum biduum, cum sol tertius adfulsisset, cernebamusterrarum omnes ambitus subiectos, quos horizontas appellamus, agminibusoppletos innumeris et antegressum regem vestis claritudine rutilantem. quemiuxta laevus incedebat Grumbates Chionitarum rex novus aetate quidemmedia rugosisque membris sed mente quadam grandifica multisquevictoriarum insignibus nobilis; dextra rex Albanorum pari loco atque honoresublimis; post duces varii auctoritate et potestatibus eminentes, quos ordinumomnium multitudo sequebatur ex vicinarum gentium roboribus lecta, adtolerandam rerum asperitatem diuturnis casibus erudita.

23. Quo usque nobis Doriscum Thraciae oppidum et agminatim intra consaeptaexercitus recensitos Graecia fabulosa narrabis? cum nos cauti vel, ut veriusdixerim, timidi nihil exaggeremus praeter ea quae fidei testimonia nequeincerta monstrarunt.


VII
1. Postquam reges Nineve Adiabenae ingenti civitate transmissa, in mediopontis Anzabae hostiis caesis, extisque prosperantibus transiere laetissimi,coniectantes nos residuam plebem omnem aegre penetrare post triduum posse,citius exinde ad satrapen reversi quievimus hospitalibus officiis recreati.

2. unde per loca itidem deserta et sola magno necessitatis ducente solaciocelerius quam potuit sperari reversi confirmavimus animos haesitantium,unum e navalibus pontem transisse reges absque ulla circumitione perdoctos.

3. extemplo igitur equites citi mittuntur ad Cassianum Mesopotamiae ducemrectoremque provinciae tunc Euphronium, conpulsuri agrestes cum familiis etpecoribus universis ad tutiora transire et agiliter deseri Carras oppiduminvalidis circumdatum muris, super his campos omnes incendi, ne pabulorumsuppeteret copia.

4. et imperatis sine mora conpletis, iniecto igni furentis elementi vis maximafrumenta omnia, cum iam stipula flaventi turgerent, herbasque pubentes itacontorruit, ut ad usque Euphraten ab ipsis marginibus Tigridis nihil viridecerneretur. tunc exustae sunt ferae conplures maximeque leones per ea locasaevientes inmaniter, consumi vel caecari sueti paulatim hoc modo.

5. inter harundineta Mesopotamiae fluminum et frutecta leones vaganturinnumeri, clementia hiemis ibi mollissimae semper innocui. at ubi solis radiisexarserit tempus, in regionibus aestu ambustis vapore sideris et magnitudineculicum agitantur, quorum examinibus per eas terras referta sunt omnia. etquoniam oculos quasi umida et lucentia membra eaedem appetunt volucrespalpebrarum libramentis mordicus insidentes, idem leones cruciati diutius autfluminibus mersi sorbentur, ad quae remedii causa confugiunt, aut amissisoculis, quos unguibus crebro lacerantes effodiunt, inmanius efferascunt: quodni fieret, universus oriens huius modi bestiis abundaret.

6. Dum campi cremantur, ut dictum est, tribuni cum protectoribus missiciterioris ripae Euphratis castella et praeacutis sudibus omnique praesidiorumgenere conmunibant, tormenta, qua non erat voraginosum, locis oportunisaptantes.

7. Dum haec celerantur, Sabinianus inter rapienda momenta periculorumcommunium lectissimus moderator belli internecivi, per Edessena sepulchraquasi fundata cum mortuis pace nihil formidans, more vitae remissioris fluxiusagens militari pyrrica sonantibus modulis pro histrionicis gestibus in silentiosummo delectabatur ominoso sane et incepto et loco, cum haec et huius modifactu dictuque tristia [futuros praenuntiant motus] vitare optimum quemquedebere saeculi progressione discamus.

8. interea reges Nisibi prostratione vili transmissa, incendiis aridanutrimentorum varietate crescentibus, fugitantes inopiam pabuli sub montiumpedibus per valles gramineas incedebant.

9. cumque Bebasen villam venissent, unde ad Constantinam usque oppidum,quod centesimo lapide disparatur, arescunt omnia siti perpetua, nisi quod inputeis aqua reperitur exilis, quid agerent diu cunctati iamque suorum duritiaefiducia transituri, exploratore fido docente cognoscunt Euphratem nivibustabefactis inflatum late fusis gurgitibus evagari, ideoque vado nequaquamposse transiri.

10. convertuntur ergo ad ea quae amplectenda fortuita daret occasio, speconcepta praeter opinionem exclusi, ac proposito pro abrupto rerumpraesentium statu urgenti consilio, Antoninus dicere quid sentiat iussus orditur,flecti iter suadens in dexterum latus, ut per longiorem circumitum omniumrerum usu regionum feracium et consideratione ea qua rectus pergeret hostisadhuc intactarum, castra duo praesidiaria Barzalo et Claudias peterentur seseductante, ubi tenuis fluvius prope originem et angustus nullisque adhuc aquisadvenis adulescens facile penetrari poterit ut vadosus.

11. his auditis laudatoque suasore et iusso ducere qua norat, agmina cuncta abinstituto itinere conversa praevium sequebantur.


VIII
1. Quo certis speculationibus cognito nos disposuimus properare Samosatamut superato exinde flumine pontiumque apud Zeugma et Capersana iuncturisabscisis hostiles impetus, si iuvisset fors ulla, repelleremus.

2. sed contigit atrox et silentio omni dedecus obruendum. namque duarumturmarum equites circiter septingenti ad subsidium Mesopotamiae recens exIllyrico missi enerves et timidi praesidium per eos traductus agentesnocturnasque paventes insidias ab aggeribus publicis vesperi, quando custodirimagis omnes tramites conveniret, longius discedebant.

3. hocque observato eos vino oppressos et somno viginti milia fere PersarumTamsapore et Nohodare ductantibus nullo prospiciente transgressa posttumulos celsos vicinos Amidae occultabantur armata.

4. Moxque, ut dictum est, cum abituri Samosatam luce etiam tum dubiapergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendorepraestricti hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod adproelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere cum essentiam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numeropraevalente metu indubitatae mortis cautum existimantes.

5. denique ex ultima necessitate manibus iam conserendis, cum quid agioporteat cunctaremur, occiduntur quidam nostrorum temere procursantes eturgente utraque parte Antoninus ambitiose praegrediens agmina, ab Vrsicinoagnitus et obiurgatorio sonu vocis increpitus proditorque et nefariusappellatus, sublata tiara, quam capiti summo ferebat honoris insigne, desiluitequo curvatisque membris, humum vultu paene contingens salutavit patronumappellans et dominum, manus post terga conectens, quod apud Assyriossupplicis indicat formam.

6. et 'ignosce mihi' inquit 'amplissime comes, necessitate, non voluntate adhaec, quae novi scelesta, prolapso: egere me praecipitem iniqui flagitatores, utnosti, quorum avaritiae ne tua quidem excelsa illa fortuna propugnans miseriismeis potuit refragari'. simul haec dicens e medio prospectu abscessit nonaversus, sed dum evanesceret verecunde retrogradiens et pectus ostentans.

7. Quae dum in curriculo semihorae aguntur, postsignani nostri, qui tenebanteditiora collis, exclamant aliam cataphractorum multitudinem equitum ponevisam celeritate quam maxima propinquare.

8. atque ut in rebus solent adflictis, ambigentes cuinam deberet aut possetoccurri, trudente pondere plebis immensae passim, qua cuique proximumvidebatur, diffundimur universi, dumque se quisque expedire discrimine magnoconatur, sparsim disiecti hosti concursatori miscemur.

9. itaque spreta iam vivendi cupiditate fortiter decernentes ad ripas pellimurTigridis alte excisas. unde quidam praecipites pulsi implicantibus armishaeserunt ubi vadosus est amnis, alii lacunarum hausti vertigine vorabantur,non nulli cum hoste congressi vario eventu certabant, quidam cuneorumdensitate perterriti petebant proximos Tauri montis excessus.

10. inter quos dux ipse agnitus pugnatorumque mole circumdatus cumAiadalthe tribuno caloneque uno equi celeritate ereptus abscessit.

11. Mihi dum avius ab itinere comitum quid agerem circumspicio, Verennianusdomesticus protector occurrit femur sagitta confixus, quam dum avellereobtestante collega conarer, cinctus undique antecedentibus Persis, civitatempetebam anhelo cursu rependo ex eo latere quo incessebamur in arduo sitam,unoque ascensu perangusto meabilem, quem scissis collibus molinae ad callesartandas aedificatae densius constringebant.

12. hic mixti cum Persis eodem ictu procurrentibus ad superiora nobiscum, adusque ortum alterius solis immobiles stetimus ita conferti, ut caesorumcadavera multitudine fulta reperire ruendi spatium nusquam possent, utquemiles ante me quidam discriminato capite, quod in aequas partes ictus gladiifiderat validissimus, in stipitis modum undique coartatus haereret.

13. et licet multiplicia tela per tormentorum omnia genera volarent epropugnaculis, hoc tamen periculo murorum nos propinquitas eximebat,tandemque per posticam ingressus refertam inveni confluente ex finitimis viriliet muliebri sexu. nam et casu illis ipsis diebus in suburbanis peregrinacommercia circumacto anno solita celebrare multitudo convenarum augebatagrestium.

14. interea sonitu vario cuncta miscentur partim amissos gementibus, aliis cumexitio sauciis, multis caritates diversas, quas prae angustiis videre nonpoterant, invocantibus.


IX
1. Hanc civitatem olim perquam brevem Caesar etiam tum Constantius, utaccolae suffugium possint habere tutissimum, eo tempore quo Antoninupolimoppidum aliud struxit, turribus circumdedit amplis et moenibus, locatoque ibiconditorio muralium tormentorum fecit hostibus formidatam suoque nominevoluit appellari.

2. et a latere quidem australi geniculato Tigridis meatu subluitur propiusemergentis; qua euri opponitur flatibus, Mesopotamiae plana despectat; undeaquiloni obnoxia est, Nymphaeo amni vicina, verticibus Taurinis umbraturgentes Transtigritanas dirimentibus et Armeniam; spiranti zephyrocontraversa Gumathenam contingit regionem uberem et cultu iuxta fecundam,in qua vicus est Abarne nomine sospitalium aquarum lavacris calentibus notus.in ipso autem Amidae meditullio sub arce fons dives exundat potabilis quidem,sed vaporatis aestibus non numquam faetens.

3. cuius oppidi praesidio erat semper quinta Parthica legio destinata cumindigenarum turma non contemnenda. sed tunc ingruentem Persarummultitudinem sex legiones raptim percursis itineribus antegressae murisadstitere firmissimis. Magnentiaci et Decentiaci quos post consummatos civilesprocinctus, ut fallaces et turbidos ad orientem venire compulit imperator, ubinihil praeter bella timetur externa, et Tricensimani Decimanique Fortenses etSuperventores atque Praeventores cum Aeliano iam Comite, quos tirones tumetiam novellos hortante memorato adhuc protectore erupisse a SingaraPersasque fusos in somnum rettulimus trucidasse complures.

4. aderat comitum quoque sagittariorum pars maior, equestres videlicetturmae ita cognominatae, ubi merent omnes ingenui barbari, armorumviriumque firmitudine inter alios eminentes.


X
1. Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populosuo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus, utmonuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha ut transiturusAmidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterumBusan appellatur, perfugarum indicio didicit multorum opes illuc translatasservari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est ibi cum suppellectilipretiosa inveniri feminam pulchram cum filia parvula Craugasii Nisibenicuiusdam uxorem, in municipali ordine genere, fama, potentiaquecircumspecti.

2. aviditate itaque rapiendi aliena festinans petit inpetu fidenti castella, undesubita animi consternatione defensores armorum varietate praestricti secunctosque prodidere qui ad praesidia confugerunt, et digredi iussi confestimclaves obtulere portarum, patefactisque aditibus quicquid ibi congestum erateruitur et productae sunt adtonitae metu mulieres et infantes matribusimplicati, graves aerumnas inter initia tenerioris aetatis experti.

3. cumque rex percontando cuiusnam coniux esset, Craugasii conperisset, vimin se metuentem prope venire permisit intrepidam et visam opertamque adusque labra ipsa atro velamine, certiore iam spe mariti recipiendi et pudorisinviolati mansuri benignius confirmavit. audiens enim coniugem miro eiusamore flagrare, hoc praemio Nisibenam proditionem mercari se possearbitrabatur.

4. inventas tamen alias quoque virgines Christiano ritu cultui divino sacratascustodiri intactas et religioni servire solito more nullo vetante praecepit,lenitudinem profecto in tempore simulans, ut omnes, quos antehac diritatecrudelitateque terrebat, sponte sua metu remoto venirent exemplis recentibusdocti humanitate eum et moribus iam placidis magnitudinem temperassefortunae.


LIBER XIX

I
1. Hoc miserae nostrorum captivitatis eventu rex laetus successusque operiens similes, egressus exinde paulatimque incedens Amidam die tertio venit.

2. cumque primum aurora fulgeret, universa quae videri poterant armis stellantibus coruscabant ac ferreus equitatus campos opplevit et colles.

3. insidens autem equo ante alios celsior ipse praeibat agminibus cunctis, aureum capitis arietini figmentum interstinctum lapillis pro diademate gestans, multiplici vertice dignitatum et gentium diversarum comitatu sublimis. satisque eum constabat conloquio tenus defensores moenium temptaturum, aliorsum Antonini consilio festinantem.

4. verum caeleste numen ut Romanae rei totius aerumnas intra unius regionis concluderet ambitum, adegerat in immensum se extollentem credentemque, quod viso statim obsessi omnes metu exanimati supplices venirent in preces,

5. portis obequitabat comitante cohorte regali, qui dum se prope confidentius inserit, ut etiam vultus eius possit aperte cognosci, sagittis missilibusque ceteris ob decora petitus insignia corruisset, ni pulvere iaculantium adimente conspectum parte indumenti tragulae ictu discissa editurus postea strages innumeras evasisset.

6. hinc quasi in sacrilegos violati saeviens templi temeratumque tot regum et gentium dominum praedicans eruendae urbis apparatu nisibus magnis instabat, et orantibus potissimis ducibus, ne profusus in iram a gloriosis descisceret coeptis, leni summatum petitione placatus postridie quoque super deditione moneri decreverat defensores.

7. Ideoque cum prima lux advenisset, rex Chionitarum Grumbates fidenter suam operam navaturus tendebat ad moenia cum manu promptissima stipatorum, quem ubi venientem iam telo forte contiguum contemplator peritissimus advertisset, contorta ballista filium eius primae pubis adulescentem lateri paterno haerentem thorace cum pectore perforato perfodit proceritate et decore corporis aequalibus antestantem.

8. cuius occasu in fugam dilapsi populares eius omnes moxque, ne raperetur, ratione iusta regressi numerosas gentes ad arma clamoribus dissonis concitarunt, quarum concursu ritu grandinis hinc inde convolantibus telis atrox committitur pugna.

9. et post interneciva certamina ad usque finem diei protenta cum iam noctis esset initium, per acervos caesorum et scaturigines sanguinis aegre defensum caligine tenebrarum extrahitur corpus, ut apud Troiam quondam super comite Thessali ducis exanimi acies Marte acerrimo conflixerunt

10. quo funere regia maesta et optimatibus universis cum parente subita clade perculsis indicto iustitio iuvenis nobilitate commendabilis et dilectus ritu nationis propriae lugebatur. itaque ut armari solebat elatus in amplo quodam suggestu locatur et celso, circaque eum lectuli decem sternuntur figmenta vehentes hominum mortuorum, ita curate pollincta, ut imagines essent corporibus similes iam sepultis, ac per dierum spatium septem, viri quidem omnes per contubernia et manipulos epulis indulgebant saltando et cantando tristia quaedam genera naeniarum regium iuvenem lamentantes.

11 . feminae vero miserabili planctu in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.


II
1. Post incensum corpus ossaque in argenteam urnam conlecta, quae ad gentem humo mandanda portari statuerat pater, agitata summa consiliorum placuerat busto urbis subversae expiare perempti iuvenis manes; nec enim Grumbates inulta unici pignoris umbra ire ultra patiebatur.

2. biduoque ad otium dato ac missis abunde qui pacis modo patentes agros pingues cultosque vastarent, quinquiens ordine multiplicato scutorum cingitur civitas ac tertiae principio lucis corusci globi turmarum impleverunt cuncta quae prospectus humanus potuit undique contueri, et sorte loca divisa clementi gradu incedentes ordines occuparunt.

3. Persae omnes murorum ambitus obsidebant. pars, quae orientem spectabat, Chionitis evenit qua funestus nobis ceciderat adulescens.... meridiano lateri sunt destinati, tractum servabant septentrionis Albani, occidentali portae oppositi sunt Segestani, acerrimi omnium bellatores, cum quibus elata in arduum specie elephantorum agmina rugosis horrenda corporibus leniter incedebant armatis onusta, ultra omnem diritatem taetri spectaculi formidanda, ut rettulimus saepe.

4. Cernentes populos tam indimensos ad orbis Romani incendium diu quaesitos in nostrum conversos exitium, salutis rata desperatione gloriosos vitae exitus deinde curabamus, iamque omnibus nobis optatos.

5. a sole itaque orto usque diei ultimum acies immobiles stabant ut fixae nullo variato vestigio nec sonitu vel equorum audito hinnitu, eademque figura digressi qua venerant, cibo recreati et somno, cum superesset exiguum noctis, aeneatorum clangore ductante urbem ut mox casuram terribili corona cinxerunt.

6. vixque ubi Grumbates hastam infectam sanguine ritu patrio nostrique more coniecerat fetialis, armis exercitus concrepans involat muros confestimque lacrimabilis belli turbo crudescit, rapido turmarum processu in procinctum alacritate omni tendentium, et contra acri intentaque occursatione nostrorum.

7. Proinde diffractis capitibus multos hostium scorpionum iactu moles saxeae colliserunt, alii traiecti sagittis, pars confixi tragulis humum corporibus obstruebant, vulnerati alii socios fuga praecipiti repetebant.

8. nec minores in civitate luctus aut mortes, sagittarum creberrima nube auras spissa multitudine obumbrante tormentorumque machinis, quae direpta Singara possederant Persae, vulnera inferentibus plura.

9. namque viribus collectis propugnatores omissa vicissim certamina repetentes in maximo defendendi ardore saucii perniciose cadebant, aut laniati volvendo stantes proxime subvertebant, aut certe spicula membris infixa viventes adhuc vellendi peritos quaeritabant.

10. ita strages stragibus inplicatas et ad extremum usque diei productas ne vespertinae quidem hebetaverunt tenebrae ea re, quod obstinatione utrimque magna decernebatur.

11. agitatis itaque sub onere armorum vigiliis resultabant altrinsecus exortis clamoribus colles nostris virtutes Constanti Caesaris extollentibus ut domini rerum et mundi, Persis Saporem saansaan appellantibus et pirosen, quod rex regibus imperans et bellorum victor interpretatur.

12. Ac priusquam lux occiperet, signo per lituos dato ad fervorem similium proeliorum excitae undique inaestimabiles copiae in modum alitum ferebantur, unde longe ac late prospici poterat campis et convallibus nihil praeter arma micantia ferarum gentium demonstrantibus.

13. moxque clamore sublato cunctis temere prorumpentibus telorum vis ingens volabat e muris, utque opinari dabatur, nulla frustra mittebantur inter hominum cadentia densitatem. tot enim nos circumstantibus malis non obtinendae causa salutis, ut dixi, sed fortiter moriendi studio flagrabamus, et a diei principio ad usque lucem obscuram neutrubi proelio inclinato ferocius quam consultius pugnabatur. exurgebant enim ruentium ferientiumque clamores ut prae alacritate consistere sine vulnere vix quisquam possit.

14. tandemque nox finem caedibus fecit et satias aerumnarum indutias partibus dederat longiores. ubi enim quiescendi nobis tempus est datum, exiguas quae supererant vires continuus cum insomnia labor absumpsit sanguine et pallente exspirantium facie perterrente, quibus ne suprema quidem humandi solacia tribui sinebant angustiae spatiorum, intra civitatis ambitum non nimium amplae legionibus septem et promiscua advenarum civiumque sexus utriusque plebe et militibus aliis paucis ad usque numerum milium centum viginti cunctis inclusis.

15. medebatur ergo suis quisque vulneribus pro possibilitate vel curantium copia, cum quidam graviter saucii cruore exhausto spiritus reluctantes efflarent, alii confossi mucronibus prostratique humi animis in ventum solutis proiciebantur extincti, aliquorum foratis undique membris mederi periti vetabant ne offensionibus cassis animae vexarentur adflictae, non nulli vellendis sagittis in ancipiti curatione graviora morte supplicia perferebant.


III
1. Dum apud Amidam hac partium destinatione pugnatur, Vrsicinus maerens, quod ex alterius pendebat arbitrio, auctoritatis tunc in regendo milite potioris Sabinianum etiam tum sepulcris haerentem crebro monebat, ut compositis velitaribus cunctis per imos pedes montium occultis itineribus properarent, quo levium armorum auxilio, siqua fors iuvisset, stationibus interceptis nocturnas hostium adgrederentur excubias, quae ingenti circumitu vallaverant muros, aut lacessitionibus crebris occuparent obsidioni fortiter adhaerentes.

2. quibus Sabinianus renitebatur ut noxiis, palam quidem litteras imperiales praetendens, intacto ubique milite quicquid geri potuisset impleri debere aperte iubentes, clam vero corde altissimo retinens saepe in comitatu sibi mandatum ut amplam omnem adipiscendae laudis decessori suo ardenti studio gloriae circumcideret etiam ex re publica processuram.

3. adeo vel cum exitio provinciarum festinabatur, ne bellicosus homo memorabilis alicuius facinoris auctor nuntiaretur aut socius. ideoque his attonitus malis exploratores ad nos saepe mittendo, licet ob custodias artas nullus facile oppidum poterat introire, et utilia agitando complura nihil proficiens visebatur ut leo magnitudine corporis et torvitate terribilis inclusos intra retia catulos periculo ereptum ire non audens unguibus ademptis et dentibus.


IV
1. Sed in civitate ubi sparsorum per vias cadaverum multitudo humandi officia superaret, pestilentia tot malis accessit verminantium corporum lue tabifica, vaporatis aestibus varioque plebis languore nutrita, quae genera morborum unde oriri solent breviter explicabo.

2. Nimietatem frigoris aut caloris vel umoris vel siccitatis pestilentias gignere philosophi et illustres medici tradiderunt. unde accolentes loca palustria vel humecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore febrium arescunt. sed quanto ignis materies ceteris est efficacior, tanto ad perimendum celerior siccitas.

3. hinc cum decennali bello Graecia desudaret ne peregrinus poenas dissociati regalis matrimonii lucraretur, huius modi grassante pernicie telis Apollinis periere conplures, qui sol aestimatur.

4. atque ut Thucydides exponit, clades illa, quae in Peloponnesiaci belli principiis Athenienses acerbo genere morbi vexavit, ab usque ferventi Aethiopiae plaga paulatim proserpens Atticam occupavit.

5. aliis placet auras, ut solent, aquasque vitiatas faetore cadaverum vel similibus salubritatis violare maximam partem, vel certe aeris permutationem subitam aegritudines parere leviores.

6. adfirmant etiam aliqui terrarum halitu densiore crassatum aera emittendis corporis spiraminibus resistentem necare non nullos, qua causa animalia praeter homines cetera iugiter prona Homero auctore et experimentis deinceps multis, cum talis incesserit labes, ante novimus interire.

7. et prima species luis pandemus adpellatur, quae efficit in aridioribus locis agentes caloribus crebris interpellari, secunda epidemus, quae tempore ingruens acies hebetat luminum et concitat periculosos humores, tertia loemodes, quae itidem temporaria est sed volucri velocitate letabilis.

8. Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis, quos multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas retenta est corporum firma.


V
1. Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.

2. erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus, virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis manu adgesta.

3. postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. verum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut docebimus.

4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, vidimus, fabre politae.

5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.

6. inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant.

7. quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.

8. et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die gentes vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.


VI
1. Adspiravit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.

2. nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.

3. Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed intempestivo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent.

4. utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.

5. Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros.

6. quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis. et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.

7. Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni, orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum prope venissent, conferti valido cursu quibusdam stationariis interfectis exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus, occulte meditabantur.

8. verum audito licet levi reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites vestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.

9. contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et, velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium discedebant.

10. et resultantibus e civitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii.

11. hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leviter vulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.

12. horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post civitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.

13. Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.


VII
1. Perculsae deinde novitate rei efferataeque gentes omissa omni cunctatione operibus, quoniam vis minime procedebat, decernere iam censebant et concito extremo belli ardore omnes oppetere gloriose iam properabant, aut ruina urbis animis litasse caesorum.

2. Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.

3. et albescente iam die ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt densitataeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante nullis procursantibus incedebant machinarum operti tegminibus cratesque vimineas praetendentes.

4. cumque propinquantes ad coniectum venere telorum, oppositis scutis Persae pedites sagittas tormentis excussas e muris aegrius evitantes laxarunt aciem nullo paene iaculi genere in vanum cadente: etiam cataphracti hebetati et cedentes animos auxere nostrorum.

5. tamen quia hostiles ballistae ferratis inpositae turribus in humiliora ex supernis valentes ut loco dispari ita eventu dissimili nostra multo cruore foedabant, ingruente iam vespera cum requiescerent partes, noctis spatium maius consumptum est, ut excogitari possit quid exitio ita atroci obiectaretur.

6. Et tandem multa versantibus [nobis] sedit consilium, quod tutius celeritas fecit, quattuor isdem ballistis scorpiones opponi, qui dum translati e regione caute, quod artis est difficillimae, conlocantur, lux nobis advenit maestissima Persarum manipulos formidatos ostentans adiectis elephantorum agminibus, quorum stridore inmanitateque corporum nihil humanae mentes terribilius cernunt.

7. cumque omni ex latere armorum et operum beluarumque molibus urgeremur, per scorpionum ferreas fundas e propugnaculis subinde rotundi lapides acti dissolutis turrium coagmentis ballistas earumque tortores ita fudere praecipites, ut quidam citra vulnerum noxas, alii obtriti magnitudine ponderum interirent, elephantis vi magna propulsis, quos flammis coniectis undique circumnexos iam corporibus tactis gradientesque retrorsus retinere magistri non poterant, postque exustis operibus nulla quies certaminibus data.

8. rex enim ipse Persarum, qui numquam adesse certaminibus cogitur, his turbinum infortuniis percitus novo et nusquam antea cognito more proeliatoris militis ritu prosiluit in confertos, et quia conspectior tegentium multitudine procul speculantibus visebatur, petitus crebritate telorum multis stipatoribus stratis abscessit alternans regibilis acies, et ad extremum diei nec mortium truci visu nec vulnerum territus tandem tempus exiguum tribui quieti permisit.


VIII
1. Verum nocte proelia dirimente, somno per breve otium capto, nitescente iam luce ad potiunda sperata ira et dolore exundan,s nec fas ullum prae oculis habiturus gentes in nos excitabat. cumque crematis operibus, ut docuimus, pugna per aggeres celsos muris proximos temptaretur, ex adgestis erectis intrinsecus, quantum facere nitique poterant, nostri aequis viribus per ardua resistebant.

2. Et diu cruentum proelium stetit nec metu mortis quisquam ex aliqua parte a studio propugnandi removebatur, eoque producta contentione cum sors partium eventu regeretur indeclinabili, diu laborata, moles illa nostrorum velut terrae quodam tremore quassata procubuit, et tamquam itinerario aggere vel superposito ponte conplanatum spatium, quod inter murum congestamque forinsecus struem hiabat, patefecit hostibus transitum nullis obicibus inpeditum, et pars pleraque militum deiectorum oppressa vel debilitata cessabat.

3. concursum est tamen undique ad propulsationem periculi tam abrupti, et festinandi studio aliis inretientibus alios audacia hostium ipso successu crescebat.

4. accitis igitur regis imperio proeliatoribus universis strictoque comminus ferro cum sanguis utrubique inmensis caedibus funderetur, oppletae sunt corporibus fossae latiorque via ideo pandebatur, et concursu copiarum ardenti iam civitate oppleta cum omnis defendendi vel fugiendi spes esset abscisa, pecorum ritu armati et inbelles sine sexus discrimine truncabantur.

5. Itaque vespera tenebrante cum adhuc licet iniqua reluctante fortuna multitudo nostrorum manu conserta distringeretur, in abstrusa quadam parte oppidi cum duobus aliis latens obscurae praesidio noctis postica, per quam nihil servabatur, evado et squalentum peritia locorum comitumque adiutus celeritate ad decimum lapidem tandem perveni.

6. in qua statione lenius recreati cum ire protinus pergeremus et incedendi nimietate iam superarer ut insuetus ingenuus, offendi dirum aspectum, sed fatigato mihi lassitudine gravi levamen impendio tempestivum.

7. fugaci equo nudo et infreni calonum quidam sedens, ne labi possit, ex more habenam, qua ductabatur, sinistra manu artius inligavit moxque decussus vinculi nodum abrumpere nequiens per avia saltusque membratim discerptus iumentum exhaustum cursu pondere cadaveris detinebat, cuius dorsuali conprensi servitio usus in tempore cum isdem sociis ad fontes sulphureos aquarum suapte natura calentium aegre perveni.

8. et quia per aestum arida siti reptantes aquam diu quaeritando profundum bene vidimus puteum et neque descendendi prae altitudine nec restium aderat copia, necessitate docente postrema indumenta lintea, quibus tegebamur, in oblongos discidimus pannulos, unde explicato fune ingenti centonem, quem sub galea unus ferebat e nostris, ultimae aptavimus summitati, qui per funem coniectus aquasque hauriens ad peniculi modum facile sitim, qua hauriebamur, extinxit

9. unde citi ferebamur ad flumen Euphratem, ulteriorem ripam petituri per navem, quam transfretandi causa iumenta et homines in eo tractu diuturna consuetudo locarat.

10. ecce autem Romanum agmen cum equestribus signis disiectum eminus cernimus, quod persequebatur multitudo Persarum, incertum unde impetu tam repentino terga viantum adgressa.

11. quo exemplo terrigenas illos non sinibus terrae emersos, sed exuberanti pernicitate credimus natos, qui quoniam inopini per varia visebantur, spartoi vocitati humo exsiluisse, vetustate ut cetera fabulosius extollente, sunt aestimati.

12. hoc conciti, cum omne iam esset in celeritate salutis praesidium, per dumeta et silvas montes petimus celsiores exindeque Melitinam minoris Armeniae oppidum venimus, ubi repertum ducem comitatumque iam profecturum Antiochiam revisimus.


IX
1. Interea Sapor et Persae quia tendere iam introrsus autumno praecipiti haedorumque sidere exorto prohibebantur, captivos agentes et praedas remeare cogitabant ad sua.

2. inter haec tamen funera direptionesque civitatis excisae Aeliano comite et tribunis, quorum efficacia diu defensa sunt moenia stragesque multiplicatae Persarum, patibulis sceleste suffixis Iacobus et Caesius numerarii apparitionis magistri equitum aliique protectores post terga vinctis manibus ducebantur, Transtigritanis, qui sollicita quaerebantur industria, nullo infimi summique discrimine ad unum omnibus contruncatis.

3. Vxor vero Craugasii quae retinens pudorem inviolatum ut matrona nobilis colebatur, maerebat velut orbem alium sine marito visura, quamquam sperabat documentis praesentibus altiora.

4. in rem itaque consulens suam et accidentia longe ante prospiciens anxietate bifaria stringebatur viduitatem detestans et nuptias. ideo familiarem suum perquam fidum regionumque Mesopotamiae gnarum per Izalam montem inter castella praesidiaria duo Maride et Lorne introiturum Nisibin occulte dimisit mandatis arcanisque vitae secretioris maritum exorans ut auditis, quae contigerint, veniret secum beate victurus.

5. quibus contentus expeditus viator per saltuosos tramites et frutecta Nisibin passibus citis ingressus, causatusque se domina nusquam visa et forsitan interempta data evadendi copia castris hostilibus abscessisse, et ideo ut vilis neglectus docet Craugasium gesta: moxque accepta fide quod, si tuto licuerit, sequetur coniugem libens, evasit exoptatum mulieri nuntium ferens, quae hoc cognito per Tamsaporem ducem supplicaverat regi ut, si daretur facultas, antequam Romanis excederet finibus, in potestatem suam iuberet propitius maritum adscisci.

6. Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus statim sine ullius evanuit conscientia perculsus suspicione dux Cassianus praesidentesque ibi proceres alii minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.

7. qui proditoris metuens crimen inpendioque sollicitus, ne transitione perfugae uxor eius superesse doceretur et tractari piissime, per simulationem matrimonium alterius splendidae virginis adfectavit. et velut paraturus necessaria convivio nuptiali egressus ad villam octavo lapide ab urbe distantem, concito equo ad Persarum vastatorium globum, quem didicerat adventare, confugit susceptusque aventer, qui esset ex his cognitus quae loquebatur, Tamsapori post diem traditur quintum perque eum regi oblatus, opibus et necessitudine omni recuperata cum coniuge, quam paucos post menses amisit, erat secundi loci post Antoninum, ut ait poeta praeclarus ´longo proximus intervalloŞ.

8. ille enim ingenio et usu rerum diuturno firmatus consiliis validis sufficiebat in cuncta quae conabatur, hic natura simplicior, nominis tamen itidem pervulgati. et haec quidem haut diu postea contigerunt.

9. Rex vero licet securitatem praeferens vultu exultansque specie tenus urbis excidio videbatur, profundo tamen animi graviter aestuabat reputans in obsidionalibus malis saepe luctuosas se pertulisse iacturas multoque ampliores se ipsum populos perdidisse, quam e nostris ceperat vivos, vel certe per diversas fuderat pugnas, ut apud Nisibin aliquotiens evenit et Singaram, parique modo cum septuaginta tresque dies Amidam multitudine circumsedisset armorum, triginta milia perdidit bellatorum, quae paulo postea per Discenen tribunum et notarium numerata sunt hac discretione facilius, quod nostrorum cadavera mox caesorum fatiscunt et diffluvnt adeo, ut nullius mortui facies post quatriduum agnoscatur, interfectorum vero Persarum inarescunt in modum stipitum corpora, ut nec liquentibus membris nec sanie perfusa madescant, quod vita parcior facit et ubi nascuntur exustae caloribus terrae.


X
1. Dum haec per varios turbines in orientis extimo festinantur, difficultatem adventantis inopiae frumentorum urbs verebatur aeterna, vique minacissimae plebis famem ultimum malorum omnium exspectantis subinde Tertullus vexabatur, ea tempestate praefectus, inrationabiliter plane, nec enim per eum steterat, quo m inus tempore congruo alimenta navibus veherentur, quas maris casus asperiores solitis ventorumque procellae reflantium delatas in proximos sinus introire portum Augusti discriminum magnitudine perterrebant.

2. quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus ac plebe iam saeviente inmanius, quam urebat inpendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo sed accidentia considerare sueto prudenter obiecit parvulos filios et lacrimans

3. ´enŞ inquit ´cives vestri - procul omen dii caelestes avertant - eadem perlaturi vobiscum ni fortuna adfulserit laetior. si itaque his abolitis nil triste accidere posse existimatis, praesto in potestate sunt vestraŞ. qua miseratione vulgus ad clementia suapte natura proclive lenitum conticuit aequanimiter venturam operiens sortem.

4. moxque divini arbitrio numinis, quod auxit ab incunabulis Romam perpetuamque fore respondit, dum Tertullus apud Ostia in aede sacrificat Castorum, tranquillitas mare mollivit, mutatoque in austrum placidum vento, velificatione plena portum naves ingressae frumentis horrea referserunt.


XI
1. Inter haec ita ambigua Constantium Sirmi etiam tum hiberna quiete curantem permovebant nuntii metuendi et graves indicantes id, quod tunc magnopere formidabat, Limigantes Sarmatas, quos expulisse paternis avitisque sedibus dominos suos ante monstravimus, paulatim posthabitis locis, quae eis anno praeterito utiliter sunt destinata, ne, ut sunt versabiles, aliquid molirentur inicum, regiones confines limitibus occupasse vagarique licentius genuino more, ni pellerentur, omnia turbaturos.

2. Quae superbius incitando prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus aestate nuper emensa similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tunc per Illyricum praefecturam necessaria cuncta vel ante tempus coacta sine ullius dispendiis adfluebant.

3. nec enim dispositionibus umquam alterius praefecturae, ut inter omnes constat, ad praesens Arctoae provinciae bonis omnibus floruerunt, correctione titubantium benivola et sollerti, vehiculariae rei iacturis ingentibus, quae clausere domos innumeras et censuali professione speciosa fiducia relevatae: indemnesque deinde et innoxii earum incolae partium querelarum sopitis materiis viverent, ni postea exquisitorum detestanda nomina titulorum per offerentes suscipientesque criminose in maius exaggerata, his propugnare sibi nitentibus potestates, illis adtenuatis omnium opibus se fore sperantibus tutos, ad usque proscriptiones miserorumque suspendia pervenerunt.

4. Rem igitur emendaturus urgentem profectus cum instrumentis ambitiosis imperator, ut dictum est, Valeriam venit, partem quondam Pannoniae, sed ad honorem Valeriae Diocletiani filiae et institutam et ita cognominatam, sub pellibusque exercitu diffuso per Histri fluminis margines barbaros observabat ante adventum suum amicitiae velamento Pannonias furtim vastandas invadere hiemis durissimo cogitantes, cum nec dum solutae vernis caloribus nives amnem undique pervium faciunt nostrique pruinis subdivales moras difficile tolerabant.

5. Confestim itaque missis ad Limigantes duobus tribunis cum interpretibus singulis explorabat modestius percunctando, quam ob rem relictis laribus post pacem et foedera petentibus adtributis ita palarentur per varia limitesque contra interdicta pulsarent.

6. qui vana quaedam causantes et inrita, pavore adigente mentiri, principem exorabant in veniam obsecrantes ut simultate abolita transmisso flumine ad eum venire permitterentur docturi, quae sustinerent incommoda, paratique intra spatia orbis Romani, si id placuerit, terras suscipere longe discretas, ut diuturno otio involuti et Quietem colentes tamquam salutarem deam tributariorum onera subirent et nomen.

7. His post reditum tribunorum conpertis imperator exultans ut negotio, quod rebatur inexplicabile, sine ullo pulvere consummando cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat id sine modo strepentium, quod externis sopitis et ubique pace conposita proletarios lucrabitur plures et tirocinia cogere poterit validissima: aurum quippe gratanter provinciales corporibus dabunt, quae spes rem Romanam aliquotiens adgravavit.

8. proinde vallo prope Acimincum locato celsoque aggere in speciem tribunalis erecto naves vehentes quosdam legionarios expeditos alveum fluminis proximum ripis observare sunt iussae cum Innocentio quodam agrimensore huius auctore consilii, ut si barbaros tumultuare sensissent, aliorsum intentos post terga pervaderent inprovisi.

9. quae Limigantes licet properari sentirent, nihil tam praeceps fingentes stabant incurvi, longe alia, quam quae gestu praeferebant et verbis altis, mentibus perpensantes .

10. Visoque imperatore ex alto suggestu iam sermonem parante lenissimum, meditanteque adloqui velut morigeros iam futuros, quidam ex illis furore percitus truci, calceo suo in tribunal contorto ´marha marhaŞ, quod est apud eos signum bellicum, exclamavit eumque secuta incondita multitudo vexillo elato repente barbarico ululans ferum in ipsum principem ferebatur.

11. qui cum ex alto despiciens plena omnia discurrentis turbae cum missilibus vidisset, retectisque gladiis et verrutis iam propinquam perniciem, externis mixtus et suis ignotusque dux esset an miles, quia neque cunctandi aderat tempus neque cessandi, equo veloci inpositus cursu effuso evasit.

12. stipatores tamen pauci dum ignis more inundantes conabantur arcere, aut vulnerati interierunt aut ponderibus superruentium solis adflicti, sellaque regalis cum aureo pulvinari nullo vetante direpta est.

13. Mox autem audito, quod ad ultimum paene tractus exitium in abrupto staret adhuc imperator, antiquissimum omnium exercitus ratus eum iuvare - nondum enim exemptum periculis aestimavit - salutis fastu fidentior, licet ob procursionem subitam semitectus, sonorum et Martium frendens barbarorum mori obstinatorum catervis semet inmersit.

14. et quia virtute dedecus purgatura ardens copia nostrorum erupit, iras in hostem perfidum parans, obvia quaeque obtruncabat sine parsimonia vivos conculcans et semineces et peremptos: et antequam exsatiaret caedibus barbaricis manus, acervi constipati sunt mortuorum.

15. urgebantur enim rebelles aliis trucidatis, aliis terrore disiectis, quorum pars spem vitae cassis precibus usurpando multiplicatis ictibus caedebantur, postque deletos omnes in receptum canentibus lituis nostri quoque licet rari videbantur exanimes, quos impetus conculcaverat vehemens aut furori resistentes hostili lateraque nudantes intecta ordo fatalis absumpsit.

16. mors tamen eminuit inter alios Cellae Scutariorum tribuni, qui inter confligendi exordia primus omnium in medios Sarmatarum globos se inmisit.

17. Post quae tam saeva, digestis pro securitate limitum, quae rationes monebant urgentes, Constantius Sirmium redit ferens de hoste fallaci vindictam, et maturatis, quae necessitates temporis poscebant instantes, egressus exinde Constantinopolim petit, ut orienti iam proximus cladibus apud Amidam mederetur acceptis et redintegrato supplementis exercitu impetus regis Persarum pari virium robore cohiberet, quem constabat, ni caelestis ratio inpensiorque repelleret cura multorum, Mesopotamia relicta post terga per extenta spatia signa moturum.


XII
1. Inter has tamen sollicitudines velut ex recepto quodam antiquitus more ad vicem bellorum civilium inflabant litui quaedam colorata laesae crimina maiestatis, quorum exsecutor et administer saepe dictandus ille notarius missus est Paulus, qui peritus artium cruentarum ut lanista ex commerciis libitinae vel ludi, ipse quoque ex eculeo vel carnifice quaestum fructumque captabat.

2. ut enim erat obstinatum fixumque eius propositum ad laedendum, ita nec furtis abstinuit, innocentibus exitialis causas adfingens dum in calamitosis stipendiis versaretur.

3. Materiam autem in infinitum quaestionibus extendendis dedit occasio vilis et parva. oppidum est Abydum in Thebaidis parte situm extrema. hic Besae dei localiter adpellati oraculum quondam futura pandebat, priscis circumiacentium regionum caerimoniis solitum coli.

4. et quoniam quidam praesentes, pars per alios desideriorum indice missa scriptura supplicationibus expresse conceptis consulta numinum scitabantur, chartulae seu membranae, continentes quae petebantur, post data quoque responsa interdum remanebant in fano.

5. ex his aliqua ad imperatorem maligne sunt missa, qui, ut erat angusti pectoris, obsurdescens in aliis etiam nimium seriis in hoc titulo ima, quod aiunt, auricula mollior et suspicax et minutus acri felle concaluit: statimque ad orientem ocius ire monuit Paulum potestate delata, ut instar ducis rerum experientia clari ad arbitrium suum audiri efficeret causas.

6. datumque est negotium Modesto etiam tum per orientem comiti apto ad haec et similia. Hermogenes enim Ponticus ea tempestate praefectus praetorio ut lenioris ingenii spernebatur.

7. Perrexit, ut praeceptum est, Paulus funesti furoris et anhelitus plenus dataque calumniae indulgentia plurimi ducebantur ab orbe prope terrarum iuxta nobiles et obscuri, quorum aliquos vinculorum adflixerant nexus, alios claustra poenalia consumpserunt.

8. et electa est spectatrix suppliciorum feralium civitas in Palaestina Scythopolis, gemina ratione visa magis omnibus oportuna, quod secretior et inter Antiochiam Alexandriamque media, unde multi plerumque ad crimina trahebantur.

9. Ductus est itaque inter primos Simplicius Philippi filius ex praefecto et consule, reus hac gratia postulatus, quod super adipiscendo interrogasse dicebatur imperio, perque elogium principis torqueri praeceptus, qui in his casibus nec peccatum aliquando pi[et]ari dederat nec erratum, fato quodam arcente corpore inmaculato lata fuga damnatus est.

10. dein Parnasius ex praefecto Aegypti, homo simplicium morum, eo deductus periculi, ut pronuntiaretur capitis reus, itidem pulsus est in exilium, saepe auditus multo antehac rettulisse quod, cum Patras

2 Achaicum oppidum, ubi genitus habuit larem, inpetrandae causa cuiusdam relinqueret potestatis, per quietem deducentia se habitus tragici figmenta viderat multa.

11. Andronicus postea studiis liberalibus et claritudine carminum notus in iudicium introductus, cum secura mente nullis suspicionibus urgeretur, purgando semper et fidentius absolutus est.

12. Demetrius itidem Cythras cognomento philosophus, grandaevus quidem sed corpore durus et animo, sacrificasse aliquotiens confutatus, infitiari non potuit, adserens propitiandi causa numinis haec a prima adulescentia factitasse, non temptandi sublimiora scrutatis; nec enim quemquam id noverat adfectare. diu itaque adhaerens eculeo cum fiducia gravi fundatus nequaquam varians eadem oraret intrepidus, Alexandriam, unde oriebatur, innoxius abire permissus est.

13. Et hos quidem aliosque paucos aequa sors veritatis adiutrix periculis eximit abruptis. criminibus vero serpentibus latius per inplicatos nexus sine fine distentos quidam corporibus laniatis extinguebantur, alii poenis ulterioribus damnati sunt bonis ereptis Paulo succentore fabularum crudelium quasi e promptuaria cella fallaciarum et nocendi species suggerente conplures, cuius ex nutu prope dixerim pendebat incedentium omnium salus.

14. nam siqui remedia quartanae vel doloris alterius collo gestaret, sive per monumentum transisse vesperum malivolorum argueretur indiciis, ut veneficus sepulchrorumque horrores et errantium ibidem animarum ludibria colligens vana pronuntiatus reus capitis interibat.

15. et prorsus ita res agebatur, quasi Clarum Dodonaeas arbores et effata Delphorum olim sollemnia in imperatoris exitium sollicitaverint multi.

16 unde blanditiarum taetra commenta palatina cohors exquisite confingens inmunem eum fore malorum communium adserebat, fatum eius vigens semper et praesens in abolendis adversa conantibus eluxisse vocibus magnis exclamans.

17. Et inquisitum in haec negotia fortius nemo, qui quidem recte sapiat, reprehendit. nec enim abnuimus salutem legitimi principis propugnatoris bonorum et defensoris, unde salus quaeritur aliis, consociato studio muniri debere cunctorum; cuius retinendae causa validius ubi maiestas pulsata defenditur, a quaestionibus vel cruentis nullam Corneliae leges exemere fortunam.

18. sed exultare maestis casibus effrenate non decet, ne videantur licentia regi subiecti, non potestate. imitandus sit Tullius cum parcere vel laedere potuisset, ut ipse adfirmat, ignoscendi quaerens causas, non puniendi occasiones, quod iudicis lenti et considerati est proprium.

19. Tunc apud Daphnen amoenum illud et ambitiosum Antiochiae suburbanum visu relatuque horrendum natum est monstrum infans ore gemino cum dentibus binis et barba quattuorque oculis et brevissimis duabus auriculis, qui partus ita distortus praemonebat rem publicam in statum verti deformem.

20. nascuntur huius modi saepe portenta indicantia rerum variarum eventus, quae quoniam non expiantur ut apud veteres publice, inaudita praetereunt et incognita.


XIII
1. His temporibus Isauri diu quieti post gesta, quae superior continet textus, temptatumque Seleuciae civitatis obsidium paulatim reviviscentes, ut solent verno tempore foveis exilire serpentes, saltibus degressi scrupulosis et inviis confertique in cuneos densos per furta et latrocinia finitimos adflictabant, praetenturas militum ut montani fallentes perque rupis et dumeta ex usu facile discurrentes.

2. ad quos vi vel ratione sedandos Lauricius adiecta comitis dignitate missus est rector, homo civilis prudentiae, qui minis potius quam acerbitate pleraque correxit, adeo ut eo diu provinciam obtinente nihil accideret quod animadversione dignum aestimaretur.


LIBER XX

I
1. Haec per Illyricum perque orientem rerum series fuit. consulatu vero Constantii deciens terque Iuliani in Brittanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus rupta quiete condicta loca limitibus vicina vastarent et inplicaret formido provincias praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.

2. ire igitur ad haec ratione vel vi conponenda Lupicinum placuit ea tempestate magistrum armorum bellicosum sane et castrensis rei peritum, sed supercilia erigentem ut cornua et de tragico, quod aiunt, cothurno strepentem, super quo diu ambigebatur, avarus esset potius an crudelis.

3. moto igitur velitari auxilio, Aerulis scilicet et Batavis numerisque Moesiacorum duobus, adulta hieme dux ante dictus Bononiam venit quaesitisque navigiis et omni inposito milite, observato flatu secundo ventorum ad Rutupias sitas ex adverso defertur petitque Lundinium ut exinde suscepto pro rei qualitate consilio festinaret ocius ad procinctum.


II
1. Quae cum ita geruntur, post Amidae oppugnationem Vrsicinum ad conmilitium principis ut peditum magistrum reversum - successisse enim eum Barbationi praediximus - obtrectatores excipiunt primo disseminantes mordaces susurros, dein propalam ficta crimina subnectentes.

2. quibus imperator adsensus, ex opinione pleraque aestimans et insidiantibus patens, Arbitionem et Florentium officiorum magistrum quaesitores dederat spectaturos, quas ob res oppidum sit excisum.

3. quibus apertas probabilesque refutantibus causas veritisque, ne offenderetur Eusebius cubiculi tunc praepositus, si documenta suscepissent perspicue demonstrantia Sabiniani pertinaci ignavia haec accidisse quae contigerunt, a veritate detorti inania quaedam longeque a negotio distantia scrutabantur.

4. Qua iniquitate percitus qui audiebatur ´etsi meŞ inquit ´despicit imperator, negotii tamen est magnitudo, ut non nisi iudicio principis nosci possit et vindicari; sciat tamen velut quodam praesagio quod, dum maeret super his, quae apud Amidam gesta emendata didicit fide, dumque ad spadonum arbitrium trahitur, defrustandae Mesopotamiae proximo vere ne ipse quidem cum exercitus robore omni opitulari poterit praesensŞ.

5. Relatis adiectisque cum interpretatione maligna conpluribus iratus ultra modum Constantius nec discusso negotio nec patefieri, quae scientiam eius latebant, permissis adpetitum calumniis deposita militia digredi iussit ad otium, Agilone ad eius locum inmodico saltu promoto ex Gentilium et Scutariorum tribuno.


III
1. Eodem tempore per eoos tractus caelum subtextum caligine cernebatur obscura, et a primo aurorae exortu ad usque meridiem intermicabant iugiter stellae hisque terroribus accedebat, quod, cum lux caelestis operiretur, e mundi conspectu penitus lance abrepta defecisse diutius solem pavidae mentes hominum aestimabant: primo adtenuatum in lunae corniculantis effigiem, deinde in speciem auctum semenstrem posteaque in integrum restitutum.

2. quod alias non evenit ita perspicue, nisi cum post inaequales cursus iter menstruum lunae ad idem revocatur initium certis temporum intervallis, id est cum in domicilio eiusdem signi tota reperitur luna sub sole, liniamentis obiecta rectissimis, atque in his paulisper consistit minutis, quae geometrica ratio partium partes appellat.

3. ac licet utriusque sideris conversiones et motus, ut scrutatores causarum intellegibilium adverterant, in unum eundemque finem lunari cursu impleto perenni distinctione conveniunt, tamen sol non semper his diebus obducitur, sed cum luna e regione velut libramento quodam igneo orbi et aspectui nostro opponitur media.

4. ad summam tum sol occultatur splendore suppresso, cum ipse et lunaris globus astrorum omnium infimus parili comitatu obtinentes circulos proprios salvaque ratione altitudinis interiectae iunctim locati, ut scienter et decore Ptolemaeus exponit, ad dimensiones venerint, quos anabibazontas et katabibazontas ekleiptikous syndesmous coagmenta videlicet defectiva Graeco dictitant sermone. et si contigua isdem iuncturis praestrinxerint spatia, dilutior erit defectus.

5. si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et adposita cernere queamus.

6. Sol autem geminus ita videri existimatur, si evecta solito celsius nubes, aeternorumque ignium propinquitate conlucens, orbis alterius claritudinem tamquam e speculo puriore formaverit.

7. Nunc veniamus ad lunam. apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata solique contraria ab eius orbe centum octoginta partibus, id est signo septimo disparatur. et quamquam hoc per omne plenilunium semper eveniat, non semper deficit tamen.

8. sed quoniam circa terrenam mobilitatem locata est ac caeli totius pulchritudinis extima, non numquam ferienti se subserit lanci obiectum metae noctis in conum desinentis angustum: tum latet parumper umbrata, tumque nigrantibus involvitur globis, si sol sphaerae inferioris curvamine circumfusus, mole obsistente terrena, radiis eam suis inlustrare non possit, quam numquam habere proprium lumen opiniones variae collegerunt.

9. Et cum ad idem signum aequis partibus soli concurrerit obscuratur, ut dictum est, penitus hebetato candore. menes Graece synodos dicitur.

10. nasci autem putatur, cum parva declinatione velut e perpendiculo superiectum gerit solem. exortus vero eius adhuc gracilescens primitus mortalitati videtur, cum ad secundum relicto sole migraverit signum. progressa itaque porrectius iamque abunde nitens cornutae habitu menoeides est appellata. cum autem sole longo coeperit interstitio summoveri et ad quartum pervenerit signum, radiis eius ad se conversis maius concipit lumen et fit Graeco sermone dichomenis, quae forma semiorben ostendit.

11 . procedens deinde iam disiunctissime, quintoque signo arrepto, figuram monstrat amphicyrti utrimque prominentibus gibbis. e regione vero cum normaliter steterit contra, lumine pleno fulgebit, domicilium septimi retinens signi, et in eodem tum etiam agens paululumque progressa minuitur, quem habitum vocamus apokrousin, atque easdem formas repetit senescendo, traditurque doctrina multiplici congruente, non nisi tempore intermenstrui deficere visam usquam lunam.

12. Quod autem solem nunc in aethere, nunc in mundo inferiore cursare praediximus, sciendum est siderea corpora quantum ad universitatem pertinet, nec occidere nec oriri, sed ita videri nostris obtutibus constitutis in terra, spiritus cuiusdam interni motu suspensa: rerumque magnitudini instar exigui subditum puncti, nunc caelo infixas suspicere stellas, quarum ordo est sempiternus, aliquotiens humana visione languente discedere suis sedibus arbitrari. verum ad instituta iam revertamur.


IV
1. Properantem Constantium orienti ferre suppetias turbando prope diem excursibus Persicis, ut perfugae concinentes exploratoribus indicabant, urebant Iuliani virtutes, quas per ora gentium diversarum fama celebrior effundebat, magnorum eius laborum factorumque vehens adoreas celsas post Alamanniae quaedam regna prostrata receptaque oppida Gallicana, ante direpta a barbaris et excisa, quos tributarios ipse fecit et vectigales.

2. ob haec et similia percitus metuensque me augerentur in maius, stimulante, ut ferebatur, praefecto Florentio, Decentium tribunum et notarium misit auxiliares milites exinde protinus abstracturum Aerulos et Batavos cumque Petulantibus Celtas et lectos ex numeris aliis trecentenos, hac specie iussos adcelerare, ut adesse possint armis primo vere movendis in Parthos.

3. Et super auxiliariis quidem et trecentenis cogendis ocius proficisci Lupicinus conventus est solus, transisse ad Brittannias nondum conpertus, de Scutariis autem et Gentilibus excerpere quemque promptissimum et ipse perducere Sintula iubetur Caesaris stabuli tunc tribunus.

4. Conticuit hisque adquieverat Iulianus, potioris arbitrio cuncta concedens. illud tamen nec dissimulare potuit nec silere: ut illi nullas paterentur molestias, qui relictis laribus transrhenanis sub hoc venerant pacto, ne ducerentur ad partes umquam transalpinas, verendum esse adfirmans ne voluntarii barbari militares, saepe sub eius modi legibus adsueti transire ad nostra, hoc cognito deinceps arcerentur. sed loquebatur in cassum.

5. tribunus enim parvi querelas Caesaris ducens Augusti iussis obtemperabat et lecta expeditiore manu vigore corporumque levitate praestanti cum isdem profectus est spe potiorum erectus.

6. Et quia sollicitus Caesar quid de residuis mitti praeceptis agi deberet, perque varias curas animum versans, adtente negotium tractari oportere censebat, cum hinc barbara feritas inde iussorum urgeret auctoritas, maximeque absentia magistri equitum augente dubietatem, redire ad se praefectum hortatus est, olim Viennam specie annonae parandae digressum, ut se militari eximeret turba.

7. perpendebat enim ad relationem suam, quam olim putabatur misisse, abstrahendos e Galliarum defensione pugnaces numeros barbarisque iam formidatos.

8. qui cum suscepisset Caesaris litteras monentis petentisque, ut venire adceleraret rem publicam consiliis iuvaturus, obstinatissime detrectabat ea ratione pavore mente confusa, quod aperte scripta significabant ab imperatore nusquam diiungi debere praefectum in ardore terribilium rerum. adiectumque est quod, si procursare dissimulasset, ipse propria sponte proiceret insignia principatus, gloriosum esse existimans iussa morte oppetere, quam ei provinciarum interitum adsignari. sed vicit praefecti propositum pertinax his, quae rationabiliter poscebantur, parere contentione maxima reluctantis.

9. Inter has tamen moras absentis Lupicini motusque militares timentis praefecti, Iulianus consiliatorum adminiculo destitutus ancipitique sententia fluctuans id optimum factu existimavit: via sollemni cunctos e stationibus egressos, in quibus hiemabant, maturare disposuit.

10. hocque conperto apud Petulantium signa famosum quidam libellum humi proiecit occulte, inter alia multa etiam id continentem ´nos quidem ad orbis terrarum extrema ut noxii pellimur et damnati, caritates vero nostrae Alamannis denuo servient, quas captivitate prima post internecivas liberavimus pugnasŞ.

11. quo textu ad comitatum perlato lectoque Iulianus contemplans rationabiles querelas, cum familiis eos ad orientem proficisci praecepit, clabularis cursus facultate permissa, et cum ambigeretur diutius qua pergerent via, placuit notario suggerente Decentio per Parisios omnes transire, ubi morabatur adhuc Caesar nusquam motus.

12. et ita est factum. isdemque adventantibus in suburbanis princeps occurrit, ex more laudans quos agnoscebat, factorumque fortium singulos monens animabat lenibus verbis, ut ad Augustum alacri gradu pergerent, ubi potestas est ample patens et larga, praemia laborum adepturi dignissima.

13. utque honoratius procul abituros tractaret, ad convivium proceribus conrogatis, petere iure, siquid in promptu esset, edixit. qui liberaliter ita suscepti, dolore duplici suspensi discesserunt et maesti, quod eos fortuna quaedam inclemens et moderato rectore et terris genitalibus dispararet. hocque angore inpliciti in stativa solita cesserunt.

14. nocte vero coeptante in apertum erupere discidium incitatisque animis ut quemque insperata res adflictabat, ad tela convertuntur et manus fremituque ingenti omnes petiverant palatium et spatiis eius ambitis, ne ad evadendi copiam quisquam perveniret, Augustum Iulianum horrendis clamoribus concrepabant, eum ad se prodire destinatius adigentes exspectareque coacti dum lux promicaret, tandem progredi conpulerunt. quo viso iterata magnitudine sonus Augustum appellavere consensione firmissima.

15. Et ille mente fundata universis resistebat et singulis, nunc indignari semet ostendens, nunc manus tendens oransque et obsecrans, ne post multas felicissimasque victorias agatur aliquid indecorum, neve intempestiva temeritas et prolapsio discordiarum materias excitaret. haecque adiciebat tandem sedatos leniter adlocutus :

16. ´Cesset ira quaeso paulisper: absque dissensione vel rerum adpetitu novarum impetrabitur facile quod postulatis. quoniam dulcedo vos patriae retinet, et insueta peregrinaque metuitis loca, redite iam nunc ad sedes nihil visuri, quia displicet, transalpinum. hocque apud Augustum capacem rationis et prudentissimum ego conpetenti satisfactione purgaboŞ.

17. Conclamabatur post haec ex omni parte nihilo minus, uno parique ardore nitentibus universis maximoque contentionis fragore probro et conviciis mixto, Caesar adsentire coactus est. inpositusque scuto pedestri et sublatius eminens nullo silente Augustus renuntiatus iubebatur diadema proferre, negansque umquam habuisse, uxoris colli vel capitis poscebatur.

18. eoque adfirmante primis auspiciis non congruere aptari muliebri mundo, equi phalerae quaerebantur, uti coronatus speciem saltem obscuram superioris praetenderet potestatis sed cum id quoque turpe esse adseveraret, Maurus nomine quidam, postea comes, qui rem male gessit apud Succorum angustias, Petulantium tunc hastatus, abstractum sibi torquem, quo ut draconarius utebatur, capiti Iuliani inposuit confidenter, qui trusus ad necessitatem extremam iamque periculum praesens vitare non posse advertens, si reniti perseverasset, quinos omnibus aureos argentique singula pondo, promisit.

19. Hisque gestis haut minore quam antea cura constrictus, futuraque celeri providens corde, nec diadema gestavit, nec procedere ausus est usquam, nec agere seria quae nimis urgebant.

20. sed cum ad latebras secessisset occultas accidentium varietate perterritus Iulianus, aliqui palatii decurio, qui ordo est dignitatis, pleniore gradu signa Petulantium ingressus atque Celtarum, facinus indignum turbulente exclamat, pridie Augustum eorum arbitrio declaratum clam interemptum.

21. hocque conperto milites, quos ignota pari sollicitudine movebant et nota, pars crispantes missilia, alii minitantes nudatis gladiis, diverso vagoque, ut in repentino solet, excursu occupavere volucriter regiam, strepituque inmani excubitores perculsi et tribuni et domesticorum comes Excubitor nomine veritique versabilis perfidiam militis, evanuere metu mortis subitae dispalati.

22. viso tamen otio summo, quieti stetere paulisper armati et interrogati, quae causa esset inconsulti motus et repentini, diu tacendo haesitantes super salute principis, non antea discesserunt quam adsciti in consistorium fulgentem eum augusto habitu conspexissent.


V
1. His tamen auditis etiam illi, quos antegressos rettulimus ducente Sintula, cum eo iam securi Parisios revertuntur: edictoque ut futura luce cuncti convenirent in campo, progressus princeps ambitiosius solito tribunal ascendit signis aquilisque circumdatus et vexillis saeptusque tutius armatarum cohortium globis.

2. cumque interquievisset paululum, dum alte contemplatur praesentium vultus, alacres omnes visos et laetos, quasi lituis, verbis, ut intellegi possit, simplicibus incendebat:

3. ´Res ardua poscit et flagitat, propugnatores mei reique publicae fortes et fidi, qui mecum pro statu provinciarum vitam saepius obiecistis, quoniam Caesarem vestrum firmo iudicio ad potestatum omnium columen sustulistis, perstringere pauca summatim, ut remedia permutatae rei iusta conligantur et cauta.

4. vix dum adulescens specie tenus purpuratus, ut nostis, vestrae tutelae nutu caelesti commissus, numquam a proposito recte vivendi deiectus sum, vobiscum in omni labore perspicuus, cum dispersa gentium confidentia post civitatum excidia peremptaque innumera hominum milia, pauca, quae semiintegra sunt relicta, cladis inmensitas persultaret. et retexere superfluvm puto, quotiens hieme cruda rigentique caelo, quo tempore terrae ac maria opere Martio vacant, indomitos antea cum iactura virium suarum reppulimus Alamannos.

5. id sane nec praetermitti est aequum; nec taceri quod, cum prope Argentoratum inluxisset ille beatissimus dies vehens quodam modo Galliis perpetuam libertatem, inter confertissima tela me discurrente, vos vigore ususque diuturnitate fundati velut incitatos torrentes hostes abruptius inundantes superastis ferro prostratos, vel fluminis profundo submersos, paucis relictis nostrorum, quorum exsequias honestavimus celebri potius laude quam luctu.

6. post quae opinor tanta et talia nec posteritatem tacituram de vestris in rem publicam meritis in gentibus cunctis, si plene, quem altiore fastigio maiestatis ornastis, virtute gravitateque, siquid adversum ingruerit, defendatis.

7. ut autem rerum integer ordo servetur, praemiaque virorum fortium maneant incorrupta, nec honores ambitio praeripiat clandestina, id sub reverenda consilii vestri facie statuo, ut neque civilis quisquam iudex nec militiae rector, alio quodam praeter merita suffragante, ad potiorem veniat gradum, non sine detrimento pudoris eo, qui pro quolibet petere temptaverit discessuroŞ.

8. Hac fiducia spei maioris animatus inferior miles, dignitatum iam diu expers et praemiorum, hastis feriendo clipeos sonitu adsurgens ingenti, uno prope modum ore dictis favebat et coeptis.

9. statimque ne turbandae dispositioni consultae tempus saltem breve concederetur, pro actuariis obsecravere Petulantes et Celtae, recturi, quas placuisset provincias, mitterentur, quo non inpetrato abiere nec offensi nec tristes.

10. Nocte tamen, quae declarationis Augustae praecesserat diem, iunctioribus proximis rettulerat imperator per quietem aliquem visum, ut formari genius publicus solet, haec obiurgando dixisse ´olim Iuliane vestibulum aedium tuarum observo latenter, augere tuam gestiens dignitatem et aliquotiens tamquam repudiatus abscessi: si ne nunc quidem recipior, sententia concordante multorum, ibo demissus et maestus. id tamen retineto imo corde quod tecum non diutius habitaboŞ.


VI
1. Haec dum per Gallias agerentur intente, truculentus rex ille Persarum, incentivo Antonini adventu Craugasii duplicato, ardore obtinendae Mesopotamiae flagrans, dum ageret cum exercitu procul Constantius, armis multiplicatis et viribus, transmisso sollemniter Tigride, oppugnandam adoritur Singaram, milite usuique congruis omnibus, ut existimavere, qui regionibus praeerant, abunde munitam.

2. cuius propugnatores viso hoste longissime, clausis ocius portis, ingentibus animis per turres discurrebant et minas, saxa tormentaque bellica congerentes, cunctisque praestructis stabant omnes armati, multitudinem parati propellere, si moenia subire temptasset.

3. adventans itaque rex cum per optimates suos propius admissos pacatiore conloquio flectere defensores ad suum non potuisset arbitrium, quieti diem integrum dedit et matutinae lucis exordio, signo per flammeum erecto vexillum circumvaditur civitas a quibusdam vehentibus scalas, aliis conponentibus machinas, plerisque obiectu vinearum pluteorumque tectis, iter ad fundamenta parietum quaerentibus subvertenda.

4. contra haec oppidani superstantes propugnaculis celsis lapidibus eminus telorumque genere omni ad interiora ferocius se proripientes arcebant.

5. Et pugnabatur eventu ancipiti diebus aliquot, hinc inde multis amissis et vulneratis: postremo fervente certaminum mole et propinquante iam vespera inter machinas plures admotus aries robustissimus orbiculatam turrim feriebat ictibus densis, unde reseratam urbem obsidio superiore docuimus,

6. ad quam conversa plebe dimicabatur artissime facesque cum taedis ardentibus et malleolis ad exurendum inminens malum undique convolabant nec sagittarum crebritate nec glandis hinc inde cessante. vicit tamen omne prohibendi commentum acumen arietis coagmenta fodiens lapidum recens structorum madoreque etiam tum infirmium.

7. dumque adhuc ferro certatur et ignibus, turri conlapsa cum patuisset iter in urbem, nudato propugnatoribus loco, quos periculi disiecerat magnitudo, Persarum agmina undique ululabili clamore sublato, nullo cohibente cuncta oppidi membra conplebant, caesisque promiscue paucissimis residui omnes mandatu Saporis vivi conprehensi ad regiones Persidis ultimas sunt asportati.

8. Tuebantur autem hanc civitatem legiones duae, prima Flavia primaque Parthica, et indigenae plures cum auxilio equitum ilico ob repentinum malum inclusorum, qui omnes, ut dixi, vinctis manibus ducebantur nullo iuvante nostrorum.

9 Nisibin enim sub pellibus agens pars maior exercitus custodiebat intervallo perquam longo discretam, alioqui numquam labenti Singarae vel temporibus priscis quisquam ferre auxilium potuit aquarum penuria cunctis circum arentibus locis. et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus id munimentum oportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.


VII
1. Exciso itaque oppido rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine inlectis defensoribus retenturus, munimentum inpendio validum in colle mediocriter edito positum vergensque in margines Tigridis atque, ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum, ad cuius tutelam tres legiones sunt deputatae, secunda Flavia secundaque Armeniaca et Parthica itidem secunda cum sagittariis pluribus Zabdicenis, in quorum solo tunc nobis obtemperantium hoc est municipium positum.

2. Primo igitur impetu cum agmine cataphractorum fulgentium rex ipse sublimior ceteris castrorum ambitum circumcursans prope labra ipsa fossarum venit audentius, petitusque ballistarum ictibus certis et sagittarum densitate, opertus armorum in modum testudinis contextorum abscessit innoxius.

3. ira tamen tum sequestrata caduceatoribus missis ex more clausos blandius hortabatur, ut vitae speique consulturi obsidium deditione solverent oportuna, reseratisque portis egressi supplices victori gentium semet offerrent.

4. Quibus adire propius ausis defensores moenium ideo pepercerunt, quod cohaerenter sibi iunctos duxerant isdem notos ingenuos Singarae captos: eorum enim miseratione telum nemo contorsit nec super pace respondit.

5. Deinde datis indutiis diei totius et noctis, ante alterius lucis initium Persarum populus omnis adortus avide vallum, acriter minans ac fremens, ubi ad ipsa moenia confidenter accessit, instabat vi magna resistentibus oppidanis.

6. Atque ea re sauciabantur plerique Parthorum, quod pars scalas vehentes, alii opponentes vimineas crates velut caeci pergebant introrsus nec nostris innocui. sagittarum enim nimbi crebrius volitantes stantes confertius perforabant, partibusque post solis occasum aequa iactura digressis, adpetente postridie luce, ardentius multo quam antea pugnabatur, hinc inde concinentibus tubis, nec minores strages utrubique visae sunt ambobus obstinatissime conluctatis.

7. Verum secuto die otio conmuni adsensu post aerumnas multiplices adtributo, cum magnus terror circumsisteret muros Persaeque paria formidarent, Christianae legis antistes exire se velle gestibus ostendebat et nutu, acceptaque fide quod redire permitteretur incolumis, usque ad tentoria regis accessit.

8. Ubi data copia dicendi quae vellet, suadebat placido sermone discedere Persas ad sua, post communes partis utriusque luctus formidari etiam maiores adfirmans forsitan adventuros. sed perstabat in cassum haec multaque similia disserendo, efferata vesania regis obstante, non ante castrorum excidium digredi pertinaciter adiurantis.

9. Perstrinxit tamen suspicio vana quaedam episcopum, ut opinor, licet adseveratione vulgata multorum, quod clandestino conloquio Saporem docuerat, quae moenium adpeteret membra ut fragilia intrinsecus et invalida. hocque exinde veri simile visum est, quod postea intuta loca carieque nutantia cum exsultatione magna, velut regentibus penetralium callidis contemplabiliter machinae feriebant hostiles.

10. Et quamquam angusti calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine inliti, quorum adsiduitate per proclive labentium machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.

11. Sed cum haec ita essent caderentque altrinsecus multi, ardebant magis oppugnatores naturali situ et ingenti opere munitum oppidum ante brumale sidus excindere, rabiem regis non ante sedari posse credentes. quocirca nec multa cruoris effusio, nec confixi mortiferis vulneribus plurimi ceteros ab audacia parili revocabant.

12. Sed diu cum exitio decernentes postremo periculis obiectavere semet abruptis, et agitantes arietes denso saxorum molarium pondere fomentisque ignium variis ire protinus vetabantur.

13. Verum unus aries residuis celsior umectis taurinis opertus exuviis, ideoque minus casus flammeos pertimescens aut tela, antegressus omnes repsit nisibus magnis ad murum vastoque acumine coagmenta lapidum fodiens turrim laxatam evertit. qua sonitu lapsa ingenti superstantes quoque repentina ruina deiecti diffractique vel obruti mortibus interiere diversis et insperatis, inventoque tutiore ascensu armata inruit multitudo.

14. Trepidis deinde superatorum auribus ululantium undique Persarum intonante fragore artius proelium intra muros exarsit, hostium nostrorumque catervis certantibus comminus, cum confertis inter se corporibus hinc indeque stricto mucrone nulli occurrentium parceretur.

15. Magna denique mole, ancipiti diu exitio renitentes obsessi postremo plebis inmensae ponderibus effuse disiecti sunt. et post haec iratorum hostium gladii quicquid inveniri poterat concidebant, abreptique sinibus matrum parvuli, ipsae quoque matres trucidabantur, nullo quid ageret respectante. inter tam funesta gens rapiendi cupidior, onusta spoliorum genere omni, captivorumque examen maximum ducens, tentoria repetivit exultans.

16. Rex tamen gaudio insolenti elatus diuque desiderio capiendae Phaenichae flagrans, munimenti perquam tempestivi, non ante discessit quam labefactata murorum parte reparata firmissime alimentisque adfatim conditis armatos ibi locaret insignis origine bellique artibus claros. verebatur enim, quod accidit, ne amissionem castrorum ingentium ferentes aegre Romani ad eadem obsidenda viribus magnis accingerentur.

17. Latius se proinde iactans additaque spe quicquid adgredi posset adipiscendi, interceptis castellis aliis vilioribus Virtam adoriri disposuit, munimentum valde vetustum, ut aedificatum a Macedone credatur Alexandro, in extremo quidem Mesopotamiae situm, sed muris velut sinuosis circumdatum et cornutis instructioneque varia inaccessum.

18. Quod cum omni arte temptaret, nunc promissis defensores alliciens, nunc poenas cruciabiles minitans, aliquotiens struere aggeres parans obsidionalesque admovens machinas, multis acceptis vulneribus quam inlatis, omisso vano incepto tandem abscessit.


VIII
1. Haec eo anno inter Tigrim gesta sunt et Euphratem. quae cum frequentibus nuntiis didicisset Constantius, metuens expeditiones Parthicas, hiemem apud Constantinopolim agens inpensiore cura limitem instruebat eoum omni apparatu bellorum. arma quoque et tirocinia cogens legionesque augens iuventutis validae supplementis, quarum statariae pugnae per orientales saepius eminuere procinctus, auxilia super his Scytharum poscebat mercede vel gratia, ut adulto vere profectus e Thraciis loca suspecta protinus occuparet.

2. Inter quae Iulianus apud Parisios hibernis locatis, summa coeptorum quorsum evaderet pertimescens, erat anxius, nusquam adsensurum Constantium factis multa volvendo considerans, apud quem sordebat ut infimus et contemptus.

3. circumspectis itaque trepidis rerum novarum exordiis legatos ad eum mittere statuit gesta docturos eisque concinentes litteras dedit, quid actum sit quidve fieri oporteat deinceps monens apertius et demonstrans.

4. quamquam eum haec dudum conperisse opinabatur relatu Decentii olim reversi et cubiculariorum recens de Galliis regressorum, qui ad Caesaream aliqua portavere sollemnia. et quamquam non repugnanter, tamen nec adrogantibus verbis quicquam scripsit ne videretur subito redundasse. Erat autem litterarum sensus huius modi:

5. ´Ego quidem propositi mei fidem non minus moribus quam foederum pacto, quoad fuit, umum semper atque idem sentiens conservavi, ut effectu multiplici claruit evidenter.

6. iamque inde uti me creatum Caesarem pugnarum horrendis fragoribus obiecisti, potestate delata contentus currentium ex voto prosperitatum nuntiis crebris ut apparitor fidus tuas aures implevi, nihil usquam periculis meis adsignans, cum documentis adsiduis constet, diffusis permixtisque passim Germanis in laboribus me semper visum omnium primum, in laborum refectione postremum.

7. Sed bona tua venia dixerim, siquid novatum est nunc, ut existimas: in multis bellis et asperis aetatem sine fructu conterens miles olim deliberatum implevit, fremens secundique inpatiens loci rectorem, cum nullas sibi vices a Caesare diuturni sudoris et victoriarum frequentium rependi posse contemplaretur.

8. cuius iracundiae nec dignitatum augmenta nec annuum merentis stipendium id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines adsueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus egentes trahebantur et nudi. unde solito saevius efferati nocte in unum collecti palatium obsidere, Augustum Iulianum vocibus magnis appellantes et crebris.

9. cohorrui, fateor, et secessi amendatusque dum potui salutem mussatione quaeritabam et latebris. cumque nullae darentur indutiae, libero pectoris muro, ut ita dixerim, saeptus, progressus ante conspectum omnium steti, molliri posse tumultum auctoritate ratus vel sermonibus blandis.

10. exarsere mirum in modum, eo usque provecti, ut, quoniam precibus vincere pertinaciam conabar, instanter mortem contiguis adsultibus intentarent. victus denique mecumque ipse contestans, quod alter confosso me forsitan libens declarabitur princeps, adsensus sum, vim lenire sperans armatam.

11. Gestorum hic textus est, quem mente quaeso accipito placida. nec actum quicquam secus existimes, vel susurrantes perniciosa malignos admittas, ad conpendia sua excitare secessiones principum adsuetos ; sed adulatione vitiorum altrice depulsa, excellentissimam virtutum omnium adverte iustitiam, et condicionum aequitatem, quam propono, bona fide suscipito, cum animo disputans haec statui Romano prodesse, nobisque, qui caritate sanguinis et fortunae superioris culmine sociamur.

12. ignosce enim: quae cum ratione poscuntur, non tam fieri cupio, quam a te utilia probari et recta, avide tua praecepta deinde quoque suscepturus.

13. Quae necesse sit fieri in conpendium redigam breve. equos praebebo currules Hispanos et miscendos Gentilibus atque Scutariis adulescentes Laetos quosdam, cis Rhenum editam barbarorum progeniem, vel certe ex dediticiis qui ad nostra desciscunt. et haec ad usque exitum vitae me spondeo non modo grato animo, verum cupido quoque facturum.

14. praefectos praetorio aequitate et meritis notos tua nobis dabit clementia, residuos ordinarios iudices militiaeque moderatores promovendos arbitrio meo concedi est consentaneum itidemque stipatores. stultum est enim, cum ante caveri possit ne fiat, eos ad latus imperatoris adscisci, quorum mores ignorantur et voluntates.

15. Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim: tirones ad peregrina et longinqua Galli mittere, diuturna perturbatione casibusque vexati gravissimis, nec sponte sua poterunt nec coacti, ne consumpta penitus iuventute, ut adfliguntur praeterita recordantes, ita desperatione pereant inpendentium.

16. nec Parthicis gentibus opponenda auxilia hinc acciri conveniet, cum adhuc nec barbarici sint impetus interclusi et, si dici quod verum est pateris, hae provinciae malis iactatae continuis externis indigeant adiumentis et fortibus.

17. Haec hortando, ut aestimo, salutariter scripsi poscens et rogans. scio enim, scio, nequid sublatius dicam cum imperio congruens, quas rerum acerbitates iam conclamatas et perditas concordia vicissim sibi cedentium principum meliorem revocavit in statum, cum appareat maiorum exemplo nostrorum moderatores haec et similia cogitantes, fortunate beateque vivendi reperire quodam modo viam, et ultimo tempori posteritatique iucundam sui memoriam commendareŞ.

18. His litteris iunctas secretiores alias Constantio offerendas clanculo misit obiurgatorias et mordaces, quarum seriem nec scrutari licuit nec, si licuisset, proferre decebat in publicum.

19. Ad id munus inplendum electi viri sunt gravis Pentadius officiorum magister, et Eutherius cubiculi tunc praepositus, post oblatas litteras relaturi nullo suppresso quae viderunt et super ordine futurorum fidenter acturi.

20. Auxerat inter haec coeptorum invidiam Florenti fuga praefecti, qui velut praesagiens concitandos motus ob militem, ut sermone tenus iactabatur, accitum, consulto discesserat Viennam, alimentariae rei gratia divelli causatus a Caesare, quem saepe tractatum asperius formidabat.

21. dein cum conperisset eum ad augustum culmen evectum, exigua ac prope nulla vivendi spe versus in metum, ut longe disiunctus, malis se, quae suspicabatur, exemit et necessitudine omni relicta digressus venit ad Constantium itineribus lentis, utque se nulli obnoxium culpae monstraret, Iulianum ut perduellem multis criminibus adpetebat.

22. cuius post abitum bene Iulianus cogitans et prudenter, scirique volens quod praesenti quoque pepercisset, caritates eius cum re familiari intacta, publici cursus usu permisso, ad orientem redire tutius inperavit.


IX
1. Nec minore studio secuti legati haec secum ferentes, quae praediximus, intentique ad viandum cum venirent ad iudices celsiores, oblique tenebantur, morasque per Italiam et Illyricum perpessi diuturnas et graves, tandem transfretati per Bosporum itineribusque lentis progressi, apud Caesaream Cappadociae etiam tum degentem invenere Constantium, Mazacam antehac nominatam, oportunam urbem et celebrem sub Argaei montis pedibus sitam.

2. qui intromissi data potestate offerunt scripta hisque recitatis ultra modum solitae indignationis excanduit imperator, limibusque oculis eos ad usque metum contuens mortis, egredi iussit, nihil post haec percontatus vel audire perpessus.

3. Perculsus tamen ardenter cunctatione stringebatur ambigua, utrum in Persas an contra Iulianum moveri iuberet acies quibus fidebat, haesitansque diu perpensis consiliis flexus est quorundam sententia utilium suasorum, et iter orientem versus edixit.

4. statim tamen et legatos absolvit et Leonam quaestorem suum in Gallias cum litteris datis ad Iulianum pergere celeri statuit gradu, nihil novatorum se adserens suscepisse, et eum, si saluti suae proximorumque consulit, tumenti flatu deposito intra Caesaris se potestatem continere praecipiens.

5. utque id facile formido intentatorum efficeret, velut magnis viribus fretus in locum Florentii praefectum praetorio Nebridium tum quaestorem eiusdem Caesaris promoverat, et Felicem notarium officiorum magistrum et quosdam alios. Gumoarium enim successorem Lupicini antequam sciretur huius modi quicquam magistrum provexit armorum.

6. Ingressus itaque Parisios Leonas susceptus ut honoratus et prudens, postridie principi progresso in campum cum multitudine armata pariter et plebeia, quam de industria convocarat, e tribunali, ut emineret altius, superstanti, scripta iubetur offerre. replicatoque volumine edicti, quod missum est, et legi ab exordio coepto, cum ventum fuisset ad locum id continentem, quod gesta omnia Constantius inprobans Caesaris potestatem sufficere Iuliano censebat, exclamabatur undique vocum terribilium sonu.

7. ´Auguste Iuliane, ut provincialis et miles et rei publicae decrevit auctoritas recreatae quidem, sed adhuc metuentis redivivos barbarorum excursusŞ.

8. Quibus auditis Leonas cum Iuliani litteris haec eadem indicantibus revertit incolumis, solusque admissus est ad praefecturam Nebridius. id enim Caesar quoque scribens ex sententia sua fore aperte praedixit. magistrum enim officiorum iam pridem ipse Anatolium ordinavit, libellis antea respondentem, et quosdam alios ut sibi utile videbatur et tutum.

9. Et quoniam cum haec ita procederent, timebatur Lupicinus licet absens agensque etiam tum apud Brittannos, homo superbae mentis et turgidae, eratque suspicio quod, si haec trans mare didicisset, novarum rerum materias excitaret, notarius Bononiam mittitur observaturus sollicite, ne quisquam fretum oceani transire permitteretur. quo vetito reversus Lupicinus, antequam horum quicquam sciret, nullas ciere potuit turbas


X
1. Iulianus tamen iam celsiore fortuna militisque fiducia laetior, ne intepesceret neve ut remissus argueretur et deses, legatis ad Constantium missis in limitem Germaniae secundae egressus est, omnique apparatu, quem flagitabat instans negotium, communitus Tricensimae oppido propinquabat.

2. Rheno exinde transmisso regionem subito pervasit Francorum, quos Atthuarios vocant, inquietorum hominum licentius etiam tum percursantium extima Galliarum. quos adortus subito nihil metuentes hostile nimiumque securos, quod scruposa viarum difficultate arcente nullum ad suos pagos introisse meminerant principem, superavit negotio levi: captisque plurimis et occisis, orantibus aliis qui superfuere, pacem ex arbitrio dedit, hoc prodesse possessoribus finitimis arbitratus.

3. unde reversus pari celeritate per flumen, praesidiaque limitis explorans diligenter et corrigens, ad usque Rauracos venit, locisque recuperatis, quae olim barbari intercepta retinebant ut propria, isdemque pleniore cura firmatis per Besantionem Viennam hiematurus abscessit.


XI
1. Hic per Gallias erat ordo gestorum. quae dum ita prospere succedunt et caute, Constantius adcitum Arsacen Armeniae regem summaque liberalitate susceptum praemonebat et hortabatur, ut nobis amicus esse perseveraret et fidus.

2. audiebat enim saepius eum temptatum a rege Persarum fallaciis et minis et dolis, ut Romanorum societate posthabita suis rationibus stringeretur.

3. qui crebro adiurans animam prius posse amittere quam sententiam, muneratus cum comitibus, quos duxerat, redit ad regnum nihil ausus temerare postea promissorum, obligatus gratiarum multiplici nexu Constantio, inter quas illud potius excellebat quod Olympiada, Ablabi filiam praefecti quondam praetorio, ei copulaverat coniugem, sponsam fratris sui Constantis.

4. Quo dimisso a Cappadocia ipse per Melitenam, minoris Armeniae oppidum, et Lacotena et Samosata transito Euphrate Edessam venit, ibique dum agmina undique convenientium militum et dei cibariae abundantes copias operitur, diu moratus post aequinoctium egreditur autumnale Amidam petens.

5. Cuius cum prope venisset moenia, favillis oppleta collustrans flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades. ibi tunc forte Vrsulus

2 praesens, qui aerarium tuebatur, dolore percitus exclamavit ´en quibus animis urbes a milite defenduntur, cui ut abundare stipendium possit imperii opes iam fatiscunt!Ş. quod dictum ita amarum militaris multitudo postea apud Chalcedona recordata ad eius exitium consurrexit.

6. Exinde cuneis confertis incedens cum Bezabden adventaret, fixis tentoriis, vallo fossarumque altitudine circumsaeptis, obequitans castrorum ambitum longius, docebatur relatione multorum instaurata esse firmius loca, quae antehac incuria corruperat vetustatis.

7. et nequid omitteret, quod ante fervorem certaminum erat necessario praestruendum, viris prudentibus missis condicione posita dupla urgebat moenium defensores redire ad suos, alienis sine cruore concessis, aut in dicionem venire Romanam dignitatibus augendos et praemiis. atque cum illi destinatione nativa reniterentur ut clarentes periculisque et laboribus iam cuncta obsidioni congrua parabantur.

8. Densis itaque ordinibus cum tubarum incitamentis latera oppidi cuncta adortus alacris miles, legionibus in testudines varias conglobatis, paulatim tuto progrediens subruere moenia conabatur, et quia telorum omne genus in subeuntes effundebatur, nexu clypeorum soluto discessum est, in receptum canentibus signis.

9. laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce curiosius tecti, elatis passim clamoribus ascensus undique temptabant. et licet defensoribus obtentis ciliciis ne conspicerentur ab hostibus latebant intrinsecus, tamen, quotiens flagitabat necessitas, lacertos fortiter exsertantes lapidibus subiectos incessebant et telis.

10. et vimineae crates cum procederent confidenter essentque parietibus contiguae, dolia desuper cadebant, molae et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis cum periculis ultimis evadebant.

11. Decimo itaque postquam pugnari coeptum est die, cum spes nostrorum interiora cuncta maerore conpleret, transferri placuerat molem arietis magnam, quam Persae quondam Antiochia pulsibus eius excisa relatam reliquerant apud Carras, quae subito visa aptataque faberrime, clausorum hebetaverat mentes ad usque deditionis remedia paene prolapsas, ni resumptis viribus opponenda minaci machinae praeparassent.

12. nec temeritas post haec cessaverat nec consilium. namque dum instrueretur aries vetustus et dissolutus, ut facile veheretur omni arte.


LIBER XXI

I
1. Intercluso hac bellorum difficili sorte Constantio trans flumen Euphratem, Iulianus agens apud Viennam formandis in futura consiliis dies inpendebat et noctes, quantum opes patiebantur angustae altius semet adtollens, semperque ambigens utrum Constantium modis omnibus alliceret in concordiam, an terroris incutiendi gratia lacesseret prior.

2. quae sollicite reputans utrumque formidabat, et amicum cruentum et in aerumnis civilibus saepe victorem, maximeque Galli fratris exemplum mentem eius anxiam suspendebat, quem inertia mixtaeque periuriis fraudes prodidere quorundam.

3. erigebat tamen aliquotiens animum ad multa et urgentia, tutissimum ratus inimicum se ex confesso monstrare ei, cuius ex praeteritis motus coniectabat ut prudens, ne per amicitias fictas insidiis falleretur occultis.

4. parvi igitur habitis, quae per Leonam Constantius scripserat, nulloque arbitrio eius promotorum suscepto praeter Nebridium, quinquennalia Augustus iam edidit: et ambitioso diademate utebatur lapidum fulgore distincto, cum inter exordia principatus adsumpti vili corona circumdatus erat xystarchae similis purpurato.

5. inter quae Helenae coniugis defunctae suprema miserat Romam in suburbano viae Nomentanae condenda, ubi uxor quoque Galli quondam, soror eius, sepulta est Constantina.

6. Accedebat autem incendebatque eius cupiditatem, pacatis iam Galliis incessere ultro Constantium, coniciens eum per vaticinandi praesagia multa, quae callebat, et somnia e vita protinus excessurum.

7. Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi malivoli praenoscendi futura pravas artes adsignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accidere poterit doctrinae genus haud leve.

8. elementorum omnium spiritus, utpote perennium corporum praesentiendi motu semper et ubique vigens, ex his, quae per disciplinas varias adfectamus, participat nobiscum munera divinandi: et substantiales potestates ritu diverso placatae, velut ex perpetuis fontium venis, vaticina mortalitati suppeditant verba, quibus numen praeesse dicitur Themidis, quam ex eo quod fixa fatali lege decreta praescire facit in posterum, quae tetheimena sermo Graecus appellat, ita cognominatam in cubili solioque Iovis vigoris vivifici theologi veteres conlocarunt.

9. Auguria et auspicia non volucrum arbitrio futura nescientium conliguntur - nec enim hoc vel insipiens quisquam dicet - sed volatus avium dirigit deus, ut rostrum sonans aut praetervolans pinna turbido meatu vel leni futura praemonstret. amat enim benignitas numinis, seu quod merentur homines, seu quod tangitur eorum adfectione, his quoque artibus prodere quae inpendent.

10. Extis itidem pecudum attenti fatidicis, in species converti suetis innumeras, accidentia sciunt. cuius disciplinae Tages nomine quidam monstrator est, ut fabulantur, in Etruriae partibus emersisse subito visus e terra.

11. Aperiunt tunc quoque ventura cum aestuant hominum corda sed locuntur divina. sol enim, ut aiunt physici, mens mundi, nostras mentes ex sese velut scintillas diffunditans cum eas incenderit vehementius, futuri conscias reddit. unde Sibyllae crebro se dicunt ardere torrente vi magna flammarum. multa significant super his crepitus vocum et occurrentia signa, tonitrua quin etiam et fulgura et fulmina itidemque siderum sulci.

12. Somniorum autem rata fides et indubitabilis foret, ni ratiocinantes coniectura fallerentur. interdumque, ut Aristoteles adfirmat, tum fixa sunt et stabilia, cum animantis altius quiescentis ocularis pupilla neutrubi inclinata rectissime cernit.

13. et quia vanities aliquotiens plebeia strepit, haec inperite mussando, si esset praesentiendi notitia quaedam, cur ille se casurum in bello vel alius hoc se passurum ignoravit aut illud, sufficiet dici, quod et grammaticus locutus interdum est barbare, et absurde cecinit musicus, et ignoravit remedium medicus: at non ideo nec grammatica nec musica nec medicina subsistit.

14. unde praeclare hoc quoque ut alia Tullius ´signa ostendunturŞ ait ´a dis rerum futurarum. in his siqui erraverit, non deorum natura sed hominum coniectura peccavitŞ. ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur.


II
1. Cum apud Parisios adhuc Caesar Iulianus quatiens scutum variis motibus exerceretur in campo, axiculis, quis orbis erat conpaginatus, in vanum excussis ampla remanserat sola, quam retinens valida manu stringebat.

2. territisque ut omine diro praesentibus cunctis ´nemoŞ inquit ´vereatur: habeo firmiter quod tenebamŞ. item cum apud Viennam postea quiesceret sobrius, horrore medio noctis imago quaedam visa splendidior hos ei versus heroos modo non vigilanti aperte dixit eadem saepius replicando, quibus fretus nihil asperum sibi superesse existimabat Zeus hotan eis platy terma molei klytou hydrochooio Parthenikes de Kronos moirei bainei epi pempte eikostei, basileus Konstantios Asidos aies terma philou biotou stygeron kai epodynon hexei.

3. agebat itaque nihil interim de statu rerum praesentium mutans, sed animo tranquillo et quieto incidentia cuncta disponens paulatimque sese conroborans ut dignitatis augmento virium quoque congruerent incrementa

4. utque omnes nullo inpediente ad sui favorem inliceret, adhaerere cultui Christiano fingebat, a quo iam pridem occulte desciverat, arcanorum participibus paucis, haruspicinae auguriisque intentus et ceteris quae deorum semper fecere cultores.

5. et ut haec interim celarentur, feriarum die, quem celebrantes mense Ianuario Christiani Epiphania dictitant, progressus in eorum ecclesiam sollemniter numine orato discessit.


III
1. Dum haec ita aguntur, propinquante iam vere, nuntio percitus inopino ad tristitiam versus est et maerorem. didicit enim Alamannos a pago Vadomarii exorsos, unde nihil post ictum foedus sperabatur incommodum, vastare confinis Raetiis tractus, nihilque sinere intemptatum manus, praedatorias fusius discurrentes.

2. quod ne dissimulatum redivivas bellorum materias excitaret, Libinonem quendam comitem cum Celtis et Petulantibus misit hiemantibus secum, negotium, ut poscebat ratio, correcturum.

3. qui cum mature prope oppidum Sanctionem venisset longe visus a barbaris, qui iam certamina meditantes sese per valles abdiderant, hortatusque milites licet numero inpares, cupidine tamen pugnandi vehementius inritatos, adgreditur inconsulte Germanos interque dimicandi exordia ipse concidit omnium primus, cuius interitu erecta barbarorum fiducia Romanisque ad ducis vindictam accensis certamen committitur obstinatum, et urgente magnitudinis mole disiecti sunt nostri occisis paucis et vulneratis.

4. Cum hoc Vadomario et Gundomado eius fratre itidem rege Constantius, ut iam relatum est, firmaverat pacem. post quae mortuo Gundomado hunc sibi fore existimans fidum secretorumque taciturnum exsecutorem et efficacem mandabat, si famae solius admittenda est fides, scribebatque, ut tamquam rupto concordiae pacto subinde conlimitia sibi vicina vexaret, quo Iulianus id metuens nusquam a tutela discederet Galliarum.

5. quibus, ut dignum est credere, obtemperans Vadomarius haec et similia perpetrabat, ad perstringendum fallendumque miris modis ab aetatis primitiis callens, ut postea quoque ducatum per Phoenicen regens ostendit. sed re ipsa convictus abstinuit. capto enim a stationariis militibus notario, quem miserat ad Constantium, scrutatoque siquid portaret, epistula eius reperta est, in qua praeter alia multa id quoque scripserat ´Caesar tuus disciplinam non habetŞ. Iulianum autem adsidue per litteras dominum et Augustum appellabat et deum.


IV
1. Haec ut erant periculosa et dubia, Iulianus in exitiale malum eruptura considerans, in unum omni cogitatione intenta, eum incautum rapere festinabat, ut securitatem suam provinciarumque locaret in tuto, et iniit consilium tale.

2. Philagrium notarium, orientis postea comitem, ad eas miserat partes, cuius prudentiae fidebat olim sibi conperti, eique inter multa, quae pro captu instantium rerum erat acturus, signatam quoque chartulam tradidit, mandavitque, ne aperiret vel recitaret nisi Vadomario viso cis Rhenum.

3. perrexit Philagrius ut praeceptum est, eoque praesente et negotiis adstricto diversis transgressus Vadomarius flumen, ut nihil in profunda metuens pace, nihilque secus gestorum simulans scire, viso praeposito militum ibi degentium, pauca locutus ex more, ultro semet, ut suspicionis nihil relinqueret abiturus, ad convivium eius venire promisit, ad quod erat etiam Philagrius invitatus.

4. qui statim ingressus, rege conspecto imperatoris recordatus est verba, causatusque rem seriam et urgentem, ad diversorium rediit, scriptisque lectis doctus quid agi conveniret, confestim reversus discubuit inter ceteros.

5. finitisque epulis Vadomarium fortiter adprehensum rectori militum arte custodiendum apud signa conmisit, textu lecto iussorum, comitibus eius ad sua redire conpulsis, super quibus nihil fuerat imperatum.

6. exhibitus tamen idem rex ad principis castra iamque spe veniae omni praeclusa, cum interceptum notarium et quae scripserat ad Constantium conperisset iam publicata, ne convicio quidem tenus conpellatus missus est ad Hispanias. id enim studio curabatur ingenti, ne Iuliano discedente a Galliis inmanissimus homo provinciarum statum aegre conpositum licentius conturbaret.

7. Hoc casu elatior Iulianus, regis opinione citius intercepti, quem profecturus ad longinqua formidabat, nihil remittentibus curis barbaros adoriri disposuit, quos peremisse Libinonem comitem in congressu cum militibus docuimus paucis.

8. et ne rumor adventus sui eos ad remotiora traduceret, superato Rheno noctis alto silentio cum auxiliorum expeditissimis globis nihil metuentes huius modi circumvenit, excitatosque hostilium fragore armorum dum gladios circumspectant et tela, celeriter involavit et quosdam occidit, orantes alios praedamque offerentes dediticios cepit, reliquis, qui remansere, pacem precantibus dedit quietem pollicitis firmam.


V
1. Quae dum mentibus aguntur erectis, coniectans quantas intestinae cladis excitaverat moles, nihilque tam convenire conatibus subitis quam celeritatem sagaci praevidens mente, professa palam defectione se tutiorem fore existimavit, incertusque de militum fide, placata ritu secretiore Bellona, classico ad contionem exercitu convocato, saxeo suggestu insistens, iamque, ut apparebat, fidentior haec clarius solito disserebat:

2. ´Iam dudum tacita deliberatione vos aestimo, magni commilitones, gestorum excitos amplitudine hoc operiri consilium ut eventus, qui sperantur, perpendi possint et praecaveri. plus enim audire quam loqui militem decet actibus coalitum ... gloriosis, nec alia spectatae aequitatis sentire rectorem, quam ea, quae laudari digne potuerunt et probari. ut igitur quae proposui abiectius absolvam, advertite oro benivole, quae sermone brevi percurram.

3. Arbitrio dei caelestis vobis inter ipsa iuventae rudimenta permixtus inruptiones Alamannorum adsiduas et Francorum populandique iugem licentiam fregi, et vigore communi Romanis agminibus quotiens libet Rhenum pervium feci, contra rumorum fremitus gentiumque validarum violentos excursus stando inmobilis, virtutis vestrae nimirum firmamento confisus.

4. et haec laborum, quos exhausimus, Galliae spectatrices post funera multa iacturasque recreatae diuturnas et graves, posteritati per aetatum examina commendabunt.

5. at nunc cum auctoritate vestri iudicii rerumque necessitate conpulsus ad augustum elatus sum culmen, deo vobisque fautoribus, si fortuna coeptis adfuerit, altius adfecto maiora, id prae me ferens quod exercitui, cuius aequitas armorumque inclaruit magnitudo, domi moderatus visus sum et tranquillus et in crebritate bellorum contra conspiratas gentium copias consideratus et cautus.

6. ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem, ut puto, cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, inpraepedito cursu tendentes Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.

7. at vos ex more fidentium ducum iuramento quaeso concordiam spondete mansuram et fidem, operam mihi navaturo sedulam et solitam, nequid agatur inconsultum et segne, et producturo, siquis exegerit, incorruptam conscientiam meam, quod nihil voluntate praeter ea, quae in commune conducunt, adgrediar aut temptabo.

8. Illud sane obtestor et rogo observate, ne inpetu gliscentis ardoris in privatorum damna quisquam vestrum exiliat, id cogitans quod ita nos inlustrarunt hostium innumerae strages, ut indemnitas provinciarum et salus exemplis virtutum pervulgataeŞ.

9. Hoc sermone imperatoris vice alicuius oraculi conprobato mota est incitatius contio et rerum cupida novandarum unanimanti consensu voces horrendas inmani scutorum fragore miscebat, magnum elatumque ducem et, ut experta est, fortunatum domitorem gentium adpellans et regum.

10. iussique universi in eius nomen iurare sollemniter gladiis cervicibus suis admotis sub exsecrationibus diris verbis iuravere conceptis omnes pro eo casus, quoad vitam profuderint, si id necessitas exegerit, perlaturos; quae secuti rectores omnesque principis proximi fidem simili religione firmarunt.

11. Solus omnium licet proposito stabili, audacter tamen praefectus repugnavit Nebridius, iuris iurandi nexu contra Constantium nequaquam se constringi posse commemorans, cuius beneficiis obligatus erat crebris et multis. I

2. quibus auditis cum stantes propius milites acriter inflammati eum adpeterent trucidandum, ad genua sua prolapsum imperator paludamento protexit, indeque reversus in regiam cum antegressum eum vidisset supplicemque iacentem orare, ut levandi causa timoris ei porrigeret dexteram ´ecquidŞ ait ´praecipuum amicis servabitur, si tu manum tetigeris meam? sed hinc quo libet abi securusŞ. hocque audito ille innoxius ad larem suum recessit in Tusciam.

13. his Iulianus, ut poscebat negotii magnitudo, praestructis expertus, quid in rebus tumultuosis anteversio valeat et praegressus, per tesseram edicto itinere in Pannonias, castris promotis et signis temere se fortunae conmisit ambiguae.


VI
1. Replicare nunc convenit tempori et narrare summatim quae, dum aguntur in Galliis ante dicta, Constantius hiemans Antiochiae domi militiaeque perfecit. inter conplures alios honore conspicuos adoraturi imperatorem peregre venientem ordinantur etiam ex tribunis insignibus.

2. cum igitur a Mesopotamia reversus Constantius hoc exciperetur officio, Amphilochius quidam ex tribuno Paphlago, quem dudum sub Constante militantem discordiarum sevisse causas inter primores fratres suspiciones contiguae veritati pulsabant, ausus paulo petulantius stare, ut ipse quoque ad parile obsequium admittendus, agnitus est et prohibitus, strepentibusque multis et intueri lucem ulterius non debere clamantibus ut perduellem et obstinatum, Constantius circa haec lenior solito ´desiniteŞ ait ´urgere hominem ut existimo sontem sed nondum aperte convictum et mementote quod, siquid admisit huius modi, sub obtutibus meis conscientiae ipsius sententia punietur, quam latere non poterit Ş et ita discessum est.

3. postridie ludis Circensibus idem ex adverso imperatoris, ubi consueverat, spectans repentino clamore sublato cum certamen opinatum emitteretur, diffractis cancellis, quibus una cum pluribus incumbebat, cunctis cum eo in vanum excussis laesisque leviter paucis, interna conpage disrupta efflasse spiritum repertus solus, unde Constantius futurorum quoque praescius exsultabat.

4. Eodem tempore Faustinam nomine sortitus est coniugem amissa iam pridem Eusebia, cuius fratres erant Eusebius et Hypatius consulares, corporis morumque pulchritudine pluribus antistante et in culmine tam celso humana, cuius favore iustissimo exemptum periculis declaratumque Caesarem rettulimus Iulianum.

5. Habita est isdem diebus etiam Florentii ratio e Galliis novitatis metu digressi, et Anatolio recens mortuo praefecto praetorio per Illyricum, ad eius mittitur locum, cumque Tauro itidem praefecto praetorio per Italiam amplissimi suscepit insignia magistratus.

6. Parabantur nihilo minus externorum atque civilium instrumenta bellorum et augebatur turmarum equestrium numerus parique studio supplementa legionibus scripta sunt indictis per provincias tirociniis, omnisque ordo et professio vexabatur, vestem armaque exhibens et tormenta, aurum quin etiam et argentum, multiplicisque rei cibariae copias et diversa genera iumentorum.

7. et quia Persarum rege ob difficultatem hiberni temporis aegre contruso, reserata caeli temperie validior impetus timebatur, ad Transtigritanos reges et satrapas legati cum muneribus missi sunt amplis, monituri cunctos et hortaturi nostra sentire et nihil fallax temptare vel fraudulentum.

8. ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur et multiformibus donis, damna negotis Romanis inlaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.

9. inter tot urgentia Hermogene defuncto ad praefecturam promovetur Helpidius ortus in Paphlagonia, aspectu vilis et lingua sed simplicioris ingenii, incruentus et mitis adeo, ut cum ei coram innocentem quendam torquere Constantius praecepisset, aequo animo abrogari sibi potestatem oraret haecque potioribus aliis ex sententia principis agenda permitti.


VII
1. Rigore itaque instantium negotiorum anceps Constantius, quid capesseret ambigebat, diu multumque anxius, utrum Iulianum peteret et longinqua, an Parthos repelleret iam transituros ut minabantur Euphratem, haerensque tandem cum ducibus communicato saepe consilio, in id flexus est, ut finito propiore bello vel certe mollito, nullo post terga relicto quem formidaret, Illyriis percursis et Italia, ut rebatur, Iulianum inter exordia ipsa coeptorum tamquam venaticiam praedam caperet. hoc enim ad leniendum suorum metum subinde praedicabat.

2. tamen ne intepesceret aut omisisse belli videretur aliud latus, adventus sui terrorem ubique dispergens, veritusque ne Africa absente eo perrumperetur ad omnes casus principibus oportuna, velut finibus orientis egressus per mare notarium misit Gaudentium

2, quem exploratorem actuum Iuliani per Gallias aliquamdiu fuisse praestrinximus.

3. hunc enim obsequio celeri cuncta consideratione gemina efficere posse sperabat, quod adversam partem metueret offensam, et properabit nanctus hanc oportunitatem commendari Constantio, quem credebat procul dubio fore victorem: nemo enim omnium tunc ab hac constanti sententia discrepabat.

4. qui cum eo venisset, mandatorum principis memor per litteras Cretione comite quid ageretur edocto reliquisque rectoribus, lecto undique milite fortiore translatisque ab utraque Mauritania discursatoribus expeditis, Aquitaniae et Italiae obiecta litora tuebatur artissime.

5. neque id consilium fefellit Constantium. eo enim superstite nullus adversorum illas tetigit terras, licet oram Siciliensem a Lilybaeo protentam ad Pachynum multitudo servabat armata, si patuisset facultas, ocius transitura.

6. His pro rerum ratione, ut sibi prodesse existimabat Constantius, aliisque minutis et levioribus ordinatis, ducum nuntiis docebatur et litteris Persarum copias in unum coactas, rege turgido praeeunte, iam prope margines tendere Tigridis, incertum quonam erumpere cogitantes.

7. quibus percitus, ut propius agens futuros possit antevenire conatus, quam primum hibernis egressus, accito undique equitatu peditumque robore, quo fidebat, per Capersanam Euphrate navali ponte transcurso Edessam petit uberem commeatibus et munitam, ibi parumper operiens dum exploratores aut perfugae motum castrorum hostilium indicarent.


VIII
1. Discedens inter haec Iulianus a Rauracis, peractis, quae docuimus dudum, Sallustium praefectum promotum remisit in Gallias, Germaniano iusso vicem tueri Nebridii, itidemque Nevittae magisterium commisit armorum, Gumoarium proditorem antiquum timens, quem cum Scutarios ageret, latenter prodidisse Veteranionem suum principem audiebat; et Iovio quaesturam, cuius in actibus Magnenti

6 meminimus, et Mamertino largitiones curandas, et Dagalaifum praefecit domesticis, aliosque plures ex arbitrio suo militibus regendis adposuit, quorum merita norat et fidem.

2. profecturus itaque per Marcianas silvas viasque iunctas Histri fluminis ripis, inter subita vehementer incertus id verebatur ne contemptus ut comitantibus paucis multitudinem offenderet repugnantem.

3. quod ne fieret consilio sollerti praevidit et agminibus distributis, per itinera Italiae nota quosdam properaturos cum Iovino misit et Iovio, alios per mediterranea Raetiarum magistro equitum Nevittae commissos, quo diffusi per varia opinionem numeri praeberent immensi, formidineque cuncta conplerent. id enim et Alexander Magnus et deinde alii plures negotio ita poscente periti fecere ductores.

4. mandabat tamen egressis, ut tamquam hoste protinus occursuro tutius graderentur, stationesque nocturnas agerent et vigilias, ne improviso hostium invaderentur excursu.


IX
1. Quibus ita, ut videbatur, apte dispositis, more quo tractus perruperat saepe barbaricos, contextis successibus fidens porrectius ire pergebat.

2. cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos oportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens quod toleranter et fortiter nullius cibi indigens mundioris sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: sperare enim aiebat prope rivum se cenaturum.

3. fama vero, quae mille, ut aiunt, linguis rerum mire exaggerat fidem, per Illyrios omnes celebrior fundebatur, Iulianum strata per Gallias multitudine regum et gentium, numeroso exercitu et successibus tumidum variis adventare.

4 quo rumore perculsus praefectus praetorio Taurus ut hostem vitans externum mature discessit, vectusque mutatione celeri cursus publici, transitis Alpibus Iuliis eodem ictu Florentium itidem praefectum secum abduxit.

5. levibus tamen indiciis super Iuliani motu Lucillianus percitus comes, qui per illas regiones rem curabat ea tempestate castrensem, agensque apud Sirmium milites congregans, quos ex stationibus propriis acciri celeritatis ratio permittebat, venturo resistere cogitabat.

6. sed ille ut fax vel incensus malleolus volucriter ad destinata festinans, cum venisset Bononeam a Sirmio miliario nono disparatam et decimo, senescente luna ideoque obscurante noctis maximam partem e navi exiluit inprovisus, statimque Dagalaifum misit cum expeditis ad Lucillianum vocandum trahendumque si reniteretur.

7. qui tum etiam quiescens cum strepitu excitatus turbulento vidisset ignotorum hominum se circulo circumsaeptum, concepto negotio et imperatorii nominis metu praestrictus, praeceptis paruit invitissimus, secutusque alienum arbitrium magister equitum paulo ante superbus et ferox, iumentoque inpositus repentino, principi ut captivus offertur ignobilis, oppressam terrore vix colligens mentem.

8. verum cum primitus visus adorandae purpurae datam sibi copiam advertisset, recreatus tandem suique securus ´incauteŞ inquit ´imperator et temere cum paucis alienis partibus te conmisistiŞ. cui amarum Iulianus subridens ´haec verba prudentia servaŞ inquit ´Constantio. maiestatis enim insigne non ut consiliario tibi, sed ut desinas pavere porrexiŞ.


X
1. Nihil deinde amoto Lucilliano differendum nec agendum segne ratus, ut erat in rebus trepidis audax et confidentior, civitatem ut praesumebat dediticiam petens, citis passibus incedebat, eumque suburbanis propinquantem amplis nimiumque protentis, militaris et omnis generis turba cum lumine multo et floribus votisque faustis Augustum adpellans et dominum duxit in regiam.

2. qui eventu laetus et omine, firmata spe venturorum, quod ad exemplum urbium matris populosae et celebris per alias quoque civitates ut sidus salutare susciperetur, edito postridie curuli certamine cum gaudio plebis, ubi lux excanduit tertia, morarum impatiens percursis aggeribus publicis Succos nemine auso resistere praesidiis occupavit, isdemque tuendis Nevittam praefecit ut fidum. cuius loci situm exnunc conveniet ostendi.

3. Consertae celsorum montium summitates Haemi et Rhodopes, quorum alter ab ipsis Histri marginibus, alter ab Axii fluminis citeriore parte consurgit, in angustias tumulosis collibus desinentes Illyrios interscindunt et Thracas, hinc vicinae mediterraneis Dacis et Serdicae, inde Thracias despectantes et Philippopolim, civitates amplas et nobiles, et tamquam natura in dicionem Romanam redigendas nationes circumsitas praenoscente, ita figuratae consulto, inter artos colles quondam hiantes obscurius, ad magnitudinem splendoremque postea rebus elatis patefactae sunt et carpentis, aditibusque aliquotiens clausis magnorum ducum populorumque reppulere conatus.

4. et pars, quae Illyricum spectat, mollius edita velut incauta subinde superatur. latus vero e regione oppositum Thraciis prona humilitate deruptum hincque et inde fragosis tramitibus inpeditum difficile scanditur etiam nullo vetante. sub hac altitudine aggerum utrubique spatiosa camporum planities iacet, superior ad usque Iulias Alpes extenta, inferior ita resupina et panda ut nullis habitetur obstaculis ad usque fretum et Propontidem.

5. His ut in re tali tamque urgenti conpositis, magistro equitum illic relicto imperator revertitur Naessum copiosum oppidum, quo inpraepedite cuncta disponeret suis utilitatibus profutura.

6. ubi Victorem apud Sirmium visum scriptorem historicum exindeque venire praeceptum, Pannoniae secundae consularem praefecit et honoravit aenea statua, virum sobrietatis gratia aemulandum, multo post urbi praefectum.

7. iamque altius se extollens et numquam credens ad concordiam provocari posse Constantium, orationem acrem et invectivam, probra quaedam in eum explanantem et vitia, scripserat ad senatum. quae cum Tertullo administrante adhuc praefecturam recitarentur in curia, eminuit nobilitatis cum speciosa fiducia benignitas grata. exclamatum est enim in unum cunctorum sententia congruente ´auctori tuo reverentiam rogamusŞ.

8. Tunc et memoriam Constantini ut novatoris turbatorisque priscarum legum et moris antiquitus recepti vexavit, eum aperte incusans, quod barbaros omnium primus ad usque fasces auxerat et trabeas consulares, insulse nimirum et leviter, qui cum vitare deberet id quod infestius obiurgavit, brevi postea Mamertino in consulatu iunxit Nevittam nec splendore nec usu nec gloria horum similem, quibus magistratum amplissimum detulerat Constantinus : contra inconsummatum et subagrestem et, quod minus erat ferendum, celsa in potestate crudelem .


XI
1. Haec et talia cogitanti sollicitoque super maximis rebus et seriis, nuntius metuendus intimatur et insperatus, ausa indicans quorundam inmania, inpeditura cursus eius ardentes, ni vigilanter haec quoque antequam adolescerent hebetasset. quae breviter exponentur.

2. Duas legiones Constantiacas addita una sagittariorum cohorte, quas invenerat apud Sirmium, ut suspectae adhuc fidei per speciem necessitatum urgentium misit in Gallias. quae pigrius motae spatiaque itinerum longa et Germanos hostes truces et adsiduos formidantes, novare quaedam moliebantur auctore et incitatore Nigrino, equitum turmae tribuno in Mesopotamia genito: reque digesta per secreta conloquia et alto roborata silentio, cum Aquileiam pervenissent uberem situ et opibus murisque circumdatam validis, eam hostiliter repente clausere iuvante indigena plebe tumultus horrorem, cui Constanti nomen erat tum etiam amicum.

3. et obseratis aditibus turribusque armatis et propugnaculis, futurae concertationi praeparabant utilia, interim soluti et liberi, hocque facinore ita audaci ad favendum Constanti partibus ut superstitis Italicos incolas excitabant.


XII
1. Quibus Iulianus acceptis, agens tunc apud Naessum nihil a tergo timens adversum, legensque et audiens hanc civitatem circumsessam quidem aliquotiens, numquam tamen excisam aut deditam, inpensiore studio sibi sociare vel fraude vel diversis adulationum generibus, antequam maius oriretur aliquid, properabat.

2. ideoque Iovinum magistrum equitum venientem per Alpes, Noricosque ingressum ad id, quod exarserat, quoquo modo corrigendum redire citius imperavit et nequid deesset, milites omnes, qui comitatum sequebantur aut signa, retineri iussit per idem oppidum transeuntes pro viribus laturos auxilium.

3. Hisque dispositis ipse haut diu postea cognita morte Constanti, discursis Thraciis Constantinopolim introiit: ac saepe doctus lentius fore id obsidium quam verendum, Immone cum comitibus aliis ad hoc destinato removit exinde Iovinum, alia quae potiores flagitabant necessitates acturum.

4. Ordine itaque scutorum gemino Aquileia circumsaepta, concinentibus sententiis ducum conveniens visum est ad deditionem allicere defensores minacium blandorumque varietate sermonum: et multis ultro citroque dictitatis in inmensum obstinatione gliscente ex conloquio re infecta disceditur.

5. et quia nihil praeter pugnam iam sperabatur, curatis utrubique cibo somnoque corporibus, aurora iam surgente, concrepante sonitu bucinorum partes accensae in clades mutuas, ferocientes magis quam consultius elatis clamoribus ferebantur.

6. pluteos igitur praeferentes oppugnatores cratesque densius textas, sensim incedentes et caute, murorum ima suffodere ferramentorum multitudine conabantur, factas plerique vehentes ad mensuram moenium scalas, iamque parietibus paene contigui pars lapidibus volutis in pronum conlisi, pars confixi stridentibus iaculis retroque gradientes averterunt secum omnes alios metu similium a proposito pugnandi detortos.

7. hoc primo congressu erecti in audaciam clausi, adsumpta fiducia meliorum parvi ducebant restantia, mentibusque fundatis et conpositis per oportuna tormentis, indefesso labore vigilias et cetera subsidia securitatis implebant.

8. contra munitores licet pavore discriminum anxii, pudore tamen, ne secordes viderentur et segnes, ubi parum vis procedebat Marte aperto temptata, ad instrumenta obsidionalium artium transtulerunt. et quia nec arietibus admovendis nec ad intemptandas machinas vel ut possint forari cuniculi inveniebatur usquam habilis locus, disparatione brevi civitatem Natisone amni praeterlabente, commentum excogitatum est cum veteribus admirandum.

9. constructas veloci studio ligneas turres propugnaculis hostium celsiores inposuere trigeminis navibus valde sibi conexis, quibus insistentes armati uno parique ardore prohibitores dispellere conlatis ex propinquo viribus nitebantur: subterque expediti velites a turrium cavernis egressi, iniectis ponticulis, quos ante conpaginarant, transgredi festinarunt indiviso negotio ut, dum vicissim missilibus se petunt et saxis utrimquesecus alte locati, hi qui transiere per pontes, nullo interpellante aedificii parte convulsa aditus in penetralia reserarent.

10. verum summa coepti prudentis aliorsum evasit. cum enim adventarent iam turres, contortis malleolis madentibus pice, harundine quin etiam, sarmentis ac vario fomite flammarum incessebantur. quae quoniam incendio celeri ponderibusque trepide superstantium inclinatae prociderunt in flumen, armatorum aliqui per earum fastigia interibant eminus confixi tormentis.

11. inter quae destituti pedites post navalium sociorum occasum obtriti sunt saxis inmanibus praeter paucos, quos morte scilicet per inpedita suffugia velocitas exemerat pedum. ad ultimum certamine protracto in vesperam, datoque signo in receptum, ex more ambo digressi diei residuum animis egere disparibus.

12. munitorum enim maerores, funera lugentium propria, prohibitores spe iam superandi firmabant, licet ipsi quoque paucos gemebant amissos. properabatur tamen nihilo minus et, quantum recreandis viribus quiete et cibo satis fuit, tributo per noctis integrae spatium, reparatur lucis exordio proelium incitamento tubarum.

13. et quidam elatis super capita scutis ut pugnaturi levius, alii vehentes umeris ut antea scalas ferventique impetu procurrentes, pectora multiformium telorum ictibus exponebant. alii ferratas portarum obices effringendas adorti, ultro ignibus petebantur vel saxis muralibus oppetebant. quidam fossam fidentius transire conati, repentinis eorum adsultibus, qui erumpebant clanculo per posticas, ruebant incaute vel saucii discedebant. recursus enim ad moenia tutior vallumque antemuranum cespitibus fultum insidiantes ab omni discrimine defendebat.

14. et quamquam prohibitores duritia bellorumque artibus antistarent, quibus nihil praeter moenium supererat adiumentum, collectus tamen ex potioribus numeris miles diuturnas ferre nequiens moras, suburbana omnia circumibat diligenter inquirens, qua vi vel machinis posset patefactam inrumpere civitatem.

15. quod ubi patrare non poterat magnitudine vetante difficultatum, obsideri remissius coepta est, et excubiis stationibusque relictis, praesidiarii milites vastantes agros propinquos omnibus congruentibus abundabant raptorum pleraque concorporalibus suis inpertientes. unde largiore admodum potu saginisque distenti marcebant.

16. His relatione Immonis consortiumque cognitis, Iulianus Constantinopoli etiam tum hibernans, sollerti remedio turbatis consuluit rebus, moxque Agilonem magistrum peditum ea tempestate probe cognitum miserat, ut viso honoratissimo viro conpertaque per eum morte Constanti solveretur obsidium.

17. Inter quae ne cessaret Aquileiae oppugnatio cum in reliquis opera consumeretur in cassum, placuit resistentes acriter ad deditionem siti conpelli. et ubi aquarum ductibus intersectis nihilo minus celsiore fiducia repugnarent, flumen laboribus avertitur magnis. quod itidem frustra est factum. attenuatis enim avidioribus bibendi subsidiis, hi, quos temeritas clauserat, contenti putealibus aquis parce vixerunt.

18. Quae dum agitantur casibus ante dictis, supervenit, ut praeceptum est, Agilo, scutorumque densitate contectus prope fidenter accessit, multaque locutus et vera, quibus Constanti obitum firmatumque Iuliani docebat imperium, non sine conviciis confutabatur ut fallax. nec ei quisquam credidit gesta narranti, antequam pacta salute susceptus ad pugnaculum solus, fide religiosius reddita ea, quae docuerat, replicaret.

19. his auditis ex diuturno angore portis reclusis omnes effusi suscepere laeti pacificum ducem, seque purgantes Nigrinum totius furoris auctorem paucosque alios obtulerunt, eorum supplicio laesae crimina maiestatis et urbis aerumna expiari poscentes.

20. paucis denique post diebus exploratius spectato negotio, Mamertino tum iudicante praefecto praetorio, Nigrinus ut acerrimus belli instinctor exustus est vivus. Romulus vero post eum et Sabostius curiales convicti sine respectu periculi in studia saeviisse discordiarum, poenali consumpti sunt ferro. residui omnes abierunt innoxii, quos ad certaminum rabiem necessitas egerat, non voluntas. id enim aequitate pensata statuerat placabilis imperator et clemens.

21. Et haec quidem postea gesta sunt. Iulianus vero agens etiam tum apud Naessum curis altioribus stringebatur, multa utrimque pertimescens. formidabat enim ne clausorum militum apud Aquileiam repentino adsultu obseratis angustiis Alpium Iuliarum, provincias et adminicula perderet, quae exinde sperabat in dies.

22. itidemque opes orientis magnopere verebatur audiens dispersum per Thracias militem contra vim subitam cito coactum adventare Succorum confinia, comite Martiano ducente. sed tamen congrua instantium sollicitudinum moli ipse quoque agitans, efficaciter Illyricum contrahebat exercitum, pulvere coalitum Martio, promptumque in certaminibus bellicoso iungi rectori. nec privatorum utilitates in tempore adflagranti despiciens litesque audiens controversas maxime municipalium ordinum, ad quorum favorem propensior iniuste plures muneribus publicis adnectebat.

24. ibi Symmachum repertum et Maximum senatores conspicuos, a nobilitate legatos ad Constantium missos, exinde reversos honorifice vidit, et potiore posthabito in locum Tertulli Maximum urbi praefecit aeternae ad Rufini Vulcati gratiam, cuius sororis eum filium norat. hoc administrante alimentaria res abundavit et querelae plebis excitari crebro solitae cessaverunt.

25. tunc ut securitatem trepidis rebus adferret et oboedientium nutriret fiduciam, Mamertinum praefectum praetorio per Illyricum designavit consulem, et Nevittam, qui nuper ut primum augendae barbaricae vilitatis auctorem inmoderate notaverat Constantinum.


XIII
1. His ac talibus inter spem metumque nova negotia commovente, Constantius apud Edessam exploratorum relationibus variis anxius in rationes diducebatur ancipites, nunc ad concursatorias pugnas militem struens, nunc, si copia patuisset, obsidione gemina Bezabden aggressurus, consultans prudenter ne mox partes petiturus arctoas inprotectum Mesopotamiae relinqueret latus.

2. verum consiliorum ambiguum retinebant multiplices morae, tardante trans Tigridem rege dum moveri permitterent sacra. nam si permeato flumine nullum qui resisteret invenisset, absque difficultate penetrarat Euphratem: alioqui ad civilia bella custodiens militem timebat eum periculis obiectare circummuranis, firmitatem moenium munimenti defensorumque alacritatem expertus.

3. Ne quiesceret tamen neve condemnaretur inertiae, Arbitionem et Agilonem, pedestris equestrisque militiae magistros cum agminibus maximis properare coegit, non ut lacesserent Persas in proelia sed praetenturis iuncturos citeriores Tigridis ripas, et speculaturos quonam rex erumperet violentus. addebatque monendo saepius et scribendo ut, si multitudo transire coepisset hostilis, referrent citius pedem.

4. dumque conlimitia iussa custodiunt duces, et occulta fallacissimae gentis observantur, agens ipse cum parte validiori exercitus curabat urgentia velut pugnaturus, oppidaque tuebatur excursu. speculatores vero et transfugae subinde venientes repugnantia prodebant, ideo futurorum incerti, quod apud Persas nemo consiliorum est conscius praeter optimates taciturnos et fidos, apud quos silentii quoque colitur numen.

5. accersebatur autem a memoratis ducibus imperator adsidue, orantibus ferri sibi suppetias. testabantur enim se non nisi coactis in unum viribus cunctis posse impetum regis ardentissimi sustinere.

6. Quae dum aguntur ita sollicite, nuntii percrebuere certissimi, quorum clara fide conpertum est Iulianum Italiam et Illyricum cursu celeri praetergressum claustra interim occupasse Succorum, accita undique praestolantem auxilia, ut multitudine stipatus armatorum pervaderet Thracias.

7. quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod intestinos semper superaverit motus, re tamen magnam ei difficultatem ad capessendum consilium adferente id elegit potissimum, ut vehiculis publicis inpositum paulatim praemitteret militem, inminenti casus atrocitati velocius occursurum.

8. omniumque consensu adprobata sententia pergebant, ut praeceptum est, expediti. eique haec disponenti luce postera nuntiatur, regem cum omni manu, quam duxerat, ad propria revertisse, auspiciis dirimentibus, lenitoque metu, revocatis omnibus praeter eos, quos consuetudo praesidio Mesopotamiae destinarat, reversus est Hierapolim.

9. Summa itaque coeptorum quorsum evaderet ambigens, cum in unum exercitus convenisset, omnes centurias et manipulos et cohortes in contionem vocavit, concinentibus tubis oppletoque multitudinis campo, ut eam ad firmanda promptius adigeret inperanda, tribunali celso sistens, stipatoque solita densius, haec prosecutus est ad serenitatis speciem et fiduciae vultu formato:

10. ´Sollicitus semper nequid re levi vel verbo conmittam inculpatae parum congruens honestati, utque cautus navigandi magister clavos pro fluctuum motibus erigens vel inclinans, conpellor nunc apud vos, amantissimi viri, confiteri meos errores, quin potius, si dici liceat verum, humanitatem, quam credidi negotiis communibus profuturam. proinde ut sciri facilius possit, quae sit huius concilii convocandi materia, accipite quaeso aequis auribus et secundis.

11. Gallum patruelem meum tempore, quo confundendis rebus pertinaciter Magnentius inhaerebat, quem obruere vestrae virtutes, potestate Caesaris sublimatum ad orientis praesidium misi. qui cum a iustitia per multa visu relatuque nefaria defecisset, arbitrio punitus est legum.

12. atque utinam hoc contenta fuisset Invidia, turbarum acerrima concitatrix: et angebat nos una sed secura doloris praeteriti recordatio. at nunc aliud accidit, ausim dicere praeteritis maestius, quod per fortitudinem vobis ingenitam adiumenta caelestia coercebunt.

13. Iulianus, quem, dum circumfrementes Illyricum nationes exteras oppugnatis, tuendis praefecimus Galliis, levium confidentia proeliorum, quae cum Germanis gessit, semermibus ut vecors elatus, adscitis in societatem superbam auxiliaribus paucis, feritate speque postrema ad perniciosam audaciam promptis, in noxam publicam conspiravit, aequitate calcata, parente nutriceque orbis Romani, quam tumentes spiritus tamquam favillas esse facturam deinde ut sceleste factorum ultricem et ipse expertus et docente antiquitate facile credo.

14. Quid igitur superest, nisi ut turbinibus excitis occurramus, subcrescentis rabiem belli antequam pubescat validius, celeritatis remediis oppressuri ? nec enim dubium, favore numinis summi praesente, cuius perenni suffragio damnantur ingrati, ferrum impie praeparatum ad eorum interitum esse vertendum, qui non lacessiti sed aucti beneficiis pluribus ad insontium pericula surrexerunt.

15. ut enim mea mens augurat iustitiaque rectis consiliis adfutura promittit, spondeo quod, si ventum fuerit comminus, ita pavore torpescent, ut nec oculorum vestrorum vibratae lucis ardorem nec barritus sonum perferant primumŞ.

16. Omnes post haec dicta in sententiam ibant suam hastasque vibrantes irati post multa, quae benivole responderant, petebant duci se protinus in rebellem. qua gratia in laetitiam imperator versus ex metu, contione mox absoluta, Arbitionem ante alios faustum ad intestina bella sedanda ex ante actis iam sciens, iter suum praeire cum Lanceariis et Mattiariis et catervis expeditorum praecepit, et cum Laetis itidem Gomoarium, venturis in Succorum angustias opponendum, ea re aliis antelatum, quod ut contemptus in Galliis erat Iuliano infestus.


XIV
1. In hoc rerum adversarum tumultu haerens eius fortuna iam et subsistens, adventare casum vitae difficilem, modo non loquentibus signis aperte monstrabat. namque et nocturnis imaginibus terrebatur, et nondum penitus mersus in somnum umbram viderat patris obtulisse pulchrum infantem, eumque susceptum et locatum in gremio suo excussam sibi proiecisse longius sphaeram, quam ipse dextera manu gestabat. id autem permutationem temporum indicabat licet interpretantes placentia responderent.

2. post haec confessus est iunctioribus proximis, quod tamquam desolatus secretum aliquid videre desierit, quod interdum adfuisse sibi squalidius aestimabat, et putabatur genius esse quidam tutelae salutis adpositus eum reliquisse mundo citius digressurum.

3. ferunt enim theologi in lucem editis hominibus cunctis salva firmitate fatali huius modi quaedam velut actus rectura numina sociari, admodum tamen paucissimis visa, quos multiplices auxere virtutes.

4. idque et oracula et auctores docuere praeclari. inter quos est etiam Menander comicus, apud quem hi senarii duo leguntur: hapanti daimon andri symparistatai euthys genomenoi, mystagogos tou biou.

5. itidem ex sempiternis Homeri carminibus intellegi datur, non deos caelestes cum viris fortibus conlocutos nec adfuisse pugnantibus vel iuvisse, sed familiaris genios cum isdem versatos, quorum adminiculis freti praecipuis Pythagoras enituisse dicitur et Socrates Numaque Pompilius et superior Scipio et, ut quidam existimant, Marius et Octavianus, cui Augusti vocabulum delatum est primo, Hermesque Termaximus et Tyaneus Apollonius atque Plotinus, ausus quaedam super hac re disserere mystica, alteque monstrare, quibus primordiis hi genii animis conexi mortalium eas tamquam gremiis suis susceptas tuentur, quoad licitum est, docentque maiora, si senserint puras et a conluvione peccandi inmaculata corporis societate discretas.


XV
1. Ingressus itaque Antiochiam festinando Constantius, ad motum certaminum civilium, ut solebat, avide surrecturus, paratis omnibus exire properabat inmodice, renitentibus plurimis murmure tenus. nec enim dissuadere palam audebat quisquam vel vetare.

2. autumno iam senescente profectus cum ad suburbanum venisset disiunctum exinde tertio lapide, Hippocephalum nomine, lucente iam die cadaver hominis interfecti dextra iacens capite avulso conspexit, contra occiduum latus extensum: territusque omine, finem parantibus fatis, destinatius ipse tendebat venitque Tarsum, ubi leviore febri contactus ratusque itinerario motu inminutae valetudinis excuti posse discrimen, petit per vias difficiles Mopsucrenas, Ciliciae ultimam hinc pergentibus stationem, sub Tauri montis radicibus positam, egredique secuto die conatus invalente morbi gravitate detentus est: paulatimque urente calore nimio venas, ut ne tangi quidem corpus eius posset in modum foculi fervens, cum usus deficeret medelarum, ultimum spirans deflebat exitium mentisque sensu tum etiam integro successorem suae potestatis statuisse dicitur Iulianum.

3. deinde anhelitu iam pulsante letali conticuit, diuque cum anima conluctatus iam discessura abiit e vita tertium nonarum Octobrium, imperii tricesimo octavo vitaeque anno quadragesimo quarto et mensibus paucis.

4. Post quae, supremis cum gemitu conclamatis excitisque lamentis et luctu, deliberabant locum obtinentes in aula regia primum, quid agerent quidve moliri deberent: paucisque occulte super eligendo imperatore temptatis, incitante, ut ferebatur, Eusebio, quem noxarum conscientia stimulabat, cum novandis rebus imminens obsisteret Iulianus, mittuntur ad eum Theolaifus et Aligildus tunc comites, mortem indicantes propinqui et oraturi, ut mora omni depulsa ad obtinendum obtemperare sibi paratum tenderet orientem.

5. fama tamen rumorque loquebatur incertus Constantium voluntatem ordinasse postremam, in qua Iulianum, ut praediximus, scripsit et heredem et his quos diligebat, fidei commissa detulit et legata.

6. uxorem autem praegnantem reliquit, unde edita postuma

2 eiusque nomine appellata cum adolevisset, matrimonii iure copulata est Gratiano .


XVI
1. Bonorum igitur vitiorumque eius differentia vere servata, praecipua prima conveniet expediri. imperatoriae auctoritatis cothurnum ubique custodiens, popularitatem elato animo contemnebat et magno, erga tribuendas celsiores dignitates inpendio parcus, nihil circa administrationum augmenta praeter pauca novari perpessus, numquam erigens cornua militarium.

2. nec sub eo dux quisquam cum clarissimatu provectus est. erant enim, ut nos quoque meminimus, perfectissimi. nec occurrebat magistro equitum provinciae rector nec contingi ab eo civile negotium permittebat. sed cunctae castrenses et ordinariae potestates ut honorum omnium apicem priscae reverentiae more praefectos semper suspexere praetorio.

3. in conservando milite nimium cautus, examinator meritorum non numquam subscruposus, palatinas dignitates velut ex quodam tribuens perpendiculo, et sub eo nemo celsum aliquid acturus in regia repentinus adhibitus est vel incognitus, sed qui post decennium officiorum magisterium vel largitiones vel simile quicquam esset recturus, apertissime noscebatur. valdeque raro contigerat ut militarium aliquis ad civilia regenda transiret contraque non nisi pulvere bellico indurati praeficiebantur armatis.

4. doctrinarum diligens adfectator, sed cum a rhetorica per ingenium desereretur obtunsum, ad versificandum transgressus nihil operae pretium fecit.

5. in vita parca et sobria edendi potandique moderatione valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis: id enim evenire corporibus a lascivia dimotis et luxu, diuturna experimenta et probationes medendi monstrarunt.

6. somno contentus exiguo, cum id posceret tempus et ratio, perque spatia vitae longissima inpendio castus, ut nec amaro ministro saltem suspicione tenus posset redargui, quod crimen etiam si non invenit, malignitas fingit, in summarum licentia potestatum.

7. equitandi et iaculandi, maximeque perite dirigendi sagittas, artiumque armaturae pedestris perquam scientissimus. quod autem nec tersisse umquam nares in publico nec spuisse nec transtulisse in partem alterutram vultum aliquando est visus, nec pomorum quoad vixerat gustaverit, ut dicta saepius praetermitto.

8. Dinumeratis carptim bonis, quae scire potuimus, nunc ad explananda eius vitia veniamus. cum esset in negotiis aliis principibus mediis conparandus, si adfectatae dominationis amplam quandam falsam repperisset aut levem, hanc sine fine scrutando, fasque eodem loco ducens et nefas, Caligulae et Domitiani et Commodi inmanitatem facile superabat, quorum aemulatus saevitiam inter imperandi exordia cunctos sanguine et genere se contingentes stirpitus interemit.

9. addebatur miserorum aerumnis, qui rei maiestatis inminutae vel laesae deferebantur, acerbitas eius et iracundae suspiciones in huius modi cuncta distentae. et siquid tale increpuisset, in quaestiones acrius exurgens quam civiliter, spectatores adponebat his litibus truces, mortemque longius in puniendis quibusdam, si natura permitteret, conabatur extendi, in eius modi controversiarum partibus etiam Gallieno ferocior.

10. ille enim perduellionum crebris verisque adpetitus insidiis, Aureoli et Postumi et Ingenui et Valentis, cognomento Thessalonici, aliorumque plurium mortem factura crimina aliquotiens lenius vindicabat: hic etiam ficta vel dubia adigebat videri certissima vi nimia tormentorum.

11. iustumque in eius modi titulis capitaliter oderat, cum maxime id ageret, ut iustus aestimaretur et clemens. et tamquam ex arida silva volantes scintillae flatu leni ventorum ad usque discrimina vicorum agrestium incohibili cursu perveniunt, ita ille quoque ex minimis causis malorum congeries excitabat, Marci illius dissimilis principis verecundi, qui cum ad imperiale culmen in Syria Cassius surrexisset, epistularum fascem ab eo ad conscios missum, perlatore capto sibi oblatum ilico signatum exuri praecepit, agens adhuc in Illyrico, ne insidiatoribus cognitis invitus quosdam habere posset offensos.

12. utque recte sentientes quidam arbitrabantur, virtutis erat potius indicium magnae, imperio eundem Constantium sine cruore cessisse quam vindicasse tam inclementer.

13. ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistula: ´neque enim quicquam aliud est felicitasŞ inquit ´nisi honestarum rerum prosperitas. vel ut alio modo definiam: felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur, felix esse nullo pacto potest. ergo in perditis impiisque consiliis, quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas. feliciorque meo iudicio Camillus exulans quam temporibus isdem Manlius, etiam si - id quod cupierat - regnare potuissetŞ.

14. id Ephesius quoque Heraclitus adserens monet et ab inertibus et ignavis, eventus variante fortuna, superatos aliquotiens viros fuisse praestantes: illud vero eminere inter praecipuas laudes, cum potestas in gradu, velut sub iugum missa nocendi saeviendi cupiditate et irascendi, in arce victoris animi tropaeum erexerit gloriosum.

15. Vt autem in externis bellis hic princeps fuit saucius et adflictus, ita prospere succedentibus pugnis civilibus tumidus et intestinis ulceribus rei publicae sanie perfusus horrenda: quo pravo proposito magis quam recto vel usitato triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis titulis gestorum adfixis, quoad stare poterunt, monumenta lecturis.

16. uxoribus et spadonum gracilentis vocibus et palatinis quibusdam nimium quantum addictus ad singula eius verba plaudentibus et quid ille aiat aut neget, ut adsentiri possint, observantibus.

17. Augebat etiam amaritudinem temporum flagitatorum rapacitas inexpleta plus odiorum ei quam pecuniae conferentium. hocque multis intolerantius videbatur, quod nec causam aliquando audivit nec provinciarum indemnitati prospexit, cum multiplicatis tributis et vectigalibus vexarentur. eratque super his adimere facilis quae donabat.

18. Christianam religionem absolutam et simplicem anili superstitione confundens, in qua scrutanda perplexius quam conponenda gravius, excitavit discidia plurima, quae progressa fusius aluit concertatione verborum, ut catervis antistitum iumentis publicis ultro citroque discurrentibus per synodos, quas appellant, dum ritum omnem ad suum trahere conantur arbitrium, rei vehiculariae succideret nervos.

19. Figura tali situque membrorum: subniger, luce oculorum edita, cernensque acutum, molli capillo, rasis adsidue genis lucentibus ad decorem, usque ad pubem ab ipsis colli confiniis longior, brevissimis cruribus et incurvis [unde saltu valebat et cursu].

20. Pollinctum igitur corpus defuncti conditumque in loculis Iovianus etiam tum protector domesticus cum regia prosequi pompa Constantinopolim usque iussus est prope necessitudines eius humandum.

21. eique vehiculo insidenti quod portabat reliquias, ut principibus solet, annonae militaris offerebantur indicia, ut ipsi nominant, proba et animalia publica monstrabantur et ex usu crebrescebant occursus, quae et alia horum similia eidem Ioviano imperium quidem sed et cassum et umbratile ut ministro rerum funebrium portendebant.


LIBER XXII

I
1. Dum haec in diversa parte terrarum fortunae struunt volubiles casus, Iulianus inter multa, quae per Illyricum agitabat, exta rimabatur adsidue, avesque suspiciens praescire festinabat accidentium finem sed responsis ambiguis et obscuris haerebat futurorum incertus.

2. eique tandem aruspicinae peritus Aprunculis Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus inspectu iecoris, ut aiebat ipse, praedoctus quod operimento duplici viderat tectum cumque ille timeret ne cupiditati suae congruentia fingerentur, atque ideo maestus, omen multo praesentius ipse conspexit, quod excessum Constanti clare monstrabat. eodem enim puncto quo idem obierat in Cilicia, lapso milite qui se insessurum equo dextra manu erexit, humique prostrato exclamavit ilico audientibus multis cecidisse qui eum ad culmen extulerat celsum. Et quamquam haec laetifica sciret, velut fixa tamen firmitate consistens intra terminos Daciae se continebat, sic quoque plurima pertimescens. nec enim cautum ducebat coniecturis credere forsitan in contrarium erupturis.


II
1. Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis.

2. qua re cognita post exemptos periculorum aestus et bellicarum sollicitudinum turbas in inmensum elatus, iamque vaticiniis credens et celeritatem negotiis suis aliquotiens profuisse expertus, edixit iter in Thracias, motisque propere signis emensa declivitate Succorum Philippopolim petit, Eumolpiada veterem, alacri gradu, sequentibus quos duxerat cunctis.

3. advertebant enim imperium, quod ereptum ibant cum ultimorum metu discriminum, praeter spem ordinario iure concessum. utque solet fama novitates augere, properabat exinde sublimior ut quodam Triptolemi curru, quem ob rapidos circumgressus aeriis serpentibus et pinnigeris fabulosa vetustas inponit: perque terras et maria formidatus, nullis obstantibus muris, Heracleam ingressus est Perinthum.

4. quo apud Constantinopolim mox conperto effundebatur aetas omnis et sexus tamquam demissum aliquem visura de caelo. exceptus igitur tertium Iduum Decembrium verecundis senatus officiis et popularium consonis plausibus, stipatusque armatorum et togatorum agminibus, velut acie ducebatur instructa, omnium oculis in eum non modo contuitu destinato sed cum admiratione magna defixis.

5. somnio enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti absque ulla publicae rei suscepisse iactura.


III
1. Brevi deinde Secundo Sallustio, promoto praefecto praetorio, summam quaestionum agitandarum ut fido conmisit: Mamertino a et Arbitione et Agilone atque Nevitta adiunctis, itidemque Iovino magistro equitum per Illyricum recens provecto.

2. qui omnes transgressi Chalcedona, praesentibus Iovianorum Herculianorumque

6 principiis et tribunis, causas vehementius aequo bonoque spectaverunt praeter paucas, in quibus veritas reos nocentissimos offerebat.

3. et Palladium primum ex magistro officiorum in Brittannos exterminarunt suspicione tenus insimulatum quaedam in Gallum conposuisse apud Constantium, dum sub eodem Caesare officiorum esset magister.

4. dein Taurum ex praefecto praetorio in exilium egere Vercellum, cuius factum apud iudices iustorum iniustorumque distinctores videri potuit veniae plenum. quid enim deliquit si ortum turbinem veritus ad tutelam principis sui confugit? et acta super eo gesta non sine magno legebantur horrore, cum id voluminis publici contineret exordium ´consulatu Tauri et Florenti inducto sub praeconibus TauroŞ.

5. ad exitium itidem tale Pentadius trahebatur, cui id obiectum est, quod a Constantio missus notis excepit, quae propinquante pernicie super multis interrogatus responderat Gallus. sed cum se iuste defenderet tandem abiit innoxius.

6. iniquitate simili Florentius tunc magister officiorum, Nigriniani filius, contrusus est in insulam Delmatiam Boas. alter enim Florentius, ex praefecto praetorio consul etiam tum, rerum mutatione subita territus cum coniuge periculis exemptus diu delituit, nec redire ante mortem potuit Iuliani, capitis crimine tamen damnatus est absens.

7. pari sorte Evagrius comes rei privatae et Saturninus ex cura palatii et Cyrinus ex notario portati sunt in exilium. Vrsuli vero necem largitionum comitis ipsa mihi videtur flesse Iustitia, imperatorem arguens ut ingratum. cum enim Caesar in partes mitteretur occiduas omni tenacitate stringendus, nullaque potestate militi quicquam donandi delata, ut pateret ad motus asperior exercitus, hic idem Vrsulus datis litteris ad eum, qui Gallicanos tuebatur thesauros, quicquid posceret Caesar procul dubio iusserat dari.

8. quo extincto cum maledicis exsecrationibusque multorum se Iulianus sentiret expositum, inpurgabile crimen excusari posse existimans, absque conscientia sua hominem adfirmabat occisum, praetendens, quod eum militaris ira delevit, memor quae dixerat, ut ante rettulimus, cum Amidam vidisset excisam.

9. ideoque timidus videbatur vel parum intellegens quid conveniret, cum Arbitionem semper ambiguum et praetumidum his quaestionibus praefecisset, aliis specie tenus cum principiis legionum praesentibus, quem primum omnium saluti suae norat obiectum, ut decuit victoriarum civilium participern fortem.

10. Et quamquam haec, quae rettulimus, eius displicuere fautoribus, sequentia tamen severitatis recto vigore sunt gesta. Apodemium enim ex agente in rebus, quem in Silvani necem et Galli effrenatius arsisse docuimus, Paulumque notarium cognomento Catenam, cum multorum gemitu nominandum, vivos exustos qui sperari debuit, oppressit eventus.

11. Eusebium super his, cui erat Constantiani thalami cura commissa, alte spirantem et dirum, addixere poenae letali, quem ab ima sorte ad usque iubendum imperatori paene elatum ideoque intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia aurem - quod dicitur - vellens monensque ut castigatius viveret, reluctantem praecipitem tamquam e rupe quadam egit excelsa.


IV
1. Conversus post haec princeps ad palatinos omnes omnino qui sunt quique esse possunt, non ut philosophus veritatis indagandae professor.

2. laudari enim poterat, si saltem moderatos quosdam licet paucos retinuisset morumque probitate conpertos. namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse ita, ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia laederent multos.

3. pasti enim ex his quidam templorum spoliis, et lucra ex omni odorantes occasione, ab egestate infima ad saltum sublati divitiarum ingentium, nec largiendi nec rapiendi nec absumendi tenuere aliquem modum, aliena invadere semper adsuefacti.

4. unde fluxioris vitae initia pullularunt et periuria et nullus existimationis respectus, demensque superbia fidem suam probrosis quaestibus polluebat.

5. inter quae ingluvies et gurgites crevere praerupti conviviorum et pro victorialibus epulares triumphi, ususque abundantes serici et textiles auctae sunt artes et culinarum sollicitior cura, et ambitiosa ornatarum domorum exquisita sunt spatia, quorum mensuram si in agris consul Quinctius possedisset, amiserat etiam post dictaturam gloriam paupertatis.

6. Quibus tam maculosis accessere flagitia disciplinae castrensis, cum miles cantilenas meditaretur pro iubilo molliores: et non saxum erat ut antehac armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli et graviora gladiis pocula - testa enim bibere iam pudebat - quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.

7. adeo autem ferox erat in suos illis temporibus miles et rapax, ignavus vero in hostes et fractus, ut per ambitiones otiumque opibus partis, auri et lapillorum varietates discerneret scientissime, contra quam recens memoria tradidit.

8. notum est enim sub Maximiano Caesare vallo regis Persarum direpto gregarium quendam post sacculum Parthicum, in quo erant margaritae, repertum, proiectis imperitia gemmis abisse, pellis nitore solo contentum .

9. Evenerat isdem diebus, ut ad demendum imperatoris capillum tonsor venire praeceptus introiret quidam ambitiose vestitus. quo viso Iulianus obstupuit ´egoŞ inquit ´non rationalem iussi sed tonsorem acciriŞ. interrogatus tamen ille quid haberet ex arte conpendii, vicenas diurnas respondit annonas totidemque pabula iumentorum, quae vulgo dictitant capita, et annuum stipendium grave absque fructuosis petitionibus multis.

10. unde motus omnes huius modi cum cocis similibusque aliis eadem paene accipere consuetos, ut parum sibi necessarios, data quo velint eundi potestate, proiecit,


V
1. Et quamquam a rudimentis pueritiae primis inclinatior erat erga numinum cultum paulatimque adulescens desiderio rei flagrabat, multa metuens tamen agitabat quaedam ad id pertinentia, quantum fieri poterat, occultissime.

2. ubi vero abolitis quae verebatur, adesse sibi liberum tempus faciendi quae vellet advertit, pectoris patefecit arcana et planis absolutisque decretis aperiri templa arisque hostias admovere et reparari deorum statui cultum.

3 utque dispositorum roboraret effectum, dissidentes Christianorum antistites cum plebe discissa in palatium intromissos monebat civilius, ut discordiis consopitis quisque nullo vetante religioni suae serviret intrepidus.

4. quod agebat ideo obstinate, ut dissensiones augente licentia non timeret unanimantem postea plebem, nullas infestas hominibus bestias, ut sunt sibi ferales plerique Christianorum expertus. saepeque dictitabat ´audite me quem Alamanni audierunt et FranciŞ imitari putans Marci principis veteris dictum. sed parum advertit hoc ab eo nimium discrepare.

5. ille enim cum Palaestinam transiret Aegyptum petens, Iudaeorum faetentium et tumultuantium saepe taedio percitus dolenter dicitur exclamasse ´o Marcomanni, o Quadi, o Sarmatae, tandem alios vobis inertiores inveniŞ.


VI
1. Per hoc idem tempus rumoribus exciti variis Aegyptii venere conplures, genus hominum controversum et adsuetudine perplexius litigandi semper laetissimum, maximeque avidum multiplicatum reposcere, si conpulsori quicquam dederit, ut levari debito possit, vel certe commodius per dilationem inferre, quae flagitantur, aut criminis vitandi formidine, divites pecuniarum repetundarum interrogare.

2. hi omnes densati in unum, principem ipsum et praefectos praetorio graculorum more strepentes interpellabant incondite, modo non ante septuagensimum annum extorquentes quae dedisse se iure vel secus plurimis adfirmabant.

3. cumque nihil aliud agi permitterent, edicto proposito universos iussit transire Chalcedona, pollicitus quod ipse quoque protinus veniret, cuncta eorum negotia finiturus.

4. quibus transgressis mandatum est navigiorum magistris ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati redierunt ad lares.

5. unde velut aequitate ipsa dictante lex est promulgata, qua cavetur nullum interpellari suffragatorem super his quae eum recte constiterit accepisse.


VII
1. Adlapso itaque Calendarum Ianuariarum die cum Mamertini et Nevittae nomina suscepissent paginae consulares, humilior princeps visus est, in officio pedibus gradiendo cum honoratis, quod laudabant alii, quidam ut adfectatum et vile carpebant.

2. dein Mamertino ludos edente circenses, manu mittendis ex more inductis per admissionum proximum, ipse lege agi dixerat, ut solebat, statimque admonitus iuris dictionem eo die ad alterum pertinere, ut errato obnoxium decem libris auri semet ipse multavit.

3. Frequentabat inter haec curiam agendo diversa, quae divisiones multiplices ingerebant. et cum die quodam ei causas ibi spectanti venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore: et qui esset oblitus, effuso cursu a vestibulo longe progressus exosculatum susceptumque reverenter secum induxit per ostentationem intempestivam nimius captator inanis gloriae visus, praeclarique illius dicti inmemor Tulliani, quo tales notando ita relatum:

4. ´ipsi illi philosophi etiam in his libris, quos de contemnenda gloria scribunt, nomen suum inscribunt ut in eo ipso, quo praedicationem nobilitatemque despiciunt, praedicari de se ac se nominari velintŞ.

5. Haut multo deinceps duo agentes in rebus ex his, qui proiecti sunt, eum adiere fidentius, promittentes latebras monstrare Florentii, si eis gradus militiae redderetur, quos incessens delatoresque adpellans addebat non esse imperatorium, obliquis flecti indiciis ad retrahendum hominem mortis metu absconditum, qui forte non diu latitare citra spem veniae permitteretur.

6. Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.

7. Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.

8. quae cum ita divideret nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut adgrederetur propinquos Gothos saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.

9. Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleverat mundi.

10. proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes latius explicato legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua conplentes sollemnia intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.


VIII
1. Adpositum est, ut existimo, tempus ad has partes nos occasione magni principis devolutos super Thraciarum extimis situque Pontici sinus visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.

2. Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem conlisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra, qua late protenditur, per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo inliditur violentius.

3. unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Aeneas.

4. Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem Ţ litterae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta creditur Hecuba, et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin contra per Achillis Aiacisque sepulchra Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragravit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion, quam condidit Iasionis filius Paris.

5. unde semiorbe curvescens altrinsecus, lataque aperiens terrarum divortia, circumfluis spatiis Propontidos respergit ex eoo latere Cyzicum et Dindyma, religiosa Matris Magnae delubra, et Apamiam Ciumque, ubi Hylam insecuta rapuit Nympha et Astacum secuto tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum procedit Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex caelo praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et civitatem, quam Hercules conditam Perinthi comitis sui memoriae dedicavit.

6. et ut effectae plenaeque Ţ litterae figura servetur, in meditullio ipso rotunditatis Proconesus insula est oblonga et Besbicus.

7. Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.

8. nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas adpellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.

9. Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum iamque mitescens in aequoream panditur faciem. quantum potest cadere sub aspectum late diffusum et longe.

10. omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes adfirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius adsensione formatur.

11. et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum.

12. per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.

13. extremitates autem arcus utrimque tenues duo exprimunt Bospori e regione sibi oppositi Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia mutata, ut poetae locuntur, in bovem ad mare Ionium permeavit.

14. Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat; per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et Rhebas fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Synplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti diruptos, adsueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore conlisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri adsultu ad ea reverti, quae pulsarant. per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret oppressa.

15. hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos ad direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, inmobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando Ivisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.

16. Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius modi poma Lucullus, insulaeque arduae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura.

17. ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae ponton adpellant, et portus Acone, fluvii diversi, Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his est proximus ab Armonio defluens monte et Themiscyraeos interlabens lucos, ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.

18. Adtritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius adpetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae omnes nudatis equitatus sui lateribus conruere.

19. harum interitu cognito residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, vicinitatis eis repensantis similia funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.

20. Haut procul inde attollitur Carambis placide collis contra [septentrionem] Helicen exsurgens, cuius e regione est Criumetopon, Tauricae promuntorium, duobus milibus et quingentis stadiis disparatum. hocque ex loco omnis ora maritima, cuius initium Halys est amnis, velut longitudine lineali directa nervi efficit speciem, duabus arcus summitatibus conligati.

21. his regionibus Dahae confines sunt, acerrimi omnium bellatores, et Chalybes, per quos erutum et domitum est primitus ferrum. post quos terras patentes Byzares obtinent et Sapires et Tibareni et Mossynoeci et Macrones et Philyres, populi nulla nobis adsuetudine cogniti.

22. a quibus brevi spatio distant virorum monumenta nobilium, in quibus Sthenelus est humatus et Idmon et Tiphys, primus Herculis socius Amazonico bello letaliter vulneratus, alter augur Argonautarum, tertius eiusdem navis cautissimus rector.

23. praetercursis partibus memoratis Aulion antron est, et fluenta Callichori ex facto cognominati, quod superatis post triennium Indicis nationibus, ad eos tractus Liber reversus, circa huius ripas virides et opacas orgia pristina reparavit et choros: trieterica huius modi sacra quidam existimant appellari ...

24. post haec confinia Camaritarum pagi sunt celebres, et Phasis fremebundis cursibus Colchos attingit, Aegyptiorum antiquam subolem, ubi inter civitates alias Phasis est nomine fluvii dictitata, et Dioscurias nunc usque nota, cuius auctores Amphitus et Cercius Spartani traduntur, aurigae Castoris et Pollucis, quibus Heniochorum natio est instituta.

25. paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummato, non cum super Helena certaretur, ut auctores prodidere non nulli, in Pontum reflantibus ventis errore delati cunctisque hostilibus, stabilem domiciliis sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum etiam sibi cum periculis rapto parare adsuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt. super Cercetis, qui isdem adnexi sunt, nihil memoratu traditur dignum.

26. Quorum post terga Cimmerici agitant incolae Bospori, ubi Milesiae sunt civitates, harumque velut mater omnium Panticapaeum, quam perstringit Hypanis fluvius genuinis intumescens aquis et externis.

27. itineribus hinc extensis Amazones ad usque Caspium mare porrectae circumcolunt Tanain, qui inter Caucasias oriens rupes per sinuosos labitur circumflexus, Asiamque disterminans ab Europa, in stagnis Maeoticis delitescit.

28. huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices medelarum.

29. Vltra Tanain panduntur in latitudinem Sauromatae, per quos amnes fluvnt perpetui Marabius et Rombitus et Theophanius et Totordanes. licet alia quoque distans inmanibus intervallis Sauromatarum praetenditur natio litori iuncta, quod Coracen suscipiens fluvium in aequor eiectat extremum.

30. Prope palus est Maeotis amplissimi circumgressus, ex cuius uberrimis venis per Panticapes angustias undarum magnitudo prorumpit in Pontum, cuius in dextro latere insulae sunt Phanagorus et Hermonassa studio constructae Graecorum.

31. circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, Iaxamatae et Maeotae et Iazyges, Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis: aliique ultra latentes, quod sunt omnium penitissimi.

32. sed Maeotidos lateri laevo Cherronesus est propinqua, coloniarum plena Graecarum. unde quieti sunt homines et sedati, adhibentes vomeri curam et proventibus fructuariis victitantes.

33. A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos inmani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Euxinus appellatur, ut evethe Graeci dicimus stultum et noctem euphronen, et furias eumenidas.

34. dis enim hostiis litantes humanis et immolantes advenas Dianae, quae apud eos dicitur Orsiloche, caesorum capita fani parietibus praefigebant, velut fortium perpetua monumenta facinorum.

35. In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata. in quam si fuerint quidam forte delati, visis antiquitatis vestigiis temploque et donariis eidem heroi consecratis, vesperi repetunt naves: aiunt enim non sine discrimine vitae illic quemquam pernoctare. ibi et aquae sunt et candidae aves nascuntur halcyonibus similes, super quarum origine et Hellespontiaci proelii tempore disserebamus.

36. sunt autem quaedam per Tauricam civitates, inter quas eminet Eupatoria et Dandace, et Theodosia et minores aliae nullis humanis hostiis inpiatae.

37. Hactenus arcus apex protendi existimatur. eius nunc residua leniter sinuata, subiectaque ursae caelesti ad usque laevum Bospori Thracii latus, ut ordo postulat, exsequemur id admonentes, quod, cum arcus omnium gentium flexis curventur hastilibus, Scythici soli vel Parthici circumductis utrimque introrsus pandis et patulis cornibus effigiem lunae decrescentis ostendunt, medietatem recta et rotunda regula dividente.

38. Ergo in ipso huius conpagis exordio, ubi Riphaei deficiunt montes, habitant Arimphaei iusti homines, placiditateque cogniti, quos amnes Chronius et Visula praeterfluvnt; iuxtaque Massagetae Halani et Sargetae, aliique plures obscuri, quorum nec vocabula nobis sunt nota nec mores.

39. interiectu deinde non mediocri Carcinites panditur sinus eiusdemque nominis fluvius, et religiosus per eas terras Triviae lucus.

40. dein Borysthenes a montibus oriens Nerviorum, primigeniis fontibus copiosus concursuque multorum amnium adulescens, mari praeruptis undarum verticibus intimatur, cuius in marginibus nemorosis Borysthenes est civitas et Cephalonesus, et arae Alexandro Magno Caesarique Augusto sacratae.

41. longo exinde intervallo paene est insula, quam incolunt Sindi ignobiles, post heriles in Asia casus coniugiis potiti dominorum et rebus, quibus subiectum gracile litus Achilleos vocant indigenae dromon, exercitiis ducis quondam Thessali memorabilem. eique proxima est civitas. Tyros colonia Phoenicum, quam praestringit fluvius Tyras.

42. In medio autem spatio arcus, quod prolixae rotunditatis esse praediximus, quodque expedito viatori diebus conficitur quindecim, Europaei sunt Halani et Costobocae gentesque Scytharum innumerae, quae porriguntur ad usque terras sine cognito fine distentas, quarum pars exigua frugibus alitur, residuae omnes palantes per solitudines vastas nec stivam aliquando nec sementem expertas, sed squalentes et pruinosas ferarum taetro ritu vescuntur, eisque caritates et habitacula, vilesque suppellectiles plaustris inpositae sunt corticibus tectis, et cum placuerit, sine obstaculo migrant, eodem carpenta quo libuerit convolventes.

43. Cum autem ad alium portuosum ambitum fuerit ventum, qui arcus figuram determinat ultimam, Peuce prominet insula, quam circumcolunt Trogodytae et Peucini minoresque aliae gentes, et Histros quondam potentissima civitas, et Tomi et Apollonia et Anchialos et Odissos, aliae praeterea multae, quas litora continent Thraciarum.

44. amnis vero Danubius oriens prope Rauracos monte confine limitibus Raeticis per latiorem orbem praetentus ac sexaginta navigabilis paene omnes recipiens fluvios, septem ostiis per hoc Scythicum litus erumpit in mare.

45. quorum primum est Peuce insula supra dicta, ut interpretata sunt vocabula Graeco sermone, secundam Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Stenostoma languidiora sunt ceteris; septimum segnius et palustri specie nigrum.

46. Omnis autem circumfluo ambitu Pontus et nebulosus est, et dulcior aequorum ceteris et vadosus, quod et concrescit aer ex umorum spiramine saepe densatus, et inruentium undarum magnitudine temperatur, et consurgit in brevia dorsuosa, limum globosque adgerente multitudine circumvenientium fluentorum.

47. et constat ab ultimis nostri finibus maris agminatim ad hunc secessum pariendi gratia petere pisces, ut aquarum suavitate salubrius fetus educant in receptaculis cavis - quae sunt ibi densissima- securi voracium beluarum: nihil enim in Ponto huius modi aliquando est visum, praeter innoxios delphinas et paucos.

48. quicquid autem eiusdem pontici sinus aquilone caeditur et pruinis, ita perstringitur gelu, ut nec amnium cursus subtervolvi credantur nee per infidum et labile solum gressus hominis possit vel iumenti firmari, quod vitium numquam mare sincerum sed permixtum aquis amnicis temptat. - prolati aliquantorsum longius quam sperabamus pergamus ad reliqua.

49. Accesserat aliud ad gaudiorum praesentium cumulum diu quidem speratum, sed dilationum ambage multiplici tractum. nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium postea quaestorem Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos auctores prodidisse turbarum, isdemque vivis exustis, ut supra relatum est, omnes concessionem inpetrasse delictorum et veniam.


IX
1. At prosperis Iulianus elatior ultra homines iam spirabat, periculis expertus adsiduis, quod ei orbem Romanum placide iam regenti velut mundanam cornucopiam Fortuna gestans propitia cuncta gloriosa deferebat et prospera, antegressis victoriarum titulis haec quoque adiciens, quod, dum teneret imperium solus, nec motibus internis est concitus nec barbarorum quisquam ultra suos exsiluit fines: populi omnes, aviditate semper insectandi praeterita ut damnosa et noxia, in laudes eius studiis miris accendebantur.

2. Omnibus igitur, quae res diversae poscebant et tempora, perpensa deliberatione dispositis, et militibus orationibus crebris stipendioque conpetenti ad expedienda incidentia promptius animatis, cunctorum favore sublimis Antiochiam ire contendens reliquit Constantinopolim incrementis maximis fultam: natus enim illic diligebat eam ut genitalem patriam et colebat.

3. transgressus itaque fretum praetercursa Chalcedona et Libyssa, ubi sepultus est Hannibal Poenus, Nicomediam venit urbem antehac inclytam, ita magnis retro principum amplificatam inpensis, ut aedium multitudine privatarum et publicarum recte noscentibus regio quaedam urbis aestimaretur aeternae.

4. cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles concidisse, angorem animi tacitis fletibus indicans pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius inlacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus; et agnoscebat quosdam ibidem ab Eusebio

3 educatus episcopo, quem genere longius contingebat.

5. hic quoque pari modo ad reparanda, quae terrae subverterat tremor, abunde praestitis plurimis per Nicaeam venit ad Gallograeciae fines, unde dextrorsus itinere declinato Pessinunta convertit, visurus vetusta Matris magnae delubra, a quo oppido bello Punico secundo, carmine Cumano monente per Scipionem Nasicam simulacrum translatum est Romam.

6. cuius super adventu in Italiam pauca cum aliis huic materiae congruentibus in actibus Commodi principis digessimus per excessum. quam autem ob rem hoc nomine oppidum sit appellatum, variant rerum scriptores:

7. quidam enim figmento deae caelitus lapso apo tou pesein, quod cadere nos dicimus, urbem adseruere cognominatam. alii memorant Ilum, Trois filium Dardaniae regem, locum sic appellasse. Theopompus non Ilum id egisse, sed Midam adfirmat Phrygiae quondam potentissimum regem.

8. Venerato igitur numine hostiisque litato et votis Ancyram redit: eumque exinde progredientem ulterius multitudo inquietabat, pars violenter erepta reddi sibi poscentium, alii querentes consortiis se curiarum addictos iniuste, non nulli sine respectu periculi agentes ad usque rabiem, ut adversarios suos laesae maiestatis criminibus inligarent.

9. verum ille iudicibus Cassiis tristior et Lycurgis, causarum momenta aequo iure perpendens, suum cuique tribuebat, nusquam a vero abductus, acrius in calumniatores exsurgens, quos oderat, multorum huius modi petulantem saepe dementiam ad usque discrimen expertus dum esset adhuc humilis et privatus.

10. exemplumque patientiae eius in tali negotio, licet sint alia plurima, id unum sufficiet poni. inimicum quidam suum, cum quo discordabat asperrime, commisisse in maiestatem turbulentius deferebat, imperatoreque dissimulante eadem diebus continuis replicans, interrogatus ad ultimum, qui esset quem argueret, respondit, municipem locupletem. quo audito princeps renidens ´quibus indiciisŞ ait ´ad hoc pervenisti?Ş.

11 . et ille ´purpureum sibiŞ inquit ´indumentum ex serico pallio paratŞ iussusque post haec ut vilis arduae rei vilem incusans abire tacitus sed innoxius, nihilo minus instabat. quo taedio Iulianus defatigatus ad largitionum comitem visum propius ´iubeŞ inquit ´periculoso garrulo pedum tegmina dari purpurea ad adversarium perferenda, quem, ut datur intellegi, chlamydem huius coloris memorat sibi consarcinasse, ut sciri possit sine viribus maximis quid pannuli proficiant levesŞ.

12. Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam adpetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis . . .

13. Itineribus itaque emensis cum ad Pylas venisset, qui locus Cappadocas discernit et Cilicas, osculo susceptum rectorem provinciae nomine Celsum, iam inde a studiis cognitum Atticis, adscitumque in consessum vehiculi Tarsum secum induxit.

14. at hinc videre properans Antiochiam, orientis apicem pulcrum, usus itineribus solitis venit, urbique propinquans in speciem alicuius numinis votis excipitur publicis, mi ratus voces multitudinis magnae, salutare sidus inluxisse eois partibus adclamantis.

15. evenerat autem isdem diebus annuo cursu conpleto Adonea ritu veteri celebrari, amato Veneris, ut fabulae fingunt, apri dente ferali deleto, quod in adulto flore sectarum est indicium frugum et visum est triste quod amplam urbem principumque domicilium introeunte imperatore nunc primum, ululabiles undique planctus et lugubres sonus audiebantur.

16.hic patientiae eius et lenitudinis documentum leve quidem apparuit sed mirandum. Thalassium quendam ex proximo libellorum, insidiatorem fratris oderat Galli, quo adorare adesseque officio inter honoratos prohibito adversarii, cum quibus litigabat in foro, postridie turba congregata superflua, adito imperatore ´ThalassiusŞ clamitabant ´inimicus pietatis tuae nostra violenter eripuitŞ.

10. et ille hac occasione hominem opprimi posse coniciens ´agnoscoŞ respondit ´quem dicitis offendisse me iusta de causa, sed silere vos interim consentaneum est, dum mihi inimico potiori faciat satisŞ. mandavitque adsidenti praefecto ne audiretur eorum negotium, antequam ipse cum Thalassio rediret in gratiam, quod brevi evenit.


X
1. Ibi hiemans ex sententia nullis interim voluptatis rapiebatur inlecebris, quibus abundant Syriae omnes, verum per speciem quietis iudicialibus causis intentus non minus arduis quam bellicis distrahebatur multiformibus curis, exquisita docilitate librans, quibus modis suum cuique tribueret: iustisque sententiis et inprobi modicis coercerentur suppliciis, et innocentes fortunis defenderentur intactis.

2. et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.

3. iudicium enim hoc est optandum et rectum, ubi per varia negotiorum examina iustum id est et iniustum, a quo ille ne aberraret, tamquam scopulos cavebat abruptos. hoc autem ideo adsequi potuit, quod levitatem agnoscens commotioris ingenii sui praefectis proximisque permittebat, ut fidenter impetus suos aliorsum tendentes, ad quae decebat, monitu oportuno frenarent: monstrabatque subinde se dolere delictis et gaudere correctione.

4. cumque eum defensores causarum ut conscium rationis perfectae plausibus maximis celebrarent, fertur id dixisse permotus ´gaudebam plane prae meque ferebam si ab his laudarer, quos et vituperare posse adverterem, siquid factum sit secus aut dictumŞ.

5. sufficiet autem pro multis, quae clementer egit in litibus cognoscendis, hoc unum ponere nec abhorrens a proposito, nec absurdum. inducta in iudicium femina quaedam cum palatinum adversarium suum e numero proiectorum cinctum praeter spem conspexisset, hoc factum insolens tumultuando querebatur, et imperator ´prosequereŞ ait ´mulier, siquid te laesam existimas: hic enim sic cinctus est ut expeditius per lutum incedat: parum nocere tuis partibus potestŞ.

6. Et aestimabatur per haec et similia, ut ipse dicebat adsidue, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, imperante eo reversa ad terras, ni quaedam suo ageret, non legum arbitrio, erransque aliquotiens obnubilaret gloriarum multiplices cursus.

7. post multa enim etiam iura quaedam correxit in melius, ambagibus circumcisis, indicantia liquide quid iuberent fieri vel vetarent. illud autem erat inclemens, obruendum perenni silentio, quod arcebat docere magistros rhetoricos et grammaticos ritus christiani cultores.


XI
1. Isdem diebus notarius ille Gaudentius, quem opponendum per Africam missum supra diximus a Constantio, Iulianus quin etiam ex vicario earundem partium nimius fautor retracti sub vinculis, morte periere poenali.

2. tunc et Artemius ex duce Aegypti Alexandrinis urgentibus atrocium criminum mole supplicio capitali multatus est. post quem Marcelli ex magistro equitum et peditum filius ut iniectans imperio manus publica deletus est morte. Romanus quin etiam et Vincentius, Scutariorum scholae primae secundaeque tribuni, agitasse convicti quaedam suis viribus altiora, acti sunt in exilium.

3. Cumque tempus interstetisset exiguum, Alexandrini Artemii conperto interitu, quem verebantur, ne cum potestate reversus - id enim minatus est - multos laederet ut offensus, iram in Georgium verterunt episcopum, vipereis, ut ita dixerim, morsibus ab eo saepius adpetiti.

4. in fullonio natus, ut ferebatur, apud Epiphaniam Ciliciae oppidum, auctusque in damna conplurium contra utilitatem suam reique communis episcopus Alexandriae est ordinatus, in civitate quae suopte motu, et ubi causae non suppetunt, seditionibus crebris agitatur et turbulentis, ut oraculorum quoque loquitur fides.

5. his efferatis hominum mentibus Georgius quoque ipse grave accesserat incentivum, apud patulas aures Constantii multos exinde incusans ut eius recalcitrantes imperiis, professionisque suae oblitus, quae nihil nisi iustum suadet et lene, ad delatorum ausa feralia desciscebat.

6. et inter cetera dicebatur id quoque maligne docuisse Constantium, quod in urbe praedicta aedificia cuncta solo cohaerentia, a conditore Alexandro magnitudine inpensarum publicarum exstructa, emolumentis aerarii proficere debent ex iure.

7. ad haec mala id quoque addiderat, unde paulo post actus est in exitium praeceps. reversus ex comitatu principis cum transiret per speciosum Genii templum, multitudine stipatus ex more, flexis ad aedem ipsam luminibus ´quam diuŞ inquit ´sepulcrum hoc stabit?Ş. quo audito velut fulmine multi perculsi, metuentesque ne illud quoque temptaret evertere, quicquid poterant in eius perniciem clandestinis insidiis concitabant.

8. ecce autem repente perlato laetabili nuntio indicante extinctum Artemium, plebs omnis elata gaudio insperato, vocibus horrendis infrendens Georgium petit raptumque diversis mulcandi generibus proterens et conculcans divaricatis pedibus.

9. Cumque eo Dracontius monetae praepositus et Diodorus quidam, veluti comes, iniectis per crura funibus simul exanimati sunt; ille quod aram in moneta, quam regebat, recens locatam evertit; alter quod dum aedificandae praeesset ecclesiae, cirros puerorum licentius detondebat, id quoque ad deorum cultum existimans pertinere.

10. quo non contenta multitudo inmanis dilaniata cadavera peremptorum camelis inposita vexit ad litus isdemque subdito igne crematis cineres proiecit in mare id metuens, ut clamabat, ne collectis supremis aedes illis exstruerentur ut reliquis, qui deviare a religione conpulsi pertulere cruciabiles poenas, ad usque gloriosam mortem intemerata fide progressi, et nunc martyres appellantur. Poterantque miserandi homines ad crudele supplicium ducti christianorum adiumento defendi, ni Georgii odio omnes indiscrete flagrabant.

11. hoc comperto imperator ad vindicandum facinus nefandum erectus, iamque expetiturus poenas a noxiis ultimas, mitigatus est lenientibus proximis, missoque edicto acri oratione scelus detestabatur admissum, minatus extrema, si deinde temptatum fuerit aliquid quod iustitia vetet et leges.


XII
1. Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.

2. urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod inpatiens otii lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis inlustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.

3. Quae maximis molibus festinari cernentes obtrectatores desides et maligni, unius corporis permutatione tot cieri turbas intempestivas, indignum et perniciosum esse strepebant, studium omne in differendo procinctu ponentes. et dictitabant his praesentibus, quos audita referre ad imperatorem posse rebantur, eum, ni sedatius ageret, inmodica rerum secundarum prosperitate, velut luxuriantes ubertate nimia fruges, bonis suis protinus occasurum.

4. et haec diu multumque agitantes frustra virum circumlatrabant inmobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius Herculem.

5. ille tamen ut maioris praeter ceteros spiritus, nihilo lentius magnitudinem expeditionis secum commentans in praeparandis congruis operam navabat enixam.

6. Hostiarum tamen sanguine plurimo aras crebritate nimia perfundebat, tauros aliquotiens inmolando centenos et innumeros varii pecoris greges avesque candidas terra quaesitas et mari, adeo ut in dies paene singulos milites carnis distentiore sagina victitantes incultius, potusque aviditate corrupti, umeris inpositi transeuntium per plateas ex publicis aedibus, ubi vindicandis potius quam concedendis conviviis indulgebant, ad sua diversoria portarentur, Petulantes ante omnes et Celtae, quorum ea tempestate confidentia creverat ultra modum.

7. augebantur autem caerimoniarum ritus inmodice cum inpensarum amplitudine antehac inusitata et gravi: et quisque, cum inpraepedite liceret, scientiam vaticinandi professus, iuxta imperitus et docilis, sine fine vel praestitutis ordinibus, oraculorum permittebantur scitari responsa, et extispicia non numquam futura pandentia, oscinumque et auguriorum et ominum fides, si reperiri usquam posset, affectata varietate quaerebatur.

8. haecque dum ita procedunt more pacis, multorum curiosior Iulianus novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne, ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam conperit, etiam alii similia docerentur: ac statim circumhumata corpora statuit exinde transferri eo ritu, quo Athenienses insulam purgaverant Delon,


XIII
1. Eodem tempore diem undecimum kalendarum Novembrium amplissimum Daphnaei Apollinis fanum, quod Epiphanes Antiochus rex ille condidit iracundus et saevus, et simulacrum in eo Olympiaci Iovis imitamenti aequiperans magnitudinem, subita vi flammarum exustum est.

2. quo tam atroci casu repente consumpto ad id usque imperatorem ira provexit, ut quaestiones agitari iuberet solito acriores et maiorem ecclesiam Antiochiae claudi. suspicabatur enim id christianos egisse stimulatos invidia, quod idem templum inviti videbant ambitioso circumdari peristylio.

3. ferebatur autem licet rumore levissimo hac ex causa conflagrasse delubrum, quod Asclepiades philosophus, cuius in actibus Magnenti meminimus, cum visendi gratia Iuliani peregre ad id suburbanum venisset, deae caelestis argenteum breve figmentum, quocumque ibat secum solitus efferre, ante pedes statuit simulacri sublimes, accensisque cereis ex usu cessit, unde medietate noctis emensa cum nec adesse quisquam potuit nec iuvare, volitantes scintillae adhaesere materiis vetustissimis, ignesque aridis nutrimentis erecti omne quicquid contingi potuit, licet ardua discretum celsitudine concremarunt.

4. eo anno sidere etiam tum instante brumali quarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.

5. et quartum nonas Decembres, vergente in vesperam die, reliqua Nicomedia conlapsa est terrae motu, itidemque Nicaeae portio non mediocris.


XIV
1. Quae tametsi maestitiam sollicito incuterent principi, residua tamen non contemnebat urgentia, dum pugnandi tempus ei veniret optatum. inter praecipua tamen et seria illud agere superfluvm videbatur, quod, nulla probabili ratione suscepta, popularitatis amore vilitati studebat venalium rerum, quae non numquam secus quam convenit ordinata inopiam gignere solet et famem.

2. et Antiochensi ordine id tunc fieri, cum ille iuberet, non posse aperte monstrante nusquam a proposito declinabat, Galli similis fratris licet incruentus. quocirca in eos deinceps saeviens ut obtrectatores et contumaces volumen conposuit invectivum, quod Antiochense vel Misopogonem appellavit, probra civitatis infensa mente dinumerans addensque veritati conplura: post quae multa in se facete dicta conperiens, coactus dissimulare pro tempore, ira sufflabatur interna.

3. ridebatur enim ut Cercops, homo brevis, humeros extentans angustos et barbam prae se ferens hircinam, grandiaque incedens tamquam Oti frater et Ephialtis, quorum proceritatem Homerus in inmensum tollit, itidemque victimarius pro sacricola dicebatur ad crebritatem hostiarum alludentibus multis, et culpabatur hinc oportune, cum ostentationis gratia vehens licenter pro sacerdotibus sacra, stipatusque mulierculis litabat. et quamquam his paribusque de causis indignaretur, tacens tamen motumque in animi retinens potestate sollemnia celebrabat.

4. Denique praestituto feriarum die Casium montem ascendit nemorosum et tereti ambitu in sublime porrectum, unde secundis galliciniis videtur primo solis exortus. cumque Iovi faceret rem divinam, repente conspexit quendam humi prostratum, supplici voce vitam precantem et veniam. interrogantique ei, qui esset, responsum est praesidalem esse Theodotum Hierapolitanum, qui profectum a civitate sua Constantium inter honoratos deducens adulando deformiter tamquam futurum sine dubietate victorem, orabat lacrimas fingens et gemitum ut Iuliani ad eos mitteret caput perduellis ingrati, specie illa, qua Magnenti circumlatum meminerat membrum.

5. quibus auditis ´accepiŞ inquit, ´olim hoc dictumŞ imperator ´relatione multorum, sed abi securus ad lares, exutus omni metu clementia principis, qui ut prudens definivit inimicorum minuere numerum augereque amicorum sponte sua contendit ac libensŞ.

6. Exin sacrorum perfecto ritu digresso offeruntur rectoris Aegypti scripta, Apim bovem operosa quaesitum industria tamen post tempus inveniri potuisse firmantis, quod ut earum regionum existimant incolae faustum et ubertatem frugum diversaque indicat bona.

7. Super qua re pauca conveniet expediri. inter animalia antiquis observationibus consecrata Mnevis et Apis sunt notiora: Mnevis Soli sacratur, super quo nihil dicitur memorabile; sequens Lunae. est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressus, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextro insignis, qui cum post vivendi spatium praestitutum sacro fonte inmersus e vita abierit - nec enim ultra eum trahere licet aetatem quam secreta librorum praescribit auctoritas mysticorum - necatur choragio pari bos femina, quae ei inventa cum notis certis offertur, quo perempto alter cum publico quaeritur luctu, et si omnibus signis consummatus reperiri potuerit, ducitur Memphim, urbem frequentem praesentiaque numinis Aesculapii claram.

8. cumque initiante antistitum numero centum, inductus in thalamum esse coeperit sacer, coniecturis apertis signa rerum futurarum dicitur demonstrare et adeuntes quosdam indiciis averti videtur obliquis, ut offerentem cibum aliquando Germanicum Caesarem, sicut lectum est, aversatus portenderat paulo post eventura.


XV
1. Strictim itaque, quoniam tempus videtur hoc flagitare, res Aegyptiacae tangantur, quarum notitiam in actibus Hadriani et Severi principum digessimus late visa pleraque narrantes.

2. Aegyptiam gentem omnium vetustissimam, nisi quod super antiquitate certat cum Scythis, a meridiali latere Syrtes maiores et Phycus promuntorium et Borion et Garamantes nationesque variae claudunt, qua orientem e regione prospicit, Elephantinen et Meroen urbes Aethiopum et Catadupos rubrumque pelagus et Scenitas praetenditur Arabas, quos Sarracenos nunc appellamus, septentrioni supposita terrarum situ cohaeret inmenso, unde exordium Asia Syriarumque provinciae sumunt, a vespera Issiaco disiungitur mari, quod quidam nominavere Parthenium.

3. Pauca itaque super [benivolo omnium flumine] Nilo, quem Aegyptum Homerus appellat, praestringi conveniet, mox ostendendis aliis, quae sunt in his regionibus admiranda.

4 origines fontium Nili, ut mihi quidem videri solet, sicut adhuc factum est, posterae quoque ignorabunt aetates. verum quoniam fabulantes poetae variantesque geographi in diversa latentem notitiam scindunt, opiniones eorum veritati confines, ut arbitror, expediam paucis.

5. adfirmant aliqui physicorum in subiectis septentrioni spatiis, cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelascere, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.

6. ex Aethiopicis imbribus, qui abundantes in tractibus illis per aestus torridos cadere memorantur, exundationes eius erigi anni temporibus adserunt alii praestitutis: quod utrumque dissonare videtur a veritate. imbres enim apud Aethiopas aut numquam aut per intervalla temporum longa cadere memorantur.

7. opinio est celebrior alia, quod spirantibus prodromis, perque dies quadraginta et quinque etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit: et reluctante spiritu controverso adulescens in maius, hinc vi reverberante ventorum, inde urgente cursu venarum perennium, progrediens in sublime tegit omnia, et humo suppressa per supina camporum speciem exhibet maris.

8. rex autem Iuba Punicorum confisus textu librorum a monte quodam oriri eum exponit, qui situs in Mauritania despectat oceanum, hisque indiciis hoc proditum ait, quod pisces et herbae et beluae similes per eas paludes gignuntur.

9. Aethiopiae autem partes praetermeans Nilus nominum diversitate decursa, quae ei orbem peragranti nationes indidere conplures, aestuans inundatione ditissima ad cataractas id est praeruptos scopulos venit, e quibus praecipitans ruit potius quam fluit: unde Atos olim accolas usu aurium fragore adsiduo deminuto necessitas vertere solum ad quietiora coegit.

10. exinde lenius means per ostia septem, quorum singula perpetuorum amnium usum et faciem praebent, nullis per Aegyptum aquis externis adiutus eiectatur. et praeter amnis plurimos ex alveo derivatos auctore, cadentesque in suppares eius, septem navigabiles sunt et undosi, quibus subiecta vocabula veteres indiderunt: Heracleoticus, Sebennyticus, Bolbiticus, Pathmiticus, Mendesius, Taniticus et Pelusiacus.

11. oriens autem inde, ut dictum est, propellitur e paludibus ad usque cataractas insulasque efficit plures, quarum aliquae ita porrectis aquis dicuntur extentae ut singulas aegre tertio die relinquat.

12. inter quas duae sunt clarae Meroe et Delta, a triquetrae litterae forma hoc vocabulo signatius appellata. cum autem sol per Cancri sidus coeperit vehi, augescens ad usque transitum eius in Libram, diebusque centum sublatius fluens minuitur postea et mitigatis ponderibus aquarum navibus antea pervios equitabiles campos ostendit.

13. abunde itaque luxurians ita est noxius, ut infructuosus, si venerit parcior: gurgitum enim nimietate umectans diutius terras culturas moratur agrorum, parvitate autem minatur steriles segetes. eumque nemo aliquando extolli cubitis altius sedecim possessor optavit. et si inciderit moderatius, aliquotiens iactae sementes in liquore pinguis cespitis cum augmento fere septuagesimo renascuntur: solusque fluminum auras nullas inspirat.

14. Exuberat Aegyptus etiam pecudibus multis, inter quas terrestres sunt et aquatiles. aliae quae humi et in humoribus vivunt unde amphibioi nominantur. et in aridis quidem capreoli vescuntur et bubali et spinturnicia omni deformitate ridicula, aliaque monstra quae enumerare non refert.

15. Inter aquatiles autem bestias crocodilus ubique per eos tractus abundat, exitiale quadrupes malum, adsuetum elementis ambobus, lingua carens, maxillam superiorem commovens solum, ordine dentium pectinato, perniciosis morsibus quicquid contigerit pertinaciter petens, per ova edens fetus anserinis similia.

16. utque armatus est unguibus, si haberet etiam pollices, ad evertendas quoque naves sufficeret viribus magnis: ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi versatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.

17. et saevientes semper eaedem ferae quasi pacto foedere quodam castrensi per septem caerimoniosos dies mitescunt ab omni saevitia desciscentes, quibus sacerdotes Memphi natales celebrant Nili.

18. praeter eos autem, qui fortuita pereunt morte, alii dirumpuntur suffossis alvis mollibus serratis ferarum dorsualibus cristis, quas delphinis similes nutrit fluvius ante dictus, alii exitio intereunt tali.

19. trochilus avicula brevis dum escarum minutias captat, circa cubantem feram volitans blande, genasque eius inritatius titillando pervenit ad usque ipsam viciniam gutturis. quod factum contuens enhydrus ichneumonis genus oris aditum penetrat alite praevia patefactum et populato ventre, vitalibus dilancinatis erumpit.

20. audax tamen crocodilus monstrum fugacibus; ubi audacem senserit, timidissimum, et in terra acutius cernens, per quattuor menses hibernos nullo vesci dicitur cibo.

21. Hippopotami quoque generantur in illis partibus ultra animalia cuncta ratione carentia sagacissimi, ad speciem equorum bifidas habentes ungulas caudasque breves, quorum sollertiae duo interim ostendere documenta sufficiet.

22. inter arundines celsas et squalentes nimia densitate haec belua cubilibus positis, otium pervigili studio circumspectat, laxataque copia ad segetes depascendas egreditur. cumque iam coeperit redire distenta, aversis vestigiis distinguit tramites multos, ne unius plani itineris lineas insidiatores secuti repertum sine difficultate confodiant.

23. item cum aviditate nimia extuberato ventre pigrescit, super calamos recens exsectos femora convolvit et crura, ut pedibus vulneratis cruor egestus sagina distentum faciat levem: et partes saucias caeno oblinit quam diu in cicatrices conveniant plagae.

24. has monstruosas antehac raritates in beluis in aedilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendens Tullius imperat Sardis, ut de familia nobili ipsi quoque cum orbis terrarum auctoritate sentirent, et per aetates exinde plures saepe huc ducti nunc inveniri nusquam possunt, ut coniectantes regionum incolae dicunt, insectantis multitudinis taedio ad Blemmyas migrasse conpulsi.

25. Inter Aegyptias alites, quarum varietas nullo conprehendi numero potest, ibis sacra est et amabilis et innocua ideo, quod nidulis suis ad cibum suggerens ova serpentum, efficit ut rarescant mortiferae pestes absumptae.

26. occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus venena malignantes, eosque, antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.

27 serpentes quoque Aegyptus alit innumeras, ultra omnem perniciem saevientes: basiliscos et amphisbaenas et scytalas et acontias et dipsadas et viperas aliasque conplures, quas omnes magnitudine et decore aspis facile supereminens, numquam sponte sua fluenta egreditur Nili.

28. Multa in illis tractibus pretium est operae maximum cernere. e quibus pauca conveniet explicari. templa ubique molibus magnis exstructa. pyramides ad miracula septem provectae, quarum diuturnas surgendi difficultates scriptor Herodotus docet, ultra omnem omnino altitudinem, quae humana manu confici potest, erectae sunt turres, ab imo latissimae in summitates acutissimas desinentes.

29. quae figura apud geometras ideo sic appellatur quod ad ignis speciem, tou pyros, ut nos dicimus, extenuatur in conum. quarum magnitudo quoniam in celsitudinem nimiam scandens gracilescit paulatim, umbras quoque mechanica ratione consumit.

30. Sunt et syringes subterranei quidam et flexuosi secessus, quos, ut fertur, periti rituum vetustorum adventare diluvium praescii, metuentesque, ne caerimoniarum oblitteraretur memoria, penitus operosis digestos fodinis per loca diversa struxerunt, et excisis parietibus volucrum ferarumque genera multa sculpserunt, et animalium species innumeras multas, quas hierographicas litteras appellarunt ...

31. Dein Syene, in qua solstitii tempore, quo sol aestivum cursum extendit, recta omnia ambientes radii excedere ipsis corporibus umbras non sinunt. inde si stipitem quisquam fixerit rectum vel hominem aut arborem viderit stantem, circa lineamentorum ipsas extremitates contemplabitur umbras absumi, sicut apud Meroen Aethiopiae partem aequinoctiali circulo proximam dicitur evenire, ubi per nonaginta dies umbrae nostris in contrarium cadunt, unde Antiscios eius incolas vocant.

32. quae quoniam miracula multa sunt opusculi nostri propositum excedentia, ad ingenia celsa paramus, pauca super provinciis narraturi.


XVI
1. Tres provincias Aegyptus fertur habuisse temporibus priscis, Aegyptum ipsam et Thebaidem et Libyam, quibus duas adiecit posteritas, ab Aegypto Augustamnicam et Pentapolim a Libya sicciore disparatam.

2. Igitur Thebais multas inter urbes clariores aliis Hermopolim habet et Copton et Antinou, quam Hadrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui: hecatompylos enim Thebas nemo ignorat.

3. In Augustamnica Pelusium est oppidum nobile, quod Peleus Achillis pater dicitur condidisse, lustrari deorum monitu iussus in lacu, qui eiusdem civitatis adluit moenia, cum post interfectum fratrem nomine Phocum horrendis furiarum imaginibus raptaretur, et Cassium, ubi Pompei sepulcrum est Magni, et Ostracine et Rhinocorura.

4. In Pentapoli Libya Cyrene est posita, urbs antiqua sed deserta, quam Spartanus condidit Battus, et Ptolomais et Arsinoe eademque Teuchira et Darnis et Berenice, quas Hesperidas appellant.

5. in sicciore vero Libya Paraetonion et Chaerecla et Neapolis inter municipia pauca et brevia.

6. Aegyptus ipsa, quae iam inde, uti Romano imperio iuncta est regitur a praefectis, exceptis minoribus multis, Athribi et Oxyryncho et Thmui et Memphi maximis urbibus nitet.

7. Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnificentia conditoris altissimi et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra paenuria calcis ad momentum parum repertae omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.

8. inibi aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens atque, ut periculum docuit per varias collectum aetates, nullo paene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident.

9. hoc litus cum fallacibus et insidiosis accessibus adfligeret antehac navigantes discriminibus plurimis, excogitavit in portu Cleopatra turrim excelsam, quae Pharos a loco ipso cognominatur, praelucendi navibus nocturna suggerens ministeria, cum quondam ex Parthenio pelago venientes vel Libyco, per pandas oras et patulas, montium nullas speculas vel collium signa cernentes, harenarum inlisae glutinosae mollitiae frangerentur.

10. haec eadem regina heptastadium sicut vix credenda celeritate ita magnitudine mira construxit ob causam notam et necessariam. insula Pharos, ubi Protea cum phocarum gregibus diversatum Homerus fabulatur inflatius, a civitatis litore mille passibus disparata Rhodiorum erat obnoxia vectigali.

11. quod cum in die quodam nimium quantum petituri venissent, femina callida semper in fraudes, sollemnium specie feriarum isdem publicanis secum ad suburbana perductis, opus iusserat inrequietis laboribus consummari, et septem diebus totidem stadia molibus iactis in mare, solo propinquanti terrae sunt vindicata. quo cum vehiculo ingressa errare ait Rhodios insularum non continentis portorium flagitantes.

12. His accedunt altis sufflata fastigiis templa. inter quae eminet Serapeum, quod licet minuatur exilitate verborum, atriis tamen columnariis amplissimis et spirantibus signorum figmentis et reliqua operum multitudine ita est exornatum, ut post Capitolium, quo se venerabilis Roma in aeternum attollit, nihil orbis terrarum ambitiosius cernat.

13. in quo bybliothecae fuerunt inaestimabiles: et loquitur monumentorum veterum concinens fides septingenta voluminum milia, Ptolomaeis regibus vigiliis intentis conposita bello Alexandrino, dum diripitur civitas sub dictatore Caesare, conflagrasse.

14. Canopus inde duodecimo disiungitur lapide, quem, ut priscae memoriae tradunt, Menelai gubernator sepultus ibi cognominavit. amoenus inpendio locus fanis et diversoriis laetis exstructus, auris et salutari temperamento perflabilis, ita ut extra mundum nostrum morari se quisquam arbitretur in illis tractibus agens, cum saepe aprico spiritu inmurmurantes audierit ventos.

15. Sed Alexandria ipsa non sensim, ut aliae urbes, sed inter initia prima aucta per spatiosos ambitus, internisque seditionibus diu aspere fatigata, ad ultimum multis post annis Aureliano imperium agente, civilibus iurgiis ad certamina interneciva prolapsis dirutisque moenibus amisit regionis maximam partem, quae Bruchion appellabatur, diuturnum praestantium hominum domicilium.

16. unde Aristarchus grammaticae rei doctrinis excellens, et Herodianus artium minutissimus sciscitator, et Saccas Ammonius Plotini magister, aliique plurimi scriptores multorum in litteris nobilium studiorum, inter quos Chalcenterus eminuit Didymus, multiplicis scientiae copia memorabilis, qui in illis sex libris ubi non numquam inperfecte Tullium reprehendit sillographos imitatus scriptores maledicos, iudicio doctarum aurium incusatur, ut inmania frementem leonem putredulis vocibus canis catulus longius circumlatrans.

17. et quamquam veteres cum his quorum memini floruere conplures, tamen ne nunc quidem in eadem urbe doctrinae variae silent; nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonica conticuit, et recalet apud quosdam adhuc licet raros consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt numeros haut pauci, super his scientiam callent quae fatorum vias ostendit.

18. medicinae autem, cuius in hac vita nostra nec parca nec sobria desiderantur adminicula crebra, ita studia augentur in dies ut, licet opus ipsum redoleat, pro omni tamen experimento sufficiat medico ad commendandam artis auctoritatem, si Alexandriae se dixerit eruditum.

19. et haec quidem hactenus. sed si intellegendi divini aditionem multiplicem et praesensionum originem mente vegeta quisquam voluerit replicare, per mundum omnem inveniet mathemata huius modi ab Aegypto circumlata.

20. hic primum homines longe ante alios ad varia religionum incunabula, ut dicitur, pervenerunt et initia prima sacrorum caute tuentur condita scriptis arcanis.

21 . hac institutus prudentia Pythagoras colens secretius deos, quicquid dixit aut voluit auctoritatem esse instituit ratam, et femur suum aureum apud Olympiam saepe monstrabat, et cum aquila conloquens subinde visebatur.

22. hinc Anaxagoras lapides e caelo lapsuros et putealem limum contrectans tremores futuros praedixerat terrae. et Solon sententiis adiutus Aegypti sacerdotum, latis iusto moderamine legibus, Romano quoque iuri maximum addidit firmamentum. ex his fontibus per sublimia gradiens sermonum amplitudine Iovis aemulus Platon visa Aegypto militavit sapientia gloriosa.

23. Homines autem Aegyptii plerique subfusculi sunt et atrati magis quam maesti oris, gracilenti et aridi, ad singulos motus excandescentes, controversi et reposcones acerrimi. erubescit apud eos siqui non infitiando tributa plurimas in corpore vibices ostendat. et nulla tormentorum vis inveniri adhuc potuit, quae obdurato illius tractus latroni invito elicere potuit, ut nomen proprium dicat.

24. Id autem notum est, ut annales veteres monstrant, quod Aegyptus omnis sub amicis erat antea regibus, sed superatis apud Actium bello navali Antonio et Cleopatra, provinciae nomen accepit ab Octaviano Augusto possessa. aridiorem Libyam supremo Apionos regis consecuti sumus arbitrio, Cyrenas cum residuis civitatibus Libyae Pentapoleos Ptolomaei liberalitate suscepimus. evectus longius ad ordinem remeabo coeptorum.


LIBER XXIII

I
1. Haec eo anno - ut praetereamus negotiorum minutias - agebantur. Iulianus vero iam ter consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum: et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum nullus meminerat gestum.

2. et licet accidentium varietatem sollicita mente praecipiens multiplicatos expeditionis apparatus flagranti studio perurgeret, diligentiam tamen ubique dividens imperiique sui memoriam magnitudine operum gestiens propagare, ambitiosum quondam apud Hierosolymam templum, quod post multa et interneciva certamina obsidente Vespasiano posteaque Tito aegre est expugnatum, instaurare sumptibus cogitabat inmodicis, negotiumque maturandum Alypio dederat Antiochensi, qui olim Brittannias curaverat pro praefectis.

3. cum itaque rei idem fortiter instaret Alypius iuvaretque provinciae rector, metuendi globi flammarum prope fundamenta crebris adsultibus erumpentes fecere locum exustis aliquotiens operantibus inaccessum, hocque modo elemento destinatius repellente cessavit inceptum.

4. Isdem diebus legatos ad se missos ab urbe aeterna clare natos meritisque probabilis vitae compertos imperator honoribus diversis adfecit. et Apronianum Romae decrevit esse praefectum, Octavianum proconsulem Africae, Venusto vicariam commisit Hispaniae, Rufinum Aradium comitem orientis in locum avunculi sui Iuliani recens defuncti provexit.

5. quibus ut convenerat ordinatis, terrebatur omine quodam ut docuit exitus praesentissimo. Felice enim largitionum comite profluvio sanguinis repente extincto eumque comite Iuliano secuto vulgus publicos contuens titulos Felicem Iulianum Augustumque pronuntiabat.

6. praecesserat aliud saevum. namque kalendis ipsis ianuariis ascendente eo gradile Genii templum e sacerdotum consortio quidam ceteris diuturnior nullo pulsante repente concidit animamque insperato casu efflavit, quod adstantes - incertum per inperitiam an adulandi cupiditate - memorabant consulum seniori portendi nimirum Sallustio, sed ut apparuit non aetati sed potestati maiori interitum propinquare monstrabatur.

7. super his alia quoque minora signa subinde quid accideret ostendebant. inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam: quod horum periti minus laetum esse pronuntiabant aliena pervadere molienti rectori. ideoque intempestivo conatu desistere suadebant, ita demum haec et similia contemni oportere firmantes, cum inruentibus armis externis lex una sit et perpetua, salutem omni ratione defendere, nihil remittente vi mortis. isdem diebus nuntiatum est ei per litteras Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis aperto prohibuisse responso.


II
1. Inter haec tamen legationes gentium plurimarum auxilia pollicentium, liberaliter susceptae remittebantur, speciosa fiducia principe respondente, nequaquam decere adventiciis adiumentis rem vindicari Romanam, cuius opibus foveri conveniret amicos et socios, si auxilium eos adegerit necessitas inplorare.

2. solum Arsacem monuerat Armeniae regem ut collectis copiis validis iubenda operiretur, quo tenderet, quid deberet urgere propere cogniturus. proinde cum primam consultae rationes copiam praebuissent, rumore praecurso hostiles occupare properans terras nondum adulto vere, missa per militares numeros expeditionali tessera cunctos transire iussit Euphraten.

3. quo conperto omnes evolant ex hibernis transmissoque, ut textus docebat scriptorum, dispersi per stationes varias adventum principis exspectabant. ipse autem Antiochiam egressurus Heliopoliten quendam Alexandrum Syriacae iuris dictioni praefecit turbulentum et saevum: dicebatque non illum meruisse, sed Antiochensibus avaris et contumeliosis huius modi iudicem convenire.

4. cumque eum profecturum deduceret multitudo promiscua, itum felicem reditumque gloriosum exoptans oransque ut deinde placabilis esset et lenior, nondum ira, quam ex conpellationibus et probris conceperat, emollita loquebatur asperius se esse eos adserens postea non visurum.

5. disposuisse enim aiebat hiemandi gratia per conpendiariam viam consummato procinctu Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur. et hoc haut diu postea contigit. corpus namque eius illuc relatum exsequiarum humili pompa in suburbano sepultum est ut ipse mandarat,

6. Iamque apricante caelo tertium nonas Martias profectus Hierapolim solitis itineribus venit. ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis tignorum tegularumque pondere magno conlisit.

7. unde contractis copiis omnibus Mesopotamiam tam propere signa commovit ut fama de se nulla praeversa - id enim curatius observarat - inprovisus Assyrios occuparet. denique cum exercitu et Scytharum auxiliis Euphrate navali ponte transmisso venit ad Batnas municipium Osdroenae ibique inlaetabile portentum offendit.

8. cum enim calonum frequens multitudo ad suscipiendum consuete pabulum prope acervum palearum stetisset inpendio celsum - hoc enim modo per regiones illas tales species construuntur - rapientibus multis quassata congeries inclinata est, parique exitio quinquaginta obruit homines mole maxima ruinarum


III
1. Maestus exinde digressus venit cursu propero Carras antiquum oppidum, Crassorum et Romani exercitus aerumnis insigne unde duae ducentes Persidem viae regiae distinguuntur, laeva per Adiabenam et Tigridem, dextra per Assyrios et Euphraten.

2. ibi moratus aliquot dies dum necessaria parat, et Lunae, quae religiose per eos colitur tractus, ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio mandasseque arripere fidentius principatum si se interisse didicerit apud Parthos.

3. hic Iuliani quiescentis animus agitatus insomniis eventurum triste aliquid praesagiebat. quocirca et ipse et visorum interpretes praesentia contemplantes, diem secuturum, qui erat quartum decimum kalendas Apriles, observari debere pronuntiabant. verum ut conpertum est postea, hac eadem nocte Palatini Apollinis templum praefecturam regente Aproniano in urbe conflagravit aeterna, ubi, ni multiplex iuvisset auxilium, etiam Cumana carmina consumpserat magnitudo flammarum.

4. Post quae ita digesta, agmina et commeatus omnis generis disponenti procursatorum adventu anhelantium etiam tum indicatur equestres hostium turmas vicino limite quodam perrupto avertisse subito praedas.

5. cuius atrocitate mali perculsus ilico, ut ante cogitaverat, triginta milia lectorum militum eidem commisit Procopio iuncto ad parilem potestatem Sebastiano comite ex duce Aegypti, isdemque praecepit, ut intra Tigridem interim agerent vigilanter omnia servaturi, nequid inopinum ex incauto latere oreretur, qualia multa saepe didicerat evenisse, mandabatque eis ut, si fieri potius posset, regi sociarentur Arsaci cumque eo per Corduenam et Moxoenam, Chiliocomo uberi Mediae tractu, partibusque aliis praestricto cursu vastatis apud Assyrios adhuc agenti sibi concurrerent necessitatum articulis adfuturi.

6. His ita ordinatis ipse exitu simulato per Tigridem, quod iter etiam re cibaria de industria iusserat instrui, flexit dextrorsus et quieta nocte emensa, mane iumentum quo veheretur ex usu, poposcit, oblatusque ei equus Babylonius nomine ictu torminis consternatus dum dolorum inpatiens volvitur, auro lapillisque ornamenta distincta conspersit. quo ostento laetior exclamavit plaudentibus proximis ´Babylona humi procidisse ornamentis omnibus spoliatamŞ.

7. et paulisper detentus, ut omen per hostias litando firmaret, Davanam venit castra praesidiaria, unde ortus Belias fluvius funditur in Euphraten. hic corporibus cibo curatis et quiete, postridie ventum est ad Callinicum, munimentum robustum et commercandi opimitate gratissimum, ubi diem sextum kalendas Apriles, quo Romae Matri deorum pompae celebrantur annales, et carpentum, quo vehitur simulacrum, Almonis undis ablui perhibetur, sacrorum sollemnitate prisco more conpleta, somno per otium capto exultans pernoctavit et laetus.

8. luce vero secuta profectus exinde per supercilia riparum fluvialium aquis adulescentibus undique convenis cum armigera gradiens manu in statione quadam sub pellibus mansit, ubi Saracenarum reguli gentium genibus supplices nixi oblata ex auro corona tamquam mundi nationumque suarum dominum adorarunt, suscepti gratanter ut ad furta bellorum adpositi.

9. dumque hos adloquitur, Xerxis illius potentissimi regis instar, classis advenit tribuno Constantiano cum comite Lucilliano ductante, quae latissimum flumen Euphraten artabat, in qua mille erant onerariae naves ex diversa trabe confectae, commeatus abunde ferentes et tela et obsidionales machinas; quinquaginta aliae bellatrices totidemque ad conpaginandos necessariae pontes.


IV
1. Re ipsa admoneor, breviter, quantum mediocre potest ingenium haec instrumentorum genera ignorantibus circumscripte monstrare; et ballistae figura docebitur prima.

2. ferrum inter axiculos duos firmum conpaginatur et vastum in modum regulae maioris extentum, cuius ex volumine tereti, quod in medio pars polita conponit, quadratus eminet stilus extentius, recto canalis angusti meatu cavatus, et hac multiplici chorda nervorum tortilium inligatus: eique cochleae duae ligneae coniunguntur aptissime, quarum prope unam adsistit artifex contemplabilis et subtiliter adponit in temonis cavamine sagittam ligneam spiculo maiore conglutinatam, hocque facto hinc inde validi iuvenes versant agiliter rotabilem flexum.

3. cum ad extremitatem nervorum acumen venerit summum, percita interno pulsu a ballista ex oculis avolat, interdum nimio ardore scintillans, et evenit saepius, ut antequam telum cernatur, dolor letale vulnus agnoscat.

4. Scorpionis autem, quem appellant nunc Onagrum, huius modi forma est. dolantur axes duo quernei vel ilicei, curvanturque mediocriter, ut prominere videantur in gibbas, hique in modum serratoriae machinae conectuntur ex utroque latere patentius perforati, quos inter per cavernas funes conligantur robusti, conpagem, ne dissiliat, continentes.

5. ab hac medietate restium ligneus stilus exsurgens obliquus et in modum iugalis temonis erectus ita nervorum nodulis inplicatur, ut altius tolli possit et inclinari, summitatique eius unci ferrei copulantur, e quibus pendet stuppea vel ferrea funda, cui ligno fulmentum prosternitur ingens, cilicium paleis confertum minutis, validis nexibus inligatum et locatum super congestos cespites vel latericios aggeres. nam muro saxeo huius modi moles inposita disiectat quidquid invenerit subter concussione violenta, non pondere.

6. cum igitur ad concertationem ventum fuerit, lapide rotundo fundae inposito, quaterni altrinsecus iuvenes repagula, quibus incorporati sunt funes, explicantes, retrorsus stilum paene supinum inclinant: itaque demum sublimis adstans magister claustrum, quod totius operis continet vincula, reserat malleo forti perculsum, unde absolutus ictu volucri stilus et mollitudine offensus cilicii saxum contorquet, quicquid incurrerit conlisurum.

7. et tormentum quidem appellatur ex eo quod omnis explicatio torquetur, scorpio autem quoniam aculeum desuper habet erectum, cui etiam onagri vocabulum indidit aetas novella ea re, quod asini feri eum venatibus agitantur, ita eminus lapides post terga calcitrando emittunt, ut perforent pectora sequentium aut perfractis ossibus capita ipsa displodant.

8. Hinc ad arietem veniemus. eligitur abies vel ornus excelsa, cuius summitas duro ferro concluditur et prolixo, arietis efficiens prominulam speciem, quae forma huic machinamento vocabulum indidit, et sic suspensa utrimque transversis asseribus et ferratis quasi ex lance vinculis trabis alterius continetur, eamque quantum mensurae ratio patitur multitudo retro repellens rursus ad obvia quaeque rumpenda protrudit ictibus validissimis instar adsurgentis et cedentis arietis qua crebritate velut reciproci fulminis impetu aedificiis scissis in rimas concidunt structurae laxatae murorum.

9. hoc genere operis si fuerit exserto vigore discussum, nudatis defensoribus ideoque solutis obsidiis civitates munitissimae recluduntur.

10. Pro his arietum meditamentis iam crebritate despectis conditur machina scriptoribus historicis nota, quam elepolin Graeci cognominamus. cuius opera diuturna Demetrius Antigoni filius regis Rhodo aliisque urbibus oppugnatis Poliorcetes est appellatus.

11. aedificatur autem hoc modo. testudo conpaginatur inmanis axibus roborata, longissimis ferreisque clavis aptata et contegitur coriis bubulis virgarumque recenti textura atque limo asperguntur eius suprema ut flammeos detrectet et missiles casus.

12. conseruntur autem eius frontalibus trisulcae cuspides praeacutae, ponderibus ferreis graves, qualia nobis pictores ostendunt fulmina vel fictores, ut quicquid petierit aculeis exsertis abrumpat.

13. hanc ita validam molem rotis et funibus regens numerosus intrinsecus miles languidiori murorum parti viribus admovet concitis, et nisi desuper propugnantium valuerint vires conlisis parietibus aditus patefacit ingentes.

14. Malleoli autem, teli genus, figurantur hac specie. sagitta est cannea inter spiculum et harundinem multifido ferro coagmentata, quae in muliebris coli formam, quo nentur lintea stamina, concavatur ventre subtiliter et plurifariam patens atque in alveo ipso ignem cum aliquo suscipit alimento.

15. et si emissa lentius arcu invalido - ictu enim rapidiore extinguitur - haeserit usquam, tenaciter cremat aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur. hactenus de instrumentis muralibus, e quibus pauca sunt dicta. nunc ad rerum ordinem revertamur.


V
1. Adscitis Saracenorum auxiliis, quae animis obtulere promptissimis, tendens imperator agili gradu Cercusium principio mensis Aprilis ingressus est munimentum tutissimum et fabre politum. cuius moenia Abora et Euphrates ambiunt flumina velut spatium insulare fingentes.

2. quod Diocletianus exiguum antehac et suspectum muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, ne vagarentur per Syriam Persae ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.

3. namque, cum Antiochiae in alto silentio scaenicis ludis mimus cum uxore inmissus e medio sumpta quaedam imitaretur, populo venustate attonito coniunx ´nisi somnus estŞ inquit ´en PersaeŞ et retortis plebs universa cervicibus exacervantia in se tela declinans spargitur passim. ita civitate incensa et obtruncatis pluribus, qui pacis more palabantur effusius, incensisque locis finitimis et vastatis, onusti praeda hostes ad sua remearunt innoxii, Mareade vivo exusto, qui eos ad suorum interitum civium duxerat inconsulte. et haec quidem Gallieni temporibus evenerunt.

4. Iulianus vero dum moratur apud Cercusium, ut per navalem Aborae pontem exercitus et omnes sequelae transirent, litteras tristes Sallusti Galliarum praefecti suscepit orantis suspendi expeditionem in Parthos obtestantisque, ne ita intempestive nondum pace numinum exorata inrevocabile subiret exitium.

5. posthabito tamen suasore cautissimo fidentius ultra tendebat, quoniam nulla vis humana vel virtus meruisse umquam potuit, ut quod praescripsit fatalis ordo non fiat. statimque transgressus pontem avelli praecepit, necui militum ab agminibus propriis revertendi fiducia remaneret.

6. pari sorte hic quoque omen inlaetabile visum est apparitoris cuiusdam cadaver extentum carnificis manu deleti, quem praefectus Sallustius praesens, ea re supplicio capitali damnarat, quod intra praestitutum diem alimentorum augmentum exhibere pollicitus casu inpediente frustratus est. sed miserando homine trucidato postridie advenit, ut ille promiserat, alia classis abunde vehens annonam.

7. Profecti exinde Zaitham venimus locum, qui olea arbor interpretatur. hic Gordiani imperatoris longe conspicuum vidimus tumulum, cuius actus a pueritia prima exercituumque felicissimos ductus et insidiosum interitum digessimus tempore conpetenti

8. ubi cum pro ingenita pietate consecrato principi parentasset pergeretque ad Duram desertum oppidum, procul militarem cuneum conspicatus stetit inmobilis eique dubitanti quid ferrent, offertur ab eis inmanissimi corporis leo, cum aciem peteret multiplici telorum iactu confossus. quo omine velut certiore iam spe status prosperioris elatus exsultantius incedebat, sed incerto fatu fortunae aliorsum prorupit eventus. obitus enim regis portendebatur, sed cuius, erat incertum.

9. nam et oracula dubia legimus, quae non nisi casus discrevere postremi, ut fidem vaticinii Delphici, quae post Halyn flumen transmissum maximum regnum deiecturum praedixerat Croesum, et aliam quae Atheniensibus ad certandum contra Medos oblique destinaverat mare, sortemque his posteriorem veram quidem sed non minus ambiguam: aio te Aeacida Romanos vincere posse.

10. Etrusci tamen haruspices qui comitabantur, gnari prodigialium rerum, cum illis procinctum hunc saepe arcentibus non crederetur, prolatis libris exercitualibus ostendebant signum hoc esse prohibitorium principique aliena licet iuste invadenti contrarium.

11 . sed calcabantur philosophis refragantibus, quorum reverenda tunc erat auctoritas, errantium subinde et in parum cognitis perseverantium diu. et enim ut probabile argumentum ad fidem implendam scientiae suae id praetendebant, quod et Maximiano antehac Caesari cum Narseo Persarum rege iam congressuro itidem leo et aper ingens trucidati simul oblati sunt, et superata gente discessit incolumis, illo minime contemplato, quod aliena petenti portendebatur exitium et Narseus primus Armeniam Romano iuri obnoxiam occuparat.

12. secuto itidem die, qui erat septimum idus Aprilis, sole vergente iam in occasum ex parva nubecula subito aere crassato usus adimitur lucis, et post minacem tonitruum crebritatem et fulgurum Iovianus nomine miles de caelo tactus cum duobus equis concidit, quos potu satiatos a flumine reducebat.

13. eoque viso harum rerum interpretes arcessiti interrogatique etiam id vetare procinctum fidentius adfirmabant, fulmen consiliarium esse monstrantes: ita enim appellantur quae dissuadent aliquid fieri vel suadent ideoque hoc nimis cavendum, quod militem celsi nominis cum bellatoriis iumentis extinxit, et hoc modo contacta loca nec intueri nec calcari debere fulgurales pronuntiant libri.

14. contra philosophi candorem ignis sacri repente conspecti nihil significare aiebant, sed esse acrioris spiritus cursum ex aethere aliqua vi ad inferiora detrusum, aut si exinde praenoscitur aliquid, incrementa claritudinis imperatori portendi gloriosa coeptanti, cum constet flammas suapte natura nullo obstante ad sublimia convolare.

15. Peracto igitur, ut ante dictum est, ponte cunctisque transgressis imperator antiquissimum omnium ratus est militem adloqui sui rectorisque fiducia properantem intrepide. signo itaque per lituos dato cum centuriae omnes et cohortes et manipuli convenissent, ipse aggere glebali adsistens coronaque celsarum circumdatus potestatum talia ore sereno disservit favorabilis studio concordi cunctorum:

16. ´Contemplans maximis viribus et alacritate vos vigere, fortissimi milites, contionari disposui, docturus ratione multiplici non nunc primitus, ut maledici mussitant, Romanos penetrasse regna Persidis. namque ut Lucullum transeam vel Pompeium, qui per Albanos et Massagetas, quos Alanos nunc appellamus, hac quoque natione perrupta vidit Caspios lacus, Ventidium novimus Antoni legatum strages per hos tractus innumeras edidisse.

17. sed ut a vetustate discedam, haec quae tradidit recens memoria replicabo. Traianus et Verus et Severus hinc sunt digressi victores et tropaeati, redissetque pari splendore iunior Gordianus, cuius monumentum nunc vidimus honorate, apud Resainam superato fugatoque rege Persarum, ni factione Philippi praefecti praetorio sceleste iuvantibus paucis in hoc ubi sepultus est loco, vulnere impio cecidisset. nec erravere diu manes eius inulti, quod velut clarente iustitia omnes, qui in eum conspiravere, cruciabilibus interiere suppliciis.

18. et illos quidem voluntas ad altiora propensior subire inpulit facinora memoranda, nos vero miseranda recens captarum urbium et inultae caesorum exercituum umbrae et damnorum magnitudines carorumque amissiones ad haec, quae proposuimus, hortantur, votis omnium sociis ut medeamur praeteritis et honorata huius lateris securitate re publica, quae de nobis magnifice loquatur posteritas relinquamus.

19. adero ubique vobis adiumento numinis sempiterni imperator et antesignanus et conturmalis ominibus secundis, ut reor. at si fortuna versabilis in pugna me usquam fuderit, mihi vero pro Romano orbe memet vovisse sufficiet ut Curtii Muciique veteres et clara prosapia Deciorum. abolenda nobis natio molestissima cuius in gladiis nondum nostrae propinquitatis exaruit cruor.

20. plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant. devicta est perplexo et diuturno Marte Carthago, sed eam dux inclytus timuit superesse victoriae. evertit funditus Numantiam Scipio post multiplices casus obsidionis emensos. Fidenas ne imperio subcrescerent aemulae, Roma subvertit, et Faliscos ita oppressit et Veios, ut suadere nobis laboret monumentorum veterum fides, ut has civitates aliquando valuisse credamus.

21. haec ut antiquitatum peritus exposui, superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus sciens, quod, si remanserit quisquam, exsectis cruribus relinquetur. nihil enim praeter dolos et insidias hostium vereor nimium callidorum.

22. ad summam polliceor universis rebus post haec prospere mitigatis absque omni praerogativa principum, qui quod dixerint vel censuerint pro potestate auctoritatis iustum esse existimant, rationem me recte consultorum vel secus siquis exegerit redditurum.

23. quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriamŞ.

24. Conclusa oratione ad hunc gratissimum finem, ductoris gloria proeliator miles exsultans, speque prosperorum elatior, sublatis altius scutis nihil periculosum fore vel arduum clamitabat sub imperatore plus sibi laboris quam gregariis indicente.

25. maxime omnium id numeri Gallicani fremitu laetiore monstrabant, memores aliquotiens eo ductante perque ordines discurrente cadentes vidisse gentes aliquas, alias supplicantes.


VI
1. Res adegit huc prolapsa, ut in excessu celeri situm monstrare Persidis, descriptoribus gentium curiose digestum, e quibus aegre vera dixere paucissimi. quod autem erit paulo prolixior textus, ad scientiam proficiet plenam. quisquis enim adfectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.

2. Hoc regnum quondam exiguum multisque antea nominibus appellatum ob causas quas saepe rettulimus, cum apud Babylona Magnum fata rapuissent Alexandrum, in vocabulum Parthi concessit Arsacis obscure geniti, latronum inter adulescentiae rudimenta ductoris, verum paulatim in melius mutato proposito clarorum contextu factorum aucti sublimius.

3. qui post multa gloriose et fortiter gesta superato Nicatore Seleuco eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.

4. denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, adsuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit. certatimque summatum et vulgi sententiis concinentibus, astris, ut ipsi existimant, ritus sui consecratione permixtus est omnium primus.

5. unde ad id tempus reges eiusdem gentis praetumidi appellari se patiuntur Solis fratres et Lunae, utque imperatoribus nostris Augusta nuncupatio amabilis est et optata, ita regibus Parthicis abiectis et ignobilibus antea, incrementa dignitatum felicibus Arsacis auspiciis accessere vel maxima.

6. quam ob rem numinis eum vice venerantur et colunt ea usque propagatis honoribus ut ad nostri memoriam non nisi Arsacides is sit, quisquam in suscipiendo regno cunctis anteponatur, et in qualibet civili concertatione, quae adsidue apud eos eveniunt, velut sacrilegium quisque caveat ne dextra sua Arsaciden arma gestantem feriat vel privatum.

7. Satisque constat hanc gentem regna populis vi superatis conpluribus dilatasse ad usque Propontidem et Thracias, sed alte spirantium ducum superbia licenter grassantium per longinqua aerumnis maximis inminutam primo per Cyrum, quem Bospori fretum cum multitudine fabulosa transgressum ad internecionem delevit Tomyris regina Scytharum ultrix acerrima filiorum.

8. deinde cum Dareus posteaque Xerxes Graeciam elementorum usu mutato adgressi cunctis paene copiis terra marique consumptis vix ipsi tutum invenere discessum, ut bella praetereamus Alexandrina et testamento nationem omnem in successoris unius iura translatam.

9. Quibus peractis transcursisque temporibus longis sub consulibus et deinceps in potestatem Caesarum redacta re publica, nobiscum hae nationes subinde dimicarunt paribusque momentis interdum, aliquotiens superatae, non numquam abiere victrices.

10. Nunc locorum situm, quantum ratio sinit, carptim breviterque absolvam. hae regiones in amplitudines diffusae longas et latas ex omni latere insulosum et celebre Persicum ambiunt mare, cuius ostia adeo esse perhibentur angusta, ut ex Harmozonte Carmaniae promuntorio contra oppositum aliud promuntorium, quod appellant incolae Maces, sine inpedimento cernatur.

11. quibus angustiis permeatis cum latitudo patuerit nimis extensa, navigatio ad usque urbem Teredona porrigitur, ubi post iacturas multiplices pelago miscetur Euphrates, omnisque sinus dimensione litorea in numerum viginti milium stadiorum velut spatio detornato finitur, cuius per oras omnes oppidorum est densitas et vicorum naviumque crebri discursus.

12. ergo permeatis angustiis ante dictis venitur ad Carmaniae sinum orienti obiectum intervallo. Cantichus nomine panditur sinus australis. haut procul inde alius, quem vocant Chaliten, occiduo obnoxius sideri. hinc praestrictis pluribus insulis, e quibus paucae sunt notae, Indorum mari iunguntur oceano, qui ferventem solis exortum suscipit omnium primus ipse quoque nimium calens.

13. utque geographici stili formarunt, hac specie distinguitur omnis circuitus ante dictus. ab arctoo cardine usque ad Caspias portas Cadusiis conterminat et Scytharum gentibus multis et Arimaspis hominibus luscis et feris. ab occidua plaga contingit Armenios et Niphaten et in Asia sitos Albanos, mare rubrum et Scenitas Arabas, quos Saracenos posteritas appellavit: Mesopotamiam sub axe meridiali despectat: orienti a fronte contrarius ad Gangen extenditur flumen, quod Indorum intersecans terras in pelagus eiectatur australe.

14. Sunt autem in omni Perside hae regiones maximae, quas Vitaxae id est magistri equitum curant, et reges et satrapae - nam minores plurimas recensere difficile est et superfluvm Assyria, Susiana, Media, Persis, Parthia, Carmania maior, Hyrcania, Margiana, Bactriani, Sogdiani, Sacae, Scythia infra Imaum et ultra eundem montem, Serica, Aria, Paropanisadae, Drangiana, Arachosia et Gedrosia.

15. Citra omnes provincias est nobilis Assyria celebritate et magnitudine et multiformi feracitate ditissima. quae per populos pagosque amplos diffusa quondam et copiosa, ad unum concessit vocabulum et nunc omnis appellatur Assyria, ubi inter bacarum vulgariumque abundantiam frugum bitumen nascitur prope lacum nomine Sosingiten, cuius alveo Tigris voratus fluensque subterraneus percursis spatiis longis emergit.

16. hic et naphtha gignitur picea specie glutinosa, similis ipsa quoque bitumini, cui etiam si avicula insederit brevis, praepedito volatu submersa penitus evanescit. et cum hoc liquoris ardere coeperit genus, nullum inveniet humana mens praeter pulverem extinguendi commentum.

17. In his pagis hiatus quoque conspicitur terrae, unde halitus letalis exsurgens quodcumque animal proxime steterit odore gravi consumit. quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit latum, antequam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.

18. cuius simile foramen apud Hierapolim Phrygiae antehac, ut adserunt aliqui, videbatur. unde emergens itidem noxius spiritus perseveranti odore quicquid prope venerat conrumpebat absque spadonibus solis, quod qua causa eveniat, rationibus physicis permittatur.

19. apud Asbamaei quoque Iovis templum in Cappadocia, ubi amplissimus ille philosophus Apollonius traditur natus prope oppidum Tyana, stagno effluens fons cernitur, qui magnitudine aquarum inflatus seseque resorbens numquam extra margines intumescit.

20. Intra hunc circuitum Adiabena est, Assyria priscis temporibus vocitata longaque adsuetudine ad hoc translata vocabulum ea re quod inter Onam et Tigridem sita navigeros fluvios adiri vado numquam potuit: transire enim diabainein dicimus Graeci.

21. et veteres quidem hoc arbitrantur. nos autem id dicimus quod in his terris amnes sunt duo perpetui, quos ipsi transivimus, Diabas et Adiabas iunctis navalibus pontibus, ideoque intellegi Adiabenam cognominatam ut a fluminibus maximis Aegyptos Homero auctore et India et Euphratensis ante hoc Commagena, itidemque Hiberia ex Hibero, nunc Hispania, et a Baeti amne insigni provincia Baetica.

22. In hac Adiabena Ninus est civitas, quae olim Persidis regna possederat, nomen Nini potentissimi quondam regis Samiramidis mariti declarans, et Ecbatana et Arbela et Gaugamela, ubi Dareum Alexander post discrimina varia proeliorum incitato Marte prostravit.

23. In omni autem Assyria multae sunt urbes. inter quas Apamia eminet Mesene cognominata et Teredon et Apollonia et Vologessia hisque similes multae. splendidissimae vero et pervulgatae hae solae sunt tres: Babylon cuius moenia bitumine Samiramis struxit - arcem enim antiquissimus rex condidit Belus - et Ctesiphon quam Vardanes temporibus priscis instituit, posteaque rex Pacorus incolarum viribus amplificatam et moenibus Graeco indito nomine, Persidis effecit specimen summum. post hanc Seleucia ambitiosum opus Nicatoris Seleuci.

24. qua per duces Veri Caesaris, ut ante rettulimus, expulsata, avulsum sedibus simulacrum Comei Apollinis perlatumque Romam in aede Apollinis Palatini deorum antistites collocarunt. fertur autem quod post direptum hoc idem figmentum incensa civitate milites fanum scrutantes invenere foramen angustum, quo reserato, ut pretiosum aliquid invenirent, ex adyto quodam concluso a Chaldaeorum arcanis labes primordialis exiluit, quae insanabilium vi concepta morborum eiusdem Veri Marcique Antonini temporibus ab ipsis Persarum finibus ad usque Rhenum et Gallias cuncta contagiis polluebat et mortibus.

25. Hic prope Chaldaeorum est regio altrix philosophiae veteris, ut memorant ipsi, apud quos veridica vaticinandi fides eluxit. perfluvnt autem has easdem terras potiores ante alios amnes hi, quos praediximus, et Marses et Flumen regium et Euphrates cunctis excellens. qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans vomeri et gignendis arbustis habilia facit.

26. His tractibus Susiani iunguntur, apud quos non multa sunt oppida. inter alia tamen eminet Susa saepe domicilium regum, et Arsiana et Sele et Aracha. cetera brevia sunt et obscura. fluvii vero multi per haec loca discurrunt, quibus praestant Oroates et Harax et Mosaeus, per harenosas angustias, quae a rubro prohibent Caspium mare, aequoream multitudinem inundantes.

27. At in laeva Media confinis Hyrcano panditur mari: quam ante regnum Cyri superioris et incrementa Persidos legimus Asiae reginam totius Assyriis domitis, quorum plurimos pagos in Atropatenae vocabulum permutatos belli iure possedit.

28. pugnatrix natio et formidanda post Parthos, quibus vincitur solis, regiones inhabitans ad speciem quadratae figurae formatas. harum terrarum incolae omnes ad latitudinem nimiam extenduntur, eisque maximae celsitudines imminent montium, quos Zagrum et Orontem et Iasonium vocant.

29. Coroni quoque montis altissimi partem habitantes occiduam frumentariis agris adfluvnt et vinariis, pingui fecunditate laetissimi et fluminibus fontiumque venis liquidis locupletes.

30. edunt apud eos prata virentia fetus equorum nobilium, quibus, ut scriptores antiqui docent nosque vidimus, ineuntes proelia viri summates vehi exultantes solent, quos Nesaeos appellant.

31. abundat aeque civitatibus ditibus Media et vicis in modum oppidorum exstructis et multitudine incolarum. utque absolute dicatur, uberrimum est habitaculum regum.

32. In his tractibus Magorum agri sunt fertiles, super quorum secta studiisque, quoniam huc incidimus, pauca conveniet expediri. magiam opinionum insignium auctor amplissimus Plato machagistiam esse verbo mystico docet, divinorum incorruptissimum cultum, cuius scientiae saeculis priscis multa ex Chaldaeorum arcanis Bactrianus addidit Zoroastres, deinde Hystaspes rex prudentissimus Darei pater.

33. qui cum superioris Indiae secreta fidentius penetraret, ad nemorosam quandam venerat solitudinem, cuius tranquillis silentiis praecelsa Brachmanorum ingenia potiuntur, eorumque monitu rationes mundani motus et siderum purosque sacrorum ritus quantum colligere potuit eruditus, ex his, quae didicit, aliqua sensibus magorum infudit, quae illi cum disciplinis praesentiendi futura per suam quisque progeniem posteris aetatibus tradunt.

34. ex eo per saecula multa ad praesens una eademque prosapia multitudo creata deorum cultibus dedicatur. feruntque, si iustum est credi, etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam ut faustam praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.

35. huius originis apud veteres numerus erat exilis eiusque ministeriis Persicae potestates in faciendis rebus divinis sollemniter utebantur. eratque piaculum aras adire vel hostiam contrectare antequam magus conceptis precationibus libamenta diffunderet praecursoria. verum aucti paulatim in amplitudinem gentis solidae concesserunt et nomen villasque inhabitantes nulla murorum firmitudine conmunitas et legibus suis uti permissi religionis respectu sunt honorati.

36. ex hoc magorum semine septem post mortem Cambysis regnum inisse Persidos antiqui memorant libri docentes eos Darei factione oppressos, imperitandi initium equino hinnitu sortiti.

37. In hac regione oleum conficitur Medicum, quo inlitum telum, si emissum lentius laxiore arcu - nam ictu extinguitur rapido - haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit abluere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.

38. paratur autem hoc modo. oleum usus communis herba quadam infectum condiunt harum rerum periti ad diuturnitatem servantes et coalescens durant ex materia venae naturalis similis oleo crassiori: quae species gignitur apud Persas, quam ut diximus, naphtam vocabulo appellavere gentili.

39. Per haec loca civitates dispersae sunt plures, quis omnibus praestant Zombis et Patigran et Gazaca. inter quas opibus et magnitudine moenium conspicuae sunt Heraclia et Arsacia et Europos et Cyropolis et Ecbatana sub Iasonio monte in terris sitae Syromedorum.

40. amnes has regiones praetereunt multi, quorum maximi sunt Choaspes et Gyndes et Amardus et Charinda et Cambyses et Cyrus, cui magno et specioso Cyrus ille superior rex amabilis abolito vetere id vocabulum dedit cum ereptum ire regna Scythica festinaret, quod et fortis est, ut ipse etiam ferebatur, et vias sibi ut ille impetu ingenti molitus in Caspium delabitur mare.

41. Per tractus meridianos expansa post haec confinia litoribus proxima Persis habitatur antiqua, minutis frugibus dives et palmite aquarumque copia iucundissima. amnes quippe multi per eam ante dictum influvnt sinum, quorum maximi sunt Batradites et Rogomanius et Brisoana atque Bagrada.

42. oppida vero mediterranea sunt ampliora - incertum enim, qua ratione per oras maritimas nihil condiderunt insigne - inter quae Persepolis est clara et Ardea et Obroatis atque Tragonice. insulae vero visuntur ibi tres tantum Tabiana et Fara et Alexandria.

43. His propinquant Parthi siti sub aquilone colentes nivales terras et pruinosas, quorum regiones Choatres fluvius interscindit ceteris abundantior: et haec potiora residuis sunt oppida Oenunia, Moesia, Charax, Apamia, Artacana et Hecatompylos, a cuius finibus per Caspia litora ad usque portarum angustias stadia quadraginta numerantur et mille.

44. feri sunt illic habitatores pagorum omnium atque pugnaces eosque ita certamina iuvant et bella, ut iudicetur inter alios omnes beatus, qui in proelio profuderit animam. excedentes enim e vita morte fortuita conviciis insectantur ut degeneres et ignavos.

45. Quibus ab orientali australique plaga Arabes beati conterminant, ideo sic appellati quod frugibus iuxta et fetibus et palmite odorumque suavitate multiplici sunt locupletes, magnaeque eorum partes mare rubrum a latere dextro contingunt, laeva Persico mari conlimitant, elementi utriusque potiri bonis omnibus adsueti.

46. ubi et stationes et portus tranquilli sunt plures et emporia densa et diversoria regum ambitiosa nimium et decora, aquarumque suapte natura calentium saluberrimi fontes et rivorum fluminumque multitudo perspicua, sospitalisque temperies caeli, ut recte spectantibus nihil eis videatur ad felicitatem deesse supremam.

47. ac licet abundet urbibus mediterraneis atque maritimis, campisque copiosis et vallibus, has tamen civitates habet eximias Geapolim et Nascon et Baraba itidemque Nagara et Maepham et Tapphara et Dioscurida. insulas autem conplures habet per utrumque proximas mare, quas dinumerare non refert. insignior tamen aliis Turgana est, in qua Serapidis maximum esse dicitur templum.

48. Post huius terminos gentis Carmania maior verticibus celsis erigitur ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta sed obscurior Arabum terris multo et minor. fluminibus tamen ipsa quoque non minus abundans caespiteque ubere iuxta fecunda.

49. amnes autem sunt hic ceteris notiores Sagareus et Saganis et Hydriacus. sunt etiam civitates licet numero paucae victu tamen et cultu perquam copiosae, inter quas nitet Carmana omnium mater et Portospana et Alexandria et Hermupolis.

50. Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis adluit mare. apud quos, glebae macie internecante sementes, ruris colendi cura est levior, sed vescuntur venatibus, quorum varietate inmane quantum exuberant. ubi etiam tigridum milia multa cernuntur feraeque bestiae plures, quae cuiusmodi solent capi commentis dudum nos meminimus rettulisse.

51. nec ideo tamen stivam ignorant, sed seminibus teguntur aliquae partes ubi solum est pinguius, nec arbusta desunt in locis habilibus ad plantandum et marinis mercibus plerique sustentantur.

52. hic amnes duo pervulgati sunt nominis Oxus et Maxera, quos urgente inedia superantes natatu aliquotiens tigris improvisae finitima populantur. habent etiam civitates inter minora municipia validas duas quidem maritimas Socanda et Saramanna, mediterraneas alias Asmurnam et Salen et his nobiliorem Hyrcanam.

53. Contra hanc gentem sub aquilone dicuntur Abii versari genus piissimum, calcare cuncta mortalia consuetum, quos, ut Homerus fabulosius canit, Iuppiter ab Idaeis montibus contuetur.

54. Sedes vicinas post Hyrcanos sortiti sunt Margiani, omnes paene collibus altis undique circumsaepti, ideo a mari discreti. et quamquam pleraque sunt ibi deserta soli aquarum penuria, quaedam tamen habent oppida; sed Iasonion et Antiochia et Nigaea sunt aliis notiora.

55. Proximos his limites possident Bactriani, natio antehac bellatrix et potentissima Persisque semper infesta antequam circumsitos populos omnes ad dicionem gentilitatemque traheret nominis sui, quam rexere veteribus saeculis etiam Arsaci formidabiles reges.

56. eius pleraeque partes ita ut Margiana procul a litoribus sunt disparatae, sed humi gignentium fertiles, et pecus, quod illic per campestria loca vescitur et montana, membris est magis conpactis et validis, ut indicio sunt cameli a Mithridate exinde perducti et primitus in obsidione Cyzicena visi Romanis.

57. gentes isdem Bactrianis oboediunt plures, quas exsuperant Tochari, et ad Italiae speciem crebris fluminibus inundantur. e quibus Artamis et Zariaspes ante sibi consociati itidemque Ochus et Dargomanes iuncti convenis aquis augent inmania Oxi fluenta.

58. sunt et hic civitates, quas amnes diversi perstringunt, his cedentes ut melioribus, Chatracharta et Alicodra et Astacana et Menapia et Bactra ipsa, unde regnum et vocabulum nationis est institutum.

59.... sub imis montium pedibus, quos appellant Sogdios, inter quos amnes duo fluvnt navium capacissimi Araxates et Dymas, qui per iuga vallesque praecipites in campestrem planitiem fluvii decurrentes Oxiam nomine paludem efficiunt late longeque diffusam. hic inter alia oppida celebrantur Alexandria et Cyreschata et Drepsa metropolis.

60. His contigui sunt Sacae natio fera, squalentia incolens loca soli pecori fructuosa, ideo nec civitatibus culta. cui Ascanimia mons inminet et Comedus. praeter quorum radices et vicum, quem Lithinon pyrgon appellant, iter longissimum patet mercatoribus pervium ad Seras subinde commeantibus.

61. Circa defectus et crepidines montium, quos Imavos et Apurios vocant, Scythae sunt intra Persicos fines Asianis contermini Sarmatis Halanorumque latus tangentes extremum. qui velut agentes quodam secessu coalitique solitudine per intervalla dispersi sunt longa adsueti victu vili et paupertino.

62. et gentes quidem variae hos incolunt tractus, quas nunc recensere alio properans superfluvm puto. illud tamen sciendum est inter has nationes paene ob asperitatem nimiam inaccessas homines esse quosdam mites et pios ut Iaxartae sunt et Galactophagi, quorum meminit vates Homerus in hoc versu glaktophagon Abion te dikaiotaton anthropon.

63. inter flumina vero multa, quae per has terras vel potioribus iungit natura vel lapsu post trahit in mare, Rhymmus celebris est et Iaxartes, et Daicus. civitates autem non nisi tres solas habere noscuntur Aspabota et Chauriana et Saga.

64. Vltra haec utriusque Scythiae loca contra orientalem plagam in orbis speciem consertae celsorum aggerum summitates ambiunt Seras ubertate regionum et amplitudine circumspectos, ab occidentali latere Scythis adnexos, a septentrione et orientali nivosae solitudini cohaerentes: qua meridiem spectant ad usque Indiam porrectos et Gangen. appellantur autem ibidem montes Anniba et Auzacium et Asmira et Emodon et Oporocorra.

65. hanc itaque planitiem undique prona declivitate praeruptam terrasque lato situ distentas duo famosi nominis flumina Oechardes et Bautis lentiore meatu percurrunt. et dispar est tractuum diversorum ingenium: hic patulum, alibi molli devexitate subductum, ideoque satietate frugum et pecoribus et arbustis exuberat.

66. incolunt autem fecundissimam glebam variae gentes, e quibus Anthropophagi et Annibi et Sizyges et Chardi aquilonibus obiecti sunt et pruinis. exortum vero solis suspiciunt Rabannae et Asmirae et Essedones omnium splendidissimi, quibus Athagurae ab occidentali parte cohaerent et Aspacarae: Baetae vero australi celsitudine montium inclinati. urbibus licet non multis, magnis tamen celebrantur et opulentis, inter quas maximae Asmira et Essedon et Aspacara et Sera nitidae sunt et notissimae.

67. agunt autem ipsi quietius Seres, armorum semper et proeliorum expertes, utque hominibus sedatis et placidis otium est voluptabile, nulli finitimorum molesti. caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda leniumque ventorum commodissimus flatus et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris velut quaedam vellera molientes ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum ad usus antehac nobilium, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.

68. ipsi praeter alios frugalissimi pacatioris vitae cultores vitantes reliquorum mortalium coetus. cumque ad coemenda fila vel quaedam alia fluvium transierint advenae, nulla sermonum vice propositarum rerum pretia solis oculis aestimantur, et ita sunt abstinentes ut apud se tradentes gignentia nihil ipsi comparent adventicium.

69. Ariani vivunt post Seras, Boreae obnoxii flatibus, quorum terras amnis vehendis sufficiens navibus Arias perfluit nomine, faciens lacum ingentem eodem vocabulo dictitatum. abundat autem haec eadem Aria oppidis, inter quae sunt celebria Vitaxa Sarmatina et Sotira et Nisibis et Alexandria, unde naviganti ad Caspium mare quingenta stadia numerantur et mille.

70. His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior Ortogordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens. habent autem etiam civitates aliquas, quibus clariores sunt Agazaca et Naulibus et Ortospana, unde litorea navigatio ad usque Mediae fines, portis proximos Caspiis stadiorum sunt duo milia et ducenta.

71. Ante dictis continui sunt Drangiani collibus cohaerentes, ... Arabium nomine ideo adpellatum quod inde exoritur, interque alia duobus municipiis exultantes Prophthasia et Ariaspe ut opulentis et claris.

72. Post quos exadversum Arachosia visitur, dextrum vergens in latus Indis obiecta, quam ab Indo fluviorum maximo, unde regiones cognominatae sunt, amnis multo minor exoriens aquarum adluit amplitudine efficitque paludem Arachotoscrenem appellatam. hic quoque civitates sunt inter alias viles Alexandria et Arbaca et Choaspa.

73. At in penitissima parte Persidos Gedrosia est, dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios Arabio uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris. civitates autem etiam hic sunt praeter insulas Sedratira et Gynaecon limen meliores residuis aestimantur.

74. Ne igitur orae maritimae spatia adluentia Persidis extremitates per minutias demonstrantes a proposito longius aberremus, id sufficiet dici, quod mare praetentum a Caspiis montibus per borium latus ad usque memoratas angustias novem milium stadiorum, australe vero ab ostiis Nili fluminis ad usque principia Carmanorum quattuordecim milium stadiorum numero definitur.

75. Per has nationes dissonas et multiplices hominum quoque diversitates sunt ut locorum. sed ut generaliter corpora describamus et mores graciles paene sunt omnes, subnigri vel livido colore pallentes, caprinis oculis torvi et superciliis in semiorbium speciem curvatis iunctisque, non indecoribus barbis capillisque promissis hirsuti, omnes tamen promiscue vel inter epulas festosque dies gladiis cincti cernuntur. quem Graecorum veterum morem abiecisse primos Athenienses Thucydides est auctor amplissimus.

76. effusius plerique soluti in venerem aegreque contenti multitudine pelicum, puerilium stuprorum expertes, pro opibus quisque adsciscens matrimonia plura vel pauca. unde apud eos per libidines varias caritas dispersa torpescit. munditias conviviorum et luxum maximeque potandi aviditatem vitantes ut luem.

77. nec apud eos extra regales mensas hora est praestituta prandendi, sed venter uni cuique velut solarium est, eoque monente quod inciderit editur, nec quisquam post satietatem superfluos sibi ingerit cibos.

78. inmane quantum restricti et cauti, ut inter hostiles hortos gradientes non numquam et vineta, nec cupiant aliquid nec contingant venenorum et secretarum artium metu.

79. super his nec stando mingens nec ad requisita naturae secedens facile visitur Persa: ita observantius haec aliaque pudenda declinant.

80. adeo autem dissoluti sunt et artuum laxitate vagoque incessu se iactitantes ut effeminatos existimes, cum sint acerrimi bellatores, sed magis artifices quam fortes eminusque terribiles, abundantes inanibus verbis insanumque loquentes et ferum, magnidici et graves ac taetri, minaces iuxta in adversis rebus et prosperis, callidi superbi crudeles, vitae necisque potestatem in servos et plebeios vindicantes obscuros: cutes vivis hominibus detrahunt particulatim vel solidas, nec ministranti apud eos famulo mensaeque adstanti hiscere vel loqui licet vel spuere: ita prostratis pellibus labra omnium vinciuntur.

81. leges apud eos inpendio formidatae, inter quas diritate exsuperant latae contra ingratos et desertores, et abominandae aliae, per quas ob noxam unius omnis propinquitas perit.

82. ad iudicandum autem usu rerum spectati destinantur et integri, parum alienis consiliis indigentes, unde nostram consuetudinem rident, quae interdum facundos iurisque publici peritissimos post indoctorum conlocat terga. nam quod supersidere corio damnati ob iniquitatem iudicis iudex alius cogebatur, aut finxit vetustas aut olim recepta consuetudo cessavit.

83. militari cultu ac disciplina proludiisque continuis rei castrensis et armaturae, quam saepe formavimus metuendi vel exercitibus maximis, equitatus virtute confisi, ubi desudat nobilitas omnis et splendor. pedites enim in speciem mirmillonum contecti iussa faciunt ut calones. sequiturque semper haec turba tamquam addicta perenni servitio nec stipendiis aliquando fulta nec donis. et gentes plurimas praeter eas quas abunde perdomuit, sub iugum haec natio miserat ita audax et ad pulveres Martios erudita, ni bellis civilibus externisque adsidue vexarentur.

84. indumentis plerique eorum ita operiuntur lumine colorum fulgentibus vario ut, licet sinus lateraque dissuta relinquant flatibus agitari ventorum, inter calceos tamen et verticem nihil videatur intectum. armillis uti monilibusque aureis et gemmis, praecipue margaritis quibus abundant, adsuefacti post Lydiam victam et Croesum.

85. Restat ut super ortu lapidis huius pauca succinctius explicentur. apud Indos et Persas margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis permixtione roris anni tempore praestituto conceptae. cupientes enim velut coitum quendam humores ex lunari aspergine capiunt densius oscitando. exindeque gravidulae edunt minutas binas aut ternas vel uniones ideo sic appellatas quod evisceratae conchulae singulas aliquotiens pariunt sed maiores.

86. idque indicium est aetheria potius derivatione, quam saginis pelagi hos oriri fetus vesci, quod guttae matutini roris isdem infusae claros efficiunt lapillos et teretes, vespertini vero flexuosos contra et rutilos et maculosos interdum. minima autem vel magna pro qualitate haustuum figurantur casibus variatis. conclusae vero saepissime metu fulgurum inanescunt aut debilia pariunt aut certe vitiis diffluvnt abortivis.

87. capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio quod frequentari sueta litora propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos et marinorum canum receptacula delitescunt.

88. quod genus gemmae etiam in Brittannici secessibus maris gigni legique licet dignitate dispari non ignoramus.


LIBER XXIV

I
1. Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore inpetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem inponendum maturius credens, extracta quiete nocturna itinerarium sonare lituos iubet, praestructisque omnibus, quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce Assyrios fines ingressus celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.

2. utque ductor usu et docilitate firmatus metuens, ne per locorum insolentiam insidiis caperetur occultis, agminibus incedere quadratis exorsus est. excursatores quidem quingentos et mille sensim praeire disposuit, qui cautius gradientes ex utroque latere itidemque a fronte, nequis repentinus inrueret, prospectabant. ipse vero medios pedites regens, quod erat totius roboris firmamentum, dextra legiones aliquas cum Nevitta supercilia fluminis praestringere iussit Euphratis. cornu vero laevum cum equitum copiis Arintheo tradidit et Ormizdae ducendum confertius per plana camporum et mollia. agmina vero postrema Dagalaifus cogebat et Victor, ultimusque omnium Osdruenae dux Secundinus.

3. deinde ut hostibus, si erupissent usquam, vel conspicantibus procul timorem multitudinis maioris incuteret, laxatis cuneis iumenta dilatavit et homines, ut decimo paene lapide postremi dispararentur a signiferis primis, quod arte mira saepe fecisse Pyrrhus ille rex dicitur Epirotes, oportunis in locis castra metandi armorumque speciem diffundendi ex industria vel attenuandi perquam scientissimus, ut ubi usu venisset plures aestimarentur aut pauci.

4. Sarcinas vero et calones et apparationem inbellem inpedimentorumque genus omne inter utrumque latus instituit procedentium ordinatim, nequa vi subita raperentur, ut saepe contigit, inprotecta. classis autem licet per flumen ferebatur adsiduis flexibus tortuosum, nec residere nec praecurrere sinebatur.

5. Emenso itaque itinere bidui prope civitatem venimus Duram desertam, marginibus amnis inpositam. in quo loco greges cervorum plures inventi sunt, quorum alii confixi missilibus, alii ponderibus elisi remorum ad satietatem omnes paverunt; pars maxima natatu adsueta veloci alveo penetrato incohibili cursu evasit ad solitudines notas.

6. Exin dierum quattuor itinere levi peracto vespera incedente cum expeditis mille inpositis navibus Lucillianus comes imperio principis mittitur Anathan munimentum expugnaturus, quod ut pleraque alia circumluitur fluentis Euphratis. et navibus, ut praeceptum est, per oportuna dispersis obsidebatur insula, nebulosa nocte obumbrante impetum clandestinum.

7. sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus visis subito hostibus ululabili clamore sublato excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit. et mox a specula quadam altissima explorato situ castrorum, quam ocissime cum duarum praesidio navium amnem supermeat imperator, pone sequentibus navigiis multis, quae obsidionales machinas advehebant.

8. iamque muris propinquans cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandums sermone cum leni tum aspero et minaci hortabatur ad deditionem defensores, qui ad conloquium petito Ormizda promissi, eius et iuramentis inlecti multa sibi de lenitudine Romana spondebant.

9. denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus adfectus est. reliqui vero cum caritatibus suis et supellectile humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.

10. inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu conplures cum numerosa subole tunc senex incurvus exultans proditionisque auctor ducebatur ad nostra testibus adfirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus sepelietur in solo Romano. post quae Saraceni procursatores quosdam partis hostium obtulere laetissimo principi et munerati ad agenda similia sunt remissi.

11. Acciderat aliud postridie dirum. ventorum enim turbo exortus pluresque vertigines concitans ita confuderat omnia tecta, ut tabernacula multa conscinderentur et supini plerique milites sternerentur vel proni, spiritu stabilitatem vestigii subvertente. nec minus eodem die aliud periculosum evenit. amne enim repente extra margines evagato mersae sunt quaedam frumentariae naves cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum sciri non potuit.

12. Post perruptam incensamque urbem omnium primam et captivos transmissos certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde caelestem existimans curam.

13. Et quia per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur. ideoque imperator nunc antesignanus, nunc agminibus cogendis insistens cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus adfabilitate nativa prohibendo vel minis.

14 . hostiles tamen agros omni frugum genere divites cum segetibus et tuguriis inflammari permisit ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.

15. bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae quoque subsidiis adfluentes alimenta servabant quae navigiis vehebantur.

16. hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus in conspectu nostro ab hostibus captus occisus est.


II
1. Quibus tali casu patratis ad castra pervenimus nomine Thilutha in medio fluminis sita, locum inmenso quodam vertice tumescentem et potestate naturae velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius, ut decebat, quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam tunc defectionem esse firmabant. sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequelas victoribus accessuros.

2. et post haec praetermeantes moenia ipsa naves nostras verecunda quiete spectabant inmobiles. quo transito cum ad munimentum aliud Achaiachalam nomine venissemus fluminis circumitione vallatum arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. alia postridie castra ob muros invalidos derelicta praetereuntur incensa.

3. postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis ventum est ad locum Baraxmalcha. unde amne transito miliario septimo disparata Diacira invaditur civitas habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. in quo principis Traiani tribunal ostendebatur.

4. hac quoque exusta, biduo ad refectio nem corporum dato prope extremum noctis, quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum - incertum unde - praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.

5. et primo lucis exordio cum essent hostes iam in contuitu, visi tunc primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis, milites in procinctum impetu veloci tendentes eos involavere fortissime. et quamvis arcus validis viribus flecterentur et splendor ferri intermicans Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem clipeorum densitate contecti, ne possint emittere coegerunt.

6. animatus his vincendi primitiis miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.

7. hinc pars fluminis scinditur largis aquarum agminibus ducens ad tractus Babylonios interiores usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit.

8. hanc peditatus omnis pontibus caute digestis transivit. equites vero cum iumentis armati clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, alii multitudine subita petiti telorum hostilium, quos egressi auxiliares ad cursuram levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes, laniatu avium prostraverunt.

9. Quo negotio itidem gloriose perfecto ad civitatem Pirisaboram ventum est amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio submoturus. quibus per conloquia saepe temptatis cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium et armatorum triplici corona circumdatis muris die primo ad usque noctis initium missilibus certabatur.

10. tum defensores animo praestantes et viribus per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae fido operimento totam hominis speciem contegebant.

11. et aliquotiens Ormizdae et indigenae et regalis conloquia petentes obnixe propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta tenebrarum silentio primo multiformes admotae sunt machinae coeptaque altitudo conplanari fossarum.

12. quae vixdum ambigua luce defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod a septemtrione id, quod rotunditati deerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.

13. iamque ferocior miles pervasa urbe, quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes acri contentione pugnabat. cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensos, quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur ut nervi digitorum acti pulsibus violentis harundines ferratas emitterent, quae corporibus inlisae contrariis letaliter figebantur.

14. dimicabatur nihilo minus utrubique saxorum manualium nimbis et neutrubi inclinato momento proelium atrox a lucis ortu ad initium noctis destinatione magna protractum pari sorte diremptum est. proinde die secuto cum certaretur asperrime multique funderentur altrinsecus et aeque vires gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans cuneatim stipatus densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis prope portam venit hostilem crasso ferro crustatam.

15. et licet saxis et glande ceterisque telis cum periculo salutis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris non ante discessit quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.

16. evasit cum omnibus tamen, paucis levius vulneratis, ipse innoxius verecundo rubore suffusus. legerat enim Aemilianum Scipionem cum historiarum conditore Polybio Megalopolitano Arcade et triginta militibus portam Carthaginis impetu simili subfodisse. sed fides recepta scriptorum veterum recens factum defendit.

17. Aemilianus enim testudine lapidea tectus successerat portam, sub qua tutus et latens dum moles saxeas detegunt hostes urbem nudatam inrupit, Iulianus vero locum patentem adgressus obumbrata caeli facie fragmentis montium et missilibus aegre repulsus abscessit.

18. His raptim ac tumultuarie agitatis cum operositas vinearum et aggerum inpeditissima a ceteris urgentibus cerneretur, machinam quae cognominatur Helepolis iussit expeditius fabricari, qua ut supra docuimus rex usus Demetrius superatis oppidis pluribus Poliorcetes appellatus est.

19. ad hanc molem ingentem superaturam celsarum turrium minas prohibitores oculorum aciem intentius conferentes itidemque instantiam obsidentium perpensantes subito vertuntur ad preces circumfusique per turres ac moenium minas, et fidem Romanam pansis manibus protestantes vitam cum venia postulabant.

20. cumque cessasse opera et munitores nihil temptare viderent ulterius, quod quietis erat indicium certum, copiam sibi dari conferendi sermonis cum Ormizda poscebant.

21. hocque inpetrato Mamersidis praesidiorum praefectus demissus per funem ductusque ad imperatorem, ut obsecravit, vita cum inpunitate sibi consortibusque suis firmiter pacta, redire permissus est. gestisque nuntiatis plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunetis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis patefactis egreditur portis, salutarem genium adfulsisse sibi clamitans Caesarem magnum et lenem.

22. numerata sunt autem dediticiorum duo milia et quingenti. nam cetera multitudo obsidium ante suspectans navigiis parvis permeato amne discessit. in hac arce armorum alimentorumque copia reperta est maxima, unde necessariis sumptis reliqua cum loco ipso exussere victores.


III
1. Postera die quam haec acta erant, perfertur ad imperatorem cibos per otium capientem nuntius gravis Surenam Persicum ducem procursatorum partis nostrae tres turmas inopinum adgressum paucissimos trucidasse, inter quos strato tribuno unum rapuisse vexillum.

2. statimque concitus ira inmani cum armigera manu festinatione ipsa tutissimus pervolavit et grassatoribus foeda consternatione depulsis residuos duos tribunos sacramento solvit ut desides et ignavos: decem vero milites ex his qui fugerant exauctoratos capitali addixit supplicio secutus veteres leges.

3. Incensa de nique urbe, ut memoratum est, constructo tribunali insistens actis gratiis, exercitui convocato cunctos ad paria facienda deinceps hortabatur et argenteos nummos centenos viritim pollicitus cum eos parvitate promissi percitos tumultuari sensisset, ad indignationem plenam gravitatis erectus:

4. ´EnŞ inquit ´Persae circumfluentes rerum omnium copiis: ditare vos poterit opimitas gentis, si unum spirantibus animis fortiter fecerimus. ex inmensis opibus egentissima est tandem, credite, Romana res publica per eos, qui, ut augerent divitias, docuerunt principes auro quiete a barbaris redempta redire.

5. impetitum aerarium est, urbes exinanitae, populatae provinciae: mihi nec facultates nec propinquitas generis suppetit, quamvis ortus sim nobilis, praeter pectus omni liberum metu: nec pudebit imperatorem cuncta bona in animi cultu ponentem profiteri paupertatem honestam. nam et Fabricii familiari re pauperes rexere bella gravissima, gloria locupletes.

6. haec vobis cuncta poterunt abundare si inperterriti deo meque, quantum humana ratio patitur, caute ductante mitius egeritis : sin resistitis ad seditionum revoluti dedecora pristinarum, pergite.

7. ut imperatorem decet, ego solus confecto tantorum munerum cursu moriar stando contempturus animam quam mihi febricula eripiet una. aut certe discedam, nec enim ita vixi ut non possim aliquando esse privatus. praeque me fero et laetor ductores spectatissimos esse nobiscum perfectos bellicarum omni genere doctrinarumŞ.

8. Hac modesta imperatoris oratione inter secunda et aspera medii miles pro tempore delenitus adsumpta cum meliorum exspectatione fiducia regibilem se fore pollicitus et morigerum, cunctorum adspirante consensu auctoritatem eius sublimitatemque cordis extollebat in caelum, quod cum vere atque ex animo dicitur, solet armorum crepitu leni monstrari.

9. repetitis post haec tentoriis pro copia rei praesentis victu se recreavit et quiete nocturna. animabat autem Iulianus exercitum cum non per caritates, sed per inchoatas negotiorum magnitudines deieraret adsidue: ´sic sub iugum mitteret Persas, ita quassatum recrearet orbem RomanumŞ: ut Traianus fertur aliquotiens iurando dicta consuesse firmare ´sic in provinciarum speciem redactam videam Daciam: sic pontibus Histrum et Euphratem superemŞ et similia plurima.

10. Post haec decursis milibus passuum quattuordecim ad locum quendam est ventum arva aquis abundantibus fecundan tem, quo itinere nos ituros Persae praedocti sublatis cataractis undas evagari fusius permiserunt.

11. itaque humo late stagnante altero die militi requie data imperator ipse praegressus constratis ponticulis multis ex utribus et coriaceis navibus itidemque consectis palmarum trabibus exercitum non sine difficultate traduxit.

12. In his regionibus agri sunt plures consiti vineis varioque pomorum genere: ubi oriri arbores adsuetae palmarum per spatia ampla ad usque Mesenen et mare pertinent magnum instar ingentium nemorum. et quaqua incesserit quisquam, termites et spadica cernit adsidua, quorum ex fructu mellis et vini conficitur abundantia, et maritari palmae ipsae dicuntur facileque sexus posse discerni.

13. additur etiam generare feminas seminibus inlitas marium, feruntque eas amore mutuo delectari, hocque inde clarere, quod contra se vicissim nutantes ne turgidis quidem flatibus avertuntur. et si ex more femina maris non inlita fuerit semine, abortus vitio fetus amittit intempestuosos. et siqua femina, cuius arboris amore perculsa sit ignoretur, unguento ipsius inficitur truncus, et arbor alia naturaliter odoris dulcedinem concipit, hisque indiciis velut coeundi quaedam proditur fides.

14. Qua cibi copia satur exercitus plures praetergressus est insulas et, ubi formidabatur inopia, ibi timor saginae gravis incessit. sagittariorum denique hostilium impetu latenti temptatus neque inultus, prope locum venit ubi pars maior Euphratis in rivos dividitur multifidos.


IV
1. In hoc tractu civitas ob muros humiles ab incolis Iudaeis deserta iratorum manu militum conflagravit. quibus actis pergebat ulterius imperator placida ope numinis, ut arbitrabatur, erectior.

2. cumque Maiozamalcham venisset urbem magnam et validis circumdatam moenibus, tentoriis fixis providit sollicite, ne castra repentino equitatus Persici turbarentur adcursu, cuius fortitudo in locis patentibus inmane quantum gentibus est formidata.

3. et hoc disposito stipatus velitibus paucis ipse quoque pedes civitatis situm diligenti inquisitione exploraturus in perniciosas praecipitatus insidias ex ipso vitae discrimine tandem emersit.

4. namque per latentem oppidi portam Persae decem armati degressi, imaque clivorum pervadentes poplitibus subsidendo, repentino impetu nostros adgressi sunt. e quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt. residuis, e quibus vulnerati sunt aliqui, disiectis in fugam spoliatisque ambobus reducens incolumes socios cum exuviis remeavit ad castra omnium laetitia magna susceptus.

5. sustulit in hoste prostrato aureum colli monile Torquatus, fudit confidentissimum Gallum alitis propugnatione Valerius postea cognomento Corvinus, hacque gloria posteritati sunt commendati: non invidemus: accedat hoc quoque monumentis veteribus facinus pulchrum.

6. Constratis postridie pontibus exercituque travecto et metatis alibi salubrius castris vallo duplici circumductis, quoniam ut diximus timebantur solitudines planae, oppidi suscepit obsidium, periculosum fore existimans si gradiens prorsus a tergo relinqueret quos timeret.

7. Haec dum magno molimine conparantur, Surena hostium dux iumenta adortus, quae in lucis palmaribus vescebantur, a cohortibus nostris repulsoriis cum paucorum exitio habitus frustra discessit.

8. et duarum incolae civitatum, quas amnes amplexi faciunt insulas, parva sui fiducia trepidi ad Ctesiphontis moenia se contulerunt, pars per silvarum densa, alii per paludes vicinas alveis arborum cavatarum invecti ad unicum auxilium et potissimum itineris longi, quod supererat, dilabuntur ulteriora petituri terrarum.

9. e quibus resistentes aliquos nostri milites trucidabant, ipsi quoque lintribus et cymbis per varia discurrentes captivos alios subinde perducebant. id enim erat librata ratione dispositum ut, dum copiae pedestres muros oppugnant, equestres turmae divisae per globos abigendis insisterent praedis: hocque proviso nullo provincialium damno miles visceribus hostium pascebatur.

10. Iamque imperator muris duplicibus oppidum ordine circumdatum trino scutorum, spe patrandi incepti maximis viribus oppugnabat. sed ut erat necessarius adpetitus, ita effectu res difficillima. nam accessus undique rupibus anfractu celsiore discissis flexuosisque excessibus ob periculum anceps adeundi copiam denegabat maxime cum turres crebritate et altitudine formidandae montem saxeum arcis naturaliter editum aequabant et proclivis planicies flumini inminens propugnaculorum firmitate muniebatur.

11 . accedebat his haut levius malum, quod lecta manus et copiosa, quae obsidebatur, nullis ad deditionem inlecebris flectebatur, sed tamquam superatura vel devota cineribus patriae resistebat adversis. iam aegre retentabatur inferens se protervius miles et pugnam vel aequo campo iustoque proelio poscens, cumque receptui caneretur, adsidue animosis hostem urgendi conatibus urebatur.

12. Vicit tamen nostrorum consilium contentionem virium maximam, divisisque operibus officia quisque distributa capessit ocissime. hinc enim ardui suggestus erigebantur, inde fossarum altitudines alii conplanabant, terrarum latibula concava oblongis tramitibus alibi struebantur, locabant etiam artifices tormenta muralia in funestos sonitus proruptura

13. et cuniculos quidem cum vineis Nevitta et Dagalaifus curabant, ineundis autem conflictibus et defendendis ab incendio vel eruptionibus machinis praeerat imperator. Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.

14. quo efferati gaudio milites omnes elatique firmioribus animis ad certandum signum operiebantur armati.

15. Iamque clangore Martio sonantibus tubis strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae conseptum fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus inpacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant: non numquam compage scutorum, qua velut testudine infigurabilium fornicum operiebantur aptissime, adsiduis motibus laxius dehiscente. contra Persae muris obstinatius adhaerentes, quantum facere nitique poterant, eludere et frustrari exitiales impetus conabantur.

16. verum ubi vimineas crates prae se ferentes oppugnatores iam moenia perurgerent, cum sagittariis funditores, alii quin etiam saxa volventes ingentia cum facibus et malleolis eos longius propulsabant, tum aptatae ligneis sagittis ballistae flexu stridoreque torquebantur, creberrima spicula funditantes, et scorpiones quocumque manus peritae duxissent, rotundos lapides evibrabant.

17. iterum deinde ac saepe geminatis congressibus aestus in meridiem crescens, effervescente vaporatius sole, apparatu operum et studio proeliandi intentos cunctos revocaverat fatigatos et sudore perfusos.

18. Eodem mentis proposito secuto quoque die per varia certaminum genera controversae partes dimicantes instanter aequis manibus et pari fortuna discedunt. verum in omne discrimen armatis proximus princeps civitatis urgebat excidium, ne circa muros diu excubans omitteret maiora quae temptabat.

19. sed in districtis necessitatibus nihil tam leve est, quod non interdum etiam contra sperata rerum adferat momenta magnarum. cum enim ut saepe discessurae partes levius concertarent, abusive incusso ariete, qui paulo ante erat admotus, sternitur residuis omnibus altior turris latere coctili firmissime structa, cuius ruina muri contiguum latus secum inmani fragore protraxit.

20. ibi tum varietate casuum obsidentium labor obsessorumque industria vicissim facinoribus speciosis inclaruit. nihil enim asperum ira et dolore succenso militi videbatur, nihil munitoribus erat pro salute currentibus metuendum aut dirum. nam cum anceps pugna diutius fervens, sanguine utrimque multis caedibus fuso, diei finisset occasu, tandem fatigationi consulitur.

21. Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis sublicibusque suspensis ima penetrasse fundamentorum, iam, si ipse disposuerit, evasuros.

22. cum itaque noctis plerumque processisset, aeneatorum accentu signo dato progrediendi ad pugnam, ad arma concursum est: et consulto murorum invaduntur utrimque frontes, ut, dum propulsaturi pericula defensores ultro citroque discurrunt, nec proxima fodientis audiretur ferri tinnitus nec quoquam intrinsecus obsistente cuniculariorum subito manus emergat.

23. quibus ita, ut convenerat, ordinatis et occupatis prohibitoribus patefactisque latebris evolat Exsuperius de Victorum numero miles, post quem Magnus tribunus et Iovianus notarius, quos audax multitudo secuta, his prius confossis, quos in aede, per quam in lucem prodierant, invenerunt, suspensis gradibus procedentes obtruncarunt vigiles omnes, ex usu moris gentici iustitiam felicitatemque regis sui canoris vocibus extollentes.

24. existimabatur Mars ipse - si misceri hominibus numina maiestatis iura permittunt - adfuisse castra Lucanorum invadenti Luscino. hocque ideo creditum est, quod in congressu flagranti scalas vehens visus formidandae vastitatis armatus postridie, cum recenseretur exercitus, praecipuo studio quaesitus reperiri non potuit, cum se ultro offerret, si miles fuisset memorabilis conscius facti. sed ut tunc qui esset pulcri facinoris auctor penitus est ignoratum, ita nunc enituerunt hi, qui fecere fortissime, obsidionalibus coronis donati et pro contione laudati veterum more.

25. Tandem nudata reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas et sine sexus discrimine vel aetatis quicquid impetus repperit potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis, inde mucrones urgerent, ultimum flentes e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper dum caederentur egerunt.

26. extractus est autem vivus cum satellitibus octoginta Nabdates praesidiorum magister, quem oblatum sibi cum aliis servari iussit intactum serenus imperator et clemens. Divisa itaque perpensis meritis et laboribus praeda ipse, ut erat parvo contentus, mutum puerum oblatum sibi suscepit gesticularium, multa, quae callebat, nutibus venustissimis explicantem, et tris aureos nummos, partae victoriae praemium iucundum ut existimabat et gratum.

27. ex virginibus autem, quae speciosae sunt captae ut in Perside, ubi feminarum pulcritudo excellit, nec contrectare aliquam voluit nec videre, Alexandrum imitatus et Africanum, qui haec declinabant ne frangerentur cupiditate, qui se invictos a laboribus ubique praestiterunt.

28. Inter haec certamina nostrae partis architectus, cuius nomen non suppetit, post machinam scorpionis forte adsistens, reverberato lapide, quem artifex titubanter aptaverat fundae, obliso pectore supinatus profudit animam, disiecta conpage membrorum adeo ut ne signa quidem totius corporis noscerentur.

29. Exin profecto imperatori index nuntiaverat certus circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inproviso inde exorta agminis nostri terga feriret extrema.

30. confestimque ad extrahendam eam missi sunt conpertae fortitudinis pedites. qui cum neque pervadere foraminum aditus nec amendatos intus prolicere possent ad decernendum, collectam stipulam et sarmenta specuum faUClbus adgesserunt. unde fumus angustias penetrans ideoque spissior quosdam vitalibus obstructis necavit, alios ignium adflatus immissus prodire in perniciem coegit abruptam, et ita omnibus ferro incendioque consumptis ad signa repedavit ocius miles. hoc modo civitas ampla et populosa virtute roboris excisa Romani in pulverem concidit et ruinas.

31. Post quae tam gloriosa transitis pontibus multorum amnium concursu continvatis, ad munimenta gemina venimus aedificiis cavatis exstructa, ubi Victorem comitem exercitus praevium a transitu fluminis regis filius, progressus a Ctesiphonte cum optimatibus et multitudine armata, prohibere conatus, catervis sequentium militum visis abscessit.


V
1. Pergentes itaque protinus ad lucos venimus agrosque pube variorum seminum laetos, ubi reperta regia Romano more aedificata, quoniam id placuerat, mansit intacta.

2. erat etiam in hac eadem regione extentum spatium et rotundum, loricae ambitu circumclausum, destinatas regiis voluptatibus continens feras, cervicibus iubatis leones armisque hispidos apros et ursos, ut sunt Persici, ultra omnem rabiem saevientes et alia lecta immania corpora bestiarum: quas omnes diffractis portarum obicibus equites nostri venatoriis lanceis et missilium multitudine confoderunt.

3. quae loca pingui situ et cultu, quibus Coche, quam Seleuciam nominant, haut longius disparatur, ubi vallatis opere tumultuario castris, et exercitu omni per aquarum et pabuli oportuna biduo recreato, antegressus cum procursatoribus princeps et civitatem desertam conlustrans, a Severo principe quondam excisam, in qua perpetuus fons stagnum ingens eiectat, in Tigridem defluens, corpora vidit suffixa patibulis multa necessitudinum eius, quem prodidisse civitatem Pirisaboram rettulimus supra.

4. hic et Nabdates vivus exustus est, quem extractum cum octoginta latebris expugnatae docui civitatis, eo quod inter exordia obsidii coepti clam pollicitus prodere, dimicavit acerrime adeptusque veniam insperatam ad id proruperat insolentiae, ut Ormizdam laceraret omnibus probris.

5. Itaque aliquantum progressi tristi percellimur facto. dum enim tres procursatorum cohortes expeditae cum cuneo Persico decertarent, quem patefactis subito portis profuderat civitas, proruptores alii ex contraria fluminis ripa iumenta nos sequentia cum pabulatoribus paucis licenter palantibus intercipiunt et obtruncant.

6. unde profectus imperator iratus et frendens iamque regionibus Ctesiphontis propinquans, celsum castellum offendit et munitissimum, ad quod explorandum ausus accedere obscurior, ut ipse rebatur, cum paucis obequitans muros, pauloque avidius intra ictum telorum repertus, latere non potuit: statimque diversorum missilium nube exagitatus oppetisset tormento murali, ni vulnerato armigero, qui lateri eius haerebat, ipse scutorum densitate contectus, evitato magno discrimine discessisset.

7. Qua causa concitus inmane, munimentum disposuit obsidere, prohibitoribus acriter ad resistendum intentis, quod loco fidebant propemodum inaccesso, quodque rex cum ambitiosis copiis passibus citis incedens propediem adfore credebatur. iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu tunc lunari splendore nitens his, qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum cecidit conplures, inter quos etiam tribunus peremptus est periculum propulsare conatus.

9. quae dum ita aguntur, pari modo ut antea Persae ex adversa fluminis ripa partem adorti nostrorum, interfectis quibusdam vivos cepere non nullos. et timore simul quia venisse in maiorem numerum copiae putabantur hostiles, egere nostri tunc segnius, sed ubi animis in audaciam restitutis armisque raptis inter tumultum exercitus cantu concitus bucinarum cum minaci murmure festinaret, eruptores perterriti reverterunt intacti.

10. et imperator ira gravi permotus reliquos ex ea cohorte, qui abiecte sustinuerant impetum grassatorum, ad pedestrem conpegit militiam, quae onerosior est, dignitatibus inminutis.

11. flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset exemplo spectator probatorque gestorum. quo inter discriminum vertices diu multumque versato varietate munitionum atque telorum et conspiratione oppugnatorum idem castellum incenditur captum.

12. post quae consideratis asperitatibus ante gestarum rerum et inpendentium requievit exercitus, labore nimio quassatus, multis victui congruis adfatim distributis. vallum tamen sudibus densis et fossarum altitudine cautius deinde struebatur, cum a vicina iam Ctesiphonte repentini excursus et alia formidarentur occulta.


VI
1. Ventum est hinc ad fossile flumen Naarmalcha nomine, quod amnis regum interpretatur, tunc aridum. id antehac Traianus posteaque Severus egesto solo fodiri in modum canalis amplissimi studio curaverat summo, ut aquis illuc ab Euphrate transfusis naves ad Tigridem conmigrarent.

2. tutissimumque ad omnia visum est eadem loca purgari, quae quondam similia Persae timentes mole saxorum obruere multorum. hacque valle purgata, avulsis cataractis undarum magnitudine classis secura stadiis triginta decursis in alveum eiecta est Tigridis, et contextis ilico pontibus transgressus exercitus iter Cochen versus promovit.

3. utque lassitudini succederet quies oportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium opacum est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium parietes ostendens regis bestias venatione multiplici trucidantis; nec enim apud eos pingitur vel fingitur aliud praeter varias caedes et bella.

4. Proinde cunctis ex sententia terminatis Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum adflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his, quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso ripae occuparentur hostiles.

5. quod cum acri metu territi duces concordi precatu fieri prohibere temptarent, neque destinationem flecterent principis, sublato vexillo, ut iussum est, evolant e conspectu quinque subito naves, sed cum ripas iam adventarent, facibus et omni materia, qua alitur ignis, petitae adsiduis iactibus cum militibus iam conflagrassent, ni veloci vigore pectoris excitus imperator signum sibi datum nostros, quod margines iam tenerent, ut mandatum est, erexisse proclamans, classem omnem properare citis remigiis adegisset.

6 quo facto et naves incolumes sunt receptae et residuus miles quamquam saxis et varietate telorum ex edito vexaretur, post concertationem acerrimam praealtas ripas et arduas supergressus stabat immobilis.

7. et miratur historia Rhodanum arma et loricam retinente Sertorio transnatatum, cum eo momento turbati quidam milites, veritique ne remanerent, post signum erectum, scutis, quae patula sunt et incurva, proni firmius adhaerentes, eaque licet inperite regendo per voraginosum amnem velocitatem comitati sunt navium.

8. Contra haec Persae obiecerunt instructas cataphractorum equitum turmas sic confertas, ut lamminis coaptati corporum flexus splendore praestringerent occursantes obtutus, operimentis scorteis equorum multitudine omni defensa, quorum in subsidiis manipuli locati sunt peditum, contecti scutis oblongis et curvis, quae texta vimine et coriis crudis gestantes densius se commovebant. post hos elephanti gradientium collium specie motuque inmanium corporum propinquantibus exitium intentabant documentis praeteritis formidati.

9. Hinc imperator catervis peditum infirmis medium inter acies spatium secundum Homericam dispositionem praestituit, ne locati priores cedentesque deformiter, cunctos averterent secum, aut postsignani pone omnes reiecti centurias, nullo retinente licentius verterent terga, ipse cum levis armaturae auxiliis per prima postremaque discurrens.

10. Ergo ubi vicissim contiguae se cernerent partes, cristatis galeis corusci Romani vibrantesque clipeos velut pedis anapaesti praecinentibus modulis lenius procedebant, et praepilatis missilibus per procursatores principiis pugnae temptatis excita undique humus rapido turbine portabatur.

11. et cum undique solito more conclamaretur, virorumque alacritatem sonantia classica iam iuvarent, hastis et mucronibus strictis hinc inde comminus pugnabatur: sagittarum periculis miles erat inmunis, quantum interiora festinatius occupabat. inter quae Iulianus pulsos fulcire subsidiis incitareque tardantes quasi conturmalis strenuus properabat et rector.

12. laxata itaque acies prima Persarum leni ante, dein concito gradu calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens omnem cum Pigrane et Surena et Narseo potissimis ducibus ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem adversorum feriens suras et terga.

13. perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, ipse umerum et sagitta praestrictus et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus multitudinis pondere circumveniretur.

14. Sonent Hectoreas poetae veteres pugnas, fortitudinem Thessali ducis extollant, longae loquantur aetates Sophanem et Aminiam et Callimachum et Cynaegirum, Medicorum in Graecia fulmina illa bellorum: non minus illo die quorundam ex nostris inclaruisse virtutem omnium confessione monstratur.

15. Post timorem depositum calcatasque ruinas hostilium corporum, iusto sanguine miles etiam tum cruentus, ad impe ratoris tentoria congregatus laudes ei perhibebat et gratias, quod ignoratus ubique dux esset an miles magis, tum ita rem prospere gesserat ut caesis Persarum plus minusve duobus milibus et quingentis, septuaginta caderent soli nostrorum. qui appellans plerosque nominatim, quos stabili mente aliquid clarum fecisse ipse arbiter perspexit, navalibus donavit coronis et civicis et castrensibus.

17. Abunde ratus post haec prosperitates similis adventare, conplures hostias Marti parabat ultori, et ex tauris pulcherrimis decem ad hoc perductis, nondum aris admoti voluntate sua novem procubuere tristissimi, decimus vero, qui diffractis vinculis lapsus aegre reductus est, mactatus ominosa signa monstravit. quibus visis exclamavit indignatus acriter Iulianus Iovemque testatus est, nulla Marti iam sacra facturum: nec resecravit celeri morte praereptus.


VII
1. Digesto itaque consilio cum primatibus super Ctesiphontis obsidio, itum est in voluntatem quorundam, facinus audax et inportunum esse noscentium id adgredi, quod et civitas situ ipso inexpugnabilis defendebatur et cum metuenda multitudine protinus rex adfore credebatur.

2. vicit sententia melior, cuius utilitate princeps sollertissimus adprobata, Arintheum cum manu peditum expedita ad populandas regiones circumsitas misit, armentis laetas et frugibus, hostes pari persecuturum industria, quos dispalatos nuper densi tramites et latebrae texere notissimae; hinc opulenta ...

3. sed ille avidae semper ad ulteriora cupiditatis, parvi habitis vetantium dictis et increpitis optimatibus, quod ob inertiam otiique desiderium amitti suaderent prope iam parta regna Persidis, flumine laeva relicto, infaustis ductoribus a praeviis, mediterraneas vias arripere citato proposuit gradu.

4. et tamquam funesta face Bellonae subiectis ignibus exuri cunctas iusserat naves

4 praeter minores duodecim, quas profuturas pangendis pontibus disposuit vehi carpentis, idque putabat utiliter ordinasse, ne relicta classis usui hostibus foret, aut certe, ut ab expeditionis primordio factum est, armatorum fere viginti milia in trahendis occuparentur isdem navibus et regendis.

5. Dein cum metuens sibi quisque mussaret monstraretque perspicua veritas, quod repulsus forsitan ariditate vel altitudine montium, ad aquas redire non poterit miles, tortique perfugae aperte faterentur se fefellisse, concursu maximo extingui iussae sunt flammae. et quoniam ignis auctus inmaniter plerasque consumpsit, duodecim tantum modo naves potuerunt intactae servari, quae ut possint custodiri discretae sunt.

6. hoc casu classe cum non oporteret abolita, Iulianus consociato fretus exercitu, cum armatorum nulli per diversa distringerentur, numero potior ad interiora tendebat, alimenta adfatim opulentis suggerentibus locis.

7. Quo cognito hostes, ut inedia nos cruciarent, herbas cum adultis segetibus incenderunt, et conflagratione procedere vetiti stativis castris dum flammae senescerent tenebamur. insultantesque nobis longius Persae nunc de industria se diffundebant, aliquotiens confertius resistentes, ut procul conspicantibus viderentur advenisse iam regis auxilia, ideoque eos aestimaremus erupisse ad audaces excursus et insolita tempta menta.

8. maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum arte pro singulis membris inflexus. hisque accedebat aliud haut exiguum malum, quod nec adminicula, quae praestolabamur cum Arsace et nostris ducibus, adparebant ob causas inpedita praedictas.


VIII
1. Has ob res ut solaretur anxios milites princeps, captivos graciles suapte natura, ut omnes paene sunt Persae, et macie iam confectos iussit in medium duci, nostrosque respiciens ´enŞ inquit ´quos Martia ista pectora viros existimant, deformes inluvie capellas et taetras, utque crebri docuerunt eventus, antequam manus conferant abiectis armis vertentes semet in fugamŞ.

2. quibus dictis remotisque captivis super rerum summa consultabatur. et multis ultro citroque dictitatis cum reverti debere per loca, qua venimus, plebs vociferaretur inprudens, resistebat intentius princeps, multis cum eo nequaquam fieri posse monstrantibus per effusam planitiem pabulo absumpto et frugibus, vicorumque reliquiis exustorum inopia squalentibus ultima: quodque liquentibus iam brumae pruinis omne inmaduerat solum et ruptis riparum terminis aucti inhorruere torrentes.

3. eo etiam ad difficultatem accedente negotii, quod per eas terras vapore sideris calescentes muscarum et culicum multitudine referta sunt omnia, earumque volatu dies et astrorum noctu micantium facies obumbratur.

4. et cum nihil humani proficerent sensus diu fluctuantes et dubii, exstructis aris caesisque hostiis consulta numinum scitabamur, utrum nos per Assyriam reverti censerent, an praeter radices montium lenius gradientes Chiliocomum prope Corduenam sitam ex inproviso vastare: quorum neutrum extis inspectis confore dicebatur.

5. sedit tamen sententia, ut omni spe meliorum succisa Corduenam arriperemus, et sextum decimum Kalendas Iulias promotis iam signis, progresso imperatore cum lucis exordio fumus vel vis quaedam turbinata pulveris apparebat, ut opinari daretur asinorum esse greges agrestium, quorum multitudo in tractibus est illis innumera, ideo simul incedens ut constipatione densa feroces leonum frustrentur adsultus.

6. quidam arbitrabantur Arsacen ac duces adventare iam nostros rumoribus percitos, quod imperator Ctesiphonta magnis viribus oppugnaret, non nulli Persae nobis viantibus incubuisse firmabant.

7. ideo inter haec ita ambigua, nequid adversum accideret revocantibus agmina classicis, in valle graminea prope rivum multiplicato scutorum ordine in orbiculatam figuram metatis tutius quievimus castris. nec enim ad usque vesperam aere concreto discerni potuit quidnam esset, quod diu squalidius videbatur.


LIBER XXV

I
1. Et hanc quidem noctem nullo siderum fulgore splendentem, ut solet in artis rebus et dubiis, exegimus, nec sedere quoquam auso nec flectere in quietem lumina prae timore. ubi vero primum dies inclaruit, radiantes loricae limbis circumdatae ferreis et corusci thoraces longe prospecti adesse regis copias indicabant.

2. hocque viso accensum properantem congredi militem dirimente fluvio brevi prohibuit imperator, et non procul a vallo ipso inter excursatores nostros et Persicos proelio acri conserto Machameus cecidit ductor unius agminis nostri. cui propugnaturus Maurus frater, dux postea Phoenices, cum germani trucidasset interfectorem, obvium quemque perterrens, infirmatus et ipse umerum telo, pallescentem morte propinqua Machameum extrahere pugna viribus valuit magnis.

3. Et cum fatiscerent vix toleranda aestuum magnitudine crebrisque congressibus partes, ad ultimum hostiles turmae gravi sunt repulsa discussae. hinc recedentibus nobis longius Saraceni nostrorum metu peditum repedare conpulsi, paulo post innexi Persarum multitudine ocius inruebant, Romana inpedimenta rapturi, verum viso imperatore ad alas subsidiarias reverterunt:

4. qua ex regione profecti ad Hucumbra nomine villam pervenimus, ubi per biduum omnibus ad usum congruis, et satietate quaesita frumenti, ultra spem recreati discessimus, et confestim absque his, quae tempus vehi permisit, reliqua flammis exusta sunt.

5. Postridie exercitu sedatius procedente, extremos, qui eo die forte cogendorum agminum officia sustinebant, nec opinantes Persae adorti negotio levi interfecissent, ni proximus equitatus noster hoc ocius intellecto per patulas valles late diffusus tantam molem discriminis, vulneratis, qui supervenerant, reppulisset.

6. in hac cecidit pugna Adaces nobilis satrapa, legatus quondam ad Constantium principem missus ac benigne susceptus, cuius exuviis interfector Iuliano oblatis remuneratus est ut decebat.

7. eodem die Tertiacorum a equestris numerus a legionibus incusatus est quod, cum ipsae hostium adversas inrumperent acies, illi paulatim dilapsi alacritatem paene totius minuissent exercitus.

8. unde ad indignationem iustam imperator erectus ademptis signis hastisque diffractis omnes eos, qui fugisse arguebantur, inter inpedimenta et sarcinas et captivos agere iter inposuit, ductore eorum, qui solus fortiter decertarat, aliae turmae adposito, cuius tribunus turpiter proelium deseruisse convincebatur.

9. abiecti sunt autem sacramento etiam alii quattuor ob flagitium simile vexillationum tribuni: hoc enim correctionis moderamine leniori inpendentium consideratione difficultatum contentus est imperator.

10. Progressi itaque septuaginta stadia, attenuata rermn omnium copia, herbis frumentisque crematis, ex flammis ipsis raptas fruges et pabula, ut quisque vehere potuit, conservavit.

11. hoc etiam loco relicto cum ad tractum Maranga appellatum omnis venisset exercitus, prope lucis confinia inmensa Persarum apparuit multitudo cum Merene equestris magistro militiae filiisque regis duobus et optimatibus plurimis.

12. erant autem omnes catervae ferratae ita per singula membra densis lamminis tectae, ut iuncturae rigentes conpagibus artuum convenirent, humanorumque vultuum simulacra ita capitibus diligenter apta, ut inbracteatis corporibus solidis ibi tantum incidentia tela possint haerere, qua per cavernas minutas et orbibus oculorum adfixas parcius visitur, vel per supremitates narium angusti spiritus emittuntur.

13. quorum pars contis dimicatura stabat immobilis, ut retinaculis aereis fixam existimares, iuxtaque sagittarii, cuius artis fiducia ab incunabulis ipsis gens praevaluit maxima, tendebant divaricatis brachiis flexiles arcus, ut nervi mammas praestringerent dexteras, spicula sinistris manibus cohaererent, summaque peritia digitorum pulsibus argutum sonantes harundines evolabant vulnera perniciosa portantes.

14. post hos elephantorum fulgentium formidandam speciem et truculentos hiatus vix mentes pavidae perferebant, ad quorum stridorem odoremque et insuetum aspectum magis equi terrebantur.

15. quibus insidentes magistri manubriatos cultros dexteris manibus inligatos gestabant, acceptae apud Nisibin memores cladis, et si ferociens animal vires exuperasset regentis, ne reversum per suos, ut tunc acciderat, conlisam sterneret plebem, vertebram, quae caput a cervice disterminat, ictu maximo terebrabant. exploratum est enim aliquando ab Hasdrubale Hannibalis fratre ita citius vitam huius modi adimi beluarum.

16. quibus non sine magno terrore perspectis, stipatus armatarum cohortium globis cum primatibus fidentissimus imperator ut flagitabat maior vis et atrocior, lunari acie sinuatisque lateribus occursuros hosti manipulos instruebat.

17. et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, inlatis concitatius signis spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo denseti Romani pedites confertas hostium frontes nisu protruserunt acerrimo.

18. et fervente certaminum mole, clipeorum sonitus et virorum armorumque lugubre sibilantium fragor, nihil perpetiens iam remissum, campos cruore et corporum strage contexit, effusius cadentibus Persis, quibus saepe languidis in conflictu artius pes pede conlatus graviter obsistebat, pugnare fortiter eminus consuetis et, si inclinatas suorum copias senserint, cedendo in modum imbrium pone versus directis sagittis hostes a persequendi fiducia deterrere. pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.

19. In hoc proelio Persarum maior, ut dictum est, apparuit strages, nostrorum admodum levis. eminuit tamen inter varios certaminum casus Vetranionis mors viri pugnacis, qui legionem Ziannorum regebat.


II
1. Post quae triduo indutiis destinato, dum suo quisque vulneri medetur vel proximi, commeatibus nos destitutos inedia cruciabat iam non ferenda: et quoniam frugibus exustis et pabulis homines in discrimen ultimum venerant et iumenta, ex eo cibo, quem animalia tribunorum vehebant et comitum, imae quoque militum plebi penitus indigenti pars distributa est magna.

2. et imperator, cui non cuppediae ciborum ex regio more sed sub columellis tabernaculi parvis cenaturo, pultis portio parabatur exigua, etiam munifici fastidienda gregario, quicquid ad ministeria postulabatur, per contubernia paupertina sui securus egessit.

3. ipse autem ad sollicitam suspensamque quietem paulisper protractus cum somno ut solebat depulso, ad aemulationem Caesaris Iulii quaedam sub pellibus scribens obscuro noctis altitudine sensus cuiusdam philosophi teneretur, vidit squalidius, ut confessus est proximis, speciem illam Genii publici, quam, cum ad Augustum surgeret culmen, conspexit in Galliis, velata cum capite Cornucopia per aulaea tristius discedentem.

4. et quamquam ad momentum haesit stupore defixus, omni tamen superior metu ventura decretis caelestibus commendabat, relictoque humi strato cubili, adulta iam excitus nocte et numinibus per sacra depulsoria supplicans, flagrantissimam ffcem cadenti similem visam, aeris parte sulcata, evanuisse existimavit, horroreque perfusus est, ne ita aperte minax Martis apparuerit sidus.

5. Erat autem nitor igneus iste, quem diaissonta nos appellamus, nec cadens umquam nec terram contingens. corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur et demens. fit autem hic habitus modis conpluribus, e quibus sufficiet pauca monstrare

6. scintillas quidam putant ab aetherio candentes vigore, parumque porrectius tendere sufficientes, extingui, vel certe radiorum flammas iniectas nubibus densis acri scintillare contactu, aut cum lumen aliquod cohaeserit nubi. id enim in stellae speciem figuratum decurrit quidem dum viribus ignium sustentatur: amplitudine vero spatiorum exinanitum in aerium solvitur corpus ad substantiam migrans, cuius adtritu incaluit nimio.

7. Confestim itaque ante lucis primitias Etrusci haruspices accersiti consultique, quid astri species portenderet nova, vitandum esse cautissime responderunt nequid tunc temptaretur: ex Tarquitianis libris in titulo de rebus divinis id relatum esse monstrantes, quod face in caelo visa committi proelium vel simile quicquam non oportebit.

8. quo etiam id inter alia multa spernente orabant haruspices saltem aliquot horis profectionem differri, et ne hoc quidem sunt adepti imperatore omni vaticinandi scientiae reluctante, sed exorto iam die promota sunt castra.


III
1. Hinc nos egressos Persae cum saepe adflicti peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.

2. dumque teguntur firmiter latera et exercitus pro locorum situ quadratis quidem sed laxis incedit agminibus, invasa subito terga pone versus arma cogentium principi indicatur, etiam tum inermi ad speculanda anteriora progresso.

3. qua concitus clade oblitus loricae, scuto inter tumultum adrepto, properans ultimis ferre suppetias, revocatur alio metu, qui etiam antesignanos, unde discesserat, paria perpeti nuntiabat.

4. quae dum sine respectu periculi sui redintegrare festinat, ex alia parte cataphractorum Parthicus globus centurias adoritur medias, ac sinistro cornu inclinato acriter superfusus, faetorem stridoremque elephantorum inpatienter tolerantibus nostris contis et multiplicatis missilibus decernebat.

5. verum principe volitante inter prima discrimina proeliorum exilivit nostra succinctior armatura, aversorumque Persarum et beluarum suffragines concidebat et dorsa.

6. quos cum Iulianus cavendi inmemor diffluxisse trepidos, elatis vociferando manibus aperte demonstrans, irasque sequentium excitans, audenter effunderet semet in pugnam, clamabant hinc inde candidati, quos disiecerat terror, ut fugientium molem tamquam ruinam male conpositi culminis declinaret, et - incertum unde - subita equestris hasta, cute brachii eius praestricta, costis perfossis haesit in ima iecoris fibra.

7. quam dum avellere dextra manu conatur, acuto utrimque ferro digitorum nervos sensit excisos, et provolutus iumento praesentiumque veloci concursu relatus in castra, medicinae ministeriis fovebatur.

8. moxque ubi lenito paulisper dolore timere desiit, magno spiritu contra exitium certans arma poscebat et equum, ut reviso proelio suorum fiduciam repararet ac videretur sui securus alienae salutis sollicitudine vehementer adstringi: eo vigore licet in negotio dispari, quo Epaminondas ille dux inclitus letaliter apud Mantiniam saucius et revectus ex acie conquirebat sollicite scutum. quod cum vidisset propius, laetior vi vulneris interiit, et qui animam intrepidus amittebat, iacturam clipei formidavit.

9. sed cum vires parum sufficerent voluntati sanguinisque profluvio vexaretur, mansit immobilis, ideo spe deinceps vivendi absumpta, quod percunctando Phrygiam appellari locum ubi ceciderat conperit. hic enim obiturum se praescripta audierat sorte .

10. reducto ad tentoria principe, incredibile dictu est, quo quantoque ardore miles ad vindictam ira et dolore ferventior involabat, hastis ad scuta concrepans, etiam mori si tulisset fors obstinatus. et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris, et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus amisso ductore sine sui parsimonia ruebat in ferrum.

11 . contra animosius :Persae sagittarum volantium crebritate conspectum sui rapiebant oppositis, quos elephanti tardius praecedentes magnitudine corporum stridorumque horrore pavorem iumentis incutiebant et viris.

12. concursus itaque armatorum et cadentium gemitus, equorum flatus, tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis nox diremit certamina iam tenebrosa.

13. quinquaginta tum Persarum optimates et satrapae cum plebe maxima ceciderunt, inter has turbas Merena et Nohodare potissimis ducibus interfectis. obstupescat magniloquentia vetustatis diversis in locis proelia viginti Marcelli Sicinium Dentatum adiciat ornatum militarium multitudine coronarum: miretur super his Sergium, qui viciens et ter vulneratus est in variis pugnis, ut fertur, cuius posteritatis ultimus Catilina claras gloriarum adoreas sempiternis maculis obumbravit. deformabat tamen tristitia laetiores eventus.

14. dum haec enim post discessum ducis ubique aguntur, exercitus cornu dextro defatigato et Anatolio interfecto, qui tunc erat officiorum magister, Sallustius praefectus actus in exitium praeceps et opera sui apparitoris ereptus, Phosphorio amisso consiliario, qui ei aderat, casu evasit et fuga: quidamque milites per multa discrimina occupato castelli vicini praesidio post diem denique tertium iungi exercitui potuerunt.

15. Quae dum ita aguntur, Iulianus in tabernaculo iacens circumstantes adlocutus est demissos et tristes: «advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita inpendio tempestivum, quam reposcenti naturae ut debitor bonae fidei redditurus exulto, non ut quidam opinantur adflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum. illud quoque advertens quod etiam dii caelestes quibusdam piissimis mortem tamquam summum praemium persolverunt.

16. munus autem id mihi delatum optime scio, ne difficultatibus subcumberem arduis, neve me proiciam umquam aut prosternam, expertus quod dolores omnes ut insultant ignavis, ita persistentibus cedunt.

17. nec me gestorum paenitet aut gravis flagitii recordatio stringit vel cum in umbra et angulis amendarer, vel post principatum susceptum: quem tamquam a cognatione caelitum defluentem inmaculatum, ut existimo, conservavi, et civilia moderatius regens et examinatis rationibus bella inferens et repellens, tametsi prosperitas simul utilitasque consultormn non ubique concordent, quoniam coeptorum eventus superae sibi vinclicant potestates.

18. reputans autem iusti esse finem imperii, oboedientium commodum et salutem, ad tranquilliora semper ut nostis propensior fui, licentiam omnem actibus meis exterminans, rerum corruptricem et morum, gaudensque abeo gestiensque ubicumque me velut imperiosa parens consideratis periculis obiecit res publica, steti fundatus, turbines calcare fortuitorum adsuefactus.

19. nec fateri pudebit, interiturum me ferro dudum didici fide fatidica praecinente. ideoque sempiternum veneror numen quod non clandestinis insidiis nec longa morborum asperitate vel damnatorum fine decedo, sed in medio cursu florentium gloriarum hunc merui clarum e mundo digressum. aequo enim iudicio iuxta timidus est et ignavus, qui cum non oportet, mori desiderat, et qui refugiat, cum sit oportunum.

20. hactenus loqui vigore virium labente sufficiet. super imperatore vero creando caute reticeo, ne per inprudentiam dignum praeteream, aut nominatum quem habilem reor, anteposito forsitan alio, in discrimen ultimum trudam. ut alumnus autem rei publicae frugi, opto bonum post me reperiri rectorem».

21. Post haec placide dicta familiares opes iunctioribus velut supremo distribuens stilo, Anatolium quaesivit officiorum magistrum, quem cum beatum fuisse Sallustius respondisset praefectus, intellexit occisum acriterque amici casum ingemuit, qui elate ante contempserat suum.

22. et flentes inter haec omnes qui aderant auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.

23. quibus ideo iam silentibus ipse cum Maximo et Prisco philosophis super animorum sublimitate perplexius disputans, hiante latius suffossi lateris vulnere et spiritum tumore cohibente venarum, epota gelida aqua, quam petiit medio noctis horrore, vita facilius est absolutus anno aetatis altero et tricensimo, natus apud Constantinopolim, a pueritia usque parentis obitu destitutus Constanti, quem post fratris Constantini excessum inter conplures alios turba consumpsit imperii successorum, et Basilina matre, iam inde a maioribus nobili.


IV
1. Vir profecto heroicis connumerandus ingeniis, claritudine rerum et coalita maiestate conspicuus. cum enim sint, ut sapientes definiunt, virtutes quattuor praecipuae, temperantia prudentia iustitia fortitudo, eisque accedentes extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.

2. Et primum ita inviolata castitate enituit ut post amissam coniugem nihil umquam venereum agitaret: illud advertens, quod apud Platonem legitur, Sophoclem tragoediarum scriptorem aetate grandaevum interrogatum ecquid adhuc feminis misceretur, negantem id adiecisse, quod gauderet harum rerum amorem ut rabiosum quendam effugisse dominum et crudelem.

3. item ut hoc propositum validius confirmaret, recolebat saepe dictum lyrici Bacchylidis, quem legebat iucunde id adserentem quod ut egregius pictor vultum speciosum effingit, ita pudicitia celsius consurgentem vitam exornat. quam labem in adulto robore iuventutis ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.

4. Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur. namque in pace victus eius mensura atque tenuitas erat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri, per varios autem procinctus stans interdum more militiae cibum brevem vilemque sumere visebatur.

5. ubi vero exigua dormiendi quiete recreasset corpus laboribus induratum, expergefactus explorabat per semet ipsum vigiliarum vices et stationum, post haec serias ad artes confugiens doctrinarum.

6. et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voces ullae testari, profecto ostenderant inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae .

7. Dein prudentiae eius indicia fuere vel plurima, e quibus explicari sufficiet pauca. armatae rei scientissimus et togatae, civilitati admodum studens, tantum sibi adrogans quantum a contemptu et insolentia distare existimabat: virtute senior quam aetate: studiosus cognitionum omnium et indeclinabilis aliquotiens iudex: censor moribus regendis acerrimus, placidus, opum contemptor, mortalia cuncta despiciens, postremo id praedicabat, turpe esse sapienti, cum habeat animum, captare laudes ex corpore.

8. Quibus autem iustitiae inclaruit bonis, multa significant, primo quod erat pro rerum et hominum distinctione sine crudelitate terribilis, deinde quod paucorum discrimine vitia cohibebat, tum autem quod minabatur ferro potius quam utebatur.

9. postremo ut multa praeteream, constat eum in apertos aliquos inimicos insidiatores suos ita consurrexisse mitissime, ut poenarum asperitatem genuina lenitudine castigaret.

10. Fortitudinem certaminum crebritas ususque bellorum ostendit et patientia frigorum inmanium et fervoris quoque. corporis munus a milite, ab imperatore vero animi poscitur. ipse trucem hostem ictu confecit audacter congressus, ac nostros cedentes obiecto pectore suo aliquotiens cohibuit solus: regnaque furentium Germanorum excindens et in pulvere vaporato Persidis augebat fiduciam militis dimicans inter primos.

11. castrensium negotiorum scientiam plura declarant et nota: civitatum oppugnationes et castellorum inter ipsos discriminum vertices, acies figura multiformi conpositae, salubriter et caute castra metata, praetenturae stationesque agrariae tutis rationibus ordinatae.

12. auctoritas adeo valuit, ut dilectus artissime, dum timetur, ac si periculorum socius et laborum et inter concertationes acerrimas animadverti iuberet in desides, et Caesar adhuc sine stipendio regeret militem feris oppositum gentibus, ut dudum est dictum; adlocutusque tumentes armatos, discessurum ad vitam minaretur privatam, ni tumultuare desisterent.

13. denique id pro multis nosse sufficiet: exhortatum eum simplici contione militem Gallicanum pruinis adsuetum et Rheno, peragratis spatiis regionum extentis per tepentem Assyriam ad usque confinia traxisse Medorum.

14. Felicitas ita eminuit ut ipsis quodammodo cervicibus Fortunae aliquam diu bonae gubernatricis evectus victoriosis cursibus difficultates superstaret inmensas. et postquam ex occidua plaga digressus est, et quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles ac si quodam caduceo leniente mundana.

15. Liberalitatis eius testimonia plurima sunt et verissima, inter quae indicta sunt tributorum admodum levia, coronarium indultum, remissa debita multa diuturnitate congesta, aequata fisci iurgia cum privatis, vectigalia civitatibus restituta cum fundis absque his, quos velut iure vendidere praeteritae potestates, quodque numquam augendae pecuniae cupidus fuit, quam cautius apud dominos servari existimabat, id aliquotiens praedicans Alexandrum Magnum, ubi haberet thesauros interrogatum, «apud amicos» benivole respondisse.

16. Digestis bonis, quae scire potuimus, nunc ad explicanda eius vitia veniamus, licet dicta sint carptim. levioris ingenii, verum hoc instituto rectissimo temperabat, emendari se cum deviaret a fruge bona permittens.

17. linguae fusioris et admodum raro silentis, praesagiorum sciscitationi nimiae deditus, ut aequiperare videretur in hac parte principem Hadrianum, superstitiosus magis quam sacrorum legitimus observator, innumeras sine parsimonia pecudes mactans, ut aestimaretur, si revertisset de Parthis, boves iam defuturos, Marci illius similis Caesaris, in quem id accipimus dictum:
hoi Boes hoi leukoi Markoi toi Kaisari chairein
an pali nikeseis, ammes apolometha.

18. Vulgi plausibus laetus, laudum etiam ex minimis rebus intemperans adpetitor, popularitatis cupiditate cum indignis loqui saepe adfectans.

19. Verum tamen cum haec essent, aestimari poterat, ut ipse aiebat, vetus illa Iustitia, quam offensam vitiis hominum Aratus extollit in caelum, eo imperante redisse rursus ad terras, ni quaedam ad arbitrium agens interdum ostenderet se dissimilem sui.

20. namque et iura condidit non molesta, absolute quaedam iubentia fieri vel arcentia, praeter pauca. inter quae erat illud inclemens quod docere vetuit magistros rhetoricos et grammaticos Christianos, ni transissent ad numinum cultum.

21. illud quoque itidem parum ferendum quod municipalium ordinum coetibus patiebatur iniuste quosdam adnecti vel peregrinos vel ab his consortiis privilegiis aut origine longe discretos.

22. Figura talis utique membrorum. mediocris erat staturae, capillis perquam pexis et mollibus, hirsuta barba in acutum desinente vestitus, venustate oculorum micantium flagrans, qui mentis eius argutias indicabant, superciliis decoris et naso rectissimo ore paulo maiore, labro inferiore demisso, opima et incurva cervice, umeris vastis et latis, ab ipso capite usque unguium summitates liniamentorum recta conpage, unde viribus valebat et cursu.

23. Et quoniam eum obtrectatores novos bellorum tumultus ad perniciem rei communis insimulant concitasse, sciant docente veritate perspicue, non Iulianum sed Constantinum ardores Parthicos succendisse, cum Metrodori mendaciis avidius adquiescit, ut dudum rettulimus plene:

24. unde caesi ad internecionem exercitus nostri, capti militares aliquotiens numeri, urbes excisae, rapta munimenta vel diruta, provinciae gravibus inpensis exhaustae, et ad effectum tendentibus minis cuncta petebantur a Persis ad usque Bithynos et litora Propontidis.

25. at in Galliis bellorum tenore gliscente, diffusis per nostra Germanis, iamque Alpibus ad vastandam Italiam perrumpendis nihil, multa et nefanda perpessis hominibus, praeter lacrimas supererat et terrores, ubi et praeteritorum recordatio erat acerba et expectatio tristior inpendentium. quae omnia iuvenis iste ad occiduam plagam specie Caesaris missus, regesque pro mancipiis agitans ignobilibus cuncta paene mira dictu celeritate correxit.

26. itaque ut orientem pari studio recrearet, adortus est Persas, triumphum exinde relaturus et cognomentum, si consiliis eius et factis inlustribus decreta caelestia congruissent.

27. et cum sciamus experimento adeo quosdam ruere inprovidos, ut bella interdum victi et naufragi repetant maria, et ad difficultates redeant, quibus succubuere saepissime, sunt qui reprehendant paria repetisse principem ubique victorem.


V
1. Nec fuit post haec lamentis aut fletibus locus. corpore enim curato pro copia rerum et temporis, ut, ubi ipse olim statuerat, conderetur, principio lucis secutae, quae erat quintum Kalendas Iulias, hostibus ex omni latere circumfusis, collecti duces exercitus, advocatisque legionum principiis et turmarum, super creando principe consultabant.

2. discissique studiis turbulentis Arintheus et Victor et e palatio Constanti residui de parte sua quendam habilem scrutabantur, contra Nevitta et Dagalaifus proceresque Gallorum virum talem ex conmilitio suo quaeritabant.

3. quae dum ambiguntur, nulla variante sententia itum est voluntate omnium in Sallustium

2, eoque causante morbos et senectutem, honoratior aliquis miles advertens destinatius reluctantem «ecquid ageretis» ait «si id bellum vobis curandum commisisset absens, ut saepe factum est, imperator? nonne posthabitis ceteris militem instantibus aerumnis eriperetis? id nunc agite, et si Mesopotamiam videre licuerit, utriusque exercitus consociata suffragia legitimum principem declarabunt».

4. Inter has exiguas ad tantam rem moras, nondum pensatis sententiis, tumultuantibus paucis, ut in rebus extremis saepe est factum, Iovianus eligitur imperator, domesticorum ordinis primus, paternis meritis mediocriter conmendabilis. erat enim Varroniani notissimi comitis filius, haut dudum post depositum militiae munus ad tranquilliora vitae digressi.

5. et confestim indumentis circumdatus principalibus, subitoque productus e tabernaculo per agmina iam discurrebat proficisci parantia.

6. et quoniam acies ad usque lapidem quartum porrigebatur, antesignani clamare quosdam Iovianum audientes Augustum, eadem multo maius sonabant: gentilitate enim prope perciti nominis, quod una littera discernebat, Iulianum recreatum arbitrati sunt deduci magnis favoribus ut solebat. verum cum incurvus ille visus et longior adventaret, suspicati quod acciderat in lacrimas effusi sunt omnes et luctum.

7. quod si gravis quidam aequitatis spectator in ultimo rerum spiritu factum criminatur inprovide, nauticos idem iustius incusabit, amisso perito navigandi magistro, saevientibus flabris et mari, quod clavos regendae navis cuilibet periculi socio conmiserunt.

8. his ita caeco quodam iudicio fortunae peractis, Iovianorum signifer, quos Varronianus rexerat dudum, cum novo dissidens principe etiam tum privato, ut patris eius obtrectator molestus, periculum ex inimico metuens iam communia supergresso, discessit ad Persas, ac data dicendi copia quae sciret, docet Saporem iam propinquantem, extincto quem verebatur, turbine concitato calonum ad umbram imperii Iovianum adhuc protectorem adscitum, inertem quendam et mollem. hoc ille audito, quod semper trepidis votis expetebat et inopina prosperitate elatus, multitudine ex regio equitatu adiuncta his, qui dimicavere nobiscum, celeri disposuit gradu agminis nostri invadi terga postremi.


VI
1. Quae dum ultro citroque ordinantur, hostiis pro Ioviano extisque inspectis, pronuntiatum est eum omnia perditurum, si intra vallum remansisset ut cogitabat, superiorem vero fore profectum.

2. proinde egredi iam coeptantes adoriuntur nos elephantis praeviis Persae, ad quorum fremitum accessumque terribilem equis inter initia turbatis et viris, Ioviani et Herculiani occisis beluis paucis, cataphractis equitibus acriter restiterunt.

3. dein legiones Ioviorum atque Victorum laborantibus suis ferentes auxilium, elephantos duo straverunt cum hostium plebe non parva, et in laevo proelio viri periere fortissimi, Iulianus et Macrobius et Maximus legionum tribuni, quae tunc primas exercitus obtinebant.

4. hisque sepultis ut rerum angustiae permiserunt, prope confinia noctis cum ad castellum Sumere nomine citis passibus tenderemus, iacens Anatolii corpus est agnitum quod tumultuaria opera terrae mandatum est. hic et milites sexaginta cum palatinis recepimus, quos in munimentum vacuum coxfugisse rettulimus.

5. Secuto deinde die pro captu locorum reperta in valle castra ponuntur, velut murali ambitu circumclausa, praeter unum exitum eundemque patentem, undique in modum mucronum praeacutis sudibus fixis.

6. hocque viso e saltibus nos hostes diversitate telorum et verbis turpibus incessebant ut perfidos et lectissimi principis peremptores: audierant enim ipsi quoque referentibus transfugis, rumore iactato incerto, Iulianum telo cecidisse Romano.

7. ausi denique inter haec equitum cunei, porta perrupta praetoria, prope ipsum tabernaculum principis advenire, occisis multis suorum et vulneratis vi repulsi sunt magna.

8. Egressi exinde proxima nocte Charcham occupavimus locum, ideo tuti, quod riparum aggeribus humana manu structis, ne Saraceni deinceps Assyriam persultarent, nostrorum agmina nullus ut ante vexabat.

9. cumque his Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.

10. hos autem Saracenos ideo patiebamur infestos, quod salaria muneraque plurima a Iuliano ad similitudinem praeteriti temporis accipere vetiti, questique apud eum, solum audierant, imperatorem bellicosum et vigilantem ferrum habere, non aurum.

11. in hoc loco Persarum obstinatione tritum est quadriduum. nam progredientes nos sequebantur crebris lacessitionibus retrahentes, et cum staremus ut pugnaturi, gradum sensim referentes, moris diuturnis excruciabant. iamque, ut solent extrema metuentibus etiam ficta placere, fama circumlata fines haut procul limitum esse nostrorum, exercitus vociferans inmodeste dari sibi copiam transeundi Tigridis flagitabat.

12. quibus oppositus cum rectoribus imperator, tumentemque iam canis exortu sideris amnem ostendens, ne se periculosis committerent gurgitibus exorabat, nandi inperitos adserens esse conplures, simulque adiciens hostiles manus hinc inde margines superfusi fluminis occupasse.

13. sed cum haec saepe congeminando refragaretur in cassum, milesque conclamans magno contentionis fragore minaretur extrema, id impetratur aegerrime, ut mixti cum arctois Germanis Galli amnem primi omnium penetrarent, ut his magnitudine fluentorum abreptis residuorum pertinacia frangeretur, aut si id perfecissent innocui, transitus fidentior temptaretur.

14. electique sunt ad id negotium habiles, qui maxima prae ceteris flumina transmeare in regionibus genuinis a prima pueritia sunt instituti, et cum latendi copiam nocturna quies daret, tamquam e transenna simul emissi, spe citius ripas occupavere contrarias, Persarumque conculcatis pluribus et truncatis, quos loca servare dispositos securitas placido vinxerat somno, efficacis audaciae signum elatis manibus contortisque sagulis ostendebant.

15. hoc longe conspecto ardens ad transitum miles ea mora tantum modo tenebatur quod utribus e caesorum animalium coriis coagmentare pontes architecti promittebant.


VII
1. Quae dum vanis conatibus agitantur, rex Sapor et procul absens et cum prope venisset, exploratorum perfugarumque veris vocibus docebatur fortia facta nostrorum, foedas suorum strages et elephantos, quot numquam rex ante meminerat, interfectos, exercitumque Romanum continuis laboribus induratum post casum gloriosi rectoris non saluti suae, ut memorabat, consulere sed vindictae, difficultatemque rerum instantium aut victoria summa aut morte memorabili finiturum.

2. ob quae reputabat multa et formidanda: diffusum abunde militem per provincias levi tessera colligi posse, expertus et sciens populum suum post amissam maximam plebem ultimis terroribus deformatum, simul conperiens in Mesopotamia relictum haut multo minorem exercitum.

3. quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitantes.

4. Haec inter cum neque pontes conpaginari paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae mandi poterant utilibus, exacto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame ignavissimo genere mortis absumi.

5. Erat tamen pro nobis aeternum dei caelestis numen, et Persae, praeter sperata priores, super fundanda pace oratores Surenam et optimatetm alium mittunt, animos ipsi quoque despondentes, quos omnibus paene proeliis pars Romana superior gravius quassabat in dies.

6. condiciones autem ferebant difliciles et perplexas, fingentes humanorum respectu reliquias excrcitus redire sinere clementissimum regem, quae iubet si impleverit cum primatibus Caesar.

7. Contra hos cum Sallustio praefecto mittitur Arintheus, et dum deliberatur examinatius quid fieri deberet, dies quattuor sunt evoluti inedia cruciabiles et omni supplicio tristiores.

8. quo temporis spatio antequam hi mitterentur, si exabusus princeps paulatim terris hostilibus excessisset, profecto venisset ad praesidia Corduenae, uberis regionis et nostrae, ex eo loco, in quo haec agebantur, centesimo lapide disparatae.

9. Petebat autem rex obstinatius, ut ipse aiebat, sua dudum a Maximiano erepta, ut docebat autem negotium pro redemptione nostra quinque regiones Transtigritanas: Arzanenam et Moxoenam et Zabdicenam itidemque Rehimenam et Corduenam cum castellis quindecim et Nisibin et Singaram et Castra Maurorum, munimentum perquam oportunum.

10. et cum pugnari deciens expediret, ne horum quicquam dederetur, adulatorum globus instabat timido principi, Procopii metuendum subserens nomen, eumque adfirmans, nisi rediret, cognito Iuliani interitu cum intacto milite, quem regebat, novas res nullo renitente facile moliturum.

11. hac perniciosa verborum ille adsiduitate nimia succensus, sine cunctatione tradidit omnia quae petebantur, difficile hoc adeptus ut Nisibis et Singara sine incolis transirent in iura Persarum, a munimentis vero alienandis reverti ad nostra praesidia Romani permitterentur.

12. quibus exitiale aliud accessit et inpium, ne post haec ita conposita Arsaci poscenti contra Persas ferretur auxilium, amico nobis semper et fido. quod ratione gemina cogitatum est, ut puniretur homo, qui Chiliocomum mandatu vastaverat principis, et remaneret occasio, per quam subinde licenter invaderetur Armenia. unde postea contigit ut vivus caperetur idem Arsaces, et Armeniae maximum latus Medis conterminans, et Artaxata inter dissensiones et turbamenta raperent Parthi.

13. Quo ignobili decreto firmato, nequid committeretur per indutias contrarium pactis, obsidatus specie viri celebres altrinsecus dantur Nemota et Victor ex parte nostrorum et Bellovaedius, insignium numerorum tribuni, ex parte vero diversa Bineses e numero nobilium optimatum, tresque alii satrapae non obscuri.

14. foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.


VIII
1. Et pax specie humanitatis indulta in perniciem est versa multorum, qui fame ad usque spiritum lacerati postremum, ideoque latenter progressi, aut inperitia nandi gurgite fluminis absorbebantur, aut si undarum vi superata venirent ad ripas, rapti a Saracenis vel Persis, quos, ut diximus paulo ante, exturbavere Germani, cadebantur ut pecora vel longius amendati sunt venundandi.

2. ubi vero transeundi amnis aperte signum dedere buccinae concrepantes, inmane quo quantoque ardore temere rapiendo momenta periculorum semet quisque reliquis omnibus anteponens, vitare multa et terribilia festinabat, et pars cratibus temere textis iumenta retinentes hinc inde natantia, alii supersidentes utribus, quidam diversa in necessitatis abrupto versantes undarum occursantium fluctus obliquis meatibus penetrabant.

3. imperator ipse brevibus lembis, quos post exustam classem docuimus remansisse, cum paucis transvectus eadem navigia ultro citroque discurrere statuit dum omnes conveheremur. tandemque universi praeter mersos ad ulteriores venimus margines, favore superi numinis discrimine per difficiles casus extracti.

4. Dum nos inpendentium aerumnarum opprimit timor, conpertum est procursatorum indicio, Persas pontem iungere procul e nostro conspectu, ut post firmatam pacem et foedera, sopitis belli turbinibus incuriosius gradientes aegros et animalia peterent diu defatigata, verum cum se proditos advertissent, a conatu nefario destiterunt.

5. hac etiam suspicione iam liberi properantesque itineribus magnis prope Hatram venimus, vetus oppidum in media solitudine positum, olimque desertum, quod eruendum adorti temporibus variis Traianus et Severus principes bellicosi cum exercitibus paene deleti sunt, ut in eorum actibus has quoque digessimus partes.

6. unde cognito per porrectam planitiem ad usque lapidem septuagensimum in regionibus aridis nec aquam inveniri posse praeter salsam at faetidam, nec ad victum aliquid nisi abrotonum et absinthium et dracontium, aliaque herbarum genera tristissima; vasa quae portabantur aquis impleta sunt dulcibus, et mactatis camelis iumentisque aliis alimenta quaesita sunt licet noxia.

7. Et via sex dierum emensa, cum ne gramina quidem invenirentur, solacia necessitatis extremae, dux Mesopotamiae Cassianus et tribunus Mauricius pridem ob hoc missus ad Vr nomine Persicum venere castellum, cibos ferentes ex his quos relictus cum Procopio et Sebastiano exercitus parcius victitans conservarat.

8. hinc Procopius alter notarius et Memoridus militaris tribunus ad tractus Illyricos mittuntur et Galliarum, nuntiaturi Iuliani mortem et Iovianum post eius obitum ad culmen augustum evectum.

9. quibus mandaverat princeps ut Lucillianum socerum suum post depositum militiae munus digressum ad otium, morantemque eo tempore apud Sirmium, oblatis magisterii equitum et peditum codicillis, quos isdem tradiderat, properare Mediolanum urgerent, res firmaturum ancipites, et, quod magis metuebatur, si casus novi quidam exsurgerent opponendum.

10. quibus secretiores addiderat litteras, Lucillianum itidem monens, ut quosdam lectos exploratae industriae fideique duceret secum, adminiculis eorum usurus pro incidentium captu negotiorum.

11. prudentique consilio Malarichum ex familiaribus negotiis, agentem etiam tum in Italia, missis insignibus Iovino iussit succedere armorum magistro per Gallias, gemina utilitate praespeculata, ut et dux meriti celsioris ideoque suspectus abiret e medio, et homo inferioris spei ad sublimiora provectus auctoris sui nutantem adhuc statum studio fundaret ingenti.

12. iussum est autem ad implenda haec perrecturis extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis remeare velociter cum responsis, ut conperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.

13. Hos tabellarios fama praegrediens, index tristiorum casuum velocissima, per provincias volitabat et gentes, maximeque omnium Nisibenos acerbo dolore perculsit, cum urbem Sapori deditam conperissent, cuius iram metuebant et simultates, recolentes quae adsidue pertulerit funera, eam saepius oppugnare conatus.

14. constabat enim orbem eoum in dicionem potuisse transire Persidis, nisi haec civitas habili situ et moenium magnitudine restitisset. miseri tamen licet maiore venturi pavore constringerentur, spe tamen sustentari potuerunt exigua, hac scilicet, quod velut suopte motu vel exoratus eorum precibus imperator eodem statu retinebit urbem, orientis firmissimum claustrum.

15. Dum gestorum seriem ubique rumores diffunditant varii, in exercitu absumptis commeatibus paucis, quos advectos praediximus, in corpore sua necessitas erat humana vertenda, ni iumentorum caro caesorum aliquatenus perdurasset, unde effectum est, ut et armorum pleraque proicerentur et sarcinarum. adeo enim atroci tabuimus fame, ut, si usquam modius unus farinae fuisset repertus, quod raro contigerat, aureis decem mutaretur ut minus.

16. Profecti exinde Thilsaphata venimus, ubi Sebastianus atque Procopius cum tribunis principiisque militum sibi ad tuendam Mesopotamiam commissorum, ut poscebat sollemnitas, occurrerunt. et sequebantur benigne suscepti.

17. post quae itinere festinato, Nisibi cupide visa, extra urbem stativa castra posuit princeps, rogatusque enixe precante multiplici plebe, ut ingressus palatium more succederet principum, pertinaciter reluctatus est, erubescens agente se intra muros, urbem inexpugnabilem iratis hostibus tradi.

18. ibi tunc vespera tenebrante raptus a cena Iovianus primus inter notarios omnes, quem in obsidione civitatis Maiozamalchae per cuniculum docuimus evasisse cum aliis, ductusque ad devium locum et praeceps actus in puteum siccum obrutus est saxorum multitudine superiacta, hanc profecto ob causam quod Iuliano perempto ipse quoque nominatus a paucis ut imperio dignus nec post creatum Iovianum egit modeste, sed susurrans super negotio quaedam audiebatur, invitabatque ad convivia subinde militares.


IX
1. Postridie Bineses, unus ex Persis, quem inter alios excellere diximus, mandata regis conplere festinans, promissa flagitabat instanter, et principe permittente Romano, civitatem ingressus, gentis suae signum ab arce extulit, submigrationem e patria civibus nuntians luctuosam.

2. et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes orabant ne inponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sufficere sine adiumentis publicis adfirmantes et milite, satis confisi adfuturam iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe. et haec quidem suppliciter ordo et populus precabatur sed ventis loquebantur in cassum imperatore, ut fingebat alia metuens, periurii piacula declinante.

3. tum Sabinus fortuna et genere inter municipes clarus ore volubili replicabat, Constantium inmani crudescente bellorum materia superatum a Persis interdum, deductumque postremo per fugam cum paucis ad Hibitam stationem intutam, panis frusto vixisse precario ab anu quadam agresti porrecto, nihil tamen ad diem perdidisse supremum, et Iovianum inter exordia principatus provinciarum muro cessisse, cuius obices iam inde a vetustate innoxiae permanserunt.

4. cumque nihil promoveretur, iuris iurandi religionem principe destinatius praetendente, cum oblatam ei coronam aliquamdiu recusans, coactus denique suscepisset, Silvanus quidam causarum defensor confidentius exclamavit «ita» inquit «imperator, a civitatibus residuis coroneris». quo verbo exasperatus, intra triduum omnes iussit excedere moenibus, detestantes rerum praesentium statum.

5. Adpositis itaque conpulsoribus, mortem, siqui distulerit egredi, minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona exul fuganda laribus, in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis, postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.

6. exin variae complentur viae qua quisque poterat dilabentium. properando enim multi furabantur opes proprias, quas vehi posse credebant, contempta reliqua supellectili pretiosa et multa. hanc enim reliquerunt penuria iumentorum.

7. Tu hoc loco, Fortuna orbis Romani, merito incusaris, quae difflantibus procellis rem publicam excussa regimenta perito rei gerendae ductori, consummando iuveni porrexisti, quem nullis ante actae vitae insignibus in huius modi negotiis cognitum, nec vituperari est aequum nec laudari.

8. illud tamen ad medullas usque bonorum pervenit quod, dum extimescit aemulum potestatis, dumque in animo per Gallias et Illyricum versat quosdam saepe sublimiora coeptasse, famam adventus sui praevenire festinans, indignum imperio facinus amictu periurii fugiendi commisit, Nisibi prodita, quae iam inde a Mithridatici regni temporibus, ne oriens a Persis occuparetur, viribus restitit maximis.

9. numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis, ut arbitror, terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem, quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.

10. unde Publio Scipioni ob recuperatas Hispanias, Fulvio Capua post diuturna certamina superata et Opimio post diversos exitus proeliorum Fregellanis tunc internecivis hostibus ad deditionem conpulsis, triumphi sunt denegati.

11. id etiam memoriae nos veteres docent, in extremis casibus icta cum dedecore foedera, postquam partes verbis iuravere conceptis, repetitione bellorum ilico dissoluta, ut temporibus priscis apud Furcas Caudinas sub iugum legionibus missis in Samnio, et per Albinum in Numidia sceleste pace cogitata, et auctore turpiter pactionis festinatae Mancino dedito Numantinis.

12. Proinde extractis civibus et urbe tradita missoque tribuno Constantio, qui munimenta praesidiaria cum regionibus Persicis optimatibus adsignaret, cum Iuliani supremis Procopius mittitur, ea ut superstes ille mandarat, humaturus in suburbano Tarsensi.

13. qui ad exsequendum profectus confestim corpore sepulto discessit, nec inveniri usquam potuit studio quaesitus ingenti, nisi quod multo postea apud Constantinopolim visus est subito purpuratus.


X
1. His hoc modo peractis discursisque itineribus Antiochiam venimus, ubi per continuos dies velut offenso numine multa visebantur et dira, quorum eventus fore luctificos gnari rerum prodigialium praecinebant.

2. nam et Maximiani statua Caesaris, quae locata est in vestibulo regiae, amisit repente sphaeram aeream formatam in speciem poli, quam gestabat, et cum horrendo stridore sonuerunt in consistorio trabes, et visa sunt interdiu sidera cometarum, super quorum natura ratiocinantes physici variant.

3. quidam enim eos hoc nomine ideo existimant appellari, quod tortos ignes spargunt ut crines, in unum stellis multiplicibus congregatis. alii eos arbitrantur ex halitu sicciore terrarum ignescere paulatim in sublimiora surgente. quidam currentes radios solis densiore nube obiecta digredi ad inferiora prohibitos, splendore infuso corpori crasso, lucem velut stellis distinctam mortali conspectu monstrare. sedit quorundam opinioni, hanc speciem tunc apparere, cum evecta solito celsius nubes aeternorum ignium vicinitate conluceat, vel certe stellas esse quasdam ceteris similes, quarum ortus obitusque, quibus sint temporibus praestituti, humanis mentibus ignorari. plura alia de cometis apud peritos mundanae rationis sunt lecta, quae digerere nunc vetat aliorsum oratio properans.

4. Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis adflictum exeundi mira cupiditas agitabat: proinde nec iumento parcens nec militi, flagrante hieme inde profectus, signis, ut dictum est, vetantibus plurimis, Tarsum urbem Cilicum nobilem introiit, cuius originem docuimus supra.

5. exindeque egredi nimiu m properans, exornari sepulchrum statuit Iuliani, in pomerio situm itineris, quod ad Tauri montis angustias ducit, cuius suprema et cineres, siqui tunc iuste consuleret, non Cydnus videre deberet, quamvis gratissimus amnis et liquidus, sed ad perpetuandam gloriam recte factorum praeterlambere Tiberis intersecans urbem aeternam divorumque veterum monumenta praestringens.

6. Deinde Tarso profectus extentis itineribus venit oppidum Cappadociae Tyana, ubi ei reversi Procopius notarius et Memoridus tribunus occurrunt, gestorumque aperiunt textum, hinc, ut ordo poscebat, exorsi, quod Lucillianus Mediolanum ingressus cum Seniaucho et Valentiniano tribunis, quos duxerat secum, cognito quod Malarichus recusavit suscipere magisterium, effuso cursu petierat Remos.

7. et tamquam in alto gentis silentio extra calcem, ut dicitur, procurrebat, et intempestive, parum etiam tum firmatis omnibus, ex actuario ratiociniis scrutandis incubuit, qui fraudum conscius et noxarum ad militaria signa confugit, finxitque Iuliano superstite in res novas quendam medium surrexisse, cuius fallaciis turbo militaris acerrime concitus Lucillianum et Seniauchum occidit. Valentinianum enim paulo postea principem, trepidum et quo confugeret ambigentem, Primitivus hospes tutius amendarat.

8. his ita tristibus laetum aliud addebatur, missos a Iovino milites adventare, quos capita scholarum ordo castrensis appellat, nuntiantes aequo animo Ioviani imperium amplecti exercitum Gallicanum.

9. Quibus conpertis, Valentiniano, qui cum isdem redierat, regenda Scutariorum secunda committitur schola, et Vitalianus domesticorum consortio iungitur, Erulorum e numero miles, qui multo postea auctus comitis dignitate male rem per Illyricum gessit, confestimque mittitur in Gallias Arintheus ferens litteras ad Iovinum, ut constanter ageret suum obtinens locum, eique mandatum est ut animadverteretur in concitorem tumultus, auctoresque seditionis ad comitatum vincti transmitterentur.

10. post quae, ut videbatur expedire, disposita apud Aspuna Galatiae municipium breve Gallicani milites visi principi, ingressique consistorium, post audita gratanter, quae pertulerant, munerati redire iubentur ad signa.

11. Et cum introisset Ancyram imperator, paratis ad pompam pro tempore necessariis, consulatum iniit adhibito in societatem trabeae Varroniano filio suo admodum parvulo, cuius vagitus pertinaciter reluctantis, ne in curuli sella veheretur ex more, id quod mox accidit portendebat.

12. Hinc quoque Iovianum celeri gradu praescriptus vitae finiendae dies exegit. cum enim venisset Dadastanam, qui locus Bithyniam distinguit et Galatas, exanimatus inventus est nocte. super cuius obitu dubietates emersere conplures

13. fertur enim recenti calce cubiculi illiti ferre odorem noxium nequivisse, vel extuberato capite perisse succensione pruna rum inmensa, aut certe ex colluvione ciborum avida cruditate distentus. decessit autem anno tricensimo aetatis et tertio. cumque huic et Aemiliano Scipioni vitae exitus similis evenisset, super neutrius morte quaestionem conperimus agitatam.

14. Incedebat autem motu corporis gravi, vultu laetissimo, oculis caesiis, vasta proceritate et ardua, adeo ut diu nullum indumentum regium ad mensuram eius aptum inveniretur. et aemulari malebat Constantium, agens seria quaedam aliquotiens post meridiem, iocarique palam cum proximis adsuetus.

15. Christianae legis idem studiosus et non numquam honorificus, mediocriter eruditus, magisque benivolus, et perpensius, ut apparebat ex paucis, quos promoverat, iudices electurus; edax tamen et vino Venerique indulgens, quae vitia imperiali verecundia forsitan correxisset.

16. dicebatur autem Varronianus pater eius monitu cuiusdam somnii dudum praescisse quod evenit, idque duobus amicis commisisse fidissimis, illo adiecto quod ipsi quoque deferretur trabea consularis. sed inpetrato uno adipisci non potuit aliud. audita enim filii celsiore fortuna, antequam eum videret, fatali praeventus est morte.

17. et quia huic nomini amplissimum magistratum portendi per quietem praedictum est seni, Varronianus nepos eius infans etiam tum cum Ioviano patre declaratus est ut supra rettulimus consul.


LIBER XXVI

I
1. Dictis inpensiore cura rerum ordinibus ad usque memoriae confinia propioris convenerat iam referre a notioribus pedem, ut et pericula declinentur veritati saepe contigua, et examinatores contexendi operis deinde non perferamus intempestivos, strepentes ut laesos, si praeteritum sit, quod locutus est imperator in cena, vel omissum quam ob causam gregarii milites coerciti sunt apud signa, et quod non decuerat in descriptione multiplici regionum super exiguis silere castellis, quodque cunctorum nomina, qui ad urbani praetoris officium convenere, non sunt expressa, et similia plurima praeceptis historiae dissonantia, discurrere per negotiorum celsitudines adsuetae, non humilium minutias indagare causarum, quas si scitari voluerit quispiam, individua illa corpuscula volitantia per inane, atomous, ut nos appellamus, numerari posse sperabit.

2. haec quidam veterum formidantes, cognitiones actuum variorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus adfirmat. proinde inscitia vulgari contempta ad residua narranda pergamus.

3. Hac volubilium casuum diritate exitu luctuoso finita, obituque intervallato trium brevi tempore principum, corpore curato defuncti, missoque Constantinopolim, ut inter Augustorum reliquias conderetur, progresso Nicaeam versus exercitu, quae in Bithynia mater est urbium, potestatum civilium militiaeque retcores magnitudine curarum adstricti communium, interque eos quidam spe vana sufflati, moderatorem quaeritabant diu exploratum et gravem.

4. Et rumore tenus obscuris paucorum susurris nomen praestringebatur Aequitii, scholae primae Scutariorum etiam tum tribuni, qui cum potiorum auctoritate displicuisset ut asper et subagrestis, translata est suffragatio levis in Ianuarium Ioviani adfinem curantem summitatem necessitatum castrensium per Illyricum.

5. quo itidem spreto quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens Valentinianus nulla discordante sententia numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam relictusque apud Ancyram, postea secuturus ut ordinatum est. et quia nullo renitente hoc e re publica videbatur, missis qui eum venire ocius admonerent, diebus decem nullus imperii tenuit gubernacula, quod tunc evenisse extis Romae inspectis haruspex edixerat Marcus.

6. Inter haec tamen nequid novaretur contrarium placitis, neve armatorum mobilitas saepe versabilis ad praesentium quendam inclinaret arbitrium, adtente providebat Aequitius et cum eo Leo, adhuc sub Dagalaifo magistro equitum rationes numerorum militarium tractans, exitialis postea magister officiorum, exercitus universi iudicium quantum facere nitique poterant, ut Pannonii fautoresque principis designati firmantes.

7. Qui cum venisset accitus, inplendique negotii praesagiis, ut opinari dabatur, vel somniorum adsiduitate, nec videri die secundo nec prodire in medium voluit, bissextum vitans Februarii mensis tunc illucescens, quod aliquotiens rei Romanae fuisse dignorat infaustum. cuius notitiam certam designabo.

8. Spatium anni vertentis id esse periti mundani motus et siderum definiunt veteres, inter quos Meton et Euctemon et Hipparchus et Archimedes excellunt, cum sol perenni rerum sublimium lege polo percurso signifero, quem zodiakon sermo Graecus appellat, trecentis et sexaginta quinque diebus emensis et noctibus ad eundem redierit cardinem, ut verbo tenus, si a secunda particula elatus Arietis ad eam dimensione redierit terminata.

9. sed anni intervallum verissimum memoratis diebus et horis sex usque ad meridiem concluditur plenam, annique sequentis erit post horam sextam initium porrectum ad vesperam. tertius a prima vigilia sumens exordium ad horam noctis extenditur sextam. quartus a medio noctis ad usque claram trahitur lucem.

10. ne igitur haec conputatio variantibus annorum principiis et quodam post horam sextam diei, alio post sextam excursa nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas, quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.

11. hocque alte considerato, eruditis concinentibus multis effectum est, ut ad unum distinctumque exitum circumversio cursus annui revoluta, nec vaga sit nec incerta, nulloque errore deinceps obumbrata ratio caelestis appareat et menses tempora retineant praestituta.

12. haec nondum extentis fusius regnis diu ignoravere Romani, perque saecula multa obscuris difficultatibus inplicati, tunc magis errorum profunda caligine fluctuabant cum in sacerdotes potestatem transtulissent interkalandi, qui licenter gratificantes publicanorum vel litigantium commodis ad arbitrium suum subtrahebant tempora vel augebant.

13. hocque ex coepto emerserunt alia plurima, quae fallebant, quorum meminisse nunc supervacuum puto. quibus abolitis Octavianus Augustus Graecos secutus hanc inconstantiam correcta turbatione conposuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.

14. quam rationem bissexti probatam etiam victura cum saeculis Roma adiumento numinis divini fundavit. proinde pergamus ad reliqua.


II
1. Elapso die parum apto ad inchoandas rerum magnitudines, ut quidam existimant, propinquante iam vespera, monitu praefecti Sallustii sub exitii denuntiatione statutum est prompta consensione cunctorum, ne potioris quisquam auctoritatis, vel suspectus altiora conari, procederet postridie mane.

2. cumque multorum taedio, quos votorum inanitas cruciabat, tandem finita nocte lux advenisset, in unum quaesito milite omni, progressus Valentinianus in campum permissusque tribunal ascendere celsius structum comitiorum specie, voluntate praesentium secundissima ut vir serius rector pronuntiatur imperii.

3. mox principali habitu circumdatus et corona, Augustusque nuncupatus cum laudibus amplis, quas novitatis potuit excitare dulcedo, praemeditata dicere iam parabat. eoque, ut expeditius loqueretur, brachium exertante, obmurmuratio gravis exoritur concrepantibus centuriis et manipulis cohortiumque omnium plebe urgentium destinate, confestim imperatorem alterum declarari.

4. quod licet non nulli existimarunt paucis corruptis ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum. dein ex susurris inmaniter strepentis exercitus cieri tumultus violentior apparebat, et confidentia militis erumpentis interdum ad perniciosa facinora timebatur.

5. quod Valentinianus magis prae cunctis ne fieret extimescens, elata prospere dextera, vi principis fiducia pleni ausus increpare quosdam ut seditiosos et pertinaces, cogitata nullis interpellantibus absolvebat:

6. «Exsulto, provinciarum fortissimi defensores, et prae me fero semperque laturus sum, nec speranti nec adpetenti moderamina orbis Romani mihi ut potissimo omnium vestras detulisse virtutes.

7. quod erat igitur in manu positum vestra, nondum electo imperii formatore utiliter et gloriose conplestis adscito in honorum verticem eo, quem ab ineunte adulescentia ad hanc usque aetatis maturitatem splendide integreque vixisse experiundo cognoscitis. proinde pacatis auribus accipite quaeso, simplicioribus verbis quod conducere arbitror in commune.

8. adhiberi oportere in omnes casus socia potestate collegam contemplatione poscente multiplici nec ambigo nec repugno, curarum acervos et mutationes varias accidentium ipse quoque ut homo formidans, sed studendum est concordiae viribus totis, per quam res quoque minimae convalescunt, quod inpetrabitur facile, si patientia vestra cum aequitate consentiens id mihi, quod mearum est partium, concesserit libens.

9. dabit enim, ut spero, fortuna consiliorum adiutrix bonorum, quantum efficere et consequi possum, diligenter scrutantibus temperatum. ut enim sapientes definiunt, non modo in imperio, ubi pericula maxima sunt et creberrima, verum etiam in privatis cottidianisque rationibus, alienum ad amicitiam, cum iudicaverit quisquam prudens, adiungere sibi debebit, non, cum adiunxerit, iudicare.

10. haec cum spe laetiorum polliceor, vos firmitatem factorum retinentes et fidem, dum hiberna patitur quies, animorum reparate vigorem atque membrorum, ob nuncupationem augustam debita protinus accepturi».

11 . Finita oratione, quam auctoritas erexerat inopina, flexit imperator in suam sententiam universos, consiliique eius viam secuti qui paulo ante flagrantissimis vocibus aliud postulabant, circumsaeptum aquilis et vexillis agminibusque diversorum ordinum ambitiose stipatum iamque terribilem duxerunt in regiam.


III
1. Dum haec in oriente volubiles fatorum explicant sortes, Apronianus regens urbem aeternam iudex integer et severus inter curarum praecipua, quibus haec praefectura saepe sollicitatur, id primum opera curabat enixa, ut veneficos, qui tunc rarescebant, captos postque agitatas quaestiones nocuisse quibusdam apertissime confutatos, indicatis consciis morte multaret, atque ita paucorum discrimine reliquos, siqui laterent, formidine parium exturbaret.

2. haec egisse ideo efficaciter fertur quod Iuliani promotus arbitrio agentis etiam tum per Syrias in itinere unum amiserat oculum, suscipicatusque artibus se nefariis adpetitum iusto quidem sed inusitato dolore haec et alia magna quaeritabat industria. unde quibusdam atrox visus est, in amphitheatrali curriculo undatim coevente aliquotiens plebe, causas dispiciens criminum maximorum.

3. denique post huius modi vindicata conplura Hilarinum aurigam convictum atque confessum, vixdum pubescentem filium suum venefico tradidisse docendum secretiora quaedam legibus interdicta, ut nullo conscio adminiculis iuvaretur internis, capitali animadversione damnavit, qui laxius retinente carnifice subito lapsus confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico abscia cervice consumptus est.

4. verum haec similiaque tum etiam ut coercenda mox cavebantur, et nulli vel admodum pauci in his versati flagitiis vigori publico insultarunt, sed tempore secuto longaeva inpunitas nutrivit inmania, usque eo grassante licentia ut imitatus Hilarinum quidam senator, servumque suum modo non per syngrapham arcanis piacularibus inducendum commisisse doctori malarum artium confutatus, supplicium redimeret opima mercede, ut crebrior fama vulgarat.

5. isque ipse hoc genere, quo iactum est, absolutus, cum vitae pudere debet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos solus vacuus ab omni delicto equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum per novum quoddam insigne curiosius spectari adfectans, ut Duillium accepimus veterem post gloriosa illa navalis rei certamina id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.

6. Sub hoc tamen Aproniano ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium orerentur, quod adsidue Romae contingit.


IV
1. At in Bithynia Valentinianus princeps, ut praediximus, declaratus, dato in perendinum diem signo proficiscendi, convocatis primoribus, quasi tuta consilia quam sibi placentia secuturus, percunctabatur quemnam ad imperii consortium oporteret adsumi, silentibusque cunctis Dagalaifus tunc equestris militiae rector respondit fidentius «si tuos amas» inquit, «imperator optime, habes fratrem, si rem publicam, quaere quem vestias».

2. quo dicto asperatus ille sed tacitus et occultans quae cogitabat, Nicomediam itineribus citis ingressus Kalendis Martiis Valentem fratrem stabulo suo cum tribunatus dignitate praefecit.

3. indeque cum venisset Constantinopolim, multa secum ipse divolvens et magnitudine urgentium negotiorum iam se superari considerans, nihil morandum ratus quintum Kalendas Aprilis productum eundem Valentem in suburbanum universorum sententiis concinentibus - nec enim audebat quisquam refragari - Augustum pronuntiavit, clecoreque imperatorii cultus ornatum et tempora diademate redimitum in eodem vehiculo secum reduxit, participem quidem legitimum potestatis, sed in modum apparatoris morigerum, ut progrediens aperiet textus.

4. Quibus ita nullo interturbante perfectis, constricti rabidis febribus imperatores ambo diu, spe vivendi firmata, ut erant in inquirendis rebus gnaviores quam in conponendis, suspectas morborum causas investigandas acerrime Vrsatio officiorum magistro Delmatae crudo et Viventio Sisciano quaestori tunc commiserunt, ut loquebatur pertinax rumor, invidiam cientes Iuliani memoriae principis amicisque eius, tamquam clandestinis praestigiis laesi. sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.

5. Hoc tempore velut per universum orbem Romanum bellicum canentibus bucinis excitae gentes saevissimae limites sibi proximos persultabant. Gallias Raetiasque simul Alamanni populabantur; Sarmatae Pannonias et Quadi; Picti, Saxonesque et Scotti et Attacotti Brittannos aerumnis vexavere continuis; Austoriani Mauricaeque aliae gentes Africam solito acrius incursabant; Thracias et diripiebant praedatorii globi Gothorum.

6. Persarum rex manus Armeniis iniectabat, eos in suam dicionem ex integro vocare vi nimia properans, sed iniuste causando quod post Ioviani excessum, cum quo foedera firmarat et pacem, nihil obstare debebit quo minus ea recuperaret, quae antea ad maiores suos pertinuisse monstrabat.


V
1. Acta igitur tranquillius hieme concordissimi principes, unus nuncupatione praelatus, alter honore specie tenus adiunctus, percursis Thraciis Naessum advenerunt, ubi in suburbano, quod appellatum Mediana a civitate tertio lapide disparatur, quasi mox separandi partiti sunt comites.

2. et Valentiniano quidem, cuius arbitrio res gerebatur, Iovinus evenit dudum promotus a Iuliano per Gallias magister armorum, et Dagalaifus, quem militiae rectorem provexerat Iovianus: in orientem vero secuturus Valentem ordinatus est Victor, ipse quoque iudicio principis ante dicti provectus, cui iunctus est Arintheus. Lupicinus enim pridem a Ioviano pari modo promotus magister equitum partes tuebatur eoas.

3. tunc et Aequitius Illyriciano praeponitur exercitui, nondum magister sed comes, et Serenianus, olim sacramento digressus, recinctus est, ut Pannonius sociatusque Valenti domesticorum praefuit scholae. quibus ita digestis et militaris partiti numeri.

4. Et post haec cum ambo fratres Sirmium introissent, diviso palatio, ut potiori placuerat, Valentinianus Mediolanum, Constantinopolim Valens discessit.

5. et orientem quidem regebat potestate praefecti Sallustius, Italiam vero cum Africa et Illyrico Mamertinus, et Gallicas provincias Germanianus.

6. agentes igitur in memoratis urbibus principes sumpserunt primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam adflixit.

7. Alamanni enim perrupere Germaniae limites, hac ex causa solito infestius moti. cum legatis eorum missis ad comitatum certa et praestituta ex more munera praeberi deberent, minora et vilia sunt adtributa, quae illi suscepta furenter agentes ut indignissima proiecere. tractatique asperius ab Vrsatio tunc magistro officiorum, iracundo quodam et saevo, regressi factumque exaggerentes ut contumeliose despectas gentes inmanissimas concitarunt.

8. Et circa id tempus aut non multo posterius in oriente Procopius in res surrexerat novas, quae prope Kalendas Novembris venturo Valentiniano Parisios ... eodemque nuntiata sunt die.

9. Et Alamannis quidem occursurum Dagalaifum pergere mature praecepit, qui vastitatis propinquioribus locis longius discesserant incruenti. super adpetitu vero Procopi antequam adulesceret reprimendo curis diducebatur ambiguis, ea potissimum ratione sollicitus quod ignorabat utrum Valente superstite an extincto memoratus imperium adfectarat.

10. Aequitius enim relatione Antoni tribuni accepta, agentis in Dacia mediterranea militem, qui nihil praeter negotium ipsum auditum obscure significabat, ipse quoque nondum liquida fide conperta simplicibus verbis principem gestorum conscium fecit.

11. his cognitis Valentinianus eodem Aequitio aucto magisterii dignitate repedare ad Illyricum destinabat, ne persultatis Thraciis perduellis iam formidatus invaderet hostili excursu Pannonias. documento enim recenti inpendio terrebatur, reputans paulo antea Iulianum, contempto imperatore bellorum civilium ubique victore, nec speratum ante nec exspectatum ab urbe in urbem incredibili velocitate transisse.

12. verum ardens ad redeundum eius impetus molliebatur consiliis proximorum, suadentium et orantium ne interneciva minantibus barbaris exponeret Gallias, neve hac causatione provincias desereret egentes adminiculis magnis, iisque legationes urbium accessere nobilium, precantes ne in rebus duris et dubiis inpropugnatas eas relinqueret, quas praesens eripere poterit discriminibus maximis, metu ambitiosi nominis sui Germanis incusso.

13. Tandem denique utilitate rei perpensius excogitata, in multorum sententias flexus replicabat aliquotiens, hostem suum fratrisque solius esse Procopium, Alamannos vero totius orbis Romani; statuitque nusquam interim extra confinia moveri Gallorum.

14. et ad usque Remos progressus sollicitusque super Africa, ne repente perrumperetur, Neoterium, postea consulem, tunc notarium, ad eandem tuendam ire disposuit, et Masaucionem domesticum protectorem ea consideratione, quod diu sub patre Cretione quondam comite educatus suspecta noverat loca, hisque scutarium adiunxit Gaudentium olim sibi cognitum et fidelem.

15. Quia igitur uno eodemque tempore utrubique turbines exarsere maestissimi, conpetenti loco singula digeremus, nunc partem in oriente gestorum, deinde bella barbarica narraturi, quoniam pleraque et in occidentali et in eoo orbe isdem mensibus sunt actitata, ne dum ex loco subinde saltuatim redire festinamus in locum, omnia confundentes squaliditate maxima rerum ordines inplicemus.


VI
1. Insigni genere Procopius in Cilicia natus et educatus, ea consideratione qua propinquitate Iulianum postea principem contingebat, a primo gradu eluxit, et ut vita moribusque castigatior licet occultus erat et taciturnus, notarius diu perspicaciter militans et tribunus iamque summatibus proximus, post Constanti obitum in rerum conversione velut imperatoris cognatus altius anhelabat, adiunctus consortio comitum: et adparebat eum si umquam potuisset, fore quietis publicae turbatorem.

2. hunc Iulianus Persidem ingrediens, consociato pari potestatis iure Sebastiano, in Mesopotamia cum manu militum reliquerat valida, mandaratque, ut susurravit obscurior fama - nemo enim dicti auctor extitit verus - pro cognitorum ageret textu, et si subsidia rei Romanae languisse sensisset, imperatorem ipse se provideret ocius nuncupari.

3. qui iniuncta civiliter agens et caute, Iuliani letaliter vulnerati funus, et ad regenda communia conperit Iovianum evectum, falsoque rumore disperso inter abeuntis anhelitus animae eundem Iulianum sero mandasse, placere sibi Procopio clavos summae rei gerendae committi, veritus ne hac ex causa indemnatus occideretur, e medio se conspectu discrevit, maxime post Ioviani territus necem notariorum omnium primi, quem Iuliano perempto veluti dignum imperio paucis militibus nominatum, novaque exinde coeptare suspectum cruciabiliter didicerat interfectum.

4. et quia se quaeri industria didicerat magna, vitans gravioris invidiae pondus, ad abdita longiusque remota discessit. cumque a Ioviano exploratius indagari latibula sua sentiret, et ferinae vitae iam fuisset pertaesum - quippe a celsiore statu deiectus ad inferiora etiam edendi penuria in locis squalentibus stringebatur hominumque egebat conloquiis - postremae necessitatis inpulsu deviis itineribus ad Chalcedonos agrum pervenit.

5. ubi, quoniam ei illud firmius visum est receptaculum, apud fidissimum amicorum delitescebat, Strategium quendam ex palatino milite senatorem, Constantinopolim quantum fieri poterat clanculo saepe intermeans, ut indicio eiusdem Strategi patuit, postquam saepius in factionis conscios est inquisitum.

6. ritu itaque sollertissimi cuiusdam speculatoris ignotus ob squalorem vultus et maciem rumusculos colligebat tunc crebrescentes, ut sunt acerba semper istantia, incusantium multorum Valentem quasi cupiditate aliena rapiendi succensum.

7. cuius diritati adiectum erat incentivum exitiale socer Petronius, ex praeposito Martensium militum promotus repentino saltu patricius, animo deformis et habitu, qui ad nudandos sine discretione cunctos inmaniter flagrans, nocentes pariter et insontes post exquisita tormenta quadrupli nexibus vinciebat, debita iam inde a temporibus principis Aureliani perscrutans et inpendio maerens, si quemquam absolvisset indemnem.

8. cuius morum intolerantiae haec quoque pernicies accedabat quod, cum ditaretur luctibus alienis, erat inexorabilis et crudelis et intrepido corde crudissimus, nec reddendae nec accipiendae rationis umquam capax, invisior Cleandro quem agentem sub imperatore Commodo praefecturam sublata vecordia diversas legimus vexasse fortunas, et onerosior Plautiano qui praefectus itidem sub Severo ultra mortale tumens cuncta confuderat, ni gladio perisset ultore.

9. haec lacrimosa, quae incitante Petronio sub Valente clausere multas paupertinas et nobiles domos, inpendentiumque spes atrocior provincialium et militum paria gementium sensibus imis haerebant, et votis licet obscuris et tacitis permutatio status praesentis ope numinis summi concordi gemitu poscebatur.

10. quae Procopius latenter accipiens, arbitratusque, ubi felicius acciderit fatum, negotio levi ad apicem summae potestatis adsumi, subsidebat ut praedatrix bestia viso, quod capi poterit, protinus eruptura.

11. cui ad quae maturabat ardenti fors hanc materiam dedit inpendio tempestivam. consumpta hieme festinans ad Syriam Valens iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum gentem Gothorum ea tempestate intactam ideoque saevissimam conspirantem in unum ad pervadenda parari conlimitia Thraciarum: hocque cognito ut inpraepedite ipse pergeret quo tendebat sufficiens equitum adiumentum et peditum mitti iussit ad loca, in quibus barbarici timebantur excursus.

12. dimoto itaque longius principe, Procopius aerumnis diuturnis adtritus et vel atrocem mortem clementiorem ratus malis quibus adflictabatur, aleam periculorum omnium iecit abrupte; extrema iam perpeti nequaquam timens praeeunte perdita ratione facinus adoritur audacissimum Divitenses Tungricanosque Iuniores ad procinctum urgentem per Thracias inter alios celerare dispositos et Constantinopoli moraturos sollemniter biduum per quosdam ex isdem numeris notos sollicitare properans, quia cum omnibus loqui periculosum erat et arduum, fidem paucorum elegit.

13. qui pellecti spe praemiorum ingentium sub consecratione iuris iurandi promisere se quae vellet cuncta facturos, favorem quoque polliciti conturmalium, inter quos ipsi potiorem locum obtinebant in suadendo stipendiis excellentes et meritis.

14. utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius diductus in cogitationes varias Anastasianas balneas petit a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse societate coita nocturna fide salutis data libenter admissus constipatione vendibilium militum cum honore quidem sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam post Pertinacis necem licitantem imperii praemia Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium infausti dominatus exordia molientem adtenti ad omne conpendium defenderunt.

15. Stetit itaque subtabidus - excitum putares ab inferis - nusquam reperto paludamento, tunica auro distincta ut regius minister, indutus a calce in pubem in paedagogiani pueri speciem, purpureis opertus tegminibus pedum, hastatusque purpureum itidem pannulum laeva manu gestabat, ut in theatrali scaena simulacrum quoddam insigne per aulaeum vel mimicam cavillationem subito putares emersum.

16. ad hoc igitur dehonestamentum honorum omnium ludibriose sublatus, et ancillari adulatione beneficii adlocutus auctores, opesque pollicitus amplas et dignitates ob principatus primitias, processit in publicum multitudine stipatus armatorum, signisque sublatis erectius ire pergebat, circumclausus horrendo fragore scutorum lugubre concrepantium, quae metuentes ne a celsioribus tectis saxis vel tegularum fragmentis conflictarentur, densius ipsis galearum cristis aptabant.

17. Huic intimidius incedenti nec resistebat populus nec favebat, accendebatur tamen insita plerisque vulgarium novitatis repentina iucunditate, ea re potius incitante, quod Petro nium, ut praediximus, divitias violenter augentem omnes eadem mente detestabant, qui sepulta iam dudum negotia et redivivas nebulas debitorum in diversos ordines excitabat.

18. cum itaque tribunal idem escendisset Procopius, et cunctis stupore defixis teneretur silentium triste, procliviorem viam ad mortem, ut sperabat, existimans advenisse, per artus tremore diffuso inplicatior ad loquendum, diu tacitus stetit, pauca tamen interrupta et moribunda voce dicere iam exorsus, quibus stirpis propinquitatem imperatoriae praetendebat, leni paucorum susurro pretio inlectorum, deinde tumultuariis succlamationibus plebis imperator appellatus incondite, petit curiam raptim. ubi nullo clarissimorum sed ignobili paucitate inventa, palatium pessimo pede festinatis passibus introiit.

19. Mirantur quidam profecto inrisione digna principia incaute coepta et temere, ad ingemiscendas erupisse rei publicae clades, ignari forsitan exemplorum, accidisse primitus arbitrantes.

20. Sic Adramyttenus Andriscus de genere quidam infimae sortis ad usque Pseudophilippi nomen evectus bellis Macedonicis tertium addidit grave. sic Antiochiae Macrino imperatore agente ab Emesa Heliogabalus exivit Antoninus ita inopino impetu Maximini Alexander cum Mamaea matre confossus est. in Africa superior Gordianus in imperium raptus adventantium periculorum angoribus inplicatus vitam laqueo spiritu intercluso profudit.


VII
1. Igitur cupediarum vilium mercatores et qui intra regiam apparebant aut parere desierant, quique coetu militarium nexi ad pacatiora iam vitae discesserant, in insoliti casus ambigua partim inuiti, alii volentes adsciscebantur, non nulli omnia tutiora praesentibus rati e civitate occulte dilapsi imperatoris castra petivere itineribus festinatis.

2. Hos omnes Sophronias vivacissimo cursu praegressus, tunc notarius, praefectus postea Constantinopoleos, Valentem a Caesarea Cappadocum iam profecturum ut vaporatis aestibus Ciliciae iam lenitis ad Antiochiae percurreret sedes, textu narrato gestorum, spe dubia et in talibus percitum et stupentem, avertit Galatiam, res adhuc trepidas arrepturum.

3. Qui dum itineribus properat magnis, attentissima cura Procopius in dies agitabat et noctes, subditivos quosdam ostentans, qui astutia confidenti partim ab oriente, alii e Gallis se venisse et Valentinianum obisse fingentes cuncta patere novo et favorabili principi memorabant.

4. et quia res novae petulanter arreptae celeritate muniri solent interdum, nequid formidandum omitteretur, confestim Nebridius in locum Sallusti praefectus praetor io factione Petronii recens promotus, et Caesarius Constantinopolitanae urbis praefectus in vincula conpinguntur, et iubetur civitatem curare solita potestate Phronemius, esseque magister officiorum Euphrasius, ambo Galli institutis bonarum artium spectatissimi, et administratio negotiorum castrensium Gomoario et Agiloni revocatis in sacramentum committitur inconsulte, ut docuit rerum exitus proditor.

5. quia igitur Iulius comes per Thracias copiis militaribus praesidens, oppressurus rebelles, si conperisset conata, ex propinquis stationibus timebatur, commentum excogitatum est validum, et quasi iussu Valentis seria super barbaricis motibus tractaturus, Nebridii litteris adhuc clausi violenter expressis accitus Constantinopolim, strictius tenebatur. hacque callida fraude bellatrices Thraciae gentes sine cruore adquisitae, adminicula ausis tumultuariis maxima conpararunt.

6. post quae ita eventu laetiore completa Araxius exambita regia praetorio praefectus accessit, velut Agilone genero suffragante, aliique plures ad aulae varios actus et administrandas provincias sunt admissi, quidam inviti, alii ultro semet offerentes cum praemiis.

7. utique in certaminibus intestinis usu venire contingit, emergebant ex vulgari faece non nulli, desperatione consiliisque ductantibus caecis, contraque quidam orti splendide a culminibus summis ad usque mortes et exilia conruebant.

8. Vbi per haec et similia factio firmiter videbatur esse conposita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis aliquotiens ausa ingentia vel iustis exorsa primordiis inpedivit.

9. transeuntes ad expeditionem per Thracias concitatae equitum peditumque turmae blandeque acceptae et liberaliter cum essent, omnesque in unum quaesitae, iamque exercitus species appareret, promissis uberrimis inhiantes, sub exsecrationibus diris in verba iuravere Procopii, hanc polliciti pertinaciam quod eum suis animis defensabunt.

10. inventa est enim occasio ad alliciendos eos perquam oportuna, quod Constanti filiam parvulam, cuius recordatio colebatur, sinu ipse circumferens necessitudinem praetendebat et Iuliani. adeptusque est aliud tempori congruum, quod Faustina matre puellae casu praesente quaedam acceperat habitus insignia principalis.

11. adiungit his aliud veloci diligentia maturandum, et electi quidam stoliditate praecipites ad capessendum Illyricum missi sunt nullo praeter petulantiam adiumento confisi, aureos scilicet nummos effigiatos in vultum novi principis aliaque ad inlecebras aptantes, quos correptos Aequitius per eas regiones militum rector exstinxit genere diverso poenarum.

12. pariaque deinde metuens obstruxit tres aditus angustissimos, per quos provinciae temptantur arctoae, unum per ripensem Daciam, alterum per Succos notissimum, tertium per Macedonas quem appellant Acontisma. hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.

13. Dum haec ita aguntur, atrocitate nuntii Valens perculsus iamque revertens per Gallograeciam, auditis apud Constantinopolim gestis diffidenter incedebat et trepide, ac repentino pavore vias providendi turbante, eo usque desponderat animum ut augustos amictus abicere tamquam gravem sarcinam cogitaret, fecissetque profecto, ni vetantibus proximis detractus a deformi proposito firmatusque meliorum sententiis agmina duo praeire iussisset, quibus nomina sunt Iovii atque Victores, castra perduellium inrupturos.

14. his iam propinquantibus ipse Procopius a Nicaea regressus, quo nuper advenerat, cum Divitensibus desertorumque plebe promiscua, quam dierum brevi spatio congregarat, Mydgum adceleravit, qui locus Sangario adluitur flumine.

15. ubi cmn legiones iam pugnaturae congrederentur, inter reciprocantes missilia quasi procursatione hostem lacessens solus prorupit in medium. et secundioris ductu fortunae ex contraria acie velut agnitum quendam Vitalianum, quem si norat ambigitur, Latine salute data blande produxit, eumque porrecta dextera saviatus omnibus hinc inde attonitis.

16. «en» inquit «cana Romanorum exercituum fides et religionibus firmis iuramenta constricta! placet, fortissimi viri, pro ignotis tot suorum consurrexisse mucrones, utque Pannonius degener labafactans cuncta et proterens, imperio, quod ne votis quidem concipere ausus est umquam, potiatur, ingemiscere nos vestris nostrisque vulneribus. quin potius sequimini culminis summi prosapiam, non ut rapiat aliena sed in integrum maiestatis avitae restituatur, arma iustissima commoventem».

17. Hac sermonis placiditate molliti omnes, qui acriter venerant pugnaturi, signorum apicibus aquilisque summissis descivere libentes ad eum, et pro terrifico fremitu, quem barbari dicunt barritum, nuncupatum imperatorem stipatumque idem consentientes in unum reduxerunt ad castra, testati more militiae Iovem, invictum Procopium fore.


VIII
1. Huic perduellium prosperitati laetior accessit. Rumitalca enim tribunus in societatem Procopianorum adscitus et suscepta cura palatii, digesto mature consilio, permeatoque cum militibus mari ad Drepanum antea, nunc Helenopolim venit exindeque Nicaeam spe celerius occupavit.

2. ad quam obsidendam cum huius modi pugnarum peritis Vadomario misso ex duce et rege Alamannorum, Valens Nicomediam pergit. exindeque profectus oppugnationi Chalcedonis magnis viribus insistebat, cuius e muris probra in eum iaciebantur et iniuriose conpellebatur ut Sabaiarius. est autem sabaia ex ordeo vel frumento in liquorem conversis paupertinus in Illyrico potus.

3. fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo frustra sequentem lusisset. et hoc casu Bithynia quoque in Procopii dicionem redacta est.

4. Vnde cum Ancyram Valens citis itineribus revertisset, conperissetque Lupicinum ab oriente cum catervis adventare non contemnendis, spe prosperorum erectior Arintheum lectissimum ducem occursurum hostibus misit.

5. qui ubi Dadastanam tetigit, in qua statione perisse diximus Iovianum, Hyperethium sibi oppositum repente vidit cum copiis antehac rectoris Castrensis adparitorem id est ventris ministrum et gutturis, cui at amico Procopius auxilia ductanda commisit. et dedignatus hominem superare certamine despicabilem, auctoritatis et celsi fiducia corporis, ipsis hostibus iussit suum vincire rectorem: atque ita turmarum antesignanus umbratilis conprensus suorum manibus.

6. Quae dum hoc modo procedunt, Venustus quidam largitionum apparitor sub Valente, multo ante Nicomediam missus, ut aurum susceptum stipendii nomine militibus per orientem diffusis viritim tribueret, hac tristitia cognita alienum pervidens tempus, Cyzicum cum his, quae susceperat, se citius contulit.

7. ubi forte Serenianus repertus domesticorum tunc comes, missus ad thesauros tuendos, urbem inexsuperabili moenium ambitu monumentis quoque veteribus cognitam, fretus tumulturio praesidio custodiebat: ad quam expugnandam Procopius, ut, possessa Bithynia, sibi etiam Hellespontum iungeret, validam destinaverat manum.

8. morabantur autem effectum sagittis et glandibus ceterisque iaculis obsidentium saepe globi confixi, et propugnatorum sollertia claustrum per catenam ferream valde robustam ori portus insertum, quae, ne rostratae inruerent naves hostiles, erat altrinsecus conligata.

9. hanc post varios militum labores et ducum, fatigatorum acerrimis proeliis, Aliso quidam tribunus abscidit, exsertus bellator et prudens, hoc modo. coniunctis tribus navigiis, testudinem hac specie superstruxit. densetis cohaerentes supra capita scutis, primi transtris instabant armati, alii post hos semet curvantes humilius, tertiis gradatim inclinatis summisse, ita ut novissimi suffraginibus insidentes formam aedificii fornicati monstrarent. quod machinae genus contra murales pugnas ideo figuratur hac specie, ut missilium ictus atque saxorum per decursus cadentium labiles, instar imbrium evanescant.

10. itaque coniectu telorum Aliso paulisper defensus ingenti corporis robore, supposito stipite eandem catenam fortius bipenni concidens ita confregit, ut disiecta patefaceret aditum latum, hocque exitu civitas hostili impetu patuit improtecta. qua causa extincto postea proterviae totius auctore cum in factionis participes saeviretur, hic idem tribunus contemplatione facinoris clari vitam cum militia retinens, diu post in Isauria oppetit vastatoria manu confossus.

11. Hoc Marte Cyzico reserata, Procopius ad eam propere festinavit, veniaque universis, qui repugnavere, donatis Serenianum solum iniectis vinculis iussit duci Nicaeam servandum artissime.

12. statimque Ormizdae maturo iuveni, Ormizdae regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo. qui agens pro moribus lenius, a militibus, quos per devia Phrygiae miserat Valens, subito corripiendus incursu, tanto vigore evasit ut escensa navi, quam ad casus pararat ancipites, sequentem ac paene captam uxorem sagittarum nube diffusa defensam averteret secum: matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa abruptis postea discriminibus maritum exemit.

13. Ea victoria ultra homines sese Procopius efferens et ignorans quod quivis beatus versa rota Fortunae ante vesperum potest esse miserrimus, Arbitionis domum, cui antea tamquam eadem sibi sentientis parcebat ut propriae, iussit exinaniri mobilis census inaestimabilis plenam, ideo indignatus quod venire ad eum accitus aliquotiens distulit, causatus incommoda senectutis et morbos.

14. et licet hac ex causa praesumptor momentum pertimesceret grave, tamen, cum obsistente nullo se in orientales provincias effundere libenti cunctorum adsensione iam licentius posset, avidas novitatem quandam visere taedio asperioris imperii, quo tunc tenebantur: erga alliciendas quasdam civitates Asiae legendosque eruendi peritos auri, ut sibi profuturos proeliis, quae magna exspectabat et crebra, segnius commoratus in modum acuti mucronis obtunsus est.

15. ut quondam Pescennius Niger ad subveniendum spei rerum extremae a Romano populo saepe accitus dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico, qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit, fugatusque in suburbano quodam Antiochiae gregarii manu militis interiit.


IX
1. Haec adulta hieme Valentiniano et Valente consulibus agebantur. translato vero in Gratianum t adhuc privatum et Dagalaifum amplissimo magistratu, aperto iam vere, suscitatis viribus Valens iuncto sibi Lupicino cum robustis auxiliis Pessinunta signa propere tulit, Phrygiae quondam, nunc Galatiae oppidum.

2. quo praesidiis ocius communito, nequid inopinum per eos emergeret tractus, praeter radices Olympi montis excelsi tramitesque fragosos ire tendebat ad Lyciam, oscitantem ibi Gomoarium adgressurus.

3. cui pertinaci conspiratione multorum hac maxima consideratione resistebatur, quod hostis eius, ut ante relatum est, Constanti filiam parvulam cum matre Faustina et in agminibus et cum prope in acie starent, lectica circumferens secum, ut pro imperiali germine, cui se quoque iunctum addebat, pugnarent audentius, iras militum accenderat. sicut aliquando dimicaturi Macedones cum Illyriis regern adhuc infantem in cunis locavere post aciem, cuius metu, ne traheretur captivus, adversos fortius oppresserunt.

4. Contra has calliditatis argutias sagaci opitulatione nutanti negotio consuluit imperator: et Arbitionem ex consule, agentem iam dudum in otio, ad se venire hortatus est, ut Constantiniani ducis verecundia truces animi lenirentur, neque secus evenit.

5. nam cum omnibus provectior natu et dignitate sublimior canitiem reverendam ostenderet multis ad perfidiam inclinatis, publice grassatorem Procopium, milites vero secutos eius errorem filios et laborum participes pristinorum adpellans orabat, ut se ac si parentem magis sequerentur felicissimis ductibus cognitum, quam profligato morem gererent nebuloni destituendo iam et casuro.

6. quibus cognitis Gomoarius cum elusis hostibus, unde venerat, redire posset innoxius, ad castra imperatoris oportunitate intervalli proximi, captivi colore transivit, velut adcursu multitudinis visae subito circumsaeptus.

7. Qua successus alacritate Valens castra promovit ad Phrygiam et prope Nacoliam conlatis manibus partium dux in ancipiti Agilo rem excursu prodidit repentino, eumque secuti conplures iam pila quatientes et gladios ad imperatorem transeunt, cum vexillis scuta perversa gestantes, quod defectionis signum est apertissimum.

8. Hoc praeter spem omnium viso Procopius, salutis intercluso suffugio, versus in pedes, circumiectorum nemorum secreta et montium petebat, Florentio sequente et Barchalba tribuno, quem per saevissima bella iam inde a Constanti temporibus notum necessitas in crimen traxerat, non voluntas.

9. maiore itaque noctis parte consumpta cum a vespertino ortu luna praelucens in diem metum augeret, undique facultate evadendi exempta, consiliorum inops Procopius, ut in arduis necessitatibus solet, cum Fortuna expostulabat luctuosa et gravi, mersusque multiformibus curis subito a comitibus suis artius vinctus relato iam die ductus ad castra imperatori offertur reticens atque defixus, statimque abscisa cervice discordiarum civilium gliscentes turbines sepelivit et bella ad veteris Perpennae exemplum, qui post Sertorium inter epulas obtruncatum dominatione paulisper potitus a frutectis, ubi latebat, extractus oblatusque Pompeio eius iussu est interfectus.

10. Parique indignationis impetu Florentius et Barchalba, qui eum duxerunt, confestim non pensata ratione sunt interfecti. Nam si principem legitimum prodidissent, vel ipsa Iustitia iure caesos pronuntiaret; si rebellem et oppugnatorem internae quietis, ut ferebatur, amplas eis memorabilis facti oportuerat deferri mercedes.

11. Excessit autem vita Procopius anno quadragesimo, amplius mensibus decem: corpore non indecoro nec mediocris staturae, subcurvus humumque intuendo semper incedens, perque morum tristium latebras illius similis Crassi, quem in vita semel risisse Lucilius adfirmat et Tullius, sed, quod est mirandum, quoad vixerat, incruentus.


X
1. Isdem fere diebus protector Marcellus, eiusdem cognatus, agens apud Nicaeam praesidium, proditione militum et interitu Procopii cognito, Serenianum intra palatium clausum medio noctis horrore incautum adortus occidit. cuius mors saluti plurimis fuit.

2. nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum et genitalis patriae vicinitatem acceptus, occultas voluntates principis introspiciens ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.

3. Quo interfecto idem Marcellus occupata celeri cursu Chalcedone, concrepantibus paucis, quos vilitas et desperatio trudebat in scelus, umbram principatus funesti capessit gemina ratione fallente, quod et Gothorum tria milia regibus iam lenitis ad auxilium erant missa Procopio, Constantianam praetendenti necessitudinem, quae ad societatem suam parva mercede traduci posse existimabat, quodque gesta in Illyrico etiam tum latebant.

4. Inter quae tam trepida, speculationibus fidis Aequitius doctus conversam molem belli totius in Asiam, digressus per Succos Philippopolim clausam praesidiis hostium, Eumolpiadam veterem reserare magna vi conabatur, urbem admodum oportunam et inpedituram eius adpetitus, si pone relicta adiumenta Valenti laturus - nondum enim apud Nacoliam gesta conpererat - festinare ad Haemimontum cogeretur.

5. verum paulo postea cognita levi praesumptione Marcelli, milites missi sunt audaces et prompti, qui eum raptum ut deditum noxae mancipium in custodiam conpegerunt. unde post dies productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum ad doctrinarum diritatem, quam causis inanibus praetexebat.

6. Exstirpatis occasu ducis funeribus belli, saevitum est in multos acrius quam errata flagitaverant vel delicta, maximeque in Philippopoleos defensores, qui urbem seque ipsos non nisi capite viso Procopii, quod ad Gallias portabatur, aegerrime dediderunt.

7. ad gratiam tamen precantium coerciti sunt aliqui lenius. inter quos eminebat Araxius, in ipso rerum exustarum ardore adeptus ambitu praefecturam, et Agilone intercedente genero supplicio insulari multatus, breve post tempus evasit.

8. Euphrasius vero itemque Phronemius missi ad occiduas partes arbitrio obiecti sunt Valentiniani, et absoluto Euphrasio Phronemius Cherronesum deportatur, inclementius in eodem punitus negotio ea re, quod divo Iuliano fuit acceptus, cuius memorandis virtutibus ambo fratres principes obtrectabat nec similes eius nec suppares.

9. His accedebant alia graviora et multo magis quam in proeliis formidanda. carnifex enim et unci et cruentae quaestiones sine discrimine ullo aetatum et dignitatum per fortunas omnes et ordines grassabantur et pacis obtentu ius detestandum agitabatur, infaustam victoriam exsecrantibus universis internecivo bello quovis graviorem.

10. nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas aut id, quod ausum, occupat, aut inopinata mors, si acciderit, nullum ignominiae continet sensum finemque secum vivendi simul et dolendi perducit: ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti resident iudices, agitur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine incedentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.

11. nam ut quisque ea tempestate ob quamlibet voluerat causam, regiae propere accedens et aliena rapiendi aviditate exustus, licet aperte insontem arcessens ut familiaris suscipiebatur et fidus, ditandus casibus alienis.

12. imperator enim promptior ad nocendum, criminantibus patens et funereas delationes adsciscens, per supplitiorum diversitates effrenatius exultavit, sententiae illius Tullianae ignarus, docentis infelices esse eos qui omnia sibi licere existimarunt.

13. haec inplacabilitas causae quidem piissimae sed victoriae foedioris innocentes tortoribus exposuit multos, vel sub eculeo caput incurvos aut ictu carnificis torvi substravit: quibus, si pateretur natura, vel denas animas profundere praestabat in pugna quam lateribus fodicatis omni culpa inmunes, fortunis gementibus universis, quasi laesae maiestatis luere poenas, dilaniatis ante corporibus, quod omni est tristius morte.

14. exin cum superata luctibus ferocia deflagrasset, proscriptiones et exilia et quae leviora quibusdam videntur, quamquam sint aspera, viri pertulere summates, et ut ditaretur alius, genere nobilis et forte meritis locupletior actus patrimonio praeceps trususque in exilium consumebatur angore aut stipe precaria victitabat, nec modus ullus exitialibus malis inpositus quam diu principem et proximos opum satietas cepit et caedis.

15. Hoc novatore adhuc superstite, cuius actus multiplices docuimus et interitum, diem duodecimum Kalendas Augustas, consule Valentiniano primum cum fratre, horrendi terrores per omnem orbis ambitum grassati sunt subito, qualis nec fabulae nec veridicae nobis antiquitates exponunt.

16. paulo enim post lucis exortum densitate praevia fulgurum acrius vibratorum tremefacta concutitur omnis terreni stabilitas ponderis, mareque dispulsum retro fluctibus evolutis abscessit, ut retecta voragine profundorum, species natantium multiformes limo cernerentur haerentes, valliumque vastitates et montium tunc, ut opinari dabatur, suspicerent radios solis, quos primigenia rerum sub inmensis gurgitibus amendavit.

17. multis igitur navibus velut arida humo conexis, et licenter per exiguas undarum reliquias palantibus plurimis, ut pisces manibus colligerent et similia: marini fremitus velut gravati repulsam versa vice consurgunt perque vada ferventia insulis et continentis terrae porrectis spatiis violenter inlisi, innumera quaedam in civitatibus et ubi reperta sunt aedificia, conplanarunt: proinde ut elementorum furente discordia involuta facies mundi miraculorum species ostendebat.

18. relapsa enim aequorum magnitudo cum minime speraretur, milia multa necavit hominum et submersit recurrentiumque aestuum incitata vertigine, quaedam naves, postquam umentis substantiae consenuit tumor, pessum datae visae sunt exanimataque naufragiis corpora supina iacebant aut prona.

19. ingentes aliae naves extrusae rabidis flatibus culminibus insedere tectorum, ut Alexandriae contigit: et ad secundum lapidem fere procul a litore contortae sunt aliquae, ut Laconicam prope Mothonen oppidum nos transeundo conspeximus diuturna carie fatiscentem.


LIBER XXVII

I
1. Dum per eoum orbem haec, quae narravimus, diversi rerum expediunt casus, Alamanni post aerumnosas iacturas et vulnera, quae congressi saepe Iuliano Caesari pertulerunt, viribus tandem resumptis licet inparibus pristinis, ob causam expositam supra Gallicanos limites formidati iam persultabant. statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa multitudo licentius vagabatur.

2. horum portioni primae Charietto, tunc per utramque Germaniam comes, occursurus cum milite egreditur ad bella ineunda promptissimo, adscito in societatem laboris Severiano itidem comite invalido et longaevo, qui apud Cabillona Divitensibus praesidebat et Tungricanis.

3. proinde confertius agmine in unum coacto ponteque brevioris aquae firma celeritate transmisso, visos eminus barbaros Romani sagittis aliisque levibus iaculis incessebant, quae illi reciprocis iactibus valide contorquebant.

4. ubi vero turmae congressae strictis conflixere mucronibus, nostrorum acies impetu hostium acriore concussa nec resistendi nec faciendi fortiter copiam repperit, cunctis metu conpulsis in fugam, cum Severianum vidissent equo deturbatum missilique telo per os fixum.

5. ipse denique Charietto dum cedentes obiectu corporis et vocis iurgatorio sonu audentius retinet, pudendumque diluere dedecus fiducia diu standi conatur, oppetit telo letali confixus.

6. post cuius interitum Erulorum Batavorumque vexillum direptum, quod insultando tripudiantes barbari crebro sublatum altius ostendebant, post certamina receptum est magna.


II
1. Qua clade cum ultimo maerore conperta conrecturus secius gesta Dagalaifus a Parisiis mittitur. eoque diu cunctante causanteque diffusos per varia barbaros semet adoriri non posse, accitoque paulo post ut cum Gratiano etiam tum privato susciperet insignia consulatus, Iovinus equitum magister accingitur, et instructus paratusque, cautissime observans utrumque sui agminis latus, venit prope locum Scarponna, ubi inopinus maiorem barbarorum plebem antequam armaretur temporis brevi puncto praeventam ad internecionem extinxit.

2. exultantes innoxii proelii gloria milites ad alterius globi perniciem ducens sensimque incedens rector eximius speculatione didicit fida, direptis propius villis vastatoriam manum quiescere prope flumen, iamque adventans, abditusque in valle densitate arbustorum obscura, videbat lavantes alios, quosdam comas rutilantes ex more potantesque non nullos.

3. et nanctus horam inpendio tempestivam, signo repente per lituos dato, latrocinalia castra perrupit contraque Germani nihil praeter inefficaces minas iactanter sonantes et fremitum, nec expedire arma dispersa nec conponere aciem nec resurgere in vires permittebantur urgente victore. quocirca forati pilis et gladiis cecidere conplures absque his, quos versos in pedes texere flexuosi tramites et angusti.

4. Hoc prospero rerum effectu, quem virtus peregerat et fortuna, aucta fiducia Iovinus militem ducens, diligenti speculatione praemissa, in tertium cuneum, qui restabat, propere castra commovit, et maturato itinere omnem prope Catelaunos invenit ad congrediendum promptissimum.

5. et vallo oportune metato suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu in aperta planitie conposuit aciem dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero, licet viribus pares.

6. signo itaque per bucinas dato cum pede conlato res agi coepisset, insueta vexillorum splendentium facie territi stetere Germani. quibus hebetatis parumper reparatisque confestim, ad usque diei extimum concertatione protenta validius inminens miles fructum rei bene gestae sine dispendio quaesisset, ni Balchobaudes armaturarum tribunus magniloquentia socordi coalitus, propinquante iam vespera cessisset incondite. quem si secutae residuae cohortes abissent, ad tristes exitus eo usque negotium venerat, ut nec acta nuntiaturus quisquam posset superesse nostrorum.

7. sed resistens animorum acri robore miles ita lacertis eminuit, ut hostium quattuor milibus sauciis sex alia interficeret milia, ipse vero non amplius mille ducentis amitteret, ducentis tantum modo vulneratis.

8. noctis itaque adventu proelio iam dirempto, refectisque viribus fessis prope confinia lucis ductor egregius in agminis quadrati figuram producto exercitu, cum conperisset occultantibus tenebris barbaros lapsos, securus insidiarum per aperta camporum sequebatur et mollia, calcando semineces et constrictos, quos vulneribus frigorum asperitate contractis dolorum absumpserat magnitudo.

9. exin progressus ulterius, revertens, ubi nullum repperat, didicit regem hostilium agminum cum paucis captum ab Ascariis, quos ipse per iter aliud ad diripienda tentoria miserat Alamannica, suffixum patibulo. ideoque iratus in tribunum animadvertere statuit ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.

10. Et post haec redeunti Parisios post claritudinem recte gestorum imperator laetus occurrit, eumque postea consulem designavit, illo videlicet ad gaudii cumulum accedente, quod isdem diebus Procopii susceperat caput a Valente transmissum.

11. praeter haec alia multa narratu minus digna conserta sunt proelia per tractus varios Galliarum, quae superfluvm est explicare, cum neque operae pretium aliquod eorum habuere proventus, nec historiam producere per minutias ignobiles decet.


III
1. Hoc tempore vel paulo ante nova portenti species per Annonariam apparuit Tusciam, idque quorsum evaderet prodigialium rerum periti penitus ignorarunt. in oppido enim Pistoriensi prope horam diei tertiam spectantibus multis asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant, quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura, postea, quod portendebatur, evenit.

2. Terentius enim humili genere in urbe natus et pistor ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate. eaque confidentia deinceps inquietius agitans multa, in naviculariorum negotio falsum admisisse convictus, ut ferebatur, perit carnificis manu, regente Claudio Romam .

3. Multo tamen antequam hoc contingeret, Symmachus Aproniano successit, inter praecipua nominandus exempla doctrinarum atque modestiae, quo instante urbs sacratissima otio copiisque abundantius solito fruebatur et ambitioso ponte exultat atque firmissimo quem condidit ipse, et magna civium laetitia dedicavit ingratorum, ut res docuit apertissima.

4. qui consumptis aliquot annis domum eius in transtiberino tractu pulcherrimam incenderunt, ea re perciti quod vilis quidam plebeius finxerat, illum dixisse sine indice ullo vel teste, libenter se vino proprio calcarias extincturum, quam id venditurum pretiis, quibus sperabatur.

5. advenit post hunc urbis moderator Lampadius ex praefecto praetorio, homo indignanter admodum sustinens si, etiam cum spueret, non laudaretur, ut id quoque prudenter praeter alios faciens, sed non numquam severus et frugi.

6. hic cum magnificos praetor ederet ludos et uberrime largiretur, plebis nequiens tolerare tumultum, indignis multa donari saepe urgentis, ut liberalem se sed multitudinis ostenderet contemptorem, accitos a Vaticano quosdam egentes opibus ditaverat magnis.

7. vanitatis autem eius exemplum, ne latius evagemur, hoc unum sufficiet poni leve quidem sed cavendum iudicibus. per omnia enim civitatis membra, quae diversorum principum exornarunt inpensae, nomen proprium inscribebat, non ut veterum instaurator sed conditor. quo vitio laborasse Traianus dicitur princeps, unde eum herbam parietinam iocando cognominarunt.

8. Hic praefectus exagitatus et motibus crebris, uno omnium maximo, cum collecta plebs infima domum eius prope Constantinianum lavacrum iniectis facibus incenderat et malleolis, ni vicinorum et familiarum veloci concursu a summis tectorum culminibus petita saxis et tegulis abscessisset.

9. eaque vi territus ipse primitus crebrescentis seditionis in maius secessit ad Mulvium pontem - quem struxisse superior dicitur Scaurus - adlenimenta ibidem tumultus opperiens, quem causa concitaverat gravis.

10. aedificia erigere exoriens nova, vel vetusta quaedam instaurans, non ex titulis solitis parari iubebat inpensas sed, si ferrum quaerebatur aut plumbum aut aes aut quicquam simile, apparitores inmittebantur, qui velut ementes diversa raperent species, nulla pretia persolvendo, unde accensorum iracundiam pauperum damna deflentium crebra aegre potuit celeri vitare digressu.

11. advenit successor eius ex quaesitore palatii Viventius integer et prudens Pannonius, cuius administratio quieta fuit et placida, copia rerum omnium adfluens. sed hunc quoque discordantis populi seditiones terruere cruentae, quae tale negotium excitavere.

12. Damasus et Vrsinus supra humanum modum ad rapiendam episcopalem sedem ardentes, scissis studiis asperrime conflictabantur ad usque mortis vulnerumque discrimina adiumentis utriusque progressis, quae nec corrigere sufficiens Viventius nec mollire, coactus vi magna secessit in suburbanum.

13. et in concertatione superaverat Damasus, parte, quae ei favebat, instante. constatque in basilica Sicinini, ubi ritus Christiani est conventiculum, uno die centum triginta septem reperta cadavera peremptorum, efferatamque diu plebem aegre postea delenitam.

14. Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum, quod appetunt, omni contentione laterum iurgari debere, cum id adepti, futuri sint ita securi ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes circumspecte vestiti, epulas curantes profusas adeo ut eorum convivia regales superent mensas.

15. qui esse poterant beati re vera, si magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum et supercilia humum spectantia perpetuo numini verisque eius cultoribus ut puros commendant et verecundos. hactenus deviasse sufficiet, nunc ad rerum ordines revertamur.


IV
1. Dum aguntur ante dicta per Gallias et Italiam, novi per Thracias exciti sunt procinctus. Valens enim ut consulto placuerat fratri, cuius regebatur arbitrio, arma concussit in Gothos ratione iusta pemotus, quod auxilia misere Procopio civilia bella coeptanti ergo convenit pauca super harum origine regionum et situ transcurrere per brevem excessum.

2. Erat Thraciarum descriptio facilis, si veteres concinerent stili, quorum obscura varietas quoniam opus veritatem professum non iuvat, sufficiet ea, quae vidisse meminimus, expedire.

3. has terras inmensa quondam camporum placiditate aggerumque altitudine fuisse porrectas, Homeri perennis auctoritas docet, aquilonem et zephyrum [ventos] exinde flare fingentis, quod aut fabulosum est, aut tractus antehac diffusi latissime, destinatique nationibus feris, cuncti Thraciarum vocabulo censebantur.

4. et partem earum habitavere Scordisci, longe nunc ab isdem provinciis disparati, saevi quondam et truces, ut antiquitas docet, hostiis captivorum Bellonae litantes et Marti, humanumque sanguinem in ossibus capitum cavis bibentes avidius, quorum asperitate post multiplices pugnarum aerumnas saepe res Romana vexata postremo omnem amisit exercitum cum rectore.

5. Sed ut nunc cernimus, eadem loca formata in cornuti sideris modum effingunt theatri faciem speciosam. cuius in summitate occidentali montibus praeruptis densitate Succorum patescunt angustiae, Thracias dirimentes et Daciam.

6. partem vero sinistram arctois obnoxiam stellis Haemimontanae celsitudines claudunt et Hister, qua Romanum cespitem lambit, urbibus multis et castris contiguus et castellis.

7. per dextrum, quod australe est, latus scopuli tenduntur Rhodopes, unde eoum iubar exsurgit, finitur in fretum; cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.

8. ex angulo tamen orientali Macedonicis iungitur conlimitiis per artas praecipitesque vias, quae cognominantur Acontisma : cui proxima Arethusa cursualis est statio, in qua visitur Euripidis sepulcrum, tragoediarum sublimitate conspicui, et Stagira, ubi Aristotelem, ut Tullius ait, fundentem aureum flumen accepimus natum

9. haec quoque priscis temporibus loca barbari tenuere, morum sermonumque varietate dissimiles. e quibus praeter alios ut inmaniter efferati memorantur Odrysae, ita humanum fundere sanguinem adsueti ut, cum hostium copia non daretur, ipsi inter epulas post cibi satietatem et potus suis velut alienis corporibus inprimerent ferrum.

10. Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione pressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus fluentem, superatos proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti. oppida enim in Bosporo sita et Propontide classes optinuere Romanae.

11 . advenit post hos imperator Lucullus, qui cum durissima gente Bessorum conflixit omnium primus, eodemque impetu Haemimontanos acriter resistentes oppressit. quo inminente Thraciae omnes in dicionem veterum transiere nostrorum, hocque modo post procinctus ancipites rei publicae sex provinciae sunt quaesitae.

12. Inter quas prima ex fronte, quae Illyriis est confinis, Thracia speciali nomine appellatur; quam Philippopolis, Eumolpias vetus, et Beroea amplae civitates exornant. post hanc Haemimontus Hadrianopolim habet, quae dicebatur Uscudama, et Anchialon, civitates magnas. dein Mysia, ubi Marcianopolis est a sorore Traiani principis ita cognominata, et Dorostorus et Nicopolis et Odyssus, iuxtaque Scythia, in qua celebriora sunt [aliis] oppida Dionysopolis et Tomi et Calatis. Europa omnium ultima praeter municipia urbibus nitet duabus, Apris et Perintho, quam Heracleam posteritas dixit.

13. Rhodopa huic adnexa Maximianopolim habet et Maroneam et Aenum, qua condita et relicta Aeneas Italiam auspiciorum prosperitate perpetua post diuturnos occupavit errores.

14. Constat autem, ut vulgavere rumores adsidui, omnes paene agrestes, qui per regiones praedictas montium circumcolunt altitudines, salubritate virium et praerogativa quadam vitae longius propagandae nos anteire, idque inde contingere arbitrantur, quod conluvione ciborum abstinent calidisque et perenni viriditate roris asperginibus gelidis corpora constringente, aurae purioris dulcedine potiuntur, radiosque solis suapte natura vitales primi omnium sentiunt nullis adhuc maculis rerum humanarum infectos. his ita digestis pedem referamus ad coepta.


V
1. Procopio superato in Phrygia internarumque dissensionum materia consopita, Victor magister equitum ad Gothos est missus cogniturus aperte, quam ob causam gens amica Romanis foederibusque ingenuae pacis obstricta armorum dederat adminicula bellum principibus legitimis inferenti. qui ut factum firma defensione purgarent, litteras eiusdem obtulere Procopii, ut generis Constantiniani propinquo imperium sibi debitum sumpsisse commemorantis, veniaque dignum adserentes errorem.

2. Quibus eodem referente Victore conpertis Valens parvi pendens excusationem vanissimam in eos signa commovit, motus adventantis iam praescios, et pubescente vere quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros flumen transgressus est Histrum resistentibus nullis.

3. iamque sublatus fiducia cum ultro citroque discurrens nullum inveniret, quem superare poterat vel terrere: omnes enim formidine perciti militis cum apparatu ambitioso propinquantis, montes petivere Serrorum arduos et inaccessos nisi perquam gnaris.

4. ne [igitur] aestate omni consumpta sine ullo remearet effectu, Arintheo magistro peditum misso cum praedatoriis globis familiarum rapuit partem, quae antequam ad dirupta venirent et flexuosa capi potuerunt per plana camporum errantes. hocque tantum, quod fors dederat, impetrato redit cum suis innoxius nec inlato gravi vulnere nec accepto.

5. Anno secuto ingredi terras hostiles pari alacritate conatus fusius Danubii gurgitibus vagatis inpeditus mansit immobilis prope Carporum vicum stativis castris ad usque autumnum locatis emensum, unde quia nihil agi potuit dirimente magnitudine fluentorum, Marcianopolim ad hiberna discessit.

6. Simili pertinacia tertio quoque anno per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem adgressus est, postque leviora certamina Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum ausum resistere cum manu, quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam ut in illis tractibus habilem.

7. Aderant post diversos triennii casus finiendi belli materiae tempestivae. prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod conmerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur. adeo ut legatos supplices saepe mittentes venialem poscerent pacem.

8. quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis inlecebris captus rem publicam funeribus perpetuo deflendis adfligeret, in commune consultans pacem dare oportere decrevit.

9. missique vicissim Victor et Arintheus, qui tunc equestrem militiam curabant et pedestrem cum propositis condicionibus adsentiri Gothos docuissent litteris veris, praestituitur conponendae paci conveniens locus. et quoniam adserebat Athanaricus sub timenda exsecratione iuris iurandi se esse obstrictum, mandatisque prohibitum patris ne solum calcaret aliquando Romanorum, et adigi non poterat, indecorumque erat et vile ad eum imperatorem transire; recte noscentibus placuit navibus remigio directis in medium flumen, quae vehebant cum armigeris principem, gentisque iudicem inde cum suis, foederari, ut statutum est, pacem.

10. hocque conposito et acceptis obsidibus Valens Constantinopolim redit, ubi postea Athanaricus proximorum factione genitalibus terris expulsus, fatali sorte decessit et ambitiosis exsequiis ritu sepultus est nostro.


VI
1. Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, convivio occultiore Gallorum, qui aderant in conmilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus tunc magister memoriae poscebatur, quasi adflatu quodam furoris bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat, cum proconsulari potestate regeret Africam.

2. in praefectura enim urbana, quam adhuc administrans extinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio tamquam inter dignorum inopiam ad id escenderat culmen, lenis videri cogebatur et mollior.

3. contra hos nitebantur aliqui studiis altioribus in favorem Severi, magistri tunc peditum, ut apti ad hoc impetrandum, qui licet asper esset et formidatus, tolerabilior tamen fuit et praeferendus modis omnibus ante dicto.

4. Sed dum haec cogitantur in cassum, imperator remediis multiplicibus recreatus, vixque se mortis periculo contemplans extractum, Gratianum filium suum adulto iam proximum, insignibus principatus ornare meditabatur.

5. et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum adprehensum productumque in medium oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.

6. ´Faustum erga me vestri favoris indicium, hunc loci principalis circumferens habitum, quo potior aliis iudicatus sum multis et claris: consiliorum sociis votorumque auspicibus vobis, pietatis officium adgrediar tempestivum, prospera deo spondente, cuius sempiternis auxiliis stabit Romana res inconcussa.

7. accipite igitur, quaeso, placidis mentibus, viri fortissimi, desiderium nostrum, id reputantes quod haec, quae fieri caritatis sanciunt iura, non tantum transire voluimus per conscientiam vestram, verum etiam probata firmari ut congrua nobis et profutura.

8. Gratianum hunc meum adultum, quem diu versatum inter liberos vestros commune diligitis pignus, undique muniendae tranquillitatis publicae causa in augustum sumere conmilitium paro, si propitia caelestis numinis vestraeque maiestatis voluntas parentis amorem iuverit praeeuntem: non rigido cultu ab incunabulis ipsis ut nos educatum, nec tolerantia rerum coalitum asperarum, nec capacem adhuc Martii pulveris, ut videtis, sed familiae suae laudibus maiorumque factis praestantibus concinentem, potioribus - invidiae metu dicitur - protinus surrecturum, ut enim mihi videri solet, mores eius et adpetitus licet nondum maturos saepe pensanti.

9. ineunte adulescentia quoniam humanitate et studiis disciplinarum sollertium est expolitus, librabit suffragiis puris merita recte secusve factorum: faciet, ut sciant se boni intellegi: in pulchra facinora procursabit signis militaribus et aquilis adhaesurus: solem nivesque et pruinas et sitim perferet et vigilias: castris, si necessitas adegerit aliquotiens, propugnabit: salutem pro periculorum sociis obiectabit: et quod pietatis summum primumque [munus] est, rem publicam ut domum paternam diligere poterit et avitamŞ.

10. Nondum finita oratione, dictis cum adsensu laeto auditis pro suo quisque loco et animo milites alius alium anteire festinans tamquam utilitatis et gaudiorum participes Gratianum declararunt Augustum, classicorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.

11 . quo viso maiore fiducia Valentinianus exultans corona indumentisque supremae fortunae ornatum filium osculatus, iamque fulgore conspicuum, adloquitur advertentem, quae dicebantur.

12. ´EnŞ inquit ´habes, mi Gratiane, amictus, ut speravimus omnes, augustos, meo conmilitonumque nostrorum arbitrio delatos ominibus faustis. accingere igitur pro rerum urgentium pondere ut patris patruique collega, et adsuesce inpavidus penetrare cum agminibus peditum gelu pervios Histrum et Rhenum, armatis tuis proximus stare, sanguinem spiritumque considerate pro his inpendere, quos regis, nihil alienum putare quod ad Romani imperii pertinet salutem.

13. haec pro tempore praecepisse sufficiet, cetera monere non desinam. nunc reliqui vos estis, rerum maximi defensores, quos rogo et obtestor, ut adcrescentem imperatorem fidei vestrae commissum servetis adfectione fundataŞ.

14. His dictis sollemnitate omni firmatis Eupraxius Caesariensis Maurus, magister ea tempestate memoriae, primus omnium exclamavit ´familia Gratiani hoc mereturŞ statimque promotus quaestor multa et prudentibus aemulanda bonae fiduciae reliquit exempla, nusquam a statu naturae discedens intrepidae, sed constans semper legumque similis, quas omnibus una eademque voce loqui in multiplicibus advertimus causis: qui tunc magis in suscepta parte iustitiae permanebat cum eum recta monentem exagitaret minax imperator et nimius.

15. consurrectum est post haec in laudes maioris principis et novelli, maximeque pueri, quem oculorum flagrantior lux commendabat vultusque et reliqui corporis iucundissimus nitor et egregia pectoris indoles: quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis conparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.

16. In hoc tamen negotio Valentinianus morem institutum antiquitus supergressus non Caesares sed Augustos germanum nuncupavit et filium benivole satis. nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam praeter principem Marcum qui Verum adoptivum fratrem absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae socium fecit.


VII
1. His ex sententia rectoris et militum ordinatis vix dies intercessere pauci, cum Mamertinum praefectum praetorio ab urbe regressum, quo quaedam perrexerat correcturus, Avitianus ex vicario peculatus detulerat reum.

2. cui ideo Vulcatius successit Rufinus omni ex parte perfectus et velut apicem senectutis honoratae praetendens, sed lucrandi oportunas occasiones occultationis spe numquam praetermittens.

3. qui nanctus copiam principis, Orfitum ex praefecto urbis solutum exilio, patrimonii redintegrata iactura remitti fecit in lares.

4. Et quamquam Valentinianus homo propalam ferus inter imperitandi exordia ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, aliquamdiu licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens. hanc enim ulcus esse animi diuturnum interdumque perpetuum prudentes definiunt, nasci ex mentis mollitia consuetum, id adserentes argumento probabili, quod iracundiores sunt incolumibus languidi, et feminae maribus, et iuvenibus senes, et felicibus aerumnosi.

5. Eminuit tamen per id tempus inter alias humilium neces mors Dioclis ex comite largitionum Illyrici, quem ob delicta levia flammis iussit exuri ; et Diodori ex agente in rebus, triumque adparitorum potestatis vicariae per Italiam ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem ut responderet ex lege. quorum memoriam apud Mediolanum colentes nunc usque Christiani, locum ubi sepulti sunt Ad Innocentes adpellant.

6. Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius tunc quaestor et ´parciusŞ inquit ´agito, piissime principum: hos enim, quos interfici tamquam noxios iubes, ut martyras, id est divinitati acceptos, colet religio ChristianaŞ.

7. cuius salutarem fiduciam praefectus imitatus Florentius cum in re quadam venia digna audisset, eum percitum ira iussisse itidem ternos per ordines urbium interfici plurimarum ´ecquid ageturŞ ait ´si oppidum aliquod curiales non haberet tantos? inter reliqua id quoque suspendi debet, ut, cum habuerit, occidanturŞ.

8. ad hanc inclementiam illud quoque accedebat dictu dirum et factu quod, siquis eum adisset iudicium potentis inimici declinans, aliumque sibi postulans dari, hoc non inpetrato ad eundem, quem metuebat, licet multa praetenderet iusta, remittebatur. itemque aliud audiebatur horrendum quod, ubi debitorum aliquem egestate obstrictum nihil reddere posse dicebatur, interfici debere pronuntiabat.

9. Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis. nulla vacat quaestio pravitatum apud eos, qui, quod velint fieri, maximas putant esse virtutes.


VIII
1. Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Brittannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.

2. quibus magno cum horrore conpertis Severum etiam tum domesticorum comitem misit, si fors casum dedisset optatum, correcturum sequius gesta: quo paulo postea revocato Iovinus eadem loca profectus, Provertuidem celeri gradu praemisit, adminicula petiturus exercitus validi. id enim instantes necessitates flagitare firmabant.

3. postremo ob multa et metuenda, quae super eadem insula rumores adsidui perferebant, electus Theodosius illuc properare disponitur, officiis Martiis felicissime cognitus, adscitaque animosa legionum et cohortium pube, ire tendebat praeeunte fiducia speciosa.

4. Et quoniam, cum Constantis principis actus conponerem, motus adulescentis et senescentis oceani situmque Brittanniae pro captu virium explanavi, ad ea, quae digesta sunt semel, revolvi superfluvm duxi, ut Vlixes Homericus apud Phaeacas ob difficultatem nimiam replicare formidat.

5. illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti bellicosa hominum natio et Scotti per diversa vagantes multa populabantur, Gallicanos [vero] tractus Franci et Saxones isdem confines, quo quisque erumpere potuit terra vel mari, praedis acerbis incendiisque et captivorum funeribus hominum violabant.

6. Ad haec prohibenda, si copiam dedisset fortuna prosperior, orbis extrema dux efficacissimus petens cum venisset ad Bononiae litus, quod a spatio controverso terrarum angustiis reciproci distinguitur maris, attolli horrendis aestibus adsueti, rursusque sine ulla navigantium noxa in speciem conplanari camporum, exinde transmeato lentius freto, defertur Rutupias stationem ex adverso tranquilla unda.

7. Cum consecuti Batavi venissent et Heruli Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium

6 vetus oppidum, quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis adortus est vagantes hostium austatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.

8. isdemque restituta omni praeter partem exiguam, inpensam militibus fessis, mersam difficultatibus summis antehac civitatem, sed subito, quam salus sperari potuit recreatam, in ovantis speciem laetissimus introiit.

9. Vbi ad audenda maiora prospero successu elatus, tutaque scrutando consilia, futuri morabatur ambiguus, diffusam variarum gentium plebem et ferocientem inmaniter, non nisi per dolos occultiores et inprovisos excursus superari posse, captivorum confessionibus et transfugarum indiciis doctus.

10. denique edictis propositis inpunitateque promissa desertores ad procinctum vocabat et multos [alios] per diversa libero commeatu dispersos. quo monitu ut rediere plerique, incentivo percitus retentusque anxiis curis, Civilem nomine recturum Brittannias pro praefectis ad se poposcerat mitti, virum acrioris ingenii sed iusti tenacem et recti, itidemque Dulcitium, ducem scientia rei militaris insignem.


IX
1. Haec in Brittanniis agebantur. Africam vero iam inde ab exordio Valentiniani imperii exurebat barbarica rabies, per procursus audentiores et crebris caedibus et rapinis intenta quam rem militaris augebat socordia et aliena invadendi cupiditas maximeque Romani nomine comitis.

2. qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, adfinitate Remigii [tunc] magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente princeps - ut prae se ferebat ipse - cautissimus lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.

3. Gestorum autem per eas regiones seriem plenam et Rurici praesidis legatorumque mortem et cetera luctuosa cum adegerit ratio, diligentius explicabo.

4. et quoniam adest liber locus dicendi quae sentimus, aperte loquimur: hunc imperatorem omnium primum in maius militares fastus ad damna rerum auxisse communium, dignitates opesque eorum sublimius erigentem, et quod erat publice privatimque dolendum, indeflexa saevitia punientem gregariorum errata, parcentem potioribus, qui tamquam peccatis indulta licentia ad labes delictorum inmanium consurgebant; qui ex eo anhelantes ex nutu suo indistanter putant omnium pendere fortunas.

5. horum flatus et pondera inventores iuris antiqui mollientes etiam insontes quosdam aliquotiens suppliciis aboleri censuere letalibus. quod saepe contingit, cum ob multitudinis crimina non nulli sortis iniquitate plectuntur innoxii: id enim non numquam ad privatorum pertinuit causas.

6. At in Isauria globatim per vicina digressi praedones, oppida villasque uberes libera populatione vexantes magnitudine iacturarum Pamphyliam adflictabant et Cilicas. quos cum nullis arcentibus internecive cuncta disperdere Asiae vicarius ea tempestate Musonius advertisset, Athenis Atticis antehac magister rhetoricus, deploratis novissime rebus, luxuque adiumento militari marcente, adhibitis semiermibus paucis, quos Diogmitas appellant, unum grassatorum cuneum, si patuisset facultas, adoriri conatus, per angustum quendam transiens devexitatis anfractum, ad inevitabiles venit insidias, et ibi cum his confossus est quos ducebat.

7. tali successu latrones praetumidos palantesque per varia confidentius, interfectis aliquibus, ad latebrosa montium saxa quae incolunt excitae tandem copiae contruserunt; ubi cum eis nec quiescendi nec inveniendi ad victum utilia copia laxaretur, per indutias pacem sibi tribui poposcerunt, Germanicopolitanis auctoribus, quorum apud eos ut signiferae manus, semper valuere sententiae, obsidibusque datis, ut imperatum est, immobiles diu mansere, nihil audentes hostile.

8. Haec inter Praetextatus praefecturam urbis sublimius curans, per integritatis multiplices actus et probitatis, quibus ab adulescentiae rudimentis inclaruit, adeptus est id quod raro contingit, ut cum timeretur, amorem non perderet civium, minus firmari solitum erga iudices formidatos.

9. cuius auctoritate iustisque veritatis suffragiis tumultu lenito, quem Christianorum iurgia concitarunt, pulsoque Vrsino, alta quies parta, proposito civium Romanorum aptissima, et adulescebat gloria [prae]clari rectoris plura et utilia disponentis.

10. nam[que] et Maeniana sustulit omnia, fabricari Romae priscis quoque vetita legibus, et discrevit ab aedibus sacris privatorum parietes isdem inverecunde conexos, ponderaque per regiones instituit universas, cum aviditati multorum ex libidine trutinas conponentium occurri nequiret. in examinandis vero litibus ante alios id impetravit quod laudando Brutum Tullius refert, ut cum nihil ad gratiam faceret, omnia tamen grata viderentur [esse], quae factitabat.


X
1. Sub idem fere tempus Valentiniano ad expeditionem caute, ut rebatur, profecto, Alamannus regalis Rando nomine, diu praestruens quod cogitabat, Mogontiacum praesidiis vacuam cum expeditis ad latrocinandum latenter inrepsit.

2. et quoniam casu Christiani ritus invenit celebrari sollemnitatem, inpraepedite cuiusque modi fortunae virile et muliebre secus cum supellectili non parva indefensum abduxit.

3. Parvo inde post intervallo inopina rei Romanae spes laetiorum adfulsit. cum enim Vithicabius rex, Vadomarii filius specie quidem molliculus et morbosus sed audax et fortis, ardores in nos saepe succenderet bellicos, opera navabatur inpensior ut qualibet concideret strage.

4. et quia temptatus aliquotiens nullo genere potuit superari vel prodi, fraude citerioris vitae ministri, studio sollicitante nostrorum occubuit, cuius post necem aliquatenus hostiles torpuere discursus. interfector tamen prae metu poenarum, quas verebatur si patuisset negotium, ad Romanum solum se celeri transtulit gradu.

5. Parabatur post haec lentioribus curis et per copias multiformes in Alamannos expeditio solitis gravior, destinatius id publica tutela poscente, quoniam reparabilis gentis motus timebantur infidi: milite nihilo minus accenso, cui ob suspectos eorum mores nunc infimorum et supplicum, paulo post ultima minitantium, nullae quiescendi dabantur indutiae.

6. Contracta igitur undique mole maxima catervarum, armis et subsidiis rei cibariae diligenter instructa, accitoque Sebastiano comite cum Illyriis et Italicis numeris, quos regebat, anni tempore iam tepente Valentinianus cum Gratiano Rhenum transiit, visoque nemine, indivisis agminibus quadratis ipse medius incedebat, Iovino et Severo magistris rei castrensis altrinsecus ordinum latera servantibus, ne repentino invaderentur adsultu.

7. protinusque inde ductantibus itinerum callidis, exploratis accessibus, per regiones longo itu porrectas sensim gradiens miles inritatior ad pugnandum velut repertis barbaris minaciter infrendebat, et quoniam aliquod diebus emensis nullus potuit qui resisteret inveniri, cuncta satorum et tectorum, quae visebantur, iniecta cohortium manu vorax flamma vastabat praeter alimenta, quae colligi dubius rerum eventus adigebat et custodiri.

8. post haec leniore gressu princeps ulterius tendens cum prope locum venisset, cui Solicinio nomen est, velut quadam obice stetit, doctus procursantium relatione verissima barbaros longe conspectos.

9. qui nullam ad tuendam salutem viam superesse cernentes, nisi se celeri defendissent occursu, locorum gnaritate confisi unum spirantibus animis montem occupavere praecelsum, per confragosos colles undique praeruptum et invium absque septentrionali latere, unde facilem habet devexitatem et mollem. signis ilico fixis ex more, cum undique ad arma conclamaretur, imperio principis et ductorum stetit regibilis miles, vexillum opperiens extollendum: quod erat oportune subeundae indicium pugnae.

10. ergo quia spatium deliberandi aut exiguum dabatur aut nullum, hinc inpatientia militis perterrente, inde horrenda circumsonantibus Alamannis, id consilium ratio celeritatis admisit, ut arctoam montium partem, quam clementer diximus esse proclivem, Sebastianus cum suis occuparet, fugientes Germanos, si fors ita tulisset, levi negotio confossurus: quo, ut placuit, maturato Gratianoque apud signa Iovianorum retro detento, cuius aetas erat etiam tum proeliorum inpatiens et laborum, Valentinianus ut dux cunctator et tutus centurias et manipulos capite intecto conlustrans, nullo potentium in conscientiam arcani adhibito, remota multitudine stipatorum, speculatum radices aggerum avolavit cum paucis, quorum industriam norat et fidem, praedicans, ut erat sui adrogans aestimator, inveniri posse aliam viam ducentem ad arduos clivos praeter eam, quam inspexere proculcatores.

11, per ignota itaque et palustres uligines devius tendens insidiatricis manus locatae per obliqua subito oppetisset adcursu, ni necessitatis adiumento postremo per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis inmersisset post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret nec postea vivus reperiretur aut interfectus.

12. Proinde quiete reficiendis corporibus data, signoque erecto, quod solet ad pugnam hortari, tubarum minacium accendente clangore, fidentissimo impetu acies motas prompte ante alios praeiere duo iuvenes lecti in principiis adeundi discriminis, Salvius et Lupicinus, Scutarius unus, alter e schola Gentilium, fragore terribili concitantes: hastasque crispando cum ad rupium obiecta venissent, trudentibusque Alamannis evadere ad celsiora conarentur, advenit omne pondus armorum, isdemque antesignanis per hirta dumis et aspera magno virium nisu in editas sublimitates erepsit.

13. acri igitur partium spiritu conflictus cuspidibus temptatur infestis, et hinc arte belli doctior miles, inde licet feroces sed incauti barbari dexteris coiere conlatis, quos latius sese pandens exercitus infusis utrimque cornibus adflictabat, per fremitus territos et equorum hinnitus et tubas.

14. nihilominus tamen ipsi adsumpta fiducia restiterunt, aequataque parumper proeliorum sorte, haud parva mole certatum est, dum turmarum funeribus mutuis res gerebatur.

15. disiecti denique Romanorum ardore metuque turbati, miscentur ultimis primi, dumque in pedes versi discedunt, verrutis hostilibus forabantur et pilis. postremo dum anheli currunt et fessi, pandebant sequentibus poplites et suras et dorsa. stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus cum subsidiali manu locatus post montium terga trucidavit ex incauto latere circumventam: dispersi ceteri silvarum se latebris amendarunt.

16. In hac dimicatione nostri quoque oppetiere non contemnendi. inter quos Valerianus fuit domesticorum omnium primus, et Natuspardo quidam Scutarius, exsertus ita bellator, ut Sicinio veteri conparetur et Sergio. hisque tali casuum diversitate perfectis milites ad hiberna, imperatores Treveros reverterunt.


XI
1. Per haec tempora Vulcatio Rufino absoluto vita, dum administrarat, ad regendam praefecturam praetorianam ab urbe Probus accitus, claritudine generis et potentia et opum amplitudine cognitus orbi Romano, per quem universum paene patrimonia sparsa possedit, iuste an secus non iudicioli est nostri.

2. hunc quasi genuina quaedam, ut fingunt poetae, fortuna vehens praepetibus pinnis, nunc beneficum ostendebat et amicos altius erigentem, aliquotiens insidiatorem dirum et per cruentas noxium simultates. et licet potuit, quoad vixit, ingentia largiendo, et intervallando potestates adsiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.

3. atque ut natantium genus elemento suo expulsum haut tam diu spirat in terris, ita ille marcebat absque praefecturis, quas ob iurgia familiarum ingentium capessere cogebatur, numquam innocentium per cupiditates inmensas, utque multa perpetrarent inpune, dominum suum mergentium in rem publicam.

4. namque fatendum est: numquam illa magnanimitate coalitus clienti vel servo agere quicquam iussit inlicitum, sed si eorum quemquam crimen ullum conpererat admisisse, vel ipsa repugnante iustitia, non explorato negotio sine respectu boni honestique defendebat. quod vitium reprehendens ita pronuntiat Cicero ´ quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum?Ş.

5. suspiciosus tamen, et munitus suopte ingenio fuit et subamarum adridens blandiensque interdum, ut noceat.

6. id autem perspicuum est in eius modi moribus malum, tum maxime cum celari posse existimatur; ita inplacabilis et directus, ut si laedere quemquam instituisset, nec exorari posset nec ad ignoscendum erroribus inclinari, ideoque aures eius non cera sed plumbis videbantur obstructae. in summis divitiarum et dignitatum culminibus anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis adflictus. hae per occidentales plagas series rerum fuere gestarum.


XII
1. Rex vero Persidis longaevus ille Sapor, et ab ipsis imperitandi exordiis dulcedini rapinarum addictus, post imperatoris Iuliani excessum et pudendae pacis icta foedera, cum suis paulisper nobis visus amicus, calcata fide sub Ioviano pactorum, iniectabat Armeniae manum, ut eam velut placitorum abolita firmitate, dicioni iungeret suae.

2. et primo per artes fallendo diversas, nationem omnem renitentem dispendiis levibus adflictabat, sollicitans quosdam optimatum et satrapas, alios excursibus occupans inprovisis.

3. dein per exquisitas periuriisque mixtas inlecebras captum regem ipsum Arsacen adhibitumque in convivium iussit ad latentem trahi posticam, eumque effossis oculis vinctum catenis argenteis, quod apud eos honoratis vanum suppliciorum aestimatur esse solacium, exterminavit ad castellum Agabana nomine, ubi discruciatus cecidit ferro poenali.

4. deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulso, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.

5. quibus ita studio nefando perfectis, Cylaci spadoni et Artabanni, quos olim susceperat perfugas, commisit Armeniam - horum alter ante gentis praefectus, alter magister fuisse dicebatur armorum - isdemque mandarat, ut Artogerassam intentiore cura excinderent, oppidum muris et viribus validum, quod thesauros et uxorem cum filio tuebatur Arsacis.

6. iniere, ut statutum est, obsidium duces. et quoniam munimentum positum in asperitate montana, rigente tunc caelo nivibus et pruinis adiri non poterat, eunuchus Cylaces aptusque ad muliebria palpamenta, Artabanne adscito, prope moenia ipsa fide non amittendae salutis accepta propere venit, et cum socio ad interiora susceptus ut postulavit, suadebat minaciter defensoribus et reginae, motum Saporis inclementissimi omnium lenire deditione veloci.

7. multis post haec ultro citroque dictitatis, heiulanteque muliere truces mariti fortunas, proditionis acerrimi conpulsores in misericordiam flexi mutavere consilium, et spe potiorum erecti, secretis conloquiis ordinarunt hora praestituta nocturna, reclusis subito portis validam manum erumpere, vallumque hostile caedibus adgredi repentinis, ut lateant id temptantes, polliciti se provisuros.

8. quibus religione firmatis egressi, biduumque ad deliberandum, quid capessere debeant, sibi concedi clausos petisse adseverantes, in desidiam obsessores traduxerunt et vigiliis, quibus ob securitatem altiore stertitur somno, civitatis aditu reserato iuventus exiluit velox, passibusque insonis expeditis mucronibus repens, cum castra nihil metuentium invasissent, iacentes multos nullis resistentibus trucidarunt.

9. haec inopina defectio necesque insperatae Persarum, inter nos et Saporem discordiarum excitavere causas inmanes, illo etiam accedente, quod Arsacis filium Papam suadente matre cum paucis e munimento digressum, susceptumque imperator Valens apud Neocaesaream morari praecepit, urbem Polemoniaci ponti notissimam, liberali victu curandum et cultu. Qua humanitate Cylaces et Artabannes illecti, missis oratoribus ad Valentem, auxilium eundemque Papam sibi regem tribui poposcerunt.

10. sed pro tempore adiumentis negatis, per Terentium ducem Papa reducitur in Armeniam, recturus interim sine ullis insignibus gentem, quod ratione iusta est observatum ne fracti foederis nos argueremur et pacis.

11. Hoc conperto textu gestorum Sapor ultra hominem efferatus, concitis maioribus copiis Armenias aperta praedatione vastabat. cuius adventu territus Papa itidemque Cylaces et Artabannes, nulla circumspectantes auxilia, celsorum montium petivere secessus, limites nostros disterminantes et Lazicam, ubi per silvarum profunda et flexuosos colles mensibus quinque delitescentes regis multiformes lusere conatus.

12. qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus castellisque munitis et castris, quae ceperat superata, vel prodita cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam et post varios certaminum casus lassatis defensoribus patefactam incendit: Arsacis uxorem erutam inde cum thesauris abduxit.

13. Quas ob causas ad eas regiones Arintheus cum exercitu mittitur comes, suppetias laturus Armeniis, si eos exagitare procinctu gemino temptaverint Persae.

14. Inter quae Sapor inmensum quantum astutus et, cum sibi conduceret, humilis aut elatus, societatis futurae specie Papam ut incuriosum sui per latentes nuntios increpabat quod maiestatis regiae velamento Cylaci serviret et Artabanni, quos ille praeceps blanditiarum inlecebris interfecit, capitaque caesorum ad Saporem ut ei morigerus misit.

15. Hac clade late diffusa, Armenia omnis perisset ni propugnatoris Arinthei adventu territi Persae eam incursare denuo distulissent, hoc solo contenti quod ad imperatorem misere legatos petentes nationem eandem, ut sibi et Ioviano placuerat, non defendi.

16. quibus repudiatis Sauromaces pulsus, ut ante diximus, Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum Aspacures oravit ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere nec ad partes posse transire Romanas, quod Vltra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.

17. Quae imperator doctus, ut concitandas ex hoc quoque negotio turbas consilio prudentiaque molliret, divisioni adquievit Hiberiae, ut eam medius dirimeret Cyrus, et Sauromaces Armeniis finitima retineret et Lazis, Aspacures Albaniae Persisque contigua.

18. His percitus Sapor, pati se exclamans indigna, quod contra foederum textum iuvarentur Armenii, et evanuit legatio, quam super hoc miserat corrigendo, quodque se non adsentiente nec conscio dividi placuit Hiberiae regnum: velut obseratis amicitiae foribus, vicinarum gentium auxilia conquirebat, suumque parabat exercitum, ut reserata caeli temperie subverteret omnia, quae ex re sua struxere Romani.


LIBER XXVIII

I
1. Dum apud Persas, ut supra narravimus, perfidia regis motus agitat insperatos, et in eois tractibus bella rediviva consurgunt, anno sexto decimo et eo diutius post Nepotiani exitium, saeviens per urbem aeternam urebat cuncta Bellona, ex primordiis minimis ad clades excita luctuosas, quas obliterasset utinam iuge silentium! ne forte paria quandoque temptentur, plus exemplis generalibus nocitura quam delictis.

2. ac licet ab hoc textu cruento gestorum exquisite narrando iustus me retraheret metus multa reputantem et varia, tamen praesentis temporis modestia fretus, carptim ut quaeque memoria digna sunt explanabo, nec pigebit, quid ex his, quae apud veteres acciderint, timuerim, docere succincte.

3. bello Medico primo cum diripuissent Asiam Persae, obsidentes Miletum molibus magnis, minantesque defensoribus cruciabiles neces, iniecere clausis necessitatem, ut omnes magnitudine malorum adflicti, peremptis caritatibus propriis, proiectoque in ignem mobili censu, arsuros se certatim congererent in communem pereuntis patriae rogum.

4. hoc argumentum paulo postea digestum tumore tragico Phrynichus in theatrum induxerat Athenarum, paulisperque iucunde auditus, cum cothurnatius stilus procederet lacrimosus, indignatione damnatus est populi arbitrati non consolandi gratia sed probrose monendi, quae pertulerat amabilis civitas, nullis auctorum adminiculis fulta, hos quoque dolores scaenicis adnumerasse fabulis insolenter. erat enim Atheniensium colonia Miletus, deducta inter Ionas alios per Nileum filium Codri, qui fertur pro patria bello se Dorico devovisse.

5. sed ad proposita veniamus. Maximinus regens quondam Romae vicariam praefecturam, apud Sopianas Valeriae oppidum obscurissime natus est, patre tabulario praesidialis officii, orto a posteritate Carporum, quos antiquis excitos sedibus Diocletianus transtulit in Pannoniam.

6. is post mediocre studium liberalium doctrinarum defensionemque causarum ignobilem, et administratas Corsicam itidemque Sardiniam, rexit deinde Tusciam. unde morato in itinere diutius successore, progressus ad curandam urbis annonam, etiam provinciae moderamina retinebat, egitque consideratione triplici inter exordia cautius.

7. primo quod recalebat in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta..., sed periturum ferro poenali: dein quod nanctus hominem Sardum, quem ipse postea per dolosas fallacias interemit, ut circumtulit rumor, eliciendi animulas noxias et praesagia sollicitare larvarum perquam gnarum: dum superesset ille, timens ne proderetur, tractabilis erat et mollior; postremo quod tamquam subterraneus serpens per humiliora reptando nondum maiores funerum excitare poterat causas.

8. Principium autem unde latius se funditabat, emersit ex negotio tali. Chilo ex vicario et coniux eius Maxima nomine, questi apud Olybrium ea tempestate urbi praefectum, vitamque suam venenis petitam adseverantes inpetrarunt ut hi, quos suspectati sunt, ilico rapti conpingerentur in vincula, organarius Sericus et Asbolius palaestrita et aruspex Campensis.

9. verum negotio tepescente propter diuturnam morborum asperitatem, qua tenebatur Olybrius, morarum inpatientes hi, qui rem detulerunt, libello petiverunt oblato, ut examinandum iurgium praefecto mandaretur annonae, idque studio celeritatis concessum est.

10. accepta igitur nocendi materia Maximinus effudit genuinam ferociam pectori crudo adfixam, ut saepe faciunt amphitheatrales ferae, diffractis tandem solutae posticis. Cumque multiformiter quasi in proludiis negotium spectaretur, et quidam sulcatis lateribus nominassent nobiles aliquos tamquam usos artificibus laedendi per clientes aliosque humiles notos reos et indices, supra plantam, ut dicitur, evagatus tartareus cognitor relatione maligna docuit principem, non nisi suppliciis acrioribus [perniciosa facinora] scrutari posse vel vindicari, quae Romae perpetravere conplures.

11. his ille cognitis efferatus, ut erat vitiorum inimicus acer magis quam severus, uno proloquio in huius modi causas, quas adroganter proposito maiestatis inminutae miscebat, omnes quos iuris prisci iustitia divorumque arbitria quaestionibus exemere cruentis, si postulasset negotium, statuit tormentis adfligi.

12. utque congeminata potestas erectaque sublatius altiores consarcinaret aerumnas, Maximino Romae agere disposito pro praefectis sociavit ad haec cognoscenda, quae in multorum pericula struebantur, Leonem notarium, postea officiorum magistrum, bustuarium quendam latronem Pannonium, efflantem ferino rictu crudelitatem, etiam ipsum nihilo minus humani sanguinis avidissimum.

13. auxit obstinatum Maximini ingenium ad laedendum adventus collegae similis et litterarum cum ampla dignitate dulcedo. ideoque pedes huc et illuc exultando contorquens, saltare, non incedere videbatur, dum studebat inter altaria celsius gradientes, ut quidam memorant, imitari Brachmanas.

14. Iamque lituis cladium concrepantibus internarum, rerum atrocitate torpentibus cunctis, praeter multa cruda et inmitia, quorum nec diversitas conprehendi nec numerus potest, mors Marini causarum defensoris eminuit. quem ut ausum Hispanillae cuiusdam artibus pravis adfectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.

15. et quoniam existimo, forsitan aliquos haec lecturos, exquisite scrutando notare, strepentes id actum esse prius, non illud, aut ea, quae viderint praetermissa: hactenus faciendum est satis quod non omnia narratu sunt digna, quae per squalidas transiere personas, nec si fieri fuisset necesse, instructiones vel ex ipsis tabulariis suppeterent publicis, tot calentibus malis et novo furore sine retinaculis imis summa miscente, cum iustitium esse, quod timebatur, non iudicium aperte constaret

16. Tunc Cethegus senator adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles publica morte oppetiverunt: in quorum miseriis velut sui quisque discriminis cernens imaginem, tortorem et vincula somniabat et diversoria tenebrarum.

17. Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.

18. verum quoniam denis modiis singulis solidis indigentibus venundatis, emerat ipse tricenos, interprehi conpendium ad principis aerarium misit. ideoque Valentinianus per nundinationem suspicatus parum, quam oportuerat, missum, eum bonorum parte multavit.

19. ad cuius cladem exaggerandam id quoque isdem diebus acciderat non minus exitiale. Amantius aruspex ea tempestate prae ceteris notus, occultiore indicio proditus, quod ob prava quaedam implenda ad sacrificandum ab eodem esset adscitus Hymetio, inductusque in iudicium, quamquam incurvus sub eculeo staret, pertinaci negabat instantia.

20. quo infitiante, secretioribus chartis ab eius domo prolatis, commonitorium repertum est manu scriptum Hymetii, petentis ut obsecrata ritu sacrorum sollemnium numina erga se imperatores delenirent, cuius extima parte quaedam invectiva legebantur in principem ut avarum et truculentum.

21. haec Valentinianus relatione iudicum doctus, asperius interpretantium facta, vigore nimio in negotium iussit inquiri. et quia Frontinus consiliarius ante dicti, minister fuisse conceptae precationis arguebatur, concisus virgis atque confessus ablegatus est in exilium ad Brittannos, Amantius vero damnatus postea rerum capitalium interiit.

22. post hanc gestorum seriem Hymetius ad oppidum ductus Ocriculum, audiendus ab Ampelio urbi praefecto et Maximino vicario, confestimque perdendus, ut apparebat, data sibi copia erectius imperatoris praesidium appellavit, nominisque eius perfugio tectus servabatur incolumis.

23. super hoc princeps consultus senatui negotium dedit. qui cum rem librata iustitia conperisset, eumque ad Boas Delmatiae locum exterminasset, aegre imperatoris iracundiam tulit, perciti vehementer, quod hominem addictum, ut ipse proposuerat, morti, clementiori sententia didicerat plexurm.

24. Ob haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt coepta. et ne tot malis dissimulatis paulatimque serpentibus acervi crescerent aerumnarum, nobilitatis decreto legati mittuntur: Praetextatus ex urbi praefecto et ex vicario Venustus et ex consulari Minervius oraturi, ne delictis supplicia sint grandiora, neve senator quisquam inusitato et inlicito more tormentis exponeretur.

25. qui cum intromissi in consistorium haec referrent, negantem Valentinianum se id statuisse, et calumnias perpeti clamitantem moderate redarguit quaestor Eupraxius, hacque libertate emendatum est crudele praeceptum supergressum omnia diritatis exempla.

26. Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae consulari cecidit funesti carnificis manu.

27. Super his etiam Tarracius Bassus, postea urbi praefectus et frater eius Camenius et Marcianus quidam et Eusaphius, omnes clarissimi, arcessiti in crimen, quod eiusdem conscii uneficii aurigam fovere dicebantur Auchenium, documentis etiam tum ambiguis suffragante absoluti sunt Victorino, ut dispersus prodidit rumor, qui erat amicus Maximino iunctissimus.

28. Nec minus feminae quoque calamitatum participes fuere similium. nam ex hoc quoque sexu peremptae sunt originis altae conplures, adulteriorum flagitiis obnoxiae vel stuprorum. inter quas notiores fuere Claritas et Flaviana, quarum altera cum duceretur ad mortem, indumento, quo vestita erat, abrepto, ne velemen quidem secreto membrorum sufficiens retinere permissa est. ideoque carnifex nefas admisisse convictus inmane, vivus exustus est.

29. Paphius quin etiam et Cornelius senatores, ambo venenorum artibus pravis se polluisse confessi, eodem pronuntiante Maximino sunt interfecti. pari sorte etiam procurator monetae extinctus est. Sericum enim et Asbolium supra dictos, quoniam cum hortaretur passim nominare, quos vellent, adiecta religione firmarat, nullum igni vel ferro se puniri iussurum, plumbi validis ictibus interemit. et post hoe flammis Campensem aruspicem dedit, in negotio eius nullo sacramento constrictus.

30. Oportunum est, ut arbitror, explanare nunc causam, quae ad exitium praecipitem Aginatium inpulit iam inde a priscis maioribus nobilem, ut locuta est pertinacior fama. nec enim super hoc ulla documentorum rata est fides.

31. anhelans flatu superbo Maximinus, etiam tum praefectus annonae, nanctusque audaciae incitamenta non levia, tendebat ad usque Probi contemptum, viri summatum omnium maximi, iureque praefecturae praetorianae regentis provincias.

32. quod Aginatius indignissime ferrens dolensque in examinandis causis Maximinum ab Olybrio sibi praelatum, cum esset ipse vicarius Romae: familiari sermone docuit Probum occulte, facile vanum hominem recalcitrantem sublimibus meritis posse opprimi, si ille id fieri censuisset.

33. has litteras, ut quidam adseverabant, Probus ad Maximinum eruditiorem iam in sceleribus, conmendatumque principi pertimescens, nullo conscio praeter baiulum misit. hisque recitatis ita homo ferus exarsit, ut machinas omnes in Aginatium deinde commoveret, velut serpens vulnere noti cuiusdam adtritus.

34. accessit his alia potior insidiarum materia, quae eundem Aginatium obruit. Victorinum enim defunctum insimulabat, ut Maximini actus, dum supererat, venditantem, cuius ex testamento legata ipse sumpserat non aspernanda, parique petulantia Anepsiae quoque eius uxori lites minabatur et iurgia.

35. quae haec metuens, ut Maximini etiam muniretur auxilio, finxit maritum in voluntate, quam condiderat nuper, argenti tria milia pondo eidem reliquisse. qui aviditate nimia flagrans - nec enim hoc quoque vitio caruit - petit hereditatis medietatem. verum etiam hoc ut parum sufficienti nequaquam contentus aliud commentus est, ut arbitrabatur, honestum et tutum, et ne amitteret amplam sibi oblatam lucrandi uberis patrimonii, Victorini privignam Anepsiae filiam petit filio coniugem, idque adsentiente muliere prompte firmatum est.

36. Per haec et alia simili maerore deflenda, quae decolorabant speciem urbis aeternae, grassabatur per strages multiplices fortunarum homo cum gemitu nominandus, ultra forenses terminos semet extentans. namque et resticulam de fenestra praetorii quadam remota dicitur semper habuisse suspensam, cuius summitas quadam velut ansula colligaret nullis quidem indiciis fulta sed nocitura insontibus multis: et Mucianum Barbarumque apparitores aliquotiens discretim trudi iubebat, ad fallendum aptissimos.

37. hi tamquam heiulando casus, quibus se simulabant oppressos, iudicis exaggerando crudelitatem, remedium nullum aliud reis ad obtinendam vitam superesse eadem replicando saepe adseverabant, ni criminibus magnis petissent nobiles viros, quibus ad sui societatem adnexis facile eos absolvi posse firmabant.

38. Ob quae inplacabilitate ultra adposita iam pergente, manus vinculis sunt artatae conplurium, ortuque nobiles inculti videbantur et anxii. nec eorum culpari quisquam debuit cum salutantes humum paene curvatis contingentibus membris, persaepe clamantem audirent spiritus ferini latronem, nullum se invito reperiri posse insontem.

39. quae verba effectui propere iuncta terruissent profecto Numae Pompilii similis et Catonem. prorsus enim sic agebatur, ut nec in alienis malis quorumdam exarescerent lacrimae: quod in variis et confragosis actibus vitae plerumque contingit.

40. a iure tamen iustitiaque crebro discedens ferreus cognitor, erat uno quasi praecipuo tolerabilis. interdum enim exoratus parcebat aliquibus, quod prope vitium esse in hoc loco legitur apud Tullium "nam si inplacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas: sin autem exorabiles, summa levitas: quae tamen, ut in malis, acerbitati anteponenda est".

41. Post haec praegresso Leone acceptoque successore ad principis comitatum Maximinus accitus, auctusque praefectura praetoriana, nillilo lenior fuit etiam longius nocens ut basilisci serpentes.

42. in id tempus aut non multo prius scopae florere sunt visae, quibus nobilitatis curia mundabatur, idque portendebat extollendos quosdam despicatissimae sortis ad gradus postestatum excelsos.

43. Et quamlibet tempestivum est ad ordinem redire coeptorum, tamen nihil impedituri temporum cursus inmorabimur paucis, quae per iniquitatem curantium vicariam praefecturam in urbe contra quam oportuerat gesta sunt, quia ad nutum Maximini et voluntatem isdem ministris velut apparitoribus gerebantur.

44. post hunc venit Vrsicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus, reum inminutae maiestatis deferre conatis: ideoque ut cunctator contemptus et ad haec fortiter exsequenda parum conveniens e vicaria potestate discessit.

45. huic successit Hemonensis Simplicius, Maximini consiliarius ex grammatico, post administratam nec erectus nec tumidus sed obliquo aspectu terribilis, qui conpositis ad modestiam verbis acerba meditabatur in multos. et primo Rufinam cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis interfecit, super quibus Vrsicinum rettulisse praediximus, alios deinde conplures nullo noxiorum discrimine vel insontium.

46. in cruento enim certamine cum Maximino velut antepilano suo contendens, superare eum in succidendis familiarum nobilium nervis studebat, Busirim veterem et Antaeum imitatus et Phalarim, ut taurus ei solus deesse videretur Agrigentinus.

47. His in hunc modum ac talibus actitatis, Hesychia quaedam matrona ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.

48. Adiunctum est his aliud haut mitius malum. Eumenius enim et Abienus ambo ex coetu amplissimo infamati sub Maximino in Fausianam feminam non obscuram, post Victorini obitum, quo iuvante vixere securius, Simplicii adventu perterrefacti, non secus volentis magna cum minis, ad secreta receptacula se contulerunt.

49. sed Fausiana damnata inter reos recepti, vocatique edictis, semet abstrusius amendarunt: quorum Abienus apud Anepsiam diu delitescebat. sed ut solent insperati casus adgravare miserabilis clades, Apaudulus nomine servus Anepsiae, verberatae coniugis dolore perculsus, negotium ad Simplicium detulit nocte progressus, missique apparitores indicatos e latebris abstraxerunt.

50. et Abienus quidem exaggerato crimine stupri, quod intulisse dicebatur Anepsiae, morte multatus est. mulier vero ut continendae vitae spem firmam dilato posset habere supplicio, adpetitam se nefariis artibus, vim in domo Aginati perpessam adseveravit.

51. haec, ut gesta sunt, auctius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus ob causam, quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, oravit inpense ut rescriberetur eum occidi: et inpetravit facile male sanus incitator et potens.

52. metuensque gravioris invidae pondus, ne pronuntiante Simplicio et consiliario suo et amico, periret homo patriciae stirpis, retinuit apud se paulisper imperiale praeceptum, haerens et ambigens, quemnam potissimum exsecutorem atrocis rei fidum inveniret et efficacem.

53. tandemque, ut solent pares facile congregari cum paribus, Doryphorianus quidam repertus est Gallus, audax ad usque insaniam, cui hanc operam implere brevi pollicito deferri providit vicariam, et commonitorium cum Augusti litteris tradidit, instruens hominem saevum quidem et rudem, qua celeritate Aginatium sine ullo deleret obstaculo, dilatione qualibet inventa, forsitan evasurum.

54. festinavit, ut mandatum est, Doryphorianus magnis itineribus Romam, et inter administrandi initia magna quaeritabat industria, qua vi senatorem perspicui generis interficeret iuvantibus nullis. cognitoque eum iam pridem repertum in villa propria custodiri, ipse tamquam caput sontium pariterque Anepsiam horrore medio tenebrarum audire disposuit, quo tempore hebetari solent obstrictae terroribus mentes: ut inter innumera multa Aiax quoque Homericus docet optans perire potius luce, quam pati formidinis augmenta nocturnae.

55. et quoniam iudex, quin immo praedo nefandus ad id solum, quod promisit, intentus cuncta extollebat in maius, iusso Aginatio statui, agmina fecit introire carnificum, catenisque sonantibus triste, mancipia squalore diuturno marcentia in domini caput ad usque ultimum lacerabat exitium, quod in stupri questione fieri vetuere clementissimae leges.

56. denique cum iam contigua morti tormenta ancillae voces expressissent obliquas, indicii fide parum plene discussa, Aginatius ad supplicium duci pronuntiatus abrupte, nec auditus, cum magnis clamoribus appellaret nomina principum, sublimis raptus occiditur, pari sententia Anepsia interfecta. haec agitante, cum adesset, perque emissarios cum procul ageret, Maximino funera urbs deploravit aeterna.

57. Sed accelerarunt ultimae dirae caesorum. namque ut postea tempestive dicetur, et idem Maximinus sub Gratiano intoleranter se efferens damnatorio iugulatus est ferro, et Simplicius in Illyrico trucidatus, et Doryphorianum pronuntiatum capitis reum trusumque in carcerem Tullianum, matris consilio princeps exinde rapuit, reversumque ad lares per cruciatus oppressit inmensos. Ut unde huc fleximus revertamur, is urbanarum rerum status, ut ita dixerim, fuit.


II
1. At Valentinianus magna animo concipiens et utilia, Rhenum omnem a Raetiarum exordio ad usque fretalem Oceanum magnis molibus conmuniebat, castra extollens altius et castella turresque adsiduas per habiles locos et oportunos, qua Galliarum extenditur longitudo: non numquam etiam ultra flumen aedificiis positis subradens barbaros fines.

2. denique cum reputaret munimentum celsum et tutum, quod ipse a primis fundarat auspiciis, praeterlabente Nicro nomine fluvio, paulatim subverti posse undarum pulsu inmani, meatum ipsurr aliorsum vertere cogitavit et quaesitis artificibus peritis aquariae rei, copiosaque militis manu arduum est opus adgressus.

3. per multos enim dies conpaginatae formae e roboribus, coniectaeque in alveum, fixis refixisque aliquotiens prope ingentibus stilis, fluctibus erectis confundebantur, avulsaeque vi gurgitis interibant.

4. vicit tamen imperatoris vehementior cura et morigeri militis labor, mento tenus, dum operaretur, saepe demersi: tandem non sine quorundam discrimine castra praesidiaria, inquietudine urgentis amnis exempta, nunc valida sunt.

5. Ac talibus laetus exsultansque, pro anni et temporis statu dilapsos conducens, rei publicae curam habuit, ut officio principis congruebat. ratusque aptissimum ad id, quod deliberabat, inplendum, trans Rhenum in monte Piri, qui barbaricus locus est, munimentum extruere disposuit raptim. utque celeritas effectum negotii faceret tutum, per Syagrium tunc notarium, postea praefectum et consulem, Aratorem monuit ducem, ut, dum undique altum esset silentium, id arripere conaretur.

6. transiit cum notario dux, ut iussum est, statim fodereque per militem, quem duxit, fundamenta exorsus, Hermogenen susceperat successorem, eodemque puncto quidam optimates Alamanni venere obsidum patres, quos lege foederis mansuraeque diutius pacis haut aspernanda pignora tenebamus.

7. qui flexis poplitibus supplicabant, ne Romani securitatis inprovidi, quorum fortunam sempiterna fides caelo contiguam fecit, pravo deciperentur errore, pactisque calcatis rem adorerentur indignam.

8. verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, isdemque digressis, ex abdito collis propinqui barbaricus prosiluit, globus optimatibus tum danda responsa, ut intellegi dabatur, opperiens: adortusque milites seminudos, humum etiam tum gestantes, expeditis agiliter gladiis obtruncabant, inter quos etiam duces ambo sunt caesi.

9. nec indicaturus gesta superfuit quisquam praeter Syagrium, qui deletis omnibus ad comitatum reversus, irati sententia principis sacramento exutus abiit ad lares, id conmeruisse saevo iudicatus arbitrio, quod evaserit solus.

10. Haec inter per Gallias, latrociniorum rabies saeva scatebat in perniciem multorum, observans celebres vias, fundensque indubitanter quidquid inciderat fructuosum. denique praeter conplures alios, quos absumpserunt insidiae tales, Constantianus tribunus stabuli, impetu est clandestino exceptus moxque interfectus, Valentiniani adfinis, Cerealis et Iustinae germanus.

11. At procul, tamquam horum similia agitantibus furiis per omne latus, Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.

12. nec quisquam adventum eorum cavere poterat inopinum, non destinata sed varia petentium et longinqua, et quoquo ventus duxerat, inrumpentium: quam ob causam prae ceteris hostibus Saxones timentur ut repentini. et quamlibet coniurati multorum opes attriverint, oestroque concepti furosis exagitati caedes edidere luctificas, sanguinis nihilo minus avidi quam praedarum, sed ne per minutias gesta narrando ............operis inpediam cursum, id unum sufficiet eorum exitiale poni commentum.

13. quaesitus in unum impiorum [hominum] globus, imitatus rationalis officium ipsumque iudicem, vespertinis tenebris lugubre clamante praecone civitatem ingressi, ambitiosam domum cuiusdam primatis ut proscripti iussique interfici cum gladiis obsederunt, raptaque suppellectili pretiosa, quia subito perculsi familiares hebetatis sensibus non defenderant dominum, caesis pluribus ante revolutam lucem gressu discessere veloci.

14. verum cum exuviis referti multorum, rapiendi dulcedine nihil praetermitterent, intercepti imperiali motu, oppressi interiere omnes ad unum, eorumque suboles parva etiam tum, ne ad parentum exempla subcresceret, pari sorte deleta est, et lares versi, quos ambitiose luctuosis aliorum dispendiis construxerunt. et haec quidem textu processere narrato.


III
1. Theodosius vero dux nominis inclyti, animi vigore collecto ab Augusta profectus, quam veteres appellavere Lundinium, cum milite industria conparato sollerti, versis turbatisque Brittannorum fortunis opem maximam tulit, oportuna ubique ad insidiandum barbaris praeveniens loca, nihilque gregariis imperans, cuius non ipse primitias alacri capesseret mente.

2. hocque genere cum strenui militis munia et praeclari ducis curas expleret, fusis variis gentibus et fugatis, quas insolentia nutriente securitate adgredi Romanas res inflammabat, in integrum restituit civitates et castra multiplicibus quidem damnis adflicta, sed ad quietem temporis longi fundata.

3. Evenerat autem eodem haec agente facinus dirum, erupturum in periculum grave, ni inter ipsa conatus principia fuisset extinctum.

4. Valentinus quidam in Valeria Pannoniae superbi spiritus homo, Maximini illius exitialis vicarii, postea praefecti coniugis frater, ob grave crimen actus in Brittannias exsul, quietis inpatiens malefica bestia ad res perniciosas consurgebat et novas, in Theodosium tumore quodam, quem solum resistere posse nefandis cogitationibus advertebat

5. multa tamen clam palamque circumspiciens, crescente flatu cupiditatis inmensae exules sollicitabat et milites, pro temporis captu ausorum inlecebras pollicendo mercedes

6. iamque propinquante temptatorum effectu, doctus haec, unde convenerat dux alacrior ad audendum, et corde celso ad vindictam conpertorum erectus, Valentinum quidem cum paucis arta societate iunctissimis letali poena plectendos Dulcitio dediderat duci: militari scientia vero, qua superabat praesentes, futura coniciens, de coniuratis quaestionis agitari prohibuit, ne formidine sparsa per multos reviviscerent provinciarum turbines con positi.

7. Hinc ad corrigenda plura conversus et necessaria, periculo penitus dempto, cum aperte constaret nulla eius proposita deseruisse fortunam, instaurabat urbes et praesidiaria, ut diximus, castra, limitesque vigiliis tuebatur et praetenturis, recuperatamque provinciam, quae in dicionem concesserat hostium, ita reddiderat statui pristino, ut eodem referente e rectorem haberet legitimum, et Valentia deinde vocaretur arbitrio principis velut ovantis.

8. ............haec etiam praecipua. Arcanos genus hominum a veteribus institutum, super quibus aliqua in actibus Constantis rettulimus, paulatim prolapsos in vitia a stationibus suis removit: aperte convictos, acceptarum promissarumque magnitudine praedarum allectos, quae apud nos agebantur, aliquotiens barbaris prodidisse. id enim illis erat officium, ut ultro citroque [per longa spatia] discurrentes, vicinarum gentium strepitus nostris ducibus intimarent.

9. Ita spectatissime ante dictis rebus aliisque administratis similibus, ad comitatum accitus tripudiantesque relinquens provincias ut Furius Camillus vel Cursor Papirius victoriis crebris et salutaribus erat insignis. et favore omnium ad usque fretum deductus, leni vento transgressus, venit ad conmilitium principis, cumque gaudio susceptus et laudibus, in locum Valentis Iovini successit, qui equorum copias tuebatur.


IV
1. Diu multumque a negotiis discussus urbanis, adigente cumulo foris gestorum, ad ea strictim exequenda regrediar, exorsus ab Olybrii praefectura tranquilla nimis et leni, qui numquam ab humanitatis statu deiectus, sollicitus erat et anxius, nequid usquam factum eius asperum inveniretur aut dictum, calumniarum acerrimus insectator, fisci lucra, unde poterat, circumcidens, iustorum iniustorumque distinctor et arbiter plenus, in subiectos admodum temperatus.

2. Sed obnubilabat haec omnia vitium parum quidem nocens [rei communi], sed in alto iudice maculosum, quod citeriorem vitam paene omnem vergentem in luxum per argumenta scaenica amoresque peregerat nec vetitos nec incestos.

3. Post hunc urbem rexit Ampelius, cupidus ipse quoque voluptatum, Antiochiae genitus, ex magistro officiorum ad proconsulatum geminum, indeque multo postea ad praefecturae culmen evectus, alias ad populi favorem adipiscendum aptissimus, non numquam tamen rigidus atque utinam in proposito perseverans. correxisset enim ex parte licet exigua inritamenta gulae et ganeas taetras, ni flexus in molliora amisisset gloriam diu victuram.

4. namque statuerat, ne taberna vinaria ante horam quartam aperiretur, neve aquam vulgarium calefaceret quisquam, vel usque ad praestitutum diei spatium lixae coctam proponerent carnem, vel honestus quidam mandens videretur in publico.

5. quae probra aliaque his maiora dissimulatione iugi neglecta ita effrenatius exarserunt, ut nec Epimenides ille Cretensis, si fabularum ritu ab inferis excitatus redisset ad nostra, solus purgare sufficeret Romam: tanta plerosque labes insanabilium flagitiorum oppressit.

6. Et primo nobilitatis, ut aliquotiens pro locorum copia fecimus, dein plebis digeremus errata, incidentia veloci constringentes excessu.

7. praenominum claritudine conspicui quidam, ut putant, in inmensum semet extollunt, cum Reburri et Elabunii et Pagonii Gereonesque appellentur ac Dalii cum Tarraciis et Perrasiis, aliisque ita decens sonantibus originum insignibus multis.

8. non nullos fulgentes sericis indumentis, ut ducendos ad mortem, vel ut sine diritate ominis loquamur, praegresso exercitu arma cogentes, manipulatim concitato fragore sequitur multitudo servorum.

9. tales ubi comitantibus singulos quinquaginta ministris tholos introierint balnearum, "ubi sunt nostri?" minaciter clamant: si apparuisse subito ignotam conpererint meretricem, aut oppidanae quondam prostibulum plebis, vel meritorii corporis veterem lupam, certatim concurrunt, palpantesque advenam deformitate magna blanditiarum ita extollunt, ut Samiramim Parthi vel Cleopatras Aegyptus aut Artemisiam Cares vel Zenobiam Palmyreni. et haec admittunt hi, quorum apud maiores censoria nota senator adflictus est, ausus, dum adhuc non deceret praesente communi filia, coniugem osculari.

10. Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperunt, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua suavianda vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum [putantes], cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.

11. Et cum ita graves sint et cultores virtutum, ut putant, si venturos undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita velociter imminent, vident et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.

12. Horum domus otiosi quidam garruli frequentant, variis adsentandi figmentis ad singula ulterioris fortunae verba plaudentes, parasitorum in comoediis adsentationes facetas adfectando. ut enim illi sufflant milites gloriosos, obsidiones urbium et pugnas et milia hostium isdem ut heroicis aemulis adsignantes, ita hi quoque columnarum constructiones alta fronte suspensas mirando, atque parietes lapidum circumspectis coloribus nitidos, ultra mortalitatem nobiles viros extollunt.

3. poscuntur etiam in conviviis aliquotiens trutinae, ut adpositi pisces et volucres ponderentur et glires, quorum magnitudo saepius praedicata non sine taedio praesentium, ut antehac inusitata laudatur adsidue, maxime cum haec eadem numerantes notarii triginta prope adsistant cum thecis et pugillaribus tabulis, ut deesse solus magister ludi litterarii videretur.

14. Quidam detestantes ut venena doctrinas, Iuvenalem et Marium Maximum curatiore studio legunt, nulla volumina praeter haec in profundo otio contrectantes, quam ob causam non iudicioli est nostri.

15. cum multa et varia pro amplitudine gloriarum et generum lectitare deberent, audientes destinatum poenae Socratem, coniectumque in carcerem, rogasse quendam scite lyrici carmen Stesichori modulantem, ut doceretur id agere, dum liceret : interroganteque musico quid ei poterit hoc prodesse morituro postridie, respondisse 'ut aliquid sciens amplius e vita discedam".

16. Ita autem pauci sunt inter eos severi vindices delictorum ut, si aquam calidam tardius attulerit servus, trecentis adfligi verberibus iubeatur : si hominem sponte occiderit propria, instantibus plurimis ut damnetur reus, dominus hactenus exclamet "quid faciat maniosus et nequam? et siquis aliud eius modi deinceps ausus fuerit, corrigetur".

17. Civilitatis autem hoc apud eos est nunc summum, quod expedit peregrino fratrem interficere cuiuslibet, quam cum rogatur ad convivium excusare: defectum enim patrimonii se oppido perpeti senator existimat, si is defuerit, quem aliquotiens libratis sententiis invitaverit semel.

18. Pars eorum, si agros visuri processerunt longius, aut alienis laboribus venaturi, Alexandri Magni itinera se putant aequiperasse vel Caesaris: aut si a lacu Averni lembis invecti sunt pictis Puteolos, velleris certamen, maxime cum id vaporato audeant tempore. ubi si inter aurata flabella laciniis sericis insederint muscae, vel per foramen umbracul pensilis radiolus inruperit solis, queruntur quod non sunt apuc Cimmerios nati.

19. dein cum a Silvani lavacro vel Mamaeae aquis ventitant sospitalibus, ut quisquam eorum egressus tenuissimis se terserit linteis, solutis pressoriis vestes luce nitentes ambigua diligenter explorat, quae una portantur sufficientes ad induendos homines undecim: tandemque electis aliquot involutus, receptis anulis, quos, ne violentur humoribus, famulo tradiderat, digitis ut metatis abit.

20. Enim vero siquis e militia principis recens digressus abierit in larem, aut provectibus, tali praesente .....irio ....lenii praesul existimatur: ceteri taciturni audiunt dicta ...... solus pater familias tectus narrans aliena et placentia referens et utile pleraque fallendo.

21. Quidam ex his licet rari aleatorum vocabulum declinantes ideoque se cupientes appellari tesserarios: inter quos tantum differt, quantum inter fures et latrones. hoc tamen fatendum est quod, cum omnes amicitiae Romae tepescant, aleariae solae, quasi gloriosis quaesitae sudoribus, sociales sunt et adfectu nimio firmitate plena conexae : unde quidam ex his gregibus inveniuntur ita concordes ut Quintilios

13 esse existimes fratres. ideoque videre licet ignobilem artis tesserariae callentem arcana, ut Catonem Porcium ob repulsam praeturae nec suspectam antea nec speratam, incedere gravitate conposita maestiorem, quod ei in maiore convivio vel consessu proconsularis quidam est antelatus.

22. Subsident aliqui copiosos homines senes aut iuvenes, orbos vel caelibes, aut etiam uxores habentes et liberos - nec enim hoc titulo discrimen aliquod observatur - ad voluntates condendas allicientes eos praestigiis miris: qui cum supremis iudiciis ordinatis, quae habebant, reliquerint his, quibus morem gerendo testati sunt, ilico pereunt, ut id impleri sorte fatorum opperiente [nec] putes, nec facili potest aegritudo testamen ............comitatu est his quisquam.

23. Alius cum dignitate licet mediocri, cervice tumida gradiens notos antea obliquato contuetur aspectu, ut post captas Syracusas existimes reverti M. Marcellum.

24. Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii vel quotam cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.

25. Alius si creditorem suum flagitare molestius adverterit debitum, ad aurigam confugit audentem omnia praelicenter, eumque ut veneficum curat urgeri: unde non nisi reddita cautione dispendioque adflictus gravi discedit. et additur huic, debitorem voluntarium includit ut proprium, nec ante eius professionem absolvit.

26. Parte alia uxor, ut proverbium loquitur vetus, eandem incudem diu noctuque tundendo maritum testari conpellit, hocque idem ut faciat uxor urget maritus instanter: et periti iuris altrinsecus adsciscuntur, unus in cubiculo, alter eius aemulus in triclinio, repugnantia tractaturi: isdemque subseruntur genitalium extorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes et sepulturas divitum matro narum; inde ad exequias virorum iam iam adventantes necessaria parari oportere iubentes: et testatura ... .. ancillas suapte natura pallidi aspirati pridie consumpta defuncta ...... um Romaque, ut Tullius ait: "nec in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit: amicos tamquam pecudes eos potissimum diligunt, ex quibus se sperant maximum fructum esse capturos".

27. Cumque mutuum illi quid petunt, soccos et Miconas videbis et Lachetas: cum adiguntur ut reddant, ita cothurnatos et turgidos ut Heraclidas illos Cresphontem et Temenum putes. hactenus de senatu.

28. Nunc ad otiosam plebem veniamus et desidem. in qua nitent ut nominibus cultis et quidam calceorum expertes, Cimessores Statarii Semicupae et Serapini et Cicimbricus cum Gluturino et Trulla, et Lucanicus cum Pordaca et Salsula similesque innumeri.

29. hi omne, quod vivunt, vino et tesseris inpendunt et lustris et voluptatibus et spectaculis: eisque templum et habitaculum et contio et cupitorum spes omnis Circus est maximus: et videre licet per fora et compita et plateas et conventicula circulos multos collectos in se controversis iurgiis ferri, aliis aliud, ut fit, defendentibus.

30. inter quos hi qui ad satietatem vixerunt, potiores auctoritate longaeva, per canos et rugas clamitant saepe, rem publicam stare non posse, si futura concertatione, quem quisque vindicat, carceribus non exiluerit princeps, et funalibus equis parum cohaerenter circumflexerit metam.

31. et ubi neglegentiae tanta est caries, exoptato die equestrium ludorum inlucescente, nondum solis puro iubare, effusius omnes festinant praecipites ut velocitate currus ipsos anteeant certaturos: super quorum eventu discissi votorum studiis anxii plurimi agunt pervigiles noctes.

32. Vnde si ad theatralem ventum fuerit vilitatem, artifices scaenarii per sibilos exploduntur, siquis sibi aere humiliorem non conciliaverit plebem. qui si defuerit strepitus, ad imitationem Tauricae gentis peregrinos vociferantur pelli debere - quorum subsidiis semper nisi sunt ac steterunt - et taetris vocibus et absurdis; quae longe abhorrent a studiis et voluntate veteris illius plebis, cuius multa facete dicta memoria loquitur et venusta.

33. Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum inpensiore per applicatos homines ad plodendum, ut in omni spectaculo, exodiario, venatori, aurigae et histrionum generi omni et iudicibus celsis itidemque minoribus, nec non etiam matronis clametur adsidue "per te ille discat" quid autem debeat disci nemo sufficit explanare.

34. In his plerique distentioribus saginis addicti, praeeunte nidoris indagine acutisque vocibus feminarum, a galliciniis ipsis in modum pavonum ieiunitate clangentium humum summis pedum unguibus contingentes aulis adsistunt, digitos praerodentes dum patinae defervescunt: alii nauseam horridae carnis, dum excoquitur, intentius despectantes, ut discissarum pecudum exta rimari cum anatomicis Democritum putes, docentem quibus modis posteritas mederi doloribus possit internis.

35. Sit satis interim haec digessisse super rebus urbanis. nunc redeamus ad cetera, quae per provincias agitavere multiplices casus.


V
1. Erupit Augustis ter consulibus Saxonum multitudo et Oceani difficultatibus permeatis Romanum limitem gradu petebat intento, saepe nostrorum funeribus pasta: cuius eruptionis primae procellam Nannenus sustinuit comes, regionibus isdem adpositus, dux diuturno bellorum labore conpertus.

2. Sed tunc ad mortem destinatae plebi congressus, cum milites quosdam ruisse et se vulneratum inparem fore certaminibus adverteret crebris, docto imperatore quid agi deberet, id est adeptus, ut peditum magister Severus opitulatum rebus dubiis adveniret.

3. qui ducens militem rei sufficientem cum venisset ad loca, discriminatis ordinibus barbaros ante conluctationem adeo terruit et turbavit, ut nec controversas opponerent manus sed signorum aquilarumque fulgore praestricti venialem poscerent pacem.

4. diuque variatis consiliis, cum id rei publicae conducere videretur, pactis indutiis et datis ex condicione proposita iuvenibus multis habilibus ad militiam, discedere permissi sunt Saxones, sine inpedimento, unde venerant, reversuri.

5. quibus omni iam formidine vacuis, reditumque parantibus, occulte pedites missi insidias in abdita quadam valle struxerunt, unde praetereuntes adgredi negotio poterant levi. sed longe secus accidit quam sperabatur.

6. sonitu enim adventantium perciti exsiluere quidam intempestive, visique subito, dum se firmare festinant, ululantibus lugubre barbaris, vertuntur in pedes. stetere tamen mox eonglobati, extremaque sorte vires licet non integras suggerente confligere cogebantur, multaque caede perculsi concidissent nullo relicto, ni cataphractorum equitum cuneus ad inferendum periculum transeuntibus barbaris ex alio latere prope divortium itineris pari modo locatus, clamore percitus tristi, agiliter subvenisset.

7. exin concursum infestius, firmatisque pectoribus hinc inde incumbentes Romani clausos hostes eductis gladiis obtruncabant: nec quisquam eorum genitales revisere potuit lares, ne uno quidem caedibus concorporalium superesse permisso. ac licet iustus quidam arbiter rerum factum incusabit perfidum et leforme, pensato tamen negotio non feret indigne manum latronum exitialem tandem copia data captam.

8. Post haec ita prospere consummata, Valentinianus versando sententias multiformes, anxia sollicitudine stringebatur, reputans multa et circumspiciens quibus commentis Alamannorum et Macriani regis frangeret fastus, sine fine vel modo rem Romanam inrequietis motibus confundentes.

9. inmanis enim natio, iam inde ab incunabulis primis varietate casuum inminuta, ita saepius adulescit, ut fuisse longis saeculis aestimetur intacta. seditque consilio alia post alia imperatori probanti, Burgundios in eorum excitari perniciem, bellicosos et pubis inmensae viribus adfluentes, ideoque metuendos finitimis universis.

10. scribebatque frequenter ad eorum reges per taciturnos quosdam et fidos, ut isdem tempore praestituto supervenirent, pollicitus ipse quoque transito cum Romanis agminibus Rheno occurrere pavidis, pondus armorum vitantibus insperatum .

11 . Gratanter ratione gemina principis acceptae sunt litterae: prima quod iam inde a temporibus priscis subolem se esse Romanam Burgundii sciunt, dein quod salinarum finiumque causa Alamannis saepe iurgabant. et catervas misere lectissimas, quae, antequam milites congregarentur in unum, ad usque ripas Rheni progressae, imperatore ad struenda munimenta districto, terrori nostris fuere vel maximo.

12. igitur paulisper morati cum neque Valentinianus, ut spoponderat, die praedicto venisset, nec promissorum aliquid adverterent factum, ad comitatum misere legatos poscentes adminicula sibi dari, redituris ad sua, ne nuda hostibus exponerent terga.

13. quod ubi negari per ambages sentirent et moras, maesti exinde discesserunt et indignati. hocque conperto reges ut ludibrio habiti saevientes, captivis omnibus interfectis genitales repetunt terras.

14. Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis adsignare rectoribus. nam sacerdos apud Burgundios omnium maximus vocatur Sinistus, et est perpetuus, obnoxius discriminibus nullis, ut reges.

15. Per hanc occasionem inpendio tempestivam Alamannos gentis ante dictae metu dispersos adgressus per Raetias Theodosius, ea tempestate magister equitum, pluribus caesis, quoscumque cepit ad Italiam iussu principis misit, ubi fertilibus pagis acceptis iam tributarii circumcolunt Padum.


VI
1. Hinc tamquam in orbem migrantes alium, ad Tripoleos Africanae provinciae veniamus aerumnas, quas, ut arbitror, Iustitia quoque ipsa deflevit, quae unde instar exarsere flammarum, textus aperiet absolutus.

2. Austoriani his contermini partibus barbari, in discursus semper expediti veloces, vivereque adsueti rapinis et caedibus, paulisper pacati, in genuinos turbines revoluti sunt hanc causam praetendentes ut seriam.

3. Stachao quidam nomine popularis eorum, ut in otio nostra peragrando licentius, agebat quaedam vetita legibus, inter quae illud potius eminebat, quod provinciam omni fallaciarum via prodere conabatur, ut indicia docuere verissima: quocirca supplicio flammarum absumptus est.

4. Huius necem ulcisci, ut propinqui damnatique iniuste causantes, ferarum similes rabie concitarum exsiluere sedibus suis, Ioviano etiam tum imperante, veritique prope Leptim accedere, civitatem muris et populo validam, suburbano eius uberrimo insedere per triduum, mactatisque agrestibus, quos inopinus hebetaverat pavor, vel confugere coegerat ad speluncas, incensa suppellectili multa, quae vehi non poterat, referti rapinis reverterunt ingentibus, trahentes captivum Silvam quoque casu cum caritatibus in agro inventum, ordinis sui primatem.

5. Hac subita clade Leptitani perterriti, ante incrementa malorum, quae intentabat barbaricus tumor, praesidium inploravere Romani comitis per Africam recens provecti. qui cum venisset militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur adflietis, non nisi abundanti commeatu adgesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.

6. hocque responso miserandis civibus stupefactis, atque negantibus sufficere se posse post vastationes et incendia ita enormibus instrumentis remedia quaerere damnorum inmanium, dissimulanter diebus ibi quadraginta consumptis, nullo temptato inde discesserat comes.

7. Qua spe Tripolitani frustrati formidantesque extrema, adlapso legitimo die concilii, quod apud eos est annuum, Severum et Flaccianum creavere legatos, Victoriarum aurea simulacra Valentiniano ob imperii primitias oblaturos, utque lacrimosas provinciae ruinas docerent intrepide.

8. quibus conpertis Romanus, misso equite velocissimo magistrum officiorum petit Remigium, adfinem suum vel rapinarmn participem, ut provideret imperatoris arbitrio cognitionem huius negotii vicario sibique deferri.

9. venerunt in comitatum legati, aditoque principe, verbis, quae perpessi sunt, ostenderunt: obtulerunt decreta, textum continentia rei totius. quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.

10. Dum remedia quaedam a conmilitio principis exspectantur, suspensis Tripolitanis diuque anxiis, rursus globi supervenere barbarici, fiducia sublati praeteritorum, Leptitanoque agro et Oeensi interneciva populatione transcursis, expleti praedarum acervis ingentibus abscesserunt, occisis decurionibus multis, inter quos Rusticianus sacerdotalis et Nicasius enitebat aedilis.

11. haec autem eruptio ideo arceri non potuit, quod ad legatorum preces negotiorum quoque militarium cura praesidi delata Ruricio, mox translata est ad Romanum.

12. et iam recens inflitcae cladis nuntius missus ad Gallias, excitavit acrius principem. ideoque tribunus et notarius Palladius mittitur, ut et militi disperso per Africam praeberet stipendium debitum, et gesta per Tripolim fide congrua scrutaretur.

13. Inter tales tamen consulendi moras exspectandique responsa, Austoriani successu gemino insolentes, ut rapaces alites aduolarunt inritamento sanguinis atrocius efferatae; cunctisque, nisi quos fuga discriminibus eximeret, interemptis, praedas, quas antehac reliquerant, avexerunt arboribus exsectis et vitibus.

14. tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit.

15. unde elati in pertinaciam saevissimi grassatores, ipsa pulsavere moenia Leptitana, funestis plangoribus resonantia feminarum, quas numquam antea hostiliter clausas pavor exanimabat insolitus, obsessaque urbe per octo continuos dies, cum quidam oppugnatores sine ullo vulnerarentur effectu, redierunt ad propria tristiores.

16, Ob quae super salute dubii cives, ultimaque temptantes, profectis ante legatis, nondum reversis, Iovinum mittunt atque Pancratium, quae viderint, quae ipsi perpessi sint, imperatorem fida relatione docturos. qui Severum apud Carthaginem inventum et Flaccianum superiores illos legatos percontando quid egerint, cognoverunt eos audiri a vicario iussos et comite. e quibus Severus ilico perit vexatus acerbitate morborum: nihilo minus tamen properarunt ad comitatum magnis itineribus ante dicti.

17. Ingresso post haec Palladio Africam, Romanus, quas ob res venerat, ante praestructurus, ut securitatem suam in tuto locaret, numerorum principiis per quosdam secretorum mandaverat conscios, ut ei tamquam potenti et palatii summatibus proximo, stipendii, quod pertulerat, praestarent maximam partem: et ita est factum.

18. confestimque ille ditatus perrexit ad Leptim, utque ad veritatis perveniret indaginem, Erechthium et Aristomenem facundos municipes et insignes, libere suas civiumque et finitimorum retexentes aerumnas, ad loca vastata secum eduxit.

19. quibus aperte cuncta monstrantibus, luctuosis provinciae cineribus visis revertit, Romanumque ut desidem increpans, relaturum se cuncta verissime, quae viderat, minabatur ad principem. atque ille ira percitus et dolore, se quoque mox referre firmavit, quod missus ut notarius incorruptus, donativum militis omne in quaestus averterit proprios.

20. qua gratia flagitiorum arbitra conscientia, cum Romano deinde Palladius concordabat, reversusque ad comitatum, arte mendaciorum impia Valentinianum fefellerat, Tripolitanos frustra queri commemorans. ideoque rursus ad Africam cum Iovino postremo omnium legatorum remittitur - Pancratius enim decesserat apud Treveros - ut cum vicario ipse rmerita legationis quoque secundae spectaret: praeter haec linguas Erechthi et Aristomenis praecidi iusserat imperator, quos invidiosa quaedam locutos idem Palladius intimarat.

21. Secutus, ut statutum est, vicarium notarius venit ad Tripolim. hocque conperto Romanus domesticum suum illuc volucriter misit, et Caecilium consiliarium in ea provincia genitum, per quos - incertum pretio an fallaciis - circumventi municipes omnes gravabant Iovinum, destinatius adserentes nihil eorum mandasse, quas docuerat principem: eo usque iniquitate grassante ut ipse quoque Iovinus ad salutis suae discrimen confiteretur se imperatori mentitum.

22. Quibus per Palladium regressum cognitis, Valentinianus ad acerbitatem proclivior Iovinum quidem ut auctorem, Caelestinum vero Concordiumque et Lucium ut falsi conscios et participes puniri supplicio capitali praecepit, Ruricium autem praesidem ut mendacem morte multari, hoc quoque accedente quod in relatione eius verba quaedam, ut visum est, inmodica legebantur.

23. ac Ruricius quidem apud Sitifim caesus, reliqui apud Vticam sententia vicarii Crescentis addicti. Flaccianus tamen ante legatorum interitum cum a vicario audiretur et comite, constanter saluti suae propugnans, adclamationibus iratorum militum impetuque cum conviciis paene confossus est, obicientium ideo Tripolitanos non potuisse defendi, quod ipsi ad expeditionalis usus praebere necessaria detrectarunt.

24. et ob haec trusus in carcerem, dum consultus super eo, quid conveniret agi, decerneret imperator, sollicitatis, ut dabatur opinari, custodibus, in urbem Romam abierat profugus, ibique delitescens fatali lege decessit.

25. Hoc memorando fine externis domesticisque cladibus vexata conticuit Tripolis non indefensa, quia vigilavit Iustitiae oculus sempiternus ultimaeque legatorum et praesidis dirae. diu enim postea huius modi casus emersit. solutus sacramento Palladius destitutusque fastu, quo tumebat, discessit ad otium.

26. et cum Theodosius ductor exercituum ille magnificus, oppressurus Firmum perniciosa coeptantem, venisset in Africam, et praescripti Romani rem mobilem, ut iussum est, scrutaretur, inter chartas eius inventa est Meteri cuiusdam epistula, id continens "domino patrono Romano Meterius" et in fine post multa nihil ad rem pertinentia "salutat te Palladius proiecticius, qui non aliam ob causam dicit se esse proiectum, nisi quod in causa Tripolitanorum apud aures sacras mentitus est".

27. his litteris ad comitatum missis et lectis, Valentiniani iussu Meterius raptus suam esse confitetur epistulam, ideoque Palladius exhiberi praeceptus, cogitans quas criminum coxerit moles, in statione primis tenebris observata custodum absentia, qui festo die Christiani ritus in ecclesia pernoctabant, innodato gutture laquei nexibus interiit.

28. hoc fortunae secundioris iudicio plene conperto, deletoque tristium concitore turbarum, exsiluerunt Erechthius et Aristomenes e latebris, qui cum sibi iussas abscidi linguas didicissent ut prodigas, ad longe remota declinarunt et abdita, doctoque super nefanda fraude gratiano imperatore fidentius - Valentinianus enim obierat - ad Hesperium proconsulem et Flavianum vicarium audiendi sunt missi, quorum aequitas auctoritate nixa iustissima, torto Caecilio, aperta confessione cognovit, ipsum suasisse civibus, gravarent mentiendo legatos. haec acta secuta est relatio, gestorum pandens plenissimam fidem; ad quam nihil responsum est.

29. Et nequid cothurni terribilis fabulae relinquerent intemptatum, hoc quoque post depositum accessit aulaeum. Romanus ad comitatum profectus secum Caecilium duxit, cognitores accusaturum ut inclinatos in provinciae partem : isque Merobaudis favore susceptus, necessarios sibi plures petierat exhiberi.

30. qui cum Mediolanum venissent, frustraque se tractos obsimulatis documentis probabilibus ostendissent, absoluti redierunt ad lares. Valentiniano tamen superstite, post superiora, quae narravimus, Remigius quoque digressus ad otium, laqueo vitam elisit, ut congruo docebimus loco.


LIBER XXIX

I
1. Exacta hieme rex Persarum gentis Sapor, pugnarum fiducia pristinarum inmaniter adrogans, suppleto numero suorum abundeque firmato, erupturos in nostra cataphractos et sagittarios et conductam misit plebem.

2. contra has copias Traianus comes et Vadomarius ex rege Alamannorum cum agminibus perrexere pervalidis, hoc observare principis iussu adpositi, ut arcerent potius quam lacesserent Persas.

3. qui cum venissent Vagabanta, legionibus habilem locum, rapidos turmarum procursus hostilium in se ruentium acriter exceperunt inviti, operaque consulta retrocedentes, ne ferro violarent adversorum quemquam primi, et iudicarentur discissi foederis rei, ultima trudente necessitate congressi sunt, confossisque multis discessere victores.

4. inter moras tamen utrimquesecus temptatis aliquotiens levibus proeliis, varioque finitis eventu, pactis indutiis ex consensu aestateque consumpta, partium discessere ductores etiam tum discordes. et rex quidem Parthus hiemem Ctesiphonte acturus, redit ad sedes, et Antiochiam imperator Romanus ingressus. qui, dum ibi moratur securus interim hostium externorum, intestinis paene perierat fraudibus, ut aperiet series delata gestorum.

5. Procopius quidam, inquies homo, turbarum cupiditati semper addictus, Anatolium detulerat et Spudasium palatinos, exigi, quae de aerario interceperant, iussos, insidiari comiti Fortunatiano, molesto illi flagitatori. qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.

6. cumque ad facti vel temptati quaestionem acrius veniretur, exclamabat Palladius confidenter levia esse haec, de quibus agitur, et praetereunda: alia se, si licuerit dicere, monstraturum metuenda et potiora, quae ingenti molimine iam praestructa, nisi prospectum fuerit, universa confundent. iussusque docere fidenter, quae norat, rudentem explicuit inmensum, adfirmans Fidustium praesidialem et cum Irenaeo Pergamium nomen imperaturi post Valentem detestandis praesagiis didicisse secretim.

7. et correptus Fidustius ilico - namque aderat forte - occulteque inductus, viso indice, nulla infitiatione obumbrare iam publicata conatus rei totius calamitosum aperit textum, absolute confessus, se cum Hilario et Patricio vaticinandi peritis, quorum Hilarius militaverat in palatio, de imperio consuluisse futuro: motasque secretis artibus sortes et nuncupationem principis optimi et ipsis consultoribus luctuosos exitus praedixisse.

8. atque cunctantibus, quisnam ea tempestate omnibus vigore animi antistaret, visus est aliis excellere Theodorus, secundum inter notarios adeptus iam gradum. et erat re vera ita ut opinati sunt. namque antiquitus claro genere in Galliis natus et liberaliter educatus a primis pueritiae rudimentis, modestia, prudentia, humanitate, gratia, litteris ornatissimus, semper officio locoque, quem retinebat, superior videbatur, altis humilibusque iuxta acceptus. solusque paene omnium erat, cuius linguam non infrenem sed dispicientem quae loqueretur, nullius claudebat periculi metus.

9. his addebat idem Fidustius, excarnificatus iam ad interitum, omnia quae praedixit, se indicante Theodorum per Euserium didicisse, virum praestabili scientia litterarum abundeque honoratum: Asiam quippe paulo ante rexerat pro praefectis.

10. quo in custodia condito, gestorumque volumine imperatori recitato de more, prodigiosa feritas in modum ardentissimae facis fusius vagabatur, elata turpi adulatione multorum, maximeque omnium praefecti praetorio tunc Modesti.

11. qui dum formidine successoris agitaretur in dies, obumbratis blanditiarum concinnitatibus cavillando Valentem subrusticum hominem sibi varie conmulcebat, horridula eius verba et rudia flosculos Tullianos appellans et ad extollendam eius vanitiem sidera quoque, si iussisset, exhiberi posse promittens.

12. Igitur et Theodorus a Constantinopoli, quam ex negotio familiari petierat, rapi celeri iubetur effectu, et dum ille reducitur, ex praeiudiciis variis, quae diebus exercebantur et noctibus, plures a disiunctissimis regionibus trahebantur, dignitatibus et nobilitate conspicui .

13. cumque nec carceres publici iam distenti inclusorum iam catervas, nec privata domicilia sustinerent constipatione vaporata confertas, quoniam vinculis maxima pars eorum attinebatur, et suam et proximi cuiusque vicem omnes horrebant.

14. advenit aliquando tamen ipse quoque Theodorus, praemortuus et atratus, quo in devia territorii parte abscondito, paratis omnibus, quae indagines futurae poscebant, internarum cladum litui iam sonabant.

15. Et quia fallere non minus videtur, qui gesta praeterit sciens, quam ille, qui numquam facta fingit: non abnuimus - neque enim ambigitur - salutem Valentis et antea saepius per occultas coitiones, et tunc in extrema demersam, ferrumque ad iugulum eius prope adactum a militaribus, fato reflectente depulsum, quem lacrimosis in Thracia discriminibus destinarat.

16. namque et in nemoroso quodam inter Antiochiam et Seleuciam loco leni quiete post meridiem consopitus, a Sallustio tunc scutario, et saepe alias adpetitus insidiantibus multis, vitae terminis a primigenio ortu adscriptis ausa inmania frenantibus evadebat.

17. ut sub principibus Commodo et Severo non numquam accidebat, quorum summa vi salus crebro oppugnabatur, adeo ut post intestina pericula multa et varia alter in amphitheatrali cavea cum adfuturus spectaculis introiret, a Quintiano senatore inlicitae cupidinis homine ad debilitatem paene pugione vulneraretur: alter inopinabili impetu, tempore aetatis extremo, a Saturnino centurione consilio Plautiani praefecti in cubiculo iacens confoderetur, ni tulisset suppetias filius adulescens.

18. quocirca etiam Valens erat venia dignus, vitam, quam ereptum ire perfidi properabant, omni cautela defendens. sed inexpiabile illud erat, quod regaliter turgidus, pari eodemque iure, nihil inter se distantibus meritis, nocentes innocentesque maligna insectatione volucriter perurgebat, ut, dum adhuc dubitaretur de crimine, imperatore non dubitante de poena, damnatos se quidam prius discerent quam suspectos.

19. adulescebat autem obstinatum eius propositum, admovente stimulos avaritia et sua et eorum, qui tunc in regia versabantur, novos hiatus aperientium, et, siqua humanitatis fuisset mentio rara, hanc appellantium tarditatem: qui cruentis adulationibus institutum hominis, mortem in acie linguae portantis, ad partem pessimam depravantes, omnia turbine intempestivo perflabant, eversum ire funditus domus opulentissimas festinantes.

20. erat enim expositus accessu insidiantium et reclusus, vitio gemino perniciose inplicitus, quod intoleranter irascebatur tunc magis, cum eum puderet irasci, et quae facilitate privati opertis susurris audierat, an vera essent, excutere tumore principis supersidens pro veris accipiebat et certis.

21. inde factum est, ut clementiae specie penatibus multi protruderentur insontes, praecipites in exilium acti, quorum in aerario bona coacta et ipse ad quaestus proprios redigebat, ut damnati cibo precario victitarent, angustiis formidandae paupertatis adtriti, cuius metu vel in mare nos ire praecipites suadet Theognis poeta vetus et prudens.

22. quae etiam si recta fuisse concesserit quisquam, erat tamen ipsa nimietas odiosa. unde animadversum est recte hoc definitum, nullam esse crudeliorem sententiam ea, quae est, cum parcere videtur, asperior.

23. Igitur cum praefecto praetorio summatibus quaesitis in unum, quibus cognitiones commissae sunt, intenduntur eculei, expediuntur pondera plumbea cum fidiculis et verberibus, resultabant omnia truculentae vocis horroribus, inter catenarum sonitus "tene, claude, conprime, abde" ministris officiorum tristium clamitantibus.

24. et quoniam addici post cruciabiles poenas vidimus multos, ut in tenebrosis rebus confusione cuncta miscente, summatim quia nos penitissima gestorum memoria fugit, quae recolere possumus expeditius absolvemus.

25. Primo intro vocatus post interrogatiunculas leves Pergamius, a Palladio, ut dictum est, proditus quaedam inprecationibus praescisse nefariis, sicut erat inpendio eloquentior et in verba periculosa proiectus, inter ambigentes iudices, quid prius quaeri debeat quidve posterius, dicere audacter exorsus, multa hominum milia quasi consciorum sine fine strependo fundebat, modo non ab extremo Atlante magnorum criminum arguendos poscens aliquos exhiberi. quo, ut consarcinante nimis ardua, morte multato, aliisque gregatim post illum occisis, ad ipsius Theodori causam quasi ad Olympici certaminis pulverum pervenitur.

26. eodem die inter conplura alia hoc quoque evenerat triste, quod Salia, thesaurorum paulo ante per Thracias comes, cum de vinculis educitur audiendus, et calceo inserit pedem, quasi ruina incidentis inmensi terroris repente perculsus, animam inter retinentium manus efflavit.

27. Constituto itaque iudicio, et cognitoribus praescripta ostentantibus legum, sed ex voluntate dominantis moderantibus momenta causarum, horror pervaserat universos. totus enim devius ab aequitate dilapsus, iamque eruditior ad laedendum in modum harenariae ferae, si admotus quisquam fabricae diffugisset, ad ultimam rabiem saeviebat.

28. Inducti itaque Patricius et Hilarius ordinemque replicare iussi gestorum, cum inter exordia variarent, fodicatis lateribus, inlato tripede quo utebantur, adacti ad summas angustias aperiunt negotii fidem ab ipsis exordiis replicatam. et prius Hilarius:

29."Construximus", inquit "magnifici iudices, ad cortinae similitudinem Delphicae diris auspiciis de laureis virgulis infaustam hanc mensulam quam videtis, et inprecationibus carminum secretorum choragiisque multis ac diuturnis ritualiter consecratam movimus tandem: movendi autem, quotiens super rebus arcanis consulebatur, erat institutio talis.

30. conlocabatur in medio domus emaculatae odoribus Arabicis undique, lance rotunda pure superposita, ex diversis metallicis materiis fabrefacta. cuius in ambitu rotunditatis extremo elementorum viginti quattuor scriptiles formae incisae perite, diiungebantur spatiis examinate dimensis.

31. ac linteis quidam indumentis amictus, calceatusque itidem linteis soccis, torvlo capiti circumflexo, verbenas felicis arboris gestans, litato conceptis carminibus numine praescitionum auctore, caerimoniali scientia supersistit cortinulae sacerdos pensilem anulum librans, sartum ex Carphathio filo perquam levi, mysticis disciplinis initiatum: qui per intervalla distincta retinentibus singulis litteris incidens saltuatim, heroos efficit versus interrogationibus consonos, ad numeros et modos plene conclusos, quales leguntur Pythici, vel ex oraculis editi Branchidarum.

32. ibi tum quaerentibus nobis, qui praesenti succedet imperio, quoniam omni parte expolitus fore memorabatur, et adsiliens anulus duas perstrinxerat syllabas THEO cum adiectione litterae postremae, exclamavit praesentium quidam, Theodorum praescribente fatali necessitate portendi. nec ultra super negotio est exploratum: satis enim apud nos constabat hunc esse qui poscebatur".

33. Cumque totius rei notitiam ita signate sub oculis iudicum subiecisset, adiecit benivole id Theodorum penitus ignorare. post haec interrogati an ex fide sortium, quas agitabant, ea praescierint quae sustinerent: versus illos notissimos ediderunt clare pronuntiantes capitalem eis hanc operam scrutandi sublimiora cito futuram: nihilo minus tamen ipsi quoque cum cognitoribus principi caedes incendiaque flagitantes furias inminere; quorum tres ponere sufficiet ultimos: ou man nepoinige syn essetai aima kai autois Tisiphone barymenis ephoplissei kakon oiton en pedioisi Mimantos agaiomenoio Areos. quibus lectis, unguibus male mulcati separantur exanimes.

34. postea ut cogitati sceleris officina pateret aperte, honoratorum inducitur globus, vertices ipsos continens rerum. cumque nihil praeter se quisque cernens, ruinam suam inpelleret super alium, permissu quaesitorum coeptans dicere Theodorus, primo in precem venialem prostratus, dein artius respondere conpulsus ostendit se cognita per Euserium, ne ad imperatorem referret, ut conatus est aliquotiens, ab eo prohibitum adserente non adpetitu regni occupandi inlicito, sed ratione quadam indeclinabilis fati id, quod sperabatur ultro venturum.

35. deinde haec eadem Euserio sub cruenta quaestione confesso confutabant Theodorum litterae suae per ambagis obliquas ad Hilarium scriptae, quibus spe iam firma concepta ex vatibus, de re non cunctabatur sed tempus patrandae cupidinis quaeritabat.

36. Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tunc obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus de statu robustae mentis non potuit deturbari.

37. his accessit philosophus Simonides, adulescens ille quidem, verum nostra memoria severissimus. qui cum audisse negotium per Fidustium deferretur, et causam non ex veritate sed ex unius nutu pensari vidisset, didicisse se dixit praedicta, sed conmissa pro firmitate animi tacuisse.

38. Quis omnibus perspicaciter inquisitis, imperator cognitorum consultationi respondens, sub uno proloquio cunctos iubet occidi, et vix sine animorum horrore funestum spectaculum multitudine innumera contuente et onerante questibus caelum - namque singulorum mala omnium esse communia credebantur - ducti universi flebiliter iugulantur praeter Simonidem, quem solum saevus ille sententiae lator, efferatus ob constantiam gravem, iusserat flammis exuri.

39. qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, inmobilis conflagravit, Peregrinum illum imitatus Protea cognomine philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius escenso rogo, quem ipse construxit, flammis absumptus est.

40. et post hunc diebus secutis omnium fere ordinum multitudo, quam nominatim recensere est arduum, in plagas calumniarum coniecta, percussorum dexteras fatigavit, tormentis et plumbo et verberibus ante debilitata, sumptumque est de quibusdam sine spiramento vel mora supplicium, dum quaeritur, an sumi deberet, et ut pecudum ubique trucidatio cernebatur.

41. Deinde congesti innumeri codices et acervi voluminum multi sub conspectu iudicum concremati sunt, ex domibus eruti variis ut inliciti, ad leniendam caesorum invidiam, cum essent plerique liberalium disciplinarum indices variarum et iuris.

42. Neque ita multo post Maximus ille philosophus, vir ingenti nomine doctrinarum, cuius ex uberrimis sermonibus ad scientiam copiosus Iulianus exstitit imperator, oraculi supra dicti versus audisse insimulatus, seque conperisse adsensus, sed reticenda professionis consideratione non effudisse, verum ultro praedixisse consultores ipsos suppliciis poenalibus perituros, Ephesum ad genuinam patriam ductus ibique [capite] truncatus, sensit docente periculo postremo, quaesitoris iniquitatem omnibus esse criminibus graviorem.

43. constrictus etiam Diogenes laqueis impiae falsitatis, vir nobili prosapia editus, ingenio facundia forensi suavitateque praestans, dudum Bithyniae rector, ut opimum patrimonium eius diriperetur, capitali est poena adfectus.

44. ecce autem Alypius quoque ex vicario Brittanniarum, placiditatis homo iucundae post otiosam et repositam vitam - quoniam huc usque iniustitia tetenderat manus - in squalore maximo volutatus, ut veneficii reus citatus est cum Hierocle filio, adulescente indolis bonae, urgente Diogene quodam et vili et solo, omnique laniena excruciato, ut verba placentia principi vel potius accersitori loqueretur: quo, cum poenis non sufficerent membra, vivo exusto, ipse quoque Alypius post multationem bonorum exulare praeceptus, filium miserabiliter ductum ad mortem casu quodam prospero revocatum excepit.


II
1. Per id omne tempus Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando lacrimis universa perfuderat luctuosis.

2. nanetus enim copiam nominandi sine fortunarum distantia quos voluisset ut artibus interdictis inbutos, ita ut ferarum occulta vestigia doctus observare venator, multos intra casses lugubres includebat, quosdam veneficiorum notitia pollutos, alios ut adpetitoribus inminuendae conscios maiestatis.

3. et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, inmittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis poenis addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata: quibus in iudicio recitatis, ubi non lex, non religio, non aequitas veritatem a mendaciis dirimebat, indefensi bonis ablatis, nullo contacti delicto, promiscue iuvenes aliique membris omnibus capti ad supplicia sellis gestatoriis ducebantur.

4. inde factum est per orientales provincias ut omnes metu similium exurerent libraria omnia: tantus universos invaserat terror. namque ut pressius loquar, omnes ea tempestate velut in Cimmeriis tenebris reptabamus, paria convivis Siculi Dionysii pavitantes, qui cum epulis omni tristioribus fame saginarentur, ex summis domorum laqueariis, in quibus discumbebant, setis nexos equinis et occipitiis incumbentes gladios perhorrebant.

5. Tunc et Bassianus procerum genere natus, notarius militans inter primos, quasi praenoscere altiora conatus, licet ipse de qualitate partus uxoris consuluisse firmaret, ambitioso necessitudinum studio, quibus tegebatur, morte ereptus, patrimonio opimo exutus est.

6. Inter fragores tot ruinarum Heliodorus, tartareus ille malorum omnium cum Palladio fabricator, mathematicus, ut memorat vulgus, conloquiis ex aula regia praepigneratus abstrusis, iam funebres aculeos excitabat, omni humanitatis invitamento ad prodenda, quae sciret vel fingeret, lacessitus.

7. nam et sollicitius cibo mundissimo fovebatur, et ad largiendum paelicibus merebat aes conlaticium grave, et incedebat passim ac late os circumferens vultuosum, omnibusque formidatus, ea fiducia sublatior, quod ad lupanar, quo, sicut ipse voluit, liberius servabatur, cubiculariis officiis praepositus, adsidue propalam ventitabat, elogia parentis publici praeferens futura pluribus luctuosa.

8. perque eum ut forensium causarum patronum, quid in primis orationis partibus conlocaret, ut proficere possit facilius et valere, quibusve figurarum commentis splendida loca adtemptare debeat praemonebatur.

9. Et quoniam longum est quod cruciarius ille conflavit, hoc unum edisseram, quam praecipiti confidentia patriciatus columina ipsa pulsavit. qui ex clandestinis, ut dictum est, regiorum confabulationibus inmaniter adrogans, et ipsa vilitate ad facinus omne venalis, egregium illud par consulum Eusebium et Hypatium germanos fratres, Constanti principis quondam adfines, ad cupidinem altioris fortunae erectos et consuluisse et agitasse quaedam super imperio detulit, addens itineri ad mendacium ficte constructo, quod Eusebio, etiam principalia indumenta parata sint.

10. quibus haustis aventer, fremebundus et minax, cui nihil licere debuerat, quia omnia sibi licere etiam iniusta existimabat, inremisse ab extremis regionum intervallis exhibitis omnibus, quos solutus legibus accusator perduci debere profunda securitate mandarat, suscipi quaestionem criminose praecepit.

11. cumque nodosis coartationibus aequitate diu iactata, et nexibili adseveratione perditi nebulonis durante, nullam confessionem exprimere tormenta gravia potuissent, ablegatosque ab omni huius modi, conscientia ipsa viros ostenderet claros, calumniator quidem ita ut antea honorabiliter colebatur, illi vero exilio et pecuniariis adflicti dispendiis, paulo postea, reddita sibi multa, sunt revocati, dignitatibus integris et splendore.

12. Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam iniquum quam ad ardua imperii supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi

13. sed Heliodoro - incertum morbo an quadam excogitata vi - mortuo (nolim dicere: utinam nec ipsa res loqueretur!) funus eius per vespillones elatum pullati praecedere honorati conplures, inter quos et fratres iussi sunt consulares.

14. ibi tunc rectoris imperii caries tota stoliditatis apertius est profanata, qui cum abstinere inconsolabili malo rogaretur, obnixe inflexibilis mansit, ut videretur aures occlusisse ceris quasi scopulos Sirenios transgressurus.

15. superatus tamen precibus destinatis tandem, nudatis capitibus infaustam bustuarii libitinam ad usque sepulcrum incedentes et pedibus, quosdam etiam conplicatis articulis, praeire mandavit. horret nunc reminisci quo iustitio humilitati tot rerum apices visebantur, et praecipue consulares post scipiones et trabeas et fastorum monumenta mundana.

16. inter quos omnes ex adulescentia virtutum pulchritudine commendabilis noster Hypatius praeminebat, vir quieti placidique consilii, honestatem lenium morum velut ad perpendiculum librans, qui et maiorum claritudini gloriae fuit et ipse posteritatem mirandis actibus praefecturae geminae decoravit.

17. Accesserat hoc quoque eodem tempore ad Valentis ceteras laudes, quod cum in aliis ita saeviret infeste, ut poenarum moras aegre ferret finiri cum morte, Pollentianum tribunum malitia quendam exsuperantem, isdem diebus convictum confessumque, quod exsecto vivae mulieris ventre atque intempestivo partu extracto, infernis manibus excitis de permutatione imperii consulere ausus est, familiaritatis contuitu, ordine omni musante abire iussit inlaesum, salutem et invidendas opes et militiae statum integrum retenturum.

18. O praeclara informatio doctrinarum, munere caelesti indulta felicibus, quae vel vitiosas naturas saepe excoluisti! quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum et inplacabilibus iracundiis, nosseque, ut Caesar dictator aiebat, miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque cunctari oportere, nec praecipiti studio, ubi inrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.

19. apud proconsulem Asiae Dolabellam Smyrnaea materfamilias filium proprium et maritum venenis necasse confessa, quod filium ex alio matrimonio ab eis occisum conperisset et conperendinata, cum consilium, ad quod res ex more delata est, anceps, quid inter ultionem et scelus statui debeat, haesitaret, ad Areopagitas missa est Athenienses iudices tristiores, quorum aequitas deorum quoque iurgia dicitur distinxisse. hi causa cognita centesimo post anno cum accusatore mulierem adesse iusserunt, ne aut absolverent veneficam aut ultrix necessitudinum puniretur. ita numquam tardum existimatur, quod est omnium ultimum.

20. Post commissa iniquitatibus variis ante dicta, et inpressas foede corporibus liberis, quae suppervixerant, notas, inconivens Iustitiae oculus arbiter et vindex perpetuus rerum vigilavit adtente. namque caesorum ultimae dirae, perpetuum numen ratione querelarum iustissima commoventes, Bellonae accenderant faces, ut fides oraculi firmaretur, quod nihil inpune praedixerat perpetrari.

21. Dum haec, quae supra digesta sunt, Antiochiae Parthico fragore cessante per intestinas dilatantur aerumnas, coetus furiarum horrificus post inconvolutos multiplices casus ab eadem urbe digressus, cervicibus Asiae totius insedit hoc modo.

22. Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in ne xum germanitatis a Maximino dilectus ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentia reliquit exempla, unde regere Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam.

23. audiens autem Maximinum optimo cuique exitialem, obtrectabat subinde actibus eius ut perniciosis et foedis. sed cum impie peremptorum exsequiis suffragantibus ad praefecturam venisse hominem conperisset inmeritum, exarsit ad agenda sperandaque similia, et histrionis ritu mutata repente persona, studio nocendi concepto incedebat oculis intentis ac rigidis, praefecturam autumans adfore prope diem, si ipse quoque se contaminasset insontium poenis.

24. et quamquam sint multa et varia, quae, ut levius interpretemur, egit asperrime: pauca tamen dici sufficiet, quae sunt nota ac pervulgata, ad aemulationem eorum commissa, quae facta sunt Romae. ratio enim eadem est ubique recte secusve gestorum, etiam si magnitudo sit dissimilis rerum.

25. philosophum quendam Coeranium, haut exilis meriti virum, ea causa tormentorum inmanitate multa occidit, quod ad coniugem suam familiariter scribens, id sermone addiderat Graeco sy de noei kai stephe ten tylen, quod dici proverbialiter solet, ut audiens altius aliquid agendum agnoscat.

26. anum quandam simplicem, intervallatis febribus mederi leni carmine consuetam, occidit ut noxiam, postquam filiam suam ipso conscio curavit accita.

27. in chartis cuiusdam municipis clari scrutari ex negotio iussis, genitura Valentis cuiusdam inventa est, repellensque calumnias is, cuius intererat, cum obiectaretur ei, quam ob rem constellationem principis collegisset, fratrem suum fuisse Valentem, dudumque obisse documentorum plena fide monstrare pollicitus, inexspectato veritatis indicio laniatis lateribus trucidatus est.

28. visus adulescens in balneis admovere marmori manus utriusque digitos alternatim et pectori, septemque vocales litteras numerasse, ad stomachi remedium prodesse id arbitratus: in iudicium tractus, percussus est gladio post tormenta.


III
1. His et mihi vertenti stilum in Gallias confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem. quisquis igitur dicta considerat, perpendat etiam cetera, quae tacentur, veniam daturus ut prudens, si non cuncta conplectimur, quae consiliorum pravitas crimina in maius exaggerando commisit.

2. adulescente enim acerbitate, rationum inimica rectarum, trux suopte ingenio Valentinianus, post eiusdem Maximini adventum, nec meliora monente ullo nec retentante, per asperos actus velut aestu quodam fluctuum ferebatur et procellarum, adeo ut irascentis saepe vox et vultus et incessus mutaretur et color. quam rem indicia varia testantur et certa, e quibus pauca sufficiet poni.

3. Adultus quidam ex his, quos paedagogianos appellant, ad observandam venaticiam praedam Spartanum canem retinere dispositus, ante praedictum tempus absolvit, adsultu eius evadere conantis adpetitus et morsu: ideoque necatus ad exitium fustibus, eadem humatus est die.

4. praepositum fabricae oblato thorace polito faberrime, praemiumque ideo exspectantem, ea re praecepit occidi, quod pondus paulo minus habuit species ferrea quam ille firmarat. Epiroten aliquem ritus Christiani presbyterum.................... item Octavianum ex proconsule ...............offensarum auctore licet tardius redire ad sua permisso.

5. Constantianus strator paucos militares equos ex his ausus mutare, ad quos probandos missus est in Sardiniam, eodem iubente lapidum ictibus oppetit crebris. Athanasius favorabilis tunc auriga, suspectus ei vulgari levitate, ut vivus incendi iuberetur, si quid temptasset huius modi; non multo postea veneficiis usus merebatur, nullaque delata voluptatum artifici venia, ignibus aboleri praeceptus est.

6. Africanus causarum in urbe defensor adsiduus, post administratam provinciam ad regendam aliam adspiravit, cuius suffragatori magistro equitum Theodosio id petenti, subagresti verbo pius respondit imperator: "abi," inquit "comes, et muta ei caput, qui sibi mutari provinciam cupit" et hoc elogio perit homo disertus ad potiora festinans ut multi.

7. Claudium et Sallustium ex Iovianorum numero, ad usque tribunatus dignitates progressos, accusabat quidam vilitate ipsa despectus, quod, cum imperium Procopius adfectasset, aliqua pro eo locuti sunt bona. cumque nihil quaestiones reperirent adsiduae, mandare magistris equitum auditoribus princeps, ut agerent Claudium in exilium et Sallustium pronuntiarent capitis reum, pollicitus, quod eum revocabit ad supplicium raptum ; hocque ita, ut statutum est, observato, nec Sallustius morte exemptus est, nec Claudius, nisi post eiusdem Valentiniani obitum deportationis maestitia liberatus ............................................................ longe recusaverit, cum illi saepissime torquerentur.

8. replicatis igitur quaestionibus dense, et quibusdam vi nimia tormentorum absumptis, ne vestigia quidem ulla delatorum reperta sunt criminum. in hoc negotio protectores, ad exhibendas missi personas de fustibus praeter solitum caesi.

9. Horrescit animus omnia recensere, simulque reformidat, ne ex professo quaesisse videamur in vitia principis, alia commodissimi. illud tamen nec praeteriri est aequum nec sileri, quod cum duas haberet ursas saevas hominum ambestrices, Micam auream et Innocentiam, cultu ita curabat enixo, ut earum caveas prope cubiculum suum locaret, custodesque adderet fidos, visuros sollicite nequo casu ferarum deleretur luctificus calor. Innocentiam denique post multas, quas eius laniatu cadaverum viderat sepulturas, ut bene meritam in silvas abire dimisit innoxiam, exop .........simile sedit .....


IV
1. Et haec quidem morum eius et propositi cruenti sunt documenta verissima. sollertiae vero circa rem publicam usquam digredientis nemo eum vel obtrectator pervicax incusabit, illud contemplans, quod maius pretium operae forsitan regendis verius milite barbaris quam pellendis. et cum dedisset ............................................................. e speculis, siquis hostium se commovisset, desuper visus obruebatur.

2. Agitabatur autem inter multiplices curas id omnium primum et potissimum, ut Macrianum regem auctum inter mutationes crebras sententiarum, iamque in nostros adultis viribus exsurgentem, vi superstitem raperet vel insidiis, ut multo ante Vadomarium Iulianus: et provisis, quae negotium poscebat et tempus, cognitoque transfugarum indiciis, ubi conprehendi nihil operiens poterit ante dictus, tacite, quantum concessit facultas, nequi conserendo officeret ponti, iunxit navibus Rhenum.

3. et antegressus contra Mattiacas aquas primus Severus, qui pedestrem curabat exercitum, perpensa militum paucitate territus stetit timens, ne resistere nequiens inruentium opprimeretur hostilium agminum mole.

4. et quia suspicabatur venalia ducentes mancipia scurras, casu illic repertos, id, quod viderant, excursu celeri nuntiare, cunctos mercibus direptis occidit.

5. adventu itaque plurium copiarum animati iudices, castrisque ad tempus brevissimum fixis, quia nec sarcinale iumentum quisquam nec tabernaculum habuit praeter principem, cui tapetes......suffecerant pro tentorio, parumper ob tenebras morati nocturnas, exiliente procinctu pergebant ulterius, itinerum gnaris ducentibus, frequenti equitatu cum Theodosio rectore praeire disposito, ne quid lateret ..................................................... tempore iaceat, extento strepitu suorum est inpeditus quibus adsidue mandans, ut rapinis et incendiis abstinerent, inpetrare non potuit. ignium enim crepitu dissonisque clamoribus satellites exciti, idque, quod acciderat, suspicati, carpento veloci inpositum regem angusto aditu circumfractis collibus abdiderunt.

6. hac Valentinianus gloria defraudatus nec sua culpa nec ducum sed intemperantia militis, quae dispendiis gravibus saepe rem Romanam adflixit, ad usque quinquagesimum lapidem terris hostilibus inflammatis, redit Treveros maestus.

7. ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans, dum hostium disiecta frangeret timor, in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamanna, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea, quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Brittannos translatum potestate tribuni Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti: Bitheridum vero et Hortarium nationis eiusdem primates item regere milites iussit, e quibus Hortarius proditus relatione Florenti Germaniae ducis contra rem publicam quaedam ad Macrianum scripsisse barbarosque optimates, veritate tormentis expressa, conflagravit flamma poenali.


V
1. Abhinc inter .......................................................................................... proximo haec narratione disseri continua placuit, ne, dum negotiis longe discretis et locis alia subseruntur, cognitio multiplex necessario confundatur.

2. Nubel velut regulus per nationes Mauricas potentissimus vita digrediens, et legitimos et natos e concubinis reliquit filios, e quibus Zammac comiti nomine Romano acceptus, latenter a fratre Firmo peremptus discordias excitavit et bella. eius enim necem ulcisci inpensiore studio properans comes, ad insidiatoris perniciem multa ciebat et formidanda. utque rumores distulerunt adsidui, navabatur opera diligens in palatio, Romani quidem relationes multa et aspera congerentes in Firmum libenter suscipi recitarique principi, in earum favorem concinentibus multis: ea vero, quae contra Firmus salutis tuendae gratia docebat crebro per suos, accepta diutius occultari, Remigio tunc officiorum magistro, adfine amicoque Romani, inter potiores imperatoris necessitates haec velut minima et superflua non nisi oportune legi posse adseverante.

3. Quae cum ad obruendam defensionem suam agitari adverteret Maurus, ultimorum metu iam trepidans, ne amendatis, quae praetendebat, ut perniciosus et contumax condemnatus occideretur, ab imperii dicione descivit et adiumenta ....................................tium ad vastandum .......................................................

4. Quare ne hostis inplacabilis incrementis virium adulescerent, ad abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes ut inpetrabilis ea tempestate prae ceteris nitebant: Domitii Corbulonis et Lusii veterum simillimi, quorum prior sub Nerone, alter Traiano rem regente Romanam pluribus inclaruere fortibus factis.

5. proinde ab Arelate secundis egressus auspiciis, emeatoque mari cum classe, quam ductabat, nullo de se rumore praegresso, defertur ad Sitifensis Mauritaniae litus, quod appellant accolae Igilgitanum. ibique inventum casu Romanum leniter adlocutus, misit ad vigilias ordinandas et praetenturas, parum super his, quae verebatur, increpitum.

6. quo ad Caesariensem digresso Gildonem Firmi fratrem et Maximum misit correpturos Vincentium, qui curans Romani vicem, incivilitatis eius erat particeps et furtorum.

7. recepto itaque tardius milite, quem amplitudo morabatur maris, Sitifim properans, Romanum cum domesticis custodiendum protectoribus conmitti mandavit, agensque in oppido sollicitudine diducebatur ancipiti, multa cum animo versans, qua via quibusve conmentis per exustas caloribus terras pruinis adsuetum duceret militem, vel hostem caperet discursatorem et repentinum insidiisque potius clandestinis quam proeliorum stabilitate confisum.

8. Quod ubi Firmo levi rumore, dein apertis est indiciis cognitum, spectatissimi ducis adventu praestrictus, veniam cum concessione praeteritorum, missis oratoribus poscebat et scriptis, docentibus eum non sponte sua ad id erupisse, quod norat scelestum sed iniquitate grassante licentius, ut monstrare pollicebatur.

9. quibus lectis paceque obsidibus acceptis promissa, duc recensendas legiones, quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt. ibi magnificis verbis atque prudentibus spe cunctorum erecta, reversus Sitifim, concitato indigena milite cum eo, quem ipse perduxerat, aegre perpetiens moras ad procinctus ire ocius festinabat.

10. inter residua autem multa et clara id amorem eius auxerat in inmensum, quod a provincialibus commeatum exercitui prohibuit dari, messes et condita hostium virtutis nostrorum horrea esse, fiducia memorans speciosa.

11. His ita cum laetitia possessorum dispositis, ad Tubusuptum progressus, oppidum Ferrato contiguum monti, legationem secundam Firmi repudiavit, quae obsides, ut ante statutum est, non duxerat secum. unde omnibus pro loco et tempore cautius exploratis, concito gradu Tyndensium gentem et Masinissensium petit levibus armis instructas, quas Mascizel et Dius fratres Firmi ductabant.

12. cum essent hostes iam in contuitu membris omnibus celeres, post missilia hinc inde crebrius iacta committitur certamen asperrimum, interque gemitus mortis et vulnerum audiebantur barbarorum ululabiles fletus captorum et caesorum, pugnaque dirempta plures agri populati sunt et incensi.

13. inter quos clades eminuere fundi Petrensis, excisi radicitus, quem Salmaces dominus, Firmi frater, in modum urbis exstruxit. hoc successu victor elatus mira velocitate Lamfoctense oppidum occupavit, inter gentes positum ante dictas, ubi abunde rei cibariae copiam condi effecit, ut, si pergens interius alimentorum offendisset penuriam, iuberet e propinquo convectari.

14. quae dum ita procedunt, Mascizel reparatis viribus nationum confinium adminicula ductans, conserta manu cum nostris, fusis e parte suorum pluribus, ipse equi pernicitate aegre discrimine mortis exemptus est.

15. Fessus aerumnis gemini proelii Firmus, imoque aestuans corde, nequid ultimae rationis omitteret, Christiani ritus antistites oraturos pacem cum obsidibus misit. qui quoniam suscepti lenius, pollicitique victui congrua militibus, ut praeceptum est, laeta rettulere responsa: praemissis muneribus Maurus ipse fidentius ad Romanum perrexerat ducem, equo insidens apto ad ancipites casus, cumque prope venisset, fulgore signorum et terribili vultu Theodosi praestrictus, iumento desiluit, curvataque cervice humi paene adfixus, temeritatem suam flebiliter incusabat, pacem obsecrando cum venia.

16. susceptusque cum osculo, quoniam id rei publicae conducebat, bonae spei iam plenus, sufficientia praebuit alimenta, et quibusdam propinquis suis ad obsidum vicem relictis abscessit, captivos, ut spoponderat, redditurus, quos primis turbarum exordiis rapuit: biduoque post Icosium oppidum, cuius supra docuimus conditores, militaria signa et coronam sacerdotalem cum ceteris quae interceperat, nihil cunctatus restituit, ut praeceptum est.

17. Exinde cum discursis itineribus magnis Tiposam noster dux introiret, legatis Mazicum, qui se consociaverant Firmo, suppliciter obsecrantibus veniam, animo elato respondit se in eos ut perfidos arma protinus commoturum.

18. quibus minantis periculi metu defixis revertique iussis ad sua, Caesarea mire tendebat urbem opulentam quondam et nobilem, cuius itidem originem in Africae situ digessimus plene, eamque ingressus cum omnem paene incendiis late dispersis vidisset exustam, horridasque canitie silices, primam et secundam legionem ad tempus ibi locari disposuit, ut favillarum egerentes acervos, agitarent ibi praesidium, ne repetito barbarorum impetu vastaretur.

19. Quae cum rumores veri distulissent et crebri, provinciae rectores tribunusque Vincentius e latibulis, quibus sese commiserant, egressi, tandem intrepidi ad ducem ocius pervenerunt. quibus ille gratanter visis atque susceptis, agens etiam apud Caesaream, fide rerum diligentius explorata, conperit Firmum per speciem paventis et supplicis tectiore consilio id moliri ut nihil hostile metuentem exercitum in modum tempestatis subitae conturbaret.

20. quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inventos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi.

21. dumque haec aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris ........................................... producerent vinctos.

22. quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: "quid de istis nefariis" inquit "proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?", secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit.

23. sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam.

24. ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. agebat autem haec Tullianum illud advertens quod ,salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae",

25. Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes volitantia grandinis ritu.

26. et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece veniam, quam dari tempus flagitaverat, inpetrarunt.

27. Suggen eorum ductorem ............................................................................ Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.

28. Progressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.

29. quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis - tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos - amitteret universos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.

30. hocque eventu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter ............ certare necessitate .......... semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos.

31. exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipatam mense Februario venit.

32. ubi diutius agens ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus hostem pugnacem et inpetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus.

33. mittebat tamen adsidue suadendi quosdam peritos ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore, nunc nummis eos ad societatem alliciens veniamque petulantiae interdum promittendo cum .............................. per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.

34. Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.

35. cuius abitu clandestino multitudo dispersa, sine rectore particulatim diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. hisque direptis, et interfectis, qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus, per quas transibat dux consultissimus, adposuit fidei conpertae praefectos.

36. hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis .......................................................

37. Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit ...... ense: verisque nuntiis doctus barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem per indutias licet breves Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.

38. qui concatervatis copiis fremituque minaci sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas isdem opposuit manus.

39. quamquam igitur inmite quiddam barbaricis concrepantibus armis manipuli furentium inminebant, ipsi quoque parmas genibus inlidentes: tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso: cunctisque receptis in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter, ut solebat.

40. Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem resposcendum una cum fratre Mazuca ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit.

41. et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem in rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius adsueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.

42. qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu decessit. caput tamen eius avulsum residuo corpore, cum magno visentium gaudio urbi inlatum est ante dictae.

43. post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis, ut aequitas poscebat, adflixit. ibi Evasium potentem municipem Florumque eius filium et quosdam alios, per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.

44. Exindeque pergens interius, nationem Iubalenam spiritu adgressus ingenti, ubi natum Nubelem patrem didicerat Firmi, repulsus altitudine montium et flexuosis angustiis stetit. et quamlibet facto in hostem impetu, pluribusque peremptis aperuerit viam, formidans tamen sublimia collium ad insidiandum aptissima, ducens suos incolumes revertit ad Audiense castellum: ubi Iesalensium gens fera semet dedit, voluntaria auxilia praestare spondens et commeatus.

45. His et eius modi gloriosis actibus exultans amplissimus ductor, ipsum otii turbatorem petebat valido virium nisu, ideoque prope munimentum nomine Medianum diu consistens, per multas prudentesque sententiarum vias eundem sibi prodi posse sperabat.

46. haecque cogitationibus anxiis altioreque prospiciens cura, rursus ad Isaflenses hostem conperit revertisse: quos nihil moratus, ut antea, agminibus adoritur incitatis. cui rex Igmazen nomine, spectatus per eos tractus opibusque insignis, progressus obviam confidenter: "cuius loci es tu" inquit "vel quid acturus huc venisti? responde." quem Theodosius fundata mente intuens torvum: "comes" ait "Valentiniani sum, orbis terrarum domini, ad opprimendum latronem funereum missus: quem nisi statim reddideris, ut invictus statuit imperator, peribis funditus cum gente, quam regis." quo audito Igmazen post convicia multa, quae congessit in ducem, ira doloreque perculsus abscessit.

47. et secutae principio lucis, utrimque occursurae sibi ad confligendum processerunt acies minacissimae, et barbarorum viginti paene milia in ipsis locata sunt frontibus, occultatis pone terga subsidialibus globis, ut adsurgentes paulatim nostros multitudine clauderent insperata: hisque Iesalenses auxiliares accessere quam plures, quos adiumenta et commeatus nostris docuimus promisisse.

48. contra Romani, quamvis admodum pauci, tamen fortibus animis victoriisque antegressis elati, densatis lateribus, scutisque in testudinis formam cohaerenter aptatis restiterunt gradibus fixis, et a sole orto usque ad diei extimum pugna protenta, paulo ante vesperam visus est Firmus, equo celsiori insidens, sago puniceo porrectius panso milites clamoribus magnis hortari, ut dedant Theodosium oportune, truculentum eum adpellans et dirum et suppliciorum saevum repertorem, si discriminibus eximi vellent, quae perferebant.

49. hae insperatae voces ad dimicandum quosdam acrius incitarunt, alios deserere proelium inlexerunt. proinde ubi noctis advenit quies prima, partibus tenebrarum obvolutis horrore, dux reversus ad Duodiense castellum, militesque recognoscens, eos quos a pugnandi proposito pavor et verba detorserant Firmi, diverso genere poenarum extinxit: alios ademptis dexteris, quosdam vivos conbustos.

50. excubiasque agens cura pervigili, barbarorum aliquos ausos, cum apparere non possent, post occasum lunae castra sua temptare, fudit, vel inruentes audentius capit. digressus exinde passibus citis, Iesalenses ut ambiguae fidei per tramites adortus obliquos, unde parum sperari potuit, ad penuriam vastavit extremam, perque Caesariensis Mauritaniae oppida reversus Sitifim, Castorem et Martinianum rapinarum flagitiorumque Romani participes, ad interitum tortos incendit.

51. Redintegratur post haec cum Isaflensibus bellum, primoque conflictu barbarorum pluribus pulsis et interfectis, rex eorum Igmazen, vincere antehac adsuetus, terrore fluctuans mali praesentis, nihilque commerciis vetitis ad vitam spei sibi restare, si obstinatius egerit, arbitratus, quantum caute fieri potuit et occulte, prorupit ex acie solus, visumque Theodosium suppliciter petit, ut Masillam Mazicum optimatem ad se venire iuberet.

52. per quem, ut rogaverat, missum, clandestinis conloquiis monuit ducem suopte ingenio pertinacem, ut ad praebendam sibi copiam agendi, quae vellet, popularibus suis acriter inmineret, eosque adsiduitate pugnandi mutaret in metum, promptos quidem ad perduellis favorum sed iacturis multiplicibus fessos.

53. paruit Theodosius dictis et crebritate certaminlum Isaflenses ita protrivit, ut isdem labentibus move pecudum, Firmus latenter evaderet, et aviis et diuturnis latebris amendandus, inibi, dum de fuga consultat, tentus ab Igmazene custodiretur.

54. et quoniam obscurius gesta didicerat per Masillam, in extremis rebus unum remedium superesse contemplans, calcare vivendi cupiditatem voluntaria statuit morte: vinoque consulto distentis et crapulentis, silenti nocte oppressis altiore somno custodibus, pervigil ipse inpendentis aerumnae terrore, insonis gradibus relicto cubili, manibus repens et pedibus longius sese discrevit, repertumque funicu]um, quem finiendae vitae paravere casus, de clavo parieti adfixo suspendit, ubi collo inserto animam absque mortis cruciabilibus exhalavit.

55. Quod dolenter ferens Igmazen, ereptamque sibi gloriam gemens, quia non contigerat ad castra Romana vivum ducere perduellem, interposita fide publica per Masillam, ipse camelo necati cadaver inpositum ferens, cum tentoria exercitus adventaret ad Subicarense castellum locata, in iumentum transtulit sarcinale, et Theodosio obtulit exultanti.

56. qui convocatis armatis simul atque plebeiis, interrogatisque an agnoscerent vultum, cum eiusdem esse sine ulla didicisset ambage, ibi paulisper moratus Sitifim triumphanti similis redit, aetatum ordinumque omnium celebrabili favore susceptus.


VI
1. Dum hoc pulvere per Mauritaniam dux ante dictus anhelat et Africam, Quadorum natio motu est excita repentino, parum nunc formidanda, sed inmensum quantum antehac bellatrix et potens, ut indicant properata quondam raptu proclivi, obsessaque ab isdem ac Marcomannis Aquileia Opitergiumque excisum et cruenta conplura perceleri acta procinctu, vix resistente perruptis Alpibus Iuliis principe serio, quem ante docuimus, Marco. et erat, ut barbaris, ratio iusta querelarum.

2. Valentinianus enim studio muniendorum limitum glorioso quidem sed nimio ab ipso principatus initio flagrans, trans flumen Histrum in ipsis Quadorum terris quasi Romano iuri iam vindicatis aedificari praesidiaria castra mandavit: quod accolae ferentes indigne, suique cautiores, legatione tenus interim et susurris arcebant.

3. sed Maximinus in omne avidus nefas et genuinos mitigare nequiens flatus, quibus praefecturae accesserat tumor, increpabat Aequitium per Illyricum eo tempore magistrum armorum ut pervicacem et desidem, nec dum opere, quod maturari dispositum est, consummato: addebatque ut consulens in commune quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.

4. utrumque mox est impetratum. qui promotus profectusque cum venisset ad loca, intempestive turgens ut filius, nullis adfatibus delinitis his, quos numquam temptatae cupiditatis figmenta regionum suarum faciebant extorres, opus paulo ante inchoatum adgreditur, admissa copia rogandi suspensum.

5. denique Gabinium regem, nequid novaretur modeste poscentem, ut adsensurus humanitate simulata cum aliis ad convivium conrogavit, quem digredientem post epulas, hospitalis officii sanctitate nefarie violata, trucidari securum fecit.

6. Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in unum coactae misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt.

7. evenisset profecto tunc inexpiabile scelus, numerandum inter probrosas rei Romanae iacturas - paulo enim afuit, quin filia caperetur Constanti cibum sumens in publica villa, quam appellant Pistrensem, cum duceretur Gratiano nuptura - ni favore propitii nmninis praesens Messalla provinciae rector eam iudiciali carpento inpositam ad Sirmium vicensimo sexto lapide disparatam cursu reduxisset effuso.

8. Hoc casu prospero regia virgine periculo miserae servitutis exempta, cuius nisi potuisset impetrari redemptio captae, magnas inussisset rei publicae clades, latius se cum Sarmatis Quadi pandentes, ad raptus et latrocinia gentes aptissimae, praedas hominum virile et muliebre secus agebant et pecorum, villarum cineribus exustarum caesorumque incolentium exultantes aerumnis, quos necopinantes sine ulla parsimonia deleverunt.

9. per omnia itaque propinqua malorum similium dispersa formidine, praefectus praetorio agens tunc apud Sirmium Probus, nullis bellorum terroribus adsuetus, rerum novarum lugubri visu praestrictus, oculosque vix attollens, haerebat diu, quid capesseret ambigens: et cum paratis velocibus equis noctem proximam destinasset in fugam, monitus tutiore consilio mansit inmobilis.

10. didicerat enim omnes secuturos confestim, qui moenibus claudebantur, tegendos latebris oportunis: quod si contigisset, impropugnata civitas venisset in manus hostiles.

11. proinde parumper lenito pavore, ad arripienda, quae urgebant, acri animo adsurgens, retersit obrutas ruderibus fossas, murorumque maximam partem pacis diuturnitate contemptam et subversam ad usque celsarum turrium minas expediit, studio aedificandi coalitus: hac ratione opere velociter absoluto, quod inpensas aedificandi causa theatri dudum congestas sufficientes ad id, quod efficere maturabat, invenit. atque huic spectato consilio salutare addidit aliud, et sagittariorum cohortem e statione proxima, adfuturam obsidio, si venisset, accivit.

12. His velut obicibus barbari ab oppugnanda urbe depulsi, parum ad has calliditates dimicandi sollertes, sarcinisque inpediti praedarum, ad Aequitii vertuntur indaginem. et cum ad Valeriae spatia longe remota secessisse raptorum didicissent indiciis, illuc properato petierant. gradu frendentes, hacque ex causa iugulo eius intenti, quod per ipsum circumventum regem existimabant insontem.

13. quibus concito cursu ruentibus infestius, obviam legiones motae sunt duae, Pannonica et Moesiaca, valida proeliis manus: quae si conspirasset, abierat procul dubio victrix. sed dum discretim grassatores adoriri festinant, ortis inter se discordiis inpediti de honore certabant et dignitate.

14. quo intellecto Sarmatae sagacissimi, non exspectato certandi signo sollemni, Moesiacam primam incessunt, dumque milites arma tardius per tumultum expediunt, interfectis plurimis aucti fiducia, aciem perrupere Pannonicam, disiectaque agminis mole, geminatis ictibus omnem paene delessent, ni periculo mortis aliquos citum extraxisset effugium.

15. Inter haec fortunae dispendia tristioris dux Moesiae Theodosius iunior, prima etiam tum lanugine iuvenis, princeps postea perspectissimus, Sarmatas Liberos ad discretionem servorum rebellium appellatos, conlimitia nostra ex alio latere invadentes, aliquotiens expulit et adflixit, congressibus densis adtritos, adeoque obsistentes fortissime turbas confluentes oppressit, ut caesorum plurium alites iuste sanguine satiaret et feras.

16. unde residui tumore iam deflagrante metuentes, ne idem dux virtutis, ut apparuit, expeditae, in primo finium aditu incursantes cuneos sterneret aut fugaret, vel insidias per silvarum locaret occulta, post multos perrumpendi conatus subinde temptatos in cassum, abiecta pugnandi fiducia concessionem petivere praeteritorum et veniam, victique ad tempus indultae foederibus pacis nihil egere contrarium, eo maxime timore perculsi quod ad tutelam Illyrici Gallicani militis validum accesserat robur.

17. Dum haec tot ac talia per turbines agitantur adsiduos, Claudio regente urbem aeternam, Tiberis, qui media intersecans moenia, cloacis et fluviis abundantibus multis Tyrreno mari miscetur, effusione imbrium exuberans nimia et supra amnis speciem pansus, omnia paene contexit.

18. et stagnantibus civitatis residuis membris, quae tenduntur in planitiem molliorem, monti soli et quicquid insularum celsius eminebat, a praesenti metu defendebatur: et ne multi inedia contabescerent, undarum magnitudine nusquam progredi permittente, lembis et scaphis copia suggerebatur abunde ciborum at vero ubi tempestas mollivit et flumen retinaculis ruptis redit ad solitum cursum, absterso metu nihil postea molestum exspectabatur.

19. hic ipse praefectus egit admodum quiete, nullam seditionem super querela iusta perpessus, et instauravit vetera plurima. inter quae porticum excitavit ingentem lavacro Agrippae contiguam, Eventus Boni cognominatam ea re, quod huius numinis prope visitur templum.


LIBER XXX

I
1. Inter has turbarum difficultates, quas perfidia ducis rege Quadorum excitavit occiso per scelus, dirum in oriente committitur facinus, Papa Armeniorum rege clandestinis insidiis obtruncato: cuius materiae impio conceptae consilio hanc primordialem fuisse novimus causam.

2. consarcinabant in hunc etiam tum adultum crimina quaedam apud Valentem exaggerentes male sollertes homines, dispendiis saepe communibus pasti. inter quos erat Terentius dux demisse ambulans, semperque submaestus, sed, quoad vixerat, acer dissensionum instinctor.

3. qui adscitis in societatem gentilibus paucis, ob flagitia sua suspensis in metum, scribendo ad comitatum adsidue Cylacis necem replicabat et Artabanis, addens eundem iuvenem ad superbos actus elatum nimis esse in subiectos inmanem.

4. unde quasi futurus particeps suscipiendi tunc pro instantium rerum ratione tractatus, idem Papa regaliter vocatus, et apud Tarsum Ciliciae obsequiorum specie custoditus, cum neque ad imperatoris castra accipi nec urgentis adventus causam scire cunctis reticentibus posset, tandem secretiore indicio conperit, per litteras Romano rectori suadere Terentium, mittere prope diem alterum Armeniae regem, ne odio Papae speque quod revertetur, natio nobis oportuna deficeret ad iura Persarum, eam rapere vi vel metu vel adulatione flagrantium.

5. Quae reputans ille, inpendere sibi praesagiebat exitium grave. et doli iam prudens, neque aliam nisi cito discessu salutis reperiens viam, suadentibus his, quibus fidebat, conglobatis trecentis comitibus secutis eum e patria, cum equis velocissimis, ut in magnis solet dubiisque terroribus, audacter magis quam considerate pleraque diei parte emensa egressus cuneatim properabat intrepidus.

6. cumque eum provinciae moderator, apparitoris, qui portam tuebatur percitus festinato studio, repperisset in suburbanis, ut remaneret enixius obsecrabat, et parum hoc impetrato, mortis aversus est metu.

7. nec minus paulo postea legionem secutam iamque adventantem ipse cum promptissimis retrorsus excurrens, fundensque in modum scintillarum sagittas, sed voluntate errans, ita in fugam conpulit ut cum tribuno milites universi perterrefacti vividius quam venerant remearent ad muros.

8. exin solutus omni formidine, biduo et binoctio exanclatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, et inopia navium voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis, ipse omnium maxime cunctabatur: et remansisset, ni cunctis versantibus varia, id reperire potuisset effugium in necessitatis abrupto tutissimum.

9. lectulos in villis repertos binis utribus suffulserunt, quorum erat abundans prope in agris vinariis copia: quibus singulis proceres insisidentes et regulus ipse, iumenta trahentes, praeruptos undarum occursantium fluctus obliquatis meatibus declinabant: hocque commento tandem ad ulteriorem ripam post extrema discrimina pervenerunt.

10. residui omnes equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti expeditius quam diebus praeteritis incedebant.

11. Hoc nuntiato princeps ante dicti fuga perculsus, quem elaqueatum fidem rupturum existimabat, cum sagittariis mille succinctis et levibus Danielum mittit et Barzimerem revocaturos eum, comitem unum, alterum Scutariorum tribunum.

12. hi locorum gnaritate confisi, quod ille properans ut peregrinus et insuetus, maeandros faciebat et gyros, conpendiosis vallibus eius itinera praevenerunt, et divisis inter se copiis, clausere vias proximas duas, trium milium intervallo distinctas, ut transiturus per utramvis caperetur inprovidus: sed evanuit cogitatum hoc casu.

13. viator quidam ad citeriora festinans cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium squalentem frutectis et sentibus vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano semone solum, quae viderat, docet ac retinetur intactus.

14. moxque metu dissimulato eques mittitur clandestinus ad dextrum itineris latus, diversoria paraturus et cibum, quo paulum progresso, in laevum tractum item talia facturus ire iubetur ocissime, alterum aliorsum nesciens missum.

15. quibus ita utiliter ordinatis, rex ipse cum suis, dumeta per quae venit relegente eo rursus monstranteque hispidam et iumento onusto exiguam callem post terga relictis militibus evolavit, qui captis eius ministris, missis ad mentes observantium praestringendas, quasi venaticiam praedam modo non porrectis brachiis exspectabant. dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus et cum gaudio popularium summo susceptus fide grandi remansit inmobilis, iniuriis, quas pertulerat, omnibus demussatis.

16. Danielus post haec et Barzimeres cum lusi iam iam revertissent, probrosis lacerati conviciis ac si inertes et desides, ut hebetatae primo adpetitu venenatae serpentes, ora exacuere letalia, cum primum potuissent, lapso pro virium copia nocituri.

17. et leniendi causa flagitii sui vel fraudis, quam meliore consilio pertulerunt, apud imperatoris aures rumorum omnium tenacissimas incessebant falsis criminibus Papam, incentiones Circeas in vertendis debilitandisque corporibus miris modis eum callere fingentes: addentesque quod huius modi artibus offusa sibi caligine mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines, si huic inrisioni superfuerit, excitabit.

18. Hinc in illum inexplicabile auctum principis odium, et doli struebantur in dies, ut per vim ei vel clam vita adimeretur: agentique tunc in Armenia Traiano, et rem militarem curanti id secretis committitur scriptis.

19. qui inlecebrosis regem insidiis ambiens, et modo serenae mentis Valentis indices litteras tradens, modo ipse sese eius conviviis ingerens, ad ultimum conposita fraude ad prandium verecundius invitavit: qui nihil adversum metuens venit, concessoque honoratiore discubuit loco.

20. cumque adponerentur exquisitae cuppediae, et aedes amplae nervorum et articulato flatilique sonitu resultarent, iam vino incalescente, ipso convivii domino per simulationem naturalis cuiusdam urgentis egresso, gladium destrictum intentans, torvo lumine ferociens quidam inmittitur barbarus asper ex his, quos scurras appellant, confossurus iuvenem, ne exilire posset etiam tum praepeditum.

21. quo viso regulus forte prominens ultra torvm, expedito dolone adsurgens ut vitam omni ratione defenderet, perforato pectore deformis procubuit victima, ictibus multiplicatis foede concisa.

22. hocque figmento nefarie decepta credulitate, inter epulas, quae reverendae sunt vel in Euxino ponto, hospitali numine contuente peregrinus cruor in ambitiosa lintea conspersus spumante sanie satietati superfuit convivarum, horrore maximo dispersorum. ingemiscat siquis vita digressis est dolor, huius adrogantiam facti Fabricius ille Luscinus, sciens qua animi magnitudine Democharen vel, ut quidam scribunt, Niciam ministrum reppulerit regium, conloquio occultiore pollicitum, quod Pyrrum Italiam tunc bellis saevissimis exurentem veneno poculis necabit infectis, scripseritque ad regem ut ab interiore caveret obsequio. tantum reverentiae locum apud priscam illam iustitiam vel hostilis mensae genialitas obtinebat.

23. verum excusabatur recens inusitatum facinus et pudendum necis exemplo Sertorianae, adulatoribus forsitan ignorantibus quod, ut Demosthenes perpetuum Graeciae decus adfirmat, numquam similitudine aut inpunitate alterius criminis diluitur id quod contra ac liceat arguitur factum.


II
1. Haec per Armeniam notabiliter gesta sunt. Sapor vero post suorum pristinam cladem conperto interitu Papae, quem sociare sibi inpendio conabatur, maerore gravi perculsus augenteque nostri exercitus alacritate formidinem, maiora sibi praeseminans,

2. Arsace legato ad principem misso, perpetuam aerumnarum causam deseri penitus suadebat Armeniam: si id displicuisset, aliud poscens, ut Hiberiae divisione cessante remotisque inde partis Romanae praesidiis, Aspacures solus regnare permitteretur, quem ipse praefecerat genti.

3. ad quae Valens in hanc respondit sententiam nihil derogare se posse placitis ex consensu firmatis, sed ea studio curatiore defendere. glorioso proposito contrariae regis litterae hieme iam extrema perlatae sunt, vana causantis et tumida. adseverabat enim non posse semina radicitus amputari discordiarum, nisi intervenissent conscii pacis foederatae cum Ioviano, quorum aliquos vita didicerat abscessisse.

4. Ingravescente post haec altius cura, imperator eligere consilia quam invenire sufficiens, id conducere rebus existimans, Victorem magistrum equitum et Vrbicium Mesopotamiae ducem ire propere iussit in Persas, responsum absolutum et unius modi perferentes: quod rex iustus et suo contentus, ut iactitabat, sceleste concupiscat Armeniam, ad arbitrium suum vivere cultoribus eius permissis: sed ni Sauromaci praesidia militum inpertita principio sequentis anni, ut dispositum est, inpraepedita reverterint, invitus ea conplebit, quae sponte sua facere supersedit.

5. quae legatio recta quidem et libera, ni deviasset in eo, quod absque mandatis oblatas sibi regiones in eadem Armenia suscepit exiguas. Qua regressa advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.

6. quo suscepto liberaliter et magnifice sed parum impetrato, quod poscebat, remisso, parabantur magna instrumenta bellorum, ut mollita hieme imperatore tribus agminibus perrupturo Persidem, ideoque Scytharum auxilia festina celeritate mercante.

7. Proinde parum adeptus ea, quae spe vana conceperat Sapor, ultraque solitum asperatus, quod ad expeditionem accingi rectorem conpererat nostrum: iram eius conculcans Surenae dedit negotium, ut ea, quae Victor comes susceperat et Vrbicius, armis repeteret, si quisquam repugnaret, et milites Sauromacis praesidio destinati malis adfligerentur extremis.

8. haecque, ut statuerat, maturata confestim nec emendari potuerunt nec vindicari, quia rem Romanam alius circumsteterat metus totius Gothiae, Thracias licentius perrumpentis: quae funera tunc explicari poterunt carptim, si ad ea quoque venerimus.

9. Haec per eoos agitata sunt tractus. quorum inter seriem Africanas clades et legatorum Tripoleos manes inultos etiam tum et errantes sempiternus vindicavit iustitiae vigor, aliquotiens serus sed scrupulosus quaesitor gestorum recte vel secius, hoc modo.

10. Remigius, quem populanti provincias rettulimus comiti favisse Romano, postquam Leo in eius locum magister esse coepit officiorum, a muneribus rei publicae iam quiescens, negotiis se ruralibus dedit prope Mogontiacum in genitalibus locis.

11. quem ibi morantem securius praefectus praetorio Maximinus reversum ad otium spernens, ut solebat dirae luis ritu grassari per omnia, laedere modis quibus poterat adfectabat: utque rimaretur plura, quae latebant, Caesarium antehac eius domesticum, postea notarium principis, raptum, quae Remigius egerit vel quantum acceperit, ut Romani iuvaret actus infandos, per quaestionem cruentam interrogabat. I

2. quibus ille cognitis, cum esset, ut dictum est, in secessu, conscientia malorum urgente, vel rationem formidine superante calumniarum, innodato gutture laquei nexibus interiit.


III
1. Secuto post haec anno, Gratiano adscito in trabeae societatem Aequitio consule, Valentiniano post vastatos aliquos Alamanniae pagos munimentum aedificanti prope Basiliam, quod appellant accolae Robur, offertur praefecti relatio Probi, docentis Illyrici clades.

2. quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinabat, ausos temerare limitem barbaros primo fragore, ut mente conceperat, oppressurus armorum.

3. quia igitur abeunte autumno multa inpediebant et aspera, adnitebantur omnes per regiam optimates, ut ad usque principium veris oratum eum pertinerent et exoratum: primum durata pruinis itinera, ubi nec adultae in pastum herbae reperirentur nec cetera usui congrua, penetrari non posse firmantes: dein vicinorum Galliis regum inmanitatem, maximeque omnium Macriani ut formidati tunc praetendentes, quem constabat inpacatum relictum etiam ipsa urbium moenia temptaturum.

4. haec memorantes addentesque utilia, reduxere eum in meliorem sententiam, statimque, ut conducebat rei communi, prope Mogontiacum blandius rex ante dictus accitur, proclivis ipse quoque ad excipiendum foedus, ut apparebat. et venit inmane quo quantoque flatu distentus ut futurus arbiter superior pacis, dieque praedicto conloquii ad ipsam marginem Rheni caput altius erigens stetit, hinc inde sonitu scutorum intonante gentilium.

5. contra Augustus escensis amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et inmodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus, amicitia media sacramenti fide firmatur.

6. hisque perfectis discessit turbarum rex artifex delenitus, futurus nobis deinceps socius, et dedit postea ad usque vitae tempus extremum constantis in concordiam animi facinorum documentum pulchrorum.

7. periit autem in Francia postea, quam dum internecive vastando perrupit avidius, oppetit Mallobaudis bellicosi regis insidiis circumventus. post foedus tamen sollemni ritu impletum Treveros Valentinianus ad hiberna discessit.


IV
1. Haec per Gallias et latus agebantur arctoum. at in eois partibus alto externorum silentio intestina pernicies augebatur per Valentis amicos et proximos, apud quos honestate utilitas erat antiquior. navabatur enim opera diligens ut homo rigidus, audire cupiens lites, a studio iudicandi revocaretur, metu ne ita ut Iuliani temporibus defensione innocentiae respirante, frangeretur potentium tumor adsumpta licentia latius solitus evagari.

2. ob haec et similia concordi consensu dehortantibus multis, maximeque Modesto praefecto praetorio regiorum arbitrio spadonum exposito, et subagreste ingenium nullis vetustatis lectionibus expolitum coacto vultu fallente, et adserente, quod infra imperiale columen causarum essent minutiae privatarum, ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus, ut monebat, abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores, quae roborabantur in dies iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.

3. Hanc professionem oratorum forensium politikes moriou eidolon, id est civilitatis particulae umbram vel adulationis partem quartam esse definit amplitudo Platonis, Epicurus autem kakotechnian nominans inter artes numerat malas. Tisias suasionis opificem esse memorat adsentiente Leontino Gorgia.

4. quam a veteribus ita determinatam orientalium quorundam versutia ad usque bonorum extulit odium, unde etiam retinaculis temporis praestituti frenatur. ergo absolutis super eius indignitate paucis, quam in illis partibus agens expertus sum, ad coeptorum cursum regrediar institutum.

5. Florebant elegantiae priscae patrociniis tribunalia, cum oratores concitae facundiae, attenti studiis doctrinarum, ingenio fide copiis ornamentisque dicendi pluribus eminebant, ut Demosthenes, quo dicturo concursus audiendi causa ex tota Graecia fieri solitos monumentis Atticis continetur, et Callistratus, quem nobilem illam super Oropo causam [qui locus in Euboea est] perorantem idem Demosthenes Academia cum Platone relicta sectatus est: ut Hyperides et Aeschines et Andocides et Dinarchus et Antiphon ille Rhamnusius, quem ob defensum negotium omnium primum antiquitas prodidit accepisse mercedem.

6. nec minus apud Romanos Rutilii et Galbae et Scauri vita moribus frugalitateque spectati et postea per varias aevi sequentis aetates censorii et consulares multi et triumphales, Crassi et Antonii et cum Philippis Scaevolae aliique numerosi post exercitus prosperrime ductos, post victorias et tropaea civilibus stipendiorum officiis floruerunt, laureasque fori speciosis certaminibus occupantes summis gloriae honoribus fruebantur.

7. post quos excellentissimus omnium Cicero, orationis imperiosae fluminibus saepe depressos aliquos iudiciorum eripiens flammis "non defendi homines sine vituperatione fortasse posse, neglegenter defendi sine scelere non posse" firmabat.

8. At nunc videre est per eoos omnes tractus violenta et rapacissima genera hominum per fora omnia volitantium, et subsidentium divites domus, ut Spartanos canes aut Cretas, vestigia sagacius colligendo ad ipsa cubilia pervenire causarum.

9. In his primus est coetus eorum, qui seminando diversa iurgia per vadimonia mille iactantur, viduarum postes et orborum liminia deterentes, et aut inter discordantes amicos aut propinquantes vel adfines, si simultatum levia senserint receptacula, odia struentes infesta : in quibus aetatis progressu non ut aliorum vitia intepescunt, sed magis magisque roborantur: inter rapinas insatiabiles inopes ad capiendam versutis orationibus iudicum fidem, quorum nomen ex iustitia natum est, sicam ingenii destringentes.

10. horum [obstinatione] libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur fluentia loquendi: quarum artium scaevitate, ut Tullius adseverat, nefas est religionem decipi iudicantis. ait enim "cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur, qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit: qui eloquentia, laudem etiam ferat. mihi quidem hoc plus mali facere videtur, qui oratione, quam qui pretio iudicem corrumpit: quod pecunia corrumpere pudentem nemo potest, dicendo potest".

11. Secundum est genus eorum, qui iuris professi scientiam, quam repugnantium sibi legum abolevere discidia, velut vinculis ori inpositis reticentes, iugi silentio umbrarum sunt similes propriarum. hi velut fata natalicia praemonstrantes aut Sibyllae oraculorum interpretes, vultus gravitate ad habitum conposita tristiorem, ipsum quoque venditant, quod oscitantur.

12. hi ut altius videantur iura callere, Trebatium locuntur et Cascellium et Alfenum et Auruncorum Sicanorumque iam diu leges ignotas, cum Evandri matre abhinc saeculis obrutas multis. et si voluntate matrem tuam finxeris occidisse, multas tibi suffragari absolutionem lectiones reconditas pol]icentur, si te senserint esse nummatum.

13. Tertius eorum est ordo, qui ut in professione turbulenta clarescant, ad expugnandam veritatem ora mercenaria procudentes, per prostitutas frontes vilesque latratus, quo velint, aditus sibi patefaciunt crebros: qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas inresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus inplicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis: cum depravantur, foveae fallaces et caecae: in quas si captus ceciderit quisquam, non nisi per multa exiliet lustra, ad usque ipsas medullas exsuctus.

14. Quartum atque postremum est genus inpudens, pervicax et indoctmn eorum, qui cum inmature a litterariis eruperint ludis, per angulos civitatum discurrunt, mimiambos non causarum remediis congrua commentantes, fores divitum deterendo, cenarum ciborumque aucupantes delicias exquisitas.

15. qui cum semel umbraticis lucris, et inhiandae undique pecuniae sese dediderint, litigare frustra quoslibet innocentes hortantur, et ad defendendam causam admissi, quod raro contingit, suscepti nomen et vim negotii sub ore disceptatoris inter ipsos conflictuum articulos instruuntur, circumlocutionibus indigestis ita scatentes, ut conluvionis taeterrimae audire existimes ululabili clamore Thersiten.

16. cum autem ad inopiam muniendarum venerint allegationum, ad effrenatam deflectunt conviciandi licentiam: quo nomine ob adsidua in personas honorabiles probra diebus dictis aliquotiens sunt damnati, e quibus ita sunt rudes non nulli ut numquam se codices habuisse meminerint.

17. et si in circulo doctorum auctoris veteris inciclerit nomen, piscis aut edulii peregrinum esse vocabulum arbitrantur: si vero advena quisquam inusitatum sibi antea Marcianum verbo tenus quaesierit oratorem, omnes confestim Marcianos appellari se fingunt.

18. nec iam fas ullum prae oculis habent, sed tamquam avaritiae venundati et usucapti, nihil praeter interminatam petendi licentiam norunt. et siquem semel intra retia ceperint, cassibus mille inpedicant, per morborum simulationem vicissim consulto cessantes: utque pervulgati iuris proferatur lectio vana, septem vendibiles introitus praeparant, dilationum examina longissima contexentes.

19. et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa alia secum advocatorum simulacra inducunt. cumque intra cancellorum venerint saepta, et agi coeperint alicuius fortunae vel salus, atque laborari debeat, ut ab insonte gladius vel calamitosa detrimenta pellantur, conrugatis hinc inde frontibus brachiisque histrionico gestu formatis, ut contionaria Gracchi fistula post occipitium desit, consistitur altrinsecus diu: tandemque ex praemeditato conludio per eum, qui est in verba fidentior, suave quoddam principium dicendi exeritur, Cluentianae vel pro Ctesiphonte orationum aemula ornamenta promittens: et in eam conclusionem cunctis finem cupientibus desinit, ut nondum se patroni post speciem litis triennium editam causentur instructos, spatioque prorogati temporis impetrato, quasi cum Antaeo vetere conluctati, perseveranter flagitant pulveris periculosi mercedes.

20. Verum tamen haec cum ita sint, non desunt advocatis incommoda plurima, parum sustinenda recte victuro. namque sellulariis quaestibus inescati, inter se hostiliter dissident et erupta maledicendi ferocia, ut dictum est, multos offendunt: quam tunc effutiunt cum commissarum sibi causarum infirmitatem rationibus validis convallare non possunt.

21. et iu dices patiuntur interdum doctos ex Philistionis aut Aesopi cavillationibus, quam ex Aristidis illius Iusti vel Catonis disciplina productos: qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.

22. ad ultimum id habet causidicina cum ceteris metuendum et grave, quod hoc ingenitum est paene litigantibus cunctis, ut, cum iurgia mille casibus cadant, accidentia secus in potestate esse existiment patronorum, et omnem certaminum exitum isdem soleant adsignare, et non vitiis rerum aut iniquitati aliquotiens disceptantium sed solis defensantibus irascantur. verum unde huc declinavimus revertamur.


V
1. Pubescente iam vere Valentinianus a Treveris motus, per nota itinera gradu celeri contendebat, eique regiones adventanti, quas petebat, legatio Sarmatarum offertur: pedibusque eius prostrata orabat pacifica prece, ut propitius veniret et lenis, nullius diri facinoris participes popularis suos inventurus aut conscios.

2. Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis, ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda. cumque exinde Carnuntum Illyriorum oppidum introisset, desertum quidem nunc et squalens sed ductori exercitus perquam oportunum, ubi fors copiam dedisset aut ratio, e statione proxima reprimebat barbaricos adpetitus.

3. Et quamquam terrori cunctis erat, dum sperabatur ut acer et vehemens mox iudices damnari iussurus, quorum perfidia vel secessione Pannoniarum nudatum est latus: cum illuc venisset, ita intepuit ut neque in Gabinii regis inquireret necem neque inusta rei publicae vulnera, quo sinente vel agente segnius evenissent, accuratius vestigaret: eo videlicet more quo erat severus in gregariis corrigendis, remissior erga maiores fortunas vel verbis asperioribus incessendas.

4. solum tamen incitato petebat odio Probum, numquam, ex quo eum viderat, minari desinens vel mitescens: cuius rei causae nec obscurae fuerunt nec leves. hic praefecturam praetorio non tunc primitus nanctus, eamque multis atque utinam probabilibus modis in longum proferre gestiens, non ut prosapiae suae claritudo monebat, plus adulationi quam verecundiae dedit.

5. contemplatus enim propositum principis, quaerendae undique pecuniae vias absque iustormn iniustorumque discretione scrutantis, errantem non reducebat ad aequitatis tramitem, ut saepe moderatores fecere tranquilli: sed ipse quoque flexibilem sequebatur atque transversum.

6. uncle graves obedientium casus, exitialia provisorum nomina titulorum, iuxta opulentas et tenues enervatas succidere fortunas, argumentis aliis post validioribus aliis, usu laedendi reperiente longaevo. denique tributorum onera vectigaliumque augmenta multiplicata, optimatum quosdam ultimorum metu exagitatos mutare conpulerunt sedes, et flagitantium ministrorum amaritudine quidam expressi, cum non suppeteret quod daretur, erant perpetui carcerum inquilini: e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.

7. haec ita inlecebrosius atque inhumaniňs agi loquebatur quidem pertinax rumor, Valentinianus vero tamquam auribus cera inlitis ignorabat, indifferenter quidem lucrandi vel ex rebus minimis avidus, idque tantum cogitans quod offerebatur, parsurus tamen fortasse Pannoniis, si haec ante ingemiscenda conpendia conperisset, quae nimium sero tali didicit casu.

8. ad provincialium residuorum exemplum etiam Epirotae acturos sibi gratias a praefecto mittere conpulsi legatos, Iphiclem quendam philosophum, spectatum robore pectoris hominem, adegere non sponte propria pergere ad id munus implendum.

9. qui cum imperatorem vidisset, agnitus adventusque sui causam interrogatus, Graece respondit, atque ut philosophus veritatis professor quaerente curatius principe si hi, qui misere, ex animo bene sentiunt de praefecto, "gementes", inquit "et inviti".

10. quo ille verbo tamquam telo perculsus, actus eius ut sagax bestia rimabatur, genuino percunctando sermone, quos noscitabat: ubinam ille esset verbi gratia honore ante suos excellens et nomine, vel ille dives, aut alius ordinis primus. cumque disceret perisse aliquem laqueo, abisse alium trans mare, conscivisse sibi alium mortem, aut plumbo vita erepta extinctum, in inmensum excanduit, urente irarum nutrimenta tunc officiorum magistro Leone - pro nefas - ipso quoque praefecturam, ut e celsiore scopulo caderet, adfectante: quam si adeptus rexisset, prae his, quae erat ausurus, administratio Probi ferebatur in caelum.

11. Agens itaque apud Carnuntum imperator per continuos tres menses aestivos arma parabat et alimenta, siqua fors secundasset, pervasurus oportune Quados, tumultus atrocis auctores; in quo oppido Faustinus, filius sororis Viventii praefecti praetorio, notarius militans, Probo spectante negotium, carnificis manu peremptus est post tormenta, vocatus in crimen, quod asinum occidisse dicebatur ad usum artium secretarum, ut adserebant quidam urgentes, ut autem aiebat ille, ad imbecillitatem firmandam fluentium capillorum.

12. alio quoque in eum perniciose conposito, quod petenti per iocum cuidam Nigrino, ut eum notarium faceret, exclamavit ille hominem ridens "fac me imperatorem, si id volueris impetrare". hocque ludibrio inique interpretato et Faustinus ipse et Nigrinus et alii sunt interfecti.

13. Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites incertique accidentium cum suis caritatibus secesserunt: sed stupore defixos cum in regionibus suis contra quam opinabantur augusta cernerent signa.

14. progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis conbustis redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus adsuetos commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Sabariam poterat, quamvis eo invalidam tempore adsiduisque malis adflictam.

15. unde hoc etiam si magni intererat, paulisper sequestrato, inpigre motus, peragrata fluminis ripa, castrisque praesidio conpetenti munitis atque castellis, Bregitionem pervenit, ibique diu conpositum ad quietem principis fatum sortem denuntiabat ei supremam prodigiis ingerentibus multis.

16. namque diebus ante paucissimis ruinas fortunarum indicantia celsarum, arsere crinita sidera cometarum, quorum originem supra docuimus. ante apud Sirmium repentino fragore nubium fulmen excussum, palatii et curiae partem incendit et fori, et apud Sabariam eodem adhuc constituto, bubo culminibus regii lavacri insidens occentansque funebria, nulla iacientium sagittas et lapides contemplabili dextera cadere potuit, certatim licet ardenti studio petebatur.

17. item cum ab urbe praedicta tenderet ad procinctum, per portam volvit, unde introiit, exire, ut omen colligeret, quod cito remeabit ad Gallias. cumque locus adgestis ruderibus neglectus purgatur, lapsam forem ferratam, quae exitum obseravit, multitudo removere non potuit viribus magnis enisa, et dum frustra tereret diem, coactus per aliam egressus est portam.

18. nocteque, quam lux eruptura eum vita secuta est, ut per quietem solet, videbat coniugem suam absentem sedere passis capillis, amictu squalenti contectam: quam aestimari dabatur Fortunam eius esse cum taetro habitu iam discessuram.

19. progressus deinde matutinus, contractiore vultu substristis cum eum oblatus non susciperet equus, anteriores pedes praeter morem erigens in sublime, innata feritate concitus, ut erat inmanis, dexteram stratoris militis iussit abscidi, quae eum insilientem iumento pulsarat inconsulto: perissetque cruciabiliter innocens iuvenis, ni tribunus stabuli Cerealis dirum nefas cum sui periculo distulisset.


VI
1. Post haec Quadorum venere legati, pacem cum praeteritorum oblitteratione suppliciter obsecrantes, quam ut adipisci sine obstaculo possent, et tirocinium et quaedam utilia rei Romanae pollicebantur.

2. quos quoniam suscipi placuit, et redire indutiis, quae poscebantur, indultis - quippe eos vexari diutius nec ciborum inopia nec alienum tempus anni patiebantur - in consistorium Aequitio suadente sunt intromissi. cumque membris incurvatis starent metu debiles et praestricti, docere iussi, quae ferebant, usitatas illas causationum species iurandi fidem addendo firmabant: nihil ex communi mente procerum gentis delictum adseverantes in nostros, sed per extimos quosdam latrones amnique confines evenisse, quae inciviliter gesta sunt, etiam id quoque addendo, ut sufficiens ad facta purganda firmantes, quod munimentum extrui coeptum nec iuste nec oportune, ad ferociam animos agrestes accendit.

3. ad haec imperator ira vehementi perculsus, et inter exordia respondendi tumidior, increpabat verborum obiurgatorio sonu nationem omnem ut beneficiorum inmemorem et ingratam. paulatimque lenitus et ad molliora propensior, tamquam ictus e caelo vitalique via voceque simul obstructa, suffectus igneo lamine cernebatur; et repente cohibito sanguine, letali sudore perfusus, ne laberetur spectantibus et vilibus, concursu ministrorum vitae secretioris ad conclave ductus est intimum.

4. ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima conrogarant. et quoniam viscerum flagrante conpage laxanda erat necessario vena, nullus inveniri potuit medicus hanc ob causam, quod eos per varia sparserat, curaturos militem pestilentiae morbo temptatum.

5. unus tamen repertus, venam eius iterum saepiusque pungendo, ne guttam quidem cruoris elicere potuit, internis nimietate calorum ambustis, vel, ut quidam existimabant, arefactis ideo membris, quod meatus aliqui, quos haemorrhoidas nunc appellamus, obserati sunt gelidis frigoribus concrustati.

6. sensit inmensa vi quadam urgente morborum, ultimae necessitatis adesse praescripta, dicereque conatus aliqua vel mandare, ut singultus ilia crebrius pulsans, stridorque dentium et brachiorum motus velut caestibus dimicantium indicabat, iam superatus liventibusque maculis interfusus, animam diu conluctatam efflavit, aetatis quinquagesimo anno et quinto, imperii, minus centum dies, secundo et decimo.


VII
1. Replicare nunc est oportunum, ut aliquotiens fecimus, et ab ortu primigenio patris huiusce principis ad usque ipsius obitum actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine vel bonorum, quae potestatis amplitudo monstravit, nudare solita semper animorum interna.

2. Natus apud Cibalas Pannoniae oppidum Gratianus maior ignobili stirpe, cognominatus est a pueritia prima Funa rius ea re, quod nondum adultus venalem circumferens funem, quinque militibus eum rapere studio magno conatis nequaquam cessit: aemulatus Crotoniaten Milonem, cui mala saepe cohaerenter laeva manu retinenti vel dextra, nulla umquam virium fortitudo abstraxit.

3. ob ergo validi corporis robur, et peritiam militum more luctandi notior multis, post dignitatem protectoris atque tribuni comes praefuit rei castrensi per Africam, unde furtorum suspicione contactus digressusque, multo postea pari potestate Brittannum rexit exercitum, tandemque honeste sacramento solutus revertit ad larem, et agens procul a strepitu, multatione bonorum adflictus est a Constantio hoc nomine, quod civili flagrante discordia, hospitio dicebatur suscepisse Magnentium, per agrum suum ad proposita festinantem.

4. Cuius meritis Valentinianus ab ineunte adulescentia commendabilis, contextu suarum quoque suffragante virtutum, indutibus imperatoriae maiestatis apud Nicaeam ornatus, in Augustum collegium fratrem Valentem adscivit, ut germanitate ita concordia sibi iunctissimum, inter probra medium et praecipua, quae loco docebimus conpetenti.

5. igitur Valentinianus post periculorum molestias plures, dum esset privatus, emensas, inperitare exorsus, arces prope flumina sitas et urbes, et Gallias petit Alamannicis patentes excursibus, reviviscentibus erectius cognito principis Iuliani interitu, quem post Constantem solum omnium formidabant.

6. ideo autem etiam Valentinianus merito timebatur, quod auxit et exercitus valido supplemento, et utrubique Rhenum celsioribus castris munivit atque castellis, ne latere usquam hostis ad nostra se proripiens possit.

7. Utque multa praetereamus, quae egit moderatoris auctoritate fundati, quaeque per se vel duces correxit industrios : post Gratianum filium in societatem suae potestatis adsumptum, Vithicabium regem Alamannorum Vadomario genitum, adulescentem in flore primo genarum, nationes ad tumultus cientem et bella, clam, quia non potuit aperte, confodit: et Alamannis congressus prope Solicinium locum, ubi insidiis paene perierat circumventus, ad exitium ultimum delere potuit universos, ni paucos velox effugium tenebris amendasset.

8. Inter haec tamen caute gesta, iam conversos ad metuendam rabiem Saxonas, semper quolibet inexplorato ruentes, delatosque tunc ad terrestres tractus, quorum spoliis paene redierant locupletes, malefido quidem sed utili commento peremit, praeda raptoribus vi fractis excussa.

9. Itidemque Brittannos, catervas superfusorum ostium non ferentes, spe meliorum adsumpta, in libertatem et quietem restituit placidam, nullo paene redire permisso grassatorum ad sua.

10. Efficacia pari Valentinum quoque Pannonium exulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit. Africam deinde malo repentino perturbatam discriminibus magnis exemit, cum voraces militarium fastus ferre nequiens Firmus, ad omnes dissensionum motus perflabiles gentes Mauricas concitasset. Similique fortitudine clades ingemiscendas Illyrici vindicasset, ni morte praeventus reliquisset rem seriam inperfectam.

11. Ac licet opera praestabilium ducum haec, quae rettulimus, consummata sunt: tamen ipsum quoque satis constat ut erat expeditae mentis usuque castrensis negotii diuturno firmatus, egisse conplura : inter quae illud elucere clarius potuit, si Macrianum regem ea tempestate terribilem, vivum capere potuisset, ut industria magna temptarat, postquam eum evasisse Burgundios, quos ipse admoverat Alamannis, maerens didicisset et tristis.


VIII
1. Haec super actibus principis brevi sunt textu percursa: nunc confisi, quod nec metu nec adulandi foeditate constricta posteritas, incorrupta praeteritorum solet esse spectatrix, summatim eius numerabimus vitia, post et bene merita narraturi.

2. adsimulavit non numquam clementiae speciem cum esset in acerbitatem naturae calore propensior, oblitus profecto quod regenti imperium omnia nimia velut praerupti scopuli sunt devitanda.

3. nec enim usquam reperitur miti cohercitione contentus sed aliquotiens quaestiones multiplicari iussisse cruentas, post interrogationes funestas non nullis ad usque discrimina vitae vexatis: et ita erat effusior ad nocendum ut nullum aliquando damnatorum capitis eriperet morte subscriptionis elogio leni, cum id etiam principes interdum fecere saevissimi.

4. atquin potuit exempla multa contueri maiorum et imitari peregrina atque interna humanitatis et pietatis, quas sapientes consanguineas virtutum esse definiunt bonas. e quibus haec sufficiet poni. Artaxerxes Persarum ille rex potentissimus, quem Macrochira membri unius longitudo commemoravit, suppliciorum varietates, quas natio semper exercuit cruda, lenitate genuina castigans, tiaras ad vicem capitum quibusdam noxiis amputabat: et ne secaret aures more regio pro delictis, ex galeris fila pendentia praecidebat: quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut adnitentibus cunctis multos et mirabiles actus impleret Graecis scriptoribus celebratos.

5. Praenestino praetore, qui bello quodam Samnitico properare iussus ad praesidium venerat segnius, ad crimen diluendum exhibito Papinus Cursor ea tempestate dictator securem per lictorem expediri, homineque abiecta purgandi se fiducia stupefacto, visum prope fruticem iussit abscidi: hocque ioci genere castigatum eum absolvit, non ideo contemptus, ut qui bella diuturna per se superavit et gravia, solus ad resistendum aptus Alexandro Magno, si calcasset Italiam, aestimatus.

6. haec forsitan Valentinianus ignorans minimeque reputans adflicti solacia status semper esse lenitudinem principum, poenas per ignes augebat et gladios: quod ultimum in adversis rebus remedium pietas reperitur animorum, ut Isocratis memorat pulchritudo: cuius vox est perpetua docentis, ignosci debere interdum armis superato rectori, quam iustum quid sit ignoranti.

7. unde motum existimo Tullium praeclare pronuntiasse, cum defenderet Oppium "et enim multum posse ad salutem alterius, honori multis; parum potuisse ad exitium, probro nemini umquam fuit".

8. Aviditas plus habendi sine honesti pravique differentia, et indagandi quaestus varios per alienae vitae naufragia exundavit in hoc principe flagrantius adulescens. quam quidam praetendentes imperatorem Aurelianum purgare temptabant, id adfirmando quod, ut ille post Gallienum et lamentabilis rei publicae casus exinanito aerario torrentis ritu ferebatur in divites, ita hic quoque post procinctus Parthici clades magnitudine indigens inpensarum, ut militi supplementa suppeterent et inpendium, crudelitati cupiditatem opes nimias congerendi miscebat: dissimulans scire quod sunt aliqua, quae fieri non oportet, etiam si licet, Themistoclis illius veteris dissimilis, qui cum post pugnam agminaque deleta Persarum licenter obambulans, armillas aureas vidisset humi proiectas et torquem "tolle" inquit "haec" ad comitum quendam prope adstantem versus quia Themistocles non es, quodlibet spernens in duce magnanimo lucrum....

9. huius exempla continentiae similia plurima in Romanis exuberant ducibus : quibus omissis quoniam non sunt perfectae virtutis indicia - nec enim aliena non rapere laudis est - unum ex multis constans innocentiae vulgi veteris specimen ponam. cum proscriptorum locupletes domus diripiendas Romanae plebi Marius dedisset et Cinna, vulgi rudes animi sed humana soliti respectare, alienis laboribus pepercerunt, ut nullus egens reperiretur aut infimus qui de civili luctu fructum contrectare pateretur sibi concessum.

10. Invidia praeter haec ante dictus medullitus urebatur et sciens pleraque vitiorum imitari solere virtutes, memorabat adsidue livorem severitatis rectae potestatis esse [invidiam] sociam. utque sunt dignitatum apices maximi, licere sibi cuncta existimantes, et ad supplicandum contrarios exturbandosque meliores pronius inclinati, bene vestitos oderat et eruditos et opulentos et nobiles: et fortibus detra hebat, ut solus videretur bonis artibus eminere, quo vitio exarsisse principem legimus Hadrianum.

11. Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos et intra sortem humilem amendandos, ad pavores inritos aliquotiens abiectius pallens et, quod nusquam erat, ima mente formidans.

12 quo intellecto magister officiorum Remigius cum eum ex incidentibus ira fervere sentiret, fieri motus quosdam barbaricos inter alia subserebat: hocque ille audito, quia timore mox frangebatur, ut Antoninus Pius erat serenus et clemens.

13. iudices numquam consulto malignos elegit, sed si semel promotos agere didicit inmaniter, Lycurgos invenisse praedicabat et Cassios, columina iustitiae prisca, scribensque hortabatur adsidue ut noxas vel leves acerbius vindicarent.

14. nec adflictis, si fors ingruisset inferior, erat ullum in principis benignitate perfugium, quod semper ut agitato mari iactatis portus patuit exoptatus. finis enim iusti imperii, ut sapientes docent, utilitas obedientium aestimatur et salus.


IX
1. Consentaneum est venire post haec ad eius actus sequendos recte sentientibus et probandos: cum quibus si reliqua temperasset, vixerat ut Traianus et Marcus. in provinciales admodum parcus, tributorum ubique molliens sarcinas ': oppidorum et limitum conditor tempestivus: militaris disciplinae censor eximius, in hoc tantum deerrans quod, cum gregariorum etiam levia puniret errata, potiorum ducum flagitia progredi sinebat in maius, ad querelas in eos motas aliquotiens obsurdescens: unde Brittannici strepitus et Africanae clades et vastitas emersit Illyrici.

2. Omni pudicitiae cultu domi castus et foris, nullo contagio conscientiae violatus obscenae, nihil incestum: hancque ob causam tamquam retinaculis petulantiam frenarat aulae regalis, quod custodire facile potuit, necessitudinibus suis nihil indulgens, quas aut in otio reprimebat aut mediocriter honoravit absque fratre, quem temporis conpulsus angustiis in amplitudinis suae societatem adsumpsit.

3. Scrupulosus in deferendis potestatibus celsis nec imperante eo provinciam nummularius rexit aut administratio venundata, nisi inter initia ut solent occupationis spe vel inpunitatis quaedam scelesta committi.

4. Ad inferenda propulsandaque bella sollertissimus, cautus, aestu Martii pulveris induratus, boni pravique suasor et desuasor admodum prudens, militaris rei ordinum scrutantissimus: scribens decore, venusteque pingens et fingens et novorum inventor armorum: memoria sermoneque incitato quidem sed raro, facundiae proximo vigens, amator munditiarum laetusque non profusis epulis sed excultis.

5. Postremo hoc moderamine principatus inclaruit quod inter religionum diversitates medius stetit nec quemquam inquietavit neque, ut hoc coleretur, imperavit aut illud: nec interdictis minacibus subiectorum cervicem ad id, quod ipse coluit, inclinabat, sed intemeratas reliquit has partes ut repperit.

6. Corpus eius lacertosum et validum, capilli fulgor colorisque nitor, cum oculis caesiis semper obliquum intuentis et torvum, atque pulchritudo staturae liniamentorumque recta conpago maiestatis regiae decus implebat.


X
1. Post conclamata imperatoris suprema corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae, non semper dicatae legitimorum principum fidei velut imperiorum arbitrae, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur: hoc temptandae novitati res adiuvante quod gestorum ignarus etiam tum Gratianus agebat tum apud Treveros, ubi profecturus eum morari disposuerat pater.

2. cum negotium in his esset angustiis et tamquam in eadem navi futuri periculorum, si accidissent, participes, omnes eadem formidarent: sedit summatum consilio, avulso ponte, quem compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandato Merobaudes protinus acciretur.

3. hocque ille ut erat sollertis ingenii, quod evenerat ratus, aut forte doctus ab eo, per quem vocabatur, rupturum concordiae iura Gallicanum militem suspicatus, missam ad se tesseram finxit redeundi cum eo ad observandas Rheni ripas quasi furore barbarico crudescente: utque erat secrete mandatum, Sebastianum principis adhuc ignorantem excessum longius amendavit, quietum quidem virum et placidum sed militari favore sublatum, ideo maxime tunc cavendum.

4. Reverso itaque Merobaude, altiore cura prospectum, expedito consilio Valentinianus puer defuncti filius tum quadrimus, vocaretur in imperium cooptandus, centesimo lapide disparatus degensque cum Iustina matre in villa, quam Murocinctam appellant.

5. hocque concinenti omnium sententia confirmato Cerealis avunculus eius ocius missus eundem puerum lectica inpositum duxit in castra sextoque die post parentis obitum imperator legitime declaratus Augustus nuncupatur more sollemni.

6. et licet cum haec agerentur, Gratianum indigne laturum existimantes absque sui permissu principem alium institutum, postea metus sollicitudine discussa vixere securius, quod ille, ut erat benivolus et peritus, consanguineum pietate nimia dilexit et educavit.


LIBER XXXI

I
1. Interea et Fortunae volucris rota, adversa prosperis semper alternans, Bellonam furiis in societatem adscitis armabat maestosque transtulit ad orientem eventus, quos adventare praesagiorum fides clara monebat et portentorum.

2. post multa enim, quae vates auguresque praedixere veridice, resultabant canes ululantibus lupis, et querulum quoddam nocturnae volucres tinniebant et flebile, et squalidi solis exortus hebetabant matutinos diei candores, et Antiochiae per rixas tumultusque vulgares id in consuetudinem venerat, ut quisquis vim se pati existimaret "vivus ardeat Valens" licentius clamitaret, vocesque praeconum audiebantur adsidue mandantium congeri ligna ad Valentini lavacri succensionem, studio ipsius principis conditi.

3. quae hunc illi inpendere exitum vitae modo non aperte loquendo monstrabant. super his larvale simulacrum Armeniae regis et miserabiles umbrae paulo ante in negotio Theodori caesorum per quietem stridendo carmina quaedam nimium horrenda multos diris terroribus agitabant.

4. vaccula gurgulione consecto exanimis visa est iacens, cuius mors publicorum funerum aerumnas indicabat amplas et pervulgatas. denique cum Chalcedonos subverterentur veteres muri, ut apud Constantinopolim aedificaretur lavacrum, ordine resoluto saxorum in quadrato lapide, qui structura latebat in media, hi Graeci versus incisi reperti sunt, futura plene pandentes:

5. All'hopotan nymphai droserai kata asty choreiei terpomenai strophoontai eustrepheas kat'agyias kai teichos loutroio polystonon essetai alkar, de tote myria phyla polyspereon anthropon Istrou kallirooio poron peraonta syn aichme, kai Skythiken olesei choren kai Mysida gaian, Paionies d'epibanta syn elpisi mainomeneisin autou kai biotoio telos kai deris ephexei.


II
1. Totius autem sementem exitii et cladum originem diversarum, quas Martius furor incendio solito miscendo cuncta concivit, hanc conperimus causam. Hunorum gens monumentis veteribus leviter nota ultra paludes Maeoticas glacialem oceanum accolens, omnem modum feritatis excedit.

2. ubi quoniam ab ipsis nascendi primitiis infantum ferro sulcantur altius genae, ut pilorum vigor tempestivus emergens conrugatis cicatricibus hebetetur, senescunt imberbes absque ulla venustate, spadonibus similes, conpactis omnes firmisque membris et opimis cervicibus, prodigiosae formae et pavendi, ut bipedes existimes bestias vel quales in conmarginandis pontibus effigiati stipites dolantur incompte.

3. in hominum autem figura licet insuavi ita visi sunt asperi, ut neque igni neque saporatis indigeant cibis sed radicibus herbarum agrestium et semicruda cuiusvis pecoris carne vescantur, quam inter femora sua equorumque terga subsertam fotu calefaciunt brevi.

4. aedificiis nullis umquam tecti sed haec velut ab usu communi discreta sepulcra declinant. nec enim apud eos vel arundine fastigatum reperiri tugurium potest. sed vagi montes peragrantes et silvas, pruinas famem sitimque perferre ab incunabulis adsuescunt. peregre tecta nisi adigente maxima necessitate non subeunt: nec enim apud eos securos existimant esse sub tectis...

5. indumentis operiuntur linteis vel ex pellibus silvestrium murum consarcinatis, nec alia illis domestica vestis est, alia forensis. sed semel obsoleti coloris tunica collo inserta non ante deponitur aut mutatur quam diuturna carie in pannulos defluxerit defrustata.

6. galeris incurvis capita tegunt, hirsuta crura coriis muniendis haedinis, eorumque calcei formulis nullis aptati vetant incedere gressibus liberis. qua causa ad pedestres parum adcommodati sunt pugnas, verum equis prope adfixi, duris quidem sed deformibus, et muliebriter isdem non numquam insidentes funguntur muneribus consuetis. ex ipsis quivis in hac natione pernox et perdius emit et vendit, cibumque sumit et potum, et inclinatus cervici angustae iumenti in altum soporem ad usque varietatem effunditur somniorum.

7. et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant. aguntur autem nulla severitate regali sed tumultuario primatum ductu contenti perrumpunt quicquid inciderit.

8. et pugnant non numquam lacessiti sed ineuntes proelia cuneatim variis vocibus sonantibus torvum. utque ad pernicitatem sunt leves et repentini, ita subito de industria dispersi vigescunt, et inconposita acie cum caede vasta discurrunt, nec invadentes vallum nec castra inimica pilantes prae nimia rapiditate cernuntur.

9. eoque omnium acerrimos facile dixeris bellatores, quod procul missilibus telis, acutis ossibus pro spiculorum acumine arte mira coagmentatis, et distantia percursa comminus ferro sine sui respectu confligunt, hostisque, dum mucronum noxias observant, contortis laciniis inligant, ut laqueatis resistentium membris equitandi vel gradiendi adimant facultatem.

10. nemo apud eos arat nec stivam aliquando contingit. omnes enim sine sedibus fixis, absque lare vel lege aut victu stabili dispalantur, semper fugientium similes, cum carpentis, in quibus habitant: ubi coniuges taetra illis vestimenta contexunt et coeunt cmn maritis et pariunt et ad usque pubertatem nutriunt pueros. nullusque apud eos interrogatus respondere, unde oritur, potest, alibi conceptus, natusque procul, et longius educatus.

11. per indutias infidi inconstantes ad omnem auram incidentis spei novae perquam mobiles, totum furori incitatissimo tribuentes. inconsultorum animalium ritu, quid honestum inhonestumve sit penitus ignorantes, flexiloqui et obscuri, nullius religionis vel superstitionis reverentia aliquando districti, auri cupidine inmensa flagrantes, adeo permutabiles et irasci faciles ut eodem aliquotiens die a sociis nullo inritante saepe desciscant, itidemque propitientur nemine leniente.

12. Hoc expeditum indomitumque hominum genus, externa praedandi aviditate flagrans inmani, per rapinas, finitimorum grassatum et caedes ad usque Halanos pervenit, veteres Massagetas, qui unde sint vel quas incolant terras - quoniam huc res prolapsa est - consentaneum est demonstrare, geographica perplexitate monstrata, quae diu multa indagans acute et varia, tandem repperit veritatis interna.....

13. Abundans Hister advenarum magnitudine fluenti Sauromatas praetermeat ad usque amnem Tanaim pertinentes, qui Asiam terminat ab Europa. hoc transito in inmensum extentas Scythiae solitudines Halani inhabitant, ex montium appellatione cognominati, paulatimque nationes conterminas crebritate victoriarum adtritas ad gentilitatem sui vocabuli traxerunt, ut Persae.

14. inter hos Nervi mediterranea incolunt loca, vicini verticibus celsis, quos praeruptos geluque torpentes aquilones adstringunt. post quos Vidini sunt et Geloni perquam feri, qui detractis peremptorum hostium cutibus indumenta sibi, equisque tegmina conficiunt bellatoria. Gelonis Agathyrsi conlimitant, interstincti colore caeruleo corpora simul et crines, et humiles quidem minutis atque raris, nobiles vero latis, fucatis et densioribus notis.

15. post hos Melanchlaenas et Anthropophagos palari accepimus per diversa, humanis corporibus victitantes, quibus ob haec alimenta nefanda desertis finitimi omnes longa petiere terrarum. ideoque plaga omnis orienti aestivo obiecta usque dum venitur ad Seras, inhabitabilis mansit.

16. parte alia prope Amazonum sedes Halani sunt orienti adclines, diffusi per populosas gentes et amplas, Asiaticos vergentes in tractus, quas dilatari ad usque Gangen accepi fluium intersecantem terras Indorum, mareque inundantem australe.

17. Bipertiti per utramque mundi plagam Halani - quorum gentes varias nunc recensere non refert - licet dirempti spatiis longis, per pagos ut Nomades vagantur inmensos, aevi tamen progressu ad unum concessere vocabulum et summatim omnes Halani cognominantur ob mores et modum efferatum vivendi eandemque armaturam.

18. nec enim ulla sunt illisce tuguria aut versandi vomeris cura, sed carne et copia victitant lactis, plaustris supersidentes, quae operimentis curvatis corticum per solitudines conferunt sine fine distentas. cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis, velut carpentis civitates inpositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum exi stimant larem.

19. armenta prae se agentes cum gregibus pascunt, maximeque equini pecoris est eis sollicitior cura. ibi campi semper herbescunt, intersitis pomiferis locis: atque ideo transeuntes quolibet, nec alimentis nec pabulis indigent, quod efficit umectum solum et crebri fluminum praetermeantium cursus.

20. omnis igitur aetas et sexus inbellis circa vehicula ipsa versatur, muniisque distringitur mollibus: iuventus vero equitandi usu a prima pueritia coalescens, incedere pedibus existimat vile, et omnes multiplici disciplina prudentes sunt bellatores. unde etiam Persae, qui sunt originitus Scythae, pugnandi sunt peritissimi.

21. Proceri autem Halani paene sunt omnes et pulchri, crinibus mediocriter flavis, oculorum temperata torvitate terribiles et armorum levitate veloces, Hunisque per omnia suppares verum victu mitiores et cultu, latrocinando et venando ad usque Maeotica stagna et Cimmerium Bosporum, itidemque Armenios discurrentes et Mediam.

22. utque hominibus quietis et placidis otium est voluptabile, ita illos pericula iuvant et bella. iudicatur ibi beatus qui in proelio profuderit animam, senescentes enim et fortuitis mortibus mundo digressos ut degeneres et ignavos conviciis atrocibus insectantur, nec quicquam est quod elatius iactent quam homine quolibet occiso, proque exuviis gloriosis interfectorum avulsis capitibus detractas pelles pro phaleris iumentis accommodant bellatoriis.

23. nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum, quas circumcircant, praesulem verecundius colunt.

24. futura miro praesagiunt modo. nam rectiores virgas vimineas colligentes, easque cum incantamentis quibusdam secretis praestituto tempore discernentes, aperte quid portendatur norunt.

25. servitus quid sit ignorabant, omnes generoso semine procreati, iudicesque etiam nunc eligunt diuturno bellandi usu spectatos. sed ad reliqua textus propositi revertamur.


III
1. Igitur Huni pervasis Halanorum regionibus quos Greuthungis confines Tanaitas consuetudo nominavit, interfectisque multis et spoliatis, reliquos sibi concordandi fide pacta iunxerunt, eisque adiuti confidentius Ermenrichi late patentes et uberes pagos repentino impetu perruperunt, bellicosissimi regis et per multa variaque fortiter facta vicinis nationibus formidati.

2. qui vi subitae procellae perculsus quamvis manere fundatus et stabilis diu conatus est, inpendentium tamen diritatem augente vulgatius fama, magnorum discriminum metum voluntaria morte sedavit.

3. cuius post obitum rex Vithimiris creatus restitit aliquantisper Halanis, Hunis aliis fretus, quos mercede sociaverat partibus suis. verum post multas, quas pertulit clades, animam effudit in proelio, vi superatus armorum. cuius parvi filii Viderichi nomine curam susceptam Alatheus tuebatur et Saphrax, duces exerciti et firmitate pectorum noti, qui cum tempore arto praeventi abiecissent fiduciam repugnandi, cautius discedentes ad amnem Danastium pervenerunt, inter Histrum et Borysthenem per camporum ampla spatia diffluentem.

4. haec ita praeter spem accidisse doctus Athanarichus Theruingorum iudex - in quem, ut ante relatum est, ob auxilia missa Procopio dudum Valens commoverat signa - stare gradu fixo temptabat, surrecturus in vires, si ipse quoque lacesseretur, ut ceteri.

5. castris denique prope Danasti margines ac Greuthungorum vallem longius oportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Lagarimano et optimatibus aliis ad usque vicensimmn lapidem misit, hostium speculaturos adventum, ipse aciem nullo turbante interim struens.

6. verum longe aliter, quam rebatur, evenit. Huni enim, ut sunt in coniectura sagaces, multitudinem esse longius aliquam suspicati, praetermissis quos viderant, in quietem tamquam nullo obstante conpositis, rumpente noctis tenebras luna vado fluminis penetrato, id quod erat potissimum elegerunt, et veriti ne praecursorius index procul agentes absterreat, Athanaricum ipsum ictu petivere veloci.

7. eumque stupentem ad impetum primum, amissis quibusdam suorum, coegerunt ad effugia properare montium praeruptorum. qua rei novitate maioreque venturi pavore constrictus, a superciliis Gerasi fluminis ad usque Danubium Taifalorum terras praestringens, muros altius erigebat: hac lorica diligentia celeri consummata, in tuto locandam securitatem suam existimans et salutem.

8. dumque efficax opera suscitatur, Huni passibus eum citis urgebant et iam oppresserant adventantes, ni gravati praedarum onere destitissent. Fama tamen late serpente per Gothorum reliquas gentes, quod invisitatum antehac hominum genus modo nivium ut turbo montibus celsis, ex abdito sinu coortum adposita quaeque convellit et corrumpit: populi pars maior, quae Athanaricum attenuata necessariorum penuria deserverat, quaeritabat domicilium remotum ab omni notitia barbarorum, diuque deliberans, quas eligeret sedes, cogitavit Thraciae receptaculum gemina ratione sibi conveniens, quod et caespitis est feracissimi et amplitudine fluentorum Histri distinguitur ab arvis, patentibus iam peregrini fulminibus Martis: hoc quoque idem residui velut mente cogitavere communi.


IV
1. Itaque duce Alavivo ripas occupavere Danubii, missisque oratoribus ad Valentem, suscipi se humili prece poscebant, et quiete victuros se pollicentes et daturos, si res flagitasset, auxilia.

2. dum aguntur haec in externis, novos maioresque solitis casus versare gentes arctoas, rumores terribiles diffuderunt: per omne, quicquid ad Pontum a Marcomannis praetenditur et Quadis, multitudinem barbaram abditarum nationum vi subita sedibus pulsam circa flumen Histrum vagari cum caritatibus suis disseminantes.

3. quae res aspernanter a nostris inter initia ipsa accepta est hanc ob causam, quod illis tractibus non nisi peracta aut sopita audiri procul agentibus consueverant bella.

4. verum pubescente iam fide gestorum, cui robur adventus gentilium addiderat legatorum, precibus et obtestatione petentium citra flumen suscipi plebem extorrem: negotium laetitiae fuit potius quam timori, eruditis adulatoribus in maius fortunam principis extollentibus, quod ex ultimis terris tot tirocinia trahens ei nec opinanti offerret ut conlatis in unum suis et alienigenis viribus invictum haberet exercitum, et pro militari supplemento, quod provinciatim annuum pendebatur, thesauris accederet auri cumulus magnus.

5. hacque spe mittuntur diversi, qui cum vehiculis plebem transferant truculentam. et navabatur opera diligens nequi Romanam rem eversurus relinqueretur, l vel quassatus morbo letali. proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim inpositi, atque per amnem longe omnium difficillimum imbriumque crebritate tunc auctum ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam et natare conati, hausti sunt plures.

6. Ita turbido instantium studio orbis Romani pernicies ducebatur. illud sane neque obscurum est neque incertum, infaustos transvehendi barbaram plebem ministros, numerum eius conprehendere calculo saepe temptantes, conquievisse frustratos, "quem qui scire velit" ut eminentissimus memorat vates "Libyci velit aequoris idem discere, quam multae zephyro truduntur harenae." reviviscant tandem memoriae veteres, Medicas acies ductantes ad Graeciam: quae ductum Hellesponti occupanteset discidio quodam fabrili maris, litus montanum pede quaesitum exponunt et turmatim apud Doriscum exercitus recensitos, concordante omni posteritate ut fabulosae sunt lectae.

8. nam postquam innumerae gentium multitudines per provinciascircumfusae, pandentesque se in spatia ampla camporum, regiones omnes et cuncta opplevere montium iuga, fides quoque vetustatis recenti documento firmata est. et primus cum Alavivo suscipitur Fritigernus, quibus et alimenta pro tempore et subigendos agros tribui statuerat imperator.

9. Per id tempus nostri limitis reseratis obicibus atque, ut Aetnaeas favillas armatorum agmina diffundente barbaria, cum difficiles necessitatum articuli correctores rei militaris poscerent aliquos claritudine gestarum rerum notissimos: quasi laevo quodam numine deligente in unum quaesiti potestatibus praefuere castrensibus homines maculosi: quibus Lupicinus antistabat et Maximus, alter per Thracias comes, dux alter exitiosus, ambo aemulae temeritatis.

10. quorum insidiatrix aviditas materia malorum omnium fuit. nam - ut alia omittamus, quae memorati vel certe sinentibus isdem alii perditis rationibus in commeantes peregrinos adhuc innoxios deliquerunt - illud dicetur, quod nec apud sui periculi iudices absolvere ulla poterat venia, triste et inauditum.

11. cum traducti barbari victus inopia vexarentur, turpe commercium duces invisissimi agitarunt, et quantos undique insatiabilitas colligere potuit canes, pro singulis dederunt mancipiis, inter quae et filii ducti sunt optimatum.

12. Per hos dies interea etiam Vithericus Greuthungorum rex cum Alatheo et Saphrace, quorum arbitrio regebatur, itemque Farnobio propinquans Histri marginibus, ut simili susciperetur humanitate obsecravit imperatorem legatis propere missis.

13. quibus, ut communi rei conducere videbatur, repudiatis, et quid capesserent anxiis, Athanarichus paria pertimescens abscessit, memor, Valentem dudum cum foederaretur concordia despexisse, adfirmantem se religione devinctum, ne calcaret solum aliquando Romanum, hacque causatione principem firmare pacem in medio flumine coegisse. quam simultatem veritus ut adhuc durantem, ad Caucalandensem locum altitudine silvarum inaccessum et montium cum suis omnibus declinavit, Sarmatis inde extrusis.


V
1. At vero Theruingi iam dudum transire permissi prope ripas etiam tum vagabantur, duplici inpedimento adstricti, quod ducum dissimulatione perniciosa nec victui congruis sunt adiuti, et tenebantur consulto nefandis nundinandi commerciis.

2. quo intellecto ad perfidiam instantium malorum subsidium vertendi mussabant, et Lupicinus, ne iam deficerent pertimescens, eos admotis militibus adigebat ocius proficisci.

3. Id tempus oportunum nancti Greuthungi cum, alibi militibus occupatis, navigia ultro citroque discurrere solita transgressum eorum prohibentia quiescere perspexissent, ratibus transiere male contextis castraque a Fritigerno locavere longissime.

4. At ille genuina praevidendi sollertia venturos muniens casus ut et imperiis oboediret et regibus validis iungeretur, incendens segnius, Marcianopolim tarde pervenit itineribus lentis. ubi aliud accessit atrocius, quod arsuras in commune exitium faces furiales accendit.

5. Alavivo et Fritigerno ad convivium conrogatis, Lupicinus ab oppidi moenibus barbaram plebem opposito milite procul arcebat, introire ad conparanda victui necessaria, ut dicioni nostrae obnoxiam et concordem, per preces adsidue postulantem, ortisque maioribus iurgiis inter ha bitatores et vetitos ad usque necessitatem pugnandi est ventum. efferatique acrius barbari cum necessitudines hostiliter rapi sentirent, spoliarunt interfectam militum manum.

6. quod accidens idem Lupicinus latenti nuntio doctus dum in nepotali mensa ludicris concrepantibus diu discumbens vino marcebat et somno, futuri coniciens exitum, satellites omnes, qui pro praetorio honoris et tutelae causa duces praestolabantur, occidit.

7. hocque populus, qui muros obsidebat, dolenter accepto ad vindictam detentorum regum, ut opinabatur, paulatim augescens multa minabatur et saeva. utque erat Fritigernus expediti consilii, veritus ne teneretur obsidis vice cum ceteris, exclamavit, graviore pugnandum exitio, ni ipse ad leniendum vulgus sineretur exire cum sociis, quod arbitratum humanitatis specie ductores suos occisos, in tumultum exarsit. hocque impetrato egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.

8. haec ubi fama rumorum nutrix maligna dispersit, urebatur dimicandi studio Theruingorum natio omnis et inter metuenda multa periculorumque praevia maximorum, vexillis de more sublatis auditisque triste sonantibus classicis iam turmae praedatoriae concursabant, pilando villas et incendendo vastisque cladibus quicquid inveniri poterat permiscentes.

9. adversus quos Lupicinus properatione tumultuaria coactis militibus temere magis quam consulte progressus, in nono ab urbe miliario stetit paratus ad decernendum. barbarique hoc contemplato globos inrupere nostromm incauti, et parmas oppositis corporibus inlidendo obvios hastis perforabant et gladiis, furoreque urgente cruento et tribuni et plera que pars armatorum periere signis ereptis praeter ducem infaustum, qui ad id solum intentus, ut confligentibus aliis proriperet ipse semet in fugam, urbem cursu concito petit. post quae hostes armis induti Romanis, nullo vetante per varia grassabantur.

10. Et quoniam ad has partes post multiplices ventum est actus, id lecturos - siqui erunt umquam - obtestamur, nequis a nobis scrupulose gesta vel numerum exigat peremptorum, qui conprehendi nullo genere potuit. sufficiet enim, veritate nullo velata mendacio, ipsas rerum digerere summitates: cum explicandae rerum memoriae ubique debeatur integritas fida.

11. negant antiquitatum ignari tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi. namque si superiores vel recens praeteritae revolvantur aetates, tales tamque tristes rerum motus saepe contigisse monstrabunt.

12. inundarunt Italiam ex abditis oceani partibus Teutones repente cum Cimbris, sed post inflictas rei Romanae clades inmensas, ultimis proeliis per duces amplissimos superati, quid potestas Martia adhibita prudentiae valeat, radicitus extirpati discriminibus didicere supremis.

13. Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores inmensos, post ruinas urbium captarum et direptarum, et pessum + concitas procuratoris interitus partes eorum exiguas reliquisset intactas.

14. verum mox post calamitosa dispendia res in integrum sunt restitutae hac gratia, quod nondum solutioris vitae mollitie sobria vetustas infecta nec ambitiosis mensis nec flagitiosis quaestibus inhiabat, sed unanimanti ardore summi et infimi inter se congruentes ad speciosam pro re publica mortem tamquam ad portum aliquem tranquillum properabant et placidum.

15. Duobus navium milibus perrupto Bosporo et litoribus Propontidis Scythicarum gentium catervae transgressae ediderunt quidem acerbas terra marique strages; sed amissa suorum parte maxima reverterunt.

16. ceciderunt dimicando cum barbaris imperatores Decii pater et filius. obsessae Pamphyliae civitates, insulae populatae conplures, inflammata Macedonia omnis, diu multitudo Thessalonicam circumsedit itidemque Cyzicum. Anchialos capta et tempore eodem Nicopolis, quam indicium victoriae contra Dacos Traianus condidit imperator.

17. post clades acceptas inlatasque multas et saevas excisa est Philippopolis, centum hominum milibus - nisi fingunt annales - intra moenia iugulatis. vagati per Epirum Thessaliamque et omnem Graeciam licentius hostes externi, sed adsumpto in imperium Claudio glorioso ductore et eodem honesta morte praerepto per Aurelianum, acrem virum et severissimum noxarum ultorem, pulsi per longa saecula siluerunt inmobiles, nisi quod postea latrocinales globi vicina cum sui exitio rarius incursabant. verum ea persequar unde deverti.


VI
1. Hoc gestorum textu circumlato nuntiis densis Sueridus et Colias, Gothorum optimates, cum populis suis longe ante suscepti et curare apud Hadrianopolim hiberna dispositi, salutem suam ducentes antiquissimam omnium, otiosis animis accidentia cuncta contuebantur.

2. verum imperatoris litteris repente perlatis, quibus transire iussi sunt in Hellespontum, viaticum cibos biduique dilationem tribui sibi sine tumore poscebant. quod civitatis magistratus ferens indigne - succensebat enim isdem ob rem suam in suburbanis vastatam - imam plebem omnem cum Fabricensibus, quorum illic ampla est multitudo, productam in eorum armavit exitium, iussisque bellicum canere bucinis, ni abirent ocius, ut statutum est, pericula omnibus minabatur extrema.

3. quo malo praeter spem Gothi perculsi et concito quam considerato civium adsultu perterriti steterunt inmobiles, laceratique ad ultimum detestatione atque conviciis et temptati missilium iactibus raris ad defectionem erupere confessam, et caesis plurimis, quos impetus deceperat petulantior, aversisque residuis et telorum varietate confixis, habitu iam Romano cadaveribus spoliatis armati, viso propius Fritigerno iunxerunt semet ut morigeri socii urbemque clausam obsidionalibus aerumnis urgebant. in qua difficultate diutius positi, passim et promiscue ruebant, eminensque aliquorum audacia peribat inulta, multique sagittis et rotatis per fundas lapidibus interibant.

4. tunc Fritigernus frustra cum tot cladibus conluctari homines ignaros obsidendi contemplans, relicta ibi manu sufficiente abire negotio inperfecto suasit, pacem sibi esse cum parietibus memorans, suadensque ut populandas opimas regiones et uberes absque discrimine ullo, vacuas praesidiis etiam tum adorerentur.

5. laudato regis consilio, quem cogitatorum norant fore socium efficacem, per Thraciarum latus omne dispersi caute gradiebantur, dediticiis vel captivis vicos uberes ostendentibus, eos praecipue, ubi alimentorum reperiri satias dicebatur, eo maxime adiumento praeter genuinam erecti fiduciam, quod confluebat ad eos in dies ex eadem gente multitudo, dudum a mercatoribus venundati, adiectis plurimis, quos primo transgressu necati inedia, vino exili vel panis frustis mutavere vilissimis.

6. quibus accessere sequendarum auri venarum periti non pauci, vectigalium perferre posse non sufficientes sarcinas graves, susceptique libenti consensione cunctorum, magno usui idem fuere ignota peragrantibus loca, conditoria frugum occulta et latebras hominum et receptacula secretiora monstrando.

7. nec quicquam nisi inaccessum et devium praeeuntibus isdem mansit intactum. sine distantia enim aetatis vel sexus caedibus incendiorumque magnitudine cuncta flagrabant, abstractisque ab ipso uberum suctu parvulis et necatis raptae sunt matres et viduatae maritis coniuges ante oculos caesis, et puberes adultique pueri per parentum cadavera tracti sunt.

8. senes denique multi, ad satietatem vixisse clamantes, post amissas opes cum speciosis feminis, manibus post terga contortis, defletisque gentilium favillis aedium ducebantur extorres.


VII
1. Haec ex Thraciis magno maerore accepta Valentem principem in sollicitudines varias distraxerunt. et confestim Victore magistro equitum misso ad Persas, ut super Armeniae statu pro captu rerum conponeret inpendentium, ipse Antiochia protinus egressurus, ut Constantinopolim interim peteret, Profuturum praemisit et Traianum, ambo rectores, anhelantes quidem altius sed inbellis.

2. qui cum ad loca venissent, ubi particulatim perque furta magis et latrocinia multitudo minui deberet hostilis, ad id, quod erat perniciosum, intempestive conversi, legiones ab Armenia ductas opposuere vesanum adhuc spirantibus barbaris, opere quidem Martio saepe recte conpertas sed inpares plebi inmensae, quae celsorum iuga montium occuparat et campos.

3. hi numeri nondum experti quid cum desperatione rabies valeret indomita, trusos hostes ultra Haemi montis abscisos scopulos faucibus impegere praeruptis, ubi barbaros locis inclusos, nusquam reperientes exitum diuturna consumeret fames et opperirentur ipsi Frigeridum ducem, cum Pannonicis et transalpinis auxiliis adventantem, quem petitu Valentis Gratianus ire disposuit in procinctum, laturum suppetias his qui ad ultimum vexabantur exitium.

4. post quem Richomeres a, domesticorum tunc comes, imperatu eiusdem Gratiani motus e Galliis, properavit ad Thracias ductans cohortes aliquas nomine tenus, quarum pars pleraque deserverat - ut iactavere quidam - Merobaudis suasu, veriti ne destitutae adminiculis Galliae vastarentur licenter Rheno perrupto.

5. verum articulorum dolore Frigerido praepedito, vel certe, ut obtrectatores finxere malivoli, morbum causante ne ferventibus proeliis interesset, universos regens ex communi sententia Richomeres Profuturo sociatur et Traiano, tendentibus prope oppidum Salices: unde haut longo spatio separatum vulgus inaestimabile barbarorum ad orbis rotundi figuram multitudine digesta plaustrorum tamquam intramuranis cohibitum spatiis, otio fruebatur et ubertate praedarum.

6. Praevia igitur spe meliorum Romani duces, si fors copiam attulisset, ausuri aliquid gloriosum, Gothos, quicquid molirentur sagaciter observabant: id scilicet praestruentes ut, si aliorsum castra movissent, quod fecere creberrime, terga ultimorum adorti plures perfoderent confisi magnamque spoliorum averterent partem.

7. hoc intellecto hostes vel transfugarum indiciis docti, per quos nilul latebat incognitum, in eodem loco diu manserunt: sed oppositi exercitus metu praestricti aliorumque militum, quos adfuere iam sperabant: tessera data gentili, per diversa prope diffusas accivere vastatorias manus, quae iussis optimatum acceptis statim ut incensi malleoli, ad carraginem - quam ita ipsi appellant - aliti velocitate regressae incentivum audendi maiora popularibus addiderunt.

8. nihil post haec inter partes praeter indutias laxatum est breves. reversis enim his, quos necessitas evocarat, plebs omnis intra saeptorum ambitum etiam tum contrusa, inmaniter fremens animisque concita truculentis, experiri postrema discrimina, nec principibus gentis, qui aderant, renuentibus, cruditate festinabat. et quoniam haec sole agebantur extremo noxque adventans ad quietem invitos retinebat et maestos, capto per otium cibo, somni manserunt expertes.

9. contra Romani his cognitis ipsi quoque exsomnes verebantur hostes et male sanos eorum ductores ut rabidas feras: eventum licet ancipitem ut numero satis inferiores, prosperum tamen ob iustiorem sui causam mentibus exspectantes inpavidis.

10. Candente itaque protinus die, signo ad arma capienda ex utraque parte per lituos dato, barbari postquam inter eos ex more iuratum est, tumulosos locos adpetere temptaverunt: quo exinde per proclive rotarum modo obvios impetu convolverent acriore. hocque viso ad suos quisque manipulos properans miles, stabili gradu consistens nec vagabatur nec relictis ordinibus procursabat.

11. ergo ubi utrimque acies cautius incedentes gressu steterunt immobili, torvitate mutua bellatores luminibus se contuebantur obliquis. et Romani quidem voce undique Martia concinentes, a minore solita ad maiorem protolli, quam gentilitate appellant barritum, vires validas erigebant. barbari vero maiorum laudes clamoribus stridebant inconditis, interque varios sermonis dissoni strepitus leviora proelia temptabantur.

12. iamque verrutis et missilibus aliis utrimque semet eminus lacessentes ad conferendas coiere minaciter manus, et scutis in testudinum formam coagmentatis pes cum pede conlatus est. barbarique ut reparabiles semper et celeres, ingentes clavas in nostros conicientes ambustas mucronesque acrius resistentium pectoribus inlidentes, sinistrum cornu perrumpunt: quod inclinatum subsidialis robustissimus globus e propinquo latere fortiter excitus haerente iam morte cervicibus sustentavit.

13. fervente igitur densis caedibus proelio in confertos quisque promptior ruens, ritu grandinis undique volitantibus telis oppetebat et gladiis, et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites lapsorum, timore impeditorum, secando suffragines.

14. et cum omnia caesorum corporibus opplerentur, iacebant inter eos quidam semianimes, spem vitae inaniter usurpando, alii glande fundis excussa vel harundinibus armatis ferro confixi, quorundam capita per medium frontis et verticis mucrone distincta in utrumque humerum magno cum horrore pendebant.

15. et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus adflictabant, nec de rigore genuino quisquam remittebat, dum vires animorum alacritas excitaret. diremit tamen interneciva certamina cedens vespero dies, et cunctis, qua quisque potuit, inconposite discedentibus residui omnes repetunt tentoria tristiores.

16. humatis denique pro locorum et temporis ratione honoratis quibusdam inter defunctos, reliqua peremptorum corpora dirae volucres consumpserunt adsuetae illo tempore cadaveribus pasci, ut indicant nunc usque albentes ossibus campi. constat tamen in numero longe minores Romanos, cum ea copiosa multitudine conluctatos, funerea multa perpessos: non tamen sine deflendis aerumnis exagitasse barbaram plebem.


VIII
1. His casibus proeliorum ita luctuose finitis nostri proximos Marcianopoleos petivere secessus. Gothi intra vehiculorum anfractus sponte sua contrusi numquam exinde per dies septem egredi vel videri sunt ausi, ideoque oportunitatem milites nancti, inmensas alias barbarorum catervas inter Haemimontanas angustias clauserunt aggerum obiectu celsorum, hac spe nimirum ut inter Histrum et solitudines perniciosa hostium multitudo conpacta nullosque reperiens exitus periret inedia, cunctis utilibus ad vivendum in civitates validas conportatis, quarum nullam etiam tum circumsedere conati sunt, haec et similia machinari penitus ignorantes.

2.post quae re petivit Gallias Richomeres ob maiorem proeliorum fremitum, qui sperabatur, inde adminicula perducturus. haec Gratiano quater et Merobaude consulibus agebantur, anno in autumnum vergente.

3. Inter quae Valens audito lugubri bellorum direptionumque eventu Saturninum, equestris exercitus ad tempus cura commissa, suppetias Traiano ferentem misit et Profuturo.

4. forteque isdem diebus per Scythiae regiones et Moesiae omnibus, quae poterant mandi, consumptis, feritate urgente pariter et inopia, barbari erumpere molibus magnis ardebant. hocque saepe temptato cum obruerentur vigore nostrorumper asperitates scruposas valide resistentium, adacti necessitate postrema, Hunorum et Halanorum aliquos ad societatem spe praedarum ingentium adsciverunt.

5. Quo cognito Saturninus - iam enim aderat et praetenturas stationesque disponebat agrarias - paulatim conligens suos, digredi parabat consilio non absurdo: ne subita multituclo uti amnis inpulsu undarum obicibus ruptis emissus, convelleret levi negotio cunctos, suspecta loca acutius observantes.

6. deinde post reseratas angustias abitumque militis tempestivum, incomposite, qua quisque clausorum potuit, nullo vetante turbandis incubuit rebus: et vastabundi omnes per latituclines Thraciae pandebantur impune, ab ipsis tractibus, quos praetermeat Hister, exorsi, ad usque Rhodopen et fretum, quod immensa disterminat maria, rapinis et caedibus sanguineque et incendiis et liberorum corporum corruptelis omnia foedissime permiscentes.

7. tunc erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa: implicatos alios matribus parvulos et puberum audire lamenta puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.

8. post quae adulta virginitas castitasque nuptarum ore abiecto flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte, licet cruciabili, praevenire. inter quae cum beluae ritu traheretur ingenuus paulo ante dives et liber, de te Fortuna ut inclementi querebatur et caeca, quae eum puncto temporis brevi opibus exutum et dulcedine caritatum domoque extorrem, quam concidisse vidit in cinerem et ruinas, aut lacerandum membratim, aut serviturum sub verberibus et tormentis crudo devovisti victori.

9. Barbari tamen velut diffractis caveis bestiae per spatiorum amplitudines fusius incitati, oppidum petivere nomine Dibaltum, ubi tribunum Scutariorum Barzimeren inventum cum suis, Cornutisque et aliis peditum numeris castra ponentem adsiliunt, eruditum pulvere militari rectorem.

10. qui confestim, ut adigebat necessitas instantis exitii, iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis, praerupit cum promptis adcinctis ad proelium: fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discessisset, ni eum equitum adcursus complurium anhelum circumvenisset et fessum. et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.


IX
1. Re in hunc modum peracta, Gothi, quid postea molirentur incerti, quaeritabant Frigeridum, tamquam obicem validun, ubi reperirent, excisuri: et cultiore victu somnoque parumper adsumpto, eum sequebantur ut ferae: docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.

2. et hi quidem ad patrandum propositum discursione rapida maturabant. ille vero regendi conservandique militis non ignarus, id quod cogitatum est suspicatus, vel exploratorum relatione, quos miserat, aperte instructus, per montium celsa silvarumque densitates ad Illyricum redit, erectus prosperitate nimia, quam ei fors obtulit insperata.

3. repedando enim congregatosque in cuneos sensim progrediens, Gothorum optimatem Farnobium cum vastatoris globis vagantem licentius occupavit, ducentemque Taifalos nuper in societatem adhibitos: qui, si dignum est dici, nostris ignotarum gentium terrore dispersis, transiere flumen direpturi vacua defensoribus loca.

4. eorum catervis subito visis certare comminus dux cautissimus parans adortusque nationis utriusque grassatores minantes etiam tum acerba, trucidasset omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, vivosque omnes circa Mutinam Regiumque et Parmam Italica oppida, rura culturos exterminavit.

5. Taifalorum gentem turpem obscenae vitae flagitiis ita accepimus mersam, ut apud eos nefandi concubitus foedere copulentur maribus puberes, aetatis viriditatem in eorum pollutis usibus consumpturi. porro siqui iam adultus aprum exceperit solus vel interemerit ursum immanem, conluvione liberatur incesti.


X
1. Haec autumno vergente in hiemem funesti per Thracias turbines converrebant. quae temporum rabies velut cuncta cientibus Furiis ad regiones quoque longinquas progrediens late serpebat.

2. et iam Lentiensis Alamannicus populus, tractibus Raetiarum confinis, per fallaces discursus violato foedere dudum concepto, conlimitia nostra temptabat, quae clades hinc exitiale primordium sumpsit.

3. ex hac natione quidam inter principis armigeros militans, poscente negotio reversus in larem, ut erat in loquendo effusior, interrogantes multos quid ageretur in palatio, docet arcessitu Valentis patrui Gratianum orientem versus mox signa moturum, ut duplicatis viribus repellantur plagarum terminalium adcolae, ad Romanorum rerum excidium coniurati.

4. quibus avide Lentienses acceptis, ipsi quoque haec quasi vicini cernentes, ut sunt veloces et rapidi, conferti in praedatorios globos, Rhenum gelu pervium pruinis Februario mense . .. tendentes prope cum Petulantibus Celtae, non sine sui iactura adflictos graviter adultis viribus averterunt.

5. verum retrocedere coacti Germani, noscentesque exercitus pleramque partem in Illyricum, ut imperatore mox adfuturo, praegressam, exarsere flagrantius: maioraque conceptantes, pagorum omnium incolis in unum conlectis cum quadraginta armatorum milibus vel septuaginta, ut quidam laudes extollendo principis iactarunt, sublati in superbiam nostra confidentius inruperunt.

6. Quibus Gratianus cum formidine magna compertis, revocatis cohortibus, quas praemiserat in Pannonias, convocatisque aliis, quas in Galliis retinuerat dispositio prudens, Nannieno negotium dedit, virtutis sobriae duci: eique Mallobauden iunxit pari potestate conlegam, domesticorum comitem, regemque Francorum, virum bellicosum et fortem.

7. Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus ideoque cunctandum esse censente Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus, ut consueverat, ire in hostem differendi impatiens angebatur.

8. proinde horrifico adversum fragore terrente, primum apud Argentariam signo per cornicines dato concurri est coeptum, sagittarum verrutorumque missilium pulsibus crebriores hinc indeque sternebantur.

9. sed in ipso proeliorum ardore infinita hostium multitudine milites visa, vitantesque aperta discrimina, per calles consitas arboribus et angustas, ut quisque potuit, dispersi, paulo postea stetere fidentius: et splendore consimili proculque nitore fulgentes armorum, imperatorii adventus iniecere barbaris metum.

10. qui repente versi in terga resistentesque interdum, nequid ultimae rationis omitterent, ita sunt caesi ut ex praedicto numero non plus quam quinque milia, ut aestimabatur, evaderent densitate nemorum tecta, inter complures alios audaces et fortes rege quoque Priario interfecto, exitialium concitore pugnarum.

11. Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas, laevorsus flexo itinere latenter Rheno transito, spe incitatior bona, universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbamm avidam gentem.

12. hocque urgentibus aliis super alios nuntiis cognito, Lentienses aerumnis populi sui ad internecionem paene deleti, et repentino principis adventu defixi, quid capesserent ambigentes, cum neque repugnandi neque agendi aliquid aut moliendi laxamentum possent invenire vel breve, impetu celeri obsessos petiverunt inviis cautibus colles, abruptisque per ambitum rupibus insistentes, rebus caritatibusque suis, quas secum duxerant, omni virium robore propugnabant.

13. qua difficultate perpensa, velut murorum obicibus opponendi per legiones singulas quingenteni leguntur annati, usu prudenter bellandi comperti. qui ea re animorum aucta fiducia quod versari inter antesignanos visebatur acriter princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias praedas, si calcassent editiora, confestim sine certamine ullo rapturi: exorsumque proelium vergente in meridiem die, tenebrae quoque occupavere nocturnae.

14. quippe magno utriusque partis pugnabatur exitio: caedebant cadebantque nostrorum non pauci, simul arma imperatorii comitatus auro colorumque micantia claritudine, iaculatione ponderum densa confringebantur.

15. Et enim diu reputante Gratiano cum optimatibus perniciosum apparebat et inritum contra asperitates aggerum prominentium intempestiva contendere pertinacia, multis - ut in tali negotio - variatis sententiis, otioso milite circumvallari placuit barbaros inedia fatigatos, quia locorum iniquitate defenderetur.

16. verum cum obstinatione simili renitentes Germani peritique regionum petissent alios montes, his, quos ante insederant, altiores: conversus illuc cmn exercitu imperator, eadem qua antea fortitudine semitas ducentes ad ardua quaeritabat.

17. quem l,entienses intentum iugulis suis omni perseverandi studio contemplantes, post deditionem, quam inpetravere supplici prece, oblata - ut praeceptum est - iuventute valida nostris tirociniis permiscenda, ad genitales terras innoxii ire permissi sunt.

18. Hanc victoriam oportunam et fructuosam, quae gentes hebetavit occiduas, sempiterni numinis nutu Gratianus incredibile dictu est quo quantoque cum vigore exerta celeritate aliorsum properans expedivit: praeclarae indolis adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem lectorum progrediens principum, dum etiam tum lanugo genis inserperet speciosa, ni vergens in ludibriosos actus natura, laxantibus proximis semet ad vana studia Caesaris Commodi convertisset, licet hic incruentus.

19. ut enim ille, quia perimere iaculis plurimas feras spectante consueverat populo, et centum leones in amphitheatrali circulo simul emissos telorum vario genere, nullo geminato vulnere contruncavit, ultra hominem exsultavit, ita hic quoque intra saepta, quae appellant vivaria, sagittarum pulsibus crebris dentatas conficiens bestias: incidentia multa parvi ducebat et seria: eo tempore, quo etiam si imperium Marcus regeret Antoninus, aegre sine collegis similibus et magna sobrietate consiliorum lenire luctuosos rei publicae poterat casus.

20. Dispositis igitur, quae pvo temporum captu per Gallias res rationesque poscebant, et punito Scutario proditore, qui festinare principem ad Illyricum barbaris indicarat, Gratianus exinde digressus per castra, quibus Felicis Arboris nomen est per Lauriacum ad opitulandum oppressae parti porrectis itineribus ire tendebat.

21. Isdemque diebus Frigerido multa atque utilia pro securitate communi sollertissime cogitanti munireque properanti Succorum angustias, ne discursatores hostes et leves tamquam exaestuantes vi torrentes per septentrionales provincias fusius vagarentur, successor Maurus nomine mittitur comes, venalis ferociae specie et ad cuncta mobilis et incertus, is est quem praeteritorum textu rettulimus, ambigenti super corona capiti inponenda Iuliano Caesari, dum inter eius armigeros militaret, arroganti confidentia torquem obtulisse collo abstractam.

22. remotusque in ipsa vertigine pereuntium rerum dux cautus et diligens, cum etiam si dudum discessisset in otium, ad procinctum reduci negotiorum magnitudine poscente deberet.


XI
1. His forte diebus Valens tandem excitus Antiochia, longitudine viarum emensa venit Constantinopolim, ubi moratus paucissimos dies seditioneque popularium levi pulsatus, Sebastiano paulo ante ab Italia, ut petierat, misso, vigilantiae notae ductori pedestris exercitus cura commissa, quem regebat antea Traianus: ipse ad Melanthiada villam Caesarianam profectus, militem stipendio fovebat et alimentis et blanda crebritate sermonum.

2. unde cum itinere edicto per tesseram Nicen venisset, quae statio ita cognominatur: relatione speculatorum didicit refertos opima barbaros praeda a Rhodopeis tractibus prope Hadrianopolim revertisse: qui motu imperatoris cum abundanti milite cognito, popularibus iungere festinant, circa Beroeam et Nicopolim agentibus praesidiis fixis: atque ilico ut oblatae occasionis maturitas postulabat, cum trecentenis militibus per singulos numeros lectis Sebastianus properare dispositus est, conducens rebus publicis aliquid, ut promittebat, acturus.

3. qui itineribus celeratis conspectus prope Hadrianopolim, obseratis vi portis iuxta adire prohibebatur: veritis defensoribus ne captus ab hoste veniret et subornatus atque contingeret aliquid in civitatis perniciem, quale per Actum acciderat comitem, quo per fraudem Magnentiacis militibus capto claustra patefacta sunt Alpium Iuliarum.

4. agnitus tamen licet sero Sebastianus et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos paulisper opertus aggeribus et frutectis obscura nocte suspensis passibus inconpositos adgressus est, adeoque prostravit ut praeter paucos, quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.

5. qua causa percitus Fritigernus et extimescens, ne dux, ut saepe audierat, impetrabilis dispersos licenter suorum globos raptuique intentos consumeret, inprovisos adoriens : revocatis omnibus prope Cabylen oppidum cito discessit, ut agentes in regionibus patulis nec inedia nec occultis vexarentur insidiis.

6. Dum haec aguntur in Thraciis, Gratianus docto litteris patruo, qua industria superaverit Alamanos, pedestri itinere, praemissis inpedimentis et sarcinis, ipse cum expeditiore militum manu permeato Danubio, delatus Bononiam, Sirmium introiit, et quadriduum ibi moratus per idem flumen ad Martis castra descendit, febribus intervallatis adflictus: in quo tractu Halanorum impetu repentino temptatus amisit sequentium paucos.


XII
1. Isdemque diebus exagitatus ratione gemina Valens, quod Lentienses conpererat superatos, quodque Sebastianus subinde scribens facta dictis exaggerabat, e Melanthiade signa commovit, aequiperare facinore quodam egregio adulescentem properans filium fratris, cuius virtutibus urebatur: ducebatque multiplices copias nec contemnendas nec segnes, quippe etiam veteranos isdem iunxerat plurimos, inter quos et honoratiores alii et Traianus recinctus est, paulo ante magister armorum.

2. et quoniam exploratione sollicita cognitum est cogitare hostes fortibus praesidiis itinera claudere, per quae commeatus necessarii portabantur, occursum est huic conatui conpetenter, ad retinendas oportunitates angustiarum, quae prope erant, peditibus sagittariis et equitum turma citius missa.

3. triduoque proximo cum barbari gradu incederent leni et metuentes eruptionem per devia, quindecim milibus passuum a civitate discreti stationem peterent Nicen - incertum quo errore - procursatoribus omnem illam multitudinis partem, quam viderant, in numero decem milium esse firmantibus, imperator procaci quodam calore perculsus isdem occurrere festinabat.

4. proinde agmine quadrato incedens prope suburbanum Hadrianopoleos venit, ubi vallo sudibus fossaque firmato, Gratianum inpatienter operiens, Richomerem comitem domesticorum suscepit ab eodem imperatore praemissum cum litteris, ipsum quoque venturum mox indicantibus.

5. quarum textu oratus ut praestolaretur paulisper periculorum participem, neve abruptis discriminibus temere semet committeret solum, adhibitis in consilium potestatibus variis, quid facto opus esset deliberabat.

6. et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent, Victor nomine magister equitum, Sarmata sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis imperii socium exspeetari eensebat, ut incrementis exercitus Gallicani adscitis opprimeretur levius tumor barbaricus flammans.

7. vicit tamen funesta principis destinatio et adulabilis quorundam sententia regiorum, qui, ne paene iam partae victoriae - ut opinabantur - consors fieret Gratianus, properari cursu celeri suadebant.

8. Et dum neeessaria parabantur ad decernendum, Christiani ritus presbyter, ut ipsi appellant, missus a Fritigerno legatus cum aliis humilibus venit ad principis castra, susceptusque leniter eiusdem ductoris obtulit scripta petentis propalam ut sibi suisque, quos extorres patriis laribus rapidi ferarum gentium exegere discursus, habitanda Thracia sola eum pecore omni concederentur et frugibus: hoc impetrato spondentis perpetuam pacem.

9. praeter haec idem Christianus ut eonscius arcanorum et fidus, secretas alias eiusdem regis obtulit litteras, qui astu et ludificandi varietate nimium sollers docebat Valentem quasi mox amicus futurus et socius, aliter se popularium saevitiam mollire non posse vel ad condiciones rei Romanae profuturas allicere, nisi subinde armatum isdem iuxta monstraret exercitum et timore imperatorii nominis intentato eos a pernicioso pugnandi revocaret ardore. et legati quidem ut ambigui frustra habiti discesserunt.

10. Exoriente vero aurora diei, quem quintum Iduum Augustarum numerus ostendit annalis, signa praepropere commoventur, inpedimentis et sarcinis prope Hadrianopoleos muros cum legionum tutela congrua conlocatis. thesauri enim et principalis fortunae insignia cetera cum praefecto et consistorianis ambitu moenium tenebantur.

11. decursis itaque viarum spatiis confragosis cum in medium torridus procederet dies, octava tandem hora hostium carpenta cernuntur, quae ad speciem rotunditatis detornata digestaque exploratorum relatione adfirmabantur. atque, ut mos est, ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem struxere: et anteposito dextro cornu equitum primo, peditatus pars maxima subsidebat.

12. cornu autem equitum laevum disiectis adhuc per itinera plurimis summa difficultate conductum properabat passibus citis. dumque idem cornu nullo etiam tum interturbante extenditur, horrendo fragore sibilantibus armis pulsuque minaci scutorum territi barbari, quoniam pars eorum cum Alatheo et Saphrace procul agens et accita nondum venerat, oraturos pacem misere legatos.

13. eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti: illi de industria cunctabantur ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos adfore iam sperabant: et miles fervore calefactus aestivo, siccis faucibus commarceret relucente amplitudine camporum incendiis, quos lignis nutrimentisque aridis subditis, ut hoc fieret, idem hostes urebant. cui malo aliud quoque accedebat exitiale quod homines et iumenta cruciabat inedia gravis.

14. Inter quae Fritigernus callidus futuri coniector, Martemque pertimescens ancipitem, velut caduceatorem unum e plebe suo misit arbitrio, impetens nobiles quosdam et electos ad se prope diem obsides mitti, inpavidus ipse minas militares laturus et necessaria.

15. laudato probatoque formidati ducis proposito, tribunus Aequitius, cui tunc erat cura palatii credita, Valentis propinquus, adsentientibus cunctis ire pignoris loco mature disponitur. quo renitente, quia semel captus ab hostibus lapsusque a Dibalto, verebatur eorum inrationabiles motus, Richomeres se sponte obtulit propria, ireque promiserat libens, pulcrum hoc quoque facinus et viro convenire existimans forti: iamque pergebat indicia dignitatis et natalium ....

16. eo ad vallum hostile tendente sagittarii et scutarii, quos Bacurius Hiberus quidam tunc regebat et Cassio, avidius impetu calenti progressi iamque adversis conexi, ut inmature proruperant, ita inerti discessu primordia belli foedarunt.

17. hocque inpedimento conatus intempestivi et Richomeris alacritas fracta est, nusquam ire permissi, et equitatus Gothorum cum Alatheo reversus et Saphrace, Halanorum manu permixta, ut fulmen prope montes celsos excussus, quoscumque adcursu veloci invenire comminus potuit, incitata caede turbavit.


XIII
1. Cumque arma ex latere omni concuterentur et tela, lituosque Bellona luctuosos in clades Romanas solito inmanius furens, cedentes nostri multis interclamantibus restiterunt et proelium flammarum ritu adcrescens terrebat militum animos, confixis quibusdam rotatis ictibus iaculorum et sagittarum.

2. deinde conlisae in modum rostratarum navium acies trudentesque se vicissim, undarum specie motibus sunt reciprocis iactitatae. Et quia sinistrum cornu ad usque plaustra ipsa accessit, ultra., siqui tulissent suppetias, processurum: a reliquo equitatu desertum, multitudine hostili urgente sicut ruina aggeris magni oppressum atque deiectum est: steterunt inprotecti pedites, ita concatervatis manipulis ut vix mucronem exerere aut ma,nus reducere quisquam posset. nec iam obiectu pulveris caelum patere potuit ad prospectum, clamoribus resultans horrificis. qua causa tela undique mortem vibrantia destinata cadebant et noxia, quod nec provideri poterant nec caveri.

3. verum ubi effusi inmensis agminibus barbari iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat: nostri quoque ultimo cadendi contemptu occursantes receptis gladiis obtruncabant, et mutuis securium ictibus galeae perfringebantur atque loricae.

4. videreque licebat celsum ferocia barbarum, genis stridore constrictis, succiso poplite aut abscisa ferro dextera vel confosso latere inter ipsa quoque mortis confinia minaciter circumferentem oculos truces: ruinaque confligentium mutua humo corporibus stratis campi peremptis impleti sunt, et morientium gemitus profundisque vulneribus transfixorum cum timore audiebantur ingenti.

5. in hoc tanto tamque confusae rei tumultu exhausti labore et periculis pedites cum deinceps neque vires illis neque mentes suppeterent ad consilium, diffractis hastarum plerisque conlisione adsidua, gladiis contenti destrictis in confertas hostium turmas mergebant se, salutis inmemores, circumspectantes ademptum esse omne evadendi suffugium.

6. et quia humus rivis operta sanguineis gressus labiles evertebat, conabantur modis omnibus vitam inpendere non inultam: adeo magno animorum robore oppositi incumbentibus, ut etiam telis quidam propriis interirent. atra denique cruoris facie omnia conturbante et, quocumque se inflexerant oculi, acervis caesorum adgestis, exanimata cadavera sine parsimonia calcabantur.

7. solque sublimior decurso Leone ad domicilium caelestis Virginis transiens, Romanos magis attenuatis inedia sitique confectos etiam armorum gravantibus sarcinis exurebat. ad ultimum incumbente barbarorum pondere acies inclinatae nostrorum, quod solum postremis malis habuere subsidium, incondite qua quisque poterat, vertuntur in pedes.

8. Dumque omnes dispersi per ignotos tramites cedunt, imperator diris pavoribus circumsaeptus paulatimque insiliens funerum moles, ad Lancearios confugit et Mattiarios: qui, dum multitudo tolerabatur hostilis, fixis corporibus steterant inconcussi. eoque viso Traianus exclamat spem omnem absumptam, ni desertus ab armigeris princeps saltim adventicio tegeretur auxilio.

9. hocque audito Victor nomine comes Batavos in subsidiis locatos haut procul ad imperatoris praesidium raptim cogere properans cum invenire neminem posset, gradiens retro discessit, parique modo Richomeres periculo semet exemit et Saturninus.

10. Sequebantur itaque furore ex oculis lucente barbari nostros, iam linquente venarum calore torpentes : quorum aliqui percussoribus cadebant incertis, non nulli ponderibus solis urgentium obruti ictuque suorum aliqui trucidati: nec enim saepe renitentibus cedebatur aut parcebat cedentibus quisquam.

11. super his obstruebant itinera iacentes multi semineces, cruciatus vulnerum conquerentes: cum quibus aggeres quoque equorum constrati cadaveribus campos implerunt. diremit haec numquam pensabilia damna, quae magno rebus stetere Romanis, nullo splendore lunari nox fulgens.

12. Primaque caligine tenebrarum inter gregarios imperator, ut opinari dabatur - neque enim vidisse se quisquam vel praesto fuisse adseveravit - sagitta perniciose saucius ruit, spirituque mox consumpto decessit nec postea repertus est usquam. hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.

13. simili clade Caesarem accepimus Decium dimicantem cum barbaris acriter, equi lapsu prostratum, quem ferventem retinere non valuit, abiectumque in paludem nec emergere potuisse nec inveniri.

14. alii dicunt Valentem animam non exhalasse confestim sed cum candidatis et spadonibus paucis prope ad agrestem casam relatum secunda contignatione fabre munitam, dum fovetur manibus imperitis, circumsessum ab hostibus, qui esset ignorantibus, dedecore captivitatis exemptum.

15. cum enim oppessulatas ianuas perrumpere conati, qui secuti sunt, a parte pensili domus sagittis incesserentur, ne per moras inexpedibiles populandi ammitterent copiam, congestis stipulae fascibus et lignorum, flammaque supposita, aedificium cum hominibus torruerunt.

16. unde quidam de candidatis per fenestram lapsus captusque a barbaris prodidit factum et eos maerore adflixit, magna gloria defraudatos, quod Romanae rei rectorem non cepere superstitem. is ipse iuvenis occulte postea reversus ad nostros haec ita accidisse narravit.

17. pari clade recuperatis Hispaniis Scipionum alterum cremata turri, in quam confugerat, absumptum incendio hostili conperimus. illud tamen certum est, nec Scipioni, nec Valenti sepulturam, qui supremitatis honor est, contigisse.

18. In hac multiplici virorum inlustrium clade Traiani mors eminuit et Sebastiani, cum quibus triginta quinque oppetivere tribuni vacantes et numerorum rectores et Valerianus atque Aequitius, quorum alter stabulum, alter curabat palatium. inter hos etiam Promotorum tribunus Potentius cecidit in primaevo aetatis Ilore, bono cuique spectatus, meritis Vrsicini patris magistri quondam armorum suisque commendabilis. constatque vix tertiam evasisse exercitus partem.

19. nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.


XIV
1. Perit autem hoc exitu Valens quinquagesimo anno contiguus, cum per annos quattuor inperasset et decem parvo minus.

2. cuius bona multis cognita dicemus et vitia. amicus fidelis et firmus, ultor acer ambitionum, severus militaris et civi]is disciplinae corrector, pervigil semper et anxius, ne propinquitatem quis praetendens altius semet ferret, erga deferendas potestates vel adimendas nimium tardus, provinciarum aequissimus tutor, quarum singulas ut domum propriam custodiebat indemnes, tributorum onera studio quodam molliens singulari, nulla vectigalium admittens augmenta, in adaerandis reliquorum debitis non molestus, furibus et in peculatu deprehensis iudicibus inimicus asper et vehemens.

3. nec sub alio principe in huius modi negotiis melius secum actum esse meminit oriens. super his omnibus liberalis erat cum moderatione, cuius rei licet abundent exempla, unum tamen sufficiet poni. ut sunt in palatiis non nulli alienarum rerum avidi, siqui caducum vel aliud petisset ex usu, cum magna iustorum iniustorumque distinctione contradictori copia servata, donabat ei, qui petierat, tres vel quattuor alios absentes aliquotiens impetratorum participes iungens: ut castigatius agerent inquieti, lucra, quibus inhiabant, hoc minui commento cernentes.

4. super aedificiis autem, quae per diversas urbes et oppida vel instauravit vel a primis instruxit auspiciis - ne sim longior - taceo, rebus ipsis id apertius monstrare concedens. haec bonis omnibus aemulanda sunt, ut existimo: nunc eius vitia percurramus.

5. Magnarum opum intemperans adpetitor, laborum inpatiens, duritiamque magis adfectans inmanem in crudelitatem proclivior, subagrestis ingenii, nec bellicis nec liberalibus studiis eruditus: alienis gemitibus libenter emolumenta fructusque conquirens, tuncque magis intolerabilis cum incidentia crimina ad contemptam vel laesam principis amplitudinem trahens in sanguinem saeviebat et dispendia locupletum.

6. illud quoque ferri non poterat quod, cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur: iniuriosus alias et iracundus et criminantibus sine differentia veri vel falsi facillime patens, quae vitiorum labes etiam in his privatis cotidianisque rationibus inpendio est formidanda.

7. Cessator et piger: nigri coloris, pupula oculi unius obstructa, sed ita, ut non eminus appareret, figura bene conpacta membrorum, staturae nec procerae nec humilis, incurvis cruribus extanteque mediocriter ventre.

8. Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est. en pedioisi Mimantos agaiomenoio Areos ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo oppido superpositum montem Mimanta et Homerum scripsisse et Tullium doctis referentibus audiebat.

9. denique post interitum eius discessumque hostilem, prope locum, in quo cecidisse existimatus est, inventus dicitur saxeus monumenti suggestus, cui lapis adfixus incisis litteris Graecis, sepultum ibi nobilem quendam Mimanta veterem indicabat.


XV
1. Post exitialem pugnam cum iam tenebris nox terras implesset, hi qui superfuere, dextra pars, alii laeva vel quo metus traxerat, ferebantur, quisque proximos quaerens: cum praeter se nihil singuli cernere poterant, occipitiis propriis ferrum arbitrantes haerere. audiebantur tamen, licet longius, heiulatus miserabiles relictorum singultusque morientium et vulneratorum crucibabiles fletus.

2. Luce vero coeptante victores ut bestiae sanguinis inritamento atrocius efferatae, spei inanis inlecebris agitati, Hadrianopolim agminibus petivere densetis, eam vel cum discriminibus excisuri postremis: docti per proditores et transfugas potestatum culmina maximarum et fortunae principalis insignia thesaurosque Valentis illic ut arduo in munimento conditos.

3. et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur: oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.

4. et quia militum calonumque numerus magnus civitatem cum iumentis introire prohibitus, adfixus parietibus moenium aedibusque continuis, pro loci humilitate fortiter decernebat, superatque rabies inmientium ad usque horam diei nonam, subito pedites nostri trecenti, ex his, qui prope ipsas stetere loricas, conferti in cuneum desciverunt ad barbaros, eosque illi avide raptos confestim - incertum quo consilio - trucidarunt; et ex eo deinceps observatum est, neminem huius modi aliquid vel in desperatione rerum ultima cogitasse.

5. fervente itaque tot malorum congerie, repente cum fragore caelesti imbres nubibus atris effusi dispersere circumfrementium globos, reversique ad vallum dimensum tereti figura plaustrorum, inmanes spiritus latius porrigentes iubebant nostris per minaces litteras, et legatum ... fide retinendae salutis accepta.

6. verum introire non auso, qui missus est, per Christianum quendam portatis scriptis et recitatis, utque decebat contemplatis, parandis operibus dies et nox omnis absumpta. nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles adgestaque prope sufficiens aqua. pridie enim dimicantium quidam siti ad usque ipsa vitae detrimenta vexati sunt.

7. Contra Gothi reputantes difficiles Martis eventus, anxiique cum sterni et sauciari cernerent fortiores, et particulatim vires suas convelli, astutum iniere consilium, quod ipsa indicante iustitia publicatum est.

8. partis enim nostrae candidatos aliquos, qui die praeterito ad eos defecerant, pellexere ut simulata fuga velut ad propria remeantes, intra muros suscipi se curarent, ingressique latenter quandam incenderent partem: ut tamquam signo erecto occultius, dum circa exstinguendum incendium distringitur multitudo clausorum, civitas perrumperetur inpropugnata

9. perrexere, ut statutum est, candidati: cumque prope fossas venissent, manus tendentes orantesque ut Romanos semet admitti poscebant. et recepti, quia nulla erat suscipio quae vetaret, interrogatique super consiliis hostium, variarunt: unde factum est ut cruenta quaestione vexati cervicibus perirent abscisis, quid acturi venerant aperte confessi.

10. Omni itaque bellandi apparatu praestructo, adventante vigilia tertia, barbari abolito praeteritorum vulnerum metu, in urbis obseratos aditus multiplicatis ordinibus inundarunt, et obstinatione magnatium maiore, at cum armatis provinciales et palatini ad obruendos eos excitatius exurgebant, et cuiusque modi tela in multitudine tanta vel temere missa cadere sine noxa non poterant.

11. animadversum est a nostris isdem telis barbaros uti, quibus, petebantur. ideoque mandatum est ut nervis ferrum hgnumque conectentibus ante iactum incisis emitterentur arcu sagittae, quae volitantes vires integras servabant, infixae vero corporibus nihil vigoris perdebant, aut certe, si cecidissent in vanum, ilico frangebantur.

12. dedit autem rebus ita flagrantibus grave momentum casus admodum inopinus. Scorpio genus tormenti, quem Onagrum sermo vulgaris appellat, e regione contra hostium aciem densam locatus, lapidem contorsit ingentem, qui licet humo frustra inlisus est visus, tamen ita eos metu exanimavit, ut stupore spectaculi novi cedentes e medio abire temptarent.

13. sed bucinis optimatum monitu occinentibus instauratum est proelium, et pari modo res Romana superior stetit, nullo ferme alio telo vel funditoris amento in cassum excusso. agmina enim praeeuntium ductorum, quos rapiendi Valentis malis lucubrationibus quesiti cupiditas incendebat, secuti ceteri prae se ferebant aequiperasse discrimina potiorum: namque semineces aliqui aut magnis obtriti ponderibus vel confixi iaculis pectora volvebantur, non nulli scalas vehendo ascensumque in muros ex latere omni parantes sub oneribus ipsis obruebantur, contrusis per pronum saxis et columnarum fragmentis et cylindris.

14. nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur. ita sine requie ulla vel modo pro moenibus et contra moenia ingentibus animis pugnabatur.

15. et quia nullo ordine iam sed per procursus pugnabatur et globos, quod desperationis erat signum extremae, flexo in vesperam die cligressi omnes rediere ad tentoria tristes, inconsideratae dementiae alter alterum arguentes, quod non, ut suaserat antea Fritigernus, obsiclionales aerumnas ubique declinarunt.


XVI
1. Conversi post haec per omne tempus noctis, ut aestivae non longum, ad vulnerum curas artesque medendi gentiles, redclita luce in varias consiliorum vias diducebantur, quorsum tenderent ambigentes, multisque dictatis et controversis occupare statuunt Perinthum, exinde quaeque divitiarum referta, docentibus omnia perfugis, etiam domorum nedum urbium interna noscentes. hanc secuti sententiam, quam utilem existimarunt, itineribus lentis, miscentes cuncta populationibus et incendiis, nullo renitente pergebant.

2. Obsessi vero apud Hadrianopolim, post eorum abitum perceptum, cum vacare hoste loca proxima conpertae fidei nuntiassent exploratores: egressi media nocte, vitatis aggeribus publicis per nemorosa et devia, pars Philippopolim, exindeque Serdicam, alia ad Macedoniam cum intemeratis opibus, quas habebant, omni studio ad properandum excogitato currebant, velut in regionibus illis repperiendo Valente: quem inter medios certaminum turbines oppetisse, vel certe ad tugurium confugisse, ubi aestimatus est vi periisse flammarum, penitus ignorabant.

3. At Gothi Hunis Halanisque permixti nimium bellicosis et fortibus, rerumque asperarum difficultatibus induratis, quos miris praemiorum inlecebris sibi sociarat sollertia Fritigerni, fixis iusta Perinthum castris, ipsam quidem urbem cladium memores pristinarum nec adire nec temptare sunt ausi, agros vero fertiles late distentos et longe ad extremam vastavere penuriam, cultoribus caesis aut captis.

4. unde Constantinopolim, copiarum cumulis inhiantes amplissimis, formas quadratorum agminum insidiarum metu servantes, ire ocius festinabant, multa in exitium urbis inclitae molituri. quos inferentes sese inmodice obicesque portarum paene pulsantes, hoc casu caeleste reppulit numen.

5. Saracenorum cuneus - super quorum origine moribusque diversis in locis rettulimus plura - ad furta magis expeditionalium rerum quam ad concursatorias habilis pugnas, recens illuc accersitus, congressurus barbarum globo repente conspecto a civitate fidenter erupit, diuque extento certamine pertinaci, aequis partes discessere momentis.

6. sed orientalis turma novo neque ante viso superavit eventu. ex ea enim crinitus quidam, nudus omnia praeter pubem, subraucum et lugubre strepens, educto pugione agmini se medio Gothorurn inservit et interfecti hostis iugulo labra admovit effusumque cruorem exuxit. quo monstroso miraculo barbari territi, postea non ferocientes ex more, cum agendum adpeterent aliquid, sed ambiguis gressibus incedebant.

7. processu dein audacia fracta, cum murorum ambitum insularumque spatiis inmensis oblongum, et inaccessas pulchritudines urbis et incolentium plebem considerarent inmensam, iuxtaque fretum, quod Pontum disterminat et Aegaeum, disicttis bel lorum officinis, quas parabant, post accepta maiora funera quam inlata, exinde digressi sunt effusorie per arctoas provincias, quas peragravere licenter ad usque radices Alpium Iuliarum, quas Venetas appellabat antiquitas.

8. His diebus efficacia Iulii magistri militiae trans Taurum enituit salutaris et velox. conperta enim fatorum sorte per Thracias, Gothos antea susceptos, dispersosque per varias civitates et castra, datis tectioribus litteris ad eorum rectores Romanos omnes, quod his temporibus raro contingit, universos tamquam vexillo erecto uno eodemque die mandavit occidi, exspectatione promissi stipendi securos ad suburbana productos. quo consilio prudenti sine strepitu vel mora completo, orientales provinciae discriminibus ereptae sunt magnis.

9. Haec ut miles quondam et Graecus, a principatu Caesaris Nervae exorsus ad usque Valentis interitum pro virium explicavi mensura: opus veritatem professum numquam, ut arbitror, sciens silentio ausus corrumpere vel mendacio. scribant reliqua potiores, aetate doctrinisque florentes. quos id, si libuerit, adgressuros, procudere linguas ad maiores moneo stilos.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com