Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ANONIM - CARMINA BURANA

{Carmina moralia et satirica (1-32)}

[De avaritia]

I. ca. 1170

1.
Manus ferens munera
pium facit impium;
nummus iungit federa,
nummus dat consilium;
nummus lenit aspera,
nummus sedat prelium.
nummus in prelatis
est pro iure satis;
nummo locum datis
vos, qui iudicatis.

2.
Nummus ubi loquitur,
fit iuris confusio;
pauper retro pellitur,
quem defendit ratio,
sed dives attrahitur
pretiosus pretio.
hunc iudex adorat,
facit, quod implorat;
pro quo nummus orat,
explet, quod laborat.

3.
Nummus ubi predicat,
labitur iustitia,
et causam, que claudicat,
rectam facit curia,
pauperem diiudicat
veniens pecunia.
sic diiudicatur,
a quo nichil datur;
iure sic privatur,
si nil offeratur.

4.
Sunt potentum digiti
trahentes pecuniam;
tali preda prediti
non dant gratis gratiam,
sed licet illiciti
censum censent veniam.
clericis non morum
cura, sed nummorum,
quorum nescit chorum
chorus angelorum.

5.
«Date, vobis dabitur:
talis est auctoritas»
danti pie loquitur
impiorum pietas;
sed adverse premitur
pauperum adversitas.
quo vult, ducit frena,
cuius bursa plena;
sancta dat crumena,
sancta fit amena.

6.
Hec est causa curie,
quam daturus perficit;
defectu pecunie
causa Codri deficit.
tale fedus hodie
defedat et inficit
nostros ablativos,
qui absorbent vivos,
moti per dativos
movent genitivos.

II.

«Responde, qui tanta cupis!» modo Copia dicat.
«Pone modum! que vis dono.» - «Volo plena sit arca.» -
«Plena sit!» - «Adde duas!» - «Addo.» - «Si quattuor essent,
Sufficerent.» - «Sic semper agis: cum plurima dono,
Plus queris, nec plenus eris, donec morieris.»

III. ca. 1170 Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179)

1.
Ecce torpet probitas,
virtus sepelitur;
fit iam parca largitas,
parcitas largitur;
verum dicit falsitas,
veritas mentitur.

Refl.
Omnes iura ledunt
et ad res illicitas
licite recedunt.

2.
Regnat avaritia,
regnant et avari;
mente quivis anxia
nititur ditari,
cum sit summa gloria
censu gloriari.

Refl.
Omnes iura ledunt
et ad prava quelibet
impie recedunt.

3.
Multum habet oneris
do das dedi dare;
verbum hoc pre ceteris
norunt ignorare
divites, quos poteris
mari comparare.

Refl.
Omnes iura ledunt
et in rerum numeris
numeros excedunt.

4.
Cunctis est equaliter
insita cupido;
perit fides turpiter,
nullus fidus fido,
nec Iunoni Iupiter
nec Enee Dido.

Refl.
Omnes iura ledunt
et ad mala devia
licite recedunt.

5.
Si recte discernere
velis, non est vita,
quod sic vivit temere
gens hec imperita;
non est enim vivere,
si quis vivit ita.

Refl.
Omnes iura ledunt
et fidem in opere
quolibet excedunt.

IV.

1.
Amaris stupens casibus
vox exultationis
organa in salicibus
suspendit Babylonis;
captiva est confusionis,
involuta doloribus
Sion cantica leta sonis
permutavit flebilibus.

2.
Propter scelus perfidie,
quo mundus inquinatur,
fluctuantis ecclesie
sic status naufragatur.
gratia prostat et scortatur
foro venalis curie;
iuris libertas ancillatur
obsecundans pecunie.

3.
Hypocrisis, fraus pullulat
et menda falsitatis,
que titulum detitulat
vere simplicitatis.
frigescit ignis caritatis,
fides a cunctis exulat,
aculeus cupiditatis
quos mordet atque stimulat.

V. ca. 1150

1.
Flete
Flenda
perhorrete
perhorrenda
lugete
lugenda
pavete
pavenda
dolete
dolenda!

2.
Etates
Currunt
anni
labuntur
vitium
remanet
peccata
crescunt
tyranni
statuuntur.

3.
Virtus
Cessat
ecclesia
calcatur
clerus
ambit
Mammon
regnat
simonia
dominatur.

4.
Pontifices
Errant
reges
turbantur
proceres
turbant
sacraria
sordent
leges
violantur.

5.
Abbas
Inflatur
possessa
vastat
prebendam
minuit
contio
declamitat
fessa
astat.

6.
Militibus
Gaudet
laude
inescatur
monachos
horret
mundalia
colit
fraude
insidiatur.

7.
Subiecti
Dissiliunt
stulti
gaudent
gnari
merent
contemptus
attollitur
inulti
audent.

8.
Ordo
Languet
pudicitia
sordescit
pietas
refugit
doctrina
rarescit
sophia
hebescit.

9.
Insons
Plectitur
pupillus
artatur
humilis
teritur
viduata
premitur
pusillus
spoliatur.

10.
Ingenuus
Servit
servus
honoratur
parasitus
tonat
scurra
imperitat
protervus
domniatur.

11.
Elluo
Prestat
periurus
ditatur
raptor
viget
fallax
excellit
Epicurus
decoratur.

12.
Delicie
Enervant
fastus
turget
inimicitie
exercentur
tumor
furit
astus
urget.

13.
Blandimenta
Suadent
mine
adduntur
rabies
sevit
usura
tractatur
rapine
aguntur.

14.
Idcirco
Cedimur
pesti
incidimus
detrimentum
patimur
grave
languescimus
mesti
imus.

15.
Aër
Tabet
languores
adaugentur
incendia
consumunt
mucro
sevit
timores
habentur.

16.
Aurum
Fallit
censores
falluntur
pravi
presunt
iusti
desunt
meliores
rapiuntur.

17.
Giraldus
Prefuit
mores
ornavit
deflendus
ruit
ovile
orbavit
dolores
cumulavit.

18.
Omnipotens
Audi
penis
tollatur
hostis
fugiat
paradisus
pateat
amenis
foveatur.

VI.

Florebat olim studium,
nunc vertitur in tedium;
iam scire diu viguit,
sed ludere prevaluit.
iam pueris astutia
contingit ante tempora,
qui per malivolentiam
excludunt sapientiam.
sed retro actis seculis
vix licuit discipulis
tandem nonagenarium
quiescere post studium.
at nunc decennes pueri
decusso iugo liberi
se nunc magistros iactitant,
ceci cecos precipitant,
implumes aves volitant,
brunelli chordas incitant,
boves in aula salitant,
stive precones militant.
in taberna Gregorius
iam disputat inglorius;
severitas Ieronymi
partem causatur obuli;
Augustinus de segete,
Benedictus de vegete
sunt colloquentes clanculo
et ad macellum sedulo.
Mariam gravat sessio,
nec Marthe placet actio;
iam Lie venter sterilis,
Rachel lippescit oculis.
Catonis iam rigiditas
convertitur ad ganeas,
et castitas Lucretie
turpi servit lascivie.
quod prior etas respuit,
iam nunc latius claruit;
iam calidum in frigidum
et humidum in aridum,
virtus migrat in vitium,
opus transit in otium;
nunc cuncte res a debita
exorbitantur semita.
vir prudens hoc consideret,
cor mundet et exoneret,
ne frustra dicat «Domine!»
in ultimo examine;
quem iudex tunc arguerit,
appellare non poterit.

VII.

1.
Postquam nobilitas servilia cepit amare,
Cepit nobilitas cum servis degenerare.

2.
Nobilitas, quam non probitas regit atque tuetur,
Lapsa iacet nullique placet, quia nulla videtur.

3.
Nobilitas hominis mens est, deitatis imago.
Nobilitas hominis virtutum clara propago.
Nobilitas hominis mentem frenare furentem.
Nobilitas hominis humilem relevare iacentem.
Nobilitas hominis nature iura tenere.
Nobilitas hominis nisi turpia nulla timere.

4.
Nobilis est ille, quem virtus nobilitavit;
Degener est ille, quem virtus nulla beavit.

VIII. ca. 1170 Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179)

1.
Licet eger cum egrotis
et ignotus cum ignotis
fungar tamen vice cotis,
ius usurpans sacerdotis.
flete, Sion filie!
presides ecclesie
imitantur hodie
Christum a remotis.

2.
Si privata degens vita
vel sacerdos vel levita
sibi dari vult petita,
hac incedit via trita:
previa fit pactio
Simonis auspicio,
cui succedit datio:
sic fit Giezita.

3.
Iacet ordo clericalis
in respectu laicalis,
sponsa Christi fit mercalis,
generosa generalis;
veneunt altaria,
venit eucharistia,
cum sit nugatoria
gratia venalis.

4.
Donum Dei non donatur,
nisi gratis conferatur;
quod qui vendit vel mercatur,
lepra Syri vulneratur.
quem sic ambit ambitus,
idolorum servitus,
templo sancti Spiritus
non compaginatur.

5.
Si quis tenet hunc tenorem,
frustra dicit se pastorem
nec se regit ut rectorem,
renum mersus in ardorem.
hec est enim alia
sanguisuge filia,
quam venalis curia
duxit in uxorem.

6.
In diebus iuventutis
timent annos senectutis,
ne fortuna destitutis
desit eis splendor cutis.
et dum querunt medium,
vergunt in contrarium;
fallit enim vitium
specie virtutis.

7.
Ut iam loquar inamenum:
sanctum chrisma datur venum,
iuvenantur corda senum
nec refrenant motus renum.
senes et decrepiti
quasi modo geniti
nectaris illiciti
hauriunt venenum.

8.
Ergo nemo vivit purus,
castitatis perit murus,
commendatur Epicurus
nec spectatur moriturus.
grata sunt convivia;
auro vel pecunia
cuncta facit pervia
pontifex futurus.

IX.

1.
Iudas gehennam meruit,
quod Christum semel vendidit;
vos autem michi dicite:
qui septies cotidie
corpus vendunt dominicum,
quod superat supplicium?

2.
Perpendite subtiliter:
cum vendant missam viliter
et peccent in alterutrum
sumendo plus vel modicum,
quod anhelant ad munera,
finis est avaritia.

3.
Petrus damnato Simone
gravi sub anathemate
docuit, ut fidelibus
non esset locus amplius
in donis spiritalibus
emptis a venditoribus.

4.
Multi nunc damnant Simonem
Magum magis quam demonem,
heredes autem Simonis
suis fovent blanditiis.
Simon nondum est mortuus,
si vivit in heredibus.

5.
Quamvis cogente Abraham
Ephron sumens pecuniam
agrum sepulcro vendidit,
Ephran vocari meruit;
nunc Ephranitas dicere
multos potestis simile.

X.

Ecce sonat in aperto
vox clamantis in deserto:
nos desertum, nos deserti,
nos de pena sumus certi.
nullus fere vitam querit,
et sic omne vivens perit.
omnes quidem sumus rei,
nullus imitator Dei,
nullus vult portare crucem,
nullus Christum sequi ducem.
quis est verax, quis est bonus,
vel quis Dei portat onus?
ut in uno claudam plura:
mors extendit sua iura.
iam mors regnat in prelatis:
nolunt sanctum dare gratis,
quod promittunt sub ingressu,
sancte mentis in excessu;
postquam sedent iam securi,
contradicunt sancto iuri.
rose fiunt saliunca,
domus Dei fit spelunca.
sunt latrones, non latores,
legis Dei destructores.
Simon sedens inter eos
dat magnates esse reos.
Simon prefert malos bonis,
Simon totus est in donis,
Simon regnat apud Austrum,
Simon frangit omne claustrum.
cum non datur, Simon stridet,
sed si detur, Simon ridet;
Simon aufert, Simon donat,
hunc expellit, hunc coronat,
hunc circumdat gravi peste,
illum nuptiali veste;
illi donat diadema,
qui nunc erat anathema.
iam se Simon non abscondit,
res permiscet et confundit.
iste Simon confundatur,
cui tantum posse datur!
Simon Petrus hunc elusit
et ab alto iusum trusit;
dum superbit motus penna,
datus fuit in gehenna.
quisquis eum imitatur,
cum eodem puniatur
et sepultus in infernum
penas luat in eternum! Amen.

XI. Versus de nummo

In terra summus rex est hoc tempore Nummus.
Nummum mirantur reges et ei famulantur.
Nummo venalis favet ordo pontificalis.
Nummus in abbatum cameris retinet dominatum.
Nummum nigrorum veneratur turba priorum.
Nummus magnorum fit iudex conciliorum.
Nummus bella gerit, nec si vult, pax sibi deerit.
Nummus agit lites, quia vult deponere dites.
Erigit ad plenum de stercore Nummus egenum.
Omnia Nummus emit venditque, dat et data demit.
Nummus adulatur, Nummus post blanda minatur.
Nummus mentitur, Nummus verax reperitur.
Nummms periuros miseros facit et perituros.
Nummus avarorum deus est et spes cupidorum.
Nummus in errorem mulierum ducit amorem.
Nummus venales dominas facit imperiales.
Nummus raptores facit ipsos nobiliores.
Nummus habet plures quam celum sidera fures.
Si Nummus placitat, cito cuncta pericula vitat.
Si Nummus vicit, dominus cum iudice dicit:
«Nummus ludebat, agnum niveum capiebat.»
Nummus, rex magnus, dixit: «Niger est meus agnus».
Nummus fautores habet astantes seniores.
Si Nummus loquitur, pauper tacet; hoc bene scitur.
Nummus merores reprimit relevatque labores.
Nummus corda necat sapientum, lumina cecat.
Nummus, ut est certum, stultum docet esse disertum.
Nummus habet medicos, fictos acquirit amicos.
In Nummi mensa sunt splendida fercula densa.
Nummus laudatos pisces comedit piperatos.
Francorum vinum Nummus bibit atque marinum.
Nummus famosas vestes gerit et pretiosas.
Nummo splendorem dant vestes exteriorem.
Nummus eos gestat lapides, quos India prestat.
Nummus dulce putat, quod eum gens tota salutat.
Nummus et invadit et que vult oppida tradit.
Nummus adoratur, quia virtutes operatur:
Hic egros sanat, secat, urit et aspera planat,
Vile facit carum, quod dulce est, reddit amarum
Et facit audire surdum claudumque salire.
De Nummo quedam maiora prioribus edam:
Vidi cantantem Nummum, missam celebrantem;
Nummus cantabat, Nummus responsa parabat;
Vidi, quod flebat, dum sermonem faciebat,
Et subridebat, populum quia decipiebat.
Nullus honoratur sine Nummo, nullus amatur.
Quem genus infamat, Nummus: «Probus est homo!» clamat.
Ecce patet cuique, quod Nummus regnat ubique.
Sed quia consumi poterit cito gloria Nummi,
Ex hac esse schola non vult Sapientia sola.

XII.

1.
Procurans odium effectu proprio
vix detrahentium gaudet intentio.
nexus est cordium ipsa detractio:
sic per contrarium ab hoste nescio
fit hic provisio;
in hoc amantium felix condicio.

2.
Insultus talium prodesse sentio,
tollendi tedium fulsit occasio;
suspendunt gaudium pravo consilio,
sed desiderium auget dilatio:
tali remedio
de spinis hostium uvas vindemio.

XIII.

1.
Invidus invidia comburitur intus et extra.

2.
Invidus alterius rebus macrescit opimis.
Invidia Siculi non invenere tyranni
Maius tormentum. qui non moderabitur ire,
Infectum volet esse, dolor quod suaserit aut mens.
Horatius, Ep. 1, 2, 57-60

3.
Invidiosus ego, non invidus esse laboro.

4.
Iustius invidia nichil est, que protinus ipsos
Corripit auctores excruciatque suos.

5.
Invidiam nimio cultu vitare memento.
Dist. Caton. 2, 13, 1

XIV.

1.
O varium
Fortune lubricum,
dans dubium
tribunal iudicum,
non modicum
paras huic premium,
quem colere
tua vult gratia
et petere
rote sublimia,
dans dubia
tamen, prepostere
de stercore
pauperem erigens,
de rhetore
consulem eligens.

2.
Edificat
Fortuna, diruit;
nunc abdicat,
quos prius coluit;
quos noluit,
iterum vendicat
hec opera
sibi contraria,
dans munera
nimis labilia;
mobilia
sunt Sortis federa,
que debiles
ditans nobilitat
et nobiles
premens debilitat.

3.
Quid Dario
regnasse profuit?
Pompeďo
quid Roma tribuit?
Succubuit?
uterque gladio.
eligere
media tutius
quam petere
rote sublimius
et gravius
a summo ruere:
fit gravior
lapsus a prosperis
et durior
ab ipsis asperis.

4.
Subsidio
Fortune labilis
cur prelio
Troia tunc nobilis,
nunc flebilis
ruit incendio?
quis sanguinis
Romani gratiam,
quis nominis
Greci facundiam,
quis gloriam
fregit Carthaginis?
Sors lubrica,
que dedit, abstulit;
hec unica
que fovit, perculit.

5.
Nil gratius
Fortune gratia,
nil dulcius
est inter dulcia
quam gloria,
si staret longius.
sed labitur
ut olus marcidum
et sequitur
agrum nunc floridum,
quem aridum
cras cernes. igitur
improprium
non edo canticum:
o varium
Fortune lubricum.

XV.

1.
Celum, non animum
mutat stabilitas,
firmans id optimum,
quod mentis firmitas
vovet - cum animi
tamen iudicio;
nam si turpissimi
voti consilio
vis scelus imprimi
facto nefario,
debet hec perimi
facta promissio.

2.
Non erat stabilis
gradus, qui cecidit,
pes eius labilis
domus, que occidit.
hinc tu considera,
quid agi censceas,
dum res est libera;
sic sta, ne iaceas;
prius delibera,
quod factum subeas,
ne die postera
sero peniteas.

3.
Facti dimidium
habet, qui ceperit,
ceptum negotium
si non omiserit,
non tantum deditus
circa principia,
nedum sollicitus
pro finis gloria;
nam rerum exitus
librat industria,
subit introitus
preceps incuria.

4.
Coronat militem
finis, non prelium;
dat hoc ancipitem
metam, is bravium;
iste quod tribuit,
dictat stabilitas;
istud quod metuit,
inducit levitas;
nam palmam annuit
mentis integritas,
quam dari respuit
vaga mobilitas.

5.
Mutat cum Proteo
figuram levitas,
assumit ideo
formas incognitas;
vultum constantia
conservans intimum,
alpha principia
et o novissimum
flectens fit media,
dans finem optimum,
mutans in varia
celum, non animum.

XVI.

1.
Fortune plango vulnera
stillantibus ocellis,
quod sua michi munera
subtrahit rebellis.
verum est, quod legitur
fronte capillata,
sed plerumque sequitur
Occasio calvata.

2.
In Fortune solio
sederam elatus,
prosperitatis vario
flore coronatus;
quicquid enim florui
felix et beatus,
nunc a summo corrui
gloria privatus.

3.
Fortune rota volvitur:
descendo minoratus;
alter in altum tollitur;
nimis exaltatus
rex sedet in vertice -
caveat ruinam!
nam sub axe legimus
Hecubam reginam.

XVII.

1.
O Fortuna,
velut luna
statu variabilis,
semper crescis
aut decrescis;
vita detestabilis
nunc obdurat
et tunc curat
ludo mentis aciem,
egestatem,
potestatem
dissolvit ut glaciem.

2.
Sors immanis
et inanis,
rota tu volubilis,
status malus,
vana salus
semper dissolubilis,
obumbrata
et velata
michi quoque niteris;
nunc per ludum
dorsum nudum
fero tui sceleris.

3.
Sors salutis
et virtutis
michi nunc contraria,
est affectus
et defectus
semper in angaria.
hac in hora
sine mora
corde pulsum tangite;
quod per sortem
sternit fortem,
mecum omnes plangite!

XVIII.

1.
O Fortuna levis! cui vis das munera que vis,
Et cui vis que vis auferet hora brevis.

2.
Passibus ambiguis Fortuna volubilis errat
Et manet in nullo certa tenaxque loco;
Sed modo leta manet, modo vultus sumit acerbos,
Et tantum constans in levitate manet.

3.
Dat Fortuna bonum, sed non durabile donum;
Attollit pronum, faciens de rege colonum.

4.
Quos vult Sors ditat, quos non vult, sub pede tritat.

5.
Qui petit alta nimis, retro lapsus ponitur imis.

XVIIIa.

Regnabo; regno; regnavi; sum sine regno.

XIX. ca. 1170 Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179)

1.
Fas et nefas ambulant
pene passu pari;
prodigus non redimit
vitium avari;
virtus temperantia
quadam singulari
debet medium
ad utrumque vitium
caute contemplari.

2.
Si legisse memoras
ethicam Catonis,
in qua scriptum legitur:
«ambula cum bonis»,
cum ad dandi gloriam
animum disponis,
supra cetera
primum hoc considera,
quis sit dignus donis.

3.
Vultu licet hilari,
verbo licet blando
sis equalis omnibus;
unum tamen mando:
si vis recte gloriam
promereri dando,
primum videas
granum inter paleas,
cui des et quando.

4.
Dare non ut convenit
non est a virtute,
bonum est secundum quid,
sed non absolute;
digne dare poteris
et mereri tute
famam muneris,
si me prius noveris
intus et in cute.

5.
Si prudenter triticum
paleis emundas,
famam emis munere;
sed caveto, dum das,
largitatis oleum
male non effundas.
in te glorior:
cum sim Codro Codrior,
omnibus habundas.

XX.

1.
Est modus in verbis, duo sunt contraria verba:
«Do das» et «teneo» contendunt lite superba.
Per «do das» largi conantur semper amari,
Set «teneo tenui» miseri potiuntur avari.

2.
Sicut in omne quod est mensuram ponere prodest,
Sic sine mensura non stabit regia cura.

3.
Virtus est medium vitiorum utrimque reductum,
Et mala sunt vicina bonis; errore sub illo
Virtus pro vitio crimina sepe tulit.
Horatius, Ep. 1,18,9
Ovidius, Remedia 323/24

4.
Dum stultus vitat vitia, in contraria currit;
Fallit enim vitium specie virtutis et umbra.
Horatius, Sat. 1, 2, 24
Juvenalis 14, 109

XXI. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1.
Veritas veritatum,
via, vita, veritas,
per veritatis semitas
eliminans peccatum!
te verbum incarnatum
clamant fides, spes, caritas,
tu prime pacis statum
reformas post reatum,
tu post carnis delicias
das gratias,
ut facias
beatum.
o quam mira potentia,
quam regia
vox principis,
cum egrotanti precipis:
«surge, tolle grabatum!»

2.
Omnia sub peccato
clausit Ade meritum;
dum pronior in vetitum
non paruit mandato,
de statu tam beato
nos dedit in interitum;
de morsu venenato
fel inhesit palato
per hoc culpe dispendium
in vitium
nascentium
translato.
mortis amare poculum
in seculum
transfunditur,
nil cui dulce bibitur
de vase vitiato.

3.
Spiritus veritatis,
spiritus consilii
modo penam supplicii
non reddit pro peccatis,
ut timor castitatis,
quo revertentur filii,
castiget in prelatis
fermentum vetustatis.
sed quando sponsus veniet,
inveniet,
quid faciet
ingratis.
non huic penam abstulit,
cui distulit,
sed animam
nunc impinguat ad victimam
adeps iniquitatis.

4.
Tarditas prelatorum
iudicem exasperat;
sed his qui solus reserat
medullas animorum,
a fructibus eorum
novit eos et tolerat,
quos extra viam morum
fert impetus errorum.
sed «ecce» clamat «venio
cum gladio
fiagitio
malorum!»
et cum purgabit aream,
tunc paleam
abiciet:
sic erit, quando veniet
ille Sanctus Sanctorum.

5.
Cecidit in preclaris
hominum funiculus;
sed nostre mentis oculus
per vias huius maris
ad vie singularis
metam contendit sedulus.
sed luxus secularis
per ministros altaris
nunc solis vacat opibus
patentibus
hiatibus
avaris.
sic per prelatos mammone
mors anime
concipitur,
dum cunctis male vivitur
ad formam exemplaris.

XXII. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

Homo, quo vigeas
vide!
Dei
fidei
adhereas,
in spe gaudeas,
et in fide
intus ardeas,
foris
luceas,
turturis retorqueas
os ad ascellas.
docens ita
verbo, vita
oris
vomere
de cordibus fidelium
evellas
lolium,
lilium
insere
rose,
ut alium
per hoc corripere
speciose
valeas.
virtuti,
saluti
omnium
studeas,
noxias
delicias
detesteris,
opera
considera,
que si non feceris,
damnaberis.
hac in via
milita
gratie
et premia
cogita
patrie,
et sic tuum
cor in perpetuum
gaudebit.

XXIII.

1.
Vide, qui nosti litteras
et bene doces vivere,
quid sit doctrina littere,
de quo et ad quid referas.
diligenter considera,
si sis doctor, quid doceas,
et quod doces, hoc teneas,
ne tua perdant opera
ETERNA CHRISTI MUNERA.

2.
Vide, qui colis studium
pro Dei ministerio,
ne abutaris studio
suspirans ad dispendium
lucri, nec te participes
coniuge vite vitio;
namque multos invenio,
qui sunt huius participes,
ECCLESIARUM PRINCIPES.

3.
Vide, qui debes sumere
religionis gloriam
summi per Dei gratiam,
ne te possit decipere
nec trudat in interitum
Philisteus improvide
- namque prodent te Dalide -
ut non amittas meritum,
DEUS, TUORUM MILITUM.

XXIV.

Iste mundus furibundus falsa prestat gaudia,
Quia fluunt et decurrunt ceu campi lilia.
Laus mundana, vita vana vera tollit premia,
Nam impellit et submergit animas in tartara.
Lex carnalis et mortalis valde transitoria
Fugit, transit velut umbra, que non est corporea.
Quod videmus vel tenemus in presenti patria,
Dimittemus et perdemus quasi quercus folia.
Fugiamus, contemnamus huius vite dulcia,
Ne perdamus in futuro pretiosa munera!
Conteramus, confringamus carnis desideria,
Ut cum iustis et electis in celesti gloria
Gratulari mereamur per eterna secula!
Amen.

XXV.

Vivere sub meta lex precipit atque propheta.
Est velut unda maris vox, gloria, laus popularis.
Omina sunt hominum tenui pendentia filo.
Ovidius, Ex Ponto 4, 3, 35
Qui differt penas, peccandi laxat habenas.
Nil fieri stulte credit, qui peccat inulte.
Discit enim citius meminitque libentius illud,
Quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
Horatius, Ep. 2, 2, 262/63


[De correctione hominum]

XXVI. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1.
Ad cor tuum revertere,
condicionis misere
homo! cur spernis vivere?
cur dedicas te vitiis?
cur indulges malitiis?
cur excessus non corrigis
nec gressus tuos dirigis
in semitis iustitie,
sed contra te cotidie
iram Dei exasperas?
in te succidi metue
radices ficus fatue,
cum fructus nullos atteras!

2.
O condicio misera!
considera,
quam aspera
sit hec vita, mors altera,
que sic immutat statum!
cur non purgas reatum
sine mora,
cum sit hora
tibi mortis incognita!
et in vita
caritas, que non proficit,
prorsus aret et deficit
nec efficit
beatum.

3.
Si vocatus ad nuptias
advenias
sine veste nuptiali,
a curia regali
expelleris,
et obviam si veneris
sponso lampade vacua,
es quasi virgo fatua.

4.
Ergo vide, ne dormias,
sed vigilans aperias
Domino, cum pulsaverit!
beatus, quem invenerit
vigilantem, cum venerit!

XXVII. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1.
Bonum est confidere
in dominorum Domino,
bonum est spem ponere
in spei nostre termino.
qui de regum potentia,
non de Dei clementia
spem concipis,
te decipis
et excipis
ab aula summi principis.
quid in opum aggere
exaggeras peccatum?
in Deo cogitatum
tuum iacta,
prius acta
studeas corrigere,
in labore manuum
et sudore vultuum
pane tuo vescere!

2.
Carnis ab ergastulo
liber eat spiritus,
ne peccati vinculo
vinciatur
et trahatur
ad inferni gemitus,
ubi locus flentium,
ubi stridor dentium,
ubi pena gehennali
affliguntur omnes mali
in die novissimo,
in die gravissimo,
quando iudex venerit,
ut trituret aream
et exstirpet vineam,
que fructum non fecerit.
sic granum a palea
separabit,
congregabit
triticum in horrea.

3.
O beati
mundo corde,
quos peccati
tersa sorde
vitium non inquinat,
scelus non examinat,
nec arguunt peccata,
qui Domini mandata
custodiunt
et sitiunt!
beati qui esuriunt
et confidunt in Domino
nec cogitant de crastino!
beati qui non implicant
se curis temporalibus,
qui talentum multiplicant
et verbum Dei predicant
omissis secularibus!

XXVIII. Otloh Ratisbonensis (ca. 1010 - ca. 1070)

Laudat rite Deum, qui vere diligit illum.
Lumbos precingit, qui carnis vota restringit.
Maxime querendum, quod semper erit retinendum.
Nil peccant oculi, si mens velit his dominari.
Ne tardare velis, si quem convertere possis.
Nisus stultorum par semper erit sociorum.
Omne, quod est iustum, merito dici valet unum.
Os, quod mentitur, animam iugulare probatur.
O quantis curis mens indiget omnibus horis!
Peccans cottidie studeat se mox reparare.

[De conversione hominum]

XXIX. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1.
In lacu miserie
et luto luxurie
volveris, inutile
tempus perdens, Panphile!
cur offensas numinum
aut derisum hominum
non metuis,
dum destruis
corpus, rem et animam?
salva saltem ultimam
vite portiunculam,
offerens celestibus
pro iuvente floribus
senectutis stipulam!

2.
Forsan ludo Veneris
ultra vires ureris,
ut amoris tedium
tibi sit remedium.
sed si te medullitus
exsiccatum penitus
exhaurias,
ut febrias,
nichil tamen proficis,
dum ad tempus deficis;
nam insurget artius
Hydra multiplicior,
et post casum fortior
surget Terre filius.

3.
Ut stes pede stabili
sine casu facili,
cave precipitium,
devitando vitium.
sed si te vexaverit
aut si comprehenderit
Egyptia,
mox pallia
fugitivus desere,
nec lucteris temere;
nam resistens vincitur
in hoc belli genere,
et qui novit cedere,
fugiendo fugitur.

XXX. ca. 1170 Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1.
Dum iuventus floruit,
licuit et libuit
facere, quod placuit,
iuxta voluntatem
currere, peragere
carnis voluptatem.

2.
Amodo sic agere,
vivere tam libere,
talem vitam ducere
viri vetat etas,
perimit et eximit
leges assuetas.

3.
Etas illa monuit,
docuit, consuluit,
sic et etas annuit:
«nichil est exclusum!»
omnia cum venia
contulit ad usum.

4.
Volo resipiscere,
linquere, corrigere,
quod commisi temere;
deinceps intendam
seriis, pro vitiis
virtutes rependam.

XXXI. 1170/80 Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1.
Vite perdite
me legi
subdideram,
minus licite
dum fregi,
quod voveram;
sed ad vite vesperam
corrigendum legi,
quicquid ante perperam
puerilis egi.

2.
Rerum exitus
dum quero
discutere,
falsum penitus
a vero
discernere,
falso fallor opere,
bravium si spero
me virtutum metere,
vitia dum sero.

3.
Non sum duplici
perplexus
itinere,
nec addidici
reflexus
a venere,
nec fraudavi temere
coniugis amplexus;
Dalidam persequere,
ne fraudetur sexus!

4.
Famem siliqua
porcorum
non abstulit,
que ad lubrica
errorum
me contulit.
sed scriptura consulit,
viam intrem morum,
que prelarga protulit
pabula donorum.

5.
Dum considero,
quid Dine
contigerit,
finem confero
rapine
quis fuerit;
scio: vix evaserit
mens corrupta fine,
diu quam contraxerit,
maculam sentine.

6.
Preter meritum
me neci
non dedero,
si ad vomitum,
quem ieci,
rediero,
nec a verbo aspero
liberum me feci,
servus si serviero
vitiorum feci.

7.
Vie veteris
immuto
vestigia,
ire Veneris
refuto
per devia:
via namque regia
curritur in tuto;
si quis cedit alia,
semper est in luto.

8.
Beli solium,
Sinonis
astutiam,
confer Tullium,
Zenonis
prudentiam:
nil conferre sentiam,
his abutens bonis,
ni fugando fugiam
Dalidam Samsonis.

9.
Ergo veniam
de rei
miseria
ut inveniam
de Dei
clementia:
hec et his similia
quod peregi, rei
sola parcens gratia
miserere mei!

XXXII.

1.
Cur homo torquetur? ne fastus ei dominetur.
Cur homo torquetur? ut ei meritum cumuletur.
Cur homo torquetur? ut Christus glorificetur.
Cur homo torquetur? ut penis culpa pietur.
Cur homo torquetur? ut dupliciter crucietur.

2.
Gratia sola Dei, quos vult. facit alta mereri.

{Carmina moralia et satirica (33-55)}

[De ammonitione prelatorum]

XXXIII. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1.
Non te lusisse pudeat,
sed ludum non incidere
et que lusisti temere,
ad vite frugem vertere.
magistra morum doceat
te ratio,
ut dignus pontificio,
divini dono numinis,
ad laudem Christi nominis
fungaris sacerdotio.

2.
Sis pius, iustus, sobrius,
prudens, pudicus, humilis,
in lege Dei docilis,
et ne sis arbor sterilis;
tuo te regas aptius
officio,
expulso procul vitio
munderis labe criminis,
ut mundus munde Virginis
ministres in altario.

3.
Pius protector pauperum
omni petenti tribue,
malos potenter argue
manusque sacras ablue
a sordidorum munerum
contagio,
nullus te palpet premio,
quesita gratis gratia
largire beneficia,
sed dignis beneficio.

4.
Non des ministris scelerum
non tua, sed ecclesie,
sub pietatis specie;
non abutaris impie
commisso tibi pauperum
suffragio,
nil a te ferat histrio,
et tibi non allicias
infames amicitias
de Christi patrimonio.

5.
Ministros immunditie
a te repellas longius:
bonorum vitam fortius
pravus depravat socius
et afficit infamie
dispendio;
sic trahitur presumptio
a convictu similium,
prelati vita vilium
vilescit contubernio.

6.
Caute dispone domui,
pauca, sed vera loquere,
verba confirmes opere,
quia non decet temere
os sacerdotis pollui
mendacio;
prudentium consilio
te frui non displiceat,
nec te sinistre moveat
salubris exhortatio.

7.
Teneris, ut abstineas
ab omni mala specie,
sub freno temperantie
magistra pudicitie,
sobrietate, floreas,
ne vario
vagoque desiderio
declines ad illecebras,
sed cece mentis tenebras
purga virtutis radio.

XXXIV. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1.
Deduc, Sion, uberrimas
velut torrentem lacrimas!
nam qui pro tuis patribus
nati sunt tibi filii,
quorum dedisti manibus
tui sceptrum imperii,
fures et furum socii
turbato rerum ordine
abutuntur regimine
pastoralis officii.

2.
Ad corpus infirmitas
capitis descendit,
singulosque gravitas
artus apprehendit,
refrigescit karitas,
nec iam se extendit
ad amorem proximi;
nam videmus opprimi
pupilum a potente,
nec est qui salvum faciat
vel qui iustum eripiat
ab impio premente.

3.
Vide, Deus ultionum,
vide, videns omnia,
quod spelunca vispillonum
facta est Ecclesia,
quod in templum Salomonis
venit princeps Babylonis
et excelsum sibi thronum
posuit in medio!
sed arrepto gladio
scelus hoc ulciscere!
veni, iudex gentium,
cathedras vendentium
columbas evertere!

XXXV.

1.
Magnus maior maximus,
parvus minor minimus:
gradus istos repperi,
per quos gradus comperi
augeri et conteri
gradus status hominis,
prout datur dignitas,
dignitatum quantitas
quantitasque nominis.

2.
Magni parvus extiti,
parvi magnus meriti,
parveque sunt gratie
diviti contrarie:
cui plus datur hodie,
magis est obnoxius,
quique minus habuit
et minus attribuit,
minus reddit gratius.

3.
Viri fratres presules,
rationis consules,
me non imitemini!
ne sic operemini
super gregem Domini,
pervigil sit animus,
sit lumen in manibus,
presit custos renibus
magnus maior maximus!

XXXVI.

1a.
Nulli beneficium
iuste penitudinis
amputatur,
nulli maius vitium
quam ingratitudinis
imputatur.
ergo, presul confitens,
esto vere penitens,
quia nil confessio
lavat, cui contritio
denegatur.

1b.
Si confessus fueris
ore, fit confessio
ad salutem,
corde si contereris;
animi contritio
dat virtutem,
ut salutem habeas;
ut virtutem teneas,
relictis prioribus
tuam orna moribus
iuventutem.

2a.
Virtute, non sanguine
decet niti;
sub honorum culmine
corde miti
foveas innoxium;
reprime flagitium
superbi et impii;
supremi iudicii
memor iuste iudica,
predicans non claudica.

2b.
Tuum sit contemnere
contemnentes
et fovere munere
nil habentes.
relevato debiles
et exaltes bumiles.
in te sit humilitas,
cui mixta sit gravitas,
ut lene corripias
et serene lenias.

3a.
Cui magis committitur,
ab eo plus exigitur.
quid Domino retribuis
pro tot, que tibi tribuit,
quod lac et lanam eruis
gregis, cuius constituit
te pastorem?
sed cave ne, cum venerit,
te districte tunc conterat
ut raptorem!
districtus iudex aderit;
nunc sustinens considerat
peccatorem.

3b.
Cum subiectis ne pereas,
exempla prava timeas
in subiectos transfundere;
nam quanto gradus altior
cum graviori pendere,
tanto labenti gravior
lapsus datur.
ne desperes, si criminis
in latens precipitium
pes labatur,
nam iuste penitudinis
nemini beneficium
amputatur.

XXXVII. ca. 1187/88

1.
In Gedeonis area
vellus aret extentum,
et demolitur tinea
regale vestimentum,
superhabundat palea,
que sepelit frumentum,
et loquitur iumentum,
nec redit bos ad horrea,
sed sequitur carpentum.

2.
Exit rumor discriminis
de Grandimontis cella,
que tam sancte dulcedinis
late fundebat mella;
preposteratur ordinis
plantatio novella,
dum movet in se bella,
bases in summo culminis
ponens, non capitella.

3.
Quod sanctum sacerdotium,
quod unctio regalis
se curvet ad imperium
et vocem subiugalis,
humanum est mysterium
et furor laicalis.
favor tamen venalis,
qui non intrant per ostium,
fovet eos sub alis.

4.
Clausa quondam religio
vel otium secretum
nunc subiacet opprobrio
per vulgus indiscretum,
quod tali tirocinio
non erat assuetum;
et, quod format, decretum
non legis patrocinio
nec litteris est fretum.

5.
Sub brevi doctus tempore
stultus dum incappatur,
pleno prophetat pectore,
ructans interpretatur
et disputat cum rhetore,
qui tacet et miratur,
quod vir iustus tollattur
et assumptus de stercore
sententias loquatur.

6.
Ve, ve, qui regis filiam
das in manu lenonis!
ve, qui profanas gloriam
tante devotionis,
qui cellam pigmentariam
et opus Salomonis
fraude rapis predonis,
si certius inspiciam
ad rem condicionis!

XXXVIII. Otloh Ratisbonensis (ca. 1010 - ca. 1070)

Doctrine verba paucis prosunt sine factis.
Eloquium sanctum pretiosum fit super aurum.
Expers doctrine tenebras patictur ubique.
Est quasi vas vacuum, cui cura deest animarum.

XXXIX. ca. 1120

1.
In huius mundi patria
regnat idolatria;
ubique sunt venalia
dona spiritalia.
custodes sunt raptores
atque lupi pastores,
principes et reges
subverterunt leges.
hac incerta domo
insanit omnis homo.
sed ista cum vento
transibunt in momento.

2.
Lia placet lipposa,
sed Rachel flet formosa,
que diu manens sterilis
ob immanitatem sceleris
generat anicilla;
nam Raab ancilla
navem mundi mersit,
discordia dispersit
mortis seminaria,
et mundi luminaria
luminant obscure;
pauci vivunt secure.

3.
Doctores apostolici
et iudices katholici
quidam colunt Albinum
et diligunt Rufinum,
cessant iudicare
et student devorare
gregem sibi commissum;
hi cadunt in abyssum.
si cecus ducit cecum,
in fossam cadit secum.
hi tales subsannantur
et infra castra cremantur.

4.
Episcopi cornuti
conticuere muti,
ad predam sunt parati
et indecenter coronati;
pro virga ferunt lanceam,
pro infula galeam,
clipeum pro stola
- hec mortis erit mola -,
loricam pro alba
- hec occasio calva -,
pellem pro humerali
pro ritu seculari.

5.
Sicut fortes incedunt
et a Deo discedunt,
ut leones feroces
et ut aquile veloces,
ut apri frendentes
exacuere dentes,
linguas ut serpentes
pugnare non valentes,
mundo consentientes
et tempus redimentes,
quia dies sunt mali,
iure imperiali.

6.
Principes et abbates
ceterique vates,
ceteri doctores
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
iura deposuerunt,
canones ac decreta.
sicut scripsit propheta,
Deum exacerbaverunt
et Sanctum Israel blasphemaverunt.

7.
Monachi sunt nigri
et in regula sunt pigri,
bene cucullati
et male coronati.
quidam sunt cani
et sensibus profani.
quidam sunt fratres
et verentur ut patres.
dicuntur Norpertini
et non Augustini.
in cano vestimento
novo gaudent invento.

XXXIXa.

1.
In huius mundi domo
miser qui vivis homo,
quod cinis es, memento:
transibis in momento.
post carnem cinis eris
atque morte teneris.
cinis et origo.
sit tibi formido,
cum spiritus cadit
et ad Dominum vadit,
qui eum dedit.
miser, qui hoc non credit.

2.
Vanitatum vanitas
et omnia vanitas!
est animalis homo
in huius mundi domo.
cuncta, que sub sole,
assimilantur mole,
nam omnia volvuntur,
quedam dissolvuntur,
quedam ad vitam crescunt
et omnia decrescunt.
sed spiritalis homo
Dei regnat in domo.

XXXIXb.

Cum vadis ad altare
missam celebrare,
te debes preparare,
vetus expurgare
de corde fermentum;
sic offer sacramentum:
invoca Christum,
psalmum dicas istum:
«Iudica»,
teque ipsum preiudica,
israel et Iuda
cordis mala denuda.

XL.

1.
Quicquid habes meriti, preventrix gratia donat;
Nil Deus in nobis preter sua dona coronat.

2.
Agricolis fessis cum venerit ultima messis,
Semina dant fructum, detergunt gaudia luctum.

3.
Os habet immite, qui non fert gaudia vite.

XLI. ca. 1171/75 Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179)

1.
Propter Sion non tacebo,
sed ruinas Rome flebo,
quousque iustitia
rursus nobis oriatur
et ut lampas accendatur
iustus in ecclesia.

2.
Sedet vilis et in luto
princeps facta sub tributo;
quod solebam dicere:
Romam esse derelictam,
desolatam et afflictam,
expertus sum opere.

3.
Vidi, vidi caput mundi,
instar maris et profundi
vorax guttur Siculi.
ibi mundi bithalassus,
ibi sorbet aurum Crassus
et argentum seculi.

4.
Ibi latrat Scylla rapax
et Charybdis auri capax
potius quam navium;
ibi cursus galearum
et conflictus piratarum,
id est cardinalium.

5.
Syrtes insunt huic profundo
et Sirenes, toti mundo
minantes naufragium.
os humanum foris patet,
in occulto cordis latet
deforme demonium.

6.
Habes iuxta rationem
bithalassum per Franconem;
quod ne credas frivolum:
ibi duplex mare fervet,
a quo non est qui reservet
sibi valens obolum.

7.
Ibi fluctus colliduntur,
ibi panni submerguntur,
byssus, ostrum, purpure;
ibi mundus deglutitur,
immo totus sepelitur
in Franconis gutture.

8.
Franco nulli miseretur,
nullum sexum reveretur,
nulli parcit sanguini.
omnes illi dona ferunt;
illuc enim ascenderunt
tribus, tribus Domini.

9.
Canes Scylle possunt dici
veritatis inimici,
advocati Curie,
qui latrando falsa fingunt,
mergunt simul et confringunt
carinam pecunie.

10.
Iste probat se legistam,
ille vero decretistam,
inducens Gelasium;
ad probandum questionem
hic intendit actionem
regundorum finium.

11.
Nunc rem sermo prosequatur:
hic Charybdis debacchatur,
id est cancellaria,
ubi nemo gratus gratis
neque datur absque datis
Gratiani gratia.

12.
Plumbum, quod hic informatur,
super aurum dominatur
et massam argenteam;
equitatis phantasia
sedet teste Zacharia
super bullam plumbeam.

13.
Qui sunt Syrtes vel Sirenes?
qui sermone blando lenes
attrahunt byzantium;
spem pretendunt lenitatis,
sed procella parcitatis
supinant marsupium.

14.
Dulci cantu blandiuntur
ut Sirenes, et loquuntur
primo quedam dulcia:
«Frare, ben je te cognosco,
certe nichil a te posco,
nam tu es de Francia.

15.
Terra vestra bene cepit
et benigne nos excepit
in portu concilii.
nostri estis, nostri! cuius?
sacrosancte sedis huius
speciales filii.

16.
Nos peccata relaxamus
et laxatos collocamus
sedibus ethereis.
nos habemus Petri leges
ad ligandos omnes reges
in manicis ferreis.»

17.
Ita dicunt cardinales,
ita solent di carnales
in primis allicere.
sic instillant fel draconis,
et in fine lectionis
cogunt bursam vomere.

18.
Cardinales, ut predixi,
novo iure Crucifixi
vendunt patrimonium.
Petrus foris, intus Nero,
intus lupi, foris vero
sicut agni ovium.

19.
Tales regunt Petri navem,
tales habent eius clavem,
ligandi potentiam.
hi nos docent, sed indocti,
hi nos docent, et nox nocti
indicat scientiam.

20.
In galea sedet una
mundi lues inportuna,
camelos deglutiens.
involuta canopeo
cuncta vorat sicut leo
rapiens et rugiens.

21.
Hic piratis principatur,
Spurius qui nuncupatur,
sedens in insidiis,
ventre grosso, lata cute,
grande monstrum nec virtute
redemptum a vitiis.

22.
Maris huius non est dea
Thetis, mater Achillea,
de qua sepe legimus,
immo mater sterlingorum,
sancta soror loculorum,
quam nos Bursam dicimus.

23.
Hec dum pregnat, ductor ratis
epulatur cum piratis
et amicos reperit;
nam si Bursa detumescit,
surgunt venti, mare crescit,
et carina deperit.

24.
Tunc occurrunt cautes rati,
donec omnes sint privati
tam nummis quam vestibus.
tunc securus fit viator,
quia nudus, et cantator
it coram latronibus.


25.
Qui sunt cautes? ianitores,
per quos, licet seviores
tigribus et beluis,
intrat saccus ere plenus,
pauper autem et egenus
tollitur a ianuis.
26.
Quod si verum placet scribi,
duo tantum portus ibi,
due tantum insule,
ad quas licet applicari
et iacturam reparari
confracte navicule.

27.
Petrus enim Papiensis,
qui electus est Meldensis,
portus recte dicitur.
nam cum mare fluctus tollit,
ipse solus mare mollit,
et ad ipsum fugitur.

28.
Est et ibi maior portus,
fetus ager, florens ortus,
pietatis balsamum:
Alexander ille meus,
meus, inquam, cui det Deus
paradisi thalamum.

29.
Ille fovet litteratos,
cunctos malis incurvatos,
si posset, erigeret.
verus esset cultor Dei,
nisi latus Elisei
Giezi corrumperet.

30.
Sed ne rursus in hoc mari
me contingat naufragari,
dictis finem faciam,
quia, dum securus eo,
ne submergar, ori meo
posui custodiam.

XLII. Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179) Carmen rebelle

1.
Utar contra vitia carmine rebelli.
mel proponunt alii, fel supponunt melli,
pectus subest ferreum deaurate pelli
et leonis spolium induunt aselli.

2.
Disputat cum animo facies rebellis,
mel ab ore profluit, mens est plena fellis;
non est totum melleum, quod est instar mellis,
facies est alia pectoris quam pellis.

3.
Vitium in opere, virtus est in ore,
tegunt picem animi niveo colore,
membra dolent singula capitis dolore
et radici consonat ramus in sapore.

4.
Roma mundi caput est, sed nil capit mundum,
quod pendet a capite, totum est immundum;
trahit enim vitium primum in secundum,
et de fundo redolet, quod est iuxta fundum.

5.
Roma capit singulos et res singulorum,
Romanorum curia non est nisi forum.
ibi sunt venalia iura senatorum,
et solvit contraria copia nummorum.

6.
In hoc consistorio si quis causam regat
suam vel alterius, hoc inprimis legat:
nisi det pecuniam, Roma totum negat;
qui plus dat pecunie, melius allegat.

7.
Romani capitulum habent in decretis,
ut petentes audiant manibus repletis.
dabis, aut non dabitur, petunt, quando petis,
qua mensura seminas, et eadem metis.

8.
Munus et petitio currunt passu pari,
opereris munere, si vis operari;
Tullium ne timeas, si velit causari:
Nummus eloquentia gaudet singolari.

9.
Nummis in hac curia non est qui non vacet;
crux placet, rotunditas et albedo placet;
et cum totum placeat et Romanos placet,
ubi nummus loquitur, et lex omnis tacet.

10.
Si quo grandi munere bene pascas manum,
frustra quis obiceret vel Iustinianum
vel Sanctorum canones, quia tamquam vanum
transeunt has paleas et imbursant granum.

11.
Solam avaritiam Rome nevit Parca:
parcit danti munera, parco non est parca,
nummus est pro numine et pro Marco marca,
et est minus celebris ara quam sit arca.

12.
Cum ad papam veneris, habe pro constanti:
non est locus pauperi, soli favet danti,
vel si munus prestitum non sit aliquanti,
respondet: «hec tibia non est michi tanti.»

13.
Papa, si rem tangimus, nomen habet a re:
quicquid habent alii, solus vult papare,
vel si verbum gallicum vis apocopare,
«paies! paies!» dist li mot, si vis impetrare.

14.
Porta querit, chartula querit, bulla querit,
papa querit, etiam cardinalis querit,
omnes querunt, et si des - si quid uni deerit,
totum mare salsum est, tota causa perit.

15.
Das istis, das aliis, addis dona datis,
et cum satis dederis, querunt ultra satis;
o vos burse turgide, Romam veniatis:
Rome viget physica bursis constipatis.

16.
Predantur marsupium singuli paulatim,
magna, maior, maxima preda fit gradatim.
quid irem per singula? colligam summatim:
omnes bursam strangulant, et exspirat statim.

17.
Bursa tamen Tityi iecur imitatur:
fugit res, ut redeat, perit, ut nascatur.
et hoc pacto loculum Roma depredatur,
ut, cum totum dederit, totus impleatur.

18.
Redeunt a curia capite cornuto;
ima tenet Iupiter, celum habet Pluto,
et accedit dignitas animali bruto
tamquam gemma stercori vel pictura luto.

19.
Divites divitibus dant, ut sumant ibi,
et occurrunt munera relative sibi.
lex est ista celebris, quam fecerunt scribi:
«Si tu michi dederis, ego dabo tibi.»

XLIII. ca. 1160 ?

1.
Roma, tue mentis oblita sanitate
desipis, cum resipis cordis tarditate.
lampas caret oleo, male sed mercatur,
sponsus + ut cum venerit, salus obumbratur,
pietas nec audit superne civitatis,
foris dum inclamitat vox calamitatis.

2.
O sedes apostolica,
que vix latet, katholica,
convertere! convertere!
iam mundus languet opere.

3.
Perit lex,
manet fex,
bibit grex
virus hoc letale;
pastor cedit,
lupus redit,
morsu ledit
permale.

4.
Claudicat ecclesia patribus orbata,
sternitur iustitia capite truncata.
princeps tenebrarum se sentit gloriari
orbis fluxa, miseri student quem sectari.

5.
Ludit ad interitum rerum coniectura
quodam vili scemate, docet ut natura.
basem rei publice, sortem senatorum
machina corrodit presentium malorum,
de qua, + sed diviguit, stirpe solidatur,
cuius et propagine solium letatur.

6.
O decus exaltabile,
saluti collaudabile
complectere! complectere!
iam languet mundus opere.

7.
Sed cum sis
plena vis,
cedat lis,
vitia premantur,
orbe leto,
tristi spreto
iure freto
pellantur!

8.
Aruit spes estuans diuturnitate,
secula iam pereunt imbecillitate,
ordo principatus est mente discrepata
volvitur + in serie mundo non piata.
falso quoque veritas convincitur augurio,
nec altus est in Israel fidem dans centurio.

XLIV.

Initium sancti evangelii secundum marcas argenti

In illo tempore: dixit papa Romanis: «Cum venerit filius hominis ad sedem maiestatis nostre, primum dicite: <Amice, ad quid venisti?> At ille si perseveraverit pulsans nil dans vobis, eicite eum in tenebras exteriores.»

Factum est autem, ut quidam pauper clericus veniret ad curiam domini pape, et exclamavit dicens: «Miseremini mei saltem vos, hostiarii pape, quia manus paupertatis tetigit me. Ego vero egenus et pauper sum, ideo peto, ut subveniatis calamitati et miserie mee.»

Illi autem audientes indignati sunt valde et dixerunt: «Amice, paupertas tua tecum sit in perditione. Vade retro, satanas, quia non sapis ea, que sapiunt nummi. Amen, amen, dico tibi: non intrabis in gaudium domini tui, donec dederis novissimum quadrantem.»

Pauper vero abiit et vendidit pallium et tunicam et universa que habuit et dedit cardinalibus et hostiariis et camerariis.

At illi dixerunt: «Et hoc quid est inter tantos?» Et eiecerunt eum ante fores, et egressus foras flevit amare et non habens consolationem.

Postea venit ad curiam quidam clericus dives, incrassatus, impinguatus, dilatatus, qui propter seditionem fecerat homicidium. Hic primo dedit hostiario, secundo camerario, tertio cardinalibus. At illi arbitrati sunt inter eos, quod essent plus accepturi.

Audiens autem dominus papa cardinales et ministros plurima dona a clerico accepisse, infirmatus est usque ad mortem. Dives vero misit sibi electuarium aureum et argenteum, et statim sanatus est.

Tunc dominus papa ad se vocavit cardinales et ministros et dixit eis: «Fratres, videte, ne aliquis vos seducat inanibus verbis. Exemplum enim do vobis, ut, quemadmodum ego capio, ita et vos capiatis.»

XLV. ca. 1180

1.
Roma, tenens morem nondum satiata priorem
Donas donanti, parcis tibi participanti;
Sed miser immunis censetur, eum quia punis.

«Accipe» «sume» «cape» tria sunt gratissima pape;

«Nil do» «nil presto» nequeunt succurrere mesto.
Non est Romanis cure legatus inanis.
Si dederis marcas et eis impleveris arcas,

Pena solveris, quacumque ligatus haberis.
Ergo non nosco, quamvis cognoscere posco,
In quo papalis res distet et imperialis:
Rex capit argentum, marcarum milia centum;
Et facit illud idem paparum curia pridem.
Rex capit audenter, sed domnus papa latenter.
Ergo pari pena rapientes sic aliena
Condemnabuntur, quia Simonis acta secuntur.

2.
Curia Romana non curat ovem sine lana.

3.
Roma manus rodit, quos rodere non valet, odit.

XLVI. De cruce signatis (ante 1149)

1.
Fides cum Ydolatria
pugnavit, teste gratia,
agresti vultu turbida,
mundi non querit tegmina,
sed forti fidens pectore,
dives una cum paupere.

2.
Propheta teste misera
tu Babylonis filia,
beatus est, qui parvulos
petre collidit tuos.
prisci das penas sceleris
Chaldea nunc metropolis.

3.
Iohannes super bestiam
sedere vidit feminam
ornatam, ut est meretrix,
in forma Babylonis.
sed tempus adest calicis
ad feces usque sceleris.

4.
Princeps vocatur principum,
qui colla premit gentium,
costam scandat tetragoni
sedentis ut eterni,
sub Herculis memoria
vexilla ponens rosea.

5.
Navis in artemonem
quem Deus ponet hominem,
velum triangulatum
cuius regat pulcherrimum?
hoc militum tripudio
letetur Pacis Visio!

6.
Confusionis civitas
decepit te, Gentilitas,
inniteris harundini
cladem lature manui;
revertere, revertere,
factoris opus respice!

7.
Qui colunt cacodemones,
non fiunt illis similes,
qui fibris non utuntur,
dum illis insculpuntur,
nec vox inest nec ratio
nec locus in arbitrio?

8.
Beati sunt mucrones,
quos portant Christi milites
suffulti crucis tegmine,
sub cuius gaudent robore,
quorum felix atrocitas
constringit te, Gentilitas.

9.
De viis atque sepibus
et mundi voluptatibus
compellimur intrare,
nunc nuper epulare
gustu sepe medullitus;
quam suavis sit Dominus.

10.
Nam panis filiorum
fit cibus catulorum
sub mensa pii Domini
de verbis evangelii;
gaude, Syrophenissa!
iam venit tua filia.

11.
Forum est Ierosolymis
in campo libertatis,
quod Rex regum instituit.
mercator prudens aderit;
qui vitam velit emere,
festinet illuc currere!

12.
Non tamen ita properet,
quin coniugi provideat
de rebus necessariis
una cum parvis liberis;
quod quidem nisi faciat,
ignoro quid proficiat.

13.
Sepulcrum gloriosum
prophetis declaratum
impugnatur a canibus,
quibus sanctum non dabimus,
nec porcis margarite
mittuntur deridende.

14.
Ad multas mansiones
in domo patris stabiles
nummi trahit conventio;
nec gravet operatio:
pondus diei preterit,
merces perennis aderit.

15.
Novissimus fit primus
et primus fit novissimus;
dispar quidem vocatio,
sed par remuneratio,
dum cunctis laborantibus
vite datur denarius.

16.
Non hic mutatur sedes,
non corrumpuntur edes,
non maior hic minori,
non pauper ditiori,
non obstat alter alteri,
nec locus est opprobrii.

XVVII. ca. 1187/89

1.
Crucifigat omnes
Domini crux altera,
nova Christi vulnera!
arbor salutifera
perditur; sepulcrum
gens evertit extera
violente; plena gente
sola sedet civitas;
agni fedus rapit hedus;
plorat dotes perditas
sponsa Sion; immolatur
Ananias; incurvatur
cornu David; flagellatur
mundus;
ab iniustis abdicatur,
per quem iuste iudicatur
mundus.

2.
O quam dignos luctus!
exulat rex omnium,
baculus fidelium
sustinet opprobrium
gentis infidelis;
cedit parti gentium
pars totalis; iam regalis
in luto et latere
elaborat tellus, plorat
Moysen fatiscere.
homo, Dei miserere!
fili, patris ius tuere!
in incerto certum quere,
ducis
ducum dona promerere
et lucrare lucem vere
lucis!

3.
Quisquis es signatus
fidei charactere,
fidem factis assere,
rugientes contere
catulos leonum,
miserans intuere
corde tristi damnum Christi!
longus Cedar incola,
surge, vide, ne de fide
reproberis frivola!
suda martyr in agone
spe mercedis et corone!
derelicta Babylone
pugna
pro celesti regione,
aqua vite! te compone
pugna!

XLVIIa.

1.
Curritur ad vocem
nummi vel ad sonitum;
hec est vox ad placitum.
omnes ultra debitum,
ut exempla docent,
nitimur in vetitum.
disce morem et errorem,
fac et tu similiter!
hac in vita nichil vita,
vive sic, non aliter!
cleri vivas ad mensuram,
qui pro censu dat censuram.
quando iacis in capturam
rete,
messem vides iam maturam;
et tu saltem per usuram
mete!

2.
Si quis in hoc artem
populo non noverit,
per quam mundus vixerit,
omnia cum viderit,
eligat hanc partem
aut nichil decreverit:
quod vis, aude dolo, fraude,
mos gerendus Thaidi.
mundo gere morem, vere
nil vitandum credidi.
legi nichil sit astrictum,
iuri nichil sit addictum!
sanciatur hoc edictum
tibi.
ubi virtus est delietum,
Deo nichil est relictum
ibi.

XLVIII.

1.
Quod spiritu David precinuit,
nunc exposuit
nobis Deus, et sic innotuit.
Sarracenus sepulcrum polluit,
quo recubuit,
qui pro nobis crucifixus fuit.
quantum nobis in hoc condoluit,
quantum nobis propitius fuit,
dum sic voluit
mortem pati cruce, nec meruit!

Refl.
Exsurgat Deus!

2.
Et dissipet hostes, quos habuit,
postquam prebuit
Sarracenis locum, quo iacuit,
quia nobis propitius fuit,
dum sic voluit
mortem pati cruce, nec meruit!
duo ligna diu non habuit
Sarreptina, quibus ut caruit,
semper doluit
et dolebit, dum rehabuerit.

Refl.
Exsurgat Deus!

3.
Sunamitis clamat pro filio,
qui occubuit,
nec Giezi sanare potuit;
Heliseus nisi met venerit,
non surrexerit,
et os ori recte coniunxerit.
Heliseus nisi nunc venerit,
ni peccata compassus tulerit,
non habuerit
ecclesia crucem, qua caruit.

Refl.
Exsurgat Deus!

4.
Et adiuvet in hoc exercitu
quos signaverit
signo crucis, qua nos redemerit!
iam venie tempus advenerit,
quo potuerit
se salvare, qui crucem ceperit.
nunc videat quisque, quid fecerit,
quibus et quot Deum offenderit!
quod si viderit
et se signet, his solutus erit.

Refl.
Exsurgat Deus!

5.
Exsurrexit! et nos assurgere
ei propere
iam tenemur atque succurrere.
Ierusalem voluit perdere,
ut hoc opere
sic possemus culpas diluere.
nam si vellet, hostes destruere
absque nobis et terram solvere
posset propere,
cum sibi nil possit resistere.

Refl.
Exsurgat Deus!

XLVIII. Otto von Botenlauben (KLD 41,13) (ca. 1220)

Horstu, uriunt, den wahter an der cinne,
wes sin sanch ueriach?
wir muozen uns schaiden nu, lieber man.
also schiet din lip nu jungest hinnen,
do der tach uof brach
unde uns diu naht so fluhtechlichen tran.
naht git senfte, we tuot tach.
Owe, herce lieb, in mach
din nu uerbergen niht.
uns nimit diu freude gar daz grawe lieht.
stand uof, riter!

XLIX. ca. 1170

1.
Tonat evangelica clara vox in mundo:
«qui dormis in pulvere, surge de profondo
luce sua Dominus te illuminabit
et a malis omnibus animam salvabit.

2.
Memor esto, iuvenis, tui creatoris.
crux Christi te moneat omnibus in horis.
cape mente, cogita corde de futuris,
quod ad radicem arboris sit posita securis.

3.
Senes et decrepiti, vobis est oblata
vera penitentia cruce Christi data.
dies vestra desiit et est inclinata,
nam ad umbram vergitur fine desperata.

4.
Ecce cum fiducia venit regnum Dei.
illud primum querite vos, qui estis rei.
carnem crucifigite famulantes ei
et in psalmis dicite: «miserere mei!»

5.
O peccatrix anima, si vis dealbari
et ab omni crimine penitus mundari,
te in cruce Domini oportet gloriari
et in ipso penitus ab hoste liberari.

6.
Iacob scale summitas altera calcatur,
in qua Christi passio nobis reseratur.
Tyrus alta desinit, in se reprobatur;
in Iudea Domini mons uber adoratur.

7.
O fidelis anima, clama de profundis,
de terrenis fugito rebus et immundis.
cruce Christi naviga velis in secundis,
ne te ventus turbinis suffocet in undis.

8.
Cum per ignem venerit nos iudicaturus
homo Dei filius, nulli parcens, durus,
eius omnis crucifer erit tunc securus,
gratulans cum angelis, candidus et purus.

9.
In die iudicii cum sol obscuratur
et lumen fidelibus crucis Christi datur,
tunc in peccatoribus hostis dominatur;
sed ab hoste crucifer tunc omnis liberatur.

10.
Ergo Christi milites fugite beati
huius mundi gloriam cruce iam signati,
in qua Christus moriens mortem superavit
atque suo sanguine peccata nostra lavit.

11.
Quid erit, cum stabimus ante tribunal Christi?
pandens sua vulnera dicet: «quid fecisti?
pro te crucem subii; quare non subisti
hanc loco penitentie? vade, iam peristi!»

12.
Ergo fetens Lazarus ducatur in exemplum
digne penitentibus, ut sint eius templum,
in quo virtus habitat sue passionis;
hanc impleat et muniat ipse suis donis!»

L. 1188

1.
Heu, voce flebili cogor enarrare
facinus, quod accidit nuper ultra mare,
quando Saladino con- cessum est vastare
terram, quam dignatus est Christus sic amare.

2.
Exeunte Iunio anno post milleno
centum et octoginta iunctis cum septeno,
quo respexit Dominus mundum sorde pleno
erigens de pulvere, pauperem a ceno,

3.
Malus comes Tripolis, mentem ferens ream,
magna cum tyrannide tenens Tabariam,
Turcos suis fraudibus ducit in Iudeam
atque primum occupat totam Galileam.

4.
Saladinus convocat barbaros per gyrum,
habitantes Phrygiam, Pontum usque Tyrum,
Agarenos populos, Arabem et Syrum,
ab Egypti finibus usque in Epirum.

5.
Veniunt Hircomili, et Trogodite,
Mauri atque Getuli, Barbari et Scythe,
filii Moab, Amon et Ismahelite,
atque cum his omnibus sunt Amalechite.

6.
Turcos ac Massagetas precipit adesse,
Bactri atque Sarmates nolunt hinc abesse,
currunt Quadi, Vandili, Medi atque Perse,
undique conveniunt gentes sic diverse.

7.
Terram intrant inclitam, cuncta devastantes,
capiunt Christicolas, senes et infantes,
et ut fere pessime sanguinem amantes
iugulant puerulos, dividunt pregnantes.

8.
Saladino igitur terram sic ingresso
rex atque Templarii currunt ex adverso,
totis obstant nisibus barbaro perverso,
cupientes populo subvenire presso.

9.
Turchi pugnant acriter iacula mittentes,
Christianos vulnerant, cedunt resistentes,
et ut male bestie dentibus frementes
territant sonipedes tubis perstrepentes.

10.
Nostri se dum sentiunt ita pregravatos
et a malis gentibus undique vallatos,
stringunt suis manibus enses deauratos
atque truncant fortiter barbaros armatos.

11.
Plus quam decem milia erant Christiani,
sed pro uno quolibet ter centum pagani;
sic pugnando comminus Bactri et Hircani,
vix ex nostris aliqui evaserunt sani.

12.
Rex cum cruce capitur, alii truncantur,
Templarii ter centum capti decollantur,
quorum nulla corpora sepulture dantur,
sed a Christo anime celo coronantur.

13.
Nostre postquam acies ita sunt confracte,
currunt crudelissime gentes illa parte,
urbem Acrim capiunt absque ullo Marte
atque omnes alias manu, simul arte.

14.
Surim solam liberat nautica marinus,
marchio clarissimus, vere palatinus,
cuius vires approbat Grecus et Latinus,
timet quoque plurimum ferox Saladinus,

15.
Latro ille pessimus, terre devastator,
per quam suis pedibus transiit Salvator,
natus qui ex virgine omnium creator
in presepi ponitur celi fabricator.

16.
Inde siccis pedibus maria calcavit
et ex quinque panibus multos satiavit,
quem Iohannes predicans digito monstravit,
et Iordanus sentiens post retrogradavit.

17.
Cruci demum fixus est Deus homo natus,
aquam atque sanguinem sparsit eius latus,
quo ac tali pretio mundus est salvatus,
qui per primum hominem fuerat damnatus.

18.
Heu, terra inclita, terra vere bona,
sola digna perfrui florida corona,
terra, cui dederat Deus tanta dona,
heu, quantum impia te nunc cingit zona!

19.
Heu, heu, Domine, gloria iustorum,
angelorum bonitas, salus peccatorum:
ecce canes comedunt panes filiorum,
velut aqua funditur sanguis nunc sanctorum.

20.
Flete, omnes populi, flete, et non parum,
graves luctus facite planctum et amarum,
flumina effundite multa lacrimarum;
sic ruinam plangite urbium sanctarum!

21.
Flete amarissime, omnes auditores,
magni atque minimi, fratres et sorores!
mutate in melius vitam atque mores;
nam de celo prospicit Deus peccatores.

22.
Dat flagella impiis, punit delinquentes,
et per tempus corrigit stulta presumentes,
humiles glorificat, deicit potentes,
recipit ut filios digne penitentes.

23.
Sic iratus Dominus quondam Israheli,
iudicans ex nubibus et de alto celi,
archam testamenti ac- census igne zeli
tradidisse legitur populo crudeli.

24.
Sed et quamvis viribus hec putabant acta,
sunt compulsi plangere statim sua facta,
coegerunt reddere minera cum arca
nam illorum viscera tabe putrefacta.

25.
Convertamur igitur et peniteamus,
mala, que commisimus, fletu deleamus
atque Deo munera digne offeramus,
ut placatus lacrimis donet, quod rogamus!

LI.

1.
Debacchatur mundus pomo,
quod comedit primus homo.
demonstratur nobis tomo,
quod privamur nostra domo.

Refl.
Prohdolor!
Moyses et Aaron,
rex David et Salomon,
Ierusalem et Gion,
mundus plorat et Sion.

2.
Ecce tempus, tempus mestum,
propter plebem fit infestum;
patet enim manifestum,
quod plebs temptat inhonestum.

Refl.
Prohdolor!
Moyses et Aaron,
rex David et Salomon,
Ierusalem et Gion,
mundus plorat et Sion.

3.
Alteratur creatura,
fit nevosa, pro, natura.
quid superbit limatura,
de qua summis nulla cura?

Refl.
Prohdolor!
Moyses et Aaron,
rex David et Salomon,
Ierusalem et Gion,
mundus plorat et Sion.

4.
Homo reus captivatur,
dum hic vagus exulatur;
non de iure gratulatur,
dum hic brevis moriatur.

Refl.
Prohdolor!
Moyses et Aaron,
rex David et Salomon,
Ierusalem et Gion,
mundus plorat et Sion.

LI.a ca. 1168/69

1.
Imperator rex Grecorum,
minas spernens paganorum,
auro sumpto thesaurorum
parat sumptus armatorum.

Refl.
Ayos
o theos athanathos,
ysma sather yschyros!
miserere kyrios,
salva tuos famulos!

2.
Almaricus miles fortis,
rex communis nostre sortis,
in Egypto fractis portis
Turcos stravit dire mortis.

Refl.
Ayos
o theos athanathos,
ysma sather yschyros!
miserere kyrios,
salva tuos famulos!

3.
Omnis ergo Christianus
ad Egyptum tendat manus!
semper ibi degat sanus,
destruatur rex paganus!

Refl.
Ayos
o theos athanathos,
ysma sather yschyros!
miserere kyrios,
salva tuos famulos!

LII. ca. 1130

1.
Nomen a solemnibus trahit Solemniacum;
solemnizent igitur omnes preter monachum,
qui sibi virilia resecavit, Serracum;
illum hinc excipimus quasi demoniacum;
ipse solus lugeat reus apud Eacum!

2.
Exultemus et cantemus canticum victorie,
et clamemus quas debemus laudes regi glorie,
qui salvavit urbem David a paganis hodie!

Refl.
Festum agitur,
dies recolitur,
in qua Dagon frangitur,
et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur,
Ierusalem eripitur
et Christianis redditur;
diem colamus igitur!

3.
Hec urbs nobilissima prima regem habuit,
in hac urbe maxima Domino complacuit,
in hac propter hominem crucifigi voluit,
hic super apostolos Spiritus intonuit.

4.
Urbs insignis, ad quam ignis venit annis singulis,
quo monstratur, quod amatur omnibus in seculis,
honoranda, frequentanda regibus et populis!

Refl.
Festum agitur,
dies recolitur,
in qua Dagon frangitur,
et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur,
Ierusalem eripitur
et Christianis redditur;
diem colamus igitur!

5.
Urbs sacrata celitus, adamata superis,
legis tabernaculum, templum arche federis,
hospitale pauperum et asylum miseris!
non timebis aliquod, dum in ea manseris.

6.
Tanta lucis claritate superatur sol et luna,
tanta vicit sanctitate omnes urbes hec urbs una;
non elegit frustra locum Gebuseus Areuna.

Refl.
Festum agitur,
dies recolitur,
in qua Dagon frangitur,
et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur,
Ierusalem eripitur
et Christianis redditur;
diem colamus igitur!

LIII. 1177

1.
Anno Christi incarnationis,
anno nostre reparationis
millesimo
centesimo
septuagesimo
septimo
rex eterne glorie
dono sue gratie
tenebrosam nebulam
scismatis fugavit
quassamque naviculam
Simonis salvavit.

2.
Hoc chaos obduxerat
orbem, immo infecerat
annis quater quinis
scismatum pruinis;
scintilla caritatis alserat
facta iam cinis.

3.
Hoc decus concordie
sanxit flos Saxonie,
noster felix pontifex
Wichmannus, omnis pacis artifex,
mira gratia,
per quem talia
fiunt consilia,
que hunc errorem
valent reducere sic ad pacis honorem.

4.
Victor imperatoris
ensis, cum mucrone Petri prisci moris
unitate dimicans, feliciter maioris
vim resecat erroris.

5.
Gaude, mater Roma triumphalis!
ecce, nauta iam universalis
de profundo maris hieme remige integro portum pacis adiit,
dum pietatis dexteram tetigit.

6.
Felix acumen huius mentis,
qui cum tribus elementis
+aliis ac dirimit litem pacis ligamentis!

7.
Nunc Sion letetur gens,
quia Dominus exsurgens
miserans cor lenit;
tempus enim venit.

8.
Huius anni magnalia
sunt iubilei gaudia;
exstirpantur zizania,
flavet seges triticea,
et palee de area
ventantur foras horrea.

9.
Hoc decus concordie
canat vox ecclesie!
hec nova tripudia
requirat casta Sion filia!

LIIIa. ca. 1177/79

1.
Passeres illos, qui transmigrant supra montes, Alexander tertius sagax et fidelis archivenator illaqueavit,

2.
Vulpes, que demoliuntur vineas, captivavit,
anguem stravit,
qui disseminavit
discolum virus, quod infrigidavit
igniculum fidei, quique cecavit.

LIV.

1.
Omne genus demoniorum
cecorum,
claudorum
sive confusorum,
attendite iussum meorum
et vocationem verborum.

2.
Omnis creatura phantasmatum,
que corroboratis principatum
serpentis tortuosi,
venenosi,
qui traxit per superbiam
stellarum partem tertiam,
Gordan,
Ingordin et Ingordan:
per sigillum Salomonis
et per magos Pharaonis
omnes vos coniuro
omnes exorcizo
per tres magos Caspar,
Melchior et Balthasar,
per regem David,
qui Saul sedavit,
cum iubilavit,
vosque fugavit.

3.
Vos attestor,
vos contestor
per mandatum Domini,
ne zeletis,
quem soletis
vos vexare, homini,
ut compareatis
et post discedatis
et cum desperatis
chaos incolatis.

4.
Attestor,
contestor
per timendum,
per tremendum
diem iudicii,
eterni supplicii,
diem miserie,
perennis tristitie,
qui ducturus est
vos in infernum,
salvaturus est
nos in eternum.

5.
Per nomen mirabile
atque ineffabile
Dei tetragrammaton,
ut expaveatis
et perhorreatis,
vos exorcizo,
Larve,
Fauni,
Manes,
Nymphe,
Sirene,
Adryades,
Satyri,
Incubi,
Penates,
ut cito abeatis,
chaos incolatis,
ne vas corrumpatis
christianitatis.

6.
Tu nos, Deus, conservare ab hostibus digneris!

LV.

Amara tanta tyri pastos sycalos sycaliri
Ellivoli scarras polili posylique lyvarras.

{Carmina amatoria (56-70)}

[Incipiunt jubili]


LVI.

1.
Ianus annum circinat,
ver estatem nuntiat
calcat Phebus ungula,
dum in Taurum flectitur,
Arietis repagula.

Refl.
Amor cuncta superat,
Amor dura terebrat.

2.
Procul sint omnia
tristia!
dulcia
gaudia
sollemnizent Veneris gymnasia!
decet iocundari,
quos militare contigit
Dioneo lari.

Refl.
Amor cuncta superat,
Amor dura terebrat.

3.
Dum alumnus Palladis
Cytheree scolam
introissem, inter multas
bene cultas
vidi unam solam
facie
Tyndaridi
ac Veneri
secundam,
plenam elegantie
et magis pudibundam.

Refl.
Amor cuncta superat,
Amor dura terebrat.

4.
Differentem omnibus
amo differenter.
novus ignis in me furit
et adurit
indeficienter.
nulla magis nobilis,
habilis,
pulchra vel amabilis,
nulla minus mobilis,
instabilis,
infronita reperitur
vel fide mutabilis.
eius letum vivere
est meum delectari.
diligi si merear,
hoc meum est beari.

Refl.
Vincit Amor omnia,
regit Amor omnia.

5.
Parce, puer, puero!
fave, Venus, tenero,
ignem movens,
ignem fovens,
ne mori sit, quod vixero,
nec sit ut Daphnes Phebo,
cui me ipsum dedo!
olim tiro Palladis
nunc tuo iuri cedo.

Refl.
Vincit Amor omnia,
regit Amor omnia.

LVII.

1.
«Bruma, veris emula,
sua iam repagula
dolet demoliri;
demandat Februario,
ne se a solis radio
sinat deliniri.

2.
Omnis nexus elementorum
legem blandam sentit amorum.
sed Hymeneus eorum
iugalem ordinat torum,
votis allubescens deorum
piorum.

3.
Sed Aquilonis
ira predonis
elementis officit,
ne pariant; nec tamen in hoc proficit.
sed Hymeneus obicit
eius se turbini;
in hoc enim numini
deserviunt Dione.

4.
Felicibus stipendiis
Dione freta gaudiis
gaudet suos extollere.
qui se suo iugo libere
non denegant submittere,
quam felici vivere
vult eos pro munere!

5.
Optat Thetis
auram quietis,
ut celo caput exerat
suosque fructus proferat.
Ceres quoque secus undam cursitat
et tristia sollicitat
inferorum numina
pro surrepta Proserpina.

6.
Elementa supera
coeunt et infera.
hinc illis vocabula
sunt attributa mascula;
illis vero feminina
congrue sunt deputata nomina,
quia rerum semina
concipiunt ut femina.

7.
Sol, quia regnat in Piscibus
celestibus,
dat copiam
plenariam
piscationi,
reddens formam turbide Iunoni.»

8a.
Ista Phrison decantabat
iuxta regis filiam,
egram que se simulabat,
dum perrexit per viam

8b.
Desponsari, sed hec gnanus
notans sponso retulit.
mox truncatur ut profanus.
tandem sponso detulit.

LVIII.

1.
Iam ver oritur.
veris flore variata
tellus redimitur.
excitat in gaudium
cor concentus avium
voce relativa
Iovem salutantium.
in his philomena
Tereum reiterat
et iam fatum
antiquatum
querule retractat.
sed dum fatis obicit
Itym perditum,
merula
choraulica
carmina
coaptat.

2.
Istis insultantibus
casibus
fatalibus
in choree speciem
res reciprocatur.
his autem conciliis
noster adest Iupiter
cum sua Iunone,
Cupido cum Dione,
post hos Argus stellifer
et Narcissus floriger
Orphëusque plectriger,
Faunus quoque corniger.

3.
Inter hec sollemnia
communia
alterno motu laterum
lascive iactant corpora
collata
nunc occurrens,
nunc procurrens
contio pennata:

4.
Mergus aquaticus,
aquila munificus,
bubo noctivagus,
cygnus flumineus,
phenix unica,
perdix lethargica,
hirundo domestica,
columba turtisona,
upupa galigera,
anser sagax,
vultur edax,
psitacus gelboicus,
miluus gyrovagus,
alaudula garrula,
ciconia rostrisona.

5.
His et consimilibus
paria
sunt gaudia;
demulcet enim omnia
hec concors consonantia.

6.
Tempus est letitie.
nostro tempore
vernant flores
in pratis virentibus,
et suis rebus
decus auget Phebus
in nostris finibus.

LIX.

1.
Ecce, chorus virginum,
tempore vernali,
dum solis incendium
radios equali
moderatur ordine,
nubilo semoto
fronde pausa tilie
Cypridis in voto!

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto!

2.
In hac valle florida
floreus flagratus,
inter septa lilia
locus purpuratus.
dum garritus merule
dulciter alludit,
philomena carnmine
dulcia concludit.

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto!

3.
Acies virginea
redimita flore -
quis enarret talia!
quantoque decore
prenitent ad liquidum
Veneris occulta!
Dido necis meritum
proferat inulta.

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto!

4.
Per florenta nemorum
me fortuna vexit.
arcum Cupidineum
vernula retexit.
quam inter Veneream
diligo cohortem,
langueo, dum videam
libiti consortem.

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto.

5.
Questio per singulas
oritur: honesta
potiorque dignitas
casta vel incesta?
Flora, consors Phyllidis,
est sententiata:
«caste non est similis
turpiter amata.»

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto!

6.
Iuno, Pallas, Dione,
Cytherea dura
affirmant interprete
Flore verbi iura:
«flagrabit felicius
nectare mellito
castam amans potius
quam in ÔinfinitoŐ.»

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto!

7.
Iura grata refero
puellarum ludis.
Vigeant in prospero
pudice futuris!
actibus emeritas
nulla salutaris,
contingat iocunditas
+ spes adulta caris!

Refl.
Cypridis in voto
fronde pausa tilie,
Cypridis in voto!

LX. ca. 1100 ?

1a.
Captus amore gravi
me parem rebar avi
fede revincte lari,
que procul ethra videt
nec modulando silet,
inde perire libet.

1b.
. . . . . . . . . . . . . .
psallere, virgo, pridem,
non semper hec ibidem,
quam scrutabundus amor
notarat et amaror.
hinc ortus ille clamor.

2a.
Est bilis amarissima,
qualem gignit Sardonia,

2b.
In incentivo Veneris
eiusque miri generis

2c.
Militiam proponere,
non posse votum solvere.

2d.
Hec, ecce, virgo inclita,
tibi notabis edita:

3.
Amor instillat, quare
te, virgo, salutare
velim; sed onus grave
videris acerbare,

4.
Dum affligis immeritum,
grave ferens imperium,
vilipendens obloquium,
me minans in interitum,
fidem promittens alteri,
contradicendo Cypridi.

5a.
Ecce querimonia,
quam genuit amor;
me misit in suspiria
Venereus favor.

5b.
Cuncta sprevi virginum
ego tripudia,
te volens michi iungere.
modo diludia

5c.
Quesivique gratiam;
sed iam alterius
captas benivolentiam;
quo nil deterius

6a.
Queo fari.
nec solari
me curat Glycerium;

6b.
Me fastidit
et allidit,
estimans inglorium.

6c.
Bella gero
cum severo
Cypridis ob meritum.

7a.
Dum mens unam te recolit
famaque nefas comperit,
pupilla fletum protulit;
iam expedit,
ut vera loquamur.

7b.
Amaveram pre ceteris
te, sed amici veteris
es iam oblita; superis
vel inferis
ream te criminamur?

8a.
Dolor, fletus,
ire, metus
tremebundis artubus
simul incubuere.

8b.
Pre dolore
verso more
canticum conticuit;
nil restat nisi flere.

8c.
Sorte dira
pendet lyra,
spreta luget. Atropos
filum cessavit nere.

9.
Me mergis hic,
cum sis illic;
nutando sic
non stabis hic.

10.
Sed lubrica contagia
te gaudes insectari;
prostibulum patibulo
iam meruit piari.
en, oro te per superos:
tibi ames obnoxios;
reclude secretarios,
quos nil iuvat amari!

11.
Si lethargum vite
insectabor lite,
+ hanc colis rite,
+ et ego te
in soliloquiorum
carmine canebam,
te unam sapiebam,
idque iustum rebar;
sed nichil audis horum.

12.
Michi te subdideras
et amore iunxeras
fallentis vite semitas,
et te ita subverteras,
ut redimam me vivere
presumptuosa temere
amores vi transponeres,
ut cor meum contereres.

13a.
Usque quo te perferam,
quam premit emulatio?

13b.
Ut quid agis perperam,
o dira simulatio?

14a.
Ex fraudibus alternis
et ignominia
cur emula superbis,
bifrons, ingloria?

14b.
Cum federa discerpis,
o preceps nimia,
te funditus evertis
ceu Bachanaria.

15.
Si balbi more veritus
nil ausim fari penitus,
+ obnixeram emeritus,
quem captat hic interitus.

16.
O Cypris alma, conspice
tue clientem opere
penamque nobis exime,
quam patimur indebite!
tu lamiam interripe
eiusque rixas opprime!

LXa.

1.
Cupido mentem gyrat
telumque minans vibrat,
Favonius aspirat
nectar, quo venas inflat

2.
Medullitus; id teneris
pergratum est in feminis,
quas alit affabilitas
atque cordis simplicitas.

3a.
Semel, opto, basia
michi quod offerat,
quam sorte de infantia
Natura venustat.

3b.
Post hanc nulla complacet,
quam sic assumpserim,
cum potius amabiles
te propter spreverim.

4a.
Iam odorus
noster torus
demoratur; inscia

4b.
Es optata,
sed vocata
non occurris, intima.

5a.
Gaude, proles regia,
que vite privilegia
gestas! ecce Venerea
collegia
per te floruerunt.

5b.
Si iam detur optio,
tuo quod utar osculo
et membris in crepuscolo
sub otio,
aspera non erunt.

6a.
Matutini sideris
iubar preis,
et lilium
rosaque periere.

6b.
Micat ebur dentium
per labium,
ut Sirium
credat quis enitere.

7.
Si Menalus fatidicus
virginibus
michi det omne fari,
Etna, mons occiduus,
Ponto ferat minas prius,
quam desinat, virgo, tuus
honor laudari.

8.
Amores ergo fidibus
canendi sunt his rudibus,
cibentur ut his fructibus:
stipendium erit Venus,

9.
Furores quando lenit
Venus, que corda ferit.
incitamentum Veneris
fastidium est ceteris.
quod laudis michi titulum
clarumque det obsequium!

10.
Intemerata virginum,
serena respice
et generosa supplicis
iam vota perfice!

LXI.

1a.
Siquem Pieridum ditavit contio,
nulli Teďorum aptetur otio
par Phebi cithare
sum in verno nectare.

1b.
Cui pre cunctis virginum obedio,
+ vita me potest alere vel mortis tedio.
+ sed decus hoc intimum
mavult potissimum.

1c.
Terminum vidit brume desolatio;
gaudent funditus in florum exordio,
qui norunt Cypridem,
plaudentes eidem.

1d.
Nunquam tanti cordis fui, pro Iupiter!
de spe Venerea, opinor; iugiter
me vita fertilis
alit et spes habilis.

2a.
Me risu linea
regit virginea;
nunc ergo tinea
meroris pellitur,
dolor avellitur,
tremor percellitur.

2b.
Cui tanta claritas
ac mira caritas,
fecunda largitas
semper et undique
arrident utique,
hanc opto denique.

3.
Ne miretur ducis tante
quis sublimitatem,
que me verbi vi prestante
doctum reddit plus quam ante,
stillans largitatem!

4a.
O decora
super ora
belli Absalonis
et non talis,
ut mortalis
sis conditionis!

4b.
Michi soli,
virgo, noli
esse refragata!
queso finem,
ut reclinem
a re desperata.

5.
Tuum prestolor nuntium:
dele merorem conscium,
mundani decus iubaris,
o verecunda Tyndaris!

6a.
Apollo mire vinctus est
Peneide respecta;
sic meus amor tinctus est
re veteri deiecta.

6b.
Magnetem verum iterat
virgo mire perfecta,
attractu crebro superat
me gratia directa.

6c.
Miranda de Priamide
rememorantur gesta,
qui militavit floride;
sed squalent mea festa.

7.
Florenti desolatio
non esset conturbatio;
sed mea plus tremit ratio,
+ quam Dionea sit dilatio.
quid facio?

8a.
Gratia,
solacia
donato menti languide,
mea dos,
amorum flos,
morigerata vivide!

8b.
Amantum lis,
te, quicquid vis,
da laudi bene placide!
nil tibi par,
electe lar
letitie fervide.

9a.
Te visa primitus
exarsi penitus;
proinde gemitus
durat perenniter.
tu deme leniter
illatum duriter!

9b.
+ Hec est dira sors,
nec durior est mors.
num mee vite sors
stat ritu prospero?
quam soli confero,
repugnat tenero!

10.
Huic me corde flagrante
nosco intricatum,
cuius nutu me versante
et ad votum conspirante
me fero beatum.

11a.
Aptiorem,
dulciorem
nollem reperire,
quam elegi,
mee legi
si dat subvenire.

11b.
Plus amarem,
plus optarem
sui verbi dona,
quam si mundi
+ vi iocundi
fungerer corona.

12.
. . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . .

13a.
Sed primum exaltandus est
risus clarificatus,
a quo Iovis secundus est,
michi significatus.

13b.
Effectum si non invenit,
ut me velit amare,
pie rogo, quod convenit:
me queat tolerare.

13c.
Sed si nos, Discordia,
tuo more disponis,
mutabo iam primordia
mee professionis.

14.
Ergo, nitidior sidere,
respice, si me vis vivere!
nam flores constat emergere;
tuo me solatum federe
da ludere!

LXII.

1.
Dum Diane vitrea
sero lampas oritur
et a fratris rosea
luce dum succenditur,
dulcis aura zephyri
spirans omnes etheri
nubes tollit;
sic emollit
vis chordarum pectora
et immutat
cor, quod nutat
ad amoris pignora.

2.
Letum iubar Hesperi
gratiorem
dat humorem
roris soporiferi
mortalium generi.

3.
O quam felix est antidotum soporis,
quod curarum tempestates sedat et doloris!
dum surrepit clausis oculorum poris,
ipsum gaudio equiperat dulcedini amoris.

4.
Morphëus in mentem
trahit impellentem
ventum lenem segetes maturas,
murmura rivorum per harenas puras,
circulares ambitus molendinorum,
qui furantur somno lumen oculorum.

5.
Post blanda Veneris commercia
lassatur cerebri substantia.
hinc caligant mira novitate
oculi nantes in palpebrarum rate.
hei, quam felix transitus amoris ad soporem,
sed suavior regressus ad amorem!

6.
Ex alvo leta fumus evaporat,
qui capitis tres cellulas irrorat;
hic infumat oculos
ad soporem pendulos
et palpebras sua fumositate
replet, ne visus exspatietur late.
unde ligant oculos virtutes animales,
que sunt magis vise ministeriales.

7.
Fronde sub arboris amena,
dum querens canit philomena,
suave est quiescere,
suavius ludere
in gramine
cum virgine
speciosa.
si variarum
odor herbarum
spiraverit,
si dederit
torum rosa,
dulciter soporis alimonia
post Veneris defessa commercia
captatur,
dum lassis instillatur.

8.
O in quantis
animus amantis
variatur vacillantis!
ut vaga ratis per equora,
dum caret ancora,
fluctuat inter spem metumque dubia
sic Veneris militia.

LXIII. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1a.
Olim sudor Herculis,
monstra late conterens,
pestes orbis auferens,
claris longe titulis
enituit;
sed tandem defloruit
fama prius celebris,
cecis clausa tenebris,
Ioles illecebris
Alcide captivato.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

1b.
Hydra damno capitum
facta locupletior,
omni peste sevior,
reddere sollicitum
non potuit,
quem puella domuit.
iugo cessit Veneris
vir, qui maior superis
celum tulit humeris
Atlante fatigato.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

2a.
Caco tristis halitus
et flammarum vomitus
vel fuga Nesso duplici
non profuit;
Geryon Hesperius
ianitorque Stygius,
uterque forma triplici
non terruit,
quem captivum tenuit
risu puella simplici.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

2b.
Jugo cessit tenero,
somno qui letifero
horti custodem divitis
implicuit,
frontis Acheloie
cornu dedit Copie,
apro, leone domitis
enituit,
Thraces equos imbuit
cruenti cede hospitis.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

3a.
Antei Libyci
luctam sustinuit,
casus sophistici
fraudes cohibuit,
cadere dum vetuit;
sed qui sic explicuit
lucte nodosos nexus,
vincitur et vincitur,
dum labitur
magna Iovis soboles
ad Ioles
amplexus.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

3b.
Tantis floruerat
laborum titulis,
quem blandis carcerat
puella vinculis.
et dum lambit osculis,
nectar huic labellulis
Venereum propinat;
vir solutus otiis
Venereis
laborum memoriam
et gloriam
inclinat.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

4a.
Sed Alcide fortior
aggredior
pugnam contra Venerem.
ut superem
hanc, fugio;
in hoc enim prelio
fugiendo fortius
et melius
pugnatur,
sicque Venus vincitur:
dum fugitur,
fugatur.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

4b.
Dulces nodos Veneris
et carceris
blandi seras resero,
de cetero
ad alia
dum traducor studia.
o Lycori, valeas
et voveas,
quod vovi:
ab amore spiritum
sollicitum
removi.

Refl.
Amor fame meritum
deflorat,
amans tempus perditum
non plorat,
sed temere
diffluere
sub Venere
laborat.

LXIV. Ausonius (ca. 310 - 395) De XII virtutibus Herculis

Prima Cleonei tolerata erumna leonis.
Proxima Lerneam ferro et face contudit hydram.
Mox Erymantheum vis tertia perculit aprum.
Eripedis quarto tulit aurea cornua cervi.
Stymphalidas pepulit volucres discrimine quinto.
Threiciam sexto spoliavit Amazona balteo.
Septima in Augeis stabulis impensa laboris.
Octava expulso numeratur adoria tauro.
In Diomedeis victoria nona quadrigis.
Geryone extincto decimam dat Hiberia palmam.
Undecimo mala Hesperidum districta triumpho.
Cerberus extremi suprema est meta laboris.

LXV.

1.
Quocumque more motu volvuntur tempora,
eadem fretus eucrasi pulso tympana.

2a.
Seu Philogeus
in imis moretur,
aut Euricteus
solito vernali femine rubens notetur,
vel dum coruscus Acteon estivo lumine repletur,
sive Lampas radians autumni copia ditetur:
ab uno semper numine michi salus debetur.

2b.
Brevi spectata
Basythea immisit,
quod expectata
tempore tanto Euryale tandem subrisit.
sola Euphrosyne strictrici emula fautrix michi sit,
cui Dione nudula per quandam dulciter arrisit!
nam allotheta cecinit hoc carmen, quod promisit.

3a.
Cypris barbata
gaudeat occultu
iam renovata
maturo tumultu!
virgo dudum femine
habitum mentita,
nec fallit in virgine
Veneris perita.
nomine pudico palliat
Venereum libamen,
provida, ne palam ebulliat
experte rei famen.
devirginata tamen
non horruit, cum iteravit nature luctamen.

3b.
Fautor sis, Paris,
Veneris agonis!
Venus, fruaris
amplexibus Adonis!
myrtum libans Indicam
fanis Citheronis
testem ponam pedicam
mee conditionis.
Delio liberior immobili
non superor cohorte.
spes lassam rem impulit, dum nobili
fruar tori consorte.
nec admittetur forte;
nam intra seram militavi virginalis porte.

4a.
Pallerem, nisi me veteri miranda decore
virgo probaret;

4b.
Marcerem, nisi spe Veneri fuscata timore
me stimularet.

5a.
Inclita res ita cognita, perdita dat michi fata;
namque rogavi,

5b.
Cui pia basia, dulcia, suavia, congeminata
multiplicavi.

6a.
Hac bibo pocula vite,
hoc decus est michi mite,

6b.
Que satis est michi culta,
obvia secula multa.

7a.
Sat modo mature
sum confessus eam;

7b.
+ Claudit opus dure,
dum complector eam.

8a.
Gratia letitie
iure cupita,

8b.
Moribus et facie
tam redimita,

9a.
Flosculo presignis,
dote leporis,

9b.
Foveat me signis
dulcis amoris!

10a.
Hoc memor corde serva,
quod te mea Minerva
nunc prudens, nunc proterva
multiformis hactenus declarat harmonia:
prosa, versu, satira psallens et rhythmachia
te per orbem intonat scolaris symphonia.

10b.
Siquis versat, quod verso,
amans et e converso
corde nichil diverso
petat, optet, supplicet, ut duret amor meus,
ego vicem replicans non ero fraudis reus,
ut tali freto federe sit annus iubileus!

LXVI.

Acteon, Lampos, Erythreus et Philogeus:
Istis nominibus poterit spectare peritus
Quemque diem tantum tempus retinere quaternum.
Acteon primum Greci dicunt rubicundum:
Nam sol purpureum iam mane novo tenet ortum.
Post graditur Lampos, est qui cognomine fulgens:
Nam tunc splendorem sentimus sole micantem.
Ardens Erythreus sequitur, sic iure vocatus:
Est nam quisque dies medius fervore repletus.
Post hos extremus procedit tunc Philogeus,
Dictus amans terram, quod vespere tendit ad illam:
Nam vult occasum terris inducere certum.

LXVII. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1a.
A globo veteri
cum rerum faciem
traxissent superi
mundique seriem
prudens explicuit
et texuit
Natura,
iam preconceperat,
quod fuerat
factura.

1b.
Que causas machine
mundane suscitans,
de nostra virgine
iam dudum cogitans
Plus hanc excoluit,
plus prebuit
honoris,
dans privilegium
et pretium
laboris.

2a.
In hac pre ceteris
totius operis
Nature lucet opera.
tot munera
nulli favoris contulit,
sed extulit
hanc ultra cetera.

2b.
Et, que puellulis
avara singulis
solet partiri singula:
huic sedula
impendit copiosius
et plenius
forme munuscula.

3a.
Nature studio
longe venustata,
contendit lilio
rugis non crispata
frons nivea.
simplices siderea
luce micant ocelli.

3b.
Omnes amantium
trahit in se visus,
spondens remedium
verecunda risus
lascivia.
arcus supercilia
discriminant gemelli.

4a.
Ab utriusque luminis
confinio
moderati libraminis
iudicio
naris eminentia
producitur venuste
quadam temperantia:
nec nimis erigitur
nec premitur
iniuste.

4b.
Allicit verbis dulcibus
et osculis,
castigate tumentibus
labellulis,
roseo nectareus
odor infusus ori.
pariter eburneus
sedet ordo dentium
par nivium
candori.

5a.
Certant nivi, micant lene
pectus, mentum, colla, gene;
sed, ne candore nimio
evanescant in pallorem,
precastigat hunc candorem
rosam maritans lilio
prudentior Natura,
ut ex his fiat aptior
et gratior
mixtura.

5b.
Rapit michi me Coronis,
privilegiata donis
et Gratiarum flosculis.
nam Natura, dulcioris
alimenta dans erroris,
dum in stuporem populis
hanc omnibus ostendit,
in risu blando retia
Veneria
tetendit.

LXVIII.

1.
Saturni sidus lividum Mercurio micante
fugatur ab Apolline Risum Iovis nudante;
redit ab exilio ver coma rutilante.

2.
Cantu nemus avium
lascivia canentium
suave delinitur,
fronde redimitur;
vernant spine floribus
micantibus,
signantibus
Venerem, quia spina pungit, flos blanditur.

3.
Mater Venus subditis amori
dulcia
stipendia
copia
largiri delectatur uberiori.

4.
Dulcis aura Zephyri
spirans ab occidente
Iovis favet sideri
alacriori mente,
Aquilonem carceri
Eolo nolente
deputans; sic ceteri
glaciales spiritus diffugiunt repente.
redit calor etheri,
dum caligo nubium rarescit Sole Taurum tenente.

5.
Sic beati spes, halitus fiagrans oris tenelli,
dum acclinat basium,
scindit nubem omnium
curarum; sed avelli
nescit, ni congressio sit arcani medica duelli.

6.
Felix hora huius duelli,
cui contingit nectar adunare melli!
quam felix unio,
cuius suavitatis poculo
sopiuntur sensus et ocelli!

LXIX.

1.
Estas in exilium
iam peregrinatur,
leto nemus avium
cantu viduatur,
pallet viror frondium,
campus defloratur.
exaruit,
quod floruit,
quia felicem statum nemoris
vis frigoris
sinistra denudavit
et ethera silentio
turbavit,
exilio
dum aves relegavit.

2.
Sed amorem,
qui calorem
nutrit, nulla vis frigoris valet attenuare,
sed ea riformare
studet, que corruperat brume torpor. amare
crucior,
morior
vulnere, quo glorior.
eia, si me sanare
uno vellet osculo,
que cor felici iaculo
gaudet vulnerare!

3.
Lasciva, blandi risus,
omnes in se trahit visus.
labia
Veneria
tumentia
- sed castigate - dant errorem
leniorem,
dum dulcorem
instillant, favum mellis, osculando,
ut me mortalem negem aliquando.
leta frons tam nivea,
lux oculorum aurea,
cesaries subrubea,
manus vincentes lilia
me trahunt in suspiria.
rideo,
cum video
cuncta tam elegantia,
tam regia,
tam suavia,
tam dulcia.

LXX.


1.
Estatis florigero tempore
sub umbrosa residens arbore,
avibus canentibus in nemore,
sibilante serotino frigore,
mee Thisbes adoptato fruebar eloquio,
colloquens de Veneris blandissimo commercio.

2.
Eius vultus,
forma, cultus
pre puellis,
ut sol stellis,
sic prelucet.
o inducet
hanc nostra ratio,
ut dignetur suo nos beare consortio?

3.
Nil ergo restat satius,
quam cecam mentis flammam denudare diffusius.
audaces fortuna iuvat penitus.
his ergo sit introitus:

4a.
«Ignem cecum sub pectore
longo depasco tempore,
qui vires miro robore
toto diffundit corpore.

4b.
Quem tu sola, percipere
si vis, potes extinguere,
. . meum semivivere
felici ligans federe.»

4c.
«Amoris spes est dubia,
aut verax aut contraria.
amanti necessaria
virtutis est constantia.

5a.
Pre ceteris virtutibus est patientia
amoris famulantia.

5b.
Sed et ignem, qui discurrit per precordia,
fax extinguat alia!

5c.
Noster amor non furtiva, non fragilia
amplexatur gaudia.»

6a.
«Ignis, quo crucior,
immo quo glorior,
ignis est invisibilis.

6b.
Si non extinguitur,
a qua succenditur,
manet inextinguibilis.

7a.
Est ergo tuo munere
me mori vel me vivere.

7b.
«Quid refert pro re pendula
vite pati pericula?

8a.
Est pater, est mater,
est frater, qui quater
die me pro te corripiunt,

8b.
Et vetulas per cellulas
et iuvenes per speculas
deputantes nos custodiunt;

9.
Argumque centioculum
plus tremo quam patibulum.

10.
Est ergo dignum
virum benignum
vitare signum,
unde malignum
murmur cursitat per populum.»

11a.
«Times in vanum!
tam est arcanum,
quod nec Vulcanum
curo cum sophisticis catenis.

11b.
Stilbontis more
Letheo rore
Argum sopore
premam, oculis clausis centenis.»

12a.
«In trutina mentis dubia
fluctuant contraria
lascivus amor et pudicitia.

12b.
+ Sed eligo, quod video:
collum iugo prebeo,
ad iugum tamen suave transeo.»

13.
«Non bene dixeris
iugum secretum Veneris,
quo nil liberius,
nil dulcius, nil melius.

14a.
O quam dulcia
sunt hec gaudia!
Veneris furta sunt pia.

14b.
Ergo propera
ad hec munera!
carent laude dona sera.»

15.
«Dulcissime!
totam subdo tibi me.»

{Carmina amatoria (71-87)}

LXXI.

1a.
Axe Phebus aureo
celsiora lustrat
et nitore roseo
radios illustrat.

1b.
Venustata Cybele
facie florente
florem nato Semele
dat Phebo favente.

2a.
Aurarum suavium
gratia iuvante
sonat nemus avium
voce modulante.

2b.
Philomena querule
Terea retractat,
dum canendo merule
carmina coaptat.

3a.
Iam Dionea
leta chorea
sedulo resonat cantibus horum,

3b.
Iamque Dione
iocis, agone
relevat, cruciat corda suorum.

4a.
Me quoque subtrahit illa sopori
invigilareque cogit amori.

4b.
Tela Cupidinis aurea gesto,
igne cremantia corda molesto.

5a.
Quod michi datur,
expaveo,
quodque negatur,
hoc aveo
mente severa.

5b.
Que michi cedit,
hanc caveo;
que non obedit,
huic faveo
sumque re vera

6.
Infelix, seu peream
seu relever per eam.
que cupit, hanc fugio,
que fugit, hanc cupio;
plus renuo debitum,
plus feror in vetitum;
plus licet illibitum,
plus libet illicitum.

7a.
O metuenda
Dione decreta!
o fugienda
venena secreta,
fraude verenda
doloque repleta,

7b.
Docta furoris
in estu punire,
quos dat amoris
amara subire,
plena livoris
urentis et ire!

8a.
Hinc michi metus
abundat,
hinc ora fletus
inundat,

8b.
Hinc michi pallor
in ore
est, quia fallor
amore.

LXXII. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1a.
Grates ago Veneri,
que prosperi
michi risus numine
de virgine
mea gratum
et optatum
contulit tropheum.

1b.
Dudum militaveram,
nec poteram
hoc frui stipendio;
nunc sentio
me beari,
serenari
vultum Dioneum.

2a.
Visu, colloquio,
contactu, basio
frui virgo dederat;
sed aberat
linea posterior
et melior
amori.
quam nisi transiero,
de cetero
sunt, que dantur alia,
materia
furori.

2b.
Ad metam propero.
sed fletu tenero
mea me sollicitat,
dum dubitat
solvere virguncula
repagula
pudoris.
flentis bibo lacrimas
dulcissimas;
sic me plus inebrio,
plus haurio
fervoris.

3a.
Delibuta lacrimis
oscula plus sapiunt,
blandimentis intimis
mentem plus alliciunt.
ergo magis capior,
et acrior
vis flamme recalescit.
sed dolor Coronidis
se tumidis
exerit singultibus
nec precibus
mitescit.

3b.
Preces addo precibus
basiaque basiis;
fletus illa fletibus,
iurgia conviciis,
meque cernit oculo
nunc emulo,
nunc quasi supplicanti;
nam nunc lite dimicat,
nunc supplicat;
dumque prece blandior,
fit surdior
precanti.

4a.
Vim nimis audax infero.
hec ungue sevit aspero,
comas vellit,
vim repellit
strenua,
sese plicat
et intricat
genua,
ne ianua
pudoris resolvatur.

4b.
Sed tandem ultra milito,
triumphum do proposito.
per amplexus
firmo nexus,
brachia
eius ligo,
pressa figo
basia;
sic regia
Diones reseratur.

5a.
Res utrique placuit,
et me minus arguit
mitior amasia,
dans basia
mellita

5b.
Et subridens tremulis
semiclausis oculis,
veluti sub anxio
suspirio
sopita.

LXXIII.

1a.
Clauso Cronos et serato
carcere ver exit,
risu Iovis reserato
faciem detexit

1b.
Coma celum rutilante
Cynthius emundat
et terrena mediante
aere fecundat.

2a.
Purpurato flore prato
ver tenet primatum,
ex argenti renitenti
specie renatum.

2b.
Iam odora Rheam Flora
chlamyde vestivit,
que ridenti et florenti
specie lascivit.

3a.
Vernant veris ad amena
thyma, rose, lilia.

3b.
His alludit philomena,
merops et luscinia.

4a.
Satyros hoc excitat
et Dryadum choreas,
redivivis incitat
hoc ignibus Napeas.

4b.
Hoc Cupido concitus,
hoc amor innovatur,
hoc ego sollicitus,
hoc michi me furatur.

5.
Ignem alo tacitum,
amo, nec ad placitum,
ut qui contra libitum
cupio prohibitum.
votis Venus meritum
rite facit irritum,
trudit in interitum,
quem rebar emeritum.

6a.
Si quis amans per amare mereri posset amari,
posset Amor michi velle mederi dando beari.

6b.
Quot faciles michi cerno medelas posse parari,
tot steriles ibi perdo querelas absque levari.

7a.
Imminet exitus igne vigente,
morte medullitus ossa tenente.

7b.
Quod caro predicat hec macilenta
hoc sibi vendicat usque perempta.

8a.
Dum mala sentio, summa malorum,
pectora saucia, plena furorum,
pellere semina nitor amorum.

8b.
Ast Venus artibus usa nefandis,
dum bene palliat aspera blandis,
unguibus attrahit omnia pandis.

9.
Parce dato pia, Cypris, agone,
et quia vincimur, arma repone,
et quibus es Venus, esto Dione!

LXXIV.

1.
Letabundus rediit
avium concentus,
ver iocundum prodiit;
gaudeat iuventus,
nova ferens gaudia!
modo vernant omnia;
Phebus serenatur;
redolens temperiem
novo flore faciem
Flora renovatur.

2.
Risu Iovis pellitur
torpor hiemalis,
altius extollitur
cursus estivalis
solis, beneficio
. . . . . . . . . .
recipit teporem.
sic ad instar temporis
nostri Venus pectoris
reficit ardorem.

3.
Estum vitant Dryades
colle sub umbroso;
prodeunt Oreades
cetu glorioso;
Satyrorum contio
psallit cum tripudio
Tempe per amena;
his alludens concinit,
cum iocundi meminit
veris, philomena.

4.
Estas ab exilio
redit exoptata,
picto ridet gremio
tellus purpurata.
miti cum susurrio
suo domicilio
gryllus delectatur.
hoc canoro, iubilo,
multiformi sibilo
nemus gloriatur.

5.
Applaudamus igitur
rerum novitati!
felix, qui diligitur
voti compos grati,
dono letus Veneris,
cuius ara teneris
floribus odorat.
miser e contrario,
qui sublato bravio
sine spe laborat.

LXXV.

1.
Omittamus studia,
dulce est desipere,
et carpamus dulcia
iuventutis tenere!
res est apra senectuti
seriis intendere,
. . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . .

Refl.
Velox etas preterit
studio detenta,
lascivire suggerit
tenera iuventa.

2.
Ver etatis labitur,
hiems nostra properat,
vita damnum patitur,
cura carnem macerat.
sanguis aret, hebet pectus,
minuuntur gaudia,
nos deterret iam senectus
morborum familia.

Refl.
Velox etas preterit
studio detenta,
lascivire suggerit
tenera iuventa.

3.
Imitemur superos!
digna est sententia,
et amoris teneros
iam venantur retia.
voto nostro serviamus!
mos est iste numinum.
ad plateas descendamus
et choreas virginum!

Refl.
Velox etas preterit
studio detenta,
lascivire suggerit
tenera iuventa.

4.
Ibi, que fit facilis,
est videndi copia,
ibi fulget mobilis
membrorum lascivia.
dum puelle se movendo
gestibus lasciviunt,
asto videns, et videndo
me michi subripiunt.

Refl.
Velox etas preterit
studio detenta,
lascivire suggerit
tenera iuventa.

LXXVI.

1.
Dum caupona verterem vino debachatus,
secus templum Veneris eram hospitatus.
solus ibam, prospere vestibus ornatus,
plenum ferens loculum ad sinistrum latus.

2.
Almi templi ianua servabatur plene;
ingredi non poteram, ut optavi bene.
intus erat sonitus dulcis cantilene;
estimabam, plurime quod essent Sirene.

3.
Cum custode ianue parum requievi;
erat virgo nobilis, pulchra, statu brevi.
secum dans colloquia in sermone levi
tandem desiderium intrandi explevi.

4.
In ingressu ianue sedens invitatus
ab hac pulchra virgine sum interrogatus:
«unde es, o iuvenis, hucce applicatus?»
cui dixi: «domina, vestri comitatus.»

5.
«Que est causa, dicito, huc tui adventus?
qualis ad hec litora appulit te ventus?
duxit te necessitas et tua iuventus?»
dixi: «necessario venio detentus.

6.
Intus et exterius asto vulneratus
a sagitta Veneris; ex quo fui natus,
telum fero pectore nondum medicatus.
cursu veni tacito, quo sim liberatus.

7.
Incessanter rogo te, virgo tu beata,
ut hec verba Veneri nunties legata.»
ipsa, mota precibus, fortiter rogata,
nuntiavit Veneri verba destinata:

8.
«Secretorum omnium salus o divina,
que es dulcis prepotens amoris regina,
egrum quendam iuvenem tua medicina
procurare studeas, obsecro, festina!»

9.
Iussu sacre Veneris ductus in conclavi,
cernens eius speciem fortiter expavi.
flexis tandem genibus ipsam salutavi,
«salve,» dicens, «inclita Venus, quam optavi!»

10.
«Quis es,» inquit, «iuvenis, qui tam bene faris?
quid venisti, dicito! quomodo vocaris?
es tu forte iuvenis ille dictus Paris?
ista de quo retulit, cur sic infirmaris?»

11.
«Venus clementissima, felix creatura,
cerno, quod preterita noscis et futura.
ipse sum miserrimus, res iam peritura,
quem sanare poteris tua levi cura.»

12.
«Bene»,» inquit, «veneris, noster o dilecte
iuvenis! Aptissime sodes nostre secte.
si tu das denarios monete electe,
dabitur consilium salutis perfecte.»

13.
«Ecce,» dixi, «loculus extat nummis plenus.
totum quippe tribuam tibi, sacra Venus.
si tu das consilium, ut sat sim serenus,
tuum in perpetuum venerabor genus.»

14.
Ambo iunctis manibus ivimus mature,
ubi stabant plurime belle creature.
omnes erant similes, unius nature
et unius habitus atque vestiture.

15.
Nobis propinquantibus omnes surrexere.
quas ut salutavimus, responsum dedere:
«bene vos veneritis! velitis sedere!»
Venus inquit: «aliud volumus explere.»

16.
Innuens his omnibus iubet ire cito.
pariter remansimus in loco munito
solis quiescentibus; strato redimito
plura pertractavimus sermone polito.

17.
Exuit se vestibus genitrix Amoris,
carnes ut ostenderet nivei decoris.
sternens eam lectulo fere decem horis
mitigavi rabiem febrici doloris.

18.
Postmodum transivimus ire balneatum
in hortanum balneum Iovi consecratum.
huius aqua balnei me sensi purgatum
omnibus languoribus beneque piatum.

19.
Ultra modum debilis, balneo afflictus,
fame validissima steteram astrictus.
versus contra Venerem «quasi derelictus,»
dixi «vellem edere, siquis inest victus!»

20.
Perdices et anseres ducte sunt coquine,
plura volatilia, grues et galline;
pro placentis ductus est modius farine.
preparatis omnibus pransus sum festine.

21.
Tribus, reor, mensibus secum sum moratus,
plenum ferens loculum fui vir ornatus;
recedens a Venere sum nunc allevatus
nummis atque vestibus; sum sic pauperatus.

22.
Terreat vos, iuvenes, istud quod auditis!
dum sagittam Veneris penes vos sentitis,
mei este memores! vos, quocumque itis,
liberi poteritis esse, si velitis.

LXXVII.

1.
Si linguis angelicis loquar et humanis,
non valeret exprimi palma, nec in annis,
per quam recte preferor cunctis Christianis,
tamen invidentibus emulis profanis.

2.
Pange, lingua, igitur causas et causatum!
nomen tamen domine serva palliatum,
ut non sit in populo illud divulgatum,
quod secretum gentibus extat et celatum.

3.
In virgulto florido stabam et ameno,
vertens hec in pectore: «quid facturus ero?
dubito, quod semina in harena sero;
mundi florem diligens ecce iam despero.

4.
Si despero, merito nullus admiretur;
nam per quandam vetulam rosa prohibetur,
ut non amet aliquem atque non ametur.
quam Pluto subripere, flagito, dignetur!»

5.
Cumque meo animo verterem predicta,
optans, anum raperet fulminis sagitta,
ecce, retrospiciens sata post relicta,
audias, quid viderim, dum morarer ita:

6.
Vidi florem floridum, vidi florum florem,
vidi rosam Madii cunctis pulchriorem,
vidi stellam splendidam, cunctis clariorem,
per quam ego degeram lapsus in amorem.

7.
Cum vidissem itaque, quod semper optavi,
tunc ineffabiliter mecum exultavi,
surgensque velociter ad hanc properavi,
hisque retro poplite flexo salutavi:

8.
«Ave, formosissima, gemma pretiosa,
ave, decus virginum, virgo gloriosa,
ave, lumen luminum, ave, mundi rosa,
Blanziflour et Helena, Venus generosa!»

9.
Tunc respondit inquiens stella matutina:
«ille, qui terrestria regit et divina,
dans in herba violas et rosas in spina,
tibi salus, gloria sit et medicina!»

10.
Cui dixi: «dulcissima! cor michi fatetur,
quod meus fert animus, ut per te salvetur.
nam a quodam didici, sicut perhibetur,
quod ille, qui percutit, melius medetur.»

11.
«Mea sic ledentia iam fuisse tela
dicis? nego; sed tamen posita querela
vulnus atque vulneris causas nunc revela,
ut te sanem postmodum gracili medela!»

12.
«Vulnera cur detegam, que sunt manifesta?
estas quinta periit, properat en sexta,
quod te in tripudio quadam die festa
vidi; cunctis speculum eras et fenestra.

13.
Cum vidissem itaque, cepi tunc mirari,
dicens: «ecce mulier digna venerari!
hec excedit virgines cunctas absque pari,
hec est clara facie, hec est vultus clari!»

14.
Visus tuus splendidus erat et amenus,
tamquam aer lucidus nitens et serenus;
unde dixi sepius: «Deus, Deus meus!
estne illa Helena vel est dea Venus?»

15.
Aurea mirifice coma dependebat,
tamquam massa nivea gula candescebat,
pectus erat gracile; cunctis innuebat,
quod super aromata cuncta redolebat.

16.
In iocunda facie stelle radiabant,
eboris materiam dentes vendicabant,
plus, quam dicam, speciem membra geminabant:
quidni, si hec omnium mentem alligabant?

17.
Forma tua fulgida tunc me catenavit,
michi mentem, animum et cor immutavit.
tibi loqui spiritus ilico speravit;
posse spem veruntamen numquam roboravit.

18.
Ergo meus animus recte vulneratur.
ecce, vita graviter michi novercatur.
quis umquam, quis aliquo tantum molestatur,
quam qui sperat aliquid et spe defraudatur?

19.
Telum semper pectore clausum portitavi,
milies et milies inde suspiravi,
dicens: «rerum conditor, quid in te peccavi?
omnium amantium pondera portavi.

20.
Fugit a me bibere, cibus et dormire,
medicinam nequeo malis invenire.
Christe, non me desinas taliter perire,
sed dignare misero digne subvenire!»

21.
Has et plures numero pertuli iacturas,
nec ullum solacium munit meas curas,
ni quod sepe sepius per noctes obscuras
per imaginarias tecum sum figuras.

22.
Rosa, videns igitur, quam sim vulneratus,
quot et quantos tulerim per te cruciatus,
dicens «placet!» itaque fac, ut sim sanatus,
per te sim incolumis et vivificatus!

23.
Quod quidem si feceris, in te gloriabor,
tamquam cedrus Libani florens exaltabor.
sed si, quod non vereor, in te defraudabor,
patiar naufragium et periclitabor.»

24.
Inquit rosa fulgida: «multa subportasti,
nec ignota penitus michi revelasti.
sed que pro te tulerim, numquam somniasti;
plura sunt, que sustuli, quam que recitasti.

25.
Sed omitto penitus recitationem,
volens talem sumere satisfactionem,
que prestabit gaudium et sanationem
et medelam conferet melle dulciorem.

26.
Dicas ergo, iuvenis, quod in mente geris!
an argentum postulas, per quod tu diteris,
pretioso lapide an quod tu orneris?
nam si esse poterit, dabo, quicquid queris.»

27.
«Non est id, quod postulo, lapis nec argentum,
immo prebens omnibus maius nutrimentum,
dans impossibilibus facilem eventum
et quod mestis gaudium donat luculentum.»

28.
«Quicquid velis, talia nequeo prescire;
tuis tamen precibus opto consentire.
ergo, quicquid habeo, sedulus inquire,
sumens, si, quod appetis, potes invenire!»

29.
Quid plus? collo virginis brachia iactavi,
mille dedi basia, mille reportavi,
atque sepe sepius dicens affirmavi:
«certe, certe istud est id, quod anhelavi!»

30.
Quis ignorat, amodo cuncta que secuntur?
dolor et suspiria procul repelluntur,
paradisi gaudia nobis inducuntur,
cuncteque delicie simul apponuntur.

31.
Hic amplexus gaudium est centuplicatum,
hic mecum et domine pullulat optatum,
hic amantum bravium est a me portatum,
hic est meum igitur nomen exaltatum.

32.
Quisquis amat, itaque mei recordetur
nec diffidat illico, licet amaretur!
illi nempe aliqua dies ostendetur,
qua penarum gloriam post adipiscetur.

33.
Ex amaris equidem grata generantur,
non sine laboribus maxima parantur,
dulce mel qui appetunt, sepe stimulantur;
sperent ergo melius, qui plus amarantur!

LXXVIII.

1.
Anni novi rediit novitas,
hiemis cedit asperitas,
breves dies prolongantur,
elementa temperantur
subintrante Ianuario.
mens estu languet vario
propter puellam, quam diligo.

2.
Prudens est multumque formosa,
pulchrior lilio vel rosa;
gracili coartatur statura,
prestantior omni creatura;
placet plus Francie regina.
michi mors est iam vicina,
nisi sanet me flos de spina.

3.
Venus me telo vulneravit
aureo, quod cor penetravit,
Cupido faces instillavit,
Amor amorem inspiravit
iuvencule, pro qua volo mori.
non iungar cariori,
licet accrescat dolor dolori.

4.
Illius captus sum amore,
cuius flos adhuc est in flore.
dulcis fit labor in hoc labore,
osculum si sumat os ab ore.
non tactu sanabor labiorum,
nisi cor unum fiat duorum
et idem velle. vale, flos florum!

LXXIX.

1.
Estivali sub fervore,
quando cuncta sunt in flore,
totus eram in ardore.
sub olive me decore,
estu fessum et sudore,
detinebat mora.

2.
Erat arbor hec in prato
quovis flore picturato,
herba, fonte, situ grato,
sed et umbra, flatu dato.
stilo non pinxisset Plato
loca gratiora.

3.
Subest fons vivacis vene,
adest cantus philomene
Naiadumque cantilene.
paradisus hic est pene;
non sunt loca, scio plene,
his iocundiora.

4.
Hic dum placet delectari
delectatque iocundari
et ab estu relevari,
cerno forma singolari
pastorellam sine pari
colligentem mora.

5.
In amorem vise cedo;
fecit Venus hoc, ut credo.
«ades!» inquam, «non sum predo,
nichil tollo, nichil ledo.
me meaque tibi dedo,
pulchrior quam Flora!»

6.
Que respondit verbo brevi:
«ludos viri non assuevi.
sunt parentes michi sevi;
mater longioris evi
irascetur pro re levi.
parce nunc in hora!»

LXXX.

1a.
Estivali gaudio
tellus renovatur,
militandi studio
Venus excitatur.
gaudet chorus iuvenum,
dum turba frequens avium
garritu modulatur.

Refl.
Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.

1b.
Ornantur prata floribus
varii coloris,
quorum delectatio
causa fit amoris.
gaudet chorus iuvenum,
dum turba frequens avium
garritu modulatur.

Refl.
Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.

2a.
In calore vivido
nunc reformantur omnia,
hiemali tedio
que viluere languida.
tellus ferens gramina
decoratur floribus,
et vestiuntur nemora
frondosis arboribus.

Refl.
Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.

2b.
Amorum officiis
hec arrident tempora,
geminatis sociis
restaurantur federa.
festa colit Veneris
puellaris curia,
propinat Amor teneris
amaris miscens dulcia.

Refl.
Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.

LXXXI.

1.
Solis iubar nituit,
nuntians in mundum,
quod nobis emicuit
tempus letabundum.
ver, quod nunc apparuit,
dans solum fecundum,
salutari meruit
per carmen iocundum.

Refl.
Ergo nostra contio
psallat cum tripudio
dulci melodia!

2.
Fugiente penitus
hiemis algore
spirat ether tacitus
estu gratiore.
discendente celitus
salutari rore
fecundatur funditus
tellus ex humore.

Refl.
Ergo nostra contio
psallat cum tripudio
dulci melodia!

3.
Sol extinctus fuerat,
modo renitescit;
frigus invaluerat,
sed modo tepescit;
nix, que nos obruerat,
ex estu liquescit;
qui prius aruerat,
campus revirescit.

Refl.
Ergo nostra contio
psallat cum tripudio
dulci melodia!

4.
Philomena stridula
voce modulatur;
floridum alaudula
tempus salutatur.
anus, licet vetula,
mire petulatur;
lascivit iuvencula,
cum sic recreatur.

Refl.
Ergo nostra contio
psallat cum tripudio
dulci melodia!

LXXXII.

1.
Frigus hinc est horridum,
tempus adest floridum.
veris ab instantia
tellus iam fit gravida;
in partum inde solvitur,
dum florere cernitur.

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

2.
Sol tellurem recreat,
ne fetus eius pereat;
ab aeris temperantia
rerum fit materia,
unde muitiplicia
generantur semina.

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

3.
Mons vestitur floribus
et sonat a volucribus;
in silvis aves concinunt
dulciterque garriunt;
nec philomena desinit,
iacturam suam meminit.

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

4.
Ridet terre facies
colores per multiplices.
nunc audite, virgines:
non amant recte milites!
miles caret viribus
nature et virtutibus!

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

5.
Thymus et lapathium
inierunt hoc consilium:
«propter formam milites
nobis sunt amabiles.»
«de quibus stulta ratio,
suspensa est solutio.»

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

6.
«Sed in curtibus milites
depingunt nostras facies,
cum serico in palliis,
colore et in clipeis.»
«quid prosunt nobis talia,
cum forma perit propria?

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

7.
Clerici in frigore
observant nos in semine,
pannorum in velamine,
deinde et in pyxide.»
mox de omni clerico
Amoris fit conclusio.

Refl.
Oooaiae!
amor + insolabile!
clerus scit diligere
virginem plus milite!

LXXXIII. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1.
Sevit aure spiritus,
et arborum
come fluunt penitus
vi frigorum;
silent cantus nemorum.
nunc torpescit vere solo
fervens amor pecorum;
semper amans sequi nolo
novas vices temporum
bestiali more.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

2.
Nec de longo conqueror
obsequio:
nobili remuneror
stipendio,
leto letor premio.
dum salutat me loquaci
Flora supercilio,
mente satis non capaci
gaudia concipio,
glorior labore.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

3.
Michi sors obsequitur
non aspera:
dum secreta luditur
in camera,
favet Venus prospera.
nudam fovet Floram lectus:
caro candet tenera,
virginale lucet pectus,
parum surgunt ubera
modico tumore.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

4.
Hominem transgredior
et superum
sublimari glorior
ad numerum,
sinum tractans tenerum
cursu vago dum beata
manus it et uberum
regionem pervagata
descendit ad uterum
tactu leviore.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

5.
A tenello tenera
pectusculo
distenduntur latera
pro modulo;
caro carens scrupulo
levem tactum non offendit.
gracilis sub cingulo
umbilicum preextendit
paululum ventriculo
tumescentiore.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

6.
Vota blando stimulat
lenimine
pubes, que vix pullulat
in virgine
tenui lanugine.
crus vestitum moderata
tenerum pinguedine
levigatur occultata
nervorum compagine,
radians candore.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

7.
O si forte Iupiter
hanc videat,
timeo, ne pariter
incaleat
et ad fraudes redeat:
si vel Danes pluens aurum
imbre dulci mulceat,
vel Europes intret taurum,
vel Ledeo candeat
rursus in olore.

Refl.
Quam dulcia
stipendia
et gaudia
felicia
sunt hec hore
nostre Flore!

LXXXIV. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1.
Dum prius inculta
coleret virgulta
estas iam adulta, hieme sepulta,
vidi
viridi
Phyllidem sub tilia,
vidi
Phyllidi
quevis arridentia.
invideo,
dum video.
sic capi cogit sedulus
me laqueo
virgineo
cordis venator oculus
visa captus virgine.

Refl.
Ha morior!
sed quavis dulcedine
mors dulcior.
sic amanti vivitur,
dum sic amans moritur.

2.
Fronte esplicata
exiit in prata,
ceu Dione nata,
Veneris legata.
videns,
invidens
huc spe duce rapior.
ridens
residens
residenti blandior.
sed tremula
virguncula
frondis in modum tremule,
ut primula
discipula
nondum subducta ferule,
tremit ad blanditias.

Refl.
Ha morior!
sed . . . . . . . . . -ias
mors dulcior.
sic amanti vivitur,
dum sic amans moritur.

3.
Respondendi metus
trahit hanc ad fletus.
sed raptura letus
Amor indiscretus
meam
in eam,
ut pudoris tangere
queam
lineam,
manum mittit propere.
dum propero,
vim infero
posti minante machina;
nec supero,
nam aspero
defendens ungue limina
obserat introitus.

Refl.
Ha morior!
sed hec michi penitus
mors dulcior.
sic amanti vivitur,
dum sic amans moritur.

4.
Tantalus admotum
non amitto potum!
sed ne tamen totum
frustret illa votum,
suo
denuo
iungens collo brachium
ruo,
diruo
tricaturas crurium.
ut virginem
devirginem,
me toti totum insero;
ut cardinem
determinem,
duellum istud refero:
sic in castris milito.

Refl.
Ha morior!
sed . . . . . . . . . -ito
mors dulcior.
sic amanti vivitur,
dum sic amans moritur.

LXXXV. ca. 1150

1.
Veris dulcis in tempore
florenti stat sub arbore
Iuliana cum sorore.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

2.
Ecce florescunt arbores,
lascive canunt volucres;
inde tepescunt virgines.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

3.
Ecce florescunt lilia,
et virginum dant agmina
summo deorum carmina.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

4.
Si tenerem, quam cupio,
in nemore sub folio,
oscularer cum gaudio.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

LXXXVI.

1.
Non contrecto,
quam affecto;
ex directo
ad te specto
et annecto
nec deflecto
cilia.

Refl.
Experire, filia,
virilia:
semper sunt senilia
labilia,
sola iuvenilia
stabilia.
hec sunt utensilia
agilia,
facilia,
gracilia,
fragilia,
humilia,
mobilia,
docilia,
habilia,
Cecilia,
et si qua sunt similia.

2.
Post fervorem
celi rorem,
post virorem
album florem,
post candorem
dant odorem
lilia.

Refl.
Experire, filia,
virilia:
semper sunt senilia
labilia,
sola iuvenilia
stabilia.
hec sunt utensilia
agilia,
facilia,
gracilia,
fragilia,
humilia,
mobilia,
docilia,
habilia,
Cecilia,
et si qua sunt similia.

LXXXVII.

1.
Amor tenet omnia,
mutat cordis intima,
querit Amor devia.
Amor melle dulcior,
felle fit amarior.
Amor cecus, + caret pudicitia;
frigidus et calidus
et tepidus,
Amor audax, pavidus,
est fidus atque perfidus.

2.
Tempus est idoneum,
querat Amor socium:
nunc garritus avium.
Amor regit iuvenes,
Amor capit virgines.
ve senectus! tibi sunt incommoda.
va t'an oy! iuvencula
Theoclea
tenet me gratissima;
tu pestis, dico, pessima.

3.
+ Frigidus et calidus
numquam tibi socius!
dormit dolens sepius
in natura frigidus;
nichil tibi vilius.
Venus tenet iuvenes in gaudio;
sana sic coniunctio,
quam diligo,
tuo fit imperio.
quid melius sit, nescio.

4.
Amor volat undique;
captus est libidine.
iuvenes iuvencule
que secuntur merito,
si que sine socio.
illa vero caret omni gloria;
tenet noctis infima
sub intima
cardinis custodia.
sic fit res amarissima.

5.
Amor simplex, callidus;
rufus Amor, pallidus;
truculens in omnibus,
Amor est placabilis,
constans et instabilis.
Amor artis regitur imperio.
ludit Amor lectulo
iam clanculo
noctis in silentio:
fit captus Amor laqueo.

{Carmina amatoria (88-100)}

LXXXVIII.

1.
Amor habet superos:
Iovem amat Iuno;
motus premens efferos
imperat Neptuno;
Pluto tenens inferos
mitis est hoc uno.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

2.
Amor trahit teneros
molliori nexu,
rigidos et asperos
duro frangit flexu;
capitur rhinoceros
virginis amplexu.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

3.
Virginis egregie
ignibus calesco
et eius cotidie
in amore cresco;
sol est in meridie,
nec ego tepesco.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

4.
Gratus super omnia
ludus est puelle,
et eius precordia
omni carent felle;
sunt, que prestat, basia
dulciora melle.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

5.
Ludo cum Cecilia;
nichil timeatis!
sum quasi custodia
fragilis etatis,
ne marcescant lilia
sue castitatis.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

6.
Flos est; florem frangere
non est res secura.
uvam sino crescere,
donec sit matura;
spes me facit vivere
letum re ventura.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

7.
Virgo cum virginibus
horreo corruptas,
et cum meretricibus
simul odi nuptas;
nam in istis talibus
turpis est voluptas.

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

8.
Quicquid agant ceteri,
virgo, sic agamus,
ut, quem decet fieri,
ludum faciamus;
ambo sumus teneri;
tenere ludamus!

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

9.
Volo tantum ludere,
id est: contemplari,
presens loqui, tangere,
tandem osculari;
quintum, quod est agere,
noli suspicari!

Refl.
Amoris solamine
virgino cum virgine;
aro non in semine,
pecco sine crimine.

LXXXVIIIa. ca. 1130

1.
Iove cum Mercurio Geminos tenente
et a Libra Venere Martem espellente
virgo nostra nascitur, Tauro tunc latente.

2.
Natus ego pariter sub eisdem signis
pari par coniunctus sum legibus benignis:
paribus est ignibus par accensus ignis.

3.
Solus solam diligo, sic me sola solum,
nec est, cui liceat immiscere dolum;
non in vanum variant signa nostra polum.

4.
Obicit «ab alio» forsitan «amatur,»
ut, quod «solus» dixerim, ita refellatur;
sed ut dictum maneat, sic determinatur.

LXXXIX. ca. 1100/1150

A.

1a.
«Nos duo boni
sub aere tetro.
sint tibi toni
sub celeri metro!
tempore solis
stant pecora retro.»

1b.
Herba tenella
flore coronatur,
rosa novella
rubore notatur;
nigra puella
veste + coronatur.

2a.
Tunica lata
succincta balteo,
circumligata
frons filo rubeo;
stat inclinata
sub alto pilleo.

2b.
Labor mutavit
puelle faciem
et alteravit
eiusdem speciem,
decoloravit
eam per maciern.

3a.
Ducit puella
gregem parvulum,
et cum capella
caprum vetulum
et cum asella
ligat vitulum.

3b.
Polus obscura
nube tegitur.
virgo matura
mox egreditur,
voce secura
nos alloquitur:

3c.
«Ecce + pastores
temerarii,
gregis pastores
conducticii,
fabulatores
vaniloquii!

3d.
Abominantur
opus manuum,
lucra sectantur,
amant otium,
nec meditantur
curam ovium.

B.

4a.
Prodiga pastus
est turba pullorum:
copia lactis
non ordine morum
rebus attractis
stat ut vile forum.

4b.
Nec res succedunt
nec locus in tuto:
vellera cadunt
de spinis in luto,
palam accedunt
lupi cane muto.»

5a.
Aspero verbo
tractans de pratica,
valde superbo
vultu phrenetica,
ore acerbo
cessavit rustica.

5b.
«Vellem, ut scires
pastorum carmina!
dum viri vires
non habes femina,
numquam aspires
ad viri culmina!

6a.
Est tua cura
labor femine:
solum . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
virgo, mensura
filum stamine!

6b.
Gere, puella,
morem pecori:
languet asella,
stupent teneri,
iungit capella
latus lateri.

6c.
Parvula fides
+ socus otium;
garrula rides
magisterium,
subdola strides
contra pretium.

6d.
Sumus pastores
nos egregii,
procuratores
gregis regii,
solicantores
soliloquii.»

XC.

1.
Exiit diluculo
rustica puella
cum grege, cum baculo,
cum lana novella.

2.
Sunt in grege parvulo
ovis et asella,
vitula cum vitulo,
caper et capella.

3.
Conspexit in cespite
scolarem sedere:
«quid tu facis, domine?
veni mecum ludere!»

XCI. De sacerdotibus

1.
Sacerdotes, mementote:
nichil maius sacerdote,
qui, ditatus sacra dote,
ruga caret omnis note.

2.
Mementote tot et tanti,
quid ingratum sit Tonanti,
ad virtutem nos hortanti,
cum sic ait: «este sancti!

3.
Sanctus ego; sancti sitis,
conformari si velitis
michi, qui sum vera vitis,
qui sum pius, qui sum mitis!»

4.
Obedite summo vati,
sacerdotes consecrati!
ad hoc estis ordinati,
sacris aris mancipati.

5.
Corpus Christi vos tractatis.
quod si digne faciatis,
non expertes castitatis,
ore, corde Deo gratis,
cum electis et beatis
in conspectu maiestatis
regnaturos vos sciatis!

6.
O quam fortis armatura,
qua vestitur vestra cura;
sed si forte contra iura
faciatis, ruitura!

7.
Nota vobis est scriptura:
«cum offertis Deo tura,
si mens vestra non sit pura,
non sunt illi placitura.»

8.
Miserorum contemptores
si vos estis contra mores
vel altaris mercatores,
fures estis, non pastores.

9.
O sacerdos hic, responde,
cuius manus sunt immunde,
qui frequenter et iocunde
cum uxore dormis, unde

10.
Mane surgens missam dicis,
corpus Christi benedicis,
post amplexus meretricis,
minus quam tu peccatricis!

11.
Scire velim causam, quare
sacrosanctum ad altare
statim venis immolare,
dignus virgis vapulare.

12.
Vapulare virgis dignus,
dum amoris tantum pignus
corvus tractas et non cygnus,
iam non heres, sed privignus.

13.
Dignus morte, dignus penis
ad altare Christi venis
cum fetore, cum obscenis,
osculando fictis genis.

14.
Plenus sorde, plenus mendis
ad auctorem manus tendis,
quem contemnis, quem offendis,
meretricem dum ascendis.

15.
Castitatis non imbute,
sed immundus corde, cute
animarum pro salute
missam cantas, o pollute!

16.
Quali corde quo vel ore
corpus Christi cum cruore
tractas, surgens de fetore,
dignus plagis et tortore?

17.
Quali vultu, quali fronte,
non compulsus, immo sponte,
ore, corde, lingua sonte
de tam sacro bibis fonte?

18.
Miror ego, miror plane,
quod sub illo latet pane
corpus Christi, quod profane
manus tractant ille mane.

19.
Miror, nisi tu mireris,
quod a terra non sorberis,
dum, quod sepe prohiberis,
iterare non vereris.

20.
Forte putas manus mundas,
cum frequenter fundis undas?
quas frequenter quamvis fundas,
tam fetentes non emundas.

21.
Lava manus, aquas funde:
quamvis clare, quamvis munde,
quamvis fuse sint abunde,
numquam purgant eas unde.

22.
Purgamentum vis audire?
si reatum vis finire,
mox divine cessant ire,
nec te potest impedire.

23.
Si cor scissum, cor contritum
habes, neque iuxta ritum
lectum petis infrunitum,
numquam erit requisitum.

24.
Sed reatum cum deploras
et adire mox laboras,
quod plorandum esse noras,
Deum magis inhonoras.

25.
Nichil valet hic ploratus,
nec dimissus est reatus,
sed est magis augmentatus,
Deus magis irritatus.

XCII. De Phyllide et Flora

1.
Anni parte florida, celo puriore,
picto terre gremio vario colore,
dum fugaret sidera nuntius Aurore,
liquit somnus oculos Phyllidis et Flore.

2.
Placuit virginibus ire spatiatum,
nam soporem reicit pectus sauciatum;
equis ergo passibus exeunt in pratum,
ut et locus faciat ludum esse gratum.

3.
Eunt ambe virgines et ambe regine,
Phyllis coma libera, Flore compto crine.
non sunt forme virginum, sed forme divine,
et respondent facies luci matutine.

4.
Nec stirpe nec facie nec ornatu viles
et annos et animos habent iuveniles;
sed sunt parum impares et parum
hostiles, nam huic placet clericus et huic placet miles.

5.
Non eis distantia corporis aut oris,
omnia communia sunt intus et foris,
sunt unius habitus et unius moris;
sola differentia modus est amoris.

6.
Susurrabat modicum ventus tempestivus,
locus erat viridi gramine festivus,
et in ipso gramine defluebat rivus
vivus atque garrulo murmure lascivus.

7.
Ad augmentum decoris et caloris minus
fuit secus rivulum spatiosa pinus,
venustata folio, late pandens sinus,
nec intrare poterat calor peregrinus.

8.
Consedere virgines; herba sedem dedit.
Phyllis iuxta rivulum, Flora longe sedit.
et dum sedet utraque, dum in sese redit,
amor corda vulnerat et utramque ledit.

9.
Amor est interius latens et occultus
et corde certissimos elicit singultus;
pallor genas inficit, alternantur vultus,
sed in verecundia furor est sepultus.

10.
Phyilis in suspirio Floram deprehendit,
et hanc de consimili Flora reprehendit;
altera sic alteri mutuo rependit;
tandem morbum detegit et vulnus ostendit.

11.
Ille sermo mutuus multum habet more,
et est quidem series tota de amore;
amor est in animis, amor est in ore.
tandem Phyllis incipit et arridet Flore.

12.
«Miles», inquit, «inclite, mea cura, Paris!
ubi modo militas et ubi moraris?
o vita militie, vita singularis,
sola digna gaudio Dionei laris!»

13.
Dum puella militem recolit amicum,
Flora ridens oculos iacit in obliquum
et in risu loquitur verbum inimicum:
«amas,» inquit, «poteras dicere: mendicum.

14.
Sed quid Alcibiades facit, mea cura,
res creata dignior omni creatura,
quem beavit omnibus gratiis Natura?
o sola felicia clericorum iura!»

15.
Floram Phyllis arguit de sermone duro
et sermone loquitur Floram commoturo;
nam «ecce virgunculam» inquit «corde puro,
cuius pectus nobile servit Epicuro!

16.
Surge, surge, misera, de furore fedo!
solum esse clericum Epicurum credo;
nichil elegantie clerico concedo,
cuius implet latera moles et pinguedo.

17.
A castris Cupidinis cor habet remotum,
qui somnum desiderat et cibum et potum.
o puella nobilis, omnibus est notum,
quod est longe militis ab hoc voto votum.

18.
Solis necessariis miles est contentus,
somno, cibo, potui non vivit intentus;
amor illi prohibet, ne sit somnolentus,
cibus, potus militis amor et iuventus.

19.
Quis amicos copulet nostros loro pari?
lex, natura sineret illos copulari?
meus novit ludere, tuus epulari;
meo semper proprium dare, tuo dari.»

20.
Haurit Flora sanguinem vultu verecundo
et apparet pulchrior in risu secundo,
et tandem eloquio reserat facundo,
quod corde conceperat artibus fecundo.

21.
«Satis», inquit, «libere, Phyllis, es locuta,
multum es eloquio velox et acuta,
sed non efficaciter verum prosecuta,
ut per te prevaleat lilio cicuta.

22.
Dixisti de clerico, quod indulget sibi,
servum somni nominas et potus et cibi.
sic solet ab invido probitas describi;
ecce, parum patere, respondebo tibi.

23.
Tot et tanta, fateor, sunt amici mei,
quod numquam incogitat aliene rei.
celle mellis, olei, Cereris, Lyei,
aurum, gemme, pocula famulantur ei.

24.
In tam dulci copia vite clericalis,
quod non potest aliqua pingi voce talis,
volat et duplicibus Amor plaudit alis,
Amor indeficiens, Amor immortalis.

25.
Sentit tela Veneris et Amoris ictus,
non est tamen clericus macer aut afflictus,
quippe nulla gaudii parte derelictus;
cui respondet animus domine non fictus.

26.
Macer est et pallidus tuus preelectus,
pauper et vix pallio sine pelle tectus,
non sunt artus validi nec robustum pectus;
nam cum causa deficit, deest et effectus.

27.
Turpis est pauperies imminens amanti.
quid prestare poterit miles postulanti?
sed dat multa clericus et ex abundanti;
tante sunt divitie redditusque tanti.»

28.
Flore Phyllis obicit: «multum es perita
in utrisque studiis et utraque vita,
satis probabiliter et pulchre mentita;
sed hec altercatio non quiescet ita.

29.
Cum orbem letificat hora lucis feste,
tunc apparet clericus satis inhoneste,
in tonsura capitis et in atra veste
portans testimonium voluptatis meste.

30.
Non est ullus adeo fatuus aut cecus,
cui non appareat militare decus.
tuus est in otio quasi brutum pecus;
meum terit galea, meum portat equus.

31.
Meus armis dissipat inimicas sedes,
et si forte prelium solus init pedes,
dum tenet Bucephalam suus Ganymedes,
ille me commemorat inter ipsas cedes.

32.
Redit fusis hostibus et pugna confecta
et me sepe respicit galea reiecta.
ex his et ex aliis ratione recta
est vita militie michi preelecta.»

33.
Novit iram Phyllidis et pectus anhelum
et remittit multiplex illi Flora telum.
«frustra», dixit, «loqueris os ponens in celum,
et per acum niteris figere camelum.

34.
Mel pro felle deseris et pro falso verum,
que probas militiam reprobando clerum.
facit amor militem strenuum et ferum?
non! immo pauperies et defectus rerum.

35.
Pulchra Phyllis, utinam sapienter ames
nec veris sententiis amplius reclames!
tuum domat militem et sitis et fames,
quibus mortis petitur et inferni trames.

36.
Multum est calamitas militis attrita,
sors illius dura est et in arto sita,
cuius est in pendulo dubioque vita,
ut habere valeat vite requisita.

37.
Non dicas opprobrium, si cognoscas morem,
vestem nigram clerici, comam breviorem:
habet ista clericus ad summum honorem,
ut sese significet omnibus maiorem.

38.
Universa clerico constat esse prona,
et signum imperii portat in corona.
imperat militibus et largitur dona:
famulante maior est imperans persona.

39.
Otiosum clericum semper esse iuras:
viles spernit operas, fateor, et duras;
sed cum eius animus evolat ad curas,
celi vias dividit et rerum naturas.

40.
Meus est in purpura, tuus in lorica;
tuus est in prelio, meus in lectica,
ubi gesta principum relegit antiqua,
scribit, querit, cogitat totum de amica.

41.
Quid Dione valeat et amoris deus,
primus novit clericus et instruxit meus;
factus est per clericum miles Cythereus.
his est et huiusmodi tuus sermo reus.»

42.
Liquit Flora pariter vocem et certamen
et sibi Cupidinis exigit examen.
Phyllis primum obstrepit, acquiescit tamen,
et probato iudice redeunt per gramen.

43.
Totum in Cupidine certamen est situm;
suum dicunt iudicem verum et peritum,
quia vite noverit utriusque ritum;
et iam sese preparant, ut eant auditum.

44.
Pari forma virgines et pari pudore,
pari voto militant et pari colore:
Phyllis veste candida, Flora bicolore;
mulus vector Phyllidis erat, equus Flore.

45.
Mulus quidem Phyllidis mulus erat unus,
quem creavit, aluit, domuit Neptunus.
hunc post apri rabiem, post Adonis funus
misit pro solacio Cytheree munus.

46.
Pulchre matri Phyllidis et probe regine
illum tandem prebuit Venus Hiberine,
eo quod indulserat opere divine;
ecce Phyllis possidet illum leto fine.

47.
Faciebat nimium virginis persone:
pulcher erat, habilis et stature bone,
qualem esse decuit, quem a regione
tam longinqua miserat Nereus Dione.

48.
Qui de superpositis et de freno querunt,
quod totum argenteum dentes muli terunt,
sciant, quod hec omnia talia fuerunt,
qualia Neptunium munus decuerunt.

49.
Non decore caruit illa Phyllis hora,
sed multum apparuit dives et decora;
et non minus habuit utriusque Flora,
nam equi predivitis freno domat ora.

50.
Equus ille, domitus Pegaseis loris,
multum pulchritudinis habet et valoris,
pictus artificio varii coloris;
nam mixtus nigredini color est oloris.

51.
Forme fuit habilis, etatis primeve,
et respexit paululum tumide, non seve;
cervix fuit ardua, coma sparsa leve,
auris parva, prominens pectus, caput breve.

52.
Dorso pando iacuit virgini sessure
spina, que non senserat aliquid pressure.
pede cavo, tibia recta, largo crure,
totum fuit sonipes studium Nature.

53.
Equo superposita faciebat sella;
ebur enim medium clausit auri cella,
et, cum essent quattuor selle capitella,
venustavit singulum gemma quasi stella.

54.
Multa de preteritis rebus et ignotis
erant mirabilibus ibi sculpta notis;
nuptie Mercurii superis admotis,
fedus, matrimonium, plenitudo dotis.

55.
Nullus ibi locus est vacuus aut planus;
habet plus, quam capiat animus humanus.
solus illa sculpserat, que spectans Vulcanus
vix hoc suas credidit potuisse manus.

56.
Pretermisso clipeo Mulciber Achillis
laboravit phaleras et indulsit illis;
ferraturam pedibus et frenum maxillis
et habenas addidit de sponse capillis.

57.
Sellam texit purpura subinsuta bysso,
quam Minerva, reliquo studio dimisso,
acantho texuerat et flore narcisso
et per tenas margine fimbriavit scisso.

58.
Volant equis pariter due domicelle;
vultus verecundi sunt et gene tenelle.
sic emergunt lilia, sic rose novelle,
sic decurrunt pariter due celo stelle.

59.
Ad Amoris destinant ire paradisum.
dulcis ira commovet utriusque visum;
Phyllis Flore, Phyllidi Flora movet risum.
fert Phyllis accipitrem manu, Flora nisum.

60.
Parvo tractu temporis nemus est inventum.
ad ingressum nemoris murmurat fluentum,
ventus inde redolet myrrham et pigmentum,
audiuntur tympana cithareque centum.

61.
Quicquid potest hominum comprehendi mente,
totum ibi virgines audiunt repente:
vocum differente sunt illic invente,
sonat diatessaron, sonat diapente.

62.
Sonant et mirabili plaudunt harmonia
tympanum, psalterium, lyra, symphonia,
sonant ibi phiale voce valde pia,
et buxus multiplici cantum prodit via.

63.
Sonant omnes avium lingue voce plena:
vox auditur merule dulcis et amena,
corydalus, graculus atque philomena,
que non cessat conqueri de transacta pena.

64.
Instrumento musico, vocibus canoris,
tunc diversi specie contemplata floris,
tunc odoris gratia redundante foris
coniectatur teneri thalamus Amoris.

65.
Virgines introeunt modico timore
et eundo propius crescunt in amore.
sonat queque volucrum proprio rumore,
accenduntur animi vario clamore.

66.
Immortalis fieret ibi manens homo.
arbor ibi quelibet suo gaudet pomo,
vie myrrha, cinnamo flagrant et amomo;
coniectari poterat dominus ex domo.

67.
Vident choros iuvenum et domicellarum,
singulorum corpora corpora stellarum.
capiuntur subito corda puellarum
in tanto miraculo rerum novellarum.

68.
Sistunt equos pariter et descendunt, pene
oblite propositi sono cantilene.
sed auditur iterum cantus philomene,
et statim virginee recalescunt vene.

69.
Circa silve medium locus est occultus,
ubi viget maxime suus deo cultus:
Fauni, Nymphe, Satyri, comitatus multus
tympanizant, concinunt ante dei vultus.

70.
Portant vina manibus et coronas florum;
Bacchus Nymphas instruit et choros Faunorum.
servant pedum ordinem et instrumentorum;
sed Silenus titubat nec psallit in chorum.

71.
Somno vergit senior asino prevectus
et in risus copiam solvit dei pectus.
clamat «vina!» remanet clamor imperfectus:
viam vocis impedit vinum et senectus.

72.
Inter hec aspicitur Cytheree natus:
vultus est sidereus, vertex est pennatus,
arcum leva possidet et sagittas latus;
satis potest conici potens et elatus.

73.
Sceptro puer nititur floribus perplexo,
stillat odor nectaris de capillo pexo.
tres assistunt Gratie digito connexo
et amoris calicem tenent genu flexo.

74.
Appropinquant virgines et adorant tute
deum venerabili cinctum iuventute;
gloriantur numinis in tanta virtute.
quas deus considerans prevenit salute.

75.
Causam vie postulat; aperitur causa,
et laudatur utraque tantum pondus ausa.
ad utramque loquitur: «modo parum pausa,
donec res iudicio reseretur clausa!»

76.
Deus erat; virgines norunt deum esse:
retractari singula non fuit necesse.
equos suos deserunt et quiescunt fesse.
Amor suis imperat, iudicent expresse.

77.
Amor habet iudices, Amor habet iura:
sunt Amoris iudices Usus et Natura;
istis tota data est curie censura,
quoniam preterita sciunt et futura.

78.
Eunt et iustitie ventilant vigorem,
ventilatum retrahunt curie rigorem:
secundum scientiam et secundum morem
ad amorem clericum dicunt aptiorem.

79.
Comprobavit curia dictionem iuris
et teneri voluit etiam futuris.
parum ergo precavent rebus nocituris,
que sequuntur militem et fatentur pluris.

XCIII.

1.
Hortum habet insula virgo virginalem.
hunc ingressus virginem unam in sodalem
spe robustus + virginis elegi principalem.

2.
Letus ergo socia elegantis forme
- nil huic laudis defuit, nil affuit enorme -
cum hac feci geminum cor meum uniforme.

3.
Est amore dulcius rerum in natura
nichil et amarius conditione dura:
dolus et invidia amoris sunt scissura.

XCIIIa.

1.
Cum Fortuna voluit me vivere beatum,
forma, bonis moribus fecit bene gratum
et in altis sedibus sedere laureatum.

2.
Modo flos preteriit mee iuventutis,
in se trahit omnia tempus senectutis;
inde sum in gratia novissime salutis.

3.
Rhinoceros virginibus se solet exhibere;
sed cuius est virginitas intemerata vere,
suo potest gremio hunc sola retinere.

4.
Igitur que iuveni virgo sociatur
et me senem spreverit, iure defraudatur,
ut ab hac rhinoceros se capi patiatur. -

5.
In tritura virginum debetur seniori
pro mercede palea, frumentum iuniori;
inde senex aream relinquo successori.

XCIV.

1.
Congaudentes ludite,
choros simul ducite!
iuvenes sunt lepidi,
senes sunt decrepiti!

Refl.
Audi, bel'amia,
mille modos Veneris! hahi zevaleria!

2.
Militemus Veneri,
nos qui sumus teneri!
Veneris tentoria
res est amatoria!

Refl.
Audi, bel'amia,
mille modos Veneris! hahi zevaleria!

3.
Iuvenes amabiles,
igni comparabiles;
senes sunt horribiles,
frigori consimiles!

Refl.
Audi, bel'amia,
mille modos Veneris! hahi zevaleria!

XCV.

1.
Cur suspectum me tenet domina?
cur tam torva sunt in me lumina?
testor celum celique numina:
que veretur, non novi crimina!

Refl.
Tort a vers mei ma dama!

2.
Celum prius candebit messibus,
feret aer ulmos cum vitibus,
dabit mare feras venantibus,
quam Sodome me iungam civibus!

Refl.
Tort a vers mei ma dama!

3.
Licet multa tyrannus spondeat
et me gravis paupertas urgeat,
non sum tamen, cui plus placeat
id, quod prosit, quam quod conveniat.

Refl.
Tort a vers mei ma dama!

4.
Naturali contentus Venere
non didici pati, sed agere.
malo mundus et pauper vivere
quam pollutus dives existere.

Refl.
Tort a vers mei ma dama!

5.
Pura semper ab hac infamia
nostra fuit minor Britannia.
ha peream, quam per me patria
sordis huius sumat initia!

Refl.
Tort a vers mei ma dama!

XCVI.

1.
Iuvenes amoriferi,
virgines amplexamini!
ludos incitat
avium con centus.

Refl.
O vireat,
o floreat,
o gaudeat
in tempore iuventus!

2.
Domicelli, surgite!
domicellas querite!
ludos incitat
avium concentus.

Refl.
O vireat,
o floreat,
o gaudeat
in tempore iuventus!

3.
Cum ipsam intueor. . .

XCVII.

1.
«O Antioche,
cur decipis me
atque quasi servum reicis me?
quid agam?
quid faciam?
dolo lugeo,
fleo.
luctus est doloris,
fletus mali moris.
pereo!

2.
Heu me miserum,
passum naufragium!
Astragis suscipior ad hospitium.
video,
doceo
lyram, manu tango,
amo.
amor est flos floris,
lyra est decoris.
gaudeo!

3.
Post tristitiam fient gaudia,
post gaudium erit tristitia»:
sunt vera proverbia,
que fatentur talia.
dicta veritatis,
dicta claritatis
amantur.

4.
Ab Astrage lecto suscipior
et in maris fluctibus relinquor.
Tharsia nascitur;
mater deicitur
pulchra cum merore;
Tharsia cum flore
nutritur.

5.
Frugibus fames hinc tollitur.
Strangolio, Dyniasiadi committitur
flos floris.
doleo!»

6.
Liocardadis hic moritur,
ex ere species monstratur.
traditur
invidia
flos amoris Tharsia
servo.
naute eam liberant,
servum quoque fugant
gladio.

7.
Apollonii nata venditur
et a lenone emitur.
pretium proponitur:
sexaginta nummos.
cottidie pretium hec redemit,
virgo tamen mansit
precibus.

8.
Apollonius natam querens querentem
Dyniasiadem videt et flentem.
sepulcrum monstratur,
mors ut videatur
nate.
«quid non flent mei oculi?
Tharsia num vivit
filia?»

9.
Puppes litori approximantur.
vera inveniuntur
+ Tharsiam lyrantem coram Tyrio.
hec prius despicitur,
postea cognoscitur.
post multa opposita
nata fuit reddita
patri.

10.
Voce celesti Iohannis in insula
Astrages regi fit cognita.
Astrages cognoscitur,
Tharsia maritatur
Arfaxo.
leno destruitur,
Strangolius deicitur
omnibus.

XCVIII.

1.
Troie post excidium
dux Eneas Latium
errans fato sequitur;
sed errat feliciter,
dum in regno taliter
Didonis excipitur:
si hospes felicior,
hospita vix largior
aliqua percipitur.

2.
Troas actos per maria
Dido suscepit Tyria,
passisque tot naufragia
larga pandit hospitia,
et Eneam intuita,
supplex, miratur, quod ita
leta nitescat facies,
larga, crispata sit cesaries.
mox ad sororem properat
eique clausam mentem reserat:

3.
«Anna, lux
mea, dux
iste quis sit, ambigo;
quis honor,
quis color
vultu, vix intelligo.
at reor,
vereor
hunc nostra conubia
poscere;
id vere
portendunt insomnia.

4.
Ecce quam forti pectore,
Amoris quasi facie!
heu, sors hunc que per bibula
Scylle traxit pericula!

5.
Si Sychei
coniugis mei
hymenei
pacti rei
non detraherem,
non cogerem,
non lederem,
huic uni me forsan subdere
possem culpe; me prius perdere
velit Iupiter
turpiter,
fulmine
de culmine
deiectam Carthaginis,
. . . . . . . . . . . . . . .
Dido committat dominis.»

6.
Anna refert: «Assiste,
mi soror, nec resiste
amori blando: si iste
iungetur tibi suisque
extollet te virtutibus,
Carthago crescet opibus.»

7.
His accensa Phenissa
in furores Elissa
venandi sub imagine,
effuso nimbi turbine,
antro cum duce latuit
eique se supposuit.

8.
Propositionibus
tribus dux expositis
syllogizat; motibus
fallit hec oppositis;
sed quamvis cogentibus
argumentis utitur,
tamen eis brevibus
tantum horis fallitur.

9.
Et sic amborum in coniugio
leta resplenduit etherea regio;
nam ad amoris gaudia
rident, clarescunt omma.

XCIX.

1.
Superbi Paridis leve iudicium,
Helene species amata nimium
fit casus Troďe deponens Ilium.

2.
Hinc dolens Eneas querit diffugium,
ascendit dubios labores navium,
venit Carthaginem, Didonis solium.

3.
Hunc regno suscipit Dido Sidonia,
et plus quam decuit amore saucia
moras non patitur iungi connubia.

4.
O Amor improbe, sic vincis omnia,
sic tuis viribus redduntur mollia,
et morti proxima sunt tua gaudia!

5.
Eneas igitur egre corripitur
et in Italiam ire precipitur.
quod amans audiens Dido concutitur:

6.
«Enea domine, quid est, quod audio?
Didonem miseram dabis exitio?
quam dura premia pro beneficio!

7.
Nudum exceperam, egentem omnium;
deos offenderat nostrum conubium.
quid agam, nescio; mors est consilium.

8.
Anna, quid audio, soror dulcissima?
iam volant carbasa ora finitima.
abrumpe miseram lucem asperrima!»

9.
+ Dido nobilis spreta relinquitur
atque Lavinie thalamus queritur,
et Anna propere pro maga mittitur.

10.
«O ensis perfidi, fortiter ilia
mea pertransiens deme suspiria!»
amantes miseri, timete talia!

XCIXa.

Armat amor Paridem; vult Tyndaridem, rapit illam;
Res patet; hostis adest; pugnatur; menia cedunt.

XCIXb.

99b
Prebuit Eneas et causam mortis et ensem;
Illa sua Dido concidit usa manu.

C.

1.
O decus, o Libye regnum, Carthaginis urbem!
O lacerandas fratris opes, o Punica regna!

2a.
O duces Phrygios,
o dulces advenas,
quos tanto tempore
dispersos equore
iam hiems septima
iactaverat
ob odium
Iunonis,
Scyllea rabies,
Cyclopum sanies,
Celeno pessima
traduxerat
ad solium
Didonis;

2b.
Qui me crudelibus
exercent odiis,
arentis Libye
post casum Phrygie
quos regno naufragos
exceperam!
me miseram!
quid feci,
que meis emulis,
ignotis populis
et genti barbare,
Sidonios
ac Tyrios
subieci!

3.
Achi dolant!
achi dolant!
iam volant
carbasa!
iam nulla spes Didonis!
ve Tyriis colonis!
plangite, Sidonii,
quod in ore gladii
deperii
per amorem Phrygii
predonis!

4a.
Eneas, hospes Phrygius,
Iarbas, hostis Tyrius,
multo me temptant crimine,
sed vario discrimine.
nam sitientis Libye
regina spreta linquitur,
et thalamos Lavinie
Troianus hospes sequitur!
quid agam misera?
Dido regnat altera!
hai, vixi nimium!
mors agat cetera!

4b.
Deserta siti regio
me gravi cingit prelio,
fratris me terret feritas
et Numadum crudelitas.
insultant hoc proverbio:
«Dido se fecit Helenam:
regina nostra gremio
Troianum fovit advenam!»
gravis conditio,
furiosa ratio,
si mala perferam
pro beneficio!

5a.
Ana, vides,
que sit fides
deceptoris perfidi?
fraude ficta
me relicta
regna ftigit Punica!
nil sorori
nisi mori,
soror, restat, unica.

5b.
Sevit Scylla,
nec tranquilla
se proimttunt equora;
solvit ratem
tempestatem
nec exhorret Phrygius.
dulcis soror,
ut quid moror,
aut quid cessat gladius?

6a.
Fulget sidus Orionis,
sevit hiems Aquilonis,
Scylla regnat equore.
tempestatis tempore,
Palinure,
non secure
classem solvis litore!

6b.
Solvit ratem dux Troianus;
solvat ensem nostra manus
in iacturam sanguinis!
Vale, flos Carthaginis!
hec, Enea,
fer trophea,
causa tanti criminis!

7.
O dulcis anima,
vite spes unica!
Phlegethontis,
Acherontis
latebras
ac tenebras
mox adeas
horroris,
nec Pyrois
te circulus
moretur!
Eneam sequere,
nec desere
suaves illecebras
amoris,
nec dulces nodos Veneris
perdideris,
sed nostri conscia
sis nuntia
doloris!

{Carmina amatoria (101-122a)}

CI.

1.
Pergama flere volo, fato Danais data solo,
Solo capta dolo, capta redacta solo.

2.
Ex Helicone sona, que prima tenes Helicona,
Et metra me dona promere posse bona!

3.
Est Paris absque pare; querit, videt, audet amare,
Audet temptare furta, pericla, mare.

4.
Vadit et accedit, clam tollit clamque recedit;
Nauta solo cedit, fit fuga, predo redit.

5.
Tuta libido maris dat tura libidinis aris,
Civibus ignaris, quod parat arma Paris.

6.
Post cursus Helene currunt Larissa, Mycene,
Mille rates plene fortibus absque sene.

7.
Exsuperare ratus viduatorem viduatus
Federe nudatus federat ense latus.

8.
Greco ductori prohibet dolor esse timori
Pro consorte tori vivere sive mori.

9.
Pergama dia secus figit tentoria Grecus,
Impetitur mechus et fabricatur equus.

10.
Plena male prolis parit hostem machina molis,
Destruiturque dolis tam populosa polis.

11.
Tradunt cuncta neci, predeque cupidine ceci
Obfirmant Greci pectora clausa preci.

12.
Hinc ardent edes, hinc detruncat Diomedes
Per varias cedes brachia, crura, pedes.

13.
Multatur cede predo Paris a Diomede,
Seque sue tede reddit alumna Lede.

14.
Femina digna mori redamatur amore priori,
Reddita victori deliciisque tori.

15.
Seva, quid evadis? non tradita cetera tradis!
Cur rea tu cladis non quoque clade cadis?

16.
Si fueris lota, si vita sequens bona tota,
Non eris ignota, non eris absque nota.

17.
Passa modo Paridem, Paridem modo, Thesea pridem,
Es factura fidem, ne redeas in idem?

18.
Rumor de veteri faciet ventura timeri;
Cras poterunt fieri turpia sicut heri.

19.
Femina victa mero quod inhereat ebria vero,
Nec fieri spero nec fideiussor ero.

20.
Expleta cede superadditur Hecuba prede,
Tractatur fede, cogitur ire pede.

21.
In faciem Dorum, crinem laniata decorum,
Subsequitur lorum per theatrale forum.

22.
Vivit, at invita, quia vivit paupere vita,
et planctus inita vociferatur ita:

23.
«Iuno, quid est, quod agis? post tante funera stragis
Totne putas plagis addere posse magis?

24.
Ergo reoccides hos, quos occidit Atrides?
Ergo reoccides, quos obiisse vides?

25.
Nullum iam reperis, nullum, nec sic misereris,
Immo persequeris reliquias cineris!

26.
Nemo rebellatur, et Iuno belligeratur,
Bellaque sectatur sanguine mucro satur!

27.
Me, me, Iuno, feri! feriendo potes misereri!
Fac obitu celeri corpus anile teri!

28.
Usque modo flevi casus, incommoda levi;
Quod superest evi, corripe fine brevi!

29.
Perstitit ira dei dare cetera perniciei;
Miror, quod sit ei mentio nulla mei.

30.
Nemo mei meminit; gladius, qui cetera finit,
Mecum fedus init, me superesse sinit.

31.
Concutit ossa metus, fit spiritus irrequietus,
Dum renovat fletus denuo cura vetus.»

32.
Urbs retro sublimis et abundans rebus opimis
Una fit e minimis, adnichilata nimis.

33.
Urbs celebris dudum, dum terminat alea ludum,
Ecce solum nudum, pastus erit pecudum!

34.
Ve tibi, Troia, peris! iam non michi Troia videris,
Iamiam bobus eris pascua, lustra feris.

35.
Urbs fortunata, si posses vincere fata,
Vel possent fata segnius esse rata!

36.
Regna beata satis, urbs prime nobilitatis,
Dives honoratis dantibus atque datis!

37.
Regna beata satis, donec nocuere beatis
Preda voluptatis et male fausta ratis!

38.
Urbs bona, piena bono, foris, intus, cive, colono,
Predita patrono, preditus ille throno!

39.
Plena potentatu, celeberrima, digna relatu,
Felicissima tu principe, cive, statu!

40.
Curia personis, urbs civibus, arva colonis,
Terra suis donis, horrea plena bonis!

41.
Si commendemus, que commendare solemus:
Cultus supremus rus, ager, unda, nemus.

42.
Potum vineta, pastum dabat area leta,
Merces moneta navigiumque freta.

43.
Urbs vetus et clara, bona valde, tam bona, rara,
Tam bona, tam cara fit pecualis hara.

44.
Dives ab antiquo, dum fato fertur iniquo,
Deperit in modico, fit nichil ex aliquo.

45.
Causa rei talis meretrix fuit exitialis,
Femina fatalis, femina feta malis.

CII.

1.
Fervet amore Paris, Troianis immolat aris,
Fratribus ignaris scinditur unda maris.

2.
Temptat Tyndaridem, favet illa, relinquit Atridem,
Prompta sequi Paridem, passa perire fidem.

3.
Equora raptor arat, tenet, affectu quod amarat,
Se res declarat, Grecia bella parat.

4.
Contra Dardanidem res provocat ista Tytidem,
Incitat Eacidem Pallas ad illud idem.

5.
Argos nudatur, classis coit, unda minatur,
Hostia mactatur, aura quieta datur.

6.
Passa freti strepitus Phrygium rapit ancora litus,
Obstruit introitus Hector ad arma citus.

7.
Ilios arma gerit, Helenam sua Grecia querit,
Fraus aditus aperit, hostis ab hoste perit.

8.
Sub Danaum pube, telorum territa nube,
Infremit urbs Hecube, flant resonantque tube.

9.
Miles ad arma fremit, vite fraus Hectora demit,
Urbem pugna premit, Troia sub hoste tremit.

10.
Ars nisi ditaret Danaos numenque iuvaret,
Murus adhuc staret, qui modo rege caret.

11.
Queritur ars, fit equus, latet intra viscera Grecus,
Fit Priamus cecus, ducitur intro pecus.

12.
Flendo Sinon orat, Ithacus fallendo laborat,
Urbem flamma vorat, machina claustra forat.

13.
Credula fallaci, flamme subiecta voraci,
Passa dolos Ithaci Troia fit esca faci.

14.
Ars urbem tradit, urbs in discrimina vadit,
Ignis edax radit Pergama, Troia cadit.

15.
Urbis opes lacere flammis alimenta dedere,
Igni cessere menia, claustra, sere.

16.
Argis exosa iacet Ilios, ante iocosa,
Inclita, formosa, nunc rubus, ante rosa.

17.
Igni sublatus fugit, omnia ferre paratus,
Firma classe ratus te Cytherea, satus.

18.
Tellus fatalis peritur navalibus alis,
Obviat ira salis peste, furore, malis.

19.
Pestem concepit mare, fluctus surgere cepit,
Puppibus obrepit spuma, procella strepit.

20.
Flat Notus insanus, insurgit turbo profanus,
Navita Troianus utitur arte manus.

21.
Huc quasi delira pelagi succingitur ira,
Stat prope mors dira, stat procul inde lyra.

22.
Rebus sublatis, currentibus ordine fatis,
Regnis optatis utitur arte ratis.

23.
Pacem vestigat, sed eum lis dira fatigat
Et furor instigat et nova pugna ligat.

24.
Pugna predatur, furit in Turnum, dominatur,
Viscera scrutatur sanguine mucro satur.

25.
Cepta luens sceleris te victum, Turne, fateris,
Obrutus ense peris, preda cibusque feris.

26.
Enee cedit victoria, pugna recedit,
Pugne succedit gloria, paxque redit.

27.
Sub vinclo fidei post inclita facta trophei
Regia nupsit ei virgo favore dei.

CIII.

A.

1a.
Eia dolor!
nunc me solor
velut olor
albus neci proximus.
abiectus lugeo,
despectus pereo,
exclusus langueo.

1b.
Urit Venus
corde tenus,
quam nec Rhenus
nec Euphrates maximus
valet estinguere.
me sola solvere
potest vel perdere.

2a.
Cur, livens Invidia,
nocte nata Stygia,
lingua balbens impia,
mea turbas gaudia,
vecte claudens pervia
michi quondam ostia,
uni unam
negans, brunam
florulam,
nec pallentem
nec habentem
maculam,
casti floris,
celi roris
emulam,
vas auratum,
aromatum
virgulam?

2b.
Virgo, par Tyndaridi,
tuo fave Paridi!
rosa prati floridi,
nil repugnes Cypridi!
luctus plena turbidi
morsu dentis invidi
Venus urit,
Amor furit,
. . . . . . .
. . . . . . . . .
. . . . . . . . .
solitum,
rapit sibi
servum tibi
deditum.
tibi cedo,
flexus dedo
poplitum.

3a.
Parce supplici!
more medici
sana crematum,
laxa reatum,
solve ligatum
catena duplici!

3b.
Cantus rhythmici
iocis refici
Musa letatur;
rauca precatur,
sue reddatur
vates Eurydici!

B.

1a.
Rerum decus!
corde mechus
in te, cecus
tui solis radio,
vultu lucifluo
succensus estuo,
nil dispar mortuo.

1b.
Finem velis
dare telis!
tunc in celis
Iovis, fungar solio,
Platone doctior,
Samsone fortior,
Augusto ditior!

2.
Virgo, par Tyndaridi,
tuo fave Paridi!
rosa prati floridi,
nil repugnes Cypridi!
luctus plena turbidi
morsu dentis invidi
Venus urit,
Amor furit,
. . . . . . . .
. . . . . . . . . .
. . . . . . . . . .
Solitum,
rapit sibi
servum tibi
deditum.
tibi cedo,
flexus dedo
poplitum.

3a.
Terso vulnere
tuo munere
vita recrescat,
flamma quiescat,
que nos inescat
effreni Venere!

3b.
Docta ludere
iuncto federe
vulnus emunda,
virgo iocunda,
non me venunda
sub mortis pondere!

C.

1a.
Vis amoris
intus, foris
me furoris
sui vexat stimulis.
o Venus aurea!
immitis es dea;
nam face flammea

1b.
Me peruris.
quidnam furis?
cur me duris
sauciasti iaculis?
igne demolior;
mors michi melior
quam vita longior!

2.
Incessanter ardeo
nexu vinctus igneo.
toto nisu studeo,
ut haustu Venereo
eius bibam puteo,
nec tamen prevaleo.
me Corinna
Iove digna
nexuit,
suis frenis
et habenis
domuit.
que me vinxit
et constrinxit
artius,
laxet parum
vim flammarum
citius!

3a.
Lesa timpora,
tusa pectora
usta dehiscunt,
quassa tremiscunt
. . . . . . . . .
sub tua Venere.

3b.
Ut quid urgeor?
ut quid torqueor?
subveni oranti,
parce precanti,
diu ploranti
sub tuo carcere!

CIV.

A.

1.
Egre fero, quod egroto;
nam ex toto
meo voto
Venus obviat,
dum me sauciat,
nec concedit,
dum me ledit,
meam michi cedere.
moriar in Venere!

2.
Nuper senex iuvenesco,
desenesco
nec compesco
motus animi.
nam cum proximi
me castigant,
plus instigant
et me cogunt furere.
moriar in Venere!

3.
Uror igne consumptivo;
iam non vivo.
recidivo
morbo crucior,
vivens morior.
plus leditur,
qui premitur
invitus sub onere.
moriar in Venere!

B.

1.
Amor noster senuit,
dum re peramata
renovata
Veneris scintillula
nove novellula
michi me subripuit.
in hac flamma morior,
dum iocunde saucior.
honestate criminis
culpa deculpatur,
et furori virginis
forma suffragatur.

2.
Utinam
hanc sarcinam
Flora mecum sentiat,
michi servo serviat!
nam summum est solacium
cuiuslibet doloris,
ut sibi iungat alium
participem laboris.

3.
Bis pungitur,
qui nititur
repugnare stimulo.
ergo iuste patior
et crucior
milies
ac pluries
mortis sub articulo.
parce, Venus, parce!
noster ignis estuat
principis in arce.

CIVa.

Non honor est, sed onus species lesura ferentes;
Si qua voles apte nubere, nube pari!
Ovidius, Heroid. 9, 31/32

CV.

1.
Dum curata vegetarem
soporique membra darem
et langueret animalis,
prevaleret naturalis
virtutis dominium,

2.
En Cupido pharetratus,
crinali, torque spoliatus,
manu multa tactis alis,
mesto vultu, numquam talis,
visus est per somnium.

3.
Quem ut vidi perturbatum
habituque disturbatum,
membra stupor ingens pressit.
qui paulatim ut recessit
a membris organicis,

4.
Causam quero mesti vultus
et sic deformati cultus,
cur sint ale contrectate
nec, ut decet, ordinate,
causam et itineris.

5.
Amor, quondam vultu suavis,
nunc merore gravi gravis,
ut me vidit percunctari
responsumque prestolari,
reddit causam singulis:

6.
«Vertitur in luctum organum Amoris,
canticum subductum absinthio doloris,
vigor priscus abiit, evanuit iam virtus.
Me vis deseruit, periere Cupidinis arcus!

7.
Artes amatorie iam non instruuntur
a Nasone tradite, passim pervertuntur;
nam siquis istis utitur more modernorum,
Turpiter abutitur hac assuetudine morum.

8.
Naso, meis artibus feliciter instructus
mundique voluptatibus et regulis subductus,
ab errore studuit mundum revocare;
Qui sibi notus erat, docuit sapienter amare.

9.
Veneris mysteria iam non occultantur
cistis, sed exposita coram presentantur.
proh dolor, non dedecet palam commisceri?
Precipue Cytherea iubet sua sacra taceri!

10.
Amoris ob infamiam moderni gloriantur,
sine re iactantiam anxii venantur,
iactantes sacra Veneris corporibus non tactis.
Eheu, nocturnis titulos imponimus actis!

11.
Res arcana Veneris, virtutibus habenda
optimisque meritis et moribus emenda,
prostat in prostibulo, redigitur in pactum;
Tanta meum populo ius est ad damna redactum!»

CVI.

1.
Veneris vincula
vinctus sustineo.
pereant iacula,
quibus sic pereo!
fixus sum aureo,
figitur plumbeo
florens virguncula,
unde scintillula
salit, de stipula
qua totus ardeo.

2.
Flora, iam noveris,
quod sim sollicitus!
tui spes muneris
michi fit exitus.
nam tibi deditus
michi sum perditus.
mollis in asperis,
cecus plus ceteris
ad iubar sideris
tui sum territus.

3.
Venus amplectitur
nigros et niveos;
sepe traducitur
preter idoneos.
mores nunc aureos,
nunc habet ferreos.
amans dum fallitur,
amor subvertitur;
merito dicitur
metamorphoseos.

4.
Amor mutabilis
marcidus areat!
verax et habilis
floreus maneat!
amans sic palleat,
voto dum studeat:
plus est amabilis.
ergo sit similis
animi vigilis:
hoc signum teneat!

CVII.

1a.
Dira vi amoris teror
et Venereo axe feror,
igni ferventi suffocatus;
deme pia cruciatus!

1b.
Ignis vivi tu scintilla,
discurrens cordis ad vexilla,
igni incumbens non pauxillo
conclusi mentis te sigillo.

1c.
Meret cor, quod gaudebat
die, quo te cognoscebat
singularem et pudicam,
te adoptabat in amicam.

1d.
Profero pectoris singultus
et mestitie tumultus,
nam amoris tui vigor
urget me, et illi ligor.

2a.
Virginale lilium,
tuum presta subsidium!
missus in exilium
querit a te consilium.

2b.
Nescit, quid agat; moritur,
amore tui vehitur,
telo necatur Veneris,
sibi ni subveneris.

3a.
Iure Veneris orbata,
castitas redintegrata,
vultu decenti perornata,
veste sophie decorata:

3b.
Tibi soli psallo; noli
despicere. . . . . . . .
per me, precor, velis coli,
lucens ut stella poli!

CVIII. Petrus Blesensis (ca. 1135 - ca. 1204)

1a.
Vacillantis trutine
libramine
mens suspensa fluctuat
et estuat
in tumultus anxios,
dum se vertit
et bipertit
motus in contrarios.

Refl.
O langueo!
causam languoris video
nec caveo,
vivens et prudens pereo.

1b.
Me vacare studio
vult Ratio.
sed dum Amor alteram
vult operam,
in diversa rapior,
Ratione
cum Dione
dimicante crucior.

Refl.
O langueo!
causam languoris video
nec caveo,
vivens et prudens pereo.

2a.
Sicut in arbore
frons tremula,
navicula
levis in equore,
dum caret ancore
subsidio,
contrario
flatu concussa fluitat:
sic agitat,
sic turbine sollicitat
me dubio
hinc Amor, inde Ratio.

Refl.
O langueo!
causam languoris video
nec caveo,
vivens et prudens pereo.

2b.
Sub libra pondero,
quid melius,
et dubius
mecum delibero.
nunc menti refero
delicias
Venerias:
que mea michi Florula
det oscula,
qui risus, que labellula,
que facies,
frons, naris aut cesaries.

Refl.
O langueo!
causam languoris video
nec caveo,
vivens et prudens pereo.

3a.
His invitat
et irritat
Amor me blanditiis.
sed aliis
Ratio sollicitat
et excitat
me studiis.

Refl.
O langueo!
causam languoris video
nec caveo,
vivens et prudens pereo.

3b.
Nam solari
me scolari
cogitat exilio.
sed, Ratio,
procul abi! vinceris
sub Veneris
imperio.

Refl.
O langueo!
causam languoris video
nec caveo,
vivens et prudens pereo.

CIX.

1.
Multiformi succendente
Veneris scintilla
vagor mente
discurrente
me mergente
curarum seva Scylla.
nam ad velle meum,
quod speravi melius,
votum Dioneum
cedit in contrarium.

Refl.
Sic sic amans rapior
pendulus in varium.

2.
Delium flagrantem,
procantem,
anhelantem
Daphne respuit,
rennuit,
puduit
amplexari.
michi refragari
nititur,
que petitur;
subvertitur
spes mea,
quia Cytherea,
lese pacis rea,
cedit in contrarium.

Refl.
Sic sic amans rapior
pendulus in varium.

3.
Quid insudo Veneri?
quid parco verbis, verberi?
que michi sic est oneri,
iam subridet alteri.
morior,
morior,
morior!
iam illum vult audire,
iam discit lascivire,
iam parat consentire.
morior,
morior,
morior!
in qua flecti glorior,
ad me non reflectitur.
cur Venus istud patitur,
quod ea, que diligitur,
cedit in contrarium?

Refl.
Sic sic amans rapior
pendulus in varium.

CX.

1.
Quis furor est in amore!
corde, simul ore
cogor innovari;
cordis agente dolore
fluctuantis more
videor mutari
Veneris ad nutum,
corque prius tutum,
curis non imbutum
sentio
Veneris officio
turbari.

2.
Ad Dryades ego veni,
iamque visu lem
cepi speculari
quasque decoris ameni;
sed unam inveni
pulchram absque pari.
subito procellam
volvor in novellam,
cepitque puellam
oculus
cordis hanc preambulus
venari.

CXI.

1.
O comes amoris, dolor,
cuius mala male solor,
an habes remedium?
dolor urget me, nec mirum,
quem a predilecta dirum,
en, vocat exilium,
cuius laus est singularis,
pro qua non curasset Paris
Helene consortium.

2.
Sed quid queror me remotum
illi esse, que devotum
me fastidit hominem,
cuius nomen tam verendum,
quod nec michi presumendum
est, ut eam nominem?
ob quam causam mei mali
me frequenter vultu tali
respicit, quo neminem.

3.
Ergo solus solam amo,
cuius captus sum ab hamo,
nec vicem reciprocat.
quam enutrit vallis quedam,
quam ut paradisum credam,
in qua pius collocat
hanc creator creaturam,
vultu claram, mente puram,
quam cor meum invocat.

4.
Gaude, vallis insignita,
vallis rosis redimita,
vallis, flos convallium,
inter valles vallis una,
quam collaudat sol et luna,
dulcis cantus avium!
te collaudat philomena,
vallis dulcis et amena,
mestis dans solicium!

CXII.

1.
Dudum voveram
recta sapere,
Amor, operam
tuam fugere -
et quod spreveram,
sector temere,
vivo perperam;
sed promiseram
resipere.

2.
Languet iterum
morbo veteri
pectus tenerum,
vacans Veneri.
pudet liberum
servum fieri,
iugum asperum
cogit miserum
me conqueri.

3.
Sed iam postulo,
quod sis facilis,
virgo seculo
tam amabilis,
solis oculo
comparabilis,
que pro speculo
servis populo
spectabilis!

CXIIa.

Div mich singen tuot,
getorste ih si nennen!
trurech ist min muot.
owi, vrowe, wenne
wildu mir wesen gvot?
ih reche dir mine hende;
du brennest mih ane gluot!
svoze, die ungenade wende!

CXIII.

1.
Transit nix et glacies
spirante Favonio,
terre nitet ficies
ortu florum vario;
et michi materies
amor est, quem sentio,
ad gaudia

Refl.
Temporis nos ammonet
lascivia.

2.
Agnosco vestigia
rursus flamme veteris;
planctus et suspiria
nove signa Veneris,
+ a quo monet tristia
amantes pre ceteris
ad gaudia

Refl.
Temporis nos ammonet
lascivia.

3.
Illa, pro qua gravior
mens amorem patitur,
iusto plus asperior,
nec michi compatitur.
amans, et non mentior,
nec vivit nec moritur.
ad gaudia

Refl.
Temporis nos ammonet
lascivia.

4.
Hic amor, hic odium;
quid eligam, nescio.
sic feror in dubium;
sed cum hanc respicio,
me furatur inscium,
et prorsus deficio
ad gaudia

Refl.
Temporis nos ammonet
lascivia.

5.
Non est finis precibus,
quamvis cantu finiam:
superis faventibus
adhuc illi serviam,
unde letis plausibus
optata percipiam!
ad gaudia

Refl.
Temporis nos ammonet
lascivia.

CXIIIa. Dietmar von Eist (MF 32,1) (ca. 1160/80)

«Vvaz ist fur daz senen guot, daz wip nah lieben manne hat?
wie gerne daz min herçe erchande, wan daz iz so bedwungen stat!»
also reit ein vrowe schone.
«an ein ende ih des wol chome,
wan div huote;
selten sin vergezzen wirt in minem muote.»

CXIV.

1.
Tempus accedit floridum,
hiems discedit temere;
omne, quod fuit aridum,
germen suum vult gignere.
quamdiu modo vixeris,
semper letare, iuvenis, quia nescis, cum deperis!

2.
Prata iam rident omnia,
est dulce flores carpere;
sed nox donat his somnia,
qui semper vellent ludere.
ve, ve, miser quid faciam?
Venus, michi subvenias! tuam iam colo gratiam.

3.
Plangit cor meum misere,
quia caret solacio;
si velles, hoc cognoscere
bene posses, ut sentio.
o tu virgo pulcherrima,
si non audis me miserum, michi mors est asperrima!

4.
Dulcis appares omnibus,
sed es michi dulcissima;
tu pre cunctis virginibus
incedis ut castissima.
+ o tu mitis considera!
+ nam pro te gemitus passus sum et suspiria.

CXIVa.

Der al der werlt ein meister si,
der geb der lieben guoten tach,
von der ih wol getrostet pin.
si hat mir al min ungemach
mit ir guote gar benomen.
unstaete hat si mir erwert; ih pin sin an ir genade chomen.

CXV.

1.
Nobilis, mei miserere, precor!
tua facies ensis est, quo necor,
nam medullitus amat meum te cor:
subveni!

Refl.
Amor improbus omnia superat.
subveni!

2.
Come sperulas tue eliciunt,
cordi sedulas fiammas adiciunt;
hebet animus, vires deficiunt:
subveni!

Refl.
Amor improbus omnia superat.
subveni!

3.
Odor roseus spirat a labiis;
speciosior pre cunctis finis,
melle dulcior, pulchrior liliis,
subveni!

Refl.
Amor improbus omnia superat.
subveni!

4.
Decor prevalet candori etheris.
ad pretorium presentar Veneris.
ecce pereo, si non subveneris!
subveni!

Refl.
Amor miprobus omnia superat.
subveni!

CXVa.

Edile vrowe min,
gnade mane ih dich!
din wunnechlicher schin
vil gar verderbet mich.
suoze, erchenne dich!
din lip der ist mir ze wunnechlich.

Refl.
Nach im ist mir not;
suoze vrowe, gnade, alde ih pin tot!

CXVI.

1.
Sic mea fata canendo solor,
ut nece proxima facit olor.
blandus heret meo corde dolor,
roseus effugit ore color.
cura crescente,
labore vigente,
vigore labente
miser morior;
tam male pectora multat amor.
a morior,
a morior,
a morior,
dum, quod amem, cogor et non amor!

2.
Felicitate Iovem supero,
si me dignetur, quam desidero,
si sua labra semel novero;
una cum illa si dormiero,
mortem subire,
placenter obire
vitamque finire
statim potero,
tanta si gaudia non rupero.
a potero,
a potero,
a potero,
prima si gaudia concepero!

CXVII.

1.
Lingua mendax et dolosa,
lingua procax, venenosa,
lingua digna detruncari
et in igne concremari,

2.
Que me dicit deceptorem
et non fidum amatorem,
quam amabam, dimisisse
et ad alteram transisse!

3.
Sciat deus, sciant dei:
non sum reus huius rei!
sciant dei, sciat deus:
huius rei non sum reus!

4.
Unde iuro Musas novem,
quod et maius est, per Iovem,
qui pro Dane sumpsit auri,
in Europa formam tauri;

5.
Iuro Phebum, iuro Martem,
qui amoris sciant artem;
iuro quoque te, Cupido,
arcum cuius reformido;

6.
Arcum iuro cum sagittis,
quas frequenter in me mittis:
sine fraude, sine dolo
fedus hoc servare volo!

7.
Volo fedus observare!
et ad hec dicemus, quare:
inter choros puellarum
nichil vidi tam preclarum.

8.
Inter quas appares ita
ut in auro margarita.
humeri, pectus et venter
sunt formata tam decenter;

9.
Frons et gula, labra, mentum
dant amoris alimentum;
crines eius adamavi,
quoniam fuere flavi.

10.
Ergo dum nox erit dies,
et dum labor erit quies,
et dum aqua erit ignis,
et dum silva sine lignis,

11.
Et dum mare sine velis,
et dum Parthus sine telis,
cara michi semper eris:
nisi fallar, non falleris!

CXVIII.

1.
Doleo, quod nimium
patior exilium.
pereat hoc studium,
si m'en iré,
si non reddit gaudium,
cui tant abé!

2.
Tua pulchra facies
me fey planser milies;
pectus habet glacies.
a remender
statim vivus fierem
per un baser!

3.
Prohdolor, quid faciam?
ut quid novi Franciam?
perdo amicitiam
de la gentil?
miser corde fugiam
de cest pays?

4.
Cum venray in mon pays,
altri drud i avra bris.
+ podyra mi lassa dis.
me miserum!
suffero par sue amor
supplicium.

5.
Dies, nox et omnia
michi sunt contraria.
virginum colloquia
me fay planszer.
+ oy suvenz suspirer plu
me fay temer.

6.
O sodales, ludite!
vos qui scitis, dicite;
michi mesto parcite:
grand ey dolur!
attamen consulite
per vostre honur!

7.
Amia, pro vostre honur
doleo, suspir et plur;
par tut semplant ey dolur
grande d'amer.
fugio nunc; socii,
laissiez m'aler!

CXIX.

1.
Dulce solum natalis patrie,
domus ioci, thalamus gratie,
vos relinquam aut cras aut hodie,
periturus amoris rabie.

2.
Vale tellus, valete socii,
quos benigno favore colui,
et me dulcis consortem studii
deplangite, qui vobis perii!

3.
Igne novo Veneris saucia
mens, que prius non novit talia,
nunc fatetur vera proverbia:
«ubi amor, ibi miseria.»

4.
Quot sunt apes in Hyble vallibus,
quot vestitur Dodona frondibus
et quot natant pisces equoribus,
tot abundat amor doloribus.

CXIXa.

Semper ad omne quod est mensuram ponere prodest,
Sic sine mensura non stabit regia cura.

CXX.

1.
Rumor letalis
me crebro vulnerat
meisque malis
dolores aggerat.
me male multat
vox tui criminis,
que iam resultat
in mundi terminis.
invida Fama
tibi novercatur;
cautius ama,
ne comperiatur!
quod agis, age tenebris
procul a fame palpebris!
letatur amor latebris
cum dulcibus illecebris
et murmure iocoso.

2.
Nulla notavit
te turpis fabula,
dum nos ligavit
amoris copula.
sed frigescente
nostro cupidine
sordes repente
funebri crimine.
Fama letata
novis hymeneis
irrevocata
ruit in plateis.
patet lupanar omnium
pudoris, en, palatium,
nam virginale lilium
marcet a tactu vilium
commercio probroso.

3.
Nunc plango florem
etatis tenere,
nitidiorem
Veneris sidere,
tunc columbinam
mentis dulcedinem
nunc serpentinam
amaritudinem.
verbo rogantes
removes hostili,
munera dantes
foves in cubili.
illos abire precipis,
a quibus nichil accipis;
cecos claudosque recipis,
viros illustres decipis
cum melle venenoso.

CXX.

Vincit Amor quemque, sed numquam vincitur ipse.

CXXI.

1.
Tange, sodes, citharam manu letiore,
et cantemus pariter voce clariore!
factus ab amasia viduus priore
caleo nunc alia multo meliore.
clavus clavo retunditur,
amor amore pellitur,
iam nunc prior contemnitur,
quia nova diligitur;
igitur
leto iure psallitur.

2.
Prior trux et arrogans, humilis secunda;
prior effrons, impudens, nova verecunda;
prior patet omnibus meretrix immunda,
hec me solum diligit mente pudibunda;
prior pecuniosior,
rapacior, versutior,
hec nova curialior,
formosior, nobilior,
letior,
. . . . . potior.

3.
Hec, quam modo diligo, cunctis est amanda,
nulla de nostratibus ei comparanda.
communiter omnibus esset collaudanda -
sed tractari refugit; in hoc est damnanda!
mittam eam in ambulis
et castigabo virgulis
et tangam eam stimulis,
ut facio iuvenculis;
vinculis
vinciam, si consulis.

4.
«Non erit, ut arbitror, opus hic tanta vi;
nam cum secum luderem nuper in conclavi,
dixit: "tractas teneram tactu nimis gravi!
tolle, vel suavius utere suavi!"»
exierat de balneo;
nunc operit, quo gaudeo.
non ferreo, sed carneo
calcanda est calcaneo.
ideo
valeas, quam valgo!

CXXIa.

Non est crimen amor, quia, si scelus esset amare,
Nollet amore Deus etiam divina ligare.

CXXII.

1a.
Expirante primitivo
probitatis fomite
laus expirat, adoptivo
carens laudis capite.
splendor vite singularis,
flos marcescens militaris
vergit in interitum,
dum humane iubar sortis,
rex virtutum, dire morus
fatis solvit debitum.

1b.
Cuius morte Mors regale
decus privat apice,
qua virtutis integrale
robur mutat Anglice,
qua lux orbis tanta luce,
Normannorum tanto duce
destituta deperit,
nubes tristis denigratum,
suo clima desolatum
sole nostrum operit.

2a.
Plange regem, Anglia
nuda patrocinio,
fulcimento Gallia,
virtus domicilio,
probitas preconio,
preside militia,
opum abundantia
hoc casu dativo,
duces amicitia,
pauper vocativo!

2b.
Luge, funde gemitus,
gemina suspiria,
tanti regis obitus
redimens solacia,
miles, querimonia,
cuius lapsu deditus
militum exercitus
flebili iacture
tanti gemit exitus
Mortis . . . iure!

3a.
O Mors ceca, cecitatis
nos premens articulo,
omnis ausa probitatis
derogare titulo,
prelatorum speculo
orbem privans, largitatis
totius igniculo,

3b.
O noverca vite, mori
digna, laudis invida,
. . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . .
proh! preclarum perfida
manu regem acriori
peste rapis morbida!

CXXIIa. Marbod Redonensis (ca. 1035 - 1123)

Vite presentis si comparo gaudia ventis,
Cum neutrum duret, nemo reprendere curet!

{Carmina amatoria (123-154)}

CXXIII. Gualterius de Castillione (ca. 1135 - ca. 1179)

1.
Versa est in luctum
cithara Waltheri,
non quia se ductum
extra gregem cleri
vel eiectum doleat
vel abiecti lugeat
vilitatem morbi,
sed quia considerat,
quod finis accelerat
improvisus orbi.

Refl.
Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.

2.
Umbra cum videmus
valles operiri,
proximo debemus
noctem experiri;
sed cum montes videris
et colles cum ceteris
rebus obscurari,
nec fallis nec falleris,
si mundo tunc asseris
noctem dominari.

Refl.
Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.

3.
Per convalles nota
laicos exleges,
notos turpi nota
principes et reges,
quos pari iudicio
luxus et ambitio
quasi nox obscurat,
quos celestis ultio
bisacuto gladio
perdere maturat.

Refl.
Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.

4.
Restat, ut per montes
figurate notes
scripturarum fontes,
Christi sacerdotes;
colles dicti mystice,
eo quod in vertice
Sion constituti
mundo sunt pro speculo,
si legis oraculo
vellent non abuti.

Refl.
Libet intueri
iudices ecclesie,
quorum status hodie
peior est quam heri.

5.
Iubent nostri colles
dari cunctis fenum
et preferri molles
sanctitati senum;
fit hereditarium
Dei sanctuarium,
et ad Christi dotes
preponuntur hodie
expertes scientie
presulum nepotes.

Refl.
Si rem bene notes,
succedunt in vitium
et in beneficium
terreni nepotes.

6.
Veniat in brevi,
Iesu, bene Deus,
finis huius evi
annus iubileus!
moriar, ne videam
Antichristi frameam,
cuius precessores
iam non sani dogmatis
stant in Monte Chrismatis
censuum censores!

Refl.
Si rem bene notes,
succedunt in vitium
et in beneficium
terreni nepotes.

CXXIIIa.

Ludit in humanis divina potentia rebus,
Et certam presens vix habet hora fidem.
Ovidius, Ex Ponto, 4, 3, 49/50

CXXIV.

1.
Dum Philippus moritur
Palatini gladio.
virtus mox conteritur
scelerosi vitio.

2.
Dulcis mos obtegitur
a doli diluvio.
hëu, quo progreditur
fidei transgressio!

3.
Lex amara legitur,
dum caret principio,
mel in fel convertitur,
nulla viget ratio.

CXXV. Otloh Ratisbonensis (ca. 1010 - ca. 1070)

Ante Dei vultum nil pravi constat inultum.
Felices oculi, qui cernunt gaudia celi!
Grande scelus grandi studio debet superari.

CXXVI.

1.
Huc usque, me miseram!
rem bene celaveram
et amavi callide.

2.
Res mea tandem patuit,
nam venter intumuit,
partus instat gravide.

3.
Hinc mater me verberat,
hinc pater improperat,
ambo tractant aspere.

4.
Sola domi sedeo,
egredi non audeo
nec inpalam ludere.

5.
Cum foris egredior,
a cunctis inspicior,
quasi monstrum fuerim.

6.
Cum vident hunc uterum,
alter pulsar alterum,
silent, dum transierim.

7.
Semper pulsant cubito,
me designant digito,
ac si mirum fecerim.

8.
Nutibus me indicant,
dignam rogo iudicant,
quod semel peccaverim.

9.
Quid percurram singula?
ego sum in fabula
et in ore omnium.

10.
Ex eo vim patior,
iam dolore morior,
semper sum in lacrimis.

11.
Hoc dolorem cumulat,
quod amicus exulat
propter illud paululum.

12.
Ob patris sevitiam
recessit in Franciam
a finibus ultimis.

13.
Sum in tristitia
de eius absentia
in doloris cumulum.

CXXVII.

1.
Deus pater, adiuva,
quia mors est proxima!
festina succurrere!
iam me vult invadere!

2.
Dona, pater, spatium,
da michi consilium!
faciam me monachum,
si concedis crastinum.

3.
«O mi dilectissime,
quid iam cupis agere?
secus tibi consule,
noli me relinquere!»

4.
Tua, frater, pietas
movet michi lacrimas,
qui eris ut orphanus,
postquam ero monachus.

5.
«Ergo mane paululum
saltim per hoc triduum!
forsan hoc periculum
non erit mortiferum.»

6.
Tanta est angustia,
que percurrit viscera,
quod est michi dubia
vita quoque crastina.

7.
«Monachorum regula
non est tibi cognita?
ieiunant cottidie,
vigilant assidue.»

8.
Qui pro Deo vigilant,
coronari postulant;
qui pro Deo esurit,
satiari exigit.

9.
«Dura donant pabula,
fabas ac legumina,
post tale convivium
potum aque modicum.»

10.
Quid prosunt convivia
quidve Dionysia,
ubi + et dapibus
caro datur vermibus?

11.
«Vel parentum gemitus
moveat te penitus,
qui te plangunt monachum
veluti iam mortuum!»

12.
Qui parentes diligit
atque Deum negligit,
reus inde fuerit,
quando iudex venerit.

13.
«Numquam magis videris,
quem tu tantum diligis:
illum Parme clericum
Guidonem pulcherrimum.»

14.
+ His est quo relinquerem,
nisi mori crederem;
sed cum mors est dubia,
postponamus omnia.

15.
«O ars dialectica,
numquam esses cognita,
que tot facis clericos
exules ac miseros!»

16.
Hëu michi misero!
quid agam, iam nescio.
longo in exilio
sum sine consilio.

17.
Parce, frater, fletibus!
forsitan fit melius.
iam mutatur animus:
nondum ero monachus.

CXXVIII.

1.
Remigabat naufragus
olim sine portu;
verrebatur pelagus
Aquilonis ortu.
dum navis ab equore
diu quassaretur,
non fuit in litore,
qui compateretur.

2.
Tandem duo pueri
portum innuere
fatigato pauperi
vitam reddidere.
iuvenum discretio
signat ei portum;
cedit huic compendio,
quicquid est distortum.

CXXIX.

1.
Exul ego clericus ad laborem natus
tribulor multotiens paupertati datus.

2.
Litterarum studiis vellem insudare,
nisi quod inopia cogit me cessare.

3.
Ille meus tenuis nimis est amictus;
sepe frigus patior calore relictus.

4.
Interesse laudibus non possum divinis,
nec misse nec vespere, dum cantetur finis.

5.
Decus N. dum sitis insigne,
postulo suffragia de vobis iam digne.

6.
Ergo mentem capite similem Martini:
vestibus induite corpus peregrini,

7.
Ut vos Deus transferat ad regna polorum!
ibi dona conferat vobis beatorum.

CXXX.

1.
Olim lacus colueram,
olim pulcher exstiteram,
dum cygnus ego fueram.
miser! miser!

Refl.
Modo niger
et ustus fortiter!

2.
Eram nive candidior,
quavis ave formosior;
modo sum corvo nigrior.
miser! miser!

Refl.
Modo niger
et ustus fortiter!

3.
Me rogus urit fortiter,
gyrat, regyrat garcifer;
propinat me nunc dapifer.
miser! miser!

Refl.
Modo niger
et ustus fortiter!

4.
Mallem in aquis vivere,
nudo semper sub aere,
quam in hoc mergi pipere.
miser! miser!

Refl.
Modo niger
et ustus fortiter!

5.
Nunc in scutella iaceo
et volitare nequeo;
dentes Prendente video -
miser! miser!

Refl.
Modo niger
et ustus fortiter!

CXXXI. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1.
Dic, Christi veritas,
dic, cara raritas,
dic, rara Caritas:
ubi nunc habitas?
aut in Valle Visionis?
aut in throno Pharaonis?
aut in alto cum Nerone?
aut in antro cum Theone?
vel in fiscella scirpea
cum Moyse plorante?
vel in domo Romulea
cum Bulla fulminante?

2.
Respondit Caritas:
«homo, quid dubitas?
quid me sollicitas?
non sum, quo mussitas,
nec in euro nec in austro,
nec in foro nec in claustro,
nec in bysso vel cuculla,
nec in bello nec in bulla:
de Iericho sum veniens,
ploro cum sauciato,
quem duplex Levi transiens
non astitit grabato.»

3.
O vox prophetica,
o Nathan, predica:
culpa Davitica
patet non modica!
dicit Nathan: «non clamabo»,
«neque» David «planctum dabo»,
cum sit Christi rupta vestis,
contra Christum Christus testis.
ve, ve vobis, hypocrite,
qui culicem colatis!
que Cesaris sunt, reddite,
ut Christo serviatis!

CXXXIa. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1.
Bulla fulminante
sub iudice tonante,
reo appellante,
sententia gravante
Veritas supprimitur,
distrahitur
et venditur
Iustitia prostante;
itur et recurritur
ad Curiam, nec ante
quid consequitur,
quam exuitur quadrante.

2.
Pape ianitores
Cerbero surdiores.
in spe vana plores,
nam etiamsi fores
Orphëus, quem audiit
Pluto deus
Tartareus,
non ideo perores,
malleus argenteus
ni feriat ad fores,
ubi Protëus
variat mille colores.

3.
Si queris prebendas,
vitam frustra commendas;
mores non pretendas,
ne iudicem offendas!
frustra tuis litteris
inniteris;
moraberis
per plurimas kalendas -
tandem exspectaveris
a ceteris ferendas,
paris ponderis
pretio nisi contendas.

4.
Iupiter, dum orat
Danen, frustra laborat;
sed eam deflorat,
auro dum se colorat:
auro nil potentius,
nil gratius,
nec Tullius
facundius perorat.
sed hos urit acrius,
quos amplius honorat;
nichil iustius,
calidum Crassus dum vorat!

CXXXII.

1a.
Iam vernali tempore
terra viret germine,
sol novo cum iubare.
frondent nemora,
candent lilia,
florent omnia.

1b.
Est celi serenitas,
aeris suavitas,
ventorum tranquillitas;
est temperies
clara et dies,
cantant volucres:

2a.
Merulus cincitat,
acredula rupillulat,
turdus truculat
et sturnus pusitat,
turtur gemitat,
palumbes plausitat,
perdix cicabat,
anser craccitat,
cignus drensat,
pavo paululat,
gallina gacillat,
ciconia clocturat,
pica concinnat,
hirundo et trisphat,
apes bombilat,
merops sincidulat.

2b.
Bubo bubilat
et guculus guculat,
passer sonstitiat
et corvus croccitat,
vultur pulpat,
accipiter pipat,
carrus titubat,
cornix garrulat,
aquila clangit,
milvus lipit,
anas tetrinnit,
graculus fringit,
vespertilio et stridit,
butio et butit,
grus et grurit,
cicada fretendit.

3a.
Onager mugilat,
et tigris raceat,
cervus docitat,
et verres quirritat,
leo rugit,
pardus ferit,
panther caurit,
elephans barrit,
linx et frennit,
aper frendit,
aries braterat,
ovis atque balat,
taurus mugit,
equus et hinnit.

3b.
Lepus vagit,
et vulpis gannit,
ursus uncat,
et lupus ululat,
canis latrat,
catulus glutinat,
rana coaxat,
anguis sibilat,
grillus grillat,
sorex desticat,
mus et minnit,
mustela drindrit,
sus et grunnit,
asinus et rudit.

4.
He sunt voces volucrum
necnon quadrupedum,
quarum modulamina
vincit phenix unica.

5a.
Iam horrifer Aquilo
suavi cedit Zephiro,
sole in estifero
degente domicilio.
dulcisona resonat harundo.
floride cum floridis
florent vites pampinis.
odorifera
surgunt gramina,
gaudet agricola.

5b.
Nunc dracones fluminum
scatent emanantium;
imber saluberrimus
irrigat terram funditus;
cataractas reserat Olimpus.
redolent aromata,
cum cinnamomo balsama.
virent viola,
rosa et ambrosia.
coeunt animalia.

CXXXIII. Nomina avium

1a.
Hic volucres celi referam sermone fideli:
Accipiter, nisus, capus atque ciconia, picus,
Pica, merops meropis, larus atque loaficus, ibis,
Ardea vel turtur seu bubo, monedula, vultur.
His assint aquile, pitrisculus herodiusque.
Natura pariles hic state columba, palumbes,
Corvus edax, cornix, upupe, ficedula, perdix,
Noctua, fringellus seu nycticorax, amarellus,
Milvus et inde parix, onocrotalus, anser et orix,
Cygnus, olor, sturnus, mergus turdelaque, turdus,
Quasquila cum merula, phasianus et ortygometra,
Grus vel pellicanus, pavo vel anas, alietus,
Aurificeps, cupude, sepicecula cruriculeque.
Graculus haut deerit, furfarius hic residebit,
Sparalus, attage, mullis vaga cum struthione,
Sic cuculus, fulica, sic psitacus atque cicada.
Te, vespertilio vel hirundo, non reticebo.
Tu michi dulcisonam cape, mirle celer, philomenam!
Laudula nulla tuum fugiatve cicendula raptum!
Sic et lusciniam cum luciliis cape parvam!
Nullus te passer fugiat, licet hunc tegat asser!
Versu stare nequit carduelis, quique recedit.

CXXXIV. De nominibus ferarum

1a.
Nomina paucarum sunt hic socianda ferarum.
Sed leo sit primus, qui cunctarum basilëus.
Hunc panthera, tigris comitentur cum leopardis.
Rhinoceros sevus comprenditur atque camelus.
Hinc etiam validos elephantes iungo vel uros.
Bubalus, alx, pardus velox nimiumque dromedus,
Ursus, aper, cervus avide sumuntur in esus,
Hinnulus et caprea, capricornus, simia, spinga,
Lynx, lupus atque lepus, vulpes, vulpecula, melus,
Martarus et mygale, luter, castor tebelusque,
Mus, mustela, sorex, glis gliris hyenaque cimex.
Copulo spiriolum; reliquorum do tibi nullum.

CXXXV.

1.
Cedit, hiems, tua durities;
frigor abit, rigor et glacies
brumalis et feritas, rabies,
torpor et improba segnities,
pallor et ira, dolor, macies.

2.
Veris adest elegans acies,
clara nitet sine nube dies,
nocte micant Pliadum facies;
grata datur modo temperies,
temporis optima mollities.

3.
Est pura mundi superficies,
gramine redolent planities,
induitur foliis abies,
picta canit volucrum series,
prata virent, iuvenum requies.

4.
Nunc, Amor aureus, advenies,
indomitos tibi subicies.
tendo manus; michi quid facies?
quam dederas, rogo, concilies,
et dabitur saliens aries!

CXXXVa. Walther von der Vogelweide (ca. 1170 - ca. 1230)

Der starche winder hat uns uerlan,
div sumerçit ist schone getan;
walt vnde heide sih ih nu an,
loup vnde bluomen, chle wolgetan;
dauon mag uns froude nimmer zergan.

CXXXVI.

1.
Omnia sol temperat
purus et subtilis,
nova mundo reserat
facies Aprilis;
ad amorem properat
animus herilis,
et iocundis imperat
deus puerilis.

2.
Rerum tanta novitas
in sollemni vere
et veris auctoritas
iubet nos gaudere.
vices prebet solitas;
et in tuo vere
fides est et probitas
tuum retinere.

3.
Ama me fideliter!
fidem meam nota:
de corde totaliter
et ex mente tota
sum presentialiter
absens in remota.
quisquis amat aliter,
volvitur in rota.

CXXXVIa.

Solde ih noch den tach geleben,
daç ich wunschen solde
nah der, div mir froude geben
nach, ob si noh wolde!
min herçe muoz nah ir streben;
mohtih si han holde,
so wolde ih in wunne sweben,
swere ih nimmer dolde.

CXXXVII.

1.
Ver redit optatum
cum gaudio,
flore decoratum
purpureo.
aves edunt cantus quam dulciter!
revirescit nemus,
campus est amenus
totaliter.

2.
Iuvenes, ut flores
accipiant
et se per odores
reficiant,
virgines assumant alacriter
et eant in prata
floribus ornata
communiter!

CXXXVIIa.

Springerwir den reigen
nu, vrowe min!
vrovn uns gegen den meigen!
uns chumet sin schin.
der winder der heiden tet senediv not;
der ist nu çergangen,
si ist wunnechlich bevangen
von bluomen rot.

CXXXVIII.

1.
Veris leta facies
mundo propitiatur,
hiemalis acies
victa iam fugatur.
in vestitu vario
Flora principatur,
nemorum dulcisono
que cantu celebratur.

2.
Flore fusus gremio
Phebus novo more
risum dat, hoc vario
iam stipate flore.
Zephyrus nectareo
spirans it odore.
certatim pro bravio
curramus . . . . . . ore!

3.
Litteratos convocat
decus virginale;
laicorum execrat
pecus bestiale.
cunctos amor incitat,
numen generale;
Venus se communicat,
per iubar estivale.

4.
Citharizat cantico
dulcis philomena;
flore rident vario
prata iam serena;
turba salit avium
silve per amena;
chorus promit virginum
iam gaudia millena.

CXXXVIIIa.

In liehter varwe stat der walt,
der vogele schal nu donet,
div wunne ist worden manichvalt;
des meien tugende chronet
senide liebe; wer were alt,
da sih div çit so schonet?
her meie, iv ist der bris geçalt!
der winder si gehonet!

CXXXIX.

1.
Tempus transit horridum,
frigus hiemale,
redit, quod est placidum,
tempus estivale.
quod cum Amor exigit
sibi principale,
qui Amorem diligit,
dicat ei vale!

2.
Mutatis temporibus
tellus parit flores,
pro diversis floribus
variat colores.
variis coloribus
prata dant odores,
philomena cantibus
suscitat amores.

3.
Quisquis amat, gaudeat
tempus se videre,
in quo sua debeat
gaudia tenere!
et cum Amor floreat,
qui iubet gaudere,
iam non sit, qui audeat
inter nos lugere!

4.
Unam quidem postulo
tantum michi dari,
cuius quidem osculo
potest mors vitari.
huic amoris vinculo
cupio ligari;
dulce est, hoc iaculo
velle vulnerari

5.
Si post vulnus risero,
dulcis est lesura;
si post risum flevero -
talis est natura;
sed cum etas venerit
senectutis dura,
lugeat, quod fecero,
pro pena futura.

6.
Sed quod eam diligo,
mira res videtur;
onus est, quo alligor,
et vix sustinetur.
unum de me iudico,
quod verum habetur:
morior, quam eligo
nisi michi detur.

CXXXIXa.

Zergangen ist der winder chalt,
der mih so sere muote,
geloubet stat der gruone walt;
des frouet sih min gemuote.
nieman chan nu werden alt!
vroude han ih manichualt
von eines wibes guote.

CXL.

1.
Terra iam pandit gremium vernali lenitate,
quod gelu triste clauserat brumali feritate.
dulci venit strepitu Favonius cum vere,
sevum spirans Boreas nos cessat commovere.
tam grata rerum novitas quem patitur silere?

2.
Nunc ergo canunt volucres, nunc cantum promunt iuvenes,
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
modo ferro durior est, quem non mollit Venus,
et saxo frigidior, qui non est igne plenus.
pellantur nubes animi, dum aer est serenus!

3.
Ecce iam vernant omnia fructu redivivo,
pulso per temperiem tam frigore nocivo.
tellus feta sui par- tus grande decus, flores
gignit odoriferos nec non multos colores.
Catonis visis talibus immutarentur mores!

4.
Fronde nemus induitur, iam canit philomena,
cum variis coloribus iam prata sunt amena.
spatiari dulce est per loca nemorosa,
dulcius est carpere iam lilium cum rosa,
dulcissimum est ludere cum virgine formosa!

5.
Verum, cum mente talia recensens oblectamina,
sentio, quod anxia fiunt mea precordia:
si friget, in qua ardeo, nec michi vult calere,
quid tunc cantus volucrum michi queunt valere,
quid tunc veris presentia? iam hiems erit vere!

CXLa.

Nu suln wir alle froude han,
die zit mit sange wol began!
wir sehen bluomen stan,
div heide ist wunnechclich getan.
tanzen, reien, springerwir mit froude vnde ouch mit schalle!
daz zimet guoten chinden als iz sol; nu schinphen mit dem balle!
min vrowe ist ganzer tugende vol; ih wiez, wiez iv geualle.

CXLI.

1a.
Florent omnes arbores,
dulce canunt volucres;
revirescunt frutices,
congaudete, iuvenes!

1b.
Meror abit squalidus,
Amor adit calidus!
superat velocius,
qui non amat ocius.

1c.
Virgo tu pulcherrima,
cum non sis acerrima,
verba das asperrima,
sicut sis deterrima.

1d.
Viribus infirmior
ab Amore ferior,
vulnera experior;
si non sanas, morior.

1e.
«Quid tu captas, iuvenis?
queris, que non invenis.
. . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .

1f.
Mecum queris ludere -
nulli me coniungere,
cum Phenice complice
vitam volo ducere.»

2a.
Sed Amor durus est,
ferus est,
fortis est.
qui nos vincit iuvenes,
vincat et iuvenculas
ultra modum rigidas!

2b.
«Video dictis his,
quid tu vis,
quid tu sis,
quod amare bene scis;
et amari valeo,
et iam intus ardeo.»

CXLIa.

Div heide gruonet vnde der walt.
stolçe meide, wesent palt!
die volgele singent manichualt,
zergangen ist der winder chalt.

CXLII.

1.
Tempus adest floridum, surgunt namque flores
vernales; mox in omnibus immutantur mores.
hoc, quod frigus leserat, reparant calores;
cernimus hoc fieri per multos colores.

2.
Stant prata plena floribus, in quibus nos ludamus!
virgines cum clericis simul procedamus,
per amorem Veneris ludum faciamus,
ceteris virginibus ut hoc referamus!

3.
«O dilecta domina, cur sic alienaris?
an nescis, o carissima, quod sic adamaris?
si tu esses Helena, vellem esse Paris!
tamen potest fieri noster amor talis.»

CXLIIa.

Ih solde eines morgenes gan
eine wise breite;
do sah ih eine maget stan,
div gruozte mih bereite.
si sprah: «liebe, war wend ir?
durfent ir geleite?
gegen den fuozen neig ih ir,
gnade ih ir des seite.

CXLIII.

1.
Ecce gratum
et optatum
ver reducit gaudia:
purpuratum
floret pratum,
sol serenat omnia.
iam iam cedant tristia!
estas redit,
nunc recedit
hiemis sevitia.

2.
Iam liquescit
et decrescit
grando, nix et cetera;
bruma fugit,
et iam sugit
veris tellus ubera.
illi mens est misera,
qui nec vivit
nec lascivit
sub estatis dextera!

3.
Gloriantur
et letantur
in melle dulcedinis,
qui conantur,
ut utantur
premio Cupidinis.
simus iussu Cypridis
gloriantes
et letantes
pares esse Paridis!

CXLIIIa. Reinmar (MF 203,10) (ca. 1190/1210)

«Ze niwen vrouden stat min muot
hohe,» sprah ein schone wip.
«ein ritter minen willen tuot;
der hat geliebet mir den lip.
ich wil im iemmer holder sin
danne deheinem mage min;
ih erzeige ime wibes triwe schin.»

CXLIV.

1.
Iam iam virent prata, iam iam virgines
iocundantur, terre ridet facies.
estas nunc apparuit,
ornatusque florum lete claruit.

2.
Nemus revirescit, frondent frutices,
hiems seva cessit; leti, iuvenes,
congaudete floribus!
amor allicit vos iam virginibus.

3.
Ergo militemus simul Veneri
tristia vitemus nosque teneri!
visus et colloquio,
spes amorque trahant nos ad gaudia!

CXLIVa.

Ich han gesehen, daz mir in dem herçen sanfte tuot:
des gruonen lovbes pin ich worden wolgemuot;
div heide wunnechlichen stat;
mir ist liep, daz si also uil der schonen bluomen hat.

CXLV.

1.
Musa venit carmine;
dulci modulamine
pariter cantemus!
ecce virent omnia: prata, rus et nemus.

2.
Mane garrit laudila,
lupilulat acredula;
iubente natura
philomena queritur antiqua de iactura.

3.
Hirundo iam finsat,
cygnus dulce trinxat
memorando fata,
cuculat et cuculus per nemora vernata.

4.
Pulchre cantant volucres;
terre nitet facies
vario colore
et in partum solvitur redolens odore.

5.
Late pandit tilia
frondes, ramos, folia;
thymus est sub ea
viridi cum gramine, in quo fit chorea.

6.
Patet et in gramine
iocundo rivus murmure;
locus est festivus.
ventus cum temperie susurrat tempestivus.

CXLVa.

Uvere div werlt alle min
von deme mere unze an den Rin,
des wolt ih mih darben,
daz chunich . . . . . von Engellant lege an minem arme!

CXLVI.

1.
Tellus flore vario vestitur
et veris presentia sentitur,
philomena dulciter modulans auditur;
sic hiemis sevitia finitur.

2.
Rubent gene, coma disgregata
fronte cedit parum inclinata;
tota ridet facies; felix et beata,
que tantis est virtutibus ornata!

3.
Gracilis sub cingulo de more
ista vincit balsamum odore;
felix, qui cum virgine fruitur sopore!
hic deis adequabitur honore.

4.
Distant supercilia decenti
et equali spatio ridenti.
os invitat osculum simile poscenti;
subvenias, mi domina, cadenti!

5.
Vulneratus nequeo sanari,
nulla vite poterit spes dari,
nisi me pre ceteris velis consolari,
que cuncta vincis forma singolari!

CXLVIa.

Nahtegel, sing einen don mit sinne
miner hohgemuoten chuniginne!
chunde ir, daz min steter muot vnde min herçe brinne
nah irm suozen libe vnde nah ir minne!

CXLVII.

1.
Si de more
cum honore
lete viverem
nec meroris
nec doloris
librum legerem,
salutarem gramina,
me novarem,
mundo darem
nova carmina.

2.
Tamen cano,
sed de vano
statu Veneris,
cuius Paris
et scolaris
sum cum ceteris
qui noverunt varia
decantare,
veri dare
sua gaudia.

3.
Cutis aret,
quia caret
leto pectore;
curans curo;
de futuro
timens tempore
nequeo cum talibus
accubare
vel durare
sub rivalibus.

CXLVIIa. Reinmar (MF 203,10) (ca. 1190/1210)

Sage, daz ih dirs iemmer lone:
hast du den uil lieben man gesehen?
ist iz war, lebet er so schone,
als si sagent vnde ih dih hore iehen?
«vrowe, ih sah in: er ist vro;
sin herçe stat, ob ir gebietet, iemmer ho.»

CXLVIII.

1a.
Floret tellus floribus,
variis coloribus,
floret et cum gramine.

1b.
Faveant amoribus
iuvenes cum moribus
vario solamine!

1c.
Venus assit omnibus
ad eam clamantibus,
assit cum Cupidine!

1d.
Assit iam iuvenibus
iuvamen poscentibus,
ut prosint his domine!

2a.
Venus, que est et erat,
tela sua proferat
in amantes puellas!

2b.
Que amantes munerat,
iuvenes non conterat
nec pulchras domicellas!

CXLVIIIa.

1.
Nu sin stolz vnde hovisch,
nu sin stolz vnde houisch,
nu sin houisch vnde stolz!

2.
Venus schivzet iren bolz,
Uenus schivzet irn bolz,
Uenus schivzet irn bolz!

CXLIX.

1.
Floret silva nobilis
floribus et foliis.
ubi est antiquus
meus amicus?
hinc equitavit!
eia! quis me amabit?

Refl.
Floret silva undique;
nah mime gesellen ist mir we!

2.
Gruonet der walt allenthalben.
wa ist min geselle also lange ?
der ist geriten hinnen.
owi! wer sol mich minnen?

CL.

1.
Redivivo vernat flore
tellus, que tam diu marcuit,
et vernali sol calore
pulso brume statu claruit.
iam philomena dulciter
dulcisonis concentibus delectat cor suaviter.

2.
Estas nunc tenella vestit
fronde nuditatem arborum.
puellaris turba gestit
florem contemplari nemorum.
hanc sequatur cum gaudio
iam iuvenum militia, dulcis et leta contio!

3.
Ergo leti aspirantes
dulcem rerum ad temperiem
iocundemur, gratulantes
Veneream ad blanditiem
et aurea Cupidinis
ad iacula! sit animus velox ad cultum virginis!

CLa. Heinrich von Morungen (MF 142,19) (ca. 1190/1220)

Ich pin cheiser ane chrone
vnde ane lant: daz meine ih an dem muot;
ern gestuont mir nie so schone.
wol ir liebe, div mir sanfte tuot!
daz machet mir ein vrowe guot.
ih wil ir dienen iemmer mer; ih engesah nie wip so wol gemuot.

CLI.

1.
Virent prata hiemata
tersa rabie,
florum data mundo grata
rident facie.
solis radio
nitent, albent, rubent, candent,
veris, ritus iura pandent
ortu vario.

2.
Aves dulci melodia
sonant garrule,
omni via voce pia
volant sedule,
et in nemore
frondes, flores et odores
sunt; ardescunt iuniores
hoc in tempore.

3.
Congregatur, augmentatur
cetus iuvenum,
adunatur, colletatur
chorus virginum;
et sub tilia
ad choreas Venereas
salit mater, inter eas
sua filia.

4.
Restat una, quam fortuna
dante veneror,
clarens luna oportuna,
ob quam vulneror
dans suspiria.
preelecta, simplex, recta
cordi meo est invecta
mutans tristia.

5.
Quam dum cerno, de superno
puto vergere.
cuncta sperno, donec sterno
solam Venere.
hanc desidero
ulnis plecti et subnecti,
loco leto in secreto
si contigero.

CLIa. Walter von der Vogelweide (51,29,3) (ca. 1170 - ca. 1230)

So wol dir, meie, wie du scheidest
allez ane haz!
wie wol du die bovme cleidest
vnde die heide baz!
(div hat varue me.)
«du bist churçer, ih pin langer!»
also stritent si uf dein anger,
bluomen vnde chle.

CLII.

1.
Estas non apparuit preteritis temporibus,
que sic clara fuerit; ornantur prata floribus.

Refl.
Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

2.
Iuno lovem superat amore maritali;
Mars a Vulcano capitur rete artificiali.

Refl.
Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

3.
In exemplum Veneris hec fabula proponitur;
Phebus Daphnem sequitur, Europa tauro luditur.

Refl.
Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

4.
Amor querit iuvenes, ut ludant cum virginibus;
Venus despicit senes, qui impleti sunt doloribus.

Refl.
Aves nunc in silva canunt
et canendo dulce garriunt.

CLIIa.

Ich gesach den sumer nie, daz er so schone duhte mich:
mit menigen bluomen wolgetan div heide hat gezieret sih.
sanges ist der walt so vol;
div zit div tuot den chleinen volgelen wol.

CLIIIa.

1.
Tempus transit gelidum,
mundus renovatur,
verque redit floridum,
forma rebus datur.
avis modulatur,
modulans letatur
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .
lucidior
et lenior
aer iam serenatur;
iam florea,
iam frondea
silva comis densatur.

2.
Ludunt super gramina
virgines decore,
quarum nova carmina
dulci sonant ore.
annuunt favore
volucres canore,
favet et odore
tellus picta flore.
cor igitur
et cingitur
et tangitur amore,
virginibus
et avibus
strepentibus sonore

3.
Tendit modo retia
puer pharetratus;
cui deorum curia
prebet famulatus,
cuius dominatus
nimium est latus,
per hunc triumphatus
sum et sauciatus:
pugnaveram
et fueram
in primis reluctatus,
sed iterum
per puerum
sum Veneri prostratus.

4.
Unam, huius vulnere
saucius, amavi,
quam sub firmo federe
michi copulavi.
fidem, quam iuravi,
numquam violavi;
rei tam suavi
totum me dicavi.
quam dulcia
sunt basia
puelle! iam gustavi:
nec cinnamum
et balsamum
esset tam dulce favi!

CLIIIa.

Vrowe, ih pin dir undertan
des la mich geniezen!
ih diene dir, so ih beste chan;
des wil dih verdriezen.
nu wil du mine sinne
mit dime gewalte sliezen.
nu woldih diner minne
vil suoze wunne niezen.
vil reine wip,
din schoner lip
wil mih ze sere schiezen!
uz dime gebot
ih nimmer chume,
obz alle wibe hiezen!

CLIV.

Est Amor alatus puer et levis, est pharetratus.
Etas amentem probat et ratione carentem;
Vulnificus pharetra signatur, mobilis ala;
Nudus formatur, quia nil est, quo teneatur.
Insipiens, fugitans, temeraria tela cruentans
Mittit pentagonas nervo stridente sagittas,
Quod sunt quinque modi, quibus associamur amori:
Visus; colloquium; tactus; compar labiorum
Nectaris alterni permixtio, commoda fini;
In lecto quintum tacite Venus exprimit actum.

{Carmina amatoria (155-186)}

CLV.

1.
Quam pulchra nitet facie,
que cordis trahit intima!
hec est, de cuius specie
omnis amans dat plurima
cum fletibus suspiria.
hec processit de regia
prole. multa
dat hec et aufert gaudia.

2.
Hec est, que caret macula
totaliter. venenea
traiecit Amor iacula
ob hoc in mei viscera
cordis. quapropter langueo,
quod promere erubeo.
sic estuo,
eius igne exardeo.

3.
Sitio, quod igniferos
dolores fero. sedule
si non exoro superos:
Altitonum cum Hercule
et Iunonem cum Pallade
et Helenam cum Venere,
non prospere
hanc me continget vincere.

CLVa.

Si ist schouner den urowe Dido was,
si ist schouner denne vrowe Helena,
si ist schouner denne vrowe Pallas,
si ist schouner denne vrowe Ecuba;
si ist minnechlicher denne vrowe Isabel
unde urolicher denne Gaudile;
mines hercen chle
ist tugunde richer denne Baldine.

CLVI. De vere

1.
Salve, ver optatum,
amantibus gratum,
gaudiorum
fax, multorum
florum incrementum!
multitudo florum
et color colorum,
salvetote
et estote
iocorum augmentum!
dulcis avium concentus
sonat; gaudeat iuventus!
hiems seva transiit, nam lenis spirat ventus.

2.
Tellus purpurata
floribus, et prata
revirescunt,
umbre crescunt,
nemus redimitur.
lascivit natura
omnis creatura
leto vultu,
claro cultu
Amor investitur.
Venus subditos titillat,
dum nature nectar stillat;
sic ardor Venereus amantibus scintillat.

3.
O quam felix hora,
in qua tam decora
sumpsit vitam
sic politam,
amenam, iocundam!
o quam crines flavi!
in ea nil pravi
scio fore,
in amore
nescio secundam.
frons nimirum coronata,
supercilia nigrata
et ad Iris formulam in fine recurvata.

4.
Nivei candoris,
rosei ruboris
sunt maxille;
inter mille
par non est inventa.
labia rotunda
atque rubicunda,
albi dentes
sunt nitentes;
in sermone lenta.
longe manus, longum latus,
guttur et totus ornatus
est cum diligentia divina compilatus.

5.
Ardoris scintilla
devolans ab illa,
quam pre totis
amo notis,
cor meum ignivit,
quod cor fit favilla.
Veneris ancilla
si non curat,
ardor durat,
moritur, qui vivit.
ergo fac, benigna Phyllis,
ut iocunder in tranquillis,
dum os ori iungitur et pectora mamillis!

CLVII.

1.
Lucis orto sidere
exit virgo propere
facie vernali,
oves iussa regere
baculo pastorali.

2.
Sol effundens radium
dat calorem nimium.
virgo speciosa
solem vitat noxium
sub arbore frondosa.

3.
Dum procedo paululum,
lingue solvo vinculum:
«salve, rege digna!
audi, queso, servulum,
esto michi benigna!»

4.
«Cur salutas virginem,
que non novit hominem,
ex quo fuit nata?
sciat Deus! neminem
inveni per hec prata.»

5.
Forte lupus aderat,
quem fames expulerat
gutturis avari.
ove rapta properat,
cupiens saturari.

6.
Dum puella cerneret,
quod sic ovem perderet,
pleno clamat ore:
«siquis ovem redderet,
me gaudeat uxore!»

7.
Mox ut vocem audio,
denudato gladio
lupus immolatur,
ovis ab exitio
redempta reportatur.

CLVIII.

1.
Vere dulci mediante,
non in Maio, paulo ante,
luce solis radiante,
virgo vultu elegante
fronde stabat sub vernante
canens cum cicuta.

2.
Illuc veni fato dante.
nympha non est forme tante,
equipollens eius plante!
que me viso festinante
grege fugit cum balante,
metu dissoluta.

3.
Clamans tendit ad ovile.
hanc sequendo precor:
«sile! nichil timeas hostile!»
preces spernit, et monile,
quod ostendi, tenet vile
virgo, sic locuta:

4.
«Munus vestrum», inquit, «nolo,
quia pleni estis dolo!»
etsi se defendit colo,
comprehensam ieci solo;
clarior non est sub polo
vilibus induta!

5.
Satis illi fuit grave,
michi gratum et suave.
«quid fecisti», inquit, «prave!
ve ve tibi! tamen ave!
ne reveles ulli cave,
ut sim domi tuta!

6.
Si senserit meus pater
vel Martinus maior frater,
erit michi dies ater;
vel si sciret mea mater,
cum sit angue peior quater,
virgis sum tributa!»

CLIX.

1.
Veris dulcis in tempore
florenti stat sub arbore
Iuliana cum sorore.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

2.
Ecce florescunt arbores,
lascive canunt volucres;
inde tepescunt virgines.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

3.
Ecce florescunt lilia,
et virginum dant agmina
summo deorum carmina.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

4.
Si tenerem, quam cupio,
in nemore sub folio,
oscularer cum gaudio.
Dulcis amor!

Refl.
Qui te caret hoc tempore,
fit vilior.

CLX.

1.
Dum estas inchoatur
ameno tempore
Phebusque dominatur
depulso frigore,

2.
Unius in amore
puelle vulneror,
multimodo dolore
per quem et atteror.

CLXI.

161
1.
Ab estatis foribus
nos Amor salutat,
humus picta floribus
faciem commutat.
flores amoriferi
iam arrident tempori;
perit absque Venere
flos etatis tenere.

2.
Omnium principium
dies est vernalis,
vere mundus celebrat
diem sui natalis.
omnes huius temporis
dies festi Veneris.
regna Iovis omnia
hec agant sollemnia!

CLXIa.

Div werlt frovt sih uber al
gegen der sumerzite:
aller slahte uogel schal
horet man nu wite,
dar zuo bluomen vnde chle
hat div heide vil als ę,
gruene stat der schone walt;
des suln wir nu wesen balt!

CLXII.

1.
O consocii,
quid vobis videtur?
quid negotii
nobis adoptetur?
leta Venus ad nos iam ingredietur,
illam chorus Dryadum sequetur.

2.
O vos socii,
tempus est iocundum,
dies otii
redeunt in mundum;
ergo congaudete, cetum letabundum
tempus salutantes + iocundum.

3.
Venus abdicans
cognatum Neptunum
venit applicans
Bachum oportunum,
quem dea pre cunctis amplexatur unum,
quia tristem spernit et ieiunum.

4.
His numinibus
volo famulari!
ius est omnibus,
qui volunt beari;
que dant eccellenti populo scolari,
ut amet et faciat amari.

5.
Ergo litteris
cetus hic imbutus
signa Veneris
militet secutus!
exturbetur autem laicus ut brutus!
nam ad artem surdus est et mutus.

CLXIIa.

Svoziv vrowe min,
la mih des geniezen:
du bist min ovgenschin.
Venus wil mih schiezen!
nu la mih, chuniginne, diner minne niezen!
ia nemag mih nimmer din uerdriezen.

CLXIII.

1.
Longa spes et dubia
permixta timore
solvit in suspiria
mentem cum dolore,
que iam dudum anxia
mansit in amore.
nec tamen mestum pello dolorem.

2.
Heu, cure prolixitas
procurata parum
et loci diversitas
duxerunt in rarum,
quod pre cunctis caritas
cordis habet carum!
omnis largus odit avarum.

3.
In hoc loro stringitur
nodus absque nodo,
nec ullus recipitur
modus in hoc modo;
sed, qui numquam solvitur,
plus constringit modo.
lodircundeia! lodircundeia!

4.
Hanc amo pre ceteris,
quam non vincit rosa;
nec proferre poteris
cantibus nec prosa,
nec voce nec litteris,
quam sit speciosa.
flos in amore spirat odore.

5.
Inopino saucius
hesito stupore,
stulto carpor anxius
animi furore,
amens amans amplius
obligor amore.
nec tamen mestum pello dolorem.

CLXIIIa.

Eine wunnechliche stat
het er mir bescheiden:
da die bluomen unde gras
stuoden gruone baide,
dar chom ih, als er mih pat.
da geschah mir leide.
lodircundeie! lodircundeie!

CLXIV.

1.
Ob amoris pressuram
medentis gero curam
amanti valituram.
cor estuat interius,
languet mens quondam pura,
affligor et exterius
propter nature iura.

2.
«Si cupio sanari
aut vitam prolongari,
festinem gressu pari
ad Corinne presentiam,
de qua potest spes dari,
eius querendo gratiam:
sic quero reformari.

3.
Hec dulcis in amore
est et plena decore;
rosa rubet rubore,
et lilium convallium
tota vincit odore;
favum mellis eximium
dulci propinat ore.

4.
Non in visu defectus,
auditus nec abiectus;
eius ridet aspectus.
sed et istis iocundius:
locus sub veste tectus;
in hoc declinat melius
non obliquus, sed rectus.

5.
Ubi si recubarem,
per partes declinarem,
casum pro casu darem;
nec presens nec preteritum
tempus considerarem,
sed ad laboris meritum
magis accelerarem!»

CLXIVa.

Ih wolde gerne singen,
der werlde vroude bringen,
mohte mir an ir gelingen,
der ih diene alle mine tage.
der minne wil mich twingen.
in mime herçen ich si trage;
noch lebe ih des gedingen.

CLXV.

1.
Amor telum est insignis Veneris.
voluntates mentis gyrans celeris,
amantum afflictio,
cordis fibras elicis et conteris.
vultu clarior sereno ceteris,
me tibi subicio:
defende, ne involvat me procella,
que versatur clauso cordis pessulo in dulci puella!

2.
Odor eius oris, fraglans lilium,
amoris initiat indicium:
exigenti osculum
nullum prebet homini fastidium.
frontis eius decens supercilium;
os renitet flosculum.
equalis illi nusquam reperitur;
felix est, qui osculis mellifluis ipsius potitur!

3.
Circumgyrantes canite concorditer!
pedem pedi committite hilariter,
congaudentes iubilo,
concrepando manuum cum plausibus!
solus solam veneror his laudibus,
terso mentis nubilo;
nam cum totalem video pudicam,
singolari gaudio tunc potior optans in amicam.

CLXVa.

Mir ist ein wip sere in min gemuote chomen,
uon der han ich gançer tugende vil vernomen;
des minnet si daz herçe min.
ir schoner lip hat mir vrovde vil gegeben.
solde ich nah dem wilien min div zit geleben,
daz ich ihr gelege bi,
. . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

CLXVI.

1.
Iam dudum Amoris militem
devotum me exhibui,
cuius nutu me precipitem
stulto commisi ausui,
amans in periculo
unam, que numquam me pio respexit oculo.

2.
Si adhuc cessarem penitus,
michi forte consulerem;
sed non fugat belli strepitus
nisi virum degenerem.
fiat, quod desidero!
vitam fortune casibus securus offero.

3.
Me sciat ipsa magnanimum,
maiorem meo corpore,
qui ramum scandens altissimum
fructum queram in arbore,
allegans: ingenio
non esse locum in amante metus nescio!

CLXVIa. Reinmar (MF 185,28) (ca. 1190/1210)

Solde auer ich mit sorgen iemmer leben,
swenne ander lute weren fro?
gvoten trost wil ih mir selbeme geben
vnde min gemuote tragen ho,
so von rehte ein selich man.
si sagent mir alle, truren sta mir iemerlichen an.

CLXVII.

A.

1.
Laboris remedium,
exulantis gaudium,
mitigat exilium
virginis memoria;
unicum solacium
eius michi gratia.

2.
In absentem ardeo;
Venus enim aureo
nectit corda laqueo.
corporis distantia
merens tamen gaudeo
absentis presentia.

B.

1.
Nil proponens temere
diligebam tenere,
quam sciebam degere
sub etate tenera,
nil audens exigere
preter mentis federa.

2.
Iam etas invaluit,
iam amor incaluit;
iam virgo maturuit,
iam tumescunt ubera;
iam frustra complacuit,
nisi fiant cetera.

3.
Ergo iunctis mentibus
iungamur corporibus!
mellitis amplexibus
fruamur cum gaudio!
flos pre cunctis floribus,
colluctemur serio!

4.
Uvam dulcem premere,
mel de favo sugere:
quid hoc sit, exponere
tibi, virgo, cupio;
non verbo, sed opere
fiat expositio!

CLXVIIa.

Swaz hie gat umbe,
daz sint alle megede;
die wellent an man
allen disen sumer gan!

CLXVIII.

1.
Annualis mea
sospes sit et gaudeat!
arrideat,
cui se hec chorea
implicat, quam replico,
et precino:
pulchrior et aptior in mundo non est ea!

2.
Fervens illa mea
ignis est, sed suavitas
et bonitas
renitent ex ea.
provocant me talia
ad gaudia,
tristorque cum suspiriis sub lite Venerea.

3.
Hospitalis mea,
candida et rubea,
amabilis.
Venus, amoris dea,
me tibi subicio,
auxilio
egens tuo; iam caleo et pereo in ea!

4.
Collaudate meam,
pudicam, delectabilem,
amabilem!
amo ferventer eam.
per quam mestus vigeo
et gaudeo,
illam pre cunctis diligo et veneror ut deam.

CLXVIIIa. Neidhart von Reuenthal (11,8) (ca. 1200 - ca. 1240)

Nu grvonet auer div heide,
mit grvoneme loube stat der walt;
der winder chalt
dwanch si sere beide.
div zit hat sich uerwandelot.
ein senediv not
mant mich an der guoten, von der ih ungerne scheide.

CLXIX.

1.
Hebet sidus leti visus
cordis nubilo,
tepet oris mei risus
carens iubilo;
iure mereo:
occultatur nam propinqua,
cordis vigor floret in qua;
totus hereo.

2.
In Amoris hec chorea
cunctis prenitet,
cuius lumen a Phebea
luce renitet
et pro speculo
servit solo; illam colo,
eam volo nutu solo
in hoc seculo.

3.
Tempus queror tam diurne
solitudinis,
quo furabar vi nocturne
aptitudinis
oris basia,
a quo stillat cinnamomum
et rimatur cordis domum
dulcis cassia.

4.
Tabet illa tamen, caret
spe solacii,
iuvenilis flos exaret.
tanti spatii
intercisio
annulletur, ut secura
adiunctivis prestet iura
hec divisio!

CLXIXa. Walther von der Vogelweide (51,37,4) (ca. 1170 - ca. 1230)

Roter munt, wie du dich swachest!
la din lachen sin!
scheme dich, swenne du so lachest
nach deme schaden din!
dest niht wolgetan.
owi so verlorner stunde,
sol von minnechlichen munde
solich unminne ergan!

CLXX.

1.
Quelibet succenditur vivens creatura
ad amoris gaudia; meque traxit cura
insignite virginis, in cuius figura
laboravit Deitas et mater Natura.

2.
Facies est nivea, miranda decore,
os eius suffunditur roseo rubore.
consurgenti cernitur similis aurore,
irriganti climata matutino rore.

3.
Tota caret carie; lampas oculorum
concertat carbunculo; sicut flos est florum
rosa, supereminet virginalem chorum.
. . . . . . . scintillulas excitat amorum.

CLXXa.

Min vrowe Uenus ist so guot,
si chan vrovde machen
den, swer iren willen tuot;
der herçe muoz lachen.
si hat vrowen in ir huot,
die lat si nit swachen.
swer gegen den hat hohen muot,
der mach gerne wachen.

CLXI.

1.
De pollicito
mea mens elata
in proposito
vivit, animata
spei merito;
tamen dubito,
ne spes alterata
cedat subito.

2.
Uni faveo,
uni, dico, stelle,
cuius roseo
basia cum melle
stillant oleo.
in hac rideo,
in ipsius velle
totus ardeo.

3.
Amor nimius
incutit timorem,
timor anxius
suscitat ardorem
vehementius;
ita dubius
sentio dolorem
certo certius.

4.
Totus Veneris
uror in camino;
donis Cereris,
satiatis vino
presto ceteris,
et cum superis
nectare divino
fruor frueris!

CLXXIa.

Vrowe, wesent vro!
trostent ivch der sumerzit!
div chumit iv also:
rosen, lilien si uns git.
vrowe, wesent vro!
wie tuot ir nu so,
daz ir so trurech sit?
der chle, der springet ho!

CLXXII.

1.
Lude, ludat, ludite! iocantes nunc audite,
quos presentis gaudia demulcent leta vite:
histrio tesseribus;
clericus amplexibus
deludat mulieres!

2.
Amor est iam suavibus canendus melodiis,
qui non tardet gravibus detentus homiliis!
spondeat puellula
florens quasi rosula,
verbis devicta piis!

3.
Dicat «ita!» facile, nil deneget rogata,
non viri notitiam rimetur prenotata!
faciat, quod petitur;
quod prece negligitur,
prestet virgo laudata!

CLXXIIa.

Ich han eine senede not, div tuot mir also we;
daz machet mir ein winder chalt vnde ovch der wize sne.
chome mir div sumerzit,
so wolde ich prisen minen lip
umbe ein vil harte schoniz wip.

CLXXIII.

1.
Revirescit
et florescit
cor meum a gaudio.
ab hac peto
corde leto,
quam numquam deserui,
tota mente
ut repente
donet michi gratiam, si merui.

2.
Philomena
per amena
silve quando volitat
exultando
et cantando,
statim tui glorior.
miserere,
quia vere
in hac pena dolcissima morior!

CLXXIIIa.

Wol ir libe, div so schone
lebet, alsam div vrowe min!
si treit wol der eren chrone.
in ir dienest wil ich sin;
dest ein ende.
swer daz wende,
der enguuinne
hoher minne
nimmer me!

CLXXIV.

1.
Veni, veni, venias,
ne me mori facias!
hyria hyrie
nazaza trillirivos!

2.
Pulchra tibi facies,
oculorum acies,
capiliorum series -
o quam clara species!

3.
Rosa rubicundior,
lilio candidior,
omnibus formosior,
semper in te glorior!

CLXXIVa.

1.
Chume, chume, geselle min,
ih enbite harte din!
ih enbite harte din,
chum, chum, geselle min!

2.
Suozer roservarwer munt,
chum vnde mache mich gesunt!
chum vnde mache mich gesunt,
suozer roservarwer munt!

CLXXV.

1.
Pre amoris tedio
vulneror remedio
cordis mei, telo;
patior naufragium quassa rate, velo.

2.
Aura spirans gratie,
+ o puella, facie
rutilans decora,
me amantem respice non tardanti mora!

3.
Amoris transitio
me donat exitio,
cor cremat scintilla;
quam si non extinxeris, cor erit favilla.

4.
Vultus tuus urget me,
visus tuus ligat me
miserum frequenter,
amor tuus urit me indeficienter.

5.
Virgo tu dulcissima,
cum sis formosissima,
adhuc in hac cella
me egenum eripe de ferventi procella!

CLXXVa.

Taugen minne div ist guot,
si chan geben hohen muot;
der sol man sih ulizen!
swer mit triwen der nit phliget, deme sol man daz wizen!

CLXXVI.

1.
Non est in medico semper, relevetur ut eger;
Interdum docta plus valet arte manus.
Ovid, Ex Ponto, 1, 3, 17/18

2.
Vim fidei menti facundia dat sapienti,
Cum resonat plene prolatio vocis amene.

CLXXVII.

1.
Stetit puella
rufa tunica;
si quis eam tetigit,
tunica crepuit.
eia!

2.
Stetit puella
tamquam rosula:
facie splenduit
et os eius floruit.
eia!

3.
Stetit puella bi einem bovme,
scripsit amorem an eime lovbe.
dar chom Uenus also fram;
caritatem magnam,
hohe minne
bot si ir manne.

CLXXVIII.

1.
Volo virum vivere viriliter:
diligam, si diligar equaliter;
sic amandum censeo, non aliter.
hac in parte fortior quam Iupiter
nescio procari
commercio vulgari:
amaturus forsitan volo prius amari.

2.
Muliebris animi superbiam
gravi supercilio despiciam,
nec maiorem terminum subiciam
neque bubus aratrum preficiam.
displicet hic usus
in miseros diffusus;
malo plaudens ludere quam plangere delusus.

3.
Que cupit, ut placeat, huic placeam;
ipsa prior faveat, ut faveam.
non ludemus aliter hanc aleam,
ne se granum reputet, me paleam.
pari lege fori
deserviam amori,
ne prosternar impudens femineo pudori.

4.
Liber ego liberum me iactito,
casto pene similis Hippolyto,
nec me vincit mulier tam subito.
que seducat, oculis ac digito
dicat me placere
et diligat sincere;
hec michi protervitas placet in muliere. -

5.
Ecce michi displicet, quod cecini,
et meo contrarius sum carmini,
tue reus, domina, dulcedini,
cuius elegantie non memini.
quia sic erravi,
sum dignus pena gravi;
penitentem corripe, si placet, in conclavi!



178a
Ich wil den sumer gruzen, so ih besten chan;
der winder hat mir hivre leides vil getan.
des wil ich ruofen in der vrowen ban:
«ich sih die heide in gruoner varwe stan!
dar suln wir alle gahen,
die sumerzit enphahen!
des tanzes ich beginnen sol, wil ez iv niht versmahen!»

CLXXIX.

1.
Tempus est iocundum, o virgines!
modo congaudete, vos iuvenes!
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

2.
Cantat philomena sic dulciter,
et modulans auditur; + intus caleo.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

3.
Flos est puellarum, quam diligo,
et rosa rosarum, qua caleo.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

4.
Tua me confortat promissio,
tua me deportat negatio.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

5.
Tua mecum ludit virginitas,
tua me detrudit simplicitas.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

6.
Sile, philomena, pro tempore!
surge, cantilena, de pectore!
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

7.
Tempore brumali vir patiens,
animo vernali lasciviens,
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

8.
Veni, domicella, cum gaudio!
veni, veni, bella! iam pereo!
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

CLXXIXa.

Einen brief ich sande
einer vrowen guot,
div mich inme lande
beliben tuot.
stille ih ir enbot. ob sie in gelas,
dar an was
al mins herçen muot;
div reine ist wol behuot.

Refl.
Selich wip,
vil suoziz wip,
du gist wol hohen muot;
schone ist div zit,
bi dir swer lit,
sanfte dem daz tuot.

CLXXX.

1.
O mi dilectissima!
vultu serenissima
et mente legis sedula,
ut mea refert littera?

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

2.
«Que est hec puellula,»
dixi, «tam precandida,
in cuius nitet facie
candor cum rubedine?»

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

3.
Vultus tuus indicat,
quanta sit nobilitas,
que in tuo pectore
lac miscet cum sanguine.

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

4.
«+ Que est puellula
dulcis et suavissima?
eius amore caleo,
quod vivere vix valeo.»

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

5.
Circa mea pectora
multa sunt suspiria
de tua pulchritudine,
que me ledunt misere.

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

6.
Tui lucent oculi
sicut solis radii,
sicut splendor fulguris,
qui lucem donat tenebris.

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

7.
«Vellet Deus, vellent di,
quod mente proposui:
ut eius virginea
reserassem vincula!»

Refl.
Mandaliet! mandaliet!
min geselle chovmet niet!

CLXXXa.

1.
Ich wil truren varen lan;
vf die heide sul wir gan,
vil liebe gespilen min!
da seh wir der blumen schin.

Refl.
Ich sage dir, ih sage dir,
min geselle, chum mit mir!

2.
Suoziv Minne, raine Min,
mache mir ein chrenzelin!
daz sol tragen ein stolzer man;
der wol wiben dienen chan!

Refl.
Ich sage dir, ih sage dir,
min geselle, chum mit mir!

CLXXXI.

1.
Quam Natura ceteris
mira preflorat arte,
querele cura veteris,
qua laude tuear te?

Refl.
Revertere, revertere
iam, ut intueamur te!

2.
Veneris! ad Venerem
instigor miro Marte;
si veneris, cur gemerem,
cura curatus Marthe?

Refl.
Revertere, revertere
iam, ut intueamur te!

3.
Ne mee blanditie
michi spem artes arte,
cum tue sint primitie
laudis in omni parte!

Refl.
Revertere, revertere
iam, ut intueamur te!

4.
Sed, respondens merito
laudis nunc per te parte,
velis, ut + nulla verito
meam experiar te!

Refl.
Revertere, revertere
iam, ut intueamur te!

CLXXXIa.

1.
Der winder zeiget sine chraft
den bluomen vnde der weide;
zergannen ist ir grvoçiv chraft,
daz chlaget uns div heide.

Refl.
Vve tuot in rife vnde ovch der sne,
da uon stat val der gruone chle.

2.
Die uogele swigent gegen der zit;
si lebent in grozen sorgen,
durh daz der vrost in chelte git;
des ligent si verborgen.

Refl.
Vve tuot in rife vnde ovch der sne,
da uon stat val der gruone chle.

CLXXXII.

1.
Sol solo in stellifero
stellas excedit radio;
sic unica, quam diligo,
michi placet et populo.

Refl.
Vos igitur, o socii,
nunc militetis Veneri!

2.
Quecumque est, quam diligo,
quam super omnes eligo,
de qua frequenter cogito,
michi respondet merito.

Refl.
Vos igitur, o socii,
nunc militetis Veneri!

3.
Aspectus eius liliis,
rosa genis est similis,
os dulce, latus gracile,
longitudinis modice.

Refl.
Vos igitur, o socii,
nunc militetis Veneri!

4.
O si forem Mercurius
Philologie sedulus
et si sit in compedibus,
sibi iungerer clericus.

Refl.
Vos igitur, o socii,
nunc militetis Veneri!

5.
Quid illud? possum dicere:
nosti quid velim petere,
festina moram rumpere,
fac mori vel fac vivere!

Refl.
Vos igitur, o socii,
nunc militetis Veneri!

CLXXXIIa.

Vns chumet ein lichte sumerzit:
div heide in gruoner varwe lit,
gras, bluomen, chle, loup uns si git;
die wahsent alle widerstrit.

Refl.
Swer nah frovden weruen wil,
de habe muot vnde sinne vil!

CLXXXIII.

1.
Si puer cum puellula
moraretur in cellula -

Refl.
Felix coniunctio
amore succrescente, pari remedio
propulso procul tedio!

2.
Fit ludus ineffabilis
membris + desertis labilis.

Refl.
Felix coniunctio
amore succrescente, pari remedio
propulso procul tedio!

CLXXXIIIa.

Ich sich den morgensterne brehen.
nu, helt, la dich niht gerne sehen!
uil liebe, dest min rat.
swer tovgenlichen minnet, wie tugentlich daz stat,
da frivnschaft huote bat!

CLXXXIV.

1.
Virgo quedam nobilis,
div gie ze holçe vmbe rîs.
do si die burde do gebant,

Refl.
Heia, heia, wie si sanch!
cicha, cicha, wie si sanch!
vincula,
vincula,
vincula rumpebat.

2.
Venit quidam iuvenis
pulcher et amabilis,
der zetrant ir den bris.

Refl.
Heia, heia, wie si sanch!
cicha, cicha, wie si sanch!
vincula,
vincula,
vincula rumpebat.

3.
Er uiench si bi der wizen hant,
erfuort si in daz uogelsanch.
. . . . . . . . . . . . . . . . . .

Refl.
Heia, heia, wie si sanch!
cicha, cicha, wie si sanch!
vincula,
vincula,
vincula rumpebat.

4.
Venit + swe . . . Aquilo,
der warf si verre in einen loch,
er warf si verre in den walt.

Refl.
Heia, heia, wie si sanch!
cicha, cicha, wie si sanch!
vincula,
vincula,
vincula rumpebat.

CLXXXV.

1.
Ich was ein chint so wolgetan,
virgo dum florebam,
do brist mich div werlt al,
omnibus placebam.

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

2.
Ia wolde ih an die wisen gan,
flores adunare,
do wolde mich ein ungetan
ibi deflorare.

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

3.
Er nam mich bi der wizen hant,
sed non indecenter,
er wist mich div wise lanch
valde fraudulenter.

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

4.
Er graif mir an daz wize gewant
valde indecenter,
er fuorte mih bi der hant
multum violenter.

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

5.
Er sprach: «vrowe, gewir baz!
nemus est remotum.»
dirre wech, der habe haz!
planxi et hoc totum.

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

6.
«Iz stat ein linde wolgetan
non procul a via,
da hab ich mine herphe lan,
tympanum cum lyra.»

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

7.
Do er zu der linden chom,
dixit «sedeamus»,
- div minne twanch sęre den man -
«ludum faciamus!»

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

8.
Er graif mir an den wizen lip,
non absque timore,
er sprah: «ich mache dich ein wip,
dulcis es cum ore!»

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

9.
Er warf mir uof daz hemdelin,
corpore detecta,
er rante mir in daz purgelin
cuspide erecta.

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

10.
Er nam den chocher unde den bogen,
bene venabatur!
der selbe hete mich betrogen.
«ludus compleatur!»

Refl.
Hoy et oe!
maledicantur tilie
iuxta viam posite!

CLXXXVI.

1.
Suscipe, flos, florem, quia flos designat amorem!
illo de flore nimio sum captus amore;
Hunc florem, Flora dolcissima, semper odora!
Nam velut aurora fiet tua forma decora.
Florem, Flora, vide! quem dum videas, michi ride!
Flori fare bene! tua vox cantus philomene.
Oscula des flori! rubeo flos convenit ori.

2.
Flos in pictura non est flos, immo figura;
Qui pingit florem, non pingit floris odorem.

{Carmina potoria (187-200)}

CLXXXVII.

1.
O curas hominum,
quos curat curia!
o quorum studia
non habent terminum!
talium si fidem
incurreret,
desereret
Pylades Atridem;
alter enim Theseus
suum fastidit Thesea,
ubi regnat Proteus
et Fati ludit alea.

2.
Ab aula principis,
si nichil habeas,
oportet abeas.
spem vanam concipis,
tenuis fortuna.
omnimoda
ad commoda
omnium mens una:
a quo nil emungitur,
opus perdit et operam;
quod «habenti dabitur»,
tenent omnes ad litteram.

3.
In levum vertitur
censure levitas.
fracta severitas
danti reimttitur.
explicas decreta
ad libitum,
si sonitum
dederit moneta.
plenis ere sacculis
rei pena diluitur.
locum dic a loculis,
unde locus si queritur.

4.
Honorum titulis
carens ambitio
cum ficto gaudio
pretendit singulis
osculum amoris;
sed eminet,
cum obtinet
baculum pastoris.
quos mens intus clauserat,
mores ostentat libere;
quod occultum fuerat,
verbo prodit et opere.

5.
Indignos allici
verbis alliciunt,
dolose capiunt
nummosos aulici;
sed hi, quos invadunt,
per retia
subtilia
similes evadunt.
donum Sancti Spiritus
sic venit iam Simonibus.
conformatur penitus,
si danda fides canibus.

CLXXXVIII.

1.
Diligitur, colitur, quem sors illuminat ere;
Spernitur et premitur, qui nulla videtur habere.

2.
Si dives fueris, multorum laude frueris;
At neglectus eris, si copia nulla sit eris.

CLXXXIX. Philippus Cancellarius (ca. 1170 - 1236)

1a.
«Aristippe, quamvis sero,
tuo tamen tandem quero
frui consilio.
quid Rome faciam?
mentiri nescio.
potentum gratiam
dat adulatio.
si mordaci nitar vero,
Verri numquam carus ero.
meretur histrio
virtutis premium,
dum palpat vitium
dulci mendacio.»

1b.
«Diogenes, quid intendas,
- vis honores? vis prebendas? -
id prius explices.
presunt ecclesiis
hi, quibus displices,
nisi te vitiis
ipsorum implices.
carus eris, si commendas
in prelatis vite mendas.
culparum complices,
ministros sceleris
amant pre ceteris
sacri pontifices.»

2a.
«Nec potentum didici
vitiis applaudire
nec favorem querere
corde loquens duplici.
veritate simplici
semper uti soleo,
dari famam doleo
cuiquam preter merita
nec impinguo capita
peccatoris oleo.»

2b.
«Ergo procul exsules,
si mentiri dubitas!
simplex enim veritas
multos fecit exsules.
cole nostros presules
mollibus blanditiis
nec insultans vitiis
verbis hos exasperes,
horum si desideres
frui beneficiis.»

3a.
«Ergo, sicut consulis,
expedit, ut taceam
blandiensve placeam
mollibus auriculis
potentium,
quibus me vis sic placere.
adulari vel tacere -
nichil ponis medium,
sicque, quasi faveam,
aliene subeam
culpe participium.»

3b.
«Culpe participio
ne formides pollui.
si potentum perfrui
vis favore, vitio
participes.
gaudent a convictu pari
suos sibi conformari
Giezi participes,
in promissis Protei
et sequaces Orphei
sacerdotum principes.»

4a.
«Vade retro, Satana,
tuas tolle fabulas!
quicquid enim consulas,
falsitatis organa,
voces adulantium, -
devoveo
nulliusque foveo
blandiendo vitium.
sed palponis nomen cavi,
cuius semper declinavi
fraudis artificium.»

4b.
«Ergo vivas modicus
et contentus modico;
nil est opus Cynico.
si vis esse Cynicus,
dicas vale curiis
et abeas
et nec te sic habeas,
ut applaudas vitiis.
cum perverso perverteris,
si potentum gratus queris
esse contuberniis.»

CLXC.

1.
Sunt detractores inimicis deteriores.
Retro rodentes et coram blanda loquentes
sunt magis infesti, quoniam non sunt manifesti.

2.
Lingua susurronis est peior felle draconis.

CLXCI. Archipoeta (ca. 1161/67)

1.
Estuans intrinsecus ira vehementi
in amaritudine loquor mee menti.
factus de materia levis elementi
folio sum similis, de quo ludunt venti.

2.
Cum sit enim proprium viro sapienti,
supra petram ponere sedem fondamenti,
stultus ego comparor fluvio labenti,
sub eodem aere numquam permanenti.

3.
Feror ego veluti sine nauta navis,
ut per vias aeris vaga fertur avis;
non me tenent vincula, non me tenet clavis,
quero mei similes et adiungor pravis.

4.
Michi cordis gravitas res videtur gravis,
iocus est amabilis dulciorque favis.
quicquid Venus imperat, labor est suavis,
que numquam in cordibus habitat ignavis.

5.
Via lata gradior more iuventutis,
implico me vitiis immemor virtutis,
voluptatis avidus magis quam salutis,
mortuus in anima curam gero cutis.

6.
Presul discretissime, veniam te precor,
morte bona morior, dulci nece necor,
meum pectus sauciat puellarum decor,
et quas tactu nequeo, saltem corde mechor.

7.
Res est arduissima vincere naturam,
in aspectu virginis mentem esse puram;
iuvenes non possumus legem sequi duram
leviumque corporum non habere curam.

8.
Quis in igne positus igne non uratur?
quis Papie demorans castus habeatur,
ubi Venus digito iuvenes venatur,
oculis illaqueat, facie predatur?

9.
Si ponas Hippolytum hodie Papie,
non erit Hippolytus in sequenti die.
Veneris in thalamos ducunt omnes vie,
non est in tot turribus turris Alethie.

10.
Secundo redarguor etiam de ludo,
sed cum ludus corpore me dimittit nudo,
frigidus exterius, mentis estu sudo;
tunc versus et carmina meliora cudo.

11.
Teruo capitulo memoro tabernam:
illam nullo tempore sprevi neque spernam,
donec sanctos angelos venientes cernam,
cantantes pro mortuis: «Requiem eternam.»

12.
Meum est propositum in taberna mori,
ut sint vina proxima morientis ori;
tunc cantabunt letius angelorum chori:
«Sit Deus propitius huic potatori.»

13.
Poculis accenditur animi lucerna,
cor imbutum nectare volat ad superna.
michi sapit dulcius vinum de taberna,
quam quod aqua miscuit presulis pincerna.

14.
Loca vitant publica quidam poetarum
et secretas eligunt sedes latebrarum,
student, instant, vigilant nec laborant parum,
et vix tandem reddere possunt opus clarum.

15.
Ieiunant et abstinent poetarum chori,
vitant rixas publicas et tumultus fori,
et ut opus faciant, quod non possit mori,
moriuntur studio subditi labori.

16.
Unicuique proprium dat Natura munus:
ego numquam potui scribere ieiunus,
me ieiunum vincere posset puer unus.
sitim et ieiunium odi tamquam funus.

17.
Unicuique proprium dat Natura donum:
ego versus faciens bibo vinum bonum,
et quod habent purius dolia cauponum;
vinum tale generat copiam sermonum.

18.
Tales versus facio, quale vinum bibo,
nichil possum facere nisi sumpto cibo;
nichil valent penitus, que ieiunus scribo,
Nasonem post calices carmine preibo.

19.
Michi numquam spiritus poetrie datur,
nisi prius fuerit venter bene satur;
dum in arce cerebri Bacchus dominatur,
in me Phebus irruit et miranda fatur.

20.
Ecce mee proditor pravitatis fui,
de qua me redarguunt servientes tui.
sed corum nullus est accusator sui,
quamvis velint ludere seculoque frui.

21.
Iam nunc in presentia presulis beati
secundum dominici regulam mandati
mittat in me lapidem neque parcat vari,
cuius non est animus conscius peccati.

22.
Sum locutus contra me, quicquid de me novi,
et virus evomui, quod tam diu fovi.
vita vetus displicet, mores placent novi;
homo videt faciem, sed cor patet Iovi.

23.
Iam virtutes diligo, vitiis irascor,
renovatus animo spiritu renascor;
quasi modo genitus novo lacte pascor,
ne sit meum amplius vanitatis vas cor.

24.
Electe Colonie, parce penitenti,
fac misericordiam veniam petenti,
et da penitentiam culpam confitenti;
feram, quicquid iusseris, animo libenti.

25.
Parcit enim subditis leo, rex ferarum,
et est erga subditos immemor irarum;
et vos idem facite, principes terrarum:
quod caret dulcedine, nimis est amarum.

CLXCIa.

1.
Cum sit fama multiplex de te divulgata,
veritati consonent omnia prolata;
colorare stultum est bene colorata,
et non decet aliquem serere iam sata.

2.
Raptus ergo specie fame decurrentis,
veni non immodicum verba dare ventis;
sed ut rorem gratie de profundo mentis,
precepit ut Dominus, traham offerentis.

3.
Vide, si complaceat tibi me tenere:
in scribendis litteris certus sum valere,
et si forsan accidat opus imminere,
vices in dictamine potero supplere.

4.
Hoc si recusaveris, audi, quod attendas:
paupertatis oneri pie condescendas,
et ad penas hominis huius depellendas
curam aliquatenus inuncris impendas.

5.
Pater mi, sub brevi tam multa comprehendi,
quia doctis decens est modus hic loquendi,
et ut prorsus resecem notam applaudendi,
non in verbo latius placuit protendi.

CLXCII.

1.
Si quis displiceat pravis, non sollicitetur;
Cum non sit pravus, nemo placere potest.

2.
Opto placere bonis, pravis odiosus haberi;
Namque solent odio scmper habere bonos.

CLXCIII. Petrus? De conflictu vini et aque

1.
Denudata veritate
succinctaque brevitate
ratione varia
dico, quod non copulari
debent, immo separari,
que sunt adversaria.

2.
Cum in scypho reponuntur,
vinum aqua coniunguntur;
sed talis coniunctio
non est bona nec laudari
debet, immo nuncupari
melius confusio.

3.
Vinum sentit aquam secum.
dolens inquit: «quis te mecum
ausus est coniungere?
exi! surge! vade foras!
non eodem loco moras
mecum debes facere.

4.
Super terram debes teri
et cum terra commisceri,
ut in lutum transeas.
vilis et inverecunda
rimas queris, ut immunda
mundi loca subeas.

5.
Mensa per te non ornatur,
nullus homo fabulatur
in tui presentia.
sed qui prius est iocundus,
ridens verboque facundus,
non rumpit silentia.

6.
Cum quis de te forte potat,
si sit sanus, tunc egrotat,
conturbas precordia;
venter tonat, surgit ventus,
qui inclusus, non ademptus
multa dat supplicia.

7.
Quando venter est inflatus,
tunc diversos reddit flatus
ex utroque gutture,
et cum ita dispensatur
ventus, aer perturbatur
a corrupto murmure.»

8.
Aqua contra surgit ita:
«turpis iacet tua cita
cum magna miseria.
qui sunt tui potatores,
vitam perdunt atque mores
tendentes ad vitia.

9.
Tu scis linguas impedire.
titubando solet ire
tua sumens basia;
verba recte non discernens,
centum putat esse cernens
duo luminaria.

10.
Et qui tuus est amator?
homicida, fornicator,
Davus, Geta, Byrria!
tales tibi famulantur,
tales de te gloriantur
tabernali curia.

11.
Propter tuam pravitatem
nullam habes libertatem,
domos tenes parvulas.
ego magna sum in mundo,
dissoluta me diffundo
per terre particulas.

12.
Potum dono sitienti,
et salutem sum querenti
valde necessaria,
quia veho peregrinos
tam remotos quam vicinos
ad templi palatia.»

13.
Vinum hec: «te plenam fraude
probas esse tali laude.
verum est, quod suscipis
naves. post hec intumescis;
dum franguntur, non quiescis
et sic eas decipis.

14.
Qui non potest te potare
et te totam desiccare,
tendit ad pericula.
tibi credens sic declinat;
ita per te peregrinat
ad eterna secula.

15.
Ego deus, et testatur
istud Naso; per me datur
cunctis sapientia.
cum non potant me magistri,
sensu carent, et ministri
non frequentant studia.

16.
Non a falso potest verum
separare, ni qui merum
me potare nititur.
claudus currit, cecus videt,
eger surgit, deflens ridet,
per me mutus loquitur.

17.
Per me senex iuvenescit,
per te ruit et senescit
iuvenum lascivia.
per me mundus reparatur,
per te nunquam generatur
filius vel filia.»

18.
Aqua inquit: «tu es deus,
per quem iustus homo reus
malus, peior, pessimus.
verba facis semiplena
balbutire; cum lagena
sic fit sciens Didymus.

19.
Execretur tale numen,
lima fraudis et acumen,
fons, origo criminis,
quod et bonis novercatur,
quod e terris se furatur
per adventum fluminis.

20.
Ego loquor veritatem,
dono terris ubertatem,
per me vernant omnia.
cum non pluit, exarescunt
herbe, fruges et marcescunt
flores atque folia.

21.
Mater tua tortuosa
numquam surgit fructuosa;
sed omnino sterilis,
sua coma denudata,
serpit humi desiccata,
vana fit et fragilis.

22.
Fames terras comitatur
me cedente, perturbatur
deflens omnis populus;
pro me Christo Christianus,
tam Iudeus quam paganus
preces fundit sedulus.»

23.
Vinum ait: «de te canis,
te collaudas verbis vanis,
alibi te vidimus.
universis cum sis nota
vilis et immunda tota,
credis, quod non novimus?

24.
Tu fex rerum et sentina,
que descendunt de latrina,
suscipis, quod taceo.
sordes, feces et venena
multa rapis ut effrena,
que narrare nequeo.»

25.
Aqua surgens se defendit
atque vinum reprehendit
de turpi colloquio:
«quis et qualis sit, non latet,
iste deus, immo patet
tali vaticinio.

26.
Sermo tuus me non ledet,
tamen turpis male sedet
ore dei ratio.
ultra passus novem ferre
nolo virus nec sufferre,
sed a me proicio.»

27.
Vinum ait: «exornata
verba sunt post terga data;
non excludis vitium.
multi ferre te viderunt
sordes, que non perierunt
per diei spatium!»

28.
Audiens hec obstupescit
aqua, deflens obmutescit,
geminat suspiria.
vinum clamat: «quare taces?
patens est, quod victa iaces
rationis nescia.»

29.
Ego Petrus disputator
huius cause terminator
omni dico populo:
quod hec miscens execretur
et a Christo separetur
in eterno seculo. Amen.

CLXCIV. Hugo Primas (ante 1160)

1.
In cratere meo Thetis est sociata Lyeo;
Est dea iuncta deo, sed dea maior eo.
Nil valet hic vel ea, nisi cum fuerint pharisea
Hec duo; propterea sit deus absque dea.

2.
Res tam diverse, licet utraque sit bona per se,
Si sibi perverse coeant, perdunt pariter se.

3.
Non reminiscimini, quod ad escas architriclini
In cyathis Domini non est coniunx aqua vini?

CLXCV.

1a.
Si quis Deciorum dives officio
gaudes in vagorum esse consortio,
vina numquam spernas,
diligas tabernas.

1b.
Bacchi, qui est spiritus, infusio
gentes allicit bibendi studio;
curarumque tedium
solvit et dat gaudium.

1c.
Terminum nullum teneat nostra contio,
bibat funditus confisa Decio.
nam ferre scimus eum
Fortune clipeum.

1d.
Circa frequens studium sis sedula,
apta digitos, gens eris emula,
ad fraudem Decii
sub spe stipendii.

2a.
Qui perdit pallium,
scit esse Decium
Fortune nuntium
sibi non prospere,
dum ludit temere
gratis volens bibere.

2b.
Lusorum studia
sunt fraudis conscia;
perdentis tedia
sunt illi gaudium,
qui tenet pallium
per fraudis vitium.

3.
Ne miretur homo, talis
quem tus es nudavit;
nam sors item cogit talis
dare penas factis malis
Iovemque beavit.

4a.
Ut plus iudat,
quem sors nudat,
lucri spes hortatur;
sed dum testes
trahunt vestes
non auxiliatur.

4b.
In taberna
fraus eterna
semper est in ludo.
hanc qui amat,
sepe clamat
sedens dorso nudo:

5.
«Ve tuis donis, Decie,
tibi fraus et insidie;
turbam facis lugentium,
paris stridorem dentium.

6a.
Lusorum enim studia
sunt fraudes et rapina,
que michi supplicia
merso dant in ruina.

6b.
Fortune bona primitus
voluntas est inversa,
in meque michi penitus
novercatur aversa.

6c.
In vase parapsidis
stat fronte capillata,
que nunc aures aspidis
habet, retro calvata.»

7.
«Schuch!» clamat nudus in frigore,
cui gelu riget in pectore,
quem tremor angit in corpore:
- ut sedeat estatis tempore
sub arbore!

8a.
Per Decium
supplicium
suis datur cultoribus,
quos seviens
urget hiems
semper suis temporibus.

8b.
Sub digito
sollicito
latet fraus et deceptio;
hinc oritur,
dum luditur,
sepe litis dissensio.

9a.
Deceptoris est mos
velocis, ut tardos
et graves fraudet sors;
sint secum Decii,
sed furti conscii,
dum ludunt, socii.

9b.
Sub quorum studio
fraus et deceptio
regnant cum Decio;
non equis legibus
damna notavimus,
sed nexis retibus.

10.
Corde si quis tam devoto
ludum imitatur,
huius rei testis Otto,
colum cuius regit Clotho,
quod sepe nudatur.

11a.
Causa ludi
sepe nudi
sunt mei consortes;
dum sic prestem,
super vestem
meam mittunt sortes.

11b.
Heu, pro ludo
sepe nudo
dat vestire saccus!
sed tum penas,
mortis venas
dat nescire Bacchus.

12.
Tunc salutant peccarium
et laudant tabernarium,
excluditur denarius,
profertur sermo varius:

13a.
«Deu sal, misir bescher de vin!»
Tunc eum osculamur
Wir enachten niht uf den Rin,
sed Baccho famulamur.

13b.
Tunc rorant scyphi desuper
et canna pluit mustum,
et qui potaverit nuper,
bibat plus quam sit iustum.

13c.
Tunc postulantur tessere,
pro poculis iactatur,
nec de furore Boree
quisquam premeditatur.

CLXCVI.

1.
In taberna quando sumus,
non curamus, quid sit humus,
sed ad ludum properamus,
cui semper insudamus.
quid agatur in taberna,
ubi nummus est pincerna,
hoc est opus, ut queratur,
sed quid loquar, audiatur.

2.
Quidam ludunt, quidam bibunt,
quidam indiscrete vivunt.
sed in ludo qui morantur,
ex his quidam denudantur;
quidam ibi vestiuntur,
quidam saccis induuntur.
ibi nullus timet mortem,
sed pro Baccho mittunt sortem.

3.
Primo pro nummata vini;
ex hac bibunt libertini.
semel bibunt pro captivis,
post hec bibunt ter pro vivis,
quater pro Christianis cunctis,
quinquies pro fidelibus defunctis,
sexies pro sororibus vanis,
septies pro militibus silvanis.

4.
Octies pro fratribus perversis,
novies pro monachis dispersis,
decies pro navigantibus,
undecies pro discordantibus,
duodecies pro penitentibus,
tredecies pro iter agentibus.
tam pro papa quam pro rege
bibunt omnes sine lege.

5.
Bibit hera, bibit herus,
bibit miles, bibit clerus,
bibit ille, bibit illa,
bibit servus cum ancilla,
bibit velox, bibit piger,
bibit albus, bibit niger,
bibit constans, bibit vagus,
bibit rudis, bibit magus,

6.
Bibit pauper et egrotus,
bibit exul et ignotus,
bibit puer, bibit canus,
bibit presul et decanus,
bibit soror, bibit frater,
bibit anus, bibit mater,
bibit ista, bibit ille,
bibunt centum, bibunt mille.

7.
Parum durant sex nummate,
+ ubi ipsi immoderate
bibunt omnes sine meta,
quamvis bibant mente leta.
sic nos rodunt omnes gentes,
et sic erimus egentes.
qui nos rodunt, confundantur
et cum iustis non scribantur.

CLXCIVII.

1.
Dum domus lapidea
foro sita cernitur,
et + a fratris rosea
visus dum allicitur,
«dulcis» ferunt socii
«locus hic est hospitii.
Bacchus tollat,
Venus molliat
vi bursarum pectora
et immutet
et computet
vestes in pignora.

2.
Molles cibos edere,
impinguari,
dilatari
studeamus ex adipe,
alacriter bibere.»

3.
Hei, quam felix est iam vita potatoris,
qui curarum tempestates sedat et meroris!
. . . . . . . . . . . . . . . .
dum flavescit vinum in vitro subrubei coloris.

4.
Bibuli lagenam
absorbent vino plenam,
vinum mixtum mellifluo odore,
claretum forte nectareo sapore.
scyphos crebros repetunt in sede maiestatis,
in qua iugum inops perdit sue paupertatis.

5.
. . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . .
omnes dicunt: «surgite, eamus!
venter exposcit, ut paululum edamus.
stomachus recusat potum diu carens cena,
et simplex erit gaudium, si cutis non sit plena.»

6.
Ex domo strepunt gressu inequali;
nasturcio procumbunt plateali.
fratres nudi carent penula;
ad terram proni flectunt genua.
in luto strati dicunt: «orate!»
per posteriore dorsi vox auditur: «levate!
exaudite iam vestre sunt orationes,
quia respexit Bacchus vestras compunctiones.»

CLXCIVIII. Godefridus Vincestriensis (ca. 1050 - 1107)

1.
Mella, cibus dulcis, sunt sepe nocentia multis;
Divitie dulces pluribus, Alle, graves.

2.
Esca quidem simplex sanum facit atque valentem,
Sed sanum multi destituere cibi.

CLXCIX.

1.
Puri Bacchi meritum
licitat illicitum:
pocula festiva
non sunt consumptiva.
Bacchum colo
sine dolo,
quia volo,
quod os meum bibat.

2.
Hac in plana tabula
mora detur sedula.
pares nostri, sortes,
pugnant sicut fortes;
nam per ludum
fero dudum
dorsum nudum
ut mei consortes.

3.
Numquam erit habilis,
qui non sit instabilis
et corde iocundo
non sit vagus mundo
et recurrat
et transcurrat
et discurrat
in orbe rotundo.

4.
Simon in Alsatiam
+ visitare patriam
venit ad confratres
visitare partes,
ubi vinum
et albinum
et rufinum
potant nostri fratres.

CC.

1.
Bacche, bene venies gratus et optatus,
per quem noster animus fit letificatus.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

2.
Bacchus forte superans pectora virorum
in amorem concitat animos eorum.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

3.
Bacchus sepe visitans mulierum genus
facit eas subditas tibi, o tu Venus.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

4.
Bacchus venas penetrans calido liquore
facit eas igneas Veneris ardore.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

5.
Bacchus lenis leniens curas et dolores
confert iocum, gaudia, risus et amores.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

6.
Bacchus mentem femine solet hic lenire
cogit eam citius viro consentire.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

7.
Bacchus illam facile solet expugnare,
a qua prorsus coitum nequit impetrare.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

8.
Bacchus numen faciens hominem iocundum,
reddit eum pariter doctum et facundum.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

9.
Bacche, deus inclite, omnes hic astantes
leti sumus munera tua prelibantes.

Refl.
Istud vinum, bonum vinum, vinum generosum,
reddit virum curialem, probum, animosum.

10.
Omnes tibi canimus maxima preconia,
te laudantes merito tempora per omnia.

{Carmina potoria (201-226)}

CCI.

1.
Tu das, Bacche, loqui, tu comprimis ora loquacis,
Ditas, deditas, tristia leta facis.
Concilias hostes, tu rumpis federa pacis,
Et qui nulla sciunt, omnia scire facis.
Multis clausa seris tibi panditur arca tenacis;
Tu das, ut detur, nil dare posse facis.
Das ceco visum, das claudo crura salacis:
Crederis esse deus, hec quia cuncta facis.

2.
Ergo bibamus, ne sitiamus, vas repleamus.
Quisque suorum posteriorum sive priorum
Sit sine cura morte futura re peritura.

3.
Pone merum et talos, pereat, qui crastina curat.
App. Verg., Copa 37

4.
Bacchus erat captus vinclisque tenacibus aptus;
Noluit ergo deus carceris esse reus.
Ast in conclavi dirupit vincula suavi
Et fractis foribus prodiit e laribus.

CCII.

1.
O potores exquisiti,
licet sitis sine siti,
en bibatis expediti
et scyphorum inobliti!
scyphi crebro repetiti
non dormiant,
et sermones inauditi
prosiliant.

2.
Qui potare non potestis,
ite procul ab his festis!
procul ite! quid hic estis?
non est locus hic modestis.
inter letos mos agrestis
modestie
index est et certus testis
ignavie.

3.
Si quis latitat hic forte,
qui recusat vinum forte,
ostendantur ei porte!
exeat hac de cohorte!
plus est nobis gravis morte,
si maneat;
sic recedat a consorte,
ne redeat.

4.
Vina qui non gustat pura,
miser vivat et in cura!
vino sors lenitur dura,
procul ergo sit mixtura!
multum enim contra iura
delinquitur,
cum hec dei creatura
corrumpitur.

5.
Dea deo ne iungatur!
deam deus aspernatur;
nam qui Liber appellatur,
libertate gloriatur.
virtus eius adnullatur
ad pocula,
et ad mortem infirmatur
ex copula.

6.
Cum regina sit in mari,
dea potest appellari,
sed indigna tanto pari,
quem presumat osculari.
numquam Bacchus adaquari
se voluit,
neque libens baptizari
sustinuit.

7.
Pure sequor tam purarum
puritatem personarum,
quia constat omne rarum
raritate magis carum.
ut in vino vis aquarum
non proficit,
sic in aqua vini parum
non sufficit.

8.
Cura Bacchus et sopore
corda pio solvit more.
sumpto Baccho meliore
dulcis sapor est in ore;
vini constat ex sapore
letitia,
recalescit in amore
mens saucia.

CCIII.

1.
Hiemali tempore,
dum prata marcent frigore
et aque congelescunt,
concurrunt in estuario,
qui regnant cum Decio
et postquam concalescunt,
socius a socio ludens irretitur.
qui vestitus venerat, nudus reperitur.
hei, trepidant divitie,
cum paupertas semper servit libere.

2.
Salutamus, socii,
nos, qui sumus bibuli,
tabernam sicco ore.
potemus alacriter!
scyphi impleantur iugiter!
ludamus solito more!
plana detur tabula! sortes concedantur!
pro nummis et pro poculis vestes mutuantur.
hei, nunc appareat,
cui sors magis aut Fortuna faveat!

3.
+ Mox stupam egreditur,
a Chaldeo recipitur,
eius commilitone.
quassantur mandibole,
nudus clamat: «ve ve ve!»
currunt dentes in agone.
«o infelix nimium! cur venis de calore
decantans regem martyrum deferens in ore?»
hei, hec est regula,
per quam nobis cutis erit morbida.

CCIIIa.

Vns seit uon Lutringen Helfrich,
wie zwene rechen lobelich
ze saemine bechomen:
Erekke unde ovch her Dieterich;
si waren beide uraislich,
da uon sie schaden namen.
als uinster was der tan, da sic an ander funden.
her Dietrich rait mit mannes chraft den walt also unchunden.
Ereke der chom dar gegan;
er lie da heime rosse uil; daz was niht wolgetan.

CCIV.

1.
Urbs salve regia,
Trevir, urbs urbium,
per quam lascivia
redit ac gaudium!
florescis, patria,
flore sodalium.
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

2.
Trevir metropolis,
urbs amenissima,
que Bacchum recolis,
Baccho gratissima,
da tuis incolis
vina fortissima!
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

3.
Ars dialectica
nil probat verius:
gens Teutonica
nil potat melius;
+ et plus munifica
sua dans largius.
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

4.
Iovis in solio
coramque superis
fuit iudicio
conclusum Veneris
rosam rosario
dari pre ceteris.
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

5.
Quid est iocundius
presigni facie:
rosam rosarius
decorat hodie,
unde vox letius
sonat letitie!
per dulzor!

Refl.
Her wirt, tragent her nu win,
vrolich suln wir bi dem sin.

CCV.

1.
Hospes laudatur,
si habunde datur,
ut bene bibatur,
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

2.
Iocus est generalis,
ubi potus est venalis,
quem vendit socialis
... femina.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

3.
Pincerna tunc letatur.
habunde propinatur
. . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

4.
. . . . . . . . . . . . .
de vino meliori
atque leniori
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

5.
Bacchus ad amorem
instigat iuniorem,
mente rigidiorem
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

6.
Hic est locus annalis
festumque natalis,
ubi liberalis
est ista regula.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

7.
Cum ergo salutamus
vinum, tunc cantamus:
«te deum laudamus»
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

8.
Nos, qui propinamus
et vina portamus,
prius non bibamus,
donec dicamus:

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

9.
«Bacchus est suavis,
fit tamen sepe gravis
bibentibus incaute
ac immoderate.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

10.
Proinde non omittatur,
sed lautius bibatur!
dignus iam mittatur
et hoc propere!»

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

11.
Ergo nos ludamus,
sortes proiciamus.
letanter bibamus
et hoc propere.

Refl.
Deu sal sit vobiscum, o pecharie!
modo bibite,
sortes apponite!

CCVI.

1.
Hircus quando bibit, que non sunt debita dicit,
Cum bene potatur, que non sunt debita fatur

2.
Cum bene sum potus, tunc versibus effluo totus.
Cum sitio, siccor, nec in hoc, nec in hec, nec in hic cor.

CCVII.

1.
Tessera, blandita fueras michi, quando tenebam,
Tessera perfida, concava, res mala, tessera grandis

2.
Tessera materies est omnis perditionis,
Tessera deponit hominem summe rationis.

3.
Sunt comites ludi mendacia, iurgia, nudi,
Parva fides, furta, macies, substantia curta.

4.
Hi tres ecce canes segnes, celeres et inanes
Sunt mea spes, quia dant michi res et multiplicant es.
Pignora cum nummis, cum castris predia summis
Venantur; te predantur, michi sic famulantur.

CCVIII.

Littera bis bina me dat vel syllaba trina.
Si michi dematur caput, ex reliquo generatur
Bestia; si venter, pennis ero tecta decenter.
Nil, si vertor, ero, nil sum laico neque clero.

CCIX.

Roch, pedites, regina, senex, eques, insuper et rex,
Conflictus vocat edictus vos Martis ad ictus!
Vox sonat in Rama: «Trahe tost, capra, concine, clama!»
Victus ab hoste gemat, qui dum fit «Schach roch» + et hie mat.

CCX.

1.
Qui cupit egregium scachorum noscere ludum,
Audiat; ut potui, carmine composui.

2.
Versibus in paucis dicam sibi prelia litis:
Quattuor in tabula bis loca sunt varia.

3.
Albescit primus, rubet atque colore secundus,
Aut niger aut glaucus pingitur aut rubeus.

4.
In primo rochus committere bella minatur
Statque secundus eques ludicra iura tenens.

5.
Tertius alficus custos regalis habetur;
Quartus rex renitet; femina quinta sedet.

6.
Post illos procerum revocabitur ordo priorum;
Procedit peditum turba velox nimium.

7.
Stat pedes, et dextra rapit et de parte sinistra,
Quem sibi diversum cernit et oppositum.

8.
Et si quando datur tabule sibi tangere summa,
Regine solitum preripit officium.

9.
Vir factus mulier regi ferus arbiter heret,
Imperat et regnat, hinc capit, inde labat.

10.
Bella movent primi pedites, labuntur et ipsi,
Et reliquis timidam dant moriendo viam.

11.
Per spatium tabule rocho conceditur ire
In qua parte velit, si nichil obstiterit.

12.
Maior maiores rapit et fallendo minores,
Sepius et minimis fallitur a sociis.

13.
Belliger insignis, prudens, celer, aptus et armis
Currit eques rapidus, qua patet arte locus.

14.
Decipit insontes socios et fraude carentes
Terret et insequitur, hinc capit, hinc capitur.

15.
Alficus trivius, cornuta fronte timendus,
Ante, retro comites decipit invigiles.

16.
A dominis minimi, domini capiuntur ab imis
Sic mixti procerum; turba perit peditum.

17.
Rex manet incaptus subtracta coniuge solus;
Coniuge subtracta rex manet in tabula.

18.
Sepius est mattus servorum turbine septus
Et mattum suffert, si via nulla patet.

CCXI.

1.
Alte clamat Epicurus:
«venter satur est securus.
venter deus meus erit.
talem deum gula querit,
cuius templum est coquina,
in qua redolent divina.»

2.
Ecce deus opportunus,
nullo tempore ieiunus,
ante cibum matutinum
ebrius eructat vinum,
cuius mensa et cratera
sunt beatitudo vera.

3.
Cutis eius semper plena
velut uter et lagena;
iungit prandium cum cena,
unde pinguis rubet gena,
et, si quando surgit vena,
fortior est quam catena.

4.
Sic religionis cultus
in ventre movet tumultus,
rugit venter in agone,
vinum pugnat cum medone;
vita felix otiosa,
circa ventrem operosa.

5.
Venter inquit: «nichil curo
preter me. sic me procuro,
ut in pace in id ipsum
molliter gerens me ipsum
super potum, super escam
dormiam et requiescam.»

CCXIa. Walther von der Vogelweide (Palästinalied) (ca. 1170 - ca. 1230)

Nu lebe ich mir alrest werde,
sit min sundeg ovge sihet
daz schone lant unde ovch div erde,
der man uil der eren gihet.
nu ist geschehen, des ih da bat,
ich pin chomen an die stat,
da got mennischlichen trat.

CCXII.

1.
Non iubeo quemquam sic perdere gaudia vite,
+ Ut nimioque cibo debeat ipse mori.

2.
Sume cibum modice; modico natura tenetur.
Sic corpus refice, ne mens ieiuna gravetur.

CCXIII.

1.
Sperne lucrum, versat mentes insana cupido.

2.
Fraude carete graves, ignari cedite doctis.

3.
Lusuri nummos animos quoque ponere debent.

4.
Irasci victos minime placet, optime frater.

5.
Ludite securi, quibus es est semper in arca.

6.
Si quis habens nummos venies, exibis inanis.

7.
Lusori cupido semper gravis exitus instat.

8.
Sancta probis pax est; irasci desine victus.

9.
Nullus ubique potest felici ludere dextra.

10.
Inicio furias; ego sum tribus addita quarta.

11.
Flecte truces animos, ut vere ludere possis.

12.
Ponite mature bellum, precor, iraque cesset.

CCXIV. Marbod Redonensis (ca. 1035 - 1123)

Si preceptorum superest tibi cura meorum,
Parce, puer, nugis, dum rus colo tempore frugis.
Prefigam metas, quales tua postulat etas;
Quas si transgrederis, male de monitore mereris.
Contempto strato summo te mane levato,
Facque legendo moram quartam dumtaxat ad horam.
Quinta sume cibum, vinum bibe, sed moderatum,
Et pransus breviter dormi vel lude parumper.
Postquam dormieris, sit mos tuus, ut mediteris.
Que meditatus eris, tabulis dare ne pigriteris;
Que dederis cere, spero quandoque videre.
Miseris huc quedam, - facies, ut cetera credam.
Post hec i lectum, cum legeris, ito comestum.
Post sumptas escas, si iam monet hora, quiescas.
Si tempus superest, post cenam ludere prodest.
Sub tali meta constet tibi tota dieta.

CCXV. Incipit Officium lusorum

I.
<Introitus:>
Lugeamus omnes in Decio, diem mestum deplorantes pro dolore omnium lusorum: de quorum nuditate gaudent Decii et collaudant filium Bacchi.

Versus:
Maledicant Decio in omni tempore; semper fraus eius in ore meo.

II.
Fraus vobis!
Tibi leccatori!

III.
Oratio:
Ornemus! Deus, qui nos concedis trium Deciorum maleficia colere: da nobis in eterna tristitia de eorum societate lugere. Per

IV.
Epistola:
Lectio actuum apopholorum. In diebus illis multitudinis ludentium erat cor unum et tunica nulla, et hiems erat, et iactabant vestimenta secus pedes accomodantis, qui vocabatur Landrus. Landrus autem erat plenus pecunia et fenore et faciebat damna magna in loculis accomodans singulis, prout cuiusque vestimenta valebant.

V.
Graduale:
Iacta cogitatum tuum in Decio, et ipse te destruet.

Versus:
Dum clamarem ad Decium, exaudivit vocem meam et eripuit vestem meam a lusoribus iniquis.

VI.
Alleluia.

Versus:
Mirabilis vita et laudabilis nichil.

VII.
Sequentia:

1.
Victime novali zynke ses
immolent Deciani.

2a.
Ses zinke abstraxit vestes,
equum, cappam et pelles
abstraxit confestim
a possessore.

2b.
Mors et sortita duello
conflixere mirando,
tandem tres Decii
vicerunt illum.

3a.
Nunc clamat: «O Fortuna,
quid fecisti pessima?
Vestitum cito nudasti
et divitem egeno coequasti.

3b.
Per tres falsos testes
abstraxisti vestes.
Ses zinke surgant, spes mea!
Precedant cito in + tabulea!»

4a.
Credendum est
magis soli
ses zinke quatter veraci
quam dri tus es
ictu fallaci.

4b.
Scimus istos
abstraxisse
vestes lusoribus vere.
Tu nobis victor
ses, miserere!

VIII.
Evangelium:
Sequentia falsi evangelii secundum marcam argenti. Fraus tibi Decie! Cum sero esset una gens lusorum, venit Decius in medio eorum et dixit: «Fraus vobis! Nolite cessare ludere. Pro dolore enim vestro missus sum ad vos.» Primas autem, qui dicitur Vilissimus, non erat cum eis, quando venit Decius. Dixerunt autem alii discipuli: «Vidimus Decium.» Qui dixit eis: «Nisi mittam os meum in locum peccarii, ut bibam, non credam.» Primas autem, qui dicitur Vilissimus, iactabat decem, alius duodecim, tertius vero quinque. Et qui quinque proiecerat, exhausit bursam et nudus ab aliis se abscondit.

IX.
Offertorium:
Loculum humilem salvum facies, Decie, et oculos lusorum erue, Decie.

X.
Humiliate vos, avari, ad maledictionem!

XI.
Oratio:
Ornemus! Effunde, domine, iram tuam super avaros et tenaces, qui iuxta culum ferunt sacculum, et cum habuerint denarium, reponunt eum inclusum, donec vertatur in augmentum et germinet centum. Pereat! Hic est frater pravitatis, filius iniquitatis, + fixura scamni, + genus nescitandi, + visinat amare, quando timet nummum dare. Pereat! Quod ille eis maledictionem prestare dignetur, qui Zacheo benedictionem tribuit et diviti avaro guttam aque denegavit. Amen.

XII.
Et maledictio dei patris omnipotentis descendat super eos!

XIII.
Communio:
Mirabantur omnes inter se, quod Decius abstraxerat cuilibet vestes.

CCXVa.

Omnipotens sempiterne deus, qui inter rusticos et clericos magnam discordiam seminasti, presta, quesumus, de laboribus eorum vivere, de mulieribus ipsorum uti et de morte dictorum semper gaudere.

CCXVI.

1.
Tempus hoc letitie,
dies festus hodie!
omnes debent psallere
et cantilenas promere
et affectu pectoris
et toto gestu corporis
et scolares maxime,
qui festa colunt optime.

2.
Stilus nam et tabule
sunt feriales epule
et Nasonis carmina
vel aliorum pagina.
quicquid agant alii, iuvenes amemus
et cum turba plurium ludum celebremus.

CCXVII.

1.
Iocundemur, socii,
sectatores otii!
nostra pangant ora
cantica sonora,
ut laudemus dignos laude
virtuosos et carentes fraude!

Refl.
O et o
cum iubilo
largos laudet nostra contio!

2.
Ad honorem hospitis,
cuius festum colitis,
canite benigne
carmen laudis digne!
merorem repudiemus
et psallentes omnes intonemus:

Refl.
O et o
cum iubilo
largos laudet nostra contio!

3.
«Invidos hypocritas
mortis premat gravitas!
pereant fallaces
et viri mendaces,
munus qui negant promissum,
puniendi ruant in abyssum!»

Refl.
O et o
cum iubilo
largos laudet nostra contio!

CCXVIII.

1.
Audientes audiant:
diu schande uert al uber daz lant
querens viles et tenaces.
si hat sich uermezzen des,
quod velit assumere
di bosen herren, swie ez erge,
ad perdendum in Dothaim.
nu hin, nu hin, nu hin, nu hin.

2.
O liberales clerici,
nu merchent rehte, wi deme si:
date, vobis dabitur,
ir sult lan offen iwer tur
vagis et egentibus,
so gewinnet ir daz himel hus
et in perenni gaudio
alsus, also, alsus, also.

3.
Sicut cribratur triticum,
also wil ih die herren tun:
liberales dum cribro,
die bosen risent in daz stro;
viles sunt zizania,
daz si der tieuel alle erslahoe
et ut in evum pereant.
avoy, avoy, alez avanz!

4.
Rusticales clerici
semper sunt famelici.
die geheizent unde lobent vil
unde lovfen hin zer schande zil.
quisque colit et amat,
daz in sin art geleret hat;
natura vim non patitur.
hin vur, hin vur, hin vur, hin vur!

CCXIX.

1.
Cum «In orbem universum» decantatur «ite»,
sacerdotes ambulant, currunt cenobite
et ab evangelio iam surgunt levite,
sectam nostram subeunt, que salus est vite.

2.
In secta nostra scriptum est: «omnia probate!»
vitam nostram optime vos considerate,
contra pravos clericos vos perseverate,
qui non large tribuunt vobis in caritate!

3.
Marchiones, Bawari, Saxones, Australes,
quotquot estis nobiles, vos precor sodales,
auribus percipite novas decretales:
quod avari pereant et non liberales.

4.
Et nos misericordie nunc sumus auctores,
quia nos recipimus magnos et minores;
recipimus et divites et pauperiores,
quos devoti monachi dimittunt extra fores.

5.
Nos recipimus monachum cum rasa corona
et si venerit presbyter cum sua matrona,
magistrum cum pueris, virum cum persona,
scolarem libentius tectum veste bona.

6.
Secta nostra recipit iustos et iniustos,
+ claudos et debiles senio combustos
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

7.
Bellosos, pacificos, mites et insanos,
Boemos, Teutonicos, Sclavos et Romanos,
stature mediocres, gigantes et nanos,
in personis humiles et econtra vanos.

8.
Ordo procul dubio noster secta vocatur,
quam diversi generis populus sectatur;
ergo «hic» et «hec» et «hoc» ei preponatur,
quod sit omnis generis, qui tot hospitatur.

9.
De vagorum ordine dico vobis iura,
quorum vita nobilis, dulcis est natura,
quos delectat amplius pinguis assatura
severa quam faciat hordei mensura.

10.
Ordo noster prohibet matutinas plane.
sunt quedam phantasmata, que vagantur mane,
per que nobis veniunt visiones vane.
si quis tunc surrexerit, non est mentis sane.

11.
Ordo noster prohibet semper matutinas,
sed statim, cum surgimus, querimus popinas;
illuc ferri facimus vinum et gallinas.
nil hic expavescimus preter Hashardi minas.

12.
Ordo noster prohibet uti dupla veste;
tunicam qui recipit, ut vadat honeste,
pallium mox reiicit. Decio conteste
cingulum huic detrahit ludus manifeste.

13.
Quod de summis dicitur, in imis teneatur;
camisia qui fruitur, bracis non utatur.
caliga si sequitur, calceus non feratur.
nam qui hoc transgreditur, excommunicatur.

14.
Nemo prorsus exeat hospitium ieiunus
et, si pauper fuerit, semper petat munus.
incrementum recipit sepe nummus unus,
cum ad ludum sederit lusor opportunus.

15.
Nemo in itinere contrarius sit ventis
nec a paupertate ferat vultum condolentis,
sed proponat sibi spem semper confidentis.
nam post grande malum sors sequitur gaudentis.

16.
Ad quos perveneritis, dicatis eis, quare:
singulorum cupitis mores exprobrare;
«reprobare reprobos et probos probare
et probos ab improbis veni segregare!»

CCXX Archipoeta (ca. 1161/67)

1.
Sepe de miseria mee paupertatis
conqueror in carmine viris litteratis;
laici non capiunt ea, que sunt vatis,
et nil michi tribuunt, quod est notum satis.

2.
Poeta pauperior omnibus poetis
nichil prorsus habeo nisi quod videtis,
unde sepe lugeo, quando vos ridetis;
nec me meo vitio pauperem putetis.

3.
Fodere non debeo, quia sum scolaris
ortus ex militibus preliandi gnaris;
sed quia me terruit labor militaris,
malui Virgilium sequi quam te, Paris.

4.
Mendicare pudor est, mendicare nolo;
fures multa possident, sed non absque dolo.
quid ergo iam faciam, qui nec agros colo
nec mendicus fieri nec fur esse volo?

CCXXa.

1.
Nullus ita parcus est, qui non ad natale
emat cappam, pallium, pelles vel quid tale,
sed non statim dissipat vel custodit male,
induens ad quodlibet festum, sed annale.

2.
Parcus pelles perticat et involvit pannis
et indutas rarius multis servat annis
a lesura, maculis, notis et a damnis
ignis, fumi, pulveris, vini, sed et amnis.

3.
Vidi quosdam divites nuper convenire,
festivarum vestium gestu superbire,
cum haberent pallia vetustatis mire,
que Ulixes rediens posset reperire.

4.
Color sepe palliis ac forma mutatur:
color, cum pro viridi rufus comparatur,
vel quod est interius foras regyratur,
vel cum a tinctoribus color coloratur, -

5.
Forma, cum in varias formas sint formata
vestimenta divitum vice variata.
«in nova fert animus» dicere mutata
vetera, vel potius: in reveterata.

6.
Vidi quendam clericum fame satis clare
formas in multiplices vestes variare:
contra frigus hiemis pallium cappare,
veris ad introitum cappam palliare.

7.
Cum hoc tritum sepius sepius refecit
et refectum sepius sepius defecit,
noluit abicere statim, nec abiecit,
sed parcentem tunice iuppam sibi fecit.

8.
Sic in modum Gorgonis formam transformavit,
immo mirus artifex hermaphroditavit;
masculavit feminam, marem feminavit,
et vincens Tiresiam sexum tertiavit.

9.
Parum sibi fuerat pallium cappare,
e converso deinceps cappam palliare,
recappatum pallium in iuppam mutare,
si non tandem faceret iuppam caligare.

10.
Primas in Remensibus iusserat decretis,
ne mantellos veteres vos refarinetis,
renovari prohibens calce vel in cretis.
quod decretum viluit, ut iam vos videtis.

11.
Nos quoque, secundum quid eius successores,
excommumcamus hos et recappatores
et omnes huiusmodi reciprocatores.
omnes anathema sint, donec mutent mores!

CCXXI.

1.
«Cum animadverterem» dicit Cato.
quis me redarguit de peccato?
laudem et honorem canimus
nostro hospiti, cui bonus est animus.

2.
Ergo, fratres carissimi, intelligite
et ad ora pocula porrigite!
et si aliquis inebrietur ex vobis,
declinet seorsum a nobis.

3.
Si aliquis debibat tunicam,
postea deludat camisiam.
et si aliquid plus de re sapitis,
denudetur a planta pedis usque ad verticem capitis.
tunc eritis comites apostolorum,
quia «in omnem terram exivit sonus eorum
et in fines orbis terre verba eorum».

4.
Conventus iste nobilis
letetur his conviviis
et mero mente gaudeat
et dignas laudes referat
summi Patris Filio
et hospiti largissimo
tali dicto nomine,
ut longo vivat tempore!

CCXXII.

Ego sum abbas Cucaniensis
et consilium meum est cum bibulis
et in secta Decii voluntas mea est,
et qui mane me quesierit in taberna,
post vesperam nudus egredietur
et sic denudatus veste clamabit:
«wafna, wafna!
quid fecisti, sors turpissima!
nostre vite gaudia
abstulisti omnia.»

CCXXIII.

1.
Res dare pro rebus, pro verbis verba solemus.

2.
Pro nudis verbis montanis utimur herbis,
Pro caris rebus pigmentis et speciebus.

CCXXIV.

1.
Artifex, qui condidit hominem ex luto
et linivit oculos ceci sacro sputo,
salvet vestras animas crimine soluto:
«pax vobis omnibus» ego vos saluto.

2.
O prelati nobiles, viri litterati,
summi regis legati,
o presbiteri beati,
genus preelectum,
me omnibus abiectum
consolans despectum
virtutis vestre per effectum,
pauperie mea conteste
patet manifeste,
quod eo sine veste
satis inhoneste.
si me vultis audire:
contestor me scire
viros probitatis mire.

3.
Qui virtutes faciunt, nobiles appello,
qui autem me despiciunt, avaros evello
de libro viventium, ad inferos repello,
ut ibi permaneant Plutonis in cancello.

CCXXV. De sacerdotibus

1.
Sacerdotes et levite,
quotquot estis, me audite!
vos debetis sine lite
verba mea intelligere.

2.
Vos doctores consecrati
et virtutibus ornati,
non sint vobis hic cognati
nisi qui sint litterati
et honesti comprobati;
illis simus commendati.

3.
Non sit vobis cor iratum
adversum me sic denudatum
et ab omnibus separatum.

4.
Ergo mites domini, caritatem diligatis
michi vero egenti solamen impendatis,
ut particeps efficiar vestre largitatis,
nam vos esse socios scio Caritatis.

5.
Non debet homo pius
causa schillink unius
verti, quod sit mentis alius
nisi ut fuit prius.

CCXXVI. De mundi statu

1.
Mundus est in varium sepe variatus
et a status ordine sui degradatus:
ordo mundi penitus est inordinatus,
mundus nomine tenus stat, sed est prostratus.

2.
Transierunt vetera, perit mos antiquus;
inolevit nequior mos et plus iniquus.
nemo meus, quilibet suus est amicus;
non Saturnus regnat nunc, immo Ludowicus.

3.
Sperabamus, quod adhuc quisquam remaneret,
mundum qui precipitem dando sustineret,
pleno cornu copie munera preberet,
nomen largi, sed et rem, quod plus est, haberet.

4.
Avem raram nondum hanc potui videre,
est Pheinice rarior, hircocervus vere.
hanc quesivi sepius; felix, tu iam quere!
ei nomen interim dabimus Chimere.

5.
Mundus ergo labitur, nullus hunc sustentat;
currit, cadit, corruit, quis eum retentat?
largitatis semitas nemo iam frequentat,
actus largi strenuos nemo representat.

6.
Unam tamen video formam largitatis,
quam vos specialiter, clerici, libatis;
hanc edicam nudius, si vos sileatis,
si cum patientia me sustineatis.

7.
Dicet quis: «enuclea! quid est hoc, quod ais?»
dicam: «larga munera vestra sentit Thais,
Thais illa celebris thermis, Cumis, Bais,
illa Troie pestilens et damnosa Grais.

8.
Hec dum nudo nudam se propter hoc iniungit,
manu, lingua, labiis palpat, lingit, ungit;
at Venus medullitus scalpit, prurit, pungit:
Pamphilum dupliciter sic Thais emungit.

9.
Tamen est, qui Thaidem ut cadaver odit,
ab hac ut a bestia cavens se custodit;
sed dum Ganymedicum pusionem fodit,
inguen ei loculos pari dente rodit.

10.
Nullum hic est medium: quivis clericorum,
si non in Glycerium, largus est in Sporum.
licet ambidextri sunt multi modernorum,
uni tamen prefero iocos geminorum.

11.
Restat adhuc alterum largitatis genus,
sed hoc totum ventris est, nil hic capit Venus.
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

{Ludi (227)}

CCXXVII.

Primo ponatur sedes Augustino in fronte ecclesie, et Augustinus habeat a dextera parte Isaiam et Danielem et alios prophetas, a sinistra autem archisynagogum et suos Iudeos. Postea surgat Isaias cum prophetia sua sic:

Ecce virgo pariet sine viri semine,
per quod mundum abluet a peccati crimine.
de venturo gaudeat . . . Iudea numine
et, nunc ceca, fugiat ab erroris limine.

Postea:
Ecce virgo concipiet <et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel>.

Iterum cantet:
Dabit illi Dominus sedem David <patris eius et regnabit in eternum>.

Postea Daniel procedat prophetiam suam exprimens:

O Iudea misera! tua cadet unctio,
cum rex regum veniet ab excelso solio,
cum retento floride castitatis lilio
virgo regem pariet felix puerperio.

Iudea misera, sedens in tenebris,
repelle maculam delicti funebris
et leta gaudio partus tam celebris
erroris minime cedas illecebris!

Postea cantet:
Aspiciebam in visu noctis <et ecce in nubibus celi filius hominis venit, et datum est ei regnum et honor, et omnes populi, tribus et lingue servient ei.

Versus:
Ecce dominator Dominus cum virtute veniet>.

Tertio loco Sibylla gesticulose procedat, que inspiciendo stellam cum gestu mobili cantet:

Hec stelle novitas fert novum nuntium,
quod virgo nesciens viri commercium
et virgo permanens post puerperium
salutem populo pariet filium.

E celo labitur veste sub altera
nova progenies matris ad ubera
beata faciens illius viscera,
que nostra meruit purgare scelera.

Intrare gremium flos novus veniet,
cum virgo filium intacta pariet,
qui hosti livido minas excutiet
et nova secula rex novus faciet.

E celo veniet rex magni nominis
coniungens federa Dei et hominis
et sugens ubera matris et virginis,
reatum diluens mundani criminis.

Item cantet hos versus:
Iudicii signum: tellus <sudore madescet.
E celo rex adveniet per secla futurus,
Scilicet in carne presens, ut iudicet orbem.
Unde Deum cernent incredulus atque fidelis
Celsum cum sanctis evi iam termino in ipso>.

Deinde procedat Aaron, quartus propheta, portans virgam, que sumpta super altare inter XII virgas aridas sola floruit. Illam personam conducat chorus cum hoc responsorio:

Salve nobilis virga <Iesse; salve, flos campi, Maria, unde ortum est lilium convallium.

Versus:
Odor tuus super cuncta pretiosa uguenta, favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua>.

Et dicat hanc prophetiam:
Ecce novo more frondens dat amigdala nostra
Virgula: nux Christus, sed virgula virgo beata.

Et dicat:
Ut hec virga floruit omni carens nutrimento,
sic et virgo pariet sine carnis detrimento.

Ut hic ramus viruit non Nature copia,
verum ut in virgine figuret mysteria,
clausa erunt virginis sic pudoris ostia,
quando virgo pariet spiritali gratia.

Quinto loco procedat Balaam sedens in asina et cantans:
Vadam, vadam, ut maledicam populo huic.

Cui occurrat angelus evaginato gladio dicens:
Cave, cave, ne quicquam aliud quam tibi dixero loquaris!

Et asinus, cui insidet Balaam, perterritus retrocedat. Postea recedat angelus, et Balaam cantet hoc responsorium:

Orietur stella ex Iacob, <et consurget homo de Israel et confringet omnes duces alienigenarum, et erit omnis terra possessio eius.

Versus:
Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et erit>.

Archisynagogus cum suis Iudeis valde obstrepet auditis prophetiis et dicat trudendo socium suum, movendo caput suum et totum corpus et percutiendo terram pede, baculo etiam imitando gestus Iudei in omnibus, et sociis suis indignando dicat:

Dic michi, quid predicat dealbatus paries!
dic michi, quid asserat veritatis caries!
dic michi, quid fuerit, quod audivi pluries!
vellem esset cognita rerum michi series.

Illos, reor, audio in hec verba fluere,
quod sine commercio virgo debet parere.
o quanta simplicitas cogit hos desipere,
qui de bove predicant camelum descendere!

Auditis tumultu et errore Iudeorum, dicat episcopus puerorum:
Horum sermo vacuus sensus peregrini,
quos et furor agitat et libertas vini.
sed restat consulere mentem Augustini,
per quem disputatio concedatur fini.

Statim prophete vadant ante Augustinum et dicant:
Multum nobis obviat lingua Iudeorum,
quibus adhuc adiacet vetus fex errorum.
cum de Christo loquimur, rident et suorum
argumenta proferunt nobis animorum.

Respondet Augustinus:
Ad nos illa prodeat tenebris abscondita
et se nobis offerat gens errori dedita,
ut et error claudicet re ipsis exposita,
et scripture pateat ipsis clausa semita.

Veniat archisynagogus cum magno murmure sui et suorum, quibus dicat Augustinus:
Nunc aures aperi, Iudea misera!
rex regum veniet veste sub altera,
qui matris virginis dum sugit ubera,
Dei et hominis coniunget federa.

Respondet archisynagogus cum nimio cachinno:
O Augustine,
de profundo maxime portans hec ingenio
dum futurum predicas id, quod negat ratio!
nam si virgo pariet, et sine commercio,
id Nature rubor est et rerum confusio.

Tu quid contra resonas labe tactus veteri,
qui non illud respicis, quod est iustum fieri?
nam si virgo pariet, quod prophetant pueri,
Natura de proprio iure potest conqueri.

Quando virgo pariet, Xanthe, retro propera!
lupus agnum fugiet, plana fient aspera.
si moderna colligis et attendis vetera,
in adiecto ponitur «est virgo puerpera.»

Vel si virgo pariet vel iam forte peperit,
que non carnis copulam ante partum senserit,
ut propheta garrulus incessanter asserit, -
quod phantasma fuerit, lex docet et aperit.

Quod de clausa virgine sic procedat parvulus,
est erroris credere, non doctrine cumulus.
vel ergo respondeat ad obiectum emulus,
vel erroris fugiat et ruboris baiulus!

Voce sobria et discreta respondeat Augustinus:
In eventu prospero talis casus unici
argumenta claudicant moresque sophistici.
docet enim ratio Naturam non reici,
si quid preter solitum semel vides obici.

Dicas: «"homo mortuus" in adiecto ponitur,
quod in Aristotile pueris exprimitur»;
sed hec vestra regula tunc repulsam patitur,
cum de matre virgine sermo nobis oritur.

Augustinus dicat:
Ne phantasma dixeris, quod virgo concipiet,
quod pudoris ostio non aperto pariet, -
de Iudea multiplex testis nobis veniet,
qui vobis contrarius et nobiscum faciet.

Ut specular solidum solis intrat radius
et sincere transitus servit ei pervius,
sic in aulam virginis summi patris filius
lapsum quidem faciet, et tamen innoxius.

Postea incipiat Augustinus cantare:
Letabundus <exultet fidelis chorus,
Alleluia!>,

Primum versum, et secundum prophete:
Regem regum intacte profudit thorus,
res miranda!

Dicat archisynagogus cum suis:
Res neganda!

Iterum Augustinus cum suis:
Res miranda!

Iterum archisynagogus cum suis:
Res neganda!

Hoc fiat pluries.
Augustinus incipiat:
Angelus consilii
natus est de virgine,
sol de stella.

Respondeant prophete:
Sol occasum nesciens,
stella semper rutilans,
semper clara.

Dicat Augustinus:
Cedrus alta Libani
conformetur ysopo
valle nostra.

Dicant prophete:
Verbum ens altissimi
corporali passum est
carne sumpta.

Postea dicat Augustinus:
Isaias cecinit,
Synagoga meminit;
nunquam tamen desinit
esse ceca.

Respondeant prophete:
Si non suis vatibus,
credat vel gentilibus,
Sibyllinis versibus
hec predicta.

Postea dicat Augustinus cum prophetis omnibus:
Infelix, propera,
crede vel vetera!
cur damnaberis, gens misera?
Natum considera,
quem docet littera:
ipsum genuit puerpera.

Postea Augustinus solus cantet:
Discant nunc Iudei, quomodo de Christo consentientes nobiscum amplexari debent novi partus novum gaudium, nove spem salutis ipsum expectantium. Nunc venturum credant et nasciturum expectent nobiscum dicentes: Rex novus erit salus mundo.

Inter cantando omnia ista archisynagogus obstrepet movendo corpus et caput et deridendo predicta. Hoc completo detur locus prophetis, vel ut recedant vel sedeant in locis suis propter honorem ludi.

Deinde angelus appareat Marie operanti muliebriter et dicat:
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.

Et iterum:
Ecce concipies et paries <filium et vocabis nomen eius Iesum>.

Illa stupefacta dicat:
Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco?

Respondet angelus:
Spiritus sanctus superveniet <in te et virtus altissimi obumbrabit tibi>.

Versus:
Ideoque quod nascetur <ex te sanctum vocabitur filius Dei>.

Respondet Maria:
Ecce ancilla Domini: <fiat michi secundum verbum tuum>.

Deinde Maria vadat casualiter nichil cogitans de Elisabeth vetula Iohanne impregnata et salutet eam et <Elisabeth> dicat:
Unde hoc michi, <ut veniat mater Domini mei ad me?>

Et cantabit:
Ex quo facta est vox salutat<ionis tue in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo, alleluia.>

Eadem dicat:
Benedicta tu in mulieribus <et benedictus fructus ventris tui.> Tu que portabis p<acem> h<ominibus> et an< > gen< >.

Respondet Maria:
Magnificat anima mea Domnium.

Deinde recedat Elisabeth, quia amplius non habebit locum hec persona.
Deinde Maria vadat in lectum suum, que iam de Spiritu sancto concepit, et pariat filium. Cui assideat Ioseph in habitu honesto et prolixa barba. Nato puero appareat stella, et incipiat chorus hanc antiphonam:
Hodie Cliristus natus est, <hodie salvator apparuit; hodie in terra canunt angeli, letantur archangeli; hodie exultent iusti dicentes: Gloria in excelsis Deo, alieluia>.

Qua finita stella appareat. Qua visa tres reges a diversis partibus mundi veniant et ammirentur de apparitione talis stelle. Quorum primus dicat:

Per curarum distrahor frequenter quadruvium
rationis patiens et mentis naufragium,
cum hanc stellam video portantem indicium,
quod ipsius novitas novum portet nuntium.

Cursus ego didici et naturas siderum
et ipsorum memini perscrutari numerum.
sed cum hanc inspicio, ego miror iterum,
quia non comparuit apud quemquam veterum.

Quando Luna patitur, et Sol quando deeris,
quem effectum habeat Stilbon comes Veneris,
in quo gradu maxime Mars nocivus diceris,
michi fecit cognitum lingua secte veteris.

Sed elinguem efficit hic me stelle radius.
quid portendat, nescio, sed querens attentius
hoc unum conicio, quod est natus filius,
cui mundus obediet, quem timebit amplius.

Hoc dicat primus semper inspiciendo stellam et disputet de illa.
Dicat secundus:
Mea iam precordia dulce vestit gaudium;
michi vie factum est non parvum compendium:
in eo, quod ambigo, se monstrantem dubium
et cure participem iam invem socium.

Quando mente vigili planetas inspicio,
mea vim cuiuslibet deprehendit ratio,
de Marte, de Venere, de Sole, Mercurio,
de Iovis clementia, de Saturni senio.

Sed in hac, quam aspicis et quam monstras digito,
qualitate cognita de effectu dubito.
sed quid inde sentiam, tu mecum accipito,
ut fruamur pariter quesiti proposito.

Id iubar, quod inspicis, quod in tantum radiat
et planetas ceteros in pallorem variat,
regem natum predicat, quo maior non veniat,
cuius cedens nutui totus orbis serviat.

Dicat tertius monstrando et disputando de stella:

Questionum noverat enodare rete
ille, per quem habeo, quod, quando comete
se producit radius, tunc hebent planete
et quorundam principum se presentant mete.

Quid sit stella, novimus, et quid sit planeta;
horum hec est neutrum, sed cum sit cometa,
inungamur gaudio, sit mens nobis leta,
magni enim principis verus est propheta.

Vide, stelle claritas quanta propagatur,
in planeta quolibet splendor hebetatur!
quod ei, qui natus est, satis adaptatur;
cuiusvis potentia per hunc obscuratur.

Ergo cum muneribus una procedamus,
et quo stella duxerit, gressus dirigamus,
ut, quando viderimus, quem natum speramus,
nostra ei munia reges offeramus!

Modo procedant reges usque in terram Herodis querendo de puero et cantando:
Ubi est, qui natus est <rex Iudeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum>.

Quibus occurrant nuntii Herodis dicentes:

Vos, qui regum habitus et insigne geritis,
nobis notum facite, quare sic inceditis,
vel si mirum aliquid reserandum noscitis,
quod ad aures . . . regis ferre queritis.

Nos Herodis vernule sumus et vicarii,
ad quem sepe transvolant ex diversis nuntii.
nulla nobis clausa sunt secreta palatii;
ergo scire poscimus vestri rem negotii.

Respondent reges:
Sepelire nolumus, quod a nobis queritur;
ipsum stella reserat, que a nobis cernitur.
regem natum querimus, de quo stella loquitur,
quod eius imperium nullo fine clauditur.

Respondent nuntii:
Felix istud veniet Herodi preconium,
et libenter audiet hoc de rege nuntium.
ut hinc ergo primitus per nos sumat gaudium,
vos nostrum sequimini . . . vestigium.

Postea nuntii festinent ad Herodem dicentes:
Rex Herodes, accipe quiddam ammirandum
iam a tribus regibus tibi reserandum:
ipsi natum asserunt regem venerandum,
cui esse non ambigunt orbem subiugandum.

Respondet Herodes cum magna indignatione:
Cur audetis talia regi presentare?
nolite vos, consulo, falsum fabricare!
nam Herodes ego sum potens subiugare,
quicquid mundus continet, celum, terram, mare.

Post hec Herodes maxime indignatus vocari faciat archisynagogum cum Iudeis suis dicens:
Huc Iudea veniat fecunda consilio,
ut nobiscum disserat super hoc negotio.
ego vos precipiam exponi supplicio,
si vos esse devios Comprobabit ratio.

Modo veniat archisynagogus cum magna superbia et Iudeis suis, cui dicat Herodes:
Te, magister, alloquor, et advertant alii!
nostra mordet viscera duri fama nuntii.
huc tres magi veniunt non astrorum inscii,
qui ad ortum properant prepotentis filii.

Respondet archisynagogus cum magna sapientia et eloquentia:

Ne curarum, domine, verseris in bivio!
tres huc reges veniant querendo de filio,
quibus te concilies diligenti studio,
et sic eis loquere sub amoris pillio:

«Reges estis, video, quod prophetat habitus.
vester michi gratus est factus ad nos transitus.
sed quid vos huc traxerit, reserate penitus;
nam vobis ad omnia rex erit expositus.»
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .

Respondent reges:
Stella nova radiat eius ortus nuntia,
cui mundus obediet, et qui reget omnia,
et nil stare poterit absque huius gratia.
nos ad illum tendimus hec ferentes munia.

Herodes respondet:
Ne sim vos impediens ad vie propositum,
ite, ad nos postea maturantes reditum,
ut et ego veniens munus feram debitum
ei, cui non ambigo mundum fore subditum!

Ab Herode discedant tres magi paulatim, inspicientes stellam et disputantes de illa.
Interim angelus appareat pastoribus et dicat:
Magnum vobis gaudium, pastores, annuntio:
Deus se circumdedit carnis vestre pallio,
quem mater non peperit carnali commercio,
imnio virgo permanens mater est ex filio.

Pastoribus euntibus dicat diabolus:
Tu ne credas talibus, pastorum simplicitas!
scias esse frivola, que non probat veritas.
quod sic in presepio sit sepulta Deitas,
nimis est ad oculum reserata falsitas.

Iterum pastoribus ad negotium suum redeuntibus dicat angelus:
Pastores, querite natum presepio
et votum solvite matri cum filio!
nec mora veniat isti consilio,
sed vos huc dirigat mentis devotio.

Iterum pastoribus abeuntibus dicat diabolus ad aures eorum:
Simplex cetus, aspice, qualis astutia
eius, qui sic fabricat vero contraria;
utque sua phaleret nugis mendacia,
in rhythmis conciliat, que profert, omnia.

Mirentur pastores, et unus dicat ad alterum:
Numquid, frater, colligis ea, que audio?
quedam vox insinuat de nato filio;
verum in contrarium ab hoc suscipio,
quod audita resident iuncta mendacio.

Dicat iterum angelus ad pastores:
Cur non aures vertitis ad hunc veri nuntium?
quis est iste subdolus vertens vos in devium?
ne vos error induat propter adversarium,
ite, nam quod predico, monstrabit presepium!

Dicat iterum euntibus diabolus:
O gens simplex nimium et sensu vulnerata!
fer fenum et pabulum, que bubus non ingrata
in presepi comedat Deitas reclinata!
debaccharis nimium, cum putas ista rata.

Iterum pastores ad socios suos:
Audi, frater, iterum, qualis repugnantia!
inde quedam audio, hinc quedam contraria.
meus simplex animus, mea mens non sobria
ignorat, que potior sit horum sententia.

Postea simul conveniant angeli et simul cantent:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone voluntatis.
Alleluia, alleluia!

Qua voce audita dicat pastor ad socios suos:
Ad hanc vocem animi produco suspirium,
ex hac intus habeo citharizans gaudium.
procedamus igitur simul ad presepium
et curvatis genibus adoremus filium!

Deinde procedant pastores ad presepe cantando hanc antiphonam:
Facta est cum angelo multitudo celestis <exercitus laudantium et dicentium:
Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bone
voluntatis, alleluia.>

Quo cantato adorent puerum. Deinde revertantur pastores ad officia sua.
Quibus occurrant tres magi dicentes:
Pastores, dicite, quidnam vidistis, et annuntiate Christi nativitatem!

Respondeant pastores:
Infantem vidimus pannis involutum et choros angelorum laudantes salvatorem.

Postea reges vadant ad presepe, et primo adorent puerum et postea offerant
ei munera sua, primo aurum, postea thus, tertio myrrham. Deinde modicum
procedant et tunc dormiant; et angelus appareat eis in somnis dicens:
Nolite redire ad Herodem <... >

Postea non revertentibus ad Herodem sic dicat:
Gens Iudea properet, ut Herodem audiat,
et prestet consilium de re, que me sauciat.
rex Herodes anxius ignorat, quid faciat,
cum a tribus regibus se lusum inspiciat.

Venit archisynagogus cum suis, cui dicat Herodes:
Tu, magister, aperi prophetarum edita,
si qua sunt de puero a prophetis tradita!
nam a te fideliter re michi exposita
se monstrabunt proprii cordis . . . abscondita.

Respondet archisynagogus:
Tu Bethlehem, terra Iuda, <non eris minima; ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel>.

Deinde Herodes iratus dicat ad milites suos:
Ite, ite pariter manu iuncta gladio,
etas adhuc tenera nulli parcat filio!
immo mater quelibet nudo fleat gremio,
ut de nato puero michi detur ultio!

Vadant milites et interficiant pueros, quorum matres sic lugeant et lamententur:

Heu, heu heu!
Mens Herodis effera
cur in nostra viscera
bella movet aspera?

Heu, heu, heu!
+ Que . . . etas tenera
adhuc sugens ubera
perpetravit scelera?

Heu, heu, heu!
Iste dolor anxius,
dum transegit impius
innocentes gladius!

Heu, heu! heu!
Proles adhuc tenera,
per te mater misera
descendet ad infera!

Heu, heu, heu!
Michi vite gaudium,
fili, nunc supplicium,
mortis eris ostium!

Postea Herodes corrodatur a vermibus et excedens de sede sua mortuus accipiatur a diabolis multum congaudentibus. Et Herodis corona imponatur Archelao filio suo. Quo regnante appareat in nocte angelus Ioseph dicens:
Accipe matrem et filium et vade in Egyptum.

Precedens Maria asinum dicat:
Omnia dura pati vitando pericula nati
Mater sum presto; iam vadam, tu comes esto!

{Ludi (228)}

CCXXVIII.

I.

Rex Egypti cum comitatu suo in locum suum producatur cum conductu:

1a.
Estivali gaudio
<tellus renovatur,
militandi studio
Venus excitatur.
gaudet chorus iuvenum,
dum turba frequens avium
garritu modulatur.

Refl.
Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.

1b.
Ornantur prata floribus
varii coloris,
quorum delectatio
causa fit amoris.
gaudet chorus iuvenum,
dum turba frequens avium
garritu modulatur.

Refl.
Quanta sunt gaudia
amanti et amato,
sine fellis macula
dilecte sociato!
iam revernant omnia
nobis delectabilia,
hiems eradicatur.

II.

<. . . . . . . . . . . . . . . . . . . .>

1.
Ab estatis foribus
nos Amor salutat,
humus picta floribus
faciem commutat.
flores amoriferi
iam arrident tempori;
perit absque Venere
flos etatis tenere.

2.
Omnium principium
dies est vernalis,
vere mundus celebrat
diem sui natalis.
omnes huius temporis
dies festi Veneris.
regna Iovis omnia
hec agant sollemnia!

III.

Et tam iste comitatus quam comitatus regis hec sepius cantent:

1.
Ad fontem Philosophie sitientes currite
et saporis tripertiti septem rivos bibite,
uno fonte procedentes, non eodem tramite!

2.
Quem Pythagoras rimatus excitavit Physice,
inde Socrates et Plato honestarunt Ethice,
Aristoteles loquaci desponsavit Logice.

3.
Ab his secte multiformes Athenis materiam
nacte hoc liquore totam irrigarunt Greciam,
que redundans infinite fluxit in Hesperiam.

IV.

1.
Hec nova gaudia
sunt veneranda,
festa presentia
magnificanda.

<Refl.>
Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.

2.
Heccine frivola
cupiditatis
tribuunt idola
captivitatis.

<Refl.>
Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.

3.
Apta deliciis
caro letatur,
hac . . . vitiis
mens violatur.

<Refl.>
Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.

4.
Affectionibus
motus tumultus
tollit virtutibus
proprios cultus.

<Refl.>
Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.

5.
Ista sunt devia
felicitatis,
otia mollia
sunt voluptatis:

<Refl.>
Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.

6.
Ista negotia
plena malorum
et desideria
flagitiorum.

<Refl.>
Dulcia flumina
sunt Babylonis,
mollia semina
perditionis.
concupiscentia
mixti saporis
ingerit somnia
lenis amoris.

V.

Et sepius repetant:
Deorum immortalitas <est omnibus colenda,
corum et pluralitas ubique metuenda.>
Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt,
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>

In ingressu Marie et Ioseph cum Iesu omnia idola Egyptiorum corruant. Ministri vero sepius ea restituant et thura incendant cantantes:
Hoc est numen salutare,
cuius fundat ad altare
preces omnis populus.
huius nutu reflorescit,
si quandoque commarcescit,
manus, pes vel oculus.

Honor Iovi cum Neptuno!
Pallas, Venus, Vesta, Iuno
mire sunt clementie;
Mars, Apollo, Pluto, Phebus
dant salutem lesis rebus
insite potentie.

Quod quia non proficit, minister precedat regem et cantet:
Audi, rex Egiptiorum,
lapsa virtus idolorum,
destituta vis deorum
iacet cum miseria.

iam delubra ceciderunt,
simulacra corruerunt,
di fugati fugierunt,
heu, cum ignominia.

Quibus rex mirabili gestu respondeat:
Scire volo, que causa rei, vel qualiter ipsa
Numina placentur. Sapientes ergo vocentur!

Tunc armiger vocet sapietiam ad presentiam regis, et cantet:
Regia vos mandata vocant, non segniter ite!

Tunc dicat rex sapientibus:
Scire volo, <que causa rei, vel qualiter ipsa
Numina placentur.>
Vos date consilium!

Sapientes respondeant:
Nostrum est consilium deos honorare,
aras, templa, tripodes, lucos innovare,
thus, storacem, balsamum, stacten concremare
et humanum sanguinem superis libare.
Tali quippe modo virtute ministeriorum
Et prece devota placabitur ira deorum.

Tunc rex preparet se ad immolandum et cantet:
Hoc est numen salutare,
<cuius fundat ad altare
preces omnis populus.
huius nutu reflorescit,
si quandoque commarcescit,
manus, pes vel oculus.

Honor Iovi cum Neptuno!
Pallas, Venus, Vesta, Iuno
mire sunt clementie;
Mars, Apollo, Pluto, Phebus
dant salutem lesis rebus
insite potentie.>

Comitatus respondeat:
Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>

Tunc idolis restitutis rex ad locum suum redeat, et idola iterum corruant. Quo audito iterum vocentur sapientes, quibus rex dicat:
Dicite, quid nobis et quid portendat Egipto
Mira mali species, prodigiosa quidem!

Cui sapientes:
Rex et regum dominus, Deus Hebreorum,
prepotens in gloria Deus est deorum,
cuius in presentia velut mortuorum
corruit et labitur virtus idolorum.

Tunc rex cantet:
Ecce novum cum matre Deum veneretur Egyptus!

Et omnia idola abiciantur.
Hic est finis regis Egypti.

VI.

Tunc assurgat rex Babilonis. Istius comitatus sepius repetat:
Deorum immor<talitas est omnibus colenda,
eorum et piuralitas ubique metuenda.>
Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>

et hunc versum:
Ille iure cupidus deus estimatur,
qui spretis ceteris vult, ut solus colatur.
Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>

In conflictu Gentilitatis, Synagoge et Ecclesie Gentilitas contra eas cantet:
Deorum immortalitas est omnibus colenda,
eorum et pluralitas ubique metuenda.

Comitatus suus respondeat:
Stulti sunt et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.

Gentilitas:
Si enim unum credimus, qui presit universis,
subiectum hunc concedimus contrarie diversis.

Comitatus respondeat:
Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>

Gentilitas:
Finxit invidia hanc singularitatem,
ut homo coleret unam divinitatem.

Comitatus respondeat:
Stulti sunt <et vere fatui, qui deum unum dicunt
et antiquitatis ritui proterve contradicunt.>

Item rex Babylonis contra hypocritas:
Fraudis versutias compellor experiri,
per quas nequitia vestra solet mentiri.
sub forma veritas virtutis putabatur,
ostendit falsitas, quod forma mentiatur.

Item devicto rege, cantet in presentia Antichristi:
Tibi profiteor decus imperiale.
quod tibi serviam, ius postulo regale.

Comitatus cantet:
Omnium rectorem te solum profitemur,
tibi tota mente semper obsequemur.

VII.

<. . . . . .:>
Egyptus caput omnium est et decus regnorum;
calcabit hec imperium regis Hierosolymorum.

Ve tibi, Hierosolyma, ve insano tyranno!
deorum vos potentia subvertet in hoc anno.

Egypti princeps nobilis ut deus veneretur!
Herodes sed odibilis ut stultus reprobetur.

Intende, tibi canimus, quam vilis sis futurus,
cum roderis a vermibus putre interiturus.

Ingrata gens et perfida, cum fame laborares,
Egypto eras subdita, ut ventrem satiares.

{Supplementum (1*-15*)}

1*

Sancte ERASME, martir Domini preciose, qui in die resurreccionis,/ quando (?) per martirium oblatus es, et de eo leticiam susce/pisti, suscipe hanc oracionem meam, quam tibi offero pius(?)/ pro anima mea. Rogo te, clementissime pater, ut des/ michi (?) victum et vestitum secundum tuam voluntatem et(?) m[<eam>/ necessitatem. Memento, quia Deus promisit, ut quisquis invoca/ret nomen tuum, exaudiretur. Itcirco conmitto me ad/ videm (!) tuam, quia te Christus conservavit, ut usque in finem vite / mee conserves me, ne incidam in manus inmimicorum (!) me[<orum>/ visibilium et invisibilium.

2*

1.
Ich lob die liben frowen min
vor allen gvten wiben,
mit dienst wil ich ir stete sin
vnd immer stete beliben.
si ist als ein spigel glas
si ist gantzer tvgende ein adamas
vnd schoner zvhte ist si so vol,
von der ich chvmber dol.

2.
Ir roter rosenvarwer mvnt,
der tvt mich senen diche,
ir ovgen brehent ze aller stvnt
sam stern dvrch wolchen blicche.
mins herzen leben ir hant
gebvnden hat an elliv bant.
min ovge sach nie schoner wip.
ein engel ist ir lip.

3.
Min leben stat in ir gewalt,
daz sol si wol bedenchen,
lazze mich mit frovden werden alt,
ich wil ir nimmer wenchen.
wil si, ich lebe wol,
daz diene ich immer swie ich sol.
gebivtet si, ich lige tot.
svs leide ich wernde not.

3* Marner (ca. 1210 - ca. 1280)

1.
Iam dudum estivalia
pertransiere tempora.
brumalis sevitia
iam venit in tristitia.
grando, nix et pluvia
sic corda reddunt segnia,
ut desolentur omnia.

2.
Nam conticent avicule,
que solebant in nemore
cantica depromere
et voluptates gignere.
tellus caret gramine;
sol lento micat iubare
et dies currunt propere.

3.
Ad obsequendum Veneri
vis tota languet animi.
fervor abest pectori;
iam cedit calor frigori.
maledicant hiemi,
qui veris erant soliti
amenitate perfrui.

4.
In omni loco congruo
sermonis oblectatio
cum sexu femineo
evanuit omnimodo.
tempori preterito
sit decus in perpetuo
et gratiarum actio.

5.
Pro dulcis aure transitu
et tempestatis impetu
tribulato spiritu
in gravi sumus habitu.
ver, nos tuo reditu
refove, quos in gemitu
relinquis aliquandiu.

4*

1a.
Flete, fideles anime,
flete, sorores optime,
ut sint multiplices
doloris indices
planctus et lacrime.

1b.
Fleant materna viscera
Marie matris vulnera:
materne doleo,
que dici soleo
felix puerpera.

2a.
Triste spectaculum
crucis et lancee
clausum signaculum
mentis virginee
profunde vulnerat;
hoc est, quod dixerat,
quod prophetaverat
senex prenuntius,
Hic ille gladius,
qui me transverberat.

2b.
Dum caput cernuum,
dum spinas capitis,
dum plagas manuum
cruentis digitis
supplex suspicio,
sub hoc supplicio
tota deficio,
dum vulnus lateris,
dum locus vulneris
est in profluvio.

3a.
Ergo quare, fili care,
pendes ita, cum sis vita
vivens ante secula?
rex celestis pro scelestis
alienas solvis penas,
agnus sine macula.

3b.
Munda caro mundo cara,
cur in crucis ares ara,
pro peccatis hostia?
cur in ara crucis ares,
Caro, que peccato cares,
caro culpe nescia?

4a.
O mentes perfidas
et linguas duplices,
o testes subdolos
et falsos iudices,
senes cum iunioribus!
solent maioribus
criminibus
damnati
ferre suspendium
stipendium
peccati.

4b.
A damnaticiis
damnatur innocens,
explens, quod expedit,
quod decet, edocens.
fremunt auctores criminum
et viri sanguinum
in dominum
salutis
zelo nequitie
sub specie
virtutis.

5a.
Mi Iohannes, planctum move,
plange mecum, fili nove,
fili novo federe
matris et matertere.
tempus est lamenti;
immolemus intimas
lacrimarum victimas
Christo morienti.

5b.
Salutaris noster Iesus,
captus, tractus, vinctus, cesus
et illusus alapis
a Gehenne satrapis,
auctor vere lucis,
dies nocte clauditur,
vita mortem patitur,
mortem autem crucis.

6a.
Hac in vita sum invita,
hoc in malo mori malo,
fili mi, dum reprimi
vel exprimi
nequit estus animi
dolentis,
tantis malis eximi
volentis.

6b.
Scelus terre celum terret,
terre motus terret motus
impios, nefarios
qui gladios
in sanctorum filios
allidunt
et te, Christe agyos,
occidunt.

5*

1.
Furibundi
cum aceto mixto felle
temptarunt te, tui velle
contra; quodquod lacte, melle,
de puella
maris stella
natus, alvo
tamen salvo
matris, pascis tui oris
et amoris.

2.
Letabundi -
nam quos stravit
morsus anguis,
hos sanavit
tuus sanguis
munda
unda
et potavit.
recreavit
vivus
divus
panis iste,
o tu Christe,
o benigne,
digne
odis,
modis.

3.
Sitibundi,
ut pax detur:
«osculetur
osculo me oris sui,
que de culpa nigra fui
sponsa pulchra, ut dilecta
et perfecta,
simplex, recta
sim de bonis tuis, que te placent.»

6* Marner (ca. 1210 - ca. 1280)

1.
Pange, vox adonis,
nobilem prelatum de Solio,
qui gaudet in donis
et caret vitiorum lolio.
est iocundus, letus et affabilis,
in promisso stabilis,
providus, prudens, honorabilis.

2.
Cum architriclino
dicere possem eius vultibus:
«tu servasti vino
nobili finem atque dapibus,
et post primum non datur deterius:
verum loquor verius:
funditur bonum atque melius.

3.
Ad gradus virtutum
properas ut sol ad meridiem.»
paupertatis nutum
sentiens queres eius faciem.
cur, Fortuna vitrea, sic deficis,
cur cito non efficis,
quod sit hic in loco pontificis.

4.
Sed si non est princeps,
cathedre scilicet officio,
ut clerus deinceps
memoret, quando fit electio:
est statura ceteris prestantior,
vultu elegantior,
moribus cunctis honorantior.

5.
Maior mea laude,
dignior, forma veri hominis;
tamen sine fraude
gloriam cano sui nominis.
verbi Dei gratia fit ratio,
non est adulatio;
hunc decet vere collaudatio.

6.
Huic ignoro parem
circiter per totam Carinthiam.
si perambularem
Saxones, Francos et Bawariam,
Swevos, Rhenum, fertilem Alsatiam,
ibi finem faciam, -
non habet clerus talem gratiam.

7* Johannes 1, 1-14 (saec. XIV)

1. In anegenge was ein wort, daz wort was mit got, got was daz wort.
2. vnd was in anegenge mit got,
3. von im sint alliv dinch gemachet an in ist gemacht nicht, swaz mit im ist gemachet,
4. daz ist daz ewige leben, daz ewige leben ist ein liecht den livten,
5. daz liecht daz livchtet in der vinster, die vinster mach sein nicht begreiffen.
6. Ein mennisch wart gesant von gote des name was Johannes.
7. der chom zvo einer gezivchnvesse daz er gezivch were des liechtes.
8. er was nicht daz liecht niwer daz er gezivch were des liechtes.
9. daz ware liecht ist daz, daz ein igesleichen mennisch erlivchtet der in disiv welt bechumt,
10. er cham in div welt, div welt erchant sein nicht,
11. er chom in sein aigen lant die seinen enpfiengen sein nicht
12. aver die in da enpfiengen den gab er den gewalt, daz si gotes chint werden, vnd die an seinen namen gelavpten
13. die warn nicht geworn von wollveste des pluotes noch von wollveste des vlaisches wan svnder von gote,
14. daz wort ist ze vlaische worden, vnd wont in vens wier haben sein ere geschen als eines ainworn svnes wie den sein vater eret voller genaden vnd voller warheit. § durch disiv rede des hailgen ewangelii vergebe vens venser herre alle venser Missetat. amen.

8*

1.
O comes amoris, dolor,
cuius mala male solor,
an habes remedium?
dolor urget me, nec mirum,
quem a predilecta dirum,
en, vocat exilium,
cuius laus est singularis,
pro qua non curasset Paris
Helene consoruum.

2.
Sed quid queror me remotum
illi esse, que devotum
me fastidit hominem,
cuius nomen tam verendum,
quod nec michi presumendum
est, ut eam nominem?
ob quam causam mei mali
me frequenter vultu tali
respicit, quo neminem.

3.
Ergo solus solam amo,
cuius captus sum ab hamo,
nec vicem reciprocat.
quam enutrit vallis quedam,
quam ut paradisum credam,
in qua pius collocat
hanc creator creaturam,
vultu claram, mente puram,
quam cor meum invocat.

4.
Gaude, vallis insignita,
vallis rosis redimita,
vallis, flos convallium,
inter valles vallis una,
quam collaudat sol et luna,
dulcis cantus avium!
te collaudat philomena,
vallis dulcis et amena,
mestis dans solacium!

9*

1.
Mundus finem properans vergit ad occasum;
omnis compaternitas retro vertit nasum.
celeste sacrarium sic minatur casum,
quasi cum novacula fundo sit abrasum.

2.
Dolor se multiplicat ut parturientis;
sevit in ecclesia pena morientis.
non est, qui respiciat lacrimas plangentis,
sed manus invaluit iacula mittentis.

3.
Antichristus nuntios plurimos premisit,
sed in Christi milites acies divisit,
quibus arma bellica plurima commisit
renovare cupiens, demon quod amisit.

4.
Instituta primitus patrum floruerunt,
qui carnis et sanguinis curam non egerunt,
sine mundo vivere semper studuerunt;
taliter perpetua regna meruerunt.

5.
Benedicti regula fuit primitiva,
placuit pre ceteris, quia fuit diva;
primo constantissima - sed nunc est procliva -
eminebat ceteris et compositiva.

6.
Ab hac derivatus est ordo Griseorum,
qui dat elemosinam et frequentat chorum;
sudat et inflectitur studio laborum,
unde sperat fieri consors angelorum.

7.
Clericorum regulam pater Augustinus
ornavit sollemniter; post hec Norperthinus
ordinem instituit. paulo plus, non minus,
has qui servat regulas, Deo fit vicinus.

8.
Heu, nostris temporibus emersit dolosa
novitas, irrutilat undique famosa.
istam plebem sequitur turba copiosa
sperans indulgentia frui spatiosa.

9.
Hi, quos novos nomino, sunt fratres minores
et maiores sitiunt nummos et honores.
Deus, qualis novitas et quales sunt mores!
modo superveniunt etiam sorores.

10.
Sorores, sic credite, sunt Magdalenite,
et fratres ex opere dicuntur Paulite,
sed, opinor, verius sunt Ismahelite;
botrus non colligitur dulcis ab hac vite.

11.
Erant a principio quasi nil habentes;
modo vivunt omnia tamquam possidentes.
raro sunt in cellulis, semper sunt currentes;
quamvis multa habeant, tamen sunt egentes.

12.
Castra solent querere, claustra devitare;
domos querunt divitum, sciunt bene quare:
vesci volunt pinguibus et vinum potare,
contemnunt cum monachis olus manducare.

13.
Audite, dilectissimi, magnum detrimentum:
arbitror, a fratribus nefas sit inventum;
indulgent pro prandio dies bene centum,
pro quibus ipsi colligunt aurum et argentum.

14.
Divites recipiunt in confessione;
clericis preiudicant; sine ratione
fremunt et concutiunt mira torsione.
tua, dum vis, iudica, Deus, ultione.

15.
Propter laudes hominum predicant in foro
et cum sacerdotibus raro sunt in choro,
quosque iunxit Dommus, contradicunt thoro.
confundantur citius! illud supplex oro.

Marner

10*

1.
Deus largus in naturis
cunctis dedit creaturis
sua iura facere.
ignis, aer, terra, mare
consueverunt nobis dare,
largitatem colere.

2.
Sit avari cista fracta,
cuius manus est contracta,
quia dare noluit.
eius bursa dirumpatur
et in igne comburatur.
nulli namque profuit.

3.
Parcus dictus a parcendo,
quia parcit, sed arcendo;
sic cum rebus perditur.
parcis rebus, o tu parce,
sed non parcunt tibi Parce;
parcus cito moritur.

4.
Monstruosa res, avare,
scias, quid sit non donare:
dignum anathemate!
monstruosa res es quidem,
iuro tibi per hanc fidem,
quam cepi baptismate.

5.
Sicut Paulus attestatur,
avaritia vocatur
idolorum servitus.
hinc avarus reprobatur
nec in celis collocatur,
quia totus perditus.

Marner (?)

11*

1.
Ave nobilis,
venerabilis,
Maria,
amicabilis,
comes utilis
in via,
mentes erige,
cursum dirige
per hec invia,
mores corrige,
tuo remige,
lux superna,
nos guberna
per hec maria.

2.
Tu post Dominum
celi agminum
magistra,
virgo virginum,
lucis luminum
ministra,
cor illuminans
et eliminans
queque vetera,
fons inebrians,
stella radians
super astra,
celi castra
nobis resera.

3.
Pulchra facie,
celi glorie
regina,
nobis hodie
potum gratie
propina,
potens omnium
infidelium
vim extermina,
Christo credulum
munda populum,
mundo clara,
mundo cara
mundi domina.

4.
Mater, assumus
et te querimus
devote:
ire volumus,
sed non possumus
sine te.
sola sufficis,
si nos respicis.
in hoc tramite
nobis clericis,
nostris laicis
nunc adesto,
custos esto
plebis subdite.

5.
Fortis ancora,
nostra tempora
dispone,
nostra pectora,
nostra corpora
compone.
nostra omnia
sint solatia
in te virgine.
plena gratia
dele vitia,
sis tutamen
nobis, amen,
in discrimine.


12*

1.
Christi sponsa Katharina,
virgo martyr et regina,
rosa florens, fragrans inter lilia,
te collaudant angelorum milia.

Refl.
Gaude, virgo, Costi regis filia,
per te signa fiunt mirabilia.

2.
Que convicit oratores
disputantes et rhetores
+ obstinatos plures a Maxentio,
baptizari suadet cum Porphyrio.

Refl.
Gaude, virgo, Costi regis filia,
per te signa fiunt mirabilia.

3.
Ex ipsius tumba manat
rivus, qui languentes sanat;
oleum resudat eius tumulo,
per quod salus datur omni populo.

Refl.
Gaude, virgo, Costi regis filia,
per te signa fiunt mirabilia.

13*

Ludus breviter de passione primo inchoatur ita.

Quando Dominus cum discipulis procedere vult ad locum deputato, ubi mandatum debet esse, et in processu dicant apostoli ad Dominum:
Ubi vis paremus tibi comedere pascha?

Et Dominus respondet:
Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: Magister dicit: «Tempus meum prope est; apud te facio pascha cum discipulis meis».

Et in deputato loco faciant mensam parari cum mensale, cum pane et vino. Et Dominus discumbat cum duodecim apostolis suis, et edentibus illis dicat:
Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est in hac nocte.

Et unusquisque pro se respondet:
Numquid ego sum, Domine?

Et Dominus respondet:
Qui intinguit mecum manum in parapside, hic me tradet. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Ve autem homini illi, per quem filius hominis tradetur; bonum erat illi, si natus non fuisset homo ille.

Respondet Iudas:
Numquid ego sum, Rabbi?

Et Dominus dicat:
Tu dixisti.

Tunc medio tempore vadat Iudas ad pontifices et ad Iudeos et dicat:
Quid vultis michi dare, et ego vobis eum tradam?

At illi constituant ei:
Triginta argenteos.

Et ista hora accipiat Dominus panem, frangat, benedicat et dicat:
Accipite et comedite, hoc est corpus meum.

Similiter et calicem. Et postquam cenavit, Dominus dicat:
Surgite, eamus hinc; ecce appropinquabit, qui me tradet.

Et Iudas accedens ad Iesum clamando dicat:
Ave, Rabbi!

Et osculando irruat in eum. Tunc Donimus dicat:
Amice, ad quid venisti?

Iudei et milites accedant ad Dominum et manus iaciant in eum et teneant eum. Et ita ducant eum ad Pilatum. Tunc discipuli omnes relicto eo fugiant. Et accusent eum coram eo in tribus causis et dicant:
Hic dixit: Possum destruere templum Dei et post triduum reedificare illud.

Secundo:
Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari et dicentem se Christum regem esse.

Tertio:
Commovit populum docens per universam Iudeam et incipiens a Galilea usque huc.

Tunc Pilatus respondet:
Quid enim mali fecit?

Dicant Iudei:
Si non esset malefactor, non tibi tradidissemus eum.

Respondet Pilatus:
Accipite cum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Ego nullam causam invenio in hoc homine. Vultis ergo, dimittam regem Iudeorum?

Iudei clamando dicant:
Non, sed crucifigatur.

Et clamando magis dicant:
Crucifige, crucifige eum!

Et Pilatus respondet:
Accipite eum vos et crucifigite!

Dicant Iudei:
Non, nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia filium Dei se fecit.

Respondet Pilatus:
Regem vestrum crucifigam?

Tunc dicant pontifices:
Regem non habemus nisi Cesarem.

Et Pilatus accipiat aquam et dicat:
Mundus sum a sanguine huius iusti; vos videritis.

Et baiulet sibi crucem, et ducant eum, ubi crucifigatur. Tunc unus ex militibus veniat cum lancea, tangat latus eius. Tunc ipse Dominus in cruce alta voce clamet:
Ely, Ely, lema sabactani: Deus <meus>, Deus meus, ut <quid dereliquisti me?>

Tunc Maria mater Domimi veniat et due alie Marie et Iohannes. Et Maria planctum faciat quantum melius potest. Et unus ex Iudeis dicat:
Si filius Dei es, descende nunc de cruce!

Alter Iudeus:
Confidit in Deo; liberet eum nunc si vult.

Item tertius:
Alios salvos fecit, seipsum autem non potest salvum facere.

Et Dominus dicat:
Consummatum est.

Et:
In manus tuas commendo spiritum m<eum>.

Et inclinato capite emittat spiritum. Tunc veniat Ioseph ab Arimathia et
petat corpus Iesu. Et permittat Pilatus. Et Ioseph honorifice sepeliat eum.

Et ita inchoatur ludus de resurrectione.

Pontifices:
O domine, recte meminimus.

14* Gotfridus, Subprior de St. Victor (ca. 1130 - ca. 1194)

1a.
Planctus ante nescia,
planctu lassor anxia,
crucior dolore;

1b.
orbat orbem radio,
me Iudea filio,
gaudio, dulcore.

2a.
Fili, dulcor unice,
singolare gaudium,
matrem flentem respice
conferens solatium.

2b.
Pectus, mentem, lumina
tua torquent vulnera.
que mater, que femina
tam felix, tam misera!

3a.
Flos florum, dux morum,
venie vena,
quam gravis in clavis
est tibi pena.

3b.
Proh dolor, hinc color
effugit oris,
hinc ruit, hinc fluit
unda cruoris.

4a.
O quam sero deditus,
quam cito me deseris;
o quam digne genitus,
quam abiecte moreris.

4b.
O quis amor corporis
tibi fecit spolia;
o quam dulcis pignoris
quam amara premia.

5a.
O pia gratia
sic morientis,
o zelus, o scelus
invide gentis.

5b.
O fera dextera
crucifigentis,
o lenis in penis
mens patientis.

6a.
O verum eloquium
iusti Simeonis!
quem promisit, gladium
sentio doloris.

6b.
Gemitus, suspiria
lacrimeque foris
vulneris indicia
sunt interioris.

7a.
Parcito proli,
mors, michi noli,
tunc michi soli
sola mederis.

7b.
Morte, beate,
separer a te,
dummodo, nate,
non crucieris.

8a.
Quod crimen, que scelera
gens commisit effera,
vincla, virgas, vulnera,
sputa, spinas, cetera
sine culpa patitur.

8b.
Nato, queso, parcite,
matrem crucifigite
aut in crucis stipite
nos simul affigite!
male solus moritur,

9a.
Reddite mestissime
corpus vel exanime,
ut sic minoratus
crescat cruciatus
osculis, amplexibus!

9b.
Utinam sic doleam,
ut dolore peream,
nam plus est dolori
sine morte mori
quam perire citius.

10a.
Quid stupes, gens misera,
terram se movere,
obscurari sidera,
languidos lugere?

10b.
Solem privas lumine,
quomodo luceret?
egrum medicamine,
unde convaleret?

11a.
Homicidam liberas,
Iesum das supplicio;
male pacem toleras,
veniet seditio.

11b.
Famis, cedis, pestium
scies docta pondere
Iesum tibi mortuum
Barrabamque vivere.

12a.
Gens ceca, gens flebilis,
age penitentiam,
dum tibi flexibilis
Iesus est ad veniam.

12b.
Quos fecisti, fontium
prosint tibi flumina,
sitim sedant omnium,
cuncta lavant crimina.

13a.
Flete, Sion filie,
tante grate gratie;
iuvenis angustie
sibi sunt delicie
pro vestris offensis.

13b.
In amplexus ruite,
dum pendet in stipite;
mutuis amplexibus
se parat amantibus
brachiis protensis.

14.
In hoc solo gaudeo,
quod pro vobis doleo.
vicem, queso, reddite,
matris damnum plangite!

15*

Incipit ludus immo exemplum dominice resurrectionis.

Cantatis matutinis in die pasche omnes persone ad ludum disposite sint parate in loco speciali secundum suum modum et procedant ad locum, ubi sit sepulchrum. Primum veniat Pilatus et uxor sua cum magnis luminibus, militibus precedentibus, assessoribus sequentibus, deinde pontificibus et Iudeis; post hec veniant angeli et Marie et apostoli.

Ingressus Pilatus <cum Iesu in pretorium; tunc ait illi: Tu es rex Iudeorum. Respondit: Tu dicis, quia rex sum. Exivit ergo Iesus de pretorio portans coronam et vestem purpuream; et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes: Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.

Versus:
Tunc ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam?

Responderunt pontifices:
Regem non habemus nisi Cesarem>.

Primum cantent pontifices:
O domine, recte meminimus,
quod a turba sepe audivimus,
seductorem consuetum dicere:
«post tres dies volo resurgere.»

Pilatus:
Sicut michi dictat discretio
+ et astuta vestra cognitio,
michi crimen vultis imponere
de Iesu, quem fecistis perdere.

Pontifices:
Vestra virtus et sapientia
nobis valde est necessaria;
seductoris namque discipuli
machinantur ruinam populi.

Uxor Pilati:
Versutia horum non faciat,
ut sepulchrum preses custodiat;
vestra namque perpendat gloria,
quanta passa fui per somnia.

Assessores:
Militibus ergo precipias
custodire noctis vigilias,
ne furentur illum discipuli
et dicant plebi: surrexit a mortuis».

Iudei stent ante Pilatum et cantent:
Audi, preses, nostras preces,
ne sis deses; nobis debes
hos prestare milites
ad sepulchrum, ut defunctus
observetur, ne tollatur
suis a discipulis.

Respondet Pilatus:
En habetis custodum copiam.
custodite noctis vigiliam,
ne furentur illum discipuli
et dicant eum vivere populi!

Tunc Iudei se vertant ad milites parum:
Militibus damus pecuniam
ut habeant semper custodiam
seductoris, qui dixit temere:
«post tres dies volo resurgere.»

Milites petant pecuniam:
Quid mercedis ob hoc habebimus,
si custodes vestri manserimus,
ne tollant Iesum discipuli
et credant eum vivere populi?

Iudei ostendant illis pecuniam:
O viri fortes, vobis dabimus pretium. Custodite sepulchrum!

Deinde exhibeant denarios in numero:
Nummos centum quivis accipiat
vel talentum, ut non decipiat,
sed custodes existant tumuli,
ne furentur illum discipuli.

Demum in toto sine numero:
Pecunia militibus abunde tradatur,
ne seductor perfidus furtim auferatur.

Tunc milites accepta pecunia evaginent enses et vadant ad sepulchrum et circumeant illud ordinate cantando simul: Defensores; deinde unusquisque militum suas vigilias solus, si velit.
Defensores erimus tumuli,
ne furentur illum discipuli
et fallendo dicant in populis:
«resurrexit Christus a mortuis.»

Primus miles:
Non credimus Iesum resurgere,
sed, ne corpus quis possit tollere,
providemus per has vigilias.
Schavwe propter insidias!

Secundus miles:
Non credimus, ut quicquam conferat,
sed ne corpus eius quis auferat
custodimus noctis vigilias.
Schavwe propter insidias!

Tertius miles:
Schavwe alumbe, ne fures veniant
et corpus Iesu furtim auferant,
custodimus noctis vigilias.
Schavwe propter insidias!

Quartus miles:
Non exigit humana ratio,
ut resurgat vivus ex mortuo.
seductores ferunt versutias.
Schavwe propter insidias!

Quintus miles:
Si mortuus posset resurgere,
potuisset profecto vivere.
quare tulit morus angustias?
Schavwe propter insidias!

Tunc veniant duo angeli, unus ferens ensem flammeum et vestem rubeam, alter vero vestem albam et crucem in manu. Angelus autem ferens ensem percutiat unum ex militibus ad galeam, et medio fiant tonitrua magna, et milites cadant quasi mortui. Et angeli stantes ante sepulchrum nuntient cantando Christum surrexisse:

Alleluia!
Resurrexit victor ab inferis,
pastor ovem reportans humeris.
Alleluia!
Non divina tamen potentia
est absorta carnis substantia.
Alleluia!
Reformator ruine veteris
causam egit humani generis.
Alleluia!

Tunc veniant Marie inquirendo aromata et cantent simul:
Aromata pretio querimus,
corpus Iesu ungere volumus.
aromata sunt odorifera
sepulture Christi memoria.

Tunc apothecarius audiens eas vocet:
Huc propius flentes accedite
et unguentum, si vultis, emite!
+ aliter nusquam portabitis.
vere quantus est dolor vester!

Item Marie:
Dic tu nobis, mercator iuvenis,
hoc unguentum si tu vendideris,
dic pretium, pro quanto dederis.
heu, quantus est dolor noster!

Apothecarius:
Dabo vobis unguenta optima,
salvatoris ungere vulnera
sepulture eius in memoriam
et nomini eius ad gloriam.

Uxor apothecarii levet pyxidem et cantet:
Hoc unguentum si vultis emere,
auri talentum michi tradite,
aliter nusquam portabitis.
vere quantus sit dolor vester!

Et sic ement aromata:
Apothecarius ostendat eis viam ad sepulchrum:
Hec est vera semita,
que recte, non per devia
vos ducet ad hortum.
ibi cum veneritis,
illum, quem vos queritis,
videbitis Iesum,
salvatorem vestrum.

Marie ostensa via vadunt ad sepulchrum et cantant:
Sed eamus et ad eius properemus tumulum;
si dileximus viventem, diligamus mortuum.

Marie lamentando cantent et vadant circa sepulchrum:
Heu! nobis internas mentes quanti pulsant gemitus
pro nostro consolatore, quo privamur misere,
quem crudelis Iudeorum morti dedit populus.

Item cantent:
Iam percusso ceu pastore oves errant misere,
sic magistro discedente turbantur discipuli,
atque nos absente eo dolor tenet nimius.

Item cantent:
Iam iam ecce, iam properemus ad tumulum ungentes corpus sanctissimum.

Una sola cantet:
O Deus!

Alia sola cantet:
O Deus!

Tertia sola cantet:
O Deus!

Deinde simul:
Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti?

Interea vadant milites ad Pilatum et pontifices et Iudeos et nuntient, quod viderunt et audierunt:
Visionem gravem sustulimus,
terribiles iuvenes vidimus,
et in terre motu, quem sensimus,
crucifixum surgere novimus.

Item cantent:
Nobis autem custodientibus
et vigilias noctis servantibus
supervenit celestis nuntius,
qui et dixit: surrexit Dominus.»

Tunc pontifices perterriti corrumpunt milites muneribus, ut taceant:
Que refertis, verba supprimite!
hanc mercedem ob hoc suscipite!
et ne rumor in turba prodeat,
<fides vestra caute provideat.>


[Versio K(losterneuburg):]

Morem nobis in turba gerite,
corpus furtim sublatum dicite:
«cum nos gravis somnus oppresserit,
fur de nocte eum abstulerit.»

Milites accepta pecunia ad populum cantant:
Vigilie cunctos oppresserant,
iam nos sparsim dormire noverant.
ad sepulchrum fures accelerant,
ut magistrum alias transferant.

In ruinam igitur populi
furati sunt Iesum discipuli.
ut valeant turbam seducere,
mentiuntur magistrum vivere.

Tunc Marie redeunt ad discipulos cantando:
En angeli aspectum vidimus
et responsum eius audivimus;
nam testatur Dominum vivere.
sic oportet te, Simon, credere.

Apostoli cantant:
Ista sunt similia deliramentorum
nec persuasibilia mentibus virorum.

Tunc Petrus et Iohannes properant ad monumentum, et precurrens Iohannes et inveniens sudarium cantat:
Monumentum inveni vacuum
nec in eo video mortuum
miror quidem, si resurrexerit
an aliquis eum abstulerit.

Postea venit Petrus tollens linteamina. Revertuntur ad omnes apostolos cantantes:
Monumentum vidimus vacuum
nec in eo vidimus mortuum;
sed nescimus, si resurrexerit
an aliquis eum abstulerit.

Tunc Maria Magdalena, que fuerat vestigio secuta Petrum et Iohannem ad monumentum, illis redeuntibus ipsa sola remanet cantans:
Cum venissem ungere mortuum,
monumentum inveni vacuum.
heu! nescio recte discernere,
ubi possim magistrum querere.

En lapis est vere depositus,
qui fuerat in signum positus.
munierant locum militibus;
locus vacat eis absentibus.

Dolor crescit, tremunt precordia
de magistri pii absentia,
qui salvavit me plenam vitiis
pulsis a me septem demoniis.

Heu! redemptio Israel ut quid mortem sustinuit!

Tunc Iesus quasi ut specie hortulani apparens cantat:
Mulier, quid ploras?

Tunc Maria:
Quia tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt illum.

Cui iterum Iesus:
Mulier, quid ploras? Quem queris?

Item Maria:
Domine, si tu sustulisti eum, dicito michi, ubi posuisti eum, et ego eum
tollam.

Iesus in specie Christi:
Maria!

Maria respondit:
Rabboni!

Eaque volente iam tangere pedes eius, dicit ei Iesus:
Noli me tangere; nondum enim ascendi ad patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis: «Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.»

Tunc duo angeli precedentes Iesum ad infernum cantant:
[Alleluia! Surrexit Christus et illuxit populo suo, quem redemit sanguine
suo.]

Iesus veniens ad portas inferni et inveniens clausas cantat:
Tollite portas, principes, vestras, et elevamini, porte eternales, et
introibit rex glorie.

Tunc diabolus:
Quis est iste rex glorie?

Iesus:
Doininus fortis et potens, Dominus potens in prelio.

Hoc ter repetito Iesus magno impetu tandem confringit portas inferni. Infernales vero intuentes vultum eius cantant:
Advenisti, desiderabilis, <quem expectabamus in tenebris, ut educeres hac nocte vinculatos de claustris. Te nostra vocabant suspiria; te larga requirebant tormenta; tu factus es spes desperatis, magna consolatio in tormentis.>

Postea Maria Magdalena inveniens alias duas Marias cantat:
Vere vidi Dominum vivere,
nec dimisit me pedes tangere.
discipulos oportet credere,
quod ad patrem velit ascendere.

Tunc ille tres iam certificate de resurrectione Domini nuntiant eam apostolis cantantes:
Galileam omnes adibitis;
ibi Iesum vivum videbitis.
quem post mortem vivum non vidimus,
nos ibidem visuros credimus.

Apostoli sine cessatione murmurant hymnum istum plangentes Dominum:

1.
Iesu, nostra redemptio
amor et desiderium,
Deus, creator omnium,
homo in fine temporum,

2.
Que te vicit clementia,
ut ferres nostra crimina,
crudelem mortem patiens,
ut nos a morte tolleres?

3.
Inferni claustra penetrans,
tuos captivos redimens,
victor triumpho nobili
ad dextram Patris residens,

4.
Ipsa te cogat pietas,
ut mala nostra superes
parcendo et voti compotes
nos tuo vultu saties.

5.
Tu esto nostrum gaudium,
qui es futurus premium;
sit nostra in te gloria
per cuncta semper secula.

6.
Gloria tibi, Domine,
qui scandis super sidera,
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna secula.

Item apostoli videntes eam eminus in talem vocem prorumpunt cantando:
Dic nobis, Maria,
quid vidisti in via?

Maria respondit:
Sepulchrum Christi viventis
et gloriam vidi resurgentis,
angelicos testes,
sudarium et vestes.
surrexit Christus, spes mea;
precedet suos in Galilea.

Tunc apostoli omnes:
Credendum est magis soli Marie veraci
quam Iudeorum turbe fallaci.
scimus Christum surrexisse a mortuis vere.
tu nobis, victor rex, miserere.

Deinde omnes apostoli et mulieres veniunt ostendere linteamina populo. Cantant:
Cernitis, o socii, ecce linteamina et sudarium, et corpus Iesu in sepulchro
non est inventum.

Illis ostensis chorus totus cantat:
Post pass<ionem> Do<mini factus est conventus, quia non est inventum corpus in monumento; lapis sustinuit perpetuam vitam, monumentum reddidit celestem margaritam, Alleluia.>

Currebant duo simul, et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et
prior venit ad monumentum. Alleluia.

Et populus universus iam certificatus de Domino, cantor sic imponit:
Christ, der ist erstanden
<von der marter alle,
des sull wir alle fro sein,
Christ sol unser trost sein.
Kyrieleyson.>

{Supplementum (16*-26*a)}

16*

Primitus producatur Pilatus et uxor sua cum militibus in locum suum, deinde Herodes cum militibus suis, deinde pontifices, tunc mercator et uxor sua, deinde Maria Magdalena.

Ingressus Pilatus <cum Iesu in pretorium; tunc ait illi: Tu es rex Iudeorum. Respondit: Tu dicis, quia rex sum. Exivit ergo Iesus de pretorio portans coronam et vestem purpuream; et cum indutus fuisset, exclamaverunt omnes: Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.

Versus:
Tunc ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Responderunt pontifices: Regem non habemus nisi Cesarem.>

Postea vadat dominica persona sola ad litus maris vocare Petrum et Andream et inveniat eos piscantes, et Dominus dicit ad eos:
Venite post me, faciam vos piscatores hominum.

Illi dicunt:
Domine, quid vis, hec faciemus et ad tuam voluntatem protinus adimplemus.

Postea vadat dominica persona ad Zacheum et obviet ei cecus:
Domine Iesu, fili David, miserere mei.

Iesus respondet:
Quid vis, ut faciam tibi?

Cecus:
Domine, tantum ut videam.

Iesus dicit:
Respice, fides enim tua salvum te fecit.

His factis Iesus procedat ad Zacheum et vocet illum de arbore:
Zachee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere.

Zacheus dicit:
Domine, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum.

Iesus respondet:
Quia hodie huic domui salus facta est, eo quod et tu sis filius Abrahe.

Iesus venit.
Cum appropinquaret Dominus <Hierosolymam, misit duos ex discipulis suis, dicens: Ite in castellum, quod est contra vos, et invenietis pullum asine alligatum, super quem nullus hominum sedit; solvite et adducite michi. Si quis vos interrogaverit, dicite: Opus Domino est. Solventes adduxerunt ad Iesum et imposuerunt illi vestimenta sua, et sedit super eum. Alii expandebant vestimenta sua in via, alii ramos de arboribus externebant, et qui sequebantur, clamabant: Osanna, benedictus, qui venit in nomine Domini, benedictum regnum patris nostri David. Osanna in excelsis. Miserere nobis, fili David.>

Et:
Cum audisset <populus, quia Iesus venit Hierosolymam, acceperunt ramos palmarum et exierunt ei obviam; et clamabant pueri dicentes: Hic est, qui venturus est in salutem populi, hic est salus nostra et redemptio Israel; quantus est iste, cui throni et dominationes occurrunt! Noli timere, filia Sion, ecce rex tuus venit tibi sedens super pullum asine, sicut scriptum est. Salve, rex, fabricator mundi, qui venisti redimere nos.>

Et pueri prosternentes frondes et vestes:
Pueri Hebreorum <tollentes ramos olivarum obviaverunt Domino clamantes et dicentes: Osanna in excelsis.>

Item:
Pueri <Hebreorum vestimenta prosternebant in via, et clamabant dicentes: Osanna filio David, benedictus, qui venit in nomine Domini.>

Item:
Gloria, laus <et honor tibi sit, rex Christe, redemptor,
Cui puerile decus prompsit Osanna pium.>

Tunc veniat Phariseus et vocet Iesum ad cenam:
Rabbi, quod interpretatur magister, peto, ut mecum hodie velis manducare.

Iesus respondet:
Fiat, ut petisti.

Phariseus dicat ad servum:
Ite citius, preparate sedilia
ad mense convivia,
ut sint placentia.

Maria Magdalena cantet:
Mundi delectatio dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata.
mundi sunt delicie, quibus estuare
volo nec lasciviam eius devitare.

Pro mundano gaudio vitam terminabo,
bonis temporalibus ego militabo.
nil curans de ceteris corpus procurabo,
variis coloribus illud perornabo.

Modo vadat Maria cum puellis ad mercatorem cantando:
Michi confer, venditor, species emendas
pro multa pecunia tibi iam reddenda,
si quid habes insuper odoramentorum.
nam volo perungere corpus hoc decorum.

Mercator cantet:
Ecce merces optime! conspice nitorem!
hec tibi conveniunt ad vultus decorem.
hec sunt odorifere, quas si comprobaris,
corporis flagrantiam omnem superabis.

Maria Magdalena:
Chramer, gip die varwe mier,
div min wengel roete,
da mit ich die iungen man
an ir danch der minnenliebe noete.

Item:
Seht mich an, iungen man,
lat mich ev gevallen.

Item:
Minnet, tugentliche man,
minnekliche vravwen.
minne tuout ev hoech gemuot
vnde lat evch in hoehen eren schauven.

Refl.
Seht mich an, iunge man,
<lat mich ev gevallen.>

Item:
Wol dir werlt, daz du bist
also vreudenreiche.
ich wil dir sin vndertan
durch dein liebe immer sicherlichen.

Refl.
Seht mich an, iunge man,
<lat mich ev gevallen.>

Postea vadat dormitum, et angelus cantet:
O Maria Magdalena,
nova tibi nuntio:
Simonis hospitio
hic sedens convivatur
Iesus ille Nazarenus
gratia, virtute plenus,
qui relaxat peccata populi;
hunc turbe confitentur
salvatorem seculi.

Recedat angelus.
Et surgat Maria cantando:
Mundi delectatio <dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata.
mundi sunt delicie, quibus estuare
volo nec lasciviam eius devitare.

Pro mundano gaudio vitam terminabo,
bonis temporalibus ego militabo.
nil curans de ceteris corpus procurabo,
variis coloribus illud perornabo.>

Tunc accedat amator, quem Maria salutet, et cum parum loquuntur, cantet Maria ad puellas:
Wol dan, minneklichev chint,
schavwe wier chrame.
chauf wier di varwe da,
di vns machen schoene vnde wolgetane.
er muez sein sorgen vrie,
der da minnet mier den leip.

Iterum cantet:
Chramer, gip di varwe mir,
<div min wengel roete,
da mit ich die iungen man
an ir danch der minnenliebe noete.

Refl.
Seht mich an, iunge man,
<lat mich ev gevallen.>

Mercator respondet:
Ich gib ev varwe, deu ist guoet,
dar zuoe lobelich,
dev eu machet reht schoene
vnt dar zuoe uil reht wunecliche.
nempt si hin, hab ir si,
ir ist nihtgeleiche.

Accepto unguento vadat dormitum.
<Angelus:>
O Maria Magdalena,
<nova tibi nuntio:
Simonis hospitio
hic sedens convivatur
Iesus ille Nazarenus
gratia, virtute plenus,
qui relaxat peccata populi;
hunc turbe confitentur
salvatorem seculi.>

Et iterum evanescat.
Tunc surgat Maria et cantet:
Mundi delectatio <dulcis est et grata,
eius conversatio suavis et ornata
mundi sunt delicie, quibus estuare
volo nec lasciviam eius devitare.

Pro mundano gaudio vitam terminabo,
bonis temporalibus ego militabo.
nil curans de ceteris corpus procurato,
variis coloribus illud perornabo.>

Et iterum postea obdormiat.
Et angelus veniat cantando ut sopra:
<O Maria Magdalena,
nova tibi nuntio:
Simonis hospitio
hic sedens convivatur
Iesus ille Nazarenus
gratia, virtute plenus,
qui relaxat peccata populi;
hunc turbe confitentur
salvatorem seculi.>

Et iterum evanescat.
<Maria Magdalena:>
Heu, vita preterita, vita plena malis,
luxus turpitudinis, fons exitialis,
heu, quid agam misera, plena peccatorum,
que polluta palleo sorde vitiorum!

Angelus dicit sibi:
Dico tibi: gaudium est angelis Dei super una peccatrice penitentiam agente.

Maria:
Hinc, ornatus seculi, vestium candores!
procul a me fugite, turpes amatores!
ut quid nasci volui, que sum + defedanda
et ex omni genere criminum notanda!

Tunc deponat vestimenta secularia et induat nigrum pallium, et amator recedat et diabolus. Veniat ad mercatorem:
Dic tu nobis, mercator iuvenis,
hoc ungentum si tu vendideris,
dic pretium, pro quanto dederis.
heu, quantus est dolor noster!

Mercator respondet:
Hoc ungentum si multum cupitis,
unum auri talentum dabitis.
aliter nusquam portabitis.
optimum est.

Et chorus cantet:
Accessit ad pedes <Iesu peccatrix mulier Maria.>

Accepto unguento vadat ad dominicam personam cantando flendo:
Ibo nunc ad medicum turpiter egrota
medicinam postulans; lacrimarum vota
huic restat ut offeram et cordis plangores,
qui cunctos, ut audio, sanat peccatores.

Item:
Iesus, troest der sele min,
la mich dir enpfolhen sin,
unde loese mich uon der missetat,
da mich dev werlt zuoe hat braht

Item:
Ich chume niht uon denfuezzen dein,
du erloesest mich uon den sunden mein
vnde uon der groezzen missetat,
da mich deu werlt zuoe hat braht.

Loquatur Phariseus intra se:
Si hic esset propheta, sciret utique, que et qualis illa esset, que tangit eum, quia peccatrix est.

Et dicat Iudas:
Ut quid perditio hec? Potuit enim hoc venundari multo et dari pauperibus.

Iesus cantet:
Quid molesti estis huic mulieri? Opus bonum operata est in me.

Item statim:
Simon, habeo tibi aliquid dicere.

Simon Petrus:
Magister, dic.

Dicit Iesus:
Debitores habuit quidam creditorum
duos, quibus credidit spe denariorum.
hic quingentos debuit, alter quinquagenos,
sed eos penuria fecerat egenos.

Cum nequirent reddere, totum relaxavit,
quis eorum igitur ipsum plus amavit?

Simon respondet:
Estimo, quod ille plus, cui plus donavit.

Iesus dicat:
Tua sic sententia recte iudicavit.

Item Iesus cantet ad Mariam:
Mulier, remittuntur tibi peccata. Fides tua salvam te fecit; vade in pace.

Tunc Maria surgat et vadat lamentando cantans:
Awve, awve, daz ich ie wart geborn.
han ich verdient gotes zorn,
der mier hat geben sele vnde leip.
awve, ich uil vnselaeich wiep.
Owve, awve, daz ich ie wart geborn,
swenne mich erwechet gotes zorn.
wol uf, ir guoeten man vnde wip,
got wil rihten sele vnde leip.

Interea cantent discipuli:
Phariseus iste fontem misericordie conabatur obstruere.

Tunc vadat Iesus ad resuscitandum Lazarum, et ibi occurrant Maria Magdalena et Martha plorantes pro Lazaro, et Iesus cantet:
Lazarus, amicus noster, dormit. Eamus et a somno resuscitemus eum.

Tunc Maria Magdalena et Martha flendo cantent:
Domine, si fuisses hic, frater noster non fuisset mortuus.

Et sic tacendo clerus cantet:
Videns Dominus flentes sorores Lazari ad monumentum lacrimatus est coram Iudeis et clamabat:

Et Iesus cantet:
Lazare, veni foras.

Et clerus cantet:
Et prodiit ligatis m<anibus> et p<edibus>, qui f<uit> q<uadriduum> m<ortuus.>

Interim Iudas veniat festinando et querat opportunitatem tradendi dicens:
O pontifices, o viri magni consilii, Iesum volo vobis tradere.

Cui pontifices respondeant:
O Iuda, si nobis Iesum iam tradideris,
triginta argenteis remuneraberis.

Iudas respondeat:
Iesum tradam, credite;
rem promissam michi solvite;
turbam mecum dirigite;
Iesum caute deducite!

Pontifices cantent:
Iesum tradas propere;
hanc turbam tecum accipe
et procede viriliter;
Iesum trade velociter!

Iudas tunc det Iudeis signum cantando:
Quemcumque osculatus fuero, ipse est; tenete eum!

Tunc turba Iudeorum sequatur Iudam cum gladiis et lucernis donec . . . ad Iesum.
Interea Iesus faciat, ut mos est in cena. Postea assumat quatuor discipulos et ceteris dicat, quos relinquit:
Dormite iam et requiescite.

Deinde vadat orare et dicat quatuor discipulis:
Tristis est anima mea usque ad mortem. Sustinete hic et orate, ne intretis in temptationem.

Tunc ascendat in montem Oliveti et flexis genibus respiciens celum petat dicendo:
Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.

Hoc facto redeat ad quatuor discipulos et inveniat eos dormientes et dicat Petro:
Simon, dormis? Non potuisti una hora vigilare mecum? Manete hic, donec vadam et orem.

Postea vadat iterum orare ut antea:
<Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Spiritus quidem promptus
est, caro autem infirma. Fiat voluntas tua.>

Tunc iterato veniat ad discipulos et inveniat eos dormientes et dicat ad eos:
Manete hic!

Et iterum dicit:
Pater, si non potest hic calix transire, nisi bibam illum, fiat voluntas
tua.

Tunc redeat ad discipulos et cantet:
Una hora non potestis vigilare mecum, qui exhortabamini mori pro me. Vel Iudam non videtis, quomodo non dormit, sed festinat tradere me Iudeis? Surgite eamus. Ecce appropinquat, qui me traditurus est.

Veniat Iudas ad Iesum cum turba Iudeorum.
Quibus Iesus dicat:
Quem queritis?

Qui respondent:
Iesum Nazarenum.

Iesus dicit:
Ego sum.

Et turba retrocedat.
Item Iesus dicit:
Quem queritis?

Iudei:
Iesum Nazarenum.

Iesus respondet:
Dixi vobis, quia ego sum.

Item:
Si ergo me queritis, sinite hos abire.

Tunc apostoli dent fugam excepto Petro.
Et Iudas dicat:
Ave, Rabbi.

Iesus illi respondet:
O Iuda, ad quid venisti?
peccatum magnum tu fecisti.
me Iudeis traditum
ducis ad patibulum
cruciandum.

Et Iesus dicat:
Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me; <quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.>

Et ducatur Iesus ad pontifices.
Et chorus cantet:
Collegerunt pontifices <et Pharisei concilium et dicebant>:

Et pontifices cantent et cogitent, quid faciant:
Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum.

Et Caiphas cantet:
Expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat.

Clerus cantet:
Ab ipso ergo die cogitaverunt <interficere eum dicentes: Ne forte veniant Romani, et tollant nostrum locum et gentem.>

Postea ducitur ad Pilatum Iesus.
Et dicunt Iudei:
Hic dixit: Solvite templum hoc, et post triduum rcedificabo illud.

Pilatus respondet:
Quam accusationem affertis adversus hominem istum?

Iudei respondent:
Si non fuisset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.

Pilatus:
Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum.

Iudei:
Nobis non licet interficere quemquam.

Postea ducatur Iesus ad Herodem, qui dicat ei:
Homo Galileus es?

Iesus vero tacebat.
Et Herodes iterum dicit:
Quem te ipsum facis?

Iesus non respondet ei ad unum verbum. Tunc Iesus induatur veste alba, et reducunt Iesum ad Pilatum. Tunc conveniunt Pilatus et Herodes et osculantur invicem. Et Iesus veniat ad Pilatum et ipse dicit:
Nullam causam mortis invenio in homine isto.

Iudei dicunt:
Reus est mortis.

Tunc Pilatus dicat ad Iesum:
Tu es rex Iudeorum?

Iesus respondit:
Tu dicis, quia rex sum.

Pilatus dicit:
Gens tua et pontifices tui tradiderunt te michi.

Iesus paulatim dicat:
Regnum meum non est de hoc mundo.

Pilatus item dicat:
Ergo quem te ipsum facis?

Iesus vero taceat.
Et Pilatus dicit ad pontifices:
Quid faciam de Iesu Nazareno?

Iudei:
Crucifigatur.

Pilatus:
Corripiam ergo illum et dimittam.

Tunc ducitur Iesus ad flagellandum. Postea Iesus induatur veste purpurea et spinea corona.
Tunc dicant Iudei blasphemando ad Iesum:
Ave, rex Iudeorum.

Et dent ei alapas:
Prophetiza, quis est, qui te percussit?

Et ducant eum ad Pilatum.
Cui Pilatus dicit:
Ecce homo.

Iudei:
Crucifige, crucifige eum.

Pilatus:
Accipite eum vos et crucifigite. Nullam causam invenio in eo.

Iudei:
Si hunc dimittis, non es amicus Cesaris.

Item:
Omnis, qui se facit regem, contradicit Cesari.

Pilatus:
Unde es tu?

Iesus tacet.
Pilatus:
Michi non loqueris?

Item:
Nescis, quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem dimittere te?

Iesus respondet:
Non haberes in me potestatem, nisi desuper tibi datum fuisset.

Pilatus ad Iudeos:
Regem vestrum crucifigam?

Iudei respondent:
Crucifigatur, quia filium Dei se fecit.

Pilatus lavans manus suas cum aqua, et dicat ad Iudeos:
Innocens ego sum a sanguine huius. Vos videritis.

Tunc Iesus ducatur ad crucifigendum.
Tunc Iudas ad pontifices vadat cantando et reiectis denariis dicit flendo:
Penitet me graviter, quod istis argenteis Christum vendiderim.

Item:
Resumite vestra, resumite! Mori volo et non vivere. Suspendii supplicio me
volo perdere.

Pontifices:
Quid ad nos, Iudas Scariotis? Tu videris.

Statim veniat diabolus et ducat Iudam ad suspendium, et suspenditur. Tunc veniant mulieres a longe plorantes flere Iesum, quibus Iesus dicat:
Filie Ierusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas.

Tunc Iesus suspendatur in cruce. Et titulus fiat:
Iesus Nazarenus rex Iudeorum.

Tunc respondent Iudei Pilato cantando:
Regem non habemus nisi Cesarem.

Pilatus:
Quod scripsi, scripsi.

Tunc veniat mater Domini lamentando cum Iohanne evangelista, et ipsa accedens crucem respicit crucifixum:
Awe, awe, mich hiuet vnde immer we!
awe, wi sihe ich nv an
daz liebiste chint, daz ie gewan
ze dirre werlde ie dehain wip.
awe, mines shoene chindes lip!

Item:
Den sihe ich iemerlichen an.
lat iuch erbarmen, wip vnde man.
lat iwer ovgen sehen dar
vnde nemt der marter rehte war.

Item:
Wart marter ie so iemerlich
vnde also rehte angestlich?
nv merchet marter, not unde tot
vnde al den lip von blute rot.

Item:
Lat leben mir daz chindel min
vnde toetet mich, die muter sin,
Mariam, ich vil armez wip.
zwiv sol mir leben vnde lip?

Item mater Dommi omni ploratu exhibens multos planctus et clamat ad mulieres flentes et conquerendo valde:
Flete, fideles anime,
flete, sorores optime,
ut sint multiplices
doloris indices
planctus et lacrime!
Fleant materna viscera,
Marie matris vulnera.
materne doleo,
que dici soleo
felix puerpera.

Triste spectaculum
crucis et lancee!
clausum signaculum
mentis virginee
profunde vulnerat.
hoc est, quod dixerat,
quod prophetaverat
senex prenuntius,
hic ille gladius,
qui me transverberat.

Dum caput cernu<um,
dum spinas capitis,
dum plagas manuum
cruentis digitis
supplex suspicio,
sub hoc supplicio
tota deficio,
dum vulnus lateris,
dum locus vulneris
est in profluvio.>
. . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . .

Tunc Maria amplexatur Iohannem et cantet eum habens inter bracchia:
Mi Iohannes, planctum move,
plange mecum, fili nove,
fili novo federe
matris et matertere.
tempus est lamenti,
immolemus intimas
lacrimarum victimas
Christo morienti.

Et per horam quiescat sedendo. Et iterum surgat et cantet:

1a.
Planctus ante nescia,
planctu lassor anxia,
crucior dolore;

1b.
orbat orbem radio,
me Iudea filio,
gaudio, dulcore.

2a.
Fili, dulcor unice,
singulare gaudium,
matrem flentem respice
conferens solatium.

2b.
Pectus mentem, lumina
tua torquent vulnera.
que mater, que femina
tam felix, tam misera!

3a.
Flos florum, dux morum,
venie vena,
quam gravis in clavis
est tibi pena.

3b.
Proh dolor, hinc color
effugit oris,
hinc ruit, hinc fluit
unda cruoris.

4a.
O quam sero deditus,
quam cito me deseris;
o quam digne genitus,
quam abiecte moreris.

4b.
O quis amor corporis
tibi fecit spolia;
o quam dulcis pignoris
quam amara premia.

5a.
O pia gratia
sic morientis,
o zelus o scelus
invide gentis.

5b.
O fera dextera
crucifigentis,
o lenis in penis
mens patientis.

6a.
O verum eloquium
iusti Simeonis!
quem promisit, gladium
sentio doloris.

6b.
Gemitus, suspiria
lacrimeque foris
vulneris indicia
sunt interioris.

7a.
Parcito proli,
mors, michi noli,
tunc michi soli
sola mederis.

7b.
Morte, beate,
separer a te,
dummodo, nate,
non crucieris.

8a.
Quod crimen, que scelera
gens commisit effera,
vincla, virgas, vulnera,
sputa, spinas, cetera
sine culpa patitur.

8b.
Nato, queso, parcite,
matrem crucifigite
aut in crucis stipite
nos simul affigite!
male solus moritur.

9a.
Reddite mestissime
corpus vel exanime,
ut sic minoratus
crescat cruciatus
osculis, amplexibus!

9b.
Utinam sic doleam,
ut dolore peream,
nam plus est dolori
sine morte mori
quam perire citius.

10a.
Quid stupes, gens misera,
terram se movere,
obscurari sidera,
languidos lugere?

10b.
Solem privas lumine,
quomodo luceret?
egrum medicamine,
unde convaleret?

11a.
Homicidam liberas,
Iesum das supplicio;
male pacem toleras,
veniet seditio.

11b.
Famis, cedis, pestium
scies docta pondere
Iesum tibi mortuum
Barrabamque vivere.

12a.
Gens ceca, gens flebilis,
age penitentiam,
dum tibi flexibilis
Iesus est ad veniam.

12b.
Quos fecisti, fontium
prosint tibi flumina,
sitim sedant omnium,
Cuncta lavant crimina.

13a.
Flete, Sion filie,
tante grate gratie;
iuvenis angustie
sibi sunt delicie
pro vestris offensis.

13b.
In amplexus ruite,
dum pendet in stipite;
mutuis amplexibus
se parat amantibus
brachiis protensis.

14.
In hoc solo gaudeo,
quod pro vobis doleo.
vicem, queso, reddite,
matris damnum plangite!

Tunc iterum amplexetur Iohannem et cantet:
Mi Iohannes, planctum move,
plange mecum, fili nove,
fili novo federe
matris et matertere.
tempus est lamenti,
immolemus intimas
lacrimarum victimas
Christo morienti.

Iohannes ad hec:
O Maria, tantum noli
lamentare tue proli!
sine me nunc plangere,
que vitam cupis cedere.

Et Iohannes teneat Mariam sub humeris.
Et dicat Iesus ad eam:
Mulier, ecce filius tuus.

Deinde dicit ad Iohannem:
Ecce mater tua.

Postea vadant Maria et Iohannes de cruce.
Et Iesus dicat:
Sitio.

Statim veniant Iudei prebentes spongiam cum aceto.
Et Iesus bibat:
Consummatum est.

Tunc Longinus veniat cum lancea et perforet latus eius et ille dicat aperte:
Ich wil im stechen ab daz herze sin,
daz sich ende siner marter pin.

Iesus videns finem dicit clamando:
Ely, Ely, lema sabactany, hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid
dereliquisti me?

Et inclinato capite emittat spiritum.
Longinus:
Vere filius Dei erat iste.

Item:
Dirre ist des waren gotes suon.

Item:
Er hat zaichen an mir getan,
wan ich min sehen wider han.

Et unus ex Iudeis dicat ad Iudeos:
Eliam vocat iste. Eamus et videamus, si Elias veniens liberet eum an non.

Alter Iudeus:
Si filius Dei es, descende de cruce.

Item alter:
Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere.

17* Freidank (ca. 1215/33)

Diu mukke muoz sich sere muen,
wil si den ohsen uber luen.

Gienge ein hunt des tages tausent stunt
ze chirchen, er ist doch ein hunt.

Manich hunt wol gebaret,
der doch der leute varet.

Ez dunchet mich ein tumber sin,
swer waent den ouen obergin.

Swa ich waiz den wolues zant,
da wil ich hueten meiner hant,
daz er mich niht verwnde,
sein beizzen swirt uon grunde.

Der lewe sol auch nimmer lagen,
wellent in die hasen iagen.

Div fliug ist, wirt der sumer heiz,
der chuonste uogel, den ich waiz.

Der bremen hohgezit zergat,
so der augest ende hat.

Die cheuern uliegen unuerdaht,
des uallet maniger in ein paht.

Die froesche tuent in selben schaden,
wellent si den storchen zu huose laden;
di wisen chunnen wol uerstan,
waz ich tore gesprochen han.

Der lewe fuerhtet des mannes niht,
wan ob er in hoeret und niht siht.

Der cheuer sich selb betriuget,
swenn er ze hohe fliuget.

Diu nahtegal diche muet,
swenn ein esel oder ein ohse luet.

Der hunt hat leder urezzen,
so man dienstes wil uergezzen.

Der hofwart vnd der wind
selten guote friunde sind.

Swer schalchait lernt in der iugent,
der hat uil selten staete tugent.

Man siht uil selten richez huos
ane dieb und ane muos.

Von reht iz auf in selben gat,
swer dem andern geit valschen rat.

Der esel und di nahtigal
singent ungelichen schal.

Swa man den esel chroenet,
da ist daz land gehoenet.

Minne, schatz, groz gewin
vercherent guotes mannes sin.

Man minnet nu schatz mere
danne got, lyb, sel vnd ere.

So staete friundin nieman hat,
er fuerihte doch ir missetat.

Vremede scheidet herzelieb,
stat machet manigen dieb.

Swer lieb hat, der wirt selten urei
vor sorgen, daz ez unstaete sei.

Herzelieb hat manich man,
der doch gar uerniugeret dran.

18*

1.
Magnificat <anima mea Dominum . . .>

2.
Ad Dominum, cum tri<bularer, clamavi: et exaudivit me>.

3.
Retribue servo <tuo, vivifica me: et custodiam sermones tuos>.

4.
In convertendo <Dominus captivitatem Sion: facti sumus consolati>.

5.
Appropinquet <deprecatio mea in conspectu tuo, Domine: iuxta eloquium tuum da michi intellectum>.

6.
Maria virgo semper <letare, quae meruisti Christum portare, celi et terre conditorem, quia de tuo utero protulisti mundi salvatorem>.

7.
Ave, spes nostra, Dei <genitrix intacta; ave, illud Ave per angelum accipiens; ave, concipiens Patris splendorem benedicta; ave, casta sanctissima virgo, solam innuptam te glorificat omnis creatura matrem luminis, alleluia, alleluia>.

8.
Regali ex progenie Maria <exorta refulget, cuius precibus nos adiuvari mente et spiritu devotissime poscimus>.

9.
In prole mater, <in partu virgo, gaude et letare, virgo, mater Domini>.

10.
Ave, domina mundi, ave, regina celorum, ave, virgo virginum, per te venit redemptio nostra; tu inter mulieres speciosissima, inter omnes et super omnes benedicta, iuxta filium tuum super choros angelorum posita, pro nobis, rogamus, rogita, ut valeamus te in eterna requie videre tecumque sine fine gaudere.

11.
Post partum, <virgo, inviolata permansisti; Dei genitrix, intercede pro nobis>.

12.
Ora pro nobis, beata mater.

13.
Exurge, Domine, a<diuva nos . . . >

14.
Sanctissima et gloriosissima et piissima virgo Maria! Ego indignus peccator commendo tibi esse, posse, vivere, valere, animam meam.

19*

1.
Katharine collaudemus
virtutum insignia,
cordis ei presentemus
et oris obsequia,
ut ab ipsa reportemus
equa laudis premia.

2.
Fulta fide Katharina
iudicem Maxentium
non formidat; lex divina
sic firmat eloquium,
quod confutat ex doctrina
doctores gentilium

3.
Victi Christum confitentur
relictis erroribus.
iudex iubet, ut crementur;
nec pilis nec vestibus
nocet ignis, sed torrentur
inustis corporibus.

4.
Post hec blandis rex molitur
virginem seducere,
nec promissis emollitur
nec terretur verbere;
compeditur, custoditur
tetro clausa carcere.

5.
Clause lumen ne claudatur,
illucet Porphyrio,
qui regine federatur
fidei collegio;
quorum fidem imitatur
ducentena contio.

6.
Huius ergo contionis
concordes constantia
vim mundane passionis
pari patientia
superemus, ut cum bonis
letemur in gloria.

20*

1.
Pange, lingua, gloriose
virginis martyrium:
gemme iubar pretiose
descendat in medium,
ut illustret tenebrose
mentis domicilium!

21*

1.
Presens dies expendatur
in eius preconium,
cuius virtus dilatatur
in ore laudantium,
si gestorum teneatur
finis et initium.

2.
Verbo vite solidatus
prosilit Porphyrius;
cum ducentis decollatus
migrat palme socius.
Katharine cruciatus
maturat Maxentius.

3.
Imminente passione
virgo hec interserit:
«assequatur, Iesu bone,
quod a te petierit,
suo quisquis in agone
mei memor fuerit.»

4.
In hoc caput amputatur,
fluit lac cum sanguine;
angelorum sublevatur
corpus multitudine
et Sinai collocatur
in supremo culmine

5.
Hoc declarat, hoc explanat
meritum virgineum,
quod ex eius tumba manat
incessanter oleum,
cuius virtus omnis sanat
doloris aculeum.

6.
Vim doloris corporalis
ut hec sanat unctio,
sic liquoris spiritalis
mundet nos infusio,
ut eterno temporalis
dolor cedat gaudio.

7.
Gloria et honor Deo
<usquequo altissimo,
una patri filioque,
inclito paraclito,
cuius laus est et potestas
per eterna secula.>

22*

1a.
Hac in die mentes pie
celi iungant harmonie
plausus et tripudia,

1b.
qua conscendit ad divina
sponsa Christi Katharina
sublimi victoria.

2a.
Virgo dolens Christianos
a profanis ut profanos
subici martyrio

2b.
Christum palam confitetur
neque super hoc veretur
opponi Maxentio.

3a.
Cuius victus documentis
et conclusus argumentis
querit adiutoria.

3b.
Grecos querit oratores
et in Grecis meliores;
hinc surgunt litigia.

4a.
Ad certamen provocatur,
datur locus, disputatur,
succumbit rhetorica.

4b.
Gaudet virgo, rex inflatur;
credit et martyrizatur
turba philosophica.

5a.
«Virgo, decus puellare,
virgo, proles regia,
forma comprovinciales
vincens elegantia,

5b.
tua stet in dicione
res imperatoria;
tantum diis ne detrectes
dare sacrificia.»

6a.
Ad hec virgo: «quid, Maxenti,
quid dixisti, bestia?
nescit verus declinari
Deus per pluralia.

6b.
Unde diis plura tuis
dans aticularia
miser a divinitate
transis ad demonia.

7a.
Resipisce, resipisce
protinus a diis hisce,
Christo te concilia;

7b.
cecus ceca veneraris,
falsus falsa deprecaris,
similis similia.»

8a.
Rex ad ista perturbatur,
furit, frendet, stomachatur,
latrat, exit hominem.

8b.
Rota fieri mandatur;
paganorum, dum rotatur,
sternit multitudinem.

9a.
«Hinc, hinc maga rapiatur,
hinc venefica trahatur
ad squalorem carceris!»

9b.
Assunt mox apparitores,
mox laniste, mox tortores,
iussa complent sceleris.

10a.
Luce carcer perlustratur,
angelorum deputatur
virgini solacium.

10b.
Visitatur a regina;
Christi datur disciplina,
subitur martyrium.

11a.
Virgo caput et mamillas
offert; comitatur illas
insigne prodigium:

11b.
iam mamilla dat cruorem,
caput lactis sudat rorem
commutando proprium.

12a.
Tibi, Christe, sit perenne
decus et imperium,

12b.
tu beate Katharine
nobis da consortium.

23*

Cantus Ioseph ab Arimathia:
Iesus von gotlicher art
ein mensch an alle sunde,
der an schuld gemartret wart,
ob man den vurbaz vunde
genaglet an dem chrivze stan,
daz wer niht chuneges ere.
darumb solt ihr mich in lan
bestaten, rihter, herre.

Pilatus:
Swer redelicher dinge gert,
daz stet wol an der maze,
daz er ir werde wol gewert.
du bitest, daz ich laze
dich bestaten Iesum Christ.
daz main ich wol in guote.
seit er dir so ze herzen ist,
num in nach dinem muote.

24*

1.
Kyrie. Cum iubilo iubilemus virgini Marie.
Kyrie. In hac die laudes demus virgini Marie. Kyrie. Cum gaudio decantemus
canticum Marie.

2.
Christe. Deus homo <natus> sine semine,
Christe. nos tuere interventu Marie,
Christe. natus de Maria virgine.

3.
Kyrie. Exaudi, preces acidi, Deus optime,
Kyrie. Nos defende precibus Marie.
Kyrie. Precantes salva semper et tege, nos guberna, nos defende, nos
protege, Domine, Deus trine, pro Marie meritis eleyson.

25*

1.
Nota. Tempore completorii traditus est Dominus. Unde:
Educes me de laqueo quem abs<c>on<derunt> michi.

2.
In matuino captus. Unde:
Quia ecce ceperunt a<nimam> m<eam>: irruerunt in me fortes.

3.
Tempore prime iniuste ac<c>usatus. Unde:
Quomam alieni insurrex<erunt> in me.

4.
In tertia flagellatus. Unde:
Funes peccatorum <circumplexi sunt me>.

5.
In sexta crucifixus. Unde:
Factus sum sicut uter i<n> pr<uina>.

6.
In nona expiravit. Unde:
Os meum apperui quia m<andata> t<ua> de<siderabam>.

7.
In vespere sepultus est. Unde:
Educ de custodia a<animam> m<eam>.

26*

26*a

Incipit exemplum apparitionis Domini discipulis suis iuxta castellum Emaus, ubi illis apparuit in more peregrini et tacuit videns, quid loquerentur et tractarent.

<Discipuli:>
Surrexit Christus et illuxit populo suo, quem redemit sanguine suo. Alleluia.

Iesus audiens, se fingens peregrinum ad premissa respondet:
Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? Alleluia, alleluia.

Discipuli:
Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, que facta sunt in illa his diebus? Alleluia.

Quibus Iesus respondet:
Que?

Discipuli:
Nos loquimur de Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo. Alleluia, alleluia.

Iesus respondet:
O stulti et tardi corde ad credendum in his, que locuti sunt prophete. Alleluia.

Item Iesus:
Nonne sic oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? Alleluia.

Clerus:
Et coegerunt eum dicentes:

Et discipuli invitabant eum:
Mane nobiscum, Domine, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Alleluia, alleluia.

Tunc vadat cum discipulis et colloquatur de prophetis et petat comestionem et in fractione panis cognoscatur ab eis. Tunc evanescat Iesus ab oculis eorum. Tunc discipuli cantent:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis de Iesu, dum loqueretur nobis in via? Alleluia.

Tunc Iesus appareat discipulis cum vexillo et cantet:
Pax vobis, ego sum. Alleluia. Nolite timere. Alleluia.

Clerus cantet:
Thomas, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixerunt alii discipuli: Vidimus Dominum. Alleluia.

Tunc Iesus monstret manus et pedes, et cantet:
Videte manus meas et pedes meos, quoniam ego ipse sum. Alleluia, alleluia.

Tunc iterum evanescat Iesus, et discipuli cantent:
Christus resurgens a mortuis iam non moritur; mors illi ultra non dominabitur. Quod enim vivit, vivit Deo. Alleluia, alleluia.

Tunc apostoli conferentes inter se de Iesu et dicunt Thome:
Vidimus Dominum. Alleluia.

Thomas respondet illis:
Nisi mittam digitos meos in fixuras clavorum et manus meas in latus eius, non credam.

Tunc appareat Iesus secundo et dicat discipulis:
Pax vobis, ego sum. <Alleluia. Nolite timere. Alleluia.>

Et clerus cantet:
Post dies octo ianuis clausis ingressus Dominus et dixit eis:

Tertio apparet:
Pax vobis. <Alleluia, alleluia.>

Tunc dicit ad Thomam:
Mitte manum tuam et cognosce loca clavorum. Alleluia. Et noli esse incredulus, sed fidelis. Alleluia.

Et Thomas procidendo ad pedes Domini cantet:
Dominus meus et Deus meus. Alleluia.

Iesus dicit:
Quia vidisti me, Thoma, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt. Alleluia.

Tunc apostoli simul cantent hymnum:
1.
Iesu, nostra redemptio
amor et desiderium,
Deus, creator omnium,
homo in fine temporum,

2.
Que te vicit clementia,
ut ferres nostra crimina,
crudelem mortem patiens,
ut nos a morte tolleres?

3.
Inferni claustra penetrans,
tuos captivos redimens,
victor triumpho nobili
ad dextram Patris residens,

4.
Ipsa te cogat pietas,
ut mala nostra superes
parcendo et voti compotes
nos tuo vultu saties.

5.
Tu esto nostrum gaudium,
qui es futurus premium;
sit nostra in te gloria
per cuncta semper secula.

6.
Gloria tibi, Domine,
qui scandis super sidera,
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna secula.

(26*a)

Hoc finito producatur mater Domini, cum ea duo angeli portantes sceptra, et cum ea Maria Iacobi et Maria Salome.

<. . . . . . . . . . :>
Egredimini et videte, filie Sion, regem Salomonem in diademate, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis sue et in die leticie cordis eius. Alleluia, alleluia.

<Dominus:>
Vox turturis audita est in turribus Ierusalem. Veni, amica mea. Surge, Aquilo, et veni, Auster; perfla hortum meum, et fluent aromata illius.

Respondet Maria:
Veniat dilectus <meus in hortum suum, ut comedat fructus pomorum suorum.>

Donimus:
Comedi <favum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.>

Maria:
Talis est dilectus <meus, et ipse est amicus meus, filie Ierusalem.>

Dominus:
Tota pulchra <es, amica mea, et macula non est in te. Favus distillans labia tua, mel et lac sub lingua tua, odor unguentorum tuorum super omnia aromata. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores apparuerunt, vinee florentes odorem dederunt, et vox turturis audita est in terra nostra. Surge, propera, amica mea, veni de Libano, veni, coronaberis.>


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html