Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (3)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (28)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Dacia 3D (1)
   Ziarul personal (6)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ANONIM - NOTITIA DIGNITATUM (IN PARTIBUS ORIENTIS)

I. Notitia dignitatum omnium, tam civilium quam militarium, in partibus Orientis.

Praefectus praetorio Orientis.
Praefectus praetorio Illyrici.
Praefectus urbis Constantinopolitanae.
Magistri equitum et peditum in praesenti duo.
Equitum et peditum per Orientem.
Equitum et peditum per Thracias.
Equitum et peditum per Illyricum.
Praepositus sacri cubiculi.
Magister officiorum.
Quaestor.
Comes sacrarum largitionum.
Comes rerum priuatarum.
Comites domesticorum duo:
Equitum.
Peditum.
Primicerius sacri cubiculi.
Primicerius notariorum.
Castrensis sacri palatii.
Magistri scriniorum:
Memoriae.
Epistolarum.
Libellorum.
Graecarum.
Proconsules II:
Asiae.
Achaiae.
Comes Orientis.
Praefectus Augustalis.
Vicarii quatuor:
Asianae.
Ponticae.
Thraciarum.
Macedoniae.
Comites rei militaris duo:
Aegypti.
Isauriae.
Duces tredecim:
Per Aegyptum duo:
Libyarum.
Thebaidos.
Per Orientem sex:
Foenicis.
Eufratensis et Syriae.
Palaestinae.
Osrhoenae.
Mesopotamiae.
Arabiae.
Per Ponticam unus:
Armeniae.
Per Thracias duo:
Moesiae secundae.
Scythiae.
Per Illyricum II:
Daciae ripensis.
Moesiae primae.
Consulares XV:
Per Orientem V:
Palaestinae.
Foenicis.
Syriae.
Ciliciae.
Cypri.
Per Asianam tres:
Pamfyliae.
Hellesponti.
Lydiae.
Per Ponticam II:
Galatiae.
Bithyniae.
Per Thracias II:
Europae.
Thraciae.
Per Illyricum III:
Cretae.
Macedoniae.
Daciae mediterraneae.
Aegyptus autem consularitatem non habet.
Praesides XL:
Per Aegyptiacam quinque:
Libyae superioris.
Libyae inferioris.
Thebaidos.
Aegypti.
Arcadiae.
Per Orientem VIII:
Palaestinae salutaris.
Palaestinae secundae.
Foenicis Libani.
Eufratensis.
Syriae salutaris.
Osroehenae.
Mesopotamiae.
Ciliciae secundae.
Per Asianam VII:
Pisidiae.
Lycaoniae.
Frygiae Pacatianae.
Frygiae salutaris.
Lyciae.
Cariae.
Insularum.
Per Ponticam VIII:
Honoriados.
Cappadociae primae.
Cappadociae secundae.
Helenoponti.
Ponti Polemoniaci.
Armeniae primae.
Armeniae secundae.
Galatiae salutaris.
Per Thracias quatuor:
Haemimonti.
Rhodopae.
Moesiae secundae.
Scythiae.
Per Illyricum octo:
Thessaliae.
Epiri ueteris.
Epiri nouae.
Daciae ripensis.
Moesiae primae.
Praeualitanae.
Dardaniae.
Macedoniae salutaris.
Correctores duo:
Augustamnicae.
Paflagoniae.

II. Sub dispositione viri illustris praefecti praetorio per Orientem sunt dioceses infrascriptae:

Oriens.
Aegypttus.
Asiana.
Pontica.
Thracia.
Provinciae:
Orientis quindecim:
Palaestina.
Foenice.
Syria.
Cilicia.
Cyprus.
Arabia [et dux et comes rei militaris].
Isauria.
Palaestina salutaris.
Palaestina secunda.
Foenice Libani.
Eufratensis.
Syria salutaris.
Osrhoena.
Mesopotamia.
Cilicia secunda.
Aegypti quinque:
Libya superior.
Libya inferior.
Thebais.
Aegyptus.
Arcadia.
Asianae decem:
Pamfylia.
Hellespontus.
Lydia.
Pisidia.
Lycaonia.
Frygia Pacatiana.
Frygia salutaris.
Lycia.
Caria.
Insulae.
Ponticae decem:
Galatia.
Bithynia.
Honorias.
Cappadocia prima.
Cappadocia secunda.
Pontus Polemoniacus.
Helenopontus.
Armenia prima.
Armenia secunda.
Galatia salutaris.
Thraciae sex:
Europa.
Thracia.
Haemimontus.
Rhodopa.
Moesia secunda.
Scythia.
Officium viri illustris praefecti praetorio Orientis:
Princeps.
Cornicularius.
Adiutor.
Commentariensis.
Ab actis.
Numerarii.
Subadiuuae.
Cura epistolarum.
Regerendarius.
Exceptores.
Adiutores.
Singularii.
Praefectus praetorio Orientis euectiones annuales non habet, sed ipse emittit.

III. Insignia viri illustris praefecti praetorio per Illyricum.

Sub dispositione viri illustris praefecti praetorio per Illyricum sunt dioceses infrascriptae:
Macedonia.
Dacia.
Provinciae Macedoniae sex:
Achaia.
Macedonia.
Creta.
Thessalia.
Epirus uetus.
Epirus noua et pars Macedoniae salutaris.
Provinciae Daciae quinque:
Dacia mediterranea.
Dacia ripensis.
Moesia prima.
Dardania.
Praeualitana et pars Macedoniae salutaris.
Officium viri illustris praefecti praetorio per Illyricum:
Princeps.
Cornicularius.
Adiutor.
Commentariensis.
Ab actis.
Numerarii quatuor; in his auri unus, operum alter.
Subadiuua.
Cura epistolarum.
Regerendarius.
Exceptores.
Adiutores.
Singularii.
Praefectus praetorio Illyrici ipse emittit.

IV. [Deest]

V. Insignia viri illustris magistri militum praesentalis.

Sub dispositione viri illustris magistri militum praesentalis:
Vexillationes palatinae quinque:
Equites promoti seniores.
Comites clibanarii.
Comites sagittarii iuniores.
Comites Taifali.
Equites Arcades.
Vexillationes comitatenses VII:
Equites catafractarii Biturigenses.
Equites armigeri seniores Gallicani.
Equites quinto Dalmatae.
Equites nono Dalmatae.
Equites primi scutarii.
Equites promoti iuniores.
Equites primi clibanarii Parthi.
Legiones palatinae sex:
Lanciarii seniores.
Ioviani iuniores.
Herculiani iuniores.
Fortenses.
Nervii.
Matiarii iuniores.
Auxilia palatina decem et octo:
Bataui seniores.
Brachiati iuniores.
Salii.
Constantiani.
Mattiaci seniores.
Sagittarii seniores Gallicani.
Sagittarii iuniores Gallicani.
Tertii sagittarii Valentis.
Defensores.
Raetobarii.
Anglevarii.
Hiberi.
Visi.
Felices Honoriani iuniores.
Victores.
Primi Theodosiani.
Tertii Theodosiani.
Felices Theodosiani Isauri.
Officium autem suprascriptae magisteriae in praesenti potestatis in numeris militat et in officio deputatur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui Numerarii fiunt.
Scriniarios.
Exceptores et ceteros apparitores.
Magister militum in praesenti XV.

VI. Insignia viri illustris magistri militum praesentalis.

Sub dispositione viri illustris magistri militum praesentalis:
Vexillationes palatinae sex:
Comites seniores.
Equites brachiati iuniores.
Equites Bataui iuniores.
Comites sagittarii Armeni.
Equites Persae clibanarii.
Equites Theodosiaci seniores.
Vexillationes comitatenses sex:
Equites catafractarii.
Equites catafractarii Ambianenses.
Equites sexto Dalmatae.
Equites secundi scutarii.
Equites scutarii.
Equites secundi clibanarii Parthi.
Legiones palatinae sex:
Matiarii seniores.
Daci.
Scythae.
Primani.
Undecimani.
Lanciarii iuniores.
Auxilia palatina decem et septem:
Regii.
Cornuti.
Tubantes.
Constantiniani.
Mattiaci iuniores.
Sagittarii seniores Orientales.
Sagittarii iuniores Orientales.
Sagittarii dominici.
Vindices.
Bucinobantes.
Falchouarii.
Thraces.
Teruingi.
Felices Theodosiani.
Felices Arcadiani iuniores.
Secundi Theodosiani.
Quarti Theodosiani.
Item Pseudocomitatenses:
Auxiliarii sagittarii.
Officium autem suprascriptae magisteriae in praesenti potestatis cardinale habetur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principes duos.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui numerarii fiunt.
Scriniaros.
Exceptores et ceteros appereitores.
Magister militum in praesenti XV.

VII. Insignia viri illustris magistri militum per Orientem.

Sub dispositione viri illustris magistri militum per Orientem:
Vexillationes comitatenses decem:
Comites catafractarii Bucellarii iuniores.
Equites armigeri seniores Orientales.
Equites tertio Dalmatae.
Equites primi scutarii Orientales.
Equites secundi stablesiani.
Equites tertii stablesiani.
Equites promoti clibanarii.
Equites quarti clibanarii Parthi.
Equites primi sagittarii.
Cuneus equitum secundorum clibanariorum Palmirenorum.
Auxilia palatina duo:
Felices Arcadiani seniores.
Felices Honoriani seniores.
Legiones comitatenses .... :
Quinta Macedonica.
Martenses seniores.
Septima gemina.
Decima gemina.
Balistarii seniores.
Prima Flavia Constantia.
Secunda Flavia Constantia Thebaeorum.
Secunda Felix Valentis Thebaeorum.
Prima Flavia Theodosiana.
Item pseudocomitatenses XI:
Prima Armeniaca.
Secunda Armeniaca.
Fortenses auxiliarii.
Funditores.
Prima Italica.
Quarta Italica.
Sexta Parthica.
Prima Isaura sagittaria.
Balistarii Theodosiaci.
Transtigritani.
Officium Autem magisteriae per Orientem potestatis cardinale habetur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Adiutorem.
Scriniarios.
Mensores.
Exceptores et ceteros apparitores
Magister militum per Orientem XXV.

VIII. Insignia viri illustris magisteri militum per Thracias.

Sub dispositione viri illustris magistri militum per Thracias:
Vexillationes palatinae tres:
Comites Arcadiaci.
Comites Honoriaci.
Equites Theodosiaci iuniores.
Vexillationes comitatenses .... :
Equites catafractarii Albigenses.
Equites sagittarii seniores.
Equites sagittarii iuniores.
Equites primi Theodosiani.
Legiones comitatenses .... :
Solenses seniores.
Menapii.
Prima Maximiana Thebaeorum.
Tertia Diocletiana Thebaeorum.
Tertiodecimani.
Quartodecimani.
Prima Flavia gemina.
Secunda Flavia gemina.
Constantini seniores.
Diuitenses Gallicani.
Lanciarii Stobenses.
Constantini Dafnenses.
Balistarii Dafnenses.
Balistarii iuniores.
Pannoniciani iuniores.
Taanni.
Solenses Gallicani.
Iulia Alexandria.
Augustenses.
Valentinianenses.
Officium autem magistriae per Thracias potestatis in numeris militat et in officio deputatur:
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui numerarii fiunt.
Scriniarios.
Exceptores et ceteros apparitores.
Magister militum per Thracias XV.

IX. Insignia viri illustris magistri militum per Illyricum.

Sub dispositione viri illustris magistri militum per Illyricum:
Vexillationes comitatenses duae:
Equites sagittarii seniores.
Equites Germaniciani seniores.
Legiones palatina una:
Britones seniores.
Auxilia palatina sex:
Ascarii seniores.
Ascarii iuniores.
Petulantes iuniores.
Sagittarii lecti.
Inuicti iuniores.
Atecotti.
Legiones comitatenses octo:
Matiarii constantes.
Martii.
Dianenses.
Germaniciani seniores.
Secundani.
Lanciarii Augustenses.
Mineruii.
Lanciarii iuniores.
Item pseudocomitatenses nouem:
Timacenses auxiliarii.
Felices Theodosiani iuniores.
Bugaracenses.
Scupenses.
Ulpianenses.
Merenses.
Secundi Theodosiani.
Balistarii Theodosiani iuniores.
Scampenses.
Officium autem magisteriae per Illyricum potestatis in numeris militat et in officio deputatur;
Habet autem dignitates infrascriptas:
Principem.
Numerarios duos.
Commentariensem.
Primiscrinios, qui numerarii fiunt.
Scriniarios.
Exceptores et ceteros apparitores.
Magister militum per Illyricum XV.

X. [Deest?]

Sub dispositione viri illustris praepositi sacri cubiculi:
Domus diuina per Cappadociam.

XI. Insignia viri illustris magistri officiorum.

Sub dispositione viri illustris magistri officiorum:
Scola scutariorum prima.
Scola scutariorum secunda.
Scola gentilium seniorum.
Scola scutariorum sagittariorum.
Scola scutariorum clibanariorum.
Scola armaturarum iuniorum.
Scola gentilium iuniorum.
scola agentum in rebus et deputati eiusdem scolae.
Mensores et lampadarii.
Scrinium memoriae.
Scrinium epistolarum.
Scrinium libellorum.
Scrinium dispositionum.
Officium ammissionum.
Fabricae infrascriae:
Orientis V:
Scutaria et armorum, Damasci.
Scutaria et armorum, Antiochiae.
;Clibanaria, Antiochiae.
Scutaria et armamentaria, Edesa.
Hastaria Irenopolitana Ciliciae:
Ponticae quatuor:
Clibanaria, Caesarea Cappadociae.
Scutaria et armorum, Nicomediae.
Clibanaria, Nicomediae.
Asianae una:
Scutaria et armorum, Sardis Lydiae.
Thraciarum duae:
Scutaria et armorum, Hadrianopolis Haemimonti.
Scutaria et armorum, Marcianopoli.
Illyrici quatuor:
Thessalonicensis.
Naissatensis.
Ratiarensis.
Scutaria Horreomargensis.
Officium autem suprascripti viri illustris magistri officiorum de scola agentum in rebus est ita:
Adiutor.
Subadiuuae.
Adiutores duo.
Fabricarum ters.
Barbaricariorum quatuor:
Orientis unus.
Asianae unus.
Ponticae unus.
Thraciarum et Illyrici unus.
Curiosus cursus publici praesentalis unus.
Curiosi per omnes provincias.
Interpretes diuersarum gentium.
Magister officiorum ipse emittit.

XII. Insignia viri illustris quaestoris.

Sub dispositione viri illustris quaestoris:
Leges dictandae.
Preces.
Officium non habet, sed adiutores de scriniis quos voluerit.

XIII. Insignia viri illustris comitis largitionum.

Sub dispositione viri illustris comitis sacrarum largitionum:
Comites largitionum per omnes dioceses.
Comites commmerciorum:
per Orientem et Aegyptum.
per Moesiam, Scythiam et Pontum.
per Illyricum.
Praepositi thesaurorum.
Comes metallorum per Illyricum.
Comes et rationalis summarum Aegypti.
Rationales summarum.
Magistri lineae uestis.
Magistri priuatae.
Procuratores gynaeceorum.
Procuratores bafiorum.
Procuratores monetarum.
Procuratores bastagarum.
Procuratores linyfiorum.
Officium autem suprascripti viri illustris comitis sacrarum largitionum habet:
Primicerium totius officii.
Primicerium scrinii canonum.
Primicerium scrinii tabulariorum.
Primicerium scrinii numerorum.
Primicerium scrinii aureae massae.
Primicerium scrinii auri ad responsum.
Primicerium scrinii uestiarii sacri.
Primicerium scrinii argenti.
Primicerium scrinii a miliarensibus.
Primicerium scrinii a pecuniis, et ceteros scriniarios suprascriptorum scriniorum.
Secundocerium offici, qui primicerius est exceptorum.
Tertiocerium offici, qui tractat bastagas.
Quarto loco libellos tractat, et ceteros palatinos offici suprascripti.
Comes largitionum quotiens usus exegerit.

XIV. Insignia viri illustris comitis privatarum.

Sub dispositione viri illustris comitis rerum privatarum:
Domus divinae.
Rationales rerum privatarum.
Bastaga privata.
Praepositi gregum et stabulorum.
Procuratores saltuum.
Officium autem suprascripti viri illustris comitis rerum privatarum habet:
Primicerium totus officii.
Primiscrinium beneficiorum.
Primiscrinium canonum.
Primiscrinium securitatum.
Primicerium scrinii largitionum privatarum, et ceteros scriniarios suprascriptorum scriniorum.
Secundocerium totius offici, qui tractat chartas ipsius officii, et ceteros palatinos.
Comes rerum privatarum quotiens usus exegerit.

XV. Comes domesticorum equitum | Comes domesticorum peditum.

Sub dispositione uirorum illustrium comitum domesticorum equitum siue peditum:
Domestici equites,
Domestici pedites, et deputati eorum.
Comes domesticorum equitum....
Comes domesticorum peditum....

XVI. [Deest]

XVII. Sub dispositione viri spectabilis castrensis.

Sub dispositione viri spectabilis castrensis:
Paedagogoia.
Ministeriales dominici.
Curae palatiorum.
Officium autem suprascripti viri spectabilis castrensis habet:
Tabularium dominicum.
Tabularium dominarum Augustarum.
Adiutorem.
Chartularium et scrinium ipsius, et ceteros palatinos officii suprascripti.

XVIII. Primicerius notariorum.

Sub dispositione viri spectabilis primicerii notariorum:
Omnis dignitatum et amministrationum notitia, tam militarium, quam civilium.
Scolas etiam et numeros tractat.
Officium autem non habet, sed adiutorem de scola notariorum.

XIX. Magistri scriniorum. MemoriaeÝÝ EpistolarumÝÝ LibellorumÝÝ Graecarum

Magister memoriae adnotationes omnes dictat et emittit, et precibus respondet.
Magister epistolarum legationes civitatum, consultationes et preces tractat.
Magister libellorum cognitiones et preces tractat.
Magister epistolarum graecarum eas epistolas, quae graece solent emitti, aut ipse dictat aut latine dictatas transfert in graecum.
Officium autem de ipsi nemo habet, sed adiutores electos de scriniis.

XX. Proconsul Asiae.

Sub dispositione viri spectabilis proconsulis Asiae provinciae infrascriptae:
Asia.
Insulae.
Hellespontus.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio.
Cornicularium.
Adiutorem.
Commentariensem.
Ab actis.
Numerarios.
Scriniarios.
A libellis.
Exceptores et ceteros officiales.
Proconsul Asiae....

XXI. Proconsul Achaiae.

Sub dispositone viri spectabilis proconsulis Achaiae provincia infrascripta:
Achaia.
Officium autem habe ita:
Principem de scola agentum in rebus ducenarium, qui adorata clementia principali cum insignibus exit transacto biennio.
Cornicularium
Commmentariensem.
Quaestorem.
Adiutorem.
Ab actis.
Numerarios.
A libellis.
Exceptores et ceteros apparitores.
Proconsul Achaiae IIII.

XXII. Comes Orientis.

Sub dispositione viri spectabilis comitis Orientis provinciae infrascriptae:
Palestina
Foenice.
Syria.
Cyprus.
Cilicia.
Palestina secunda.
Palestina salutaris.
Foenice Libani.
Eufratensis.
Syria salutaris.
Osrhoena.
Mesopotamia.
Cilicia secunda.
Isauria.
Arabia.
Officium autem viri spectabilis comitis Orientis habet ita:
Principem, qui de scola agentum in rebus ducenarius adorata clementia principali cum insignibus exit.
Cornicularium
Commmentariensem.
Adiutorem.
Ab actis.
Numerarios.
A libellis.
Subadiuuas.
Exceptores et ceteros officiales.
Comes Orientis....

XXIII. Praefectus Augustalis.

Sub dispositione viri spectabilis praefecti Augustalis provinciae infrascriptae:
Libya superior.
Libya inferior.
Thebais.
Aegyptus.
Arcadia.
Augustamnica.
Offecium autem habet ita:
Principem, qui de scola agentum in rebus ducenarius adorata clementia principali cum insignibus exit.
Cornicularium
Adiutorem.
Commetariensem.
Ab actis.
Numerarios.
Cura epistolarum.
Exceptores et ceteros officiales.
Praefectus Augustalis....

XXIV. Vicarius dioceseos Asianae.

Sub dispositione viri spectabilis vicarii diocesos Asianae provinciae infrascriptae:
Pamfylia.
Lydia.
Caria.
Lycia.
Lyaconia.
Pisida.
Frygia Pacatiana.
Frygia salutaris.
Officium autem viri spectabilis vicarii diocesos Asianae habet ita:
Principem, qui de scola agentum in rebus ducenarius adorata clementia principali cum insignibus exit.
Cornicularium
Commetariensem.
Adiutorem.
Ab actis.
Numerarios.
Cura epistolarum.
Exceptores et ceteros officiales.
Vicarius Asianae....

XXV. Vicarius dioceseos Ponticae.

Sub dispositione viri spectabilis vicarii dioceseos Ponticae provinciae infrascriptae:
Bithynia.
Galatia.
Paflagonia.
Honorias.
Galatia salutaris.
Cappadocia prima.
Cappadocia secunda.
Helenopontus.
Pontus Polemoniacus.
Armenia prima.
Armenia secunda.
Officium autem habet ita:
Principem, qui de scola agentum in rebus ducenarius adorata clementia principali cum insignibus exit transacto biennio.
Cornicularium
Commetariensem.
Adiutorem.
Ab actis.
Numerarios.
Cura epistolarum.
Exceptores et ceteros officiales.
Vicarius Ponticae XII.

XXVI. Vicarius dioceseos Thraciarum.

Sub dispositione viri spectabilis vicarii dioceseos Thraciarum provinciae infrascriptae:
Europa.
Thracia.
Haemimontus.
Rhodopa.
Moesia secunda.
Scythia.
Officium autem habet ita:
Principem, qui de scola agentum in rebus est.
Cornicularium
Commetariensem.
Adiutorem.
Ab actis.
Numerarios.
Cura epistolarum.
Exceptores et ceteros officiales.
Vicarius Thraciarum....

XXVII. [Deest]

XXVIII. Comes limitis Aegypti.

Sub dispositione viri spectabilis comitis rei militaris per Aegyptum:
Legio quinta Macadonica, Memfi.
Legio tertiadecima gemina, Babilona.
Equites stablesiani, Pelusio.
Equites Saraceni Thamudeni, Scenas Ueteranorum.
Legio tertia Diocletiana, Andro.
Legio secunda Traiana, Parembole.
Ala Theodosiana nuper constituta.
Ala Arcadiana nuper constituta.
Ala secunda Armeniorum, Oasi minore.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala tertia Arabum, Thenenuthi.
Ala octava Vandilorum, Nee.
Ala septima Sarmatarum, Scenas Mandrorum.
Ala prima Aegyptiorum, Selle.
Ala veterana Gallorum, Rinocoruna.
Ala prima Herculia, Scenas extra Gerasa.
Ala quinta Raetorum, Scenas Veteranorum.
Ala prima Tingitana, Thinunepis.
Ala Apriana, Hipponos.
Ala secunda Assyriorum, Sosteos.
Ala quinta Praelectorum, Dionisiada.
Cohors tertia Galatarum, Cefro.
Cohors secunda Astarum, Busiris.
Provinciae Augustamnicae:
Ala secunda Ulpia Afrorum, Thaubasteos.
Ala secunda Aegyptiorum, Tacasiria.
Cohors prima sagittariorum, Naithu.
Cohors prima Augusta Pannoniorum, Tohu.
Cohors prima Epireorum, Castra Iudaeorum.
Cohors quarta Iuthungorum, Affrodito.
Cohors secunda Ituraeorum, Aiy.
Cohors secunda Thracum, Muson.
Cohors quarta Numidarum, Narmunthi.
Officium autem habet ita:
Principem de scola agentum in rebus ducenarium, qui adorata clementia principalis cum insignibus exit.
Numerarios.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Comes Aegypti VII.

XXIX. Comes per Isauriam.

Sub dispositione viri spectabilis comitis rei militaris per Isauriam et praesidis:
Legio secunda Isaura.
Legio tertia Isaura.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio.
Cornicularium
Commetariensem.
Numerarios.
Adiutorem.
Ab actis.
A libellis.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux{?} Isauriae VI.

XXX. [Pars deest]

Numerarios et adiutores eorum.
Commetariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Libyarum III.

XXXI. Dux Thebaidos.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Thebaidos:
Cuneus equitum Maurorum scutariorum, Lico.
Cuneus equitum scutariorum, Hermupoli.
Equites sagittarii indigenae, Tentira.
Equites sagittarii indigenae, Copto.
Equites sagittarii indigenae, Diospoli.
Equites sagittarii indigenae, Lato.
Equites sagittarii indigenae, Maximianopoli.
Equites promoti indigenae.....
Legio tertia Diocletiana, Ombos.
Legio secunda Flavia Constantia Thebaeorum, Cusas.
Legio secunda Traiana, Apollonos superioris.
Milites Miliarenses, Syene.
Legio prima Valentiniana, Copto.
Legio prima Maximiana, Filas.
Legio tertia Diocletiana, Thebas.
Legio secunda Valentiniana, Hermunthi.
Equites felices Honoriani, Asfynis.
Ala prima Abasgorum, Hibeos - Oaseos maioris.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala secunda Hispanorum, Poisrietemidos.
Ala Germanorum, Pescla.
Ala quarta Britonum, Isiu.
Ala prima Hiberorum, Thmou.
Ala Neptunia, Chenoboscia.
Ala tertia dromedariorum, Maximianopoli.
Ala octava Palmyrenorum, Foenicionis.
Ala septima Herculia voluntaria, contra Lata.
Ala prima Francorum, contra Apollonos.
Ala prima Iovia catafractariorum, Pampane.
Ala octava ....., Abydum - Abocedo.
Ala secunda Herculia dromedariorum, Psinaula.
Ala prima Abasgorum, Oasi maiore.
Ala prima Quadorum, Oasi minore - Trimtheos.
Ala prima Valeria dromedariorum, Precteos.
;Cohors prima Lusitanorum, Theraco.
Cohors scutata civium Romanorum, Mutheos.
Cohors prima Apamenorum, Silili.
Cohors undecima Chamauorum, Peamu.
Cohors nona Tzanorum, Nitnu.
Cohors nona Alamannorum, Burgo Severi.
CohorsÝ prima felix Theodosiana, apud Elephantinem.
Cohors quinta Suentium, Suene.
Cohors sexta saginarum, in Castris Lapidariorum.
Cohors septima Francorum, Diospoli.
Officium autem viri spectabilis ducis Thebaidos habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Adiutorem.
Commentariensem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Thebaidos V.

XXXII. Dux Foenicis.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Foenicis:
Equites Mauri Illyriciani, Otthara.
Equites scutarii Illyriciani, Euhari.
Equites promoti indigenae, Saltatha.
Equites Dalmatae Illyriciani, Lataui.
Equites promoto indigenae, Auatha.
Equites promoti indigenae, Nazala.
Equites sagittarii indigenae, Abina.
Equites sagittarii indigenae, Casama.
Equites sagittarii indigenae, Calamona.
Equites Saraceni indigenae, Betproclis.
Equites Saraceni, Thelsee.
Equites sagittarii indigenae, Adatha.
Praefectus legionis primae Illyricorum, Palmira.
Praefectus legionis tertiae Gallicae, Danaba.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala prima Damascena, Monte Iovis.
Ala noun Diocletiana, Veriaraca.
Ala prima Francorum, Cunna.
Ala prima Alamannorum, Neia.
Ala prima Saxonum, Verofabula.
Ala prima Foenicum, Rene.
Ala secunda Salutis, Arefa.
Cohors tetria Herculia, Veranoca.
Cohors quinta pacta Alamannorum, Oneuatha.
Cohors prima Iulia lectorum, Vale Alba.
Cohors secunda Aegyptiorum, Valle Diocletiana.
Cohors prima Orientalis, Thama.
Officium autem habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Foenicis V.

XXXIII. Dux Syriae.

Sub dispositiones viri spectabilis ducis Syriae et Eufratensis Syriae:
Equites scutarii Illyriciani, Serianae.
Equites promoti Illyriciani, Occariba.
Equites sagittarii indigenae, Matthana.
Equites promoti indigenae, Adada.
Equites sagittarii indigenae, Anatha.
Equites sagittarii, Acadama.
Equites sagittarii, Acauatha.
Praefectus legionis quartae Scythicae, Oresa.
In Augusta Eufratensi:
Equites Dalmatae Illyriciani, Barbalisso.
Equites Mauri Illyriciani, Neocaesereae.
Equites promoti indigenae, Rosafa.
Praefectus legionis sextaedecimae Flaviae firmae, Sura.
Et quae de minor laterculo emittuntur:
Ala prima nova Herculia, Ammuda.
Ala prima Iuthungorum, Salutaria.
Cohors prima Gotthorum, Helela.
Cohors prima Ulpia Dacorum, Claudiana.
Cohors tertia Valeria, Marmantharum.
Cohors prima victorum, Ammattha.
Officium autem habet ita:
Principem.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Syriae V.

XXXIV. Dux Palaestinae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Palaestinae:
Equites Dalmatae Illyriciani, Benosabae.
Equites Dalmatae Illyriciani, Benosabae.
Equites promoti Illyriciani, Menochiae.
Equites scutarii Illyriciani, Chermulae.
Equites Mauri Illyriciani, Aeliae.
Equites Thamudeni Illyriciani, Birsama.
Equites promiti indigenae, Sabaiae.
Equites promiti indigenae, Zodocathae.
Equites sagittarii indigenae, Hauanae.
Equites sagittarii indigenae, Zoarae.
Equites sagittarii indigenae, Robatha.
Equites primi felices Palaestini, Sabure siue Veterocariae.
Equites sagittarii indigenae, Moahile.
Praefectus legionis decimae Fretensis, Ailae.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala prima miliaria Sebastena, Asuada.
Ala Antana dromedariorum, Admatha.
Ala Constantiana, Toloha.
Ala secunda felix Valentiana, apud Praesidium.
Ala prima miliara, Hasta.
Ala Idiota constituta.
Cohors duodecima Valeria, Afro.
Cohors decima Carthaginensis, Cartha.
Cohors prima agentenaria, Tarba.
Cohors quarta Frygium, Praesidio.
Cohors secunda Gratiana, Iehibo.
Cohors prima equitata, Calamona.
Cohors secunda Galatarum, Arieldela.
Cohors prima Flavia, Moleaatha.
Cohors quarta Palaestinorum, Thamana.
Cohors secunda Cretensis, iuxta Iordanem fluvium.
Cohors prima salutaria, inter Aeliam et Hierichunta.
Officium autem habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Palaestinae V.

XXXV. Dux Osrhoenae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Osrhoenae:
Equites Dalmatae Illyriciani, Ganaba.
Equites promoti Illyriciani, Callinico.
Equites Mauri Illyriciani, Dabana.
Equites promoti indigenae, Banasam
Equites promoti indigenae, Sina Iudaeorum.
Equites sagittarii indigenae, Oraba.
Equites sagittarii indigenae, Thillazamana.
Equites sagittarii indigenae Medianenses, Mediana.
Equites primi Osrhoeni, Rasin.
Praefectus legionis quartae Parthicae, Circesio.
..............., Apatna.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala septima Valeria praelectorum, Thillacama.
Ala prima Victoriae, Touia -contra Bintha.
Ala secunda Paflagonum, Thillafica.
Ala prima Parthorum, Resaia.
Ala prima nova Diocletiana, inter Thannurin et Horobam.
Cohors prima Gaetulorum, Thillaamana.
Cohors prima Eufratensis, Maratha.
Ala prima salutaria, Duodecimo constituta.
Officium autem habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Osrhoenae V.

XXXVI. Dux Mesopotamiae.

Sub dispositione viri spectibilis ducis Mesopotamiae:
Equites scutarii Illyriciani, Amidae.
Equites promoti Illyriciani, Resain - Theodosiopoli.
Equites ducatores Illyriciani, Amidae.
Equites felices Honoriani Illyriciani, Constantia.
Equites promoti indigenae, Apadna.
Equites promoti indigenae, Constantina.
Equites sagittarii indigenae Arabanenses, Mefana - Cartha.
Equites scutarii indigenae Pafenses, Assara.
Equites sagittarii indigenae Thibithenses, Thilbisme.
Equites sagittarii indigenae, Thannuri.
Praefectus legionis primae Parthicae Nisibenae, Constantina.
Praefectus legionis secundae Parthicae, Cefae.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala secunda nova Aegyptiorum, Cartha.
Ala octava Flavia Francorum, Ripaltha.
Ala quintadecima Flavia Carduenorum, Caini.
Cohors quinquagenaria Arabum, Bethallaha.
Cohors quartadecima Valeria Zabdenorum, Maiocariri.
Officium autem habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Mesopotamiae VIII.

XXXVII. Dux Arabiae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Arabiae:
Equites scutarii Illyriciani, Motha.
Equites promoti Illyriciani, Tricomia.
Equites Dalmatae Illyriciani, Ziza.
Equites Mauri Illyriciani, Areopoli.
Equites promoti indigenae, Speluncis.
Equites promoti indigenae, Mefa.
Equites sagittari indigenae, Gadda.
Praefectus legionis tertiae Cyrenaicae, Bostra.
Praefectus legionis quartae Martiae, Betthoro.
Equites sagittarii indigenae, Dia - Fenis.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala nona miliaria, Auatha.
Ala sexta Hispanorum, Gomoha.
Ala secunda Constantiana, Libona.
Ala secunda Miliarensis, Naarsafari.
Ala prima Valentiana, Thainatha.
Ala secunda felix Valentiniana, apud Adittha.
Cohors prima miliaria Thracum, Adtitha.
Cohors prima Thracum, Asabaia.
Cohors octava voluntaria, Ualtha.
Cohors tertia felix Arabum, in ripa Vade Afaris Fluvii in castris Arnonensibus.
Cohors tertia Alpinorum, apud Arnona.
Officium autem viri spectabilis ducis Arabia et praesidis habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Item officium praesidis eiusdem provinciae:
Principem de eodem officio.
Cornicularium.
Ordinarios.
Commentariensem.
Numerarios et adiutores eorum.
Adiutorem.
A libellis siue regerendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Arabiae V.

XXXVIII. Dux Armeniae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Armeniae:
Equites sagittarii, Sabbu.
Equites sagittarii, Domana.
Praefectus legionis quintadecimae Apollinaris, Satala.
Praefectus legionis duodecimae fulminatae, Melitena.
In Ponto:
Praefectus legionis primae Ponticae, Trapezunta.
Ala Rizena, Aladaleariza.
Ala Theodosiana, apud Auaxam.
Ala felix Theodosiana, Siluanis.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
Ala prima Augusta Colonorum, Chiaca.
Ala Auriana, Dascusa.
Ala prima Ulpia Dacorum, Suissa.
Ala secunda Gallorum, Aeliana.
Ala castello Tablariensi constituta.
Ala pima praetoria nuer constituta.
Cohors tertia Ulpia miliaria Petraeorum, Metita.
Cohors quarta Raetorum, Analiba.
Cohors miliaria Bosporiana, Arauraca.
Cohors miliaria Germanorum, Sisila.
Ala prima Iovia felix, Chaszanenica.
Ala prima felix Theodosiana, Pithiae.
Cohors prima Theodosiana, Valentia.
Cohors Apuleia civium Romanorum, Ysiporto.
Cohors prima Lepidiana, Caene - Parembole.
Cohors prima Claudia equitata, Sebastopolis.
Cohors secunda Valentiana, Ziganne.
Cohors, Mochora.
Officium autem habet ita:
Principem de scola agentum in rebus.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Armeniae VII.

XXXIX. Dux Scythiae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Scythiae:
Cuneus equitum scutariorum, Sacidaua.
Cuneus equitum Solensium, Capidaua.
Cuneus equitum stablesianorum, Cii.
Cuneus equitum stablesianorum, Bireo.
Cuneus equitum catafractariorum, Arubio.
Cuneus equitum armigerorum, Aegissos.
Cuneus equitum Arcadum, Talamonio.
Auxiliares:
Milites navclarii, Flaviana.
Milites superventores, Axiupoli.
Milites Scythici, Carso.
Milites secundi Constantini, Trosmis.
Milites Scythici, Dirigothia.
Milites primi Constantini, Nouioduro.
Milites quinti Constantini, Salsouia.
Milites primi Gratianenses, Gratiana.
Item legiones riparienses:
Praefectus legionis secundae Herculiae, Trosmis.
Praefectus ripae legionis secundae Herculiae cohortis quintae pedaturae inferioris, Axiupoli.
Praefectus ripae legionis secundae Herculiae cohortis quintae pedaturae inferioris, Iprosmis.
Praefectus legionis primae Ioviae, Nouioduno.
Praefectus ripae legionis primae Ioviae cohortis quintae pedaturae superioris, Nouioduno.
Praefectus ripae legionis primae Ioviae cohortis quintae pedaturae inferioris, Accisso.
Praefectus ripae legionis primae Ioviae cohortis .....
et secundae Herculiae musculorum Scythicorum et classis, Inplateypegiis.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio, qui completa militia adorat protector.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Scythiae V.

XL. Dux Moesiae secundae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis moesiae secundae:
Cuneus equitum scutariorum, Securisca.
Cuneus equitum Solensium, Dimo.
Cuneus equitum scutariorum, Latius.
Cuneus equitum armigerorum, Sexagintaprista.
Cuneus equitum secundorum armigerorum, Tegra.
Cuneus equitum scutariorum, Appiaria.
Cuneus equitum stablesianorum, Sucidaua.
Auxiliares:
Milites praeventores, Ansamo.
Milites Constantini, Trimammio.
Milites Dacisci, Mediolana.
Milites tertii navclarii, Appiaria.
Milites Novenses, Transmariscae.
Milites primi Moesiaci, Candidiana.
Milites Moesiaci, Teglicio.
Milites quarti Constantiani, Durostoro.
Milites Cimbriani, Cimbrianis.
Milites navclarii Altinenses, Altino.
Item legiones riparienses:
Praefectus legionis primae Italicae, Nouas.
Praefectus ripae legionis primae Italicae cohortis quintae pedaturae superioris, Nouas.
Praefectus ripae legionis primae Italicae cohortis quintae pedaturae inferioris, Sexagintaprista.
Praefectus legionis undecimae Claudiae, Durostoro.
Praefectus ripae legionis undecimae Claudiae cohortis quintae pedaturae superioris, Transmariscae.
Praefectus ripae legionis undecimae Claudiae cohortis quintae pedaturae inferioris, Transmariscae.
Praefectus navium amnicarum et militum ibidem deputatorum.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio, qui completa militia adorat protector.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Et quae de minore laterculo emittuntur:
In provincia Rhodopa:
Cohors quarta Gallorum, Ulucitra.
In provincia Thracia:
Cohors prima Aureliana, sub Radice - Viamata.
Cohors tertia Valeria Bacarum, Drasdea.
Dux Moesiae inferioris V.

XLI. Dux Moesiae primae.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Moesiae primae:
Cuneus equtum Constantacorum, Pinco.
Cuneus equtum promotorum, Flaviana.
Cuneus equtum sagittariorum, Tricornio.
Cuneus equtum Dalmatarum, Aureomonto.
Cuneus equtum promotorum, Viminacio.
Cuneus equtum sagittariorum, Laedenatae.
Cuneus equtum Dalmatarum, Pinco.
Cuneus equtum Dalmatarum, Cuppis.
Auxiliares:
Auxiliares reginenses, contra Reginam.
Auxiliares Tricornienses, Tricornio.
Auxiliares Novenses, Ad Novas.
Auxilium Margense, Margo.
Auxilium Cuppense, Cuppis.
Auxilium Gratianense, Gratiana.
Auxilium Taliatense, Taliata.
Auxilium Aureomontanum, Tricornio.
Item legiones:
Praefectus legionis quartae Flaviae, Singiduno.
Praefectus legionis septimae Claudiae, Cuppis.
Praefectus militum ......, contra Margum in castris Augustoflavianensibus.
Praefectus militum exploratorum, Novis.
Praefectus militum exploratorum, Taliatae.
Praefectus militum Vincentiensium, Laedemata.
Praefectus militum exploratorum, Zmirnae.
Praefectus classis Histricae, Viminacio
Praefectus classis Stradensis et Germensis, Margo.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio, qui completa militia adorat protector.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Moesiae superioris V.

XLII. Dux Daciae ripensis.

Sub dispositione viri spectabilis ducis Daciae ripensis:
Cuneus equitum Dalmatarum Fortensium, Bononia.
Cuneus equitum Dalmatarum Divitensium, Dortico.
Cuneus equitum scutariorum, Cebro.
Cuneus equitum Dalmatarum Divitensium, Drobeta.
Cuneus equitum Dalmatarum, Augustae.
Cuneus equitum Dalmatarum, Varina.
Cuneus equitum stablesianorum, Almo.
Cuneus equitum scutariorum, Aegetae.
Cuneus equitum Constantinianorum, Uto.
Auxiliares:
Auxilium Miliarensium,Transalba.
Auxilium primorum Daciscorum, Drobeta.
Auxilium Crispitiense, Crispitia.
Auxilium Mariensium, Oesco.
Auxilium Claustrinorum, Transluco.
Auxilium secundorum Daciscorum, Burgo Zono.
Praefectus militum exploratorum, Transdiernis.
Item legiones:
Praefectus legionis quintae Macedonicae, Variniana.
Praefectus legionis quintae Macedonicae, Cebro.
Praefectus legionis quintae Macedonicae, Oesco.
Praefectus legionis tertiaedecimae geminae, Aegeta.
Praefectus legionis tertiaedecimae geminae, Transdrobeta.
Praefectus legionis tertiaedecimae geminae, Burgo Novo.
Praefectus legionis tertiaedecimae geminae, Zernis.
Praefectus legionis tertiaedecimae geminae, Ratiaria.
Praefectus legionis quintae Macedonicae, Sucidaua.
Tribunus cohortis secundorum reducum, Siosta.
Tribunus cohortis novae Sosticae.......
Praefectus classis Histricae, Aegetae.
Praefectus classis Ratianensis.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio, qui completa militia adoratÝprotector.
Numerarios et adiutores eorum.
Commentariensem.
Adiutorem.
A libellis siue subscribendarium.
Exceptores et ceteros officiales.
Dux Daciae ripensis V.

XLIII. Consularis Palaestinae.

Sub dispositione viri clarissimi consularis Palaestinae:
Provincia Palaestina.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio.
Cornicularium
Commentariensem.
Adiutorem.
Numerarium.
Ab actis
A libellis.
Exceptores et ceteros cohortalinos, quibus non licet ad aliam transire militiam sine annotatione clementiae principalis.
Ceteri omnes consulares ad similitudinem consularis Palaestinae officium habent.

XLIV. Praeses Thebaidos.

Sub dispositione viri clarissimi praesidis Thebaidos:
Provincia Thebais.
Officium autem habet ita:
Principem de eodem officio.
Cornicularium
Commentariensem.
Adiutorem.
Numerarium.
Ab actis
A libellis.
Exceptores et ceteros cohortalinos, quibus non licet ad aliam transire militiam sine annotatione clementiae principalis.
Ceteri omnes consulares ad similitudinem praesidis Thebaidos officium habent.

XLV. Divina providentia

Virtus. Scientia rei militaris.
Autoritas. Felicitas.
Divina electio
Uernus. Aestas.
Autumnus. Hiems.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com