Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (25)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ANONIM - STATUTA COMMUNIS BUGELLAE

[Praefatio]

In nomine Domini nostri Yhesu Christi amen. Anno Dominice Nativitatis Milleximo Ducenteximo quadrageximo quinto.

Inditione quarta.

Hec sunt statuta et ordinamenta Communis Bugelle facta ad honorem dei et Gloriose virginis Marie. et beatorum Eusebij et Stephani. Jacobi et omnium sanctorum pariter ac sanctarum dei. et venerabilis in Christo patris domini Episcopi Vercelensis. et Comunis ac uniuersitatis Bugelle. et ad ipsius Communis bonum statum pacificum et quietum. que statuta homines habitentes in Bugella debent firmiter obseruare. et que statuta posita sunt sub rubricis et signatis.


RUBRICA I - DE CUMSULIBUS

1. [I]

In primis statutum et ordinatum est quod anno usque ad festum sanctorum Symonis et Jude eligantur quatuor Consules quorum unus sit clavarius Comunis ad voluntatem Credentiariorum vel maioris partis ipsorum sive specialiter ad hoc electorum. qui Jurent in plena Credentia super statutis. et sicut in infrascripto sacramentali per omnia plenius continentur. Quod sacramentale sic dicit. Vos Jurabitis ad sancta dei evangelia, quod ab isto festo sancti Martini proximo usque ad unum annum completum pro vestro posse saluabitis et custodietis et manutenebitis (ecclesiam sancti Eusebij Vercellensis et ipsius Episcopum et) omnes rationes et jura et honorentias (ipsius conseruabitis) et regetis, et custodietis omnes homines, et Commune Bugelle tam Masculos quam maiores et minores, et omnes res rationes et jura et bonas consuetudines ipsorum quam melius et utilius poteritis. Omnes officiales quos eligetis ponetis quam meliores et utiliores poteritis quemlibet in suo offitio ad bonum et utilitatem predicti Comunis. Omnia banna vobis accusata juste capietis et rationabiliter illa cum conscilio aliquorum sapientorum de Credentia Judicabitis predicto Comuni et cuilibet persone suam iusticiam conseruantes. Omnia banna, fodra, ficta, datia, et collectas ipsius Communis colligetis et excucietis et Clauigerio consignabitis, illo Clauigerio habente omnia scripta et Vos similiter habeatis Omnia illa que recipietis consignabitis, et Jnde bonam rationem de tribus in tribus menssibus ad opus et utilitatem Comunis facietis nisi de uoluntate credentie remanserit. et offitium vestri Consulatus exercebitis et facietis. et secundum voluntatem Credentiatiorum uel maioris partis et ad eorum preceptum uos regetis. Et hec omnia et singula attendetis et obseruabitis bona fine si deus uos adiuuet et sancta dei euangelia.


2. [II] UT CONSULES FATIANT IUSTITIAM ET CAPIANT IUDICATURIS

Item statutum est quod Consules possint et debeant facere iusticiam et rationem de quolibet homine de Bugella et habitanti in Bugella et cuilibet qui eam pecierit sub eis. et non capere Judicaturam de causis confessatis, set de negatis et contestatis capient a qualibet parte ad rationem denariorum duodecim pro libra. Et omnes sententie et condempnationes quas tulerint et dederint de iure attendentur et res quas dabunt uel dari fecerint aut iusserint in pagamento firmiter ex parte comunis manuteneantur ei cui date fuerint de Jure. Et qui in aliquo contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice solidorum X pp.


3. [III] QUOD PRECEPTA CONSULUM ATTENDANTUR.

Item statutum est quod omnia precepta et banna inposita per consules comunis uel eorum nuncios iuste et rationabiliter facta firmiter obseruentur.


4. [IIII] SALARIUM CONSULUM NOTARIJ ET QUID NOTARIUS FACERE TENEATUR.

Item statutum est quod quisque consul habeat pro suo salario libras X pp. et clauarius libras XII pp. et Nottarius libras tres pp. et non plus. et pro illo salario debeat nottarius facere omnes scripturas comunis preter cartas testatas et litteras mandatas. et stare continue cum clauario ad exigendum banna et ad faciendum alia negocia comunis. nisi haberent licenciam a dicto clauario. et hoc teneantur facere per eorum sacramentum.


5. [V] QUIBUS TENEATUR CONSUL FACERE PRANDIUM QUANDO ET PENA NON FATIENTIS.

Item statutum est quod quilibet qui eligetur in consulatu de nouo teneatur facere unum bonum prandium secundum quod consuetum est aliis consulibus ueteribus et nouis et Gastaldis. et seruitoribus et nottariis et electoribus ipsorum consulum usque ad festum sancte Marie candelarie. et si non fecerit amitat totum suum salarium. et ultra hoc quod sub pena et banno solidorum LX pp. et solidorum XX pp. pro qualibet edomada qua steterit ultra terminum quod non fecerit dictum prandium. de quo prandio et banno nulla possit fieri gratia. nec poni In credentia permitatur.


6. [VI] INFRA QUOD TEMPUS SINT BANNA EXIGENDA ET FIAT DEFFENSIO.

Item statutum est quod consules teneantur ex sacramento excutere siue acordari facere ydonee omnia banna eis accusata infra. XV. dies postquam accusara uel denuntiata fuerint. Et si ea habere non potuerint faciendo eorum posse teneantur dare bannum accusato uel denuntiato infra illum terminum. XV. dierum. Et denuntiant cuilibet accusato uel denuntiato ut faciant deffensionem infra menssem.


7. [VII] CONSULES UETERES DARE DEBEANT BANNITOS NOUIS INFRA NATIUITATEM.

Item statutum est quod consules noui debeant omnes bannitos per consules veteres tenere in banno. donec acordauerint se cum ipsis consulibus. et facere preconizari quod ipsi sint in banno per ipsos sicut erant per veteres et quod consules veteres teneantur dare bannitos consulibus nouis infra natiuitatem domini post sanctum Martinum.


8. [VIII] STATUTA LEGI DEBENT OMNI ANNO INFRA NATIUITATEM ET INDE TRADI PUBLICUM INSTRUMENTUM.

Item statutum est quod consules teneantur facere legi statuta comunis omni anno in plena contione ante natiuitatem domini. Et facta publicatione predicta teneantur ipsi consules ex officio suo precipere et facere tradi et scribi publicum Instrumentum per notarium comunis de publicatione dictorum statutorum comunis facta in plena contione quod Instrumentum dictus notarius facere teneatur suis sumptibus.


9. [VIIII] HABERE PROUENTUS COMUNIS PER EXEMPLUM ET EXCUTERE OMNIA CONSULES SUNT ASTRICTI.

Item statutum est quod consules et clauarius teneantur ex sacramento excutere omnia banna. ficta et collectas comunis. et illa dent et consignant ipsi clauario. qui clauarius et consules teneantur et faciant illa poni et redduci in scriptis. et consules habeant omnia illa similiter exemplata nisi remansserit de uoluntate credencie. et debeant ex eis facere et reddere bonam rationem comuni. Et si aliquid defuerit de hoc quod receperint teneantur integre restituere predicto comuni.


10. [X] LABORATORIBUS FORENSIBUS DEBET FIERI SOLUTIO PRIMA DIE. TERRIGENIS INFRA OCTO CUM EXPENSIS PER IPSOS DECLARATIS.

Item statutum est quod consules faciant solui laboratoribus an eis iusticiam petentibus de omnibus laboribus quos fecereint alicui homini de bugella. si laborator fuerit de bugella infra. VIII. dies. et si fuerit extraneus qui uelit recedere. infra secundum diem. Et qui non soluerit ad terminum sibi statutum per consules uel per eorum nuntium soluat bannum solidorum. II. pp. et postea soluat sibi. Et restituentur dampnum et expensse laboratori forenssi per eum qui non soluerit ei postquam fuerit ei preceptum et postquam fuerit citatus. Expenssas declarendas per dictos laboratores.


11. [XI] OMNES MENSURE SIGNARI ET INQUIRI DEBENT INFRA NATIUITATEM.

Item statutum est quod consules requirant ante festum natiuitatis domini omnes sestarios, minas. quartaronos. quartinos. medios quartinos. et quartum quartini salis. ceberos menssuratores. Rasos. stateras. cupos molendinariorum et omnes alias menssuras aliarum rerum que consuete sunt signari. Et illas faciant tationari et coequari rationabiliter signo comunis. Perticam ad manssurandum terras et quod menssurator terre teneatur omni anno in sequela Jurare quod unicuique cui menssurabit dabit suam rationem.


12. [XII] PENA USURARIORUM QUI DENEGANT COMMUNI PECUNIAS MUTUARE.

Item statutum est quod consules teneantur compellere omnes prestatores qui prestant in bugella et eius poderio ut debeant mutuare consulibus nomine comunis quocienscumque fuerint requisiti. quod si facere recusarent. teeantur excutere omnia banna eis inposita predicta de causa. quibus solutis nichilominus prestare teneantur. nisi haberent iusta deffensionem. Et consules teneantur dare dictis prestatoribus denarios. IIII. pp. pro libra.


13. [XIII] QUAE COMUNITAS NEMORA INFRA KALENDAS MARCIJ DEBEAT DISBENDARE.

Item statutum est quod consules teneantur et debeant disbandire illud comune quod placuerit credencie a kalendis februarij usque ad kalendas marcij.


14. [XIIII] FORMA ELIGENDI DETERMINATORES ET TEMPUS AC QUID FACERE TENEANTUR.

Item statutum est quod consules debeant eligere XII homines de melioribus et sapientioribus de credencia bugelle qui Jurent omni anno in credencia ad sancta dei euangelia meliorare. ampliare et desterminare vias et suprapresias. Et consules habeant unum quarterium de terra uel duos si opportuerit ad splanandum et disclaudendum et actandum secundum quod determinabitur. Et hoc teneantur consules facere et fiere facere usque ad kalendas maii. Et si aliquid ex predictis. XII. ubi aperiretur vel largaretur haberet ad faciendum debeat recedere illinc donec determinatum fuerit ibidem. et unus ex consulibus debeat ire cum eis ad predicta facienda.


15. [XV] PENA CONSULUM PLUS COMPUTANTIUM QUAM EXPENDANT.

Item statutum est quod ille clauarius seu consul qui computaret debita seu messiones comunis plura quam esse debuerint a solidis. XX. pp. usque ad solidos. C. pp. soluat bannum solidorum. XX. pp. et restituat misfallum. et a solidis. C. superius soluat bannum librarum. X. pp. et amittat omnia officia comunis tempore uite sue. et restituat dampnum comuni.


16. [XVI] QUID TENEANTUR NOUIS CONSULIBUS INFRA NATIUITATEM UETERES CONSIGNARE.

Item statutum est quod omnes consules teneantur et debeant infra pasca resurectionis domini consignare consulibus nouis substitutis omnes libros accusationum. bannorum. receptionum et et sequelarum. et banderias. et stateras. et marchum. et priuilegium uetus. et cartam pronunciatus. et eas poni facere in camera comunis. et eciam Vernam. et omnes alias menssuras et balistas. et campionum florenorum.


17. [XVII] PROCURANT CONSULES UT PRONUNTIATUM ATTENDATUR INTER DOMINUM EPISCOPUM ET COMUNE.

Item statutum est quod consules teneantur precise per eorum sacramentum procurare bona fide et eorum posse quod omnes nuncij domini episcopi qui preerunt ad iusticiam reddendum debeant Jurare in presencia consulum et conscilij comunis bugelle unicuique persone bene persone et legaliter facere iusticie complementum.


18. [XVIII] QUALITER ET QUOT SINT CREDENTIARIJ ELIGENDI ET PENA CONSULUM QUI ADUNT.

Item statutum est quod consules debeant de conscilio. XII. sapientum eligere usque ad LX. credenciarios. et non plures in ea quantitate minori que eis uidebitur. Et facta electione credentiariorum et consciliariorum per dictos consules et sapientes non possint ipsi consules simul uel separatim per eorum sacramentum addere aliquem seu aliquos in credentia uel consilio et qui contra fecerint soluant bannum pro quolibet et qualibet vice librarum decem pp. et ille additus siue additi nichilominus sint cassi hoc tamen statutum non estandatur ad consules maystraliarum.


19. [XVIIII] ARMORUM INQUISITIO ET PENA NON HABENTIBUS ORDINATA.

Item statutum est quod consules teneantur si eis fuerit preceptum per credenciam semel in anno inquirere guarnimenta et arma inposita hominibus bugelle. et ab illis qui non presentabunt. exigere bannum pro diployde et panzeria solidorum. XX. pp. et pro aliis armaturis solidorum. V. pp. Et consules non pacientur poni in credentia per eorum sacramentum. tempore eorum consulatus.


20. [XX] PER QUEM ET INFRA QUOD TEMPUS STATUTA NOUA PONI DEBEANT IN UOLUMINE STATUTORUM.

Item statutum est quod quilibet clauarius teneatur facere poni in libro statutorum omnia statuta ed additiones statutorum facta tempore sui consulatus infra natiuitatem domini post sanctum Martinum.


21. [XXI] QUOCIENS QUALITER ET INFRA QUOD TEMPUS BANNA DEBEANT IUDICARI.

Item statutum est quod consules teneantur facere Judicari banna per sapientes comuni quatuor uicibus in anno. Videlicet de tribus in tribus menssibus. Et aliquod bannum semel Judicatum non possit amplius Judicari. nec poni coram Judicatoribus. Et consules non pacientur ipsum ponere in credencia per eorum sacramentum.


22. [XXII] FORMA PONENDI CUSTODES PRIUATOS.

Item statutum est quod duo ex consulibus quorum unus sit clauarius debeant scire qui erunt custodes privati. et debeant esse presentes ad recipiendum eorum sacramenta. Et ipsi consules non possint ponere dictos custodes nisi fuerunt clauarius presens ad recipiendum eorum sacramenta.


23. [XXIII]. QUALITER COSTE PLACIJ SINT SOLANDE ET PENA CONSULIBUS CONTRAFATIENTIBUS ORDINATA.

Item statutem est quod consules teneantur per eorum Juramentum actare et tenere actatas omnes costas placij bugelle et ultra hoc teneantur facere solari de lapidibus colis quolibet anno perticas tres silicet de costa glarie vel andurni vel versus vernatum Ubi fuerit major necessitas usque ad exitum magi. et quod primo teneantur consules omni anno facere solari de costa andurni perticas IIII donec fuerit tota solata. ita quod non possit per credentiam dispensari. Et si consules contrafecerint vel facere recusauerint persoluant pro banno solidos LX pro quolibet.


24. [XXIIII] VT PROHIBENTES ACCIPI PIGNORA PUNIANTUR.

Item statutum quod aliqua persona de bugella uel habitans in bugella non debeat uetare aliquod bannum uel pignus ocaxione alicuius banni uel collectarum. seu cuiuscumque precepti uel processus facti per consules de quo sit accusatus, alicui seruitori uel nuncio consulum siue sit dominus domus siue non. nec claudere aliquam Januam uel ostium contra ipsos seruitores uel nuntios. Et qui contrafecerit. soluat bannum solidorum. V. pp. Et si faceret tantum quod campana Jnde pulssaretur. soluat bannum librarum. X. pp. et seruitor siue nuncius teneatur incontinenti accusare et facere poni in libro comunis accusationem suam.


25. [XXV] QUALITER CITATUS NON OBEDIENS PUNIATUR.

Item statutum est quod si quis requisitus fuerit per servitorem comunis uel per alium de precepto consulum personaliter ad petitionem alicuius. et non venerit. Soluat bannum solidorum II pp. in voluntate illius qui fecerit eum requiri. et consules teneantur excutere ipsum bannum et ponere in libro comunis.


26. [XXVI] QUANTO TEMPORE SIT ACCUSATIS DEFFENSIO CONCEDENDA

Item statutum est quod quelibet persona de bugella possit et sibi liceat facere deffenssionem contra quamlibet accusam siue sit privata. siue non. dum modo possit probare contrarium per duos bonos. ydoneos. et legitimos testes. Et 2non possint probare per socios. uel participes. bannitos. vel clericos quando facta est per officiales comunis.


27. [XXVII] QUE DEFFENSIO DANDA SIT ACCUSATIS.

Item statutum est quod quelibet persona que acordauerit aliquod bannum consulibus comunis. et voluerit de ipso facere aliquam deffenssionem. debeat ipsam fecisse postquam acordauerit infra unum menssem. et si ipsam non fecerit infra predictum terminum. non possit aliquam facere a termino predicto in antea et consules non possint eam recipere. et dictus terminus non extendatur ultra festum sancti Martini nisi per octo dies.


28. [XXVIII] QUANDO CONDEMPNATI DEBEAT EORUM PIGNORA REDEMISSE.

Item statutum est quod qui dederit aliquod pignus clauario. debeat ipsum reddemisse infra octauam sancti Martini quolibet anno. et qui non reddimerit ipsa pignora. non teneatur clauarius ulterius reddere ipsa. nec respondere alicui de Jure.


29. [XXVIIII] PRECEPTUM UNIUS CONSULIS CASSARE ALIUS NON PRESUMAT.

Item statutum est quod precepta facta per aliquem ex consulibus non possint prorogari nec cassari per alios consules uel ipsorum aliquem.


30. [XXX] ANTE SATISDATIONEM NULLA DEFENSIO DETUR.

Item statutum est quod aliqua persona non possit facere aliquam deffensionem super aliquo banno nisi prius acordauerit ipsum bannum consulibus.


31. [XXXI] QUANDO ET QUOMODO STATUTA SINT MELIORANDA.

Item statutum et ordinatum est quod consules tenentur et debeant facere prouidere et meliorari omnia statuta comunis omni anno per unum menssem ante festum sancti Martini per VIII sapientes electos per ipsos vel circa.


32. [XXXII] PENA NON EUNTIS AD CONSILIUM ET NON PARENTIS PRECEPTIS CONSULUM ORDINATUR.

Item statutum et ordinatum est quod qui non Iuerit ad conscilium quando pulsabitur uel quando precipietur de mandato consulum et qui non obediuerit consulibus quando precipitur eis quod sint super palatio comunis uel alibi ad Judicandum banna uel prouissiones faciendas pro comuni. quod ille qui non fuerit hora statuta soluat bannum pro qualibet uice solidorum. II. pp. nisi inde fecerit legitimam defessionem.


33. [XXXIII] QUALITER SINT BANNA DE FORIS EXIGENDA.

Item statutum est quod consules per eorum sacramentum teneantur excutere banna de foris sicut banna comunis et quod non possint facere aliquam gratiam de dictis bannis.


34. [XXXIIII] DICENTIS CORAM CONSULIBUS UERBA INIURIOSA SEU PERCUTIENTIS PENA STATUTA.

Item statutum et ordinatum est quod si aliqua persona dixerit verba iniuriossa alicui alteri corum consulibus quando redunt rationem et petentibus coram eis rationem uel iustitiam soluat pro qualibet uice solidos X pp. et si percuxerit aliquem coram dictis consulibus soluat bannum solidorum LX pp.


35. [XXXV] OMNI DIE IURIDICA CLAUARIUS SEDERE DEBET PRO TRIBUNALI NISI COMITTAT EX IUSTA CAUSA.

Item statutum est quod clauarius comunis bugelle omni die iuridica teneatur et debeat venire ad platheam placij bugelle ad locum ubi ius redditur et ibi sedere pro tribunali pro Iustitia facienda. uniquique cumquerenti. Qui clauarius ex iusta causa et necessaria possit unum ex aliis consulibus substinuere loco sui qui sedere debeat pro tribunali et iustitiam reddere postulantibus.


36. [XXXVI] QUID HABEAT CLAUARIUS PRO EO QUOD OMNI DIE IURIDICA SEDERE DEBET PRO TRIBUNALI.

Item statutum est quod quilibet qui fuerit clauarius pro temporibus habeat omni anno ultra salarium ordinatum per alia statuta. ex eo quod omni die tenetur venire ad banchum pro justicia facienda solidos XL. pp.


37. [XXXVII] QUALITER SINT BANNA DE FORIS IUDICANDA ET EORUM PROCESSUS IN OMNIBUS FATIENDI.

Item statutum et ordinatum est quod consules comunis bugelle faciant omni anno Judicari banna et accusas eis facta et acusata hominum forensium. per quatuor sapientes de credentia bugelle ad hoc electos per dictos consules. qui iurent Judicare bene et legaliter. conseruando cuilibet ius suum secundum formam statutorum comunis bugelle et ponere in scriptis in libro accusationum hominum forensium nomina sapientum qui iudicauerint dictas acusas. et clauarius teneatur ex sacramento omni anno ponere librum disctarum acusationum forensium in archiuo comunis. infra festum resurectionis domini. postquam exiuerit de consolatu. cum alijs libris accusationum hominum de bugella. et notarius teneatur in dicto libro accusationum forensium ponere defensiones acusatorum et dicta testium pe sacramentum. et in pena solidorum. XX. pro qualibet uice qua contra fecerit.


38. [XXXVIII] QUOMODE SOLUENDE SINT PER CONSULES EXPENSE FACTE PER EOS UEL AB IPSIS SE DEBEANT LIBERARE.

Item statutum et ordinatum est quod consules et credenciarij comunis bugelle. et consules magistraliarum qui pro temporibus fuerint teneantur curare et facere cum effectu et per eorum sacramentum quod omnes et singule expensse que fient de cetero nomine comunis bugelle. et de mandato ipsius comunis seu credencie soluantur consules comunis bugelle. in quorum consulatu expensse facte fuerint exeant de eorum regimine et consulatu et credenciarij ac consules magistraliarum infra duos mensses postquam expensse facte fuerint. et antequam consules in quorum consulatu facte fuerint expense de eorum consulatu. et officio exeant teneantur et debeant assignare et ordinare modum et formam per quas dicte expensse soluantur. et sint exacte. cum effectu. Ita quod ipsa comunitas ab ipsis debitis et absolutione usurarum infra dictum tempus sit exhonerata. Et si predicta non fecerint cum effectu. Credenciarij et consules magistrariarum possint conueniri et eorum bona a creditoribus qui pecuniam dedissent mutuo consulibus uel comuni bugelle pro inde ac si essent pro eorum proprijs et specialibus debitibus obligando. Et ipsam comunitatem bugelle exhonerare a dampnis expensis et interesse que incurreret occaxione predictorum debitorum transsacto consulatu et tempore suprascriptis.


39. [XXXVIIII] INFRA QUOD TEMPUS QUIS POSSIT RESUMERE CONSULATUM.

Item statutum est quod qui fuerit consul uno anno non possit esse consul a die finiti sui officij usque ad quatuor annos completos.


40. [XXXVIIII] IN EXPENSIS RATIONANDIS PERSONA CUM QUA, AC DIES ET MENSIS SUNT APPONENDI.

Item statutum est quod clauarius et consules qui aliquas expenssas fecerint pro comuni teneantur scribere menssem et diem in quibus expensse facte et sigillatim specifficare nomina omnium quibus data fuerit pecunia et quantitates et causas, alias. nichil possit ponere in ratione comunis. Eo saluo quod dictum statutum non extendatur ad spias. nec ad tractatum secretum que fierent ad bonum statum et utilitatem comunis.


41. [XXXX] QUI POTEST ALIQUEM ALTERUM PRO CUSTODIA EXCUSARE.

Item statutum est quod nullus consul possit nec debeat excusare aliquem per se nec per aliquem de domo sua nec accipere solutionem seu accipi facere pro excussatione custodie. et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet quem excussauerit et qualibet uice sol. XX. pp. Et ille qui faceret excussare soluerent tantumdem excepto quod liceat. Notario. excussare duos omni nocte. et servitori duos. et illi qui stabunt campanille duos. et qui stabit super turrim duos. et forestaris duos de licencia consulum.

[XXXXI] QUID HABEANT CONSULES DE INQUISITIONIBUS ET QUID FACERE TENEANTUR.


42.
Item statutum et ordinatum est quod de omnibus et singulis delictis et quasi maleficijs et quasi rebus negocijs factis comissis uel pertractatis contra honorem domini Episcopi et Ecclesie Vercellensis uel contra statutum et honorem comunis et hominum de bugella seu contra Jus uel statuta seu reformationes Cridas et ordinationes dicti comunis. Consules comunis bugelle et quilibet ipsorum simul et separatim prout voluerint possint et valeant ex eorum officio sine strepitu et figura Judicij ordine Juris seruato et non seruato Inquirere et Inquisitiones facere et finire et omnes et singulos qui reperientur culpabiles per eorum inquisitiones punire et condempnare secundum jura et statuta comunis bugelle et perinde ac si in omnibus fuisset ordo Judiciarius solempniter obseruatus et perinde ac si fuisset de predictis acussatio legitime facta.


43.
Item statutum est quod omnibus et singulis bannis excussis ratione Inquisitionum clauarius habeat duodeamam partem et alij Consules aliam duodeamam qui consules teneantur stare cum clauario ad faciendas dictas Inquisitiones et etiam ipsas sine ipso quociescumque ad Aures ipsorum peruenerint uel viderint expedire.


44. [XXXXII]LEGITTIME ACCUSATUS HABETUR PRO CONDEMPNATO, NISI PROBAT CONTRARIUM.

Item quia observanda sunt in futurum que longissimis temporibus inconmutabiliter tenuerunt Statutum et ordinatum fuit quod quelibet persona que de cetero legittime fuerit accusata, per consules officialem seu decnunciatorem. uel custodem priuatum comunis Bugelle. habeatur pro condempnata. per inde Ac si contra accusatum. probatum fuisset legittime de accusa per duos ydoneos testes. nisi accusatus probauerit contrarium eius quod continebitur in accusa per duos testes legittimos et quilibet qui preerit seu deputatus fuerit ad offitium comunis possit accusare pubblice et privatim.


RUBRICA II - DE CREDENTIA

45. [I] NON UENIENS AD CREDENTIAM UEL SEDENDO LOQUENS QUALITER PUNIATUR.

Statutum est et ordinatum quod omnes credentiarij veniant ad credenciam quando pulsabitur uel precipietur. et qui ibi non fuerit antequam consul incipiat concionem soluat bannum sol. VIIII. pp. et qui dixerit aliquid. In credencia dum aliquis concionauerit soluat simile bannum.

46. [II] CONTRA PRECEPTA CONSULUM LOQUENS IN CREDENTIA PUNIATUR.

Item statutum est quod qui dixerit aliquid in credencia postquam consul preceperit ei quod taceat soluat bannum sol. V. pp. et tantum plus. quantum consules preciperent. et consules teneantur excutere bannum et facere acordari incontinenti et poni in libro comunis sicut alia banna.


47. [III] ANTE QUAM IURET UENIENS AD CREDENTIAM PUNIATUR.

Item statutum est quod qui venerit ad credenciam et non Jurauerit ipsam. soluat bannum sol. V. pp. pro qualibet uice. nisi habuisset licenciam a consulibus. et hoc Intelligatur tantum de illis qui steterint cum credenciariis.


47. [IIII] ACTENDI DEBENT QUE FUERINT PER MAIOREM CREDENTIE ORDINATA.

Item statutum est quod totum hoc quod ordinabitur per credenciarios uel maiorem partem. seu per illos qui fuerint ad hoc constituti obseruetur. dum modo hoc iuste et racionabiliter factum sit.


49. [V] NON HABEAT HONOREM UEL OFFITIUM IN COMMUNI QUI NON EST HABITATOR ET QUI RECUSAT HONERA SUBSTINERE.

Item statutum est quod aliquis qui non soluat fodra et banna comuni bugelle. et qui non sit habitor bugelle. non possit esse de credencia nec de consilio. nec habere aliquod officium dicti comunis.


50. [VI] DE QUIBUS BANNIS NON LICEAT GRATIAM IMPETERTIRI.

Item statutum est quod aliqua gracia non possit fieri de aliquo banno ludi. furti. ferute. uel qui trassisset arma. nec a;icui qui steterit bannitus comunis bugelle ultra menssem unum. nec de aliquo banno rupto uel Judicato.


51. [VII] IN PRESENTIA PETENTIS GRATIAM NUNQUAM RESPONDEATUR.

Item statutum est quod si quis pecierit uel requisierit aliquid a comuni consules et credenciarij habeant conscilium simul sine illo qui pecierit antequam respondeant ei. Et ille qui responderet sine voluntate credencie soluat bannum sol. X. pp. Set sic respondeatur per consules. domine nos audiuimus libenter uerba vestra tamquam domini et amici nostri et super hiis diligenter habebimus conscilium. et vobis respondebitur secundum voluntatem et perceptum credencie. et tunc habeant conscilium respondendi per voluntatem credencie.


52. [VIII] DONUM FIERI NON POTEST NISI MAGISTRALIJS PRIMITUS CONUOCATUS.

Item statutum est quod si aliquis homo vel femina cuiuscumque conditionis si pecierit aliquid a Credentia seu a Comuni Bugelle Consules et Credentiarij non possint nec debeant facere aliquam responsionem nec aliquod donum. donec conuocauerint Consules cuiuslibet Mestralie. qui similter conuocare debeant omnes illos de eorum paraticis et habito conscilio cum ipsis liceat ipsis Consulibus paraticorum ducere ad Credentiam. VI. uel. VIII. aut usque ad. XII. de melioribus cuiuslibet paratici et tunc fiat responxio de Conscilio et uoluntate Credentiariorum et mestralium qui fuerint ad credentiam uel maioris partis ipsorum. Aliter uero responxio sit cassa irrita et nullius ualoris atque momenti. Et hoc Capitulum siue statutum sit et esse intelligatur Ita et taliter precisum quod non possit nec debeat cassari nec irritare per totum tempus consulum qui iurauerint et quod quelibet maystraria faciat responsionem sui consilij et singulariter. aliter facta responsio pro nulla habeatur nec teneatur. et eodem modo teneantur consulere super quamcumque causam de qua conscilium daretur in credentia.


53. [VIIII] QUALITER ELECTORES CONSULUM ET CONSULES ELIGANTUR.

Item statutum est quod in Credentia pulsata et congregata ad sonum canpane more solito eligantur. XII. homines ad breue datum inter omnes Credentiarios, qui iurent eligere bonos et ydoneos Consules duos de Placio et duos de Plano. et. VIII. illorum. XII. habeant potestatem eligendi predictos si fuerint in concordia. Ita tamen quod aliquis ipsorum electorum non possit esse Consul.


54. [X] QUALITER ELECTORES OFFITIALIUM ET OFFITIALES SINT ELIGENDI.

Item statutum est quod alij. XII homines electi ad breue datum in credentia iurare debeant eligere omnes officiales Comunis illius anni et octo illorum si fuerint in concordia possint ipsos officiales eligere. Ita tamen quod aliquis de predictis electoribus non possit esse officialis preter Clauarium et hoc statutum fit et esse debeat perpetuo precisum ita quod non posit poni in credentia quod aliter electio fiat. nec per ipsam credentiam dispensari. et si contra factum fuerit. cassum sit et irritum ipso iure.


55. [XI] QUALITER ELECTORES CONSULUM ET OFFITIALIUM ELIGENDI POTESTATE PRIUENTUR.

Item statutum est quod si predicti electores consulum et officialium non se concordarent de faciendis predictis electionibus sicut superius determinatur et starent tantum ad concordendum se de predictis quod una candela de uno pede esset combusta et finita quod electio ipsorum reuertatur ad credentiam, et eligatur unum Camparium in Pauignano.


56. [XII] QUOD ORDINATUM EST POTEST MAIOR PARS CREDENTIE IMMUTARE.

Item statutum est quod Credentia possit crescere diminuere et mutare ea de quibus maior pars fuerit in concordia ad honorem et utilitatem domini Episcopi et ecclesie Vercellensis et Comunis Bugelle saluo quod pro illo anno quo consules iurauerint super statutis quod nichil fieri possit in illo anno contra statuta.


57. [XIII] PENA PROPONENTIS ALIQUID ANTE QUAM PROPOSITA PER CONSULES FUERINT REFORMATA.

Item statutum est quod quousque fuerit facta reponsio et datum conscilium super proposita facta per Consules nullus Credentiarius debeat aliquid aliud proponere uel allegare sine licentia Consulum. Et qui contrafecerit soluat bannum. sol. V. pp. Et Consules teneantur excutere illa banna sicut alia et ante quam exeant de credencia facere ipsa acordari.


58. [XIIII] QUANDO UALEAT INSTRUMENTUM GRATIE QUE FIT PER COMUNE ET PENA NOTARIJ QUI FACIT INSTRUMENTUM CONTRA FORMAM STATUTORUM.

Item statutum est quod si carta aliqui facta fuerit habitarie siue alicuius alterius facti que pertineat comuni bugelle. quod ipsa carta legatur et examinetur in publica credencia. seu in conscilio. et si aprobata fuerit. reddatur per notarium qui eam fecerit ei cuius fuerit. Alioquim si contrafactum fuerit. sit cassa et irrita. Insuper notarius qui cartam fecerit tenetur dare similem clauario comunis sumptibus illius qui eam pecierit a comuni. et clauarius tenetur eam ponere in scrineo comunis cum sociis suis. Et notarius qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice sol. XX. pp. Et consules teneantur inquirere.


59. [XV] PENA FORENSIS EUNTIS AD CONUOCATIONEM FACTAM RATIONE COMUNIS.

Item statutum est quod aliqua persona que non sit de bugella seu recepta in habitatorem comunis bugelle non audeat vel presumat Ire ad aliquam coadunationem seu conuocationem que fiat per maystralias ad petitionem comunis bugelle seu de mandato consulum uel comunis predicti loci uel ratione dicte comunitatis. Et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. V. et consules illius paratici qui eos admiserint soluant pro quolibet et qualibet vice sol. X.


RUBRICA III - DE COMUNI

60. [I] PENA NON SOLUENTIS AD TERMINUM ORDINATUM.

Item statutum est quod qui non soluerit comuni quod debuerit ad terminum sibi assignatum. siue in Instrumentis ordinatum. quod omnia dampna et expensse que fient occaxione illius debiti. vadant super illo qui non soluerit. Et qui dederit aliquod pignus clauario nomine comunis. teneatur predictum pignus facere bonum usque ad quantitatem pro qua id dederit.


61. [II] SALARIUM AMBAXATORIBUS EQUESTRIBUS ORDINATUM.

Item statutum est quod qui Iuerit extra bugellam pro ambaxata comunis. habeat sol. XVI. pp. pro quolibet cum equo. et non plus. Et si venerit ea die qua iuerit habeat sol. VIIII. pp. Et non possit nec debeat sibi fieri aliqua ultra predictos sol. XII. pp.


62. [III] SALARIUM PEDESTRIUM ET FATIENDUM FACTA COMUNIS.

Item statutum est quod qui Iuerit extra bugellam videlicet longe a loco bugelle per unum miliare sine equo in seruicio comunis habeat sol. III. pp. pro quolibet die. Et qui steterit super aliquo facto comunis in bugella habeat sol. II. pp. qualibet die.


63. [IIII] PENA NON ATTENDTIUM PRECEPTA COMUNIS ET PROCESSUS CONTRA EOS PER CONSULES FATIENDI.

Item statutum est quod omnes homines habitantes et stantes in begella debeant attendere et obseruare omnis precepta rationabiliter eis facta per consules bugelle uel aliquem ipsorum de precepto et voluntate credencie uel maioris partis ipsius credencie. Et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet die qua steterit usque ad octo dies sol. X. pp. nisi iustam habuerit excusationem. Et de predictis bannis non possit fieri aliqua gratia. Et si non acordauerit predicta banna. non emendentur sibi aliqua dampna si fierent ei. de ere comunis post terminum. VIII0. dierum ipso existente in predicta rebellitione. et quod teneatur pro uicino. et quod nullus debeat ei dare conscilium nec adiutorium. nec mercandare cum eo. Et quod nemo coquat sibi panum nec coqui facere nec molat sibi bladum nec moli facere nec laborare cum eo vel dare laborem sub banno sol. V. pp. pro quolibet et qualibet vice. Et conssules teneantur facere ipsum sic rabellum omni mense nominatim cridari in banno per loca consueta per totum eorum consulatum per sacramentum et super predictis omnibus et singulis teneantur inquirere si sciuerint et eis denunciatum fuerit et tenere denunciatores privatos.


64. [V] PENA SAPANTIUM ARBORES SUPER COMUNI, ULTRA FORMAM STATUTORUM.

Item statutum est quod arbores existentes super comuni non debeant nec possint sappari ultra pedes IIIor. longe ab arbore. et qui contrafecerit. soluat pro quolibet vice sol. XX. pp.(propria pecunia). Et omnes officiales teneantur accusare et pro qualibet arbore sol. V.


65. [VI] PER ILLOS DE CREDENTIA DE MANDATO CONSULUM BANNA SUNT IUDICANDA.

Item statutum est quod banna dicti comunis non possint Judicari nisi per illos de credencia ad hoc electos per consules dicti comunis secundum quod consuetum est.


66. [VII] DIEBUS MERCURIJ IOUIS ET VENERIS BONA VENIENTIUM AD FORUM NON VALEANT IMPEDIRI.

Item statutum et ordinatum est quod non possit nec debeat fieri aliquod saximentum de bonis uel in bonis alicuius uenientis a forum bugelle in die Mercuri post nonam. nec per totam diem Jovis. nec die veneris usque ad vesperas. nec ipsius bona modo aliquo impedire. et qui pecierit vel impetrauerit fieri dictum saximentum seu impediuerit aliquem venientem ad forum. uel bona eius detinebit uel occupabit directe uel indirecte. soluat pro quolibet et qualibet uice. sol. XX. pp. et ultra hoc dictum saximentum sit cassum et irritum. et ille qui eum fieri fecerit. teneatur ipsum facere cassari si fuerit requisitus. et si cassare noluerit. soluat bonnum sol, LX. et nichilominus dictum saximentum sit cassum irritum et nullius ualoris. penitus et momenti. et quod statutum non extendatur ad fures. latrones. seu raptores. nec. intelligatur de bonis furatis et ablatis. uiolenter vel derubatis.


67. [VIII] DOMINUS DOMUS SOLUAT PRO CONDUCTORE QUI RECUSAT COMUNIS HONERA SUBSTINERE.

Item statutum est quod si aliqua persona de bugella. seu habitans in bugella locauerit aliquam domum uel aliam possessionem alicui persone que recuset soluere banna fodra datia et alias impositiones ei uel eis imposita uel impositas per comune bugelle. quod dominus domus uel alterius possessionis dicta banna et alias impositiones soluere teneatur. Et si conductor alij soluere teneatur. Et si conductor non esset soluendo uel se defenderet nichilominus dominus domus in qua delinquid soluere teneatur.


68. [VIIII] DISPENSATA PER OFFITIALES CONFRARIE ULTRA PROUENTUS SINE LICENTIA COMUNIS NULLATENUS REPPETANTUR.

Item statutum et ordinatum est quod prior et sorestani confrarie non possint nec debeant expendere nec distribuere ultra illud quod exegerint uel exigere debuerint de prouentibus confrarie illius anni in quo essent dicti prior et sorestani constituti. Et si contrafecerint non restituatur eis de Ere comunis nec confrarie nisi hoc decissent de licentia credentie optenta antequam inciperent distribuere dictam confrariam.


69. [X] DANS DAMPNUM IN DOMIBUS ALIENIS SOLIDOS V SOLUERE TENEATUR.

Item statutum est quod qui proiecerit lapides vel dampnum dederit in domibus Ecclesiarum confrarie communis et cuiuslibet persone soluat bannum pro quolibet et qualibet uice sol. V pp.


70. ACCUSATUS NON FACIENS DEFENSIONEM INFRA MENSEM HABEATUR PRO CONDEMNATO.

Item quod quelibet persona que accusata fuerit consulibus bugelle ab alio quam per ofitialem comunis si post acussam infra menssem defensionem non fecerit atque dederit eam in scriptis consulibus habeatur pro condennata. et ab ipsa persona bannum exigatur et perueniat in comune bugelle perinde ac si accusa probata esset per duos legitimos testes.


RUBRICA IIII - DE SANCTIS FESTIS. ECCLEXIIS. SALMIS. CUMFRARIA. ET HOSPITALI.

71. [XI] IURANTES ET BLASFEMANTES YHESUM ET ALIOS SANCTOS DEI QUALITER PUNIATUR.

Statutum est quod illa persona que blasphemauerit uel maledixerit deum. uel sanctam Mariam. aut aliquem sanctum uel sanctam. Aut qui dixerit in despectu aut male grate alicuius ipsorum. Aut qui Jurauerit corpus. sanquinem. uel os dei. uel sancte Marie soluat bannum pro quolibet et qualibet uice sol. quinque. pp.

72. [XII] QUIBUS FESTIUITATIBUS SIT PROHIBITUM LABORARE.

Item statutum est quod omnia festa Beate Marie virginis. et appostolorum, et festum omnium Sanctorum. et festa beatorum Eusebij ed Stephani de mensse augusti. et omnes dies dominici sint in banno. et qui laborauerit uel laborari fecerit in aliquo predictorum festorum et in aliis maioribus festivitatibus si fuerit dominus laboris soluat bannum sol. V. pp. si fuerit laborator qui laboret pro precio denar. XII. pp. Et in eodem banna sint festiuitates sanctorum et sanctarum Nicolay. Martini. Victoris. Theodori. Bernardi. Mauricij. Caxiani. Marie Magdalene. Michaelis et Georgii et Sancti Augustini confessoris et sancte Katherine virginis. Et beati Marchi euangeliste et sancti Luce et corporis Christi.

73. [XIII] ASCENDENTES ECLESIAS QUALITER PUNIANTUR.

Item statutum est quod qui ascenderit super aliquibus ecclesiis bugelle aliqua de causa soluat bannum sol. XX. pp. nisi ascenderet causa meliorandi ipsas.

74. [XIIII] AD QUE FESTA ET UIGILIAS PROHIBITUS SIT ACCESSUS.

Item statutum est quod aliquis homo masculus de bugella seu habitans in bugella a. XII. annis superius non audeat uel presumat ire ad festa uel uigilias sanctorum laurentii de andurno. Germani de tolegno. Quirici de clauazia. Sancte Marie de moxo. et Bedulij. Sancti Jacobi de pitengo. Sancti laurentii de ponderano. . Sancte Marie de Auiliano. Sancti laurentii et petri de candelo. Sancti Petri de Gallianico. Sancte Marie de sendiliano. Sancti supplicij de borriana. Sancti Eusebij de muzano. Sancti stephani de occlepo superiori. Sancti theodoli de polono. et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX. pp. Et consules non possint dare licenciam.

75. [XV] PER QUOS ET QUI ELIGANTUR OFFITIALES CONFRARIE ET INFRA QUOD TEMPUS ET QUALITER RATIONEM SUB PENA REDDERE TENEANTUR.

Item statutum est quod Prior et mestrales confrarie debeant eligere priorem et mestrales omni anno qui fuerintnecessarij pro sequenti anno, et ipsi debeant esse secundum quod electi fuerint. et qui noluerit esse soluat bannum sol. XX. pp. postea sit. nisi haberet iustam excusationem. Et consules eos cogere ut predicta faciant. et prior et sorestani teneantur omni anno in virtute Spiritus Sancti facere rationem consulibus et confratribus qui noluerint interesse. infra menssem post pasca pentecostes usque ad sanctam Mariam de medio Auguste. Et prior qui non reddiderit rationem consulibus comunis onfra dictum terminum quatuor sapientibus electis per consules ad dictam rationem audiendam. doluat bannum sol. LX. pp. et pro qualibet septimana sol. XX. pp. que banna consules teneantur excutere sicut alia banna comunis per eorum sacramentum. et consules non possint dare licenciam nec permittere poni in credentia. et quilibet possit accusare et teneatur priuatus.

76. [XVI] QUID CONFRATRES ET QUANDO SOLUERE TENEANTUR ET PENA NON ATTENDENTIUM PRO UT DEBENT.

Item statutum est quod quilibet de confraria bugelle. et qui intrauerit in ipsam teneatur et debeat soluere sicalem ad sanctum eusebium et denar. XX. et oblationes ad pascha pentecostes. et prior. et sorestani ipsius confrarie teneantur et debeant excutere illam blauam et denarios ab illis qui non soluerint in dictis terminis. Et teneantur per eorum sacramentum dare auxilium et facere eorum posse quod ipsi soluat. et restituant expenssas facta illa de causa. Et qui fecerit contra predicta soluat bannum sol. V. pp. pro qualibet uice et pro quolibet precepto et postea soluat.

77. [XVII] PENA RECUSANTIUM OFFITIUM CONFRARIE.

Item statutum est quod quisque qui eligetur minister confrarie. debeat ipsum officum exercere. tam illi qui sunt de confrarie quam illi qui non sunt. et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. postea sit minister.

78. [XVIII] QUI ALIENAM CONFRARIAM INTRAUERIT IN BUGELLA TAM QUAM ALIJ CONFRATRES SOLUERE TENEATUR.

Item statutum est quod si quis intrauerit in confrarie alicuius terre quam de bugella. et non fuerit de confraria bugelle. Soluat sorestano confrarie bugelle omni anno sicut illi qui sunt de confraria.

79. [XVIIII] PENA OFFITIALIUM UETERUM CONFRARIE NON CONSIGNANTIUM NOUIS PROUT TENENTUR.

Item statutum est quod prior et sorestani ueteres teneantur et debeant dare infra unum menssem omnes confratres in scriptis tam desementitos quam intratos priori et sorestanis nouis. et dare et consignare ipsis omnia bona que haberent de confraria infra sanctum eusebium proximum. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. V. pp. pro quoliet priore et sorestano. pro qualibet ebdomada qua steterit post dictum terminum. Et consules teneantur per eorum sacramentum excutere dicta banna.

80. [XX] QUI COMEDIT AD CONFRARIAM PUNIATUR, CUM IN EA NON SIT RECEPTUS.

Item statutum est quod aliqua persona non uadat ad comedendum ad confrariam. nisi sit de confrarie. et qui soluat confrariam. nisi iret pro aliquo confratre habendo inde licenciam a priore uel a sorestano suo. Et qui contrafecerit. soluat bannum pro qualibet vice sol. V. pp. et prior. et ministralis teneantur per eorum sacramentum accusare. et consules teneantur excutere banna et ea dare confrarie predicte. Et quod nullus debeat cenare ad predictam confrariam.

81. [XXI] PENA PRIORIS NON REDENTIS RATIONEM ET NON RESTITUENTIS CLAUARIO INFRA TEMPUS QUOD HABUNDAT DE PROUENTIBUS ULTRA SUMPTUS.

Item statutum et ordinatum est quod prior confrarie teneatur et debeat reddita ratione infra festum omnium sanctorum dare soluere et restituere clauario comunis totum illud quod superauerit de ratione confrarie sub pena et banno sol. XX. pp. et quo qualibet ebdomada sol. X. pp. qua steterit ad faciendum rationem predictam. que banna consules teneantur excutere per eorum sacramentum. et clauarius teneatur reddere rationem de receptis quando reddet rationem comunis.

82. [XXII] INFRA QUOD TEMPUS TENEATUR QUIS RESUMERE OFFITIUM CONFRARIE.

Item statutum est quod quelibet persona que fuerit leuata officialis confraire per unum annum non possit cogi esse officialis dicte confrarie illinc ad quinque annos.

83. [XXIII] PENA EUNTIUM PRO PANE BENEDICTO A PARTE SUPERIORI.

Item statutum est quod nulla persona debeat uel presumat ire ad accipiendum panem benedictum quando benedicitur uel ordinatur per presbiteros uel canonicos ex parte superiori descendo per graticulas. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice denar. XII. pp.

84. [XXIIII] PENA FATIENTIUM RUMOREM UEL SCANDALUM CUM DIUINA OFFITIA CELEBRANTUR.

Item statutum est quod nulla persona debeat facere rumorem, neque percutere. neque trahere aliquem pro solacio donec officium celebratur. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. II. pp.

85. [XXV] PENA EORUM QUI NON UADUNT AD QUATUOR PSALMOS SOLEMPNITER ORDINATOS.

Item statutum est quod quilibet dominus domus teneatur et debeat ire ad psalmos uigilie ascensionis. sancti Marcij sancti Mauricij. et Quirici dum fuerit uel mitere sufficientem nuncium proprie de domo sua habendo a. XX. annis superius. et habendo primo licenciam a consulibus de dicti. nunciis mitendis. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. II. pp. Et officiarij teneantur contra predicta accusare.

86. [XXVI] QUO TEMPORE RECIPIENTES RATIONEM HOSPITALIS SINT ELIGENDI.

Item statutum est quod consules teneantur eligere omni anno de mensse maii quatuor homines ad recipiendum rationem hospitalis.

87. [XXVII] DE QUIBUS FESTIUITATIBUS NON LICET CONSULIBUS DARE LICENTIAM LABORANDI.

Item statutum est quod consules non possint dare licentiam laborandi In festis Beate marie. et in diebus dominicis. et In festis appostolorum. et beati Johannis babtiste. nec in aliquo festo principali.

88. [XXVIII] CONTRACTUS QUI PER MINISTRUM ET FRATRES HOSPITALIS SINE LICENTIA CONSULUM FIERI PROHIBENTUR.

Item statutum est quod fratres hospitalis bugelle non possint facere aliquos contractus a sol. XX. pp. superius. videlicet emptiones. vendictiones. locationes. conductiones. permutationes. et in ephiteoticos contractus. nec alios contractus nominatos sine requisitione consulum qui pro tempore fuerint. et omnes quatuor consules sint una cum ipsis in contractu. Qui consules debeat consentire de licencia credencie vel consiliij. Ac si quid in aliquo contrafactum fuerit sit cassum. irritum et nullius valoris.

89. CONSULES VETERI SIBI FIERI FACIANT RATIONEM CONFRARIE PER FACIUM BERTOLDANUM ET ALIOS.

Ordinatum est quod consules veteri requirant et sibi fieri faciant rationem administrationis confrarie perfecte per facium Bertoldanum Nicolinum de montegrando. et dominum Martinum de Vetulis olim priores confrarie predicte. Et quod ea que habent penes se de bonis dicte confrarie ponant in utilitatem confraternitatis predicte.

90. [XXIX] PENA NON DANTIUM CONFRARIAM HORA TERTIE ET SE NON PRESENTANTIUM DICTA HORA.

Item statutum et ordinatum est quod confrarie et sorestani facient pulsari canpanam pro congregandis pauperibus ante terciam et post modum hora tercie fascient iterum pulsari dictam canpanem Qua canpana pulsata teneantur incontinenti incipere dare et ministrare dictam elemasinam seu confrariam in canpo et contrafecerint soluat prior. XX. pp. pro qualibet vice et quilibet sorestaniorum sol. X. et quilibet cui fuit aliquod offitium deputatum se debeat hora debita pressentare in pena solidorum II. pp. et officiales comunis teneantur per eorum Juramentum accussare contrafacientes que banna peruenient in utilitatem confrarie.

91. [XXX] PENA SORESTANORUM NON SOLUENTIUM PRIORI ET PRIORIS NON SOLUENTIS CREDITORIBUS INFRA TEMPUS.

Item statutum est quod quilibet sorestanus confrarie comunis bugelle teneatur et debeat precisse soluere prioiri suo recipienti nomine confrarie totam collectam sui quarterij et confrariorum infra festum sancti Eusebij proxime uenientis. post factam dictam confrariam siue exculserit a confratribus siue non. dummodo sint ydonei et soluendo et qui contra fecerit soluat pro qualibet die qua non solueret. solidos V. pp. de quibus non possit fieri gratia. et consules teneantur per sacramentum excutere dicta banna et consignare ad utilitatem confrarie. et prior qui pro temporibus fuerit teneatur et debeat soluisse omnibus creditoribus quos fecerit tempore sui prioratus. Infra exitum mensis Augusti. in penna et banno supredictis.


92. [XXXI] QUALITER CONSULES ET PRIOR TENEANTUR TERRAS ET IURA CONFRARIE CONSIGNARE ET FACERE CONSIGNARI.

Item statutum et ordinatum est quod consules et prior confrarie qui fuerint pro tempore teneantur et debeant sibi facere consignari omnes terras et possessiones et ficta et iura confrarie infra kalendas Marcij proximi et ea poni in uno libro de cartis. et prior et consules qui postea pro temporibus fuerint teneantur et debeant facere examinari dictum consignamentum quando statuta comunis examinantur omni anno. et facto consignamento consules et prior teneantur ponere in Credentia omnia consignata in pena et banno sol. XX. pp.

93. [XXXII] PENA NON CONSIGNANTIUM IURA ET INSTRUMENTA CONFRARIE INFRA TERMINUM ORDINATUM.

Item statutum est quod quilibet prior confrarie teneatur exigere tempore sui prioratus omnes cartas que fierent ratione confrarie et ea consignare consulibus. et consules teneantur ponere et gubernare dicta instrumenta in scrineo comunis sicut alia instrumenta dicti Comunis. Et qui non consignauerit ea que tenuerit Infra tempus eis statutum ex forma cride uel denuntie. cadat ab omni iure quod haberet in dictis terris et perueniat in confrariam pleno iure. et ultra hoc soluat pro banno sol. LX. pp. qui perueniant in contrariam predictam.

124. [XXXIII] QUOCIENS ET QUOMODO TENEANTUR CONSULES HOSPITALE FACERE VISITARI.

Item statutum est quod consules teneantur et debeant quater in anno eligere quatuor sapientes silicet de mensse Januarij. Marcij. Madij et Augusti qui sapientes teneantur uisitare hospitale. et videre infirmos si qui ibi fuerint et habere ministrum et fratres hospitalis habitantes bugelle. Et Vernati presentes et ab ipsis inquirere et a quolibet eorum sigillatim inquirere si in ipso hospitali procurantur pauperes et si ibi tenetur hospitalitas et exercentur opera caritatis. et si ibi sunt aliqua que indigeant correctione reformatione et post modum. statum hospitalis in scriptis. redigant et tradent. consulibus comunis ut per comune possit ipsi hospitali et ipsius utilitatibus prouidere.


RUBRICA XI - DE PLATIO ET ORNAMENTIS EIUS.

182. [I] EMENTES DIE IOUIS EXTRA PORTAS PLATIJ ALIUD QUAM LIGAMEN.

Statutum et ordinatum est quod nulla persona debeat emere aliquid in die iouis preter lignamen extra portas placij. occaxione reuendendi in eadem specie. in qua emerint. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. V. pp. Et consules teneantur inquirere.

183. [II] EMENTES ET VENDENTES SALEM VEL BLADUM ALIBI QUAM AD DOMUM COMMUNIS.

Item statutum et quod mercatum bladi. leguminorum, et salis fiat iusta domum comunis. et in portucubus et platheis domus ipsius communis. Et qui contrafecerit soluat bannum emptor et venditor pro quolibet et qualibet uice sol. V. pp. Excepto quod quilibet possit emere ubi voluerit secundum quod consuetum est pro suo proprio usu.

184. [III] PENA TENETIUM INTRA PLATIUM DOMOS COPERTAS DE ALIO QUAM DE CUPIS, ET QUANDO SIT INQUIRENDUM.

Item statutem est quod aliquis homo non debeat. nec sibi leceat facere uel tenere aliquam coperturam nisi de cupis intra fossata placij bugelle. uel nisi de axidibus. sub quibus axidibus non fiat ignis. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. Et consules teneantur bis in anno querere totum burgum. et si inueniretur aliqua edificia coperta alia re quam de cupis uel de axidibus faciant illi comburi.

185. [IV] TENENTES PALEAS VEL FRASCHAS SUPER LOBIAS PUNIATUR SI NON FUERINT BUTUMATE.

Item statutum est quod nullus debeat ponere fenum. paleas. frascas. neque facere ramatam frascarum. super strayam nec super solarium quod sit super uiam placij nec plani nisi solarium esset butumatum. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. et postea aufferat predicta.

186. [V] PUNIATUR PROTIENS LAPIDES SUPER TECTA.

Item statutum est quod aliquis non trahat lapides nec aliud super mercandium. beccariam. nec calegariam. nec super aliquam domum bugelle. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. V. pp. de die. et postea emendet dampnum.

187. [VI] FATIENS MONTONOS LEAMI INFRA PLATIUM OUNIATUR.

Item statutum est quod qui fecerit aliquod montonum leami in placio a domo Jacobi sartoris infra tantum quantum durat beccaria debeat ipsum asportasse infra VIIIo dies postquam fecerit ipsum montonum ibi. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. V. pp. Qui autem fecerit monotonum leami in aliquo alio loco placij. debeat ipsum asportasse infra. XV. dies et qui contrafecerit soluat bannum sol. II. pp. et consules omnes simul possint dare licenciam pro necessitate. Ita tamen quod non fiat aliquod monyonum leami a macello usque ad domum Jacobi sub banno sol. V. pp. nec inde possit haberi licencia nisi standi per octo dies videlicet a domo Johannini Vcelle et furno alberti boserij. usque ad domum Jacobi Judei ab utraque parte. Et consules tenantur inquirere si eis fuerit denuntiatum.

188. [VII] FATIENS SOZIURAS INTRA PLATIUM PUNIATUR.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat facere aliquam sociurum in portucubus. uel platheis. vel in uiis publici a domo Jacobi iudei usque ad domum heredum quondam petri passalaque. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice sol. quinque. pp.

189. NON LICET SBOGIARE MENUTA TEMPORE ET LOCIS INTERDICTIS.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat nec ei liceat sbogiare aliqua menuta a domo Jacobi sartoris. usque ad palacium comunis iuxta putheum. extra domos nec in vijs pubblicis a ramis palmarum. usque ad sanctam Martinum. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. quinque pp.

190. [VIII] BATANTES BLADUM SUPER PALATIUM PUNIANTUR.

Item statutum est quod nullus possit nec presumat batere bladere aliquod. nec aliquam rem aliam super Palacium comunis. sub banno sol. V. pp. Et consules super hoc non possint dare licenciam.


191. [VIIII] AD PLATHEAM COMUNIS ALIUD QUAM BLADUS QUIS PONERE VEL VENDERE NON PRESUMAT.

Item statutum est quod nulla persona ponat in plathea noua Palacij nec super muros aliquid nisi bladum et sal in sacis. Et qui contrafecerit soluat pro qualibet uice sol. quinque. pp.

192. [X] PUNIATUR NON HABENS SUFITIENTES CANALES IN PLATIO SUPER PORTICUS INTRA DOMOS.

Item statutum est quod omnes homines de placio habentes domos a porta toratie usque ad portam uersus uernatum ab utraque parte. Et a porta uersus uernatum usque ad portem glarie. et a porta glarie usque ad portem toracie ubi sunt uie publice et habitentes In eis teneantur tenere bonas canales Inter unam domum et aliam. tales et ita bonas quod pluuie non possint In porticubus pluere. et explanare rianas seu solare eas. et tenere copertas et planas ad modum porthycorum In pena et banno sol. XX. pp. quas canales et explanationes seu solaturas et coperturas fecisse teneantur. Infra exitum proximi menssis magij sub pena predicta. Et consules non possint dare licenciam. Et quod nullus possit tenere pertichas supra pontes Rugie placij buggelle sub pena predicta.

193. [XI] PENA DANTIUM DAMPNUM IN FOSSATIS DUCENDO AQUAM.

Item statutum est quod aliqua persona non ducat vel ducij faciat aquam ad aliquam suam possessionem que cadat de ducibus uel dampnum faciat in fossatis et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. X. pp. et teneatur emadare dampnum et vacuare fossatum et possit quilibet acusare.

194. [XII] PENA EMENTIUM DIEBUS FORI ALIQUID EXTRA PORTAS.

Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona non possit nec ualeat emere nec emi facere aliquam merchandiam. [.......................] extra portas plani nec extra portam uernati contiguam cum placio preter lignamen. in die Jouis nec in die dominica. et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. X. pp.

195. [XIII] NON FIAT ENORME VEL TURPE AD PLATHEAM UBI CONSULES COMORANTUR.

Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona non debeat facere aliquam sulzuram nec bestias excoriare nec scanare nec etiam applicare nec applicatas tenere nec coria super bancis tenere in plathea merchandie a riana becarrie usque ad stadias ubi redditur ius per dominum episcopum. et qui contra fecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice. sol. V.

[XIIII] DUCENS BESTIAS DE BASTO VEL PLAUSTRA PER PORTICHOS PLATIJ PUNIATUR.

(Hoc cap. suo loco in textu deest.)


RUBRICA XII - DE PLATIO, PLANO ET FORTELICIJS EORUNDEM.

196. [I] QUOMODO QUIS TENEATUR FORTILITIAS COMUNIS FACTAS IN SUO MANUTENERE.

Statutum et ordinatum est quelibet teneatur et debeat manutenere et custodire sepem et palencatum factum super terram suam per comune circa placium et planum suis expenssis secundum quod fuerint ei consignata per consules.< nisi bene sciret ostendere qui ipsas deuorasset. uel asportasset. uel nisi faceret notum consulibus quando essent sice uel marcide.

197. [II] NON EUELLAT QUIS TERMINOS FOSSATORUM POSITOS PER COMUNE.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat arrancere uel strepare terminos positos per comune bugelle circa fossata placij et plani uel alio quocumque loco ubi positi fuerint per nuntios comunis. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uive sol. XX. pp.

198. [III] PUNIATUR QUI NON DENUNTIAT QUANDO IUXTA SUUM COMUNIS TERMINUS EST EUULSUS.

Item statutum est quod omnes et singuli homines debeant denunciare consulibus bugelle infra VIIIo dies si fuerit arrancatus aliquis terminus comunis sicilet ille super quem territorium fuerit arrancatus. siue habitans ibidem. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. V. pp.

199. [IIII] CAUANS ET INCIDENS A TERMINIS USQUE IN FUNDUM FOSSATI.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat cauare. nec sappare. nec cexias talliare a predictis terminis. usque in fundum fossati. Et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. V. pp. nisi ille qui voluerit Incidere cexiam super suum prius plantauerit spinatas duas. et eas alleuauerit infra quinque annos scilicet unam predictarum spinatarum circa medium. et aliam in capite extra terminos. Et consules teneantur bis in anno facere inquiri predicta per IIIIor officiarios. et si inuenirent aliquid factum contra predicta. teneantur excutere predicta banna.

200. [V] BANNUM BATENTIUM PELLITIAS ET PELLES IN PORTICUBUS UEL PLATHEIS.

Item statutum est est quod aliqua persona non debeat batere aliquam pelliciam uel pellicias vel aliquod pilum in aliquibus portucubus uel uiis publicis placij uel plani. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. V. pp. Et consules non possint dare licenciam.

201. [VI] PENA TENENTIUM TRABES IN UIJS PUBLICIS ULTRA ANNUM.

Item statutum est quod nullus de bugella debeat tenere trabes aliquas per platheas placij vel plani bugelle ultra annum unum. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. Et si aliquis conqueretur quod aliqua trabs ei noceret. quod consules teneantur dictas trabes facere aufferri infra octo dies.

202. [VII] IN DIE IOUIS ALIBI QUAM SUB TECTO COMUNISQUIS VENDERE NON PRESUMAT.

Item statutum est quod non possit uendere salem in die iouis in portucubus. nec super communi. nec in platheis nisi ubi est saleria comunis sub tecto mercandie. Et qui contrafecerit soluat pro qualibet uice sol. XX. pp. nisi esset mercator de foris qui uenderet ipsam salem in saco ad quartaro. et a quartarono supra. et consules non possint dare licentiam set tenentur inquirere.

203. [VIII] QUI CAUAT PER PERTICAM UNAM PROPE APALENCATO.

Item statutum est quod nullus homo debeat uel presumat cauare uel sapare justa palencatum plani prope ipsum una pertica a parte uerssus planu Et qui contrafecerit soluat bannum X pp. et illud quod ibi esset plantatum destruatur.

204. [VIIII] QUI TRANSIT CLAUSURAS UEL PALENCHATA PUBLICA PUNIATUR.

Item statutum est quod si qua persona transsiuerit ultra palencata siue claussuras soluat bannum sol. XX. pp. de die. et de nocte sol. XL. pro qualibet uice. Et quilibet posit accussare.

205. [X] IN UIJS PUBLICIS LEAMUM QUIS FACERE NON PRESUMAT.

Item statutum est quod nullus debeat ponere stamum in viis publicis caussa facienda leamum. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. X. et quod consules teneantur inquirere quoties fuerit eis denuntiatum. uel ad eorum peruenerit noticiam.

206. [XI] TENENTES FENUM UEL PALEAS IUXTA DOMOS UEL UIAS PUBLICAS PUNIANTUR.

Item statutum est quod aliqua persona habitens in bugella non debeat ponere fenum uel peleas in alqua domo per XV. pedes nec paliare prope domum ubi fiat ignis nec prope uiam publicam per X pedes. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. XX. Et nichilhominus teneatur dictas paleas et fenum asportare. Et consules teneantur inquirere et recercare et Inquiri et recercari facere quocienscumque eis denuntiatum fuerit.

207. [XII] PENA ASCENDENTIUM PLAUSTRA PER TERRAM UEL BESTIAS SINE FRENO.

Item statutum est quod nullus qui ducat boues cum plaustro nec cum aliqua alia re quousque exiuerit burgum debeat ascendere plaustrum nec etiam aliqua alia persona debeat ascendere equam mulam ne aliquam aliam bestiam nisi habeat frenum uel bretolam In ore et hoc intelligatur tantum de die. Et qui contrafecerit soluat prop quolibet et qualibet vice sol. II. pp. videlicet a kalendis maij. usque ad festum sancte marie de septembre.

208. [XIII] NON DEBET CANEUA INTRA FOSSATA TERRE PUBLICA ADAQUARI.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat adaquare caneuam In fossatis bugelle nec intra locum bugelle habitatum et qui contrafecerit soluat sol. V. pp. et consules non possint dare licentiam.

209. [XIIII] TENENTES AQUAROLIA SEU DE LOBIJS AQUAMPROICIENTES.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat tenere aliquod aquarolium cadens in vias pubblicas. et quod aliqua persona non debeat proicere aquas in lobijs siue solarijs in uias publicas nec in portucubus. Et qui contrafecerit soluat bannumsol. quinque. et quisque possit accussre et consules non possint dare licentiam.

210. [XV] DECOQUENTES FECIAS INTRA TERMINOS ORDINATOS.

Item statutum est quod nullus debeat facere dequoqui fecias intra locum bugelle habitatum nec citra canales garelle nec citra sanctum blaxium. nec per tantum spacium prope bugellam. Et qui contrafecerit soluat sol. XX. pp. et consules non possint dare licentiam silicet pro qualibet die qua decoquerit fecias uel decoqui fecerit soluat predictum bannum.

211. [XVI] TENENTES AGNELLOS TEMPORE INTERDICTO.

Item statutum est quod nullus debeat tenere nec alleuare agnellum nec agnellos in plano nec in placio a pasca resurrectionis usque ad festum Sancti Michaelis. ultra octo dies et qui contra fecerit soluat bannum sol. V. pp. et consules non possint dare licenciam.

212. [XVII] INTRA CLAUSURAS TENTENTES SALICES CONTRA FORMAM.

Item statutum est et ordinatum quod aliqua persona non possit nec debeat tenere nec alleuare aliquas salices intra clausuram plani uel placij nisi scaluata et strumpata fuerint omni anno. et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. X. pp.

213. [XVIII] DANTES DAMPNUM IN FOSSATIS ET TERRAGIJS QUALITER PUNIANTUR.

Item statutum est quod nullus debeat a terminis positis pro diffiniendis terris et possessionibus singularium hominum de bugella a fossatis et terragnijs fossatorum plani bugelle. usque ad maxeriam et a maxeria usque in fundo fosati a parte exteriori. cauare sapare plantare claudere nec aliquas arbores uel plantas tenere. nec alleuare. nec maxeriam uel spinatam destruere uel guastare. nec ipsas transire. nec lapides fossatorum asportare. nec in ipsis fossatis tenere duces nec aquarolios nec canales ponere nec poni facere nec tenere nec aliquid de nouo quod peioret uel deuastet ipsa fossata uel fortilitias facere. Et qui contrafecerit in aliquo predictorum soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. LX. pp. et quilibet possit accusare et denuntiare priuatim et palem. et tenere denuntiatores et accusatores priuatos. et habeat terciam partem banni acusator et denuntiator. et de quo banno nulla possit fieri gracia. et consules teneantur inquirere si eis fuerit denuntiatum. et quod non possit poni in credentia quod dictum statutum dispensetur. et camparij camporum et vinearum teneanur omni mense semel perquirere totum fossatum. et maxeria spinatas et fortilicias si factum fuerit aliquid noui contra predictum statutum. et illud quod invenissent factum accusare et denuntiare consulibus Et consules non possint dare licenciam.

214.
Item statum est quod aliqua persona de bugella uel aliunde undecunque sit non audeat uel presumat exportare uel exportari facere aliquos lapides de fossatis plani bugelle. nec de terragnio dictorum fossatorum. et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX. pp. et quilibet possit accusare et consules teneantur inquirere quocienscunque ad eorum peruenerit notitiam uel fuerit denuntiatum.

215.
Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona non audeat uel presumat pascare nec pasculari facere a capite palencati uel macerie fosati usque in profundum ab utroque lattere. nec herbam seare nec spinatam incidere arranchare seu deteriorare nec ipsum fossatum transire. et qui contra fecerit soluat prop quolibet et qualibet uice sol. XX. die. et sol. XL. de nocte. et quilibet possit accusare et consules teneantur inquirere. et habeat terciam partem banni.

216.
Item statutum est quod qui sapauerit. arronchauerit uel splanauerit seu clauderit ultra terminos possitos ad terralium fossatorum bugelle soluat pro quolibet et qualibet uice sol. LX. pp.

217.
Item statutum est quod qui transiuerit fossata seu spinatam uel fortilitias plani et placij aliunde quam per portas pubblicas soluat pro quolibet et qualibet uice. sol. LX. et consules teneantur inquirere quociens fuerit eis denuntiatum. et quilibet possit accusare et denuntiare. et teneantur priuati et habeant tertiam partem banni.

218.
Item statutum est quod nulla persona debeat uel presumat transire nec aliquod dampnum facere in muris fortiliciarum. placij et plani. comunis bugelle in pena et banno librarum X. pp. pro quolibet et qualibet vice et ultra ad arbitrium consulum et communis. qualitate persone et enormitate delicti. diligenter inspecta. Item quod quociescunque ortum fuerit.

219. [XIX] NON SINT IN PLANO BANCHA UEL TRABES ULTRA COLUMPNAS.

Item quod aliqua persona non faciat aliquod monotinum leami nec tenere bancha uel trabes extra collumpnas a putheo neacani usque ad domum galuagni bertoldani et a campanili sancti stephani usque ad domum Johannis borgesij. et qui contra fecerit soluat pro qualibet uice sol. X. pp. et consules non possint dare licentiam.

220. [XX] SICANTES BLADUM IN DOMIBUS PALEATIS.

Item quod aliqua personal de bugella non audeat sicare nec sicari facere aliquod bladum in domibus uel caxinis que non sint cohoperte de cupis. et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX. pp.

221. PENA FACIENTIUM SOCURAM PROPE PORTAS.

Item statutum est quod aliqua persona non audeat uel presumat facere aliquam socuram uel fetorem nec afaytamentum seu calnarium nec aselare uel urinam facere prope portas publicas plani et placij. a parte exteriori nec interiori per sex perticas et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet vice. sol. V. et quilibet possit accusare pubblice et privatim.

222. PENA HABENTIUM DOMUM COPERTAM DE PALEIS IN LOCIS INTERDICTIS.

Item statutum est quod aliqua persona non possit nec debeat facere aliquam domum uel casinam copertam de paleas a porta ripe usque ad portam ronciliasci prope viam pubblicam per XV. pedes. et illi qui modo habent copertas de paleis teneantur paleas exportasse infra festum sanctio Eusebij proxmimi. et qui contrafecerit soluat pro qualibet vice qua accusatus fuerit dol. XX. et pro qualibet edomada qua teneret postea sol. X. et consules tenenantur inquirere quociens fuerit eis denuntiatum vel ad eorum aurem pervenerit.

223.
Item eodem modo prout in precedenti proximo statuto continetur statutum est ut debeat de cetero in omnibus obseruari a plathea de roere usque ad putheum bonini de barbo et a dicta plathea de roere usque ad domum albertini Marte super viam qua itur in planum. et eodem modo seruari debeat iusta quamlibet viam publicam et vicinalis tocius plani.


RUBRICA XIII - DE MENSURIS ET SALUTATE.

224. [I] QUID CAPERE DEBENT ASSOMATORES ET QUID IPSI ET CONSULES PRO MOLENDINIS HABERE DEBENT.

Statutum est quod assomatores menssurarum habeant pro assomatura de cebra sestario. statera marcho. denar. II. pro qualibet et de qualibet alia menssura. denar. I. et quod consules assomatores et officiales pro signatura sol. V. a quolibet molendino et de denariis dictorum molendinorum habeant consules sol. XX. asomatores sol. VIIII. et notarius et seruitores. sol. VI.

225. [II] QUI TENEANTUR FACERE SALUITATEM.

Item statutum est quod omnis molinarius ferrarius et testor et quilibet alyer cui perceptum fuerit faciat saluetatem. Et qui noluerit eam facere soluat bannum sol. XX. et postea eam faciat et molinarij teneantur omnes eorum masenengos infra. octo dies post qua,m ipsos couentauerint pressentare consulibus ad faciendum saluitatem et qui contrafecerit soluat bannum predictum pro quolibet si non jurasset saluitatem consulibus.

226. [III] TENENTES MENSURAS REPROBAS PUNIANTUR.

Item statutem est quod qui tenuerit aliquam falssam menssuram causa emendi vel vendendi soluat bannum sol. LX et perdat illam menssuram et consules teneantur facere ipsam comburi in plathea placij.

227. [IIII] PUNIANTUR MENSURANS MENSURA NON APPROBATA.

Item statutum est quod qui menssurauerit ad aliquam causa emendi uel uendendi que non sit signata signo comunis soluat bannum sol. quinque pro qualibet vice etiam si fuerit rationabilis. et si fuerit falsa soluat bannum sol. XX.


228. [V] PENA NON MENSURANTIS AD MENSURAM BUGELLE ET FORMA IN FORNAXARIJS ORDINATA.

Item statutum est quod nulla persona de bugella debeat messurare uel menssurari facere aliquod bladum uel uinum uel aliquid alium ad aliquam menssuram nisi ad menssuram bugelle. Et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet uice sol. X. pp. Et consules non possint dare licentiam. tam emptor quam uenditor.

229.
Item statutum est quod quisque fornaxarius qui fecerit uel fieri facerit lapides uel cupos in bugella vel in vernato uel in eorum territorio ipsos facere fieri facere debeat ad modum signatum signo comunis bugelle. Et qui contrafecerit. soluat bannum. sol. XX. pp. pro qualibet uice. et quilibet possit esse accussator et habeat suam partem banni. Et consules teneantur ter in estate

230. [VI] ASSOMATORES NUMERUM MENSURARUM QUAS SIGNANT ET QUIBUS SCRIBI FACERE TENEANTUR.

Item statutum et ordinatum est quod assumatores menssurarum teneantur et debeant tempore quo signant menssuras facere scribi nomina illorum qui faciunt signari et numerum menssurarum. Quod si non fecerint soluant pro quolibet assumatore pro banno. sol. X. pp. et debeant signasse infra nativitatem domini. Et postea consules teneantur eligere quatuor sapientes qui sint cum eis ad examinandum et prouidandum si integre menssure fuerint signate. Et si reperiretur aliquis non fecisse signari qui utatur menssuris ad vendendum et emendum soluat pro qualibet menssura sol. V. pp. et illud idem intelligitur de stateris et marchis. et consules teneantur ire requisitum bis in anno ex improuiso omnes mensuras tabernariorum.

231. [VII] MODUM CAUALLETORUM SUPER QUIBUS SUNT LAPIDES LABORANDI.

Item statutum est quod aliqua persona non possit nec debeat laborare nec laborari facere lapides fornacis super aliquibus lignis vel caualetis qui caualeti non sint plani in loco ubi ponitur modus ad faciendum lapides et qui caualleti sint signati signo communis. et approbati per consules. Et si contra in aliquo factum fuerit. dominus fornacis soluat bannum sol. XX. et laborator sol. V. pro quolibet et qualibet uice. et quilibet possit accusare et denuntiare. et tenebitur priuatus. et habeat terciam partem banni. et si laborator non esset soluendo. dominus fornacis teneatur pro eo.

232. [VIII] ASOMATORES CONSIGNENT CONSULIBUS NUMERUM MENSURARUM.

Item statutum est quod assumatores comunis teneantur et debeant dare in scriptis numerum consulibus comunis quot mensuras signauerunt cuilibet tabernario et quales. Infra festum natiuitatis domini. et si contrafecerint soluant bannum pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp.

233. [VIIII] QUOT VICIBUS CONSULES CONTRA TABERNARIOS ET FORNAXARIOS INQUIRERE TENEANTUR.

Item satutum est quod consules comunis bugelle pro eorum sacramento teneantur omni anno tribus uicibus et ex improuiso inquirere mensuras tabernariorum et fornaxariorum et punire omnes et singulos quos inuenerint fecisse contra statuta secundum formam aliorum statutorum.

234. [X] PENA EORUM QUI AD PLATHEAM VENDUNT MENSURIS UNDIQUE NON FERATIS.

Item statutum est quod reuenditores nec aliqui alij uendentes bladum uel salem ad platheam non possint uendere uel mensurare. ad starium. minam. uel quartaronum nisi dicte mensure sint ferrate circumquaque et per transbersum. et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. V. et quilibet possit accusare et denuntiare et tenebit privatus.

235. [XI] QUANDO ASOMATORES VETERES TENEANTUR MENSURAS NOUO CLAUARIO CONSIGNARE.

Item statutum est et ordinatum quod assummatores veteres teneantur et debeat dare reddere et restituere clauario nouo et consulibus qui pro temporibus fuerint infra VIII. dies post sanctum Martinum omnes mensuras communis quas habebunt penes se. ad signandum alias mensuras et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet ebdomada. qua contra facerent sol. V. pp.

236. ELECTORES OFFICIALIUM NON POSSUNT ELIGERE ASUMATOREM, QUANDO SIT DE CONCILIO VEL CREDENCIA.

Item statutum est quod electores officialium non possint eligere asumatores quando vnus ex ipsis sit de consilio uel credencia communis bugelle et non possint signare nisi ambo insimul et in plathea plani bugelle et in placio comunis et teneantur signasse infra nativitatem domini et elapso dicto termino non possint.

237. REVENDITOR NON POTEST TENERE IN DOMO MENSURAM NON SIGNATAM.

Item statutum est quod aliquis reuenditor non possit in domo tenere aliquam mensuram que non sit signata signo comunis bugelle et qui contrafecerit soluat pro qualibet mensura sol. V.

238. NOUUM STATUTUM DE FORNAXARIJS.

Item statutum est quod omnes et singuli fornaxarij per se et eorum laboratores et masnengos teneantur et debeant de cetero facere et redere lapides et tegulas bene coctas. in longitudine latitudine et grossitudine justa mensuram ordinatam. et positam per comune. et denunciare consulibus quocienscunquue vacuauerint fornacem de lapidibus et tegulis quod mittent officiales comunis inquirendum si dictum opus factum fuerit ad mensuram dicti comunis. Et qui contra in aliquo fecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. LX. Et quilibet possit accusare publice et priuatim. Et consules teneantur inquirere omni mensse tempore quo ipsi fornaxarij laborant ad fornacem. Et per hoc statutum intelligantur esse cassata omnia statuta loquencia de fornaxarii. preter statutum quod loquitur de ponderandis seu careandis lapidibus uel cupis.


RUBRICA XIIII - DE HABITATORIBUS ET UICINIS.

239. [I] QUALITER ET CUI TENENTES A COMUNI SINE VENDERE POSSINT PENA.

Statutum est quod aliqua persona non debeat nec possit uendere alienare canbire aliquas terras uel possessiones de quibus dat fictum comuni bugelle nisi de licentia et consenssu credentie et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. et emptor amitat rem emptem et perueniat in comuni bugelle et emptor et venditor teneantur et debeant dare communi pro inuestitura pro quolibet. denarios. XII. pro qualibet precij dicte possessionis uendite siue canbite et consules non possint inuestire alicui qui non sit habitator et subditus comuni bugelle in fodris dacijs. et omnibus alijs scuffis et honeribus communis et si contra fecerint ille investiture contra predicta facte sint casse irrite et nullius valoris. Et possessiones perueniant in dictum comune pleno jure.

240. [II] STANTES IN BUGELLA UICINENTIAM FACERE DEBENT.

Item statutum est quod omnes qui habitauerunt in bugelle faciat uicinencias sicut alij sui uicini nisi juste se defenderet inde.

241. [III] HABITATORES QUALITER SINT RECIPIENDI.

Item statutum est quod aliquis homo non recipiatur in habitatorem comunis bugelle nisi sit de uoluntate credencie et nisi prius fecerit bonam et ydoneam securitatem emendi domum uel aliam possessionem ad uoluntatem credencie. infra sex mensses post quam receptus fuerit et uenerit stare in bugellam. Infra unum menssem post quam receptus fuerit et nisi promiserit perpetuo stare et permanere et steterit in bugella cum familia sua et obligauerit domum uel possessionem pro predictis attendendis et dederit albalistam uel albistas comuni ad uoluntatem credencie. et qui contra in aliquo fecerit non sit habitator nec pro habitatore habeatur et domos et possessiones si quas emerit ipso facto perueniant in comune bugelle pleno jure.

259. [XXI]

Item statutum est quod aliquis non possit recipi in habitatorem communis bugelle nisi prius steterit et habitauerit in bugellam cum sua familia per annos decem continue.

260.
Item statutum est quod aliqua persona vndecunque sit non possit nec debeat recipi in habitatorem comunis bugelle. hinc ad XX. annos. et si aliqui reciperentur infra dictum terminum pro habitatoribus non habeantur nec teneantur.

270. [XXXII]

Item statutum est quod aliqua persona cui non sit mota questio ratione habitarie comunis bugelle. per Otinum Villanum et Guillielmum de ferariis, sindicos et procuratores, comunis. ad hoc specialiter deputatos. anno currente MCCCXXIII. non possit recipi nec haberi dicti comunis aliqua ratione uel causa usque ad annos. XX. subsequentes. nec supra ipso statuto aliquatenus dispensari. nec poni in credentia quod fiat contra predictum statutum. Et consules qui ponerent in credentia nec poni permitterent. soluant bannum pro quolibet et qualibet uice. libr. X. et qui consuleret contra predictum statutum sit cassa et irrita et nullius valoris atque momenti. et receptus non habeatur pro habitatore ipse nec filij nec heredes perpetuo.

242. [IIII] QUI PROHIBEANTUR ACQUIRERE IN BUGELLA ET QUIBUS SIT UENDERE INTERDICTUM.

Item statutum est quod aliqua persona que non habitet in bugella cum familia sua et faciat uicinentiam sicut alij uicini et que non soluat fodra et banna comuni bugele et qui non sit habitator communis bugelle secundum formam aliorum statutorum non possit nec debeant emere acquirere neque succedere neque in solutum nec in doctem extimatam nec inextimatam accipere aliquam domum neque possessionem in bugella neque in eius curte siue territorio neque neque alias possessiones quas habent homines de bugella in curte et territorio vernati. Et qui contrafecerit domus siue possessio taliter aquissita contra predicta deueniant in comune bugelle et sic omnes credenciarii ad sancta dei evangelia atendere Jurauerunt.

244. [VI]

Item statutum est quod aliquis homo uel femina de bugella non possit nec debeat uendere alienare donare neque iudicare nec in infiteosim concedere aliquam domum uel domos terras uel possessiones. Iacentes in territorio et curte bugelle et uernati. alicui persone uel personis. comuni. collegio uel uniuerssitati. que non sint de bugella. Et non soluant banna fodra et alias impossiciones cum hominibus bugelle et qui non sit habitator Et subditus comuni bugelle in fodris. dacijs. condicijs et omnibus alijs honeribus realibus et personalibus. et mistis et alijs quibuscumque. et qui contra fecerit teneatur dare comuni precium rei vendite pro pena et banno. et vltra hoc perpetuo sit infamis. Ita quod ipse nec eius filij ad aliquos admittantur honores. nec possit habere ipse nec eius filij aliquod officium vel beneficium bugelle. Et qui contrafecerit soluat bannum. libras. X. pp. Et emptor perdat ea que emerit et perveniant in comune bugelle. Et ita per omnia ut supra legitur machalua seruitor comunis bugelle de uolutate et consenssu omnium credenciariorum et super eorum animas Jurauit ad sancta dei euangelia hoc statutum firmum et ratum habere et tenere quod statutum confirmatum est per dominum Episcopum Vercellensem.

247. [VIIII, X]

Item statutum est quod si contingeret quod aliqua persona de bugella uel stans siue habitans in bugella venderet alienaret aliquo titolo alicui persone uel personis comuni collegio uel uniuersitati aliquas terras uel possessiones quas nunc habet uel de cetero habebit in predictis curijs territorio bugelle et uernati. et emptor siue aquisitor nollet soluere uel aliquo modo se deffenderet quin solueret fodra et monia onera et inpossitiones suprascriptas sibi inpossitas per dictum comune bugelle. quod venditor siue dator ipsarum terrarum uel possessionum teneatur ipsa fodra et honera substinere cum comuni et hominibus bugelle. et nichil hominus dicte possessiones perueniant in comune bugelle secundum formam aliorum statutorum.

248. [XXIX]

Item statutum est quod aliquis qui non sit habitator bugelle non possit nec debeat habere aliquam graciam emendi siue aliquo titulo uel forma aquirendi aliquem possessionem alicuius hominis de bugella super territorio bugelle et uernati. Et consules per eorum sacramentum non permitant poni in credentia quod dicta gracia ei vel eis fiat et qui possuerit in credentia. soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XL. pp. et qui conscilium dederit super predicta prepossita quod fiat gracia de predictis soluat pro quolibet. et qualibet uice simile bannum. et consules teneantur excutere dicta banna ante quam exiant de credentia de quibus bannis nullam possint habere graciam et qui consuleret contra predicta quod aliqua gracia fieret de predictis illa responssio uel conscilium sic datum uel reformacio sic facta sint casse irrite et nullius ualoris atque momenti.

267. [XXXI]

Item statutum est quod aliquis homo vel femina de bugella non possit nec debeat vendere alienare donare neque judicare nec indotem uel insolutum. seu quoque alio alienationis titulo dare seu contrahere uel obligare aliquam domum uel domus terras uel possessiones iacentes in territorio et curte bugelle et vernati. alicui person uel personis comuni collegio uel vniuerssitati que non sit de bugella et non soluat banna fodra et alias inpositiones cum hominibus bugelle et qui non sit habitator bugelle secundum formam aliorum statutorum. Et qui contrafecerit soluat bannum librarum. X. pp. Et vltra hoc teneatur omnas suas terras et possessiones indotem datas et obligatas contra superius ordinata vendere pro eo precio quod estimate fuerint per estimatores comunis bugelle. infra tres mensses postquam fecerint contra predicta. homini abitatori bugelle et si contra factum fuerit. hemptor et ille qui acceperit insolutum perdat ea que emerit et que insolutum aceperit et perveniant in comune bugelle. Et ille qui acciperit in dotem. si atendere recusauerit et facere venditionem non promiserit et fecerit uel non potuerit prout supra continetur similiter perdat ea que acceperit in dotem et perueniat in comune bugelle. Et ita per omnia ut supra legitur Machalua servitor comunis bugelle de volumptate et consensu omnium credentiariorum et super eorum animas jurauit ad sancta dei euangelia hoc statutum firmum et ratum habere et tenere. Quod statutum confirmatum est per Dominum Episcopum Vercellensem.


243. [V] RATIONE TEMPORIS UEL ORIGINIS NON EFFICITUR QUIS INCOLA BUGELLENSIS.

Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona undecumque venerit que nunc habitat uel que de cetero habitauerit in bugella per quantumcumque tempus habitauerit In dicto loco bugelle non habeatur nec teneatur pro habitatore ipse nec eius heredes nisi prius receptus fuerit in habitatorem secundum formam aliorum statutorum. Ratione originis vel nativitatis eciam si stetisset et habitasset in bugella postquam venisset ibi ad habitandum uel eciam postquam ibi natus fuisset per spacium X. annorum. XX. XXX. XL. seu eciam tanto tempore de cuius contrario non existeret memoria.

245. [VI] STANTES IN BUGELLA PRO FACULTATIBUS DEBENT HONERA SUBSTINERE.

Item statutum et ordinatum est quod omnes et singuli homines de bugella et stantes ed habitantes ibidem debeant soluere et substinere cum communi et hominibus bugelle omnia fodra et onera eis et cuilibet ipsorum impossita et que de cetero imponentur per comune et homines bugelle pro terris et possessionibus et bonis quas nunc habent et de cetero habebunt in curte et territorio bugelle et Vernati.

268. Item statutum et ordinatum est quod quilibet habitator comunis bugelle. qui non stet et habitet in loco bugelle. non possit nec debeat recusare quin soluat honera. et impositiones comunis bugelle. Et si contrafecerit ipso jure amittat habitariam. nec vlterius habeatur pro habitore. et consules teneantur ei denuntiare dictum statutum.

246. [VII] TERRE DE BUGELLA ET VERNATI QUE SUNT HOMINUM DE BUGELLA DEBENT CUM COMUNI BUGELLE HONERA SUBSTINERE.

Item statutum est quod omnes terre et possessiones dictorum hominumde bugella quas nunc habent et de cetero habebunt in dictis curijs et territoriis bugelle et uernati. sint ex nunc tacite et expresse obligate comuni et hominibus bugelle pro fodris et oneribus et scuffis et alijs inpossitionibus soluendis et substinendis comuni et hominibus bugelle.

249. [VIII] FATIENTES CONFEDERATIONEM PER CONSULESPUNIANTUR.

Item statutum est quod aliqua persona de bugella siue stans habitansibidem cuiuscumque condicionis aut status existat non debeat nec pressumatfacere aliquod sacramentum nec confederacionem cum aliqua persona et personis comuni collegio et uniuerssitate nisi illus sacramentum et confederationem quod et que facient omnes homines bugelle unanimes et concordes et totum comune eiusdem loci integraliter. Et illa persona que contra fecerit extraatur de conscilio de credentia et uicinancia. et si quod dampnum ei fieret non restituatur ei per comune bugelle et sit exclussus ab omni honore et utilitate comunis bugelle. Et ultra hoc soluat pro pena et banno pro qualibet edomada. In qua perseuerauerit In dictis sacramento et confederatione. sol.C. pp. quousque adnegauerit in credencia. bugelle. ad uoluntatem ipsius credencie confederationem et sacramentum factam et factum. Et si qua persona ullam fecisset confederationem uel sacramentum debeat manifestare infra .XV. dies consulibus comunis bugelle alioquin sub jaceant penis suprascriptis. Et consules teneantur Inquirere contrafacientes siue factum fuerit tempore eorum consulatus uel non et ab eis et a quolibet eorum exigere penas et banna et denunciatores tenere priuatos. Et consules teneantur per eorum sacramentum quod non possint poni nec concionari. In credencia nec in conscilio tempore eorum consulatus quod dictum statutum cassetur nec quod aliquid fiat contra dictum statutum et qui concionauerit contra aliquid soluat bannum pro qualibet uice sol. XX et qui aliquam fecerit responssionem soluat simile bannum et responssio contra hoc facta sit cassa et nullius valoris.

250. [VIIII] PARATICA ET HOMINES COMUNI BUGELLE UELCONSULIBUS ADVERSANTIA PUNIANTUR.

Item statutum est quod si fuerit aliqua mestralia siue paraticum siue aliqua specialis persona. siue sit de mestralia siue non uel de paratico siue non que fuerint rebelles et inobedientes comuni. consulibus uel credencie bugelle extraatur de conscilio et credencia et uterius non admitatur donec rebelles et inobedientes fuerint et hoc si per XV. dies perseuerauerint inobedientes. Ita tamen quod aliquis de bugella non possit nec debeat aliquid ab ipsis emere uel uendere nec aliquod mercatum facere cum ipsis de hiis que pertineant ad illud officium siue mestraliam de quo uel de qua rebelles fuerint et inobedientes dicto comuni et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX. et consules teneantur ex sacramento ponere custodes publicos et privatos et excutere predicta banna.

251. [X] DE LANA PROHIBITA SEU COLORE NATURALI MUTATO. PANNUM QUIS FACERE SEU UENDERE NON PRESUMAT.

Item statutum est quod aliqua persona de bugella siue stans uel habitens in bugella non ponat nec poni faciat in panno de albaxio pila bouis vace uel capre tinta uel colorata siue non tinta alterius coloris quam sit. uel aliqua alia pila prohibita nec aliquam lanam tinctam tractam de suo colore naturali et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. X. pp. et perdat pannum. et bannum et pannum perueniat in comunis et quod nullus homo debeat dare suam lanam ad batandum alicui persone que non fecerit saluitatem coram consulibus quod non laborabit aliquam ex predictis kanis prohibitis. et qui in aliquo contrafecerit soluat bannum predictum et perueniat in pena dicti statuti. et quod nulla persona. vendat uel uendere faciat. in bugella nec etiam tenere in mercato bugelle pannum. In quo sit aiqua ex predictis. Et qui contra in aliquo fecerit soluat bannum ut supra et perdat pannum et perueniat in comuni et quilibet possit eos accusare et denunciare et capere pannum. dum modo consignet consulibus et habeat suam partem banni et panni. et consules teneantur dictos denunciatores et accussatores tenere priuatos. et contra omnia predicta inquirere.

252. [XI] NON SIT CONSUL PARATICI NON EST DE BUGELLA.

Item statutum est quod nullum collegium siue paraticum possit leuare aliquem consulem qui not sit de bugella et habitator bugelle. Et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet vice et quolibet collegio sol. XX. pp. et predictus consul cassetur.

253. [XII] QUID IURENT CONSULES PARATICORUM CONSULIBUS DE BUGELLA. ET QUID CONSULES COMUNIS FACERE TENEANTUR.

Item statutum est quod consules comunis teneantur omni anno tempore quo recipiunt seguertas facere. Iurare ad sancta dei euangelia omnes consules cuiuslibet collegij siue paratici loci bugelle quod ipsi consules nec aliquis ipsorum de collegio vtentur aliquibus statuti nisi aprobatis per comune bugelle et consules teneantur facere fieri unum librum in quo ponantur omnia statuta paraticorum comprobata. per comune et hoc intelligatur quod non vtentur aliquibus statutis uel ordinamentis qui sint contra honorem et vtilitate, comunis bugelle.

254. [XIII] HABITANTES EXTRA PORTAM QUOD SACRAMENTUM FACERE TENEANTUR.

Item statutum est quod omnes habitantes extra portas bugelle. debeant facere saluitatem et Iurare accusare omnes rumpentes et menantes rugiam prope canales per. quatur perticas. et facientes aliquod dampnum alicui uel comuni. et quod non receptabunt nec ement aliquod buschum captum uel portatum per aliquem personam. et si siuerint aliquem portentem uel recipientem uel ementem extra portas bugelle accusabunt consulibus Infra VIII. dies post quam siuerint et consules super hijs teneantur inquirere.

255. [XIIII] AD CREDENTIAM NON DUCATUR QUI NON FUERIT HABITATOR.

Item statutum est quod nullus consul alicuius collegij possit ducere aliquem in credenciam qui non sit recpetus in habitatorem bugelle Et qui contrafecerit soluat bannum sol> XX. pp.


256. [XV] QUANDO MASNENGI UT FATIANT SALUITATEM PER DOMINOS SINT CONSULIBUS PRESENTANDI.

Item statutum est quod omnes et singuli tenentes uasallos in bugella pressentent ipsos consulibus bugelle, adjurandum saluitatem usque ad natiuitatem domini, et qui eose postea firmauerit. Infra. XV. dies post quam eos firmauerit. et qui contrafecereit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice.sol.V.et pro quolibet mensse sol.V. pp.

257. [XVI] FORENSIS HABITANS IN BUGELLA COMUNITATIBUS NON UTATUR DONEC SECUNDUM STATUTA PRESTITERIT CAUTIONEM.

Item statutum est quod aliqua uel....Vniuerssitas de extra bugellam que nunc state de cetero uenerit habitandum et standum in bugella. siue in eius curte et territorio non possit nec debeat pascare nec boscare In comunibus et buschis et pascuis bugelle nec super eius curte et territorio nisi prius fecerit bonam et ydoneam securitatem de soluendis comuni et hominibus bugelle. fodris sacijs scuffis et alijs impossicionibus, sicut alij homines stantes et habitantes in bugellam et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol.XX.pp. et consules per eorum sacramentum. Incontinenti expellere et expelli facere teneantur pascantes et boscantes et contra predicta facientes.

258. [XVII] PENA DOMINORUM ET HABITANTIUM EXTRA PORTAS.

Item statutum est quod nullus debeat habitare cum familia sua a canalibus superius et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet edomada qua ibi steterit postquam ei perceptum fuerit quod non stet sol. XX.pp. Et si quod dampnum ei fieret stando ultra ipsam finiam non emendetur sibi a comuni nec possit stare a parte berloni extra portas placij. et consules teneantur Inquirere et precipere sub dicto banno si eis fuerit denunciatum et quod non possint habere gratiam a credencia uel consulibus nisi fecerit bonam securitatem domini caxinarum quod stantes et habitantes in dictis caxinis non faciant dampna alicui persone et si contrafecerit quod soluant banna duplicata. secundum quod facerent alij homines. et aliter non possint habere licenciam a credencia et restituere dampna duplicata: et quod non possint tenere prochos capras neque agnellos sub banno sol.X.pp. pro qualibet bestia et quilibet possit accussare et teneatur privatus si acussatori placuit.

261. [XVIII] QUI SEQUELAM FACERE TENEANTUR ET PENA NON FATIENTIBUS ORDINATA.

Item statutum est quod omnis homo qui habitauerit in bugella uel super eis territorio.a.XV. annis usque ad.LXX. faciat et juret sequelam In manibus consulum comunis et qui eam non fecerit post quam preconizatum fuerit soluat bannum sol. II. pro qualibet edomada qua steterit. et postea eam feaciat et consules teneantur dicta banna excutere infra .XV. dies. et non possint dare licentiam alicui et teneantur de predictis inquirere et debeant Iurare quod non capient nec portabunt de bladis rapis vuis fructibus arborum de feno nec erba de lignis nemoribus rebus comunis bugelle nec alicuius hominis de bugella super curia et districtu begelle. et quod non dabunt conscilium. auxilium. bannitis dicti comunis et si uiderint alios eis dantes ipsos teneantur per eorum sacramentum accussare.

262. [XIX] NON UTANTUR STATUTA PARATICHA, NISI A COMUNI SPECIALITER APPROBATIS.

Item statutum est quod si aliqua persona de bugella cuiuscumque paratici siue collegij. siue mestralie sit. siue de messarijs et bubulcis. siue de notarijs. uel de becarijs uel de mercatoribus uel de calegarijs uel de pellicarijs. aut de testoribus fuerit inhobediens uel rebellis suo paraticho siue collegio et noluerit attendere et obseruare statuta et ordinamenta sui collegij. iusta et racionabiliter facta et per comune aprobata et erit inhobediens preceptis suorum consulum. Iuste eis factis non teneatur nec habeatur pro uicino. sed sit exculssus ab omni comodo et vtilitate comunis nec sit nec esse debeat de conscilio nec de credencia nec debeat habere aliquod officium comunis. Et hoc intelligatur. nisi dicta statuta et ordinamenta essent facta contra honorem et vtilitatem comunis et hominum bugelle.

263.
Item statutum est quod omnia statuta et ordinamenta cuiuslibet paratici siue collegij debeant legi in publica credencia. et tunc ibi aprobantur statuta conueniencia et bona. et contraria cassantur et irritentur Et quod illud paraticum siue collegium quod faceret inter se aliqua pacta siue conuenciones contra ea que preciperentur per consules comunis. soluat bannum. sol. LX.pp. pro qualibet edomada qua perseuerarent et postea sint cassa et irrita. Et consules teneantur facere legi illa statuta infra natiuitatem domini.

264. [XX] PRETIUM OLEARIJS PRO FATIENDO OLEO COSTITUTUM.

Item statutum est quod omnes olearij. qui habitant in bugella teneantur et debeant primo facere oleum hominibus de bugella. quam forenssibus pro denar. VII pilatam. Et teneantur consules facere hoc per eos obseruari et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet uice. sol. V. et quisque possit accussare et habeat suam partem banni. et qui daret plus soluat bannum sol. II. et consules teneantur inquirere sicut de ludo si eis denunciati uel acusati fuerint.

265. [XXI] PRO QUANTO TESTORES PANNUM ET TELAM FACERE TENEANTUR.

Item statutum est quod omnes testores habitantes in bugella teneantur et debeant facere telam hominum de bugella antequam forenssium silicet parietem riste subtilis. pro denar. XVI. et riste grosse. pro denar. XIIII.or et stupe. pro. den. XII. et pecagnonorum. pro. denar. X. et non plus. Ed de pariete panni albi habeat. denar. VIIII. et de nigro denar X. Et non plus. et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet vice. sol. quinque. et qui plus inde dederit soluat simile bannum nec debeat aliquid capere de spolis nec de ordimento. et consules teneantur hoc facere obseruari. et contrafacientes inquirere tamquam de ludo. si eis denunciati uel acusati fuerint.

266. [XXII] ADVOCANTES ET PROCURANTES CONTRA COMUNITATEM.

Item statutum est quod aliquis de bugella qui habitet in bugella non debeat nec pressumat esse syndicus procurator nec actor nec advocatus alicuius uel aliquorum contra honorem et bonas consuetudines comunis et hominum bugelle et qui contrafecerit sit penitus exclussus ab omni honore comodo et vtilitate comunis bugelle et non sit de credencia nec de conscilio nec habeat aliquod officium comunis. et si aliquod dampnum ei fieet non emendetur ei nec restituatur per predictum comune. et soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. LX. pp.

269. [XXIII] EXTRANEUS QUI NON TENUIT TOTA YEME PASCARI COMUNITATIBUS NEQUEAT IN ESTATE.

Item statutum et ordinatum est quod non liceat aliqui persone habitanti in bugella. tenere bestias aliquas in pascherijs uel alpibus bugelle nisi dictas bestias tenuisset et custodiuisset in dicto loco bugelle. tota igeme. uel nisi ecciam stet et habitet in loco bugelle. et nisi esset de bugella. uel receptus habitator bugelle. Et qui contrafecerit. soluat pro qualibet ebdomada. sol. XX. pp. Et consules teneantur inquirere quotiens eis fuerit denuntiatum et tenere denunciatores priuatos.


RUBRICA XV - DE VIIS ET ALIIS COMUNITATIBUS.

271. [I] TRIVOLA VIARUM CONSULES ACTARI FACERE TENEANTUR.

Statutum est quod consules teneantur facere altari et meliorari triuola facta et que decetero fient in viis publicis in territorio bugelle post quam siuerint uel eis fuerit denunciatum. ad laudem. quatuor hominum uel sex. et illa persona que non altauerit dicta tiuola. secundum quod ei preceptum fuerit per consules. soluat bannum. sol. X. pp. pro qualibet edomada.

272. [II] NON CAPIANTUR LAPIDES PER QUOS VIE UEL COMUNITAS DAMPNIFICETUR.

Item statutum est quod nulla persona debeat aranchare siue capere uel asportare uel predicta fieri facere aliquos. lapides de quibus dampnificentur vie de viis comunibus siue de costis nec in aliquibus alijs partibus vbi sint vie publice placij. uel plani nec aliquibus rialis nec fossatis. que possint damnificari vie. uel possessiones. aliquis. et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice. sol. viginti pp. postea reficiat dampnum et consules teneantur inquirere. et tenere accussatores et denunciatores priuatos.

273. [III] COMUNITATES PENDINARUM PLATIJ SEMPER IN COMUNI DEBEANT PERMANERE.

Item statutum est quod comunia de ualle belloni et de valixella et de pendina placij. Verssus bellonum que fuerunt asignata comunia per comune bugelle debeant stare et permanere aperta omni tempore et ille qui ea clauderet uel claudi faceret soluat bannum. sol. XX. pp. et postea disclaudat id quod ex hijs comunibus clauserit.

274. [IIII] PENA OCCUPANTIUM UIAS PUBLICAS UEL PLATHEAS.

Item statutum est quod qui strinxerit uel clauserit aliquam viam uel platheam uel aliquod comune. soluat bannum. sol. XX. pp. et postea eam larget et disclaudat.

275. [V] PUNIATUR QUI AD ACTAS UIAS PUBLICAS SUFFTIENTUM NUNTIUM NON TRANSMITTIT.

Item statutum est quod qui non Iverit uel sufficientem nuncium non misserit ad altendas vias quando precipietur soluat bannum sol. II. pp.

276. [VI] QUI UIAS FRANGIT PUBLICE ORDINATAS.

Item statutum est quod qui ronperet aliquam uiam propter sulciam uel propter scrineam uel aliqua alia occaxione soluat bannum sol. XX. et reficiat eam.

277. [VII] EXTRA PALENCHATA NON LICEAT SUPER FOSSATIS ARBORES ALLEUARE.

Item statutum est quod nullus debeat tenere nec alleuare arbores super fossatum extra palenchatum plani nec aliquod aliud alleuamen nec aliquid ibi vastare nec seminare et qui contrafecerit soluat bannum. sol. XX. et ille que modo ibi sunt incidantur usque pasca. et camparij teneantur omni mensse inquirere omnia fossata. et si quid inuenerit ibi factum contra predicta debeant acussare.

278. [VIII] IN COMUNI UEL PLATHEIS MOLAS NULLI LICITUM SIT TENERE.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat tenere aliquam molam nec porcilum aliquod in platheis nec in portucubus super comuni bugelle. et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet vice sol. quinque. si fuerit accussatus et consules teneantur facere auferri predicta infra octo dies post quam eis fuerit denunciatum siue dictum.

279. [VIIII] FATIENTES IN UIJS PER QUI IN ALIQUO LEDATUR COMUNITAS UEL UTILITAS SPECIALIS.

Item statutum est quod aliquam persona de bugella non debeat ponere uel cauere. nec fieri facere terram nec lapides in aliquibus pubblicis vijs nec sulcias uel triuolos uel aliquid aliud opus. quod peioret uel dampnificet vias uel que possit dampnificare aliquas possessiones aliquius hominibus de bugella. et qui contrafecerit. soluat bannum sol. XX. pp. nec in aliqua parte super communibus Intra clausuras placij et plani et officiales acussare teneantur. et quod consules non possint dare licenciam. set teneantur inquirere. si fuerit eis denunciatum et tenere denunciatores et accussatores priuatos.

280. [X] SCRINEAM QUE IN COMUNI EXEAT NULLI LICITUM SIT TENERE.

Item statutum est quod nullus debeat tenere aliquam scrineam que habeat exitum ipsius scrinee super terram comunis. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. postea auferat eam. Et quod nullus debeat tenere scrineam super comune. et quod quilibet possit accusare et denuntiare et tenebitur priuatus.

281. [XI] NON PROHITIATUR IN PUBLICO FETOR UEL AQUA A PELLIBUS DETURPATA.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat proicere aquam in qua baniata uel moliata fuerint coria prluta nec acquam calcinarij nec aquam molticij siue molticium uel peziam. neque pelles molliatas siue coria in vijs pubblicis uel platheis seu fiat fetor que uadant in uias pubblicas nec in rugia placij uel plani aliquo modo. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. quinque. pp. et quisque possit accussare et habeat suam partem banni. Et consules non possint dare licenciam et consules teneantur inquirere et tenere accussatores et denunciatores priuatos.

282. [XII] NON LICEAT PASCHARI IN LAUAZANO NEC PRO AQUA DUCENDA RUMPERE DICTAM UIAM.

Item statutum est quod nullus debeat ire passcatum In via lauazani a lossenta usque ad crucem lauzani. Et qui contrafecerit soluat bannum. sol. V. et consules non possint dare licenciam. Et illi qui ducunt aquam per dictam viam non debeant trauerssare viam. nisi fecerint bonos pontes. super uiam. et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice. sol. XX. pp. ille qui duceret uel haberet in pratis. et super pontibus ducentibus aquam et consules teneantur inquirere si eis fuerit denunciatum.

283. [XIII] PROHITIENTES ET INCIDENTES REUNZATURAS IN PUBLICO PUNIANTUR.

Item statutum est quod nullus ferrarius ronzet aliquam segeciam in aliqua parte. Ita quod ronzatura possit ire in via publica . nec eas ronzaturas proicere in via. et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice. sol. V. pp. et quilibet possit accussare palam et privatim.

284. [XIIII] PENA FATIENTIUM IN PRATIS QUE TENENTUR A COMUNI ALIUD NISI PRATUM ET EXCENTIUM ULTRA FINES.

Item statutum est quod aliqua persona non audeat uel presumat seare nec seari facere prata que tenet a comuni. nisi tantum quantum eis assignatum et determinatum est per comune. uel nuntios dicti comunis. et quicunque seuerit ultra mensuram debitam et seari fecerit. seu seauerit in sorapresijs seu hedificauerit laboravit uel aliter quocunque modo occupauerit terram comunis uel sibi datam per soprapresiam cadat ab omni iure quod habet et habere posset in dictis pratis que tenet a comuni et consules non paciantur poni in credencia quod ei fiat aliqua gratia et gratia seu reformatio facta contra presens statutum nullam omnino habeat firmitatem. et ultra hoc non audeat uel presumat seare prata que tenet a comuni. nisi prius soluerit salarium clauario comunis in pena et banno. sol. V. pp.

285. [XV] TENENTES A COMUNI QUANDO FICTA SOLUERE TENEANTUR.

Item statutum est quod tenentes prata comunis montium et nemorum comunis bugelle ad fictum. teneantur et debeant soluisse uel satisfecisse fictum clauario comunis. qui pro temporibus fuerit. Infra medium mensis augusti et ficta pratorum insule sarui. Et omnia alia ficta per. VIII. dies ante festum sancti martini. Et qui non soluerit Infra predictos uel satisfecerit teneantur soluere et acordare clauario quartum plus ascenderit dictum fictum. de quo quarto nullam possit habere gratiam. Et quod clauarius de dicto quarto teneatur comuni integram reddere rationem siue exigerit siue non.


RUBRICA XVI - DE BESTIJS.

286. [I] FORENSIS PASCHARI NEQUIT IN TERRITORIO DE BUGELLA.

Statutum est quod qui duxerit uel duci fecerit. bestias hominum de extra bugellam ad pascandum in communi. nec in territorio bugelle sine licencia credencia soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp. Et consules teneantur per eorum sacramentum inquirere. et post quam sciuerunt incontinenti expellere uel expelli facere bestias omnes desuper dictum territorium et curte comunis bugelle.

287. [II] DAMPNA PROPRIA POSSIT QUILIBET ACCUSARE.

Item statutum est quod quilibet accussare omnes bestias et omnia dampna ei vel eis facta. et soluant bannum sicut statutum est.

288. [III] PENA CAPRAS TENENTIBUS ORDINATA.

Item statutum est quod nullus teneant capram uel capras in territorio bugelle. nisi a sancta maria superius. et qui contrafecerit soluat bannum sol. quinque. pro qualibet vice quam fuerit accussatus uel requisitus pro qualibet capra. alijs statutis de bestijs pascantibus seu dampnum dantibus in fortilicijs seu circa fortilicias plani et placij. et circa clausuras in suo statu permanentibus. Et consules non possint dare licenciam. nisi essent omnes quatuor simul qui darent licenciam alicui tenendi vnam solam capram propter necessitatem alicuius pueri parui et infirmi in domo sua extra omnia dampna comunis capras ad occidendum statim et quas non possint tenere nec ducere In aliquibus cessis uel claussuris nec in aliquibus partibus cultis hedificatis uel plantatis que possint vastari. Et qui contrafecerit. Soluat bannum sicut alij homines et quod consules non possint dare licentiam nisi volens tenere quod habent vnam de predictis causis.

289. [IIII] PENA PRO BESTIJS IN UIJS CAMPANIE PASCHANTIBUS ORDINATA.

Item statutum est quod nullus debeat ducere aliquam bestiam ad pascandum a sancto eussebio. et a volta ripe inferius. et qui contrafecerit soluat. bannum. sol. II. pro qualibet bestia. a Kalendis maij. usque ad sanctum michaellem nisi fuerit bestia que laboret. Et consules non possint dare licenciam.

290. [V] DOMINI BESTIARUM IN FOSSATIS PASCHANTIUM PUNIANTUR.

Item statutum est quod si aliqua bestia fuerit inventa pascare in fossatis de plano. soluat bannum. sol. II. et consules non possint dare licenciam.

291. [VI] PASCHANTES DE NOCTE QUID SOLUERE TENEANTUR.

Item statutum est quod qui fuerit Inventus extra bugellam de nocte ad pascandum cum aliquibus bestijs uel staret extra post canpanam custodum In pascuis soluat bannum. sol. XX. pro qualibet vice. nisi essent boues Iuntores cum carro.


RUBRICA XVII - DE DAMPNIS ET GUASTIS.

292. [I] QUE QUOMODO ET QUANDO PRO DAMPNIS ET GUASTIS SIT RESTITUITIO FATIENDA.

Statutum est quod si combureretur aliqua domus uel cassina seu tectum uel blava uel fenum uel palea uel si Incideretur aliqua uinea uel Incissa seu ruscata fuerit aliqua arbor uel blaua uel caneua uel si occidetur uel mangagnabitur aliqua bestia uel si deuastabitur vinum. Incaneuatum. uel si factum fuerit aliquod dampnum uel guastum clam uel occulte seu furtiue alicui homini uel mulieri de bugella uel habitanti in bugella soluenti et substinenti fodra et dacia et omnia honera cum comuni et hominibus bugelle. et ipse uel ipsi uel quibus dampnum factum fuerit Iuruerit ad sancta dei euangelia quod nesciuit quis sibi hoc dampnum fecerit. Et si aliquo tempore habuerit aliquam restitucionem de ipso dampno quod eam rendent et restituent comuni bugelle quod ipsum dapnum estimetur per estimatores comunis bugelle. uel alios bonos homines ad hoc deputatos qui sciant illud dampnum. Et restituatur totum illud dampnum illi uel illis cui uel quibus factum fuerit. a comuni bugelle. Infra tempus ipsius consulatus nisi fieret tempore guerre pro rebelles comunis videlicet si nesiretur quis hoc fecisset. et si sciretur qui hoc fecisset debeat restitui per Comune de rebus ipsius qui hoc fecisset si haberet tantum vnde. et si esset de bugella et si ipse non haberet tantum uel si non esset de bugella residuum restituatur eis de communi begelle sicut supra dictum est. Eo saluo quod per hoc statutum non Intelligatur de porcis. nec de furtis. quod debeant emendari de comuni. et consules teneantur capere uel petere racionem illius qui fecisset dampnum. et dare et consignare comuni ed hoc teneantur facere infra tempus eorum consulatus per eorum Iuramentum.

293. [II] OFFENDENTES CLAUSURAS ET FOSSATA QUID SOLUERE TENEANTUR.

Item statutum est quod qui explanaret Inpleret uel uastaret aliquod fossatum comunis de placio uel de plano cum bestijs uel sine bestijs soluat bannum sol. LX. postea reficiat eum.

294.
Item statutum est quod qui runperet portaret seu seu deuastaret aliquod palenchatum uel aliquam claussuram de placio uel de plano. Soluat bannum sol. LX. pp. postea reficiat eam. et consules teneantur inquirere.

295. [III] OFFENDENTES ET HABITANTES IN CAVANNIS SINE LICENTIA DOMINORUM.

Item statutum est quod qui caperet fenum furtiue in cauanis siue in meis uel runperet uel deuastaret cauanas uel ramatas uel classsuras mearum feni soluat bannum sol. LX. pp. et emendet dampnum et quisque possit accusare et denunciare. Et consules teneantur inquirere et qui hospitatus fuerit in alienis cauannis siue licentia dominorum quorum fuerint cauanne soluat bannum. sol. XX. pp.

296. [IIII] PUNIATUR QUI FENUM UEL HERBAM DE PRATIS EXPORTAVERIT ALIENIS.

Item statutum est quod qui rapuerit fenum In aliquibus pratis alicuius hominis de bugella soluat bannum sol. XX. pp. de die et de nocte sol. XL. et emendet dapnum. Et qui rapuerit erbam In predictis locis soluat bannum sol. quinque. de die. et de nocte sol. X. et emendet dampnum.

297. [V] PUNIATUR QUI UINUM POTAUERIT AD BUTALLOS.

Item statutum est quod aliqua non debeat bibere vinum ad botallos In aliqua parte loci bugelle nisi de licencia illius cuius esset dictum vinum. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. II. pp. Et quisque possit accussare.

299. [VI] PENA SUBTRAHENTIUM TEMPORE INCENDIJ UEL RUMORIS.

Item statutum est quod qui Iuerit ad ignem uel ad domum aliquius et Inde aliquid portauerit de alienis rebus et eas non rediderit ipsa die soluat bannum sol. XX. pp. et quisque possit accussare et habeat Inde sol. V. pp.

300. [VII] DE DAMPNIS DATIS EXTRA TERRITORIUM BUGELLE ET UERNATI RESTITUTIO NULLA FIAT PRO BESTIJS ALIENIS.

Item statutum est quod si quis haberet aliquam bestiam uel deceret seu duci faceret extra poderium bugelle uel Vernati et ibi mangagnarentur uel occiderentur non debeant sibi emendari. a comuni bugelle.

301. [VIII] EUNTES IN PREDAM ET EMENTES QUALITER PUNIANTUR.

Item statutum est quod qui Iret in predam uel robariam soluat bannum sol. C. pp. pro qualibet vice. Et consules teneantur inquirere. quod statutum non intelligatur contra rebelles et inimicos comunis bugelle.

302.
Item statutum est quod si quis emerit predam uel robarium siue furtum soluat bannum sol. LX. pp. nisi ipsa preda uel robarium seu furtum esset guerreriorum comunis bugelle. et consules teneantur Inquirere.

303. [VIIII] EUELLENTES TERMINOS PUNIANTUR.

Item statutum est quod qui aranchauerit. uel strepauerit aliquem sepem uel terminos soluat bannum pro qualibet vice sol. XX. pp. nisi habeat Iustum causam.

304. [X] FRANGENTES ET ROBANTES ARIZARIAS ALIENAS.

Item statutum est quod aliquis non debeat capere castaneas ad alienas erizarias nec frangere uel guastare alienas erizarias. et qui contrafecerit. soluat pro quolibet et qualibet vice sol. XX. de die. et de nocte sol. LX. et emendet dapnum.

305. [XI] PRO DAMPNO DATA IN PREDIO IMBANDATO AB ALIO QUAM A CONSULE RESTITUTIO NULLA FIAT.

Item statutum est quod qui fecerit preconizari aliquam possessionem quam habeat super curia bugella. In banno. per alium quam per nuncium consulum et de precepto ipsorum. Et si quod dampnum ei factum fuerit. In ipsa possessione non habeat de ipso dampno emendationem aliquam a comuni.

306. [XII] PENA PONENTIUM IGNEM IN NATIUITATE CUM CEREI AD SANCTUM STEPHANUM DEFERUNTUR.

Item statutum est quod aliqua persona. In die natiuitatis domini quando cerei portantur de placio ad sanctum stephanum non debeat nec pressumat ponere ignem in aliqua cessia seu uel capillis uel pannis alicuius et qui contrfecerit soluat bannum sol. quinque. et emendet dapnum Et quilibet possit accussare.

298. [XIII] NON RESTITUATUR DAMPNUM ILLATUM EIS QUIS COMUNIS RECUSANT HONERA SUBSTINERE.

Item statutum est quod non emendetur de comuni bugelle. illi. cui factum fuerit dampnum aliquod uel guastum. In aliqua terra uel possessione de qua soluerit fodrum alibi quam communi bugelle. Seu que sit extra curiam uel destrictum comunis bugelle seu uernati.

307.
Item statutum et ordinatum est quod si factum fuerit aliquod dampnum uel uastum uel iniuria alicui persone de bugella seu habitanti in bugella in bonis suis et rebus mobilibus et immobilibus terris uel possessionibus siue sint in curte et territorio bugelle et Vernati siue alibi. et dicta persona homo uel femina se defendat de iure uel de facto. a frodis. fictis. talijs. bannis. dacitis. et collectis. impositis et imponendis per comune et homines bugelle. uel qui non soluat fodra dacita colecta et honera substineat cum comuni et hominibus de bugella. quod illud dapnum iniuria uel uastum ei uel eis non restituatur nec restitui debeat a comuni nec ab hominibus de bugella.


RUBRICA XVIII - DE TABERNIS ET TABERNARIJS.

308. [I] PUNIATUR VENDENS EMENS ET PONENS UINUM IN SIPHO CONTRA STATUTUM.

Statutum est quod nulla persona debeat vendere vinum in bugella plus XII. denar. quartinum et teneantur venditores vini ponere craterem siue medium quartinum. In manibus potatorum vel ante ipsos. ante quam ponant ipsum In miolo siue In cupa et dare rectam menssuram omnibis. Et qui contrafecerit in aliquo soluat bannum qualibet vice. sol. quinque. pp. et ille uel illi quibus daretur male menssuratum possint accussare Iurando et habeat suam partem banni. bannum tantum ponendi vinum In mjolo uel sypho sit sol. II. et consules yeneantur inquirere de hijs qui vendiderint vinum plus quam continetur In statuto. et quod non possit in credencia quod detur licencia quod uendatur plus ante festum sancti Iohannis. et si uendiderit uinum ultra id quod ordinatum fuerit per comune quod il illa domo in qua uenditum fuerit uinum non possit uendi uinum nec panis toto tempore dicti consolatus et accusas predicta occassione teneantur consules facere iudicari Infra menssem postquam facte fuerint et ipsis iudicatis domum faciant imbandari. Infra VIII. dies et consules teneantur inquirere quocienscunque fuerit eis denuntiatum. uel ad ipsorum peruenerit notitiam.

312.
Item statutum et ordinatum est quod quelibet persona que uendiderit uinum ultra quantitate positam et determinatam per comune bugelle. soluat pro qualibet mensura. sol. V. pp. et ille qui soluerit et emerit dictum uinum soluat bannum sol. II. pp. nisi accusauerit illum qui sibi uendiderit dictum vinum. et si accusauerit illum qui uendiderit non teneatur de banno.

309. [II] VLTRA NUMATAM IN SIFO QUIS VENDERE NON PRESUMAT.

Item statutum est quod aliqua persona que vendat vinum. non debeat dare nisi tantum numatam vini in vno sypho. nisi daret ad menssuram quartini uel medij quartini. uel tercij uel quarti. Et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet vice sol. quinque pp.

310. [III] PENA VENDENTIS VINUM EI QUI NON TENETUR HONERA SUBSTINERE.

Item statutum est quod nullus debeat dare suum vinum ad uendendum in domo sua. aliqui persone que non faciat guaciam et alia et sit subditus dicto comuni. et soluat fodrum banna sustineat et honera. et sit subditus quo ad munera realia et personalia cum comuni bugelle sicut alij homines bugelle et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. Et si aliquis daret alicui vinum ad vendendum uel locaret nec faceret vendere alicui qui nollet attendere banna quod ille cuius esset vinum teneatur soluere banna.

311. [IIII] EMENTES ET VENDENTES POST CAMPANAM CUSTODIE PUNIANTUR.

Item statutum est quod aliquis de bugella qui inventus fuerit in aliqua taberna post quam campana custodum pulsata fuerit siue libat uel comedet siue non. soluat bannum. sol. quinque pro qualibet vice. Et tauernarius soluat simile bannum.

313. [V] VINUM VENDENTES CLAUSO HOSTIO PUNIANTUR.

Item statutum est quod qui uendiderit vinum ostio clauso de die soluat pro qualibet vice sol. XX. et consules teneantur inquirere quociens fuerit eis denuntiatum.

314. PENA VENDENTIS VINUM AD MINUTUM CONTRA STATUTA.

Item statutum est quod aliqua persona non possit vendere vinum ad minutum nisi ad pintas totundas. latas de supter et strictas de super. secundum quod sunt pinte quas habet comune et mensurent vinum ita quod semper spargat de foris. et qui uendiderit ad aliam mensuram. solat. pro qualibet vice et qualibet mensura mensura sol. XV. et consules omni mense semel contra tabernarios inquirere. teneantur. et quod omnes mensure in quibus inuente fuerint aditiones appositiones adiunctiones sofisticationes. preter quam illud quod habent tempore confectionis. et que non habent laborem liberum et rotundum. habeantur pro falsis. ita quod a banno nullatenus excusentur.


RUBRICA XIX - DE RUGIA.

315. [I] A MOLENDINO SUPERIUS RUGIAM QUIS RUMPERE NON SIT AUSUS.

Statutum est quod qui traheret rugiam placij de suo lecto a molendino placij superius sine licencia soluat sol. X. pp.

316. [II] PUNIANTUR IN RUGIA TURPITUDINEM FATIENTES ET QUE SIT INQUISITIO FATIENDA.

Item statutum est quod illa persona que deturparet uel fedaret rugiam uel que faceret sozuram in ea. a ponte prexonerie usque ad canales doloe soluat bannum sol. decem. Eo saluo quod quisque possit vtilitatem suam facere. In rugia a tercia in antea excepto quod nulli ponere in ipsa rugia nec lauere pannos fedatos nec menuta bestiarum nec coria neque pelles nec aliquod pilum calcinentum nec aliquod bruterium coriorum nec alterius rei nec facere in ipsa aliquem sozuram. et qui contrafecerit soluat bannum sol. X. pp. et quilibet possit accussare. Et consules teneantur inquirere.

319.
Item statutum est quod nulla persona possit nec debeat tenere aliquam strumeriam neque facere aliquam sozuram que possit labi neque fedare rugiam placij. Et qui contrafecerit. soluat bannum. sol. decem. pp. et postea eam altet taliter non fedet ipsam rugiam. et qui non altauerit soluat bannum pro qualibet edomada post quam ei preceptum fuerit quod eam altet. sol. V. pp. Et consules teneantur bis in anno inquirere totam rugiam per placium et si unuenerint ibi aliquod bruterium uel sozuram faciant altari et auferri. et consules teneantur singulis mensibus mittere duos officiales ad inquirendum stimerias et aquarolios descendentes in rugiam.

317. [III] IN TRIUOLO CANALIBUS UEL FORTELICIJS OFFENDENTES.

Item statutum est quod qui runperet triuolum uel canales uel qui offenderet in aliquod bastimentum placij et plani soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. LX. pp. et emendet dampnum et quilibet possit accussare palam et priuatim et consules teneantur inquirere.

318. [IIII] BESTIE INTRANTES RUGIAM INFRA TERTIAM PUNIANTUR.

Item statutum est quod nullus dimitat ire suos porcos neque anseres neque aneas In rugia usque terciam et qui contrafecerit. soluat bannum denar. VI. pro qualibet vice.

320. [V] ANTE DOMUM PROPRIAM DEBET QUID PONTEM PROPRIIS SUMPTIBUS CONSERUARE.

Item statutum est quod quilibet habens pontem super rugiam ante domum suam debeat illum tenere actatum bonum et bene actatum et qui contrafecerit soluat bannum. sol. V. pp. Et consules teneabtur eos inquirere bis in anno.

321. [VI] QUOMODO QUANDO ET QUO TEMPORE PER PLANUM RUGIA SIT DUCENDA.

Item statutum est quod quilibet qui voluerit ducere Rugiam per planum debeat prius dare sol. LX. pp. et ducat ubique ab hora none usque ad ortum solis tantum. et quod nullus possit eam ducere. a medio junio usque ad sanctum eussebium. et a sancta maria de septembris usque ad festum omnium sanctorum et illa persona que ducere uel duci faceret ipsam rugiam sine licencia omnium consulum. soluat. sol. XL. pro banno. et sol. LX. pro menatura nisi esset causa ignis accenssi uel uenti. Et consules teneantur denunciare illi uel illis qui ducet rugiam quod debeant dimitere venire per placium quartam partem dicte rugie sub banno sol. quinque. pp. et consules excutere teneantur per eorum Inquissicionem. Ita tamen quod illi qui haberent licenciam ducendi dictam Rugiam non possint eam capere nisi ubi est facta porta. et qui contrafecerit soluat pro qualibet vice sol. XL. pp. et consules teneantur per eorum sacramentum tenere altatam dictam portam et ibi facere tenere vnum foramen vnde possit venire quarta pars dicte rugie per placium.

322. [VII] PER COSTAS PLACIJ ET UERNATI RUGIA NON DUCATUR.

Item statutum est quod aliqua persona vndecunque sit non possit ducere nec duci facere Rugiam per costam andurni. nec per costam glare. nec per costam vernati. et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. XL. pp. nisi esset necessitas ignis accenssi. Et consules teneantur Inquirere.

323. [VIII] PROPE CANALES PER QUATUOR PERTICA RUGIA NON FRANGATUR.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat Ronpere nec Ronpi facere Rugiam placij. In aliquibus canalibus Rugie nec prope ipsas canales per quatuor perticas. Et qui contrafecerit uel fieri fecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice. sol. XX. pp. et consules non possit dare licenciam set teneantur Inquirere si siuerint uel si fuerit eis denunciatum et tenere denunciatores priuatos.

324. [VIIII] LAUANTES MANUS IN RUGIA ANTE TERTIAM PUNIANTUR.

Item statutum est quod qui se lauauerit manus in Rugia ante terciam soluat bannum sol. II. pp.

325. [X] PER UIAM GLARIE RUGIA NON DUCATUR.

Item statutum est quod aliquis non possit nec debeat ducere. nec duci facere Rugiam placij per viam glare. a Rugia usque ad platheam de rouore. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. et de comuni sol. XX. pp. pro menatura. et consules possint exinde dare licenciam dando sol. XX. pp. secundum formam alterius statuti rugie.

326. [XI] A PONTE TORRATIE SUPERIUS FRANGENTES RUGIAM PUNIANTUR.

Item statutum et ordinatum est quod omnes et singuli de bugella frangentes seu Rupi facientes rugiam placij a triuolo inferius vsque ad pontem toracie seu ducentes aquam de dicta Rugia teneantur emendare dapnum datum eorum causa ocaxione dicte fractionis seu ducture acque. et actare uiam seu canales ac dapna data predictarum ocasione et prestare securitatem ydoneam in manibus consulum de predictis omnibus et singulis atendendis et firmiter obseruendis.

327. [XII] VBI PER QUOS FRANGATUR RUGIA SI IN PLATIUM INCENDIUM ORIATUR.

Item quod quocienscunque ortum fuerit incendium in plano quod Gisulfus de berta rubea et alij qui pro temporibus stabunt ubi ipse nunc habitat teneantur frangere rugiam incontinenti. et ipsam uoluere uersus planum. et ille qui uuoluerit sit absolutus a faciendis Guachis et laboribus personalibus comunis.

328. NEMO TRAHAT RUGIAM PLANI DE SUO LOCO.

Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona non debeat trahere rugiam plani bugelle de suo proprio loco assignato per comune et qui eam traxerit ad ducendum alibi soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp. Et qui eam abotauerit intra fossata plani ita quod spargat in via soluat bannum sol. II. pp. pro quolibet et qualibet vice. Et consules teneantur omni anno ponere vnum custodem priuatum ad custodiam dicte Rugie. Et unum publicum qui sit exactus a laboribus viarum comunis et Guachijs et teneatur accusare. et quod quelibet persone ab utraque parte vie teneantur et debeant tenere actatam et remondatam ita quod non spargat in viam coram domibus suis. In pena et banno sol. X. pp. pro quolibet et qualibet vice. et nichilominus teneantur eam reficere. En consules non possint dare licenciam. set consules teneantur inquirere.


RUBRICA XX - DE MOLENDINIS ET FURNIS.

329. [I] QUID CAPIANT MOLINARIJ PRO OPERIBUS FACTIS IN MOLENDINO.

Statutum est quod molinarij debeant habere pro moltura de sestario blaue decimum octauum cupum et de caneua pro batitura. Et de panno pro paratura de qualibet pariete denar. IIII.or et debeant prius pararer hominibus de bugella quam forenssibus. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. quinque. pp. Et ductores bladi teneantur accipere bladum ad pessam ab illis qui voluerint. et reducere et si quid deficeret ductor siue molinarius restituat. Et quod de forensibus possint capere ad eorum arbitrium.

330. [II] NON HABENTES FURNUM DE CUPIS COPERTUM ET QUALITER TAUOLI TENEANTUR.

Item statutum est quod aliqua persona de bugella non debeat tenere aliquam furnum in bugella nisi copertum de cupis. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. et debeat remouere tauolos de portucubus qui sunt super comuni. Incontinenti quod panis erit In furno sub banno. sol. II.

331. [III] DUCTORES ASINORUM MOLENDINI QUE FACEREPROHIBENTUR DANTES EIS BIBERE PUNIUNTUR.

Item statutum est quo nullus menator axinorum siue bestiarum de molendinis debeat ludere ad aliquem ludum nec bibere uel bibere uel comedere In aliqua taberna de bugella. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet uice sol. quinque. pp. et simile bannum qui ei dederit bibere uel comedere.

332. [IIII] QUID IURARE ET FACERE FORNARIUS TENEATUR.

Item statutum est quod omnes et singuli tenentes et habentes furnos in bugella et stantes et habitantes In domibus in quibus sunt furni tam masculi quam femine maiores tamen. XII. annorum debeant Iurare saluitatem de rebus que perueniunt ad eorum furnos Infra XV. dies post festum sancti Martini. et qui non Iurauerit ad dictum terminum soluat bannum sol. X. pp. et pro qualibet edomada qua steterit quod non Iurauerit et quilibet fornarius siue fornaria debeat cochere panem quilibet danti fornatem sicut alij In banno sol. XX. pp.

333. [V] TENENTES IGNEM IN FURNIS TEMPORE UENTOSO DE PLANO UEL POST CAMPANAM ET PANEM COQUENTES.

Item statutum est quod aliqua persona de bugella non audeat nec presumat tenere ignem in aliquo cribano plani bugelle post campanam custodum que pulsatur in sero usque ad campanam grossam que pulsatur ad matutinos. sancti stephani. nec tempore uentorum. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp. et ille qui faceret quoqui panem. sol. X. pp. et quilibet possit accusare palam et priuatim habeat suam partem banni.

334. IN MOLENDINO UNUS SOLUS ACCIPIAT MULTURAM ET PISTATURAM.

Item statutum est quod in quolibet molendino sit vnus solus qui accipiat multuram et pistaturum de quibus non accipiat nec accipere possit nisi XVIII. partem per sacramentum per ipsum corporaliter prestitum et qui in aliquo contrafecerit nec multuram acceperit nisi ad predicta fuerit specialiter deputatus soluat pro quolibet et qualibet vice. sol. XX. pp.


RUBRICA XXI - DE ALPIBUS.

335. [I] DIUERSE PENE OCCAXIONE ALPIUM ET IN IPSIS PASCHANTIUM. ORDINATE.

Statutum est quod alpis de mazono debeat Incantari per consules de mense marcij. et qui plus dabit ipsam habeat et teneat ipsam a Kalendis Maij. usque ad natiuitatem domini. et non permitat venire capras a sancta maria inferius nec facere seracia cum lapidibus. Et liceat cuilibet homini de bugella pascare in ipsa alpe per totum mensem maii. Et ab octaua sancte marie de septembris in antea. Et qui ibi pascauerit uel contrafecerit soluat bannum sol. XX. pro qualibet die. nisi se concordauerit cum impletore et medietas banni sunt communis. et alia medietas Inpletoris.

336.
Item statutum est quod inpletores alpium non possint vendere erbam alicui persone extranee. et consules teneantur inquirere.

337.
Item statutum est quod nulla persona de bugella debeat uel presumat vendere erban alicuius alpis alcui homini de extra bugellam et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet vice sol. XX. pp. Et consules teneantur Inquirere.

338.
Item statutum est quod nulla persona debeat Ire pascare neque seare nec facere aliquod dampnum super alpibus a tempore cride facte per consules in antea. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. et medietas banni sit communis. et alia medietas inpletoris. Et consules teneantur facere cridari in bannum dictas alpes. a Kalendis maii. usque ad sanctam michaelem. Excepto de mazono.

339.
Item statutum est quod nullus teneat porchos In alpibus mararie et noche superioris et inferioris. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. quinque. pp. et quilibet possit accussare. et consules non possint dare licenciam.


340.
Item statutum est et ordinatum quod aliqua persona non possit tenere capras in alpibus nec In commitalibus bugelle. a sancto martino usque ad kalendas maij. Et qui contrafecer- it soluat bannum sol. XX. pp. alijs statutis remanentibus in eodem statu. Ita quod istud statutum non derogetur alijs in aliquo videlicet de capris.


341.
Item statutum quod omnes de bugella habeant omni anno alpem niazoni. pro libr. XXXII. pp. dummodo faciant securos consules in kalendis Marcij de soluendos dictis denarijs et dare seracium unum confrarie et vnum consulibus et IIIIor casseos et casseum unum notario et vnum seruitori que seracia valeant pro quolibet sol. XX. pp. et quilibet casseus sol. V. pp. pro predicta alpe niazoni. Et si predicta non fecerint consules teneantur eam incantare eo pacto quod nullus forensis ibi pascare et quilibet de bugella possint ibi pro dicto precio pasculari. Et inpletores possint habere ultra predictam quantitatem pro eorum labore sol. XL. pp. a pascantibus. aliis statutis de alpibus in suo robore durantibus. Et qui duxerit bestias forensium aliquo modo uel ingenio soluat pro qualibet die sol. XX. pp. et quod impletores teneantur soluisse infra octauam santi Michaelis predictos denarios seracios et caseum sub predicta pena. Et si predicta alpis non fuerit vendita per predictum modum consules teneantur eam incantare eo pacto quod nullus forenssis ibi pascari possit nec aliquis eciam de bugella possit ibi tenere bestias nisi fuerit in concordia cum incantatore qui emerit a comuni.


RUBRICA XXII - EXTRAORDINARIA.

342. [I] CONTRA COMUNE ORDINANS PUNIATUR.

Statutum est quod aliqua persona de bugella non faciat aliquod ordinamentum uel conuentum contrarium comunis uel maiori parti comunis et qui contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. Et postea cassetur illud ordinamentum uel contractus seu conuentus.

343. [II] PENA CONTRA DANTES AUXILIUM DEFFERENTES ARMA.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat dare albergum nec ospicium nec bibere uel comedere nec aliquam mercandiam facere cum eo qui portaret arma publica. per burgum placij. et plani bugelle nec domum sub aliquo titulo concedere. nec dare aliquod auxilium uel fauorem. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. X. pp. et pro qualibet edomada postea auferat ei domum. Et consules non possint dare licenciam.

351.
Item statutum est quod nulla persona de bugella debeat dare bibere uel comedere nec hospicium dare aliqui persone vndecumque sit que portet cutellum maiorem vltra menssuram positam pro comuni bugelle nec ensem. nec alia arma. que alijs offenssiones dare possent. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. X. pp. et quilibet sit accussator et habeat suam partem banni. Et consules non possint dare licenciam. nisi ille qui accussatus fuerit jurauerit se illum nescire habere cutellum maiorem nec arma.

344. [III] REDDI DEBENT PATRIBUS ET DOMINIS PIGNORA SINE PRECIO. CAPTA A FILIJS ET UASSALLIS.

Item statutum est quod qui prestiterit alicui filio uel uassallo uel vxori uel alicui alteri de familia alicuius hominis de bugella qui sit in potestate ipsius patris uel domini sui super aliquo pignore ipsius hominis redat illus pignus ipsi patri uel domino sine solucione uel redencione aliqua. si pater uel dminus illius qui eum impignorauerit monstrauerit illud pignus esse suum. uel si sub aliquo titulo uel causa eum habuerit uel receperit.

345. [IIII] STATUTA DE SPONSIS EUNTIBUS EXTRA TERRAM.

Item statutum est quod aliqua sponssa que vadat extra bugellam que non habeat plures quinquaginta libris in docte non teneatur dare regi. nisi sol. quinque. pp. si uero habuerit a plus usque ad centum habeat sol. X. si vero habuerit Centum. teneatur dare sol. XX. pp. Et si habuerit CC. teneatur dare sol. XL. pp. Et pro quolibet centonario sol. XX. usque ad mille libr. et a mille superius petere possit. Et de omni quantitate teneatur rex dare sponse terciam partem dictarum quantitatum. Et si qua sponsa perueniret extranea ad hospicium in bugella. quod dictus rex nec eius sequaces nichil habere debeat nec eciam eam impedire possint. Et qui contrafecerit soluat rex. sol. LX. et quilibet de familia sol. XX. pp. Et consules teneantur dictam sponsam pro precio predicto si inde fuerint requisiti facere ipsam relaxari.

346. [V] VESTES ET ARMA NON POSSUNT PIGNORI OBLIGARI.

Item statutum est quod aliqua Guarnimenta neque vestimenta alicuius hominis de bugella non dentur pro solucione alicuius debiti nec alia de causa nisi de uoluntate illius cuius fuerint uel nisi haberet plura paria guarnimentorum de quibus posset se bene sufferre.

347. [VI] PRO FILIO ET VASSALLO PARTEM PATRES ET DOMINI SOLUERE COMPELLUNTUR.

Item statutum est quod aliqua persona non possit nec debeat relinquere filium vassallum neque seruentam. pro aliquo banno et quolibet banno usque ad sol. X. pp. quin soluat si filius stet cum patre uel matre et si habuerit suam partem non teneatur.

348. [VII] QUE POSSESSIONES CONCEDI FORENSIBUS PROHIBENTUR.

Item statutum est quod nulla persona de bugella uel presumat dare aliqua prata. a ponte eurepe superius nec a cuosila superius ad faciendum aliqcui persone que non stet in bugella et sit subditus comuni bugelle. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet edomada sol. X. pp. postea ei auferat.

349. [VIII] ANTE FINEM TERMINI MASNENGUM NEMO CONDUCAT ALIENUM.

Item statutum est quod nullus de bugella debeat capere uel couentare aliquem alienum masnechum stantem cum aliquo vsque ad finem sui termini si hoc non faceret de licencia illius cum quo sraret et qui contrafecerit soluat bannum sol. X. pp. nec postea ipsum teneat illo anno.

350. [VIIII] ARMA VETITA DEFFERENTES.

Item statutum est quod nullus homo de bugella et qui stet in bugella debeat uel presumat portare In loco bugelle aliquem cutellum magnum. Ultra menssuram positam pro comuni bugelle. nec ensem nec stocum. nec alia arma que offenssiones alijs dare possent. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice. sol. X. pp. et admitat arma. que arma arma deveniat In comuni bugellle. et quilibet sit accussator. et habeat suam partem banni. et consules non possint dare licenciam set teneantur Inquirere.

352. [X] POST CAMPANAM SINE LUMINE INCEDENTES.

Item statutum est quod quid fuerit Inventus eundo per terram post quam canpana custodum pulsata fuerit siue lumine et per tantum tempus plus quod posset iri a porta toracie ad portam vernati. et ad Ronciglasci. usque ad portam ripe. et usque ad rouore. soluat bannum pro quolibet et qualibet uice qua fuerit acussatus. sol. quinque. et consules teneantur super hoc ponere publicos custodes et privatos.

353. [XI] FATIENS UEL HABENS TURPITUDINEM UEL LATRINAM CUM ALIENO DAMPNO.

Item statutum est quod aliqua persona non debeat nec possit facere aliquam socuram latrinam que noceat aliqui. Et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet vice. sol. V. postea altet eam. Et consules teneantur inquirere si eis denunciatum fuerit.

354. [XII] QUI ARMA COMODAT PUNIATUR ET QUANDO DEBEANT CONSIGNARI.

Item statutum est quod omnes homines de bugella. et existantes. et habitantes in bugella habeant teneant et pressentent quocienscunque fuerint requisiti. arma. et Guarnimenta cuilibet ipsorum inposita per comune et homines bugelle. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet vice pro diploide et panceria sol. XX. pp. et pro alijs guarnimentis. sol. quinque. pp. et quod nullus possit nec debeat dicta guarnimenta Inpignorare uel prestare alicui persone extra locum bugelle. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice simile bannum ut supra.

355. [XIII] EMENTES GALLINAS UEL POLLASTROS UT DE FORIS CONDUCANTUR.

Item statutum est quod nulla persona vndecunque sit emat nec emere faciat gallinas pollastros oua. capretos nec aliquas saluaxinas ad portandum nec ad uendendum extra bugellam. Et qui contrafecerit soluat bannum sol. X. pp. et amitat mercandiam. et quilibet possit accussare et denunciare. et consules teneantur Inquirere si eis fuerit denunciatum.

356. [XIIII] INTRANTES ET RUMPENTES ALIENAM POSSESSIONEM.

Item statutum est quod qui Intrauerit uel rumperit alienam possessionem soluat bannum pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp.

357. [XV] NON EMANTUR SEU UENDANTUR BESTIE MORBOSE UEL CORIA NEC DUCI DEBEANT. IN BUGELLA.

Item statutum est quod aliquis non possit nec debeat emere nec ducere uel duci facere aliquas bestias in bugella de aliqua parte seu loco vbi bestie sint infirme de morbo uel polmoneria. et qui contrafecerit soluat bannum sol. LX. pp. et admitat bestias et dicte bestie perveniant In comuni. et cuilibet possit accussare et denunciare et habeat partem bestiarum. Et consules teneantur inquirere et tenere priuatos accusatores et denunciatores. Et Intelligatur dictum statutum debere obseruari postquam denunciatum fuerit uel preconizatum In placio bugelle ne quis presumat ducere uel duci facere predicta. a locis nominatis. In preconizatione. et tam ementes quam vendentes soluant bannum.

359.
Item statutum est quod aliquis non debeat emere ducere uel duci facere in bugella aliqua coria de aliqua parte seu loco in quo bestie sint infirme morbo uel polmonaria. Et qui 22contrafecerit soluat bannum sol. XX. pp. et coria sint comunis bugelle. et quilibet possit accussare et denunciare. Et consules teneantur inquirere ed accussatores seu de nunciatores tenere priuatos. et dicti accussatores seu denunciatores habeant suam partem banni et de corijs. et in omnibus intelligatur hoc statutum secundum statutum de bestijs amorbatis.

358. [XVI] COLUMBOS PRIVATOS ACCIPIENS CONDEMPNETUR.

Item statutum est quod nullus debeat capere nec capi facere aliquos columbos priuatos aliquo modo nec sub aliqua specie. Et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet. vice. sol. LX. pp. et restituat dampnum illis cuius fuerint. et quilibet possit accussare et denunciare palam et privatim. Et consules teneantur accussatores et denunciatores tenere priuatos. et inquirere contra predicta facientes. si siuerint uel audiuerint.

360. [XVII] QUI LUPOS CEPERIT PREMIUM CONSEQUATUR.

Item statutum est quod si aliquis homo caperet aliquem lupum et eum consignauerit consulibus comunis a comuni sol XX. pp. et lupus sit illius qui eum ceperit si eum ceperit super poderium bugelle uel uernati. uel si inciperent eum cazare super territorium bugelle et quod clauarius teneatur soluere dictos denarios infra unum menssem.

361. CONSULES TENENTUR PRATA COMUNIS FACERE MENSURARI.

Item statutum est quod consules teneantur ex sacramento omnia prata communis facere menssurari. et ipsa menssurata per menssuram hinc ad exitum maij. reduci. in libro et ea consignari et facere legi in conscilio si placuerit conscilio.

362. [XVIII] A PRATO LONGO SUPERIUS AD ARRONCHANDUM TERRE NON CONCEDANTUR.

Item statutum est quod aliqua terre uel possessiones que sunt comunis et hominum bugelle. a prato longo superius non possint concedi alicui persone sub aliquo titulo ad aroncandum nec ad praendum nec ad insitandum uel plantandum. Et consules non pacientur per eroum sacramentum poni in credencia per totum tempus eorum consulatus quod alique terre possessiones uel prata concedantur contra formam dicti statuti et qui pecierit soluat bannum sol. XX. pp. et qui consulerit soluat. sol. XL. et postea concessio sic facta sit cassa et nullius valloris.

363. [XVIIII] REPROBATI DE FALSO UT CONVENIT PUNIATUR.

Item statutum est et ordinatum qui fuerit reprobatus per sapientes qui judicant banna comunis fecisse falssum juramentum siue falssum dissise testimonium non debeat perpetuo recipi in testem nec habere aliquod officium comunis et nomina ipsorumfalssariorum teneantur consules infra. XV. dies post quam reprobati fuerint scribi facere in libro statutorum. sicut falssum reddiderunt testimonium et publicare in publica credencia.

364. [XX] QUANDO PREDIA QUE SUNT IN COMUNITATIBUS DEBEANT IMBANDARI.

Item statutum est quod prata que sunt in comunibus bugelle de quibus solluitur fictum dicto comuni sint in bannum sol. V. a medio mensse maij. usque ad exitum Agusti.

365. [XXI] A FOSSATIS INFERIUS EXCEPTIS ALTINIS NULLE ARBORES ALLEUENTUR.

{MCCCXIIII} Item statutum est quod aliqua persona stens uel habitens in bugella non audeat uel presumat tenere plantare uel alleuare aliquas arbores a fossatis plani inferius in aliqua parte per totum territorium bugellensem. nisi altinos de Cerexia uel opio seu brignono uel salices. qui non possint ascendere cum ramis. ultra pedes VII. et teneantur omnes habentes arbores cuiuscunque alterius conditionis a predictis fossatis inferius tempore presentis consulatus incidere scorzare nel arrancare omnes alias arbores infra kalendas madij. proxime venturi. et qui contrafecerit uel uenerit in aliquo predictorum. soluat pro quolibet et qualibet edomada transacto predicto termino consulatus sol. XX. pp. et consules teneantur inquirere si de predictis facta fuerit acusa uel denuncia. Et teneantur tenere denunciatores ed acusatores priuatos. et predictum statutum non estendatur ad arbores ripe sarui nec ad alias que sunt in confinibus bugelle et vernati.

366. [XXII] VLTRA QUANTITATEM LIBRARUM DECEM QUALITER POSSIT DONARI ET DE CREDENCIA.

{MCCCXVII} Item statutum est quod non possit nec debeat fieri aliquod donum de here comunis ultra XL. libr. nisi prius fuerint cunuocati omnes et singuli domini domus siue capita domorum. tam de plano quam de placio simul in domo cunfrarie. Et si fuerint in cuncordia faciendi donum uel dona omnes uel maior pars ipsorum. quot donum uel dona sic factum uel facta soluatur equaliter pro quolibet domino domus habenti. in ualimento ultra libr. XXV. pp. et donum uel dona sic factum uel facta. contra predictum statutum nolentes soluere non teneantur nec compelli possint. Et hoc statutum inteligatur taliter precissum quod non possit Rupi nec cassari in toto nec in parte per totum consulatum. consulum qui jurassent.

367. [XXIII] OFFENSORES RECEPTATORES ET RAPTORES CONUENIT CONDEMPNARI.

Item222 statutum est quod omnes homines de bugella et stantes et habitantes in bugella qui Receptauerint. In eorum domibus seu portare permisscerint aliqua bona ablata seu dampna data in comuni uel in diuisso seu dantes dapna uel frangentes bannum conpustularum seu Recipientes aliena bona in eorum domibus seu habitationibus stare uel habitare permisscerint. uel in eorum familia. Teneantur emendare dapna et offensiones illi seu illisquibus data fuerint. et soluere banna secundum statuta comunis bugelle. per inde ac si ipsi receptentes seu receptari permitentes dedissent offensiones uel banna fregissent conpostularum nisi dens seu dentes dapna uel frangentes banna acordarent predicta banna. Et non possint contra hoc ignoranciam aliquam allegare.

368. [XXIIII] QUO TEMPORE PROHIBITUM SIT PISCHARI.

Item statutum est et ordinatum quod aliqua perssona de bugella uel aliunde non possit nec ei licitum sit piscari uel pischari facere in aquis territorij et comunis bugelle a festo pascatis Ressurrectionis domini usque ad carnispriuium ad aliquod ingenium nisi ad virgam et lignam et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. XX. pp. et quilibet possit acussare et denunciare et habeat terciam partem banni et consules et consules teneant accussatores privatos et teneantur inquirere si fuerit eis denunciatum et quod consules non possint de hijs dare licenciam alicui.

369. [XXV] PRO SPONSIS DUCENDIS DE PLANO IN PLATIUM UEL UERNATUM NICHIL EST EXIGENDUM.

Item statutum et ordiatum est quod non fiat rex nec aliqua coadunatio gentium munitorum causa excutiendi uel exigendi aliquid a sponsabus. que ducuntur de plano in placium uel vernatum. uel de placio in planum seu vernatum. seu de vernato in placium uel in planum. nec ipsas sponsas detinere uel impedire et qui contrafecerit soluat pro quolibet et qualibet uice. sol. X. pp. et consules teneantur inquirere si fuerit eis denuntiatum. et ultra hoc teneantur consules sponsam et sponsas impeditas facere relaxari. dummodo fiat idem per illos de vernato. Aliter ad ipsos de vernato non extendatur statutum.

370. [XXVI] HABENTES CANALES SUPER FOSSATA QUID FACERE TENEANTUR.

Item statutum est quod quelibet persona que nunc habet et tenet et de cetero habuerit et tenuerit canalem super fussatum seu fossata plani bugelle. debeant tenere in medio canalis continue et manutenere bonam clausuram de sepe. siue palencatum inspinatum taliter quod nullus possit transire. ire nec redire. per ipsas canales. Et qui contrafecerit soluat bannum pro quolibet et qualibet edomada. sol. V. pp. Et simile bannum soluat qui tenuerit hostium uel sapellum in dictis palenchatis. Et consules teneantur inquirere si eis denuntiatum fuerit. et tenere denuntiatores priuatos.

371. [XXVII] PASCANTES IN CLAUSURIS PLATIJ UEL FOSSATIS.

Item statutum est quod aliqua persona non ducat nec duci faciat aliquas bestias ad pascendum in aliquo loco in clausuris placij et plani bugelle. nec in fossatis et ripaticis interioribus et exterioribus. Et qui contrafecerit soluat bannum pro qualibet bestia sol. X. pp. et si fuerint decem et a decem superius soluat sol. XX. pp. et quilibet possit accussare et denuntiare. Et consules teneant accusatores et denuntiatores privatos.

372. ELIGANTUR C. CLIENTES PRO TENSANDIS STRATIS.

Item ordinauerunt quod eligantur C. clientes siue seruentes de probioribus terre pro tensandis stratis domini Episcopi. et comunis bugelle. qui obediant mandatis consulum. Et offensores stratarum domini espiscopi memorati possint capere et offendere impune. nisi dicti derobatores offenderent dantes merchandiam rebellibus dicti domini nostri. Et currentes super ipsius terram.

373. [XXVIII] PENE STATUTE CONTRA EUNTES AD LOCA REBELLIUM ET EIS DANTES CONSILIUM UEL FAVOREM.

Item statutum et ordinatum fuit quod aliqua persona de bugella. seu stans uel habitans in bugella. non audeat uel presumat dare seu dari facere Merchandiam. seu conscilium. auxilium uel fauorem hominibus Saluzolie. nec alicui alteri terre uel persone rebelli Comunis bugelle. seu facienti Guerram comuni et hominibus de bugella. nec ire ad dictas terras. et qui contra fecerit. perpetuo sit exemptus et extractus ab omnibus honoribus et utilitatibus et officijs comunis bugelle. Ita quod perpetuo non habeantur nec haberi possit pro vicino uel habitatore comunis bugelle. nec perpetuo possit poni in credentia. quod si fiat aliqua gratia contra predictum statutum. nisi prius soluerit comuni bugelle. ibr. X. pp. pro quolibet et qualibet uice. Solutis bannis consules possint omnes in concordia ponere in credentia et credentia possit postea cum ipso dispensare si voluerit. quo ad honores et alia. dum modo due partes sint in concordia. et non aliter. Et consules teneantur inquirere quoties fuerit eis denuntiatum. et tenere denuntiatores et accussatores priuatores. et denuntiatores et accusatores habeant terciam partem banni excusi. et possit in eundo et redeundo impune libere derobari et spoliari. et bona ablata et derobata sint aufferentis.

374.
Item statutum et ordinatum fuit quod aliqua persona de bugella seu stans uel habitans in bugella non audeat uel presumat de cetero ire ad habitandum saluzoliam nec ad aliquem locum rebellum seu facientem guerram Comuni et hominibus de bugella. et qui de cetero steterit uel contra fecerit cadat ab omni iure quod habet et habere posset in terris et possessionibus ac bonis mobilibus et immobilibus que haberet teneret possideret. super territorium bugelle et vernati. Et cadat in comissum. et omnia dicta bona perueniant in commune bugelle. et dicto comuni pubicentur ipso iure. et de dictis bonis nullam possit perpetuo habere gratiam. set perpetuosit bannitus comunis bugelle. nec habeatur uel haberi possit perpetuo pro vicino. et perpetuo sit exclusus ab omnibus officijs. honoribus et utilitatibus Comunis bugelle. et a quolibet perpetuo possit impune offendi un here et in persona. et hoc statutum sit et esse intelligatur perpetuum et precisum per sacramentum. Ita quod contra dictum statutum non possit dispensari. uel tolli seu aliquid ordinari. Et consul qui aliquid contra predicta posuerit in credentia. soluat bannum pro quolibet et qualibet uice. sol. LX. et quicunque arengauerit contra predictum statutum soluat bannum sol. XX. pro qualibet uice et ultra hoc omnia proposita statuta et ordinata contra predictum statutum. sint cassa. irrita et nullius ualoris penitus uel momenti. Et consules teneantur inquirere si fuerit eis denuntiatum uel ad aures eorum peruenerit et tenere denuntiatores et accusatores privatos.

375. [XXVIIII] NON LICET TENERE IGNEM PER TERRAM TEMPORE UENTOSO. NEC IN DOMIBUS PALEATIS.

Item statutum et ordinatum est quod nulla persona debeat portare ignem tempore ventoso per planum nec per placium de die nec de nocte nec facere nec tenere ignem in aliqua domo que non sit cohoperta de cupis et qui contra fecerit soluat pro quolibet et qualibet vice sol. X. p.. Et quilibet possit accusare et denunciare et tenebitur priuatus nisi esset lumen quod portaret cum candela.

376. [XXX] DE RE PROMISSA ET DEBITA COMUNI NON LICET GRATIFICARI.

Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona que de cetero incantet emat seu titulo locationis uel quocunque alio modo accipiat aliquam rem a comuni non possit nec valeat habere aliquam prorogationem temporis nec aliquam gratiam seu remissionem de pecunia quam incantu hemptione locatione seu quocunque alio contractu facto cum comuni uel consulibus bugelle nomine ipsius comunis soluere promixisset et gratia facta contra predictum statutum nulla sit ipso iure. Et predictum statutum sit et esse intelligatur de cetero precisum et iuratum. Ita quod super ipso non possit dispensare nec contra dictum statutum in aliquo contrafieri. Et consules qui pro temporibus fuerint non paciantur poni in credencia ut contra fiat uel quod super ipso in aliquo dispensetur in pena et banno sol. LX. pro quolibet consule et qualibet uice.

377. [XXXI] IN OMNE QUESTIONE ET DUBIO ORTO RATIONE STATUTORUM ET UENDICIONUM COMUNIS PER STATUARIOS QUOMODE TERMINETUR.

Item quis eius est Interpretari cuius est condere av eius est uelle statutum est quod si aliqua questio dubium seu disscessio oriatur vel fiat Ratione alicuius statuti ordinationis uel reformationis Comunis bugelle. seu vendicionis facte per Comune uel obligationis statuti contractus uel quasi facti cum Comuni uel ratione statutorum dicti Comunis quod dicte questiones declarentur determinetur et Interpretentur per consules et statutarios qui tunc temporis fuerint et siue statuta ordinaciones reformationes contractus et obligationes fuerint clara siue dubia uel obscura uel e conuerso. non obstentibus Iuribus dicentibus. quod in incertis non certis locus est coniecturis et quod a uerbis legis non est recedendum et quod stricti Iuris non recipiunt Interpretationem. et quod lex seruanda est etiamsi per quam dura sint uel aliquibus alijs Iuribus in contrarium prouulgatis. Ita quod a suis declarationibus Interpretationibus factis per maiorem partem predictorum consulum et statutariorum non possint appelari set ex nunc intelligantur expresse appellationibus renunciasse et statutarij. Singulis annis scribantur per consules nominatim ne questio oriatur qui fuerint ad condenda statuta. Et qui venerit contra dictum statutum uel ipsum in aliquo impugnauerit. soluat pro quolibet et qualibet uice. qua se presentauerit uel impugnauerit sol. LX. et nichilominus stetur eorum sententijs determinationibus declarationibus et interpretationibus non obstante. lege que dicit quod nemo debet duabus legibus puniri. et non obstante. lege que dicit quod semel comissa pena amplius committi non potest et quolibet alio Iure in contrarium ordinato.

378. [XXXII] EMENTES UENDENTES ET RECEPTANTES PISCES ALIBI QUAM IN PLATHEIS PUBICIS PUNIANTUR.

Item statutum est quod qui vendiderit aliquos pisces crudos alibi quam in plathea bugelloni in plano et in plathea que est ex opposito ecclesie sancti Jacobi in placio soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX. pp. et amitat pises et medietas piscium perueniat in consules et alia in denuntiatores uel accussatores.

379.
Item statutum est quod qui emerit pisces alibi quam in istis platheis soluat pro quolibet et qualibet uice sol. X.

380.
Item statutum est quod qui permiserit vendi pisces crudos in sua domo seu habitatione et qui receptauerit seu receperit a solis ortu usque ad ocassum pisces venales soluat pro quolibet et qualibet uice sol. XX.

381. NEMO UISITET UEL DONET PLAGOLATAS.

Item statutum est quod aliqua persona non audeat uel presumat ire ad visitandum paglolatas nec sibi panem mittere nec facere aliquod donum nisi fuerit mater filia soror nel Cognata et quelibet persona que contrafecerit. soluat pro qualibet vice sol. XX. pp.

382. QUILIBET TENEATUR ESSE DE COLLEGIO ARTIS SUE.

Item statutum est quod quelibet persona de bugella teneatur et debeat ac compelli possit esse de Collegio artis quam exercet et attendere precepta sibi facta rationabiliter ex parte sui colegij. Saluo honore et vtilitate comunis bugelle et saluo statuto posito sub rubica de credentia.

383. [XXXIII] AD COADUNATIONEM FACTAM RATIONE COMUNIS FORENSES ACCEDERE NON PRESUMANT.

Item statutum et ordinatum est quod aliqua persona que non sit de bugella seu recepta in habitatorem. Comunis bugelle non audeat uel presmat ire ad coadunationem. et qui contra fecerit puniatur pro qualibet vice qua accusatus fuerit sol. XX.

384. [XXXIIII] DUCENTES BESTIAS DE BASTO SEU PLAUSTRA PER PORTICUS PLACIJ PUNIATUR.

Item quod aliqua persona non audeat uel presumat ducere nec duci facere seu permitere ire bestias de basto seu plaustra per porticos placij. et qui contra fecerit soluat pro qualibet vice sol. II. nisi ostenderetur manifeste quod via publica esset occupata uel impedita. uel nisi Intraret porticum in qua uellet et deberet discareare res quas uel portaret. Et qui iuerit per viam super terralium juxta maxeriam fossati plani cum bestijs vna uel pluribus soluat pro quolibet et qualibet vice sol. V. pp.

385. [XXXV] TENENTES CLAUSURAS IN PORTICHUBUS SEU MANTELLOS CONTRA DEBITUM QUALITER PUNIANTUR.

Item statutum est quod aliqua persona de bugella seu que stet uel habitet in bugella non teneat nec faciat aliquam clausuram seu firmamentum de asiidibus uel lapidibus extra Murum domus versus porticum excepto mantello de asidibus quem facere possit exopposito introitus domus qui mantellus distet a terra per VII. pedes. Et qui contrafecerit soluat pro qualibet uice qua inuentus fuerit fecisse contra predicta et pro qua accusatus fuerit sol XX. pp. et pro qualibet vice qua tenetur postea. sol. V. et habentes eas teneantur abstulisse infra. octo dies. et consules possint et teneantur inquirere et predictum statutum non intelligatur de scalis uel banchis que sunt in porticubus. set eas tenere possint. Et consules non possint dare licenciam.


RUBRICA XXIII - DE CRIMINE STELIONATUS.

386. OMNIA DELICTA PUNIAT COMUNE BUGELLE. CUM PENA DEFFICIT ARBITRIO IUDICANTIS. NE GLORIETUR DELINQUENS CUM MALE GERIT.

Quia non debeat remanere maleficia inpunita. Statutum est. quod si quod malificium seu denpnum reale personale uel mistum factum fuerit seu datum uel perpetratum seu iniuria facta et de predictis uel ipsorum aliquo non sit per aliud statum certa pena ordinata illud dampnum maleficium siue iniuria quocunque nomine censeantur puniantur ad arbitrium consulum et sapientum dicti comunis per consules qui pro temporibus fuerint electorum.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://www.hs-augsburg.de/~Harsch/augustana.html