Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (3)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (28)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Dacia 3D (1)
   Ziarul personal (6)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ANONYMOUS - GESTA HUNGARORUM

P. dictus magister ac quondam bone memorie gloriosissimi bele regis hungarie notarius N. suo dilectissimo amico uire uenerabili et arte litteralis scientie inbuto, salutem et sue peticionis effectus. Dum olim in scolari studio simul essemus et in hystoria troiana, quam ego cum summo amore complexus ex libris darethis frigij ceterorumque auctorum, sicut a magistris meis audiueram in unum uolumen proprio stilo compilaueram, pari uoluntate legeremus, petisti a me ut sicut hystoriam hystoriam troianam bellaque grecorum scripseram; ita et genealogiam regum hungarie et nobilium suorum qualiter septem principales persone que hetumoger uocantur de terra scithica descenderunt, uel qualis sit terra scithica et qualiter sit generatus dux almus, aut quare uocatur almus primus dux hungarie a quo reges hungarorum originem duxerunt, uel quot regna et reges sibi subiuga-uerunt, aut quare populus de terra scithica egressus per ydioma alienigenarum hungarij et in sua lingua propria mogerij uocantur tibi scriberem.
Promisi enim me facturum; sed aliis negotiis impeditus, tue peticionis et mee promissionis iam pene eram oblitus, nisi mihi per litteras tua dilectio debitum reddere monuisset. Memor igitur tue dilectionis quamuis multis et diuersis huius laboriosi seculi impeditus sim negotiis, facere tamen aggressus sum que facere iussisti, et secundum tradiciones diuersorum hystoriographorum diuine gratie fultus auxilio optimum estimans ut ne posteris in ultimam generationem obliuioni tradatur. Optimus ergo duxi ut uero et simpliciter tibi scriberem, quod legentes possint agnoscere quomodo res geste essent. Et si tam nobilissima gens hungarie primordia sue generationis, et fortia queque facta sua, ex falsis fabulis rusticorum uel a garrulo cantu ioculatorum quasi sompniando audiret, ualde indecorum et satis indecens esset. Ergo potius ammodo, de certa scripturarum explanatione, et aperta hystoriarum interpretatione rerum ueritatem nobiliter percipiat.
Felix igitur hungaria, cui sunt dona data uaria. Omnibus enim horis gaudeat de munere sui litteratoris. Quia exordium generalogie regum suorum et nobilium habet, de quibus regibus sit laus et honor regi eterno et sancte marie matri eius per gratiam cuiur reges hungarie et nobiles regnum habeant felici fine hic et in euum. AMEN.

De Scithia

Scithia igitur maxima terra est que dentumoger dicitur; uersus orientem finis cuius ab aquilonali parte extenditur usque ad nigrum pontum. A tergo autem habet flumen quod dicitur thanais cu paludibus magnis ubi ultra modum habundanter inueniuntur zobolini ita quod non solum nobiles et ignobiles uestiuntur inde, uerum etiam bubulcj et subbulci ac opiliones sua decorant uestime(n)ta in terra illa. Nam ibi habundat aurum et argentum et inueniuntur in fluminibus terre illius preciosi lapides et gemme. Ab orientali uero parte uicina scithie fuerunt gentes gog et magog, quos inclusit magnus alexander. Scithica autem terra multum patula in longitudine et latitudine. Homines uero qui habitant eam uulgariter dentumoger dicuntur usque in hodiernum diem, et nullius umquam imperatoris potestate subacti fuerunt. Scithici enim sunt antiquiores populi, et est potestas scithie in oriente, ut supra diximus. Et primus rex scithie fuit magog filius iaphet et gens illa a magog rege uocata est moger. A cuius etiam progenie regis descendit nominatissimus atque potentissimus rex athila, qui anno dominice incarnationis cccc.L.i. de terra scithica descendes cum ualida manu in terram pannonie uenit, et fugatis romanis regnum obtinuit.
Et regalem sibi locum constituit iux(ta) danubium super calidas aquas et omnia antiqua opera que ibi inuenit renouari precepit, et in circuitu muro fortissimo edificauit, que per linguam hungaricum dicitur nunc buduuar, et a theotonicis ecilburgu uocatur. Quid plura? Iter hystorie teneamus. Longo autem post tempore de progenie eiusdem regis magog descendit vgek pater almi ducis, a quo reges et duces hungarie originem duxerunt, sicut in sequentibus dicetur. Scithici enim sicut diximus sunt antiquiores populi de quibus hystoriographi qui gesta romanorum scripserunt sic dicunt: quod scithica gens fuissent sapientis-sima et mansueta qui terram nonlaborant, et fere nullum peccatum erat inter eos. Non enim habebant domos artificio paratas sed tantum temptoria de filtro parata. Carnes et pisces et lac et mel manducabant et pigmentia multa habebant. Vestiti enim erant de pellibus zobolorum et aliarum ferarum. Aurum et argentum et gemmas habebant sicut lapides, quia in fluminibus eiusdem terre inueniebantur.
Non concupiscebant aliena, quia omnes diuites erant, habentes animalia multa et uictualia suficienter. Non erant enim fornicatores sed solummodo unusquisque suam habebat uxorem. Postea uero iam dicta gens fatigata in bello, ad tantam crudelitatem peruenit ut quidam dicunt hystoriographi, quod iracundia ducti humanan manducassent carnem et sanguinem bibissent hominum. Et credo quod adhuc eos cognoscetis duram gentem fuisse de fructibus eorum. Scithica enim gens a nullo fuit subiugata. Nam darium regem persarum cum magna turpitudine scithici fecerunt fugere, et perdidit ibi darius octoginta milia hominum, et sic cum magno timore fugit in persas. Item scithici cirum regem persarum cum trecentis et XXX. milibus hominum occiderunt. Item scithici Alexandrum magnum filium phylippi regis et regine olympiadis, qui multa regna pugnando sibi subiugauerat, ipsum etiam turpiter fuauerunt. Gens namque scithica dura erat ad sustinendum omnem laborem et erant corpore magni scithici et fortes in bello. Nam nichil habuissent in mundo, quod perdere timuissent pro illata sibi iniuria. Quando enim scithici uictoriam habebant, nichil de preda uolebant, ut moderni de posteris suis, sed tantummodo laudem exinde querebant.
Et absque dario et cyro atque alexandro, nulla gens ausa fuit in mundo in terram illorum intrare. Predicta uero scithica gens dura erat ad pugnandum, et super equos ueloces et capita in galeis tenebant, et arcu ac sagittis meliores erant super omnes nationes mundi, et sic cognoscentis eos fuisse de posteris eorum. Scithica enim terra quanto a torrida zona remotior est, tanto propagandis generibus salubrior. Et quamuis admodum sit spatiosa tamen multitudinem populorum in ibi generatorum nec alere sufficiebat, nec capere. Qua propter septem principales persone, qui hetumoger dicti sunt (,) angusta locorum non sufferentes ea maxime deuitare cogitabant. Tunc hee septem principales persone habito inter se consilio constituerunt, ut ad occupandas sibi terras quas incolere possent, a natali discederent solo, sicut in consequentibus dicetur.

Quare hungari dicitur

Nunc restat dicere quare populus de terra scithica egressus hungari uocantur. Hungari dicti sunt a castro Hungu, eo quod subiugatis sibi sclauis, VII. principales persone intrantes terram pannonie diutius ibi moratj sunt. Vnde omnes nationes circumiacentes, uocabant almum filium vgek ducem de hunguar, et suos milites uocabant hunguaros. Quid plura? His omissis redeamus ad propositum opus, iterque hystorie teneamus, et ut spiritus sanctus dictauerit inceptum opus perficiamus.

De almo primo duce

Anno dominice incarnationis, D. CCC. XVII II, vgek, sicut supra diximus, longo post tempore de genere magog regis erat quidam nobilissimus dux scithie, qui duxit sibi uxorem in dentumoger filiam eunedubeliani ducis, nomine emesu. De qua genuit filium, qui agnominatus est almus. Sed ab euentu diuino est nominatus almus, quia matri eius pregnanti per sompnium apparuit diuina uisio in forma asturis, que quasi ueniens eam grauidauit. Et innotuit ei quod de utero eius egrederetur torrens, et de lumbis eius reges gloriosi propagarentur, sed non in sua multiplicarentur terra. Quia ergo sompnium in lingua hungarica dicitur almu, et illius ortus per sompnium fuit pronosticatum, ideo ipse uocatus est almus. Vel ideo uocatus est almus id est sanctus, quia ex progenio eius sancti reges et duces erant nascituri. Quid ultra?

De duce almo

Dux autem almus postquam natus est in mundum, factum est duci vgek, et suis cognatis magnum gaudium et fere omnibus primatibus scithie, eo quod pater suus vgek erat de genere magog regis. Erat enim ipse almus facie decorus, sed niger et nigros habebat oculos sed magnos, statura longus et gracilis. Manus uero habebat grossa et digitos prolixos et erat ipse almus pius, beniuolus, largus, sapiens, bonus miles hylaris dator omnibus illis qui in regno scithice tunc tempore erant milites. Cum autem ipse almus peruenisset ad maturam etatem, uelut donum spiritus sancti erat in eo licet paganus, tamen potentior fuit et sapientior omnibus ducibus scithie. Et omnia negotia regni eo tempore faciebant consilio et auxilio ipsius. Dux autem almus dum ad maturam etatem iuuentutis peruenisset, duxit sibi uxorem in eadem terra, filiam cuiusdem nobilissimi ducis, de qua genuit filium nomine arpad quem secundum duxit in pannoniam, vt in sequentibus dicetur.

De electione almi ducis

Gens itaque hungarorum fortissima et bellorum laboribus potentissima, ut superius diximus, de gente scithica, que per ydioma suum proprium dentumoger dicitur (,) duxit originem. Et terra illa nimis erat plena, ex multitudine populorum in ibi generatorum, ut nec alere suos sufficeret, nec capere ut supra diximus. Qvapropter tunc, VII. principales persone qui hetumoger uocantur usque in hodiemum diem, angusta locorum non sufferentes, habito inter se consilio, ut a natali solo discederent, ad occupandas sibi terras, quas incolere possent, armis et bello querere non cessarunt. Tunc elegerunt sibi querere terram Pannonie, quam udiuerant fama uolante terram athile regis esse, de cuius progenie dux almus pater arpad descenderat.
Tunc ipsi VII. principales persone conmuni et uero consilio intellexerunt, quod inceptum iter perficere non possent, nisi ducem ac precetorem super se habeant. Ergo libera uoluntate et communi consensu, VII. uirorum elegerunt sibi ducem ac preceptorem in filios filiorum suorum usque ad ultimam generationem Almum filium vgek, et qui de eius generatione descenderent, quia almus dux filius vgek et qui de generatione eius descenderent, clariores erant genere et potentiores in bello. Isti enim, VII. principales persone erant uiri nobiles genere, et potentes in bello fide stabiles. Tunc pari uoluntate almo duci sic dixerunt: Ex hodierna die te nobis ducem ac preceptorem eligimus. Et quo fortuna tua te duxerit, illuc te sequemur. Tunc supra dicti uiri pro almo duce more paganismo fusis propriis sanguinibus in unam uas ratum fecerunt iuremantum. Et licet pagani fuissent, fidem tamen iuramenti quam tunc fecerant inter se, usque ab obitum ipsorum seruauerunt tali modo.

De iuramento eorum

Primus status iuramenti sic fuit: ut quam diu uita duraret, tam ipsis, quam etiam posteris suis semper ducem haberent de progenie almi ducis. Secundus status iuramenti sic fuit: ut quicquid boni per labores eorum acquirere possent, nemo eorum expers fieret. Tercius status iuramenti sic fuit: ut isti principales persone qui sua libera uoluntate almum sibi dominum elegerant, quod ipsi et filij eorum nunquam a consilio ducis et honore regni omnino priuarentur. Quartus status iuramenti sic fuit: ut siquis de posteris eorum infidelis fieret contra personam ducalem, et discordiam faceret inter ducem et cognatos suos, sanguis nocentis fuderetur, sicut sanguis eorum fuit fusus in iuramento, quod fecerunt almo duci.
Quintus status iuramenti sic fuit: ut siquis de posteris duci almi et aliarum personarum principalium iuramentj statuta ipsorum infringere uouerit, anathemati subiaceat in perpetuum. Quorum VII. uirorum nomina hec fuerunt: Almus pater arpad, (1) Eleud pater Zobolsu a que genus saac descendit, Cundu pater curzan, Ound pater ete, a quo genus calan et colsoy descendit, Tosu pater lelu, huba, a quo genus zemera descendit. VII-us Tuhutum pater Horca, cuius filij fuerunt Gyyla et zombor, a quibus genus moglout descendit, ut inferius dicetur. Quid plura? Iter hystorie teneamus.

De egressu eorum

Anno dominice incarnationis D. CCC. V. XXX. IIII. sicut in annalibus continetur cronicis.Septem principales persone, qui hetumoger uocantur, egressi sunt de terra Scithia uersus occidentem. Inter quos almus dux filius ugek de genere magog regis uir bone memorie, dominus et consiliarius eorum, una cum uxore sua et filio suo arpad, et duobus filiis Hulec auunculi sui, scilicet zuard et cadusa, necnon cum multitudine magna populorum non numerata federatorum de eadem regione egressus est. Venientes autem dies plurimos per deserta loca, et fluuium etyl super tulbou sedentes ritu paganismo transnatauerunt, et nunquam uiam civitatis uel habitaculi inuenerunt. Nec labores hominum comederunt, ut mos erat eorum. Sed carnibus et piscibus uescebantur, donec in Rusciam, que Susudal uocatur, uenerunt.
Et iuuenes, eorum fere cottidie erant in uenatione. Vnde a die illo usque ad presens hungarij sunt pre ceteris gentjbus meliores in uenatu. Et sic almus dux cum omnibus suis uenientes terram intrauerunt ruscie, que uocatur susudal.

De Rutenia

Postquam autem ad partes rutenorum peruenerunt, sine aliqua contradicione usque ad ciuitatem Kieu transierunt et dum per ciuitatem Kyeu transissent fluuium deneper transnauigando, uolerunt regnum rutenorum sibi subiugare.
Tunc duces rutenorum hoc intelligentes timuerunt ualde, eo quod audiuerunt Almum ducem vgek, de genere athile regis esse, cuj proauj eorum annuatim tributa persoluebant. Attamen dux de hyeu conuocatis omnibus primatibus suis, habito inter se consilio, elegerunt ut pugnam promouerunt contra almum ducem, et magis uellent mori in bello, quam amitterent regna propria, et subiugati essent sine sua sponte duci almo. Statim dux de kieu missis legatis, VII. duces cumanorum suos fidelissimos amicos in adiutorium postulauit. Tunc hij VII. duces, quorum nomina hec fuerunt: Ed, Edum, Etu, Bunger, Ousad, pater ursuur, Boyta, Ketel pater oluptulma, non modica multitudine equitum insimul coadunata, causa amicicie ducis de Kyeu celerrimo cursu contra almum ducem uenerunt. Et dux de Kyeu cum exercitu suo obuiam processit eis, et adiutorio cumanorum armata multitudine contra almum ducem uenire ceperunt. Dux uero almus, cuius adiutor erat sanctus spiritus armis indutus ordinata acie, super equum suum sedendo,ibat huc et illuc confortans suos milites, et facto impetu, stetit ante omnes suos et dixit eis, O scithici et conmilitones mei, uirj fortissimi memores, estote initium uiarum uestrarum, quando dixistis, quod terram quam incolere possetis, armis et bello quereretis. Ergo nolite turbari de multitudine ruthenorum et cumanorum, qui assimilantur nostris canibus. Nam canes statim ut audiunt uerba dominorum suorum, nonne in timorem uertuntur? Quia uirtus non ualet in multitudine populi, sed in fortitudine animi. An nescitis quia unus leo multos ceruos in fugam uertit, ut dicit quidam philosophus? Sed hijs omissis dicam uobis, Quis enim potuit contra stare militibus Scithie? Nonne darium regem persarum scithici in fugam conuerterunt, et sic cum timore et maxima turpitudine fugiit in persas? et perdidit ibi octoginta milia hominum. Aut nonne cyrum regem persarum scithici cum trecentis XXX-ta milibus occiderunt? Aut nonne magnum alexandrum filium philippi et regine olimpiadis, qui multa regna pugnando sibi subiugauerat, ipsum etiam scithici turpiter fugauerunt? Vnde strennue et fortiter pugnemos contra eos, qui assimilantur nostris canibus, et sic multitudinem eorum timeamus, ut muscarum multitudinem. Hoc audientes milites almi ducis, multum sunt confortati. Statimque sonuerunt tubas bellicas per partes, et conmixta est utraque acies hostium, ceperuntque pugnare acriter inter se. Et interficiebantur plurimi de ruthenis et cumanis. Predicti uero duces ruthenorum et cumanorum, uidentes suos deficere in bello, in fugam uersi sunt, et pro salute uite properantes in ciuitatem Kyeu intrauerunt. Almus dux et sui milites persequentes ruthenos et cumanos usque ad ciuitatem Kyeu, et tonsa capita cumanorum almi ducis milites mactabant, tamquam crudas curcubitas. Duces uero ruthenorum et cumanorum in ciuitatem ingressi, uidentes audatiam scithicorum, quam muti remanserunt.

De pace inter ducem et ruthenos

Dux uero almus et sui milites adepta uictoria, terras ruthenorum sibi subiuga-uerunt, et bona eorum accipientes, in secunda ebdomada ciuitatem Kyeu ceperunt expugnare. Et dum scalas ad murum ponere cepissent, uidentes duces cumanorum et ruthenorum audatiam scithicorum timuerunt ualde. Et dum hoc intellexissent, quod eis obsistere non ualerent, tunc missis legatis dux de Kyeu et alij duces ruthenorum necnon cumanorum qui ibi fuerunt rogauerunt almum ducem, et principes suos, ut pacem facerent cum eis. Cum autem legati uenissent ad almum ducem et cum rogassent, ut domini eorum de sedibus non expellerentur suis, tunc dux almus inito consilio cum suis, sic legatos remisit rethenorum, ut duces et primates sui, filios suos in obsides darent, tributumque annuatim persoluerent decem milia marcarum, et insuper uictum uestitum et alia necessaria. Duces uero ruthenorum licet non sponte tamen hec omnia almo duci concesserunt. Sed rogauerunt almum ducem, ut dimissa terra galicie, ultra siluam Houos uersus occidentem in terram pannonie descenderent, que primo athila regis terra fuisset. Et laudabant eis terram pannonie ultra modum esse bonam. Dicebant enim, quod ibi confluerent nobilissimi fontes aquarum, danubius et tyscia, et alij nobilissimi fontes bonis piscibus habundantes. Quem terram habitarent sclauij, Bulgarij et Blachij, ac pastores romanorum. Quia post mortem athila regis terram pannonie romani dicebant pascua esse, eo quod greges eorum in terra pannonie pascebantur. Et iure terra pannonie pascua romanorum esse dicebatur, nam et modo romani pascuntur de bonis Hungarie. Quid plura?

De VII ducibus cumanorum

Dvx uero almus et sui primates, inito inter se consilio peticioni ducum ruthenorum satisfacientes, pacem cum eis facerunt. Tunc duces ruthenorum scilicet de Kyeu, et Sudal, ut ne de sedibus suis expellerentur, filios suos in obsides dederunt almo duci, et cum eis miserunt X-cem milia marcarum, et mille equos cum sellis et frenis more ruthenico ornatis, et centum pueros cumanos et XL. camelos ad onera portanda, pelles ermelinas et griseas sine numero, ac alia multa munera non numerata. Tunc prenominati duces cumanorum scilicet, Ed, Edumen, Etu, Bunger, pater Borsu, Ousad pater Vrsuuru, Boyta, a quo genus Brucsa descendit, Ketel, pater Oluptulma, cumuidissent pietatem almi ducis, quam fecit circa ruthenos, pedibus eius prouolutj se sua sponte duci almo subiugauerunt dicentes. Ex hodierna die nobis te dominum ac preceptorem usque ad ultimam generationem eligimus. Et quo te fortuna tua duxerit, illuc te sequemur. Hoc etiam, quod uerbo dixerunt almo duci, fide iuramenti more paganismo firmauerunt. Et eodem modo dux almus et suj primates eis fide se et iuramento se constrixerunt. Tunc hij VII. duces cumanorum cum uxoribus et filiis suis necnon cum magna multitudine in pannoniam uenire concesserunt.
Similiter etiam multi de ruthenis almo duci adherentes, secum in panoniam uenerunt, quorum posteritas usque in hodiernum diem per diuersa loca in Hungaria habitat.

De ciuitatibus lodomer et Galicia

Tvnc almus dux et alij principales persone qui hetumoger dicuntur, nec non duces cumanorum una cum cognatis et famulis ac famulabus suis egressi sunt de Kyeu, et in ductu ruthenorum Kyeuyensium uenerunt, usque ad cjuitatem lodomer. Dux uero lodomeriensis et sui primates obuiam amo duci usque ad confinium regni cum diuersis preciosis muneribus processerunt, et ciuitatem lodomeriam ultro ei aperuerunt. Et dux almus cum omnibus suis in eodem loco per tres ebdomadas mansit. In tercia uero ebdomada dux lodomeriensis duos filios suos cum omnibus filiis iobagionum suorum duci almo in obsides dedit. Et insuper duo milia marcarum argenti et centum marcas auri cocti, cum pellibus et paliis non numeratis et ccc. equos cum sellis et frenis, et XXV. camelos, et mille boues ad onera portanda, et alia munera non numerata tam duci quam suis primatibus presentauit. Et in quarta ebdomada dux almus cum suis in galiciam uenit: et ibi requiei locum sibi et suis elegit. Hoc ducem galicie dux audiuisset, obuiam almo duci cum omnibus suis nudis pedibus uenit, et diuersa munera ad usum almi ducis presentauit, et aperta porta ciuitatis galicie quasi dominum suum proprium hospicio recepit, et unicum filium suum cum ceteris filiis primatum regni sui in obsidem dedit, et insuper x. farisios optimos, et ccc. equos cum sellis et frenis, et tria milia marcarum argenti, et cc. marcas auri, et uestes nobilissimas, tam duci quam omnibus etiam militibus suis condonauit. Dum enim dux almus requiei locum per mensem unum in galicia habuisset: tunc dux galicie ceterjque consocij suj quorum filij in obsides posti erant sic almum ducem et suos nobiles rogare ceperunt, ut utra howos uersus occidentem in terra pannonie descenderent.
Dicebant enim eis sic, quod terra illa nimis bona esset, et ibi confluerent nobilissimi fontes, quorum nomina hec essent, ut supra disimus, danubius, tyscia, Wag, Morisius, Crisius, Temus, et ceteri, que etiam primo fuisset terra athile regis. Et mortuo illo preoccupassent romani principes terram pannonie usque ad Danubium, ubi collocauissent pastores suos. Terram uero que iacet inter Thisciam et Danubium preoccupauisset sibi Keanus magnus dux bulgarie auus salani ducis, usque ad confinium ruthenorum et polonorum et fecisset ibi habitare sclauos et bulgaros. Terram uero que est inter thisciam et siluam igfon, que iacet ad erdeuelu, a fluuio morus usque ad fluuium zomus, preoccupauisset sibi dux morout, cuius nepos dictus est ab hungaris menumorout, eo quod plures habebat amicas, et terram illam habitarent gentes cozar qui dicuntur. Terram uero, que est a fluuio morus usque ad castrum vrscia, preoccupauissent quidam dux nomine glad de bundyn castro egressus adiutorio cumanorum ex cuius progenie ohtum fuit natus, quem postea longo post tempore sancti regis stephani, sunad filius dobuca nepos regis in castro suo iuxta morisium interfecit. Cuj etiam predictus rex pro bono seruicio suo uxorem et castrum ohtum cum omnibus apendiciis suis condonauit, sicut enim mos est bonorum suos fideles remunerare, quod quastrum nunc sunad nuncupatur. Quid ultra?

Quomodo pannoniam intrauerunt

Dvx uero alms et suj primates acquiescentes consiliis ruthenorum, pacem firmissimam cum eis fecerunt. Duces enim ruthenorum, ut ne de sedibus suis expellerentur filios suos ut supra diximus in obsides dederunt cum muneribus non numeratis. Tunc dux galicie, duo milia sagittatorum et III-a milia rusticorum ante ire precepit, qui eis per siluam houos uiam prepararent usque ad confinium hung. Et omnia iumenta eorum uictualibus et aliis necessariis onerauit, et pecudes ad uictum condonauit sine numero. Tunc VII. principales persone, quj hetumoger dicuntur, et hij VII. duces cumanorum, quorum nomina supra diximus una cum cognatis et famulis ac famulabus consilio et auxilio ruthenorum galicie sunt egressi in terram pannonie. Et sic uenientes per siluam houos ad partes hung descenderunt. Et cum illuc peruenissent, locum quem primo occupauerunt, Muncas nominauerunt, eo quod cum maximo labore ad terram quam sibi adoptabant peruenerant. Tunc ibi pro requie laborum suorum XL. dies permaserunt, et terram ultra quam dici potest dilexerunt, sclauj uero habitatores terre audientes aduentum eorum timuerunt ualde et sua sponte se almo duci subiugauerunt, eo quod audiuerant almum ducem de genere athile regis descendisse. Et licet homines fuissent salani ducis, tamen cum magno honore et timore seruiebant almo duci, omnia que sunt necessaria ad uictum, sicut decet domino suo offerentes. Et talis tjmor et tremor irruerat super habitatores terre et adulabantur duci et suis primatibus sicut serui ad suos proprios dominos. Et laudabant eis fertilitatem terre illius, et narrabant, quomodo mortuo athjla rege magnus keanus preauus ducjs salanj dux de bulgaria egressus, auxilio et consilio imperatoris grecorum preoccupauerat terram illam. Qualiter etiam ipsi sclaui de terra bulgarie conductu fuerunt ad confinium ruthenorum, et qualiter nunc salanus dux eorum se et suos teneret, et quante potestatis esset circa suos uicinos.

De hung castro

Tvnc dux almus et sui primates audientes talia leciores facti sunt solito, et ad castrum hung equitauerunt, ut caperent eum. Et dum castro metati essent circa murum, tunc comes eiusdem castri nomine Loborcy, qui in lingua eorum duca uocabatur, fuga lapsus ad castrum zemlum properabat. Quem milites ducis persequentes iuxta quendam fluuium comprehendentes, laqueo suspenderunt, in eodem loco. Et a die illo fluuium illum uocauerunt sub nomine eiusdem loborcy. Tunc dux almus et sui castrum hung sunintrantes, diis immortalibus magnas uictimas fecerunt, et conuiuia per IIII-or dies celebrauerunt. Quarto autem die inito consilio et accepto iuramento omnium suorum dux almus ipso uiuente filium suum arpadium ducem ac preceptorem constituit. Et uocatus est arpad dux hungarie et ab hungu omnes sui milites uocatj sunt hunguarie secundum linguam alienigenarum, et illa uocatio usque ad presens durat, per totum mundum.

De arpad duce
Anno domine incarnationis d. cccc°, iii°, arpad dux missis exercitibus suis totam terram que inter thisciam et budrug, usque ad vgosam sibi cum omnibus habitatoribus suis preoccupauit, et castrum borsoa obsedit, et tercio die pugnando apprehendit, muros eius destruxit, et milites salani ducis quos ibi inuenit, cathenis ligatos in castrum hung, duci precepit. Et dum ibi per plures dies habitassent, dux et sui uidentes fertilitatem terre, et habundantiam omnium bestiarum et copiam piscium de fluminibus thiscie et Budrug, terram ultra quam dici potest dux arpad et sui dilexerunt. Tandem uero dum hec omnia que acta fuerant dux salanus a suis fuga lapsus audiuisset, manum leuare ausus non fuit. Sed missis legatis suis more bulgarico ut mos est eorum minarj cepit, et arpadium ducem hungarie quasi deridendo salutauit, et suos pro riu hunguaros appelauit, et multis modi mirari cepit, qui essent et unde uenissent qui talia ausi facere fuissent. Et mandauit eis ut mala facta sua emendarent, et fluuium Budrug nullo modo transire auderent, ut ne ipse ueniens cum adiutorio grecorum et Bulgarorum, de malo facto eorum eis uicem reddens uix aliquem dimitteret, qui ad propria remeans salutis gaudia nuntiaret. Missi uero salani ducis uenientes ad castrum zemlin, et transito fluuio Budrug secunda die ad ducem arpadium peruenerunt. Tercio autem die ducem arpadium uerbo domini sui salutauerunt, et mandata eius duci arpadio retulerunt. Dux autem arpad audita legatione salani superbi ducis, non superbe sed humiliter ei respondit dicens: Licet preauus meus potentissimus rex athila habuerit terram que iacet inter danubium et thysciam usque ad confinium bulgarorum, quam ipse habet. Attamen ego non propter aliquem timorem grecoru vel bulgarorum quod eis resistere non ualeam sed propter amiciciam salani duci uestri, peto de mea iusticia unam perticulam propter pecora mea, scilicet terram usque ad fluuium louiou et insuper peto ad ipso duce uestro, ut mittat mihi gratia ipsius duas langungulas plenas aqua danubij et unam sarcinam de herbis sabulorum olpar herbis scythicorum, idest dentumoger, et aque danubij si sint meliores aquis thanaydis.
Et data eis legatione diuersis eos muneribus ditauit, et capta beniuolentia eorum, repatriare precepit. Tunc dux arpad inito consilio eodem modo misit nuncios suos ad salanus ducem et misit ei: XII. albos equos, et XII. camelos, et XII. pueros cumanicos, et XII. puellas ruthenicas prudentissimas, et duodecim pelles ermelinas, et XII. zobolos et XII. pallia deaurata. Et missi sunt in legatione illa de nobilioribus personis: Oundu, pater ethe et alter Ketel, pater oluptulmae. Et tercium miserunt quendam strennuissimum militem nomine tursol, causa spectaculi qui inspiceret qualitatem terre, et cicius reuersus nuntiaret domino suo duci arpad.

De camaro castro

Missi uero arpad ducis oundu pater ethe et ketel pater oluptulma, et turzol miles cumanus cuius genealogia defecit in semetipso, uenientes fluuium budrug transnatauerunt in illo loco ubi paruus fluuius manans a saturholmu descendit in budrug. Et sic transeuntes fluuium budrug, cum predictum paruum fluuium transirent quasi leti, tunc per inundationem aquarum, Ketel equo offendente in aquam submersus est, et sociis suis adiuuantibus uix a leto liberatus est. Tunc fluuius ille per socios Ketel uocatus est per risum ketelpotaca. Et postea dux arpad per gratiam suam totam terram cum habitatoribus suis non tantum hec, sed etiam maiora hiis condonauit, quia dux arpad subiugata sibi tota terra pannonie pro fidelissimo seruicio suo eidem ketel dedit terram magnam iuxta danubium ubi fluuius Wag descendit. Vbi postea oluptulma filius ketel castrum construxit, quod camarum nuncupauit. Ad seruicium cuius castri, tam de populo secum ducto quam etiam a duce aquisito duas partes condonauit. Vbi etiam longo post tempore ipse ketel et filius suus tulma more pagnismo sepulti sunt. Sed terram illam que nunc Ketelpotaka uocatur, posteritas eius usque ad tempora andree regis filij caluj ladizlay habuit. Attamen rex andreas de posteris ketel canbium illum locum duabus de causis, unum quia utilis regibus erat ad uenationes, secundum quia diligebat partes illas habitare uxor sua eo quod propius ad natale solum esset, quia erat filia ducis ruthenorum, et timebat aduentum imperatoris theotonicorum, ut ne ulterius sanguinem petri regis hungariam intraret, ut in sequentibus dicetur.

De monte turzol

Tvnc ound et ketel nec non turzol transeuntes siluam iuxta fluuium Budrug equitando, quasi brauium accipere uolentes. Super equos uelocissimos currentes, super uerticem unius alcioris montis ascenderunt. Quos turzol miles strennuissimus antecedens cacumen montis primus omnium ascendit. Et montem illum a die illo usque nunc montem turzol nominauerunt. Tunc hij tres domini super uerticem eiusdem montis terram undique perspicientes, quantum humanus oculus ualet, ultra quam dici potest dilexerunt et in eodem loco paganisimo, occiso equo pinguissimo magnum aldamas fecerunt. Turzol a sociis accepta licentia, sicut erat uir audax et fidus in armis cum suis militibus ad ducem arpadium reuersus est ut ei utilitatem illius terre nuntiaret. Quod et sic factum est. Ound uero et ketel equitantes celerrimo curso egressi de monte turzol tercio die ducem salanum in castro opar iuxta thysiam inuenerunt. Quem ex parte arpad salutauerunt, et ei secunda die post ingressum curie sue dona, que secum portauerant presentauerunt, ac mandata arpad ducis ei retulerunt. Dux salanus uisis muneribus et audita legatione tam suorum quam istorum, letior factus est solito, et missos arpad ducis benigne suscepit, et diuersis donis ditauit. Et insuper postulata arpad concessit. Decimo autem die Ound, et Ketel accepta licentia a salano duce repatriare ceperunt. Per quos dux salanus duas lagungulas aqua danubij plenas et unam sarcinam de herbis melioribus sabulorum olpar, quasi pro risu deridendo, cum diuersis muneribus duci arpad misit. Et insuper cum habitatoribus suis terram usque ad fluuium Souyoy concessit. Tunc ound et ketel ad ducem arpad cicius uenientes cum legatis salani ducis ac munera missa presentauerunt, et terram cum omnibus habitatoribus suis duci arpadio condonatam esse dixerunt. Vnde maxima leticia orta est in curia arpad ducis et per III. dies magnum conuiuium celebrauerunt. Et tunc roborata pace legatos salani ducis diuersis muneribus ditatos repatriare dimissit paciferos.

De Zerensze

Arpad uero dux et suj nobiles egressi de castro Hung cum magno gaudio ultra montem turzol castra metati sunt in campo iuxta fluuium tucota, usque ad montem zerenche, et inspicientes suer montana illa qualitatem illius loci et nominauerunt locum illum amabilem quod interpretatur in lingua eorum zerelmes eo quod multum dilexerunt illum locum, et a die illo usque nunc a zerelmu locus ille uocatur zerenche. Vbi etiam dux arpad et omnes suj primates cum omni familia sua labore postposito, factis tuguriis requiei locum sibi elegerunt. Et non paucos ibi dies permanserunt, donec omnia loca sibi uicina subiugauerunt, scilicet usque ad fluuium Souyou et usque ad castrum salis. Et ibidem iuxta tocotam et infra siluas dux arpad dedit terras multas diversorum locorum cum suis habitatoribus edunec et edumernec.
Quas etiam terras posteritas eorum diduina gratia adiuuante, usque nunc habere meruerunt. Predictus uero turzol per gratiam arpad ducis ad radicem eiusdem montis, ubi brudrug descendit in Tysciam, aquisiutit magnam terram. Et in eodem loco castrum construxit, terram quod nunc in presenti Hymusuduor nuncupatur.

De Borsod

Et dum ita radicati essent, tunc conmuni consilio et ammonicione omnium incolarum, missus est borsu, filius Bunger cum ualida manu uersus terram polonorum, qui confinia regni conspiceret et obstaculis confirmaret usque ad montem turtur, et in loco conuenienti castrum construeret, caausa custodie regni. Borsu uero accepta licentia egressus felici fortuna collecta multitudine rusticorum iuxta fluuium Buldua castrum construxit, quod uocatum est a populo illo Borsod eo quod parum fuerit. Bors uero acceptis filiis incolarum in obsides, et factis metis per montes Turtur, reuersus est ad ducem arpad. Et de reuersione Borsu factum est gaudium magnum in curia ducis. Dux uero pro beneficio suo Borsum in eodem castro comitem constituit, et totam curam illius partis sibi condonauit.

De duce bycoriensy

Dvx uero arpad transactis quibusdam diebus, accepto suorum consilio nobilium, legatos misit in castrum Byhor ad ducem menumorout, petens ab eo quod de iusticia atthaui sui atthyle regis sibi concederet terram a fluuio Zomus usque ad confinium nyr, et usque ad portam mesesynam. Et misit ei donaria sua sicut primo miserat salano duci tytulensy. Et in legatione illa missi sunt duo strennuissimi milites, vsubuu pater zoloucu, et velec, a cuius progenie turda episcopus descendit. Erant enim isti genere nobilissimi sicut et alij de terra scythica egressi qui post almum ducem uenerant cum magna multitudine popu-lorum.

Qualiter contra byhor missum est

Missi uero arpad ducis vsubuu et veluc fluuium thyscie in portu lucy transnauigauerunt. Et hinc egressi in castrum Byhor uenientes ducem Menumorout salutauerunt, et donaria que dux eorum miserat ei presentauerunt. Tandem uero mandata arpad ducis ei referentes, terram, quam prenominauimus, postulauerunt. Dux autem menumorout eos benigne recipit: et diuersis donis ditatos tercia die repatriare precepit. Quibus tamen ita respondit, dicens.
Dicite arpadio duci hungarie, domino uestro. Debitores sumus ei ut amicus amico in omnibus que ei necessaria sunt, quia hospes homo est et in multis indiget. Terram autem, quam petiuit a nostra gratia, nullatenus concedimus nobis uiuentibus. Hoc etiam indigne tulimus, quod salanus dux ei concessit maximam terram, aut propter amorem ut dicitur, aut propter timorem quod negatur. Nos autem nec propter amorem nec propter timorem ei condedimus terram, etiam quantum pugillus capere licet dixerit ius suum esse. Et uerba sua non conturbant animum nostrum, eo quod mandauerit nobis se descendisse de genere atthile regis qui flagellum dei dicebatur. Qui etiam uiolenta manu rapuerat terram hanc ab atthauo meo, sed tamen modo per gratiam domini mei imperatoris constantinopolitani nemo potest auferre de manibus meis.
Et hoc dicto dedit eis licentiam recendendi. Tunc vsubuu et veluc legati ducis arpad cursu celeriori ad dominum suum properaueruntt. Et uenientes mandata menumorout domino suo duci arpad retulerunt. Arpad uero dux et sui nobiles hoc audientes iracundia ducti sunt: et statim contra eum exercitum mittere ordinauerunt. Tunc constituerunt, quod tosu pater lelu et zobolsu filius eleud a que genus saac descendit, nec non tuhutum pater horca auus geula et zumbor a quibus genus moglout descendit irent. Qui cum a duce arpadio essent licentiati cum exercitu non modico egressi sunt et thysciam transnatauerunt in portu ladeo, nemine aduersario contradicente. Secundo autem die ceperunt equitare iuxta thysciam uersus fluuium zomus et castra metati sunt: in illo loco, ubi nunc est zobolsu. Et in eodem loco fere omnes habitatores terre, se sua sponte eis subiugauerunt, et pedibus eorum prouoluti filios suos in obsides dederunt: ut ne aliquid mali paterentur. Nam timebant eos fere omnes gentes, et quidam a facie eorum fugientes uix euaserrunt: qui uenientes ad menumorout facta eorum nuntiauerunt. Hoc audito talis et tantus irruit super menumorout, quod manum leuare ausus non fuit. Quia omnes habitatores timebant eos ultra quam dici potest, eo quod audiuerant almum ducem patrem arpadij a geonere atthile regis descendisse. Vnde nullus credebat se posse uiuere: nisi per gratiam arpad, filij almi ducis et suorum nobilium. Vnde plurimi se sua sponte subiugabant eis. Bene impleuit deus in almo duce et filio suo arpad propheciam quam cecinit moyses propheta a filiis israel dicens. Et locus quem calcuerit per uester, uester erit. Qua a die illo loca que calauerunt almus dux et filius suus arpad, cum suis nobilibus usque ad presens, posteritates eorum habuerunt et habent.

De Zobolsu

Tvnc zobolsu uir sapientissimus considerans quendam locum iuxta thysciam et cum uidisset qualitatem loci, intellexit esse munitissimum ad castrum faciendum. Communi ergo consilio sociorum suorum congregatione facta ciuium fecit fossatam magnam et castrum fortissimum edificauit de terra. Quod nunc castrum zobolsu nuncupatur. Tunc Zobolsu et socij suj de incolis terre ad castrum illud multos ordinauerunt seruientes, qui nunc ciuiles uocantur. Et dimissis ibi militibus sub quodam nobilissimo milite nomine eculsu se longius ire preparauerunt. Tunc zobolsu et socij suj totum exercitum in duas partes diuiserunt, ut una pars iret iuxta fluuium zomus et altera parss per partes nir. Zobolsu et thosu pater Lelu cum medietate exercitus egressi sunt per crepidinem thyscie suiugando sibi gentes, et uenerunt uersus fluuium zomus ad illum locum qui nunc dicitur saruuar. Et in eodem loco infra paludes thosu pater lelu congregata multitudine populi fossatam magnam fecit, et castrum munitissimum de terra construxit, quod primo castrum thosu nominatum fuit: nunc uero saruuar uocatur. Et acceptis filiis incolarum in obsides, castrum militibus plenum dimisserunt. Tunc thosu per peticionem ne populi domino suo duci arpad subiugati, fecit stare forum, inter nir et thysciam. Cui etiam foro nomen suum imposuit, quod usque nunc forum thosu nuncupatur. Post uero zobolsu et thosu hinc egressi usque ad castrum zotmar peruenerunt. Et castrum per tres dies pugnando obsidentes uictoriam adeptj sunt. Et quarto die castrum intrantes milites ducis menumorout quos ibi apprehendere potuerunt cathenis ferreis obligatos in teterrima carceris inferiora miserunt, et filios incolarum in obsides acceperunt. Et castrum militibus plenum dimiserunt. Ipsi uero ad portas mezesinas ire ceperunt.

De nyr

Tvhutum uero et filius suus horca per partes nyr aquitantes, magnum sibi populorum subiugauerunt, a siluis nyr usque ad umusouer. Et sic ascendentes usque ad zyloc peruenerunt, contra eos nemine manum leuante: qui dux menumorout et sui non sunt ausi pugnare contra eos, sed fluuium cris custodire ceperunt. Tunc tuhutum et filius suus horca de ziloc egressi uenerrunt in partes mesesinas ad zobolsum et thosum. Et cum se ad inuicem uidissent gaudio gauisi sunt magno, et facto conuiuio unusquisque laudabat se ipsum de sua uictoria.
Mane autem facto zobulsu, thosu et tuhutum, inito consilio constituerunt ut meta regni ducis arpad esset in porta mezesina. Tunc incole terre iussu eorum portas lapideas edificauerunt, et clausuram magnam de arboribus per confinium regni fecerunt.
Tunc hij tres pernominati uiri omnia facta sua duci arpad et suis primatibus per fideles nuntios mandatauerrunt. Quod cum renuntiatum fuisset duci arpad et suis yobagyonibus, gauisi sunt gaudio magno ualde. Et more paganismo fecerunt aldumas, et gaudium adnuntiantibus diuersa dona presentauerunt. Dux uero arpad et suis primates ob hanc causam leticie per totam unam ebbdomadam sollempniter comedebant, et fere singulis diebus inebriebantur propter euentum tante leticie. Et hoc audito dux arpad et sui egressi sunt a zeremsu et castra metati sunt iuxta fluuium souiou, a thyscia usque fluuium honrat.

De uictoria thosu, zobolsu et tuhutum

Thosu et zobolsu nec non tuhutum cum uidissent, quod deus dedit eis uictoriam magnam, et subiugauerunt domino suo fere plures nationes illius terre. Tunc exal-tati sunt nimis: super habitatores illius terre. Et dum ibi nullus inuentes esset eis, plures dies ibi manserunt, donec confinia regni firmauerunt obstaculis firmissimis.

De terra ultra siluana

Et dum ibi diutius morarentur, tunc tuhutum pater horca sicut erat uir astutus dum cepisset audire ab incolis, bonitatem terre ultra siluane, ubi gelou quidam blacus dominium tenebat. Cepit ad hoc hanelare quod si posse esset, per gratiam ducis arpad domini sui terram ultra siluanam sibi et suis posteris acquireret. Quod et sic factum fuit postea. Nam terram ultra siluanam posteritas tuhutum usque ad tempus sancti regis stephani habuerunt: et diucius habuissent, si minor gyla cum duobus filiis suis biuia et bucna christiani esse, uoluissent et semper contrarie sancto regni non fecissent, ut in sequentibus dicetur.

De prudentia tuhutj

Predictus uero tuhutum uir prudentissimus misit quendam uirrum asututm patrem opaforcos ogmand, ut furtiue ambulans preuideret sibi qualitatem et fertilitatem terre ultra siluane: et quales essent habitatores eius. Quod si posse esset, bellum cum eis committeret. Nam uolebat tuhutum per se nomen sibi et terram aquirere.
Vt dicunt nostri ioculatores: omnes locaa sibi aquirebat, et nomen bonum accipiebant. Quid plura? Dum pater ogmand speculator tuhutum per circuitum more uulpino, bonitatem et fertilitatem terre et habitatores eius inspexisset, quantum humanus uisus ualet. Vltra quam dici potest dilexit, et celerrimo cursu ad dominum suum reuersus est. Qui cum uenisset: domino suo de bonitate illius terre multa dixit. Quod terra illa irrigaretur optimis fluuiis, quorum nomina et utilitates seriatim dixit.
Et quod in arenis eorum aurum colligerent, et aurum terre illius optimvm esset. Et ut ibi foderetur sal et salgenia, et habitatores terre illius uiliores homines essent tocius mundi. Quia essent blasij et sclaui, quia alia arma non haberent, nisi arcum et sagittas, et dux eorum geleou minus esset tenax et non haberet circa se bonos milites, et auderent stare contra audatiam hungarorum, quia a cumanis et picenatis multas iniurias peterentur.

Quomodo contra Gelu item est

Tunc Tuhutum audita bonitate terre illius, misit legatos suos ad ducem arpad ut sibi licentiam daret ultra siluas eundi contra gelou ducem pugnare. Dux uero arpad inito consilio uoluptatem tuhutum laudauit, et ei licentiam ultra siluas eundi contra gelou pugnare concessit. Hoc dum tuhutum audiuisset a legaato, preparauit se cum suis militibus, et dimissis ibi sociis suis egressus est ultra siluas uersus orientem contra Gelou ducem blacorum. Gelou uero dux ultra siluanis audiens aduentum eius, congregauit exercitum suum et cepit uelocissimo cursu equitare obuiam ei ut eum per portas mezesinas prohiberet. Sed tuhutum uno die siluam pertransiens ad fluujum almas peruenit.
Tunc uterque exercitus ad inuicem perruenerunt medio fluuio interiacente. Dux uero gelou uolebat, quod ibi eos prohiberet cum sagittariis suis.

De morte Gelu

Mane autem facto tuhutum ante auroram diuisit exercitum suum in duas partes. Et partem alteram misit parum superius: ut transito fluuio militibus gelou nescien-tibus pugnam ingrederentur. Quod sic factum est. Et quia leuem habuerunt transitum utraque acies pariter ad pugnam peruenerunt. Et pugnatum est inter eos acriter, sed uicti sunt milites ducis gelou, et ex eis multi interfecti, plures uero capti. Cum gelou dux eorum hoc uidisset, tunc pro defensione uite, cum paucis fugam cepit. Qui cum fugeret, properans ad castrum suum iuxta fluuim zomus positum, milites tuhutum audacj cursu persequentes, ducem geloum iuxta fluuium copus interfecerunt. Tunc habitatores terre uidentes mortem domini sui, sua propria uoluntate dextram dantes, dominum sibi elegerunt tuhutum pa-trem horca. Et in loco illo, qui dicitur esculeu fidem cum iuramentu firmauerunt.
Et a die illo locus ille nuncupatus est esculeu eo quod ibi iurauerunt. Tuhutum uero genuit horcam, horca genuit geulam et zubor. Geula duas filias, quarum una uocabatur caroldu et altera saroltu, et sarolt fuit mater sancti regis stephani. Zumbor uero genuit minorem geulam, patrem bue et bucne tempore cuius sanctus rex stephanus subiugauit sibi terram ultra siluanam. Et ipsum geulam uinctum in hungariam duxit, et per omnes dies uite sue carceratum tenuit, eo quod in fide esset uanus, et noluit esse hristianus, et multa contraria faciebat regi stephano quamuis fuisset ex cognatione matris sue.
De duce menumorout Tosu uero et zobolsu adepta uictoria reuersi sunt ad ducem arpad, subiugando totum populum a fluuio zomus usque ad crisium et nullus contra eos ausus fuit manus leuare. Et ipse menumorout dux eorum magis preparabat uias suas in greciam eundi, quam contra eos ueniendi. Et deinde egressi descenderunt iuxta quendam fluuium nomine humusouer, et uenerunt usque ad lutum zerep. Et deinde egressi uenerunt usque ad zeguholmu et ibi uolebant transire crisium ut contra menumorout pugnarent, sed uenientes milites menumorout, eis transitum prohibuerunt. Deinde egressi per diem unum equitantes castra metali sunt iuxta paruos montes. Et hinc juxta fluuium turu equitantes, usque ad thysciam peruenerunt. Et in portu drugma fluuium thyscie transnauigantes, ubi etiam per gratiam arpad ducis cuidam cumano militi nomine huhot magnam terram aquisiuerun, quam posteritas eius usque nunc habuerunt.

De reditu eorum

Dvm nauigassent fluuium thyscie nuntios suos ad ducem arpadium premiserunt, qui gaudia salutis nuntiarent. Qui cum, ad ducem arpad uenissent et gaudia ei annuntiassent, quod zobolsu et tuso cum exercitu suo sani et incolumes reuersi essent, et portum drugma cum omnibus exercitibus suis transnauigassent. Hoc cum audiuisset dux arpad, quod thosu et zobolsu cum omnibus exercitibus suis sani et incolumes reuersi essent, et fluuium thyscie transnauigassent, fecit magnum conuiuium et gaudium annuntiantibus diuersa dedit donaria. Tunc thosu et zobolsu cum curiam ducis intrare uellent, dux omnes suos milites obuiam eis promissit, et sic eos cum magno gaudio recepit. Et sicut mos est bonorum dominorum suos diligere fideles, fere cottidie eos faciebat ad mensam suam comedere et multa eis dona presentabat. Similiter etiam ipsi duci arpad diuersa dona ac filios incolarum in obsides ejs positos presentauerunt.

De duce salanus

Dvx uero arpad transactis quibusdam diebus inito consilio, et sui nobiles miserunt nuntios suos ad ducem salanus, qui nuntiarent et uictoriam Thos et bulsuu, quasi pro gaudio, et peterent ab eo terram usque ad fluuium Zogea. Quod sic factum est. Missi sunt enim etu et voyta, qui cum inuenissent ducem salanum in sabulo olpar, mandata gaudia nuntiauerunt; et terram ab eo usque ad fluuium Zogea postulauerunt. Salanus dux hoc audito in maximum irruit timorem et terram ab ipso postulatam timore percussus usque ad fluuium Zogeua duci arpad concessit, et legatis diuersa dona presentauit. Septimo autem die etu et voyta accepta licentia: ad dominum suum sunt reuersi. Quos dux arpad honorifice recepit, et audita legatione eorum, factum est gaudium magnum in curia ducis. Et cepit dux donare suis fidelibus loca et possessiones magnas.

De egressu zeremsu

Postea dux et sui principes egressi sunt de zeremsu et transnauigauerunt fluuium Souyou, in jllo loco ubi fons honrad descendit. Et castra metatj sunt iuxta fluuium heuyou, usque ad thysciam et usque ad emeud, et permanserunt ibi per unum mensam. Ibi etiam dux dedit Bungernec patri borsu terram magnam a fluuio topulucea usque ad fluuium Souyou, que nunc uocatur miscoucy, et dedit ei castrum, quod dicitur geuru, et illud castrum filius suus Borsu cum suo castro quod dicitur borsod, unum fecit comitatum.

De castro vrsuur et fluuio egur

Postea dux arpad et sui nobiles hinc egressi uenientes usque ad fluuium naragy et castra metati sunt iuxta riuulos aquarum a loco illo, qui nunc dicitur casu. Vbi etiam dedit terram magnam ousadunec patri ursuur, et ibi postea ursuur filius eius ad caput eiusdem fluminis castrum construxit, quod nunc castrum ursuur nuncupatur. Hinc uero dux arpad et sui egressi uenerunt usque ad fluuium egur, et ibi paratis tuguriis plures dies permanserunt, et montes illum super quem duci foliata fecerunt, nominauerunt zenuholmu, et castra eorum fuerunt a fluuio ystoros usque ad castrum purozlou. Deinde egressi uenerunt usque ad fluuium zogea et castra metati sunt per crepitudinem eiusdem fluminis a thyscia usque ad siluam matra, et subiugauerunt sibi omnes habitatores terre a grisio usque ad fluuium zogeua et usque ad siluam zepus. Tunc dux arpad in silua matra dedit terram magnam edunec et edumernec ubi postea pota nepos eorum castrum construxit, ex quorum etiam progenie longo post tempore rex samuel descendit, qui pro sua pietate oba uocabatur.

De castro nougrad et nitra

In eiusdem temporibus dux arpad, dum se per milites suos uidisset ita sublimmatum et tutum esse, tunc habito inter se consilio misit multos milites in expedicionem qui subiugarent sibi populum de gumur et nougrad. Et si fortuna eis faueret, tunc ascenderent uersus fines Boemorum usque ad castrum nitra. Quibus etiam militibus in expeditionem euntibus principes et ductores constituit duos filios auunculi sui hulec, zuardum et cadusam, nec non hubam unum de principalibus personis. Tunc hij tres domini accepta licentia a duce arpad egressi sunt a loco illo qui dicitur paztuh, equitantes iuxta fluuium hongvn et eundem fluuium transierunt iuxta fluuium Souyou. Et inde egressi sunt per parts castri gumur, et uenerunt usque ad fluuium caligaperuenerunt. Hinc uero egredientes per crepitudinem danubij iuerunt, et fluuium Wereuecca transeuntes, castra metati suntiuxta fluuium ypul. Et quia diuina gratia in eis erat timuit eos omnis homo, et maxime ideo timebant eos quia audierant ducem arpadium filium almj ducis ex progenie athile regis descendisse. Tunc omnes sclaui habitatores terre qui primo erant salani ducis, propter timorem eorum, se sua libera sponte subiugauerunt eis, nullo manum subleuante. Et ita cum magno timore et tremore seruiebant eis: ac si olim domini eorum fuissent. Tunc zuardu et cadusa nec non huba a quo prudens zemera descendit, cum uidissent populum multum sine bello ipsis subiugatum, fecerunt magnum conuiuium, et melioribus habitatoribus terre, qui filios suos in obsides dederant, diuersa dona presentauerunt, et blandis uerbis sub dominium ducis arpad sine bello subiugauerunt, et ipsos secum in expedicionem duxerunt, filios uero eorum in obsides accipientes, ad ducem arpad cum diuersis muneribus remiserunt. Vnde dux et sui nobiles leciores facti sunt solito, nuntiis gaudia ferentibus multa dederunt dona.

De fluuio gron et castro Borsu

Interea zuard et cadusa filij hulec, nec non huba et omnis exercitus eorum fluuium ypul iuxta danubium transierunt. Et alio die transito fluuiu gron castra metatj sunt in campo iuxta quoddam castellum terreum quod nuncupatur uarod. Et capto illo castro manserunt ibi tres dies expectantes aduentum Borsu filij Bumger. Quem dux arpad cum magno exercitu miseratin auxilium eorum. Quarto die cum Borsu ad eos uenisset cum ualide manu timuerunt eos omnes incole terre, et nullus ausus fuit leuare manus contra eos. Tunc hij IIII-or domini initio inter se consilio per peticionem incolarum sibi fidelium constituerunt, ut tercia pars de exercitu cum incolis terre irent in siluam zouolon qui facerent in confinio regni municiones fortes tam de lapidibus, quam etiam de lignis, vt ne aliquando boemi uel polony possent intrare causa furti et rapine in regnum eorum. Tunc communi consilio hac de causa missus est borsu filius buger cum suis militibus. Et cum equitarent iuxta fluuium gron, ceruus fuga lapsus, ante eos cacumina montium ascendit. Quem Borsu celerrimo cursu persecutus ictibus sagittarum in uertice montium interfecit. Et tunc Borsu cum montes illos in circum aspexisset, in memoriam duxit ut ibi castrum construeret. Et statim congregata multitudine ciuium in uertice unius altioris montis castrum fortissimum construxit, cui nominem suum imposuit proprium, ut castrum borsu nuncupatur. Et inde cum exercitibus suis usque ad siluam zouolun porrexit, et maximam municionem de lapidibus facere precepit, quod nunc castrum Borsed Zouolun uocatur.

De nitra ciuitate

Zvardu et cadusa nec non huba post discessum borsucum omnibus suis egressi de castro, quod dicitur Warod, ultra siluam tursoc castra metati sunt iuxta fluuium sytua. Altera autem die miserunt quosdam speculatores uiros, quos sociebant esse audaces, qui transirent fluuium nitra et uiderent si sine bello possent transmeare usque ad ciuitatem nytra. Qui cum uelocissimo cursu uenissent usque ad riuulum turmas ubi descendit in riuulum nytra, uiderunt habitatores illius prouincie sclauos et boemos eis obsistere cum auditorio ducis boemorum. Quia mortuo athila rege terram que iacet inter wag et gron, a danubio usque ad fluuium moroua dux boemorum sibi preoccupauerat et in unum ducatum feceret. Et tunc tempore per gratiam ducis boemorum dux nitriensis factus erat zubur.

De speculatoribus missis a ducibus

Cvm autem speculatores illi qui fuerant missi a zuard et cadusa, uidissent sclauos et boemos eis obsistere non ualentes, miserunt sagittas tribus uicibus super eos, et quosdam ex ipsis ictibus sagittarum interfecerunt. Hoc cum uidissent sclaui et boemi quos ad custodiam constituerat zubur, quod isti qui dicuntur hetumoger talibus uterentur armis, timuerunt ualde quia talis armatura nunquam uisa fuit eis. Statim nuntiauerunt zuburio domino eorum, ceterisque principibus eiusdem prouintie.

De pugna ducum arpadij

Tunc zubur hoc audito cum adiutorio boemorum armata multitudine, obuiam eis uenit pugnaturus. Et dum uterque exercitus ad fluuium nitra peruenissent, zuardu, cadusa et huba uolebant transire fluuium. Sed zubur dux nitriensis et sui milites contra eos diutissime certantes nollomodo eis transitum concedere uolebant. Et cum diu inter se certassent, hungarij ex boemis et sclauis icttibus sagittarum multos interficiebant. Sed per tres dies nullomodo hungarij propter inundationem aquarum transitum habuissent, tandem iiii. die boemi et omnes nytrienses sclaui uidentes audatiam hungarorum, et percussiones sagittarum non sufferentes, fuga lapsi sunt. Et uelocissimo cursu pro defensione uite in ciuitatem nitriam inclusi sunt cum magno timore. Quos zuardu, cadusa et huba nec non ceteri milites, persequentes eos usque ad ciuitatem, et ex eis quosdam interfecerunt, et quosdam uulnerauerunt et alios ceperunt. zubur uero dux eorum dum fugiendo contr eos pugnare uellet, per lancem caduse cecidit, et captas in custodiam traditus est. Ceteri uero in ciuitatem inclusi, quasi multi remanserunt.
Alio namque die zuard, cadusa et huba armata multitudine exercituum, ceperunt fortiter expugnare ciuitatem nitriam multis modis. Et dedit eis deus uictoriam magnam, et pugnantes intrauerunt eam et fusus est per eos ibi sanguis multorum aduersariorum. Tunc iracundia ducti zuburium ducem illius prouincie quem nudius tercius ceperant, supra mentem excelsum ducentes laqueo suspenderunt.
Vnde mons ille a die ille usque nunc, mons zubur nuncupatur. Et propter hoc factum timuerunt eos omnes homines illius patrie et omnes nobiles filios suos in obsides eis dederunt. Et omnes nationes illius terre se subiugauerunt sibi usque ad fluuium Wag. Et quia gratia dei antecedebat eos, non solummodo ipsos subiugauerunt, uerum etiam omnia castra eorum ceperunt, quorum nomina hec sunt usque modo: Stumtey, Colgoucy, Trusun, Blundus et Bana, et ordinatis custodibus castrorum: iuerunt usque ad fluuium moroa. Et firmatis obstaculis constituerunt terminos regni hungarorum usque ad Boronam, et usque ad saruuar. Et adepta uictoria reuersi sunt ad ducem arpad, et omnes infideles illius terre ferreis caathenis ligatos secum duxerunt. Cumque zuard, cadusa nec non huba ad ducem arpad cum omnibus captiuis suis uenissent sani et incolumes, factum est gaudium magnum in curia ducis. Dux arpad consilio et peticjone suorum nobilium donauit accepto iuramento infidelium terras in diversis locis predictis infidelibus de partibus nytrie ductis. Vt ne aliquando infideliores facti, repatriando nocerent sibi fidelibus in confinio nitrie habitantibus. Et in eodem gaudio dux arpad hubam fecit comitem nitriensem et aliorum castrorum. Et dedit ei terram propriam iuxta fluuium sytuua usque ad sil(uam) tursoc.

De exercitu grecorum et bulgarorum

Interea dux salanus dum intellexisset potentiam et facta hungarorum timuit ut ne aliquando iracundia ducti eum expellerent de regno suo. Tunc inito consilio suorum misit legatos suos ad imperatorem grecorum et ducem bulgarorum ut sibi auxilium darent causa pugne contra arpad ducem hungarorum. Imperator grecorum et dux bulgarorum magnum exercitum salano duci miserunt. Qui cum ad ducem salanum peruenissent, in illo loco, qui dicitur tetel, factum est gaudium magnum in curia ducis. Secundo autem die dux salanus et sui nobiles inito consilio miserunt legatos ad ducem arpad dicendo, ut terram eorum dimitteret, et ad natale solum repatriare inciperet. Qui cum ad ducem arpad peruenissent, ac mandata salani ducis ei dixissent dux arpad et suis nobiles egre ferentes, sic per eosdem legatos ducj salano remandauerunt: Terram que inter danubium et thysciam iacet, et aquam danubij, que a ratispona in greciam descendit pecunia nostra comparauimus. Tunc tempore quando nouj fuimus, et pro precio et misimus xii. albos equos et cetera ut supra. Ipse etiam laudans bonitatem terre sue, misit unam sarcinam de herbis sabulorum olpar, et duas langungulas de aquis danubij. Vnde precipimus domine uestro duci salano ut dimissa nostra terra, celerimo cursu terram bulgarorum eat, unde preauus suus descenderat mortuo athila rege atthauo nostro. Sj autem hoc non fecerit, sciat non in proximo tempore contra eum dimicaturos. Legati uero hoc audientes, accepta licentia tristi uultu ad ducem salanus properauerunt. Dux autem arpad et sui nobiles egressi de fluuio zogea cum omni exercitu, castra metati sunt iuxta montem teteuetlen (Tetétlen, culme in apropierea Szolnok-ului) usque ad thysciam. Deinde uenientes per crepidinem thyscie usque ad sabulum olpar peruenerunt.

De egressu salani ducis contra arpium ducem

Dux autem Salanus cum adiutorio grecorum et bulgarorum egressus de Tetel furiata mente per ammonicionem suorum contra ducem arpad equitare cepit. Et dum uterque exercitus ad inuicem prope perrnoctassent neuter eorum dormire per totam noctem ausus fuit, sed equos sellatos in manibus tenendo, pernoctauerunt. Mane autem facto ante auroram utraque pars se ad bellum preparauit. Dux uero arpad cuius adiutor erat deus omnium armis indutus, ordinata acie fusis lacrimis deum orans, suos confortans milites dicens: O Scithici qui per superbiam bulgarorum a castro hungu uocati estis hungarij, nolite obliuisci propter timorem grecorum gladios uestros, et amittatis uestrum bonum nomen. Vnde strennue et fortiter pugnemus contra grecos et bulgaros, qui assimilantur nostris feminis, et sic tjmeamus multitudinem grecorrum, sicut multitudinem feminarum. Hoc audito milites sui multum sunt confortati: statimque lelu filius tosu tuba cecinit, et bulsuu filius bogar, eleuato uexillo in prima acie contra grecos pugnaturi uenire ceperunt. Et commixta est utraque acies hostium ad bellum, et ceperunt pugnare acriter inter se. Et dum totus exercitus ducis arpad accessisset pugnaturus contra grecos, plurimi interficiebantur de grecis et bulgarijs. Predictus uero dux salanus cum ei uidisset suos deficere in bello, fuga lapsus est, et pro salute uite albam bulgarie (= actualul Belgrad) properauit. Greci uero et bulgari timore hungarorum percussi, uiam quam uenerent obliuioni tradiderunt, fuga lapsi pro salute uite thysciam pro paruo fluuio reputantes transnatare uolebant. Sed quia talis timor et terror irruerat super eos, ut propter timorem hungarorum fere omnes in fluuio thyscie mortui sunt, ita quod aliqui uix remanserunt qui imperatori eorum mala salutis nuntiarent. Vnde locus ille, ubi greci mortuj fuerunt, a die illo usque nunc portus grecorum nuncupatur.

De victoria arpad ducis

Dux uero arpad et sui milites adepta uictoria hinc egressi uenerunt usque ad stagnum, quod dicitur curtueltou (Körtvelytó, in dreapta Tisei), et manserunt ibi iuxta siluam gemelsen (Gyümölcsény, padure in dreapta Tisei) xxx.iiii-or diebus. Et jn illo loco dux et sui nobiles ordinauerunt omnes consuetudinarias leges regni, et ommnia iura eius qualiter seruirent duci et primatibus suis, uel qualiter indicium facerent pro quolibet crimine commisso. Ibi etiam dux condonauit suis nobilibus secum uenientibus diuersa loca cum omnibus habitatoribus suis. Et locum illum ubi hec omnia fuerunt ordinata, hungarij secundum suum idioma nominauerunt scerij (Szeri, in dreapta Tisei), eo quod ibi ordinatum fuit totum negotium regni. Et dux locum illum dedit oundunec patri ete, a thyscia usque ad stagnum Botua, et a curtueltou usque ad sabulum olpar. Postea uero transactis quibusdam temporibus ethe filius oundu congregata multitudine sclauorum fecit inter castrum olpar et portum beuldu edificari castrum fortuissimum de terra, quod nominauerunt sclaui secundum ydioma suum surungrad, id est nigrum castrum.

De egressu arpad

Postea uero dux arpad et sui nobiles hinc egressi uenerunt usque ad titulum subiugando sibi populum. Deinde egressi uenerunt usque ad portum zoloncamam, et totum populum infra thysciam et danubium habitantem sub iugum suum constituerunt. Hinc uero uenientes ad partes budrug paruenerunt, et iuxta fluuium uoyos castra metati sunt. Et in partibus illis dux dedit terram magnam cum omnibus habitatoribus suis Tosunec patri lelu, cum auunculo suo culpun patre Botond. Tunc dux arpad et sui primates inito consilioi constituerunt quod exercitum miterent propter salanum ducem ultra danubium contra albam Bulgarie. Super quem exercitum constituti sunt principes et ductores: lelu filius tosu, bulsuu filius Bogat, Botond filius culpun. Qui accepta licentia a duce arpad equitantes transnauigauerunt danubium nullo contradicente, in illo loco, ubi fluuius zoua descendit in danubium. Et inde egressi contra albam Bulgarie ciuitatem equitare ceperunt. Tunc dux Bulgarorum consanguineus salani ducis, cum magno exercitu contra eos pugnaturus cum adiutorio grecorum accessit. Altera autem die ordinate sunt utreque acies in campo iuxta ripam danubij. Statim lelu filius tosu eleuato uexillo suj signi, et Bulsuu filius Bogat tubas bellicas sonando pugnaturi accesserunt. Et commixte sunt per partes manus utriusque hostis: Et ceperunt pugnare inter se acriter. Et interfecti sunt de grecis et bulgaris plurimi, et quidam capti sunt ex eis. Vident ergo dux bulgaris suos deficere in bello fuga lapsus, pro defensione uite albam ciuitatem ingressus est. Tunc lelu, bulsuu nec non botond adepta uictoria castra metati sunt iuxta danubium parum inferius in campo. Et omnes captiuos bulgarorum et grecorum ante se ducj fecerunt, quos ferro ligatos duci arpad remiserunt in hungariam.

De nuntiis ducis bulgarie

Secundo autem die dux bulgarie misit nuntios suos cum diuersis donis ad lelu et bulsuu atque botond et deprecans eos ut paci faueant. Et insuper mandauit quod partem salani ducis auuncili sui non foueret. Sed arpadio duci hungarie subiugatus fideliter seruiret et annuale uectigal persolueret. Illi uero paci fauentes proprium filium ducis in pignus accipientes, cum multis bonis rebus bulgarie discesserunt : et ducem eorum illesum dimiserunt. Deinde egressi usque ad portam Wazil iuerunt, et ex hing egressi terran racy subiugauerunt, et ducem eius captum in ferro ligatum tenuerunt. Hinc uero egressi usque ad mare peruenerunt, et omnes nationes illius patrie dominatui arpad ducis hungarorum potenter et pacifice subiugauerunt. Et ciuitatem spaletensem ceperunt et totam crouatiam sibi subiugauerunt. Et inde egressi filios nobilium in obsides acceperunt et in hungariam reuersi sunt ad ducem arpad. Quorum etiam bella et fortia queque facta sua, si scripti presentis pagine nun uultis, credite garrulis cantibus ioculatorum, et falsis fabulis rusticorum qui fortia facta et bella hungarorum usque in hodiernum diem obliuioni non tradunt. Sed quidam dicunt eos iuisse usque ad constantinopolim, et portam auream constantinopolis botondium cum dolabro suo incidisse. Sed ego quia in nullo codice hystoriographorum inueni, nisi ex falsis fabulis rusticorum audiui, ideo ad persens opus scribere non proposuj.

De castris zabrag, posaga et vlcou

Bulsuu, lelu et botond hinc egressi siluam que dicitur peturgoz, descendentes iuxta fluuium culpe castra metati sunt. Et transito fluuio illo usque ad fluuium zoua peruenerunt. Et transito zoua castrum zabrag ceperunt, et hinc equitantes castrum posaga et castrum vlcou ceperunt. Et hinc egressi danubium in portu greci transnauigantes in curiam ducis arpad peruenerunt. Cumque lelu, Bulsu et botond ceterjque milites sani et incolumes cum magna uictoria in secundo anno ad ducem arpad reuersi fuissent, factum est gaudium magnum per totam curiam ducis, et fecerunt conuiui(u)m magnum et epulabantur cottidie splendide hungarij una cum diuerses nationibus. Et uicine nationes audientes facinora facta eorum confluebant ad ducem arpad et pura fide subditi serujebant ej sub magna cura, et plurimi hospites facti sunt domesticj.

De insula Danubij

Post hec uero egressus dux arpad de partibus illis, ubi nunc est castrum budrug et descendit iuxta danubium usque ad insulam magnam. Et castra metati sunt iuxta insulam, et dux arpad suique nobiles intrantes insulam, uisa fertilitate et ubertate illius loci, ac municionem aquarum danubij, dilexerunt locum ultra quam dici potest. Et constituerunt ut ducalis esset insula, et unusquisque nobilum personarum suam ibi haberet curiam et uillam. Statim dux arpad conductis artificibus percepit facere egregias domos ducales, et omnes equos suos longitudine dierum fatigatos ibi introductos pascere precepit. Et agasonibus suis magistrum prefecit quendam cumanum uirum prudentissimum, nomine sepel. Et propter sepel magistrum agasonum in ibi morantem, uocata est insula illa nomine sepel usque in hodiernum diem. Dux uero arpad et sui nobiles perma(n)serunt ibi cum famulis et famulabus suis pacifice et potenter, a mense aprilis usque ad mense(m) octobris. Et dimissis ibi uxoribus suis communi consilio ab insula exeuntes constituerunt ut ultra danubium irent, et terram pannonie subiugarent. Et contra carinthinos bellum promouerent ac in marciam lombardie se uenire prepararent. Et antequam hoc fieret, mitterent exercitum contra glad ducem, qui dominium habebat a fluuio morus usque ad castrum horom ex cuius etiam progenie longo tempore descenderet ohtum, quem sunad interfecit. Ad hoc autem missi sunt zuardu et cadusa atque boyta, qui cum accepta licentia equitarent, tysciam in Kenesna transnauigauerunt et descensum fecerunt iuxta fluuium seztureg Et nemo aduersarius inuentus est eis, qui leuaret manus contra eos, quia timor eorum irruerat super omnes homines illius terre. Ex hinc egressi ad partes beguey peruenerunt, et ibi per duas ebdomadas permanserunt, donec omnes habitatores illius patrie a morisio usque ad fluuium temes sibi subiugauerunt, et filios eorum in obsides acceperunt. Deinde amoto exercitiu uenerunt uersus fluuium temes et castra metati sunt iuxta uadum arenarum. Et cum uellent transire amnem temes uenit obulam eis glad, a cuius progenie ohtum descendit, dux illius patrie cum magno exercitiu equitum et peditum, adiutorio cumanorum et bulgarorum atque blacorum. Altera autem die dum utraque acies interiacente fluuio temes ad inuicem nullatenus transire ualuisset.
Tunc zuardu inuinxit fratri suo caduse ut ut cum dimidia parte exercitus sui descenderet inferius. Et quodlibet modo posset transmeare pugnare contra hostes. Statim cadusa preceptis fratris suis obediens cum medietate exercitus equitans descendit inferius celerrimo cursu. Et sicut diuina gratia erat eis preuia: leuem habuit transitum. Et dum una pars exercitus hungarorum cum cadusa ultra esset, et dimidia pars cum zuard citra esset. Tunc hungarij tubas bellicas sonuerunt, et fluuium transnatando acriter pugnare ceperunt. Et quia deus sua gratia antecedebat hungaros, dedit eis uictoriam magnam, et inimici eorum cadebant ante eos, sicut manipuli post messores. Et in eodem bello mortuj sunt duo duces cumanorum, et tres kenezy bulgarorum. Et ipse glad dux eorum fuga lapsus euasit, sed omnis exercitus eius liquefacti tamquam cera a fecie ignis, in ore gladij consumti sunt. Tunc zuard et cadusa atque boyta adepta uictoria hinc egressi uenerunt uersus fines bulgarorum, et castra metati sunt iuxta fluuium ponoucea. Dux uero glad fuga lapsus ut supra diximus, propter timorem hungarorum castrum keuee ingressus est. Et tercio die zuardu et cadusa nec non boyta a quo genus brucsa descendit, ordinato exercitu contra castrum keuee pugnare ceperunt. Hoc cum glad dux eorum uidisset, missis legatis pacem ab eis petere cepit, et castrum sua sponte cum diuersis donis condonauit. Hinc euntes castrum ursoua ceperunt, et per mensem unum ibi habitauerunt et boytam cum tertia parte exercitus ac fillis incolarum in obsides positis ad ducem arpad remiserunt. Et insuper legatos suos miserunt, ut eis licentiam daret in greciam eundi, ut totam macedoniam sibi subiugarent, a danubio usque ad nigrum mare.
Nam mens hungarorum tunc tempore nichil aliud optabat, nisi occupare sibi terras, et subiugare nationes et bellico uti labore. Quia hungarij tunc tempore ita gaudebant de effusione humani sanguinis, sicut sanguisuga et nisi ita fecissent, tot bonas terras nosteris suis non dimisissent. Quid plura? Boyta et legati eorum ad ducem arpat peruenerunt, et res gestas sibi narrauerunt. Dux uero opus eorum conlaudauit, et zuardu ac caduse licentiam concessit liberam in greciam eundi, et terram preoccupandi sibi. Et boyte pro suo fidelissimo seruicio dedit terram magnam iuxta thysciam nomine torhus. Tunc legati zuard et fratris sui caduse accepta licentia letj ad dominos suos reuersi sunt.

De ciuibus bulgarorum et macedonum

Transactis quibusdam diebus zuard et cadusa cum omni exercitu suo, eleuatis uexillis signiferis aquam danubij transnauigauerunt, et castrum borons ceperunt, deinde ad castrum scereducy iuerunt. Audientes hoc ciues bulgarorum et macedonum, tumerunt ualde a facie eorum. Tunc omnes incole illius miserunt nuntios suos cum donarris multis, ut terram sibi subiugarent, et filios suos in obsides traderunt. Zuard et cadusa paci fauentes et dona et obsides eorum accipientes eos quasi suum proprium populum in pace dimisserunt. Ipsi uero ceperunt ecuitare ultra portam Wacil, et castrum philippi regis ceperunt, deinde totam terram usque ad cleopatram ciuitatem sibi subiugauerunt. Et sub potestate sua habuerunt totam terram a ciuitate durasu usque ad terram rachy. Et zuardu in eadem terra duxit sibi uxorem, et populus ille qui nunc dicitur sobamogera, mortuo duce zuard in grecia remansit. Et ideo dictus est soba secundum grecos id est stultus populus, quia mortuo domino suo uiam non dilexit redire ad patriam suam.

De portu Moger

Transactis quibusdam diebus dux arpad et omnes sui primates conmuni consilio et pari consensu ac libera uoluntate, egredientes de insula, castra metati sunt ultra surcusar usque ad fluuium racus. Et dum uidissent quod undique tuti esent, nec aliquis eis obsistere ualeret, transierunt danubium. Et portum ibi transitum fecerent, portum moger nominauerunt, eo quod vii. Principales persone qui hetumoger dicti sunt ibi danubium transnauigauerunt. Transito danubio castra metati sunt iuxta danubium usque ad aquas calidas superiores. Et hoc autido omnes romani per terram pannonie habitantes uitam fuga seruauerunt. Secundo autem die dux arpad et omnes sui primates cum omnibus militibus hungarie intrauerunt in ciuitatem atthile regis. Et uiderunt omnia palacia regalia quedam destructa usque ad fundamentum quedam non, et ammirabantur ultra modum omnia illa edificia lapidea. Et facti sunt leti ultra quam dici potest, eo quod capere meruerunt sine bello ciuitatem atthile regis, ex cuius progenie dux arpad descenderat. Et epulabantur cottidie cum gaudio magno in palatio attile regis conlateraliter sedendo. Et omnes simphonias atque dulces sonos cythararum et fistularum cum omnibus iocolatorum habebant ante se. Fercula pocula portabantur duci et nobilibus in uasis aureis, seruientibus et rusticis in uasis argenteis. Quia omnia bone aliorum regnorum circumiacentium dederat deus in manus eorum. Et uiuebant large ac splendide cum omnibus hospitibus ad se uenientibus. Et hospitibus secum commorantibus dux arpad terras et possessiones magnas dabat, et hoc auditio multi hospitum confluebant ad, eum et ouanter morabantur cum eo. Tunc dux arpad et sui propter leticiam permanserunt in ciuitate atthile regis per xx-ti dies. Et omnes milites hungarie ante presentiam ducis fere cottidie super destrarios suos sedendo, cum clipeis et lanceis maximum turnamentum fejebant. Et alij iuuenes more paganismo cum arcubus et sagittis ludebant. Vnde dux arpad ualde letus factus est. Et omnibus militibus suis diuersa donaria tam in auro quam in argento, cum ceteris possessionibus donauit. Et in eodem loco cundunec patri curzan dedit terram a ciuitate Atthile regis usque ad centum montes, et usque ad gyoyg, et filio suo dedit unum castrum ad custodiam populi sui. Tunc curzan castrum illud sub suo proprio nomine iussit appellari. Quo nomen usque in hodiernum diem non est obliuioni traditum.

De terra pannonie

Dvx uero arpad xx.i. die, inito consilio egressus est de ecilburgu ut subiugaret sibi terram pannonie usque ad fluuium droua. Et prima die castra metatus est iuxta danubium uersus centum montes. Tunc ordinatum est quod dux de exercitu suo unam partem mitteret iuxta danubium uersus castrum borona , cui prefecit principes et ductores duos de principalibus personis, scilicet ete pater eudu et boyta, a quo genus brugsa descendit. Quibus etiam pro suo fidelissimo obsequio dux arpad donauit munera non minima et eudunec filio ete dedit terram iuxta danubium cum populo non numerato. Et in loco illo eudu subuigato populo illius partis, edificauit castrum quod nominauit uulgariter Zecuseu, eo quod sibi sedem et stabilitatem constituit. Et boyte eodem modo dedit terram magnam uersus saru cum populo non numerato, que usque modo nuncupatur boyta.

De ciuitate bezprem

In secunda parte exercitus missus est vsubu pater zoloucu et cusee, qui iret uersus ciuitatem bezprem et subiugaret omnes habitatores terre usque ad castrum ferreum. Tunc usubu princeps et ductor illius exercitus licentiatus a duce, eleuato uexillo egressus est, et castra metatus est iuxta montem pacoztu . Hinc uero equitantes in campo peytu castra metati sunt, et per tres dies ibi permanserunt. Quatro autem usque ad castrum bezprem peruenerunt.
Tunc usubu et eusee ordinato exercitu contra romanos milites qui castrum bezprem custodiebant, pugnare acriter ceperunt. Et pugnatum est inter eos per ebdomadam unam. In secunda autem ebdomada feria iiii-ta, dum utraque pars esercitus labore belli nimis esset fatigata. Tunc usubu et eusee plures milites romanorum in ore gladij consumpserunt, et quosdam ictibus sagittarum interfecerunt. Reliqui uero romanorum uidentes audaciam hungarorum, dimisso castro bezprem fuga lapsi sunt: et pro remedio uite in terram theotonicorum properauerunt. Quos usubuu e eusee usque ad confinium theotonicorum persecuti sunt. Quadam autem die, dum hungarij et romanij in confinio essent, romanj fugiendo latenter fluuium qui est in confinio pannonie et theotonicorum transnatauerunt. Vnde fluuius ille ab hungaris uocatus loponsu eo quod romani propter metum hungarorum latenter transnatauerunt.

De castro ferreo

Et ex hinc usubuu pater zoloncu et eusee pater urcun reuersi, castrum ferreum ceperunt et filios incolarum in obsides acceperunt. Hinc uero equitantes iuxta fluuium bolotun usque ad thyon peruenerunt. Et subiugatis sibi gentibus xiiii. die castrum bezprem intrauerunt. Tunc usubuu et eusee inito consilio nuntios suos cum diuersis muneribus et filiis incolarum in obsides positis, duci arpad transmiserunt. Et qualiter dedit eis deus uictoriam, et quomodo romani dimisso castro bezprem ante eos fuga lapsi fluuium loponsu latenter transnatauerunt. Missi uero eorum ducem arpad in silua turobag arpalice ambulantem inuenerunt, et eum cum diuersis ex parte usubuu et eusee salutauerunt, et filios incolarum in obsides positos duci presentauerunt. Dux uero arpad audito hoc lecior factus est solito, et iterum in etiburgu reuersus, magnum fecit conuiuium. Et legatis gaudia nuntiantibus, munera magna condonauit.

De deuastatione pannonie

Tunc dux arpad et suis nobiles cum tercia parte exercitus sui de elciburgu egressi castra metati sunt iuxta campum putej salsi. Et inde equitantes usque ad montem bodoctu peruenerunt. Dux uero arpad ab orientali parte dedjt eleudunec patri zolsu, siluam magnam que nunc uertus uocatur, propter clipeos theotonicorum in ibi dimissos. Ad radicem cuius silue iuxta stagnum ferteu Sac nepos Zobolsu longo post tempore castrum construxit. Quit ultra? Dux autem arpad et sui milites sic eundo iuxta montem sancti martinj castra metati sunt, et de fonte sabarie tam ipsi quam eorum animalia biberunt. Et montem ascendentes et uisa puchritu(di)ne terre pannonie, njimis leti facti sunt. Et inde egressi usque ad rabam et rabuceam uenerunt, sclauorum et pannoniorum gentes et regna uastauerunt et eorum regiones occupauerunt. Sed et carinthinorum moroanensium fines crebris incursibus irrupuerunt. Quorum multa milia hominum in ore gladij occiderunt, presidia subuerterunt, et regiones eorum possiderunt, et usque in hodiernum diem adiuuante domino potenter et pacifice posteritas eorum detinet. Tunc usubuu et eusee pater urcun cum omnj exercitu eorum sani et incolumes cum magna uictoria reuersi sunt ad ducem arpad. Deus enim, cuius mina preuia erat, tradidit duci arpad et suis militibus inimicos eorum et per manus suas labores populorum possederunt. Vbi cum radicati fuissent, et fere omnia uiciniora regna sibi subiugassent reuersi sunt iuxta danubium, uersus siluam causa uenationis, et dimissis militibus ad sua propria dux et suj nobiles manserunt in eaden silua per x. Dies. Et inde uenerunt in ciuitatem atthile regis, et ad insulam sepel descenderunt, ubi ducissa et alie mulieres nobilium fuerunt.
Et eodem anno dux arpad genuit filium nomine zulta, et factum est gaudium magnum inter hungaros, et dux et sui nobiles per plurimos dies faciebant conuiuia magna. Iuuenesque eorum ludebant ante faciem ducis et suorum nobilium sicut agni ouium ante arietes. Transactis autem quibusdam diebus dux arpad et sui nobiles communi consilio miserunt exercitum contra menumorout ducem byhoriensen. Cui exercituj principes et ductores facti sunt usubuu et velec. Qui egressi sunt de insula equitantes per sabulum et fluuium thyscie in portu beuldu transnauigauerunt. Et inde equitantes iuxta fluuium couroug castra metati sunt, et omnes siculi qui primo erant populi atthyle regis audita fama usubuu obuiam pacifici uenerunt, et sua sponte filios suos cum diuersis muneribus in obsides dederunt. Et ante exercitum usubuu in prima acie contra menumorout pugnaturj ceperunt. Et statim filios siculorum duci arpad transmiserunt, et ipsi precedentibus siclis una contra menumorout equitare ceperunt. Fluuium cris in ceruino monte transnatauerunt, et inde equitantes iuxta fluuium tekereu castra metati sunt.

De duce menumorout

Hoc cum addiuisset menumorout quod usubuu et velec nobilissimi milites ducis arpad cum ualida manu precedentibus siclis contra eum uenirent. Timuit ultra quam debuit, et contra eos ausus uenire non fuit, eo quod audiuerat ducem arpadium et suos milites ualidiores esse in bello, et romanos fugatos esse de pannonia per ipsos, et carinthinorum moroanensium fines deuastasse, et multa milia hominum occidisse in ore gladij eorum. Regnumque pannoniorum occupasse, et inimicos eorum ante faciem eorum fugisse. Tunc dux menumorout dimissa multitudine militum in castro byhor, ipse cum uxore et filia sua fugiens a facie eorum, in nemoribus ygfon habitare cepit. Vsubuu et veluc omnisque exercitus eorum leti contra castrum byhor equitare ceperunt, et castra metati sunt iuxta fluuium iouxas. Tercio autem die ordinatis exercitibus ad castrum belland egressi sunt. Et e conuerso milites congregati ex diuersis nationibus, contra usubuu et suos milites pugnare ceperunt. Sycli et hu(n)garij ictibus sagittarum multos hominum interfecerunt. Vsubuu et velec per balistas c.xxv. milites occiderunt. Et pugnatum est inter eos xii. Dies et de militibus vsbuu xx. Hungarij et xv. Sjcli interfecti sunt. Terciodecimo die autem cum hungari et sycli fossata castri impleuissent, et scalas, ad murum ponere uellent milites ducis menumorout, uidentes audatiam hungarorum ceperunt rogare hos duos principes exercitus, et aperto castro nudis pedibus supplicantes ante faciem usubuu et velec uenerunt. Quibus usubuu et velec custodiam ponentes, ipsi in castrum byhor intrauerunt et multa bona illorum militum in ibi inuenerunt. Hoc cum menumorout per nuntios faga lapsos audiuisset irruit in maximum timorem. Et missit nuntios suos cum diuersis muneribus ad vsubuu et velec, et rogauit eos ut ipsi paci fauentes ut ipsi legatos suos ad ducem arpad eundi dimitterent, qui nuntiarent ei quod menumorout qui duci arpad primo per legatos proprios bulgarice corde superbe mandando, terram cum pugillo se daturum negabat, modo per eosdem nuntios uictus et prostratus totum regnum et zulte, filio arpad, filiam suam dare non dubitaret. Tunc vsubuu et velec consilium eius laudauerunt, et cum laegatis suis nuntios miserunt, qui dominum suum ducem arpadium causa pacis rogarent. Qui cum insulam sepel intrauissent et ducem arpad salutassent, secunda die legati mandata menumorout dixerunt. Dux uero arpad inito consilio suorum nobilum, mandata menumorout dilexit et laudauit, et dum filiam menumorout eiusdam etatis ut filius suus Zultus, iam esse audiuisset, peticionem menumorout differre noluit, et filiam suam in uxorem zulte accepit, cum regno sibi promisso. Et missis legatis ad usubu et ueluc mandauit, et celebratis nuptiis filiam menumorout filio suo zulte in uxorem acciperent, et filios incolarum in obsides positos secum ducerent, et duci menumorout daret byhor castrum.

De usubuu, veluc

Usubuu et veluc nec non omnis exercitus preceptis domini sui fauentes filiam menumorout celebratis nuntiis acceperunt et filios incolarum in obsides positos secum duxerunt. Et ipsum menumorout in castro byhor dimisserunt. Tunc usubuu et ueluc cum magno honore et gaudio ad ducem arpad reuersi sunt. Dux uero et sui yobagyones obuiam eis processerunt, et filiam menumorout, sicut decet sponsam tanti ducis, honorifice ad ducalem domum duxerunt. Dux uero arpad et omnes sui primates celebrantes nuptias magna fecerunt conuiuia, et fere cottidie comedebant nuptialiter cum diuersis milibus circumiacentium regnorum. Et iuuenes eorum ludebant ante faciem ducis et suorum nobilium. Dux arpad accepto iuramento primatum et militum hungarie, filium suum zultam ducem cum magno honore eleuari fecit. Tunc dux usubunec patri zoloucu pro suo fidelissimo seruicio dedit castrum bezprem cum omnibus appendiciis suis. Et veluquio dedit comitatum de zarand. Et sic ceteris nobilibus honores et loca condonauit. Menumorout post istam causam in secundo anno sine filio mortuus est, et regnum eius totaliter zulte generi suo dimisit in pace. Post hoc anno dominice incarnations d. Cccc. vii. dux dux arpad migrauit de hec seculo. Qui honorifice sepultus est supra caput unius parui fluminis qui descendit per alueum lapideum in ciuitatem atthile regis. Vbi etiam post conuersionem hungarorum edificata est ecclesia que uocatur alba sub honore berate Marie virginis.

De successione zulte ducis

Et successit ei filius suus zulta similis patri moribus dissimillis natura. Fuit enim dux zulta parum blesus, et candidus, capillo molli, et flauo, statura mediocri, dux bellicosus, animo fortis, sed in ciuibus clemens, uoce suaui, sed cupidus imperij. Quem omnes primates et milites hungarie miro modo diligebant. Transactis quibusdam temporibus, dux zulta cum esset, xiii-cim annorum, omnes primates regni sui communi consilio et pari uoluntate quosdam rectores regni sub duce prefecerunt, qui moderamine iuris consuetudinis dissidentium lites contentionesque sopirent. Alios autem contituerunt nomina hec fuerunt: Lelu filius tosu, bulsuu uir sanguinis filius bogat, bonton filius culpun. Erant enim isti uiri bellicosi, et fortes in animo, quorum cura nulla fuit alia, nisi domino suo subiugare gentes et deuastare regna aliorum. Qui accepta licentia a duce zulta cum exercitu caranthino decreuerunt. Et per forum julij in marchiam lombardie uenerunt, ubi ciuitatem paduam, cedibus et incendiis et gladio et rapinis magnis creduliter deuastauerunt. Ex hinc intrantes lombardiam multa mala facere ceperunt. Quorum uiolentie ac belluyno furori cum terre incole in unum augmen conglebate resistere conarentur tunc innumerabilis multitudo lombardorum per hungaros ictibus sagittarum periit, quam plurimis episcopis et comitibus tricidatis. Tunc lutuardus episcopus uercelensis ecclesie uir nominatissimus amicus ac fidelissimus consiliarius a secreto, hoc audito, assumptis secum opibus atque incoparabilibus thesauris quibus ultra quam estimari potest habundabat. Cum omnibus notis effugere laboraret eorum cruentam ferocitatem, tunc inscius super hungaros incidit, et mox ab eis captus interficitur, et thesaurum esistimationem humanam transcendentem quem secum ferebat rapuerunt. Eodemque tempore stephanus frater Waldonis comitis cum in secessu residens super murum castri in nocturnis aluum purgare uellet, tunc a quodam hungaro per fenestram cubiculi sui sagitte ictu grauiter uulneratur, de quo uuelnere eadem nocte extinguitur.

De deuastatione Lotoringie, alemanie et francie

Deinde lotoringiam et alemanniam deuastauerunt. Francos quoque orientales in confinio franconie et bauarie multis milibus eorum casis, ictibus sagittarum in turpem fugam conuerterunt. Et omnia bona eorum accipientes ad ducem zultam in hungariam reuersi sunt.

De morte lelu et bulsuu

Postea uero anno v. regnante cuonrado imperatore, lelu, bulsu, botond, incliti quondam et glorissimi milites zulte ducis hungarie missi a domino suo, partes alemannie irrupuerunt, et multa bona eorum acceperunt. Sed tandem bauarorum et alemannorum nefandis fraudibus lelu et bulsuu capti sunt, et iuxta fluuium hin in patibulo suspensi occiduntur. Botondu et alij hungarorum milites, qui ex eis residuj fuerant uidentes se malo dolo inimicorum coartatos, audaucter et uiriliter steterunt. Et ab inuicem non sunt alineati, sed alter alteram partem mensuram in periculum praecipue sumpserunt adiuuare et uulneratorum more leonum in media arma fremebundi ruentes in hostes suos grauissima cede prostrauerunt. Et quamuis erant uicti, tamen uictores suos forcius et uictoriosius uicerunt, et grauissima cede prostrauerunt. Felix igitur hungarorum embola, multa periculorum experientia, iam securior et exercitatior de ipsa continua exercitatione preliorum uiribus et potestate prestantior, totam bauariam et alemanniam ac saxoniam, et regnum lathariense igne et gaudio consumpserunt. Et erchargenus atque bartoldum duces eorum decollauerunt. Hinc uero egressi franciam et galliam expugnauerunt, et dum inde uictores reuerterentur, ex insidiis saxonum magna strage perierunt. Qui autem ex ipsis euaserunt, ad propria redierunt. Sed de morte lelu et bulsuu aliorumque suorum militum dux Zulta et sui primates non modicum sunt conturbati, et inimici theotonicorum sunt facti. Tunc dux zulta et sui milites propter illatum iniuriam inimicorum contra eos inspirare ceperunt, et quolibet modo possent eis uincere reddere non tacerent. Sed diuina gratia adiuuante, dux zulta anno dominice incarnationis d. cccc. xxxi. genuit filium quem nominauit Tocsun, pulchris oculis et magnis, capilli nigri et molles, comam habebat ut leo, ut in sequentibus audietis.

De inimicis athonis regis

Eodem anno inimici athonis regis theotonicorum in necem euis de testabili facinore machinabantur. Qui cum per se nichil mali ei facere potuissent, auxilium hungarorum rogare ceperunt. Quia sciebant quod hungarij essent insuportabiles in assuetis bellorum laboribus, et plurimis regni deus per eos furoris sui flagella propinaset. Tunc illi inimici athonis regis theotonicorum miserunt nuncios suos ad zultam ducem uirum bellicosum, et rogauit eum dato auro multo, ut adiutorio hungaro predictum regem athonem inuaderent. Dux uero zulta iracundia ductus, tam proeorum pace et precio, quam etiam pro morte lelu et bulsuu gemebundo pectore misit exercitum magnum contra athonem regem teothonicorum. Quibus principes et ductores fecit Botundium filium culpun et zobolsum filium eleud, nec non ircundium filium eusee. Qui cum egressi essent a duce zulta, rursum bauariam, alemanniam et saxoniam atque turingiam in gladio percusserunt. Et exinde egressi in quadragessima transierunt renum fluuium, et regnum latariensem in arcu et sagittis exterminauerunt. Vniuersam quoque galliam attrociter affligentes, ecclesias dei crudeliter intrantes spoliauerunt. Inde per abrupta senonensium per populos alimonos ferre sibi uiam et gladio apperuerunt. Superatis ergo illis bellicosissimis gentibus et naturali situ locorum tutissimis, montes senonum transcederunt et segusam ceperunt ciuitatem. Deinde egressi taurinam ciuitatem opulentissimam expugnauerunt. Et postquam planam regionem lambardie aspexerunt, totam pene italiam bonis omnibus affluentem et exuberantem conscitatis cursibus spoliauerunt. Deinde uero botond filius culpun et urcun filius eusee superatis omnibus gentibus prememoratis, felici uictoria fruentes ad propria regna reuertuntur. Tunc hoto rex teuthonicorum posuit insidias iuxta renum fluuium, et cum omni robore regni sui eos inuadens: multos ex eis interfecit. Botond et vrcun ac reliqui exercitum, magis uolentes mori in bello quam apropriatam sibi uictoriam amitterent. Tunc hostibus pertinaciter insistunt, et in eodem bello quendam magnum ducem uirum nominatissimum interficiunt. Et alios grauiter uulneratos in fugam conuertunt, quorum spolia diripiunt. Et exinde ad propria reeunt regna cum magna uictoria. Et cum Bohond et vrcun in terram pannonie leti reuerterentur, tunc Bothond longo labore belli fatigatus, miro modo infirmari cepit, ex luce migrauit, et sepultus est prope fluuium uereucea. Sed istud notum sit omnibus scire uolentibus quod milites hungarorum hec et alia huiusmodi bella usque ad tempora tucsun ducis gesserunt.

De constitucione regni

Dvx uero zulta post reursionem militum suorum fixit metas regni hungarie ex parte grecorum usque ad portam Wacil, et usque ad terram racy. Ab occidente usque ad mare, ubi est spaletina ciuitas. Et ex parte theotonicorum usque ad pontem guncil, et in eisdem partibus dedit castrum construere ruthenis qui cum almo duce auo suo in pannoniam uenerant. Et in eodem confinio ultra lutum musun collocauit etiam bissenos non paucos habitare pro defensione regni sui ut ne aliquando in posterum furibundi theotonici propter iniuriam sibi illatum, fines hungarorum deuastare possent. Ex parte uero boemorum fixit metas usque ad fluuium moroa, sub tali condicione ut dux eorum annuatim tributa persolueret duci hungarie. Et eodem modo ex parte polonorum usque ad montem turtur, sicut primo feceret regni metam borsu filius bunger. Et dum multa et sui milites ita radicati essent unque hungarij, tunc dux zulta duxit filio tocsun de uxorem de terra cumanorum. Et ipso uiuente accepit iuramenta suorum nobilium, et filium suum tocsun fecit ducem ac dominatorem super totum regnum hunarie. Et ipse dux zulta iii°, anno regni sui filij de ergastulo corporis uiam uniuerse carnis egressus est. Thocsun uero dux cum omnibus primatibus hungarie potenter et pacifice per omnes dies uite sue obtinuit omnia iura regni suj. Et audita pietate ipsius, multi hospites confluebant ad eum ex diuersis nationibus. Nam de terra bular uenerunt quidam nobilissimi domini cum magna multitudine hismahelitarum quorum nomina fuerunt: Billa et Bocsu. Quibus dux per diuersa loca hungarorum condonauit terras, et insuper castrum quod dicitur pest, in perpetuum concessit. Bylla uero et frater euis Bocsu a quorum progenie ethey descendit, inito consilio de populo secum ducto duas partes ad seruicium predicti castri concesserunt. Terciam uero partem suis posteris dimiserunt. Et eodem tempore de eadem regione uenit quidam nobilissimus miles nomine Heten, cui etiam dux terras et alias possessiones non modicas condonauit. Dux uero thocsun genuit filium nomine geysam quintum ducem hungarie. Et in eodem termpore de terra byssenorum uenit quidam miles de ducali progenie, cuius nomen fuit thonuzoba pater vrcund a quo descendit genus thomoy. Cui dux thocsun dedit terram habitandi in partibus Kemey usque ad tysciam, ubi nunc est portus obad . Sed iste thonuzoba uixit usque ad tempora sancti regis stephani nepotis ducis thocsun. Et dum beatus rex stephanus uerba uite predicaret et hungaros baptizaret, tunc thonuzoba in fide uanus noluit esse christianus. Sed cum uxore uiuos ad portum obad est sepultus, ut ne baptizando ipse et uxor sua uiuerent cum christo in eternum; sed vrcun filius suus christjanus factus uiuit cum christo in perpetuus.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.wikisource.org