Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (3)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (28)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Dacia 3D (1)
   Ziarul personal (6)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ASSERIUS - DE REBUS GESTIS AELFREDI

Prooemium

Domino meo venerabili piissimoque omnium Brittanniae insulae Christianorum rectori, Aelfred, Anglorum Saxonum regi, Asser, omnium servorum Dei ultimus, millemodam ad vota desideriorum utriusque vitae prosperitatem.

-1-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCXLIX natus est Aelfred, Angul-Saxonum rex, in villa regia, quae dicitur Uvanating, in illa paga, quae nominatur Berrocscire: quae paga taliter vocatur a Berroc silva, ubi buxus abundantissime nascitur. Cuius genealogia tali serie contexitur: Aelfred rex, filius Aethelwulfi regis; qui fuit Ecgberhti; qui fuit Ealhmundi; qui fuit Eafa; qui fuit Eoppa; qui fuit Ingild; Ingild et Ine, ille famosus Occidentalium rex Saxonum, germani duo fuerunt, qui Ine Romam perrexit, et ibi vitam praesentem finiens honorifice, caelestem patriam, cum Christo regnaturus, adiit; qui fuerunt filii Coenred; qui fuit Ceoluuald; qui fuit Cudam; qui fuit Cuthwine; qui fuit Ceaulin; qui fuit Cynric; qui fuit Creoda; qui fuit Cerdic; qui fuit Elesa; qui fuit Geuuis, a quo Britones totam illam gentem Geguuis nominant; qui fuit Brond; qui fuit Beldeag; qui fuit Uvoden; qui fuit Frithowald; qui fuit Frealaf; qui fuit Frithuwulf; qui fuit Finn Godwulf; qui fuit Geata, quem Getam iamdudum pagani pro deo venerabantur. Cuius Sedulius poeta mentionem facit in Paschali metrico carmine, ita dicens:
cum sua gentiles studeant figmenta poetae
grandisonis pompare modis, tragicoque boatu
ridiculove Getae seu qualibet arte canendi
saeva nefandarum renovent contagia rerum,
et scelerum monumenta canant, rituque magistro
plurima Niliacis tradant mendacia biblis:
cur ego Daviticis assuetus cantibus odas
chordarum resonare decem, sanctoque verenter
stare choro, et placidis caelestia psallere verbis,
clara salutiferi taceam miracula Christi?
Qui Geata fuit Taetuua; qui fuit Beauu; qui fuit Sceldwea; qui fuit Heremod; qui fuit Itermod; qui fuit Hathra; qui fuit Huala; qui fuit Beduuig; qui fuit Seth; qui fuit Noe; qui fuit Lamech; qui fuit Mathusalem; qui fuit Enoch; qui fuit Malaleel; qui fuit Cainan; qui fuit Enos; qui fuit Seth; qui fuit Adam.

-2-

De genealogia matris eius. Mater quoque eiusdem Osburh nominabatur, religiosa nimium femina, nobilis ingenio, nobilis et genere; quae erat filia Oslac, famosi pincernae Aethelwulfi regis. Qui Oslac Gothus erat natione; ortus enim erat de Gothis et Iutis, de semine scilicet Stuf et Wihtgar, duorum fratrum et etiam comitum, qui, accepta potestate Uvectae insulae ab avunculo suo Cerdic rege et Cynric filio suo, consobrino eorum, paucos Britones eiusdem insulae accolas, quos in ea invenire potuerunt, in loco, qui dicitur Guuihtgaraburhg, occiderunt. Ceteri enim accolae eiusdem insulae ante aut occisi erant aut exules aufugerant.

-3-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLI, nativitatis autem Aelfredi regis tertio, Ceorl, Domnaniae comes, cum Domnaniis contra paganos pugnavit in loco, qui dicitur Uvicganbeorg, et Christiani victoriam habuerunt. Et ipso eodem anno primum hiemaverunt pagani in insula, quae vocatur Sceapieg, quod interpretatur «insula ovium»; quae sita est in Tamesi flumine inter East-Seaxum et Cantuarios, sed ad Cantiam propior est quam ad East-Seaxum; in qua monasterium optimum constructum est.

-4-

Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus cum trecentis et quinquaginta navibus in ostium Tamesis fluminis venit et Doruberniam, id est Cantwariorum civitatem, (quae est sita in aquilonari ripa Tamesis fluminis, in confinio East-Seaxum et Middel-Seaxum, sed tamen ad East-Seaxum illa civitas cum veritate pertinet) depopulati sunt, et Beorhtulfum, Merciorum regem, cum omni exercitu suo, qui ad proeliandum contra illos venerat, in fugam verterunt.

-5-

His ibi ita gestis, praedictus paganorum exercitus perrexit in Suthrie, quae paga sita est in meridiana Tamesis fluminis ripa ab occidentali parte Cantiae. Et Aethelwulfus, Saxonum rex, et filius suus Aethelbaldus cum omni exercitu in loco, qui dicitur Aclea, id est «in campulo quercus, » diutissime pugnaverunt; ibique, cum diu acerrime et animose ex utraque parte pugnatum esset, maxima pars paganae multitudinis funditus deleta et occisa est, ita qualiter nunquam in aliqua regione in una die, ante nec post, ex eis occisam esse audivimus, et Christiani victoriam honorifice tenuerunt et loco funeris dominati sunt.

-6-

Eodem quoque anno Aethelstan, et Ealhere comes magnum paganorum exercitum in Cantia, in loco, qui dicitur Sandwic, occiderunt, et ex navibus eorum novem naves ceperunt; ceteri per fugam elapsi sunt.

-7-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLIII, nativitatis autem Aelfredi regis quinto, Burgred, Merciorum rex, per nuncios deprecatus est Aethelwulfum, Occidentalium Saxonum regem, ut ei auxilium conferret, quo mediterraneos Britones, qui inter Merciam et mare occidentale habitant, dominio suo subdere potuisset, qui contra eum immodice reluctabantur. Nec segnius Aethelwulfus rex, legatione eius accepta, exercitum movens, Britanniam cum Burghredo rege adiit, statimque ut ingreditur, gentem illam devastans, dominio Burgredi subdit. Quo facto, domum revertitur.

-8-

Eodem anno Aethelwulfus rex praefatum filium suum Aelfredum, magno nobilium et etiam ignobilium numero constipatum, honorifice Romam transmisit. Quo tempore dominus Leo Papa apostolicae sedi praeerat, qui praefatum infantem Aelfredum oppido ordinans unxit in regem, et in filium adoptionis sibimet accipiens confirmavit.

-9-

Eodem quoque anno Ealhere comes, cum Cantuariis, et Huda, cum Suthriis, contra paganorum exercitum in insula, quae dicitur in Saxonica lingua Tenet, Britannico autem sermone Ruim, animose et acriter belligeraverunt, et primitus Christiani victoriam habuerunt, prolongatoque diu proelio ibidem ex utraque parte plurimi ceciderunt et in aqua mersi suffocati sunt, et comites illi ambo ibidem occubuerunt. Necnon et eodem anno Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, post Pascha filiam suam Burgredo Merciorum regi in villa regia, quae dicitur Cippanhamme, nuptiis regaliter factis, ad reginam dedit.

-10-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLV, nativitatis autem praefati regis septimo, magnus paganorum exercitus tota hieme in praefata Scepige insula hiemaverunt.

-11-

Eodem anno Aethelwulfus praefatus venerabilis rex decimam totius regni sui partem ab omni regali servitio et tributo liberavit, in sempiternoque graphio in cruce Christi, pro redemptione animae suae et antecessorum suorum, uni et trino Deo immolavit. Eodemque anno cum magno honore Romam perrexit, praefatumque filium suum Aelfredum iterum in eandem viam secum ducens, eo quod illum plus ceteris filiis diligebat, ibique anno integro remoratus est. Quo peracto, ad patriam suam remeavit, adferens secum Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam.

-12-

Interia tamen, Aethelwulfo rege ultra mare tantillo tempore immorante, quaedam infamia contra morem omnium Christianorum in occidentali parte Selwuda orta est. Nam Aethelbaldus rex, et Ealhstan, Scireburnensis ecclesiae episcopus, Eanwulf quoque Summurtunensis pagae comes coniurasse referuntur, ne unquam Aethelwulf rex, a Roma revertens, iterum in regno reciperetur. Quod inauditum omnibus seculis ante infortunium, episcopo et comiti solummodo perplurimi reputant, ex quorum consilio hoc factum esse perhibetur. Multi quoque regali solummodo insolentiae deputant, quia et ille rex in hac re et in multis aliis perversitatibus pertinax fuit, sicut quorundam hominum relatu audivimus: quod et rei sequentis approbavit effectus. Nam redeunte eo a Roma, praedictus filius regis Aethelwulfi cum omnibus suis consiliariis, immo insidiariis, tantum facinus perpetrare tentati sunt, ut regem a regno proprio repellerent: quod nec Deus ita fieri permisit, nec nobiles totius Saxoniae consenserunt. Nam, ne irremedicabile Saxoniae periculum, belligerante patre et filio, quin immo tota cum gente ambobus rebellante, atrocius et crudelius per dies singulos quasi clades intestina augeretur, ineffabili patris clementia et omnium astipulatione nobilium, adunatum antea regnum inter patrem et filium dividitur, et orientales plagae patri, occidentales filio e contrario deputantur. Ubi enim pater iusto iudicio regnare debuerat, illic iniquus et pertinax filius regnabat; nam occidentalis pars Saxoniae semper orientali principalior est.

-13-

Adveniente igitur Aethelwulfo rege a Roma, tota illa gens, ut dignum erat, in adventu senioris ita gavisa est, ut, si ille permitteret, pertinacem filium suum Aethelbaldum cum omnibus suis consiliariis a totius regni sorte expellere vellent. Sed ille, ut diximus, nimia clementia et prudenti consilio usus, ne ad regni periculum perveniret, ita fieri noluit; et Iuthitham, Karoli regis filiam, quam a patre suo acceperat, iuxta se in regali solio sine aliqua suorum nobilium controversia et odio, usque ad obitum vitae suae, contra perversam illius gentis consuetudinem, sedere imperavit. Gens namque Occidentalium Saxonum reginam iuxta regem sedere non patitur, nec etiam reginam appellari, sed regis coniugem, permittit. Quam controversiam, immo infamiam, de quadam pertinaci et malevola eiusdem gentis regina ortam fuisse, maiores illius terrae perhibent; quae omnia contraria seniori suo et omni populo ita peregit, ut non solum suum proprium odium mereretur, ut a reginali solio proiceretur, sed etiam omnibus suis subsequutricibus eandem pestiferam tabem post se submitteret. Pro nimia namque illius reginae malitia omnes accolae illius terrae coniuraverunt, ut nullum unquam regem super se in vita sua regnare permitterent, qui reginam in regali solio iuxta se sedere imperare vellet. Et quia, ut opinor, multis habetur incognitum unde haec perversa et detestabilis consuetudo in Saxonia, ultra morem omnium Theotiscorum, primitus orta sit, paulo latius mihi videtur intimandum. Quod a domino meo Aelfredo, Angul-saxonum rege veredico, etiam saepe mihi referente, audivi; quod et ille etiam a veredicis multis referentibus, immo ex parte non modica illud factum commemorantibus, audierat.

-14-

Fuit in Mercia moderno tempore quidam strenuus atque universis circa se regibus et regionibus finitimis formidolosus rex, nomine Offa, qui vallum magnum inter Britanniam atque Merciam de mari usque ad mare fieri imperavit. Cuius filiam, nomine Eadburh, Beorhtric Occidentalium Saxonum rex, sibi in coniugium accepit. Quae confestim accepta regis amicitia et totius pene regni potestate, more paterno tryannice vivere incepit, et omnem hominem exercrari, quem Beorhtric diligeret, et omnia odibilia Deo et hominibus facere, et omnes, quos posset, ad regem accusare, et ita aut vita aut potestate per insidias privare. Et si a rege illud impetrare non posset, veneno eos necabat; sicut de adolescente quodam regi dilectissimo hoc factum compertum habetur, quem cum ad regem accusare non posset, veneno eum necavit. De quo veneno etiam praefatus ille Beorhtric rex inscienter gustasse aliquid refertur: neque enim illa venenum dare regi proposuerat, sed puero; sed rex praeoccupavit, inde ambo periere.

-15-

Defuncto igitur Beorhtrico rege, cum illa inter Saxones diutius fieri non posset, ultra mare navigans, cum innumerabilibus thesauris, Karolum illum famosissimum Francorum regem adiit. Ad quam, cum ante solarium multa regi afferens dona staret, Karolus ait: «Elige, Eadburh, quem velis inter me et filium meum, qui mecum in solaro isto stat.» At illa, sine deliberatione stulte respondens, ait: «Si mihi electio conceditur, filium tuum, in quantum te iunior est, eligo». Cui Karolus respondens et arridens ait: «Si me eligeres, haberes filium meum; sed quia filium meum elegisti, nec me nec illum habebis.» Dedit tamen illi unum magnum sanctimonialium monasterium; in quo, deposito seculari habitu et sanctimonialium indumento assumpto, perpaucis annis abbatissae fungebatur officio. Sicut enim irrationabiliter in propria vixisse refertur, ita multo irrationabilius in aliena gente vivere deprehenditur. Nam a quodam suae propriae gentis homine constuprata, demum palam deprehensa, de monasterio, imperio Karoli regis, deiecta, in paupertate et miseria leto tenus vituperabiliter vitam duxit; ita ut ad ultimum, uno servulo comitata, sicut a multis videntibus eam audivimus, cotidie mendicans, in Pavia miserabiliter moreretur.

-16-

Vixit ergo Aethewulfus rex duobus annis postquam a Roma pervenit; in quibus, inter alia multa praesentis vitae bona studia, cogitans de suo ad universitatis viam transitu, ne sui filii post patris obitum indebite inter se disceptarent, hereditariam, immo commendatoriam, scribi imperavit epistolam: in qua et regni inter filios suos, duos scilect seniores, et propriae hereditatis inter filios et filiam et etiam propinquos, pecuniarum, quae post se superessent, inter animam et filios et etiam nobiles suos, divisionem ordinabiliter literis mandari procuravit. De qua prudenti consideratione pauca de pluribus posteris imitanda scribere decrevimus, scilicet, quae ad necessitatem animae maxime pertinere intelliguntur. Nam cetera, quae ad humanam dispensationem pertinent, in hoc opusculo inserere necesse non est, ne fastidium prolixitate legentibus vel etiam audire desiderantibus procreaverit. Pro utilitate namque animae suae, quam a primaevo iuventutis suae flore in omnibus procurare studuit, per omnem hereditariam terram suam semper in decem manentibus unum pauperem, aut indigenam aut peregrinum, cibo, potu et vestimento successoribus suis, usque ad ultimam diem iudicii, post se pascere praecepit; ita tamen, si illa terra hominibus et pecoribus habitaretur et deserta non esset. Romae quoque omni anno magnam pro anima sua pecuniam, id est trecentas mancussas, portari praecepit, quae taliter ibi dividerentur: scilicet centum mancussas in honorem Sancti Petri, specialiter ad emendum oleum, quo impleantur omnia luminaria illius apostolicae ecclesiae in vespera Paschae, et aequaliter in galli cantu, et centum mancussas in honorem Sancti Pauli, eadem condicione, ad comparandum oleum in ecclesia Sancti Pauli Apostoli ad implenda luminaria in vespera Paschae et in galli cantu, centum quoque mancussas universali papae apostolico.

-17-

Defuncto autem Aethelwulfo rege, Aethelbald, filius eius, contra Dei interdictum et Christianorum dignitatem, necnon et contra omnium paganorum consuetudinem, thorum patris sui ascendens, Iuthittam, Karoli, Francorum regis, filiam, cum magna ab omnibus audientibus infamia, in matrimonium duxit, effrenisque duobus et dimidio annis Occidentalium Saxonum post patrem regni gubernacula rexit.

-18-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLX, nativitatis autem Aelfredi regis duodecimo, Aethelbald, et in Scireburnan sepultus, et Aethelberht, frater suus, Cantiam et Suthrigam, Suth-Seaxam quoque suo dominio, ut iustum erat, subiunxit. In cuius diebus magnus paganorum exercitus, de mari adveniens, Wintoniam civitatem hostiliter invadens depopulatus est. Cui, cum ad naves cum ingenti praeda reverterentur, Osric, Hamtunensium comes, cum suis, et Aethelwulf comes, cum Bearrocensibus, viriliter obviaverunt, consertoque proelio oppido pagani passim trucidantur, et, cum diutius resistere non possent, muliebriter fugam arripiunt, et Christiani loco funeris dominati sunt.

-19-

Aethelberht itaque, quinque annis regno pacifice et amabiliter atque honorabiliter gubernato, cum magno suorum dolore, universitatis viam adiit, et in Scireburnan iuxta fratrem suum honorabiliter sepultus requiescit.

-20-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIV pagaini hiemaverunt in insula Tanet, et firmum foedus cum Cantuariis pepigerunt. Quibus Cantuarii pecuniam pro foedere servato reddere promiserunt. Interea tamen, vulpino more pagani, noctu clam castris erumpentes, foedere disrupto et promissionem pecuniae spernentes (sciebant enim maiorem pecuniam se furtiva praeda quam pace adepturos), totam orientalem Cantiae plagam depopulati sunt.

-21-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVI, nativitatis autem Aelfredi regis decimo octavo, Aethelred, Aethelberhti regis frater, Occidentalium Saxonum regni gubernacula suscepit. Et eodem anno magna paganorum classis de Danubia Britanniam advenit, et in regno Orientalium Saxonum, quod Saxonice «East Engle» dicitur, hiemavit, ibique ille exercitus maxima ex parte equester factus est. Sed, ut more navigantium loquar, ne diutius navim undis et velamentis concedentes, et a terra longius enavigantes longum circumferamur inter tantas bellorum clades et annorum enumerationes, ad id, quod nos maxime ad hoc opus incitavit, nobis redeundum esse censeo, scilicet aliquantulum, quantum meae cognitioni innotuit, de infantilibus et puerilibus domini mei venerabilis Aelfredi, Angulsaxonum regis, moribus hoc in loco breviter inserendum esse existimo.

-22-

Nam, cum communi et ingenti patris sui et matris amore supra omnes fratres suos, immo ab omnibus, nimium diligeretur, et in regio semper curto inseparabiliter nutriretur, accrescente infantili et puerili aetate, forma ceteris suis fratribus decentior videbatur, vultuque et verbis atque moribus gratiosior. Cui ab incunabulis ante omnia et cum omnibus praesentis vitae studiis, sapientiae desiderium cum nobilitate generis, nobilis mentis ingenium supplevit; sed, proh dolor! indigna suorum parentum et nutritorum incuria usque ad duodecimum aetatis annum, aut eo amplius, illiteratus permansit. Sed Saxonica poemata die noctuque solers auditor, relatu aliorum saepissime audiens, docibilis memoriter retinebat. In omni venatoria arte industrius venator incessabiliter laborat non in vanum; nam incomparabilis omnibus peritia et felicitate in illa arte, sicut et in ceteris omnibus Dei donis, fuit, sicut et nos saepissime vidimus.

-23-

Cum ergo quodam die mater sua sibi et fratribus suis quendam Saxonicum poematicae artis librum, quem in manu habebat, ostenderet, ait: «Quisquis vestrum discere citius istum codicem possit, dabo illi illum.» Qua voce, immo divina inspiratione, instinctus, et pulchritudine principalis litterae illius libri illectus, ita matri respondens, et fratres suos aetate, quamvis non gratia, seniores anticipans, inquit: «Verene dabis istum librum uni ex nobis, scilicet illi, qui citissime intelligere et recitare eum ante te possit?» Ad haec illa, arridens et gaudens atque affirmans: «Dabo,» infit, «illi.» Tunc ille statim tollens librum de manu sua, magistrum adiit et legit. Quo lecto, matri retulit et recitavit.

-24-

Post haec cursum diurnum, id est celebrationes horarum, ac deinde psalmos quosdam et orationes multas; quos in uno libro congregatos in sinu suo die noctuque, sicut ipsi vidimus, secum inseparabiliter, orationis gratia, inter omnia praesentis vitae curricula ubique circumducebat. Sed, proh dolor! quod maxime desiderabat, liberalem scilicet artem, desiderio suo non suppetebat, eo quod, ut loquebatur, illo tempore lectores boni in toto regno Occidentalium Saxonum non erant.

-25-

Quod maximum inter omnia praesentis vitae suae impedimenta et dispendia crebris querelis et intimis cordis sui suspiriis fieri affirmabat: id est, eo quod illo tempore, quando aetatem et licentiam atque suppetentiam discendi habebat, magistros non habuerat; quando vero et aetate erat provectior et incessabilius die noctuque, immo omnibus istius insulae medicis incognitis infirmitatibus, internisque atque externis regiae potestatis sollicitudinibus, necnon et paganorum terra marique infestationibus occupatus, immo etiam perturbatus, magistros et scriptores aliquantula ex parte habebat, legere ut non poterat. Sed tamen inter praesentis vitae impedimenta ab infantia usque ad praesentem diem in eodem insaturabili desiderio, sicut nec ante destituit, ita nec etiam adhuc inhiare desinit.

-26-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVII, nativitatis Aelfredi praefati regis decimo nono, praedictus paganorum exercitus de Orientalibus Anglis ad Eboracum civitatem migravit, quae in aquilonali ripa Humbrensis fluminis sita est.

-27-

Eo tempore maxima inter Northanhymbros discordia diabolico instinctu orta fuerat, sicut semper populo, qui odium incurrerit Dei, evenire solet. Nam Northanhymbri eo tempore, ut diximus, legitimum regem suum, Osbyrht nomine, regno expulerant, et tyrannum quendam, Aella nomine, non de regali prosapia progenitum, super regni apicem constituerant. Sed, advenientibus paganis, consilio divino et optimatum adminiculo, pro communi utilitate, discordia illa aliquantulum sedata, Osbyrht et Aella, adunatis viribus congregatoque exercitu, Eboracum oppidum adeunt. Quibus advenientibus, pagani confestim fugam arripiunt, et intra urbis moenia se defendere procurant. Quorum fugam et pavorem Christiani cernentes, etiam intra urbis moenia eos persequi et murum frangere instituunt; quod et fecerunt. Non enim tunc adhuc illa civitas firmos et stabilitos muros illis temporibus habebat. Cumque Christiani murum, ut proposuerant, fregissent, et eorum magna pars in civitatem simul cum paganis intrasset, pagani, dolore et necessitate compulsi, super eos atrociter irrumpunt, caedunt, fugant, prosternunt intus et extra. Illic maxima ex parte omnes Northanhymbrensium coetus, occisis duobus regibus, deleti occubuerunt. Reliqui vero, qui evaserunt, pacem cum paganis pepigerunt.

-28-

Eodem anno Ealhstan, episcopus Scireburnensis ecclesiae, viam universitatis adiens, postquam episcopatum per quinquaginta annos honorabiliter rexerat, in pace in Scireburnan sepultus est.

-29-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXVIII, nativitatis Aelfredi regis vigesimo, idem ipse praefatus ac venerabilis Aelfred rex, secundarii tamen tunc ordine fretus, uxorem de Mercia, nobilem scilicet genere, filiam Aethelredi Gainorum comitis, qui cognaminabatur Mucill, subarravit et duxit. Cuius feminae mater Eadburh nominabatur, de regali genere Merciorum regis; quam nos ipsi propriis oculorum nostrorum obtutibus non paucis ante obitum suum annis frequenter vidimus, venerabilis scilicet femina, per multos annos post obitum viri sui castissima vidua leto tenus permansit.

-30-

Eodem anno praedictus paganorum exercitus Northanhymbros relinquens, in Merciam venit, et Snotengaham adiit (quod Britannice «Tigguocobauc» interpretatur, Latine autem «speluncarum domus»), et in eodem loco eodem anno hiemaverunt. Quibus illic advenientibus, confestim Burhred, Merciorum rex, et omnes eiusdem gentis optimates nuncios ad Aethered, Occidentalium Saxonum regem, et Aelfred, fratrem, dirigunt, suppliciter obsecrantes, ut illi illis auxiliarentur, quo possent contra praefatum pugnare exercitum. Quod et facile impetraverunt. Nam illi fratres, non segnius promissione, congregato ex omni parte sui immenso exercitu, Merciam adeunt, et usque ad Snotengaham, bellum unanimiter quaerentes, perveniunt. Cumque pagani, tuitione arcis muniti, bellum dare negarent et Christianis frangere murum non suppeteret, pace inter Mercios et paganos facta, duo illi fratres Aethered et Aelfred cum suis cohortibus domum reversi sunt.

-31-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXIX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo primo, praefatus paganorum exercitus iterum ad Northanhymbros equitans Eboracum civitatem adiit, et ibi anno integro mansit.

-32-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXX, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo secundo, supra memoratus paganorum exercitus per Merciam in Orientales Anglos transivit, et ibi in loco, qui dicitur Theodford hiemavit.

-33-

Eodem anno Eadmund, Orientalium Anglorum rex, contra ipsum exercitum atrociter pugnavit.Sed, proh dolor! paganis nimium gloriantibus, ipso cum magna suorum parte ibidem occiso, inimici loco funeris dominati sunt, et totam illam regionem suo dominio subdiderunt.

-34-

Eodem anno Ceolnoth, archiepiscopus Doroberniae, viam universitatis adiens, in eadem civitate in pace sepultus est.

-35-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo tertio, exosae memoriae paganorum exercitus Orientales Anglos deserens et regnum Occidentalium Saxonum adiens, venit ad villam regiam, quae dicitur Raedigam, in meridiana Tamesis fluminis ripa sitam, in illa paga, quae dicitur Bearrocscire; tertioque adventus sui ibidem die comites eorum cum magna illius parte in praedam equitaverunt, aliis vallum inter duo flumina Tamesen et Cynetan a dextrali parte eiusdem regiae villae facientibus. Quibus Aethelwulf, Bearroccensis pagae comes, cum suis sodalibus in loco, qui dicitur Englafeld, obviavit, et animose ex utraque parte ibidem pugnatum est. Cumque ibi diu utrique resisterent, altero paganorum comite occiso, et maxima exercitus parte deleta, ceterisque fuga elapsis, Christiani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt.

-36-

His ibi ita gestis, post quatuor dies Aethered, rex et Aelfred, frater eius, adunatis viribus congregatoque exercitu, Raedigum adierunt. Cumque usque ad portam arcis pervenissent, caedendo et prosternendo quoscunque de paganis extra arcem invenissent, pagani non segnius certabant, lupino more, totis portis erumpentes, totis viribus bellum perquirunt. Ibique diu et atrociter ex utraque parte dimicatum est, sed, proh dolor! Christianis demum terga vertentibus, pagani, victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt, ibique Aethelwulfus praefatus comes inter ceteros occubuit.

-37-

Quo dolore et verecundia Christiani commoti, iterum post quatuor dies contra praefatum exercitum in loco, qui dicitur Aescesdun, quod Latine «mons fraxini» interpretatur, totis viribus et plena voluntate ad proelium prodeunt. Sed pagani, in duas se turmas dividentes, aequali testudines parant -- habebant enim tunc duos reges et multos comites -- concedentes mediam partem exercitus duobus regibus et alteram omnibus comitibus. Quod Christiani cernentes, et etiam ipsi exercitum in duas turmas oppido dividentes, testudines non segnius construunt. Sed Aelfred citius et promptius cum suis, sicut ab his, qui viderunt, veredicis referentibus audivimus, ad locum proelii advenit: nimirum erat enim adhuc frater suus Aethered rex in tentorio in oratione positus, audiens missam, et nimium affirmans se inde vivum non discessurum antequam sacerdos missam finiret, et divinum pro humano nolle deserere servitium; et ita fecit. Quae regis Christiani fides multum apud Dominum valuit, sicut in sequentibus apertius declarabitur.

-38-

Decreverant ergo Christiani, ut Aethered rex cum suis copiis contra duos paganos reges sumeret proelium, Aelfred vero, suus frater, cum suis cohortibus contra omnes paganorum duces belli sortem sumere debere sciret. Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.

-39-

Sed hoc in loco nescientibus intimandum est, quod ille locus certaminis belligerantibus inaequalis erat; nam pagani editiorem locum praeoccupaverant, Christiani ab inferiori loco aciem dirigebant. Erat quoque in eodem loco unica spinosa arbor, brevis admodum, quam nos ipsi nostris propriis oculis vidimus, circa quam ergo hostiles inter se acies, cum ingenti omnium clamore, illi perperam agentes, isti pro vita et dilectis atque patria pugnaturi, hostiliter conveniunt. Cumque aliquandiu animose et nimium atrociter hinc inde utrique pugnarent, pagani divino iudicio Christianorum impetum diutius non ferentes, maxima suarum copiarum parte occisa, opprobriosam fugam cepere; quo in loco alter de duobus paganorum regibus et quinque comites occisi occubuerunt, et multa millia paganae partis in eodem loco, et insuper per totam campestrem Aescesdun latitudinem ubique dispersa, longe lateque occisa corruerunt. Cecidit ergo Baegscecg rex et Sidroc ille senex comes et Sidroc iunior comes, et Osbern comes, et Fraena comes, et Hareld comes, et totus paganorum exercitus in fugam usque ad noctem et etiam usque ad diem sequentem, quousque ad arcem qui evaserant pervenerunt, versus est, quos Christiani usque ad noctem persecuti sunt ubique prosternentes.

-40-

Quibus cum talia praesentis vitae dispendia alienigenis perperam quaerentibus non sufficerent. His ibi gestis, iterum post quatuordecim dies Aethered rex una cum fratre suo Aelfred, adunatis viribus contra paganos pugnaturi, Basengas adierunt. Quibus hinc inde hostiliter convenientibus, et diu resistentibus, pagani victoriam accipientes, loco funeris dominati sunt. Quo proelio peracto, de ultramarinis partibus alius paganorum exercitus societati se adiunxit.

-41-

Et eodem anno post Pascha Aethered rex praefatus, regno quinque annis per multas tribulationes strenue atque honorabiliter cum bona fama gubernato, viam universitatis adiens, in Winburnan monasterio sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat.

-42-

Eodem anno Aelfred supra memoratus, qui usque ad id temporis, viventibus fratribus suis, secundarius fuerat, totius regni gubernacula, divino concedente nutu, cum summa omnium illius regni accolarum voluntate, confestim fratre defuncto suscepit. Quod etiam vivente praedicto fratre suo, si dignaretur accipere, facillime cum consensu omnium potuerat invenire, nempe quia et sapientia et cunctis moribus bonis cunctos fratres suos praecellebat, et insuper eo quod nimium bellicosus et victor prope in omnibus bellis erat. Cumque regnare prope quasi invitus uno mense impleto coeperat -- nimirum enim non putabat se, nisi divino fultum auxilio, tantam paganorum unquam posse solum sufferre austeritatem, quin etiam viventibus suis fratribus, cum magna multorum detrimenta sustinuisset -- contra universum paganorum exercitum in monte, qui dicitur Wiltun, qui est in meridiana ripa fluminis Guilou, de quo flumine tota illa paga nominatur, cum paucis et nimium inaequali numero acerrime belligeravit, et cum hinc inde utrique hostiliter et animose non parva diei parte pugnarent, pagani ad integrum suum periculum propriis suis conspectibus cernentes, et hostium infestationem diutius non ferentes, terga in fugam verterunt. Sed, proh dolor! peraudacitatem persequentium decipientes, iterum in proelium prodeunt, et victoriam capientes, loco funeris dominati sunt. Nec hoc cuiquam mirabile videatur, quod Christiani parvum in proelio numerum habebant: erant enim Saxones maxima ex parte in eodem uno anno octo contra paganos proeliis populariter attriti, in quibus octo proeliis unus rex paganorum et novem duces cum innumeris cohortibus occisi periere, exceptis cotidianis et nocturnis irruptionibus innumerabilibus, quas Aelfred saepe memoratus et singuli duces illius gentis cum suis et etiam perplures ministri regis contra paganos infatigabiliter studiose exercebant. In quibus frequentissimis irruptionibus quot millia paganae expeditionis occisa perierunt, nisi soli Deo, incognitum est; exceptis his, qui in octo supra memoratis proeliis trucidati sunt.

-43-

Eodem quoque anno Saxones cum iisdem paganis, ea condicione, ut ab eis discederent, pacem pepigerunt; quod et impleverunt.

-44-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quarto, praefatus paganorum exercitus Lundoniam adiit, et ibi hyemavit, cum quo Mercii pacem pepigerunt.

-45-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIII, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo quinto, saepe memoratus exercitus Lundoniam deserens, in Northanhymbrorum regionem perrexit, et ibi hyemavit in paga, quae dicitur Lindesig; cum quo iterum Mercii pacem pepigerunt.

-46-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo sexto, supra memoratus saepe exercitus Lindissig deserens, Merciam adiit, et hyemavit in loco, qui dicitur Hreopedune. Burghredum quoque Merciorum regem regnum suum deserere et ultra mare exire et Romam adire contra voluntatem suam coegit, vigesimo secundo regni sui anno; qui, postquam Romam adierat, non diu vivens, ibi defunctus est, et in Schola Saxonum in ecclesia Sanctae Mariae honorifice sepultus, adventum Domini et primam cum iustis resurrectionem expectat. Pagani quoque post eius expulsionem totum Merciorum regnum suo dominio subdiderunt, quod tamen miserabili condicione cuidam insipienti ministro (cuius nomen erat Ceolwulf) eodem pacto custodiendum commendaverunt, ut qualicunque die illud vellent habere interim, pacifice illis assignaret. Quibus in eadem condicione obsides dedit et iuravit, nullo modo se voluntati eorum contradicere velle, sed oboediens in omnibus esse.

-47-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXV, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo septimo, supra memoratus saepe exercitus Hreopedune deserens, in duas se divisit turmas: cuius altera pars cum Healftene in regionem Northanhymbrorum perrexit, et ibi hiemavit iuxta flumen, quod dicitur Tine, et totam Northanhymbrorum regionem suo subdidit dominio, necnon et Pictos et Stratcluttenses depopulati sunt. Altera quoque pars cum Gothrum et Osscytil et Anvind, tribus paganorum regibus, ad locum, qui dicitur Grantebrycge, pervenit, et ibi hiemavit.

-48-

Eodem anno Aelfred rex navali proelio in mare contra sex naves paganorum belligeravit, et unam ex eis cepit, ceteris per fugam elapsis.

-49-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVI, nativitatis autem Aelfredi regis vigesimo octavo, saepe memoratus paganorum exercitus noctu de Grantebrycge exiens, castellum, quod dicitur Werham, intravit; quod monasterium sanctimonialium inter duo flumina Frauu et in paga, quae dicitur Britannice Durngueir, Saxonice autem Thornsaeta, tutissimo terrarum situ situm est, nisi ab occidentali parte tantummodo, ubi contigua terra est. Cum quo exercitu Aelfred rex foedus firmiter ea condicione, ut ab eo discederent, pepigit: cui ille exercitus electos obsides, quantos solus nominavit, sine ulla controversia dedit, necnon et sacramentum in omnibus reliquiis, quibus ille rex maxime post Deum confidebat, iuravit, (in quibus nec alicui genti prius iurare voluit) citissime de regno suo se exiturum esse. Sed, more suo, solita fallacia utens, et obsides et iuramentum atque fidem promissam non custodiens, nocte quadam, foedere disrupto, omnes equites, quos habebat, occidit, versusque inde ad alium locum, qui dicitur Saxonice Exanceastre, Britannice autem Cairuuisc, Latine quoque civitas in orientali ripa fluminis Uvisc sita est, prope mare meridianum, quod interluit Galliam Britanniamque, inopinate direxit, et ibi hyemavit.

-50-

Eodem quoque anno Halfdene, rex illius partis Northanhymbrorum, totam regionem sibimet et suis divisit, et illam cum suo exercitu coluit.

-51-

Ipso anno, mense Augusto, ille exercitus perrexit in Merciam, et illam regionem Merciorum partim dedit Ceolwulfo, cuidam insipienti regis ministro, partim inter se divisit.

-52-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXVIII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo, supra memoratus saepe exercitus Eaxeancestre deserens, Cippanham, villam regiam, quae est sita in sinistrali parte Wiltunscire, in orientali ripa fluminis, quod Britannice dicitur Abon, adiit, et ibi hyemavit. Et multos eiusdem gentis ultra mare compulit hostiliter et penuria atque pavore navigare, et maxima ex parte omnes illius regionis habitatores suo subdiderunt dominio.

-53-

Eodem tempore Aelfred saepe supra memoratus rex, cum paucis suis nobilibus et etiam cum quibusdam militibus et fasellis, per sylvestria et gronnosa Summurtunensis pagae loca in magna tribulatione inquietam vitam ducebat. Nihil enim habebat quo uteretur, nisi quod a paganis et etiam a Christianis, qui se paganorum subdiderant dominio, frequentibus irruptionibus aut clam aut etiam palam subtraheret.

-54-

Eodem anno frater Inwari et Healfdene cum viginti et tribus navibus de Demetica regione, in qua hyemaverat, post multas ibi Christianorum strages factas, ad Domnaniam enavigavit, et ibi a ministris regis cum mille et ducentis infelici exitu perperam agens occisus est ante arcem Cynuit; quia in eadem arce multi ministri regis cum suis se concluserant confugii causa. Sed cum pagani arcem imparatam atque omnino immunitam, nisi quod moenia nostro more erecta solummodo haberet, cernerent, -- non enim effringere moliebantur, quia et ille locus situ terrarum tutissimus est ab omni parte, nisi ab orientali, sicut nos ipsi vidimus, -- obsidere eam coeperunt, putantes homines illos manum cito daturos fame et siti et obsessione coactos, quia nulla aqua illi arci contigua est. Quod non ita, ut putabant, evenit. Nam Christiani, antequam talem penuriam omnino subire paterentur, divinitus instigati, multo melius iudicantes aut mortem aut victoriam mereri, diluculo super paganos ex improviso irrumpunt, et a primo tempore hostes hostiliter cum rege suo maxima ex parte, paucis ad naves per fugam elapsis, prosternunt.

-55-

Eodem anno post Pascha Aelfred rex cum paucis fecit arcem in loco, qui dicitur Aethelingaeg, et de ipsa arce semper cum fassellis Summurtunensis contra paganos infatigabiliter rebellavit. Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem «sylva magna,» Britannice «Coit Maur,» equitavit; ibique obviaverunt illi omnes accolae Summurtunensis pagae et Wiltunensis, omnes accolae Hamtunensis pagae, qui non ultra mare pro metu paganorum navigaverant; visoque rege, sicut dignum erat, quasi redivivum post tantas tribulationes recipientes, immenso repleti sunt gaudio, et ibi castra metati sunt una nocte. Diluculo sequenti illucescente, rex inde castra commovens, venit ad locum, qui dicitur Aecglea, et ibi una nocte castra metatus est.

-56-

Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est. Cumque ibi per quatuordecim dies remoraretur, pagani fame, frigore, timore, et ad extremum desperatione perterriti, pacem ea condicione petierunt, ut rex nominatos obsides, quantos vellet, ab eis acciperet, et ille nullum eis daret, ita tamen qualiter nunquam cum aliquo pacem ante pepigerant. Quorum legatione audita rex suatim utens, misericordia motus, nominatos, quantos voluit, obsides ab eis accepit. Quibus acceptis, pagani insuper iuraverunt se citissime de suo regno exituros, necnon et Godrum, rex eorum, Christianitatem subire et baptismum sub manu Aelfredi regis accipere promisit. Quae omnia ille et sui, ut promiserant, impleverunt. Nam post hebdomadas Godrum, paganorum rex, cum triginta electissimis de exercitu suo viris, ad Aelfred regem prope Aethelingaeg in loco, qui dicitur Alre, prevenit. Quem Aelfred rex in filium adoptionis sibi suscipiens, de fonte sacro baptismatis elevavit. Cuius chrismatis solutio octavo die in villa regia, quae dicitur Waedmor, fuit. Qui, postquam baptizatus fuit, duodecim noctibus cum rege mansit. Cui rex cum suis omnibus multa et optima beneficia largiter dedit.

-57-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXIX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo primo, praefatus paganorum exercitus de Cippanhamme, ut promiserat, consurgens, Cirrenceastre adiit, quae Britannice Cairceri nominatur, quae est in meridiana parte Huicciorum, ibique per unum annum mansit.

-58-

Eodem anno magnus paganorum exercitus de ultramarinis partibus navigans in Tamesin fluvium venit, et adunatus est superiori exercitui, sed tamen hyemavit in loco, qui dicitur Fullonham, iuxta flumen Tamesin.

-59-

Eodem anno eclipsis solis inter nonam et vesperam, sed propius ad nonam, facta est.

-60-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXX, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo secundo, saepe memoratus paganorum exercitus Cirrenceastre deserens, ad Orientales Anglos perrexit, ipsamque regionem dividens coepit inhabitare.

-61-

Eodem anno exercitus paganorum, qui in Fullonham hiemaverat, Britannicam insulam deserens, iterum ultra mare navigans, ad Orientalem Franciam perrexit, et per unum annum in loco, qui dicitur Gendi, mansit.

-62-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXI, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo tertio, praefatus exercitus superius in Franciam perrexit. Contra quem Franci pugnaverunt, et, finito proelio, pagani, equis inventis, equites facti sunt.

-63-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo quarto, praefatus exercitus suas naves per flumen, quod dicitur Mese, sursum tanto longe in Franciam pertraxit, et ibi uno anno hyemavit.

-64-

Et eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, navali proelio contra paganicas naves in mare congressus est; ex quibus duas cepit naves, occisis omnibus, qui in eis erant. Duarumque aliarum navium duo principes, cum omnibus suis sociis, valde proelio et vulneribus fatigati, depositis armis, curvo poplite, et supplicibus precibus, dederunt se regi.

-65-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIII, nativitatis autem regis Aelfredi trigesimo quinto, praefatus exercitus naves suas per flumen, quod dicitur Scald, contra flumen navigans, ad monasterium sanctimonialium, quod dicitur Cundoth, traxit, et ibi anno uno mansit.

-66-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXIV, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo sexto, praefatus exercitus in duas se turmas divisit: una etenim turma in Orientalem Franciam perrexit, et altera ad Britanniam veniens, Cantiam adiit, civitatemque, quae Hrofesceastre Saxonice dicitur, in orientali ripa fluminis Medwaeg sitam, obsedit. Ante huius portam pagani castellum sibimet firmum subito fabricaverunt; nec tamen illam civitatem expugnare potuerunt, quia cives illi se viriliter defenderunt, quousque Aelfred rex, cum magno exercitu adiutorium illis conferens, supervenit. Et tunc pagani, relicta arce sua, et omnibus equis, quos de Francia secum adduxerant, derelictis, maxima parte necnon captivorum suorum in arce dimissa, adveniente subito rege, ad naves suas confestim confugiunt, et Saxones statim derelictos a paganis captivos et equos diripiunt. Pagani itaque, magna necessitate compulsi, eadem aestate iterum Franciam adierunt.

-67-

*

Eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, classem suam de Cantia, plenam bellatoribus, in Orientales Anglos dirigens, praedandi causa, transmisit.Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt. Cumque inde victrix regia classis dormiret, pagani, qui Orientalium Anglorum regionem habitabant, congregatis undecunque navibus, eidem regiae classi in ostio eiusdem fluminis in mari obviaverunt, consertoque navali proelio, pagani victoriam habuerunt.

-68-

Eodem quoque anno Carlomannum, Francorum Occidentalium regem, aprorum venationem agentem, singularis congressione horrendo dente dilacerans miserabili funere percussit. Cuius frater Hlothuuicus superiori anno defunctus est; qui et ipse erat etiam Francorum rex: ipsi etenim ambo filii Hlothuuici regis Francorum erant. Qui etiam Hlothuuicus supra memorato anno, quo eclipsis solis facta est, defunctus est; ipse quoque Hlothuuicus filius Karoli Francorum regis erat, cuius filiam Iuthittam Aethelwulfus, Occidentalium Saxonum rex, ad reginam sibi paterna voluntate suscepit.

-69-

Eodem quoque anno magnus paganorum exercitus de Germania in regionem Antiquorum Saxonum, quae Saxonice dicitur Eald Seaxum, supervenit.Contra quos, adunatis viribus, iidem Saxones et Frisones bis in uno illo anno viriliter pugnavere. In quibus duobus bellis Christiani, divina opitulante misericordia, victoriam habuere.

-70-

*

Eodem quoque anno Carolus, Alamannorum rex, Occidentalium Francorum regnum et omnia regna, quae sunt inter mare Tyrrhenum et illum marinum sinum, qui inter Antiquos Saxones et Gallos adiacet, voluntario omnium consensu accepit, absque Armoricano regno. Qui Karolus Hlothuuici regis filius fuit; ipse vero Hlothuuicus germanus Karoli regis Francorum, patris Iuthittae, reginae praedictae, erat: qui etiam duo germani fuerunt filii Hlothuuici; Hlothuuic vero ille filius Caroli Pipini.

-71-

Eodem anno beatae memoriae Marinus papa universitatis viam migravit. Qui Scholam Saxonum in Roma morantium, pro amore et deprecatione Alfredi, Angulsaxonum regis, ab omni tributo et telonio benigne liberavit. Qui etiam multa dona praedicto regi illa vice transmisit: inter quae dedit etiam non parvam illius sanctissimae ac venerabilissimae crucis partem, in qua Dominus noster Iesus Christus pro universali hominum salute pependit.

-72-

Eodem quoque anno ille paganorum exercitus, qui in Orientalibus Anglis habitavit, pacem, quam cum Aelfredo rege pepigerat, opprobriose fregit.

-73-

Igitur, ut ad id, unde digressus sum, redeam, ne diuturna enavigatione portum optatae quietis omittere cogar, aliquantulum, quantum notitiae meae innotuerit, de vita et moribus et aequa conversatione, atque, ex parte non modica, res gestas domini mei Aelfredi, Angulsaxonum regis, postquam praefatam ac venerabilem de Merciorum nobilium genere coniugem duxerit, Deo annuente, succinctim ac breviter, ne qua prolixitate narrandi nova quaeque fastidientium animos offendam, ut promisi, expedire procurabo.

-74-

Cum ergo nuptias honorabiliter in Mercia factas, inter innumerabiles utriusque sexus populos, sollemniter celebraret, post diuturna die noctuque convivia, subito et immenso atque omnibus medicis incognito confestim coram omni populo correptus est dolore. Incognitum enim erat omnibus, qui tunc aderant, et etiam hucusque cotidie cernentibus -- quod, proh dolor! pessimum est, tantam diuturnitatem a vigesimo aetatis suae anno usque quadragesimum, et eo amplius, annum per tanta annorum curricula incessanter protelasse -- unde talis dolor oriebatur. Multi namque favore et fascinatione circumstantis populi hoc factum esse autumabant; alii diaboli quadam invidia, qui semper bonis invidus existat; alii inusitato quodam genere febris; alii ficum existimabant, quod genus infestissimi doloris etiam ab infantia habuit. Sed quodam tempore, divino nutu, antea, cum Cornubiam venandi causa adiret, et ad quandam ecclesiam orandi causa divertisset, in qua Sanctus Gueriir requiescit, suatim utens -- erat enim sedulus sanctorum locorum visitator etiam ab infantia, orandi et eleemosynam dandi gratia -- diu in oratione tacita prostratus, ita Domini misericordiam deprecabatur, quatenus omnipotens Deus pro sua immensa clementia stimulos praesentis et infestantis infirmitatis aliqua qualicunque leviori infirmitate mutaret, ea tamen condicione, ut corporaliter exterius illa infirmitas non appareret, ne inutilis et despectus esset. Timebat enim lepram aut caccitatem, vel aliquem talem dolorem, qui homines tam cito et inutiles et despectos suo adventu efficiunt. Oratione autem finita, coeptum iter arripuit, et non multo post tempore, ut in oratione deprecatus fuerat, se ab illo dolore medicatum esse divinitus sensit, ita ut funditus eradicaretur, quamvis et hunc dolorem in primaevo iuventutis suae flore devota oratione et frequenti Deo supplicatione pius supplex nactus fuerat. Nam, ut de benevola mentis suae devotione Deo succinctim ac breviter, quamvis praeposterato ordine, loquar, cum in primaevo iuventutis suae flore, antequam propriam coniugem duceret, mentem suam propriam in Dei mandatis stabilire vellet, et se a carnali desiderio abstinere non posse cerneret, offensam Dei incurrere, si aliquid contrarium voluntati illius perageret, saepissime, galli cantu et matutinis horis clam consurgens, ecclesias et reliquias sanctorum orandi causa visitabat; ibique diu prostratus orabat, quo Deus Omnipotens, propter suam misericordiam, mentem illius amore suae servitutis multo robustius per aliquam infirmitatem, quam posset sustinere, non tamen quo eum indignum et inutilem in mundanis rebus faceret, ad se penitus convertens corroboraret. Cumque hoc saepius magna mentis devotione ageret, post aliquantulum intervallum praefatum fici dolorem Dei munere incurrit, in quo, diu et aegre per multos annos laborans, se, etiam de vita, desperabat, quousque, oratione facta, a se penitus eum amovit. Sed, proh dolor! eo amoto, alius infestior in nuptiis, ut diximus, eum arripuit, qui a vigesimo aetatis suae anno usque ad quadragesimum quintum eum die noctuque incessabiliter fatigavit; sed, si aliquando Dei misericordia unius diei aut noctis vel etiam unius horae intervallo illa infirmitas seposita fuerat, timor tamen ac tremor illius execrabilis doloris unquam eum non deserit, sed quasi inutilem eum, ut ei videtur, in divinis et humanis rebus propemodum effecit.

-75-

Nati sunt ergo ei filii et filiae de supradicta coniuge sua Aethelflaed primogenita, post quam Eadwerd, deinde Aethelgeofu, postea Aelfthryth, deinde Aethelweard natus est, exceptis his, qui in infantia morte praeveniente praeoccupati sunt; cuius numerus est Aethelflaed, adveniente matrimonii tempore, Eadredo, Merciorum comiti, matrimonio copulata est; Aethelgeofu quoque monasticae vitae regulis, devota Deo virginitate, subiuncta et consecrata, divinum subiit servitium; Aethelweard, omnibus iunior, ludis literariae disciplinae, divino consilio et admirabili regis providentia, cum omnibus pene totius regionis nobilibus infantibus et etiam multis ignobilibus, sub diligenti magistrorum cura traditus est. In qua schola utriusque linguae libri, Latinae scilicet et Saxonicae, assidue legebantur, scriptioni quoque vacabant, ita, ut antequam aptas humanis artibus vires haberent, venatoriae scilicet et ceteris artibus, quae nobilibus conveniunt, in liberalibus artibus studiosi et ingeniosi viderentur. Eadwerd et Aelfthryth semper in curto regio nutriti cum magna nutritorum et nutricum diligentia, immo cum magno omnium amore, et ad omnes indigenas et alienigenas humilitate, affabilitate et etiam lenitate, et cum magna patris subiectione huc usque perseverant. Nec etiam illi sine liberali disciplina inter cetera praesentis vitae studia, quae nobilibus conveniunt, otiose et incuriose permittuntur, nam et psalmos et Saxonicos libros et maxime Saxonica carmina studiose didicere, et frequentissime libris utuntur.

-76-

Interea tamen rex, inter bella et praesentis vitae frequentia impedimenta, necnon paganorum infestationes et cotidianas corporis infirmitates, et regni gubernacula regere, et omnem venandi artem agere, aurifices et artifices suos omnes et falconarios et accipitrarios canicularios quoque docere, et aedificia supra omnem antecessorum suorum consuetudinem venerabiliora et pretiosiora nova sua machinatione facere, et Saxonicos libros recitare, et maxime carmina Saxonica memoriter discere, aliis imperare, et solus assidue pro viribus studiosissime non desinebat. Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire, psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat et frequentabat. Eleemosynarum quoque studio et largitati indigenis et advenis omnium gentium, ac maxima et incomparabili contra omnes homines affabilitate atque iocunditate, et ignotarum rerum investigationi solerter se iungebat. Franci autem multi, Frisones, Galli, pagani, Britones, et Scotti, Armorici sponte se suo dominio subdiderant, nobiles scilicet et ignobiles; quos omnes, sicut suam propriam gentem, secundum suam dignitatem regebat, diligebat, honorabat, pecunia et potestate ditabat. Divinam quoque scripturam a recitantibus indigenis, aut etiam, si casu quodam aliunde adveniret, cum alienigenis pariter preces audire sedulus et sollicitus solebat. Episcopos quoque suos et omnem ecclesiasticum ordinem, comites ac nobiles suos, ministeriales etiam et omnes familiares admirabili amore diligebat. Filios quoque eorum, qui in regali familia nutriebantur, non minus propriis diligens, omnibus bonis moribus instituere et literis imbuere solus die noctuque inter cetera non desinebat. Sed quasi nullam in his omnibus consolationem haberet, et nullam aliam intrinsecus et extrinsecus perturbationem pateretur, ita tamen cotidiana et nocturna anxius tristitia ad Dominum et ad omnes, qui sibi familiari dilectione adsciti forent, querelaretur et assiduo gemebat suspirio, eo quod Deus Omnipotens eum expertem divinae sapientiae et liberalium artium fecisset: in hoc pium et opinatissimum atque opulentissimum Salomonem Hebraeorum regem aequiparans, qui primitus, despecta omni praesenti gloria et divinitiis, sapientiam a Deo deposcit, et etiam utramque invenit, sapientiam scilicet et praesentem gloriam, sicut scriptum est, «Quaerite ergo primum regnum Dei et iustitiam eius, et haec omnia praestabuntur vobis.» Sed Deus, Qui est semper inspector internarum mentium, meditationum et omnium bonarum voluntatum instigator, necnon etiam, ut habeantur bona desiderata, largissimus administrator, neque enim unquam aliquem bene velle instigaret, nisi et hoc, quod bene et iuste quisque habere desiderat, largiter administraret, instigavit mentem eius interius, non extrinsecus: sicut scriptum est, «Audiam, quid loquatur in me dominus Deus.» Coadiutores bonae meditationis suae, qui eum in desiderata sapientia adiuvare possent, quo ad concupita perveniret, quandocunque posset, acquireret; qui subinde -- velut apis prudentissima, quae primo mane caris e cellulis consurgens aestivo tempore, per incerta aeris itinera cursum veloci volatu dirigens, super multiplices ac diversos herbarum, holerum, fruticum flosculos descendit, probatque quid maxime placuerit atque domum reportat -- mentis oculos longum dirigit, quaerens extrinsecus quod intrinsecus non habebat, id est in proprio regno suo.

-77-

At tunc Deus quaedam solatia regiae benevolentiae, tam benevolam et iustissimam querelam illius diutius non ferens, veluti quaedam luminaria, transmisit Werfrithum, scilicet Wigernensis ecclesiae episcopum, in divina scilicet scriptura bene eruditum, qui, imperio regis, libros Dialogorum Gregorii papae et Petri sui discipuli de Latinitate primus in Saxonicam linguam, aliquando sensum ex sensu ponens, elucabratim et elegantissime interpretatus est; deinde Plegmundum, Mercium genere, Dorobernensis ecclesiae archiepiscopum, venerabilem scilicet virum, sapientia praeditum; Aethelstan quoque et Werwulfum, sacerdotes et capellanos, Mercios genere, eruditos. Quos quatuor Aelfred rex de Mercia ad se advocaverat, et multis honoribus et potestatibus extulit in regno Occidentalium Saxonum, exceptis his, quae Plegmundus archiepiscopus et Werfrithus episcopus in Mercia habebant. Quorum omnium doctrina et sapientia regis indesinenter desiderium crescebat et implebatur. Nam die noctuque, quandocunque aliquam licentiam haberet, libros ante se recitare talibus imperabat -- non enim unquam sine aliquo eorum se esse pateretur -- quapropter pene omnium librorum notitiam habebat, quamvis per se ipsum aliquid adhuc de libris intelligere non posset. Non enim adhuc aliquid legere inceperat.

-78-

Sed, cum adhuc nec in hoc quoque regalis avaritia, sed tamen laudabilis, grata esset, legatos ultra mare ad Galliam magistros acquirere direxit, indeque advocavit Grimbaldum, sacerdotem et monachum, venerabilem videlicet virum, cantatorem optimum, et omni modo ecclesiasticis disciplinis et in divina scriptura eruditissimum, et omnibus bonis moribus ornatum; Iohannem quoque, aeque presbyterum et monachum, acerrimi ingenii virum, et in omnibus disciplinis literatoriae artis eruditissimum, et in multis aliis artibus artificiosum. Quorum doctrina regis ingenium multum dilatatum est, et eos magna potestate ditavit et honoravit.

-79-

His temporibus ego quoque a rege advocatus de occiduis et ultimis Britanniae finibus ad Saxoniam adveni, cumque per multa terrarum spatia illum adire proposueram, usque ad regionem Dexteralium Saxonum, quae Saxonice Suth-Seaxum appellatur, ductoribus eiusdem gentis comitantibus, perveni. Ibique illum in villa regia, quae dicitur Dene, primitus vidi. Cumque ab eo benigne susceptus fuissem, inter cetera sententiarum nostrarum famina, me obnixe rogabat, ut devoverem me suo servitio et familiaris ei essem, et omnia, quae in sinistrali et occidentali Sabrinae parte habebam, pro eo relinquerem: quae etiam maiori mihi remuneratione reddere pollicebatur. Quod et faceret. Respondi ego «Me talia incaute et temerarie promittere non posse. Iniustum enim mihi videbatur, illa tam sancta loca, in quibus nutritus et doctus ac coronatus fueram, atque ad ultimum ordinatus, pro aliquo terreno honore et potestate derelinquere, nisi coactus et compulsus.» Ad quod ille ait: «Si nec tibi hoc suppetat subire, saltem dimidiam partem servitii tui mihi accommoda, ita ut per sex menses mecum fueris et tantundem in Britannia.» Ad quod ego taliter respondi «Nec hoc suaviter et temerarie sine consilio meorum posse promittere.» At vero, cum illum meum servitium, sed nesciebam quare, desiderare cognoscerem, promisi, me iterum ad eum post sex menses, sospite vita, reversurum, cum tali responso, quod mihi et meis utile ac sibi placabile esset. Cumque hoc sibi responsum videretur probabile, dato revertendi pignore statuto tempore, quarto die ab eo equitantes ad patriam remeavimus. Sed, cum ab eo discesseramus, in Wintonia civitate febris infesta me arripuit; in qua sedule per duodecim menses et una hebdomada die noctuque sine aliqua vitae spe laboravi. Cumque statuto tempore ad eum, sicut promiseram, non pervenissem, transmisit ad me indiculos, qui me ad eum equitare festinarent, et causam remorationis perquirerent. Sed, cum equitare ad eum non possem, alium transmisi ad eum indiculum, qui remorationis meae causam illi patefaceret et, si de illa infirmitate resipiscere possem, me velle implere quae promiseram, renunciaret. Discedente igitur infirmitate, ex consilio et licentia nostrorum omnium, pro utilitate illius sancti loci et omnium in eo habitantium, regi, ut promiseram, eius servitio me devovi ea condicione, ut per sex menses omni anno cum eo commanerem, aut, si simul possem, sex menses protelare, aut etiam per vices, ut tribus mensibus in Britannia, ut tribus in Saxonia commanerem, et illa adiuvaretur per rudimenta Sancti Degui in omni causa, tamen pro viribus. Sperabant enim nostri, minores tribulationes et iniurias ex parte Hemeid regis sustinere, -- qui saepe depraedabatur illud monasterium et parochiam Sancti Degui, aliquando expulsione illorum antistitum, qui in eo praeessent, sicut et Nobis archiepiscopum, propinquum meum, et me expulit aliquando sub ipsis, -- si ego ad notitiam et amicitiam illius regis qualicunque pacto pervenirem.

-80-

Illo enim tempore et multo ante omnes regiones dexteralis Britanniae partis ad Aelfred regem pertinebant et adhuc pertinent: Hemeid scilicet, cum omnibus habitatoribus Demeticae regionis, sex filiorum Rotri vi compulsus, regali se subdiderat imperio; Houil quoque filius Ris, rex Gleguising, et Brochmail atque Fernmail filii Mouric, reges Guent, vi et tyrannide Eadred, comitis, et Merciorum compulsi, suapte eundem expetivere regem, ut dominium et defensionem ab eo pro inimicis suis haberent. Helised quoque filius Teudubr, rex Brecheniauc, eorundem filiorum Rotri vi coactus, dominium regis praefati suapte requisivit. Anaraut quoque filius Rotri, cum suis fratribus, ad postremum amicitiam Northanhymbrorum deserens, de qua nullum bonum nisi damnum habuerat, amicitiam regis studiose requirens ad praesentiam illius advenit, cumque a rege honorifice receptus esset, et ad manum episcopi in filium confirmationis acceptus, maximisque donis ditatus, se regis dominio cum omnibus suis eadem condicione subdidit, ut in omnibus regiae voluntati sic oboediens esset, sicut Aethered cum Merciis.

-81-

Nec in vanum illi omnes regis amicitiam acquisiverunt. Nam, qui desideraverunt potestatem terrenam augere, invenerunt; qui pecuniam, pecuniam; qui familiaritatem, familiaritatem; qui utramque, utramque. Omnes autem habuerunt amorem et tutelam ac defensionem ab omni parte, qua rex seipsum cum suis omnibus defendere potuit. Cum igitur ad eum advenissem in villa regia, quae dicitur Leonaford, honorabiliter ab eo susceptus sum, et cum eo illa vice octo mensibus in curto mansi, in quibus recitavi illi libros quoscunque ille vellet, et quos ad manum haberemus. Nam haec est propria et usitatissima illius consuetudo die noctuque, inter omnia alia mentis et corporis impedimenta, aut per se ipsum libros recitare, aut aliis recitantibus audire. Cumque ab eo frequenter licentiam revertendi quaererem et nullo modo impetrare possem, tandem cum et licentiam omnino exposcere statuissem, diluculo vigiliae Natalis Domini advocatus ad eum, tradidit mihi duas epistolas, in quibus erat multiplex supputatio omnium rerum, quae erant in duobus monasteriis, quae Saxonice cognominantur Cungresbyri et Banuwille, et mihi eodem die tradidit illa duo monasteria cum omnibus, quae in eis erant, et sericum pallium valde pretiosum et onus viri fortis de incenso, adiciens his verbis «non ideo dedisse parva illa, quod sequenti tempore nollet dare maiora». Nam sequentis temporis successu ex improviso dedit mihi Exanceastre, cum omni parochia, quae ad se pertinebat, in Saxonia et in Cornubia, exceptis cotidianis donis innumerabilibus in omni genere terrestris divitiae, quae hoc in loco percensere longum est, ne fastidium legentibus procreent. Sed nullus existimet, pro vana aliqua gloria aut adulatione aut maioris honoris quaerendi gratia, me talia hoc in loco dona commemorasse: quod coram Deo nec ideo fecisse testor, se ut nescientibus propalarem, quam profusus in largitate ille sit. Tunc confestim dedit mihi licentiam equitandi ad illa duo monasteria omnibus bonis referta, et inde ad propria revertendi.

-82-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro. Sed, Deo misericorditer favente et civibus viriliter se defendentibus, munitionem irrumpere non potuit.

-83-

Eodem anno Aelfred, Angulsaxonum rex, post incendia urbium stragesque populorum, Lundoniam civitatem honorifice restauravit et habitabilem fecit; quam Aetheredo, Merciorum comiti, commendavit servandam. Ad quem regem omnes Angli et Saxones, qui prius ubique dispersi fuerant aut cum paganis sub captivitate erant, voluntarie converterunt, et suo dominio se subdiderunt.

-84-

Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVII, nativitatis autem Aelfredi regis trigesimo nono, supra memoratus paganorum exercitus Parisiam civitatem derelinquens incolumem, eo quod aliter proficere sibimet non poterat, classem suam sub illo ponte sursum contra Signe longe remigando, tam diu direxit, donec ad ostium fluminis, quod Materne nominatur, pervenisset; tunc Sigonam deserentes in ostium Materne divertunt, contra quod diu ac longe navigantes, demum non sine labore usque ad locum, qui dicitur Caziei, id est villa regia, pervenerunt. In quo loco hiemaverunt integro anno. Sequenti anno in ostium fluminis, quod dicitur Iona, intraverunt, non sine magno regionis damno, et illic remorati sunt anno uno.

-85-

Eodem anno Carolus, Francorum rex, viam universitatis adiit; sed Earnulf, filius fratris sui, sexta, antequam defunctus esset, hebdomada, illum regno expulerat. Quo statim defuncto, quinque reges ordinati sunt, et regnum in quinque partibus conscissum est, sed tamen principalis sedes regni ad Earnulf iuste et merito provenit, nisi solummodo quod in patruum suum indigne peccavit. Ceteri quoque quatuor reges fidelitatem et oboedientiam Earnulfo, sicut dignum erat, promiserunt: nullus enim illorum quator regum hereditarius illius regni erat in paterna parte, nisi Earnulf solus. Quinque itaque reges confestim, Karolo moriente, ordinati sunt, sed imperium penes Earnulf remansit. Talis ergo illius regni divisio fuit: nam Earnulf orientales regiones Hreni fluminis, Hrothuulf quoque internam partem regni accepit, Oda etiam occidentale regnum, Beorngar et Witha Langobardiam, nec non et illas regiones, quae in illa parte montis sunt. Nec tamen tanta et talia regna inter se pacifice servaverunt. Nam bis pleno proelio inter se belligeravere, et illa regna persaepe devastaverunt invicem, et unusquisque alterum expulit de regno.

-86-

Eodem quoque anno, quo ille exercitus Parisiam civitatem deserens Caziei adiit, Aethelhelm, comes Wiltunensium, Aelfredi regis et Saxonum eleemosynam Romam duxit.

-87-

Eodem quoque anno saepe memoratus Aelfred, Angulsaxonum rex, divino instinctu legere et interpretari simul uno eodemque die primitus inchoavit. Sed, ut apertius ignorantibus pateat, causam huius tardae inchoationis expedire curabo.

-88-

Nam cum quodam die ambo in regia cambra resideremus, undecunque, sicut solito, colloquia habentes, ex quodam quoddam testimonium libro illi evenit ut recitarem. Quod cum intentus utrisque auribus audisset et intima mente sollicite perscrutaretur, subito ostendens libellum, quem in sinum suum sedulo portabat, in quo diurnus cursus et psalmi quidam atque orationes quaedam, quas ille in iuventute sua legerat, scripti habebantur, imperavit, quod illud testimonium in eodem libello literis mandarem. Quod ego audiens et ingeniosam benevolentiam illius ex parte, atque etiam tam devotam erga studium divinae sapientiae voluntatem eius cognoscens, immensas Omnipotenti Deo grates, extensis ad aethera volis, tacitus quamvis, persolvi, Qui tantam erga studium sapientiae devotionem in regio corde inseruerat. Sed, cum nullum locum vacuum in eodem libello reperirem, in quo tale testimonium scribere possem -- erat enim omnino multis ex causis refertus -- aliquantisper distuli, et maxime quia tam elegans regis ingenium ad maiorem divinorum testimoniorum scientiam provocare studebam. Cui, cum me, ut quanto citius illud scriberem, urgeret, inquam: «placetne tibi, quod illud testimonium in aliqua foliuncula segregatim scribam? Incognitum est enim, si aliquando aliquod taliter aut plura reperiamus, quae tibi placuerint, testimonia; quod si inopinate evenerit, segregasse gaudebimus.» Quod ille audiens, «ratum esse consilium» inquit. Quod ego audiens et gaudens festinus quaternionem promptum paravi, in cuius principio illud non iniussus scripsi, ac in illa eadem die non minus quam tria alia sibi placabilia testimonia, illo imperante, in eodem quaternione, ut praedixeram, scripsi. Ac deinde cotidie inter nos sermocinando, ad haec investigando aliis inventis aeque placabilibus testimoniis, quaternio ille refertus succrevit, nec immerito, sicut scriptum est «super modicum fundamentum aedificat iustus et paulatim ad maiora defluit,» velut apis fertilissima longe lateque gronnios interrogando discurrens, multimodos divinae scripturae flosculos inhianter et incessabiliter congregavit, quis praecordii sui cellulas densatim replevit.

-89-

Nam primo illo testimonio scripto, confestim legere et in Saxonica lingua interpretari, atque inde perplures instituere studuit, ac veluti de illo felici latrone cautum est, Dominum Iesum Christum, Dominum suum, immoque omnium, iuxta se in venerabili sanctae Crucis patibulo pendentem cognoscente; quo subnixis precibus, inclinatis solummodo corporalibus oculis, quia aliter non poterat, erat enim totus confixus clavis, submissa voce clamaret: «Memento mei, cum veneris in regnum tuum, Christe,» qui Christianae fidei rudimenta in gabulo primitus inchoavit discere. Hic aut aliter, quamvis dissimili modo, in regia potestate sanctae rudimenta scripturae, divinitus instinctus, praesumpsit incipere in venerabili Martini solemnitate. Quos flosculos undecunque collectos a quibuslibet magistris discere et in corpore unius libelli, mixtim quamvis, sicut tunc suppetebat, redigere, usque adeo protelavit quousque propemodum ad magnitudinem unius psalterii perveniret. Quem enchiridion suum, id est manualem librum, nominari voluit, eo quod ad manum illum die noctuque solertissime habebat; in quo non mediocre, sicut tunc aiebat, habebat solatium.

-90-

Sed, sicut a quodam sapiente iamdudum scriptum est: invigilant animi, quibus est pia cura regendi, magnopere invigilandum mihi censeo in eo, quod ante aliquam, quamvis dissimili modo, similitudinem inter illum felicem latronem et regem composuerim: namque patibulum exosum est unicuique, ubicunque male habet. Sed quid faciat, si non possit se inde eripere aut etiam effugere, vel qualicunque arte causam suam meliorare ibidem commorando? Debet ergo, velit, nolit, cum moerore et tristitia sufferre, quod patitur.

-91-

Erat itaque rex, ille multis tribulationum clavis confossus, quamvis in regia potestate constitutus; nam a vigesimo aetatis anno usque ad quadragesimum quintum annum, quem nunc agit, gravissima incogniti doloris infestatione incessanter fatigatur, ita ut ne unius quidem horae securitatem habeat, qua aut illam infirmitatem non sustineat aut sub illius formidine lugubriter prope constitutus non desperet. Praeterea assiduis exterarum gentium infestationibus, quas sedulo terra marique sine ullius quieti temporis intervallo sustinebat, non sine materia inquietabatur. Quid loquar de frequentibus contra paganos expeditionibus et bellis et incessabilibus regni gubernaculis? De cotidiana nationum, quae in Tyrreno mari usque ultimum Hiberniae finem habitant? Nam etiam de Hierosolyma ab El patriarcha epistolas et dona illi directas vidimus et legimus. De civitatibus et urbibus renovandis et aliis, ubi nunquam ante fuerant, construendis? Aedificiis aureis et argenteis incomparabiliter, illo edocente, fabricatis? De aulis et cambris regalibus, lapideis et ligneis suo iussu mirabiliter constructis? De villis regalibus lapideis antiqua positione motatis et in decentioribus locis regali imperio decentissime constructis? Qui maxima, excepto illo dolore, perturbatione et controversia suorum, qui nullum aut parvum voluntarie pro communi regni necessitate vellent subire laborem. Sed tamen ille solus divino fultus adminiculo susceptum semel regni gubernaculum, veluti gubernator praecipuus, navem suam multis opibus refertam ad desideratum ac tutum patriae suae portum, quamvis cunctus propemodum lassis suis nautis, perducere contendit, haud aliter titubare ac vacillare, quamvis inter fluctivagos ac multimodos praesentis vitae turbines, non sinebat. Nam assidue suos episcopos et comites ac nobilissimos, sibique dilectissimos suos ministros, necnon et praepositos, quibus post Dominum et regem omnis totius regni potestas, sicut dignum, subdita videtur, leniter docendo, adulando, hortando, imperando, ad ultimum inoboedientes, post longam patientiam, acrius castigando, vulgarem stultitiam et pertinaciam omni modo abominando, ad suam voluntatem et ad communem totius regni utilitatem sapientissime usurpabat et annectebat. At si inter haec regalia exhortamenta propter pigritiam populi imperata non implentur, aut tarde incepta tempore necessitatis ad utilitatem exercentium minus finita non provenirent, ut de castellis ab eo imperatis adhuc non inceptis loquar, aut nimium tarde inceptis ad perfectum finem non perductis, et hostiles copiae terra marique irrumperent, aut, ut saepe evenit, utraque parte, tunc contradictores imperialium diffinitionum inani poenitentia pene exinaniti verecundabantur. Inanem enim poenitentiam scriptura teste nomino, qua homines innumerabiles nimio detrimento pluribus insidiis perpetratis saepe perculsi dolent. Sed quamvis per hanc rem, heu, proh dolor! eulogii miserabiliter contristentur, et perditis eorum patribus, coniugibus, liberis, ministris, servis, ancillis, operibus et omni supellectili flebiliter commoveantur, quid detestabilis iuvat poenitentia, quando nec occisis suis propinquis succurrere valent, nec captivos suos a captivitate exosa redimere, nec etiam interdum sibimet, qui evaserint, adiuvare valent, quoniam propriam unde sustentent vitam non habent. Sera igitur poenitentia nimium attriti poenitent, et regalia praecepta incuriose despexisse dolent, et regalem sapientiam totis vocibus collaudant, et quod ante refutaverunt, totis viribus implere promittunt, id est de arcibus construendis et ceteris communibus communis regni utilitatibus.

-92-

De voto quoque et proposito excellentissimae meditationis suae, quam semper inter prospera et adversa sua nullo modo praetermittere poterat, praetereundum esse hoc in loco utiliter non existimo. Nam, cum de necessitate animae suae solito cogitaret, inter cetera diuturna et nocturna bona, quibus assidue et maxime studebat, duo monasteria construi imperavit: unum monachorum in loco, qui dicitur Aethelingaeg, quod permaxima gronna paludosissima et intransmeabili et aquis undique circumcingitur, ad quod nullo modo aliquis accedere potest nisi cauticis, aut etiam per unum pontem, qui inter duas arces operosa protelatione constructus est: in cuius pontis occidentali limite arx munitissima praefati regis imperio pulcherrima operatione consita est; in quo monasterio diversi generis monachos undique congregavit et in eodem collocavit.

-93-

Nam primitus, quia nullum de sua propria gente nobilem ac liberum hominem, nisi infantes, qui nihil boni eligere nec mali respuere pro teneritudine invalidae aetatis adhuc possunt, qui monasticam voluntarie vellet subire vitam, habebat; nimirum quia per multa retroacta annorum curricula monasticae vitae desiderium ab illa tota gente, nec non et a multis aliis gentibus, funditus desierat, quamvis perplurima adhuc monasteria in illa regione constructa permaneant, nullo tamen regulam illius vitae ordinabiliter tenente, nescio quare, aut pro alienigenarum infestationibus, qui saepissime terra marique hostiliter irrumpunt, aut etiam pro nimia illius gentis in omni genere divitiarum abundantia, propter quam multo magis id genus despectae monasticae vitae fieri existimo; ideo diversi generis monachos in eodem monasterio congregare studuit.

-94-

Primitus Iohannem, presbyterum monachum, scilicet Eald-saxonum genere, abbatem constituit; deinde ultramarinos presbyteros quosdam et diaconos. Ex quibus, cum nec adhuc tantum numerum, quantum vellet, haberet, comparavit etiam quamplurimos eiusdem gentis Gallicae, ex quibus quosdam infantes in eodem monasterio edoceri imperavit, et subsequenti tempore ad monachicum habitum sublevari. In quo etiam monasterio unum paganicae gentis edoctum in monachico habitu degentem, iuvenem admodum, vidimus, non ultimum scilicet eorum.

-95-

Facinus quoque in eodem monasterio quodam tempore perpetratum muti taciturnitate silentii oblivioni traderem, quamvis indignum facinus est, quia per totam scripturam impiorum turpia facta inter venerabilia iustorum, sicut zizania et lolium in tritici segetibus, interseminantur: bona scilicet ut laudentur, sequantur, aequiparentur, sectatores quoque eorum omni honore venerabili digni habeantur; mala vero vituperentur, execrentur, et ut omnino effugiantur, imitatores quoque eorum omni odio et despectione ac vindicta corripiantur.

-96-

Nam quodam tempore, cum instinctu diabolico quidam sacerdos et diaconus, Gallici genere, ex praefatis monachis, invidia quadam excitati contra suum abbatem praefatum Iohannem, nimium latenter in tantum amaricati sunt, ut Iudaico more dominum suum dolo circumvenirent et proderent. Nam duos eiusdem gentis Gallicae servulos praemio conductos ita fraudulenter docuerunt, ut nocturno tempore, cum omnes delectabili corporis quiete graviter dormirent, patefactam armati intrarent ecclesiam; quam post se iterum solito more clauderent et unicum abbatis adventum in ea absconditi praestolarentur. Cumque solus solito orandi causa ecclesiam latenter intraret, et ante sanctum altare flexis ad terram genubus se inclinaret, hostiliter irruentes in eum, tunc eum ibidem occiderent. Cuius corpus exanime inde trahentes ante ostium cuiusdam meretricis, quasi illic occisus esset in meretricando, iactarent. Quod etiam machinaverunt, crimen crimini addentes, sicut dictum est: «Et erit novissimus error peior priore.» Sed divina misericordia, quae semper innocentibus solet subvenire, impiam impiorum meditationem maxima ex parte frustrata est, quo non per omnia evenirent, sicut proposuerant.

-97-

Omni itaque mala doctrina a malis doctoribus malis auditoribus elucubratim exposita et condicta, nocte adveniente atque suppetenti, et impunitate promissa, latrunculi duo armati in ecclesia concluserunt, adventum abbatis praestolantes. Cumque media nocte Iohannes solito furtim, nemine sciente, orandi gratia ecclesiam intrasset et flexis genibus ante altare incurvaret, tunc duo illi latrunculi ex improviso dispoliatis gladiis in eum irrumpunt et crudelibus afficiunt vulneribus. Sed ille ut solito ac semper acris ingenio et, ut audivimus de eo a quibusdam referentibus, bellicosae artis non expers, si in meliori disciplina non studeret, statim ut sonitus latronum audivit, priusquam videret, insurgens acriter in eos, antequam vulneratur, et vociferans, quantum poterat reluctabatur, inclamitans daemones esse et non homines; non enim aliter sciebat, quia nec hoc homines ausos esse existimabat. Vulneratus est tamen antequam sui advenirent. Sui ergo hoc rumore expergefacti et etiam, audito daemonum nomine, perterriti utrique et inexpertes, et etiam illi, Iudaico more, domini sui proditores, hinc inde ad ecclesiae ostia concurrunt, sed antequam advenirent, latrunculi praecipiti cursu ad proximantia sibi gronnae latibula, semivivum abbatem relinquentes, confugiunt. Monachi vero seniorem suum semivivum colligentes, cum gemitu et moerore domum reportaverunt, sed nec etiam illi dolosi minus lachrymabantur innocentibus. Sed Dei misericordia tantum facinus impunitum fieri non permittente, latrunculi, qui hoc perpetraverunt, omnes tanti sceleris persuasores capti ligatique per varia tormenta morte turpissima periere. His ita relatis, ad incepta redeamus.

-98-

Aliud quoque monasterium iuxta orientalem portam Sceftesburg, habitationi sanctimonialium habile, idem praefatus rex aedificari imperavit; in quo propriam filiam suam Aethelgeofu, devotam Deo virginem, abbatissam constituit, cum qua etiam aliae multae nobiles moniales in monastica vita Deo servientes in eodem monasterio habitant. Quae duo monasteria terrarum possessionibus et omnibus divitiis locupletatim ditavit.

-99-

His ita diffinitis, solito suo more intra semetipsum cogitabat, quid adhuc addere potuisset, quod plus placeret ad piam meditationem; non inaniter incepta, utiliter inventa, utilius servata est. Nam iamdudum in lege scriptum audierat, Dominum decimam sibi multipliciter redditurum promisisse atque fideliter servasse, decimamque sibi multipliciter redditurum fuisse. Hoc exemplo instigatus et antecessorum morem volens transcendere, dimidiam servitii sui partem, diurni scilicet et nocturni temporis, nec non etiam dimidiam partem omnium divitiarum, quae annualiter ad eum cum iustitia moderanter acquisitae pervenire consueverant, Deo devote et fideliter toto cordis affectu pius meditator se daturum spopondit; quod et quantum potest humana discretio discernere et servare, subtiliter ac sapienter adimplere studuit. Sed ut solito suo more cautus evitaret, quod in alio divinae scripturae loco cautum est: «Si recte offeras, recte autem non dividas, peccas,» quod Deo libenter devoverat quomodo recte dividere posset, cogitavit, et, ut dixit Salomon, «Cor regis in manu Domini,» id est consilium; consilio divinitus invento omnium uniuscuiusque anni censuum successum bifarie primitus ministros suos dividere aequali lance imperavit.

-100-

His ita divisis, partem primam secularibus negotiis pertinere addixit, quam etiam in tribus partibus sequestrari praecepit, cuius primam divisionis partem suis bellatoribus annualiter largiebatur, item suis ministris nobilibus, qui in curto regio vicissim commorabantur, in pluribus ministrantes ministeriis. Ita enim ordinabiliter agebatur regalis familiaritas tribus omni tempore vicissitudinibus: in tribus namque cohortibus praefati regis satellites prudentissime dividebantur, ita ut prima cohors uno mense in curto regio die noctuque administrans commoraretur, menseque finito et adveniente alia cohorte, prima domum redibat, et ibi duobus, propriis quivis necessitatibus studens, commorabatur mensibus. Secunda itaque cohors mense peracto, adveniente tertia, domum redibat, ut ibi duobus commoraretur mensibus. Sed et illa, finito unius mensis ministerio et adveniente prima cohorte, domum redibat, ibidem commoratura duobus mensibus. Et hoc ordine omnibus vitae praesentis temporibus talium vicissitudinum in regali curto rotatur administratio.

-101-

Talibus itaque primam de tribus praedictis partibus partem, unicuique tamen secundum propriam dignitatem et etiam secundum proprium ministerium largiebatur; secundam autem operatoribus, quos ex multis gentibus collectos et comparatos propemodum innumerabiles habebat, in omni terreno aedificio edoctos: tertiam autem eiusdem partem advenis ex omni gente ad eum advenientibus longe propeque positis et pecuniam ab illo exigentibus, etiam et non exigentibus, unicuique secundum propriam dignitatem, mirabili dispensatione laudabiliter et, sicut scriptum est «Hilarem datorem diligit Deus,» hilariter impendebat.

-102-

Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur. Memorabat etiam in hoc, quantum humana discretio custodire poterat, illius sancti papae Gregorii observandam esse sententiam, qua discretam mentionem dividendae eleemosynae ita dicens agebat: «Nec parvum cui multum, nec multum cui parvum, nec nihil cui aliquid, nec aliquid cui nihil.» Secundam autem duobus monasteriis, quae ipse fieri imperaverat, et servientibus in his Deo, de quibus paulo ante latius disseruimus; tertiam scholae, quam ex multis suae propriae gentis nobilibus et etiam pueris ignobilibus studiosissime congregaverat; quartam circum finitimis in omni Saxonia et Mercia monasteriis, et etiam quibusdam annis per vices in Britannia et Cornubia, Gallia, Armorica, Northanhymbris, et aliquando etiam in Hybernia, ecclesiis et servis Dei inhabitantibus, secundum possibilitatem suam, aut ante distribuit, aut sequenti tempore erogare proposuit, vita sibi et prosperitate salva.

-103-

His ita ordinabiliter ab eodem rege dispositis, memor illius divinae scripturae sententiae, qua dicitur: «Qui vult eleemosynam dare, a semet ipso debet incipere,» etiam quid a proprio corporis sui et mentis servitio Deo offerret, prudenter excogitavit; nam non minus de hac re quam de externis divinis Deo offerre proposuit, quin etiam dimidiam partem servitii mentis et corporis, in quantum infirmitas et possibilitas atque suppetentia permitteret, diurno scilicet ac nocturno tempore, suapte totisque viribus se redditurum Deo spopondit. Sed quia distantiam nocturnarum horarum omnino propter tenebras, et diurnarum propter densitatem saepissime pluviarum et nubium aequaliter dignoscere non poterat, excogitare coepit, qua ratione fixa et sine ulla haesitatione hunc promissum voti sui tenorem leto tenus incommutabiliter, Dei fretus misericordia, conservare posset.

-104-

His aliquandiu excogitatis, tandem, invento utili et discreto consilio, suos capellanos ceram offerre sufficienter imperavit, quam adductam ad denarios pensari in bilibri praecepit; cumque tanta cera mensurata fuisset, quae septuaginta duos denarios pensaret, sex candelas, unamquamque aequa lance, inde capellanos facere iussit, ut unaquaeque candela duodecim uncias pollicis in se signatas in longitudine haberet. Itaque hac reperta ratione, sex illae candelae per viginti quatuor horas die nocteque sine defectu coram sanctis multorum electorum Dei reliquiis, quae semper eum ubique comitabantur, ardentes lucescebant. Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit. Bovina namque cornua alba ac in una tenuiter dolabris erasa non minus vitreo vasculo elucent. Quae itaque laterna mirabiliter ex lignis et cornibus, ut ante diximus, facta, noctuque candela in eam missa, exterius ut interius tam lucida ardebat, nullis ventorum flaminibus impedita, quia valvam ad ostium illius laternae ex cornibus idem fieri imperaverat. Hoc itaque machinamento ita facto, sex candelae, unaquaeque post alteram, per viginti quatuor horas sine intermissione nihil citius, nihil tardius lucescebant. Quibus extinctis, aliae incendebantur.

-105-

His ita ordinabiliter per omnia digestis, dimidiam, sicut Deo devoverat, servitii sui partem custodire cupiens, et eo amplius augere, in quantum possibilitas aut suppetentia, immo etiam infirmitas, permitteret, taediosus examinandae in iudiciis veritatis arbiter existebat, et in hoc maxime propter pauperum curam, quibus die noctuque inter cetera praesentis vitae debita mirabiliter incumbebat. Nam in toto illo regno praeter illum solum pauperes aut nullos aut etiam paucissimos habebant adiutores; nimirum quia etiam pene omnes illius regionis potentes et nobiles ad secularia magis quam ad divina mentem declinaverant negotia: magis enim unusquisque speciali etiam in secularibus negotiis, quam communi.

-106-

Studebat quoque in iudiciis etiam propter nobilium et ignobilium suorum utilitatem, qui saepissime in contionibus comitum et praepositorum pertinacissime inter se dissentiebant, ita ut pene nullus eorum, quicquid a comitibus et praepositis iudicatum fuisset, verum esse concederet. Qua pertinaci dissensione obstinatissime compulsi, regis subire iudicium singuli subarabant, quod et confestim ab utraque parte implere festinabant. Sed tamen ille, qui in sua parte aliquam de illa causa iniustitiam fieri cognosceret, ad talis iudicis iudicium, contra voluntatem tamen, quamvis per vim lege et stipulatione venire coactus esset, voluntarie nolebat accedere. Sciebat enim ibidem nihil ex sua malitia confestim posse delitescere; nimirum erat namque rex ille in exequendis iudiciis, sicut in ceteris aliis omnibus rebus, discretissimus indagator. Nam omnia pene totius suae regionis iudicia, quae in absentia sua fiebant, sagaciter investigabat, qualia fierent, iusta aut etiam iniusta, aut vero si aliquam in illis iudiciis iniquitatem intelligere posset, leniter utens suatim illos ipsos iudices, aut per se ipsum aut per alios suos fideles quoslibet interrogabat, quare tam nequiter iudicassent, utrum per ignorantiam aut propter aliam quamlibet malevolentiam, id est utrum pro aliquorum amore vel timore aut aliorum odio aut etiam pro alicuius pecuniae cupiditate. Denique si illi iudices profiterentur propterea se talia ita iudicasse, eo quod nihil rectius de his rebus scire poterant, tunc ille, discrete et moderanter illorum imperitiam et insipientiam redarguens, aiebat, ita inquiens: «Nimium admiror vestram hanc insolentiam, eo quod, Dei dono et meo, sapientium ministerium et gradus usurpastis, sapientiae autem studium et operam neglexistis. Quapropter aut terrenarum potestatum ministeria, quae habetis, illico dimittatis, aut sapientiae studiis multo devotius docere ut studeatis, imperio.» Quibus auditis verbis, perterriti veluti pro maxima vindicta correcti, comites et praepositi ad aequitatis discendae studium totis viribus se vertere nitebantur, ita ut mirum in modum illiterati ab infantia comites pene omnes, praepositi ac ministri literatoriae arti studerent, malentes insuetam disciplinam quam laboriose discere, quam potestatum ministeria dimittere. Sed si aliquis litteralibus studiis aut pro senio vel etiam pro nimia inusitati ingenii tarditate proficere non valeret, suum, si haberet, filium, aut etiam aliquem propinquum suum, vel etiam, si aliter non habeat, suum proprium hominem, liberum vel servum, quem ad lectionem longe ante promoverat, libros ante se die nocteque, quandocunque unquam ullam haberet licentiam, Saxonicos imperabat recitare. Et suspirantes nimium intima mente dolebant, eo quod in iuventute sua talibus studiis non studuerant, felices arbitrantes huius temporis iuvenes, qui liberalibus artibus feliciter erudiri poterant, se vero infelices existimantes, qui nec hoc in iuventute didicerant, nec etiam in senectute, quamvis inhianter desiderarent, poterant discere. Sed hanc senum iuvenumque in discendis literis solertiam ad praefati regis notitiam explicavimus.


BIBLIOGRAFIE:


1. http://www.intratext.com