Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (3)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (28)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Dacia 3D (1)
   Ziarul personal (6)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

AUXENTIUS DUROSTORENSIS - EPISTULA DE FIDE, VITA ET OBITU ULFILAE

Nam ed ad oriente perrexisse memoratos episcopos cum Ulfila episkopo ad comitatum Theodosi inperatoris, epistula declarat.... ... ualde decorus, uere confessor Cristi, doctor pietatis et predicator ueritatis. Unum solum uerum deum, patrem Cristi, secundum ipsius Cristi magisterium satis aperte et nimis euidenter uolentibus et nolentibus predicare numquam esitauit, sciens hunc solum uerum deum, solum esse ingenitum, sine incipio, sine fine, senpiternum; supernum, sublimem, superiorem; auctorem altissimum, omni excellentiae excelsiorem, omni bonitati meliorem; interminatum, incapauilem; inuisiuilem, immensum; inmortalem, incorruptiuilem; incommunicauilem, sub<s>tantia incorporalem; inconpositum, simplicem; inmutauilem, indiuisum, inmouilem; inindigentem; inaccessiuilem; inscissum; [interminatum] inregnatum; increatum, infectum; perfectum in singularitate extantem; inconparauiliter omnibus maiorem et meliorem. qui cum esset solus, non ad diuisionem uel dimminutionem diuinitatis suae, sed ad ostensionem bonitatis et uirtutis suae sola uoluntate et potestate, inpassiuilis inpassiuiliter, incorruptiuilis incorruptiuiliter et inmouilis inmouiliter unigenitum deum creauit et genuit, fecit et fundauit.

Secundum traditionem et auctoritatem diuinarum scribturarum hunc secundum deum et auctorem omnium a patre et post patrem et propter patrem et ad gloriam patris esse numquam celauit; sed et magnum deum et magnum dominum et magnum regem et magnum mysterium, magnum lumen et magnum pontificem predicauit et dominum prouisorem et legislatorem, redemptorem, et salvatorem, pa ... genitum ante omnia saecula, totius creationis auctorem, uiuorum et mortuorum iustum iudicem, maiorem habentem deum et patrem suum secundum sanctum euangelium semper manifestauit, quia Omousianorum odiuilem et execrabilem, prabam et peruersam professionem ut diabolicam adinuentionem et demoniorum doctrinam spreuit et calcauit. Et ipse sciens et nobis tradens, quod si unigeniti dei infatigabilis uirtus caelestia et terrestria, inuisiuilia et uisiuilia omnia facile fecisse honeste predicatur et a nobis cristianis iure et fideliter creditum, quare dei patris inpassiuilis uirtus unum sibi filium proprium fecisse non credatur? sed et Omoeusianorum errorem et inpietatem fleuit et deuitauit et ipse de diuinis scribturis caute instructus et in multis conciliis sanctorum episcoporum diligenter confirmatus et per sermones et tractatus suos ostendit, differentiam esse divinitatis patris et fili, dei ingeniti et dei unigeniti, et patrem quidem creatorem esse creatoris, filium uero creatorem esse totius creationis; et patrem esse deum domini, filium autem deum esse uniuerse creature.

Quapropter Homousianorum sectam destruebat, quia non confusas et concretas personas, sed discretas et distinctas credebat. Omoeusion autem dissipabat, quia non conparatas res, sed differentes adfectus defendebat, et filium similem esse patri suo non secundum Macedonianam fraudulentam prauitatem et peruersitatem contra scribturas dicebat, sed secundum diuinas scribturas et traditiones.

Predicatione uel expositione sua omnes haereticos non cristianos sed antecristos non pios sed impios, non religiosos sed inreligiosos, non timoratos sed temerarios, non in spe sed sine spe, non cultores dei sed sine deo esse, non doctores sed seductores, non predicatores sed preuaricatores adserebat, sibe Manicheos, siue Marci[n]onistas, siue Montanistas, siue Paulinianos, siue Psabellianos siue Antropianos, siue Patripassianos, siue Fotinianos, siue Nouatianos, siue Donatianos, siue Omousianos, siue Omoeusianos, siue Macedonianos. uere, ut apostolorum aemulator et martyrum imitator; hostis effectus ereticorum prabam eorum doctrinam repellebat et populum dei aedificauat, lupos graues et canes malos operarios effugabat et gregem Cristi per gratiam ipsius ut pastor bonus cum omni prudentia et diligentia seruabat.

Sed et spiritum sanctum non esse nec patrem nec filium, sed a patre per filium ante omnia factum; non esse primum nec secundum, sed a primo per secundum in tertio gradu substitutum; non esse ingenitum nec genitum, sed ab ingenito per unigenitum in tertio gradu craeatum secundum euangelicam predicationem et apostolicam traditionem sancto Johanne dicente: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nec unum; et beato Paulo ad serente: unus deus pater ex quo omnia et unus dominus Jesus Cristus per quem omnia adprouabat.

Uno enim deo ingenito exstante et uno domino unigenito deo subsistente spiritus sanctus aduocatus nec deus nec dominus potest dici, sed a deo per dominum ut esset accepit: non auctor neque craeator, sed inluminator et sanctificator, doctor et ducator, adiutor et postulator, pre .... or et informator, Cristi minister et gratiarum diuisor, pignus hereditatis in quo signati sumus in diem redemtionis, sine quo nemo potest dicere dominum Jesum, apostolo dicente: nemo potest dicere dominum Jesum nisi in spiritu sancto, et Cristo docente: ego sum uia et ueritas et uita, nemo uenit ad patrem nisi per me. Ergo hi sunt cristiani qui in spiritu et ueritate Cristum adorant ........ ante, et per Cristum cum dilectione deo patri gratias agunt.

Haec et his similia exsequente quadraginta annis in episcopatu gloriose florens apostolica gratia grecam et latinam et goticam linguam sine intermissione in una et sola eclesia Cristi predicauit, quia et una est eclesia dei uiui, columna et firmamentum ueritatis; et unum esse gregem Cristi domini et dei nostri, unam culturom et unum aedificium; unam uirginem et unam sponsam, unam reginam; et unam uineam, unam domum, unum templum, unum conuentum esse cristianorum: cetera uero omnia conuenticula non esse eclesias dei, sed synagogas esse satanae adserebat et contestabatur.

Et haec omnia de diuinis scribturis eum dixisse et nos describsisse, qui legit, intellegat; qui et ipsis tribus linguis plures tractatus et multae interpretationes uolentibus ad utilitatenn ed ad aedificationem, sibi ad aeternam memoriam et mercedem post se dereliquid.

Quem condigne laudare non sufficio et penitus tacere non audeo, cui plus omnium ego sum debitor, quantum et amplius in me laborabit, qui me a prima aetate mea a parentibus meis discipulum suscepit et sacras litteras docuit et ueritatem manifestauit et per misericordiam dei et gratiam Cristi et carnaliter et spiritaliter ut filium suum in fide educauit.

Hic dei prouidentia et Cristi misericordia propter multorum salutem in gente Gothorum de lectore triginta annorum episkopus est ordinatus, ut non solum esset heres dei et coheres Cristi, sed et in hoc per gratiam Cristi imitator Cristi et sanctorum eius, ut quemadmodum sanctus Dauid triginta annorum rex et profeta est constitutus, ut regeret et doceret populum dei et filios Hisdrael, ita et iste beatus tamquam profeta est manifestatus et sacerdos Cristi ordinatus, ut regeret et corrigeret, [et] doceret et aedificaret gentem Gothorum, quod et deo uolente et Cristo aucsiliante per ministerium ipsius admirabiliter est adinpletum. et sicuti Josef in Aegypto triginta annarum est manifestatus ... et quemadmodum dominus et deus noster Jesus Cristus, filius dei triginta annorum secundum carnem constitutus et baptizatus coepit euangelium predicare et animas hominum pascere, ita et iste sanctus ipsius Cristi dispositione et ordinatione [et] in fame et penuria predicationis indifferenter agentem ipsam gentem Gothorum secundum euangelicam et apostolicam et profeticam regulam emendauit et uibere docuit et cristianos uere cristianos esse manifestauit et multiplicauit.

Ubi et ex inuidia et operatione inimici thunc ab inreligioso et sacrilego iudice Gothorum tyrannico terrore in uarbarico cristianorum persecutio est excitata, ut satanas, qui male facere cupiebat, nolens faceret bene, ut, quos desiderabat preuaricatores facere et desertores, Cristo opitulante et propugnante fierent martyres et confessores ut persecutor confunderetur et qui persecutionem patiebantur coronarentur, ut his qui temtabat uincere uictus erubesceret et qui temtabantur uictores gauderent.

Ubi et post multorum seruorum et ancillarum Cristi gloriosum martyrum imminente uehementer ipsa persecutione conpletis septem annis tantummodo in episkopatu[m] [supradictus] sanctissimus uir beatus Ulfila cum grandi populo confessorum de uarbarico pulsus in solo Romanie, athuc beate memorie Constantio principe, honorifice est susceptus, ut sicuti deus per Moysem de potentia et uiolentia Faraonis et Egyptiorum populum suum liberauit et per mare transire fecit et sibi seruire prouidit, ita et per sepe dictum deus confessores sancti fili sui unigeniti de uarbarico liberauit et per Danubum transire fecit et in montibus secundum sanctorum imitationem sibi seruire.

Degens cum suo populo in solo Romaniae absque illis septem annis triginta et tribus annis ueritatem predicauit [ut] et in hoc quorum sanctorum imitator erat, uit quadraginta annorum spatium et tempus ut multis ..re ............e uita.

Qui cum precepto inperiali conpletis quadraginta annis ad Constantinopolitanam urbem ad disputationem quidem contra p ...tas perrexit et eundo in domini dei nostri nomine, ne Cristi eclesias sibi a Cristo deditas docerent et infestarent ..at et ingressus est supradictam ciuitatem recogitato ab impiis de statu concilii, ne arguerentur miseris miserabiliores proprio iudicio damnati et perpetuo supplicio plectendi, statim coepit infirmari. in qua infirmitate susceptus est ad similitudinem Elisei prophetae.

Considerare modo oportet meritum uiri qui ad hoc duce domino obit Constantinopolim, immo uero Cristianopolim, ut sanctus et inmaculatus sacerdos Cristi a sanctis et consacerdotibus, a dignis dignus digne in tanta[m] multitudine[m] cristianorum pro meritis suis mire et gloriose honoraretur. qui et in exitu suo usque in ipso mortis mo[nu]mento per testamentum fidem suam describtam populo sibi credito dereliquid ita dicens:

Ego Ulfila episkopus et confessor semper sic credidi et in hac fide sola et uera transitum facio ad dominum meum:

Credo

unum esse deum patrem solum ingenitum et inuisiuilem et in unigenitum filium eius dominum et deum nostrum, opificem et factorem uniuerse creature non habentem similem suum ideo unus est omnium deus pater, qui et dei nostri est deus et unum spiritum sanctum, uirtutem inluminantem et sanctificantem, ut ait Cristus post resurrectionem ad apostolos suos: ecce ego mitto promissum patris mei in uobis, uos autem sedete in ciuitate[m] Hierusalem, quoadusque induamini uirtute[m] ab alto; item et: accipietis uirtutem superueniente[m] in uos sancto spiritu-- nec deum nec dominum sed ministrum Cristi fidelem, nec equalem sed subditum et oboedientem in omnibus filio et filium subditum et oboedientem suo in omnibus deo patri.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://ccat.sas.upenn.edu/jod/texts/auxentius.html