Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (27)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

BALDO - NOVUS AESOPUS

Prologus

VERSIBUS istud opus, cuius fuit auctor ESOPUS,
BALDO, quod exegit rudis eius musa, coegit.
Artis adhuc prisce quod fictum tempore disce,
Simplicitate stili, novitatis origine vili;
Et licet arte foris nullius id esse decoris
Ante videretur nec ob hoc placuisse putetur,
Ut tamen agnovit, quid agendum mystice promit
Interiusque geri documenta simillima veri,
Traxit ab enormi sub forma carminis horni,
Plus blandimenti quia dant nova carmina menti;
Quod licet esset ei grave pondus materiei,
Qui pedibus senis strictisque cucurrit habenis
Per tam dumosi nemoris loca tamque fragosi,
Vis imitandi, rei iocus insitus et speciei
Exhibuere tamen scribendi grande levamen,
Hac ut morosa prodesset et arte iocosa.
Carminibus quisquis tangi dignaberis istis,
Ne pociora petas quam que prior edidit aetas:
Si qua tamen digne sumenda putaveris inde,
Non fugiant mentem scriptorem propter inertem!
In quibus accures, quod inest ut rite figures,
Cantus et in partes, quibus hoc bene congruit, aptes:
Nec sermone rudi, nec vilis ymagine ludi
Quominus utaris his versibus, ammonearis,
Si quid in his cernis, quod opus sit habere modernis.

I. De cane et umbra prede

ANXIUS in cellam natorum carnis offellam
Dum canis ex more fluvium prope ferret in ore,
Eius ut est umbra visa maiore sub unda,
Hanc post dimissam festinus anhelat ad ipsam,
Dumque cupita petit, dederat quod sors sibi, demit,
Morte cadens iusta carnis per inania frusta.
Sic habuisse parum, quod habet, discatis avarum,
Cui nichil usque satis fore constat in anteparatis:
Unde fit, ut demens augendo peculia preceps,
Omnibus amissis, pereat delusus ab ipsis.

II. De agricola, qui thesaurum inventi

COTIBUS in duris fodiens rudis incola ruris,
Cespite sub lauri vas plenum repperit auri;
Cuius erat votum, soli sit ut hoc sibi totum.
Dumque timet partem cuivis dare, respuit artem
Consiliumque viri cuiuslibet inde requiri,
Credulus unius per opem fore, quod sit alius.
Eligit ipse tamen sibi, quos ad tale iuvamen
Esse putat iustos, his gazis quos tot honustos
Dirigat uxori, ratus est ubi cuncta reponi.
Quod sic dum credit, procul in sua quisque recedit,
His opibus partis solitae sibi fraudibus artis,
Moris ut est cautos fatui fore rebus adauctos.
Nec minus ipse quidem manet ambiciosus ibidem,
Denuo maius humus reputans quod det sibi munus;
Sicque laborando, nichil inveniensque morando,
Nocte domum tristis remeans, se sentit ab istis
Verba per uxoris fructu caruisse laboris.
Sic defraudari spes improba suevit avari,
Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit,
Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
Cui magis hoc aequum fuerat coniungere secum
Participem notum quam soli perdere totum.

III. De fatuo, qui sapienciam acquirit

VIR fatuus quidam, sapienter ducere vitam
Dum cupit atque parum petit addiscenda morarum
Haec documenta sibi, doctoris ab ore periti
Sumit, ut hec cordi studeat sex verba reponi:
«Istud et illud agas; huc, illuc quandoque vadas;
Inferius, sursum, varia vice, dirige cursum;
In quibus ad plenum latet alta sciencia rerum».
Hac brevitate more confisus in artis amore,
Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum,
Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur,
Speque brevis cartae, quia sic confidit in arte,
Nulli prudentum similem se iactat habendum.
Quadam forte die meditantibus alta sophiae
Sex sua verba refert; his se simul et sua prefert:
In quibus hunc vere patuit racionis egere.
Hic patet intentis, quod opus sit inane legentis:
Ni, quod in ore sonat, mens intus id omne reponat,
Ne velut hic dudum faciat de se fore ludum.

IV. De sompnolento et fure

CLAM dum latro pedem cuiusdam ferret in edem,
Surgit, ut exploret, quid fur temptare laboret,
Ne quid in hac dampni pateretur fraude tyranni;
Quem cito punisset, si forte quid inde tulisset.
Haec exploranti, furi quoque multa minanti,
Mole gravis sompni ceperunt menbra resolvi;
Hocque soporato, compos redit in sua latro,
Arte sua demptis, quaecumque fuere iacentis.
Mane vir hic facto surgens, iam limine fracto,
Flebilis et mestus dat inanes undique questus,
Hisque dolet tegnis male sic sua perdita segnis.
Legeris hec quisquis, verbis monearis in istis,
Ut vigili cura caveas, que sunt nocitura,
Ne pateat predae locus usquam mentis in aede,
Semper et insistas, ut ei vigilando resistas;
Perque probos mores nocturnos pelle timores.
Cuius enim cordis fuerit domus inscia sordis
Integer et vitae qui se reget et sua rite,
Nec mala cuiusquam meditando peregerit usquam,
Non ope loricae nec egebit acumine sicae
More nec hostili cuiusque iuvamine pili:
Solo virtutum quem constat robore tutum.

V. De paupere et fure

MENBRA fovens lecto quidam sub paupere tecto,
Cui nichil est plus quam cereris cadus et domus usquam,
Prorsus adempturum quendam sibi talia furum
Dum presentiret, surrexit, ut obvius iret.
Sed, quia cognoscit, nichil hic quod perdere possit,
Ad requiem tandem rediit securus eandem.
Quo fur, captato pro voto tempore grato,
Dempsit pauxillum cereris, quod habebat, et illum,
Veste superiecta, detexit et abstulit extra.
Continuo surgens clamore nimisque perurgens,
Multatum faede compellit cedere predae,
Vique facit multa, sibi reddat ut omnia tulta;
Moxque, suis letus sumptis, redit intro quietus,
Nec violenter eum quis adit post tale tropheum.
Nunquam iustus ita spem ponat in hac sibi vita,
Nec se virtutum credat munimine tutum,
Negligat ut contra vigilare nocencia monstra
Insidiatoris hominis magis interioris:
Cui ne quid possit contingere tale, quod obsit,
Sit racione pari catus et vigil hunc imitari.

VI. De fure, qui radium lunae equitavit

DIVITIS ante fores vigilantes nocte latrones
Semet adhortantur, huc prorsus ut ingrediantur.
Quos id conari dum sensit et ista minari,
Clam monuit talem per fraudem collateralem,
Querat ut hic alte, tot opes qua repperit arte;
Hisque requisitus, dedit haec responsa peritus:
«More iuventutis comes olim furta secutis,
Per radium lunae tute, quasi tramite fune
Qualibet a rima tecti ducebar ad ima;
Quo radio sursum referebam denuo cursum,
Dives et intactus tales plerumque per actus».
Huius ovans dictis, temerarius unus in istis
Tecta domus scandit, radioque foramina paadit,
Cuique manu nisus, pronus ruit intus, relisus,
Suppliciumque satis tantae dedit improbitatis.
Hac racione vides arti succumbere vires,
Qui fueras tantae racionis nescius ante.

VII. De fraudulento, qui sua fraude decipitur

BINI collegae parili duo dolia lege
Distribuunt lentis, racione sed impare mentis,
Alter ut aequalis sua pars foret atque sodalis,
Alter ut excedat solitaque cupidine ledat;
Deque sua parte clam iecit in illius arte,
Vasque suo texit velamine sicque recessit,
Rursus ut huc tandem venientibus hic ad eandem
Cercior accedat, socio pars altera cedat.
Quo vir ut accessit simplex, dum talia nescit,
Vas videt addictum sibi veste sodalis amictum;
Quod factum digna quia credit et arte benigna,
Cogitat, unde quidem par reddere possit eidem.
Ergo suae testae detracta preside veste,
Texit amore pari vas inde sodalis avari;
Quod dum nesciret, parat improbus, huc ut abiret,
Speque sui signi brevior pars accidit illi.
Quisque tuis gaudes sociis pretendere fraudes,
Id tibi contingat, quod ficta parabola signat!
Inpactus pici, vulgo solet utpote dici,
Omne retorquetur, quodcumque dolare videtur.

VIII. De simia, que secare voluit

STARET in arbusto dum simia more vetusto,
Arte videt serrae pro consuetudine terrae
Grande procul scindi robur super ardua Pindi:
Protinus affectat, dum tale quid invida spectat;
Cominus accessit, mox sector ut inde recessit,
Incubuitque super temptatque, quod hic quoque nuper,
Dumque sedendo secat lignum, quod forte patebat,
Testiculos rima concluserat eius in ima.
Quod cum nesciret, sectorque repente veniret,
Surgere conatur; sed rimula clausa moratur.
Huius namque modi specie se nescia prodi,
Sic inopinato perimi nec credula fato,
Proiciens extra cuneum, femur angit et exta,
Liquerat inmissum quem truncum sector in ipsum.
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum,
Verbere cum verbis super hanc his instat acerbis:
«Dic, age: qua causa sic sunt tua viscera clausa?
Non est naturae, tibi sint ut talia curae».
Tristis ad hec infit: «Mea me demencia strinxit,
Tale per inventum dum facta relinquo parentum».
Providus accuret sibi lector, ut ista figuret
Officiumque sequi naturae, iuris et aequi;
Sitque dehinc cure patrum sibi vivere iure,
Ne cupidus sector, hominumque sub infima vector,
Intra scissuras solitas nos claudere curans,
Callidus illudat, sub Tartara nosque retrudat
Suppliciis dignis astrictos vindicis ignis,
Quo male gestorum nos sero denique morum
Penitet, et frustra, digressos lege vetusta.

IX. De duobus ursis et rege eorum

GRATOS esse parum coram se rege ferarum
Sunt duo conquesti nimis ursi, mutuo mesti.
Cui sint ut cari, ceperunt talia fari,
Maior, ut est moris, factus suadela minoris:
«Cur non eniti volumus famulamine miti,
Simus ut huic grati, iubet ad quaecumque, parati?»
Quem minor hortatur, ne quid sibi tale loquatur:
«Propria sectemur magis huic quam sic famulemur».
Maior, ut ignavus, nequiquam talia suasus
Instat, ut e cunctis, fuerant tunc que sibi, iunctis
Equalis, librae sub pondere, pars sit utrique.
Qua minor accepta, letus redit in sua septa,
Integra servando sua semper et amplificando.
Maior, collegis ut par sit ad omnia regis,
Quicquid habet census, dat eis sicut intimus eius,
Plus aliis factus sibi consiliarius aptus.
Ob quam rem miram gregis istius unus, in iram
Actus, torquetur, quod sic novus ursus ametur;
Quem nimis astutum perhibent sic esse locutum:
«Proximus est, o rex, homini magis austure sorex;
Hunc tamen inventum studet ocius esse peremptum.
Accipitrem blando moderamine nutrit ovando
Atque manu missum revocat cito nutibus ipsum».
Ceperat interea bos hac mugire platea.
Qua novitate soni prius hac regione leoni
Prorsus inaudita, pelli timet arce potita.
Ne formidandum sit ob hec sibi vel dubitandum,
Admonet ursus herum tali sub ymagine rerum:
«Vis metuenda parum, vox est ubi tanta minarum.
Arbore suspensus uter olim, flamine tensus,
Ut terreret aves, crepitus iactabat inanes.
Hic quoque fit terror vulpi, dum nescit, et error;
Quem pede dum tangit sollers et dentibus angit,
Intus inanescit, vis illa tumoris ut exit».
Cui non credenti regnoque sibique timenti,
Urso dante fidem, bos supplex ducitur idem.
Cui tam sincere studuit per cuncta placere,
Ne comes huic rursus foret iste miserrimus ursus,
Quodque fuit peius, complexibus excidit eius.
Victus ad extremum per tanta pericula rerum,
Se doluit frustra liquisse domestica lustra,
Denique certatim satagit sua commoda statim,
Ad modicum factus par fratris et ipsius actus.
Ut fore discatis contenti iure paratis,
Haec vos ursorum doceant figmenta duorum,
Ne, quae sunt extra, faciant vos linquere vestra.

X. De columba, mure, corvo, testudine et capreolo

SUMMA columbarum, licet in grege dux sit earum,
Rite per antiquum murem sibi faecit amicum.
Que velut incaute legerent dum semina caute,
Arte solo iactis cohibentur retibus artis;
Cumque laborarent, ut se simul inde levarent,
Antra petunt muris quodam sub cespite ruris.
Quas ibi mus volui miserans, parat inde resolvi,
Cassibus abrosis solito sibi more dolosis.
Qua specie facti corvus testudoque capti,
In supradicti sunt federe soricis icti.
His simul unitis, datur huic id solvere litis:
Censeat ut gnarus, quid largo distet avarus,
Inter eos ortum, quod adhuc contingere portum
Non poterat tutum, fuerat nec ante solutum.
Hec raesponsa catus mus reddidit ille rogatus:
«Horrea cuiusdam cum muribus ipse quibusdam
Ingrediens quondam, vas plenum semine quoddam
Cum sociis scandi, nec erat locus hic penetrandi;
Pars igitur nostrum solito magis undique rostrum
Inprimit et mandit multoque foramine pandit.
Vas quoniam largi fuerat sine tegmine spargi,
Non fuit his menti, sed ali de vase fluenti.
Sic manet intactum prius in nichilumque redactum».
Quorum capreolus, fugiendo per avia solus,
Foedus init, subitusque sinit, mox rete subivit;
Cumque moras vinctus pateretur longius intus,
Poenitet afflictum sic foedus id esse relictum.
Mus tamen ille vetus, sociis succurrere suetus,
Hunc venatoris statuit dissolvere loris.
Qui, dum perverse raptus foret ante super se
Dumque superbiret, quod cunctis forcior iret,
Iam facile captus, tam pene repente subactus,
Omne suum sane didicit fore robur inane.
Hoc tibi commentum, lector, sit ut in monimentum:
Sic adeo noli tibimet confidere soli,
Cuilibet ipse pari contempseris ut sociari,
Sed nec amicorum cuiquam tamen inferiorum;
Nam quod neglectum solet et procul esse reiectum,
Summam sepe satis vim continet utilitatis.

XI. De bubonibus et corvis

IUNXIT eo torvos bubonibus unio corvos,
Ut possit dici, stabiles iam sint quod amici;
Sed, velut est moris bubones noctis in horis
Fortiter inpelli magis ad certamina belli,
Arce suae sedis communis et ante quietis
Turpiter hos pellunt, nidos et ab arbore vellunt.
Sic grex corvorum superatus viribus horum
Ante suum regem peciit super his sibi legem.
Mox percontatur rex, qualiter hos tueatur,
Presidio Martis vel spe cuiuslibet artis.
Unus ad hoc fatur, qui doctior esse putatur:
«Hinc assentemur, quo non licet, ut minitemur.
Palma datur quando magis assentaminine blando;
Nam, si luctemur, superari posse veremur.
Est in luctando fatum variabile quando,
Et gladius nunc hinc, aliquando sevit et illinc.
Sepe fit, ut nostis, quod transfuga preda sit hostis.
Si facimus pactum, nostrum decus est male fractum;
Blandimenta precum vertunt in candida tetrum.
His reor ulcisci facti discrimina prisci».
Ipse dehinc corvus, leso quasi corpore prorsus,
Squalidus et tristis, bubonibus incipit istis,
Prostratus terrae, sua quaeque pudenda referre:
«En miserandus ego, maciae confectus et aevo!
Quo michi pergendum dubito, vel quid sit agendum.
Quis michi tecta dabit, defectaque membra iuvabit?»
Cuius molliti bubones famine miti,
Hunc secretorum socium fecere suorum,
Crebroque ducebant, ubi nidificare volebant.
Cumque locus criptae nulli superabilis ipse
Ante videretur, vinci tamen arte docetur.
Quod queat ut credi, facit hic, qui presidet edi,
Pandit et id totum, soli quod erat sibi notum,
Hocque docet signo, quid agatur ab hoste maligno:
«Si fruticum fragmen volucrum deduxerit agmen
Unguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis,
Moxque datis lignis aliis si subditur ignis,
Hac cadet arte doli domus ista suique coloni.»
Credulus hic ales rediens docet ista sodales.
Corvorum coetus, satis hoc hortamine letus,
Ore ferens stramen caveae brevis ante foramen.
Qua simul inventi fuerant sub nocte silenti,
Ussit eos digne, succenso deforis igne,
Indiciis horum, sic dedecus ultus avorum.
His decet auditis, ut micius ire velitis
Hac ope virtutis, spes est ubi nulla salutis.
Ne confidatis secreta, nec his retegatis,
Cum quibus egistis pugnae discrimina tristis!

XII. De simia et testudinibus

SEDE sui regni iam simia corpore segni
Pulsa vagabatur, querens ubi pauper alatur.
Tandem, lustratis regionibus undique latis,
Alta petit ficus, qua victus habetur amicus.
Qua vicina mari cupiens testudo cibari,
Quod cecidisset humi, sibimet studet anxia sumi.
Sic sub amore pari statuunt hac sede morari,
Unanimes factae, dapis huius gaudia nactae.
Quam traxisse moras longae regionis ad horas
Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens,
Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram,
Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam,
Idque referre monet, si cor sibi simia donet,
Arte salutari sic se cito posse iuvari.
Facta dehinc tristis conchis terroribus istis,
Sedulitate precum rogat hanc deducere secum.
Quam sic hortatur, hac fraudis et arte precatur:
«O mi fida comes dulcisque per omnia fomes,
Munere cuius ego iam longo tempore dego,
Actenus his largis quas ficubus arbore spargis,
Atque tuis micis tecum refovebar amicis!
Haec iam sicca negat fructus, quos ferre solebat,
Nullaque spes vitae regione sub hac fit utrique.
Ad loca nostra veni, victus ubi dantur ameni.
Si venies ergo, nostro gestabere tergo,
Tutaque prorsus eris, dum sic suspensa veheris».
Credula promissis supra mare fertur ab ipsis;
Cui procul a ripa loquitur testudo perita:
«Uxor, amica, vetus multis iacet egra diebus;
Cuius erit pesti cor, ut asserit, utile vestri:
Quod si mittatur, languor procul inde fugatur».
Huic tantae fraudi quid provida dixerit, audi:
«Non erat id mecum, dum sic eo per mare tecum;
Alta super fici quod nuper ut inscia liqui;
Tucius huc aeque si me revehatis utraeque,
Vos sequar absque mora, repetet cor ut interiora».
Sic redit illa dolis, remanentibus his ibi solis.
Quae percontantes, cur non comitetur amantes,
Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.

XIII. De vulpe, leone et asino

ERRANTEM per agrum vulpes derisit onagrum,
Quem pro laude soni vesci dedit illa leoni;
Qui sit ut illusus, referam lectoris ad usus.
Nam cum sensisset, famis hic quod mole perisset,
More suo ludens, retulit sibi talia prudens:
«Si sine corde feram nec habentem lumina dedam,
Dic, si vesceris, qua me cito dante frueris?»
Cui cum dixisset se mandere, quaeque dedisset,
Protinus inpelli cor ad hoc male suasit aselli,
Ipsius ut blanda prece currat ad oscula danda;
Digna repentinae fuit huic quod causa ruinae.
Mox leo, consumpto iam pene cadavere cuncto,
Dum cor habere nequit, aures et lumina querit,
Subdola iam pridem vulpes que dempsit eidem.
Talia querenti, nec se reperisse dolenti:
«Non aliquem culpes», respondet subdola vulpes,
«Non sic deceptus, nec tam foret ultro provectus,
Si supradictorum frueretur quolibet horum».
Noverit ille sibi solummodo talia scribi,
Mente quidem captum quem constat ad utile factum;
Quem si forte peti contingat ymagine leti,
Si cor inanescat, aures oculusque patescat,
Sub specie pacis ne corruat arte fugacis.

XIV. De vulpe et leone

MONS erat ad pastus animalibus uber et aptus;
Sed dominantis heri datur hunc vis tanta tueri,
Prosit ut omnino generi nichil inde ferino.
His obstante bonis dicione metuque leonis,
Quo terrore ferae metuentes prorsus egere
Perpetuoque pati victus sibi dampna negati,
Quaque die dandam statuunt sibi mutuo quandam
Tocius esse gregis pro tanti numine regis.
Forte die quadam vulpes ait: «En ego vadam;
Idque licet nolim, quoniam sors obtulit olim,
Protinus inpendam me morsibus eius edendam».
Que dum sic iret, quo pacto fallere quiret,
Hunc meditatur herum solita vertigine rerum,
Huicque propinquando fert talia famine blando:
«Huc ego mittebar, veluti pro sorte videbar
Iussa, ferens mecum censum, dare quem fuit aequum,
Scilicet agnellum pinguem satis atque tenellum;
Quem leo, predo ferox, rapuit michi, maximus heros,
Meque renitentem, sibi nec parere volentem
Non sine tormento laniavit dente cruento;
Sed vulpina caro gustu quia fetet amaro,
Hanc post vindictam me deserit utpote victam».
Quod ratus ulcisci leo dedecus, haec ait ipsi:
«Dic, rogo, si nosti, locus est ubi cercior hosti».
«Ecce lacuna vetus», vulpes ait, «est ubi suetus,
Hunc ubi predonem poteris punire leonem».
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret,
Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
Inde nec impune petit impiger ima lacunae,
Sed racione perit, dum rem sub ymagine querit.
Sic evaserunt animalia, quod timuerunt,
Vulpis et hoc sensu sunt omnia libera censu.
Ad dominantis honus ad danda tributaque pronus
Amodo quisquis eris, quid agas, hac arte doceris;
Nam si quid molis pateris, quod pendere nolis,
Caucius est astu quam te defendere fastu.

XV. De rege et duobus pulicibus

CESARIS in lecto, niveo velamine tecto,
Sexquipedem letum perhibent requiescere suetum,
Sanguine cuius ali quem mos erat absque sodali.
Qui tantum vivum metuens contingere divum,
Menbra iacentis heri lingebat acumine leni.
Gaudia tanta pulex fore maxima commoda ducens,
Postulat, temporum socius sit ut ipse bonorum.
«Condicione pari potes», hec ait, «ipse morari»
Qua sibi lege data, fruitur stacione rogata.
Intrat nocte thorum posthac rex nescius horum;
Lenis ut inprimis venis sopor influit imis,
Inde pulex mordax, magis irrequietus et audax,
Corpus obit rostro, tectum regale sub ostro,
Tamque frequens sevit, dum somnum prorsus ademit.
Expulit a tergo rex pallia protinus ergo;
His procul excussis, astantibus ilico iussis,
Retro dedit saltum novus incola, lapsus in altum;
Est tamen inventus pedo, pro consorte peremptus.
Sic tandem letus rex et pro velle quietus
Somnum rursus init, procul hinc ferus hostis ut ivit.
Discat ad hoc mitis cupidum contempnere litis,
Aequus et est, si quis caveat, sicut hospes iniquis,
Ne simul utcumque perimi contingat utrumque
Suppliciis dignis pro factis forte malignis.

XVI. De corvo et angue

ANGUIS erat suetus corvi consumere foetus;
A quo se dampno nullo cohibebat in anno.
Quod dum tale pati gravis esset sarcina patri,
Luminibus tandem ratus est privaret ut anguem,
Vel dum dormiret, aliter si forte nequiret.
Cuius vir quidam tantam compescuit iram,
Dum presensisset, temptare quod id voluisset;
Sicque dehortatur, ne tale quid aggrediatur:
«Quod reputas, durum nimis est et inane futurum,
Ne paciaris idem, quod avis temeraria pridem,
Cuius ad exemplum sibi precipit esse cavendum.
Victus ad extremum maciae segnisque per evum
Scorpio, capturae spe deficiente future,
Cogitat, ut saltem vivat per quamlibet artem.
Continuos pisces, ut alatur, fallere gliscens,
His, sicut antique licet, insidiatur unique.
Ut malefactorum se poenituisse priorum
Proderet, astutus sic est ex more locutus:
«Tempus adest dici, quod vobis prosit, amici.
Cras piscatores per cunctas has regiones,
Se vos capturos minitantes, constat ituros;
Nec vestrum rimis sic quisque latebit in imis,
Ut piscatorum laqueos evadat eorum.
Ut tuti sitis mecumque venire velitis,
In terram tutam facili vos tramite ducam;
Vosque meo collo duo nunc, simul et duo, tollo.»
Quos ita ducendo, sic semper et hos comedendo,
Deliciis magnis hac vixit fraude tot annis.
Tum volucrum quedam sectari nescia predam,
Unguibus et pennis ac toto corpore segnis,
Sic se sustolli prece flagitat invida molli.
Quam patulis chelis precibus tulit eius anhelis;
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam,
Tanti latronis procul aspexisset in horis,
Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis,
Se metuente mori, cum sit locus ipse timori,
Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
Mox sed ab obsceno cadit ipsius icta veneno:
Hostis it illesus, volucer perit ipse comesus.
Tale quod exemplum tibi, corve, sit ut documentum,
Quo punire modo valeas tua pignora, prodo:
Quemlibet ornatum videas, ubicumque paratum,
Qui tamen ore geri bene possit et usque videri,
Providus assumens planumque per aera ducens,
Ad loca iactabis serpentis et inde volabis».
Quod cum fecisset, post hunc speculator et isset,
Hoc ornamento sumpto, redit, angue perempto,
Suaviter antiquum corvum sic ultus amicum.
Quisquis erit lector, vitae sit ut amodo rector,
Exteriora legat, sua semper et intima querat
Et, quacumque via valet, instet in allegoria,
Quae vinci monstrat levius racione, quod obstat,
Inmoderatarum quam garrulitate minarum.

XVII. De viro et vase olei

UXOR ab antiquo fnit infoecunda marito.
Mesticiam cuius cupiens lenire vir huius,
His blandimentis solatur tristia mentis:
«Cur sic tristaris lamentis, uxor, amaris?
Pulchrae prolis eris satis amodo munere felix».
Pro nichulo ducens hec coniux talia prudens,
His verbis plane, quod ait vir, monstrat inane:
«Rebus inops quidam, fatuumque plus tibi dicam,
Vas olei plenum, quod longum retro per evum
Legerat orando, loca per diversa vagando,
Fune ligans arto, tecti suspendit in alto,
Dum prestolatur tempus, quo pluris ematur,
Quo locupletari se sperat et arte beari.
Talia dum captat, hec stultus inania iactat:
«Ecce potens factus, fuero dum talia nactus!
Vinciar uxori, quantum queo, nobiliori;
Tunc sobolem gignam, se meque per omnia dignam,
Cuius opus morum genus omne preibit avorum.
Cui nisi tot vitae fuerint insignia rite,
Fustis hic absque mora feriet caput eius et ora».
Quod dum narraret, dextramque minando levaret,
Ut percussisset puerum, quasi presto fuisset,
Vas in predictum manus inscia dirigit ictum,
Servatumque sibi vas ilico fregit olivi,
Sic inopinatum deflens miserabile fatum:
«Heu! quid inops egi? quo memet opesque redegi?
Quos male tractavi, dum nescius ista putavi,
Stulticiaeque minae sunt huius causa ruinae».
Quod vir ut audivit, surrexit et obvius ivit,
Verberet ut sponsam fari sibi taliter ausam.
Que mox hunc digne percussit verbere linguae:
«Haec tua te multum monstrat presumpcio stultum.
Ante cecidisti, qui me tam vulnere tristi,
Quam vestigares, quod in hoc tibi, stulte, notares.
En pacior, muri domini quod tempore duri
Contigit insonti, perimit quem verbere conti.
Cuius in ede nigrum perhibent habitasse chelidrum,
Indidit, ut credo, cui nomen et ipsa nigredo;
Scandere qui suerat puerum, quem mater alebat.
Quo mus invento, superastat dente cruento;
Protinus exanguis perit eius morsibus anguis
Filioli cedem genitor putat, intrat ut edem,
Morte ratus dignum per sanguinis hunc fore signum;
Menbraque frustatim iacit extra limina statim.
Sed postquam scivit, soboles quoniam sua vivit,
Indoluit prorsus, facinus quod id esset adorsus.
Tandem correptus racionibus his vir ineptus,
Sensit in exemplis mulieris tam sapientis,
Insciciae quantae tempus censere sit ante,
Vanaque sectari, sectandaque non meditari,
Ac nisi post culpam de quoquam sumere mulctam.

XVIII. De mure et gatto

QUA disiungatur vel qua racione iungatur
Fedus amicorum, rex quendam phylosophorum
Consulit, ut gnarum rerum specialiter harum.
Pectore prudenti cui rettulit ista petenti:
Sunt contra morem, simulant qui pacis amorem,
Rebus cepta malis cum sit dilectio talis.
Mus colitur gatto, sed ad hoc, ut tempore capto
Hac specie pacis sit preda cibusque rapacis.
Cuius dum fauces artaret callidus auceps
Insitus et reti foret in discrimine leti,
Accedens iuxta, mus temptat solvere frustra;
Nam mustela retro stat buboque lumine tetro,
Quos constat vere mures ex more timere.
Gattus, ut antiquos muris videt hos inimicos
Eius ad interitum iuxta concurrere ritum,
Supplex implorat, veniens ut recia rodat:
Si foret exclusus, fieret sibi maximus usus.
Famine quem blando permulcet talia fando:
«Que nocitura times, ut, amice, pericula vites?
Ore meo ducam te leniter, utpote ludam,
Nec paciare mali quicquam gestamine tali.
Id nam spectantes, raptores te prope stantes,
Ut iam desperent, dum sic portabere, cedent».
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit,
Liber et exivit mox gattus, ut ante petivit,
Impaciensque more murem complectitur ore.
Qui cum clamaret, graviter quia se cruciaret,
Respondit gattus, id agat quod amore coactus
Iuxta promissum; se ledere denegat ipsum,
Excusans tali sese racione sodali:
«Quid me causaris? de dentibus ipse queraris,
A quibus artari te constat et excruciari.
Numquid habent dentes aures oculosque patentes?
Aure trahant questus, quos iactas pectore mestus.
Dentibus ecce feris iam protinus excrucieris
Inque meum ventrem duceris, dente carentem!»
Talia dicendo, miserum suffocat edendo.
Arte doli tanti perit hic confisus amanti.
Spernite, lectores, tales simulantis amores,
Pollicitis oris, quamvis videantur amoris,
Nec confidatis, ne forte per hoc pereatis.
Verba quidem mellis sunt plena, sed intima fellis,
In quibus est nusquam fidei spes certa quibusquam;
His qui confidit, mus dictus ut ante, peribit.

XIX. De viro, dracone et simia

UT cesset queri, melius quid ubique videri
Viventum possit, peiusque quid omnibus obsit,
Fabula philosophi liquido manifestat Esopi.
In qua monstratur, homo sepe quod inveniatur
Deterior brutis, proprie magis atque salutis
Inmemor, auctoris curaeque fuisse minoris;
Idque docet verum ficta sub ymagine rerum.
Per nemorum sentes draco, simia, vir fugientes,
Ictu fortunae cecidere sub ima lacunae.
Quos ubi venator, loca tunc secus ipsa viator,
Forte sub inmundo stratos videt esse profundo,
Tantae molis onus sursum levat ilico pronus,
Incolumes extra deducens remige dextra.
Protinus emersi, sunt in sua quique reversi.
Ut nemus intret idem, posthac contingit eidem
Cum canibus rursum procul indagantibus ursum.
Cui spe venanti, famis anxietate vaganti,
Mel tulit inventum, quod dulce sit huic alimentum,
Pro benefactorum vice simia preteritorum;
Duxit et ore draco gemmis auroque meraco
Ornatum sertum, sibi regis in arce repertum.
Quod vir ut hic dignus sumpsit memorabile pignus,
Indicat huic fabro, puteo quem traxit ab atro,
Namque ferebatur, catus inde quod hic habebatur.
Cuius amore pari se postulat arte levari.
Nam, quoniam prisci facti putat hunc reminisci
Et meminit, quantae fidei sibi per nemus ante
In sua vota fere, quas iuverat, ultro fuere,
Auxiliatorem sibi credidit hunc meliorem;
Cui memorabat, uti fuit eius presto saluti.
Quo faber inspecto regisque per atria vecto,
Asserit obnixe, diadema quod abstulit ipse.
Cuius rex verbis, furiis accensus, acerbis
Iussit, ut est moris, furem concidere loris;
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus,
Se petit audiri post facti verbera diri.
Narrat et exsanguis, sibi qualiter id tulit anguis,
Tocius atque rei seriem nomenque diei,
Quem stupet inmiti sibi tam nunc mente reniti,
Et dolet infecti furti se crimine plecti.
Cuius onus colli dissolvunt hac precae molli.
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat,
Aurificem dandum precepit et ad cruciandum,
Ut falsi testis det penas pro male gestis.
Quisquis enim fodit foveam, quem subdolus odit,
Atque repentinam parat huic inferre ruinam,
Iuxta psalmistam foveam prius incidit istam,
Per quam punitum constat scelus ante cupitum.

XX. De fure in testimonium arborem invocante

CUM duo vicini foderent secus arva Ticini,
His auri plenum casus patefaecit aenum.
Qui minor est horum, nituit spectamine morum;
Alter ad omne scelus fraudis fore fertur anhelus.
Hic reputans secum, collegam fallat at aequum.
Vota sui cordis tegit hoc sub tegmine fraudis:
«Infodiamus humi noti sub cespite dumi,
Quicquid fortuna tribuente recepimus una».
Mox id ut utrisque placuit, redit in sua quisque.
Callidus, huc docte veniens ea tollere nocte,
Gesserat ex toto, socio procul inde remoto.
Mane dehinc facto, sic secum tempore pacto
Mitis adhortatur, communiter huc ut eatur.
Quo dum venissent, id munus ut inde tulissent,
Undique lustrando, telluris et ima cavando,
Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
Quique fuit tantae fraudis sibi conscius ante
Invidieque nevo primo maculatus ab aevo,
Inposuit fratri furti scelus omne patrati,
Quodque sibi prorsus hic nocte tulisse sit ausus.
Cumque repugnaret, sub iudice seque rogaret
Leniter audiri, scelus hoc et utrimque requiri,
Maior eum natu, proprio cogente reatu,
Arguit indigne sceleris fraudisque malignae.
Cui sic respondit, mox talia censor ut audit:
«Dic michi, si testis sit quislibet his male gestis».
Ille vir haud aequus aurique cupidine cecus:
«Haec» ait, «arbor erit testis, qui talia querit,
Tegmine sub cuius vas auri teximus huius.
Huc proficiscamur, si vis, ut id experiamur».
Huius enim rixae fuerat quia prescius ipse,
Arbor et introrsum summo tenus usque deorsum
Tota putrescebat medioque foramen habebat,
Eius in interna concluserat ante caverna,
Queque rogaretur, qui falso testificetur.
Huc ad conflictum properant, erat utpote dictum.
Hac ope munitus, hac semper et arte potitus,
Perfidus ut primum venit arboris huius ad imum,
Dissimulando rogat, scelus arbor ut hoc sibi prodat.
His puer inclusus perhibetur vocibus usus:
«Aeris hic inventi socius tibi nocte silenti
Improbus huc venit, clam prorsus et illud ademit».
His ait auditis mentis vir ad omnia mitis:
«Crimen ut hoc fraudis pateat, quod taliter audis,
Arbiter, obiectum michi fac, quod cogito, rectum:
Hoc sit ut arbustum flammis ultricibus ustum».
Quod cum iussisset flammas circumque tulisset:
«Quis» ait, «iste furor? pater, huc ades! intus aduror».
Mox pater et natus, censore iubente, crematus
Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
Sic qui vicinum sibi quemlibet aut peregrinum
Ledere conatur, ius contra fasque minatur,
Se graviore peti discat discrimine leti,
Ut vice, qua mensus fuerat, sit et ipse remensus.

XXI. De lepore, gatto et pardo

FORTE specum quandam lepus olim nactus amandam,
Vespere iam facto, subit hanc procul hospite gatto.
Quo solitum iuxta repetente domestica lustra,
Ante sui postis stat limen, ut obruat hostis,
Nec parcens irae vetat hunc sua tecta subire.
Sic altercantes, sibi sepe diuque minantes,
Constituere queri sub pardo, iudice veri,
Cuius censurae statuunt se subdere iure,
His utriusque minis stabilis quia mutuo finis
Nullus habebatur, requies nec certa dabatur.
Legis enim rectae fuit eius vita senectae;
Et licet hoc pardus sit tempore corpore tardus,
Calliditate viget nec mentis acumine friget.
Ut veniunt, cuncta referunt, lis unde sit orta.
Quos hic affatur, dum sic censere rogatur:
«Querite censorem, quem constat ad hoc meliorem;
Namque per etatem quemquam non iudico fratrem;
Factus et antique monachus pro crimine vitae,
Carnes detestor, foliis et gramine vescor;
Usque sub occasum solis nichil intrat omasum.
Crede michi, tantum comedo, quod sit sacrosanctum,
Ac michi dicendi datur hora modusque tacendi.
Luminis effectus minuit michi longa senectus,
Cui solet appendi victus sub tempus edendi;
Meque potestatis propriae non esse sciatis,
Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri».
Tunc lepus et gattus: «Quia sic», ait, «est tuus actus,
Venimus huc ad te, liti modus hinc sit ut apte».
Ille suis tegnis non quemquam fallere segnis,
Indoluisse datur super his, pius ut videatur,
Instat et incautis verbis ad talia comptis;
Intus enim pungunt cum verba, forinsecus ungunt:
«Cernitis, ut dixi, iam iam mea menbra fatisci;
Huius et, ut scitis, nimis impar sum modo litis.
Tortus et obtusus stat nostri corporis usus;
Sensibus utatur qui talibus, ille petatur:
Demus in amplexus vestros tamen ante recessus,
Nosque salutemus et ad oscula danda paremus.
Sicque valedicto, me protinus ite relicto!»
Mox amplexantes semet, sed et oscula dantes,
Pacis in hoc signo perierunt dente maligno,
Stulticiaeque ferunt penas, quas tunc meruerunt.
Cognita stultorum post talia facta duorum,
Cui non est curae, sit in his vis quanta figurae,
Se quoque seduci sciat hac sub ymagine fuci,
Condicione pari dignus quandoque necari.

XXII. De camelo, corvo, lupo, ursa et leone

PRINCIPIS ignari nimium camelus avari
Ferre verebatur sibi ius grave, qui dominatur,
Spe breviore boni cupiens servire leoni
Inferioris heri quam comptus honore videri.
Mente quidem voluit dum talia, debita solvit
Presidis antiqui sibi iuris et eius iniqui.
Cuius inane decus reputans sibi transfuga cecus,
Sub ducis electi statuit moderamine necti,
Imperiumque pati magis eius ad omnia grati.
Ad quem captandum leo se pro tempore blandum
Finxit, ut est moris, ubi spes rudis extat amoris;
Cui dedit, ut forti, propriae superesse cohorti,
Eius et ipse gregis sit censor munere regis.
Hic tantus princeps senio morboque deinceps
Fertur eo fractus febriumque rigore coactus,
Ut solitae predae studio non surgat ab ede,
Ne quid fomenti valeat dare cuique clienti.
Dumque fame, siti corvus, lupus, ursa, ministri
Eius, tunc aeque premerentur nocte dieque,
Hoc ineunt foedus, fallatur ut iste camelus;
Hoc qui fecisset, iurant dare, quaeque petisset.
Corvus, ut est moris fore gutturis improbioris,
Sic parat ac tutum pecus hoc deludere brutum:
«En iacet egrotus parvo leo tempore notus,
Cuius, ut ipse vides, desunt ad forcia vires!
Pulcher es et gnarus, menbris et origine clarus:
Dignus es et fortis caput huius habere cohortis.
Quo duce cognoscit mox, qualiter hic fore possit.
En» ait, «audisti, domino quid contigit isti,
Utque sit ad regni moderamina corpore segni,
Viribus effetis sibi prorsus ad omnia suetis.
Huc indefessus confestim dirige gressus;
Post quem regnabis, si fortiter hunc superabis.
Talia velle pati tecum sumus ire parati,
Teque iuvaturi super hec prius et ruituri,
Si demum nostri dominaberis, utpote nosti,
Collaque tam lenis domini subdemus habenis».
Credulus huic fraudi reputat sibi quod fore laudi,
In spem regnandi ductus tam crimine grandi.
Eius ab ore perit, quem sic male perdere querit,
Tresque supradicti saciantur sanguine victi.
Mos est corvorum factis gaudere luporum;
Regnat ut ante leo, cadit eius et iste tropheo.
Stultus ad hoc discat, ne sic indebita gliscat,
Neve suo iuri diffidat amore futuri,
Sed propriae sortis stet semper munere fortis;
Namque vetustatem qui spreverit ob novitatem,
Alterius zeli vice debet obire cameli.

XXIII. De ariete canem simulante

CUSTOS non vilis canis olim regis ovilis
Id fore securum faciebat ab agmine furum,
Nec metuisse minas noctesque diesque lupinas.
Quo mox defuncto, gravis est dolor in grege cuncto;
Nam lupus, hostis atrox, nullo prohibente, per agros
Inde solebat edax, quas vellet, ducere predas.
Cuius ubique minis grex territus atque rapinis
Cogitat, obsisti valeat quibus artibus isti.
Hisque simul mixtis, casus formidine tristis,
Dum dubitaretur, super hoc quid ab his ageretur,
Talia verba refert aries, qui se magis effert:
«Cura sit incidi tutoris cornua fidi,
Me quoque pelle canis, procul hinc qui fetet inanis,
Circumquaque tegi: vice sic fruar inde catelli».
Quo sic impleto, rediit lupus ordine sueto
Temptat et illesus, quid ut hinc sibi tollat ad esus.
Cuius conatus cohibens canis hic simulatus,
Impiger accessit violentus eumque lacessit,
Captus ut hac larva fugitando coinquinet arva;
Idque ter aggressus, redit irritus in sua fessus,
Atque ter inmundo se stercore foedat eundo.
Cum properaret item sibi cum cane sumere litem,
Huius in occursum canis evolat utpote rursum.
Qui sic currentes per acutos undique sentes,
Se male depectunt, iter alterutmumque reflectunt.
Sic canis inbellis spoliatur tegmine pellis.
Dedecus illatum, longe famis et cruciatum
Vindicat iratus lupus, est cui talia fatus:
«Cur tociens tristi formidine me repulisti?»
«Non ob terrorem, sed ludi propter amorem
Hoc» ait, «est factum, quod te sic reris abactum».
«Esse fugam foedam ter» ait, «ludibria credam;
Amodo ne fallas, tua memet ut hoc modo Pallas,
Quemquam maiorem, parilem velut inferiorem,
Carnem tam vescam dabis esurientis in escam».
Sic simulatores variant cum tempore mores.
Menti sincerae nequeunt eo usque nocere,
Quin ad momentum sit eis opus illud ademptum;
Et qua crassantur, qua fraudis et arte minantur,
Hac hos non mire contingit iure perire.

XXIV. De vulpe et lupo

QUANDO per ima freti solito vulpecula reti
Aucta solebat ali captu sepissime tali.
Quam lupus affatur, dum piscibus his epulatur:
«Pars sit ieiuno de tot michi, pisce vel uno,
Dulcis amica, precor, quos sic piscare per aequor».
«Dedecus hoc absit», vulpes ait, «ut tibi pars sit,
Piscibus exesis, ac his iam caumate lesis,
Cum potes arte pari, tibi me monstrante, lucrari.
Hoc modo maiores capies satis ac meliores,
Si consulta velis tibi credere iure fidelis:
Alveolum caudae tibi, si placet, hic sine fraude
Hac vice subnectam, qua constat me modo vectam;
Ad libitum pisces capies, si talia disces».
Quod cum fecisset, sic nexus ovansque preisset,
Vas id paulatim saxis replet emula statim,
Sicque tegit limo, prope iam maris ut sit in imo.
Leta dehinc villas partesque perambulat illas,
Quas multis annis hedis vacuarat et agnis
Ille ferox predo magnusque frequensque comedo.
Qua moniti doni spe circumquaque coloni,
Talia visuri, gaudent decedere ruri,
Fustibus et tignis raptis, ticionibus ignis,
Ultio predonis foret illius ut regionis,
Tempore cum nacto valeant illudere capto.
Iamque sibi fracta cauda per talia facta,
Effugit hanc poenam, cuperet dum plus alienam,
Inventisque dolis sub egri tecta leonis,
Quem febrium pestis dolor excruciabat in extis,
Vimque sui morbi cuncto patefecerat orbi,
Indicat huic crebro, quid prosit et ocius egro:
«Tergone si vulpis corpus circumdare vultis,
Viribus ablatis redigi sic posse sciatis».
Dum sic audiret rata vulpes, hoc ut adiret,
Sorde volutabri se pulvere sparsit et agri:
«Audio me queri, dicor quia pelle mederi;
Foetida sed pellis; hanc si fortasse revellis,
Fomes erit pestis foris et dolor acrior extis.
At si pelle lupi, qui subiacet huic modo rupi,
Cauda privati, medicaminis arte probati,
Undique menbra teges, mox sano corpore deges;
Cui caput atque pedes cum pelle relinquere debes
Et vires priscas reparandas sic fore discas».
Quod vulpes monstrum dum sic videt ire deorsum:
«Sic cyrothecatus» ait, «ambulet et pileatus!
Ad poenam talem vult cogere quisque sodalem.
Sic eat et mestus per frigora, nudus, et estus,
Vermibus esca datus sic semper ad hos cruciatus».

XXV. De vervecibus et coco regis

Agmina vervecum communi foedere secum
Viribus obniti statuerunt hostis iniqui,
Clam vel forte palam si tantam lederet alam.
Cuius mane gregis geminos ad prandia regis
Ac totidem caenae cocus aufert vi sine paenae;
Deque prius mille gregis huius id egerat ille.
Cumque requisissent, se foederis ut meminissent,
Presidioque pari socios par esse iuvari,
His respondetur, quod eis nichil inde nocetur,
Esse per hunc ritum nec eorum quemque petitum.
Taliter obliti sibi hosti velle reniti,
Speque sub hac tuti, male consuluere saluti;
Regis enim mensae solito dedit hos cocus ense
Binos vel trinos nulloque nocente quaternos.
Ad minimam partem talem venere per artem,
Quique remanserunt, agerent quid, ab his didicerunt;
Namque prius pactum recolentes tam male fractum,
Condicione pari cuiquam timuere iugari,
Tuta fides veri cum nusquam possit haberi,
In iam promissis etiam iurantibus ipsis,
Atque supradicti tamen hii periere relicti,
Nam quia cesserunt a foedere, quod pepigerunt,
Nec sociae morti cogerunt pectore forti.
Vindicis ista pati meruerunt premia fati,
Iure figurantes, deceat quod semet amantes
Quamlibet ad sortem mentem componere fortem.

XXVI. De cane et lupo

FERTUR ovile macer canis, olim viribus acer,
Quoddam tutari iussu senioris avari.
Qui plus latrando quam morsu vulnera dando,
Omne, quod obstabat gregibus, procul inde fugabat.
Sed quia, seu dixi, macies gravis inminet ipsi,
Hostis in adventus occurrere sic macilentus
Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
De grege sic multi periere frequenter inulti.
Mox ut id ignaro domino patet eius avaro,
Plus dedit huic victus, sit ut acrior hostis in ictus.
Quem lupus ut cernit, quod sic sua numina spernit,
Ac tam velocem, solito magis atque ferocem,
Convenit hunc blande: «Quid id est, dic, frater amande,
Quod sic pinguescis, certamen et ultra capescis?
Quod videare satur, fateor, per me quod agatur.
Nunc mea, non ut hebes, benefacta rependere debes:
Quodlibet ergo pecus michi fer, retributor ut aequus».
«Nil» ait, «expectes me ferre, quod hinc modo vectes,
Cum dape non vili, studio saciatus herili,
Pervigili cura servem pecus ipsaque rura.
Sed ne factorum puter inmemor esse tuorum,
Presidio celeri scio me tibi posse mederi:
Hic prope namque penum quoddam patet, undique plenum,
Huc proficiscaris, dapibus celer his ut alaris».
Quo lupus invectus et salsa carne refectus,
Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
Dumque, quid hauriret siciens, ibi nil reperiret,
Eius erat potus magis olim quam sibi notus.
Anxius impletur, vini satis hic quod habetur;
Utque die fausto letus, quo clamitat, hausto
Omnimodisque iocis levat ebrius organa vocis,
Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
Perque suos gestus eo usque fit ipse molestus,
Dum famuli tecti, cum fustibus ultro profecti,
Crura pedesque ferae canibus convulsa dedere.
Quem sat iure datum reor illis ad cruciatum,
Qui canis infesti sibi semper et ore molesti
Credit adhortatus per falsae vocis hyatus.
Nulla fides hosti tibi sit, qui talia nosti,
Prorsus et hostilis tibi sit persuasio vilis,
Fraude necis dirae ne sic videare perire!

XXVII. De viro, coniuge et mediatrice

VIR, ratus uxorem quondam temerasse pudorem,
Alloquitur plane vocis simulamine vanae:
«Caenam sumpturus, procul hinc satis, uxor, iturus,
Non mea tecta petam, nec in hac te nocte quietam».
Vocibus his extra respondet talia mesta:
«Qua requie fungar, solita vice ni tibi iungar »
Quam vir adhortatur, comes ut sibi fida petatur,
Per quam secura pociatur nocte futura.
Mox mediatrici precepit, ut eius amici
Ianua pulsetur, preparare nec ipse moretur.
Adveniensque cito, metuens ait: «Ipsa preito;
Cerne, quod introrsum sursumque sit atque deorsum».
Intrat ut hec tectum, nexam videt hanc prope lectum
Coniugis, herentem, flagris graviterque dolentem.
His stupefacta flagris rogat hec, quod sit mediatrix,
Agnovitque citi redeuntis nocte mariti
Inmemorisque mero, biberat quod vespere sero,
Nexibus astrictam, virgis tam turpiter ictam.
Sed cum novisset foris esse, quod ante petisset,
Per solitum morem flagrat, ut petat eius amorem.
Cui dum nulla patet via, qua scelus anxia patret,
Se caput ad lecti rogat hanc permittere necti,
Cautaque mutiret nulli, dum mecha rediret.
Cuius nexa vice stetit hec ibi pro meretrice.
Illa sub amplexus, resolutos post sibi nexus,
Se tulit illicitos, inhianter utrisque petitos.
Qua nubente foris, gemitus dat vincta doloris;
Sicque vir iratus vinique sapore gravatus
Tercio sectatur, quid sit sibi vel quid agatur;
Verbaque nulla dabat, quia sic latuisse putabat.
Quam super invectus furiosus hic et vir ineptus,
Sumens cultellum, secat huic cum nare labellum;
Inde petit stratum, sic se putat ut saciatum.
Mecha voluptati satis ut sibi faecit amati,
Intrat nocte lares, flens truncas tam male nares;
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae,
Vincula confregit citiusque redire coegit,
Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
Cumque sub aurora vir surgens cerneret hora
Coniugis integre, quam lesam credidit egre,
Se putat, ut stultus, quod Bachi mole sepultus
Tale quid egisset, per sompnia vimque tulisset.
Sic victus cessit, sic crimen adultera texit.
Mox intempesta mediatrix nocte regressa,
Callida sopitum delusit et ipsa maritum;
Nam dum sensisset hunc surgere, rus ut adisset,
Vaginamque dari peteret zonaque ligari,
Cum solo cultro veniens, dare nititur ultro.
Quem vir ut agnoscit, renuens, iam dicta poposcit;
Venit at illa dolo cum cultro denuo solo.
Ille tremens ira duo facta per hec sibi mira,
Iecit in hanc cultrum, scelus hoc ita se ratus ultum.
Hec, ut texisset, male cesa quod ante fuisset,
Clamitat absque mora cultrum venisse per ora
Vulnus et inpactum fortunae casibus actum,
Ex inproviso naso labroque reciso.
Hac specie veri fit credulus hinc mulieri,
Insidiis tantis delusus id assimulantis.
Sic fore fallaces mulieres sicque sagaces
Sit cunctis clarum tot iniquis artibus harum,
Nec pro communi vicio te crede vel uni,
Certa fides oris dum nullis sit vel amoris!

XXVIII. De vulpe et gatto

Colloquio pacto vulpes ait obvia gatto:
«Qualibus utaris, precor, artibus, ut fatearis».
«Artem saltantum de cunctis calleo tantum;
Hac» ait, «antique» gattus, «sustentor ubique».
Cui vulpes inquit: «Quem sic natura relinquit
Viribus expertem, velut ipse fateris, inertem,
Cuilibet est signum non vita credere dignum».
Annuit hac gattus vulpis racione coactus.
Quam tamen instigat precibusque referre fatigat,
Artes quot nosset, quibus aevum ducere posset.
«Qualibus? ex centum didici, quas more parentum
Me bene munitam constat producere vitam».
«Dignior es vita, tanta, soror, arte potita;
Me sed, ad omne fere cui cor sit inutile vere,
Turba canum villae, properans venator et ille
Non modicum terrent, dum sic utrique pererrent».
«Digne terreris, quia nullius artis haberis,
In pede, gatte, putem cum te posuisse salutem,
Pectore prudenti, quod gesto, timore carenti,
Mille viis pergens et memet in omnia vergens».
Dum sic se iactat, socium dum sic male tractat,
Forte canes idem, venando per hec loca pridem,
Sic altercantes dirimunt, super hos inhiantes.
Protinus haud aeque fugiunt per devia queque:
Hic, magis argutus, subit ilicis ardua tutus,
Illa pererrando, solito deserta meando,
Cum sibi iam fessae vitae spem credat abesse.
Gattus hic illudens, sibi fatur ab ilice prudens:
«Artibus, ut reris, de tot, quibus apta videris,
Ad te tutandam saltem nunc exhibe quandam.
Sed solis verbis iactantibus atque superbis
Consulitur frustra, mors est ubi debita iuxta».
Uiribus in vestris qui sic confidere suestis,
Amodo discatis, ne sic quandoque ruatis:
Ne contempnatis, minimos quos esse putatis,
Rebus inoptatis quos sepe valere sciatis!

XXIX. De lupo et yrco

EXAGITANS circum, caperet lupus acer ut yrcum,
Monte sub ingenti subiit; quem, nocte silenti
Si descendisset, servabat, ut hunc rapuisset.
Sed caper ut fontem videt eminus hunc prope montem,
Per triduum totum siciens, petit hinc sibi potum.
Utque sitis cessit, sub aquas sua lumina flexit,
Interius spectat, quae cornua cruraque gestat,
Quanti terroris prolixaque barba sit oris.
Qua caper innisus fallacis ymagine visus
Ac nimis elatus, perhibetur talia fatus:
«Amodo cuiusquam formidine terrear usquam?
Terga vel obstanti dabo cuique vel insidianti,
Cornibus his comptus crurumque volumine promptus».
Talia iactantem, sic seque preesse putantem
Dum lupus audisset, tolerare magisque nequisset,
Occupat incautum, falsis virtutibus auctum,
Hunc ut terreret, dum non procul inde iaceret.
Cuius premorso letali vulnere dorso:
«Cur» ait ille fremens, «iactas tot inania demens?»
«Desine mirari, lupe, me tibi talia fari.
Denique vulgari solet id sermone probari:
'Yrcus quando bibit, quae non sunt debita, dicit;
Cum bene potatur, quae non sibi debita, fatur.»
Non tamen, oblato necis huius tempore grato,
Huic fore parcendum ratus est lupus, hunc sed edendum.
Non ultra vires discant presumere viles,
Nec sua non captent, propriis nec viribus aptent,
Munere naturae piod non datur his fore iure;
Curaque sit talis: peragat quis ut id Iuvenalis
A superis missum se nosse, quod expedit ipsum;
Fertur ab Argivis, quod gnoti seliton ubivis.

XXX. De vulpe et gallo

NACTA secus vallum quedam vulpecula gallum,
Callida rimatur, quibus artibus hic capiatur.
Multa revolventi sedet hec sentencia menti:
Fallat adulando, quem vi nequid, hec sibi fando:
«Ante per has horas quas voces quamque sonoras
Nocte dieque pater dederat tuus, o bone frater!
Fac igitur signum, rear hoc ut te patre dignum,
Ut similis patri videatur vox fore nati».
Gallus adhortantis prece victus et hoc simulantis,
Non metuenda ratus patris, iacit oris hyatus,
Lumina claudendo, veluti solet ipse canendo.
Quod vulpes factum cernens sibi tempus ad aptum,
Sustulit ignarum, gestans per opaca viarum.
Dedecus illud agi videt omnis ut incola pagi,
Vulpis in occursum dedit ocius undique cursum,
Seque sui galli dolet hoc gestamine falli.
Cuius post dorsum clamatur: «Dic, age, quorsum
Nostra feratur avis vocis modulamine suavis?»
Cumque nemus iuxta vulpes sic iret onusta
Nec per virtutem putet ales habere salutem,
Extrahat ut prorsus, quos fixerat in cute, morsus,
Arte relaxari reputat molimine tali:
«Non» ait, «audisti, referant quid inaniter isti:
Plebis hic est nostre gallus, sic raptus a hoste?
Esse tuum certe decet hunc; fatearis aperte».
Talia credentis, cadit ales ab ore loquentis,
Arboris inventae conscendens alta repente

Seque sui iuris docet esse nec amodo furis.

Sic deluduntur multi, dum vana locuntur,
Iure suis culpis, paciendo simillima vulpis;
Sepe solet tales quos fallere providus ales.

XXXI. De leone et mure

MURIBUS in ludum collectis mutuo dudum,
Casus agit quendam latebram nimis in metuendam,
In qua, sicut erat solitus, leo forte quierat.
Cumque vagaretur mus intus, ut egrederetur,
Ora quiescentis contingit acumine dentis.
Ille, ferox rictu, factusque ferocior ictu,
Unguibus affixit miserum, cui talia dixit:
«Que tibi sunt vires, me sic ut ineptus adires?»
Cui retulisse ferunt, huc se quod fata tulerunt
Sponte nec inmissum, sociis sed agentibus ipsum.
Quem venia dignum, proprio nec velle malignum,
Depositis irae stimulis, leo iussit abire,
Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
Recia venantum, quondam iactata per antrum,
Hunc tenuere ferum post tempora pauca dierum.
Cuius clamoris procul hinc sonus editus horis
Duxit ad hunc ipsum murem, pietate remissum.
Ille sui captus non inmemor, eius et actus,
Instat mille modis vinctum dissolvere nodis,
Vique iuvat dentis prius huic non ultro nocentis.
Sic succurrendum sibimet sciat et miserendum,
Alterius culpam quicumque relinquit inultam,
Curaque sit menti veniam dare cuique petenti,
Dum liquet ignarum rerum fore quemque suarum.

XXXII. De vulpe et ibide

INVITATA cibis vulpis fuit artibus ibis;
Cui liquidas pultes breviter det ut invida vulpes,
Has super inmensum vas spargit et undique tensum;
Ad quod ut accessit rostrumque famelica pressit,
Tristior inde redit, delusam se quia credit.
Sed tempus multum non distulit illud inultum;
Nuper enim partae cenae non inmemor arte
Hanc, ut fallatur, secum prandere precatur.
Ampla lagena foris, spiramine stricta sed oris
Vulpi plena datur, qua sufficienter alatur.
Os sed ut admovit, se tandem perfida novit
Digne delusam, prius hac dape fraudis abusam.
Que mox yronice sic fari cepit: «Amice,
Ecce recepisti bona, quae largita fuisti.
Si placet, utaris; michi parcere ne verearis;
Si dedignaris, nec cuilibet inde queraris,
Cum non sit clam te, quod talia feceris ante».
Auribus hec cordis quicumque capaciter audis,
In te quicquid odis fieri molimine quovis,
Cuilibet arte mali caveas inferre sodali!

XXXIII. De cervo et equo

CORNIBUS attingens superos et viribus ingens
Cervus, oberrando per rura, furebat ovando.
Cuius terror equum, veritum concurrere secum,
Subdere venanti se faecit amore iuvandi.
Cui prece devota miser indicat hec sua vota:
«Sic inpune sines per nostros amodo fines
Hoc errare ferox animal? Tibi dedecus, heros!
Ille quidem captus, quantis foret usibus aptus!
Quale tibi cesum iecur ipsius esset ad aesum,
Quotque parare vales epulas hinc atque sodales!
Sed prius ostendi placet hec via, que sit agendi:
Me super invectus, iaculo sibi transfige pectus,
Postque, labore meo sumpto, revehere tropheo».
Ille per amfractus subsellia talia nactus,
Ut capiat cervum, non cessat flectere servum.
Sed venatoris non inmemor ille furoris,
Insiluisse datur frutices, ut se tueatur,
Sospes et intactus silvae munimine factus.
Viribus effetus nec tanto pondere suetus,
Alloquitur tandem sonipes se sic equitantem:
«Pene tuis victus cum sim calcaribus ictus
Speque simus predae delusi, iam michi cede,
Descendensque cito, me victo turpiter, ito».
Sensit ut ille dolum metuensque relinquere solum
Munus id oblatum, quia fit variabile fatum,
Increpuisse pecus sic dicitur, arbiter aequus:
«Ulterius poenis nec habebere liber habenis,
Nec sessoris eris inmunis, ut amodo reris,
Sumpseris istud honus cum gratis, ad omnia pronus».
Sic obsistentes plerique, nocere volentes
Sunt magis inde sibi perversa mente nocivi,
Nec dominatoris metuunt se subdere loris,
Ante manumissi noceant dum quislibet ipsi.

XXXIV. De mulo, vulpe et lupo

DUM mulus quidam prope silvam pascitur Idam,
Nomen ei quod sit, vulpes audire poposcit.
Respondisse datur, quod bestia vulgo vocatur.
«Non» ait, «id quero te, sed de nomine vero;
Quale sit, ignare michi deprecor ut fateare».
«Nomen id inscriptum speciale, quod est michi dictum
Tempore primevo, latet hoc michi sub pede levo.
Hoc ibi nactus erit, quisquis sibi discere querit;
Curque sit hoc gestum, non sit tibi nosse molestum:
Matris in occasu, patris egri denique suasu
Constat id inventum, ne mox post fata parentum
Tempus deleret proprium quod nomen inheret;
Parvus enim pullus fueram sensusque nec ullus,
Hoc stet ut in mente, privatus utroque parente».
Illa dolum talem sibi sentit ut exicialem,
Ingrediens vicum, videt haud procul hinc inimicum
Forte iacere lupum quendam secus invida lutum,
Mole coartatum famis ac nimis attenuatum.
Quem nunc ulcisci cum posse locusque sit ipsi
Illius ad raptum, predae dulcedine captum
Nititur urgeri sub amoris ymagine veri;
Quam dignus pastu sit et illius ammonet astu:
«Erige te sursum, celer huc et dirige cursum,
Hic quia prospexi, quod pinguis et optima vesci,
Digna tuo victu, sit belva miraque dictu».
Surgit, ut audivit, lupus huc et protinus ivit,
Moxque, quod ignorat, sibi nomen ut indicet, orat.
Hoc super, ut dixi, respondit providus ipsi:
«Subscriptum levo pede, primo quod sit ab aevo,
Hoc ibi querendum sit semper et inveniendum».
Nescius hic fraudis tantae, quam quisque subaudis,
Intima dum spectat, si nomen id ungula gestat,
Verbere frons crebro fuso crepat icta cerebro.
Quod dum tale videt fieri, vulpecula ridet,
Omnibus infestum merito sic ulta scelestum,
Presumptor plecti quo debeat ordine recti.
Qui legit haec, discat, ne tale quid ipse cupiscat,
In se confisus, per quod sit ad ultima risus;
Nam nimis est serum, post sumpta pericula, rerum
Presumptivarum stultum piguisse suarum.

XXXV. De serpente et viatore et vulpe iudice

MOLIBUS exusta de more palude vetusta,
Circumseptus ibi draco magnus in aggere limi,
Per iusiurandum, si se sciat inde levandum,
Quicquid habent Mauri, dare se promiserat auri.
Forte viatoris foret his dum transitus horis,
Munere ditari ratus hoc, cor ut optat avari,
Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse,
Inpositum redae patria cito sistit in ede.
Quo sic advecto, fore ius ait ordine recto,
Queque spopondisset, resolutus ut ipse dedisset.
Anguis ab antiquo vicio consuetus iniquo,
Semper et infestus mortalibus, est ita questus:
«Quid tibi mercedis me posse rependere credis,
Vinxeris absque modo quem stricto tam male nodo?»
«Sic te iussisti, cum perfidus ista petisti;
Nec lamenteris nec sic, ingrate, mineris.
Hisne tuis mendis mea tot benefacta rependis?»
Cui tantae liti vulpes conata reniti,
Fertur quesisse, strictus sit qualiter ipse.
Quem mox artavit, dignum vir ut ipse putavit.
Vulpes ingratum iubet inmemoremque probatum
Fortiter astrictum vinclis, quibus est modo dictum,
Huc fore censendum per eundem mox revehendum,
Unde fuit vectus, limi prius aggere tectus,
Sicque relinquendum penitusque nec inde movendum,
Iudicio veri dignum satis ista mereri.
Sic videas plures, si tale quid amodo cures,
Sumptis sepe bonis, ingrati more draconis,
Emolumenta mali cupidos vice reddere tali,
Tam male deceptos, penam sibi mortis adeptos.

Epilogus. De ciconia stercorata

Commaculare thorum ciconia sueta sororum,
Dum prohiberetur, ne tale quid adgrederetur,
Nec cuiusque minis foret huic ad talia finis,
Cedat ut his causis tam turpiter hactenus ausis,
Pellitur inmite stacionis ab arce potitae.
Quae sibi fisa parum, petit agmina mox aliarum
Utque foret fessae locus hic, instante necesse.
Quae gravior natu tunc fertur in hoc comitatu,
Percunctabatur, quapropter id haec paciatur.
Illa suae sordis stultique non inscia cordis,
Imputat errori proprio, dum nec monitori
Credidit, insanum nec et ipsa cohercuit anum.
Queritur a multis, ibi secum mutuo iunctis,
Huc si delatum vas hoc foret inmoderatum.
Qua referente quidem sic esse, iubetur eidem
Esse reportandum vas illud opusque nefandum
Atque relinquendum sibi, denuo nec repetendum:
Amodo sincere secum sic posse manere.
Taliter obiectis sermonibus his sibi rectis,
Deserit hunc morem post sumptum iure pudorem,
Tota mente studens obiecta per hec fore prudens.
Quod constat multis contingere quandoque stultis,
Quos monitis blandis a factis ante nefandis
Prorsus et obscenis cohibet vix suasio lenis,
Donec eos verbis vis durior artet acerbis,
Finis ut erroris sit eis vel causa pudoris.

Tres digiti scribunt, sic totum corpus laborat.
Finis adest operis, mercedem posco laboris.
Finivi librum, scripsi sine manibus istum.


BIBLIOGRAFIE:


1. http://www.intratext.com