Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (14)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (42)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CLAUDIANUS CLAUDIUS - DE RAPTU PROSERPINAE

PRAEFATIO
Inventa secuit primus qui nave profundum,
et rudibus remis sollicitavit aquas,
qui dubiis ausus committere flatibus alnum,
quas natura negat, praebuit arte vias.
Tranquillis primum trepidus se credidit undis, 5
litora securo tramite summa legens:
mox longos temptare sinus et linquere terras
et leni coepit pandere vela Noto.
Ast ubi paulatim praeceps audacia crevit
cordaque languentem dedidicere metum, 10
iam vagus irrumpit pelagus caelumque secutus
Aegaeas hiemes Ioniumque domat.


LIBER PRIMUS
Inferni raptoris equos afflataque curru
sidera Taenario caligantesque profundae
Iunonis thalamos audaci promere cantu
mens congesta iubet. Gressus removete, profani.
Iam furor humanos nostro de pectore sensus 5
expulit et solum spirant praecordia Phoebum.
Iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri
sedibus et claram dispergere limina lucem
adventum testata Dei. Iam magnus ab imis
auditur fremitus terris templumque remugit 10
Cecropium sanctasque faces extollit Eleusis.
Angues Triptolemi strident et squamea curvis
colla levant attrita iugis lapsuque sereno
erecti roseas tendunt ad carmina cristas.
Ecce procul ternis Hecate variata figuris 15
exoritur laetusque simul procedit Iacchus
crinali florens hedera, quem Parthica velat
tigris et auratos in nodum colligit ungues.
Ebria Maeonius firmat vestigia thyrsus.
Di, quibus innumerum vacui famulantur Averni 20
vulgus iners, opibus quorum donatur avaris
quidquid in orbe perit, quos Styx liventibus ambit
interfusa vadis et quos fumantia torquens
aequora gurgitibus Phlegethon perlustrat anhelis;
vos mihi sacrarum penetralia pandite rerum 25
et vestri secreta poli: qua lampade Ditem
flexit Amor, quo ducta ferox Proserpina raptu
possedit dotale Chaos, quantasque per oras
sollicito genetrix erraverit anxia cursu:
unde datae populis fruges et glande relicta 30
cesserit inventis Dodonia quercus aristis.
Dux Erebi quondam tumidas exarsit in iras
proelia moturus superis, quod solus egeret
conubiis sterilesque diu consumeret annos,
impatiens nescire torum nullasque mariti 35
inlecebras nec dulce patris cognoscere nomen.
Iam quaecumque latent ferali monstra barathro
in turmas aciemque ruunt contraque Tonantem
coniurant Furiae crinitaque sontibus hydris
Tisiphone, quatiens infausto lumine pinum, 40
armatos ad castra vocat pallentia Manes.
Paene reluctatis iterum pugnantia rebus
rupissent elementa fidem penitusque revulso
carcere laxatis pubes Titania vinclis
vidisset caeleste iubar rursusque cruentus 45
Aegaeon positis aucto de corpore nodis
obvia centeno vexasset fulmina motu.
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes
ante pedes soliumque ducis fudere severam
canitiem genibusque suas cum supplice fletu 50
admovere manus, quarum sub iure tenentur
omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt,
longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
Prima fero Lachesis clamabat talia regi
incultas dispersa comas: "O maxime noctis 55
arbiter umbrarumque potens, cui nostra laborant
stamina, qui finem cunctis et semina praebes
nascendique vices alterna morte rependis,
qui vitam letumque regis (nam quidquid ubique
gignit materies, hoc te donante creatur 60
debeturque tibi, certis ambagibus aevi
rursus corporeos animae mittuntur in artus),
ne pete firmatas pacis dissolvere leges,
quas dedimus nevitque colus, neu foedera fratrum
civili converte tuba. Cur impia tollis 65
signa? Quid incestis aperis Titanibus auras?
Posce Iovem: dabitur coniunx." Vix ille pepercit
erubuitque preces animusque relanguit atrox,
quamvis indocilis flecti: ceu turbine rauco
cum gravis armatur Boreas glacieque nivali 70
hispidus et Getica concretus grandine pennas
disrumpit, pelagus, silvas camposque sonoro
flamine rapturus, si forte adversus aenos
Aeolus obiciat postes, vanescit inanis
impetus et fractae redeunt in claustra procellae. 75
Tum Maia genitum, qui fervida dicta reportet,
imperat acciri. Cyllenius astitit ales
somniferam quatiens virgam tectusque galero.
Ipse rudi fultus solio nigraque verendus
maiestate sedet. Squalent immania foedo 80
sceptra situ; sublime caput maestissima nubes
asperat et dirae riget inclementia formae.
Terrorem dolor augebat. Tunc talia celso
ore tonat (tremefacta silent dicente tyranno
atria; latratum triplicem compescuit ingens 85
ianitor et presso lacrimarum fonte resedit
Cocytos tacitisque Acheron obmutuit undis
et Phlegethonteae requierunt murmura ripae):
"Atlantis Tegeaee nepos, commune profundis
et superis numen, qui fas per limen utrumque 90
solus habes geminoque facis commercia mundo,
i celer et proscinde Notos et iussa superbo
redde Iovi: tantumne tibi, saevissime frater,
in me iuris erit? Sic nobis noxia vires
cum caelo Fortuna tulit? Num robur et arma 95
perdidimus, si rapta dies? An forte iacentes
ignavosque putas, quod non Cyclopia tela
stringimus aut vanas tonitru deludimus auras?
Nonne satis visum, quod grati luminis expers
tertia supremae patior dispendia sortis 100
informesque plagas, cum te laetissimus ornet
signifer et vario cingant splendore Triones?
Sed thalamos etiam prohibes? Nereia glauco
Neptunum gremio complectitur Amphitrite.
Te consanguineo recipit post fulmina fessum 105
Iuno sinu. Quid enim narrem Latonia furta?
Quid Cererem magnamque Themin? Tibi tanta creandi
copia, te felix natorum turba coronat.
Ast ego deserta maerens inglorius aula
implacidas nullo solabor pignore curas? 110
Non adeo toleranda quies. Primordia testor
noctis et horrendae stagna intemerata paludis,
si dictis parere negas, patefacta ciebo
Tartara, Saturni veteres laxabo catenas,
obducam tenebris solem, compage soluta 115
lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
Vix ea fatus erat, iam nuntius astra tenebat.
Audierat mandata pater secumque volutat
diversos ducens animos, quae tale sequatur
coniugium Stygiosque velit pro sole recessus. 120
Certa requirenti tandem sententia sedit.
Hennaeae Cereri proles optata virebat
unica, nec tribuit subolem Lucina secundam
fessaque post primos haeserunt viscera partus
infecunda quidem; sed cunctis altior exstat 125
matribus et numeri damnum Proserpina pensat.
Hanc fovet, hanc sequitur: vitulam non blandius ambit
torva parens, pedibus quae nondum proterit arva
nec nova lunatae curvavit germina frontis.
Iam matura toro plenis adoleverat annis 130
virginitas, tenerum iam pronuba flamma pudorem
sollicitat mixtaque tremit formidine votum.
Personat aula procis: pariter pro virgine certant
Mars clipeo melior, Phoebus praestantior arcu.
Mars donat Rhodopen, Phoebus largitur Amyclas 135
et Delon Clariosque Lares. Hinc aemula Iuno,
hinc poscit Latona nurum. Despexit utrumque
flava Ceres raptusque timens (heu caeca futuri!)
aethera deseruit; furtim sua pignora terris
commendat fidis Siculasque relegat in oras, 140
ingenio confisa loci. Trinacria quondam
Italiae pars una fuit, sed pontus et aestus
mutavere situm. Rupit confinia Nereus
victor et abscissos interluit aequore montes
parvaque cognatas prohibent discrimina terras. 145
Nunc illam socia ruptam tellure trisulcam
opposuit natura mari. Caput inde Pachyni
respuit Ionias praetentis rupibus iras,
hinc latrat Gaetula Thetis Lilybaeaque pulsat
brachia consurgens; hinc indignata teneri 150
concutit obiectum rabies Tyrrhena Pelorum.
In medio scopulis se porrigit Aetna perustis:
Aetna Giganteos numquam tacitura triumphos,
Enceladi bustum, qui saucia terga revinctus
spirat inexhaustum flagranti vulnere sulphur, 155
et quotiens detractat onus cervice rebelli
in laevum dextrumque latus, tunc insula fundo
vertitur et dubiae nutant cum moenibus urbes.
Aetnaeos apices solo cognoscere visu,
non aditu temptare licet. Pars cetera frondet 160
arboribus, teritur nullo cultore cacumen.
Nunc movet indigenas nimbos piceaque gravatum
foedat nube diem, nunc motibus astra lacessit
terrificis damnisque suis incendia nutrit.
Sed quamvis nimio fervens exuberet aestu, 165
scit nivibus servare fidem pariterque favillis.
Durescit glacies tanti secura vaporis,
arcano defensa gelu fumoque fideli
lambit contiguas innoxia flamma pruinas.
Quae scopulos tormenta rotant? Quae tanta cavernas 170
vis glomerat? quo fonte ruit Vulcanius amnis?
Sive quod obicibus discurrens ventus opertis
offenso rimosa furit per saxa meatu,
dum scrutatur iter, libertatemque reposcens
putria multivagis populatur flatibus antra; 175
seu mare sulphurei ductum per viscera montis
oppressis ignescit aquis et pondera librat.
Hic ubi servandum mater fidissima pignus
abdidit, ad Phrygios tendit secura Penates
turrigeramque petit Cybelen sinuosa draconum 180
membra regens, volucri qui pervia nubila tractu
signant et placidis humectant frena venenis.
Frontem crista tegit, pingunt maculosa virentes
terga notae, rutilum squamis intermicat aurum.
Nunc spiris Zephyros tranant, nunc arva volatu 185
inferiora secant. Cano rota pulvere labens
sulcatam fecundat humum. Flavescit aristis
orbita. Surgentes condunt vestigia fruges,
vestit iter comitata seges. Iam linquitur Aetna
totaque decrescit refugo Trinacria visu. 190
Heu quotiens praesaga mali violavit oborto
rore genas! Quotiens oculos ad tecta retorsit
talia voce movens: "Salve, gratissima tellus,
quam nos praetulimus caelo: tibi gaudia nostri
sanguinis et caros uteri commendo labores. 195
Praemia digna manent. Nullos patiere ligones
et nullo rigidi versabere vomeris ictu,
sponte tuus florebit ager. Cessante iuvenco
ditior oblatas mirabitur incola messes."
Sic ait et fulvis tetigit serpentibus Idam. 200
Hic sedes augusta Deae templique colendi
religiosa silex, densis quam pinus obumbrat
frondibus, et nulla lucos agitante procella
stridula coniferis modulatur carmina ramis.
Terribiles intus thiasi vesanaque mixto 205
concentu delubra gemunt. Ululatibus Ide
bacchatur; timidas inclinant Gargara silvas.
Postquam visa Ceres, mugitum tympana frenant,
conticuere chori: Corybas non impulit ensem,
non buxus, non aera sonant blandasque leones 210
submisere iubas. Adytis gavisa Cybebe
exilit et pronas extendit ad oscula turres.
Viderat haec dudum summa speculatus ab arce
Iuppiter ac Veneri mentis penetralia pandit:
"Curarum, Cytherea, tibi secreta fatebor. 215
Candida Tartareo nuptum Proserpina regi
iam pridem est decreta dari. Sic Atropos urget,
sic cecinit longaeva Themis. Nunc matre remota
rem peragi tempus. Fines invade Sicanos
et Cereris prolem patulis illudere campis, 220
crastina puniceos cum lux detexerit ortus,
coge tuis armata dolis, quibus urere cuncta,
me quoque saepe, soles. Cur ultima regna quiescunt?
Nulla sit immunis regio nullumque sub umbris
pectus inaccensum Veneri. Iam tristis Erinys 225
sentiat ardores, Acheron Ditisque severi
ferrea lascivis mollescant corda sagittis."
Accelerat praecepta Venus iussuque parentis
Pallas et inflexo quae terret Maenala cornu
addunt se comites. Divino semita gressu 230
claruit, augurium qualis laturus iniquum
praepes sanguineo dilabitur igne cometes
prodigiale rubens: non illum navita tuto,
non impune vident populi, sed crine minaci
nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes. 235
Devenere locum, Cereris quo tecta nitebant
Cyclopum firmata manu: stant ardua ferro
moenia, ferrati postes immensaque nectit
claustra chalybs. Nullum tanto sudore Pyragmon
nec Steropes construxit opus; non talibus umquam 240
spiravere Notis animae nec flumine tanto
incoctum maduit lassa cervice metallum.
Atria cingit ebur; trabibus solidatur aenis
culmen et in celsas surgunt electra columnas.
Ipsa domum tenero mulcens Proserpina cantu 245
irrita texebat rediturae munera matri.
Hic elementorum seriem sedesque paternas
insignibat acu: veterem qua lege tumultum
discrevit Natura parens et semina iussis
discessere locis: quidquid leve, fertur in altum, 250
in medium graviora cadunt, incanduit aer,
legit flamma polum, fluxit mare, terra pependit.
Nec color unus erat: stellas accendit in auro,
ostro fundit aquas. Attollit litora gemmis
filaque mentitos iam iam caelantia fluctus 255
arte tument. Credas inlidi cautibus algam
et raucum bibulis inserpere murmur harenis.
Addit quinque plagas. Mediam subtegmine
rubro obsessam fervore notat; squalebat inustus
limes et assiduo sitiebant stamina sole: 260
vitales utrimque duas, quas mitis oberrat
temperies habitanda viris; in fine supremo
torpentes traxit geminas brumaque perenni
foedat et aeterno contristat frigore telas.
Nec non et patrui pingit sacraria Ditis 265
fatalesque sibi Manes. Nec defuit omen;
praescia nam subitis maduerunt fletibus ora.
Coeperat et vitreis summo iam margine texti
Oceanum sinuare vadis; sed cardine verso
cernit adesse deas imperfectumque laborem 270
deserit et niveos infecit purpura vultus
per liquidas succensa genas castaeque pudoris
illuxere faces. Non sic decus ardet eburnum,
Lydia Sidonio quod femina tinxerit ostro.
Merserat unda diem; sparso nox umida somno 275
languida caeruleis invexerat otia bigis,
iamque viam Pluto superas molitur ad auras
germani monitu. Torvos invisa iugales
Allecto temone ligat, qui pascua mandunt
Cocyti pratisque Erebi nigrantibus errant 280
stagnaque tranquillae potantes marcida Lethes
aegra soporatis spumant oblivia linguis.
Orphnaeus crudele micans Aethonque sagitta
ocior et Stygii sublimis gloria Nycteus
armenti Ditisque nota signatus Alastor 285
stabant ante fores iuncti saevumque fremebant
crastina venturae spectantes gaudia praedae.

LIBER SECUNDUS

PRAEFATIO
Otia sopitis ageret cum cantibus Orpheus
neglectumque diu deposuisset opus,
lugebant erepta sibi solatia Nymphae,
quaerebant dulces flumina maesta modos.
Saeva feris natura redit metuensque leonem 5
implorat citharae vacca tacentis opem.
Illius et duri flevere silentia montes
silvaque Bistoniam saepe secuta chelyn.
Sed postquam Inachiis Alcides missus ab Argis
Thracia pacifero contigit arva pede 10
diraque sanguinei vertit praesepia regis
et Diomedeos gramine pavit equos,
tunc patriae festo laetatus tempore vates
desuetae repetit fila canora lyrae
et resides levi modulatus pectine nervos 15
pollice festivo nobile duxit ebur.
Vix auditus erat: venti frenantur et undae,
pigrior astrictis torpuit Hebrus aquis,
porrexit Rhodope sitientes carmina rupes,
excussit gelidas pronior Ossa nives. 20
Ardua nudato descendit populus Haemo
et comitem quercum pinus amica trahit,
Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes,
Orpheis laurus vocibus acta venit.
Securum blandi leporem fovere molossi 25
vicinumque lupo praebuit agna latus.
Concordes varia ludunt cum tigride dammae,
Massylam cervi non timuere iubam.
Ille novercales stimulos actusque canebat
Herculis et forti monstra subacta manu, 30
qui timidae matri pressos ostenderit angues
intrepidusque fero riserit ore puer.
"Te neque Dictaeas quatiens mugitibus urbes
taurus nec Stygii terruit ira canis,
non leo sidereos caeli rediturus ad axes, 35
non Erymanthei gloria montis aper.
Solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu
appetis, occiduo ducis ab orbe greges
tergeminique ducis numerosos deicis artus
et totiens uno victor ab hoste redis. 40
Non cadere Antaeo, non crescere profuit Hydrae,
nec cervam volucres eripuere pedes.
Caci flamma perit, rubuit Busiride Nilus,
prostratis maduit nubigenis Pholoe.
Te Libyci stupuere sinus, te maxima Tethys 45
horruit, imposito cum premerere polo.
Firmior Herculea mundus cervice pependit,
lustrarunt umeros Phoebus et astra tuos."
Thracius haec vates. Sed tu Tirynthius alter,
Florentine, mihi, tu mea plectra moves 50
antraque Musarum longo torpentia somno
excutis et placidos ducis in orbe choros.


LIBER SECUNDUS
Impulit Ionios praemisso lumine fluctus
nondum pura dies, tremulis vibratur in undis
ardor et errantes ludunt per caerula flammae.
Iamque audax animi fidaeque oblita parentis
fraude Dionaea riguos Proserpina saltus 5
(sic Parcae voluere) petit. Ter cardine verso
praesagum cecinere fores, ter conscia fati
flebile terrificis gemuit mugitibus Aetna.
Nullis illa tamen monstris nulloque tenetur
prodigio; comites gressum iunxere sorores. 10
Prima dolo gaudens et tanti conscia voti
it Venus et raptus metitur corde futuros,
iam durum flexura Chaos, iam Dite subacto
ingenti famulos Manes ductura triumpho.
Illi multifidos crinis sinuatur in orbes 15
Idalia divisus acu; sudata marito
fibula purpureos gemma suspendit amictus.
Candida Parrhasii post hanc regina Lycei
et Pandionias quae cuspide protegit arces,
utraque virgo, ruunt: haec tristibus aspera bellis, 20
haec metuenda feris. Tritonia casside fulva
caelatum Typhona gerit, qui summa peremptus
ima parte viget moriens et parte superstes,
hastaque terribili surgens per nubila ferro
instar erat silvae; tantum stridentia colla 25
Gorgonis obtentu pallae fulgentis inumbrat.
At Triviae lenis species et multus in ore
frater erat Phoebique genas et lumina Phoebi
esse putes, solusque dabat discrimina sexus.
Brachia nuda nitent, levibus proiecerat auris 30
indociles errare comas arcuque remisso
otia nervus agit; pendent post terga sagittae.
Crispatur gemino vestis Gortynia cinctu
poplite fusa tenus, motoque in stamine Delos
errat et aurato trahitur circumflua ponto. 35
Quas inter Cereris proles, nunc gloria matris,
mox dolor, aequali tendit per gramina passu,
nec membris nec honore minor, potuitque videri
Pallas, si clipeum ferret, si spicula, Phoebe.
Collectae tereti nodantur iaspide vestes. 40
Pectinis ingenio numquam felicior artis
contigit eventus, nulli sic consona telae
fila nec in tantum veri duxere figuras.
Hic Hyperionio Solem de semine nasci
fecerat et pariter Lunam, sed dispare forma, 45
aurorae noctisque duces. Cunabula Tethys
praebet et infantes gremio solatur anhelos
caeruleusque sinus roseis radiatur alumnis.
Invalidum dextro portat Titana lacerto
nondum luce gravem nec pubescentibus alte 50
cristatum radiis. Primo clementior aevo
fingitur et tenerum vagitu despuit ignem.
Laeva parte soror vitrei libamina potat
uberis et parvo signatur tempora cornu.
Tali luxuriat cultu. Comitantur euntem 55
Naides et socia stipant utrimque caterva,
quae fontes, Crinise, tuos et saxa rotantem
Pantagiam nomenque Gelam qui praebuit urbi,
concelebrant, quas pigra vado Camerina palustri,
quas Arethusaei latices, quas advena nutrit 60
Alpheus; Cyane totum supereminet agmen.
Qualis Amazonidum peltis exsultat ademptis
pulchra cohors, quotiens Arcton populata virago
Hippolyte niveas ducit post proelia turmas,
seu flavos stravere Getas, seu forte rigentem 65
Thermodontiaca Tanaim fregere securi:
aut quales referunt Baccho sollemnia Nymphae
Maeoniae, quas Hermus alit, ripasque paternas
percurrunt auro madidae; laetatur in antro
amnis et undantem declinat prodigus urnam. 70
Viderat herboso sacrum de vertice vulgus
Henna parens florum curvaque in valle sedentem
compellat Zephyrum: Pater o gratissime veris,
qui mea lascivo regnas per prata meatu
semper et adsiduis inroras flatibus annum, 75
respice Nympharum coetus et celsa Tonantis
germina per nostros dignantia ludere campos.
Nunc adsis faveasque, precor, nunc omnia fetu
pubescant virgulta velis, ut fertilis Hybla
invideat vincique suos non abnuat hortos. 80
Quidquid turiferis spirat Panchaia silvis,
quidquid odoratus longe blanditur Hydaspes,
quidquid ab extremis ales longaevus harenis
colligit optato repetens exordia saeclo,
in venas disperge meas et flamine largo 85
rura fove. Merear divino pollice carpi
et nostris cupiant ornari numina sertis."
Dixerat. Ille novo madidantes nectare pennas
concutit et glebas fecundo rore maritat,
quaque volat, vernus sequitur rubor. Omnis in herbas 90
turget humus medioque patent convexa sereno;
sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro
induit et dulci violas ferrugine pingit.
Parthica quae tantis variantur cingula gemmis
regales vinctura sinus? Quae vellera tantum 95
ditibus Assyrii spumis fuscantur aeni?
Non tales volucer pandit Iunonius alas,
nec sic innumeros arcu mutante colores
incipiens redimitur hiems, cum tramite flexo
semita discretis interviret umida nimbis. 100
Forma loci superat flores: curvata tumore
parvo planities et mollibus edita clivis
creverat in collem. Vivo de pumice fontes
roscida mobilibus lambebant gramina rivis
silvaque torrentes ramorum frigore soles 105
temperat et medio brumam sibi vindicat aestu:
apta fretis abies, bellis accommoda cornus,
quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus,
ilex plena favis, venturi nuntia laurus.
Fluctuat hic denso crispata cacumine buxus, 110
hic hederae serpunt, hic pampinus induit ulmos.
Haud procul inde lacus (Pergum dixere Sicani)
panditur et nemorum frondoso margine cinctus
vicinis pallescit aquis; admittit in altum
cernentes oculos et late pervius humor 115
ducit inoffensos liquido sub flumine visus,
imaque perspicui prodit secreta profundi.
[Huc elapsa cohors gaudet per florida rura].
Hortatur Cytherea legant: "Nunc ite, sorores,
dum matutinis praesudat solibus aer, 120
dum meus humectat flaventes Lucifer agros,
roranti praevectus equi." Sic fata doloris
carpit signa sui. Varios tum cetera saltus
invasere cohors. Credas examina fundi
Hyblaeum raptura thymum, cum cerea reges 125
castra movent fagique cava dimissus ab alvo
mellifer electis exercitus obstrepit herbis.
Pratorum spoliatur honos: haec lilia fuscis
intexit violis, hanc mollis amaracus ornat,
haec graditur stellata rosis, haec alba ligustris. 130
Te quoque flebilibus maerens, Hyacinthe, figuris
Narcissumque metunt, nunc inclita germina veris,
praestantes olim pueros. Tu natus Amyclis,
hunc Helicon genuit. Disci te perculit error,
hunc fontis decepit amor. Te fronte recussa 135
Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.
Aestuat ante alias avido fervore legendi
frugiferae spes una deae. Nunc vimine texto
ridentes calathos spoliis agrestibus implet,
nunc sociat flores seseque ignara coronat, 140
augurium fatale tori. Quin ipsa tubarum
armorumque potens dextram, qua fortia turbat
agmina, qua stabiles portas et moenia vellit,
iam levibus laxat studiis hastamque reponit
insuetisque docet galeam mitescere sertis. 145
Ferratus lascivit apex horrorque recessit
Martius et cristae pacato fulgure vernant.
Nec quae Parthenium canibus scrutatur odoris
aspernata choros libertatemque comarum
iniecta voluit tantum frenare corona. 150
Talia virgineo passim dum more geruntur,
ecce repens mugire fragor, confligere turres
pronaque vibratis radicibus oppida verti.
Causa latet. Dubios agnovit sola tumultus
diva Paphi mixtoque metu perterrita gaudet. 155
Iamque per anfractus animarum rector opacos
sub terris quaerebat iter gravibusque gementem
Enceladum calcabat equis. Immania findunt
membra rotae pressaque Gigas cervice laborat
Sicaniam cum Dite ferens temptatque moveri 160
debilis et fessis serpentibus impedit axem:
fumida sulphureo praelabitur orbita dorso.
Ac velut occultus securum pergit in hostem
miles et effossi subter fundamina campi
transilit inclusos arcano limite muros, 165
turbaque deceptas victrix erumpit in arces
terrigenas imitata viros: sic tertius heres
Saturni latebrosa vagis rimatur habenis
devia fraternum cupiens exire sub orbem.
Ianua nulla patet; prohibebant undique rupes 170
oppositae duraque deum compage tenebant.
Non tulit ille moras indignatusque trabali
saxa ferit sceptro: Siculae sonuere cavernae,
turbatur Lipare, stupuit fornace relicta
Mulciber et trepidus deiecit fulmina Cyclops. 175
Audiit et si quem glacies Alpina coercet,
et qui te, Latiis nondum praecincte tropaeis
Thybri, natat missamque Pado qui remigat alnum.
Sic, cum Thessaliam scopulis inclusa teneret
Peneo stagnante palus et mersa negaret 180
arva coli, trifida Neptunus cuspide montes
impulit adversos. Tunc forti saucius ictu
dissiluit gelido vertex Ossaeus Olympo.
Carceribus laxantur aquae factoque meatu
redduntur fluviusque mari tellusque colonis. 185
Postquam victa manu duros Trinacria nexus
solvit, et immenso late discessit hiatu,
apparet subitus caelo timor: astra viarum
mutavere fidem, vetito se proluit Arctos
aequore, praecipitat pigrum formido Booten, 190
horruit Orion, audito palluit Atlas
hinnitu, rutilos obscurat anhelitus axes
discolor et longa solitos caligine pasci
terruit orbis equos, pressis haesere lupatis
attoniti meliore polo rursusque verendum 195
in Chaos obliquo certant temone reverti.
Mox ubi pulsato senserunt verbera tergo
et solem didicere pati, torrentius amne
hiberno tortaque ruunt pernicius hasta,
quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri, 200
non leve sollicitae mentis discurrit acumen.
Sanguine frena calent, corrumpit spiritus auras
letifer, infectae spumis vitiantur harenae.
Diffugiunt Nymphae, rapitur Proserpina curru
imploratque Deas. Iam Gorgonis ora revelat 205
Pallas et intento festinat Delia telo,
nec patruo cedunt. Stimulat communis in arma
virginitas crimenque feri raptoris acerbat.
Ille velut stabuli decus armentique iuvencam
cum leo possedit nudataque viscera fodit 210
unguibus et rabiem totos exegit in armos,
stat crassa turpis sanie nodosque iubarum
excutit et viles pastorum despicit iras.
"Ignavi domitor vulgi, deterrime fratrum",
Pallas ait, "quae te stimulis facibusque profanis 215
Eumenides movere? Tua cur sede relicta
audes Tartareis caelum incestare quadrigis?
Sunt tibi deformes Dirae, sunt altera Lethes
numina, sunt tristes Furiae te coniuge dignae.
Fratris linque domos, alienam desere sortem, 220
nocte tua contentus abi. Quid viva sepultis
admisces? Nostrum quid proteris advena mundum?"
Talia vociferans avidos transire minaci
cornipedes umbone ferit clipeique retardat
obice Gorgoneisque premens assibilat hydris 225
praetentaque operit crista. Libratur in ictum
fraxinus et nigros illuminat obvia currus
missaque paene foret, ni Iuppiter aethere summo
pacificas rubri torsisset fulminis alas
confessus socerum. Nimbis Hymenaeus hiulcis 230
intonat, et testes firmant conubia flammae.
Invitae cessere deae. Compescuit arcum
cum gemitu talesque dedit Latonia voces:
Sis memor o longumque vale: reverentia patris
obstitit auxilio, nec nos defendere contra 235
possumus; imperio vinci maiore fatemur.
In te coniurat genitor populoque silenti
traderis, heu! cupidas non aspectura sorores
aequalemque chorum. Quae te fortuna supernis
abstulit et tanto damnavit sidera luctu? 240
Iam neque Partheniis innectere retia lustris
nec pharetras gestare libet. Securus ubique
spumet aper saevique fremant impune leones.
Te iuga Taygeti, posito te Maenala flebunt
venatu maestoque diu lugebere Cyntho, 245
Delphica quin etiam fratris delubra tacebunt."
Interea volucri fertur Proserpina curru
caesariem diffusa Noto planctuque lacertos
verberat et questus ad nubila tendit inanes:
"Cur non torsisti manibus fabricata Cyclopum 250
in nos tela, pater? Sic me crudelibus umbris
tradere, sic toto placuit depellere mundo?
Nullane te flectit pietas? Nihilumne paternae
mentis inest? Tantas quo crimine movimus iras?
Non ego, cum rapido saeviret Phlegra tumultu, 255
signa Deis adversa tuli, nec robore nostro
Ossa pruinosum vexit glacialis Olympum.
Quod conata nefas aut cuius conscia culpae
exsul ad immanes Erebi detrudor hiatus?
O fortunatas, alii quascumque tulere 260
raptores! Saltem communi sole fruuntur.
Sed mihi virginitas pariter caelumque negatur;
eripitur cum luce pudor terrisque relictis
servitum Stygio ducor captiva tyranno.
O male dilecti flores despectaque matris 265
consilia! o Veneris deprensae serius artes!
Mater, io! seu te Phrygiis in vallibus Idae
Mygdonio buxus circumsonat horrida cantu,
seu tu sanguineis ululantia Dindyma Gallis
incolis et strictos Curetum respicis enses, 270
exitio succurre meo, compesce furentem,
comprime ferales torvi praedonis habenas."
Talibus ille ferox dictis fletuque decoro
vincitur et primi suspiria sensit amoris.
Tunc ferrugineo lacrimas detergit amictu 275
et placida maestum solatur voce dolorem:
"Desine funestis animum, Proserpina, curis
et vano vexare metu. Maiora dabuntur
sceptra nec indigni taedas patiere mariti.
Ille ego Saturni proles, cui machina rerum 280
servit et immensum tendit per inane potestas.
Amissum ne crede diem: sunt altera nobis
sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis
purius Elysiumque magis mirabere solem
cultoresque pios. Illic pretiosior aetas, 285
aurea progenies, habitat semperque tenemus,
quod superi meruere semel. Nec mollia desunt
prata tibi. Zephyris illic melioribus halant
perpetui flores, quos nec tua protulit Henna.
Est etiam lucis arbor praedives opacis, 290
fulgentes viridi ramos curvata metallo.
Haec tibi sacra datur, fortunatumque tenebis
autumnum et fulvis semper ditabere pomis.
Parva loquor: quidquid liquidus complectitur aer,
quidquid alit tellus, quidquid maris aequora verrunt, 295
quod fluvii volvunt, quod nutrivere paludes,
cuncta tuis pariter cedent animalia regnis,
lunari subiecta globo, qui septimus auras
ambit et aeternis mortalia separat astris.
Sub tua purpurei venient vestigia reges 300
deposito luxu turba cum paupere mixti
(omnia mors aequat!); tu damnatura nocentes,
tu requiem latura piis, te iudice sontes
improba cogentur vitae commissa fateri.
Accipe Lethaeo famulas cum gurgite Parcas; 305
sit fatum quodcumque voles." Haec fatus ovantes
exhortatur equos et Tartara mitior intrat.
Conveniunt animae, quantas violentior Auster
decutit arboribus frondes aut nubibus imbres
colligit aut frangit fluctus aut torquet harenas. 310
Cunctaque praecipiti stipantur saecula cursu
insignem visura nurum. Mox ipse serenus
ingreditur facili passus mollescere risu
dissimilisque sui.Dominis intrantibus ingens
assurgit Phlegethon; flagrantibus hispida rivis 315
barba madet totoque fluunt incendia vultu.
Occurrunt propere lecta de plebe ministri.
Pars altos revocant currus frenisque solutis
vertunt emeritos ad pascua nota iugales,
pars aulaea tenent, alii praetexere ramis 320
limina et in thalamum cultas extollere vestes.
Reginam casto cinxerunt agmine matres
Elysiae teneroque levant sermone timores
et sparsos religant crines et vultibus addunt
flammea sollicitum praevelatura pudorem. 325
Pallida laetatur regio gentesque sepultae
luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
Grata coronati peragunt convivia Manes.
Rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus,
sedantur gemitus. Erebi se sponte relaxat 330
squalor et aeternam patitur rarescere noctem.
Urna nec incertas versat Minoia sortes,
verbera nulla sonant nulloque frementia luctu
impia dilatis respirant Tartara poenis.
Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet, 335
non aqua Tantaleis subducitur invida labris.
[Solvitur Ixion et Tantalus invenit undas].
Et Tityus tandem spatiosos erigit artus
squalentisque novem detexit iugera campi
(tantus erat), laterisque piger sulcator opaci 340
invitus trahitur lasso de pectore vultur
abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.
Oblitae scelerum formidatique furoris
Eumenides cratera parant et vina feroci
crine bibunt flexisque minis iam lene canentes 345
extendunt socios ad pocula plena cerastas
et festas alio succendunt lumine taedas.
Tunc et pestiferi pacatum flumen Averni
innocuae transistis aves flatumque repressit
Amsanctus; fixo tacuit torrente vorago. 350
Tunc Acheronteos mutato gurgite fontes
lacte novo tumuisse ferunt hederisque virentem
Cocyton dulci perhibent undasse Lyaeo.
Stamina nec rumpit Lachesis, nec turbida sacris
obstrepitant lamenta choris. Mors nulla vagatur 355
in terris- nullumque rogum planxere parentes;
navita non moritur fluctu, non cuspide miles.
Oppida funerei pollent immunia leti.
Impexamque senex velavit harundine frontem
portitor et vacuos egit cum carmine remos. 360
Iam suus inferno processerat Hesperus orbi,
ducitur in thalamum virgo. Stat pronuba iuxta
stellantes Nox picta sinus tangensque cubile
omina perpetuo genitalia foedere sanxit.
Exsultant cum voce pii Ditisque sub aula 365
talia pervigili sumunt exordia plausu:
"Nostra potens Iuno tuque o germane Tonantis
et gener, unanimi consortia ducite somni
mutuaque alternis innectite colla lacertis.
Iam felix oritur proles, iam laeta futuros 370
exspectat Natura deos. Nova numina rebus
addite et optatos Cereri proferte nepotes."


LIBER TERTIUS

LIBER TERTIUS
Iuppiter interea cinctam Thaumantida nimbis
ire iubet totoque deos arcessere mundo.
Illa colorato Zephyros illapsa volatu
numina conclamat pelagi Nymphasque morantes
increpat et Fluvios humentibus evocat antris. 5
Ancipites trepidique ruunt, quae causa quietos
excierit, tanto quae res agitanda tumultu.
Ut patuit stellata domus, considere iussi.
Nec confusus honor. Caelestibus ordine sedes
prima datur. Tractum proceres tenuere secundum 10
aequorei, placidus Nereus, et lucida Phorci
canities. Glaucum series extrema biformem
accipit et certo mansurum Protea vultu.
Nec non et senibus Fluviis concessa sedendi
gloria. Plebeio stat cetera more iuventus, 15
mille Amnes. Liquidis incumbunt patribus udae
Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
Tum gravis ex alto genitor sic orsus Olympo:
"Abduxere meas iterum mortalia curas,
iam pridem neglecta mihi, Saturnia postquam 20
otia et ignavi senium cognovimus aevi;
sopitosque diu populos torpore paterno
sollicitae placuit stimulis impellere vitae,
incultis ne sponte seges grandesceret arvis,
undaret neu silva favis, neu vina tumerent 25
fontibus et totae fremerent in pocula ripae;
haud equidem invideo (neque enim livescere fas est
vel nocuisse deos), sed quod dissuasor honesti
luxus et humanas oblimat copia mentes,
provocet ut segnes animos rerumque remotas 30
ingeniosa vias paulatim exploret egestas
utque artes pariat sollertia, nutriat usus.
Nunc mihi cum magnis instat Natura querellis
humanum relevare genus, durumque tyrannum
immitemque vocat regnataque saecula patri 35
commemorat parcumque Iovem se divite clamat,
qui campos horrere situ dumisque repleri
rura velim nullisque exornem fructibus annum.
Se iam, quae genetrix mortalibus ante fuisset,
in dirae subito mores transisse novercae. 40
Quid mentem traxisse polo, quid profuit altum
erexisse caput, pecudum si more pererrant
avia, si frangunt communia pabula glandes?
Haecine vita iuvat silvestribus abdita lustris
indiscreta feris? Tales cum saepe parentis 45
pertulerim questus, tandem clementior orbi
Chaonio statui gentes avertere victu.
Atque ideo Cererem, quae nunc ignara malorum
verberat Idaeos torva cum matre leones,
per mare, per terras avido di.scurrere luctu 50
decretum, natae donec laetata repertae
indicio tribuat fruges currusque feratur
nubibus ignotas populis sparsurus aristas
et iuga caerulei subeant Actaea dracones.
Quod si quis Cereri raptorem prodere divum 55
audeat, imperii molem pacemque profundam
obtestor rerum, natus licet ille sororve
vel coniunx fuerit natarumve agminis una,
se licet illa meo conceptam vertice iactet,
sentiet iratum, procul aegide sentiet ictum 60
fulminis et genitum divina sorte pigebit
optabitque mori: tunc vulnere saucius ipsi
tradetur genero, passurus prodita regna,
et sciet an propriae conspirent Tartara causae.
Hoc sanctum; mansura fluant hoc ordine fata." 65
Dixit et horrendo concussit sidera motu.
At procul armisoni Cererem sub rupibus antri
securam placidamque diu iam certa peracti
terrebant simulacra mali noctesque timorem
ingeminant omnique perit Proserpina somno. 70
Namque modo adversis invadi viscera telis,
nunc sibi mutatas horret pallescere vestes,
nunc steriles mediis frondere Penatibus ornos.
Stabat praeterea luco dilectior omni
laurus, virgineos quondam quae fronde pudica 75
umbrabat thalamos; hanc imo stipite caesam
vidit et incomptos foedari pulvere ramos,
quaesivitque nefas. Dryades dixere gementes
Tartarea Furias debellavisse bipenni.
Sed tunc ipsa, sui iam non ambagibus ullis 80
nuntia, materno facies ingesta sopori:
namque videbatur tenebroso obtecta recessu
carceris et saevis Proserpina vincta catenis,
non qualem Siculis olim mandaverat arvis,
nec qualem roseis nuper convallibus Aetnae 85
suspexere deae. Squalebat pulchrior auro
caesaries et nox oculorum infecerat ignes
exhaustusque gelu pallet rubor, ille superbi
flammeus oris honos et non cessura pruinis
membra colorantur picei caligine regni. 90
Ergo hanc ut dubio vix tandem agnoscere visu
evaluit: "Cuius tot poenae criminis?" inquit
"unde haec informis macies? Cui tanta potestas
in me saevitiae? Rigidi cur vincula ferri
vix aptanda feris molles meruere lacerti? 95
Tu mea, tu proles? An vana fallimur umbra?"
Illa refert: "Heu dira parens nataeque peremptae
immemor, heu fulvas animo transgressa leaenas,
tantane te nostri tenuere oblivia? Tantum
unica despicior? Certe Proserpina nomen 100
dulce tibi, tali quae nunc, ut cernis, hiatu
suppliciis inclusa teror! Tu saeva choreis
indulges Phrygias vel nunc interstrepis urbes?
Quod si non omnem pepulisti pectore matrem,
si tua nata, Ceres, et non me Caspia 105
tigris edidit, his, oro, miseram defende cavernis
inque superna refer. Prohibent si fata reverti,
vel tantum visura veni." Sic fata trementes
tendere conatur palmas: vis improba ferri
impedit et motae somnum solvere catenae. 110
Obriguit visis. Gaudet non vera fuisse,
complexu caruisse dolet. Penetralibus amens
prosilit et tali compellat voce Cybeben:
"Iam non ulterius Phrygia tellure morabor,
sancta parens: revocat tandem custodia cari 115
pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.
Nec mihi, Cyclopum quamvis exstructa caminis,
culmina fida satis. Timeo ne fama latebras
prodiderit leviusque meum Trinacria celet
depositum. Terret nimium vulgata locorum 120
nobilitas. Aliis sedes obscurior oris
exquirenda mihi. Gemitu flammisque propinquis
Enceladi nequeunt umbracula nostra taceri.
Somnia quin etiam variis infausta figuris
saepe monent nullusque dies non triste minatur 125
augurium. Quotiens flaventia serta comarum
sponte cadunt, quotiens exundat ab ubere sanguis,
larga vel invito prorumpunt flumina vultu
iniussaeque manus mirantia pectora tundunt!
Si buxus inflare velim, ferale gemiscunt, 130
tympana si quatiam, planctus mihi tympana reddunt.
Ah vereor, ne quid portendant omina veri!
Heu longae nocuere morae!" "Procul irrita venti
dicta ferant" subicit Cybele "nec tanta Tonanti
segnities, ut non pro pignore fulmina mittat. 135
I tamen et nullo turbata revertere casu."
Haec ubi, digreditur templis. Sed nulla ruenti
mobilitas. Tardos queritur non ire dracones
immeritasque movens alterno verbere pennas
Sicaniam quaerit, cum nondum ascenderit Idam. 140
Cuncta pavet speratque nihil. Sic aestuat ales,
quae teneros humili fetus commiserit orno
allatura cibos et plurima cogitat absens,
ne gracilem ventus discusserit arbore nidum,
ne furtum pateat homini, ne praeda colubris. 145
Ut domus excubiis incustodita remotis
et resupinati neglecto cardine postes,
flebilis et tacitae species apparuit aulae,
non exspectato respectu cladis amictus
conscidit et fractas cum crine avellit aristas. 150
Haeserunt lacrimae, nec vox aut spiritus oris
redditur, atque imis vibrat timor ossa medullis.
Succidui titubant gressus; foribusque reclusis,
dum vacuas sedes et desolata pererrat
atria, semirutas confuso stamine telas 155
atque interruptas agnoscit pectinis artes.
Divinus perit ille labor spatiumque relictum
audax sacrilego supplebat aranea textu.
Nec deflet plangitve malum: tantum oscula telae
figit et abrumpit mutas in fila querellas, 160
attritosque manu radios proiectaque pensa
cunctaque virgineo sparsa oblectamina ludo
ceu natam pressat gremio, castumque cubile
desertosque toros et, sicubi sederat olim,
perlegit: attonitus stabulo ceu pastor inani, 165
cui pecus aut rabies Poenorum inopina leonum
aut populatrices infestavere catervae;
serus at ille redit vastataque pascua lustrans
non responsuros ciet imploratque iuvencos.
Atque ibi secreta tectorum in parte iacentem 170
conspicit Electram natae quae sedula nutrix
Oceani priscas inter notissima Nymphas.
Par Cereri pietas. Haec post cunabula dulci
ferre sinu summoque Iovi deducere parvam
sueverat et genibus ludentem aptare paternis. 175
Haec comes, haec custos, haec proxima mater haberi.
Tunc laceras effusa comas et pulvere canos
sordida sidereae raptus lugebat alumnae.
Hanc aggressa Ceres, postquam suspiria tandem
laxavit frenosque dolor: "Quod cernimus" inquit 180
"excidium? Cui praeda feror? Regnatne maritus
an caelum Titanes habent? Quae talia vivo
ausa Tonante manus? Rupitne Typhoeia cervix
Inarimen? Fractane iugi compage Vesevi
Alcyoneus Tyrrhena pedes per stagna cucurrit? 185
An vicina mihi quassatis faucibus Aetna
protulit Enceladum? Nostros an forte Penates
appetiit centum Briareia turba lacertis?
Heu, ubi nunc est nata mihi? Quo mille ministrae,
quo Cyane? Volucres quae vis Sirenas abegit? 190
Haeccine vestra fides? Sic fas aliena tueri
pignora?" Contremuit nutrix maerorque pudori
cedit et aspectus miserae non ferre parentis
emptum morte velit longumque immota moratur
auctorem dubium certumque expromere funus. 195
Vix tamen haec: "Acies utinam vesana Gigantum
hanc dederit cladem! Levius communia tangunt;
sed divae, multoque minus quod rere, sorores
in nostras (nimium) coniuravere ruinas.
Insidias Superum, cognatae vulnera cernis 200
invidiae. Phlegra nobis infensior aether.
Florebat tranquilla domus nec limina virgo
linquere nec virides audebat visere saltus
praeceptis obstricta tuis. Telae labor illi,
Sirenes requies; sermonum gratia mecum, 205
mecum somnus erat cautique per atria ludi,
cum subito (dubium est quonam monstrante latebras
rescierit) Cytherea venit suspectaque nobis
ne foret, hinc Phoeben comites, hinc Pallada iunxit.
Protinus effuso laetam se fingere risu, 210
nec semel amplecti nomenque iterare sororis
et dura de matre queri, quae tale recessu
maluerit damnare decus vetitamque dearum
colloquio patriis procul amandaverit astris.
Nostra rudis gaudere malis et nectare largo 215
instaurare dapes. Nunc arma habitumque Dianae
induitur digitisque attemptat mollibus arcum.
Nunc crinita iubis galeam, laudante Minerva,
implet et ingentem clipeum gestare laborat.
Prima Venus campos Aetnaeaque rura maligno 220
ingerit affatu. Vicinos callida flores
ingeminat meritumque loci velut inscia quaerit
nec credit, quod bruma rosas innoxia servet,
quod gelidi rubeant alieno germine menses,
verna nec iratum timeant virgulta Booten. 225
Dum loca miratur, studio dum flagrat eundi,
persuadet. Teneris, heu! lubrica moribus aetas.
Quos ego nequidquam planctus, quas irrita fudi
ore preces! Ruit illa tamen confisa sororum
praesidio. Famulae longo ordine Nymphae. 230
Itur in aeterno vestitos gramine colles
et prima sub luce legunt, cum rore serenus
albet ager sparsosque bibunt violaria sucos.
Sed postquam medio sol altior institit axi,
ecce polum nox foeda rapit tremefactaque nutat 235
insula cornipedum strepitu pulsuque rotarum;
nosse nec aurigam licuit, seu mortifer ille,
seu mors ipsa fuit. Livor permanat in herbas,
deficiunt rivi, squalent rubigine prata
et nihil afflatum vivit. Pallere ligustra, 240
exspirare rosas, decrescere lilia vidi.
Ut rauco reduces tractu detorsit habenas,
nox sua prosequitur currum; lux redditur orbi,
Persephone nusquam. Voto rediere peracto
nec mansere deae. Mediis invenimus arvis 245
exanimem Cyanen. Cervix redimita iacebat
et caligantes marcebant fronte coronae.
Aggredimur subito et casus scitamur eriles
(nam propior cladi steterat): quis vultus equorum?
Quis regat? Illa nihil, tacito sed laesa veneno 250
solvitur in laticem. Subrepit crinibus umor.
Liquitur in roremque pedes et brachia manant
nostraque mox lambit vestigia perspicuus fons.
Discedunt aliae. Rapidis Acheloides alis
sublatae Siculi latus obsedere Pelori 255
accensaeque malo iam non impune canoras
in pestem vertere lyras; vox blanda carinas
alligat, audito frenantur carmine remi.
Sola domi luctu senium tractura relinquor."
Haeret adhuc suspensa Ceres et singula demens 260
ceu nondum transacta timet; mox lumina torquens
vultu ad caelicolas furiato pectore fertur.
Arduus Hyrcana quatitur sic matre Niphates,
cuius Achaemenio regi ludibria natos avexit
tremebundus eques. Fremit illa marito 265
mobilior Zephyro totamque virentibus iram
dispergit maculis timidumque hausura profundo
ore virum vitreae tardatur imagine formae.
Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo:
"Reddite" vociferans "non me vagus edidit amnis, 270
non Dryadum de plebe sumus. Turrita Cybebe
me quoque Saturno genuit. Quo iura deorum,
quo leges cecidere poli? quid vivere recte
proderit? En audet noti Cytherea pudoris
ostentare suos post Lemnia vincula vultus. 275
Hos animos bonus ille sopor castumque cubile
praebuit? amplexus hoc promeruere pudici?
Nec mirum, si turpe nihil post talia ducit.
Quid vos expertes thalami? tantumne relictus
virginitatis honos? tantum mutata voluntas? 280
Iam Veneri iunctae, sociis raptoribus, itis?
O templis Scythiae atque hominem sitientibus aris
utraque digna coli! Tanti quae causa furoris?
Quam mea vel tenui dicto Proserpina laesit?
Scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis, 285
aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.
An gravis eloquio? Vestros an forte petebat
importuna choros? Atqui Trinacria longe,
esset ne vobis oneri, deserta colebat.
Quid latuisse iuvat? Rabiem livoris acerbi 290
nulla potest placare quies." His increpat omnes
vocibus. Ast illae (prohibet sententia patris)
aut reticent aut nosse negant responsaque matri
dant lacrimas. Quid agat? Rursus se victa remittit
inque humiles devecta preces: "Ignoscite, si quid 295
intumuit pietas, si quid flagrantius actum
quam miseros decuit. Supplex miserandaque vestris
advolvor genibus. Liceat cognoscere sortem.
Hoc tantum liceat: certos habuisse dolores.
Scire peto quae forma mali; quamcumque dedistis 300
fortunam, sit nota, feram fatumque putabo
non scelus. Aspectum precor indulgete parenti;
non repetarn; quaesita manu securus habeto,
quisquis es; affirmo praedam; desiste vereri.
Quod si nos aliquo praevenit foedere raptor, 305
tu certe, Latona, refer: confessa Diana
forte tibi. Nosti, quid sit Lucina, quis horror
pro genitis et quantus amor, partusque tulisti
tu geminos: haec una mihi. Sic crine fruaris
semper Apollineo, sic me felicior aevum 310
mater agas." Largis tunc imbribus ora madescunt.
"Quid? tantum dignum fieri dignumque taceri?
Hei mihi, discedunt omnes. Quid vana moraris
ulterius? Non bella palam caelestia sentis?
Quin potius natam pelago terrisque requiris? 315
Accingar lustrare diem: per devia rerum
indefessa ferar; nulla cessabitur hora;
non requies, non somnus erit, dum pignus ademptum
inveniam, gremio quamvis mergatur Hiberae
Tethyos et rubro iaceat vallata profundo. 320
Non Rheni glacies, non me Rhipaea tenebunt
frigora, non dubio Syrtis cunctabitur aestu.
Stat finem penetrare Noti Boreaeque nivalem
vestigare domum. Primo calcabitur Atlas
occasu facibusque meis lucebit Hydaspes. 325
Impius errantem videat per rura per urbes
Iuppiter. Exstincta satietur paelice Iuno.
Insultate mihi, caelo regnate superbi, ducite
praeclarum Cereris de stirpe triumphum."
Haec fatur notaeque iugis illabitur Aetnae 330
noctivago taedas informatura labori.
Lucus erat prope flumen Acin, quod candida praefert
saepe mari pulchroque secat Galatea natatu,
densus et innexis Aetnaea cacumina ramis
qua licet usque tegens. Illic posuisse cruentam 335
aegida captivamque pater post proelia praedam
advexisse datur. Phlegraeis silva superbit
exuviis totumque nemus victoria vestit.
Hic patuli rictus et prodigiosa Gigantum
tergora dependent et adhuc crudele minantur 340
affixae truncis facies immaniaque ossa
serpentum passim cumulis exsanguibus albent
et rigidae multo suspirant fulmine pelles
nullaque non magni iactat se nominis arbor.
Haec centumgemini strictor Aegaeonis enses 345
curvata vix fronde levat. Liventibus illa
exsultat Coei spoliis. Haec arma Mimantis
sustinet. Hos onerat ramos exutus Ophion.
Altior at cunctis abies umbrosaque late
ipsius Enceladi fumantia gestat opima 350
summi terrigenum regis caderetque gravata
pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
Inde timor numenque loco nemorisque senectae
parcitur aetheriisque nefas nocuisse tropaeis.
Pascere nullus oves nec robora laedere Cyclops 355
audet et ipse fugit sacra Polyphemus ab umbra.
Non tamen hoc tardata Ceres. Accenditur ultro
religione loci vibratque infesta securim,
ipsum etiam feritura Iovem. Succidere pinus,
haud magis enodes dubitat prosternere cedros 360
exploratque obiens truncos rectique tenorem
stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
Sic qui vecturus longinqua per aequora merces
molitur tellure ratem vitamque procellis
obiectare parat, fagos metitur et alnos 365
et varium rudibus silvis accommodat usum:
quae longa est, tumidis praebebit cornua velis;
quae fortis, clavo potior, quae lenta, favebit
remigio; stagni patiens aptanda carinae.
Tollebant geminae capita inviolata cupressus 370
cespite vicino, quales non rupibus Idae
miratur Simois, quales non divite ripa
lambit Apollinei nemoris nutritor Orontes.
Germanas adeo credas: sic frontibus aequis
exstant et socio despectant vertice lucum. 375
Hae placuere faces. Pernix invadit utramque
cincta sinus, exserta manus, armata bipenni
alternasque ferit totisque obnixa trementes
viribus impellit. Pariter traxere ruinam
et pariter posuere comas campoque recumbunt, 380
Faunorum Dryadumque dolor. Complectitur ambas,
sicut erant, alteque levat retroque solutis
crinibus ascendit fastigia montis anheli,
exsuperatque aestus et nulli pervia saxa
atque indignantes vestigia calcat harenas. 385
Qualis pestiferas animare ad crimina taxos
torva Megaera ruit, Cadmi seu moenia poscat,
sive Thyesteis properet saevire Mycenis.
Dant tenebrae Manesque locum plantisque resultant
Tartara ferratis, donec Phlegethontis in unda 390
constitit et plenos excepit lampade fluctus.
Postquam perventum scopuli flagrantis in ora,
protinus arsuras aversa fronte cupressus
faucibus iniecit mediis lateque cavernas
texit et undantem flammis obstruxit hiatum. 395
Compresso mons igne tonat claususque laborat
Mulciber. Obducti nequeunt exire vapores.
Coniferi micuere apices crevitque favillis
Aetna novis. Strident admisso sulphure rami.
Tum, ne deficerent tantis erroribus ignes, 400
semper inocciduos insopitosque manere
iussit et arcano perfudit robora suco,
quo Phaethon irrorat equos, quo Luna iuvencos.
Iamque soporiferas nocturna silentia terris
explicuere vices: laniato pectore longas 405
inchoat illa vias, et sic ingressa profatur:
"Non tales gestare tibi, Proserpina, taedas
sperabam, sed vota mihi communia matrum
et thalami festaeque faces caeloque canendus
ante oculos Hymenaeus erat. Sic numina fatis 410
volvimur et nullo Lachesis discrimine saevit?
Quam nuper sublimis eram quantisque procorum
cingebar studiis! Quae non mihi pignus ob unum
cedebat numerosa parens! Tu prima voluptas,
tu postrema mihi; per te fecunda videbar. 415
O decus, o requies, o grata superbia matris:
qua gessi florente deam, qua sospite nusquam
inferior Iunone fui, nunc squalida, vilis.
Hoc placitum patri. Cur autem ascribimus illum
his lacrimis? Ego te, fateor, crudelis ademi, 420
quae te deserui solamque instantibus ultro
hostibus exposui. Raucis secura fruebar
nimirum thiasis et laeta sonantibus armis
iungebam Phrygios, cum tu raperere, leones.
Accipe, quas merui, poenas. En ora fatiscunt 425
vulneribus grandesque rubent in pectore sulci.
Immemor en uterus crebro contunditur ictu.
Qua te parte poli, quo te sub cardine quaeram?
Quis monstrator erit? Quae me vestigia ducent?
Quis currus? Ferus ille quis est? Terraene marisne 430
incola? Quae volucrum deprendam signa rotarum?
Ibo, ibo quocumque pedes, quocumque iubebit
casus. Sic Venerem quaerat deserta Dione.
Efficietne labor? Rursus te, nata, licebit
amplecti? Manet ille decor? manet ille genarum 435
fulgor? An infelix talem fortasse videbo,
qualis nocte venis, qualem per somnia vidi?"
Sic ait et prima gressus molitur ab Aetna,
exitiique reos flores ipsumque rapinae
detestata locum sequitur dispersa viarum 440
indicia et pleno rimatur lumine campos
inclinatque faces. Omnis madet orbita fletu.
Omnibus admugit; quocumque it in aequore, fulvis
adnatat umbra fretis extremaque lucis imago
Italiam Libyamque ferit. Clarescit Etruscum 445
litus et accenso resplendent aequore Syrtes.
Antra procul Scyllaea petit canibusque reductis
pars stupefacta silet, pars nondum exterrita latrat.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com