Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CLAUDIANUS CLAUDIUS - IN GILDONEM

Redditus imperiis Auster subiectaque rursus
alterius convexa poli. Rectore sub uno
conspirat geminus frenis communibus orbis.
iunximus Europen Libyae. Concordia fratrum
plena redit. patriis solum quod defuit armis,
tertius occubuit nati uirtute tyrannus.
horret adhuc animus manifestaque gaudia differt,
dum stupet et tanto cunctatur credere uoto.
Necdum Cinyphias exercitus attigit oras:
iam domitus Gildo. Nullis uictoria nodis
haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
congressum, profugum, captum uox nuntiat una,
rumoremque sui praeuenit laurea belli.
quo, precor, haec effecta deo? robusta uetusque
tempore tam paruo potuit dementia uinei?
quem ueniens indixit hiems, uer perculit hostem?
Exitii iam Roma timens et fessa negatis
frugibus ad rapidi limen tendebat Olympi
non solito uultu nec qualis iura Britannis
diuidit aut trepidos summittit fascibus Indos.
uox tenuis tardique gradus oculique iacentes;
interius fugere genae; ieiuna lacertos
exedit macies. umeris uix sustinet aegris
squalentem clipeum; laxata casside prodit
canitiem plenamque trahit rubiginis hastam.
attigit ut tandem caelum genibusque Tonantis
procubuit, tales orditur maesta querellas:
'Si mea mansuris meruerunt moenia nasci,
Iuppiter, auguriis, si stant inmota Sibyllae
carmina, Tarpeias si necdum respuis arces:
aduenio supplex, non ut proculcet Araxen
consul ouans nostraeue premant pharetrata secures
Susa, nec ut rubris aquilas figamus harenis.
Haec nobis, haec ante dabas; nunc pabula tantum
Roma precor. miserere tuae, pater optime, gentis;
extremam defende famem. satiauimus iram,
si qua fuit; lugenda Getis et flenda Suebis
hausimus. ipsa meos horreret Parthia casus.
quid referam morbiue luem tumulosue repletos
stragibus et crebras corrupto sidere mortes,
aut fluuium per tecta uagum summisque minantem
collibus? ingentes uexi submersa carinas
remorumque sonos et Pyrrhae saecula sensi.
ei mihi, quo Latiae uires urbisque potetas
decidit! in qualem paulatim fluximus umbram!
armato quondam populo patrumque uigebam
consiliis; domui terras hominesque reuinxi
legibus; ad solem uictrix utrumque cucurri.
postquam iura ferox in se communia Caesar
transtulit et lapsi mores desuetaque priscis
artibus in gremium pacis seruile recessi,
tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere,
ut dominam plebem bellatoremque senatum
classibus aestiuis alerent geminoque uicissim
litore diuersi conplerent horrea uenti.
stabat certa salus: Memphis si forte negasset,
pensabam Pharium Gaetulis messibus annum.
frugiferas certare rates lateque uidebam
Punica Niliacis concurrere carbasa uelis.
cum subiit par Roma mihi diuisaque sumpsit
aequales Aurora togas, Aegyptia rura
in partem cessere nouam. spes unica nobis
restabat Libyae, quae uix aegreque fouebat,
solo ducta Noto, numquam secura futuri,
semper inops, uentique fidem poscebat et anni.
hanc quoque nunc Gildo rapuit sub fine cadentis
autumni. pauido metimur caerula uoto,
puppis si qua uenit, si quid fortasse potenti
uel pudor extorsit domino uel praeda reliquit.
pascimur arbitrio Mauri, nec debita reddi,
sed sua concedi iactat gaudetque diurnos
ut famulae praebere cibos uitamque famemque
librat barbarico fastu uulgique superbit
fletibus et tantae suspendit fata ruinae.
Romuleas uendit segetes et possidet arua
uulneribus quaesita meis. ideone tot annos
flebile cum tumida bellum Karthagine gessi?
idcirco uoluit contempta luce reuerti
Regulus? hoc damnis, genitor, Cannensibus emi?
Incassum totiens lituis naualibus arsit
Hispanum Siculumque fretum uastataque tellus
totque duces caesi ruptaque emissus ab Alpe
Poenus et attonitae iam proximus Hannibal urbi?
scilicet ut domitis frueretur barbarus Afris,
muro sustinui Martem noctesque cruentas
Collina pro turre tuli? Gildonis ad usum
Karthago ter uicta ruit? hoc mille gementis
Italiae clades inpensaque saecula bello,
hoc Fabius fortisque mihi Marcellus agebant,
ut Gildo cumularet opes? haurire uenena
compulimus dirum Syphacem fractumque Metello
traximus inmanem Marii sub uincla Iugurtham,
et Numidae Gildonis erunt? pro funera tanta,
pro labor! in Bocchi regnum sudauit uterque
Scipio; Romano uicistis sanguine, Mauri.
Ille diu miles populus, qui praefuit orbi,
qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis
horribilem gentes, placidum sensere subactae,
nunc inhonorus, egens perfert miserabile pacis
supplicium nulloque palam circumdatus hoste
obsessi discrimen habet. per singula letum
inpendet momenta mihi dubitandaque pauci
praescribunt alimenta dies. heu prospera fata!
quid mihi septenos montes turbamque dedisti
quae paruo non possit ali? felicior essem
angustis opibus; mallem tolerare Sabinos
et Veios; breuior duxi securius aeuum.
ipsa nocet moles. utinam remeare liceret
ad ueteres fines et moenia pauperis Anci!
sufficerent Etrusca mihi Campanaque culta
et Quincti Curiique seges, patriaeque petenti
rusticus inferret proprias dictator aristas.
Nunc quid agam? Libyam Gildo tenet, altera Nilum.
ast ego, quae terras iuuenis pontumque subegi,
deseror: emeritae iam praemia nulla senectae.
Di, quibus iratis crevi, succurrite tandem
exorate patrem; tuque o quae sponte per altum
uecta Palatinis mutasti collibus Idam
praelatoque lauas Phrygios Almone leones,
maternis precibus natum iam flecte, Cybele.
sin prohibent Parcae falsisque elusa uetustas
auspiciis, alio saltem prosternite casu
et poenae mutate genus. Porsenna reducat
Tarquinios; renouet ferales Allia pugnas;
me potius saeui manibus permittite Pyrrhi,
me Senonum furiis, Brenni me reddite flammis.
cuncta fame leviora mihi". Sic fata refusis
obticuit lacrimis. mater Cytherea parensque
flet Mauors sanctaeque memor Tritonia Vestae,
nec Cybele sicco nec stabat lumine Iuno.
maerent Indigetes et si quos Roma recepit
aut dedit ipsa deos. Genitor iam corda remitti
coeperat et sacrum dextra sedare tumultum,
cum procul insanis quatiens ululatibus axem
et contusa genas mediis apparet in astris
Africa: rescissae vestes et spicea passim
serta iacent; lacero crinales vertice dentes
et fractum pendebat ebur, talique superbas
inrupit clamore fores: "Quid, magne, moraris
Iuppiter, avulso nexu pelagique solutis
legibus iratum populis inmittere fratrem?
Mergi prima peto; veniant praerupta Pachyno
aequora, laxatis subsidant Syrtibus urbes.
Si mihi Gildonem nequeunt abducere fata,
me rape Gildoni. Felicior illa perustae
pars Libyae, nimio quae se munita calore
defendit tantique vacat secura tyranni!
Crescat zona rubens; medius flagrantis Olympi
me quoque limes agat; melius deserta iacebo
vomeris impatiens. pulsis dominentur aratris
dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
Quid me temperies iuvit? Quid mitior aether?
Gildoni fecunda fui. Iam solis habenae
bis senas torquent hiemes, cervicibus ex quo
haeret triste iugum. Nostris iam luctibus ille
consenuit regnumque sibi tot vindicat annos,
atque utinam regnum! Privato iure tenemur
exigui specie fundi. Quod Nilus et Atlans
dissidet, occiduis quod Gadibus arida Barce
quodque Paraetonio secedit litore Tinge,
hoc sibi transcribit proprium. Pars tertia mundi
unius praedonis ager. Distantibus idem
inter se vitiis cinctus: quodcumque profunda
traxit avaritia, luxu peiore refundit.
Instat terribilis vivis, morientibus heres,
virginibus raptor, thalamis obscaenus adulter.
Nulla quies: oritur praeda cessante libido;
divitibusque dies et nox metuenda maritis.
Quisquis vel locuples pulchra vel coniuge notus,
crimine pulsatur falso; si crimina desunt,
accitus conviva perit. Mors nulla refugit
artificem: varios sucos spumasque requirit
serpentum virides et adhuc ignota novercis
gramina. Si quisquam vultu praesentia damnet
liberiusve gemat, dapibus crudelis in ipsis
emicat ad nutum stricto mucrone minister.
Fixus quisque toro tacita formidine libat
carnifices epulas incertaque pocula pallens
haurit et intentos lateri circumspicit enses.
Splendet Tartareo furialis mensa paratu,
caede madens, atrox gladio, suspecta veneno.
Ut vino calefacta Venus, tum saevior ardet
Luxuries, mixtis redolent unguenta coronis.
Crinitos inter famulos pubemque canoram
orbatas iubet ire nurus nuperque peremptis
adridere viris. Phalarin tormentaque flammae
profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci
quam tales audire choros. Nec damna pudoris
turpia sufficiunt: Mauris clarissima quaeque
fastidita datur. Media Karthagine ductae
barbara Sidoniae subeunt conubia matres;
Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum
invenit; exterret cunabula discolor infans.
His fretus sociis ipso iam principe maior
incedit; peditum praecurrunt agmina longe;
circumdant equitum turmae regesque clientes,
quos nostris ditat spoliis. Proturbat avita
quemque domo; veteres detrudit rure colonos.
Exiliis dispersa feror. Numquamne reverti
fas erit errantesque solo iam reddere cives?"
Iret adhuc in verba dolor, ni Iuppiter alto
coepisset solio (voces adamante notabat
Atropos et Lachesis iungebat stamina dictis):
"Nec te, Roma, diu nec te patiemur inultam,
Africa. Communem prosternet Honorius hostem.
Pergite securae. Vestrum vis nulla tenorem
separat et soli famulabitur Africa Romae".
Dixit et adflavit Romam meliore iuventa.
Continuo redit ille vigor seniique colorem
mutavere comae. Solidatam crista resurgens
erexit galeam clipeique recanduit orbis
et levis excussa micuit rubigine cornu,
Umentes iam noctis equos Lethaeaque Somnus
frena regens tacito volvebat sidera curru.
Iam duo divorum proceres, maiorque minorque
Theodosii, pacem laturi gentibus ibant,
qui Iovis arcanos monitus mandataque ferrent
fratribus et geminis sancirent foedera regnis:
sic cum praecipites artem vicere procellae
adsiduoque gemens undarum verbere nutat
descensura ratis, caeca sub nocte vocati
naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
Circulus ut patuit Lunae, secuere meatus
diversos: Italas senior tendebat in oras;
at pater, intrantem Pontum qua Bosporos artat,
Arcadii thalamis urbique inlapsus Eoae.
Quem simul ut vidit natus (nam clara nitebat
Cynthia), permixto tremuerunt gaudia fletu,
conplexuque fovens quos non speraverat artus
"O mihi post Alpes nunc primum reddite" dixit,
"unde tuis optatus ades? Da tangere dextram,
qua gentes cecidere ferae. Quis tale removit
praesidium terris? Ut te mortalia pridem
inplorant longeque pium fortemque requirunt!".
Cui pater in tales rupit suspiria voces:
"Hoc erat? In fratres medio discordia Mauro
nascitur et mundus germanaque dissidet aula?
Gildonisne salus tanti sit palma furoris?
Scilicet egregius morum magnoque tuendus
et cuius meritis pietas infracta recedat!
+in primo genitore vide+ civile calebat
discidium, dubio stabant Romana sub ictu:
quis procul Armenius vel quis Maeotide ripa
rex ignotus agit, qui me non iuvit euntem?
Auxilio fovere Getae, venere Geloni.
Solus at hic non puppe data, non milite misso
subsedit fluitante fide. Si signa petisset
obvia, detecto summissius hoste dolerem:
restitit in speculis fati turbaque reductus
ibravit geminas eventu iudice vires
ad rerum momenta cliens seseque daturus
victori: fortuna simul cum Marte pependit.
O si non cupidis essem praereptus ab astris!
Exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis
inpia diversis aptarem membra quadrigis.
Germani nunc usque tui responsa colebat:
en iterum calcat. Tali te credere monstro
post patrem fratremque paras? Sed magna rependit
inque tuam sortem numerosas transtulit urbes.
Ergo fas pretio cedet? Mercede placebit
seditio? Taceo laesi quod transfuga fratris,
quod levis ingenio. Quamvis discrimine summo
proditor adportet suspensa morte salutem,
numquam gratus erit. Damnamus luce reperta
perfidiam nec nos patimur committere tali.
Hoc genus emptori cives cum moenibus offert,
hoc vendit patriam. Plerique in tempus abusi,
mox odere tamen: tenuit sic Graia Philippus
oppida; Pellaeo libertas concidit auro.
Romani scelerum semper sprevere ministros.
Noxia pollicitum domino miscere venena
Fabricius regi nudata fraude remisit,
infesto quem Marte petit, bellumque negavit
per famuli patrare nefas, ductosque Camillus
trans murum pueros obsessae reddidit urbi.
Traduntur poenis alii, cum proelia solvant;
hic manet ut moveat? Quod respuit alter in hostem,
suscipis in fratrem? Longi pro dedecus aevi!
Cui placet, Australes Gildo condonat habenas
tantaque mutatos sequitur provincia mores.
Quaslibet ad partes animus nutaverit anceps,
transfundit secum Libyam refluumque malignus
commodat imperium. Mauri fuit Africa munus.
Tollite Massylas fraudes, removete bilingues
insidias et verba soli spirantia virus.
Ne consanguineis certetur comminus armis,
ne, precor. Haec trucibus Thebis, haec digna Mycenis;
in Mauros hoc crimen eat. Quid noster iniquum
molitur Stilicho? Quando non ille iubenti
paruit? An quisquam nobis devinctior extat?
Ut sileam varios mecum quos gesserit actus,
quae vidi post fata loquar. Cum divus abirem,
res inconpositas (fateor) tumidasque reliqui.
Stringebat vetitos etiamnum exercitus enses
Alpinis odiis, alternaque iurgia victi
victoresque dabant. Vix haec amentia nostris
excubiis, nedum puero rectore quiesset.
Heu quantum timui vobis, quid libera tanti
militis auderet moles, cum patre remoto
ferveret iam laeta novis. dissensus acerbus
sed gravior consensus erat. Tunc ipse paterna
successit pietate mihi tenerumque rudemque
fovit et in veros eduxit principis annos,
Rufinumque tibi, quem tu tremuisse fateris, depulit.
Hunc solum memorem solumque fidelem
experior. Volui si quid, dum vita maneret,
aut visus voluisse, gerit; venerabilis illi
ceu praesens numenque vocor. Si tanta recusas,
at soceri reverere faces, at respice fratris
conubium pignusque meae regale Serenae;
debueras etiam fraternis obvius ire
hostibus, ille tuis. Quae gens, quis Rhenus et Hister
nos opibus iunctos conspirantesque tulisset?
Sed tantum permitte cadat: nil poscimus ultra.
Ille licet sese praetentis Syrtibus armet
oppositoque Atlante tegat, licet arva referta
anguibus et solis medios obiecerit aestus,
novi consilium, novi Stilichonis in omnes
aequalem casus animum: penetrabit harenas,
inveniet virtute viam.' Sic divus et inde
sic natus: 'iussis, genitor, parebitur ultro.
amplector praecepta libens, nec carior alter
cognato Stilichone mihi. Commisa profanus
ille luat; redeat iam tutior Africa fratri'.
talia dum longo se cum sermone retexunt,
Hesperiam pervenit avus castumque cubile
ingreditur, Tyrio quo fusus Honorius ostro
carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.
adsistit capiti; tum sic per somnia fatur:
'tantane devictis tumuit dementia Mauris,
care nepos? Iterum post me coniurat in arma
progenies vaesana Iubae bellumque resumit
victoris cum stirpe sui? Firmumne iacentem
obliti Libyam nostro sudore receptam
rursus habent? Ausus Latio contendere Gildo
germani nec fata timet? Nunc ire profecto,
nunc vellem notosque senex ostendere vultus:
nonne meam fugiet Maurus cum viderit umbram?
quid dubitas? Exurge toris, invade rebellem,
captivum mihi redde meum. Desiste morari.
hoc generi fatale tuo: dum sanguis in orbe
noster erit, semper pallebit regia Bocchi.
Iungantur spoliis Firmi Gildonis opima;
exornet geminos Maurusia laurea currus;
una domus totiens una de gente triumphet.
di bene, quod tantis interlabentibus annis
servati Firmusque mihi frater que nepoti'.
Dixit et adflatus vicino sole refugit.
At iuvenem stimulis inmanibus aemula virtus
exacuit; iam puppe vehi, iam stagna secare
fervet et absentes inuadere cuspide Mauros.
tum iubet acciri socerum dextramque vocato
conserit et, quae sit potior sententia, quaerit:
'per somnos mihi, sancte pater, iam saepe futura
panduntur multaeque canunt praesagia noctes.
namque procul Libycos uenatu stringere saltus
et iuga rimari canibus Gaetula uidebar.
maerebat regio saeui uastata leonis
incursu; pecudum strages passim que iuuenci
semineces et adhuc infecta mapalia tabo
sparsa que sanguineis pastorum funera campis.
adgredior latebras monstri mirum que relatu
conspicio: dilapsus honos, ceruice minaces
defluxere iubae; fractos inglorius armos
supposuit seruile gemens; iniecta que uincla
unguibus et subitae collo sonuere catenae.
nunc etiam paribus se cum certare tropaeis
hortator me cogit auus. quonam usque remoti
cunctamur? decuit pridem conplere biremes
et pelagi superare minas. transmittere primus
ipse paro; quaecumque meo gens barbara nutu
stringitur, adueniat: Germania cuncta feratur
nauibus et socia comitentur classe Sygambri.
pallida translatum iam sentiat Africa Rhenum.
an patiar tot probra sedens iuuenis que relinquam
quae tenui rexi que puer? bis noster ad Alpes
alterius genitor defensum regna cucurrit:
nos praedae faciles insultandi que iacemus?'
finierat. Stilicho contra cui talia reddit:
'aduersi ne tubam princeps dignabere Mauri?
auferet ignauus clari solacia leti,
te bellante mori? decernet Honorius inde,
hinc Gildo? prius astra chaos miscebit Auerno.
uindictam mandasse sat est; plus nominis horror
quam tuus ensis aget. minuit praesentia famam.


BIBLIOGRAFIE:


1. http://la.wikisource.org