Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (354)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CLAUDIANUS CLAUDIUS - IN RUFINUM

Praefatio I
Phoebeo domitus Python cum decidit arcu
membraque Cirrhaeo fudit anhela iugo,
qui spiris tegeret montes, hauriret hiatu
flumina, sanguineis tingeret astra iubis,
iam liber Parnasus erat, nexuque solutum 5
coeperat erecta surgere fronde nemus,
concussaeque diu spatiosis tractibus orni
securas uentis explicuere comas,
et qui uipereo spumauit saepe ueneno
Cephisos nitidis purior ibat aquis. 10
omnis 'io Paean' regio sonat, omnia Phoebum
rura canunt, tripodas plenior aura rotat,
auditoque procul Musarum carmine dulci
ad Themidis coeunt antra seuera dei.
Nunc alio domini telis Pythone perempto 15
conuenit ad nostram sacra caterua lyram,
qui stabilem seruans Augustis fratribus orbem
iustitia pacem, uiribus arma regit.


Liber I
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem,
curarent superi terras an nullus inesset
rector et incerto fluerent mortalia casu.
nam cum dispositi quaesissem foedera mundi
praescriptosque mari fines annique meatus 5
et lucis noctisque uices, tunc omnia rebar
consilio firmata dei, qui lege moueri
sidera, qui fruges diuerso tempore nasci,
qui uariam Phoeben alieno iusserit igni
conpleri Solemque suo, porrexerit undis 10
litora, tellurem medio librauerit axe.
sed cum res hominum tanta caligine uolui
aspicerem laetosque diu florere nocentes
uexarique pios, rursus labefacta cadebat
religio causaeque uiam non sponte sequebar 15
alterius, uacuo quae currere semina motu
adfirmat magnumque nouas per inane figuras
fortuna non arte regi, quae numina sensu
ambiguo uel nulla putat uel nescia nostri.
abstulit hunc tandem Rufini poena tumultum 20
absoluitque deos. iam non ad culmina rerum
iniustos creuisse queror; tolluntur in altum
ut lapsu grauiore ruant. nos pandite uati,
Pierides, quo tanta lues eruperit ortu.
inuidiae quondam stimulis incanduit atrox 25
Allecto, placidas late cum cerneret urbes.
protinus infernas ad limina taetra sorores,
concilium deforme, uocat. glomerantur in unum
innumerae pestes Erebi, quascumque sinistro
Nox genuit fetu: nutrix Discordia belli, 30
imperiosa Fames, leto uicina Senectus
inpatiensque sui Morbus Liuorque secundis
anxius et scisso maerens uelamine Luctus
et Timor et caeco praeceps Audacia uultu
et Luxus populator opum, quem semper adhaerens 35
infelix humili gressu comitatur Egestas,
foedaque Auaritiae conplexae pectora matris
insomnes longo ueniunt examine Curae.
conplentur uario ferrata sedilia coetu
toruaque conlectis stipatur curia monstris. 40
Allecto stetit in mediis uulgusque tacere
iussit et obstantes in tergum reppulit angues
perque umeros errare dedit. tum corde sub imo
inclusam rabidis patefecit uocibus iram:
'sicine tranquillo produci saecula cursu, 45
sic fortunatas patiemur uiuere gentes?
quae noua corrupit nostros clementia mores?
quo rabies innata perit? quid inania prosunt
uerbera, quid facibus nequiquam cingimur atris?
heu nimis ignauae, quas Iuppiter arcet Olympo, 50
Theodosius terris. en aurea nascitur aetas,
en proles antiqua redit. Concordia, Virtus,
cumque Fide Pietas alta ceruice uagantur
insignemque canunt nostra de plebe triumphum.
pro dolor! ipsa mihi liquidas delapsa per auras 55
Iustitia insultat uitiisque a stirpe recisis
elicit oppressas tenebroso carcere leges.
at nos indecores longo torpebimus aeuo
omnibus eiectae regnis? agnoscite tandem
quid Furias deceat; desuetas sumite uires 60
conuentuque nefas tanto decernite dignum.
iam cupio Stygiis inuadere nubibus astra,
iam flatu uiolare diem, laxare profundo
frena mari, fluuios ruptis inmittere ripis,
et rerum uexare fidem.' sic fata cruentum 65
mugiit et totos serpentum erexit hiatus
noxiaque effudit concusso crine uenena.
anceps motus erat uulgi: pars maxima bellum
indicit superis, pars Ditis iura tuetur,
dissensuque alitur rumor: ceu murmurat alti 70
inpacata quies pelagi, cum flamine fracto
durat adhuc saeuitque tumor dubiumque per aestum
lassa recedentis fluitant uestigia uenti.
inproba mox surgit tristi de sede Megaera, 75
quam penes insani fremitus animique profanus
error et undantes spumis furialibus irae:
non nisi quaesitum cognata caede cruorem
inlicitumue bibit, patrius quem fuderit ensis,
quem dederint fratres; haec terruit Herculis ora
et defensores terrarum polluit arcus, 80
haec Athamanteae derexit spicula dextrae,
haec Agamemnonios intra bacchata penates
alternis misit iugulis; hac auspice taedae
Oedipoden matri, natae iunxere Thyesten.
quae tunc horrisonis effatur talia dictis: 85
'signa quidem, o sociae, diuos attollere contra
nec fas est nec posse reor; sed laedere mundum
si libet et populis commune intendere letum,
est mihi prodigium cunctis inmanius hydris,
tigride mobilius feta, uiolentius Austris 90
acribus, Euripi refluis incertius undis,
Rufinus, quem prima meo de matre cadentem
suscepi gremio. paruus reptauit in isto
saepe sinu teneroque per ardua colla uolutus
ubera quaesiuit fletu, linguisque trisulcis 95
mollia lambentes finxerunt membra cerastae.
meque etiam tradente dolos artesque nocendi
edidicit simulare fidem sensusque minaces
protegere et blando fraudem praetexere risu,
plenus saeuitiae lucrique cupidine feruens. 100
non Tartesiacis illum satiarit harenis
tempestas pretiosa Tagi, non stagna rubentis
aurea Pactoli; totumque exhauserit Hermum,
ardebit maiore siti. quam fallere mentes
doctus et unanimos odiis turbare sodales! 105
talem progenies hominum si prisca tulisset,
Pirithoum fugeret Theseus, offensus Oresten
desereret Pylades, odisset Castora Pollux.
ipsa quidem uinci fateor rapidoque magistram
praeuenit ingenio. nec plus sermone morabor: 110
solus habet scelerum quidquid possedimus omnes.
hunc ego, si uestrae res est accommoda turbae,
regalem ad summi producam principis aulam.
sit licet ipse Numa grauior, sit denique Minos,
cedet et insidiis nostri flectetur alumni.' 115
orantem sequitur clamor cunctaeque profanas
porrexere manus inuentaque tristia laudant.
illa ubi caeruleo uestes conexuit angue
nodauitque adamante comas, Phlegethonta sonorum
poscit et ambusto flagrantis ab aggere ripae 120
ingentem piceo succendit gurgite pinum
pigraque ueloces per Tartara concutit alas.
est locus extremum pandit qua Gallia litus
Oceani praetentus aquis, ubi fertur Vlixes
sanguine libato populum mouisse silentem. 125
illic umbrarum tenui stridore uolantum
flebilis auditur questus; simulacra coloni
pallida defunctasque uident migrare figuras.
hinc dea prosiluit Phoebique egressa serenos
infecit radios ululatuque aethera rupit 130
terrifico: sensit ferale Britannia murmur
et Senonum quatit arua fragor reuolutaque Tethys
substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
tunc in canitiem mutatis sponte colubris
longaeuum mentita senem rugisque seueras 135
persulcata genas et ficto languida passu
inuadit muros Elusae, notissima dudum
tecta petens, oculisque diu liuentibus haesit
peiorem mirata uirum; tum talia fatur:
'otia te, Rufine, iuuant frustraque iuuentae 140
consumis florem patriis inglorius aruis?
heu nescis quid fata tibi, quid sidera donent,
quid Fortuna paret: toto dominabere mundo
si parere uelis! artus ne sperne seniles!
namque mihi magicae uires aeuique futuri 145
praescius ardor inest; noui quo Thessala cantu
eripiat lunare iubar, quid signa sagacis
Aegypti ualeant, qua gens Chaldaea uocatis
imperet arte deis, nec me latuere fluentes
arboribus suci funestarumque potestas 150
herbarum, quidquid letali germine pollens
Caucasus et Scythicae uernant in crimina
rupes, quas legit Medea ferox et callida Circe.
saepius horrendos Manes sacrisque citaui
nocturnis Hecaten et condita funera traxi 155
carminibus uictura meis, multosque canendo,
quamuis Parcarum restarent fila, peremi.
ire uagas quercus et fulmen stare coegi
uersaque non prono curuaui flumina lapsu
in fontes reditura suos. neu uana locutum 160
me fortasse putes, mutatos cerne penates.'
dixerat, et niueae (mirum!) coepere columnae
ditari subitoque trabes lucere metallo.
inlecebris capitur, nimiumque elatus auaro
pascitur intuitu. sic rex ad prima tumebat 165
Maeonius, pulchro cum uerteret omnia tactu;
sed postquam riguisse dapes fuluamque reuinctos
in glaciem uidit latices, tum munus acerbum
sensit et inuiso uotum damnauit in auro.
ergo animi uictus 'sequimur quocumque uocabis, 170
seu tu uir seu numen' ait, patriaque relicta
Eoas Furiae iussu tendebat ad arces,
instabilesque olim Symplegadas et freta remis
incluta Thessalicis, celsa qua Bosporos urbe
splendet et Odrysiis Asiam discriminat oris. 175
ut longum permensus iter ductusque maligno
stamine fatorum claram subrepsit in aulam,
ilicet ambitio nasci, discedere rectum,
uenum cuncta dari. profert arcana, clientes
fallit et ambitos a principe uendit honores. 180
ingeminat crimen, commoti pectoris ignem
nutrit et exiguum stimulando uulnus acerbat.
ac uelut innumeros amnes accedere Nereus
nescit et undantem quamuis hinc hauriat Histrum,
hinc bibat aestiuum septeno gurgite Nilum, 185
par semper similisque manet: sic fluctibus auri
expleri calor ille nequit. cuicumque monile
contexture gemmis aut praedia culta fuissent,
Rufino populandus erat, dominoque parabat
exitium fecundus ager; metuenda colonis 190
fertilitas; laribus pellit, detrudit auitis
finibus; aut aufert uiuis aut occupat heres.
congestae cumulantur opes orbisque ruinas
accipit una domus; populi seruire coacti
plenaque priuato succumbunt oppida regno. 195
quo, uaesane, ruis? teneas utrumque licebit
Oceanum, laxet rutilos tibi Lydia fontes,
iungantur solium Croesi Cyrique tiaras,
numquam diues eris, numquam satiabere quaestu.
semper inops quicumque cupit. contentus honesto 200
Fabricius paruo spernebat munera regum
sudabatque graui consul Serranus aratro
et casa pugnaces Curios angusta tegebat.
haec mihi paupertas opulentior, haec mihi tecta
culminibus maiora tuis. ibi quaerit inanes 205
luxuries nocitura cibos: hic donat inemptas
terra dapes. rapiunt Tyrios ibi uellera fucos
et picturatae saturantur murice uestes;
hic radiant flores et prati uiua uoluptas
ingenio uariata suo. fulgentibus illic 210
surgunt strata toris; hic mollis panditur herba
sollicitum curis non abruptura soporem.
turba salutantum latas ibi perstrepit aedes;
hic auium cantus, labentis murmura riui.
uiuitur exiguo melius; natura beatis 215
omnibus esse dedit, si quis cognouerit uti.
haec si nota forent, frueremur simplice cultu,
classica non gemerent, non stridula fraxinus iret,
non uentus quateret puppes, non machina muros.
crescebat scelerata sitis praedaeque recentis 220
incestus flagrabat amor, nullusque petendi
cogendiue pudor: crebris periuria nectit
blanditiis; sociat perituro foedere dextras.
si semel e tantis poscenti quisque negasset,
effera praetumido quatiebat corda furore. 225
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena
aut Hyrcana premens raptorem belua partus
aut serpens calcata furit? iurata deorum
maiestas teritur; nusquam reuerentia mensae.
non coniunx, non ipse simul, non pignora caesa 230
sufficiunt odiis; non extinxisse propinquos,
non notos egisse sat est; excindere ciues
funditus et nomen gentis delere laborat.
nec celeri perimit leto; crudelibus ante
suppliciis fruitur; cruciatus, uincla, tenebras 235
dilato mucrone parat. pro saeuior ense
parcendi rabies concessaque uita dolori!
mors adeone parum? causis fallacibus instat,
arguit attonitos se iudice. cetera segnis,
ad facinus uelox, penitus regione remotas 240
inpiger ire uias: non illum Sirius ardens
brumaue Riphaeo stridens Aquilone retardat
effera torquebant auidae praecordia curae,
effugeret ne quis gladios neu perderet ullum
Augusto miserante nefas. non flectitur annis, 245
non aetate labat: iuuenum rorantia colla
ante patrum uultus stricta cecidere securi;
ibat grandaeuus nato moriente superstes
post trabeas exul. quis prodere tanta relatu
funera, quis caedes possit deflere nefandas? 250
quid tale inmanes umquam gessisse feruntur
uel Sinis Isthmiaca pinu uel rupe profunda
Sciron uel Phalaris tauro uel carcere Sulla?
o mites Diomedis equi, Busiridis arae
clementes! iam, Cinna, pius, iam, Spartace, lenis 255
Rufino conlatus eris! deiecerat omnes
occultis odiis terror tacitique sepultos
suspirant gemitus indignarique uerentur.
at non magnanimi uirtus Stilichonis eodem
fracta metu; solus medio sed turbine rerum 260
contra letiferos rictus contraque rapacem
mouit tela feram, uolucris non praepete cursu
uectus equi, non Pegaseis adiutus habenis.
hic cunctis optata quies, hic sola pericli
turris erat clipeusque trucem proiectus in hostem, 265
hic profugis sedes aduersaque signa furori,
seruandis hic castra bonis. hucusque minatus
haerebat retroque fuga cedebat inerti:
haud secus hiberno tumidus cum uertice torrens
saxa rotat uoluitque nemus pontesque reuellit, 270
frangitur obiectu scopuli quaerensque meatum
spumat et inlisa montem circumtonat unda.
qua dignum te laude feram, qui paene ruenti
lapsuroque tuos umeros obieceris orbi?
te nobis, trepidae sidus ceu dulce carinae, 275
ostendere dei, geminis quae lassa procellis
tunditur et uicto trahitur iam caeca magistro.
Inachius rubro perhibetur in aequore Perseus.
Neptuni domuisse pecus, sed tutior alis:
te non pinna uehit; rigida cum Gorgone Perseus: 280
tu non uipereo defensus crine Medusae;
illum uilis amor suspensae uirginis egit:
te Romana salus. taceat superata uetustas,
Herculeos conferre tuis iam desinat actus.
una Cleonaeum pascebat silua leonem; 285
Arcadiae saltum uastabat dentibus unum
saeuus aper, tuque, o conpressa matre rebellis,
non ultra Libyae fines, Antaee, nocebas
solaque fulmineo resonabat Creta iuuenco
Lernaeamque uirens obsederat hydra paludem. 290
hoc monstrum non una palus, non una tremebat
insula, sed Latia quidquid dicione subactum
diuidit a primis Gangen horrebat Hiberis.
hoc neque Geryones triplex nec turbidus Orci
ianitor aequabit nec si concurrat in unum 295
uis hydrae Scyllaeque fames et flamma Chimaerae.
certamen sublime diu, sed moribus inpar,
uirtutum scelerumque fuit. iugulare minatur,
tu prohibes; ditem spoliat, tu reddis egenti.
eruit, instauras; accendit proelia, uincis. 300
ac, uelut infecto morbus crudescere caelo
incipiens primos pecudum depascitur artus,
mox populos urbesque rapit uentisque perustis
corruptos Stygiam pestem desudat in amnes,
sic auidus praedo iam non per singula saeuit, 305
sed sceptris inferre minas omnique perempto
milite Romanas ardet prosternere uires.
iamque Getas Histrumque mouet Scythiamque receptat
auxilio traditque suas hostilibus armis
reliquias. mixtis descendit Sarmata Dacis, 310
et qui cornipedes in pocula uulnerat audax
Massagetes caesamque bibens Maeotin Alanus
membraque qui ferro gaudet pinxisse Gelonus,
Rufino collecta manus. uetat ille domari
innectitque moras et congrua tempora differt. 315
nam tua cum Geticas strauisset dextra cateruas,
ulta ducis socii letum, parsque una maneret
debilior facilisque capi, tunc inpius ille
proditor imperii coniuratusque Getarum
distulit instantes eluso principe pugnas, 320
Hunorum laturus opem, quos adfore bello
norat et inuisis mox se coniungere castris.
est genus extremos Scythiae uergentis in ortus
trans gelidum Tanain, quo non famosius ullum
Arctos alit. turpes habitus obscaenaque uisu 325
corpora; mens duro numquam cessura labori;
praeda cibus, uitanda Ceres, frontemque secari
ludus et occisos pulchrum iurare parentes.
nec plus nubigenas duplex natura biformes
cognatis aptauit equis: acerrima nullo 330
ordine mobilitas insperatique recursus.
quos tamen inpauidus contra spumantis ad Hebri
tendis aquas, sic ante tubas aciemque precatus:
'Mauors. nubifero seu tu procumbis in Haemo
seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo 335
sollicitatus Athos seu caligantia nigris
ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum
et Thracas defende tuos. si laetior adsit
gloria, uestita spoliis donabere quercu.'
audiit illa pater scopulisque niualibus Haemi 340
surgit et hortatur celeres clamore ministros:
'fer galeam, Bellona, mihi nexusque rotarum
tende, Pauor. frenet rapidos Formido iugales.
festinas urgete manus. meus ecce paratur
ad bellum Stilicho. qui me de more tropaeis 345
ditat et hostiles suspendit in arbore cristas.
communes sonipes litui, communia nobis
signa canunt iunctoque sequor tentoria curru.'
sic fatus campo insiluit lateque fugatas
hine Stilicho turmas, illinc Gradiuus agebant 350
et clipeis et mole pares: stat cassis utrique
sidereis hirsuta iubis loricaque cursu
aestuat et largo satiatur uulnere cornus.
acrior interea uoto multisque Megaera
luxuriata malis maestam deprendit in arce 355
Iustitiam diroque prior sic ore lacessit:
'en tibi prisca quies renouataque saecula rursus,
ut rebare, uigent! en nostra potentia cessit
nec locus est usquam Furiis! huc lumina flecte.
aspice barbaricis iaceant quot moenia flammis, 360
quas mihi Rufinus strages quantumque cruoris
praebeat et quantis epulentur caedibus hydri.
linque homines sortemque meam, pete sidera, notis
autumni te redde plagis, qua uergit in Austrum
Signifer: aestiuo sedes uicina Leoni 365
iam pridem gelidaeque uacant confinia Librae.
atque utinam per magna sequi conuexa liceret!'
diua refert: 'non ulterius bacchabere demens.
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor
inminet, et terras qui nunc ipsumque fatigat 370
aethera nec uili moriens condetur harena.
iamque aderit laeto promissus Honorius aeuo
nec forti genitore minor nec fratre corusco,
qui subiget Medos, qui cuspide proteret Indos.
sub iuga uenturi reges; calcabitur asper 375
Phasis equo pontemque pati cogetur Araxes,
tuque simul grauibus ferri religata catenis
expellere die debellatasque draconum
tonsa comas imo barathri claudere recessu.
tum tellus communis erit, tum limite nullo 380
discernetur ager; nec uomere sulcus obunco
findetur: subitis messor gaudebit aristis.
rorabunt querceta fauis; stagnantia passim
uina fluent oleumque lacus; nec murice tinctis
uelleribus quaeretur honos, sed sponte rubebunt 385
attonito pastore greges pontumque per omnem
ridebunt uirides gemmis nascentibus algae.'


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com