Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (356)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CLAUDIANUS CLAUDIUS - PANEGYRICVS DICTVS OLYBRIO ET PROBINO CONSVLIBVS

Sol, qui flammigeris mundum conplexus habenis
volvis inexhausto redeuntia saecula motu,
sparge diem meliore coma, crinemque repexi
blandius elato surgant temone iugales
efflantes roseum frenis spumantibus ignis 5
iam nova germanis vestigia torqueat annus
consulibus, laetique petant exordia menses.
Scis genus Auchenium, nec te latuere potentes
Amniadae, nam saepe soles ductoribus illis
instaurare vias et cursibus addere nomen 10
his neque per dubium pendet Fortuna favorem
nec novit mutare vices, sed fixus in omnes
cognatos procedit honos. Quemcumque require
hac de stirpe virum: certum est de consule nasci.
Per fasces numerantur avi semperque renata 15
nobilitate virent, et prolem fata secuntur
continuum simili servantia lege tenorem.
Nec quisquam procerum temptat, licet aere vetusto
floreat et claro cingatur Roma senatu,
se iactare parem, sed prima sede relicta 20
Aucheniis de iure licet certare secundo:
haud secus ac tacitam Luna regnante per aethram
sidereae cedunt acies, cum fratre recusso
aemulus adversis flagraverit ignibus orbis;
tum iubar Arcturi languet, tum fulva Leonis 25
ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos
indignata tegi, iam caligantibus armis
debilis Orion dextram miratur inertem.
Quem prius adgrediar? Veteris quis facta Probini
nesciat aut nimias laudes ignoret Olybri? 30
Vivit adhuc conpletque vagis sermonibus aures
gloria fusa Probi, quam non ventura silebunt
lustra nec ignotam rapiet sub nube vetustas.
Illum fama vehit trans aequora transque remotas
Tethyos ambages Atlanteosque recessus. 35
Audiit et gelido si quem Maeotica pascit
sub Iove vel calido si quis coniunctus in axe
nascentem te, Nile, bibit. Virtutibus ille
Fortunam domuit numquamque levantibus alte
intumuit rebus; sed mens circumflua luxu 40
noverat intactum vitio servare rigorem.
Hic non divitias nigrantibus abdidit antris
nec tenebris damnavit opes; sed largior imbre
sueverat innumeras hominum ditare catervas.
Quippe velut denso currentia munera nimbo 45
cernere semper erat, populis undare penates
adsiduis, intrare inopes, remeare beatos.
Praeceps illa manus fluvios superabat Hiberos
aurea dona vomens † si quis † tellure revulsa
† sollicitis fodiens miratur collibus aurum: 50
quantum stagna Tagi rudibus stillantia venis
effluxere decus, quanto pretiosa metallo
Hermi ripa micat, quantas per Lydia culta
despumat rutilas dives Pactolus harenas.
Non, mihi centenis pateant si vocibus ora 55
multifidusque ruat centum per pectora Phoebus,
acta Probi narrare queam, quot in ordine gentes
rexerit, ad summi quotiens fastigia iuris
venerit, Italiae late cum frena teneret
Illyricosque sinus et quos arat Africa campos. 60
Sed nati vicere patrem, solique merentur
victores audire Probi. Non contigit illi
talis honos, prima cum parte viresceret aevi,
nec consul cum fratre fuit. Vos nulla fatigat
cura diu maiora petens, non anxia mentem 65
spes agit et longo tendit praecordia voto:
coepistis quo finis erat. Primordia vestra
vix pauci meruere senes, metasque tenetis
ante genas dulces quam flos iuvenilis inumbret
oraque ridenti lanugine vestiat aetas. 70
Tu, precor, ignarum doceas, Parnasia, vatem,
quis deus ambobus tanti sit muneris auctor.
Postquam fulmineis inpellens viribus hostem
belliger Augustus trepidas laxaverat Alpes
Roma Probo cupiens dignas persolvere grates 75
sedula pro natis dominum flexura rogando
ire parat. Famuli currum iunxere volantem
Impetus horribilisque Metus, qui semper agentem
proelia cum fremitu Romam comitantur anhelo,
sive petat Parthos seu cuspide turbet Hydaspen. 80
Hic ligat axe rotas; hic sub iuga ferrea nectit
cornipedes rigidisque docet servire lupatis.
Ipsa, triumphatis quae possidet aethera regnis,
adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
Nam neque caesariem crinali stringere cultu 85
colla nec ornatu patitur mollire retorto;
dextrum nuda latus, niveos exerta lacertos,
audacem retegit mammam, laxumque coercens
mordet gemma sinum; nodus, qui sublevat ensem
album puniceo pectus discriminat ostro. 90
Miscetur decori virtus pulcherque severo
armatur terrore pudor, galeaeque minaci
flava cruentarum praetenditur umbra iubarum,
et formidato clipeus Titana lacessit
lumine, quem tota variarat Mulciber arte: 95
hic patris Mavortis amor fetusque notantur
Romulei; pius amnis inest et belva nutrix;
electro Thybris, pueri formantur in auro;
fingunt aera lupam; Mavors adamante coruscat.
Iam, simul emissis rapido velocior Euro 100
fertur equis, stridunt Zephyri cursuque rotarum
saucia dividuis clarescunt nubila sulcis.
Nec traxere moras, sed lapsu protinus uno,
quem poscunt, tetigere locum, qua fine sub imo
angustant aditum curvis anfractibus Alpes 105
claustraque congestis scopulis durissima tendunt,
non alia reseranda manu, sed pervia tantum
Augusto geminisque fidem mentita tyrannis.
Semirutae turres avulsaque moenia fumant;
crescunt in cumulum strages vallemque profundam 110
aequavere iugis; stagnant inmersa cruore
corpora; turbantur permixto funere Manes.
Haud procul exhausto laetus certamine victor
caespite gramineo consederat arbore fultus
adclines umeros; dominum gavisa coronat 115
terra suum, surguntque toris maioribus herbae.
Sudor adhuc per membra calet creberque recurrit
halitus et placidi radiant in casside vultus:
qualis letifera populatus caede Gelonos
procubat horrendus Getico Gradivus in Haemo; 120
exuvias Bellona levat, Bellona tepentes
pulvere solvit equos, inmensaque cornus in † hastam
porrigitur tremulisqe ferit splendoribus Hebrum.
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras,
conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum 125
maiestate nemus. Prior hic 'o numen amicum'
dux ait 'et legum genetrix longeque regendo
circumfusa polo consorsque adiuncta Tonanti,
dic agedum, quae causa viae? Cur deseris arces
Ausonias caelumque tuum? Dic, maxima rerum! 130
Non ego vel Libycos cessem tolerare vapores
Sarmaticosve pati medio sub frigore Coros,
si tu, Roma, velis; pro te quascumque per oras
ibimus et nulla sub tempestate timentes
solstitio Meroen, bruma temptabimus Histrum'. 135
Tum regina refert: 'non me latet, inclute rector,
quam tua pro Latio victricia castra laborent,
nec quod servitium rursus furiaeque rebelles
edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
Sed, precor, hoc donum cum libertate recenti 140
adicias, si vera manet reverentia nostri.
Sunt mihi pubentes alto de semine fratres,
pignora cara Probi, festa quos luce creatos
ipsa meo fovi gremio. Cunabula parvis
ipsa dedi, cum matris onus Lucina beatum 145
solveret et magnos proferrent sidera partus.
His ego nec Decios pulchros fortesve Metellos
praetulerim, non qui poenum domuere ferocem,
Scipiadas Gallisque genus fatale Camillos.
Pieriis pollent studiis multoque redundant 150
eloquio; nec desidiis dapibusque paratis
indulgere iuvat nec tanta licentia vitae
arripit aut mores aetas lasciva relaxat:
sed gravibus curis animum sortita senilem
ignea longaevo frenatur corde iuventus. 155
Illis, quam propriam ducunt ab origine, sortem
oramus praebere velis annique futurum
devoveas venientis iter. Non inproba posco,
non insueta dabis: domus haec de more requirit.
Adnue: sic nobis Scythicus famuletur Araxes, 160
sic Rhenus per utrumque latus, Medisque subactis
nostra Semiramiae timeant insignia turres;
sic fluat adtonitus Romana per oppida Ganges'.
Ductor ad haec: 'Optata iubes ultroque volentem,
diva rogas; non haec precibus temptanda fuissent. 165
Usque adeone meam condunt oblivia mentem,
ut pigeat meminisse Probi, quo vindice totam
vidimus Hesperiam fessasque resurgere gentes?
Ante dabunt hiemes Nilum, per flumina damnae
errabunt glacieque niger damnabitur Indus, 170
ante Thyesteis iterum conterrita mensis
intercisa dies refugos vertetur in ortus,
quam Probus a nostro possit discedere sensu'.
Dixerat et velox iam nuntius advolat urbem.
Extemplo strepuere chori collesque canoris 175
plausibus inpulsi septena voce resultant.
Laetatur veneranda parens et pollice docto
iam parat auratas trabeas cinctus micantes
stamine, quod molli tondent de stipite Seres
frondea lanigerae carpentes vellera silvae, 180
et longum tenues tractus producit in aurum
filaque concreto cogit squalere metallo.
Qualis purpureas praebebat candida vestes
numinibus Latona suis, cum sacra redirent
ad loca nutricis iam non errantia Deli, 185
illa feros saltus et desolata relinquens
Maenala lassato certis venatibus arcu,
Phoebus adhuc nigris rorantia tela venenis
extincto Pythone ferens-tunc insula notos
lambit amica pedes ridetque Aegaeus alumnis 190
lenior et blando testatur gaudia fluctu-:
sic Proba praecipuo natos exornat amictu,
quae decorat mundum, cuius Romana potestas
fetibus augetur. Credas ex aethere lapsam
stare Pudicitiam, vel sacro ture vocatam 195
Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
Talem nulla refert antiquis pagina libris
nec Latiae cecinere tubae nec Graia vetustas.
Coniuge digna Probo; nam coetibus extat
femineis, quantum superminet ille maritos. 200
Ceu sibi certantes, sexus quid posset uterque,
hunc legere torum. Taceat Nereida nuptam
Pelion. O duplici fecundam consule matrem
felicemque uterum, qui nomina parturit annis!
Ut sceptrum gessere manu membrisque rigentes 205
aptavere togas, signum dat summus hiulca
nube Pater gratamque facem per inane rotantes
prospera vibrati tonuerunt omnia nimbi.
Accepit sonitus curvis Tiberinus in antris,
ima valle sedens. Adrectis auribus haesit, 210
unde repentinus caeli fragor. Ilicet herbis
pallentes thalamos et structa cubilia musco
deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
Illi glauca nitent hirsuto lumina vultu
caeruleis infecta notis, reddentia patrem 215
Oceanum; crispo densantur gramine colla;
vertice luxuriat toto crinalis harundo,
quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam
aestivo candore mori, sed vivida frondet
aequaevum conplexa caput. Taurina levantur 220
cornua temporibus raucos sudantia rivos;
destillant per pectus aquae; frons hispida manat
imbribus; in liquidos fontes se barba repectit.
Palla graves umeros velat, quam neverat uxor
Ilia percurrens vitreas sub gurgite telas. 225
Est in Romuleo procumbens insula Thybri,
qua medius geminas interfluit alveus urbes
discretas subeunte freto, pariterque minantes
ardua turrigerae surgunt in culmina ripae.
Hic stetit et subitum prospexit ab aggere votum: 230
unanimos fratres cuncto stipante senatu
ire forum strictasque procul radiare secures
atque uno biiuges tolli de limine fasces.
Obstipuit visu suspensaque gaudia vocem
oppressam tenuere die; mox inchoat ore: 235
'Respice, si tales iactas aluisse fluentis,
Eurota Spartane, tuis. Quid protulit aequum
falsus olor, valido quamvis decernere caestu
noverit et ratibus saevas arcere procellas?
En nova Ledaeis suboles fulgentior astris, 240
ecce mei cives, quorum iam Signifer optat
adventum stellisque parat convexa futuris.
Iam per noctivagos dominetur Olybrius axes
pro Polluce rubens, pro Castore flamma Probini.
Ipsi vela regent, ipsis donantibus auras 245
navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
Nunc pateras libare deis, nunc solvere multo
nectare corda libet. Niveos iam pandite coetus,
Naides, et totum violis praetexite fontem.
Mella ferant silvae; iam profluat ebrius amnis 250
mutatis in vina vadis; iam sponte per agros
sudent inriguae spirantia balsama venae.
Currat qui sociae roget in convivia mensae
indigenas fluvios, Italis quicumque suberrant
montibus Alpinasque bibunt de more pruinas, 255
Vulturnusque rapax et Nar vitiatus odoro
sulphure tardatusque suis erroribus Ufens
et Phaetonteae perpessus damna ruinae
Eridanus flavaeque terens querceta Maricae
Liris et Oebaliae qui temperat arva Galaesus. 260
semper honoratus nostris celebrabitur undis
iste dies, semper dapibus recoletur opimis'.
Sic ait et Nymphae patris praecepta secutae
tecta parant epulis ostroque infecta corusco
umida gemmiferis inluxit regia mensis. 265
O bene signatum fraterno nomine tempus,
o consanguineis felix auctoribus anne,
incipe quadrifidum phoebi torquere laborem.
Prima tibi procedat hiemps non frigore torpens,
non canas vestita nives, non aspera ventis, 270
sed tepido calefacta Noto; ver inde serenum
protinus, et liquidi clementior aura Favoni
pratis te croceis pingat; te messibus aestas
induat, autumnusque madentibus ambiat uvis.
omni nobilior lustro tibi gloria soli 275
contigit, exactum numquam memorata per aevum,
germanos habuisse duces; te cuncta loquetur
tellus; te variis scribent in floribus Horae,
longaque perpetui ducent in saecula fasti.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com