Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (26)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (362)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CLAUDIANUS CLAUDIUS - PANEGYRICVS DE TERTIO CONSVLATV HONORII AVGVSTI

Praefatio
Parvos non aquilis fas est educere fetus
ante fidem solis iudiciumque poli.
Nam pater, excuso saluit cum germine proles
ovaque maternus rupit hiulca tepor,
protinus inplumes convertit ad aethera nidos 5
et recto flammas imperat ore pati.
Consulit ardentes radios et luce magistra
natorum vires ingeniumque probat.
Degenerem refugo torsit qui lumine visum,
unguibus hunc saevis ira paterna ferit. 10
Exploratores oculis qui pertulit ignes
sustinuitque acie nobiliore diem,
nutritur volucrumque potens et fulminis heres,
gesturus summo tela trisulca Ioui.
Me quoque Pieriis temptatum saepius antris 15
audet magna suo mittere Roma deo.
Iam dominas aures, iam regia tecta meremur
et chelys Augusto iudice nostra sonat.

Textus
Tertia Romulei sumant exordia fasces
terque suas ducat bellatrix pompa curules;
festior annus eat, cinctusque imitata Gabinos
dives Hydaspeis augescat purpura gemmis;
succedant armis trabeae, tentoria lictor 5
ambiat et Latiae redeant ad signa secures.
Tuque o qui patrium curis aequalibus orbem
Eoo cum fratre regis, procede secundis
alitibus Phoebique novos ordire meatus,
spes votumque poli, quem primo a limine vitae 10
nutrix aula fovet, strictis quem fulgida telis
inter laurigeros aluerunt castra triumphos.
Ardua privatos nescit Fortuna penates
et regnum cum luce dedit. Cognata potestas
excepit Tyrio venerabile pignus in ostro, 15
lustravitque tuos aquilis victricibus ortus
miles et in mediis cunabula praebuit hastis.
Te nascente ferox toto Germania Rheno
intremuit, movitque suas formidine silvas
Caucasus et positis numen confessa pharetris 20
ignavas Meroe traxit de crine sagittas.
Reptasti per scuta puer, regumque recentes
exuviae tibi ludus erant, primusque solebas
aspera conplecti torvum post proelia patrem,
signa triumphato quotiens flexisset ab Histro 25
Arctoa de strage calens, et poscere partem
de spoliis, Scythicos arcus aut rapta Gelonis
cingula vel iaculum Dacis vel frena Suebis.
Ille coruscanti clipeo te saepe volentem
sustulit adridens et pectore pressit anhelo 30
intrepidum ferri galeae nec triste timentem
fulgur et ad summas tendentem bracchia cristas.
Tum sic laetus ait: "Rex o stellantis Olympi,
talis perdomito redeat mihi filius hoste,
Hyrcanas populatus opes aut caede superbus 35
Assyria, sic ense rubens, sic flamine crebro
turbidus et grato respersus pulvere belli,
armaque gaviso referat captiva parenti".
Mox, ubi firmasti recto vestigia gressu,
non tibi desidias molles nec marcida luxu 40
otia nec somnos genitor permisit inertes,
sed nova per duros instruxit membra labores,
et cruda teneras exercuit indole vires
frigora saeva pati, gravibus non cedere nimbis,
aestivum tolerare iubar, tranare sonoras 45
torrentum furias, ascensu vincere montes,
planitiem cursu, valles et concava saltu,
nec non in clipeo vigiles perducere noctes,
in galea potare nives, nunc spicula cornu
tendere, nunc glandes Baleari spargere funda. 50
Quoque magis nimium pugnae inflammaret amorem,
facta tui numerabat avi, quem litus adustae
horrescit Libyae ratibusque inpervia Thyle:
ille leves Mauros nec falso nomine Pictos
edomuit Scottumque vago mucrone secutus 55
fregit Hyperboreas remis audacibus undas
et geminis fulgens utroque sub axe tropaeis
Tethyos alternae refluas calcavit harenas.
Hos tibi virtutum stimulos, haec semina laudum,
Haec exempla dabat. Non ocius hausit Achilles 60
semiferi praecepta senis, seu cuspidis artes
sive lyrae cantus medicae seu disceret herbas.
Interea turbata fides: civilia rursus
bella tonant dubiumque quatit discordia mundum.
Pro crimen superum, longi pro dedecus aevi: 65
barbarus Hesperias exul possederat urbes
sceptraque deiecto dederat Romana clienti.
Iam princeps molitur iter gentesque remotas
colligit Aurorae, tumidus quascumque pererrat
Euphrates, quas lustrat Halys, quas ditat Orontes: 70
turiferos Arabes saltus, vada Caspia Medi,
Armenii Phasin, Parthi liquere Niphaten.
Quae tibi tum Martis rabies quantusque sequendi
ardor erat! Quanto flagrabant pectora voto
optatas audire tubas campique cruenta 75
tempestate frui truncisque inmergere plantas!
Ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat
uberibus solitum pasci, cum crescere sensit
ungue pedes et terga iubis et dentibus ora,
iam negat inbelles epulas et rupe relicta 80
Gaetulo comes ire patri stabulisque minari
aestuat et caesi tabum sordere iuvenci.
Ille vetat rerumque tibi commendat habenas
et sacro meritos ornat diademate crines.
Tantaque se rudibus pietas ostendit in annis, 85
sic aetas animo cessit, quererentur ut omnes
imperium tibi sero datum. Victoria velox
auspiciis effecta tuis. Pugnastis uterque:
tu fatis genitorque manu. Te propter et Alpes
invadi faciles cauto nec profuit hosti 90
munitis haesisse locis: spes inrita valli
concidit et scopulis patuerunt claustra revulsis.
Te propter gelidis Aquilo de monte procellis
obruit adversas acies revolutaque tela
vertit in auctores et turbine reppulit hastas. 95
O nimium dilecte deo, cui fundit ab antris
Aeolus armatas hiemes, cui militat aether
et coniurati veniunt ad classica venti.
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis
mutatis fumavit aquis turbaque cadentum 100
staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
At ferus inventor scelerum traiecerat altum
non uno mucrone latus, duplexque tepebat
ensis, et ultrices in se converterat iras
tandem iusta manus. Iam libertate reducta, 105
quamvis emeritum peteret Natura reverti
numen et auratas astrorum panderet arces,
nutaretque oneris uenturo conscius Atlans,
distulit Augustus cupido se reddere caelo,
dum tibi pacatum praesenti traderet orbem. 105
Nec mora: Bistoniis alacer consurgis ab oris,
inter barbaricas ausus transire cohortes
inpavido vultu; linquis Rhodopeia saxa
Orpheis animata modis; iuga deseris Oetes
Herculeo damnata rogo; post Pelion intras 115
Nerinis inlustre toris; te pulcher Enipeus
celsaque Dodone stupuit rursusque locutae
in te Chaoniae mouerunt carmina quercus.
Illyrici legitur plaga litoris; arva teruntur
Dalmatiae; Phrygii numerantur stagna Timavi. 120
Gaudent Italiae sublimibus oppida muris
adventu sacrata tuo, summissus adorat
Eridanus blandosque iubet mitescere fluctus,
et Phaethonteas solitae deflere ruinas
roscida frondosae revocant electra sorores. 125
Quanti tum iuvenes, quantae sprevere pudorem
spectandi studio matres, puerisque severi
certavere senes, cum tu genitoris amico
exceptus gremio mediam veherere per urbem,
velaretque pios communis laurea currus! 130
Quis non Luciferum roseo cum Sole videri
credidit aut iunctum Bromio radiare Tonantem?
Floret cristatis exercitus undique turmis,
quisque sua te voce canens. Praestringit aena
lux oculos, nudique seges Mavortia ferri 135
ingeminat splendore diem. Pars nobilis arcu,
pars longe iaculis, pars comminus horrida contis;
hi volucres tollunt aquilas, hi picta draconum
colla levant, multusque tumet per nubila serpens
iratus stimulante Noto vivitque receptis 140
flatibus et vario mentitur sibila tractu.
Ut ventum ad sedes, cunctos discedere tectis
dux iubet et generum conpellat talibus ultro:
"Bellipotens Stilicho, cuius mihi robur in armis,
pace probata fides - quid enim per proelia gessi 145
te sine? Quem merui te non sudante triumphum?
Odrysium pariter Getico foedavimus Hebrum
sanguine, Sarmaticas pariter prostravimus alas
Riphaeaque simul fessos porreximus artus
in glacie stantemque rota sulcavimus Histrum -, 150
ergo age, me quoniam caelestis regia poscit,
tu curis succede meis, tu pignora solus
nostra fove: geminos dextra tu protege fratres.
Per consanguineos thalamos noctemque beatam,
per taedas, quas ipsa tuo regina levavit 155
coniugio sociaque nurum produxit ab aula,
indue mente patrem, crescentes derige fetus
ut ducis, ut soceri. Iamiam securus ad astra
te custode ferar; rupta si mole Typhoeus
prosiliat, vinclis Tityos si membra resolvat, 160
si furor Enceladi proiecta mugiat Aetna,
opposito Stilichone cadent." Nec plura locutus,
sicut erat, liquido signavit tramite nubes
ingrediturque globum Lunae limenque relinquit
Arcados et Veneris clementes advolat auras. 165
Hinc Phoebi permensus iter flammamque nocentem
Gradivi placidumque Iovem, stetit arce suprema,
algenti qua zona riget Saturnia tractu.
Machina laxatur caeli rutilaeque patescunt
sponte fores. Arctoa parat convexa Bootes, 170
Australes reserat portas succinctus Orion,
invitantque novum sidus pendentque vicissim
quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis
dignetur stellis aut qua regione moveri.
O decus aetherium, terrarum gloria quondam, 175
te tuus Oceanus natali gurgite lassum
excipit et notis Hispania proluit undis.
Fortunate parens, primos cum detegis ortus,
aspicis Arcadium; cum te proclivior urges,
occiduum uisus remoratur Honorius ignem; 180
et quocumque vagos flectas sub cardine cursus,
natorum per regna venis, qui mente serena
maturoque regunt iunctas moderamine gentes,
saecula qui rursus formant meliore metallo.
Luget Avarities Stygiis innexa catenis 185
cumque suo demens expellitur Ambitus auro.
Non dominantur opes nec corrumpentia sensus
dona valent: emitur sola virtute potestas.
Unanimi fratres, quorum mare terraque fatis
debentur, quodcumque manus evasit avitas, 190
quod superest patri: vobis iam Mulciber arma
praeparat et Sicula Cyclops incude laborat,
Brontes innumeris exasperat aegida signis,
altum fulminea crispare in casside conum
festinat Steropes, nectit thoraca Pyragmon, 195
ignifluisque gemit Lipare fumosa cavernis;
vobis Ionia virides Neptunus in alga
nutrit equos, qui summa freti per caerula possint
ferre viam segetemque levi percurrere motu,
nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos. 200
Iam uideo Babylona rapi Parthumque coactum
non ficta trepidare fuga, iam Bactra teneri
legibus et famulis Gangen pallescere ripis
gemmatosque humilem dispergere Persida cultus.
Ite per extremum Tanain pigrosque Triones, 205
ite per ardentem Libyam, superate vapores
solis et arcanos Nili deprendite fontes,
Herculeum finem, Bacchi transcurrite metas:
vestri iuris erit, quidquid conplectitur axis;
vobis rubra dabunt pretiosas aequora conchas, 210
Indus ebur, ramos Panchaia, vellera Seres.


BIBLIOGRAFIE:


1. http://la.wikisource.org