Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CONRADUS CELTIS PROTUCIUS - GERMANIA GENERALIS


Praefatio ad Maximilianum regem.

Rex, cui sceptra dedit Latialia conditor orbis
Imperiumque tuo subdidit arbitrio,
Accipe Germanam pingentia carmina terram
In genere et totam cerne superficiem:

Aequora cum silvis, populos, montes, iuga, gentes 5
Et quantum silva extenditur Hercynia.
Haec, rogo, pauca legas, donec Germania tota
Illustrata tibi, Maxmiliane, detur.


Origo mundi ex ventre demogorgonis.

Per Demogorgoneum memorantur cuncta tumultum
Ex veteri prodisse chao, dum ventre tumeret
Forte senex totumque ferens in corpore mundum
Distendit gravidam maturi ponderis alvum

Quod fuit aeterni conceptum ab origine mundi; 5
Impatiensque oneris cupidusque reponere tandem
Pondus iners molemque rudem se ventre prementem
Indignatus ait: ŤVacuas te profer in auras,
O mundi deforme chaos superisque pudendum

Et vos cunctarum discordia semina rerum, 10
Ignava in nostris quae tanto tempore membris
Delituistis acres facientia saepe dolores
Visceribus tumulata meis, dum bella movetis.
Ite, ite actutum, iubeo, pulchroque decore

Condite luciflui rutilantia sidera caeli 15
Et me iam vestro vacuum praestate tumultu,
Dum mundi fabricetis opus, quod pace perenni
Alliget aeternus concordi foedere mundus!ť
Dixit et excutiens uterum mox terra polusque

Et mare fluctivomum liquidusque et turbidus aer 20
Quique subest gelidae lunae nunc proximus ignis
Exierant propriis spatio et disiuncta figuris
Atque lacunosas ventris liquere cavernas.
Moxque per octavam simulacra micantia sphaeram

Ignifluis radiata comis per quinque patentes 25
Zonas se totum subito explicuere per orbem.
Hinc Vervex et Libra pares facientia noctes
Et Caper et Cancer, quae maxima tempora luci
Et tenebris referunt et quae prolata sub axes

Signa micant, cursum peragunt mox fixa diurnum 30
Bisque duodenas redeunt revoluta per horas
Donaque per teneras coeperunt fundere terras
Et variis radiis lucere per aera deorsum
Infusa virtute nova, quae semina rerum

In terrae tumulata sinu caecoque in acervo 35
Digessit iussitque suis distare figuris.
Hinc tellus variis florum redimita coronis
Arboribusque suis fructus frugesque creavit
Atque homines pecudesque simul produxit in arvis.

Hinc volucres aer piscesque receperat aequor 40
Per mare squamigeris ducentes corpora pinnis
Hinc etiam, octavo quae sunt contraria mundo,
Astra suis variis coeperunt currere cyclis:
Saturnus totumque regens qui Iuppiter orbem

Et Mars, qui miseras immittit sidere clades, 45
Et Phoebus Veneri socius citharaeque repetor
Mercurius, gelidae Lunaeque novissimus orbis,
Quae nunc retrogrado properantia tempora motu
Impediunt tardantque vagas procedere causas

Et rursus statione sua fluitura morantur, 50
Ut stabili fixoque meent sua fata tenore,
Dum miscent refluo volitantia semina motu
Per varias reditura vices, ut longa per aevum
Compleat aeterno mundus sua saecula cursu

Illa iubente deo, rapidis qui praesidet astris. 55


De situ Germaniae et moribus in generali.

Gens invicta manet toto notissima mundo,
Terra ubi se devexa globo demittit in Arcton,
Solis et algoris patiens durique laboris,
Ingrata ignavam vitae tolerare quietem,

Indigena, haud alia ducens primordia gente, 5
Sed caelo producta suo, Demogorgonis alvus
Protulerat patulas ubi cuncta creata sub auras.
Germanos vocitant Latii, Graii sed adelphos,
Quod fratrum soleant inter se vivere more,

Nomen nobilibus quod adhuc venerabile nostris. 10
Pectoribus similes ingentes corporis artus,
Prodiga cui natura dedit per lactea colla
Candida proceris tollentes corpora membris.
Flava coma est, flavent oculi flavoque colore

Temperie iustam retinent sua membra staturam; 15
Voxque habitum mentis cum gestu et pectora prodit,
Vox quae nil muliebre sonat, sed tota virilis
Martia crassiloquo testatur corda palato.
Commune his studium venari, equitare, vagari

Atque suum varias victum quaesisse per artes, 20
Vel Bacchum viduis crescentem iungere palis
Arvaque quadriiugo proscindere pinguia aratro,
Nec patrio tepuisse solo iuvenilibus annis,
Sed mox doctiloquae praecepta adiisse Minervae,

Vel vaga veliferas duxisse per aequora naves 25
Atque suis terris varias adducere merces,
Nec censere nefas animum intendisse rapinis,
Dum fera belligeri meditantur proelia Martis,
Atque illum regum celsas quaesisse per aulas

Quattuor ad fines, quas Teutonis ora coercet, 30
Sive per Hercyniae nemorosa cacumina silvae
Dentatos prosternere apros silvisque vagantes
Aeripedes cervos ursosque agitare feroces,
Unguibus accipitres trucibusque iubere rapinas,

Tollere et evulsas dispergere in aethera plumas. 35
Hinc animus dubiis audens se credere rebus,
Nec segnis timidusque mori roseumque cruorem
Pro patria et caris certans effundere amicis
Atque avidus caedis, si qua ulla iniuria laesit,

Quique fidem sancto et constanti pectore servat, 40
Religionis amans superumque et cultor honesti
Et veri iustique tenax, mens consona labris,
Ficta coloratae fugiens mendacia linguae.


De sideribus verticalibus Germaniae.

Qualia ab Herculeis memorantur pectora stellis,
Perseo Andromedaeque vago descendere Olympo,
Fortia robustis animare et corpora nervis,
Quique sub extremo monstratur cardine Cepheus,

Ultimus algenti quem torquet circulus orbe 5
Nocte carens, calidi dum Sol stat sidere Cancri,
Et Bacchi Phoebique decus rigidusque Bootes
Heniochusque suo volitans per sidera curru,
Ursa minor maiorque trucem complexa Draconem,

Numquam caeruleas subeunt quae Tethyos undas 10
Sidera: Germanas radios iaculantur in oras.


De quattuor lateribus Germaniae, fluminibus, maribus et insulis.

Pulcher ab occiduo quas claudit limite Rhenus,
Alveus et rapidus pulchras allabitur urbes
Et tandem externum triplici cadit ore sub aequor
Nosque a Sequanicis disiungit flumine Gallis.

Vistula purpureo sed terminus extat ab ortu, 5
Vistula Sarmaticis qui famosissimus oris
In Codanum trifidis effundens faucibus ora,
Hic ubi Bruteno clara est Germania portu
Et capit innumeras Codonea per aequora naves,

Quae glaesum eiciunt, quod succinus ore Latino 10
Dicitur et nostris tantum reperitur in oris.
Danubiusque rapax et amictae nubibus Alpes
Austrinos faciunt fines metamque resignant
Italicae, Illyricae Scythicae et contermina genti.

Solus Germanas Hister sed deserit oras 15
Lata peregrinis inducens flumina terris
Germano concepta solo, quaeque Ungarus acri
Barbarus ore bibit Metanastaque Teutonus haurit,
Hic ubi nunc pulchro claret Moldavia tractu,

Septenis tandem qua faucibus exit in aequor 20
Non Nilo nec Gange minor, qui maxima toto
Orbibus ex aliis memorantur flumina mundo,
Impellit salsos diffuso gurgite fluctus.
Sed mare Codoneum (Germano et nomine dictus

Oceanus) fines posuit natura sub Arcton, 25
Quos ultra tria regna manent gelidusque Britannus,
Orcadibus qua cincta suis Tyle et glacialis
Nuper Hyperboreo quae inventa est insula regi,
Norvegos Dacosque regens Suedosque bibaces,

Ultima concreti qui cernunt sidera caeli 30
Aestatis verisque inopes hiememque perennem
Perpetuasque nives caelo patiuntur inerti,
Quicumque egelido terram coluere sub axe;
Inter quos memorant Lappones nomine dictos,

Qui vitam specubus ducunt silvisque nivosis 35
Venantes madros et molles pelle sabellos
Et nostri fugiunt rigidi commercia mundi
Congressusque hominum nec habentes ore loquelas,
Horrida barbaries rigido damnata sub axe

Atque feris similes; quorum cognoscere mores 40
Et ritus quis forte velit, petat ille libellos,
Quos de Germanis nuper conscripsimus oris.
Talis ad Arctoum nostra est Germania tractum
Sauromatis vicina feris Asiaeque potenti,

Hic ubi se Tanais sinuoso litore volvit 45
Impetuosus aquis rigidis vastamque paludem
Et matrem marium ditat glacialibus undis.
Interiora rigat terrae sed maximus Albis,
Qui rapidus mediam fluvius perlabitur oram,

Et quantum Rhenus, sic Vistula distat ad ortus, 50
Tandem et Cimbriacum vagus exoneratur in aequor,
A Cimbris quod nomen habet, quos proxima Dacis
Chersonensus habet rigidum porrecta sub axem,
Isthmos ubi geminum sua litora pandit in aequor

Oceanum Codanumque videns, ubi Scandia dives 55
Alleces totum mittit piscosa per orbem
Et strumulos, sicco quos mittit corpore Suedus,
A struma qui nomen habent gluvieque patente.


De tribus iugis et montibus Germaniae.

Sed nemus Hercynium, montes et ab Alpibus orti
Cum ramis totam se diffudere per oram
Iamque sub occiduum tendentes brachia solem.
Hinc Austrum Boreamque petunt Eurumque sonorum,

Donec in Euxinum procumbant vertice Pontum 5
Quaque Byzantinas angustat Bosporus undas.
Sed tria Germanae tollunt iuga maxima terrae
Verticibusque suis feriunt vaga sidera caeli
Impositasque ferunt nebulosis montibus arces

Et scabris latebris spumantia flumina fundunt: 10
Primum est, immani dorso quod spectat in Arcton
Germanos Gallosque videns Italosque potentes,
Quod Rheni Rhodanique parens Oenique sonantis,
Quod veteres prisco dixerunt nomine Adulam,

Atque suis longis ramis nunc procreat Alpes 15
Hic ubi cum rapidis Athesis se concitat undis
Adriaco miscere salo Venetisque superbis
Dicere, Germano quod dedant colla tyranno.
Ast aliud Carpathus habet, qui spectat in Eurum

Auspicium nostris niveo dans vertice terris, 20
Quem Suevum in priscis memini dictum esse libellis,
Qui cuproque auroque scatens variisque metallis
Pannoniam largo locupletat munere gentem.
Hercyniumque iugum medio Germania tractu

Erigit et multis dispargit Reg: dispergit cornua terris 25
Ex quibus ingenti dorso stans Pinifer atrum
Tollit in astra caput liquidoque a vertice quattuor
Quattuor ad mundi fundit vaga flumina partes:
Moenus in occiduum festinat currere Rhenum

Et Sala, qui Drusi gestat praeclara tropaea, 30
Algentes petit Albis aquas, Nabus exit in austrum,
Egra sed Eoos flectit sua cornua in ortus
Et secum Hercyniam trahit alto vertice silvam,


De tractu Hercyniae silvae per Germaniam.

Quae variis porrecta plagis nunc vasta sub Arcton
Inque Eurum Zephyrumque suis cum saltibus errans
Explicat immensos annoso robore lucos
Religione sacros, veteri quoque amore verendos,

Qui druidum densae per opaca silentia silvae 5
Plurima magnificis servant coenobia tectis,
Quae Diti nigris operantur sacra cucullis
Vallibus irriguis constructa, ubi murmura blando
Unda sonans placidos inducit corpore somnos.

Sed Transrhenanas ubi silva reliquerit oras, 10
Tendit ad innumeras Germano sanguine gentes:
Per Suevos Chaucosque feros madidosque Sugambros
Algionesque truces Rhenique ad fluminis ortum
Perque lacus geminos candentes praeterit Alpes

Helvetiis porrecta iugis durisque Cheruscis, 15
Vindelicos Rhaetosque petens et Norica rura
Perque lacus plures capientium ab Alpibus undas
Boiorum deserta petit rursusque sub Arcton
Brachia longa iacit, Suevos Francosque, Turogos

Circuit, Abnobios montes, qui particula Alpium, et, 20
Saxonicisque reducta plagis Phrisiisque bubulcis,
Visigothis Ostroque Gothis Cimbrisque vetustis,
Donec Germanum prope tangat saltibus aequor.
Ast ubi spumiferi fontes contexerit Histri,

Purpureum vertit silvas scopulosque sub ortum 25
Austriacas aditura plagas Cetiumque comantem,
Qui dum nubigeras radicem accepit ad Alpes,
Quas Carnus Styriusque tenet Slavusque bilinguis,
Hic ubi Danubius positurus nomina Ponto

Proxima Dalmaticae radit confinia terrae, 30
Qua Dravus Savusque vagum exonerantur in Histrum;
Sed longum Austriacas dorsum protendit in oras,
Quod tandem rapido calva fronte imminet Histro,
Unde sibi totum sunt nomina nota per orbem;

Hunc silva obliquis ramis et collibus atris 35
Integit atque feris foliosa cubilia sternit
Silviferumque caput nemoroso vertice vestit.
Silva prius late Bavaras sed sparsa per oras,
Ante sub Austriacas quam tendat brachia terras,

Obliqua ad Vilsi protendens cornua ripas, 40
Vilsus in Histrinis qui tandem perditur undis.
Ast ubi per Bavaros ingentia cornua flexit,
Mox Francos Turogosque petit Boemosque feroces,
Tanquam nativo claudit quos undique muro,

Quos medio nutrit bellax Germania tractu; 45
Pingue solum: frugumque ferax silvaeque perennis,
Plurima Germanis quae emittit flumina terris:
Albim, Oderam, qui Nigra fuit memorata vetustis.
Quos ubi deseruit Carpathi culmina spectans,

Marcomanes Gepidasque petit Iazygesque potentes, 50
Hic ubi nunc cultis est Transsilvania terris
Moribus Almanis gentem linguaque creavit.
Inde iterum vasto diffundit cornua flexu
Visburgos Sabocosque petens durosque Gelonos

Quaque manet pulchro dives iam Prussia portu 55
Sarmaticis obducta plagis quosque ultimus orbis
Angulus abscondit, Agathyrsos limite claudit.
Ad Tanais fontes Riphaeoque in vertice late
Diffusa et fines Europae vasta pererrans

Diversasque feras volucresque in saltibus abdens, 60
Per Masovina truces abscondens rura visontes,
Proinde metalliferos extollens undique montes
Argentique aurique ferax variisque metallis
Plurima perpetuis effundit munera venis

Fornacesque cavas, rapidus quibus aestuat ignis, 65
Quem fovet excussis ventosis follibus aura,
Quas circum valido se tollit malleus ictu,
Quem rapidis levat unda rotis et machina molis
Ingenti sonitu ferit astra volantia caeli

Brontis opus Steropisque gerens, liquefacta metalla 70
Extendit varias ubi ferri lamina formas


De qualitate telluris per Germaniam.

Terra hominum pecudumque ferax quaeque ubere gleba
Spiciferam Cererem multo cum fenore reddit
Pascua florigeris extendens pinguia pratis
Ingentesque lacus, varias vastasque paludes

Et fluvios varios, sapido qui pisce redundant, 5
Collibus apricis agrisque et montibus altis,
Plurima vitiferi qui fundunt munera Bacchi,
Vicino iam sole novo, qui sidere laeto
Proximior nostris infundit lumina terris.

Hinc varii cultus et cultis moenibus urbes, 10
Mitior et populus Germano nascitur orbe
Explosa ruditate fera, quam barbarus olim
Silvicola in riguis servabat saltibus ortus.
Illa superficies Germanis traditur oris,

Quae mihi bis quinos fuerat lustrata per annos, 15
Quam silvis fluviisque suis et montibus altis
Et variis populis vario et discrimine linguae
Sideribusque suis deus et natura creavit.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html