Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (3)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (28)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Dacia 3D (1)
   Ziarul personal (6)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

CONRADUS CELTIS PROTUCIUS - ORATIO INGELSTADIANA

[Capitulum I]

(1) Non magno duxissem, patres ornatissimi et adolescentes egregii, me hominem Germanum et gentilem vestrum posse Latine ad vos dicere, si prisca illa Germaniae nostrae ingenia florerent aetasque illa redisset, qua legati nostri Graeco sermone quam Latino dicere maluisse memorantur. (2) Verum cum iniquitate saeculorum et conversione temporum nedum apud nos, sed et apud genitricem et antiquam litterarum parentem Italiam omnis aliquando splendor litterarum extinctus interiit explosaeque et profligatae per barbaros motus omnes ingenuae disciplinae, non facile me confido pro ingenii mei tarditate et virium tenuitate satis Latine posse ad vos dicere, quandoquidem et mihi non defuisse intelligo, quod plerique ex vobis in se iam experti deplorant, id est industriam et probatam praeceptionem. (3) Ne tamen prorsus silens in hunc locum vestra praesentia ornatissimum processisse arguerer, malui balbutiendo offendere quam amorem in me vestrum et in rem publicam litterariam taciturnitate praeterire, facile sperans a vobis mihi dari veniam, si considerabitis, quod homuncio in media barbarie et, ut aiunt, ebrietate natus minus sobrie dicere queat quam vestrae dissertissimae aures et is locus pro publica mihi in oratoria et poetica ab illustrissimo principe nostro Georgio et vobis viris clarissimis, qui omnium consiliorum suorum conscii estis, designatus exposcit.

[Capitulum II]

(1) Nihil autem plane dignius et iucundius ad vos dicere constitui, quod vel me magis deceat et vos audire conveniat, quam ut vestros animos ad virtutem et optimarum artium studia cohortarer. (2) Quibus rebus quam facile vera gloria, immortalis fama et felicitas in hac vita nostra angustissima comparari potest! (3) Nemo ex vobis tam segnis et ignavus inveniri debeat, qui non pulchrum, egregium magnificumque duxerit pro his maximis rebus contendere, quae possunt beatum facere. (4) Nec mihi inpraesentiarum de fortunae corporisve bonis aut eis, quae vilium mancipiorum sunt, voluptatibus animique lumen extinguentibus disserendum aliquo acumine existimavi, quod omnia illa fluxa, caduca et cum corpore suo parvo momento temporis interitura aut mox alios dominos habitura sunt. (5) Quamobrem nemo sapiens pro eis rebus contendisse memoratur, sed si illorum vitam recensuerimus, tantum in eis amorem pro doctrina et sapientia, qua animus humanus veluti nectare et ambrosia pascitur, fuisse invenimus, ut pro illa consequenda patriam, uxores dulcesque liberos relinquerent, amplissima patrimonia dissiparent, iniurias, contumelias, infamiam apud vulgum et exilium summa cum patientia et tranquillitate perferrent. (6) Laborum praeterea, algoris et aestus et difficillimarum peregrinationum susceptio voluntaria apud eos memoratur, ut, quod vel angustissimis cogitationibus et frequentibus lectionibus fatigati invenissent, hoc sensu etiam percipere et videre voluerunt. (7) Tantum potuit incredibile pro sapientia adquirenda studium et in caelestium rerum et naturae inquisitionem amor, pro quibus tandem rebus divinos honores consecuti, immortale nomen habituri magna apud omnem posteritatem veneratione et cultu philosophorum nomine veniunt nuncupandi.

[Capitulum III]

(1) Genus hominum Scytharum est in beluarum morem adeo efferum, incultum et horridum, ut vastis et inaccessis solitudinibus pecorum ritu oberrent, ferarum pellibus et earum coriis, a quibus illis nomen est, se tantum ab aeris inclementia et illius caeli asperitate vindicantes. (2) His tamen tanta gloriae cupidoque laudis incesserat, ut ter perdomitae Asiae imperium possederint; nihil auri, nihil argenti, quarum rerum nos appetentissimi sumus, abstulerunt, sed gloriosius rati, si quando virtuti suae imperii tantum splendorem et amplitudinem adiecisse dicerentur, magna nobis de barbaro populo pro contendenda virtute et gloria documenta, qui dum ingenio et doctrina placatisve moribus cum ceteris mortalibus natura renitente contendere nequivissent neve silentio vitam exegisse dicerentur, saltem per effrenem barbariem et animorum impetum, quem pro virtute habent, suae gloriae et immortalitati consuluisse viderentur. (3) Quod si in aliarum gentium historias, quae pace belloque gesserint, orationem converterem, latissimus in commemorando mihi campus occurreret, nec hodiernus is dies sufficeret, sed consulto praetereo, quae vos illustrium scriptorum lectione opportune ad hunc locum accommodare potestis.

[Capitulum IV]

(1) Satis ego mihi superque satis nunc duco, viri Germani et adolescentes clarissimi, si aliquem hodie vestris animis ex dictione mea qualicumque gloriae et virtutis stimulum adiecero inculcaveroque et, ut ita dicam, inussero, ut immortalitatem ante omnia prae oculis habeatis. (2) Quae cum vobis tantum ex fonte philosophiae et eloquentiae studio quaerenda est, non facile dixerim, quantis laboribus et vigiliis his duobus immorandum insudandumve sit, id est priscorum philosophorum, poetarum et oratorum scriptis, cum hi soli sunt, qui nobis bene beateque vivendi rationem scripserunt et humani generis et cursum rerum omnium, parentem naturam, tamquam in exemplar et speculum vitae imitabile proposuerunt. (3) Ab illis laudare benefacta et detestari facinora discetis, ab illis consolari, cohortari, impellere, abstinere et, quod humanae felicitatis finis est, contemplari rerum omnium principem et ipsam naturam studebitis. (4) Quae licet omnia etiam ab aliis fieri possint, tamen nescio, quomodo et misericordia et omnis animi suscitatio et repressio in manu oratoris et poetae sunt. (5) Iam vero verborum illa sententiarumque ornamenta, quae tamquam stellae orationem illustrant, instrumenta oratoris et poetae sunt propria. (6) Quae vobis ab illis mutuanda et, prout res deposcit, in usum et cotidianos sermones vestros adaptanda sunt. (7) Quid enim, per immortales deos, prodest multa scire, pulchra et sublimia intelligere, si de his loqui cum dignitate, elegantia et gravitate negatum est et, quod unicum felicitatis humanae ornamentum est, si cogitationes nostras posteritati mandare nequiverimus? (8) Ita est, per hominum fidem: nihil doctum eruditumque virum ostendit, nisi calamus et lingua, quae duo eloquentia gubernat.

[Capitulum V]

(1) Sed ad vos ego iam, nobiles viri et adolescentes generosi, orationem converto, ad quos avita virtute et Germano illo invicto robore Italiae imperium commigravit quique hoc gymnasium super alia Germaniae nostrae studia frequentatis, fecundatis magnoque ornamento et decori estis. (2) Hortor, ad ea vos primum studia convertere velitis, quae animos vestros mitiores cultioresque reddere possunt et a consuetudine vulgari avocare. (3) Altioribus vos studiis dedentes habete ante oculos veram animi nobilitatem existimantes vos non decorem, sed dehonestamentum imperio nostro afferre, si tantum equos et canes alentes et ecclesiasticas praebendas et non litterarum studia sectemini. (4) Cogitate dignitatibus vestris splendorem virtute, doctrina et eruditione quaerentes sanctisque moribus titulos addere, ut vos dignos illis homines existiment et vos illae, non vos illas tamquam aucupes gregem avium persequamini. (5) Aemulamini, nobiles viri, priscam nobilitatem Romanam, quae accepto Graecorum imperio ita omnem sapientiam et eloquentiam eorum iunxerunt, ut dubium sit, an aequasse aut superasse omnem Graecam inventionem et doctrinae supellectilem videantur. (6) Ita et vos accepto Italorum imperio exuta foeda barbarie Romanarum artium affectatores esse debebitis. (7) Tollite veterem illam apud Graecos, Latinos et Hebraeos scriptores Germanorum infamiam, qua illi nobis temulentiam, immanitatem, crudelitatem et, si quid aliud, quod bestiae et insaniae proximum est, ascribunt. (8) Magno vobis pudori ducite Graecorum et Latinorum nescire historias et super omnem impudentiam regionis nostrae et terrae nescire situm, sidera, flumina, montes, antiquitates, nationes, denique quae peregrini homines de nobis ita scite collegere, ut apud me magnum miraculum sit, quomodo Graeci et Romani homines tam exacta diligentia et exquisita doctrina terram nostram, maximam Europae partem, ut eorum vocabulo utar, asperam et crudam prae illa, puto, siderum conversione perlustraverint moresque nostros, affectus et animos verbis tamquam picturis et lineamentis corporum expresserint. (9) Exuite, generosi viri, exuite et purgate latrocinia, quae illi apud nos tamquam virtuti data commemorant! (10) Mirumque est, quod in quibusdam adhuc Germaniae partibus supra mille et quingentos ferme annos ingenuus ille morbus perduret, dum latrocinalis agminis principes non submovemus, caelo iam laetiore et terra nostra exclusis paludibus excisisque vastis nemoribus et inclitis urbibus habitata. (11) Adeo difficile emendatur, quod consuetum est, et in multa se tempora diffundit, quod a multis probatur. (12) Ita factum est, ut collimitiae gentes in nos fabam cudant, dum cum imperio nos multa externarum gentium vitia induisse praedicant, nomenque nostrum nescio qua sempiterna invidia et calumnia persequantur illisque ingenia nostra semper suspecta et formidolosa sunt. (13) Pudeat, nobiles viri, in sugillationem et amaram cavillationem Germani nominis modernis quorundam historiis, qui se novarum Decadum editione illud priscum Romanum imperium aequasse gloriantur, clarissimos principes nostros natalicio illorum nomine suppresso barbaros tantum vocari. (14) Tantum potuit vetus et inexpiabile inter nos odium et antiqua discordia numinum, quam nisi provida natura Alpibus et elatis in sidera scopulis diremisset, a mutuis caedibus pro hostili utrimque spiritu nunquam temperaretur. (15) Pudeat, quaeso, multis memorabilibus bellis per nos confectis aut profligatis in Pannonia, Gallia et Italia et contra Asiae immanissimum tyrannum Christiano sanguine rorantem neminemque inter vos hodie inveniri, qui res Germanica virtute gestas aeternitati commendet, externos autem multos fore, qui suis historiis praeter omnem legem historiae virtuti nostrae velut aspides obstrepant ambitu et lenocinio orationis, ne dicam figmentis et mendaci inventione, quibus illud genus hominum in laudes suas effusissimum est, rebus a nobis clarissime gestis derogantes. (16) Nescioque prorsus, an sapientiae aut inconsiderationi nostrae dandum sit, quod nuper scriptorum insignia et comitem imperatorium laurum tamquam infelix omen nostri imperii Tarpeio colli ultro remisimus. (17) Aliis concessa laureandi licentia, ut apud nos tandem nullus imperii honos maneret.

[Capitulum VI]

(1) Induite veteres illos animos, viri Germani, quibus totiens Romanis terrori et formidini fuistis, et ad angulos Germaniae oculos convertite limitesque eius laceros et distractos colligite! (2) Pudeat, pudeat nationi nostrae iugum et servitutem imposuisse externisque et barbaris regibus tributa et vectigalia pendere. (3) O liberum et robustum populum, o nobilem et fortem gentem et plane dignam Romano imperio, cuius inclitum maris portum et claustra Oceani nostri Sarmata et Dacus possident! (4) Ab oriente autem valentissimae gentes serviunt, Marcomanni, Quadi, Bastarnae et Peucini et quasi a corpore Germaniae nostrae separate vivunt. (5) Nec Iazyges Metanastas adnumero gentilicio etiam cultu et nostratia lingua utentes. (6) Ab occasu autem Gallia superior tantum nobis amica et munifica immortali virtute et incredibili sapientia Philippi Palatini Rheni, qui utramque incliti amnis ripam regit faustoque semper reget imperio, dum rotat astra polus, feriunt dum litora venti. (7) A meridie autem nescio qua nos egregia servitute premi novasque per antiquam et execrandam ad fomenta luxus avaritiam semper colonias induci, quibus mirabili ingenio terra nostra exhauritur, dum quo ipsi egeni erogamus aliis. (8) Adeo pertinax fortuna aut fatum est in persequendo delendoque Germanos, Romani reliquias imperii. (9) Sed vereor liberius me progressum, quam volui, dum me Germaniae meae pertaeduit, dum manibus imperatorum nostrorum de Graecis Italisque inabigenda servandaque pretiosa librorum supellectili considero. (10) Quas nos velut in carcere occlusas, pulvere obsitas intactasque nec satis ab imbribus tutas adhuc tamquam hostium spolia despecta relinquimus.

[Capitulum VII]

(1) Redeo ad vos, o generosi adolescentes, moneoque ante omnia: in mentem revocate, priusquam ad scientiam iuris accedatis, multarum vobis rerum cognitione opus esse, quod illa disciplina nihil vos super opinionem docere potest. (2) Quod si philosophi et poetae, primi theologi, si antiquitati creditur, homines vagos et palantes lenitis per eloquentiam crudis eorum animis a pecorum lustris et specubus in urbes et socialia tecta convocavere, religionem deorumque metum et cultum multis et variis argumentis docuere et dein legibus et institutis rexere, quis vestrum dubitabit, o patres ornatissimi, ante iuris studium multum verae philosophiae prius operam dare oportere et his maxime rebus, quibus eloquentia percipitur, quam vos huic rei pernecessariam esse confitemini? (3) Quamobrem videbuntur illi iam vobis non mediocri errore laborare multorumque malorum causas invehere, qui praeter omnem philosophiam, non fabalem illam dico, legum et sacrorum se duces constituunt non considerantes, quales priscorum saeculorum legislatores fuere, qui dum leges et arma in die occupatissimi tractarent, omnes noctes philosophiae studio absumebant. (4) Quippe si illa tamquam seminarium quoddam humanarum divinarumque rerum cognitionem et earum dioecesim locupletissime docet, quis sine eius haustu illa se duo administrare existimet? (5) Nec ego iam vobis pro testimonio Graecos, Solonem, Platonem, Alcibiaden, Themistoclen aut Philippum Alexandri Magni parentem adducam. (6) Quanta ille cura Aristoteli eius aetatis summo philosopho filium commendabat quantoque gaudio gestiebat natum eo saeculo sibi filium, quo plurimum philosophi pollerent! (7) Sciebat enim imperator armorum et moderandae reipublicae peritissimus, si suus filius philosophiae praeceptis institutisque initiatus esset, dignum fore, a quo universi orbis administraretur imperium. (8) Neque Anarcharsiden vobis commemorabo, qui ut Scythiae suae leges inferret, prius philosophiam ab Atticis philosophis discere voluit. (9) Taceo Romanos reges, Numam, Catones, Scipiones, Caesares et recentiores, Antonianos, Valerianos, Aurelianos, Theodosium, denique et Karolum, nobili Francorum stirpe progenitos, quorum doctrina et liberalium artium cura et studio partum et conservatum est clarissimum imperium, quod tam diu floruit, dum sibi philosophiam comitem et adstitricem habuit. (10) Praetereo nunc Mosen, veteris religionis nostrae legislatorem, in omni philosophia sapientissimum et qui ad vulgi impellendos, coercendos obruendosque animos moderator prudentissimus; is sacras leges scripturus a mundi fabrica et maiestatis naturae suique opificis commemoratione orsus est, ut plane demonstraret, quemlibet legislatorem et eius disciplinae studiosum primo philosophiae institutis tamquam sacris quibusdam initiari debere. (11) Sed nos tales tantique viri non movent, quandoquidem angusto nunc apud nos limite fatorum forte serie et ultimi temporis faece consenescit imperium posthabitaque omni philosophia tantum ad degenerem quaestum ingenia nostra servilia prostituimus et pro mercenaria stipe locamus.

[Capitulum VIII]

(1) Hinc cum a talibus studiis nostris ad principes ventum est, ea tantum illis suggerimus, quae nos didicimus. (2) Atqui illa, cum magna animi amaritudine dico, semina sunt, quare principes nostri alienis oculis videntes semper indocti maneant ludibrioque apud alios habeantur et vero nomine barbari irrideantur, quod illi in tanta felicitate temporum ingenuas artes et earum studiosos negligant nihilque vilius et abiectius in eorum curiis sit, quam qui litterarum peritiam verbo aut habitu profiteantur tantum barbaries nostra nobis placet et intractabilis animi morbus. (3) Apud pontifices etiam nostros et ut prisco vocabulo utar sacros flamines, ad quos litterarum cura et patrocinium iure spectare deberet, ita contemptui et vilitati litterae et illis dediti sunt, ut silvestres feras, auritos canes, frementes et feroces equos et nescio quas cum Rhea Martis, Clodii et Sardanapalli mulierarias voluptates aliaque ludicra illis praeponant. (4) Novimus quosdam obscuris ortos crepundiis, qui, dum peregrinationis gratia studiosos viros in suas curias venisse accipiunt, illis peritiae ostentatione loqui dedignantur; adeo usque Pythagorae silentium illis placet et in barbara maiestate Romanae linguae parsimonia, ne degenerari viderentur, dum pecuniarum studio tamquam rapacissimi accipitres inhiant aut assentationibus regum, quas etiam fortibus praeponere audent, veluti viles ancillae studentes. (5) Ita nos Italicus luxus corrupit et saeva in extorquendo argento pernicioso crudelitas, ut plane sanctius et beatius fuisset nos agere rudi illa et silvestri vita, dum inter continentiae fines vivebamus, quam tot gulae et luxus instrumenta, quibus nihil umquam satis est, invexisse peregrinosque mores induisse. (6) Quo fit, ut tales tunc eos in familiaritatem suam admittant, qui cognatis studiis assententur hosque excludant, quibus doctrinae et sapientiae studium cordi est. (7) Quos tamen Graeci et Romani imperii auctores ita excoluerunt, ut eos imperialibus honoribus insignirent interque secretiores amicos numerabant. (8) Vita etiam defunctos sepulcris suis inferri iubebant, quod opem et immortalitatem sibi per illos beneficio et usu litterarum, quibus solis aeternitas fulcitur, prorogari arbitrabantur, ut non solum viventes, sed et cum periissent, prodesse hominibus possent. (9) Vivunt igitur hodie adhuc et vivent, quoad Romanae et Graecae litterae erunt. (10) Nec ego aliam semper florentis Italiae causam reddidero, quam quod illi nos non alia felicitate quam litterarum amore et earum studio antecedunt. (11) Quibus ipsi alias gentes tamquam armis terrent et in admirationem sui per ingenium et industriam trahunt. (12) Apud nos autem crebrae mutationes et novarum rerum inter nos improba cupiditas, ut poeta doctissimus de nobis ait:

Res avidi conscire novas odioque furentes
pacis et ingenio celerique cupidine fratres.

(13) Et itaque, ne equi nostri podagram et arma rubiginem contrahant, civili inter nos dissensione tamquam Sulla et Marius aut Caesar et Pompeius tumultuamur. (14) Nequeo temperare, dum vitiis nostris et domesticis factionibus laboramus et opulentissima regna, quorum tantum titulos tamquam in consolationem praeferimus, negligimus, dum ligulas stringimus et ad quintum lunae coitum consultamus consiliis nostris, ut quidam historiographus de nobis scripsit, natura bonis vacuis et spe parva appetente, dum in centro Germaniae nostrae pertinacis religionis opulentissimum peregrinae linguae regnum toleramus. (15) Diis tamen gratiae habendae, quod Italus se illis ducem praebuit, cuius gymnasium priscam suam felicitatem eversam flet et ingemiscit, dum verae philosophiae cultores non habuit magnumque reliquit ex suo casu documentum fundamenta religionis a nullo melius quam a vero philosopho iactari et conservari posse, nisi quis eos praeferre velit, qui summam sapientiam ignorantiam arbitrantur quique ad vulgi ostentationes se tantum accommodant habitu tantum doctrinae et virtutis umbraculum proferentes persimiles oscillis, quae hortorum cultores ad absterrendum aviculas satis et novalibus praeponunt, quibus si propius accesseris, nec motum nec sensum offendes.

[Capitulum IX]

(1) Quare ad vos nunc redeo, Germani iuvenes: Agite, ne apud vos longa pueritia permaneat, secreta litterarum cognoscite, quae vos fugere scriptores commemorant canuntque in pudorem nostrum:

Nullos Castalios latices et praescia fati
flumina polluto barbarus ore bibet.

(2) Pudeat illa de vobis imperii Romani possessoribus legi et usque in hodiernum diem perdurare, nisi quis mihi multitudine gymnasiorum occurrere velit, quae quattuor et decem apud nos inveniuntur, diceretque ob hoc sublatam esse barbariem bonisque moribus et honestis artibus consultum viamque patefactam esse, dum nobis gestientibus magistrorum et doctorum nominibus vulgus blandiatur, inter quos, cum lacrimis dico, paucos invenies, qui veram rerum cognitionem et naturae indagationem Romanique sermonis puritatem sequantur aut teneant, cum in talibus nostris studiis, ne dicam ludiis, coerceantur, qui poetas et Romanae linguae scriptores interpretentur, habeanturque tamquam infames, qui naturae opus et sapientiam rectoris sui mathematica veritate aperiant quique paulo altius quam vulgus sentiant. (3) Adeo protrita et decocta a quibusdam philosophia est, qui pulcherrimam naturae maiestatem in incorporeos conceptus et monstruosas abstractiones et inanes quasdam Chimaeras deformarunt, tamquam essent poetae, qui suis figuris et idoneis fabulis ita naturas rerum transtulerunt, ut sacrarum rerum notio vulgo occulta esset, scientes inimicam esse naturae apertam et nudam expositionem sui, ideo eam sub honestis operimentis et sacramentali quodam velamine enuntiari debere, quod si vulgus quaedam arcana, ut philosophi, intelligeret, difficile eorum impetus coerceri posset. (4) Neque nunc Graecorum et Latinorum poetarum fabulas physice interpretabor, qui divinarum omnium inventionum fontes sub poetica nube figmenti verum sapientibus aperuerunt. (5) Sed tales nos mendaciis accusamus et tamquam praestigiatores et viles homines execramus. (6) Adeo usque vilitas nostra nobis placet et foeda barbaries infestis, credo, numinibus, ne cum imperio Romano Italicarum litterarum splendorem etiam induamus et in hoc pulcherrimo scribendi genere cum illis, quos tamen miramur, certemus. (7) Quamvis inveniantur etiam apud nos, qui meo laborant vitio, poetae et oratoris sibi nomen usurpantes, praeter omnem philosophiae et eloquentiae praeceptionem ad futilem quandam dicacitatem et ad lactandos nescio quibus phantasiis adolescentium animos omnem ingenii nervum intendentes, lenitatis artifices verbis humidis, quicquid in buccam venerit, impudenter evomentes, spurcidis et pudibilibus quibusdam fabulis castas aures inebriantes, quasi vitia nobis praeceptionibus aperienda forent, quae tamen nullo cogente uberius semper, velut inutiles herbae, proveniunt. (8) Quod si ad talem eruditionem nostram quis accuratius intueatur, arenam sine calce et vocem sine sanguine offendet, dum alios reprendere vocabulariter, velut elementales pueri, parati sumus, proprium autem foetorem non sentimus beneque consultum a diis immortalibus nobis arbitror, quod plebeiam nobis et vulgarem quandam doctrinam concesserunt. (9) Alias nostra blacteratione et verborum colluvie ne mutire quidem alios et doctiores nobis permitteremus. (10) Tales quosdam audire delectat, non qui alimoniam verae doctrinae animis praestent, dum hos odio persequimur, qui institutis nostrae exoletae doctrinae obstrepant oblatrantque nova quaedam ex vera institutione Romana proferentes, dum annosos grammatellos ad fundamenta linguae Graecae compellunt ad vagiendum iterum in cunis cum infantulis artis grammaticae. (11) Ac si non in promptu esset Cato, vir gravissimus et perinde in omni eruditione et doctrina doctissimus, qui, ut recte Latine dicere posset, octogenarius iam graecitare coepit, nos utramque linguam et pueri et senes negligimus magisque divinae virtuti et miraculo in desidiae et inertiae nostrae defensionem in divo Hieronymo et Augustino ascribimus tot linguas novisse atque libros scripsisse, quos toto aevo nostro non attingimus, quam quod illa longis vigiliis, summis laboribus et peregrinationibus didicissent. (12) Quibus rebus doctrina, sanctitas et aeternitas nominis apud omnem posteritatem propagatur, non somno et ingluvie, abligurritione, alea et Venere, quibus nos stultitia nostra aestuamus et illis toto aevo nostro, tamquam ad hoc solum nati essemus, popinamur. (13) At qui in doctrina cultiores videri cupimus, puerilibus terminorum et quiditatum contentionibus immoramur, ad quas ad mortem usque, tamquam ad Sireneos scopulos, consenescimus nec alios aliud scire volumus, quam quod sordibus nostris imbuantur. (14) Inde cum religionis nostrae pulcherrimae duces et principes sufficimur, avaritiae studio tantum inhiamus et inexplebili quadam siti totis viribus ardemus, dum pecunias, sicut mortuorum cadavera, humo nobiscum recondimus. (15) Haec nos philosophia nostra vulgaris docuit et inanium verborum vilissima seges, qua castigatissimos et disertissimos religionis nostrae scriptores negligimus nihil magnificum, altum et egregium attingere potentes, dum tenuiora tantum sequimur, quasi non apud Platonem et Pythagoram aliosque praecipuos philosophos religionis nostrae quaedam fundamenta inveniantur, quibus pulcherrima luminis naturae et gratiae societas percipiatur. Sed de hoc alias.

[Capitulum X]

(1) Quamobrem convertite vos, Germani, convertite vos ad mitiora studia, quae sola vos philosophia et eloquentia docere potest. (2) Cogitate non sine causa factum esse, quod Graeci Romanique imperii auctores tanta opera et vigilantia illis rebus studuerint et earum rerum praeceptores summis honoribus ornaverint, nisi intellexissent linguae viribus sapientiaeque partibus hominum coetus, urbes, religiones, deorum cultum et sanctissimos mores amplissimaque imperia conservari et gubernari posse. (3) Quam rem divinus ille vates, decus et deliciae Romani eloquii, ita egregie expressit, dum cecinit:

Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio saevitque animis ignobile vulgus,
iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem
conspexere, silent arrectisque auribus adstant;
ille regit dictis animos et pectora mulcet.

(4) Magna profecto res illa et prope divina in administranda illorum republica, quod sapientiam eloquentiae coniungere studuerint proque his percipiendis publica spectacula instituerint, in quibus sublimi persuasione remotisque inventionibus spectantium animos ad virtutem, pietatem, modestiam, fortitudinem et omnium rerum tolerantiam hortabantur quisque pubescentem indolem a vitiis deterrebant et ad gloriam inflammabant, ut quid patriae, amicis, hospitibus et caris parentibus deberent, vivis quasi simulacris acciperent. (5) Quocirca non inhonesta illa poetarum allegoria est, qua Orpheus beluas, Amphion saxa, ille quidem demulsisse, alter commovisse et, quocumque vellet, duxisse; effectum est, ut quaevis eloquentiae quodve poetae munus esset, metaphora ostenderent, dum truces et immanes intractabilesque animos ad mansuetudinem, animum rectum, patientiam animare possunt. (6) Quae cum ita sint, non inconsulto olim Graeciae et nunc Italiae civitates ab ipso primordio pueros suos carminibus poetarum erudiunt. (7) In quibus cum musicos cantus et suavissimas harmoniae modulationes, quarum illa aetas appetentissima est, percipiunt, teneris animis ad inertiam et ignaviam proclivibus stimulum ad industriam addunt, ut hilari studio et alacri animo ad doctrinam excitentur et studio immorentur. (8) Quo futurum est, ut verborum illa sententiarumque gravitas teneris imbibita mentibus in provectiorem aetatem et ad mortem usque perduret semperque per totam vitam repullulet. (9) Quam institutionem Aristoteles astipuletur, cum adolescentes in musicis carminibus erudiri praecipit, quod illa, id est harmonia, ingenia puerorum excitat et ad orationis condendique carminis acumen impellat. (10) Ad remissiones denique animi consolandas erigendasque mentes disciplina illa accomodatissima est in sacris hymnis deorum eorumque laudes personans et in divinas cogitationes rapiens. (11) Quamobrem a Pythagora et Platone, summis philosophis, poetica prima philosophia et theologia nominata est, quae ad demonstrationes suas cantibus utitur modulatoque sermone pergit. (12) Alia autem, id est oratoria, humili, soluto liberoque verbo pervagatur. (13) Illa numeris astrictior pauloque verborum licentia uberior, multis tamen ornandi generibus similis ac paene par. (14) Neutra nobis negligenda, sed a primordio, viri Germani, in carminibus instituendi et, ut ita dicam, inescandi puerorum sunt animi. (15) Quibus cum insit rerum sublimis admiratio, verborum pulchritudo et expolitio, ex illis facile adolescentium coalescunt animi; aetate vero robustiore, cum iam ex illis principiis induratus fuerit iuvenilis animus, et vegetata cogitatione instructiores et paratiores in gravissimorum philosophorum et oratorum lectionem sese perducere possunt. (16) Ex quibus tandem in proprias inventiones inque poeticae disciplinae sublimitatem et eius figuras consurgere possunt laudes illustrium scriptorum in condendis historiis et poematibus consecuturi, immortalitatem dein sibi et patriae gloriam et laudem comparaturi.

Dixi.

Dicta a prima elementorum concordia
6691 pridie Kalendas Septembris.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html