Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

DUDO FRA STQUENTIN - GESTA NORMANNORUM SEU DE MORIBUS ET ACTIS PRIMORUM NORMANNIAE DUCUM


Capitulum 1(fol.1v-8v)

EPISTOLA PANAGERICA. ATQUE APOLOGITICA.
RATIONE TRANSCURSA

INCLITO ET PIE VENERANDO. QVEM GENVS ORNAT. SAPIENTIA
DECORAT. ADALBERONI EPISCOPO SANCTAE DEI LAVDVNENSIS
AECCLESIAE CATHEDRA RESIDENTI SIBI COMMISSARVM OVIVM
DVCAMEN; ANTE DIVINAE MAIESTATIS CONSPECTVM. DVDO SVPER
CONGREGATIONEM SANCTI QVINTINI DECANVS.

GLORIOSISSIMI NOMINIS TVI DIVVLGAMEN. CVLMINE
SVPERLATIVO. LIBANINIS ALTIVS LVCE CLARIVS SVBLIMATVM.
PROLIXA INTERPOLATIONE PROTENSAE LONGITVDINIS. atque
expatiata intercapedine expansae latitudinis terrae ut
palam eminet latius diffamatum. Nemo qui uerba domini
Nichodemo dicentis. spiritus ubi uult spirat intelligit
nescit; quia ut colore indicatiuo humanis uisibus
palificatur. solamen effectus sufficiens omnibus.
omnibusque omnia factus; omnium praesulum celsitudinem
generis spermate et meriti almitate transcendis. Idcirco
tu apex pontificalis. inclitum specimen rectitudinis.
incomparabilis forma perspicue uitae. decus sacerdotale.
inenarrabilis lux uniuersae ecclesiae. insigne culmen
sanctitatis. totius bonitatis columpna inflexibilis.
digne promeritis assertione ueridica sanciris. Te etenim
quem talem tantamque personam facta egregia concinunt.
talis tantaeque proceritatis honore. altithroni dextera
extollere disposuit; quia indempnis pectoris tui antra
cordisque insontis intima possidet diuina caritas. cum
sua sobole multimoda. Quicquid multifariarum uirtutum
eiusdem caritatis filiarum. uniuscuiusque famuli dei
iugi ac uigilanti studio prout aspirator est inlustrator
mentium uidelicet flamen diuinum adipiscitur. quicquid
sanctissima eorum seruitute consequi potest; in te
diuinitus regnare uidetur. atque omnem earumdem uirtutum
congeriem fons caritatis in pectoris tui sede locauit
mirifice. Omnibus siquidem rationis capacibus. mi pater
atque domine certum constat esse. a puerilis etatulae
uagitibus interna cordis contrictione te totum aeterno
sacerdoti hostiam uiuam mactasse. pectus tuum
plenitudine uirtutum pneumati superno thronum
consecrasse. coelos mente habitasse. quia iocundi animi
tui enorme propositum. ut usque nunc temporis patet.
actenus ulla proluuiae. nec aliqua uitiorum tortitudine
inspicitur ab incepto deuiare. Tactus itaque sancti
spiritus nectare. singulari mirabilitate. et mirabili
singularitate uideris coelitus. dum uelut mistica
lampas. solari lumine exardescis inter episcopos
saeculi. Quis uero tam saxeum pectus gereret. tantaeque
caliginis obductione cor obuolutum haberet. mirabilibus
inspectis actibus tuis. a sua prauitate statim in
coelibem non uerteretur uitam? Quippe omnibus qui ab
anfracto itinere illius amarissimi callis. quo multi
seueriter ducuntur morti. sese nituntur priuare. et ad
quem fallentis mundi sapientia illorum uiam dirigit.
quorum corporeae delectationis gaudia imitatur affectus
unita intentio fieri participes religionis tuae. quia
multis praeteritis et futuris temporibus certe nec
primum similem uisus es nec habere sequentem. Nec mirum
antistes reuerentissime. si hoc tibi diuinitus concessum
est ut toto orbi premaximum exemplar boni effectus sis;
quoniam ab ipsa cunabulari uita. gradibus uirtutum
sydereae patriae templa uisus es scandere; atque
praemiorum magnitudine stelligeras sedes possidere. Sed
etiam talibus factis quoddam mirum inducitur. o mire
admirationis pontifex ne prauis iniquorum sophistarum
susurrationibus posses criminari. illius uite praecepta
amplexatus quae semper ad ardua molitur. talem tuis
studiis curam adhibuisti. ut sic ubi terrarum quid
regnaret religionis et ab indigenis alicuiusue hominis
relatu aures tuas irrumperet. nunquam unius hore spatium
passus es transgredi; quousque citius dicto adimplere
laborasti. Tu quidem gaudium domini tui ingressurus per
pauca. id est per quinque talentorum dona fideliter
dispensata. et cybariam dispensationem prudenter
distributam; super multa locaberis seruus bonus et
fidelis. cum dominus uenerit quia supernarum uirtutum
iunctus consortio gaudia sine fine mansura possidebis.
Mna quippe tibi credita tuis sacris nundinis ad
thesaurum summi patrisfamilias decem mnas reportabit cum
dominus redierit. quia uidelicet per decalogi mandata
temetipsum lucratus deo manipulos iustitiae in dextera
ferens. centesimum fructum ad mensam inuisibilis atque
immortalis sponsi dignus conuiua reportabis. sicut mna
centum ponderatur dragmis. Tu merito apostolici meriti
gradum sortitus. sorteque diuina in eiusdem gradus
culminae id est in duodenario numero sublimatus; quia si
secreta eiusdem numeri pensentur ubique celsitudini tuae
deputatur. Qui reuera inpariter par. anathematicis
uocatur; ex pariter pari. et pariter impari confectus.
Sicut namque iste numerus ipsam eamdem significationem
illorum et aliam quam illi non habent de quibus
conficitur possidet. ita tu omnium episcoporum qui eidem
numero deputantur. quam habent uim religionis; et aliam
a deo obtines. Et qualiter ex una impar. ex altera parte
par dicitur. sic ipse tu aliis qui altitudine ipsius
numeri sublimantur. inequalis et equalis inueneris.
Inequalis sanctitate; equalis uero nomine. Ipse recte
superfluus suis asseritur partibus. quia uidelicet si in
unum redigantur eius species; qualiter summam pristine
quantitatis transgrediuntur. sic transgressione
meritorum; si tuae sanctitatis symbola colliguntur.
aliis in eodem numero deo militantibus altior
reppereris. Quid uero eodem in musicis calculo
designatur modulis. nisi sublimitas tanti patroni? Quid
aliud ipse duodenarius. nisi concentum symphoniae
diapason. augmento duplicitatis perficit ad senarium qui
sui quadam demonstratione. alicuius rei perfectionem
sicut ipse perfectus est assuescit significare? Et quid
per ascensum ordinis huius numeri. nisi immensa
perfectio duplicis incrementi in te cumulata
augmentatione duplicitatis declaratur? Respiciente
siquidem eodem numero ad octonarium sesqualtera. ad
nouenarium sesquitercia proportione. diapente. et
diatessaron retinet simphonias. quia tunc temporis quo
ipsius eiusdem prouectio te in pastorale regimen
sustulit; octo beatitudines uite augmentauit. et nouem
angelorum coetibus sociauit. Qua uero ratione binarii
multiplicatione ipse duodenarius in uicesimam quartam
cumulationem transcendit; sic geminorum praeceptorum
scilicet dei et proximi amor. gemina obseruatio uiginti
quattuor supernis senioribus te aggregauit. cum quibus
inmarcessibili corona redimitus canticum nouum sedenti
in throno cantabis. Inter quos sicut isdem sua medietate
superposita. id est senario; qui ut dictum est caret
defectione et superfluitate in octauum decimum numerum
crescit. similiter dulcissonis consonantiis totius
armonicae modulationis. officium mellifluae cantilene
reddentibus nihil defectiuum. nihil superfluum audiens;
secundum quinque tetracorda. decem et octo disparibus
innexa fidibus. efficaciter delecta delectaberis.
Quorsum tendunt ista; illud est in causa. Peragratis
totius galliae partibus circumspectis undique secus
omnium christianorum finibus neminem comperio cui pari
decore totius honoris munera adtribui debeant sicut
tibi. Quocirca memorande pater postquam inclita fama ex
tuis miris actibus expressa. aures meas irrupit; animis
meis indesinenter stimulos ad te diuertendi ministrauit.
quia uelut ab ipsa diuulgatione nominis tui didici
satisfacturus ubique desideriis meis. ut refrigerium
fieres meae necessitatis. Hanc uero necessitatem ab
incoatione usque nunc temporis patior. quod cui tantilli
operis despectiuam atque reprobabilem compositionem ad
corrigendum repraesentarem minime reperiebam; praeter te
cuius laus coelos tangere uidetur. et cui ut supra
dictum est totus honor debetur. Talem et huiuscemodi
honorem corde reuoluo et mente delibero. decere tantum
patronum ut quae in hoc codice suis tenebris obscura
uidentur. per te ad lucem referantur; quia non penuriosi
et ingloriosi nomen compositoris: Sed egregii
correctoris laus acquiretur. Quamquam sit in me pro
stultitia reputandum. per istarum litterarum fiduciam
audaciae animositatem arripiens. maiestatis tuae
conspectum adgredior; adgressusque cordis et corporis
ceruice submissa. non solum semel. nec bis. nec ter.
quin etiam crebrius preces iungo precibus. ut omnis
scrupulositas iniuste ambiguitatis. tuis accutissimis
bipennibus ex purissimo calibe totius sapientiae
confectis. funditus atque radicitus amputetur. Pene
dimidia pars huius operis. minime uidetur respicere ad
negotium utilitatis nisi te messore sarriatur carduis
superfluitatis. quia dum premor corporis infirmitate
dumque saecularium rerum impedior necessitate. mentis
meae oculus sua sponte cecitatem pocius quam lucem
amplectendo suffocatur. et corporalium desideriis
gaudiorum orbatur. atque in immenso gurgite tenebrarum
dimergitur. Illum siquidem oculum quem dico subsidiis
recti luminis destitutum; ate qui uersaris in sacrorum
praeceptis eloquiorum exopto illustrari. Certum te
reddere uolo. ut non rearis me huic operi hesisse
uoluntarie; Nec illud spontanea uoluntate coepisse. Ante
biennium mortis eius. ut more frequentatiuo fui apud
eximium ducem RICARDVM. WILLELMI MARCHIonis filium.
uolens ei reddere meae seruitutis officium; propter
innumera beneficia. quae absque meo merito mihi dignatus
erat impertiri. Qui quadam die adgrediens. cepit
brachiis piissimi amoris me amplecti; Suisque
dulcissimis sermonibus ad-trahere. atque precibus
iocundis mulcerae; quin etiam detestari et iurare in
caritate ut si qua possem ratione. animis suis diu
desideratis mederer. scilicet ut mores actusque telluris
Normannicae. quinetiam proaui sui ROLLONIS quae posuit
in regno iura describerem. Stupui uelut amens. et per
dies aliquot his petitionibus me negaui abnuens. Tandem
uero tot precatibus motus. tantisque precibus fatigatus;
uix flexi animum ad tantae sarcinae pondus humeris meis
imponendum. Et quanquam super uirium mearum
possibilitatem hoc esse recensuissem quod indicebatur;
iugum tanti honeris collo meo imposui. illius mandati
imitator effectus; quod praecipit nos stare uiriliter
agere et confortari insuper omnia nostra in caritate
fieri. Stilus nostrae imperitiae. necdum primas partes
operis attigerat. heu pro dolor cum lacrimabilis fama
Ricardum toto orbe principem. obisse nuntiauit. Omnia
haec in dolore huius principis postposuissem propter
nimium fletum. intolerabilemque planctum. qui non solum
cor meum. uerum etiam totius corporis membra quassans
torquebat. nisi per praecellentissimum filium eius
patricium RICARDVM adhuc superstitem et praecipuum
comitem Rodulfum res eadem repraesentaretur. Insistunt
ambo precibus. ut quod memorabilis uitae dux Ricardus
precando praeceperat exequerer. et ne propositum quod
illi spoponderam in bilinguitatis uitium uersum.
uideretur ullo mendacii inquinamento pollui. sed pollere
totius medullis intellectus intimis contestantur.
Adquiescens praeceptis precibusque eorum opus exsecutus
sum licet dialecticis sillogismi. nec rhetoricis
argumentis non glorietur. Tuae maiestati mittere
disposui. ut falsa amputarentur; et si quid ueritatis in
illo haberetur. tua auctoritate confirmaretur ut
mirabilis mercedum retributor. qui eximium marchionem
Ricardo in paradiso gloriae suae locauit. sicut te
erexerat suae sanctae aecclesiae columpnam. ita serto
perhenni ornatum constituat inter omnium sanctorum
choros senatorem coelestis aulae.

ADLOCVTIO AD LIBRVM HANAROLO
HANOCTROPHA DECVRSA.
Temate pertenui quoniam digestus haberis.
Retorici ratione carens dulcaminis omni.
Liber interno cum te perscrutor ocello.
Egrae fert animus quod uulgo ducere gestis.
Quae digesta stilo nequicquam scemata nostro
Et subsanneris tumido uafroque tumultu.
Site conseruent studiisque sigilla pudicis
Pestiferum intentant secreti tedia nobis
Auripluo quoniam danaen uix texit ab imbri.
Ut promit mitho fulgentius aenea turris
Aut pergas northmannica nunc gimnasia praepes.
Aut scolis clausus franciscis iam moruleris
Ridiculam uereor nobis sat surgere sannam
Si impatiens refutes clauem nuncobice dempto
Et ni proprias argute plebis in ora
Inuitum quatient nortmanni uerbere uatem.
In uulgus uenies audax nunc praepete gressu
Pro quanto tanti spernunt iactabere fluctu.
Hic fedum spuet aggestis labris labiisque
Succinet infandum retractanare aliusque
Et plausum manibus nimium dabit hicce profanis.
Elatis terram pedibus. ter succiet hic
Verrucas alius disquirens ore notabit
Cordibus explosis si nulla tamen patet usquam
Integra doctus erit certe praeuertere falsis
Ast ex hoc fuerit quo perditiorque profanus
Acrius his furias amens baccetur in omnes
Et nolensque uolens sic ANTIA et ONTA subibis
Ludibrio tandem sanne subtus et omni.
Yrokonay scisus frustra trudere taberna
Gingiber aut nardi modicum costumque piperque
Ignauis si quidque feres cartis amicitur
Obstiterit monitor longe nec cura mederi
Tute consiliis motus nostrisque querare
Fraudatum hoc tecum iugiter memorando referto.
Qua frontem titubans titulus prefixerit acrem
Suspicio primo subeat quintinus enormis
Panderet ut coelos itiner quid e nece fecit
His dux his meritisque suis primordia signet
Hoc forsan poteris contempnere uulgus inerme
Plebis iurgantis seu iam discrimina mille
Ne meritis fulgentis nominis obice tantis
Vix ausunt tumide temet spreuisse phalanges
Nitescet rabies parcentque sputis duce tali
[.]breque subtracta nudo incrudescere dente.
Flamine septifluo felix liberi duce sacro
Protectus iugiter munitusque auxiliatus.
[.]etondis meritis quintini martyris almi
Nec te non monitum olim discessise graueris
Quod restat dubiis supplex commiteque fatis
Meque utinam affectu obtato meliora sequantur.

FALLEVCIVS VERSVS EST. CONSTANS SPONDEO. DACTILO. ET
TRIBVS TROCHEIS. VERSVS AD RICHARDVM. MAGNI RICARDI
FILIVM.
O te magnanimum pium modestum
O te praecipuum timentem deum
O te magnificum probum benignum
O te mirificum bonumque iustum
O te pacificum deique prolem
O te munificum Sacrum modestum
O te prerutilum Ricarde clemens
O te longanimem Ricarde prudens
O te percaelebrem Ricarde decens
O te iuridicum Ricarde mitis
O te promeritum Ricarde dulcis
Gentes omnigenae ferunt decenter
Quae cernis memora libro modeste.
His depasce tuum cor atque pectus
Innecti ut ualeas quibus recensis

FVTVRAE MATERI ET TREPIDATIO ET DISVASIO.
Turbinibus uariis cui casibus. innumerisque
Ast inoportunis rerum uicibus uolitantum
Lapsibus atque uolubilibus fati exagitantis
Anxia mens titubat nimiis singultibus haerens.
Cor quoque praetrepidum fibris marcessit adustis
Torpens ast animus planctu suspirat acerbo
Linguaque raucidulos cursus iam gutturis inter
Desipiens horret balbutit blaterat haeret
Squalentique situ uix uerba sonantia garrit
Ingeniumque socros intellectusque pusillus
Difficilis sensus. heu stultitiaque repletus
Quali quibo modo. compto sermone referre.
Quod mihi nutanti committitur accumulare
Numine diuino gestum nutuque superno
Qui nec priuatim casu nec publice gesta
Elicere humanis possum digesta labellis
Ultra posse suum pondus quisquis graue sumit
Ludibrium passus praemagnum ridiculumque
Impendit semet ludicre garrulitati
Sepe fere sectatori incauto arte uenandi
Et sua pessumdat presumptio et inuia luci
Sic tiro parmam gestat belli monimentum.
Usus lasciui facili conamine sudans
Exhorto sed non norit certare duello
Ales numquam uestra tutus spatulum si bicessum
Praeuia cui mater dux non fuerit resecabit
Ingerit in pelagus parua qui lintre marinum
Nautarum semet doctrinae ignarus et artis
Fluctuat. aut illuc. aut huc. aut sepe uoratur
Qui solitus faleris onagro sine sepe sedere
Precipitur eques iam factus praepete cursu.
Non opus ire forum librato foenore mercis
Emere qui quod uult nescit caute et licitare.
Totius artis inops rationis consiliique
Sic in diuersum praelapsu scinditur omni
Qui repetit quod diffinire nequit moderate.
Doctorum nisi doctrinaque fauore uiuetur
Ergo meae nunc insciae squalore repongor.
Ignorans super hoc quid agam faciamne sinamne
Quamquam sensus hebes genuine garrulitatis
Thematis inlepidum. quicquam infacetum inhonestum
Digerat auctoris nullius robore fretus.
Aggrediar potero quicquid faciamque meapte
Fidens in domino mundum ditione regente
Quidquid uult faciens coelo terraque marique
Rudere consuetam plene edere uerba coegit
Sessorique suo alternis profarier rorsis
Postque sepulchralem lazarum recreauit honorem
Et uoluit functum post funus currere uiuum.
Post subiit uexilla crucis mundumque redemit.
Suscipe gesta tui proaui presul recolende
Et locupletis aui Suscipe gesta tui
Quin etiam meritis patris super aethera noti
Participis christo Quin etiam meritis
Illius atque bonis animum depasce benignis
Instrue te exercens Illius atque bonis
Mirificos recolens actus Sermone retracta
Affatusque suos mirificos recolens
Et memora memora causas eius memorandas
Digne quae gessit. nunc memora memora
Nisibus eximiis eius reminiscere morum
Atque recordare nisibus eximiis
Legitimum huius opus relegens imitare liberter
Et rimare studens legitimum huius opus
Scis quia castra dei semper recolendo adamauit
Dilexit uenerans Scis quia castra dei
Ariete non fragilis patriae murus fuit ipse
Portaque difficilis. ariete non fragilis
Orphanus. exul. inops. capiebat opem uiduaeque.
Solamen cuncti orphanus exul inops
Aecclesias statuit paganos credere fecit
Delubra construxit. aecclesias statuit
Corde deum dominum dilexit uiribus atque
Ut se propinquum. corde deum dominum.
Forte feros populos uiolente marte domabat.
Et conculcabat forte feros populos.
Legibus et ducibus uerbo induperabat amico
Gracior in regno. regibus et ducibus
Muneribus uariis missos ditabat honores
Ast humiles pariter muneribus uariis.
Pallia distribuens aurum pelles sonipesque
Munere largifluus pallia distribuens
Indomitos dacos uerbis blandibat amicis.
Austerisque premens indomitosque dacos
Ordinis atque gradus nostri decus omne per omne
Ac firmamentum ordinis atque gradus
Alloquio celebris uirtutum agalmate pinguis
Mansuetus uerbo alloquio celebris
Causidicum superant eius me nunc bonitates.
Atque facultates causidicum superant
Permanet indicium illius uerum probitatis
Signa et adhuc rutilant permanet indicium
Amplius aeloquar an sileam quae gesta uidentur
Tempore uenturo. eloquar aut sileam.
Garriet ecce meus poterit quaecumque relatus
Tractatusque simul. garriet ecce meus
Vocebo ab ofremens uehementi corde retractans.
Quae retulit uiuens uocebo ab ofremens.
O uenerande piae recolende uerende patronae.
Praesulo Rotberte. o recolende piae
Immemores patris et memores scrutare triumphos
Actus perquire Inmemoresque patris
Exhibeasque patris dictis temet reuerendis.
Factis te speculans Exhibeasque patris
Subueniat iugiter Presens oratio patri.
Votaque continua Subueniat iugiter
O utinam ualeas uigeas per secla potenter
Cum christo regnans. O utinam uigeas
Elisio maneas campo Patre cum reuerendo.
Impireae patriae Elisio maneas.

VERSVS AD COMITEM RODVLFVM HVIVS OPERIS RELATOREM.
Virtus et nomen uulgata potentia passim
Flamigero regni Subtractis creuit in orbe
Cedant conuicti comitis probitate Rodulfi
Illis consulibus Romanus calluit orbis
Nunc northmanuus apex Ricardi culmen honoris
Totius regni uirtus decus atque potestas
Moribus et meritis mactus Rodulfe benignis.
Re tribuente uiget timetque superstite pollet.
Praepollens grauitate animi cordisque profundi.
Ore salem fundis tranquilli pectoris almo
Vt salis unda cybos sic sensus tu quoque condis
Radix consilii fecundi nectaris hurna
Viuax ingenio mitis rutilante loquela
Sol uelut hoc mundum refoues sic sirmate cunctos
Nilus ut aegyptum recretis sic corda tuorum
Te tellus rutilum meruit nortmannica lumen
Splendor ubique micas qui cordis lampade fulges.
Archipatres prisci pariter proceresque moderni
Scipio pompeiusque cato quis gloria rome
Magnificum decus imperium dominansque choruscum.
O felix animus patriae qui consulis actus
Auxilium regni firmamentum decus atque
Cuius quae constant libro hoc conscrita relatu
Digessi attonitus tremulus hebes anxius anceps.
Sit tibi summus honor christo regnante per euum.
Vitaque sit presens cum sanctis atque futura

ITEM AD RODBERTVM ARCHIEPISCOPVM
Presul precipuae atque uenerande
Culmen magnificum. aecclesiarum
Summus noster honor. Noster et altor
Luxque insigne decus. Digna salusque
Nostri sancte gradus. Ordinis auctor.
Quae digesta meo Suscipe sensu
Sacra tange manu Quae fero supplex
Intemptata sciis Grammaticae artis
Ac rimare legens Quaeque peracta
Quae nos dulcis amor. Curaque summa
Patris praecipui Et dulcis almi
Magni patricii. Et reuerendi
RICHARDI caelebris orbe labanti
Aeterna patria. Iure potentis
Quamquam sat breuiter. Scribere fecit
Qui bonitate cluens. Et pietate.
Simplicitate ualens. Et probitate.
Fulgens iudicio Iustitiaque
Regno splendidior Floruit isto
Magni CLOTHARII Tempore regis.
HVGONISque ducis. Postea regis
Cuius corde sagax. menteque prudens.
Expensas memora. Factaque dicta.
Recte quo ualeas Equiperari
Digne consimili. Iam bonitate
Tam digno comiti Tamque celebri
Tam iustoque bono. Tamque modesto
Tam sancto pio Tamque colendo
Iuste quo feruier. Atque potiri
In coetum superum Ireque dexter
Agnus candidulo Vellere pulcher
Iunctus coelicolis Pace perhenni
Pontificalis apex et honor
Culmine precipuo Renitens
Gloria pontificum Merita
Pastor opime gregis Domini
Pacifica pietate Calens
Officiis generose Piis
Aecclesiae ordinis atque Gradus.
Palma decusque fidesque salus
Christicoleque caput Populi
Egregium auxilium patrie
Vir uenerande sacer meritis
Belligeri egregii Proaui
Martyrio micantis Aui
Praeducis eximiique Patris.
Ingenio reserata meo
Thematis ordine prosaici
Stultilogo stolidoque hebete
Inscia inepta uideque cape
Materiae fluitanda sua
Dulcia munifica et stupida
Famine ueridico alloquio
Gesta legens replicando diu
Quae bona repperis memora.
Fruge salutiferam segetum
Pasce animumque tuum his epulis
Talibus instrue corque tuum
Actibus aequiperis ualeas
Currere cum seniore uiro
Cum patre cum genitore sacro
Gloria uita. salus. probitas
Sospite corpore quin animo
Longa per innumerum tibi sit
Postque necis legubre exicium
Elisia patria uigeas
Participans THEOTHENOY RANYKAM.
Presul amande
Et reuerende
Et recolende
Atque tremende
Onoma cuius
Hoc quoque metrum
Non capit usquam.
Nisi redempta
Littera desit
Mirificarum
Prosapiarum.
Gesta tuorum.
Suscipe patrum
Patris auique
Sat bonitatis
Luce micantis
Nunc proauique
Iam memorando
Quae bona quisque
Fecit in orbe
Vita superstes
Dum uegetauit
Fomite sacro
Atque salubri
Somatis artus
Namque uerenda
Aecclesiarum
Mirificarum
Culmina fulgent
Quas pater olim
Scemate pulchro
Aedificauit
Quis ualet eius
Cuncta uidere
Quae bona fecit.
Corde sagaci
Menteque pura
Marcia quem nunc
Frantia plorat
Et gemit elus
Eiulat atque
Morte lugubri
Atque merenda
Heuque dolende
Munere cuius
Quae locupleta
Se exhylaranda
Laetificabat
Hanece cuius
Ordo sacrarum
Aecclaesiarum
Quae refouebat
Multimodarum
Congerierum
Munere sacro
Fomite sancto
Colloquioque
Tristis habetur
Quin uiduarum
Turba uagantum
Exul inobsque
Esuriensque
Qui sitis atque
Luce priuati
Consilioque
Vesteque nudi
Frigore pressi
Et lue pleni
Diues in omni.
Et locupletum
Turba bonorum
Atque malorum
Pontificalis
Culmen honoris
Rex proceresque
Grecus et indus
Frisso britoque
Dacus et anglus
Scotus hibernis
Clerus herili
Sorte dicatus
Ordo uerendus
Pulcher eous
Occiduusque
Atque sicamber
Belliger acer
Fleuit amare
Praesul opime
Culmen apexque
Atque cacumen
Lux generisque
Progenierum
Altus amorque
Pontificalis
Nunc imitare. Et prece prona Corde subacto Menteque pura
Viribus almis Sedulus ora. Quo requiescat Pace fruendo
Axe superno Agnus eatque Dexter ouando Velleris albi Tu
quoque cuncto Temporis salua Longa per annos
Innumerosque Vita tibi sit. Sospite sacro Somate semper
Postque lugubre. Mortiferumque Flebile dampnum Pace
fruaris Sede perhenni.
O Tinum specimen tria Summa uirgo deus unus
Precellens numen ethereum columen
Causarum decus et series concordia mundi
Exsors principii et sine fine manens
NOUSque LOGOS fomes mundi altor et auctor enormis
Orbis terrestris idea stelligeri
Vota precum aspirans humili prece posco mearum
Quo faueas coeptis inscia tremulis
Actus et casus. rerum infortunia strictim
Pandam si potero themate prosaico
Quae tulit Alstemo duce barbaries furiosa
Et quae ROLLONE denique christicola
Qualiter et soboles eius WILLELMVS IN omni
Lege serenato profuit imperio.
Quin et Ricardi merito super ethera noti
Patricii summi christicoleque pii
Terra ferax populi nortmanni iure quieuit
Annis fructiferis tempore pacifico
Te prestante deus qui cernens omnia solus
Regnas et uiuis et sine fine manes.


Capitulum 2(fol.8v-12v)

TOTIUS NAMQUE MOLIS ORBE DESCRIPTO.
AMBITUQUE ET SUPERFITIA TERRAE
SAGACITER PERMENSO omnem terram perpetuo oceani limbo
undique secus circumseptam. aethereo quadripartiti coeli cardine
intellectu cosmografi dimensi; in tres partes diuiserunt asiam.
europam. africamque reputantes. Quarum europa quam plurimis
fluminum alueis interriuata uariisque prouintiis denominata;
termino dire emptionis limitatur patriis. Harum quaedam
spatiosissima. multiplici innumerabilium hominum frequentia
ceterarum copiosissima nuncupatur germania. In qua ister fluuius
de cacumine montis adnoe ortus. in lx amnibus augmentatur
profusius et a meridie ad orientem means procellosus; germaniamque
et scithiam usque eo quo ponto scithico recipitur; discriminatur
uocitatur danubius. In copiosa igitur intercapedine a danubio ad
scithici ponti usque confinium diffuse. commorantur fere gentes et
barbare; quae ex canza insula oceano hinc inde circumsepta. uelut
examen apium ex canistro. seu gladius e uagina. diuersitate
multimoda; dicuntur prosiluisse consuetudine barbarica. Est namque
ibi tractus quam plurimis alaniae. situsque nimium copiosus
datiae. atque meatus multum protensus greciae. Quarum datia; extat
medioxima. In modum corone instarque ciuitatis premagnis alpibus
emunita. Quos protente anfractus amplitudinis furentes incolunt
populi. premonente marthe bellicosi. scilicet gete. qui et gothi sarmate et
amacsobii tragoditae et alani. quam plurimaeque gentes meo tridibus
paludibus excolendo commorantes. He namque gentes. petulanti nimium
luxu exardescentes. feminasque quamplurimas singulari turpitudine
stuprantes commiscendo. illinc soboles innumeras obscenas inliciti
conubii commixtione patrando generant. Hi postquam adoleuerint
rerum possessionibus contra patres. auosque aut sepius inter se
ferociter obiurgati fuerint exuberantes; atque terram quam
incolunt habitare non sufficientes. collecta sorte multitudine
pubescentium. uae terrae moritu in externa regna extruduntur
nationum. ut acquirant sibi praeliando regna. quibus uiuere
possint pace perpetua. quemadmodum fecerunt getae qui gothi. toto
paene europam usque eo quomodo morantur depopulati. Caeterum in
expletione suarum expulsionum atque exituum; sacrificabant olim
uenerantes thur deum suum. Cui non aliquod pecudum neque pecorum.
nec liberi patris. nec cereris litantes donum. sed sanguinem
mactabant humanum. holocaustorum omnium putantes preciosissimum eo
quod sacerdote sortilogo predestinante. iugo boum una uice diriter
iacebantur in capite. collisoque unicuique singulari ictu; sorte
electo celebro. sternebatur in tellure. perquirebaturque leuorsum
fibra cordis scilicet uena. Cuius exausto sanguine ex more sua.
suorumque capita linientes librant caeleriter nauium carbasa
uentis. illosque tali negotio putantes placare uelociter nauium
insurgebant remis. Sin uero maiori sorte equites egressi essent;
mauortia erigebant uexilla praelii. Sicque suis a finibus
elabentes; tenebant intentionem in gentium mortiferam
concussionem. Exulant quippe a patribus; ut arietent uiriliter cum
regibus. Dimittuntur a suis inopes. ut mercentur ex extraneis
dapes. Priuantur suorum fundis; ut locentur quiete alienis.
Pelluntur extorres; ut fenerentur praeliantes. Truduntur a suis;
ut participent cum alienigenis. Segregantur sua natione; ut
gratulentur exterorum possessione. Linquuntur a patribus; forsan
non uidendi a matribus; Erigitur asperitas iuuenum; in
demolitionem gentium. Liberatur patria. suis incolis defaecata.
Caeterae condolent prouitiae; plurimo hoste nequiter toxicate. Sic
depopulantur cuncta. quae sibi sunt obstantia. Nauigant prope
maris littora; ut uendicent sibi terrarum spolia. Vno regno quae rapiunt;
in aliud deducunt. Petunt sequestra pace portus; causa mutuandi
raptum fenus. Igitur daci nuncupantur a suis danai uel dani. glorianturque
se ex antenore progenitos. Quique troie fuerunt depopulatis. mediis
elapsus achiuis. illiricos fines penetrauit cum suis. Hi namque
daci relato ritu olim a suis expulsi. qua suos tractus frantia
protense exporgit. cum duce ANSTINNO ferociter sunt apulsi. Hic
sacer atque ferox. nimium crudelis et atrox.
Pestifer infestus toruus trux flagitiosus
Pestifer inconstansque procax uentosus et exlex
Letifer inmitis praecautus ubique rebellis
Proditor incentorque mali duplex simulator
Impius et tumidus pellax deceptor et audax
Furcifer incestus infrenis litigiosus
Pestiferique mali augmentum do incrementum
Non atramento uerum carbone notandus
Et tanto scelere ante alios immanior omnes
Quantus ad astrigerum tendit suspectus olymphum
Huc illucque profugas contaminauit gentes; earumque sibi et suis
uendicauit facultates. Galliae potestatis inuasit dominium;
franciscum usurpauit sibi regnum. Temerauit sacerdotium;
conculcauit sanctuarium. Verbis factisque lacessiuit francorum
regem; ciuitatibus cum suis triste commorantem. Fremit circa muros
presidiorum; ceu lupus circa caulas ouium. Floccipendit francos;
suis presidiis metu receptos. Persequitur cunctos; ceu leo ceruos.
Trucidat inuentos; quos repperit sepositos Efficitur strages;
iugulantur cuspide tristes. Multatur clerus; crudeli morte
punitus. Casulas nefarii induunt; quas altaribus sacris diripiunt
Vestitur alba; offitio misse dedicata. Quisquis in illos arma
sumit; interimitur crudeliter. Cetera gens armis frigida; ducitur
captiua. Vxores a pluribus stuprate; ducuntur flebiliter aduenae.
Omnis puellarum sexus; ab ipsis turpiter deuirginatur.
Coniuuenibus senes; longe lateque trahuntur extorres. Quicquid est
animalium; redigunt in precium. Crescit rabies furiosa; multis
malis augmentata. Quintini testis meritis super aethera noti
incenditur delubrum; monasticis rebus praebalteatum. Caetereque
omnes aecclesiae. in finibus uermandensium locatae. Agoniteta
christi Dionisii monasterium; uulgano superante est fauillatum. Emmo
nouiomacensis episcopus cum suis diaconibus; iiiito kalendis MAI heu
pro dolor. est peremptus. Omnisque gens desolata; ad naues est ducta
captiua. Confessorum christi Medardi et ELIGII basilicae; ab ipsis nefariis
sunt peruste. Sanctae Genouefe uirginis sacra aecclesia parisiis
locata; ab ipsis nefandis est combusta. Caetereque aecclesiae
extra munitionem locatae per totam frantiam diffusae; comburuntur
paene uniuerse. Grassante malo desolatur frantia; penitus
euacuata. Luget liberi cererisque inobs; quibus fuerat olim
locupletissima. Meret se suis incolis destitui; agricolisque
priuari. Eiulat uomere non exarata; cultroque inculta. Torpescit
quiescendo terra. labore boum non exercita. Ignorantur peruia;
uestigiis hominum non atrita. Siluarum fruticumque atque nemorum
genere; densantur campi uoluente tempore. Conclamata est salus;
uiteque fiducia recessit ab hominibus. Nauigio ipsi daci petebant
aquas; indeque exilientes populabantur finitimas terras. Nocte
inuadebant iacentium corpora. lethei soporis quiete sepulta.
Omnibus uastatis quae fuerunt sibi uisa. et non repperientes
praelii usquam certamina in tota francia. remearunt praedando
omnia ad nauium praesidia. Omnibus igitur accersitis super suo
negotio quid agerent consulturis. omnium alstignus unus pro
omnibus inquit nequissimus Optatae nobis crebrescunt aure.
facilesque nobis uiam spirant uenti secundi. Si uobis non
displicet romam eamus. eamque sicuti frantiam nostro dominatui
subiungemus. Hoc consilium complacuit omnibus uelisque lectis a
praedatoribus. torquent proras franciscis a littoribus. Altis
namque longe lateque fluctibus tactis terrisque cis. citraque
littora sibi uendicatis romam dominam gentium uolentes clam
adipisci Lux urbem quae Luna dicitur. nauigio sunt congressi.
Principes igitur ciuitatis formidoloso tantorum impetu exterriti;
munierunt urbem quampluribus armigeris. Decernens alstignus
blasphemus. ab omnibus non posse ciuitatem capi armis; dolosum
repperit consilium nefandissimae fraudis. Misit itaque nuntium ad
comitem ciuitatis et ad episcopum; subsequentia uerba illis dicturum.
Qui conspectui illorum adsistens; talia coram profudit dicens. Alstignus
dux dacorum. uobis fidele seruitium. et omnes pariter sui. sorte
dacia cum ipso eiecti. Non uobis incognitum quod sorte dacia
expulsi. per fluctiuagum pelagus circum omnia maria turbine
mirabilium maris elationum traditi francigene gentis regnum sumus
aduecti Hoc quoque regnum nobis sorte deorum concessum inuasimus.
multum praeliis contra gentes francigenas obnixe certauimus.
totumque regionis locum illius nostri senioris imperio
prostrauimus. Verum omnibus nostris ditionibus subiugatis reuerti
uolentes ad terram nostrae natiuitatis. prius aquilonibus aduersis
postea zephiro nothoque nobis contrariis obtriti finibus inuiti
uix adnatauimus uestris. Vestram urbem nec ferro depopulari. nec
praedas uenimus pagi uestri ad naues deducere. Non nobis ea uis.
tot periculis fatigatis. Sequestram nobis pacem precamur date.
quae necessaria sunt liceat emere. Noster senior infirmatus
multisque doloribus plenus. uult a uobis fonte salutifero redimi.
christianumque sese fieri. Et si morte hac in infirmitate
praeoccupatus fuerit. uestra misericordia uestraque pietate hac
ciuitate sepeliri. Hoc audientes praesul et comes. responderunt
internuntio dicentes. Perpetui foederis pactum uobiscum agimus.
uestrumque seniorem christianum facimus. Internuntius autem
quaeque fraudulenter illis dixit. et quaecumque ad eis dolosus
audiuit. nefandissimo omnium seniori suo renuntiauit. Data igitur
sequestra pace. multisque competentiis. multisque comptionibus
atque mutuis conuentionibus cootuntur perfidi pagani. uicissim et
christiani. Interim praeparatur ab episcopo balneum perfido non
profuturum. Sanctificantur aquae. putei gurgite exhauste.
Illuminanter cerei. ad sacrum misterium lauacri. Aduehitur
prestigiator anstignus. dolosi consilii repertor maleuolus. Intrat
perfidus fontes. corpus tantum diluentes. Suscipit nefarius
baptismum. ad animae suae interitum. Suscipitur de sacrosancto
baptismate ab episcopo et comite. Deducitur quasi infirmus. sacro
chrismate oleoque delibutus. Non egrotus sed eger. negotio
perfidiae miser. Deportatur quasi infirmus ad nauis contubernium.
corpore dealbatus tantum. Conuocat igitur ilico omnium nequissimos.
super sua fraudulenta dolositate consulturos. Pandit illis secretum
cretum exsecrabile. quod conceperat furioso corde. Imminenti nocte
me mortuum nuntiate comiti et presuli. et deposcite nimium flentes
ut faciant me neophitum sua urbe sepeliri. Enses et armillas et
quicquid est mei iuris. dicite uos daturos illis. Illi autem ut
iussu fuerat ante dominos ciuitatis uenientes. dixerunt eiulantes.
Noster senior uester filiolus. pro dolor est defunctus. Precamur
miseri. ut in uestro monasterio ut sepeliri eum faciatis. et
munera quae uobis moriens iussit permaxima dari recipiatis. Illi
namque tali sophismate decepti. dandisque et accipiendis muneribus
quasi excecati. spoponderunt corpus recipi et in monasterio
decenter humari. Internuntii autem regressi renuntiauerunt quae
fraudulenter impetrauerant funesti. Tunc contumax pestifer gaudens
super responsis eorum. uniuscuiusque tribus mandat praecipuum.
Congregatis autem omnibus. nequissimorum nequior dixit anstignus.
Mihi modo facite feretrum. et superponite me quasi mortuum. Arma
mecum in ipso collocate. et uos in girum circa ipsa flebiliter
state. Vos per plateas ululate. uestrosque me cogite plangere.
Tumultuet uox uestra. per cuncta nostra tentoria. Concrepet uox
qui praesunt nauibus cum ceteris cohortibus. Armillas et balteos
ante feretrum facite ferri. Gemmis auroque politos; secures
ensesque exponite. Fit dicto citius; quod mandarat funestus.
Auditur clamor ululatuum; tumultusque lugentium. Resonant montes.
pro uocibus dolose merentium tinnientes. Conuocat presul campaniis
gentem. diffusam per totam ciuitatem. Venit et clerus. monasticis
uestimentis indutus. Similiter principes illius urbis. martyrio
coronandi. Affuit femineus sexus. in exsilium deducendus. Pergunt
unanimes contra monstrum. feretro impositum. Baiulant scolastici
candelabra et cruces. maioribus precedentes. Aduehitur a paganis
anstignus. uiuus super feretrum positus. Atque in exitu ciuitatis.
obuiant christiani paganis. Ab utroque populo comportatur ad
monasterium quo sepulchrum eius erat paratum. Preparat se
episcopus. missam pro suo filiolo celebraturus. Choro stat et
clerus. offitiosissime cantare suetus. Ignorant trucidandi
christiani. dolum mortiferae fraudis.

Decantatur missa. sollemniter caelebrata. Participant omnes
christiani; mistico sacrificio iesu christi. His missarum
solemniis decenter expletis. paulatimque paganis congregatis.
iussit praesul corpus ad sepulturam deferri. Pagani cum magno
clamore petebant feretrum. et dicebant alternatim non eum
sepeliendum. Stabant igitur christiani super responsis eorum
stupefacti. Tunc astignus feretro desiluit. ensemque fulgentem
uagina deripuit. Inuasit funestus presulem. librum manu tenentem.
Iugulat presulem prostrato et comite. stantemque clerum in
aecclesia inermem. Obstruxerunt pagani ostia templi. ne posset
ullus elabi. Tunc paganorum rabies. trucidat christianos inermes.
Traduntur omnes neci. quos furor repperit hostis. Seuiunt infra
delubri septa. ut lupi infra ouium caulas. Corde premunt gemitum
mulieres. lacrimasque effundunt inanes. Iuuenes cum uirginibus.
loris contenantur simul. Vltima uitae dies accidit omnibus.
breueque et inreparabile uitae tempus. Prosternunt per menia urbis
preliantes. quoscunque repperiunt robustiores. Atteruntur ciues.
seuiente marte dolentes. Gens quae preerat nauibus. adest portis
bipatentibus. Stat muchrone chorusco acies ferri. strictim parata
neci. Iungunt se preliantibus. hinc inde certantes altrinsecus.
Crudeliter perimunt omnes. quos repperiunt armis obstantes. Tandem
finitur duellium. heu perempto coetu christianorum. Cetera namque
manus flebilis ducitur nauibus. Conquiescit furentis astigni
rabies. prostratos propter urbis principes. Gloriabatur astignus
cum suis. ratus coepisse romam caput mundi. Gratulatur tenere se
monarchiam totius imperii per urbem quam putabat romam quae est
gentium dominatrix. Hanc non esse romam postquam didicit. commotus
ira sic inquit. Predamini omnem prouintiam. et incendite urbem
istam. Captiuos et spolia. conducite ad naues quamplurima.
Sentiant coloni istius terrae. nos in finibus illorum uersasse.
Quod mandat teter. gaudet parere minister. Omnis prouintia
inuaditur. hosteque nequissimo superatur. Strages quamplurima
efficitur. captiui ad naues ducuntur. Gladio et incendio deuastant
omnia quae fuerant illis in presentia. Onerant naues his expletis.
captiuis et spoliis. Iam uertunt proras. ad francigenae gentis
regnum ducendas. Permeant mare ueliuolem. reuertentes ad frantiae
regnum.

FRANTIA tot gentes superans iam marthe superbas
Offitiis intenta piis profusae et honestis.
At crines in te populi Dominata uolentis.
Spargere te et uano Conamine contaminare.
Imperio acquisita tuo Bis ter trina regna
Fortis dura ferox. Constans robustaque cauta.
Legifera insignis. Mitis lenis luculenta.
Strenua fida comis Belli rebus studiosa
In cunctis uincensque Potens solersque triumphis.
Pondere sed sceleris Tanti nimium cumulato
Regeque posthabita Cunctos purgamine plena.
Mandatis domini Spretis super astra tonantis.
Nunc prostrata iaces Super arma sedens uerecunda
Attonita et stupefacta. Nimis hebes anxia tristis.
Conculcata. lacessita. et spreta. Increpata
Infestisque reis Spurcis Toruis Scelaratis.
Pestiferis tumidis Ventosis flagitiosis.
Nam recidiua armis Cito surge uelotius insta
Consilium tibimetque tuis nunc et quaere salubre.
Horrendi nefas multis erroribus acti
Poeniteat Pudeat Te tedeat horreat atque
Scribe dei mandata tui. Recitando per omne
Altera progenies illa datia dimittitur
Remigio tumidas Valido lapsura per undas.
Bellabit pugnas in te per tempora multas
Prelia robustis Exercens martia telis.
Effera francorum contumdet milia bellans
Foedere complacito tandem iam pace quieta
Imperiumque tuum nomenque aequabit olympho
Gentes et tumidas tibi Deseruire negantes
Contundet gladio Mitescet Suppeditabit.
O felix o terque quater et milies alma
Salue tripudians Et aueto in secula regnans.

Capitulum 3(fol.12v-13r)

INTEREA dum quasi solitudo frantia deserta haberetur.
dumque ueluti tonitrualis mugitus rugientia archana pauidi
nortmannorum aduentus formidarentur. rexque francorum unde
audaciae paganorum hostiliter resisteret non haberet. repperit
consilium ualde sibi saluberrimum. ut cum anstigno nequiore
nequissimo federaretur paxque totius regni serenata ingruentium
depopulationum inter tempestate inter utrumque haberetur.
Quapropter ducibus accersitis cum episcopis. comitibusque cum
satellitum turmis. quod corde disponendo adinuenit. eloquendo
memorauit. atque pronuntiando sic retulit. O seniores et domini.
imminentis quaerimoniae causa huc prouocati. consilium uos rimando
quaeritate regni. Tunc uero franci. regia allocutione permoti.
dixerunt unanimes contra illos debellando praeliari. At rex
dissuadens talia exorsus est dicens. Mihi non uidetur consilium.
contra illos initiari bellum. Si contra illos forte dimicaturi
exieritis. o aut uos moriemini aut illi fuga lapsi repetent naues
caelerrimi. Vt quiescat terra temporibus nostris. quaeratur pax
diuturna ab impiis. Hoc namque consilium ab ore regis prolatum.
omnibus est complacitum. Dirigunter legati. ad atrocem anstignum
pacifici. Dehinc uestigali pensorum tributorum suma mitigatus et a
francigenis exacti. muneris pondere sensim placatus. pacemque
postulabatur non abdicat diutius uerum dat ultroneus. Inconuulsa
igitur praesulum pace firmata ducitur ad regem pepigitque
inextricabili foedere olimpiadis cum eo munera pacis. Qui
imperialibus competentiis mutuaque uoluntate uicissim foederati.
concordes unanimiter sunt effecti. Quieuitque frantia. multimoda
antehac depopulatione afflicta. cursuque illius temporis hostili
pesta priuata. intumescentiumque paganorum uastatione est
liberata. Ne quis lector aborreat. monemus ob aduersorum
ignominiam casuum. qui non ad interitum sed ad correptionem
propter exaggerationem scelerum francigenis acciderunt. Contrita
est namque gens ultore anstigno francigena. quae spurcaminum erat
sorde nimium plena. Perfidi Periurique merito sunt damnati.
increduli infidelesque iuste puniti. Prolixum est nobis uniuersos
illius temporis labores narratione persequi. iccirco nostrae
presumptionis citius uertamus stylum. ad intentionis propositum.
Elucidet itaque breuiter calamus quamuis iners. quae nutu dei
gesta sunt. digeratque compendiose qualiter acciderunt.
Exprimatque rei ueritatem. spernens sophismatis errorem. Refutet
erratus obscenorum casuum. depromat uenturae salutis negotium.

EPILOGUS
CICLICA torua tenens et lubrica deuia pergens.
Labilium anfractus nequicquam adiensque uiarum.
Ceptum itiner nun siste liber deposco parumper
Materiae fluitatis opus. Iam desine fessus
Si duci ualeas ultra iam conspice solers
Nam uia longa nimis Scabrosa Petrosa per omne
Herbida Siluestris Nemorosa et lubrica et aspra.
Farreque equos deposce tuos iam tam macilentos.
Velle bonum retinent quoniam sed posse pusillum
Sepius et tersi lotique habeantur per omne
Illorum pedibus ferrum clauis suae subtus
Firmis et faleris illorum dorsa perorna
Malas et frenis consutis stringeque habenis
Sic poteris forsan a peragrare uiam luculentam
Quin erresque ruas offendaris pereasque
Ni oppitulante deo qui iure triumphat ab alto
Testeque quintino ni intercedente beato.
Atque ipso cui nunc canimus quae gessit ouanter.

Capitulum 4(fol.13r-14v)

PREFATIO HEROYCO METRO DECVRSA.
CVI SVBIECTV MELEIACUS.
PRISCIS insula creata uocata extat
Pinguis agri felix Diues opumque laum
Gurgitis immensi limbo praecincta perhenni
Mercis munifica Fenore multiplicis
Plures sunt portus Hinc inde altrinsecus atque
Muneris et uarii Nauibus impliciti
Quae genuit dedalum Multas ad laude peritum
Supra quod satis est artibus atque scium
Qui fugiens quondam minoeia moenia cera
Nexuit actu alas mirifico sibimet
Prepetibus pennis uaccuum aera posse meari
Ipse ratus tuto consimilis uolucri
Assciuit leuitas comitem temeraria natum
Incautumque leuis federis atque operis
Inque latus subiit pennis icarus patris actis
Patrizare uolens aliger intrepidus
Dedalus ad gelidas pater Impigere uolat arctos
Telluremque suis attigit hic pedibus
Calcidicis tandem super adstitit arcibus ipse
Dextris frigoribus gnarus habere modum
Nobile delubrum phebo statuitque dicauit
Exuit hic alas moxque salutiferas
Dedalea soboles minus integer arte pericli
Uenturi incautus celsior atque means
Climatis impurii subiit plus ardua iusto
Cera mox liquida penna soluta manet
Cognomen pelago dedit obuius icarus ipse
Gurgite famosus obrutus undisono
Haec te monstra petunt et fabula contigit ista
Ludicris sannis ridiculisque tibi
Praeducis incepto Rollonis gradia facta.
Dacorumque simul pube tenus iuuenum
Infirma terrarum linquis nimis ardua captans
Dedalo quoniam ocior aut icaro
Dum coelo stolidum temet protendere pennas
Contigit immensum ardua materies
Viribus incrementatis si posse fuisset
Cordis mente tui. ut tibi uelle manet
Multiplices species si scisses armonicales
Seruant discrimen quae tribus in gradibus
Dulcicano sonitu qui uisses inter olores
Psallere praecipuae cantibus armonicis.
Octo modos quinis herentes in tetracordis.
Quos diatessaron et diapente fouet
Commixtisque tonis quos dissona limate formant
Expensis artis disparibus numeris
Sesquioctaua tonum quoniam por portio claudit
Et diatessaron pax epitrita ligat
Et diapente melodia rite emiolia sancit
Seruata lege artis arithmeticae
Et diatessaron diapente simul diapason
Sanccito duplo perficiunt numero.
Triplicis et formae diapason et diapente
Bisque diapason quadrupla consolidat.
Icor nunc nimiis ranchoribus atque repongor
Et stimulator pauitans concutiorque tremens
Ha. ne te subigant temeraria ludicra uulgi
Ha. ne precipitem fulmina concutiant
Erutus insidiis quo possis iure tueri
Ecce salubre tibi accipe consilium
Propositum cordis domino committe tonanti
Ludicra disperdat fulgura discutiat
Munitum sensim pontum te proueat ultra
Flaminis almifluo alite septiflui
Atque solo temet sistat pingui et cereali
Euulso nemore fruticis et silicis
Rethoricoque tuum fecundet nectare sensum
Armonico pariter debriet et modulo
Atquisita aliis plectro cum ficdibus ita
Ymnizante melos psallere uocequeas
Patritio caecis oculo clodis baculoque
Aecclesie decori pauperibusque cibo
Orphani. et exulis ast inopis uiduaeque uagantis
Summo tutori ordinis atque sacri
Huc pedeare noso quanquam deuenimus usque
Coenoso gressu difficilique uia
Ulterius nostrum conamur tendere gressum.
Sed nos dilaniae materiae nouitas
Non inopis ire quidem nostroque insistere cepto
Nempe fatigatis pondere preuido
Premagnus est nobis dimittere fascem
Garrulitas erit et ridiculum nimium
Formificare ualens informia cuncta potenter
Donaque distribuens nectaris uranici
Spiritus alme ueni nasci qui uerbe dedisti
Sensus accende uiuificans hebetes
Huc precor aspira fusas spes atque refunde
Antra mei sensim pectoris irradians
Tangere quo possim tante ante cacumina molis
Intemptata stilo suggere largifluae
Prosaico referam breuiter quaecunque relatu
Te collatore Te duce Te artifice.

Capitulum 5(fol.14v-17r)

CVM SVPERNA DEIFICAE TRINITATIS PROVIDENTIA cuius nutu
uariata uuoluentium temporum uicissitudine alternantur omnia.
cerneret clementer aecclesiam sacrosancto sanguine redemptam.
sacrique baptismatis laticae profusius emundatam. oleique et
crismatis liquore insigniter delibutam. suprascriptis breuiter
casibus immaniter afflictam. continuis christianorum precibus
suppliciter pulsata. non desistit illa salutifera prebere
suffragia ex ferocitate seue gentilitatis dacigena. Vnde
fuerat flebiliter afflicta; inde esset uiriliter uegetata. Et
quibus in praeceps lapsa; his coelo tenus exaltata. Quorumque actu
floccipensa; horum munere refecta. Quorum frequentia conculcata;
horum auro gemmisque ornata. Quorum predatu pannosa; horum dono
compte palliata. Concretis igitur humana conubii stuprique copula
plurimis dacigenarum pubum turmis; illisque bellorum incendia
inter se et in patres et auunculos frequenter suggerentibus. omnes
dacigene maiores natu et potestate ad regem conuenientes. dixerunt
unanimes; Res publica hostili inuasione seue obprimitur.
filiorumque et nepotum nostrorum contrictione concutitur.
Constitutum namque nostrae antiquitatis ritum
abdicauimus. ideo dacisce gentis populus quamplurima mala
perpessus annullatur. Consule igitur rex regno ritu ueterrimo.
quod regere pacifico debes imperio. Pestifera nequissimorum
hostium lue expurgetur datia; ut residui uiuere et requiescere
possimus pace perpetua. Quorum consiliis rex adtentius
acquiescens; sueque preceptionis edictum per terram sui imperii
uelociter dirigens. ut describerentur Nepotes et filii quos sors
repperiret expul iussit satrapas illius terrae adesse sibi
prescripti diei tempore Huiuscemodi fama regalium legationum. mox
perculit mentes pubescentium. Trepidis anxia sententiis illorum
corda nutant. incertisque futuris ignota fluctuabant. Heret
illorum stupefactus animus. cernens incognita sensus Quin illos
indiga ueri cura fatigat. spesque incerta dubios dilaniat.
Incertum erat illis prescire quae sententia uoluebatur in regis
corde.

ILLIS VERO in diebus senex quidam erat in partibus
datiae. omnium rerum affluentia locupletisimus innumerabiliumque
militum frequentia undique secus constipatus. qui numquam colla
suae ceruicis cuipiam regi subegit. nec cuiuslibet manibus gratia
seruitii manus suas commendando commisit Qui datiae regnum pene
universum possidens. affines datie
et alaniae terras sibi uendicauit. populosque sibi praeliis
quamplurimis ui et potestate subiugauit. Erat enim omnium
orientalium praestantiore uirtute praepotentissimus Cunctorumque
exaggerato omnium uirtutum cumulo praecellentissimus Defuncto uero
illo. supersteterunt duo filii eius. armis strenui. bellis edocti
corpore pulcherrimi animositate robustissimi Quorum uero maior
natu ROLLO. alter uero iunior gurim nuncupatur. Quos regali
iussione descripti iuuenes ad exterminationem aggredientes.
genuque flexo. uultuque submisso. atque humili uocae obnixe
poscentes. inquiunt unanimes.

Ferte nobis auxilium subuenite nobis in adiutorium sub
tutela uestrae protectionis morabimur. uestrumque seruitium
incessanter faciemus Rex autem noster uult a datia nos
exterminare. fundisque nostris atque beneficiis nos per omnia
priuare. Miseremini precamur miseremini nobis. omni spe et salute
destitutis. Tunc duo illi fratres suppliciter precantibus.
reponderunt dicentes. Auxiliabimur optime uobis. uosque regalium
minarum securos morari in datia. atque res uestre proprietatis
faciemus quiete tenere. Illi autem haec audientes. ROLLONIS et
Gurim. osculo expetiuerunt pedes. atque ilico super dictis
principum remearunt gratulantes. Interea ueridice opinionis
promulgatur fama. regis datiae aures pulsans. Quod dux
prepotentissimus pater scilicet Rollonis et Gurim sorte frueretur
suprema. Tunc rex ante malorum quae sibi ille dux intulit
reminiscens. cunctis sui imperii accersitis principibus inquit.
Vos non latet patrem rollonis et gurim esse defunctum. aggrediar
ergo fines illorum et capiam urbes et castra. atque munitissima
loca. ulciscarque facta patris in filios eosque conterendo
saciabor super malis illorum. uos uestrosque preparate ad talia
negotia adimplenda. Denominato igitur termino profectionis.
undecunque uenerant repedarunt cum suis. Mox effera datiae
iuuentus. nimio curarum inhians estuique commoda sunt praeparat in
illo profectu. Hi leues clipeos. lucidaque spicula fabrili. adulti
arte componunt. Hi tela ensesque atque cote
cote exaccuant. Alii tuta capitum tegminas scilicet galeas. alii
ferro auroque trilices loricas thoracas scilicet faciunt. Quin
etiam patria tela recoquunt fornacibus renouantque cudibus. Huius
rei inopinata fama Rollonis et Gurim perlabitur. et talis
relationis sermone perturbantur. Qui conuocata copiosa manu
congruentique pubertate florentium. congregataque multitudine
mediae etatis senum atque ad exterminandum descriptorum elatis
dextris mandat silentium. Tumutuantis populi murmure penitus
sedato sedisque decentis suggestu sublimiter Rollone suffecto
infit ore mellifluo. Vos quibus incalescit iuuenilis ardor. quique
flore prestantioris estis uirtutis alloquor. Sollerti proposito
reuerendos patres auosque et proauos imitaminor. conualescite
uiriliter et confortamini et ne ut equiperis uicibus illis
ualeatis congruenter conuenire dedignaminor. Rex siquidem huius
regni molitur nos supergredi. nostraeque monarchiam ditionis
inuadere. nosque et uos omnes perdere. et antequam hereditariam
nostrae dominationis terram mancipet sue regiminis terram
antipando preoccupemus hostiliterque resistendo aduentu eius.
Ilico omnes his dictis. hilares regiam terram conglobatis
exercitibus inuaserunt. totamque seuiente uulcano depopularunt.
Haec autem rex audiens. contra rollonem et fratrem eius pergit ad
prelium. diuque dimicando terga uertit fugiens ad presidia urbium.
Tunc rollo sui exercitus mortuos sepeliuit. regis autem inhumatos
reliquit. Vnius uero lustri spatio perseuerante inter regem et
rollonem duellio. misit rex pacificis uerbis ad eum huiuscemodi in
dolo. Nihil mihi et tibi. nisi gratia propinquitatis. Vt
requiescat res publica precor permitte. ut quod mei iuris est
meusque pater tenuit. liceat pacienter me possidere. tibi autem
quod tui iuris quodque tuus. Sitque inter me et te pax et
concordia. inextricabili foedere compacta. Tunc rollo et gurim
illorumque milites atque descripti ad exterminandum. pacem
conlaudauerunt. Determinato igitur coniurandae amicitiae tempore.
uterque uenit ad placitum. mutuis muneribus ditati federati sunt.
Denique perfidus
rex dolositatem conceptae fraudis infesto corde ruminans.
conuocato quodam exercitu suo noctu pergens contra illos.
inuadensque fines illorum abscondensque insidias prope menia
ciuitatis oppugnare coepit. Tunc Rollo et Gurim et qui cum eo
erant exilientes de ciuitate persequebantur regem tergauertentem
fugamque simulantem. Transgresso igitur locum insidiarum Rollone
pars quaedam illorum de latibulis egressa. petit urbem. Quam
armigeris uacuam inueniens. incendit. omniumque supellectilium
spolia sibi detulit. Quedam uero sequebantur Rollonem regem
hostili immanitate fugantem. Cernens autem rex incensam urbem
insidiasque preualere. retrogressus preliabatur contra eum. Caesis
ergo ex parte Rollinis quampluribus. cecidit gurim frater eius in
prelio. Videns autem rollo se inter utrumque exercitum unum fugam
simulantem alterum latebris egressum. fratremque mortuum uix
liuoribus plurimis laceratus. cum paucis diuertit ab eis. Tunc rex
obsidens et capiens urbes populum contra se obiurgantem sibi
subiugauit. Rollo uero morari non ualens in datia propter regem
diffidens sui. scanzam insulam cum sex nauibus aggressus est. Tunc
datia pio duce patricioque atque robustissimo aduocato priuata.
magno eiulatu concussa coepit nimium flere.

APOSTROFA
Datia sorte tuos quae gallis mittis alumpnos
Indiga promissi ueri dabitur quod ab astris.
Presagii et meriti mercis non gnara futurae
Exhilara temet. deprensans corde dolorem.
Casus non animae est Fortune pulsus at acris.
Haec aduersa uices conuerterit improba semper
Suggeret omne bonum isti prospera diuite censu
Illum ditabit locupletans munificabit
Frantia deque tuis genitis fecunda beatis
Spermate nobilium concretis christicolarum
Dacigenis cum francigenis iam pacificatis
Gignet producens expurget proferet ingens
Reges. pontificesque duces. comites proceresque
Sub quibus orbis ouans pollebit principe christo
Et quibus aecclesiae fecundabuntur ubique
Atque nouo quorum gaudebunt perpete christo
Ter trineque quibus baptismate purificatis
Iam superum turme decimae uicae perdite adactae.


Capitulum 6(fol.17r-17v)

CVMQUE DIV SCANZA insula mestus moraretur. sollicitaque
contorquentis animositatis cogitione estuans. moliretur ut
uindicaret de inimicis suis. plurimique quos fugarat de datia
regalis unanitas. ad eum reuerterentur; fessos labore artus.
sopore oppressos uox diuina illi sonuit dicens. Rollo. uelociter
surge. pontum festinanter nauigio transmeans. ad anglos perge. ibi
audies quod ad patriam sospes reuerteris. perpetuaque pace in ea
sine detrimento frueris. Hoc somnium cum cuidam sapienti uiro et
christicole retulisset. huiusmodi sermone interpretatus est. Tu
uergente uenturi temporis cursu. sacrosancta baptismate
purificaberis. praedignusque christicola efficieris. et ab errore
fluctuantis seculi ad anglos scilicet angelos usque olim
peruenies. pacemque perhennis gloriae cum illis habebis. Illico
uero nauibus aptans remisque eas exornans. atque frumento. uino
tergisque suum eas onerans. ueliuolum mare caeleriter peruolans.
anglos aggreditur ibique morari quiete diu suspicatur. Audientes
autem illius territorii pagenses. quod rollo dacus adueniret;
aciem maximam contra illum construxerunt. Eumque ab illis finibus
fugare conati sunt. Qui more solito. ad praelium indubitanter
illis occurrit; plurimosque illorum prostrauit. atque caeterorum
fuga uertentium dorsa hasta fatigauit. Denique pagenses prioribus
plures coaceruantes; contra rollonem iterum aciem robustissimam
dirigunt. eumque occidere aut fuga labi conantur. Ille uero
studiis belli edoctus certaminisque necessitate asperrimus. galea
auro mirifice compta. trilicique lorica indutus; contra
obiurgantium et proficiscentium in se turmas armigeras. uelociter
atque indubitanter perrexit. Miliaque illorum immaniter
prostrauit. uiatrici manu caelerique cursu profugos persequens
multosque principum capiens; locum praelii reuertens. occisorum
corpora terra condit; caeterosque
plagis infectos deportauit; captosque nauibus connexuit. Tunc
trimodo errore estuans. si datiam reperet. an frantiam pergeret.
aut angliscam terram praeliis affligeret. et sibi uindicaret.
coepit anxiari nimiumque tristari.

APOSTROPHA AD EUNDEM.
Rollo quid horrescis titubans. metuisque uacillans?
Quid torques animum meditatus. peste repletum?
Quid cor comburis curarum sorde refectum?
Quid hiscens animo quid uoluis nunc meditando?
Cur heres pater obtutu defixus in uno?
Ambigua et creperum memorans quid mente retractas?
Quidque stupes casum presenti sorte malignum?
Ordine fatali post multa pericula belli.
Feruentis pelagi post equoreosque tumores.
Perpes christicola francisca celsior aula.
Patritius meritis florescens iure ualebis.
Emeritam et capies condigna merce coronam.
In summoque bono deitate mereberis uti.


Capitulum 7(fol.17v-19r)

CVM AVTEM huiuscedi perturbationibus sollicitus hereret.
hominesque regionis illius ditioni suae fidelitatis gratia
uinculoque sese subiugarent; quadam nocte soporifera lethei moris
quiete per membra leniter serpente; uidere uidebatur
precellentissimis quondam precelsiore franciscae habitationis
monte se positum. eiusque montis in cacumine fontem liquidum et
odoriferum. seque in eo ablui et ab eo expiari contagione leprae
et prurigine contaminatum. Denique illius montis cacumine adhuc
superstes. circa basim illius hinc inde et altrinsecus. multa
milia auium diuersorum generum uarii coloris sinistras alas. quin
etiam rubicundas habentium. Quarum diffuse longe lateque
multitudinis inexhaustam extremitatem perspicaci; et angustato
obtutu non poterat comprehendere. Ceterum congruenti incessu.
atque uolatu eas sibi alternis uicibus inuicem cedentes fontem
montis petere. easque se conuenienti natatione sicuti solent
tempore futurae pluviae abluere. omnibusque mira infusione
delibutis; congura eas statione sine discrecione generum et
specierum. sine ullo contentionis iurgio. mutuo
uicissim pastu quasi amicabiliter comedere. easque deportatis
ramusculis festinanti labore nidificare. Quin etiam suae uisionis
imperio uoluntarie subcumbere. Mox expergefactus. et uisionis quam
uiderat. reminiscens; accersitis maioribus principum. captisque
praelio principibus simul assitis. omnem huius uisionis seriem.
inconstanter disseruit. et quid huius uisionis mysticum sentirent;
ab eis inquirit. Tunc cunctis conticentibus. captorum unus.
christiane religiositatis fide imbutus; praesagioque diuinae
inspirationis aspersus. mysticum illius uisionis intellectum.
explanauit dicens. Mons frantiae quo stare uidebaris; aecclesia
illius designatur. Fons qui in summitate montis erat; baptismus
regenerationis interpretatur. Per lepram. et pruriginem. qua
infestus eras; commissionis tuae scelera. et peccata animaduertas.
Te in eo ablui. et ab eo leprae pruriginisque morbo expurgari. te
lauacro sacri baptismatis regenerari. et ab omnibus peccatis. Per
uolucres diuersorum generum leuas alas habentes puniceas. quarum
infinitissimam extremitatem exhaurire uisu non poteras. homines
diuersarum prouintiarum scutulata brachia habentes tuique effecti
fideles; quorum innumeram multitudinem coadunatam uidebis. animo
deprehendas. Per alites fonte infusas. et in eo alternatim
ablutas. communique comestione edentes; populum antique fraudis
contagio pollutum. typico baptismate abluendum sacrosancti
corporis et sanguinis christi alimonia saginandum. Per nidos quos
circum montes faciebant; uastatarum urbium moenia reaedificanda
intelligas. Tibi aues diuersarum specierum obtemperabant; tibi
homines diuersorum regnorum seruiendo accubitate obedient.
2) His igitur mirabilium interpretationum sermonibus. Rollo
exhilaratus; uisionis suae interpretem. ceterosque quos bello
ceperat uinclis soluit. uariisque muneribus et donis diuersis
ditatos; ad sua laetos remisit. Eo namque tempore rex anglorum
christianissimus nomine alstemus. omnium bonorum titulis
exornatus. sacrosanctae aecclesie praedignus aduocatus. habenas
regni anglorum moderabatur piissimus. Cui continuo rollo legatos
suos misit; et quid dicerent auribus illorum prius intimauit. Qui
uenientes ad eum pio uocis affectu. summissis uultibus. dixerunt.
Omnium praepotentissimus patritius duxque dacorum precellentissimus.
Rollo noster senior. et aduocatus; tibi fidele seruitium. tuisque
amicitiae munus inconulsum. Magnum domine rex; datiae regno
infortunium perpessos. et habeo heu dolor. fraudulenter
exterminatos; eurus obnoxius nobis penitus. intumescentiumque
procellarum elationibus afflictos. uestris finibus appulit. omnis
spei et salutis praesidio priuatos. Cum autem conaremur datiam
repetere. et nos de inimicis nostris uindicare; obstitit et
interclusit nos glatialis hiems. geluque crustante terram. et
affligente flexiles herbarum. et arborum comas densa. glatialium
nole refrenata crustarum; struxerunt nobis murum flumina. Nec
praebuit nobis prosperum iter unda. Audientes quidam milites in
confinio nostri aduentus commorantes. praemaximam aciem contra nos
struxerunt; nosque lacescentes inuaserunt. Nos uero nec sub
glaciem. nec supra nauigare ualentes. illorum audatiae restitimus;
multosque illorum praelio exarmatos coepimus. Non autem regnum
tuum depopulabimus; nec praedas usquam raptas ad naues uertemus.
Vendendi atque emendi sequestram pace petimus; qui imminentibus
ueris tempore. ad frantiam proficiscemur. Rex autem hilarem uultum
submissus. his auditis profatur. Nulla tellus profert uiros. magis
quam datia praecipuos armisque strenue edoctos. Parentelam diffuse
generositatis uestri senioris. casusque et labores uestros. quin
etiam fraudulentam perfidiam datiae regis nobis retulerunt
plurimi. Nemo seniore uestro iustior in factis. Nemo maior in
armis. Huius negotii curasse cludite. armorum securi praeliorum
impatientes. Atque omnium malorum immunes estote. Liceat uobis
ubicunque terrarum nostrae ditionis uendere et emere. uestrum
seniorem precamur cogite. ut nostrae fidei integritate dignetur ad
nos uenire. quia eum desidero intueri. superque malis suis solari.
Abeuntes autem missi. quaecumque audierant renuntiauerunt rolloni.
Extimplo rollo audacter et incunctanter perrexit ad regem contra
se uenientem. Qui mutuo amplexati et oscula libati. cedentibus
utriusque exercitus turmis sederunt sepositi.

VERSI
Tunc rex alstemus prior est allocutus
Prosapia pollens gestorum lumine fulgens
Moribus et meritis praecelsior omnibus atque
Foedere complacito fidei nectamur in uno
Sis peto pars animae semperque meae comes atque
Finibus in nostris temet deposco morari
Sicque salutifero baptismate sorde piari
En quid gestis habe nostrae ditionis in orbe
Sis memor ipse mei fuero ceu semper in omni
Et si uelle alias est nunc proficier horas
Si gens torua ferox iamiam feritauerit in me
Improba non seruans fidei retinensque tenorem
Vt potes es fer opem stabili conamine saluans
Et tibi succurram simili ratione iuuando
Te teget atque meum mutuo certamine scutum.


Capitulum 8(fol.19r-19v)

TVNC ROLLO super dictis regis letus; dixisse fertur.
Grates tibi omnium regum prestantissime super uoluntariis
beneficiis rependo; et quicquid inter me et te agenda retulisti.
fac ut opto. Diutissime in regno tuo non morabor; sed celerius
quam potero. frantiam adibo. Vbicunque terrarum fuero; tuus amicus
insolubili dilectionis coniunctus federe permanebo. His dictis
admodum inextricabiliter foederati; alternarum rerum competentiis
mirabiliter ditati; rediit quisque ad sua cum suis. Toto namque
hiemantis anni tempore. naues sumptusque qui necessarii erant
itineri praeparare rollo dux sollertis cure fecit. anglosque
florentis iuuentutis milites qui erant sui effecti; et secum ituri
assciuit. Cum autem primae aestatis tempore. rutilantium molliter
florum arrideret copia. purpureisque blattis lactea et odorifera
alberent lilia; memor semper uisionis. monentis ad frantiam
proficisci; classibus uelis datis. nauem conscendit. Cum uero
lenibus uentis congressus nauigii factus esset usque ad medium
aequoris; nichilque uiderent nisi coelum complexum super faciem
maris; inuidi spiritus. scientes illos baptismatae; christi nomine
abluendos. gloriamque quam perdiderant adepturos ingemiscentes;
occurrerunt. exscitantes pericula illis uenti quin etiam a sedibus
suis ruunt. et hiante ponto; a sedibus imis in precipicium fluctus
nimios. et ad sidera tollunt. Coelum crebrescentibus
fulgoribus intonuit. densarumque tenebrarum nox atra illis
incubuit. Remis confractis. uentorum rabiem uela ferre non
possunt. Itaque uiribus exaustis. omnia uentis permittunt. Huc
illucque naues quasi per montes et ualles fluctuant. Mortemque
repentinam omnibus intentant. Tunc rollo protensis manibus.
prostratus incubuit naui. humilique uoce talia profudit.

ORATIO ROLLONIS
O deus omnipotens coelestia lumine complens
Qui celum terramque tenes per secula cuius
Numen et aeterno complectens omnia giro
Infestum uitiis peccati et fece repletum
Qui me christicolam fieri uis munere uisi
Temporis exiguo cursu uuoluente futuri
Suscipe uota libens precibusque fa benignus
Fluctus sedastisque feros compesce ruinis
Casibus eripiens istis nos atque labore
Comprime demulcens mitescens atque serena
Vndantem nimium uiolento turbine pontum.


Capitulum 9(fol.19v-21r)

Harum uero orationum precibus finitis mox mare quiescit
serenatis procellis. inmensosque aequoris tractus obtato flamine
breuiter explicuerunt nauesque tempestate disruptas. Littoribus
uualgrorum uix applicuerunt. Audientes autem uualgrenses. quod
gens barbara tempestate maris ferociter quassata suis littoribus
esset aduecta. congregata multitudine pagensium. Rollonem ducem
tempestuoso mari uix erectum insperate assallierunt. Qui solito
more concitus contra illos debellando perrexit; atque plures
illorum nece prostratos horcor transmisit. residuosque illorum aut
fugauit aut coepit. Cumque diutissime morulans uualgras
depopularet; reminiscens alstemus rex anglorum christianissimus.
omnium regum probitate precellentissimus amicitiae qua se et
rollonem colligaret in federa sempiterna; duodecim naues frumento
uino atque lardo honeratas quin etiam totidem armato milite
repletas. duci praecelso transmisit in uualgras. His rollo donis
laetus legatos muneribus praemaximis ditatos; cum gratiarum
actione ad regem remisit; seque per eos
famulaturum regi mandauit. Estimantes autem uualgrenses. propter
deportati frumenti copiam omni tempore rollonem uualgris
moraturum; conuocauerunt raginerum longi-colli hasbacensem. et
hainausensem ducem. et radebodum frisiae regionis principem. et
conglobato exercitu aliorum pagorum; inuaserunt rollonem. Qui
sicut sepius ad bellum indubitanter perrexit; multa milia illorum
occidit; atque raginerum longi-colli. et radebodum frisonem. ad
sua castra fugauit. Deinde totam terram uualgrorum deuastauit;
atque incendio concremauit. Post hinc huius rei causa indignatus;
frixones celeriter expetiuit. terramque illorum deuastare cepit.
Tunc frixones multorum congeriem populorum concite coaceruantes;
sibique multitudinem plebium in confinio frisiae commorantium
accumulantes. fluuio almerae commorantem agminibus multis
praeparatis. accelerata incursione conantur inuadere rollonem.
Rollo uero et qui cum eo erant genu flexo armorumque ingruente
horrore. scutorum tegmine cooperti. strictaeque aciei mucronibus
coruscis complicati; expectabant initium certaminis. Frixones ergo
paruissimam esse putantes multitudinem illorum. inierunt bellum;
sibi non profuturum. Daci uero exilientes. in illos inruentes
usque ad internecionem prostrauerunt. Pluresque principes
coeperunt innumerabilemque manum ad naues duxerunt. Frixones
igitur residui. diffidentes sui; ex hinc tributarii effecti sunt;
rollonis preceptis per omnia obedientes. Congesto et exagerato
atque dato frisiae tributo; ilico librat in altum carbasa nauibus
data. uertitque proras ad raineri prolixiiuguli terras. ulcisci se
cupiens de ipso; qui affuit uualgris cum frixonibus iam prostratis
in praelio. Pererrato ponto; intrat scaldi alueum. cis citraque
terram depopulans. super longicolli rainerum; uenit ad quamdam
abbatiam dictam nomine condatum. Rainerus uero multa praelia
contra eum fecit; sed ex omnibus rollo uictor potens extitit.
Deuastabatur terra; utriusque exercitus mala perpessa. Preualida
fames exoritur; quia terra aratro non scinditur. Vulgus penuria
affligitur; fame bellisque atteritur. diffidunt uiuere cuncti;
salute uictus priuati. Quadam igitur die rainero loco insidiarum
clam commorante. super dacos cupiente irruere; daci eum. Hinc inde
congressi uallauerunt. eumque nimium debellantem manciparunt.
uinctumque ad rollonem duxerunt. Ipsa namque die raineride;
dacorum ut caperent aliquos latebris commorantes; inuaserunt
duodecim milites praecipuos rollonis. et constanti uirtute
coeperunt. Tunc uxor ragineri flens et eiulans. super eo
conuocatis principibus suis; misit ad rollonem ut pro duodecim
comitibus captis redderet suum seniorem. Ilico rollo suscepta
legatione; remisit ad eam dicens. Non reddetur tibi rainerius sed
decollabitur; nisi reddideris prius meos comites michi. insuper
dederis quicquid auri est et argenti sui ducaminis. cum iuramento
christianae religionis. quin etiam tributum istius regionis. Mox
coniunx raineri. lugubri legatione afflicta; comites captos
rolloni remisit. aurumque et argentum quod usquam inuenire potuit.
Quin etiam illud quod erat sacris altaribus concessum. pariterque
uectigal illius ducaminis cum iureiurando quod plus metalli non
haberet nec exigere posset; supplicibus uerbis et deprecatiuis
misit ad rollonem; ut redderet sibi suum uirum. Ipse autem motus
pietate uocibusque suppliciter precantium; ad se fecit uenire
longicolli rainerum. uerbisque pacificis affatur eum. Rainere dux
milesque asperrime regumque et ducum atque comitum superbo satus
sanguine; quid tibi feceram olim iniuriae. propter quid praeliatus
es cum uualgris. et frixonibus contra me? Si seuire modo uoles;
armorum spicula desunt et satellites. Si uelis a nobis fuga labi;
compedibus intricatus non potes euadere. Talionem sicut frixonibus
tibi reddidi pro malis; quae mihi sine re intulisti. Vxor tua et
principes tui quicquid auri et argenti recuperare potuerunt pro te
miserunt mihi. Dimidium exagerati muneris reddam tibi; teque tuae
remittam uxori. Hinc mansuescens requiesce; et nullatenus sit
discordia. sed sempiterna inter me et te pax amicitia. His dictis
raineri crura soluuntur cumpedibus. Statimque rollo sibi
foederatum. muneribusque et donis praemaximis ditatum; quin etiam
reddita medietate legatorum munerum. ad uxorem suam letum remisit
rainerum. His taliter pace sedatis; rollo memor uisionis.
semperque sperans affuturum sibi quod uiderat in somnis. quid
debeat agere. solers inquirit.

APOSTROPHA
Rollo quid en terris morulans uersaris in istis?
Cum supra satis ultus ades conctos inimicos?
Desine parce tibi magis haec sententia praestat
Venturo quoniam procliui temporis aeuo
Praelia franciscae gentis dire pacieris
Atque fatigeris nimium bellis aquitanis
Hinc fontis liquidi et sacri rorem subiturus
Chrismate perfusus. oleique liquore nouatus
Praemia perpetuae capies cum munere uitae.


Capitulum 10(fol.21r-21v)

ANNO igitur octingentesimo septuagesimo sexto. ab
incarnatione domini. nobilis rollo consultu fidelium suorum
librauit uela uentis nauigeris. fluminis scaldi alueum deserens
atque permenso ponto qua sequana ceruleo gurgite. perspicuisque
cursibus fluens. odoriferasque excellentium riparum herbas
lambens. fluctuque inflatiore maris saepe reuerberata. secundum
discrimina lunae; inundantis maris pelago se inmittit aggrediens;
nauibus gimegias uenit. Vidensque sancti petri monasterium
monachilis habitationis; domibus adornatum. sanctumque reputans
esse locum; morari illic distulit. sed ultra flumen ad capellam
sancti uedasti naues applicuit. corpusque cuiusdam uirginis nomine
hameltrudis. quod secum asportauerat super altare sancti uedasti
posuit. huicque capellae ex nomine uirginis nomen sempiternum
inhesit. Diciturque ille locus ad sanctam hameltrudem ab incolis.
Audientes igitur pauperes homines inopes mercatores rotomo
commorantes. illiusque regionis habitatores. copiosam multitudinem
northmannorum adesse gimegias; uenerunt unanimes ad franconem
episcopum rotomagensem; consulturi quid agerent. Franco uero
statim misit ad rollonem. ut daret sibi pagoque manentibus
securitatem. Rollo uero comperiens quod in urbe nec in finibus
eius moraretur. nisi inerme uulgus. dedit episcopo sue fidei
tenore securitatem. Hincque gressum profuturae sibi nauigationis
agitans; rotomo uenit porteque cui innexa est aecclesia sancti
martini; naues plurimos milite fecundas adhesit. Classe autem
descendens celerique gressu lustrans urbem; uidit disiectas moles
eius. auulsaque templorum saxa. aecclesias fundamento emotas.
murosque hinc inde disruptos. paruamque manum et inermem; cepitque
animo herere. Inque uno intuique uisum defigere. reminiscens
uisionis quam uiderat ultra mare.

APOSTROPHA
O dux rollo potens et praestantissime princeps.
Haec urbs principe te christo donante uigebit
Pace serenato regno aedificabitur olim
Bello consumptis francis populoque domato
En mox aecclesiae quo te gaudere uidebas
En lauacri quo te lepra purgarier hic fons
Aedificanda tuis haec patria fonte nouatis
Vrbe dabis populis leges et federa in ista
Iuraque districtae pariter formidine pene
Tempore mirificum uenturo iamque nepotum
Aspera sepositis mitescent secula bellis
Et super arma sedens furor impius. impietatis
Viribus explicitis non quemquam uoce lacesset
Quin lupus asper ouis simul pascentur in agro.


Capitulum 11(fol.21v-26r)

Inde ad naues reuersus. conuocatis principibus; quaerit
sagati mente consilio suorum; quid sibi sit faciendum. Tunc sui
quasi futurorum praescii. diuineque inspirationis praesagio
imbuti. dixerunt; uiua uoce rolloni. Haec terra copie frugum
omnium foecunda; arboribus nemorosa. fluminibus pisce repletis
discriminata. uenatu diuersarum ferarum sufficienter copiosa sed
armigeris militibus uacua. Nos hanc potestati nostrae subitiemus.
Hancque sorti nostrae uendicabimus. finitimarum gentium oppida.
uicos. et castra. atque urbes; praeliis adquiremus ut requiescere
possint turmae post erga nostra sepositae. Forsan interpretatio
tuae uisionis; uerteretur in finibus istis. Rollo igitur super
responsis suorum letus; a rotomo diuulsis nauibus subuehitur. ad
archas usque quae as dans dicitur. Ilico fama. quid rerum usquam
agitur conscia. compita franciae aggressa. intimat adesse
northmannos. sequanae alueo innumerabili multitudine coadunatos.
Franci uero illorum aduentu. ueluti repentino tonitrus sono
stupefacti; conuocato anstigno peruasore olim franciae. congregato
immense multitudinis exercitu. uenerunt super othurae fluminis
decursum. Tunc ranoldus princeps totius frantiae. dixit anstigno
incentori totius nequitiae. Tu ista gente procreatus da nobis
consilium super his rebus. Anstignus respondens ragnoldo comiti;
mox haec intulit. Si ante triduum requisses a me consilium;
cogitatione deprehensum darem tibi.
Tantum mitte legatos ad illos; quid dicant sciscitaturos. Tunc
ragnoldus. Perge celeriter precamur; cuius uoluntatis sint
inquisiturus. Anstignus respondit. Non ibo solus. Miserunt autem
duos milites cum eo; dascissae linguae peritos. Qui uenientes
super ripam fluminis; steterunt dicentes. Regiae potestatis
comites. mandant uobis ut dicatis qui estis. et unde estis. uel
quid quaeritis. Ipsi uero responderunt. Dani sumus. Datia auecti
huc; frantiam expugnare uenimus. Illi autem. Quo nomine uestre
senior fungitur? Responderunt. Nullo quia aequalis potestatis
sumus. Tunc anstignus scire uolens quid de se dicerent; dixit.
Cuius fama huc aduecti aduenistis? Si unquam de quodam anstigno
uestrae patriae nato huc cum plurimo milite adnauigato aliquid
audistis? Responderunt. Audiuimus. Ille enim bono homine
auspicatus est. bonoque initio coepit. sed malum finem exitumque
sortitus est. Iterum anstignus. Vultis karolo. frantiae regi colla
submittere. eiusque seruitio incumbere. atque ab eo quam plurima
beneficia capere? Responderunt. Nunquam cuilibet subiugabimus; nec
cuiuspiam seruituti. unquam adhaerebimus; neque beneficia a
quoquam excipiemus. Illud beneficium optimae complacuerit nobis.
quod armis et labore praeliorum uendicabimus nobis. Tunc
francigene. Quid acturi estis? Hinc dacigenae. Quantocius
abscedite. et amplius nolite stare. quia uestris ambagibus non
curamus nec quid acturi simus uobis indicabimus. Illi uero
abeuntes; quod audierunt. expedite exercitui renuntiarunt.
Ragnoldus uero uertens ad anstignum; dixit. Quid uobis uidetur.
bellumne initiabitur? Vos ex illorum gente estis. uos arte
praeliandi more dagorum non ignoratis. dicite quid simus facturi?
Tunc anstignus uenenifera uulpinaque arte suffultus. exercitum
affatur. Haec gens iuuenilis aetatis flore robustissima. armis
edocta. praeliaque quam plurima experta. si inuadetur; magnum
periculum nobis generabitur. Tunc quidam francisci agminis
signifer. nomine rotlandus; dixisse fertur. Quid huic consulitis?
Nunquam lupo lupus; nec uulpis uulpe capietur. His uerbis
incitatus; dixit anstignus. Amodo a me bellum. non blasphemabitur.
Interim rollo et qui cum illo erant fecerunt sibi munimen; et
obstaculum. in modum castri. munientes se per girum auulsae terrae
aggere locoque portae relinquentes spatium prolixae amplitudinis;
quod apparet ad tempus usque istius diei. Franci uero diluculo
uenerunt ad aecclesiam sancti germani; ibique missam audientes
participantur corpore et sanguine christi. Abhinc equitantes; in
ripa fluminis naues. dacosque in munimine auulsae terrae uidentes
amplum portae aditum solum inuaserunt. Daci uero intrinsecus hinc
et inde per planitiem castri. accubitarunt. atque scutis se
cooperuerunt. Rotlandus signifer ragnoldi. cum aciae quam praeibat
exercituum uiolenter per aditum mirae prolixitatis amplum; super
eos irruit. et debellare eos coepit. Daci uero exsurgentes
rotlandum in momento interemerunt et eius sequaces. Ragnoldus et
anstignus caeterique comites illic cunctos mortuos considerantes;
terga uertentes. fugam expetiuerunt hilares. Extimplo rollo
conuocatis de hostili fugatione reuersis; dixit. Quid mali egimus
contra francos? Cur nos adsalierunt? Quamobrem nos occidere
maluerunt? Illorum est initium mali. culpa inuadentis. non
obstantis presumptio occidere uolentis; non defendentis. Quicquid
mali contra illos hinc egerimus; offensione suorum factorum
perpetrabimus. Eia occupemus. castra et oppida illorum. Reddamus
talionem cumulatis nimium malis pro offensis illorum. Haec
exortante duce rollone; dimisso munimine auulsae terrae; celeri
cursu nauigantes. praeoccupauerunt metlendis habitatores. Quam
interfectis principibus. cito subuertunt totamque prouintiam
deuastarunt. Rainoldus uero comes congregato maiore exercitu
priore. iterum conatur eos inuadere. Northmanni uero se
conglobantes strictim. accubitauerunt se ut putaretur paruissima
summa eorum. Ilico rainoldus iniit bellum. suae sorti non
profuturum. Daci uero per aciem rainoldi inconuulse pergentes.
prosternebant plures. Videns autem rainoldus suo deficere. coepit
caeleri cursu fugere. Cui quidam piscator sequane attributus
rolloni. obuiauit ei teloque transuerberatum occidit. Rainoldide
suum seniorem uidentes mortuum. fugam nimium torquentes equos
expetiuerunt. Tunc rollo persequens eos. multos occidit. pluresque
captos ad naues deduxit. Conuocatisque fidelibus suis dixit. Age
nunc nauigemus parisius. ciuesque qui praelia fugerunt requiramus.
Igitur northmanni ripam meldensis. naues diuellerunt. parisiusque
circundantes obsederunt. et praedam illius prouintiae ad obsidionem uerterunt
Morante diu Rollone in parisius obsidione. deficiebat preda
longinquis regionibus rapta. Ilico northmanni baiocacensem pagum
expetunt. totamque praedam rapientes. ciuitatem oppugnare
coeperunt. Ciues autem ne morerentur hostiliter eis restiterunt.
bothonem praecipuum northmannorum comitem ceperunt. Northmanni de
bothone dolentes. miserunt qui dicerent ad baiocacenses. Si
reddideritis nobis bothonem. dabimus uobis unius anni securitatem.
Baiocacenses consilio ducti. dixerunt ad inuicem. Melius nobis
spatio unius anni requiescere. quam pro uno comite totum praeliis
ducere. Data igitur securitate. reddiderunt bothonem asperrimum
militem. Transacto uero anno. circumstante parisius obsidione
Rollo baiocas petit. eamque uiolenter coepit totamque funditus
subuertit. captiuosque et praedam totius regionis sibi uindicauit.
Quin etiam quondam popam uirginem spetiae decorem superbo sanguine
concretam praeualentis. principis berengarii filiam. secum letus
adduxit. eamque sibi conubio asciuit et ex ea filium nomine
uuillelmum genuit. Denique residens circum parisius. misit
ebroicas exercitum. ut caperetur ciuitas et episcopus. Qui ueniens
ciuitatem inuasit. populorumque plures et praedam coepit. Sed
episcopus sebar nomine. deo annuente euasit. Statimque illius pagi
praedam capientes totam terram deuasterunt. parisiusque
reuenerunt. Talibus itaque exterritae gentes plurime frantiae
tributa soluebant rollonem plurime uero resistebant ei. Angli uero
audientes quod rollo parisiacam urbem obsedisset. rebusque
franciscis implicitus impediretur. atque estimantes quod amico suo
regi alstemo in adiutorium non subueniret. tenorem fidei
respuentes. coeperunt arroganter insolescere. contraque regem
importunis bellis feritantes dimicare. Terra uero anglisca
exercitu regis et obstantium sibi deuastabantur Igitur alstemus
rex christianissimus. cum non haberet unde arrogantiae anglorum
resisteret. misit quemdam comitem ad rollonem circa muros
parisiacae urbis debellantem. Qui ad eum ueniens. submisso uultu
intulit dicens. Rex anglorum alstemus carum. inextricabilis
amicitiae tibi munus. Quondam domini mi tu et
alstemus rex anglorum pacificus. pepigistis mutui adiutorii fedus.
ut qui uestrum indigeret adiutorio. alterius muniretur subfragio.
Et quem uestrum aduersa fortuna pertereret. alter illi in
adiutorium subueniret. Quapropter inopinato iugo perfidorum
anglorum pressus. excellentem super omnia potentiam tuam precatur.
ut succurras ei uelocius quia angli te praeoccupatum scientes
negotio francisci belli. non putant te subuenturum propius meo
seniori. Rollo uero legato regis. quod necesse erat tribuit. eique
triduum iussit expectare. Principibusque aduocatis. quid acturus
sit super hoc negotio coepit inquirere. Statimque misit ad
principes ciuitatis. ut aut eam illi redderent. aut obsides
darent. aut se ad defensionem praepararent. Ciues autem noluerunt
urbem ei reddere. Nec obsides dare. Sed festinant se contra diei
uenturi praelia praeparare. Diluculo uero Rollo continui conflicti
tempore consurgens. certamen diurnum iniit. cyuesque tota die
praeliis afflixit. Videns autem quod urbem non caperet. crepusculo
noctis naues uelis ornauit. parisiusque dereliquit. atque anglorum
terram citius quam potuit cum legato regis alstemi peruenit.
Ipsumque legatum ad regem misit. seque adesse illi in adiutorium
mandauit. Tunc rex alstemus dictis legati letior effectus. copiose
multitudinis exercitum uocauit. atque contra rollonem ducem
festinanter perrexit. Qui simul congressi nimium amplexati atque
amicabiliter sunt osculati. Ilico rollo gratuita uoce compellere
coepit regem. Grates domine rex tibi condignas persoluo. quia xii
naues honestis militibus plenas. totidemque frumento. uino atque
lardo onustas misisti mihi in uualgras. Tunc rex praesaga uoce
respondit. Tibi premaximas debeo gratias. quia tibi a deo datum
regnum propter me dimisisti. mihique in adiutorium festinanter
subuenisti. Non ignoras cuius rei causa mihi succurrere mandaui.
Regnum cui praeesse et prodesse debeo deuastatur decusque
regiminis mei adnihilatur quia angli insolentia temeritatis tumidi
et peruersi. meis nolunt obedire praeceptis. Recedentes a me sibi
inuicem conspirauerunt. meque meumque seruitium abdicantes flocci pendunt
quin etiam ususfructus meorum oppidorum sibi diripiunt. Precor
igitur ut adiuues me eos elidere. et dispergere. eorumque
contumacem uirtutem conterere et conculcare. quatinus ad seruitium
licet inuiti redigantur et quod merentur poenis acriter luant.
Medietatem ergo regni mei tibi dabo. dimidiamque facultatem
supellectilium meorum tibi sponte concedam. Sicque indissolubili
coniunctae amicitie federe colligati. teneamus regnum simul
totiusque honoris eiusque fungamur bonis. Dedit itaque rex
alstemus rolloni regni dimidium. atque medietatem bonorum suorum
Dux rollo statim respondit regi. Tibi domine rex est imperare.
mihi oboedire. Quos uis conteram. quos uolueris dispergam.
Subuertam urbes eorum. uillasque et oppida incendam ipsorum.
proteram eos et dispergam. Subiciam eos tibi et occidam. uxores et
semen eorum captiuabo. et armenta eorum deuorabo. His ad inuicem
expletis. pergunt unanimes contra anglos regi obstantes. Rollo
uero contra anglos multa praelia exercuit. urbesque eorum obsedit.
Quarum multas igne crematas. depopulauit. Videntes autem angli
quod non praeualerent contra regem sed deficientes affligebantur.
uenerunt ad Rollonem flexisque genibus dixerunt. Dacorum
potentissime. nos regi alstemo pacificari et concordari quia
inconsulti contra regem praeuaricati sumus fidelitatis uincula
rumpentes. quam ei promisimus. Nos ei obsides conseruandae fidei
dabimus. hincque ei sponte incumbentes fideliter seruiemus. Rollo
uero his auditis. ad regem alstemum iuit. et quod angli retulerunt
regi intimauit. Tunc rex motus pietate quondam suorum dixit. Ne
flagelletur re puplica diutius. si consulis. o amicae ad
seruiendum nobis eos obsidibus datis. recipiam. Tunc rollo. Tu
domine obsides perseuerature fidei tibi recipe. ego uero aduena
non cognoscens mores anglorum permansurae fidelitatis mihi obsides
recipiam. Ilico anglorum quisque offensus comes honera
offensionis. et penitentiae deportans. regi unum. et ROLLONI
alterum obsidem dederunt. Sicque flagellati dudum et pacificati
per rollonem. quieuerunt Rex autem estimans rollonem esse
moraturum omni cursu temporis in anglisca terra. denominat eius
medietatem regni. scilicet urbes et castra. uillas et oppida. aulas et palatia
atque bonorum suorum supellectilia. quin etiam deprecatur ut sinat
se sacro fonte redimi. seque a commisses piari. Rollo autem semper
memor uisionis. precibus regis non acquieuit. Verum quae suae
sorti erant obsidibus ante regem conductis. uultu sereno dixit.
Talionem mi domini rex pro bonis quae mihi uualgris impendisti.
reddidi. Regnum quod mihi ultro dedisti. per hunc mucronem. xii
libras auri capulo habentem. reddo tibi. Quin etiam obsides. qui
mei iuris sunt et qui adstant iube recipi. praecauens ne patrum
suorum et auorum perfidia te iterum respuendo decipiat. Ego
frantiam celeriter repetam. meosque inimicos affligam et conteram.
dispergam et conuincam. Tantum te deprecor. ut qui me sequi
maluerint. non prohibeas eis. Rex autem admirans et gratias super
his dictis agens. dixit. Dux praepotentissime. pars animae meae.
ego tecum ibo. Regem duces et comites. tibi humiliabo. Respondit
rollo. Nequaquam domine regnum dimittas. cui praeesse et prodesse.
iugi iuuamine debes Extemplo rollo amicabiliter rege relicto;
congregatu inenarrabili multitudine iuuenum. transfretato ponto.
franciscum aduehitur regnum. Statim comites exercitus sui
diuidens. alios alueo sequanae. alios ligeris fluento. alios amne
gerundae interiacentes prouincias praedaturos; celeri navigatione
misit. Ipse autem parisius iterum ueniens. cepit urbem expugnare.
et terram super inimicos suos deuastare. Karolus autem rex audiens
quod rollo inoportunis bellis attritum subiugasset regi et sibi
transmarinum regnum. consilio francorum. rogat ad se uenire
franconem rotomagensem episcopum rolloni iam attributum Cetu
francorum congregato super tantis importunitatibus paganorum
consulturo. iamque asscito francone episcopo condolens de egestate
regni sui. dixit. Regnum cui praeesse debeo desolatur. Terra
aratro non scinditur. res publica et captiuatur et occiditur.
Obesse ROLLONI nequeo. qui cotidie meis priuor. Quapropter
paternitatem sanctitatis tuae rogo et deprecor. ut adquiras nobis
apud rollonem sequestram pacem trium mensium. et si forte his
diebus christianum fieri se uoluerit. maxima beneficia ei
dabimus. magnisque donis eum remunerabimus. Franco uero his
auditis rotomo reuersus. rolloni duci humillimis precibus dixit.
Rex francorum mandat. ut des illis pacem trium mensium. forsitan
dabitur salubre consilium. inter te et illum. Rollo autem his
auditis. consilio suorum. dedit regi pactum trium mensium. Spatio
uero huius breuissimi temporis. quieuit terra a paganis. Audientes
autem burgundiones. richardus scilicet uel ebalus pictauensis
comes. quod franci inbelles. armisque frigidi quasi effeminati
petiissent securitatem rollonis. miserunt ad regem et ad comites.
dicentes. Terram quam tenetis cur sinitis uastare a paganis. Cur
non auxiliamini. quibus praesse et prodesse debetis? Suisque
finibus exterminatae. cur non resistitis genti? Nos uobis si
uolueritis auxiliabimur. et si forte ingruerit contra uos bellum.
uoluntarie aderimus. Franci uero his contumeliose sermonibus
exasperati; finito termino securitati. ceperunt rebellare paganis.
Ilico rollo putans se propter securitatem quam dedit. a francis se
uilem estimatum; ferociter et crudeliter deuastando prouintias.
coepit laniare et affligere. atque delere populum. Sui autem in
burgundiam pergentes. perque ionam in sigonam nauigantes.
terrasque omnibus affines usque clarum montem undique secus
deuastantes. senonis prouinciam inuaserunt; atque cuncta
depopulantes. ad sanctum benedictum contra rollonem reuenerunt.
Videns autem rollo monasterium sancti Benedicti illud depredari
noluit. nec contaminari illam prouintiam propter sanctum
Benedictum permisit. Stampas equidem adiens totam terram
adiacentem perdidit. quamplurimos captiuauit. inde ad uilemelz
ueniens finitimas terras praedauit hincque parisius remeare
accelerauit. Rustici uero uidentes francos robustissimos
bellatores et burgundiones asperrimos pugnatores. penitus
adnihilatos. congregantes incomprehensibilem numero multitudinem.
desueta arma nequicquam gerentem conantur inuadere rollonem. Rollo
autem respiciens. uidit aerem puluerutum creberrimoque cum cursu
peditum densius obnubilatum. conuocatis principibus suis dixit.
Populus peditum nescio an equitum nos sequitur. pedites nostri
caeleriter uiam petant. equites nobiscum remaneant. ut
uideamus cuius fortitudinis sint qui nos perdere uolunt.
Expectante autem rollone cum equitibus appropinquauerunt rustici
equites cum peditibus. Ilico Rollo irruit super uillanos
crudelique nece usque ad internecionem prostrauit et contriuit
eos. Caedeque praemaxima peracta. repedauit ad suos. Postea uero
rollo. nimio furoris aestu inhians et flagras super suos inimicos.
ciuitatem carnotis hostiliter expetiit. atque dunensem comitatum
et carnotensem uastans. cum magno exercitu obsedit. Quidam uero
episcopus nomine uuantelmus urbi preerat religiosissimus. Is
merens et eiulans. continuisque orationibus instans. misit ad
burgundionum ducem richardum. et ad pictauensem comitem ebalum ut
subuenirent urbi morte praeoccupate pro amore dei in auxilium.

DE CARNOTIS LIBERATIONE.
Misit autem et ad francos huius moestiferae legationis
nuntios. Qui celeriter richardo comiti adherentes inuaserunt
rollonem circa muros carnotis praeliantem. Rollo uero more solito
constanter irruit super eos. atque in primo apparatu belli
superauit fortiter dimicans illos. Franci uero et burgundiones
uires resumentes. ausumque iterum capientes inuadunt rollonem
duriter illis obstantem. Caesis ergo christianorum ac paganorum
pluribus. stabat uterque in praelio exercitus mutuans uitam
alternis ictibus. cum subito uualtelmus episcopus quasi missam
caelebraturus infulatus. baiulansque crucem atque tunicam
sacrosancte MARIE uirginis in manibus. prosequente clero cum
ciuibus ferratisque aciebus constipatus. exiliens de ciuitate
paganorum terga telis uerberat et mucronibus. Cernens autem se
rollo inter utrumque exercitu stare seque non praeualere suosque
decrescere. transiens per medium illorum coepit ab eis declinare
ne praeoccuparetur morte.

APOSTROPHA.
Rollo potensque ualensque asperrimus armis
Ne uerecunderis si iam fugitiuus haberis
Non te franco fugat te nec burgundio cedit
Concio multimodae gentisque utriusque phalangis
Sed tunica alma dei genitricis uirginis atque
Reliquiaeque simul philateria cruxque uerenda.
Quam uehit in manibus meritis praesul reuerendus.
Velle tuum semper tibi posse uelut olim
Et modo uelleque posse tuum legaliter ibunt
Posseque uelle tuum humanum iamiamque renoscent.
Velle tuum modo posse suum spectabit amicum
Posseque uelle suum sic prestabitur ipsum
Coniunctis pariter his disiunctisque duobus
Aut facies aut non quaecunque negotia rei
Quis sine perficies nullius suma negotii
Saepe adquirit uterque suum uiolenter amicum
Saepe resistit uterque suo rapido obice amico
Natura seruante modum quam propter amicum
Condicio humani figmenti tristis habetur

ITEM APOSTROPHA AD ROLLONEM.
MVLTIMODAS perpesse minas nimiosque labores
Vnde fatigauit temet fortuna quaerelis
Inde tibi meliora dabit iam fruge perhenni
Aspera tot tolerata diu modo laeta sequentur
Gaudia longa metes hinc hinc merore subacto
Te labor artificem belli hucusque peregit
Post hos moerores sat dona quietis habebis
Namque labore graui concrescunt praemia multa.


Capitulum 12(fol.26r-29v)

Quedam acies paganorum euadens forte praelii periculum.
ad leugas peruenit et montis excelsa subiit. Finito igitur etiam
magno certamine belli. ebalus uespere aduenit cum suis. Francosque
et burgundiones imprecatur nimis me pro nihilo duxistis quando
praelium sine me incoastis; blasphemabor a cunctis gentibus quae
auditure sunt hos euentus. Pro dolor mallem more cum isto populo.
quam abesse praelio. Tunc franci. et burgundiones. dixerunt ad
ebalum sine re quaerulum. Adhuc expectat te aliquid certaminis quo
potes te tuosque cito experiri. Considera northmannos praelio
fugatos cacumen montis causa praesidii aggressos. Praecipita ergo
eos a monte. eorumque superbia elide. Vindica sanguinem francorum
et burgundionum. Hoc campo. heu pro dolor iacentium. Sentiant te
modo aduenisse. qui gloriantur se periculum mortis euasisse. His igitur
dictis ebalus inuadit northmannos. in monte nimium exterritos
Ebalus autem ascendebat montem cum suis. daci uero resistebant ei
iaculis Ebalus iaciebat eo missilia. daci uero uiolabant eos
iaculis. Ebalide temptabant ascendere cacumen montis. Rollonidae
praecipitabant eos. usque ad basim montis. Ebalidae sepes et
parietes. quos daci ad capiendam ciuitatem fecerunt; ad montem
deportauerunt. Daci uero eosdem parietes et sepes illis
abstulerunt; et se ex illis circumdando munierunt. Populus namque
francorum; expectabant finem iurgiorum. Ebalus igitur uidens quod
non proficeret ei initum certamen; uenit ad richardum ducem in
campo praelii castrametantem. Tunc exercitus montem circumsepsit;
ne posset ullus elabi. Videntes autem daci se circumseptos plebe;
dixerunt ad inuicem. Si expectetur forte dies futurus. omnes
gladio interimemur. Frixonum quidam de gente natus. qui erat illis
accreditus; dixit mortem timentibus. Dabo consilium. uobis
profuturum. Intempestate noctis silentio. quidam nostrorum de
cacumine montis clam descendant. et forinsecus circa tentoria
bucina clangant. Illi namque audito clangore tubarum. autumantes
adesse rollonem nostrum ducem; formidolosi stupidique atque pauidi
fugitabunt hac illacque diuisi. Nos uero de monte descendentes.
inruamus super castra principum. duriterque debellando eos
transeamus per medium illorum. et festinemus aggredi seniorem
nostrum; et sic euademus mortis periculum. Responderunt. Congruum
nobis et salubre secundum quod accidit; das consilium. Melius est
nobis ita agere; scilicet aut elabi. aut mori. quam hic morari
nosque uiuos comprehendi. et poenis diuersis affligi. Iccirco
obscure noctis conticinio; descenderunt quidam de monte. et per
tentoria clam transeuntes ultraque uenientes; coeperunt forinsecus
tubis clangere. terroremque repentinum eis incutere. Ceteri uero
cum magno tumultu magnoque scutorum fragore elabentes uelociter de
monte. inuaserunt richardum temptoriis soporatum. Sicque ferociter
praeliantes. et per medium exercitum transmeantes. uiam quam Rollo
tenuit citatis gressibus liberati pergunt atque super othuram
uenientes. loco alto palude circumdato gressum fatigati figunt.
Exercitus uero nimium exterritus; coepit hac illacque fluctuare.
putans Rollonem adesse. Ebalus uero huius rei terrore;
donum cuiusdam fullonis expetiit. atque diu in ea delituit.
Exercitus autem lucescente aurora. montem uidens hostibus uacuum;
eos prosequitur eo usque quo morabantur. Northmanni uero
innumerabilia animalia quae secum adduxerant statim occiderunt.
atque tergora dimidia animalium diripientes et excoriantes ex
cadaueribus ipsis castrum circa se fecerunt. ponentesque unum
super alium coria sanguinolenta; forinsecus auellerunt; ne equi
stupidi equitesque mirantes appropinquarent. Franci uero et
burgundiones prosecuti eos cum adessent castellumque ex corporibus
equorum. boum. asinorum. caprarumque et bidentium conseptum.
tergoraque sanguinolenta forinsecus pendentia uidissent. dixerunt
ad inuicem. Quis inuadet istos? Qui uult uitam perdere; accedat ad
carneum castrum et mirabile. His dictis quique repedarunt sua.
daci uero nauium contubernia. Rollo autem uidens milites suos.
gratulanter dixit ad illos. O robustissimi armisque asperimi.
quomodo praelia euasistis? Tunc illi cuncta quae acciderant.
retulerunt rolloni. Rollo uero ira exagitus furiis acerrimis
bacchatus; coepit totam terram uastare et delere. atque incendio
concremare. Ilico omnis salus conclamatur. fiduciaque uiuendi non
repperitur; publica res adnihilatur. ecclesiaeque desertae
habentur. Franci uero non ualentes paganis resistere; totanque
franciam uidentes ad nihilum uenire. unanimiter ad regem uenerunt
atque dixerunt. Cur non auxiliaris regno cui prodesse et praeesse
debes sceptro? Cur non pax consilio acquiritur quam nec bellis.
nec ullo defensionis obstaculo adipisci possumus? Honor et
potestas regalis subigitur. paganorum insolentia erigitur;
francisce regionis terra quasi solitudo habetur. quia eius populus
aut fame aut gladio moritur. aut forte captiuatur. Tuere regnum si
non armis; uel consilio. Tunc rex karolus; his dixit furibundus.
Date mihi consilium; quod regno et nobis sit salubre et congruum
Tunc franci. Dabimus si nobis credideris; consilium tibi et regno
condignum et salutiferum. Vt requiescat populus nimis penuria
afflictus; detur terra a fluuio andelle usque ad mare paganorum
gentibus. filiam quoque tuam ROLLONI conubio iunge. et ex hoc
potes multum contra gentes tibi obstantes praeualescere. quia
ROLLO superbo regum ducumque sanguine natus. corpore pulcherrimus.
armis feruidus. consilio prouidus. aspectu decorus.
contra suos mansuetus. cui promittit fidus amicus. cui aduersatur
atrox inimicus; sagaci mente uassallus. constans et lenis ut res
expostulat in omnibus. sermone instructus. docilis in rebus.
actibus beneuolus; eloquio honestus. uirtute uirili repletus;
humilis conuersationibus. rebusque forensibus prudentissimus. in
iudicio iustus. in secretis cautissimus. auro argentoque
ditissimus; creberrima militum frequentia assidue constipatus.
quin etiam omni bonitate est exaggeratus. Confestim karolus his
consultus; misit franconem archiepiscopum rotomagensem ad Rollonem
paganorum ducem. Qui ueniens ad eum; blandis sermonibus coepit
alloqui. Omnium ducum praestantissime cunctorumque
praecellentissime. litigabis uita comite. semper contra francos
praeliaberis. semper contra illos? Quid de te si morte
praeoccupatus fueris? Cuius figmenti es? Deum te esse estimas?
Limo plasmatus nonne homo es? Nonne es esca uermium. cinisque et
puluis? Memento qualis es et eris; et cuius iudicio dampnaberis.
Herebo ut reor frueris. nec quemquam lacesses ultra praeliis. Si
uis christianus fieri; praesenti futuraque pace poteris frui.
ditissimusque ac terra morari. Karolus rex patientissimus consilio
suorum ductus. hanc terram maritimam ab anstigno et a te nimium
deuastatam. uult tibi dare quin etiam ut pax et concordia atque
amicitia firma. et stabilis. atque continua omni tempore inter te
et illum permaneat; filiam suam gislam nomine uxorem in coniugio
dabit tibi qua copula prole laetaberis. regnumque in perpetuum
tenebis. Quo audito conuocat maiores dacorum et quae episcopus
sibi retulit; narrat in auribus eorum. Daci uero reminiscentes
somnii interpretationum. dixerunt ROLLONI. Terra haec penitus
desolata. militibus priuata aratro non exercita. arboribus locis
referta; fluuiis diuersorum genere piscium plenis diuisa. uenatu
opulenta. uineis non ignara. glebis cultro elaboratis fecunda.
mari affluentiam diuersarum rerum daturo ex una parte circumdata.
altera decursibus aquarum deportantium nauigio cuncta bona. quasi
frantiae regno discriminata; si fuerit frequentia hominum usitata
ualde erit fertilis et uberrima. Nobisque ad habitandum sufficiens
et congrua. Filia quam tibi spondet utriusque progeniei semine
regaliter exorta; stature proceritate congrua. forma ut audiuimus
elegantissima. uirgo integerrima; consilio prouida. Forensium
rerum negotio cauta. conuersatione facillima. colloquio affabilissima.
manuum labore peritissima. quin etiam uirginibus cunctis
praecellentissima; decet ut copuletur tibi conubiali amicitia. et
ex hoc uidetur salubrius nobis consilium et in melius profuturum.
et ab alicuius rixe errore inconuulsum; quod filiam regis habebis
in coniugio federum. Reminiscere somnii interpretationum;
mysticorumque eius intellectum. Vt remur in istis finibus uertetur
nobis in prosperum. Satis praeliati sumus. francosque
debellauimus. consequens uidetur nobis ut requiescamus fructusque
terrae patienter fruamur. Remitte regi episcopum. ut si dederit
tibi quod spopondit; te dicat suo seruitio promptum esse. Remanda
ei securitatem pacis trium mensium; et ut sequestrae pacis spatio
ueniat si uult contra te ad placitum. faciatque uerborum suorum et
promissionum te per omnia securum. Statim Rollo supradicta
episcopo intimauit; regique ut haec diceret ad eum remisit. Qui
ueniens ad regem conuocato episcoporum comitum atque abbatum
coetu; dixit. Rollo dux northmannorum tibi amoris et amicitie
inextricabilis. quin etiam seruitii pactum. Si dederis filiam tuam
ei ut dixisti coniugem. terramque maritimam in sempiternam. per
progenies progenierum possessionem; manus suas se subiugando tibi
dabit fidelitatis gratia. tuumque seruitium incessanter explebit.
Posterisque per eum obstantium et iurgantium tumores contra te
retundere; nimiumque confortatus conualescere. His ab episcopo
renuntiatis; congratulantur franci. suggerentque unanimes regi. ut
det filiam suam terramque rolloni. Rex uero francorum prece
coactus; dedit filiam suam uice rollonis episcopo per pignus. in
uinculo sacramenti et coniurationis. His rerum oportunitatibus
factis. determinatis; et confirmatis; tempore locoque determinato.
atque sequestra pace data; redierunt quique ad sua. Franco
rotomagensis archiepiscopus rollonem adiit; et cuncta quae fecit
ordinatim illi narrando exposuit. Rollo igitur et sui his
renuntiatis. nimium exhilarati; typicum intellectum rememorant
uisionis. Rotbertus autem dux cum audisset quod rex karolus filiam
suam daret rolloni et pacificarentur uicissim. paxque fieret
totius orbis; misit uerbis pacificis ad rollonem nuncium
subsequentia uerba dicturum. Cumque adesset; rolloni
uerbis precatiuis dixit. Rotbertus dux francorum; tibi
fidele seruitium. Audiuit concordiam tui et regis; et inde
letatur nimis. Congruum esse tibi dicit. te tuosque requiescere;
terramque datam reaedificare. Vrbes et moenia restaurare; teque
perpetua pace uiuere. Satis exercuisti praelia. Satis demonstrasti
arma uirilia. Satis cuius uirtutis es declarasti. Satis plurimis
periculis incubuisti. satis uas emeritus. satis toto orbe
laudatus. Quinimmo dux idem deprecans flexis animi genibus mandat
tibi ut testificatum in christi nomine et in fonte salutifero
baptismate. locum suscipi ab eo te sinas. Hinc eritis si tibi
placuerit inseparabiliter fidi amici. nullusque contra uos stare
poterit; facietque incessanter uestrum seruitium. regemque tibi
omni tempore beneuolum. His dictis consilio franconis episcopi
suorumque comitum dixit. Volo consentire regi francisque ut ueniat
ad denominatum placitum; meque redimat fonte immersum. Hic mihi
sit paterno amore pro patre; ego filiorum dilectione ero illi pro
filio. Succurrat mihi si necesse fuerit. ut pater filio; ego illi.
ut filius patri. Gaudeat mea prosperitate; tristetur mea
aduersitate. Quae meae potestati sunt. sui iuris sint; et quae mei
iuris. suae potestati sint. Internuntius igitur quae audiuit;
Rotberto duci renuntiauit. Statuto idcirco tempore; uenerunt ad
determinatum locum. qui dicitur ad sanctum clerum. Rollonis autem
cis eptae fluuium sedit exercitus; regis uero et rotberti
altrinsecus. Extemplo rollo misit ad regem franconem
archiepiscopum; uerba dicenda dicturum. Rollo non potest tecum
pacificari; quia terra quam illi uis dare inculta est uomere.
pecudum et pecorum grege omnino priuata. hominumque praesentia
frustrata. Non habetur in ea unde possit uiuere; nisi rapina et
praedatione. Da illi aliquod regnum. unde conducat sibi cybum et
uestitum donec impleatur terra quam illi das opulentiarum
congerie. reddatque temporiuos fructus uictuum hominum et
animalium. Quin etiam non conciliabitur tibi nisi terra quam
daturus es in sacramento christianae religionis iuraueris. tu et
archipraesules. et episcopi. comites et abbates totius regni. ut
teneat ipse et successores eius ipsam terram ab eptae fluuiolo ad
mare usque. quasi fundum et alodum in sempiternum. Tunc rotbertus
dux francorum et qui aderant comites et episcopi cum abbatibus; dixerunt
regi. Non habebis ducem tanti honoris; nisi quod concupiscit feceris. Si
non propter seruitium. quod repetit a te dederis; saltem da illi propter
cultum christianae religiositatis. ut adquiratur tantus populus
christo. qui irretitus est errore diabolico. Et ne culmen totius
regni tui aecclesiaeque adnihiletur; impetu infestantis exercitus.
cuius aduocationis patrocinio uice christi fungens. debes esse
rex; et aduocatus constantissimus. Tunc flandrensem terram. ut ex
ea uiueret uoluit rex ei dare; sed illi noluit prae paludium
impeditione recipere. Itaque spondet rex ei britanniam dare; quae
erat in confinio promissae terrae. Ilico rotbertus et franco
episcopus; renuntiauerunt omnia Rolloni. et adduxerunt illum
integritate christianae fidei. obsidibus datis; Karolo regi.
Franci uero intuentes rollonem. totius frantiae inuasorem.
dixerunt ad inuicem. Magnae potentiae iste dux; magneque uirtutis.
atque magni consilii et prudentiae; quin etiam laboris. qui tanta
praelia exercuit; contra comites istius regni. Statim franconem
coactus uerbis; manus suas misit inter manus regis. quod non pater
eius et auus. atque proauus; cuiquam fecit. Dedit itaque rex
filiam suam. gislam nomine; uxorem illi duci. terramque
determinatam in alodo et in fundo; a flumine eptae usque ad mare.
totamque britanniam de qua posset uiuere. Rolloni pedem regnis
nolentis osculari; dixerunt episcopi. Qui tale donum recipit;
osculo debet expetere pedem regis. Et ille. Nunquam curuabo genua
mea. alicuius genibus nec osculabor cuiuspiam pedem. Francorum
igitur precibus compulsus; iussit cuidam militi. pedem regis
osculari. Qui statim pedem regis arripiens. deportauit ad os suum.
standoque defixit osculum. regemque fecit resupinum. Itaque magnus
excitatur risus; magnusque in plebe tumultus. Caeterum karolus
rex; duxque rotbertus. comitesque et proceres praesules et
abbates; iurauerunt sacramento catholicae fidei. patricio rolloni
uitam suam. et membra. et honorem totius regni. insuper terram
donominatam; quatinus ipsam teneret et possideret haeredibusque
traderet. et per curricula cunctorum annorum. successio nepotum.
in progenies progenierum haberet et excoleret. His ut dictum est
expletis; rex karolus ad sua remeauit. Rotbertus et franco; cum
rollone remansit.

APOSTROPHA AD ROLLONEM.
Rollo tui uisus capies en mistica sensa.
Aecclesiae stabis precelso uertice montis.
Fonte salutifero scelerum purgabere lepra.
Nunc homines uolucrumque loco tibi scuta gerentes
Se aecclesiae montem scandentes fonte piabunt.
Extremum quorum capies nunquam quoque uisu.
Immunes scelerum libabunt mistica sacra.
Nidorumque domos facient montis iuga circa.
Aecclesiasque struent diuerso munere fultas.
Dux bone dux pie patrici semperque uerende
Assunt cuncta tibi que somno animus tuus hausit
Serua baptismo quod iam promiseris almo
Linque opus infandum sathanae quin; toxica sacra
Quere deum rerum uoto et prece supplice semper
Obserua mandatorum precepta suorum
Da leges populo doctis sancitaque iura
Pace fruens populus gaudebit. prosper tempore conctos
Subque tua dicione morans semper habitansque
Latronumque furum insidiis frustabitur omnis
Aecclesiae summus tutor inopumque iuuator
Pacificus regni protector et auxiliator
Defensorque gubernator moderator et auctor
Perpetuo uigeas meritis uiuacibus euo.


Capitulum 13(fol.29v-32r)

ANNO A domini nostri iesu christi incarnatione
nongentesimo duodecimo. franco archiepiscopus catholica fide
sacrosanctae trinitatis imbutum rollonem baptizauit; duxque
francorum rotbertus de fonte saluatoris eum suscepit. nomenque
suum ei imposuit; magnisque muneribus et donis honorifice
ditauit. Rotbertus autem qui et rollo comites suos et milites.
omnemque manum exercitus sui baptizari fecit; atque
christianae religionis fide per praedicationes instrui. Hinc
conuocato francone episcopo; quae aecclesiae ueneratiores in sua
terra haberentur sciscitatur. et quae potentiores merito et
patrocinio sanctorum dicerentur. Tunc franco. Rotomagensis. et
baiocacensis. atque ebroicacensis. aecclesia sacrosanctae mariae.
matris domini nostri iesu christi et uirginis; in honore est
dedicata. In periculo maris aecclesia monte posita; archangeli
michaelis. paradisi praepositi. nomine praetitulata. In suburbio
ciuitatis istius; est monasterium sancti petri apostolorum
principis nomine consecratum. in quo recubabat istius urbis
uenerabilis archiepiscopus nomine audoenus; signis et uirtutibus
nimium choruscus.

Ob metum tui aduentus; ad frantiam est deportatus
Gimegias. quo prius accessisti. est templum sancti petri. Regnum
coelorum clauigeri meritis suffragatum. Plures sunt aecclesiae in
tua ditione positae; sed haec sunt praecipuae. Tunc rotbertus. In
confinio nostrae potestatis. quis sanctus potentior meritis
habetur? Franco. Sanctus dionysius. Natione graecus. per sanctum
PAULUM ad fidem catholicam conuersus; postea a beato clemente
petri apostoli successore. franciae ad praedicandum transmissus;
multa flagella paganorum perpessus. diuque uerberatus; ad ultimum
pro amore dei hebetatis securibus capite plexus. Tunc rotbertus.
Antequam diuidatur terra meis principibus. deo et sanctae mariae.
sanctisque denominatis. desidero partem istius terrae dare. ut
dignentur mihi in auxilium subuenire. Franco. Consilio diuinitus
inspirato uteris; congruumque est tibi his septem diebus quibus
albatis crismatis et olei uestibus es indutus fieri. Dedit itaque
rotbertus prima die baptisterii. deo et sanctae mariae
rotomagensis aecclesiae terram praemaximam canonicis in perpetuum
possidendam. Secundo die; sancta mariae baiocacensis aecclesiae.
Tertio; sanctae mariae ebroicacensis ecclesiae. Quarto; archangeli
michaelis aecclesiae. uicibus inundatione procellarum maris
circumseptae; secundum cursum lunae. incrementati septenarii numeri
dispositione. Quinto; sancti petri. sanctique audoeni aecclesiae.
Sexto; sancto petro. sanctoque aychadro gemeticensis aecclesiae.
Septimo; brenneual cum omnibus apenditiis; sancto dionisio dedit.
Octauo die expiationis eius uestimentis crismalibus. uel
baptismalibus exutus; coepit metiri terram. uerbis suis comitibus.
atque largiri suis fidelibus. Denique praeparato magno nuptialium
rerum cultu; gislam filiam regis uxorem sibi duxit. pro qua se
francis conciliando pacificauit. Securitatem; omnibus gentibus in
sua terra manere cupientibus fecit. Illam terram; suis fidelibus
funiculo diuisit. uniuersamque diu desertam reaedificauit. atque
de suis militibus aduenisque gentibus refertam; restruxit. iura et
leges sempiternas; uoluntate principum sancitas. et decretas plebi
indixit; atque pacifica conuersatione morari simul coegit.
Aecclesias funditus fusas statuit. templa frequentia paganorum
destructa restaurauit. muros ciuitatum et propugnacula refecit. et
augmentauit. brittannos rebelles sibi subiugauit; atque decibariis
brittonum. totum regnum sibi concessum sufficienter pauit. Denique
in terra suae ditionis bannum. id est interdictum misit; quod est
prohibuit. ut nullus fur. uel latro esset. neque assensum malae
uoluntatis ei praeberet. Denique interdixit. ut nullus feramenta
aratri domui deportaret; uerum in campo cum aratro relinqueret. et
nullus post equum. asinumque atque bouem ne perderet; custodem
mitteret. Huius interdicti pauore. quidam agricola manens in
longapetentis uilla. aratri utensilia campo dimisit; atque
appropinquante meridie. causa aedendi. domum suam uenit. Quem uxor
duris uerbis. et obstinato corde; coepit increpitare. cur
dimisisset aratri necessaria; et adiacienda. in suo labore. Diu
molesta atque increpans uirum; dedit ei manducare. Interim uolens
suum maritum facere huius rei. ne dimitteret amplius sollicitum;
citius quam potuit clam expetiuit campum. et sustulit sibi
corrigias iugi. uomeremque et cultrum; atque ne uideret maritus.
subducendo ea quasi aliunde ueniens repetiuit domum. Maritus
eius saturus surgens suique laboris campum pergens;
necessaria aratri non inuenit. inde tristis domum reuertens;
quaerulae coniugi indicauit. Quae coepit eum inuectiue
et irrisorie increpans dicere. Nullius utilitatis homo. uade nunc
ad rotbertum ducem; et ipse faciet cito te aratorem. Ille citus ad
rotbertum cuccurit; atque commoda aratri sibi frustrata duci
retulit. Illico rotbertus conuocans quendam praepositum; dixit ad
eum. Da quinque solidos isti agricole. quibus possit quae perdidit
emere. Tu quantocius uillam petere; atque auctorem furti. ignifero
iudicio inquire. Villicus uero. habitatores illius uillae cunctos
igne examinanauit; nullumque illorum reum furti reperiens. rolloni
duci renuntiauit. Qui conuocans franconem archiepiscopum; dixit.
Deus christianorum in cuius nomine baptizatus sum. si est conscius
rerum michi mirum; cur non innotuit suo nomine igne temptatum;
nobis furti reum. Franco. Adhuc ignis. culpabilem non tetigit. Et
rotbertus ad praepositum. Uade iterum. et ad habitatores affinium
uillarum; in nomine iesu christi examina. per ignis supplicium.
Qui iussa complens; duci intimauit: neminem se inuenisse
culpabilem. Qui aratorem statim uocauit. et ab eo cui quod
remansissent utensilia aratri in campo dixisset. inquirit.
Agricola respondit. Uxori. Quae uocata. uenit; duxque ad eam
dixit. Quid de uomere cultroque mariti tui fecisti? Illa se non
habuisse negauit. Quae scopis diuerberata; fidem furti omnibus
fecit. Tunc rotbertus ad maritum. Sciebas tuam uxorem esse furem?
Cui ille. Sciebam. Et rotbertus. Duobus decretis; digne morieris.
Vno; quod caput mulieris es. et eam castigare debuisti. Altero;
quod assensor furti fuisti. et indicare noluisti. Statim utrumque
laqueo fecit suspendi crudelique morte finiri. Hoc iudicium;
exterruit habitatores terrae. Nullusque ausus est postea furari.
uel latrocinari; Atque sic quieuit terra uacua furibus et
latronibus. atque siluit priuata cunctis seditionibus. Continua
igitur pace. diuturnaque requie laetabantur homines. sub rotberti
dicione securi morantes; locupletesque erant omnibus bonis. non
timentes exercitium ullius hostilitatis. Karolus namque rex quodam
tempore. misit duos milites gislae filiae suae rotberti duci;
conubio iunctae. Gisla autem cum uidisset milites patris sui.
quadam domo ne uiderentur a rotberto suo coniugi seposuit;
cunctaque bona illis largiens. nimis diu morari fecit. Rotbertidae
comites. admirantes quod milites karoli regis rotomo morarentur.
et presentia rotberti ducis non fruerentur; uenerunt ad eum. et
dixerunt. Cur nobis quod karolidae tibi dixerunt. non innotuisti?
Rotbertus. Ubi sunt soceri mei legati? Responderunt. Uxorius es.
et effeminatus. quia tuam presentiam uitantes; coniugi tuae
assunt. Dicebant igitur rotbertum eam non cognouisse. maritali
lege. Statimque dux ira commotus. tyrones suae domus. fecit
absconsos comprehendi. et ad forum uenalium rerum duci ibique
concurrente plebe iugulari. Aaudiens autem rotbertus dux
francorum. quod pro nece duorum militum colligatae pacis inter
regem et robertum northmannorum ducem uincula soluta disruptaque
essent; coepit contra karolum stare. eumque adnichilare. et sua
depopulari. Misitque legatum ad rotbertum rotomagensem; dicens.
Tuo consilio. tuoque suffultus adiutorio; uolo istud regnum super
karolum accipere. eumque frantia fugare. Tunc rotbertus
rotomagensis; respondit legato francorum ducis. Modo tuus senior
nimis uult equitare; ultraque legem agere. Quae regis sunt; tantum
disperda regimen nolo ut accipiat. Erat autem coniunx eius gisla
filia regis; iam defuncta. Quid accidit inter karolum et
rotbertum; hic non memorabitur. quia alias legitur. Rotbertus
northmannorum patritius. grandeua aetate nimioque labore
praeliorum consumptus; conuocatis dacorum britorumque principibus.
dedit omnem terram suae dicionis filio suo uuillelmo poppae filio.
Atque inter manus uuillelmi adolescentis manus suas mittentos
principes; colligauit illi coniurationis sacramento. Postea uno
lustro uiuens. aetatisque suae defectu; effetoque uiribus corpore.
equitare non ualens. regnumque pacificatum. solidum et quietum
tenens. lugubris dampni passus dispendium. ineuitabilisque
mortis casum; plenus dierum migrauit ad christum. cui est
honor in saecula saeculorum.

EPILOGVS
Nauta rudis pelago commissus uela profundo.
Classe uehor parua rimisque foramine plena.
Puppeque quassata prora tumido equore fracto.
Confractisque gubernaculis remisque peremptis.
Omnibus et uelis uiolento turbine scissis.
Naufragus. attonitus. stupidus. habes. anxius. anceps.
Syrtibus implicitus pro nescio nunc quod agetur.
Ha misero michimet nullus patet exitus usquam.
Fluctibus incluso nimiis septoque procellis.
Ha michimet coelum undique et undique pontus habetur.
Aequor permensus medium huc uix usque nataui.
Non intrasse salum mallem quam hic periisse.
Puppe sub exigua per confraga murmurat aequor.
Fluctibus infestis pelagi spumante procella.
Aequora iam labunt inimica pace carinam.
Pestifero amplexu horrendis flabris nocitura.
Viribus iratis teneor maris una rapina.
Vndaque curuatos sublata sinus quatit acre.
Hereo nunc tremulis temerarius arbiter undis.
Sed tu quem statum mobilem motum stabilemque
Veridici perhibent cum sis motus quoque status.
Fluctiuagae aequoreos mentis compesce tumores.
Syrtes pestiferas cordis disrumpe uagantis.
Atque procellosi ingenii sustolle carinam.
Vt gubernaculis remisque uelisque refectis
Ingenii sensus intellectusque pusilli
Iamque huius operis pelago feruente meato.
Transquillum possim conscendere nauita portum.
Sanguine martirii fluidum palmaque decorum,
Profusum et nitidum cunctorum flore bonorum.


Capitulum 14(fol.32v-34r)

PREFATIO TERTII LIBRI
Olim discipulos omnipotens deus.
Sacra uirgine matris editus et satus.
Vere nostra fides sarcalogon quem ait.
Puppim scandere precepit abireque.
Vltra ueliuolum et fluctiuagum mare.
Plebes innumeras. caederae mox iubet.
Et montis subiciens alta cacumina.
Numen syderei postulat ad patris.
Noctis caeruleae mox crepero obuio.
Dire ferbuerant aequora liuida.
Leuo pretumido flamine gurgitis.
Conclamata salus spesque fidutia.
Cunctis discipulis praestrepidis nimis.
Acris pestifera mortis imagine.
Quartae nam stationis tumido situ.
Christus se pelago fluctiuago intulit.
Sicco uestigio seque per aequora.
Fert fluctu liquido passibilis maris.
Offert discipulis seque trementibus.
Tunc artus tremulos occupat et pauor.
Haerent discipulum corda stupentia.
Ignorant quid agant fine sub ultimo.
Terror pectora sat uerberat algidus.
Clamor sidera pulsat nimius poli.
Postquam se innotuit discipulis deus.
Prae siccis pedibus stans fluido mari.
Petrus mox domino uerba sonantia.
Sumptis uiribus et robore pretulit.
O tu christe potens aetheris et maris.
Si nos sancta adiit nunc pietas tua.
Estque tuta fides omnibus et proba.
Tecum pergere me praecipe per mare.
Praecepti imperio nunc uegetabilis.
Indulgens fauet his et retulit ueni.
Fidens in domino qui potis est maris.
Petrux moxque ratem deserit ocius
Et dat uestigium fluctibus aequoris
Mentem perculerat res tremulam noua
Cum discrimina pontus mouit effera
Quamdiu non dubitauit
Petrum sustulerant aequora turgida
Diffidensque sui poenituit nimis
Mersus corpore petrus medio salo
Clamat deripe fluctibus his deus
Christi dextera mox quem rapuit sacra
Dixit tu modicae cur fidei modo
Nuptando titubas et dubitas freto
Conscendunt pariter mox deus et petrus
Nauim discipulis turbine tristibus
Cedunt continuo moxia flamina
Dudum nos pelagus praetumidum nimis
Summi nomine christi penetrauimus
Cursus iam medios contingimus fere
Obpansum undique coelum undique cernitur
Hinc hinc atque minax ceruleus liquor
Haurit iamque pauor pectora tristius
Tollunt aequora molem inscitiae meae
Cepti penitet et tedet et hoc piget
Summus christe deus nunc faciem tuam
Flexis poplitibus pandeamini peto
Lapsas respice spes fomite numinis
Sanctam porrige manum nunc trepido michi
Possim scandere quo gesta micantia
Summo te duce sic te duce preuio
Et quod sunt michimet torua pericula
Mentem septifidi nectare spiritus
Et cor rethorici fomite gurgitis
Et linguam trimodo proloquio struens
Asperges salubris fonte scientiae
Narratus breuis ut sitque probabilis
Atque hinc exstet apertus homini scio
Huius hystoriae. quam reserabimus
Partitus breuitas famine splendeat
In toto niteat quaeque solutio
Nectatur generi sic quoque paucitas
Persone exque datis atque negotio
Sumatur ratio rethoricabilis
Septem nunc elementis bene cognitis
Decretisque simultatibus omnibus
Te donante deus uirgine qua satus
Cum patre ingenito et flamine cum sacro
Regnans perpetuus cuncta uidens deus.

ORATIO
Doxsa superna. Omnipotens columen. Fomes sensificusque. Numen
sydereum potens. Lucis origo. Aethereum specimen. Rerum
principiumque Causarum series cluens. Prima propago. Ingenitique
patris. Lumen lumine sacro. Et uerus deus ex deo. O pater almus.
Ingenitusque deus. O fili genitusque. His flamen deus exiens. O
deus unus. O deitasque uigor. Non sunt namque dii tres. Vnum te
ferimus deum. Postulo supplex. Quo faueas precibus. Incepto
tremefactis. Mestus inscitia mea. Martiris almi. Te duce te
referam. _itam (note 3) nunc luculentam. Extet sensus hebes licet.
Annuat ipse. Cuius opus refero. Possim quo enucleari. Mundoque
bona gesserit. Qualiter atque. Perfidia occiditur. Arnulfi ducis
atri. Testis praecipuus dei. Gloria patri et soboli pariter.
Sanctoque spirituique. Vno simpliciter deo. Amodo semper. Tempore
perpetuo. Iunctis continuisque. Seclis secla per omnia.

INCIPIT PROLOGVS DESCRIPTIONIS VITAE VVILLELMI DUCIS.
QVONIAM quidem gloriosissimorum martirum digerendo luculenta
praeconia. eorumque praepollentissima propalando elucidare gesta.
illius extant nimia. qui illis brauium in praesenti
saeculo contulit uictoriae. caelestique in regno emolumentum
praebuit inmarcessibilis gloriae; idcirco praepotentissimi ducis
uuillelmi uitam actusque atque triumphum. non fucis uerborum.
neque excellentis orationis ornamento sublimiter praebalteatum.
Verum simpliciter. tenuique naturalis prolationis sermone
commentatum breuiter praelibando texemus. quatenus hystoria
gestorum eius sepissime recitata; excitet animos omnium. quin
etiam a linea progeniei ipsius descendentium ad coelestium praemia
gaudiorum. Eaque nostrae fidei fundamentum firmiter solidetur;
nostrae religionis cultus sollerter nutriatur; mundi labentis
decipientisque contemptus nascatur. desiderium amorque supernorum
fruge salutiferi operis profusius generetur; incentiuum
sanctitatis augmentetur. gradus prouectionis erigatur; ianua
supernae contemplationis salutifero itinere penetretur.


Capitulum 15(fol.34r-34v)

IGITVR gloriosissimus dux praepotensque comes uuillelmus
et aeterno regi athleta dilectissimus. ex prosapia insigni. patre
daco scilicet rollone. matre francigena. uidelicet poppa. ut
praecedenti libro peroratum est genitus; rotomagensi urbe extitit
oriundus. Quem genitor omnium supellectilium ubertate locuplex;
rerumque omnium emblemate diues. bothoni cuidam ditissimo comiti.
sacro baptismate perfusum. ad educandum commendauit; eumque ad
erudiendum ut decebat tradidit. Denique pulcherrimus puer. penes
orthodoxos. uitaeque honestimae uiros. familiariter degens; diue
memoriae. bonaeque indolis fore incipiens. siuae iuuentutis
aetatem opimo quaternae uirtutis commercio propensius
pollentem; iesu christo consecrauit. seque diuinis totis nisibus
subactum. mancipauit. Enimuero diuina gratia profusius replebatur.
septifluique muneris sapientia locupletius ditabatur; cotidieque
meritorum affluentia gratius augebatur; diuinis dogmatibus
affluenter instruebatur. monasticis ubertim sanctionibus
uigorabatur. aecclesiasticae religionis dispensatione libenter
insignibatur. mellifluaeque dulcedinis nectare habundanter
infundebatur. Erat quippe effigie conspicuus. statura procerus.
mente strenuus. morum probitate grandaeuus. uir fidei perfectus.
totis nitens uiribus. Huius seculi aspernabatur iactantiam.
uitabatque mundi uiriliter pompam. Laetissimus plane erat facie;
serena pacificus mente. Dulcissimus eloquio; mansuetissimus
conuersationis negotio. Cupiebat labile linquere seculum; seque
gimegias fieri monachum. Sepius animo id replicabat; crebrisque
cogitationibus mente determinatis herebat. Explorabat sedulus; quid
super hoc uellet christus. Indicium quaerebat huius rei. si forte uenerit
caelitus illi. Quapropter lacrimis sedulo incumbebat; corpusque ab aescis
duriter suspendebat. Pernox. uigiliis insistebat. ciboque pauperes
recreabat. Huius animositatis estu inflammatus; uouit se fieri
monachum. mundum derelicturus.

ADPOSTROPHA AD WILLELMUM.
O VVILLELMVS sacer. iuuenili macte salute.
Flore iuuentutis redolens primaeuae adolescens.
Quid celeras uotum praesenti uoce relatum?
Pergere cur celeri uoto christi uis asilum?
Cur seruat teneros custodia peruigil annos?
Corporeos cur nunc innormat regula mores?
Arctus cur casti comites rubrica reuincit?
Desine uota. necesse tibi nobisque fueris.
Semine namque tuo nascetur dux luculentus.
Ornandus donis caelestibus insuper haustis.
Frantia mirifico cuius sub pollice uultum.
Ducet. agetque mouet. flectetque citabit ouanter.
Fretus martirio postquam migrabis olimpho.
Arbiter egregias regni moderabit habenas.
Aequa librabit trutinans et lance quaerelas:
Iudicio tormenta reis; impellet et aequo.
Largiflui doni iustis et praemia dedet.
Virtutum quaternarum passim aggere actus.
Distinctum nitidis. rutilans diadema berillis.
Emerito capitis. gestans in uertice sancti.
Scandet ad elysium dignus christo duce campum.


Capitulum 16(fol.34v-35r)

CVM autem praeueniente gratia diuinitatis secundum uires
aetatis. polleret titulis istius bonitatis. eniteretque affluenter
studiis sanctitatis; northmannorum brittannorumque comites.
principesque unanimiter in unum conuenerunt. quidque agerent
decreturi ad inuicem dixerunt. Dux noster scilicet rollo qui et
rotbertus. nimio bellorum labore incessanter attritus. plurimisque
aestuantis maris periculis fatigatus. erumpnaque crebre
nauigationis afflictus; innumerisque pernoctationibus defectus.
pluriumque plagarum liuoribus infirmatus. Viribus infirmitate
euacuatis exhaustus. quin etiam grandeui situs diurnitate
consumptus; non ualet regno ulterius auxiliari et defendere.
sibique et nobis confidenter praeesse et prodesse. Sciscitemur
quem in regno praeliis adepto. haeredem sibi elegerit; quemque
nobis habilem praeposuerit. Est namque ei filius nobilissima
francorum stirpe progenitus. qui et corpore uegetabili sospitate
uigorato elegantissimus. sensuque plurimarum studiis rerum
informato peritissimus. fauente patre. nobis ducem. eumque
preferamus nobis patricium et comitem. Huius igitur consilii
dispensatione reperta. quinimo omnipotentis dei dispensante
clementia; uenerunt unanimes ad rotbertum. rotomagensi sede
annosae aetatis senio fessum. lenique sermone. submissoque
uultu ad eum dixerunt. Domine dux praepotentissime.
senilis aetatis aggrauaris inoportunitate. tibique et nobis non
potes salubriter subuenire; extere gentes idcirco iam nos
affligunt. nostraque penitus sibi diripiunt. Inter nos diuortium
atque duellium agitur. consorsque ut sit regnum non stabilitur;
ideoque publica res annullata dissipatur. Elige igitur qui praesit
et prosit nobis precamur. cuique diligenter subiciamur. ut et ipse
sit nobis aduocationis gradu dux et patricius; nosque obsequenter
et personaliter ei militemus. Tunc rollo humillimis suorum uerbis
coactus; huiusmodi responsionbus est exorsus. Quoniam omnen
ualetudinem longaeua aetate auferri non ignoratis; meque non
praeualere amplius. neque prodesse uobis cernitis. uestro consilio
uestroque iudicio. constituatur dux uobis; qui praesit studiose et
prosit ut usquemodo ego uobis. Est namque mihi filius francigeno
nobilissimae generositatis semine exortus. quem botho princeps
miliciae nostrae ut filium educauit; moribusque et studiis belli
sufficienter instruxit. Illum precor eligite ducem uobis. et
protectorem; patricium. et comitem. Subueniat uobis sagaciter in
consiliis; prositque uobis constanter in praeliis. Ab aduersariis
uos hostiliter protegat. pacemque inter uos continuam legaliter
faciat. Monasticis rebus ut dictum est mihi. uult se mancipari;
theoricisque mutato habitu subnecti. Tunc comites huius
reponsionis affamine hylares; responderunt dicentes. Ille nobis
erit dux hereditarius et oportunus; eiusque dicioni uoluntarie non
subiciemus. Eiusque dignanter obtemperabimus praecepto; gentisque
franciscae regnum faciemus ei accliuium. Dux autem suorum militum
uerbis fauentium. suis uoluntatibus hylaris; praecepit bothoni
miliciae principi. ut adduceret spem populi. scilicet VVILLELMVM.
adolescentem sibi. Botho uero ad patrem celeriter VVILLELMVM
adduxit. accersitis principibus totius regni. Tunc carissimum
pignus excepit amabiliter benignus pater; utque fas erat amplexus
est dulciter; praesagitque spirituali mente. annos puericiae illum
non mediocriter transcendere.

GAVDEBANT ambo. uuillelmus honore paterno.
Et pater insignis. uuillemi ex actibus almis.
Cernuus hic senio probitatis prole gaudebat.
Et soboles luculenta aetatis patre uetustae.
Hic cito scansurus coelum. de teste futuro.
Hic renaturus mundo genitore beato.
Amplexusque sacros amplexibus hi replicantes.
Oris melliflui libabant oscula semper.
Gratantes pariter genitor sobolesque; resedit.


Capitulum 17(fol.35r-36v)

Tunc ROLLO principibus conuocatis secretius; dixit
postulatiuis uerbis omnibus. Ecce quem requiritis. ecce heres
nostrae possessionis. ecce qui praeerit uobis. Isti uobis fauentibus trado
regnum. labore certaminum sudoreque praeliorum adeptum. Iste uice
mei dominabitur huius gentis; heresque erit praedignus nostrae
dominationis. Istius uirtutem imitamini. quantusque erit praesago
spiritu; intuemini. Legibus et statutis nostris. constanter
auxiliabitur; iusque et decretum nostrum. hoc superstite non
delebitur. Vos quoque terra quam sorte dedi uobis. non frustrabit;
insuper augendo ampliabit. Quapropter manus uestras gratia
seruandae fidelitatis. manibus huius date; nostraeque fidei
sacramento. fidem continui insolubilisque seruitii. et
militationis isti precor facite. His dictis; berengerus comes et
alannus pariter. caeterique britones; necnon northmannorum
principes. subdiderunt se uolenter VVillelmo unanimes. Iuramento
sacrae fidei. illi se colligauerunt; manusque suas manibus illius
uice cordis dederunt. Voueruntque se militaturos. contraque
finitimas gentes debellaturos. Abhinc namque peracto unius lustri
spatio; Rollone defuncto. et in caelesti solio feliciter ut
credimus coronato; northmanni pariter et brittanni. in unum
conuenerunt; tenoremque fidei VVillelmo praecluentissimo duci et
patricio. firmamento nostre fidei iterum sanxerunt. Adeptus
siquidem culmen tanti honoris. et dignitatis; constipatus
dignissime comitibus. militibusque condignis; uouit christo se
regno auxiliaturum. nullique unquam facturum praeiudicium ullum.
Erat namque ditatus honoribus. sanctimoniae et magnificentiae;
illustratus commerciis prudentiae et cautelae. sancti spiritus
clementia praeeunte. Terrena huius seculi animo parui pendebat;
sicuti in pueritia deuouorat. Legibus paternis. populum strenue
regebat; hisque reos suppliciis damnabat. Vitae innocentis
regulam. sedulus tenebat; aecclesiasticae dispensationis
gubernacula. laicali ordine sagaciter administrabat. Animi
corporisque uirtute. omnibus praecellebat; rerum forensium
prudentia omnes exsuperabat. Bonae uoluntatis exemplo. omnes
informabat; doctrina pacientiae et religionis omnes cogebat.
Constans defensor erat in aduersis; conciliator sagacissimus in
prosperis. Veritas et gloria in domo eius; aequitas et iustitia in
operibus eius. Sermone ueritatis arguebat delinquentes;
correctione seuerissima increpabat desides. Cum autem talibus
supernae dispensationis muneribus. habundantius polleret. bonaeque
actionis suae fama. pene per uniuersum orbem largissime propalata
crebresceret. brittones tenorem fidei quam promiserant penitus
abdicantes; ceperunt contra VVILLELMVM ducem esse rebelles. Huius
namque inaestimatae opinionis ueritas. cum ad noticiam ipsius
praepotentissimi ducis peruenisset; misit legatos suos ad brittones.
ut resipiscerent celeriter. et uenirent famuli sibi rotomo
festinanter. Illi autem in infidelitatis suae perseuerantia
stultius commorantes; legatos remiserunt ad ducem VVILLELMVM
dicentes. Non militabimus tibi ultra nec famulabimur. quia sub
imperio franciscae dominationis semper uiximus. Rollo uero tuus
genitor. conglobatis barbarorum aduenarumque turmis. frantiam olim
inuasit; et terram quam modo possides. ut pacificus regno esset;
tibi regis dono acquisiuit. Terra uero quam tenemus. non ei data
fuit in heredum suorum possessionem. sed attributa tamdiu. ut ex
ea uiueret. donec reedificaretur terra quam dono regis receperat
uastatam. Nihil nobis et tibi; nisi amicitia et concordia. paribus
uoluntatibus. aequalique consilio deliberata. Regem usquemodo
habuimus; duce et protectore non caruimus. Nullius terrae nisi
frantiae. incubuit brittannia seruitio. nec subiugauit se
cuiusquam imperio. Audiens autem VVillelmus dux dacorum. huius
brittannicae legationis mandatum; conuocat principes
northmannorum. istius rei ad consulendum. Quibus coadunatis;
seriem istius mirandae legationis. in auribus eorum retulit. Tunc
quidam bernadus secretorum VVillelmi ducis conscius; bothoque
princeps domus admirati. super his legationibus; dixerunt omnibus.
Mirum et auditum atque nobis stupendum; huius mandati responsum.
Cum patre tuo olim Rollone. datia exterminati. finesque anglorum
permenso maris pelago uix aggressi; ipsos in nos insurgere
uolentes. resistendo hostiliter deuicimus. eosque usque ad
internetionem seueriter prostrauimus. His rege alstemo pacifice
sedatis. nobisque ui uentorum terram uualgrorum ingressis. ipsi
conglobatoque exercitu uoluerunt resistere nobis.
Quos oportune inuasimus; eosque nobis praeliis subiugauimus.
Denique radebodum fixonem. hincque rainerum hasbacensem
penetrauimus; illos nobis tributarios fecimus. His ita se
habentis; franciam uenimus. eamque bellis praeoccupauimus.
totamque praeter munitiones urbium depopulauimus. Nobis uero
morantibus in obsidione circa parisius; propter amorem regis
alstemi anglos iterum repedauimus iniurios. infidelesque eius. ui
et potestate subiecimus. Anglis uero nostrae dicionis arbitrio
regali alstemo subactis; cum maiore priore exercitu; frantiam
repedauimus. bellisque eam plurimis contriuimus. Videns autem rex
karolus. quod non praeualeret aduersum nos; pacem et concordiam a
nobis requisiuit. Filiamque suam; ROLLONI tuo patri. in coniugio
dedit. hancque terram pro pignore pacis; in perpetuam heredum
nostrorum possessionem. nobis uoluntarie tradidit; brittonesque ad
seruiendum. terramque ipsorum ad uiuendum subiugauit. Patre
tuo superstite; tibi sacramento uerae fidei. et seruitio se subdiderunt.
Post lugubre dampnum patris; fidem renouantes. tibi usquemodo
seruierunt. Nunc et nos quid facimus contra deseuientes rebellesque
brittannos. qui tanta et talia praelia peregimus? Effeminatos uiribusque
exaustos nos esse recognoscunt; ideo talia remandere ausi sunt. Alimonia
huius terrae. qua uegetamur corpore; putant nos inermes esse
uiribusque penitus deficere. Sentiant robur nostrum. huius regni
conuersatione non tabidum. uigoremque nostrum experiant
robustissimum. Comprehendantur in consiliis quibus cogitant;
superque responsis suis. ad interitum et ad correctionem sui ne
quicquam resipiscant. dispergamus arrogantiam illorum in uirtute
nostra. eorumque supercilium conteramus potentia nostra.

APOSTROPHA
O iesu testis christi. VVillelme future.
Ecce ualesce. uigesce sacro conamine. sudans.
Expergescitor et confortator uiolenter.
Et steriles ratione truces compesce brittones.
Atque supercilium feriter contunde nefandum.
Quorum concilium effatuans. hebetaque malignum.
Nam laceros belli. contritos peste famisque. Indulgens.
miserens. parcens. neglecta remittens.
Hos stabili sacramenti conamine flectes.
Et resipiscentes famulabuntur reuerenter.


Capitulum 18(fol.36v-37r)

Huius exhortationis alloquio VVillelmus atrociter motus
et instigatus; congregauit uniuersi regni sui concite exercitus;
iuitque super fluuium coyson. brittonum dominaturus. Huius igitur
aduentu brittones exterriti. nolentesque VVillelmo famulari;
latuerunt praesidiis urbium recepti. Tunc VVillelmus occupauit
exercitu suo. omnem terram brittannorum; et subuertit plurima loca
munitionum. Villelmo uero a brittannia regresso. rotomagensem
urbem. brittones subsecuti. et deuastantes. pagum inuaserunt
baiocacensem. Igitur VVillelmus reuocato cuncto exercitu.
praeoccupauit regressum illorum; pugnauitque fortiter contra
illos. caesisque plurimis principibus brittannorum. obtinuit de
inimis triumphum. Hincque deuastauit terram illorum. affligens
illos fame et penuria; et opprimens cede praemaxima. Videntes
autem berengerius et alannus ceterique brittones. quod non
sufficerent nec praeualerent aduersus VVillelmus; miserunt ad eum
uerbis deprecatiuis legatum. Patri tuo obedienter seruiuimus;
tibique incumbentes famulari cupimus. Ne despicias nos petimus;
neque abhomineris seruitium nostrum ullatenus. sed recipe nos ut
seruos offensos pius dominus. Prauorum consiliis obcaecati;
negleximus mandata imperii tui. Auertatur furor tuus a seruis
tuis; et concede nobis omnimodam felicitatem pacis. Inclina
benignam aurem tuae magnificae pietatis; ad nequam seruos
scandali. et offensionis. Quod enim sacramento christianae
religionis tibi promisimus; male operando actenus contra te
mentiti sumus. Penitet nos contra te errasse; tuumque
seruitium deseruisse. Huius namque neglectae militationis et
obedientiae. denominataeque humilitatis legatione Vuillelmus dux
praepotens usus. consultis dacorum principibus super his rebus.
berengerium ducem brittannorum offensionis neglectique seruitii.
atque impetrandae misericordie pondere onustum. gratuita pietate
recepit; eumque sacramento perseuerande fidelitatis. et seruicii
sibi connexuit. Alannum uero qui huius rixae et iurgii auctor et
incentor fuit. aspernatus est et abdicauit; eumque brittannica
regione cum suis extrusit. Ipse uero in brittannia. nec in tota
frantia usquam morari ob metum VVillelmi ducis nequiuit; sed
profugus expetiuit auxilium alstemi anglorum regis. Tunc
Vuillelmus utriusque regni populum strenue rexit; potentiaque et
uirtute uigere affluenter coepit. Propalabatur namque fama
bonitatis per climata mundi; Promulgabatur profusius abstinentia
castitatis. nec incumbebat illecebris gignende posteritatis.
Cogentibus igitur comitibus suis. non urgente sexu humanae
fragilitatis. sed ne deficeret. neque abesset heres tante
progeniei tantique honoris et ducaminis; conexuit se geniali iure
renouande successionis cuidam nobilissimae uirgini. elegantissime
formae. consilio profusius prouide. forensium rerum negotiis
affluentius cautissimae. conuersatione aptius congruentissimae.
colloquio prudenter facundissimae. muliebri exercitio comptius et
artificialiter peritissimae.

APOSTROPHA
Innocuis flagrans rebus martyr clionee;
Praesagio uernans luculento mercis opimae.
Diuinae fulgens augmento prosperitatis.
Doxee resplendens compte probitate futurae.
Diffuseque cluens bonitatis luce perhenne.
Quin meritis digne luculentior omnibus.
Atque ne paueas trepidans formidans et uerearis.
Ius liciti quo te pepigisti foedera lecti.
Namque uoluptatis huius commixtio sacrae;
Nec intacta fides, labem non passa pudoris.
Neque libido sacri meritum cordis temerauit.
Semine namque tuo succedet dux luculentus.
Munere uirtutum mactus. meritisque choruscus.
More patris populum forti ditione subactum.
Qui reget imperitans extollet rite gubernans.
Nisibus et faciens totis incumbere
christo. Multifluam gentem iustis moderabit habenis.
Subque manu cuius pax pax, concordia pax pax.


Capitulum 19(fol.37r-38r)

His supra scriptis et huiuscemodi talibus rutilans
athleta christi beatissimus; propalatur praeeunte bonitatis
fama in cunctis terrarum finibus locupletabatur sufficienter
labilium rerum copia ditabatur profusius diuinae augmentationis
gratia. Amabilis quippe erat cunctis terrigenis; amabilior quin
etiam deo et coelicolis. Hugonis igitur eo tempore ducis amicitie
mutua uoluntatis et competentia connexuit se non permansuro
federe dehinc atque heriberto satraphe coniunctus est pacto; labilis
amicitiae. Videns autem quidam riulfus perfidiae nequitia atrociter
repletus; Vuillelmum ducem scilicet dominum suum amicorum
praesidio confortari ualde et conualescere; conuocatis plurimis
principum northmannorum fraudulenta retulit uoce. Noster senior
Vuillelmus nobilissimo franciscae stirpis semine genitus francigenas
amicos adquirit sibi; nostro consilio priuatus. nostraeque afflictionis
animositate instigatus. Nos uero conatur regno penitus extrudere;
remanentiumque colla iugo seruitutis duriter opprimere. Terram
autem quam possidemus; parentibus suis in heredum suorum
possessionem dabit eosque muneribus nostris affluenter ditabit.
Contra igitur illius moliminis cogitatum; quaeramus sagaciter
salubre nobis consilium faciamusque inter nos foederis sempiterni
pactum; et teneamus illud tenacis uoluntatis ancora inconuulsum.
Subueniat quisque nostrum si quem ex nostris ab eo uiderit oppressum
protegatque eum iugi iuuamine ut semetipsum. Quin etiam si omnes nos
una uoluerit perdere; eius hostiliter resistamus audatiae. Quod molitur
subdolus uafra callidatate incessanter nobis facere; faciamus ei citius
quam poterimus insperate. Mittamus ad eum quemdam internuntium
ut si uoluerit nos promptos habere sibi ad seruiendum largiatur nobis
terram usque ad flumen rislum; nos frequentia militum si dederit ditabimur.
Ille frustratus milite annulabitur; nec ultra uires indignationis suae in nos
extendere conabitur. Hincque potentiores eo erimus fortuna et uirtute; ille
tantum nobis nomine. Huius fraudis reperto consilio; miserunt ad
VVillelmum qui dicerent nefanda adinuentionum. Abstante ante
Vuillelmum internuntio expletoque legationis officio; ipse obstupuit
super mirandae praesumptionis uerbo. Accersitis igitur principibus
suis consulturus super talibus mandatis; remisit ad riulfum uerbis
pacificis legatum subsequentia dicturum. Terram quam a me requiris.
non possum largiri uobis; omnem tantum suppellectilem quam possideo
concedam libenter uobis. Videlicet armillas et balteos loricas et galeas
atque cambitores equos. secures ensesque praecipuos auro mirabiliter
ornatos. Gratia mea continua militiaeque palma in domo mea fruemini;
si incumbentes meo seruitio uoluntariae fueritis. Consilium meae dicionis
mittam in ore uestro; et quicquid uolueritis uestro iussu explebo. Quem
opprimere uolueritis opprimam acriter; quemque abicere penitus abitiam.
Quem praeceperitis exaltari potenter exaltabo; quemque humiliari atrociter
humiliabo. Vestro consilio haec patria regetur et dominabitur; et ideo uestra
potestas in omni excelletur. Meum uiuere meumque sapere; sit abhinc in
uestra potestate. Cumque nuntius huius humilitatis peruenisset ad riulfum
totius praesumptionis. narrassetque ei legationem tante humilitatis et
mansuetudinis; illectus arrogantia suae temeritatis paruipendensque
mandata humillimae deprecationis Vuillelmi ducis; conuocatis principibus
sequacibus suae praesumptiuae uoluntatis retulit quae audierat perorante
legato ore fraudulentae callididatis. Tunc ueneno perfidiae suffusus menteque
contumaci turgidus temerario ore garrit haec in principium auribus. Verbo
tantae humilitatis quam audistis praesagit nos adquiescere et soporari sicque
prolixitate tantae dilatationis francigenam parentelam suae generositatis
coniuratis principibus et ascitis super nos nititur coadunari. Animaduertamus
igitur ne decipiamur. neue franciscis gentibus conteramur. Non nos proterat
calliditate suae argumentationis diutus; uerum occurramus ei conglobato
ad rotomagensem urbem exercitu citius ut ipse et consiliarii eius rotomo
trudantur. Hincque maiori spe fiduciaque tuebimur; securique seditionum
sine respectu erimus.

APOSTROFA AD RIULFUM
Viribus ha nocuis meditatibus atque nefandis.
Perfidiae inuidiaeque lues quem fedat acerba.
Crimine iam uicii crassante riulfe superbe.
Cur nunc bacharis frustra cur perfide seuis?
Infectus uitiis mentis curru falerato.
Viribus exaustum cur te iactas bonitatis?
Cur tumido fastu nimium pompante superbis?
Curque uoluntati domini super astra manentis.
Sistere conaris uacuo conamine sudans?
Dic sodes inimice dei corsum properabis?
Corsum castra feres gressum corsumque citabis?
Agmen seductum uafroque sophismate totum.
Ire mones corsum furiis bachatus acerbis?
Casus innumeros ast infortunia passus.
Iudicioque dei perculsus pestifer ingens.
Vt reor exitii fluidi praecepsque caribdim.
Incessu acceleras tumido gressus ruituros.
Nam proprium elatis sese praetollere ualde.
Hincque repentino nimium casu cruciari.
Ardua frons teriturque supercilio uacuato.
Ast humilis nitidam gestat redimita coronam.


Capitulum 20(fol.38r-39r)

Huius pestifere exhortationis uerbo exercitu conglobato;
transmeantes clam sequanae alueum. iuxta rotomagensem urbem in
quodam prato. castra metati sunt. Tunc Vuillelmus repentinum
peruersae multitudinis metuens impetum; misit ad eos humillimis
uerbis legatum quae modo audietis dicturum. Noster senior
Vuillelmus. iuuenalis aetatis flore nitidus; uult uobis esse per
omnia pacificus et beneuolus. Mandat uero uobis. ut honorem totius
patriae secum communicetis. suoque in consilio primi et
praemaximi; cunctis praecellatis. Terram autem quam dari uobis
petistis; non solum usque ad rislam. uerum etiam usque ad sequanam.
libenter concedet uobis. Confidit enim se tueri uestro adiutorio; uos
autem non diffidatis foueri. munirique suo patrocinio. Quicquid
concupiscitis habeatis. quicquid rerum uultis incunctanter
possideatis. Vt ad eum humiliter precatur pacifice ueniatis;
eiusque amicabiliter alloquio fruentes. secum habitetis. Tunc
riulfus. incentor huius mali nequissimus; fraudisque diabolicae
furiis bachatus. inquid legato prae omnibus. Reuertere caelerius;
dic Vuillelmo et suis omnibus. ut exeat a moenibus ciuitatibus
huius. petatque francos suos parentes citius. Non enim erit haeres
ultra terrae huius; nec nostri amplius dominabitur. quia nobis est
incongruus et obnoxius. Terra uero quam repromittit nobis. dono
eius non dabitur; quia dari non potest quod non habetur. Si uero
ciuitatem non deserere maluerit; nos semper eam inuademus. eaque
capta. Vuillelmum et suos gladio conteremus. Cumque internuntius
quae audisset Vuillelmo duci festinanter retulisset; nouitatem rei
stupens. diriguit; conuocatisque principibus. exercituque
coadunato urbe exiit; montisque procliua ciuitati iminentioris
subiit. Cupiens exercitum inimicorum suorum intueri. si forte
dimicare posset cum illis. Videns autem exercitum inimicorum
suorum maiorem suo et copiosiorem; dixit ad bernardum dacigenam
militem. Ibo ad bernardum siluanectensem. meum auunculum;
moraborque tamdiu apud illum. donec praestet nobis aliquod
auxilium. Eius consilio et adiutorio hanc reuocabo terram;
omnesque hos. exercitu francorum hostiliter conteram. Delebo hos.
horumque cognationem penitus a facie terrae; et non remanebit
harum progenierum ullus in toto orbe. Tunc dacigena bernardus;
respondisse fertur. Tecum usque ad eptae fluuiolum properabimus;
uerum frantiam non penetrabimus. quia quondam cum patre tuo eam
sepe bellis repetiuimus; multosque incoepto praelio prostrauimus.
Quin etiam superstitum adhuc auos. et auunculos. patres et
patruos. materteras et amicas. consobrinos et consanguineos. aut
interemimus aut captiuauimus. Et quomodo quiuerimus tantorum
inimicorum faciem subsistere? Aliena mauis quadra uilis nulliusque
utilitatis uiuere; quam regnum regere et protegere. Ego et
consortes mei. te non sequemur; neque quo uis proficiscemur.
Nauigio ergo daciam nostrae natiuitatis terram repetemus; quia
duce et aduocato caremus. Non uales nobis ultra uiribus
effeminatus praeesse; quia mortem metuis his hostibus imminere.
His asperrimis sermocinationibus Vuillelmus instigatus; dixit
bernardo dacigenae coram ceteris principibus. Duris et obscenis
uerbis me turpiter lacessisti; cum me effeminatum armisque
frigidum. quin etiam nichilum uocasti. Ecce praeibo signifer festinanter
ad praelium; et conteram constanter exercitum inimicorum.
Deuorabit gladius meus carnes periurorum; disrumpamque et
dissipabo castra eorum. Non diutius segnes. et timidi moramini;
uerum me festinanter sequimini. et inuadamus eos ut agnos lupi.
Cernens autem bernardus animositatem constantiamque uirilem
Vuillelmi ducis; dixit ad eum uerbis humillimis. Domine dux
praepotentissime. noli irasci nostra allocutione; quia consequens
est et utile. quod nobis iubes facere. Tantum experiamur quis
tecum ibit ad praelium; quique subuenient tibi in auxilium.
Reperti sunt autem bernardo inquirente. trecenti uiri; parati cum
Vuillelmo praeliari et mori. Qui unanimes ante illum uenerunt;
indiciumque foederis fideique et adiutorium. more dacorum
facientes; tela mutuae uoluntatis pacto. una concusserunt. Caetera
uero gens armis frigida; recessit ad praesidium urbis celeri fuga.

APOSTROPHA
MORIBVS et meritis celebris Vuillelme patrici.
Iurgia dicta. minas. lites. diuortia. rixas.
Bella supercilium. fraudesque duellia. telum.
Huius perfidiae populi spurcamine pleni.
Ne timeas trepidans. formides ne uerecundans.
Namque in te feritat dire gens haec sine causa.
Torua ferox. uentosa. procax. incauta. rebellis.
Inconstans. disparque sibi nouitatis amore.
Prodiga uerborum. uerum non prodiga facti.
Praua. superba. maligna. nefaria. flagitiosa.
Letifera; et rea. pestifera. et scelerata. profana.
Toxica uiperei diffundens plurima uiri.
Tranquillae pacis stabilem pertaesa tenorem.
Militibus paucis. duce te. delebitur istis.
Utque olim madian gentes. amalechque superbas.
Pluribus ascitis populi populare uolentes.
Israel ethereae legis mandata tenentem.
Ieroboal. gedeum. contriuit concutiendo.
Diuino monitus iussu nutuque superno.
Ter quater armigeris. praeclaris quinque xxti.
Iudicis etherii iussu sumendo probatis.
Haud secus auxiliante deo annullabitur istis
Digne promeritis. te tripudiante trecentis.


Capitulum 21(fol.39r-39v)

TUNC Vuillelmus cum trecentis ferro indutis; irruit repente
super inimica castra temerariae multitudinis; conterens eos et
dilacerans mucronibus et lanceis. Disrupit tenptoria principum
incenditque magalia militum suorum prosternit quos gladius
reperit. obstantesque sibi horco transmisit. Obtinente igitur
Vuillelmo de inimicis triumphum; riulfus fugiendo euanuit. Quem
sequens pars exercitus comprehendere nequiuit; quia densitate
siluae occuluit. Plurimos autem illorum obsorbuit sequana; multosque
laceratos contegit et silua. Tunc Vuillelmus lustrans campum cadauerum
et non inueniens mortuum ullum suorum; glorificauit cum suis deum
qui subuenit sperantibus in se in adiutorium. Locus autem in quo
bellum mirabile fuit; dicitur usque in praesentem diem ad pratum
belli. Reuertenti igitur Vuillelmo de praelio occurrit ei miles quidam
ex fiscanno. nuntians quod esset ei filius ex coniuge dilectissima natus.
Letior itaque peracto praelio laetissimusque filio; misit heiricum
baiocacensis aecclesiae episcopum omnium quippe praesulum
sanctissimum; et bothonem cunctorum militum praecellentissimum
sacri baptismatis rore oleo et crismate renasci et innouari filium.

APOSTROFA.
Haeres ecce tibi dignus Vuillelme patrici.
Qui strenuus populum iustis moderabit habenis.
Sanguinis ut dabitur merces tibi digna corona.
Occasus nomen. digne laudabile cuius.
Agnoscet probitate promulgata et eous.
Et parsis pariter meritis septentrio et auster.


Capitulum 22(fol.39v-40v)

Tunc Vuillelmus tantorum cede ruina sublimiter exaltatus.
obtinuit utrumque regnum brittannorum northmannorumque bellorum
securus; nec ausus est contra eum litigare ullus. franciscae
gentis principes. burgundionumque comites famulabantur ei;
dacigenae et flandrenses. anglique et hybernenses parebant ei.
Caeteraeque gentes in affinitate regni sui commorantes obediebant
eius imperio unanimes. Tempore namque praedignae uenationis. quo
cerui petulanti luxu urgente congrediuntur ceruis. geniali iurae
fetos concepturis; scenas spatiosae amplitudinis. in loco qui
dicitur leons mandauit sibi praeparari. Heribertus hoc audito
comes. hugoque totius regni dux et princeps. necnon Vuillelmus
pictauensis comes; uenerunt illuc ad eum festinanter. Quos
Vuillelmus aduentui illorum congratulans; cum magno apparatu
reuerenter suscepit. secumque diuturno delectabilis uenationis
tempore morari. luxuque regali. aepulari splendide fecit. Quadam
namque die. Vuillelmus pictauensis dixit Vuillelmo rotomagensi.
Domine dux. scisne quare huc uenerimus? Respondit. Ignoro. Et
ille. Nolens mittere legatos tibi tam digno comiti; ipse
legationis negotio fungi malui. Et ut des sororem tuam uxorem
mihi. ueni; utque connectamur inuicem federe insolubilis amicitiae
et dilectionis. Tunc rotomagensis Vuillelmus; respondisse ludendo
fertur. Pictauenses semper sunt timidi. frigidique armis. et
auari. Non decet talem puellam ab eis haberi. Vuillelmo pictauensi
uerbo exasperationis in uno obtutu herenti; intulit Vuillelmus
rotomagensis. Crastina die ne turberis reddam tibi utriusque rei
responsum. consultu meorum fidelium. Sequenti namque die consilio
hugonis magni. et heriberti comitum suorumque fidelium; dedit
sororem suam Vuillelmo duci pictauensi. Quam uero nuptialium rerum
copia honorifice redimitam; equisque femineis. faleris. honustis
auro. electroque artificialiter praebalteatis subuectam;
cum nimia innumerabilium utriusque sexu mancipiorum frequentia;
multisque scriniis. sericis uestibus. auro intextis. repletis et
oneratis constipatam; deduxit reuerenter ad pictauensem aulam.
Videns autem heribertus Vuillelmus rotomagensem confortari et
conualescere. animique uirtute et corporis operibusque praemaximis
sufficienter in christo enitere; consilio hugonis magni ducis.
dedit filiam suam illi. Quam Vuillilmus cum mirabilibus
fescenninis apparatibus. inauditisque inedicibilis honoris et
dignitatis hornatibus comptius suffultus; inestimabiliumque
equitum multitudine undique secus constipatus; conduxit magnifice
rotomagensis urbis arcibus. Refulgebat in eo sanctitas et
prudentia; praenitebat incessanter aequitas et iustitia.
Opprimebat superbos. et maleuolos seueriter; exaltabat humiles. et
beniuolos reuerenter. Paganos et incredulos muneribus et uerbis
adducebat ad cultum uerae fidei; credentes urgebat ad laudem
christi. non solum monarchiam quam tenebat regebat. uerum etiam
affinia regna strenuo consilio moderabat. Angli parebant eius
mandatis; franci et burgundiones eius dictis. Vbicumque terrarum
nomen eius audiebatur; ab omnibus magnificabiliter laudabatur.
Audiens autem alstemus rex anglorum pacificus. quod praecellebat
Vuillelmus uirtute et potentia. franciscae nationis omnibus; misit
ad eum legatos suos cum donis praemaximis. et muneribus. deprecans
ut ludouicum nepotem suum. karoli capti regis. morte iam in
captione praeoccupati filium; reuocaret ad franciae regnum.
illudque statuerat illi. cum consilio francorum sublimando in
perpetuum. atque misericordia motus. pro amore sui; reciperet
alannum. brittannia offensionis culpa eiectum. suique amoris
gratia priuatum. Ilico consultu Vuillelmi ducis northmannorum.
hugo magnus dux praepotentissimus francorum; atque
heribertus satrapa principum. adscitis episcopis cum consilio
metropolitanorum; reuocauerunt festinanter ludouicum. eumque
unxerunt sibi regem populorum. frantia. burgundiaque morantium.
Alannum uero cum ludouico regressum. Vuillelmus pro amore regis
alstemi recepit; et quicquid brittannicae regionis possidebat
reddidit. Ipseque alannus; postea Vuillelmi mandatis indesinenter
inhesit. Transacto uero post unctionem regis unius lustri spatio;
coeperunt franci contra eum litigare multisque modis eum
opprimere. Quin etiam; conati sunt a regno extrudere. Videns autem
rex se destitui. et pro nihilo a francigenis duci; misit legatos
ad heinricum regem transrenanum. requirens eius adiutorium;
insuper et amicitia colligare illum sibi in perpetuum. Quibus
responsum est; non se foederari cum rege francorum; nisi per Vuillelmum
ducem northmannorum. His igitur renuntiatis; rex ludouicus multarum
tribulationum contumeliis attritus. plurimarumque inoportunitatum
calamitatibus afflictus; uenit ad baionis montem contra Vuillelmum
ducem northmannorum deprecans ut se adiuuaret. et defenderet
contra francos sibi rebellantes. amicitiamque heinrici regis
transrenani. et adiutorium sibi acquiriret. Tunc Vuillelmus
afflictione regis pietate motus; conduxit eum rotomagensis urbis
sedibus. illicque eum honorifice multotiens detinuit cum suis
omnibus. Morabatur autem rex in domo Vuillelmi ducis. ut domigena
et uernula. eiusque praestolabatur supplex suffragia.

APOSTROPHA
Marchio iure potens meritis digneque refulgens.
Vltro natio quaeque tibi modo subdita cedit.
Diligit incumbens. seruit. famulatur. inheret.
Quin prece rex humili. supplex pronusque requirit.
Suffragio semet uirtute tuaque tueri.
Pontificesque. duces. comites. proceres reuerenter
Et clerus uulgusque simul. sexus utriusque.
Vt gerulum pacis. praecursoremque salutis.
Armis et prece te sibi poscunt auxiliari.


Capitulum 23(fol.40v-42v)

Confestim vuillelmus quendam tetgerum tironem. domus suae
principem; misit ad heinricum transrenanum regem. ut quod
ludouicus rex ab eo requirebat; per manum suam facere non
differret. Erant enim heinricus rex. duxque vuillelmus
indissolubilis amicitiae pacto coniuncti; competentiisque mutuae
uoluntatis ad inuicem olim foederati. Heinricus rex uero tetgerum
honorifice recepit; et diuturni temporis spatio secum morari
fecit. Postea uero muneribus uariis et donis diuersis ditatum;
remisit illum ad ducem vuillelmum. et cum eo cononem ducem.
secretorum suorum conscium. Quem vuillelmus cum mirifico
inestimabilis reuerentiae cultu suscepit; cuiusque rei causa
tantae dignitatis. tantique honoris dux ad se ueniret;
interrogauit. Cui cono. Misisti enim ad heinricum nostrum regem.
tuae facultatis prosperitate hilarem; ut ipse et ludouicus rex
frantiae. uicissim per consilium prudentiae tuae federarentur. et
quem horum necessitas urgueret; alterius solatio muniretur.
Decernens autem rex hoc consilium sibi et suis salutiferum; et per
manum tuam insuper stabile et firmum; misit me tibi ut conducas
regem ad placitum; praecepitque me morari pro obside quo mauis
positum; donec reuertaris. reducasque regem ab omni aduersitate
securum. Audiens autem vuillelmus mirandae atque inestimandae
legationis mandatum; misit ad regem LVDOVICVM. et reddidit
talis legationis negotio iocundum. Statutae profectionis die.
congregata innumerabilium multitudine legionum; dixit
vuillelmu ad cononem ducem saxonum. uolens experiri si quid in
corde eius lateret obscurum. Prepara te itineri; et instrue te.
celeriter ocreis. Quia mittam te urbi baiocacensi. donec ut
dixisti reuertamur illesi. Tunc cono. Mitte me quouis; etiam dacis
tuae dicioni subditis. Et vuillelmus. Mecum ad placitum ibis; quia
non sum diffidens tui. Et cono. Si baiocacensem ciuitatem
perrexero; tuus fidelis incunctanter existo. Sin uero quod non
credo. tecum profectus fuero; tuus armiger fidus. custosque uitae
tuae constans. contra hostium insidias permansero. His dictis;
occurrunt unanimes. cum exercitu magno ludouico regi. laudunensi
pago. cum hugone magno duce. et heriberto comite. eos expectanti.
Videntes hugo dux. comesque heribertus. tam inmense multitudinis
legiones. brittonum. northmannorumque militibus praecellentes.
stupuerunt ad inuicem dicentes. Quid nostri exercitui et huic? Si
forte inter nos et illos iurgium uenerit; deuorabunt nos ut agnos
lupi. Abhinc hugo magnus et heribertus comes. iusserunt suos
seorsum aequitare; atque interdixerunt exercitui vuillelmi nullum
suorum commiscere. Erat uero cum innumerabilium frequentia
exercituum rex heinricus; in loco super mosam qui dicitur
ueusegas. Appropinquante uero rege ludouico ad praedictum placiti
locum; antecessit vuillelmus cum quingentis militibus; suo monitu
praecedente conone duce. et praenuntiante regi; his uerbis
aduentum eius. Marchio duxque northmannorum et brittonum
vuillelmus; fideles tibi in christo famulatus. Nolens me retinere
pro obside sacrosanctae fidei tuae tenore. uenit ad te; cupitque
quid agendum sit inter te et regem ludouicum. inquirere. Tunc rex
heinricus. Cuius potestatis. cuiusue dignitatis uel honoris atque
bonitatis est iste vuillelmus qui mihi gratia amicitiae est
conexus? Respondit. Magnae pacientiae et iustitiae. magnaeque
potestatis et sufficientiae. magnique et inauditi honoris et
prudentiae. Nullus rex nisi tu. nullusque dux comesue tam
magnificus ut vuillelmus. Principum. tyronumque frequentia sedulo
constipatus. aureis uasibus. poculisque splendide epulatur.
uernarumque nobilium atque seruorum multimoda exaggeratione
circumseptus exercet iura decretaque hortodoxorum patrum sedulus.
Nemo iustior in factis. nemo sanctior in dictis. nemo potentior in
armis. Nullus audet alii in regno suo praeiudicium facere. nullus
furtum et sacrilegium perpetrare. Viuunt incolae terrae illius. legibus
afflicti concordes; decretisque sanctorum patrum coerciti morantur
unanimes. Cumque alternis sermocinationibus uicissim loquerentur.
aduenit vuillelmus cum quingentis militibus. Cono dux ut audiuit
aduentum eius; citius exilit. ensemque eius fideliter recepit. et ad heinricum
regem reuerenter conduxit. Heinricus autem rex citius surrexit. et
contra vuillelmum ducem obuius perrexit; osculoque dato uterque
resedit. Tunc vuillelmus. Internae dilectionis et amoris; rex
ludouicus. tibi fideliter munus. Misisti cononem ducem ad me ut
uenirem ad te. quasi pro pignore et obside. Sed non tui diffidens;
cum eo ego ecce. Dixisti non te amicitiae et adiutorii copula
uinculoque LVDOVICO regi coniungi; nisi interessem factor huius
negotii. Remanda regi; quid hac re praescitum est tibi. Tunc rex
heinricus. Rex ludouicus. te duce ueniat crastina die; tuoque
strenuo interuentu percifientur omnia. quaecumque sunt praeoptata;
nostris et uestris fidelibus salubriter decreta. Interim
lotharienses et saxones. ceperunt inuective et hyronice alloqui
cononem dicentes. Quam mire sufficientiae et potestatis est dux
northmannicae brittonicaeque regionis. qui huc aduenit auro
comptus et ornatus. cum militibus quingentis. Vuillelmus uero per
daciscam linguam quae dicebat subsannantes. intelligendo subaudit.
pareumperque commotus ira discedit. et quaecumque. rege narrante
audiuit; regi exposuit. Crastina uero die. regis ludouici
pergentis ad placitum; cum incredibili et innumerabili exercitu.
vuillmus praeoccupauit aduentum. Vuillelmidae uero praecedentes.
hostia domus qua rex heinricus residebat; coeperunt frangere.
parietes disrumpere et diuellere; atque intus ui et potestate
residere. Rex uero heinricus. illorum metuens impetum; diuertit se
profugus ad aliam domum; dixitque ad cononem conscium secretorum
suorum. Hoc ut reor placitum. non nobis efficax. neque congruum.
uerum uertetur nobis ad corruptionem et ad interitum. quin etiam
ad dedecus inauditum. Vade dic vuillelmo omnium ditissimo duci; ut
fide quam inter nos tenemus. stomachato resistat exercitui; ne
amplius disrumpant parietes. conterantque hostia tecti nostri. ne
forte nascatur iurgium inter dispares uariosque linguis habituque
et armis. Mox cono prosiliens; obuiauit duci vuillelmo uenienti ad
placitum. retulitque ei quae sui praecedentes fecerunt. Tunc
vuillelmus duci cononi. Ite; et ut meo iussu discedant eis dicite.
Illi autem aduenientis cononis ducis et precantis ut disceredent.
praeceptum non solum respuerunt; uerum etiam foris qui astabant
caeteras domus. cum magno impetu et murmure. dissipantes
inuaserunt. Quapropter cono. statim rapido uelocique cursu. iterum
expetiit ducem vuillelmus cum reliquis legionibus adpropinquantem
ad placitum; dixitque vuillelmus dux praepotestissime noluerunt
tui meo iussu domos dimittere; uerum festinant caeteras dimittere.
Praecor humotenus flexus. ne sinas talia fieri; ne forte nascatur
caedes inaudita in plebe. Tunc vuillelmus ensem ex auri sex libris in
capulo. bratteolisque atque bullis artificialiter. mirabiliterque
sculptum dedit cononi. ut indicio exeundi. deferret eum et
ostenderet legioni; Domibus residenti. domosque adhuc dissipanti.
Cum autem cono iterum festinans illis occurreret; ensemque
vuillelmi ducis. auro gemmisque praefulgidum illis demonstraret;
continuo non adquiescunt. uerum summisso uultu. procliui contra
ense. domos dimiserunt; seseque nimium in exitu opprimentos sine
murmure. ad suum ducem reuerterunt. Vuillelmus autem ueniens ad
regem heinricum; dixit adesse regem ludouicum. Mox rex heinricus.
cogente vuillelmo obuiam ei incessit. datoque osculo. manibusque
ad inuicem complosis. domum ingressi; uterque resedit. Multisque
competentiis. uariisque donis et muneribus uicissim ditati;
inextricabili amicitiae solatiique et adiutorii uinculo. per
consilium praecellentissimi omnium ducum ducis vuillelmi ad
inuicem conexi sunt et federati praesente hugone. sed non
coniuratae dilectionis factore duce francorum. et heriberto.
nolente interesse principe satraparum. Regibus secretius
colloquentibus; coepit affari dacisca lingua ducem vuillelmum
saxonum dux herimannus. Tunc dux northmannorum duci saxonum
vuillelmus. Quis tibi daciscae regionis linguam. saxonibus
inexpertam. docuit? Respondit. Bellicosum egregiumque genus tuae
armipotentis progeniei; me nolentem daciscam linguam docuit.
Vuillelmus. Quomodo nolentem? Herimannus. Quia inuadens sepissime
plurima castra mei ducaminis; innumerabilia praelia in me
exercuit; meque praelio captum ad sua detruxit. et ideo nolenter
eam didici. Interea dux cono; fatur saxonibus subsannando. Quid
uobis uidetur de duce northmannorum britannorumque vuillelmum?
Nonne mirae potestatis et facultatis. innumerabilisque dux
multitudinis? Excepto rege nostro. quis potentior. quis dicior.
quis melior illo? Responderunt saxones. Ignorabamus rerum
sufficientiam illius; ideoque illum pridem falsae opinionis uerbo
indigne uituperauimus. Narrante conone duce. facta mirabilia
sufficientiasque locupletes vuillelmi ducis. coeperunt saxones
caeterique astantes. eum magnificare. pariter sermonibus alternis.
His ita rationabiliter diffinitis et expletis; ludouico regi cum
vuillelmo duce caeterisque principibus ad laudunum reuertenti;
occurrit legatio dignae exultationis. denuntians esse ei filium.
ex coniuge dilectissima nomine gerberga natum. Quo audito; hilarior
effectus. dixit vuillelmos duci. coram memoratis principibus. Me
usque modo multis contumeliis infectum nequiter. affluenter
iuuasti; mihi. plurimis inoportunitatibus aggrauato conuenienter
succurristi; quin etiam largissima facultatum tuarum dapibus
educando. et a conuentu malignantium protegendo fouisti. Idcirco
precor ut filium meum hesterna die natum. nuncupando et
testificando nomine lotharium; sacri baptismatis de fonte
suscipias regeneratum. quatinus maioris copula dilectionis.
ampliorisque nexibus amoris colligati; quod meum est tuapte. quod
tuum est meapte; mutuis competentiis fruamur unius mentis. Dux
uero vuillelmus regiae sibi congruenti fauens petitioni;
respondisse fertur regi. Nunc uero. et quamdiu superstes fuero;
quae iusseris diligenter explebo. Franciae regni. caeterorumque
regnorum quorum dominatus est pater tuus. auus et proauus. etiam
atauus. me duce. me iuuante. me in omnibus praeeunte dominaberis.
et arrogantium colla subiciemus in te rebellium. tibique seruire
abdicantium. me astante exarmaueris. Quos sublimare praeobtaueris
extollam. quos detrudere terratenus proteram; quin etiam quicquid
uelle tibi fuerit a me scito fieri. His ita ab utroque peroratis;
ira corde non uultu commoti. stupuerunt principes super hoc
francisce gentis. Abhinc namque subdolo corde. fraudulentaque
intentione atque sophistica sermocinatione; coeperunt vuillelmum
omnen pestiferum nequiter tractare. uero rege exercituque suo
laudunensi pago relicto. laudunum clauatum. qui et bibrax dicitur.
petiuit cito antecedente episcoporum franciscae gentis choro. Quem
omnis clerus laudunensis sedis. omnisque populus cum ingenti
apparatu monastico. cum episcopis praepollentibus reuerenter
suscepit; puerumque nuncupatum. nomine lotharium. sacrosancto rore
oleoque et crismate innouatum et purificatum; de fonte extraxit.
Hincque illum muneribus praemaximis. et donis praecellentissimis
ditatum; lauduno cum matre gerberga nomine reliquid. Ipse uero cum
suis ad regem citius rediit; et quicquid honestatis ei acciderat
regi retulit. Rex autem pro omnibus beneficiis honorare decenter
uoluit; sed ipse nihil horum recepit. uerum cum gratiarum actione
regi omnia remisit.

APOSTROPHA
DVX genus egregium praecellens norma tuorum.
Federe complacito. reges stabilique ligatus.
Tranquillamque satus pacem. per compita mundi.
Quin et adoptiuam prolem susceptus ab alma.
Extollensque salutiferi baptismatis unda.
Gressus uerte tuos. celeres torqueque caballos.
Et glaebe; remea citius natalis ad oras.
Qua sacra populus dicione tua moderatur.
Spectat praesidii iugiter solatia digni.
Omnis nam sine te rerum; res forte uacillat.


Capitulum 24(fol.42v-43r)

His ita rite compositis. rege pariter osculatis. nimiaque
congratulatione ad inuicem amplexatis; rege laudunum petente.
vuillelmus ad regionem suae dicionis coepit celerius proficisci.

APOSTROPHA.
O rotome tuus tibi dux uenit. en recolendus.
Regnaque gallorum iustis moderatus habenis.
Semina iustitiae northmannis sparget habunde.
Callem et iudicii; meritis uiuacibus ibit.
Donec martirii redimitus munere digni.
Scandet ad helysium. donatus stemate campum.
In summoque bono deitate merebitur uti.
Armorum te nunc passim uirtute tuetur.
Tunc precibus dignis meritisque tuebitur almis.


Capitulum 25(fol.43r-43v)

Cum autem fama celer habitantium in finibus northmannicis. mentes
subito de obtato vuillelmi ducis reditu percelleret; ducemque suum
tam magnificum. adesse praemoneret. commota nimio gaudio tota
rotomagensium ciuitas; subito processu contra illum exiliit.
diuersaque diuerticula. ut eum uidere posset; requirit. Femineoque
sexu stante muri in propugnabilis. senilis aetatis uulgo in
biuiis; iuuenilis medieque aetatis plebe currente obuiam ei;
clerus praestolatus illum. in porta ciuitatis cum reuerentia
monasticae institutionis; ouanter suscepit. Statimque coepit
exercere leges et iura. paternaque decreta; quae erant illo
absente neglecta. Iurgia et querelas. lege diffiniens
determinabat; omnesque legibus aut concordia pacificabat. Tunc
construxit gimegias mirabile dictu. mirique scematis templum;
monachilis religionis clero profusius suffultum. Erat autem quidam
martinus sanctissimus abbas illius monasterii; custodiens monachos
sub palestra perstrictae regulae; theoricae contemplationis.
Quadam namque die. causa orationis profectus gimegias. quod gratia
primi floris corde conceperat. uoluens in animo. Martino
sanctissimo abbati; dicens sermocinabatur. Cur christiana religio
tripertito ordine. aecclesiam frequentat. eruntne unius mercedis.
uniusque brauii. qui dispares sunt officii christianae
religiositatis? Respondit abbas. Vnusquisque suam mercedem
accipiet; secundum suum laborem. Sed tibi nutanti de talibus;
reserabo haec enucleatius. Christianae religionis summa; trimodo
constat ordine distincta. mirifico laicorum. canonicorumque atque
monachorum labore exercita; trinitatem in personis. deum unum in
substantia fidei exsecuta. Quorum seruitus feliciter perfecta; ad
coelum tendit. aequis incessibus. Et quamquam tres ordines sint ad
excolendum cultum uerae fidei; bicallis uia est ambiuii itineris.
certa spe uerae credulitatis. quarum una PRAKTHIKE.
nomine. laxius uehit; et canonica dici meruit; sub cuius ditione
laicalis ordo moratur et uiuit. Altera uero nomine. TEORIKE.
limitibus hinc inde coactis artata; non uehit per plana. sed
secessu confixa. secretoque perhenni leta; molitur semper ad ardua.
Haec et apostolica est denominata; quam nos peccatores exsequi. et
cum ea assiduis internae intentionis nisibus conamur colluctari.
Haec autem vuillelmus audiens; retulit abbati inquiens. Flore
primaeue aetatis laxiorem uiam. et latiorem pacisci; finibusque
praestrictam et coangustatam. uolui summopere imitari; uerum pater
meus principesque sui. constituerunt me nolentem; ducem sibi. Sed
quia nunc mei iuris. meaeque sum potestatis. palestram theorici
callis. hinc inde strictius limitati mundum relinquendo; mutatoque
habitu uolo adipisci. Audiens autem martinus abbas merito
praecellentissimus. huius mirandae intentionis propositum;
suspirans subito diriguit. imoque uocem trahens a pectore. inquit.
Defensor huius patriae. cur talia rimatus es facere? Quis fouebit
clerum et populum? Quis contra nos ingruentium paganorum
exercituum obstabit? Quis paternis legibus reget strenue populum?
Cui gregem committes et commendabis? Cui ducamen brittannicae
northmannicaeque regionis largieris? Sollicitudini tuae diuine
uoluntatis prouidentia non concordabitur; nec quae moliris agere
adimplebis. nec me fauente ullatenus tractabitur. Sed si ui
potestatis tuae professor esse huius monasterii. et regulae
THEORIKES uiae. relinquens saeculum. incumbere malueris;
si me quesieris. nusquam regionis tuae inuenire me poteris. Contra
istiusmodi et contradictionis molimina; dux vuillelmus respondisse
fertur talia. Ricardus filius meus dilectissimus puerilis aetatis
ignorantia adhuc inuolutus principibus meis libenter fauentibus;
dux erit pro me potentissimus regionis huius. Et quod deo uoui.
cicius quam potero explebitur. Exeunte autem vuillelmo de templi
adito cum abbate martino; ad pedes eius proruit monachorum
phalangula; deprecans ut acciperet in caritate dei diaria; uitae
corporalis scilicet cibaria. Abbatis uero contradictionibus animo
motus; renuit illorum petitionibus. nec adquieuit caritati ad esum
ullatenus; sed petiuit rotomagensem urbem caelerius.

APOSTROFA.
Omne bonum praescit deus et praedestinat unus.
Omne malum praescit deus. ac non destinat unus.
Felix uelle tuum praescit praedestinat at non.
Qui tria summa manet. trinum specimen. uigor unus.
Felix uelle tuum nam scire dei anticipante.
Palmam martirii merito crescente subibis.


Capitulum 26(fol.43v-46r)

Eadem quidem nocte exaestuante rufo felle. cum ceteris
humoribus; coepit grauibus nimium torreri doloribus. reputans hoc
malum ei accidisse. propter neglectam caritatem cibi et potus.
quam abnuerat monachis deprecantibus. Idcirco northmannorum
brittonumque principibus adscitis. adductoque puero nomine
RICARDO; specie elegantissimo. cum eis pandit secretius mirabile
archanum suae mentis. quod dudum retulerat martino abbati. Cumque
nobilissimi principes brittonicae northmannicaeque regionis
experirentur inauditum. et quasi monstruosum propositum vuillelmi
ducis; in stuporem et in extasin conuersi. dixerunt nimium illi
eiulantes illi. Cur talia mente cordis tui. rimando proposuisti?
Et si cogitando quod nunquam fiet statuisti. quare cuiquam
retulisti? Quis nos defensabit ab incursu pestiferae ferocitatis
immimentium paganorum? Quisue ab insidiis franciscae gentis nos
tuebitur? Amplius quod nunquam adimplebitur; non reputetur. Tunc
vuillelmus refragationis et dissuasionis obice commotus;
respondisse fertur. Et reputabitur; et deo fauente adimplebitur.
Verum quoniam omnipotentis dei uoluntati non debetis resistere; et
meum propositum refutare. precor uos ut consiliis meis faueatis.
et quomodo humanarum rerum sors se forte habeat; filium meum
RICARDVM ducem uobis me superstite eligatis. et intentione
custodiendae fidelitatis et militationis; manus uestras manibus
eius detis. Extimplo cum northmannis brittones; responderunt
vuillelmo dicentes. Huic consilio annuimus; et quod rogas
fideliter faciemus. Igitur continuo northmanni et brittones.
commendauerunt se RICARDO unanimes; sacramento uere fidei illi se
conectentes. Vuillelmus uero serenatis humoribus. inbecillitatis
robore confortatus. coepit conualescere. et quicquid poterat
cotidie sollerti cura agere. Franciae autem principes inuidiae
pondus et odii. ferebant aduersus vuillelmum. sed non audebant
ostendere; maliuolum suae cogitationis propositum. Attamen
hortator et incentor scelerum. effudit uirus suae calliditatis.
per corda malorum hominum; gaudens in peius abire genus hominum.
ne posse repetere hortum deliciarum. Quocirca excitauit odia.
commouens iurgiorum incendia. pacisque aecclesiae turbauit
foedera. firmamentum eius quatiens. formidine inpressa. Rabie
siquidem cupiditatis accendit plurimorum corda. ne recordarentur
iudiciorum dei. neque mente cernerent ea. Disseminato itaque per
membra diaboli grauiter hoc ueneno. hostilique rabie magis ac
magis crudeliter crassante. atque iniquitate prauorum nequiter
praeualescente; aequitas totius regni prophanabatur. debitique
honoris gradu plures eiecti. ab re priuabantur. Quapropter
princeps quidam nomine arnulfus. flandrensis regionis marchio
famosissimus. huius ueneni squalore profusius infectus. abstulit
herluino comiti. castrum mosterioli qui dicitur. Ille uero
tanti honoris priuatus castro; hugonis francorum ducis
suffragium expetiit cursu celerrimo; ut subueniret ei in
adiutorium. quia erat eius comes atque miles; promptus in omni
seruitio. Quem hugo dux non reuerenter ut solitus erat suscepit;
sed in parilitate suorum tyronum neglegenter tenuit. Herluinus
uero magne necessitatis indigentia repletus. prosequebatur cotidie
hugonem francorum ducem. ut succurreret sibi; deprecans crebris
orationibus. Diffidens autem illius solatii. et cernens se
destitutum eius adiutorii patrocinio; aggressus est vuillelmum
northmannorum brittonumque ducem. causa praescripti negotii; et
ut adiuuaret se procidit ad pedes eius. Quem vuillelmus cum
honorifico apparatu. praecepit hospitari. et quae necessaria erant
cum magno cultu dari. Sequenti die uenieniens. herluinus. ante
ducem vuillelmum multimodis peticionibus; requirebat suppliciter
eius adiutorium. Quem consolans dux vuillelmus; respondisse
fertur. Cur hugo dux francorum senior tuus. te ut se non solatur?
Et quare calamitosae perditionis tuae. non explet necessaria? Ad
eum citius regredere. et si te unquam adiuuare uoluerit; multis
precationibus experire. et si quispiam tibi succurrerit; si amino
ferat egre. Confestim herluinus ad hugonem ducem reuersus;
inquirebat supplex si se iuuaret multis prosecutionibus. Cui
obnixe dux hugo intulit. Ego et arnulfus coniuratae amicitiae
intricati copula; nolumus concordiae et dilectionis atque
competentiae nostrae propter te scindere uincula. Huius desperatae
responsionis uerbo; mente mutatus. hugoni ducis subintulit
herluinus. Quoniam quidem necessitati meae succurrere ut decuisset
nullomodo aestuas; decet te ut si quis mihi auxilietur non moleste
feras. Tunc hugo dux francoru. autumans eum omnis solaminis tutela
esse priuatum. inquit. Quisquis tibi auxilium praebebit; non mihi
iniurius erit. Expleto igitur huius desolationis uerbo; herluinus
ad vuillelmum ducem remeauit. et quicquid huius rei audierat.
vuillelmo diligenter proruens pedibus eius intimauit. Ilico
vuillelmus omnem brittannorum northmannorumque exercitum asciui;
et pro praeiudicio arnulfi flandrensis ducis. ad adiuuandum
herluinum festinauit. Cumque prope castrum monasterioli adesset.
idque superuideret; uocauit ut uenirent ad se constantinenses
quibus ait. Si primi gratia mea militiaeque palma; maioreque
honore. et praecellenter in domo mea frui uultis; palos de uallo
monasterioli castri. afferre mihi non differatis. obstantesque
nobis. castrumque tenentes; captos mihi ab ducatis. Mox huius
exortationis uerbo constantinenses inuaserunt castrum. ut lupi
agnos unanimes; diripiuntque et defecerunt castrum. ante
vuillelmum palos muri deportantes; captosque simul
adducentes. Castello uero monasterioli capto. pestiferaeque
seditionis murmure sedato; prandium sibi infra iussit vuillelmus
praeparari. regalibusque gazis sibi herluino illatore; honorifice
amministrari. Epulans dux vuillelmus in castro; dixit dapium
illatori comiti herluino. Ecce tibi reddo castrum; quod tibi
iniuste abstulit dux flandrensium. Et herluinus. Domine non
recipiam hoc castrum. quia nequeo custodire. nec tueri illud;
contra ducem arnulfum. Tunc pietate motus; dixit herluino dux
vuillelmus. Te auxiliando protegam. te adiuuando et custodiendo
defendam. Istud iterum reficiendo construam tibi castrum
inexpugnabilium praesidio turrium praemunitum. uallique
firmitudine nec capiendum nec destruendum. Frumenti uinique copia.
pleno cornu replens istud farciam. totumque reaedificando; tibi
muniam. Quoscumque tibi elegeris meorum principum; morabuntur
tecum stipati frequentia suorum militum. Si arnulfi ingruerit
contra te bellum; ego succurram celerius tibi. cum multitudine
meorum exercituum. Si autem sequestrae pacis inducias petiuerit;
nostrorum consilio fidelium dabimus ei. Sin uero interim iudicio
et iustitia legeque usurus. uenire uoluerit contra nos ad
placitum; ueniemus propter te contra eum. iudicaturi censura
nostrorum. Si praedia tuae hereditatis obstinato corde
deuastauerit; uniuersa suae dicionis conglobato exercitu
cremabimus ei. Voluntarius tibi adiutor beniuolus contra
aduersarios tibi defensor. docilis tuarum querimoniarum auditor.
attentus calamitatis tuae solator. quin etiam bonorum tibi
congruentium uerus largitor. His auditis; mox herluinus procidit
cum suis fidelibus. celerius ad pedes eius. Castro uero firmiter
remunito. frumenti uinique atque tergorum suorum affluentia
cumulatius repleto; quin etiam militibus praemaximis sufficienter
honestato; vuillelmus celeri aequitatu cum suis reuersus ad moenia
urbis rotomagensis. Erat autem idem dux in sermone uerus. in
iudicio promptus et iustus. in colloquio mansuetissimus. in
conuersatione humillimus. Refulgebat insuper titulis bonorum
omnium. resque adornabat strenue aecclesiarum. Cum autem eniteret
augmentatis studiis uniuersae bonitatis totamque per frantiam
perquae cetera regna. crebresceret. propalata fama tanti hominis;
legesque et decreta diligenter exerceret orthodoxorum auctorum.
et sui patris; arnulfus. dux flandrensium supra memoratus.
ueneno uipereae calliditatis nequiter repletus. astuque
diabolicae fraudis exicialiter illectus. gentisque francisce
quorundam principum. subdolo consilio et malignante atrociter
exortatus; coepit meditari et tractare. lugubrem mortem eius
vuillelmi. Huius pestiferi ueneni inflammatus liuore; misit
legatos expedicionis fraudulentissime duci vuillelmo qui dicerent
in dolo fraudis nefandissimae; fideles famulatus careque amicitiae
si recipere uellet munus. Cumque adessent ante vuillelmum procliuo
uultu. submissa uoce; suppliciter compellare uerbis pacificis
coeperunt eum. Noster senior arnulfus. fidedeles tibi in christo
famulatus. Nolens contra te iurgium initiari; petit humillimis
precibus spatium pacis sequestrae. Interimque te ad placitum
contra se uenire; et tuo amore herluino quae offendit contra se;
uult dimittere. seque si placet colligari tibi. insolubilis
amicitiae foedere. Podagra caeteraque infirmitate nimium
afflictus; non ambit litigari contra quemquem amplius. Coherceri
lege. uel concordia suos desiderat. pacemque quamdiu superstes
est; agere festinat. Monarchiae tuae dicionis et suae. quoniam
continuo et finitimo limite sunt annecte. pacem et concordiam
inter uos et uestros decet esse; ut talibus principibus gaudeant
uestri incolae. et ut nemo uestrum ulli nostrorum praeiudicium
faciat; nullusque nostri ulli uestrorum aliquod dampnum. ui et
potestate impellat. Sint concordes et unanimes in lege; qui sunt
uicini in telluris affinitate. Dux tante bonitatis. tanteque
mansuetudinis; non debet abnuere necessariae et oportunae
peticioni. uerum fauere uiribus cunctis; ne res publica annullata
tanta praedatione et incendiis. labatur exicialiter peioribus
ruinis. Supra satis mala urgente lite. concreuerunt; amodo in
peius plurimorum nequitia cogente praeualebunt. Iudica quod melius
est; aut bonum rimari et patrare. aut hoc quod creatura non est;
uerum absentia bonitatis. adherere obscene. et perficere
nefandissimo opere. Exsecrabilium huius legatorum dolositatis
fraude deceptus. dux praepotens vuillelmus; dixit herluino comiti
secretius. Quid tibi uidetur sententia huius propositionis et
legationis? Respondit herluinus. Horret animus ne decipiamur; neue
humillimis precibus horum. illidamur quorum perfidia totiens
decepti sumus. Et vuillelmus. ascitis caeteris principibus.
Quoniam labenti actiuae uitae cursu. me inretitum contemplatiuae
uitae claustro uelle coangustari non ignoratis; citius quam
potestis usquam terrarum. mecum pacem struatis; quia nullum
holocaustum. neque sacrificium tam acceptabile apud deum.
quam pacis incrementum. Ad herluinum autem dixit. Noli
timere neque turberis. quia nunquam mei meorumque solaminis
patrocinio; priuaberis. Consultu ergo vuillelmus dux suorum
fidelium dedit arnulfo comiti. sequestram pacem trium mensium;
seque ad denominatum uenire mandauit placitum. Statuto imminentis
placiti tempore. vuillelmus dux praepotentissimus omnium;
conuocauit northmannorum brittonumque exercitum. et profectus est
ad ambianensem usque pagum.

APOSTROPHA.
Nominis effusi a christo dux tutor et auctor.
Auxilii indiguus nullius. ni quoque christi.
Muneris aetherii praedignusque emolumento.
Amites mortem lugubrem. pro quo properabis.
Pacis perpetuae dignam uitam inueniendo.
Palma martirii. diadema ferente trophei.


Capitulum 27(fol.46r-47r)

Arnulfus uero nefariae dolositatis liuore infectus. uenit
super corbeiae riuulum. cum suis omnibus. misitque internuntium.
ad ducem vuillelmum. deprecans contra se uenire illum. usque ad
pinchiniacum ut fluenta somenae essent obstacula; inter utrumque
exercitum. ne forte perpetrato quod decernebat infelix dolo agere;
impediretur a northmannico exercitu superueniente. Tunc uero dux
vuillelmus peruerse dolositatis legationi credens. precibusque
fauens fraudulentis; suarum legionum exercitum illic ire cogit.
Ast arnulfus super renuntiatis letus et hylaris; super ripam
somenae fluminis. hic martirizandus citra; ille dolosus et
perfidus. ultra resedit. Est namque ibi insula puteulando
exaestuantis somenae gurgite. hinc inde et altrinsecus circumdata;
quam petit nauigio arnulfus cum quatuor perfidis. dissimulans se
cum vuillelmum ducem sanctissimum concordari. Misitque ad ducem
vuillelmum in dolo uerbis pacificis; ut ueniret illuc. cum
duodecim militibus suis. Transgredienti nauem vuillelmo cum xii.
suis; uenit arnulfus obuius claudicans. et subnixus duobus suis.
coepitque illi dicere simulando. et decipere eum propositionibus
humillimis. Ad te uenio supplex. ut meos tuosque concilies; sisque
mihi adiutor aduersus meos infideles. quia infirmitate subactus.
nequeo dominari; et opprimere huius terrae rebelles. Totius etenim
galliae monarchiae salubri concilio dominaris; ideoque super me
meosque dux et marchio desidero ut habearis. Esto mihi defensor et
aduocatus. contra ludovvicum regem. heribertumque principem; atque
hugonem praepotentissimum ducem. et quandiu superstes fuero. ero
tibi tributarius; meique seruient tibi. ut domino serui. Post meae
resolutionis excessum; possidebis meae dicionis regnum. Herluino
tuo comiti. quae contra me offendit; uoluntarie dimittam. Eique
pacificus et beniuolus; omni tempore existam. Dux uero
vuillelmus putans quod corde beniuolo et perfecto. fideque
integra non perfidia loqueretur; pacificauit herluinum
cum arnulfo perfido. et suis omnibus. Tota die paene ducta.
morosis ambagibus; pactaque pace ab utroque principe;
vuillelmo scilicet fide. atque ab arnulfo perfido corde. cum a
caeteris principibus; Vuillelmus cum duodecim regreditur. dato
osculo arnulfo; intratque cum remige classem solus; duodecim
comitibus altera antecedentibus. Tunc eiricus. balzoque et
rotbertus. atque ridulfus perfidi. coeperunt subdola reciprocaque
uoce dicentes. Vuillelmo duci dolose fari. Domine domine melioris
consilii obliti; torque parumper precamur nauim; quia uolumus te
paucis. Noster senior nequit te amplius aggredi. quia podagre
infirmitate scis eum detineri; sed mandat mirabile cuius oblitus
est tibi. Tunc vuillelmus fide integerrimus. perfidorum precatibus
crebius compulsus; torquet nauim caelerius. uenitque ad ripam
fluminis. armorum securus; sine suis cum eis locuturus. At illi
sub pellium tegmine iam absconsis. quatuor mucronibus celeriter
extractis; rabie inmanissimi furoris accensi. diabolicoque spiritu
exagitati; percutiunt et occidunt. Heu dolor. Innocentem
vuillelmum uidentibus cunctis. Hincque cum domino omnium
nequissimo. celeri classe transuecti; suoque exercitui annexi.
praepeti equitatu potiuntur fuga lapsi. Northmanni uero et
brittones. morte piissimi vuillelmi sui senioris nimium lugubres.
ulcisci praeobtantes; nusquam uada hac et illac. celeriter
discurrentes. Sic preciosus marchio vuillelmus testisque christi
gloriosissimus. felici martirio consecratur. Taliterque regnum
coelorum. quod diu concupiuit adeptus; uiuens in christo feliciter
coronatur. Perfusum quippe sui cruoris rore. beati uiri corpus
iacuit exanime; uerum anima in coelum ab angelis deducta. inter
choros angelorum inestimabiliter est collocata. Quaedam ilico
phalanx decepti et martirizati vuillelmi cucurrit ad eum. et trans
ripam fluminis somenae altrinsecus. cum magno eiulatu naue
detulerunt. Inquirentes autem ingentibus cordium suspiriis.
magnoque oculorum fletu liuores eius. atque deflendo sanguinolenta
reuoluentes uestimenta illius; reppererunt paruissimam clauim
argenteam dependentem. in strophyo lumborum eius. Sciscitantibus
illis a domigenis quampluribus. cuius rei gratia cinctorio clauis
illa dependeretur; respondit quidam camerarius secretorum eius
conscius. Noster senior vuillelmus uouit se hoc laudabile saeculum
derelicturum. et se fieri post hoc flebile placitum; gimegias monachum.
et haec clauis custodit in quodam scrinio et coartat monachilem habitum.
scilicet cucullam et suparum laneum. Statim uero corpus sacrosanctum.
feretro uelociter impositum; et rotomagensi urbi cum magno eiulatu
delatum. in aecclesia beatae mariae genitricis dei honorifice
sepelierunt. Conuenit etiam omnis pene prouincia. lugens
ineffabili mestitia et ad coelos usque alta emittens suspiria;
quin etiam adducens secum filium eius RICARDVM. nomine. luctuosa.
Quem antequem conderetur corpus tumulo uidentes; berengerus et
alannus ceterique brittones. necnon northmannorum principes;
dixerunt nimium eiulantes. Seniorem pro dolor perdidimus; seniorem
unanimes. faciamus. Ilico sanctae recordationis puerum nomine
RICARDVM. intronizantes; illiusque uoluntariae effecti fideles.
fecerunt ex eo ducem sibi unanimes. Compleuit itaque sacratissimus
dux vuillelmus et martir christi gloriosissimus. agonis sui
cursum; anno ab incarnatione domini dccccxliii. xvi kalendas
IANVARII. rege ludouico regnum frantiae tenente; deo uiuo et uero
regnante in trinitatis plenitudine et unitatis maiestate.

APOSTROPHA
Erutus aequorei crescente tumoris ab estu.
Sirtibus et nocuis pariter. sorbente caribde.
Multiplicis cumulo pro diffuso turbinis atque
Ventis. mixturaque simul uoluentis harenae.
Vasa ferens figulus. fragilis heu materiei.
Ad portum latus sum tempestate priuatum.
Qua. uia. uita. salus. meritum culmen. fidei spes.
Quoque corona datur. merces sudoris honesta.
Coeli muneribus quo digni munificantur.
Octauae sortis. natalia quoque nouantur.
Vilis sed quia sunt figmenti uasa lutosa.
Vt reor haut cuiquam dare. nec licitare ualebo.
Verum littoribus ponti contrita iacebunt.
Est alias portus diuerso merce repletus.
Quo uario digni mercantur. fenore sumptus.
Quo datur impirium certaminis emolumentum.
Exanimes arctus christo. quo uiuificantur.
Hunc pergam; plena diuerso merce carina.
Sic iam fortuitu digesta diu; excipientur.
Ne patiar figulus. sanam tam ridiculosam.
A que operis nostrique laboris detrimentum.


Capitulum 28(fol.47r-49v)

EXORTATIO AD MVSAS VT CANANT RICARDVM. Florida clarisonae
solitae sat carmina musae. Tinnitus modulo psallere multifidi.
Clio. melpomene. polimnia. eratho. thalia. Tersichore. euterpe.
calliope. urania. Praecipuum lirico munus resonate boatu.
Dulcisoni cantus; uocis et altiuolae. Patricio celebri. comitique
ducique uerendo. Qui studuit summo rite placere deo. Quaeque canat
uestrum singillatim peto dulce. Alterni metri; syrmate dissimili.
CLIO Ni nostra en stolida. sensa silentium. Torpescens
premeret. et taciturnitas. Interpresque foret historiae sacrae.
Plano digereret qui ordine mystica. Richardus comes et marchio
strenuus. Dux et patritius emeritus probus. Quae gessit canere.
collibitum foret. Mortales operas. disserui quia. Iuris namque mei
credibili ordine. Rerum hystorias reddere posteris. Factum nunc
tipicum carmine dissono. Dedam doctiloquis quippe sororibus.
Delector lirico boare metro. Is qualis fuerit comes. uerendus.
Et quanta uiguit beatitate. Adsit concelebris phalanx sororum.
Mecum eius meritum recenseatque. Turmis angelicis fatebor
atque Iungi pro meritis beatitatis. Hunc christi famulum probum
benignum. Censor cum famulos remunerabit. Perdens suppliciis
reos malignis. Istum iam mediator conciliarier. Turmis
archipatrum pro meritis suis. Pro mirabilibus proque uigentibus.
Factis mirificis proque monasticis. Digneque rutilant quaeque
manent adhuc. Archos mellifluus corpore sospite. Nam decreta
patrum quae retinent sacra. Mundo dum uiguit cuncta operatus est.
Delexit dominum corde pio deum. Digno ast ut quoque se foedere
proximum. Si efficax nostra et caperet uoluntas. Qualiter
uixit. uiguitque fecit. Scriberem; sensus licet improbus sit.
Vatibus quod condecet hunc notari. Marchionem. patriciumque
iustum. Et ducem sanctum. comitem uerendum. Misticis nam quod
retulere uerbis. Corde praesago tipicoque uates. Credidit sollers.
recitauit atque. Menteque audiuit meminitque sacra. Memorans
uocer quamquam placet quae dicere. Sororibus dicam. licet iam
stultior. Perenniter fruges salutis nostrae quibus. Adoleuit orbe
isto. et fides. spes. et gloria. Apostolorum cetibus splendentibus.
Magnum ducem. sanctum. pium. iustum. probum. Ausim
ricardum marchionem iungere. Numero licet sinon nec ullo compotu.
Merito tamen mirabili sacer quia. Meritis petrus. non inuidet
aeque piis. Inueniens similem comiti. Lector amice mihi
resera. Ille quis est modo terrigena. Tot populo bona qui tulerit.
Totque cruces probra; tormina tot. Numine pro fidei stabili. Rite
cohercuit indomitos. Restitit acriter atque dacis. Martiribus
socius meritis. Perpetua fruitur requiae. Instructus sapientia.
Delectans regioneque Quanto pontificum sacras. Ornauit
cathedras uide. Hic dux patricius comes. Quod sat namque
uides adhuc. Non fas dicere plurima. Qui nullo inferior fuit.
Sed praestantior extitit. Confessoribus additus. Dux et
marchio sanctus. Quamuis iam pepigisset. Casti foedera lecti.
Sinceri licitique. Causa posteritatis. Serto uirgineo quis. Nunc
subducere temptet? Non mens conscia recti. Labem passa pudoris.
Verum casta remansit. Adducta lector. nunc ratione. Per
cunctos animum ordine sanctos. Propenso sensu porrige sollers. Si
nostro patri conuenientem. Factis et meritis et famulatu. Diuini
obsequii orbe labenti. Congruo cultu. reppereris iam. Vsquam et
patricium conspice quemquam. Nostro namque patri congrua cuncta.
In cunctis constant actibus ista. Cumque cogetur agmine magno.
Censoris rutili mundus ad ora. Cumque et apostolicus ille senatus.
Sederit in sede iudiciali. Richardus rutilo ipse sedili. Subnixus
meritis. moribus atque De magno orbe feret iuraque leges. Cumque
martiribus fortia sacris. Premia pendentur iudice christo.
Portabit roseam ille coronam. Pro quae pertulerit calle secundo.
Cumque sacerdotes merce talenti. Pro carne edomita; foenore lucri.
Ordine promeriti. iam penetrale Intrarint regni iure superni.
Palma uictrici; ecce. r Optime dicetur. excipe serue. Maxima
pro paruis euge fidelis. Terra ferax trimoda beat almum.
Profusae ubertate colonum. Sic uerus docuit sator almi. Verbi;
mundo semina mittens. Cum referent alii rutilantes. Iam nitidos
super astra manipulos. Praemia quisque sui repetendo. Certantes
pro parte laboris. Richardum cernes radiare. Ternis in sublime
coronis. Ipse in sexagena profectus. A ter denis numine diuo. A
leua uestigia duxit. In dextram hinc semper luculento. Virgineo
diademate felix. Virginibus dabitur comes ille. Agnum
praepulchrumque sequetur. Et perget; gressum tulerit
quo. Psallet. quod natale pudicis. Etherea dulcedine carmen. In
quinis resonum tetracordis. Tantus his fieret tua christe. Extant
munia. qui super exstas. Et nil rectum. quo sine constat. Et cum
quo sunt omnia recta.

PREFATIO AD PRESVLEM ROTBERTVM
Licet inperita fandi. Habearis et priueris. Exsors scientiaeque.
Maneas moreris extes. Rethorico sapore. Et hebes socors inersque.
Phaleras o camena paruo. Nostro para libello. Elingis atque
stulta. Rationis universae. Resera ducis sacri. Patriciique iusti.
Et marchionis almi. Luculenta gesta scripto. Velut es. potensque
scitu. Bona quae peregit ipse. Operatus est superstes. Memora
calente uero. Quoniam decet per omne. Comiti sacro Ricardo. Iusto.
pio. modesto. Iubilos referre summos. Extet precemur omnes. Illi
per omne saeculum. Requies. salus decusque. Et gloriae
incrementum. Deitate trinitatis. Moderantis omne quicquid. Extat.
uiget. ualetque.

ITEM PREFATIO. Vlla non canit camena. Cui loquendi copia.
Blaterans stridet. uel desit. Pusioni ut adsolet. Inscius socors
hebesque. Omnibusque stultior. Friuolusque quamuis exstem.
Impedite garriens. Gesta digessi uides. ut. Impolito famine.
Incliti bonique iusti. Marchionis strenui. Paruus inter dicta
uates. Nunc feror dicendaque. Haec mouent rudem poetam. Illa
cogunt scribere. Hic tamen subsiste mecum. Quo locorum iuero.
Impolitus licet extes. I praecor salubriter. Me stupor percellit
ecce. Atque plura territant. Et nouis surgunt figuris. Quae taceri
non fas est. Mens fugit mirata multum. Fasce pectus cogitur.
Christianorum peragrans. Ciruiui exercitus. Repperi nullumque
talem. Omnibus praecognitis. Vt Ricardo marchioni. Cui tanta
cofluant. Hunc feremus ter beatum. Et quater hunc milies. Hunc
benignum. hunc modestum. Concrepabit pagina. Hunc pium iustumque
sanctum. Et probatum et maximum. Almitatis huius actus. Testis est
northmannica. Largitatis atque huius. Testis est et frantia.
Fortitudinemque eius. Comprobat burgundia. Regna facta sancta
dicta. Quin stupent et caetera. Cogitatu facto dicto. Nemo maior
splenduit. In bono summo. quies huic. Sempiterna gloria. ORATIO.
Dacorum olim themate uili. Ardua currenti mihi gesta. Consurgit
moles. modo torua. Pondere quippe suo. quia non est. Nostrum
quoquam tempore prisco. Exaudita. rudineque uisa. Propter hoc non
cognita cunctis. Credita nec temptataque paucis. Spiritus alme
ueni. peto supplex. Nectare septifluo radiando. Ast id qua uirtute
dedisti. Iam fieri; da posse profari.

PREFATIO AD PRESVLEM ROTBERTVM.
Fomitis aetherei regimen terrestris auerni. Orbis
totius NOVS. decus imperium. Sidereum columen. specimen
uigor atque supernus. Oyranicum numen; perpete cuncta
tenens. Causarum series. motus per condita rerum. Conpactor
hominum gloria diuicolum. Quamquam cuncta tibi depromant munia
laudis. Concentu uario. syrmate dissimili. Hoc o date cunctorum
regem cantauimus. Continuis uotis. supplicibus precibus. Tu
faecunda TRYAS. simplexque MONAS. uocitaris. ELLENAS
KATA seu te quoque distribuant. YPOSTASEIS OYSIAN
solam MIAN. EIS TREIS; seu sic ut lacius orbis in
ore tenet. Veram YPOSTASIN MYAN. TRIA nempe PROSOPA.
Idem semper ades idem is et ipse manes. Tu pater ingenitus
gignens tu crederis unus. Sic natum genitum; sophya plaudit ouans.
Flamen utroque fluens; uere uiuax paraclite. In tribus his; unam
nos colimus THEOTEN. Quae sic dicta placet; quod cernens
currat in omne. Et nusquam extra se possit adesse aliquid. Cum
motus stabilis; status sit mobilis atque. Catholicum hoc fidei.
ueridici perhibent. ON substantificum; rerum THOPOS YDEA
mundi. Per seipsum bonitas; permanet atque uiget. Hoc
non est nec hoc est; extat uerum THEOS omne. Non hic.
non ibi. sed totus ad omne ualet. MESOS KAI METALOS; MIKROS
testatur ANARXOS. MESOS; dum iugiter intima quaeque
regit. MIKROS; dum minimis largitur opem atque salutem.
In magnis METALOS; maxima dum uegetat. Sic magnis.
mediis. paruis. praeest quoque semper. Ipse indiuiduus. totus
ubique manens. ON ARXE MESON. ON TELOS. ON quoque
PANTON. Ex ipso quoniam omnia quaeque uigent. Ipsum
PROTOTYPON. nihilum proteantur eundem. Vt stupeas
lector; catholicum hoc memorans. Incomprehensibilis natura. quod
uiget omni. Exuperans plane NOEROS. atque LOGOS.
Qui dum non ullo capitur; nihil ipse uocatur. Ast quotiens
paret; OSSE THEOPHANIIS. Ex nihilo in quiddam semper
succrescere fertur. Scribunt hoc nihilo cuncta creata simul. Hinc
est quod tenebrae uocitatur. dicitur atque PSALMISTES
etenim sic sacer intonuit. Sicut sunt eius tenebrae. sic lumen et
eius. Est reprobis tenebrae. lumen et ipse probis. Cum se sic
habeant. ueri digesta fluenta. Vltro concipias. ecce necesse
subest. Nullis nos animis. nulloque lepore superbe. Praefinire deo
iudice quid proprium. Nec promptum cuiquam. nec dignum pandere nec
fas. Quis. qualis. quantus. KYRIVS is maneat. Dignius
oratu meliusque propinquius. atque Hunc nectes animo; purus et
ipse manens. Orari uerbis deuotis. uult placidisque. Largiri
facilis. cedere promptus adest. His ergo modulis. credendis.
ueridicisque. Amplector uotis. continuis precibus; Ingenitum
patrem. uere sobolem genitamque. Neupma ab utroque fluens fomite
sensifico. Omnia cui quae sunt digne profitentur ouanter. Et regit
imperio; omne quod est proprio. Ter tria quem coelis conlaudant
agmina semper. Quem recolendo canunt. quem uenerando colunt. Quem
patriarcharum clangendo coetus in unum. Exhilarans odas; concinit
haut modicas. Veridici uates. cui promunt syrmate laudes.
Alloquiis sacris; quae cecinere uigent. Quem duo dena phalanx
recolens ueneratur. Omnia contempnit. atque sequendo colit.
Quem testum innumerosa. cohors. aeternum concinit hymnis.
Ac iubilat gratans uerbera despiciens. Virginitatis apex; ex quo
sumendo decorem. Conspicue modulat. mirifice reboat. Quem coelum
supra tellus quem laudat et infra. Quaeque elementa seruiunt. hunc
uenerando colunt. Quod restat siquidem; quodque instat conditor
almus. Respice propicius. Quaeso fauens precibus. Presentes operas
miserans. compone precamur. Et sensus cumules; oraque fructifices.
Richardo titulum celse componere laudis. Vrget materies. atque
coartat amor. Qui tibi mirificus uiguit. per saecula seruus. Omne
malum calcans; omne bonum releuans.


Capitulum 29(fol.49v-50r)

IMITABILEM enimuero meritis excellentium ducum agoniam;
beniuolo sacrosanctae intentionis proposito multiplici actu.
pridem exercitatam; eorumque insignia bonis intentionibus sedulo
insistentium opera praecipuae omnifariam praedigna. cassum est
silentiare; quin exarentur prout posse elucidata. quatinus
succedentium memoriae apicibus enucleata; informent et instruant
ad melius animos fruge salutifera. et ex his sollerti conamine
metiantur uitam honestam; atque huius speculationis exemplo;
beatitudo adquiratur feliciter aeterna. Quocirca benignissimi
ducis Ricardi uitam aggrediamur hebete licet stilo; qui in
sacrosanctae aecclesiae prato. floruit praedignis operibus.
emicans ut sidus in coelo. Donetur nobis etiam eius meritis uitam
illius reuerenter propalari; qui summa reuerentia. summumque
decus aecclesiae extitit. Vt cuius tutelae et beneficii salubriter
fruebamur patrocinio in terris. eius precibus et meritis
protegamur defensabiliter ab inoportunitatibus cunctis.

IGITVR VENERABILIS VITAE DVX. insignis memoriae
praepotentissimus. sanctaeque recordationis patricius
nitidissimus. atque rememorandae benignitatis. marchio
famosissimus; insignissimo luculentae. et nobilissimae prosapiae
semine exortus; qua belgicae frantiae extimos exporgit tractus.
maris affines calcensis pagus; fiscanni castri moenia. ruraque
genitalia sacro natiuitatis suae exordio; beauit oriundus. Cuius
matrem. pater dux vuillelmus et martir gloriosissimus. felicissimo
pignore grauidam. ac adoptiuo illustratae sobolis. partu expertus
fecundam; transuehi fecit decenti insigniter aequitatu; ad
fiscannicae sedis aulam. ut si forte riulfus omnium beluarum
crudelissimus. northmannicae regionis monarchiam cum
suis complicibus sibi uendicaret ut estimabatur. ne eam
raperet; ad anglos citius transfretaretur. Die namque quo inter
vuillelmum ducem emeritum. riulfumque multifariam blasphemum et
periurum ut recensitum est extitit praelium. matrona uenerabilis
enixa diue memorie puerum. misit quendam tyronem nomine
fulchardum. ut proderet duci vuillelmo praeobtatum genite prolis
negotium. Vuillelmo uero cum ccctis potito uictoria de inimicis.
et per praelii pratum tepido cruore infectum aequitanti. miliaque
milium exanimum prostrata intuenti. atque regum regi grates
praemaximas gratanter referenti; legatus natae sobolis gaudium
denuntians affuit.

APOSTROPHA
O semper meritos tali de prole parentes.
Cuius in exortu superos ingentia ciues.
Terrigenas pariter. perflarunt gaudia plures.
Coelicus ordo hylaris tanto conciue futuro.
Humanus meritus gratatur iudice sacro.
Orbis sub cuius semper moderamine letus.
Tranquille pacis praedigna dote fruetur.


Capitulum 30(fol.50r-50v)

Tunc dux merito famosissimus. peracto mirabili trophaeo
hylaris et letus. letiorque nato herede et successore effectus;
misit heinricum summe reuerentiae baoicacensem episcopum. et
bothonem domus suae militiae palma maiorem et praecipuum; ut
salutifere pacis puerum sacrosancti olei. crismatisque liquore
insigniter innouatum. tipici lauacri. regenerationisque fonte
dilutum; susciperent uocitando Ricardum. Qui huius expeditionis
mandato hylares. moeniaque fiscannina praepeti aequitatu
aggredientes; a populo cleroque suscepti sunt. monasticis rebus
praeparatis reuerenter. Sequenti namque die totius clero
prouintiae populoque sexus utriusque praenati pusionis baptismatis
gratulatione undique secus adueniente; mysticae ablutionis
benedicto fonte. ab einrico reuerentissimo baiocacensi praesule.
cum caeteris episcopis illius terrae. regeneratum salutifera
trinae inmersionis inundatione. sacrique crismatis insignitum
nectare. deificaeque trinitatis nomine. ueterrimi hominis dempto
squalore. praedictus praesul cum bothone comite. suscepit puerum
Ricardum nomine. de sancti lauacri purificatione. His uero cum
magna reuerentia peractis. cleroque deum collaudante super duce
nato. regredientibus populorum turmis. praesul cum bothone
renuntiauit de puero quae gesta sunt vuillelmo duci.

APOSTROPHA
Felix o meritum sati.
Insigni patre matreque.
Infantis caelebrae sacri.
Richardi quoque nomine.
Cuius purificatio.
Et cuius renouatio.
In patris domini dei.
Ast huius sobolis dei.
Sacri flaminis et dei.
Vnius tamen et dei.
Veri nomine perpeti.
Castro facta decentius.
O fiscanne tuo; maris.
Prope littora quod uiget.
Omnes undique clericos.
Plebes et populo sciat.
Sacros ut iubilos ferat.
Patri et uerbigenae deo.
[. . .]gineo edito.
[. . .]e cum sacro.



Capitulum 31(fol.50v-51r)

Transacta denique duarum haerarum intercapedine.
mirabilibusque incrementis augmentato profusius Ricardus infante;
coepit vuillelmus de regni commodo salubriter tractare. deque sui
ducaminis successore. cupiens adimplere quod uoluebatur in eius
corde. Huius itaque cogitationis diutissime. et acriter
sollicitudinibus exagitatus; omnique desiderio intueri diligenter
gestiens. cuius ualetudinis. cuiusuae sospitatis. quin etiam
crescente aetate cuius formae uel qualis staturae. exoptatus
filius fuerit. suus Ricardus; misit domigenas. secreti sui
conscios. ut ad uillam quae dicitur cheuillei. clam deportaretur.
Delato igitur infante. ad praedictae uillae locum. assumptisque
tribus fidis secretariis suis. bernardo. bothone. et anslech;
profectus est dux secretius ad eum. Quem ipse diligentius intuens.
et compage membrorum illius manibus attractata. prout aetatis erat
formosum intelligens; aetatemque infantiae incrementabiliter
transcendere. eum animaduertens. amplexatus eum amabiliter. et
osculatus dulciter. tribus comitibus supra memoratis fari cepit.
quod corde diu rimatus est referens. Vestro consilio inquit hoc
regnum strenuae. usquemodo rexi; brittones contra me rebelles
hostiliter deuici. paganos nostrorum finium peruasores redargui;
flandrenses caeterasque gentes in affinitate nostrae potestatis
commorantes audacter subegi. quin etiam si quid boni operatus sum.
uestra benignissima exortatione coactus blande leniterque peregi;
nunc uero ex hoc quod molior agere assensum praebete mihi. quia
omne regnum hereditario carens domino desolatur et diuiditur. et
seditiones quamplurimae. rixeque inaudite. inplacabiles
quaerimoniae multipliciter generantur; ideoque iste puerulus heres
mihi successorque in uestri ducaminis dicione uobis fauentibus
constituatur. Volo et obtestor ut fide nostrae credulitatis. sui
fideles effecti; securitatem istius regni isti infanti faciatis.
quia ignoramus quid futurum spariet tempus erroris. Tunc
responderunt illi seniori; tam affabiliter loquenti. Iussis tuis
continuo uitae nostrae cursu paruimus. et quamdiu superstites
fuerimus; iste erit nobis congruus comes. duxque patricius
hereditarius. eiusque praecepto per omnia obtemperabimus. Hoc
namque consilium complacebit omnibus; sub tuae protectionis tutela
commorantibus. Tunc illi adimplentes iussa marchionis.
nobililissimi. regni securitatem Ricardo puero elegantissimo
facientes. sacramento uerae fidei manibus uoluntariae datis;
commendauerunt se illi.

APOSTROPHA.
O Richarde potens. et probus et pius.
Dux martirque future.
Pollens iste puer. matre satus sacra.
Iuste progeniei.
Heres. non inoportunus erit deo.
Clero nec populoque.
Verum congruus et conueniens pater.
Iustus patriciusque.
Sanctus marchio. constans comes. et bonus.
Dux et christicolarum.
Fulgens atque propagator erit sacer.
Verae credulitatis.
Ac legum populo. distribuet pius.
Iustas rector habenas.
Et plebes soboles. ut moderans pater.
Iuste pacificabit.
Illi sit puero gloria pax decus.
Iesu et gratia christi.


Capitulum 32(fol.51r-51v)

Huius namque consilii peracto negotio. quin immo omnipotentis dei
disponente arbitrio; coepit pater sagaci mente meditari. quo loco.
quibusue posset enutriri salubriter et educari. His incumbens
rimationibus; infit prenominatis tribus. Quoniam quidem
rotomagensis ciuitas. romana potius quam dacisca utitur
eloquentia. et baiocacensis fruitur frequentius dacisca lingua
quam romana; uolo igitur ut ad baiocacensia deferatur quantocius
moenia; et ibi uolo ut sit. botho sub tua custodia; et enutriatur.
et educetur. cum magna diligentia. fruens loquacitate dacisca.
eamque discens tenaci memoria. ut queat sermocinari profusius.
olim contra dacigenas. Tunc botho adquiescens senioris uoluntariae
peticioni. et suscipiens praecipuum infantem ad curam educandi;
urbi eum detulit concite baiocacensi. eumque custodiuit ut
pupillam oculi sui. Dux uero vuillelmus ob amorem dilectissimi
filii sui. pascha ipsius anni baiocas caelebrauit; coadunatis
obtimatibus brittannicae northmannicaeque regionis. Et illic
moratus est; donec essent transacti sacrae sollempnitatis
pentecostes dies festiui. Cupiens autem infantem Ricardum suorum
fidelium sacramento et iuramento in regno confirmari et sublimari.
assumpsit septem optimates maioris potentiae. et pandit illis cum
tribus supra scriptis secretum uoluntatis suae. Rerum fortuna
casibus quia innumeris semper rotatur; raroque est ulli certus
causarum euentus. quocirca uobis fauentibus uolo ut me superstite
filius meus Ricardus haeres meae dicionis a uobis constituatur.
manusque uestras uice cordis eius concedatis manibus. pactaque
fidelitas uerae fidei nostrae iuramine; obnixe firmetur. atque uestro
consilio utilissimo. ipsa tota patria prudenter regatur. His
propositionibus hylares; responderunt septem optimates. Si
praerimari et praecogitare quin immo praedicere quod proposuisti
animo non aestuares; congruum et consequens summopere nobis esset.
ut nostro precatu. nostraque sollicita exortatione ammonitus hoc
faceres. quia necessarium hoc negotium. et peculiarius nobis est.
Hic dictis Ricardi infanti manibus suis datis super sacrosanctas
reliquias. fidem obsequentis famulatus. et militationis facientes;
spoponderunt et uouerunt illi se per omnia esse fideles.

APOTROFA.
Sacri et ordinis. et graduumque.
Puer inclite et indolis almae.
Patre de nitido. sate matris.
Genere ex rutilo ingenuoque.
Merito tibi subditur ista.
Patria et regio. editus es qua.
Quia dux bonus. et comes almus.
Eris indigenae morulanti. hic.
Eris et decus aecclesiarum.
Sacra gloria. spes recolenda.
Vagus. orphanus. exul inobsque.
Capiens opis auxilium a te.
Hylaris saturatus abibit.


Capitulum 32(fol.51r-51v)

Huius namque consilii peracto negotio. quin immo omnipotentis dei
disponente arbitrio; coepit pater sagaci mente meditari. quo loco.
quibusue posset enutriri salubriter et educari. His incumbens
rimationibus; infit prenominatis tribus. Quoniam quidem
rotomagensis ciuitas. romana potius quam dacisca utitur
eloquentia. et baiocacensis fruitur frequentius dacisca lingua
quam romana; uolo igitur ut ad baiocacensia deferatur quantocius
moenia; et ibi uolo ut sit. botho sub tua custodia; et enutriatur.
et educetur. cum magna diligentia. fruens loquacitate dacisca.
eamque discens tenaci memoria. ut queat sermocinari profusius.
olim contra dacigenas. Tunc botho adquiescens senioris uoluntariae
peticioni. et suscipiens praecipuum infantem ad curam educandi;
urbi eum detulit concite baiocacensi. eumque custodiuit ut
pupillam oculi sui. Dux uero vuillelmus ob amorem dilectissimi
filii sui. pascha ipsius anni baiocas caelebrauit; coadunatis
obtimatibus brittannicae northmannicaeque regionis. Et illic
moratus est; donec essent transacti sacrae sollempnitatis
pentecostes dies festiui. Cupiens autem infantem Ricardum suorum
fidelium sacramento et iuramento in regno confirmari et sublimari.
assumpsit septem optimates maioris potentiae. et pandit illis cum
tribus supra scriptis secretum uoluntatis suae. Rerum fortuna
casibus quia innumeris semper rotatur; raroque est ulli certus
causarum euentus. quocirca uobis fauentibus uolo ut me superstite
filius meus Ricardus haeres meae dicionis a uobis constituatur.
manusque uestras uice cordis eius concedatis manibus. pactaque
fidelitas uerae fidei nostrae iuramine; obnixe firmetur. atque uestro
consilio utilissimo. ipsa tota patria prudenter regatur. His
propositionibus hylares; responderunt septem optimates. Si
praerimari et praecogitare quin immo praedicere quod proposuisti
animo non aestuares; congruum et consequens summopere nobis esset.
ut nostro precatu. nostraque sollicita exortatione ammonitus hoc
faceres. quia necessarium hoc negotium. et peculiarius nobis est.
Hic dictis Ricardi infanti manibus suis datis super sacrosanctas
reliquias. fidem obsequentis famulatus. et militationis facientes;
spoponderunt et uouerunt illi se per omnia esse fideles.

APOTROFA.
Sacri et ordinis. et graduumque.
Puer inclite et indolis almae.
Patre de nitido. sate matris.
Genere ex rutilo ingenuoque.
Merito tibi subditur ista.
Patria et regio. editus es qua.
Quia dux bonus. et comes almus.
Eris indigenae morulanti. hic.
Eris et decus aecclesiarum.
Sacra gloria. spes recolenda.
Vagus. orphanus. exul inobsque.
Capiens opis auxilium a te.
Hylaris saturatus abibit.


Capitulum 33(fol.51v-52v)

His namque sagaci prudentique et salubri consilio
definitis. rebusque pluribus sacrae aecclesiae reique publice
rationabiliter adornatis; rediit quisque ad sua letus. et hylaris.
Interea infans bone indolis primique gratia floris Ricardi
scilicet caelebris; formabatur capsim ab annis. Gratia autem
spiritus sancti adaugens illius antra pectoris. largifluo munere
ardentis studiis sagacisque ingenii duobus quod est sufficiens.
aggerabat propensius illi. Domum subnixam columnis; sapientia
fabricabat in statu illius pectoris. Ipse autem secundum uires
aetatis; quicquid boni poterat adimplebat gestis opimis. Vt autem
adolebat uegetabiliter humanis incrementis; ita fecundabatur
feliciter uitae meritis. Quaeque boni audiebat. memoriter
retractans retinebat; mala uero respuens floccipendebat.
Quaecumque legis tegebantur obscura; reserata enucleatius soluebat
omnia. Patre uero Richardi ut recensitum est licet hebete stilo.
perfidiae neuo martirizato et in stellifero regno feliciter
coronato; antequam humaretur corpus eius sepulchro. adduxerunt
Richardum puerum. qui residui fuerunt in regno; et qui non ierant
ad luctuosum placitum cum eo.
Tunc northmanni et brittones. tantae pulchritudinis et dignitatis
puerum uidentes; lugubri flebilique uoce singultientes. altaque
diuersorum ululatuum suspiria emittentes; dixerunt unanimes. Ecce
cui seruire. ecce cui militare. ecce cui patre superstite. fidem
fecimus. Tunc berengerius brittannicae regionis comes praecipuus.
infit flebilis et mestus. prior pro omnibus. O seniores et domini.
arnulfi perfidia dolose decepti. merentes et tristes. plorabili
nece piissimi marchionis; priusquam lamentabile corpus tumulo
condatur; seniorem faciamus nobis. Iste puer ut dux nobis sit et
patricius; in sede patris est subrogandus. Ne exterae gentes super
nos irruentes; hocque negotio huius traditionis inaudito;
principari super nos deliberantes. uendicent sibi northmannicos
brittonicosque fines. iste puer constituatur istius regni
princeps. Scutumque perditum patris scuto reformantes.
restaurantesque eius soboli; obstemus repugnando uolentibus
dominari nobis. His dictis; unanimiter collaudantes hoc consilium.
aggrediuntur comites cum magna frequentia principum commoto impetu
et murmure ululantium; ingentis reuerentiae Ricardum puerum.
Tumultuantium autem populorum murmure sedato. uix adepto silentio.
berengerius et alannus caeterique northmanniae brittanniaeque
comites. datis manibus suis Richardo. subdiderunt se libenter
illi; ut promiserant olim patri uiuenti. Pignoribusque preciosorum
sanctorum delatis. sanciunt illi tenorem integerrimae fidelitatis
et militationis; more christianae coniurationis. His flebiliter
expletis. pluribusque ad sua reuersis; Richardus puer expectate
nobilitatis. fortitudineque caelebris. rotomago remansit; cum
tironibus patrisque domigenis.

APOSTROPHA
Rotomage; super missa uage. littora sequanae.
Vrbs fecunda bonis. omnibus et militibus feris.
Semper feta laon diues opum. plenaque munerum.
Venatu ex hylaris sufficiens. et locupletior.
Multarum specierum. generum pisceque ditior.
Altis alitibusque accipitrique aucipiti scio.
Omni quin melior. quin potior urbe potentior.
Portus quam uegetat belgicus. et celticus. anglicus.
Gaude tripudians. letificans. exhilarans quia.
Perfectus senior. et dominus legifer est tibi.
Defuncto et patre dux patricius. marchio habebitur.
Richardi celebris. iustus. et almus. pius innocens.
Sanctus religiosusque. benignus. sacer et probus.
Sollempnis. caelebris. pro meritis. dignus. amabilis.
Dilectus. recolendus. reuerendus. memorabilis.
Secla iure ualens. iure potens. iure per omnia.
Qui te olim moderans. proteget. ast auxiliabitur.
Et cuius meritis. continuis. secla per omnia.
Prefulgens. locupletaberis. et munificaberis.
Et cuius bonitas. et pietas. et reuerentia.
Campos elysios. scandere te coget ad ultimum.


Capitulum 34(fol.52v-54r)

Audiens autem rex frantiae ludouicus. quod arnulfi
flandrensis comitis uersutia deceptus. pro stabilitate sancte
aecclesiae. sanctaeque fidei et pacis. proque fidelitate sui
martirizatus esset dux northmannorum vvillelmus multum condoluit.
et optimates regni exceptis mortis eius tractatoribus. concite
rotomagum properauit cum suis comitibus; super his quae nefario
arnulfi comitis astu acciderant. consulturus. Rotomagenses uero
aduentu regis ludouici hylares; susceperunt eum uolenter. putantes
ut equitaret super flandrenses. acerbamque et pestiferam ultionem.
pro inaudito piaculo quod fecerant; illis reddere uellet. Rex uero
ludovicus ad se fecit uenire Richardum tantae pulchritudinis
puerum. lacrimansque affectu doloso. et fraudulento; suscepit et
osculatus est eum. retinensque coegit epulari et recubare secum.
Sequenti namque die. nutritori tanti honoris puerum uolenti
deducere ad alterum domum ut balnearet et custodiret eum;
prohibuit rex. et detinuit secum. Secundo et tertio die. idemtidem
autori aestuanti facere; non sinit rex. uerum prohibuit obstinato
corde. Animaduertens nutritor captum esse tantae dulcedinis
puerum; ad nullum conatus est postea ducere locum. Huius igitur
rei fama. tota civitas tumultuosa excitatur; murmurque captionis
per totam urbem diffusum. sparsim uentilatur. Tandem uero
suburbani conglobati cum ciuibus. plebeioque more irruentes ad
domos principum ciuitatis illius; coeperunt blasphemare eos.
emittentes ingentes gemitus. et dicentes altis uocibus. Nostra
neglegentia vuillelmum ducem praecipuum nostrum aduocatum
amisimus; uestro tamen consilio perfido. non hic exul
exterminabitur. Vos omnes periuros et regem digne necabimus. et
Richardum tante dicionis puerum; ne exulet liberabimus. Plurimi
autem principes asperrimis ciuium uerbis exagitati. ferroque
induti uelociter et armis; miscent se armatae plebi. Plurimi uero
rusticorum animositatem metuentes. domibus suis remanserunt.
hostia obnixae obfirmantes. Ilico uero plebs cum armatis
militibus feruenti animo. et citatis gressibus. festinant regem
inuadere; cum suis comitibus. Rex autem ut tumultuarii
strepitus murmura audiuit; coepit inquirere causam illius rei.
Dictumque est ei. Urbis istius principes. quia Richardum tante
spei puerum. in captione tenes; gestiunt te inuadere festinanter.
Vix euades inminens periculum; uix liberaberis a turbis ciuium et
armorum. Tunc rex agildo pauore praeoccupatus. inminentisque
ruinae casu tremulus et concussus. tandem in semetipsum reuersus;
misit ad bernardum principem northmannici exercitus. ut
succerreret ei pro amore dei uelocius. Cui concite remisit ad eum;
haec uerba dicturum. Non me nec illum liberabo; sed hac seditione
oborta. ut autumo interibo. Tunc iterum rex misit ad eum. ut quo
liberari posset; daret ei consilium. Bernardus autem ne
occideretur ipse et rex; remandat ut accipiens in ulnis Richardum
praecelsi auxilii puerum. ueniret supplex ad misericordiam militum
et ciuium. Rex autem sui diffidens. suorumque interitum et
internecionem metuens; suscepit in brachiis suis Richardum tantae
liberationis puerum. et detulit ante conspectum armatorum. se et
suos supplici uoce poscens misericordiam illorum. occidere
uolentium. Ecce ego et uester senior. Quicquid de me uultis.
facite cito; tantum ne me meosque occidatis. suppliciter imploro;
quia dominus uester non moratus est penes me. ut captus teneretur.
sed ut noticiis regalibus. palatinisque facundiis instrueretur. At
illi recipientes Richardum tante uirtutis puerum; regem humillimae
deprecationis plenum. ad aulam suae habitationis. et ad suos
redire permiserunt. Rex autem ludouicus anxius super his
inoportunitatibus. superque uenturis nutans et incertus. salubri
suorum episcoporum et comitum consultu; misit ut ad se festinarent
optimates ciuitatis illius. scilicet Rodulfus. et anslec. atque
bernardus. Quibus accersitis. coramque adductis; rex principibus
infit tristis. Merore mortis domini uestri acriter ammonitus.
uosque super quod accidit solaturus. huc accessi; sed acrioris
tristiciae merori. tristior obuiaui. qui uestri suburbani cum
ciuibus. et milites cum rusticorum coetu. me meosque uoluerunt
conterere et dilacerare; repentino interitu. Sed pestifero tantae
sedicionis hoste. tuo consilio bernarde liberatus; dic quid sum
facturus.
Et bernardus. Nimis egre tuus fert animus; quod fecerunt in te
rustici cum ciuibus. Oportet igitur saluum te reddi; a propalatae
nequitiae fraude. Denique quia uester senior vuillelmus fidelis
per omnia extitit tuus. decet quo terram hereditario iure Richardo
magnae posteritatis puero possidendam; sacramento sacrae fidei
manibusque super sacrosancta philacteria positis. sanciens
auctorizes; teque esse abhinc indempnem illi. et deinceps. atque
adiutorem et defensorem te esse contra terrigenas omnes. Sic
quiueris laetari nostro seruicio et militatione; nos tua tutela et
gubernatione. Si quis uero in te rixatus fuerit. conteremus eum;
et si quispiam insurrexerit in nos. uirtutae tuae potentiae.
prosterne humotenus eum. Tunc rex in dolo; respondit bernardo.
Quodcumque retulisti faciam; meosque uolenter aut nolenter facere
ad praesens cogam. Ilico Richardo praedignae innocentiae puero.
largitus est terram hereditario aui patrisque iure possidendam;
delatisque sanctorum reliquiarum philacteriis. manibus super ipsa
impositis; deo nominato in primis. iurauit se contra omnes illi
auxiliari. suosque praesules et comites. idem facere coegit. His
taliter sedatis et expletis; rex fraudulenter principibus
northmannicis infit. Quoniam pollicitatione iuramenti ueracis.
fidem integerimi tenoris uestro seniori uobisque peregi;
perseuerantem fiduciam uestri adiutorii obnixe de me habeatis; et
nullus uestrum ullatenus nutet auxilio mei solaminis. Uestrum
seniorem sinite mecum morari; ut facundae ubertatis conloquio
edoctus. discat diffinire et determinare uerba scrupulosae rei.
Plurimarum uero rerum noticiam; melius discet in palatio meo. quam
commorans in sua domo. Quocumque proficiscar. mecum proficiscetur;
quocumque morabor morabitur. Efficaci patris eius amminiculo
regimen totius frantiae. et burgundiae. teneo; ideo adiutor et
solator isti quandiu superstes fuero ero. Quia pater istius pro me
morte praeoccupatus fuit; belua crudelior ero. si non aauxiliatus
fuero isti. His igitur fraudulentis regis simulatis alloquiis.
principes northmannorum decepti; mancipauerunt Richardum
desideratae spei puerum. ludouico regi ad educandum. Rex uero hinc
cum puero ad ebraicacensis urbis profectus moenia; disponebat rei
publice iura. Simulabat ore et opere bonae uoluntatis adiutorium;
uerum in corde gerebat male intentionis propositum. Diu morulans
ebroicas; cogensque subdolo corde ad fidelitatem pueri ciuium
turmas; repetiit rotomagensis urbis palatia. Postera die
principibus ciuitatis accersitis; fraudulenta et dolosa uerba
retulit. Super damni et doloris nostri auctorem; properandi
habeo intentionem. Reuertar ad laudunum deducens mecum
Richardum fiduciae uestrae puerum; hincque burgundionibus
asscitis. francigenisque conglobatis. obsidebo attrabatum;
donec capiam illum. Omnes uero subuertam munitiones
flandrensium; et dissipabo hostiliter bona illorum. Quocumque
arnulfum sciuero; illuc mei exercitus gressum. festinanter
protelabo. Ultionem quam meretur ei reddam; si forte illum usquam
inueniam. Vos autem estote praeparati. ut uestrum seniorem mecum
uindicetis. Talium sophismatum simulationibus excecati; sinerunt
futurae opis puerum. ab eo deduci.

APOSTROPHA
Rotomage tuus modo puer.
Marchio iure potens tibi datus.
Captus adest quia plange. tremulans.
Regeque francigenisque satrapis.
Ducitur heu dolor aduena uelud.
Dacigenis stolidis proceribus.


Capitulum 35(fol.54r-54v)

Comes uero arnulfus inaudita fraudulenti homicidii luae
fedatus; timensque futuros uindicaturi si bene egisset regis
aduentus; misit ad eum legatos qui subsequentia dicerent. cum
maximis muneribus. Domine rex piissime. noster senior plurima
subactus infirmitate; mandat tibi fidele seruicium. si placet
recipere. Falsa propalatae famae opinione audisti; indebitae
Richardi ducis morti. nostrum seniorem Arnulfum fauisse; qua se
contra te uult expiare et emendare; iudicio tuorum. igne. Milites
uero quibus Richardus plurima mala intulit. quique morti illum
applicuerunt. exterminabit; si talibus factis gratiam tuam poterit
promereri. Quatinus annuendo peticionibus eius beniuolus faueas.
mittit tibi libras auri purissimi. bis quinas. Quin etiam
uniuersae regionis suae tributa. annuatim dum uixerit tibi ultro
soluet. Seruicium tuum. sui per omnia facient; et quocunque
perrexeris. hostiliter pergent. Ipse accedere ad te nequit; quia
podagra scis eum irretiri. Foueant preces nostrae indulgentiam
tuae pietatis; tali afflictum infirmitatis uulnere. talique sine
re culpatum crimine; miserantis. Miseratio condigna. praeoccupet
furorem tuum. ut non deseras seruum tuum. sine causa a te exosum.
Tua est potentia. tuumque regnum; noli perdere quod tibi est
commissum. Facilius potes omnes flandrenses perdere;
quam uasa uitrea malleo conterere. Tunc regis consiliarii
muneribus excecati; dixerunt ei. Non oportet te ulli praeiudiucium
facere; qui se tibi satagit iustificare. Inmunem se a doloso
scelere mandat; suosque iustificare aut exterminare deliberat. Pro
non recuperando quo indiges; non debes perdere quem tenes. neque
te ullatenus illo frustrari. Omnes qui occidentur non tibi est ius
uindicare; sed residuos ob mortem rixantes. pacificare.
Reminiscere malorum et pudoris quae in te northmanni rotomago
exercuerunt; et praecaue ne peiora tibi impertientes.
northmannicum auferant tibi regnum. Tunc flandrenses. Preter hec
mandat noster senior tibi; premaximum consilium huius rei. Tene
vuillelmi filium in sempiternum. et ususfructus regni in aeternum.
Opprime diro legis iugo. et seruitio terrae illius habitatores; et
coge illos seruire tibi oboedienter. Cuius praui conciliii
exortatione. et muneribus rex deceptus. et excecatus; detinuit in
custodia Richardum tanti precii puerum. et dimisit arnulfo quae
fraudulenter de vuillelmo fecerat propter eum.

APOSTROPHA
O luthdouice.
Si bene corde.
Vota teneres.
Quaeque sacrasti.
Rex recolende.
Cum bene regnans.
Imperitasti.
Auxiliante.
Praesidiumque
Dante salubre.
Vindice tanto.
Patre Richardi.
Religioso.
Innocuoque.
Martire christi.
Simplicitate.
Et probitate.
Munificato.
Belgica qua nunc.
Celtica necne.
Asta quitana.
Gallia porgit.
Multiplicatos .
Vndique tractus.
Cur abicis quod.
Iam sacramento.
Religionis.
Christicolarum.
Iure tulisti?
Cur resolutus.
Lege ferina.
Atque nefanda.
Muneribusque.
Proditus astu.
Linguis honestum.
Iamque reuulsa
Pace tenorem.
Credulitatis?
Cur sobolemque.
Illius almi.
Lore ligatam.
Impietatis.
Fomite prauo.
Heu uegetandam.
Atra cupido.
Sorte cupita.
Detinet exlex?
Desine prauum.
Sperne tenere.
Quaeque nefanda.
Mitte Richardum.
Postulo hephebum.
Quo sua iura.
Impleat alma.
Quo capis illum.
Tu capieris.
Et uice digna.
Regredieris.


Capitulum 36(fol.55r-55v)


_____________________________________________



Erat autem quidam tyro nomine osmundus. summae
caelebritatis pueri educator et altor; sagacissimus. Qui quadam
die absente rege. inmeritae captionis puerum. equitare fecit ad
laucipium; ut disceret alites capere. suo accipitre. Cum uero rex
reuerteretur. et reginae uerbis gerberge sciret quod puerilis
delectationis studio memorialis scientiae puer Richardus extra
laudunum proficisceretur; rogauit ad se uenire hosmundum magistrum
eius. Illo coram astanti. furiis bachatus acerbis. demonstrans
obtectum diu nefariae captionis secretum infit. Nequior omnibus
quorsum deduxisti seniorem tuum nudius tertius? Senioris tui
poplitibus coctis. priuabo te oculis; si forsitan eum quoquam
amplius duxeris. Tunc aliis tyronibus pariter cum eo commendauit
puerum. ut custodirent diligenter; et ne posset fuga elabi
praeuiderent eum. Hosmundus autem animaduertens captum esse
Richardum tante dulcedinis puerum; misit ad rotomagenses. qui
nuntiaret blasphemum tantae deceptionis negotium. Rotomagenses
uero mutatum maldefidi regis stupentes propositum. a deo requirunt
suppliciter tanti consilii auxilium. Mittunt ergo ad omnem
aecclesiam northmannicae brittonicaeque regionis; ut missas
concelebrarent deuote; pro eo bresbiteri. Clerus psalmodiis uacet.
populusque nudis pedibus saccoque indutus ieiunet. Northmannici
uero brittonicique presules. huius tristis legationis famam
audientes; triduanum ieiunium in uno quoque mense populo
indicentes; deprecantur dominum deum fusis precibus.
helemosinisque datis pauperibus suppliciter et reddat eis
Richardum tanti desiderii puerum. Monachorum canonicorumque
clerus. pro eo psalmos supplex concinit; populusque lustrans
deuotus aecclesias; deprecatiuos gemitus emittit. Interea
Richardus tanti decoris puer. insignis prosapiae honestate
celeber; instruebatur omnibus in captura noticiis sufficienter.
Ducebat solidam illius aetatis partem. robore cumulato; eratque
commodus et utilis omnibus. quasi maturus euo. Arguebat secundum
uires aetatis. quicquid erat illicitum; floccipendebat quicquid
erat animae incentiuum. Viuaci lepore affluenter armabat linguam;
facundaeque ubertatis colloquio insignibat eam. Peragrabat studio
et retractabat quae ignorabat; nec abdebantur ei quae sunt
obscura. Puericiae suae aetatulam. iesu christo consecrabat; seque
totum diuinis praeceptis. tenerae adhuc licet aetatis esset;
mancipabat. Diuina namque promissione hoc factum est; ut
puer conspicuae formae prae caeteris nitidus. nonnisi in
palatio regis nutriretur. Multimodis illum sermonibus
libenter insignibant; et melliflua palatinae sermocinationis
dulcamine erudiebant. Processu uero temporis. northmannorum
et brittonum precibus continuis. ieiuniisque singulis mensibus
deuotissime exercitatis. placatus rex regum dominus. eripuit
Richardum inaestimabilis incrementationis puerum. taliter de regis
manibus. Predictus namque tyro hosmundus prouisor illius
honestissimus; uidens detineri suum seniorem diutius. et uallari
uicissim die noctuque. ne posset subtrahi tyronibus; coepit
meditari. quomodo eriperet eum de tantis custodibus. Quadam igitur
die coegit huius rei gratia simulata imbecillitate. recumbere
tantae custodiae puerum; et quasi dissimulata corporis sospitate.
emisso frequentius. planctu aggrauari eum. Cuius falsae opinionis
rumore ciuitas impletur; et haec simultas pro ueritate. fama
nuntiante propalatur. Custodes uero tertia die aestimantes morte
praeoccupari tantae diligentiae puerum; huc illucque necessitate
sua euntes discesserunt. Hosmundus igitur coenante rege. et
ciuibus nudisque plateis ab hominibus; byrro et tante liberationis
puer indutus. citatis equis; lauduno exiuit citius. rapidoque
cursu. castrum appulit codiciacum. Illic affluentis probitatis
commisit castellanis puerum; et profectus est in ipsa nocte ad
comitem bernardum. eius auunculum; qui morabatur moeniis
siluanectensium.

APOSTROPHA
Northmanniae nunc praesules.
Belloque in omni principes.
Regni triumphales simul.
Et clerus omnis ordinis.
Populus simul plorabilis.
Pueri. senes. et uirgines.
Iuuenesque cunctae feminae.
Vulgusque in unum concitus.
Fletus lugubres mittite.
Mestis modis. et parcite.
Nam gaudium uobis datum.
Vinclis solutus regiis.
Elapsus et custodibus.
Richardus almus. innocens.
Prudens puer sanctissimus.
Pulchre decorus. splendidus.
Liber tenaci compede.
Vobis erit dux praepotens.
Grates deo nunc reddite.
Pro liberato pignore.


Capitulum 36(fol.55r-55v)

Erat autem quidam tyro nomine osmundus. summae
caelebritatis pueri educator et altor; sagacissimus. Qui quadam
die absente rege. inmeritae captionis puerum. equitare fecit ad
laucipium; ut disceret alites capere. suo accipitre. Cum uero rex
reuerteretur. et reginae uerbis gerberge sciret quod puerilis
delectationis studio memorialis scientiae puer Richardus extra
laudunum proficisceretur; rogauit ad se uenire hosmundum magistrum
eius. Illo coram astanti. furiis bachatus acerbis. demonstrans
obtectum diu nefariae captionis secretum infit. Nequior omnibus
quorsum deduxisti seniorem tuum nudius tertius? Senioris tui
poplitibus coctis. priuabo te oculis; si forsitan eum quoquam
amplius duxeris. Tunc aliis tyronibus pariter cum eo commendauit
puerum. ut custodirent diligenter; et ne posset fuga elabi
praeuiderent eum. Hosmundus autem animaduertens captum esse
Richardum tante dulcedinis puerum; misit ad rotomagenses. qui
nuntiaret blasphemum tantae deceptionis negotium. Rotomagenses
uero mutatum maldefidi regis stupentes propositum. a deo requirunt
suppliciter tanti consilii auxilium. Mittunt ergo ad omnem
aecclesiam northmannicae brittonicaeque regionis; ut missas
concelebrarent deuote; pro eo bresbiteri. Clerus psalmodiis uacet.
populusque nudis pedibus saccoque indutus ieiunet. Northmannici
uero brittonicique presules. huius tristis legationis famam
audientes; triduanum ieiunium in uno quoque mense populo
indicentes; deprecantur dominum deum fusis precibus.
helemosinisque datis pauperibus suppliciter et reddat eis
Richardum tanti desiderii puerum. Monachorum canonicorumque
clerus. pro eo psalmos supplex concinit; populusque lustrans
deuotus aecclesias; deprecatiuos gemitus emittit. Interea
Richardus tanti decoris puer. insignis prosapiae honestate
celeber; instruebatur omnibus in captura noticiis sufficienter.
Ducebat solidam illius aetatis partem. robore cumulato; eratque
commodus et utilis omnibus. quasi maturus euo. Arguebat secundum
uires aetatis. quicquid erat illicitum; floccipendebat quicquid
erat animae incentiuum. Viuaci lepore affluenter armabat linguam;
facundaeque ubertatis colloquio insignibat eam. Peragrabat studio
et retractabat quae ignorabat; nec abdebantur ei quae sunt
obscura. Puericiae suae aetatulam. iesu christo consecrabat; seque
totum diuinis praeceptis. tenerae adhuc licet aetatis esset;
mancipabat. Diuina namque promissione hoc factum est; ut
puer conspicuae formae prae caeteris nitidus. nonnisi in
palatio regis nutriretur. Multimodis illum sermonibus
libenter insignibant; et melliflua palatinae sermocinationis
dulcamine erudiebant. Processu uero temporis. northmannorum
et brittonum precibus continuis. ieiuniisque singulis mensibus
deuotissime exercitatis. placatus rex regum dominus. eripuit
Richardum inaestimabilis incrementationis puerum. taliter de regis
manibus. Predictus namque tyro hosmundus prouisor illius
honestissimus; uidens detineri suum seniorem diutius. et uallari
uicissim die noctuque. ne posset subtrahi tyronibus; coepit
meditari. quomodo eriperet eum de tantis custodibus. Quadam igitur
die coegit huius rei gratia simulata imbecillitate. recumbere
tantae custodiae puerum; et quasi dissimulata corporis sospitate.
emisso frequentius. planctu aggrauari eum. Cuius falsae opinionis
rumore ciuitas impletur; et haec simultas pro ueritate. fama
nuntiante propalatur. Custodes uero tertia die aestimantes morte
praeoccupari tantae diligentiae puerum; huc illucque necessitate
sua euntes discesserunt. Hosmundus igitur coenante rege. et
ciuibus nudisque plateis ab hominibus; byrro et tante liberationis
puer indutus. citatis equis; lauduno exiuit citius. rapidoque
cursu. castrum appulit codiciacum. Illic affluentis probitatis
commisit castellanis puerum; et profectus est in ipsa nocte ad
comitem bernardum. eius auunculum; qui morabatur moeniis
siluanectensium.

APOSTROPHA
Northmanniae nunc praesules.
Belloque in omni principes.
Regni triumphales simul.
Et clerus omnis ordinis.
Populus simul plorabilis.
Pueri. senes. et uirgines.
Iuuenesque cunctae feminae.
Vulgusque in unum concitus.
Fletus lugubres mittite.
Mestis modis. et parcite.
Nam gaudium uobis datum.
Vinclis solutus regiis.
Elapsus et custodibus.
Richardus almus. innocens.
Prudens puer sanctissimus.
Pulchre decorus. splendidus.
Liber tenaci compede.
Vobis erit dux praepotens.
Grates deo nunc reddite.
Pro liberato pignore.


Capitulum 38(fol.56v-57r)

His et huiuscemodi peractis; comes bernardus rapido aequitatu
codiciacum expetiit. et osculatus tantae diligentiae puerum;
amplexibus fruens optatis. eum cum magno exercitu ad
siluanectensem urbem perduxit. Rex uero luthdouicus duplicis
tristiciae scilicet eo quod coeperat puerum et quod ipse elapsus
erat. expertus errorem; misit legatum ad ducem magnum hugonem. ut
reddere puerum cogeret bernardum comitem. Hugo quidem magnus uerba
subsequentis orationis. Siluanectensem et codiciacum. thorotensem
non auferam bernardo. et cretheltensem castrum nequeo urguere.
ullis conaminibus illum; ut reddat Richardum dilectissimum nepotem
suum. Interea bernardus comes siluanectensis. misit ad bernardum
rotomagensem caeterosque northmannos. qui nuntiaret concite
euentus optatos. Northmanni quidem et brittones desiderati pueri.
ereptione nimium hylares; persoluunt deo omnipotenti pro eo uota
et grates. Huius rei gratia siluanectensis comes bernardus
profectus est contra bernardum rotomagensem. et dacigenam; quid
ageret de puero consulturus. Cumque mutuis alternatim sermonibus.
nimiumque secretis fruerentur; et de restitutione pueri in regno
diu tractarent. bernardo dacigenae. dixit comes bernardus. Ne
forte rex ludouicus animaduertat nostrae intentionis propositum;
non ueniam abhinc contra te amplius ad placitum. Verum crede. quod
mandauero tibi signo inter me et te facto ostenso per legatum; et
rimare ingenioso conamine. regem ludouicum ire fatuare. quia uult
nos. et uos omnes crudeliter perdere. Ilico pluribus rerum capte
replicatis; quisque sua celerius reuisit. Interea rex ludouicus de
dignae ereptionis pueri absolutione anxius. et de remandato
diffidentiae ab hugone nimium tristis et mestus; misit ad
flandrensis gentis comitem arnulfum. qui eius rei negocio
anxiabatur nimium; quatinus uenire contra se acceleraret ad
placitum. Qui festinanter occurrentes sibi in pago uermandensi. in
uilla quae dicitur restibulis. quid agerent coeperunt meditari.
Arnulfus uero digni interitus sui formidans ultionem; uafro
stomachatus astu. dixit ad ludouicum regem. Ingentis formidinis
pauore exterreor; et usque ad intimum medullarum. super
uenturis concutior; ne forte northmanni et brittones. hugoni
duci contra te rixanti uehementer nostrae confusionis interitu
coherentes. militari manu asscita; insurgant in nos unanimes.
Verum super hoc dabo tibi consilium; ne incurramus uenturi dampni
periculum. Excaeca igitur oculos hugonis. muneribus et beneficiis;
ne possit quae feceris. iure refragari. Concede illi northmanniam.
a sequana usque ad mare; ut ualeas quae citra sunt quiaete tenere.
Northmanni uero taliter diuisi desolabuntur. et non contra nos ad
certamina ultra excitabuntur. Sic minues exarmaueris potentiam
illorum; non uno soli domino militantium.

APOSTROPHA
Inuentor sceleris. consilii et mali.
Prorsus quod uetitum est; fraudis et impiae.
Cur praescire dei. consilio tuo.
Gestis conterere. et sistere perfido?
Heu heu occubuit; perfidia tua.
Huius iam sobolis. promeritus pater.
Pro uisu domini; purior ut foret.
Fultus martirio; testis et emicat.
Hanc non contaminans improbitas tua.
Torquebit; simili. et dilanians modo.
Hic uere. sederit. dux luculentior.
Prudens. pacificus. promeritus. comes.
Sanctus. religiosus. bonus. et pius.
Summus. patricius. marchio prouidus.
Defensor patriae; ast indiguis opis.
Solator miseris. quin uiduae. et orphani.
Cunctis omne bonum. lucraque prospera.
Effectus populum. regimine congruo.
Conducet moderans; legeque corrigens.
Campi siderei ad pascua caelica.


Capitulum 39(fol.57r-59v)

Rex uero ludouicus. prauo astute dolositatis ingenio
usus; misit ingentis reuerentiae praesules. ad hugonem uelocius.
ut ea fide qua concatenantur senior et miles; uenire festinaret ad
se promptius. Hugo igitur magnus creberrimis episcoporum
peticionibus suppliciter coactus; profectus est contra regem. ad
uillam in uico iuxta compendium. quae dicitur crux; dixitque ad
regem. Cuius rei negocio huc me accelerare fide. et legatis
praecipuis. compulisti? Rex autem. Vt reddas mihi Richardum quem
furatus est hosmundus. et perduxit ad comitem bernardum.
Respondit magnus hugo. Nisi castra quibus praeest bernardus.
illi ui abstulero; nequeo fauere ullatenus precibus tuis et
uoto. Tunc rex. Vt meae necessitati non iniurius sed solator
existas; concedam tibi ebroicacensem et baiocacensem comitatum;
quin etiam a sequana ad mare usque ut possideas. Ego uero quae
citra sequanam sunt tenebo; et quae meae uoluntatis sunt ex his
explebo. Simus concordes in omni negotio et unanimes. ut decet
regem et ducem perpetualiter; ego cis sequanam pergens rotomagum
obsidebo; tu uero militari manu. baiocas uallans expugnato. Sic
atteramus northmannos aduenas et superbos; nostreque dicioni
subiciamus illos. Taliter autem mitescent et subiugabuntur; aut
extermina daciam celeres repedabunt. Hugo uero dux magnus. fidei
quam fecerat bernardo pro Richardi iuuamine oblitus. quin etiam
beneficiis ac ciuitatibus exorbatus. pepigit cum rege huius
conuentionis foedus. quo ut haec facerent. determinato tempore;
regreditur ad sua quisque. Bernardus igitur comes huius
conuentionis gnarus; adiit hugonem ducem celerius. Veniensque ante
conspectum eius; dixit corde uultuque turbatus. Dux magne et
fidissime. precellis usque nunc omnibus meritis. et fidei tenore;
sed mirum mihi cur innocenti puero mentitus es. quod ultroneus
christianae coniurationis fide promisisti. Oporteret te quam
promisisti seruare fidem illesam; et nullorum donorum. munere et
beneficio exsecrari eam. Northmanni et brittones. norunt quae
spopondisti puero; franciaeque principes letificarunt se super hoc
consilio. Quid turpius hac infamia? Talique blasphemia quid
obnoxius? Tantae perfidiae rumor tantique malefidi ducis nequicia
promulgatur per tota penae franciae ciuitatum moenia; omnes
susurrant de tanto duce et aduocato. quomodo deceptus est. et
mentitus muneribus et beneficio. Contra istius inuectionis
molimina; hugo magnus respondit. ab imo cordis emittens suspiria.
Veris purisque sermonibus quae exsecutus es retulisti; quia
oblitus sacramenti quo me defensorem et adiutorem pueri. ultroneus
promisi terram a sequana usque ad mare hereditario iurae ab eo
possidendam. dono regis recepi eique integerrimae fidei
stabilitatem feci; meque adiutorem illius ex ea terra. quae citra
sequanam est periurans repromisi. si eam quam mihi dedit.
nunquam contradixerit. Verum quia mirabilis ingenii.
ingentisque industriae et calliditatis comes es. et astutus in
negotiis omnibus; precor ut eruas me. aliquo sophysmate a
blasphemia huius rumoris. Decurso abhinc die. sedecies;
festinabimus adire nortmanniam. ego et rex. Ipse autem
rotomagensem urbem. ego uero obsidebo ut iuratum est.
baiocacensem. Affligemus igitur northmannos talite et redigemus ut
seruiant humiles. Quisquis uero contra nos contumax fuerit et
rebellis; exterminabitur. Quisquis uero armis praesumpserit;
occidetur. Si quid prudentiae et ingenii habes; precor te ut ab
huius periurii noxa; soluens me liberes. Cernens autem bernardus
quod aperuisset hugo magnus cor suum; dixit ad eum. Iccirco quod
tu senior benignissimus. uel quia ille nepos meus dilectissimus;
melius quam potero argumentabor si forte uestrum cogitasse.
turbare quiuero. Ilico comes bernardus consilia regis et senioris
sui. denominateque congressionis super northmannos tempus
expertus. recordateque uoluntati sui senioris beniuolentia letior.
siluanectis regressus; misit ad bernardum rotomagensem et
dacigenam uelocius. et quae audiuit ab hugone duce magno. etiam
uoluntatem eius mandauit secretius. Quin etiam ne regi obnixius
ciuitatem defenderet. uerum choro canonicorum monachorumque
praeparato. eum quasi eius aduentui congratulans hylariter
reciperet; et hugoni magno duci terram quam illi dedit. regem
contradicere multarum argumentationum prosecutionibus cogeret.
Bernardus uero rotomagensis letior legatione huius consilii; quae
legato disserenti secreta audiuit. northmannis principibus
asscitis intimauit. Northmanni autem non quemquam illorum decipere
scientes umquam bernardum; quin etiam quod hugonis magni ducis
sciret secretum. eius conlaudauerunt pariter consilium. Statuto
uero tempore coniuratae progressionis; asscita francigena
undecunque potuit manu militari; uenit rex in pagum qui dicitur
calcis. coepitque infestare gentes. et praedia incendiis. Hugo
autem dux magnus. huiuscemodi coniuratione illectus; profectus est
ad baiocacensem comitatum. cum magno exercitu. Bernardus igitur
rotomagensis. non inmemor bernardi siluanectensis comitis
consilii; misit ad regem luthdouicum. in dolo uerbis pacificis.
quatinus properaret ad ciuitatem rotomagensem; cum episcopis
principibusque suis; et ne amplius deuasteret quae sua erant
ferocitate tantae gentis. Rex uero huius legationis mandato letus.
regiminisque sui et honoris profectum congratulans adaugere; sub
acta urbe et principibus. uenit rotomagensem ciuitatem cum
francigenis obtimatibus. prohibens reliquos exercitus; ne
depopularentur terram suae dicionis amplius. Bernardus uero
caeterique principes. atque clerus totius urbis occurrerunt contra
eum ad portam beluacensium; et receperunt animosae calliditatis
ingenio eum. Crastino uero diei diluculo. uenit bernardus ante
conspectum regis ludouici. et coepit in dolo compellare eum uerbis
humillimis. Domine rex inuictissime. ab olim usque nunc integer
stabilisque extitisti fide; et conlaudabilis in omne tuo opere.
Nos ducem et aduocatum perfidia arnulfi amisimus; sed gratia dei
te regem aduocatum nobis recuperauimus. Non curamus de prole quam
tibi hosmundus furatus est et abstulit; nec umquam eius seruitio
incumbentes militabimus ei. quia melioris consilii est nos esse
regales et palatinos. quam talis comitis satellites esse et
seruos. Verum nobis mirum quid audiuimus. et ultra credibile
supraque satis admirati sumus; quorum relatus didicimus. quod
hugoni duci semper contra te rixanti contumacius; concessisti
spaciosam terram a sequana maris finetenus. et adhuc expugnat
baiocacensem tellurem et praeoccupat cum magno exercitu. Parui
pretii rex dulcissime. parueque militationis atque seruicii; quod
tibi reseruasti. Vigenti millibus armatorum; augmentatus es
inimicum tuum. Quis constantinensibus et baiocacensibus uidit
fortiores in bello. prudentiores in consilio? Si militarem manum
ut vuillelmus tenuisses; omnium quippe gentium. horum consilio et
armis dominari quiuisses. Nonne vuillelmus huius exercitus
medietate fretus; comitante hugone et herberto seorsum. conduxit
te ad regem heinricum securus? Quis tuebitur. et defensabit.
proderit. et praeerit huic quam retinuisti ciuitati? Baiocacenses.
constantinensesque hanc custodiebant urbem francisco
angliscoque in portu eminentem. Omnium bonorum illius
terrae affluentia aderat nobis; et eramus locupletes opibus
illius telluris. Recipe ergo ciuitatem quia non habemus
sumptus. quibus in ea uiuere possimus. daque hugoni eam
quo queat rebellare contra te securius. Nos daciam cum omni generi
nostro prepete nauigationis cursu repedabimus; et hanc maiore
collecta multitudine militari. ut rollo quondam deuastabimus. nec
tua nec hugonis erit posterius. Rex uero deceptricibus querimoniis
instigatus; precatus est bernardum. ut daret sibi consilium. super
his rebus. Tunc bernardus. Mitte legatum ad hugonem ducem magnum.
qui baiocacensia rura illi contradicat; et non possidere plus quam
tribus noctibus. et dicat non tenere se ea amplius. quia malo es
consilio usus. Rex uero ilico misit ad hugonem; qui diceret huius
rei sermonem. Cumque legatus coram hugone duce adstaret. huiusque
rei uerba illi intimaret. obstupuit; in unoque obtutu defixus
inquit. Calliditas duorum principum coegit regem mandare tale
propositum. Huius igitur contradictionis uerbo. parisius hugo dux
regrediens; misit ad regem luthdouicum dicens. Cur quod mihi
spontaneus dedisti ablatum est? Respondit rex. Tellus northmanniae
non nisi unius senioris umquam tuebitur aduocatione. Nec debet
esse diuisum; quod decet esse continuum. Rollo olim daciae finibus
exterminatus. hanc sibi integre uendicauit; et non dispertita ab
ullo postea extitit. Gens dacigena nescit famulari; nisi uni soli
seniori. Legatus autem quae rege narrante audiuit; hugoni duci
diligenter retulit. Interea bernardus siluanectensis audiens
inopinatum citissimumque regressum hugonis ducis sui senioris;
uenit ad eum citatis equis. dixitque. Dux perseuerantis fiduciae.
quoniam noxialis sacramenti solutus es compede. memor sis
sacramenti. quo te Richardi pueri adiutorem spopondisti. Et hugo.
Nequibo illi auxiliari. quia omnis northmannica gens subdita est
regi. Contra bernardus. Prestolare attentius euentum rei; et quid
futuri parient dies illi.

APOSTROPHA
O rex. cur memor haud tui.
Istiusque patris qui tibi profuit
Cuius presidio continuo. regna tenes modo.
Et qui multa operatus est.
Pro te; et qui occubuit hostia uictimae.
Regis syderei. queque latent scii.
Et quod iam genitor suus.
Pollens ueridico; perpete famine.
Armis exsuperans. et quod auus continuit sacris.
Nunc praeiudicium facis.
Ex hoc innocuo adhuc probo puero.
Richardo caelebri prosapia nobiliter sato?
Huius flagicii lue.
Casus innumeri praepedient ob hoc.
Olim te capient. te periment fine sub ultimo.


Capitulum 40(fol.59v-61v)

Interim rex luthdouicus morulans rotomagensis urbis
moenibus. disponensque northmannicarum rerum negocia ut dominus;
fraudulenta falsae opinionis intentione. putans se esse regem
northmannorum et aduocatum; labile deducebat illic ocio tempus.
Quadam namque die. quidam tyro franciscae gentis. sufficientem
omnium rerum opulentiam dacigenae bernardi. quin etiam uxorem
praepulchrae speciei. ut concederet sibi; regem rogauit. Caeteri
namque tyrones huius peticionis famam secretius audientes;
uenerunt ad regem dicentes. Domine rex tibi incessanter semper
seruimus. et nullius rei sufficientia. nisi cibi potusque ditamur;
hos aduenas northmannos expelle abhinc et extermina precamur. et
largire nobis illorum beneficia concessis uxoribus. Nos uero hanc
urbem regemus seruicio tuae fidelitatis; nec de cuiuslibet
nostrorum infidelitate nutare quiueris. Consilium huius rei
nefandum enucleatur bernardo et dacigenis; uerumtamen uicissim
consulti. commiserunt illud taciturnitati. Rege uero luthdouico
laudunum regresso; nouercalisque odii zelo a northmannis nimium
perteso. turpis tyronum peticionis ambitione admodum tristes;
meditabantur interitum regis retractando unanimes. Vt autem regem
decipere aliquo subdolo conamine quiuissent. northmannorum
optimates; miserunt ad aigroldum regem daciae nobilioris et
dicioris potentiae milites. ut Richardo vuillelmi magni ducis
filio. suo consanguineo succerrere festinaret; quia rex franciscae
gentis totius northmanniae monarchiam uendicabat sibi. auferens
omnem honorem puero Richardo. eruto eius a uinculis. Haigroldus
uero rex daciae magnanimus. ob amorem Richardi sui propinqui;
legatos northmannorum honorifice suscepit; constructisque
nauibus. hisque cibariis et militibus repletis. ad littora
salinae corbonis. qua diua rapido meatu procelloso mari se
infundit. cum incredibili tyronum multitudine citius quam
quiuit; uenit. Constantinenses autem et baiocacenses audientes
aduentum regis haigroldi. propter amorem Richardi pueri.
uenerunt seruire illi. Fama ilico per frantiae climata celeriter
penetrauit; denuncians inaestimabilis multitudinis paganos adesse
littoribus northmannicis. Bernardus igitur caeterique
rotomagenses. fidelitatem regis luthdouici uerbis simulantes;
miserunt ad eum in dolo dicentes. Quoniam innumerabilis
copiosaeque multitudinis. pagani primeue iuuentutis flore nitidi.
nostris finibus sunt aduecti; precamur quatinus asscita manu
militari. subueniat uelocius nobis. si northmannicae regionis
principatu gaudere mauis. Rex autem legato. Fama nunciante audiui;
uerum esse quod dicis. Quapropter rex luthdouicus. huius
pestiferae legationis relatu ammonitus; concitato francigenae
gentis exercitu; uenit ad rotomagum repentinus. adducens secum
herluinum comitem. et lantbertum fratrem eius. Rex autem
haygroldus regis franciae audiens aduentum; fraudulento consilio
northmannorum. mandauit uenire illum contra se ad placitum. Rege
autem luthdouico confidenti in multitudine exercituum. et ire
disponenti; suae dampnationis ad placitum. dixit bernardus
rotomagensis. se fidelem simulans francorum. Gens contra quam
proficisceris ad conciliandum; internae dilectionis amore
recolens. dilexit nostrum comitem vuillelmum. et pro quo
martirizatus est intimo cordis affectu. odit nimium. Lite enim
herluini comitis. northmanni tali duce priuati; congredientur
intentione mortis in eum. si forte eum uiderint. Quapropter eum
noli ducere tecum; ne forte eo cognito. nascatur utriusque
exercitus iurgium. Tunc quidam ex tyronibus; bernardo respondisse
fertur. Num propter te caeterosque aduenas talis comes ut est
herluinus. ullis latebris repositus abscondetur? Bernardus autem tacite
quae agebantur considerabat; illiusque inuectionis dolorem in corde
pressabat. Luthdouicus autem rex francigenum mouens exercitum;
herluinum comitem conduxit secum. castraque metatus est citra
diuae decursum. Constantinenses atque baiocacenses cum rege
haygroldo ultra diuae fluenta; fixere tentoria. Bernardus primo
mane consurgens; uenit ad regem luthdouicum dicens. Domine rex
uelocius surge; et quid agendum sit. secretius cum tuis rimare.
Alterius moris est gens haec. quam francigena; argumentosae
calliditatis nimis plena. Tunc quidam recubans intrinsecus;
respondit bernardo rege annuente. stanti forinsecus. Pete dormitum
citius; quia non curamus de talibus. Bernardus uero huiuscemodi
uerbis exasperatus; repetiit castra rotomagensia uelocius.
Estuante uero sole hore diei tercia; coeperunt diuae alueum
constantinensium baiocacensiumque transire agmina. Bernardus autem
hoc intuens; regem iterum expeciit dicens. Supra satis rex
dormitare adhuc stude; quia gens dacigena transgressa diuae
flumen, stat equestris in littore. nescio cuius animositatis
intentione. Rex uero minacibus uerbis excitatus; surrexit ocius.
comitumque et militum frequentia constipatus. festinabat ire ad
sui colloquium interitus. Conuocansque bernardum; dixit ad eum.
Nescio quid meus mihi praesagit animus; placida non mihi est
quiete contemptus aut pugnam. aut aliquid nouum exagitat mihi
inuadere sollicitus. Ad haec bernardus. Nonne prohibui multis
prosecutionibus. ne comes herluinus huc conduceretur? His dictis;
uenit ad locum. quo placitum erat dispositum. Stabat autem illic
cum baiocacensibus et constantinensibus rex aygroldus. rege
luthdouico propius stante; cum francigenis altrinsecus. Stabat
autem et illic dacorum delecta iuuentus. adnixa hastis. tenensque
scuta in manibus. querebant occasionem; qua possent francos
occidere et regem. Mutue igitur uoluntatis colloquio rege ludouico
et daciae rege aygroldo. coutentibus francigenisque et dacigenis.
et baiocagenis. undique secus armatis circumstantibus. cuidam
militi noto quondam sibi; dixit comes herluinus. Cuius
sospitatis. cuiusque prosperitatis. uel cuius facultatis. tu et
origo tui generis? Respondit ille. Salubris sum incolomitatis.
locupletisque felicitatis. atque sufficientis ubertatis.
Constantinenses uero et baiocacenses. coeperunt ab interrogato
inquirere quisnam esset qui de commodis suae prosperitatis
tam familiariter sciscitaretur. Respondit ille inquirentibus.
Herluinus monasterioli castri; comes praecipuus. Constantinenses
autem; dixerunt baiocacensibus. Nonne hic cuius iurgio uel pro quo
deceptus est et martirizatus noster senior vuillelmus. marchio
duxque honestissimus? Erueturne hic infestus nostris manibus? His
dictis. commoto murmure incompescibili. torquent arma omnes
dacigenae. furiis stomachati; tantique domini morte fellae
estuante bachati. occasione cepta. inuadaunt herluinum comitem et
perimunt inperterriti. Francigenae autem. cupientes comitem
herluinum ulcisci; seque armis tueri. insurgunt super eos
intrepidi. Cuius occasionis dolo. praelii certamine atrociter
inito; franci telis. lanceisque pugnando confractis; obluctabantur
fortiter mucronibus extractis. Tandem multifluo pestiferoque
constantinensium et baiocacensium necnon paganorum cetu. hinc inde
uallati; iugulabantur dilacerati. uelut bidentes a lupis. Sic
mortifero per praelium inpulsu congressi; bis nouem comites
nobilissimi praeoccupantur morte. seuiente marte dilapsi; ex parte
regis luthdouici. nec erat ulla spes uitae uel fugae residuis. Rex
uero luthdouicus praesidio francorum cernens se desolatum;
expertusque praelii periculum. fugae tardantis expetebat auxilium.
Rex quippe aygroldus prospiciens abesse regem luthdouicum; uolucri
sonipede. agmen secans medium. citato cursu. persequebatur eum.
Rex autem ludouicus hac illacque fugitabat; quia freni a capite
equi delapsi habenas. manibus solummodo tenebat. Aygroldus autem
rex ludouicum taliter impeditum mox expetiit. et per capulum
fulgentem ensem tenens; uagina caua a latere diripit. militibusque
suis ne elaberetur neue occideretur; eum commendauit. Ipse uero
capto rege congratulans. ad praelii campum concite remeauit; et
adhuc armis francos se tuentes. ad internecionem usque prostrauit.
atque franciscae gentis laceros plagis horco detrusit. Northmanni
uero uictoria armisque et spoliis potiti. praeliique campus lustrantes
securi; ad humandum detulerunt exanimes suae gentis.

APOSTROFA
Digne pro meritis ducis futuri.
Richardi celebris. bonique iusti.
Fulgentis pueri. indolisque sacre.
Vestra proque fidelitate qua nunc.
Bellando patriam tenetis istam.
Northmanni o proceres. satis potentes.
In certamine praelii et triumpho.
Cauti. et consilio probique cuncto.
Seruantes stabili tenore pacem.
Et sacrae fidei peticionem.
Nunc saluete. ualete. auete. semper.
Et uos. et soboles. sacri et nepotes.
Omnis progenies. sacrata styrpis.
Septeneque locum quietis aptum.
Post arctus lugubrem solutionem.
In summoque bono noui refecti.
Sortis prospera. bis. dualis; octaue ac bis.
Cum sanctis capiatis aggregati.
Regnum qui patriae tenetis huius.
Vis uirtute. potentis et tenacis.
Richardi pueri in fidelitate.


Capitulum 41(fol.61v-63r)

Interea rex luthdouicus. custodum spoliorum cupiditate
deceptorum. manibus euasit; et hac illacque fugitans. alipedis
equi. cursu errabat inani. Quem quidam rotomagensis miles. inermem
huc illucque fluctuantem conspiciens aggreditur. et eum proprio
nomine compellans; asperis uerbis affatur. quorsum rex ludouice
tendis? Quoue tenes desolatus iter? Non nostris elaberis finibus;
quos iniuste inuadens. te stulte irrepsisti. His dictis torquens
campitorem equum; et irruens super regem luthdouicum. per habenas
freni coepit eum; atque ui compellebat equitare secum. Rex autem
omnibus armis priuatus; nec erui potens a tenentis manibus. dixit
ad illum mestissimus. Quis es. uel quo me iturum esse contorques?
Respondit. Rotomagensis. Et illuc te ducam; nec tuae potestatis
ullatenus deinceps eris. Rex autem diffidens sui. mestusque
necessitate imminentis periculi; dixit ad uiolentum captorem sui.
Miserere precor miserere mei. et erue me per tuam pietatem de
manibus querentium animam meam. et insidiatorum mihi. Restitue
me monti lauduno. ut queam gloriari; et gaudere francisco imperio.
Nulla gloria quaeretur sine te mihi; omnisque facultas et honor
qui meus fuerit, tibi erit. Regem te super me si uolueris
constituam; si non. dimidium regni concedam. Rerum
uerborumque fiat maxima fides inter me et te; sacramento
colligationis christianae. Haec repetens rex crebrius.
et exorans cum lacrimis; proruit de equo ad pedes se
ducentis. Tunc miles percussus mente. lugubri gemitu regis.
coactusque peticionibus multimodis; lacrimis ita fatur obortis.
Promissionum tuarum fac mihi fidem; ego conducam te lauduno
saluum et incolumem. Voluntarie uero pacta factaque fide; coepit
miles regem conducere. relicto recti itineris calle. Interea
rotomagensis bernardus. ereptione regis mestissimus; misit concite
legatos. ne transiret rex luthdouicus. ad omnes sequanae portus.
Ipse uero citius quam potuit. tardum regem anteuolans praecessit;
et rotomagum praepetibus equis. cum suis militibus accelerauit; et
qui regem perquirerent fidissimos exploratores. ad omnes fines
regionis illius misit. Miles uero qui regem liberare conabatur.
domi ne forte inueniretur retinere illum noluit; sed noctu in
sequanae insula reposuit. cupiens conducere eum ad laudunum
exploratoribus fatigatis et reuersis. Exploratores igitur scientes
quod ab illo milite haberetur rex luthdouicus; uenerunt ad domum
eius. et accipientes uxorem filiosque et filias. equos. et equas.
oues et boues. omnemque supellectilem eius; deduxerunt ad
rotomagum bernardo citius. Miles autem sciens nullatenus posse
abscondi amplius regem; uenit quantotius ad bernardum
rotomagensem. et prouolutus ad pedes eius; deprecabatur ut
recipiens regem. redderet suam sibi uxorem. Bernardus uero solito
laetior. recipiens mestum. captumque regem; reddidit ei suam
uxorem. Misit igitur ad siluanectensem bernardum; et mandatum ei
optatum regis euentum. Bernardus uero comes hylaris et laetus.
consurgens ilico noctu. ad hugonem uenit ducem magnum parisius;
qui dixit ei. Audisti domine uentilante fama alicius rei
nouitatem? Respondit. Nullius. Et ille. Pro certo comperias
haygroldum regem dacorum propter Richardum nepotem meum
suumque propinquum bellasse contra regem luthdouicum. et in
ipso certamine. quater quaternos comites peremptos; et
monasterioli castri comitem herluinum et fratrem eius
lantbertum. quin etiam prostratis cede asperrima francigenis;
regem ipsorum fugatum et captum. et adhuc rotomagensi
urbe sub custodia dacigenae bernardi mancipatum. Hugo autem dux
magnus. super quod dicebatur stupens; dixit. Modo regi quod
meretur accidit; atque comiti herluino quod dignae decuit.
caeterisque consiliariis quod oportebat pati. Vuillelmus namque
dux northmannorum pro regis fidelitate et francorum. proque quod
herluino pridem ablatum reddidit monasterioli castrum.
martirizatus occubuit; et rex quem decuisset exsecrabile scelus et
inauditum ulcisci. consilio herluini et arnulfi perfidi; filium
eius sub custodia tenuit. et terram hereditariam illi; sibi
iniuste uendicauit. Superni regis arbitrio. condignam talionem
patitur rex luthdouicus pro vuillelmi ducis filio nepote tuo. quem
captum tenuit; proque terra quam sibi usurpauit. Maioris namque
consilii quam caeterae gentes sunt northmanni; qui regem
luthdouicum subegerunt astu tam peruicaci. Tunc bernardus. Domine
memento. quae mihi meoque nepoti spopondisti; et ut decet te iuua
et succurre illi. Dux uero respondit. Antequam liber a custodiae
impedimento reddatur. regnoque francisci imperii sublimetur rex
luthdouicus; terra northmannicae regionis. quieta et solida. et ab
episcopis comitibusque et abbatibus sacramento uerae fidei
Richardo tuo nepoti sancita. et inconuulsae auctorizata tenebitur.
Interim luctuosa fama ad aures gerbergae reginae perlabitur; et
quod captus esset rex. bisque nouem comites interempti. ceterique
fugati; enucleatur. Regina uero lugubres regis sui coniugis
suorumque incessanter casus deflens; animumque suum tanti
infortunii anxietate atrociter contorquens. nullumque salubre sibi
consilium inde; in tota francia repperiens. misit ad patrem suum
transrenanum regem heinricum. et ad othonem fratrem suum. flore
pubertatis nitidum; mandans plorabile sui detrimenti negotium. et
ut asscito militaris manus exercitu; obsideret rotomagum
redempturus. ui et potestate suum seniorem regem luthdouicum.
Heinricus autem rex gerbergae reginae filiae suae. non se uenturum
remandat ob obsidionem ad rotomagum. quia merito et dignae atque
ultione dei rex luthdouicus adquisitum praeiudicio patiebatur hunc
casum; quia filium vuillelmi ducis. qui pro fidelitate sua arnulfi
perfidia occubuit; captum in custodiam tenuit. totamque regionem
northmannicam. quam suus auus praeliis adquisiuit sibi; iniuste
uendicauit. Interea rex aygroldus northmannos pagensesque omnes ad
fidelitatem Richardi pueri uicissim consolidabat; iura legesque et
statuta Rollonis ducis. tenere per omnia cogebat. Urbes et
castella. munire firmiter satagebat; ne forte fortuna uices suas
aduersa uerteret.

APOSTROPHA
O pius. prudens. bonus. et modestus.
Fortis et constans. sapiensque iustus.
Diues. insignis. locuplexque. sollers.
Rex haygrolde.
Quamuis aut sis crismate delibutus.
Vt sacro baptismate non renatus.
En uale. salueque. et aueto semper.
In deitate.
Qui Richardum percelebrem tuendo.
Rege capto. francigenisque stratis.
Praelio certaminis et peracto.
Vindice dextra.
Regni habenas nunc moderans potenter.
Et ligas cunctos. fidei tenore.
Seruientes ut famulentur omnes
Ecce Richardi innocenti perpete pusioni.
Nobili prosapiaque creto.
Atque florenti. meritis et aeuo.
[.]bere et almo.


Capitulum 42(fol.63r-64r)

Gerberga uero regina paterno fraternoque patrocinio
penitus desolata. tantaeque anxietatis detrimentum perpessa.
nulliusque solaminis spe subnixa. quin etiam timens perdere regna;
antistitum consilio petiit hugonis magni ducis suffragia. Quam
hugo dux magnus. et episcopos cum illa comitatos reuerenter
suscepit; et quae necessaria erant honorifice distribuens. secum
diebus multis detinuit. Interim autem misit siluanectensem
bernardum comitem ad rotomagensem militem bernardum. ut conuocatis
optimatibus northmannici consilii. properarat contra se ad sanctum
clerum. Qui iussa citius dicto adimplentes; uenerunt contra
hugonem magnum ducem. praeeunte bernardo ad praedictum locum
festinanter. Tunc dux magnus et episcopi; dixerunt northmannis.
Reddite nostrum nobis seniorem; luthdouicum regem. At illi. Non
reddetur; uerum tenebitur.
Tunc magnus hugo. Vobis autem dabimus filium eius et duos
episcopos. tyronesque domus suae quos quotque uolueritis pro eo;
ut francigenae praesules comitesque et principes atque abbates
ueniant contra uos ad praefiniti temporis placitum; et sacramenta
integre ueraeque fidei terram northmannicae regionis auctorizent.
et corroborent. atque sanciant omnes Richardi et posteris suis in
perpetuum. Hugo uero magnus deduxit regem ad sua; ut
congratularetur cum suis. et uxore sua. Statuta uero diffiniti
termini tempore; asscita militari manu. cum praesulibus franciae.
uenit rex super fluuium eptae contra northmannos. cum magno duce
hugone. Licetque filius suus quem pro se dederat esset rotomagensi
urbe mortuus; manibus supra philacteria reliquiarum positis.
propriis uerbis fecit securitatem regni quod suus auus Rollo. ui
ac potestate. armis et praeliis sibi adquisiuit. Ipse et omnes
episcopi. comites et abbates. reuerendi; principesque franciae
regni. Richardo puero innocenti; ut teneat et possideat. et nulli
nisi deo seruicium ipse et successio eius reddat. et si quis
peruersae inuasionis rixatione contra eum congredi. uel alicuius
rixationis congressione. inuadere regnum maluerit; fidissimus
adiutor in omni aduerse inoportunitatis necessitate; per
omnia extiterit. His taliter legitimae diffinitionis facundia
determinatis; rege luthdouico astante hugoneque magno duce et
suis; proceres brittonum et optimates northmanni Richardo puero
ineffabilis probitatis. uice cordis manibus. libentissime datis.
sacramento fidissimae christianae securitatis fecerunt iterum
fidem militationis. auxiliique et seruicii. Tunc northmanni et
brittones Richardum tanti honoris tanteque dignitatis. tantaeque
speiciei puerum; adduxerunt nimium gaudentes rotomagum. Cum autem
utriusque sexus. senes iuuenesque. pueri et infantes. uurbe
territorioque ipsius pagi commorantes. comperissent quod Richardus
desiderate uisionis puer acceleraret; frendente uulgo passim prae
gaudio. irruenteque profusius plebe super plebem; pro recuperatae
salutis solatio. comprimente feriter turbis innumerabilibus
exaggeratis populum populo; festinabant currere. licet non ua
lerent. mutuae coaceruataeque oppressionis praepediti obstaculo;
obuiam almifluae mellifluaeque innocentiae puero. Clerus totius
regionis. rebus monasticis praeparatis. uix propter impetum
tumultuosae multitudinis. extra suburbana rotomagensis urbis
exiliit; collaudansque deum pro recidiuae tripudio prolis.
ferensque corpora sanctorum in feretris. deduxit eum ad altare
usque sanctae dei genitricis.

APOSTROPHA
Urbs luculenta micans. milite sacro.
Cunctorumque bonorum ubere plena.
Tranquillo residens; effera portu.
O rotomage; cape perpete leta.
Diuino reducem. nectare plenum.
Patriciumque ducem; iure potentem.
Mirificus quoniam hic. almificusque.
Mellifluus pariter dux comes. atque.
Patricius tibi erit. marchio constans.
Et cuius famam olim redolentem.
Augere propenso sat probitatum.
Quatuor agnoscent climata cosmi.
Sanctior extiterit nemo quod ipso.
In facto. dicto. quin meditatu.
Extat nam in tribus his summa negoci.


Capitulum 43(fol.64r-68r)

Ilico satellitibus constipatus. prudentissimis et
praeclaris; coepit praedignis bone operationis. choruscare
diuinitus factis. Emula uirtutum proponebat largiflue praemia
cunctis; monachosque et clericos. atque laicos; cogebat incumbere
famulatibus diuinis. Moribus autem et meritis. splendide fulgebat
opimis; iustisque clerum. ac populum strenuae moderabat habenis.
Vindex autem erat. sed uerus scelerum; largifluusque dispensator
bonorum. Siluestres namque dapes. ingens diuersarum ferarum copia.
ministrabat illi. quia post legitimam iudicii iustitiaeque
discussionem. tradebat se uenatui. Meritis mactus successibus
crescebat adolescens; pullulantium uirtutum exaggeratione. uicia
abolescens. Tendebat soller. sequaxque perfectionis ad summum
bonitatis; ut quiret gratulari futurae requiei tempore cum
sanctis. Eo namque tempore erat quidam Rodulfus cuius agnomen
torta uocabatur. qui totius northmanniae honorem post mortem
vuillelmi. altius ceteris comparibus sibi uendicabat; et res
dominici iuris indecenter sibi usurpabat. Distribuebat unoquoque
die Richardo decenti puero. cum suis tyronibus; diaria
propensa denariis bis ter tribus. Affligebanturque eius
domigenae penuria constricti nequiter et fame. Quapropter
Richardus industris scientiae ephoebus. asscitis regionis
northmanniae principibus; quid de inopia modicae distributionis
ageret. ab eis sciscitatur. Principes uero quia illi sacramento
uere fidei colligati. et aliquantuli beneficiis eius munificati;
nuntiauerunt Rodulfo agnomine tortae. animositatem irascentis
senioris. Ille autem commilitones suos remisit ad Richardum
sagacissimae probitatis puerum. deprecans ut liceret uenire se
ante illum et expiare se his quibus offenderat eum. Tunc
memorialis puer. expensis illorum peticionibus; respondisse
fertur. Scitis meum auum hanc urbem praeliis quamplurimis
uendicasse sibi? Responderunt. Scimus. Et ille. Meusne pater sorte
hereditaria. hanc urbem tenuit? Nonne post aui. patrisque necem.
possidere hanc iure hereditario debeo? Videte si pater eius aut
auus aut proauus hanc urbem ut tenet tenuit; Et rimamini cuius est
praeiudicium. meum an suum. Illis autem super talibus dictis
stupentibus; subintulisse caute dicitur. Si nostra gratia uult
promereri ullatenus; exeat a ciuitate quantocius ipse et omnis
familia eius. et moretur in uilla uno miliario ab urbe segregatus.
donec legatos suos mihi mittat; et quid illi remandauero audiat.
Quod si floccipenderit nostrae praeceptionis consilium; nos
abdicabimus omnimodis eum. et mittemus ad francigenas. ut super
hoc negotio. dent nobis salubre consilium. Illi uero quae
audierunt. Rodulfo tortae renuntiauerunt. Ille uero. egressione
sua suorumque putans placari seniorem suum; quin etiam formidans
superuenturum franciscae gentis exercitum. digrediens cum omni
familia. a ciuitate. moratus est in pratis rusticorum.
Interim RIchardus tantae industriae puer. confirmat sibi
sacramento uerae fidei deuios milites; santiens uinculo
fidelitatis. etiam totius urbis conciues. Insecuta namque die
Rodulfus tortae plures commilitonum ad tantae misit modestiae
puerum; ut permitteret se ad iudicandum et ad iustificandum
uenire ante illum. recipiendo pignus offensionis debitum.
Tunc puer praecautus argutae mentis animositate
commotus; Scitis inquit quia inauditum praeiudicium
mihi olim fecit? Responderunt. Scimus. Nonne temeritate
suae audaciae adhuc facit? Prata rusticorum meorum
falcibus tondit; equis depascit. calcibus conterit. uacas et
arietes. tauros et porcos occidit. et comedit. Si non discesserit
a nostris finibus exterminatus; incurret debitum periculum
uelocius. Vos suasistis usque modo illi. et adhuc suadetis; sed
nequaquam illi proderit. Illi autem super talibus dictis
admirantes; ceciderunt in faciem suam dicentes. Domine precamur ne
irascatur. neue deseuiat in nos furor tuus. quia tui per omnia
fideles sumus. nec illi umquam adherebimus. Illi autem
discedentes; quae audierunt. Rodulfo tortae renuntiarunt. Ille
uero diffidens sui; prata celeriter deseruit. et cum omni familia
concite parisius uenit. Videns autem filius eius qui erat
parisiacae urbis episcopus. repentinum aduentum eius; diriguit.
imoque trahens a pectore suspiria dixit. Cur pater cum omni
utriusque sexus familia. huc accelerasti? Ille uero detrimenti sui
episcopo casum. atque calamitosum infortunii sui; retulit
periculum. Episcopus et pater eius misit. et remisit legatos ad
tantae fortitudinis puerum; sed non profuit illis in prosperum.
Videntes autem seniores northmanniae. quod tam prudenter
exterminasset principem militiae; timuerunt illum ualde. Cum autem
insignibus tantisque refulgeret indiciis praesentis futuraeque
bonae operationis. galliaque commorantium mentes tanti tamque
sagacis percelleret fama adolescentis. atque rutilans copiosis
quaternarum uirtutum profusius incrementis. regnum northmanniae
nulli subactus nisi deo. disponens ut rex; moderaret iudicio iusti
regiminis; Hugo dux magnus cernens eum uigoratum. et praecellentem
in omnibus factis; mandauit ad se uenire comitem bernardum
commorantem urbe siluanectensi. asscito pariter bernardo
rotomagensi. Quibus ait. Plurimorum insidiatorum Richardi
adolescentis comitis legatos habui; qui retractant et conantur
terram northmannicae regionis inuadere. congres
sione hostili Richardus nec regi nec duci militat. nec ulli nisi
deo obsequi praestat. tenet sicuti rex monarchiam northmannicae
regionis; et non habet amicos sibi conexos. inextricabili foedere
adiutorii et societatis. Arnulfi comitis perfidia; pater illius
occubuit. uidete ne perfido eiusdem calliditatis liuore decipiatur.
Rex autem non inmemor ante malorum. animositatem sui
detrimenti et captionis adhuc ruminat. et quaerens interitum
uestrae perditionis; illius rei dolo plurimos sibi associat.
Quaerite ergo salubre uobis consilium ut securi insidionum et
deceptionum; non timeatis fatalem mundanae uariaetatis euentum.
Hoc autem dux hugo magnus propinabat proposito cautae intentionis;
cupiens et desiderans filiam suam coniungere. Richardo duci copula
foederis conubialis. Tunc uterque bernardus. Nescimus domine super
hoc rimari consilium; sed tua pietate da prosperum huius
inuectionis solatium. Huc usque. tuo consilio prospero recti
itineris callem tenentes gradimus; abhinc obliqui itineris ambages
penitus abdicantes. te duce aduocato. quin etiam consiliario.
salua fide quam Richardo comiti fecimus; gradiemur. Hugo uero
secreti sui beniuolum coepit paulatim pandere propositum.
Requisistis adhuc Richardo duci northmannorum. uxorem uoluptuosae
humanitati et dignitati eius congruam et habilem? Responderunt.
Nequaquam. At ille. Quorsum intentionem uestri consilii uertitis.
uel cuiuslibet filiam illi uendicando subiugabitis? Bernardus uero
siluanectensis affectuosa talium proposicionum inductione.
animaduertens intentionem sui senioris; respondit proloquio
argumentosae mentis. Domine; ignoramus cuius. nisi tuam. Hugo uero
magnus intelligens animaduertisse utrumque affectum uoluntatis
suae; aperta cordis sui intentione dicitur respondisse. Non est
quippe mos frantiae. ut quislibet princeps duxue constipatus
habundantius tanto milite. perseueret cunctis diebus taliter in
dominio dicionis suae; ut non aut famulatu uoluntatis suae. aut
coactus ui. et potestate. incumbat accliuius imperatori. uel
regi duciue. Et si forte perseuerauerit in temeritate
audatiae suae. ut non famuletur alicui uolenter. praecopiosa
ubertate sufficientiae suae; solent ei rixe dissensionesque
atque casus innumerabilis detrimenti sepissime accidere.
Quapropter si placuisset Richardo duci tuo nepoti. se
ipsum flectere ut militaret mihi. uestro saluberrimo consilio.
sponte filiam meam conubio illi iungerem. et terrae quam
hereditario iure possidet; continuus defensor et adiutor contra
omnes adessem. Tunc comes siluanectensis bernardus; dixisse
fertur. Quoniam quidem Richardum adolescentem ducem meum nepotem
captum pridem detinuit; omnesque northmannos perfidem rex
luthdouicus perdere uoluit. melius opto si filiam tuam dederis
uxorem illi; ut militet tibi quam doloso regi. Dedit itaque hugo
dux magnus Richardo nobilissimo adolescenti filiam suam.
firmamento sacramenti. non tamen statuta lege. fescenninae
coemptionis; uerum denominato iuratoque termino. conexionis
conubialis. Cum autem huius ueridicae relationis fama. regis
luthdouici aures cordis percelleret; comitemque arnulfum futurae
ultionis interitum penitus formidantem perturbaret. quod Richardus
northmannorum dux filiae hugonis magni maritali conubio gratia
posteritatis et successionis se copularet. seruicioque eius pro
ea. proque uniuersi solatii adiutorio incumbens. militansque
coniunctae amicitiae competentia. federisque insolubilis nexu. se
illi colligaret; nimii tremoris timore perterriti. ne tantorum
duorum ducum militum frequentia contriuerentur subacti uermandensi
pago decursa renuntiataque utrorumque legatione occurrentes
inuicem sibi; quid agerent super pestifero coniuratae
conspirationis duorum ducum consortio; coeperunt rimari. Dixit
autem luthdouico regi. comes arnulfus; desiderans adnihilare ac
perdere primeuae floris adolescentem Richardum ducem. totis
uiribus. Hugonis magni ducis pater. robertus super patrem tuum
karolum fauente Rollone auo Richardi ducis sceptra huius regiminis
iniuste suscepit. et pene tota frantiam sibi praue subiugauit. Cum
autem tale seuerae altercationis diuortium inmensium
succresceret. frantiaque pestifero duorum regum conflictu
desolata. execrabile casualis detrimenti iurgium flebilis perpessa
esset; Karolus pater tuus francisci solacii spe omnino priuatus.
opisque auxiliatricis sui per omnia indigus. heinricum
transrenanum regem expeciit uelocius; et ut contra Rotbertum regem
super se exsecrabili francorum temeritate constitutum feritaret.
exercituque conglobato secum. frantiam ueniens contra eum audacter
debellaret; lothariense regnum se illi daturum spopondit
ultroneus. Vt autem illius temporis cursu. se habuit res illius
certaminis; non inexpertum est nostrorum ulli. Rotbertus digne
praelio interiit; karolusque rex pater tuus habenas regni iuste
obtinuit. Hugo autem flius eius. eiusdem praesumptiuae temeritatis
ueneno infectus. sceptra istius regni conatur super te inuadere;
teque atque me tuum fidelem. utrumque penitus perdere; conciliato
sibi northmannorum duce. Rimari igitur condecet rex
praepotentissime; qualiter possis regnum frantiae. tueri et
regere. Principes namque huius terrae adherent obedienter hugoni;
et famulantur libenter ei. Aduersus huiusmodi uerba; respondit rex
arnulfo comiti. talia. Da mihi consilium. quo hugonis contumacis
arrogantiae. queam resistere; me meumque regnum tueri. et
protegere. Arnulfus uero comes dolosus. cupiens Richardum ducem
perdere. et adnihilare cum suis omnibus; ne quiret inmeritam necem
patris sui ulcisci uenturis diebus; coepit regem confortari uerbis
fraudulentibus. Consilium dabo tibi salubre et prosperum; quo
quibis conterere et prosternere hugonem et ricardum. Da othoni
uxoris tuae fratri quod pater tuus patri suo spopondit regi
transrenano. Lothariense regnum; ut deuastans terram hugonis tibi
resistentis parisius usque et obsideat. et capiat tibi rotomagum.
Sufficientia igitur illius terrae profusius locupletatus;
frequentiaque optimatum propensius constipatus. atque praesidiis
tantarum urbium mirabiliter adultus; quiueris contra ducem
hugonem praeliari securus. Est namque tellus northmannica.
omnium rerum sufficientia prae caeteris habundantius
plena; aprorum. ceruorumque. ursorum. atque capreolorum
uenatu affluenter repleta; omniumque uolucrum siluestrium.
et altilium multimodis pullis incrementata; pisciumque
diuersarum specierum generum fecunda; quin etiam omnium
bonorum largitrix. quibus indiget illius incola. Talium ubertatum
tellurem. oportet te possidere; quia aui et proaui caeterique
antecessores. eam propterea tenuere. Memor sis malorum et
iniuriae; quae tibi northmanni fraudulenter intulere. Facile
poteris eorum multitudinem ab illa terra delere; quia sunt
formidolosi et aduenae. solentque latrocinia exercere. Maioris
pretii ualentiaeque et affluentiae extat tellus northmannica; quam
lothariensis terra. Rex igitur luthdouicus. his et huiuscemodi
persuasus; respondisse comiti arnulfo dicitur. Tante nobilitatis
comes. tantaeque astutiae et prudentiae princeps. oportet ut
expleat fideliter. quod suo seniori suggerit consilians sagaciter.
Igitur quoniam omnibus meis notior et credibilior. ualentiorque
es; precor ut quod disposuisti relatu honesti consilii. gratia
expeditionis othoni regi subministres. ut strenuo interuentu tuo
asscita uniuersa bellicosa manu seditionis. ueniat depopulans quae
sunt hugonis. ad moenia parisiacae urbis. Resipiscere eum
pestiferae subuersionis interitu cogat; multisque depraedationibus
et incendiis eum dilanians; penitus conterat. Pro regno
lothariensae. northmannicum nobis adquirat; incolasque illius
nobis rebelles forinsecus detrudat. Saxonicum robur experiat
northmannica tellus; et si forte quiuerit contra colluctari.
probet suis iuribus. Rotomagum nobis obsideat et capiat.
Richardumque tantae superbiae adolescentem capiens; floccipendat.
Arnulfus uero comes. praeoptans penitus perdere diuae memoriae
Richardum ne uindicet patris sui sanguinem innocuum; festinat
citius ad othonem regem transrenanum. ueniensque ante illius
conspectum; uerbis humillimis dixit ad eum. Rex francorum
luthdouicus; carae inextricabilisque amicitiae tibi munus.
Pestiferam insolentiae. et temeritatis hugonis ducis. et
Richardi northmannorum comitis non ualens ferrae
contentionem; mittit me tibi. ut aliquod illi gratia tuae pietatis
praestes solamen. Hugo filiam suam Richardo adolescenti. maritali
foedere conubioque iungit; ille uero suus miles effectus. gratia
illius amoris. ut domino per omnia oboedit. Illius animatus
militari exercitu. ambit franciae regnum inuadere; eiusque habenas
et sceptra. ut eius pater pridem; accelerat possidere. Retunde
illorum precamur praesumptiue uoluntatis arrogantiam in uirtute
tua; et destrue illorum peruersae elationis iactantiam potentia
tua. Si nostrae deprecationis expleueris uotum. sique obsidens
rotomagum. northmannicum adquisiueris nobis regnum; dabimus tibi
in perpetuum lothariensae regnum. quod patri tuo fuit repromissum
propter praelium suessonico campo mirabiliter peractum. Otho uero
praeoptate legationis sermone gauisus asscitaque et coadunata
orientalium profusius manu. conuentione de regno facta; uenit
uelociter. deuastans omnia parisius; occurrente illi luthdouico
rege cum magno exercitu. Omnibus quae erant hugonis consumptis et
deuastatis; dixit comes arnulfus othoni regi. Haec urbs perhenni
sequanae limbo undique secus percincta; uiget inexpugnabilis ab
omni gente superuentura. Praecamur itaque uerte tantarum legionum
exercitum; ad rotomagensis urbis pagum. quia antequam northmannici
ruris fines attingas; deportabuntur tibi illius ciuitatis claues.

APOSTROPHA AD ARNVLFVM.
Posse sistere cur dei.
Omnium quoque praescii.
Velle cuius. opus manet.
Et calor petit omnia.
Regibus cupis asperis.
Contumacibus. improbis.
Arrogantibus et malis?
Quamuis emeritum ducem.
Heu patrem tetigit tuus.
Istius pueri sacri.
Mucro. sanctior ut foret.
Testis almifluus dei.
Vota non tua friuola.
Velle prospicient tuum.
Ecce sed comes almior.
Marchio locupletior.
Duxque sanctior omnibus.
Nobilis. celebris. pius.
Iustus. almificus. probus.
Sanctus. innocuus. bonus.
Omne iam statuet bonum.
Omne conteret et malum.


Capitulum 44(fol.68r-68v)

Multimodarum namque peticionum persuasionibus rex otho
compulsus; mouit tantae multitudinis exercitum. profectusque est
cum rege lutdouico super eptae riuulum. qui termino diremptionis
limitat; franciae northmanniaeque regnum. Tunc otho uocat arnulfum
incentorem totius mali. et requirit claues rotomagensis urbis. ut
sibi promiserat deportari. Arnulfus uero intentione argutae
mentis; coepit regem othonem affari. Domine rex. nemo
rotomagensium audet te aggredi; quia abhinc rotomagum usque extat
tellus siluestris. commoranturque latrocinia exercentes in eius
siluis et lucis. Est alius decursus aquarum in proximo. quae
uocatur andella. pratis omnibusque rerum affluentiis propensius
referta; ibi cras petimus figes tentoria. uenientque illuc
obtimates rotomagensium. ferentes tibi claues urbis et preciosi
honoris munera. Rex uero otho deprecatiuis coactus uerbis; abhinc
secedens in andellae fluuioli resedit pratis. Diluculo uero
subdolae calliditatis comes. stetit ante othonem regem.
episcoporum coetu. ducumque et procerum frequentia constipatum. et
refulgentem. Cupiens autem Richardum praefulgidae adolescentiae
multare pubem. regesque conducere ad rotomagensem urbem; dixit ad
othonem. Rubore futurae subsannationis rotomagensesque confusi;
uerecundantur claues mittere mittere tibi. nisi oppressi fuerint
immanitate hostili. Duorum igitur regum tantorumque ducum et
procerum exercitu uallati; non different ciuitatem reddere tibi.
Quapropter precatur te obnixe meus senior rex luthdouicus; ut
proficiscaris ad urbem rotomagensem matutinus. Mitte ante
conspectum tuae maiestatis robustissimam legionem; quae inuadens
hostiliter praeoccupet ciuitatem. ut si quos forinsecus. stantes
certaminis gratia inuenerit. ad ciuitatem ferociter retrudat;
hincque tentoria tua illorum securus. ad portam beluacensem figat.
Cum autem appropiaueris. tuus meique exercitus senioris. eos
sollicitos reddat. sicque in primo certaminis apparatu; eoque
praelii conflictu. contemplari quiuerimus. cuius ualentiae et
fortitudinis haec urbs extat.
Tunc quidam nepos regis othonis; dixit uerbo elationis. Domine rex
si libet tibi antecedens ibo; castraque tua metabor. si forte
ingruerint contra me bella. ego conteram gladio. eorum milia.
Experiar cuius habitudinis. cuiusue ualentiae uel fortitudinis
sunt in praelio; cuiusue cautele. prouisionisque et prudentiae in
bello. Contra dacos et alanos gothosque et hungros. saepe
dimicaui; uerum contra northmannos nunquam certamen inii. Aciebus
praeparatis lacescens eos expugnabo ciuitatem. et dissipabo
dispergens aduenae gentis plebem. Hoc autem referebat iactantia
iuuenili; ignorans uarium casualemque euentum praelii. Extimplo
rex otho humillimis regalium peticionum monitis coactus; citato
exercitu progreditur. mittens ante se peruersae elationis nepotem
adornatis legionibus.

APOSTROPHA
Otho rex magnus recolendus atque.
Cur Richardum percelebrem sacrumque.
Nobilem iustumque probum modestum.
Marchionem. patriciumque sanctum.
Et ducem nunc magnanimumque fortem.
Ambis infesto laniare coetu.
Et maligno contaminare nisu.
Et honorem tollere principatus.
Quin potenti sistere cogitatu.
Nutui regis superique summi?
Posse nullus nam supero resistet.
Velle nec iam sydereum reflectet.
Hic comes dux patriciusque summus.
Marchio sanctus. celebris modestus.
Legibus plebem moderabit almis.
Torquet astutus laceros reosque.
Atque iustis praemia digna dedet.
Moribus sanctis meritisque fulgens.
Sic poli splendentia scandet astra.
Tu potens rex atque uigens ualensque.
Contereris numine sempiterno.
Incubabis ridiculaeque sannae.
Sicque northmannis reprobatus ibis.
Ad tuae sedis uerecundus aulam.


Capitulum 45(fol.68v-71r)

Cum autem nepos regis othonis. appropinquaret porte
ciuitatis quae nuncupatur beluacensis; chorusco equitatu feruentis
elationis. hostilique bellicosi certaminis congressione feritaret.
in northmannos aciebus adornatis. ipsi uero northmanni talium
colluctationum gnari; simulantes fugam. quasi hostibus
conuicti; repetebant celerius praesidium urbis. Saxones uero
fictae fugae simultate hylares; taliumque casuum euentu eos
adamantes. persequebantur eos hostiliter. Tandem uero nepos regis
congressus. super pontem porte beluacensis; putabat expugnare
moenia urbis. Northmanni uero hinc inde armati congredientes. et
super eos ut leones super pecudes exilientes; coeperunt eos
lacerare prosternentes. et occidere telis mucronibusque choruscis.
atque discerpere securibus. ut bidentes lupi. Multis uero
saxonibus interfectis. pluribusque attritis et uulneratis;
defungitur super pontem mucronibus. et lanceis nepos regis. Tandem
northmanni uictoria potiti; capiunt multos principum in conflictu
mortis fieri certaminis. Reliqui uero saxones. nepotem regis
mortuum super pontem iacere cernentes. eumque cum magno impetu
duroque conflictu rapientes. ducentibus northmannis plurimos
illorum captos ad moenia urbis; deportabant ad caeteras phalanges.
Iurgio duri prolixique praelii taliter seiuncto; stabant hinc
saxones et franci. et altrinsecus northmanni; nec ambiebat gens
transrenana. amplius se commiscere ipsis. Interea mortiferae
relationis fama. regem othonem crudelem nepotis mortem denuntians
perculit; totumque exercitum rumor tanti detrimenti conturbauit.
Ilico communis ratione consilii hostiliter inuaserunt ciuitatem;
cupientes tantae reuerentiae iuuenis uindicare sanguinem. Saxones
uero et franci. nihil circa urbem proficientes. sed pro plurimis
suorum exercituum occisis. nimium heiulantes; reuertebantur ad
castra. defunctorum cadauera deportantes. Nepotis uero morte.
hisque inoportunitatibus rex otho mestus. uidensque uenire
pagenses illius terrae ad urbem altrinsecus; dixit suis
principibus. Potestne haec urbs uallari nostro exercitu. ut qui
transuehuntur nauigio. non transgrediantur? Responderunt.
Nequaquam. quia sequana simplex et singularis. procellis suis
quatit muros ciuitatis. quin etiam incrementata. et repugnata
fluctibus maris determinato. cursu lunae crescentis. et
deficientis. incremento septenarii numeri. estuante fluctu;
praeoccupet portas. et menia urbis. Tunc rex otho misit ad
Richardum ut liceret ei oratu petere sanctum AVDOENVM. Data uero
orandi licentia; rex cum episcopis et ducibus. depositis armis.
uenit ad monasterium quod est in suburbio ciuitatis. in honore
cultuque sancti PETRI. sanctique audoeni dedicatum. Multa uero
donaria ibi largitus est; ipse et sui. residensque in eo
accersitis obtimatibus dixit. Quid nobis agendum sit animo
decernite. et quid huius negocii sibi uidetur rectum; intimet
quisque. Praecatu regis luthdouici. comitisque arnulfi subdolo
sophysmate decepti huc uenimus; quo non honorem recuperantes. sed
dampnum uerecundiamque atque confusionem nostri honoris turpiter
patimur. Nihil aduersus northmannos ullo hostili conamine
praeualere quiuerimus. quia per sequanae alueum. cuncta prospera
illis subministrantur. Intolerabili itaque crucior tristitia;
atque animositatae pungor praenimia. Incertum namque est mihi
praescire. quid agendum sit; in tam pestifera tristium euentuum
casuumque contritione. Vos qui natu sensuque maiores estis.
quorumque consilio quae exequenda sunt delibero cunctis; sagaci
internae meditationis cogitatu. rimamini quid oporteat
laudabiliter exsequi. Maleficum si uobis placet sophystam capiam
arnulfum. uinctumque catenis. Richardo comiti mittam eum; ut
uindicet de eo patrem suum. quia fraudulenter coegit nos huc
properare et regem luthdouicum. cupiens occidere ducem Richardum.
ut olim patrem suum. Tunc praesules et optimates; responderunt
regi othoni dicentes. Exsecrabile cunctis. atque uituperabile
omnibus erit si capiatur; sique Richardo ad puniendum mittatur.
Verecundia dedecusque obscenae confusionis et dampni. quae
condignae mercedis retributione pateris. non delebitur; quia tuus
exercitus Richardum et suos indigna obsidione opprimens. hic
iniuste moratur. sed de nostrae regressionis profectione. salubri
consilio stude; et ne deterius turpiusque tibi contingat. cum omni
intentione animaduerte. Nepotem tuosque comites. satellitesque. et
quam plurimos milites; huius obsidionis iurgio iuste perdidisti. quia
ciuitatem hanc iniuste inuadens obsedisti. Inconsultus etenim
suggestione uafri arnulfi. huc accelerasti; praecaue ne
inconsultus regrediaris. A mari ad sequanam usque conglobantur
omnes incole; postque biennium gestiunt te. aciebus praeparatis
inuadere. Non est nostrae ualitudinis nostrique consilii et opis;
diuturno temporis interuallo hic morari. Regem luthdouicum.
penitet nimium. huc uenisse; quia in huius obsidionis dilatione.
norit se nil proficere. Arnulfus uero plurimis sophysmatum
ambagibus intricatus. promulgato sui mendacii. ingenio. hic et hic
latitando. non ambit sermocinari tecum amplius. Et ideo internae
meditationis cogitatu retractans perpende; quid nobis transrenanis
agendum sit in ista obsidione. Vrbs non capietur. obsides non
dabuntur; uerum ineluctabile nobis dampnum accrescet uelocius.
Vtinam tuae iussionis praecepto. esset quisque nostrum; quo terram
peciit exordio natiuitatis suae. Sed quia nobis adhuc minime
sufficiunt uota. precamur torque prosperae regressionis uestigia;
terram nostrae natiuitatis repetitura. Huius igitur sermonis.
collocutionibus. rex otho submonitus. formidansque pestiferos
futuri periculi casus. quasi infra statum suae mentis receptus;
diutius meditans. infit principibus. Ne peiora prioribus
infortunia fortuitu patiamur; neue nostri inimici. nostri
detrimenti successibus exsultent amplius; iter nostrae
regressionis. si uobis libet cras repetamus. Hoc namque consilium
transrenani collaudantes per omnia. oratione fusa in sancti PETRI.
sanctique audoeni basilica; repetunt hylares tentoria. Arnulfus
uero comes relatu quorumdam. ut praeuideret ne caperetur edoctus;
obscurae noctis conticinio expergefacto suo exercitu. castris
tentoriisque complicatis secretius. atque ex omni suppellectili
oneratis equis et plaustris. noctu silenter cauteque. atque
clanculum profectus; repetebat rura flandrensia uelocissimus.

APOSTROPHA
Otho surge uelocius. et fuge nunc citus.
Natalem pete glebam.
Vindex nam superus. tua territat agmina.
Surgens nunc cito caede.
Ductor subdolus. euanuit tuus. en fuga.
Tu nunc erue praepes.
Contra uelle dei. quid adhuc recubas?
Fuge.
Nunc. i. nunc fuge. nunc nunc.
Cum northmannica praepedient tibi et agmina.
He heu. turpius ibis.
Gressum nunc pete. nunc fuge. nunc iter arripe.
Fidos caedere coge.
Rex nunc ne pereas fuge. caede liquesceque.
Septus labere coetu.
Richardus iuuenis probus. et pius. et bonus.
Agmen iam citat ingens.
Summus marchio. dux quoque patricius comes.
Et te cedere gestit.
Huius rector humi.
Locuplex. bonus. et sagax.
At non. aut uelis. extat.
Legum et distribuet populo moderaminum.
Iudex iustus. habenas.
Damnpi postque lugubria debita flebilis.
Digne scandet olimphum.

APOSTROPHA AD LVTHDOVICVM
Quem regale decus sceptrum. passimque choruscum.
Iactitat eximium.
Stemmate regali. quem exporgit sexu ab utroque.
Regia progenies.
Quem decet attolli summo conamine quae sunt.
Regia si peragis.
Et cuius proaui bis ter tria regna feruntur.
Conciliare sibi.
Cur uicibus tantis Richardum. sternere gestis.
Percelebrem iuuenem?
Perfidiae deditus. casso conabere cuncta.
Namque supra satis haec.
Nunc fugias pocius. magis haec sententia praestat.
Prepete equo et uolucri.
Contra northmannos olim cupisti.
Quid memor attigit es.
Nam captus belli certamine succubuisti.
Casibus innumeris.
Nunc fuge. cede. recede. itiner cape. praepeti gressu.
Viuere si cupias.
Iurgia nec repetas contra quem. dextera sanxit.
Iudicis aetherei.
Quem censura dei praedestinat omnipotentis.
Moribus et meritis.
Aecclesias altis extollens culminibus quo.
Aedificet. statuat.
Protegat et populum. coelestis pneumatis auctus.
Nectare septifido.
Muniat. exaltet. defendens adiuuet. atque.
Hostibus eripiat.
Ordinis atque gradusque monastica suppleat. ornet.
Stringat et amplificet.
Legeque normali compellens uiuere cogat.
Seruitio altithroni.
Sicque corollarii superi commertia lucrans.
Viuet in arce poli.

APOSTROPHA AD RICHARDVM.
Richarde. bonus. recolendus.
Digne uenerandus. amandus.
Et marchio dux comes almus.
Nam praetimidos faciendo.
Super hos timor irruit ecce.
Reges domini omnipotentis.
Ne sollicitus timeas nunc.
Iaculoque dei celeres iam.
Perculsi animo fugiendo.
Plures manibus. capientur.
Gladio plures morientur.
Sic uix patriam repedabunt.
Tu legibus. et populorum.
Iudex animos redomabis.
Ast aecclesias statuendo.
Famulatu sollicitare.
Practico theoricoque.
Triforme hoc ordinis agmen.
Deitate sacrae trinitatis.
Coges urgebis. et anges.

APOSTROPHA
Insidiis. rimisque hiantibus.
Cunctis malisque traditus.
Exosus nimium. ut putridum pecus.
Clades perosa. odibilis.
Pestifer et nocuus. quin perfidus.
Iniurius cunctis lues.
Et dicto et facto. meditamine.
Obnoxius cunctis. reus.
Amplius aut renoues. iam iurgia.
Nullos citabis litibus.
Desine Richardum iuuenem probum.
Praedestinatum iam deo.
Marchio. patrius. dux et comes.
Electus. almus. praepotens.
Egregius. iustus. pius. et probus.
Sanctus modestusque innocens.
Religionis apexque sacrae cluens.
Et forma normae praecluis.
IDEA summa boni huius lucidi.
Plebem fouet northmannicam.


Capitulum 46(fol.71r-72v)

Igitur plebeio huius nocturnalis murmuris tumultu.
sonipedumque strepitu. reges exterriti. nimieque formidinis
tremore perculsi. in caligine obscure noctis putabant gratia
certaminis Richardum adesse cum suis. Repente conclamata est
omnium salus. uitaeque fiducia. spesque uiuendi recessit ab
omnibus. Ignorabant enim quid agerent. fluctuantes quo se fuga
uerterent. Mens siquidem illorum trepidis rebus nutabat. corque
praetrepidum indiguumque ueritatis. huc illucque uacillabat. Alius
enses amplexatus ut amens. fugitabat. alius scuta. reuellens
insano spiritu; quasi per latebras errabat. Alii uero tentoria.
castraque terratenus prosternebant. alii autem equos faleris
exornabant. Hic hac illacque quo nesciebat cursitabat; hic
stupefactus et tremulus. unoque obtutu. defixus haerebat. Hic
inter fluctiuagam tremulamque plebem. queritabat suum seniorem.
hic inter commixtum gregem inermis. palpabat clamitans suum
militem. Hic pede celeri gressu. fugam petebat; hic equis
calcaribus citatis. inermes fugitabant. Hi trilices loricas.
galeasque auro comptas furtim abscondebant. hi ornamenta
regalia. caeteraque sibi uendicabant. Pauidorum exercituum
murmur multus alte resonabat; uocisque inarticulatae
tumultus. clamorque ululatuum confuse tinnebat. Quapropter
tumultuario plebeioque huius confusae altiuolaeque uociferationis
tinnitu. rotomagenses excitati. formidantes ne praeoccuparentur
repente futurae crepusculo diei; munierunt urbem custodibus
armatis. ipsique peruigiles praestolabantur tristes euentus.
praeoptati praelii. Cum autem aurora tenebrosae noctis caliginem.
puniceo amictu emicans disicaret. rebusque color nationisque
imaginato rediret; coeperunt transrenani magalia succendere
iterque desideratae regressionis repetere. uiarumque ignari hac
illacque pauidi fluctuare. Ricardus uero dux magnanimus. florida
congruae pubertatis lanugine decorus. huius rei euentu hilaris et
letus. uoluit illos aggredi cum suis omnibus praeparatis aciebus.
Rotomagenses uero praecupide congressionis propositum. a duce
tanto amouere conantes. dixerunt blande unanimes. Domine dux
praepotentissime. tenera uiges adhuc aetate; esque spes nostrae
salutis et fiduciae. formidamus. si iueris ne praeoccuperis morte.
Hac simultate decipi ut remur nos autumant. nobisque sic urbe
prosilientibus. capere eam praeiudicant. Non est nostri consilii.
te nobiscum ad huius certaminis praelium congredi; uerum
qualicumque modo huius rei sors se habeat. uiriliter cum pluribus
urbem custodi. Nos uero eos caute prosequemur; et armis eos
lacessere conabimur. Huius blanditii syrmate uix euictus Ricardus
iuuenis praecluis nobilitatis. urbe cum pluribus remansit;
caeterique satellitum et tyronum. agmina regalia prosequentes;
prosternebant plurimos occidentes. Tandem quaedem phalanx
rotomagensium commisit ad siluam quae dicitur maliforaminis cum
eis praelium; atque opitulante deo. deuictis hostibus obtinuit
triumphum. Altera uero contio similiter rotomagensium. praestolans
ad exitus siluarum duorum regum exercitum; prosternit et occidit
plurimos hostium. fugatque caeteros usque ad ambianensem pagum.
Rotomagenses autem potiti de inimicis uictoriam; urbisque
remeantes ad praesidia. quae acciderunt retulerunt Richardo omnia.
Tunc Ricardus recolendae memoriae marchio. duxque et patritius
praecellentissimus. grates praemaximas regi saeculorum cum omni
clero et populo reddidit mansuetissimus. multaque beneficia et
donaria sacrosanctae aecclesiae distribuit letissimus. His ita
diuino nutu expletis; coepit praecipuus in omni terra
northmannorum brittonumque. francorum et burgundionem
haberi. Nitebat enim progenierum nobilitate; florebat
bonitatum agalmate. Moribus erat illustris. sublimiorque
merito astris. Effigie rutilabat; nullique pietate secundus
erat. Statum reipublicae arcos mellifluus adornabat;
omnisque boprobitatis fama. super aethera notus erat.
Monstrabat sollers iugibus factis. studiis exemplis et documentis;
omnia commoda imitandae bonitatis. Vultu clarus erat; omnique actu
clarior cunctis extiterat. Dulcis emicabat eloquio; habitu et
incessu omnibus suauior. Nitidus ore mellifluo; serenus semper
corde iocundissimo. Feruebat namque fide. spe. et caritate;
duplicique dei et proximi dilectione. Prudenti simplicitate
renitebat; simplicique prudentia choruscabat. Iurgia litesque et
rixas strenue sedabat; populumque ut pater filios. amicabiliter
regebat. Exuberabat bonitatum commodis; informabat plurimos
probitatum exemplis. In domo quippe eius ueritas erat et gloria;
in operibus illius aequitas splendebat et iustitia. Optimatum
namque francorum et burgundionum gesta dirigebantur eius
prouidentia; reique publicae tractabantur utilia. illius
prudentia. Eius namque sanctitatis. dignitatis et affluentiae
longe lateque diffundebatur experta opinio. flandrenses et
orientales obtemperabant eius imperio. Verum. quoniam minime ualet
lucerna coelitus candelabro imposita latitare sub modii umbra;
coepit praemaximus inter suos haberi. quem indiciis mirabilibus
christus dominus disposuit manifestari. Magnificabilis clerus et
populus; qui tanti ducis parebant iussionibus. Omnipotentis namque
dei auxiliante clementia. et sui ducis Richardi procurante
sollertia; illis in diebus erat pulchra christi aecclesia. et nimium
decora. Moribus quippe sacris eius. monitu componebatur. ac
insignibus uirtutum illustrabatur; non habens per crimen maculam.
nec per duplicitatem rugam. Radiabat namque in sublimitate
praelatorum solari uenustate; atque in humilitate subiectorum
lunari claritudine. Ipse uero uitae innocentis statum.
benignissima mente retinebat; gubernaculumque aecclesiasticae
dispensationis. corde serenissimo. licet laicali ordine
adhornabat. Facto. dicto. et cogitatu prospero. omnibus
excellebat; meritorum lumine moribusque choruscabat.
Enimuero spiritus sancti gratia locupletius ditabatur;
septifidique carismatis sapientia propensius replebatur.
cotidie meritorum omniumque bonorum affluentia dignius
augebatur. diligenti subtilique indagatione perscrutabatur
omnia. quae laicali intellectu discere poterat. Erat namque
ditatus honoribus sanctimoniae; illustratus commerciis
magnificentiae. spiritus sancti gratia praeeunte. Coelestibus
inhiabat; uitia paruipendenda. incolasque northmannicae telluris
lege angebat. Erat autem iuuenis mansuetus. omni probitate
repletus. morum bonitate grandeuus. et a christo in humilitatis
gradibus fundatus. Monstrabat uerbo et opere. qua mentis
intentione introductus erat ad salutem regiminis totius patriae.
Erat namque melliflua dulcedo fortium. fortitudo debilium.
defensor orphanorum. solator miserorum. sedator malorum. baculus
orborum. reparator aecclesiarum. lux sincera caecorum. apex
clericorum. salus egentium. culmen generum. decus praesulum. salus
uiduarum. cacumen sacerdotum. amator federum. cultor uirtutum.
maxima spes omnium. pietas mestorum. memorabile pignus
amicitiarum. palma desperantium. tutela presbiterorum. sedes
legum. rector populorum. pastor pauperum. forma proborum. arma
militum. iudicium accusantium. et accusatorum. libra questionum.
mitigator rixarum. pater exulum. receptor profugorum. distributor
honorum. dulcis amor uernularum. exemplum cunctorum. poena furum.
detrimentum latronum. emendator confessorum. opus pietatum. murus
regionum. lumen cunctorum. specimen sanctitatum. dulce caput
consulum. auxiliator regum. protector omnium populorum.

APOSTROPHE.
Censor ab occasu. quem laus exporgit eo.
Fama recensitae laudis septemque trioni.
Patrici Richarde comes. dux. marchio. princeps.
Religione calens. probitatum agalmate florens.
Alloquio mitis. bonitatum merce celebris.
Callem iudicii seruans. moderamine legis.
Grandia causidicum superant tua facta pusillum.
Compressum nimium rerum augere multimodarum.
Nec ualet exequier. quod gestit scribere semper.
Actus impetus eximii nam uicit inertem.
Quamlibet inmeritus poterit quod scribere certet.
Heus athleta dei uigeas in culmine diui.
Gaudia cum sanctis habeas per pascua pacis.


Capitulum 47(fol.72v-73v)

Cum autem Richardus marchio celebris. uidelicet columba christi.
sine felle amaritudinis. eniteret omnium bonorum titulis.
quietumque et solidum ab inimicis teneret regnum northmannicae
brittonicaeque regionis. nullaque gens auderet feritare cum Richardidis;
hugo. dux magnus et mirabilis. coactus inbecillitate sui corporis.
coadunatis pariter militibus suis. antequam defungeretur; in
extremis positus dixit. Richardo northmannorum duci
praepotentissimo. filiam meam licet tenere aetatis sit futuri
nuptiis conubio. sacramento uestro consilio tradidi; quam cum
congrua habilisque uiro fuerit. largiri illi non differatis. Ipse
uero uxoris meae filiique mei. dum in id aetatis erit. aduocatus
sit; uosque consiliis eius saluberrimis. et mandatis ultronei
inhereatis. Defuncto uero hugone francorum duce. omnes unanimes ad
Richardum tante potestatis marchionem conuenere. seque commiserunt
sub patrocinio consilii eius et tutele. Incumbebant autem omnes
uoluntariae eius seruicio; et famulabantur libenter ut domino
ipsi. Ipse autem muneribus praemaximis mirabilibusque donis eos
ditabat; beneficiisque largissimis eos augmentabat. Ipsi autem
toto mentis affectu diligebant eum; summoque reuerentiae cultu
recolebant eum. Parebant humiliter eius iussionibus et dictis; et
obtemperabant oboedienter eius praeceptis. Ipse regebat eos
blande. ut paterfamilias seruos. et alebat eos dulciter fomite
benignissimo; ut pater filios. Eius consilio tractabantur commoda
secretioris ordinis sub palestra theoricae uite desudantis;
eiusque cultu. adornabantur utilia ordinis. ampliorem uitam
ducentis scilicet sub practicae uitae agonae colluctantis.
Rempublicam strenue blandeque et leniter praelatos regere cogebat.
et ne alicui ullum praeiudicium facerent. minabatur et postulabat.
Richardo uero duce sagaci iustoque legum moderamine. terram paene
totius galliae salubriter regente; exultabant coelorum ciues.
inmensas praeconiorum laudes. indiuiduae trinitati referentes.
Gaudebat omnis terra; iubilans domino in letitia. Plaudebant omnes
in excelsis; et referabant grates omnipotenti. qui illis patricium
et ducem; tantorum bonorum incrementis largitus est cluentem.
Northmanni uero tanto censore tantoque aduocato gratantes; illoque
praesente non tantum frui uolentes. uerum etiam de posteritate co
gitantes. ut gloria prolis uiro non deesset; utque uiri germine
non destituantur per progenierum successiones. uenerunt ad eum
dicentes. Res cuiusque negotii. quae sacramento uerae fidei
determinantur ab horthodoxis; opere precium est quo expleantur.
indeterminato spatio praefiniti temporis. Quocirca filiam hugonis
magni francorum ducis. quam illo superstite sacramento conectendam
tibi conubio sanxisti; antequam praefiniatur terminus statuti
temporis. si congrua habilisque et nubilis fuerit. lege maritali
praedignum est tibi copulari. Illa uero ut audiuimus uirgo
elegantissimae speciei et formae. apta genialis conubii
commixtioni congruentique delectabilis concubitus amplexioni.
masculini seminis uiribus minime differt succumbere. Richardus
uero uirilis ubertatis pollens potestate; dicitur suis
respondisse. Quod sancitum est fide peractum iri; consequens est
exsecutum iri. Ilico praeparantur nuptialis sumptus commoda;
adhornabanturque mirificae compositionis sponsalia. Northmannicae
igitur brittonicaeque regionis optimatum manu asscita.
praeparatisque omnibus fescennino cultui quae erant necessaria.
cum incomputabili principum congressione. eam decenter et
honorifice deduxit ad rotomagensis urbis palatia.

Prolis optatae posteritatis.
O semper cupidi. indiguique.
Northmanni proceres. belligerique.
Viuacis mentis igne calentes.
Non hac quae uehitur. uirgine proles.
Nascetur populumque reget heres.
Verum diuino numine nutus.
Coelestis uirgo; prodiet olim.
Stirpe dacigena. nobilis alma.
Pulchra. percelebris. et reuerenda.
Digna. praeelecta. et recolenda.
Cauta consilio. prouida prudens.
Quam dux Richardus. marchio iustus.
Pluribus sibimet; eliget unam.
Iungens conubio. foedere pacto.
Quaque uergente tempore dignus.
Nascetur heres; germinis almi.


Capitulum 48(fol.73v-74v)

Cum autem tantae nobilitatis coniugis. decenti gratularetur
consilio. brittonicaeque atque northmannicae patriae populos
serenare iure salutifero. atque per totam pene frantiam
burgundiamque salubri consilio. repentinas insurgentium malorum
commotiones compesceret digne potestatis dominio; quidam satrapa
nomine tetboldus. diues opum. militumque sufficientissimus;
nouercalibus furiis. zeloque et odio successus; coepit insidiari
ei multis subsannationibus. rixarique contra eum. et oppugnare
incassum terram eius. Decernens autem se nil contra eum
proficere; profectus est ad gerbergam reginam. filiumque eius
francorum regem lotharium. commorantes lauduno monte.
Qui multis prosecutionibus coepit eos urgere ut decipiendo;
deponerent eum tanto honore. Venenoque liuoris infectus dicebat
regi. et matri eius. Mirum mihi et omnibus cur tantae arrogantiae
comes Richardus northmannicum brittonicumque tenens regnum
quietus; super francos praesumptiua temeritate elatus. principatur
contumax prae omnibus. Nec deo nec ulli militat famulatur et
seruit; uerum in suae praesumptionis iactantia. inreuerenti animo.
cordeque infrunito confidit. Nostrorum quemque paruipendit;
francorumque ut rex dicione superba dominatur et regit. Huius
consilio tractantur cuncta; quae francigenis sunt incommoda. Non
est tui. nec nostri honoris; ut talis comes dominetur nostri.
Dedecus quippe est tui imperii; quia burgundionibus imperat.
aquitanos arguit et increpat brittones. et northmannos regit et
gubernat. flandrenses minatur et deuastat. dacos. et lotharienses.
quin etiam saxones. sibi conectit. et conciliat. angli quoque ei
oboedienter subduntur scoti. et hibernenses. eius patricinio.
reguntur. Omnium quippe regnorum. omnes gentes. ei famulantur et
oboediunt; nec est nisi tu. qui queat resistere superbienti
temeritati eius. militumque suorum. Magis ac magis supraque satis
ingruenter confortatur et praeualescit. nec multiflua militum
congerie confidens resipiscit. Vide ne regnum tibi hereditarium
conetur super te inuadere; teque ab illo exterminare et extrudere.
Si quod iniuste tenet teneres; omnia regna tibi uendicare quires.
Harum quippe fallacium ambagum alloquio audito. subintulit
tetboldo regina tristis. et commota. Tu nostri secreti conscius.
secretiorisque consilii. fidus secretarius et consiliarius; da
nobis consilium super his rebus. Nullius iuuaminis uirtute
suffulti nisi dei; precamur ut motus pietate in hoc negocio.
clementer succurras nobis. Auersamus undique secus. et comprimur;
et nusquam tuta fides repperitur. Tetboldus uero comes. cupiens
perdere dolo penitus Richardum tantae probitatis patricium;
subintulit reginae hoc consilium.

APOSTROPHA
Heus quid adhuc furis. ardescens o arnulfae odio. perfidiaque.
Inuidiae nimium afflictus tedis et laniatus?
Desine moliri contra superum. uelleque posse.
Peruacuus nimium labor est quem nunc corde retractas.
Non capitur quem dextra dei sancit. protegit atque.
Nam iustus. probus. innocuus. sanctus. percelebrisque.
Marchio. patriciusque. comes. dux Richardus et almus.
Aggere quadrifidae mactus uirtutis rutilanti.
Plebem commissam sibimet pater ut corriget augens.
Proteget. auxiliabitur. et saluabit. refouebit.


Capitulum 49(fol.74v-75v)

Si uniuersae franciae et burgundiae militari manu
asscita. profectus fuerit rex lotharius tuus filius ad eius urbes
munitissimas; ille si maluerit resistens. dimicabit contra eum. Si
non; componet se infirmissimis munitionibus tutissimarum
ciuitatum. Denique conglobato christicolarum paganorumque
exercitu. depopulans cuncta. aggredietur urbes tuas; et si forte
coeperit eas. francorum burgundionumque tenebit securus regna.
Prudentius congruentiusque est cum dolo aliquatenus eum capere.
quam monarchiam eius deuastare; urbesque obsidere. quia nil
proficiemus in hac expeditione. Adimaduertet enim propositum
uoluntatis nostrae; sicque cautius tuebitur se. Verum mitte
legatum ad brunonem colonensem archiepiscopum fratrem tuum.
lothariensem scilicet ducem praecipuum. ut ueniat ad te propter
huius erroris negotium. decipiatque alicuius callidatatis
sophysmate Richardum tantae elationis uirum. Ilico regina misit ad
brunonem; et omnem huius deceptionis mandauit seriem. Bruno uero
peciit franciam ilico; ueniensque uermandensem pagum. et misit
quendam episcopum. qui diceret Richardo in dolo. Bruno colonensis
archipraesul licet indignus; tibi fidelium orationum munus.
Quoniam quidem noster senior. bene norit quod euangelicus sermo
referendo dicit. beati pacifici quoniam filii dei uocabuntur.
idcirco obnixe precatur ut uenias contra eum. ambianensi pago
uelocius. Audiuit enim errores insurgentium in te rixarum; uult
ardenti animo. ob amorem tuum sedare tumores earum. Te et regem
nepotem suum. inextricabili conciliabit foedere; te et tetboldum.
caeterosque maliuolos pacificabit. dempta pestifera uoluntate.
Omnia regna nepotis dicionis rectae ambit lege cohercere
et serenare. omneque iurgium discerpere et conculcare. Desiderat
enim omnes conectere fidelitate sui nepotis; sicque sedatis
rixarum turbinibus; pactaque ab omnibus pace. ad sua regredi. Tunc
Richardus marchio benignissimus. his dolosis affatibus deceptus.
coepit irae contra brunonem. cum suis fidelibus. Cumque adesset
pago beluacensi brunoque ambianensi. die qua denominatum erat eos
simul colloqui; uenerunt ad eum duo tetboldidae dicentes. diuino
nutu inspirati. Tibi dux secretius fari uolumus. Richardo
secedenti; intulerunt illi. Mauisne forae dux northmannorum. quam
extra regionem tuam pastor ouium et caprarum? Richardo uero
comite. in uno obtutu defixo et mirabiliter haerente. nulliusque
responsionis uerbum illis dante; illi admodum stupuere. Illata
uero proposicio quid significaret scrutatus. infraque semetipsum
quasi receptus. dixit illis duobus. Vnde uel cuius fideles estis?
Responderunt. Quid tibi cuius? Nonne tui? Richardus animaduertens
eos. suos fideles esse eosque propalari cuius essent nolle. grates
agens et ualedicens. honorauit secretius illos praecipuae. Vni
uero ensem ex auro. quatuor librarum in capulo fulgidum. alteri
uero dedit armillam. totidem libris purissimi auri fabricatam.
Illis namque recedentibus. quae retulerunt. intimauit suis
optimatibus. Tunc illi retractata et interpretata propositione
tantae inuectionis et comparationis; coegerunt illum redirae
moenia rotomagensis urbis. legatumque mittere. ad brunonem. qui se
non uenturum ad placitum nuntiaret; illi. Legato uero brunoni
archiepiscopo nuntiante. Richardum ad plactium non uenturum esse;
stupuit autumatque tante deceptionis consilium. illum
animaduertisse. dixitque legato. Vade citius. dicque Richardo
magno duci. ut saltim ueniat super eptae fluuiolum. si requiem
pacisque incrementum. cupit habere suorum inimicorum. et ego pro
eius amore proficiscar illuc solaturus eum. Tunc legatus. Non
propter me. nec propter quemquam tuorum. adpraesens ueniet contra
te ad placitum. Huius igitur responsionis obstaculo. tantaeque
tradicionis dolo paenitus detecto; reuertitur ad sua uerecundus
bruno.

APOSTROPHA.
Moliuntur ecce plures.
O Richarde benignae.
Duxque patriciusque magnus.
Cunctis et comes almus.
Subiugare te potenter.
Vafra calliditate.
Et retractat quisque dolo.
Quo te perdat inique.
Propter hoc stude ualenter.
Certa speque fideque
Enitere ui micante.
Meritis merceque iusta.
Quo queas uigere semper.
Sollerti probitate.
Callis et iusti tenere.
Libram rectum itinerque.
Erueris sorte tali.
Quo nunquam capieris.
Sed uigebis saeculorum.
Iam per saecula cuncta.


Capitulum 50(fol.75v-76r)

Tunc per totam quippe franciam burgundiamque et cetera
regna. rumor tantae traditionis. tantique doli propalabatur; et ab
uniuersis bruno et tetboldus caeterique fauctores. talis consilii
et calliditatis uituperantur. Richardus uero dux sanctissimus.
tantae deceptionis et callidatatis insidiis erutus. referebat
cotidie grates regi regum deuotius. qui eruit eum de periculo
mortis. et captiuitatis propicius. Erat itaque christo domino
semper in omnibus operibus subiectus; deuotione et mansuetudine
omnibus uiribus armatus. Moribus et meritis praecipuus;
sacrosanctae aecclesiae northmannicae aduocatione dignus. Fide
plenissimus. spe robustissimus; caritate largissimus. Oboediens
dei praeceptis; credulus in diuinis promissis. Affluentia rerum
bonitatumque locuplex; diuino cultu mundialique sollers. Docilis
in opere; longanimis in spe. Sapiens in colloquio; prudens in
consilio. In corrigendo constans et uehemens; in dilectione dei et
proximi ardens. Paciens in aduersis; fortis in periculis. In
diuinis secularibusque disciplinis mansuetus; in elemosinis
largissimus. Assiduus in studiis bonae operationis; sollicitus
metu mortis. Eximius in timore dei; magnificus ordine abituque
laicali. In exsequiis cunctorum deuotissimus; in misericordia et
pietate gloriosus. Precellenti ingenio praeditus; in omni opere
strenuus. Iudicio iustitiaque insignis; in reos seueritate
terribilis. Inprobos; lenitate mitis. Ad gratiam meritorum
promptus; ad ignoscendum offensorum paratus. Humilitatis gradibus
summus; in omni hospilitatis famulatu praecipuus. Altor monachorum
canonicorumque atque gregum piissimus; aduocatus suorum prouidus.
Dispensator commissi talenti fidelis; moderator rixarum insignis.
Delictum proprium cauens; alterius seueriter puniens. Plebem ut
pater filios fouens; christi praecepta fideliter adimplens.
Proteruos interdum armis. interdum uincens pacientia;
paganos iugo christi leui. et suauissimo subdens. Defensor patriae
robustissimus; solatorque uiduarum sanctissimus. Prudens.
magnanimus. bonus. et modestus. angebat populos. statuis legibus.
Praecellens pater exulis. et egentis; incomparabilisque solator
orphani et pupilli. Largum pauperibus cibum ministrabat;
aecclesiarumque assiduus reparator renitebat. Sacros ordines
graduum aecclesiarumque mirifice prae omnibus honorabat; atque
monastica quaeque adhornabat. Adtentus beniuolus et docilis. in
omni opere existebat; accusatorumque et accusatorum equali lance
quaeralas discutiens. trutinabat. Non personas pauperum uel
potentium in iudicio ullo cultu reuerentiae respiciebat; uerum
expugnantium inpugnantiumque quaerimonias. dempta scrupulosae rei
ambiguitate recensens; diiudicabat. Meritis et factis praecellebat
in omni negotio cunctis; eratque omnibus mirabilis respectus
bonitatis et honoris. Floccipendebat arrogantes et improbos;
puniebat contumaces et reos. Exaltabat humiles et beniuolos;
conculcabat raptores et iniustos. Tyrones suae domus praemiis et
muneribus ad seruiendum incitabat; maiores natu. beneficiis
affluenter ditabat. Vix nemo audebat in regno suo praeiudicium
facere; nullusque cuique quicquam subripere. Degebant omnes in
eius dicione securi malorum. et laborabant festinanter; accelerata
exhibitione omnium operum.

APOSTROPHA
Profusis precibus lector supplex tibi dico.
Artis septifluae. gnare capaxque bene.
Deficit eloquium non hunc sustollere possum.
Quantum oporteret laudibus innumeris.
Nec stringi numeris. nec possum cedere uerbis.
Quae mala sedauit. quae bona distribuit.
Custos. defensorque suae patriae luculentus.
Dux. comes iste bonus. marchio. patricius.
Archidictus rector. uerum si quislibet esset.
Posset ueridica. scribere quae cuperet.
Ast ego stultus. hebes. cunctae rationis et expers.
Scribere non ualeo. dicere quae cupio.
Istius notae scriptaeque libro bonitates.
Eius stellifero. qui sedet in solio.


Capitulum 51(fol.76r-76v)

His et aliis quampluribus probitatibus huc illucque
sparsim diffusis. copiosisque diuersarum rerum affluentiis
propensius diffamatis; Tetboldus comes incendebatur. excrutiatus
inuidia et furii. Liuoris et perfidiae suffusus ueneno; suggerebat
cotidie regi lothario. ut deciperet Richardum tantae dignitatis
uirum dolo. teneretque northmanniam sub suae dicionis iugo. Tandem
uero rex lotharius. ipsius comitis sophysticis suggestionibus
excecatus; misit ad Richardum qui diceret ei. dolosis affatibus.
Vsquequo praestolabor penitentiae recordationisque tuae respectum?
Vt friuolum cuiusque gentis. me totiens paruipendis? Nonne
subnixus tuorum amminiculo inimicorum possum obsidere et capere.
exceptis amicis tuis urbes munitionum tuarum? Non umquam cuiquam
te subiugabis? Norisne me esse regem francorum? Nonne tibi
iniurius esse potero. si quae mei iuris est asscita manu. ad te
obnoxius properauero? Si tuis inuidis credidero. tuque uero meis
periuris et infidelibus faueris. mente et corde meo. nunquam
pacificabimur federe complacito. Desinae talia rimari; et libeat
tibi mecum gaudere et congratulari. Conectamur igitur ad inuicem
taliter competentiis mutuae uoluntatis; ut nemo nostrorum suapte
quicquam possideat facultatis. Si quispiam in te uel in me.
rixatus exercuerit iurgium. ego tuum. tu uero meum contere et
dissipa aduersarium. Simus unius cordis uniusque mentis et
uoluntatis; et conteramus et disperdamus atque subiciamus
tetboldum cum suis. Flandrenses uero caeteresque gentes. in nos
rebelles. dire legis iugo affligamus. easque nobis seruire ui et
potestate urgeamus. Quapropter accelera uenire contra me uelocius
ad placitum; ut colligati indissolubili competentia amicitiarum.
gaudeamus unanimes securi hostium et aduersariorum.

APOSTROPHA
Lothari rex clemens. pius. iustus. sanctus.
Probus. modestus. nobilis. lux alma orbis.
Cur decipi moliris infectus spurco.
Liuore Richardum ducem sanctum iustum?
Iamiam pudebit cogitasse hoc peruersum.
Ingloriusque hoc heu uelle.
Prauum tuum sed uelle posse aut continget.


Capitulum 55(fol.79v)

TANDEM uero comes tetboldus fugatis prostratisque atque
occisis fidelibus suis priuatus; fuge expeciit auxilium cum paucis
uelocius. Nec diuertit ad ebroicam quam sui tenebant urbem;
citatis aequis calcaribus. Merito namque beati marchionis
Richardi. quadripartiti detrimenti illo die infortuniam persensit;
uidelicet fideles suos praelio prostratos conspexit. ipse fugatus
et laceratus extitit; quidam filius eius morte praeoccupatus
occubuit. urbs charnotensis. et praesidium eius; igne concremata
funditus ruit. Richardus uero marchio. bonitate famosissimus.
certamine prolixaque persecutione hostium fatigatus; rotomum
repeciit uespertinus. Diluculo autem consurgens campum praelii
aggrediens. sexcentos quadraginta mortuos repperiens; funera
tantorum pietate condoluit. sepeliri eos iussit.;uiuos adhuc
feretro leniter ad rotomum deportari et sanari fecit. Preterea
lucos paludesque exquirere fecit; multosque mortuos. et plagatos
repperit. quibus eadem pietate obsequium prestitit.

APOSTROPHA.
GURGITE ceruleo sequanae meat estuantis amnis.
Et mouet ingentes pelagos uaga cursitantis aestus.
Lambit odoriferas et gramine floridante ripas.
Molliter herbarumque comas lauat unda praepes ample.
Ipsam cum refluum torquet mare detrimenti a lunae.
Detrusam retrorsum fluctibus aequoris minantis.
[.]ptadis officio mutantia uel crementa passum.
Vmbroso et uestiti palmite praenitente colles.
Deliciosus ager uinetaque continet honesta.
Cursibus undarum irriguis satis. emicantque prata.
Vrbs qua percelebris nunc rotome praenites decora.
Labentis iocundis usibus affluenter annis.
Merce quibus uarii componere fenoris queat se.
Sed munita nimis rutilas. magis incliti patricii.
Richardi meritis et moribus. undecunque iustis.
Qui uirtutis inexpugnabilis almitate plenus.
Protegit. exaltat. temet regit. et fouens tuetur.
[.]uro plus constans hostes fugat. obstat arguitque.
Marchio duxque. comes mirabilis. et stupendus actis.
Praedignusque probus. sanctus. pius. et bonus. modestus.


Capitulum 56(fol.79v-82r)

His et huiuscemodi triumphaliter peractis; dux magnus Richardus
praecipuos suae domus legatos ad daciam coeleriter misit; ut gens
robustissima dacorum. accelerato iuuamine succurreret illi. Daci
uero his legationibus hilares. aptatis oneratisque nauibus
celeriter; aggrediuntur rotomum festinanter. Dux uero
constantissimus tante multitudinis principes conspiciens; suaeque
indignationis animositatisque maliuolentiam uendicare ambiens.
petere giuoldi fossam iussit. et deuastare quae erant tetboldi et
regis. Daci uero hinc abeuntes. superque regem et tetboldum
congredientes; depopulabantur quae repperiebant indifferenter.
Villis rusticorum omnibus deuastatis; suburbana incendebant. atque
plurima castella. humotenus prosternebant. Obstantes sibi
crudeliter occidebant; ceteramque manum flebiliter ad naues
uexabant. Desolatur regis et tetboldi comitis omnis terra; talibus
hostibus nequiter afflicta. Fames oboritur. quia terra aratro
usquam scinditur. Peruia uiaeque et semite ignorantur; quia a
nemine calcibus atteruntur. Salus. spesque et fiducia a residuis
conclamatur; quia uniuersae pestilentiae ignominia affliguntur.
Richardi uero magni ducis terra solida erat. et quieta; nec ullius
calamitatis peste afflicta. sed liberi arbitrii labore ab omnibus
exercitata. Quisque colonus quod ambiebat libere agebat.
possibilitate suae uoluntatis percepta. Tante altercationis.
tantaeque cladis northmannicae et rapinae. nocte dieque innumeris
casibus uno lustro penae francia afflicta. nequibat amplius tanti
infortunii ferre discrimina. Tota igitur fere frantia tetboldi
regimini subiecta; ab incolis dereliquitur. aecclesiae his casibus
destitutae nullo christicola frequentantur. Praesules igitur
tocius frantiae. Northmannorum paganorum seuiciam perpessi;
conuocauerunt sanctam sinodum. quid agerent scrutaturi. quia
casibus innumeris quampluribusque incendiis. rapinisque et
depraedationibus permaximis uexati. agitabantur christicolae
subiecti periculis. Tetboldus uero dolo fraudulentae intentionis.
suggerebat falso pontificibus et palatinis. quod pro statu
reipublicae et fidelitate regis agitans iurgia rixabatur cum
richardi et paganis. Episcopi autem cognita. et audita bonitate
sanctissimi ducis richardi mirabantur super dictis tetboldi
comitis. Huius igitur regi gratia consulenti; deprecantur
charnotensem praesulem; cuius uoluntatis esset dux magnus
richardus sciscitari. super pestiferae penuriae ignominia et
calamitatis. Coactus autem monitis coepiscoporum. misit
quendam monachum ad ducem richardum qui dixit ei.
huius legationis mandatum. Charnotensis episcopus. tibi
fidele orationum munus. Ambit namque te aggredi. mutuisque
affatibus tibi sermocinari. ideo postulat ducem et aduocatum
itineris sui. uiatoremque sibi dari ne forte deuorent manducentque
se tui diaboli et lupi. His auditis richardus dux serenissimus
subridens. misit qui conduceret ad se episcopum saluum et
incolumem. Adueniens namque ille; infit duci magno richardo.
Metropolitani cum coepiscopis franciscae gentis. tibi
indeficientis munera orationis. Miramur namque stupidi cum cultor
dei. christicolaque praecipuus in toto orbe nomineris. cur paganos
insanire in christianos seueriter permittis. Transeunte me tutela
tuae aduocationis formidolosam tirannidem. inmanis hostilitatis;
colonos huius telluris. securos hostium repperi. nec formidabant
repentinum casum ullius aduersitatis delubra. aecclesiasque ab
incolis ueneranter perlustrari. misteriumque diuini officii
sollempniter conspexi celebrari. Quicquid uero ad cultum uerae
fidei adtinet incessanter exequi; christiani nominis fidem
augmentari. Nos atterimus rapinis. et incendiis. quin etiam
repentinis. nocturnalibusque casibus mortis. et ignoramus cuius
intentionis proposito hoc scelus detestabile peragitur nobis.
Quocirca precamur obnixe. flexis corporis animique poplitibus. ut
cuius rei causa hoc execrabile detrimentum franciscae gentis
peragitur. nobis te ob hoc aggressis; sermonibus ueritatis
enucleaetur. Tunc dux richardus uerax et iustus. Memoresne
reminiscimini ante malorum meorum peractorum. et retractorum non
me fraudulenta tetboldi comitis suggestione conatus est. bruno dux
lothariensis. me decipere? Nunquid non dolosis falsidicisque
eiusdem comitis ambagibus rex lotharius. deceptus molitus est me
comprehendere aut occidere. quem deus eruit sua larga miseratione?
Nonne idem comes lothario regi spopondit northmannicam regionem si
illi daret ebroicam. quam modo tenet ciuitatem? Ceterum nonne
deuastans et incendens. lacessiuit me ad portum rotomi conglobata
immani hostilitate? Tunc praesul. Non ei talionem debetis; de
blasphematione illius prouotionis. Sed ille comes iactat se
repugnare et reluctari contra te. obstatum sacrosanctae aecclesiae
reique puplicae. Qualicumque modo res scelesti negotii se habeat.
precamur impetrare pacis incrementa. ut gloriari ualeas cum
episcopis et rege lothario. ipsique et ipse de tali duce. et
patrono christianissimo. Richardus autem praepotentissimus
recognoscens. nullum tam deo acceptabile holocaustum
et sacrificium. quam pacis incrementum. diligensque
ut uiuere. pacificare franciscum. et northmannicum regnum.
uerum nolens demonstrare propter tetboldum mentis affectum.
dixit praesuli internuntio coepiscoporum. Si paganis huc propter
me aggressis. pacis felicitatem impetrare quiuero. ignoro.
huiusque rei causa; nutans titubo. Quapropter assumptis tecum
aliquibus coepiscoporum et palatinorum; aggredi me cum sol.
mediauerit mensem maium. Interimque conabor compescere. blandiens
contumaciam ferocem arrogantiam paganorum. Eo autem quid audiuit a
richardo magno duce regi et coepiscopis renunciante; statim
animaduertit. comperitque sine suo consilio. tetboldus comes.
pacem requisitam esse. Extimplo misit quendam monachum. ad ducem
magnum richardum subsequentia uerba dicturum. Comes Tetboldus.
tibi fideles famulatus. Quorumdam etenim francorum prauo consilio
deceptum. iurgatum esse contra te sine re et rixatum penitet se et
fecisse quod fecit malum. Et profitetur se quicquam mali amplius
non facturum. Ambit si libet tibi secretius ut seruus domino fari.
reddetque tibi ebroicas. quam rex tibi abstulit; ob gratiam amoris
tui. Terra suae dicionis subiecta. tyrannicae hostilitati;
depopulatur rapinis. et incendiis. nec ualet resistere seuitiae
tantae multitudinis. neque placare eam congesto pretio totius
regni. nisi per te qui imperator es huius rei. Precatur flexis
genibus corporis et animi; ut indulgeas sacrosanctae aecclesiae.
et desolatae plebi. et habeas se fidelem famulum tibi compescens
pestiferos incursus. dacigenae ferocitatis. Ricardus uero dux his
auditis; tacito affectu mentis deo grates egit. Monacho quoque
subintulit. Si quae loqueris uerane esse possunt? Respondit. Vera.
Et non gestit aliud beneficium promereri reddens ebroicacensem
urbem tibi; nisi perseuerans propositum tuae internae dilectionis.
ut pax et concordia indissolubilis foederis maneat uobiscum;
cunctis diebus quibus uixeritis. Venietque noctu consecretariis
suis. quando tibi placuerit. causa huius negocii ad moenia
rotomagensis urbis. firmaturus sacramento uerae fidei quae tibi
suggessi. Tunc richardus. Dei fide qua uiuimus. et uegetamur.
tenacique nostri tenoris firmamento conlaudamus
ut ueniat ad nos si libitum fuerit bis tribus transactis diebus.
et conectamur foedera nullo casu solubilia sed perpetuis. et
inextricabilibus legibus conseruandam. Monachus namque quae
audiuit. tetboldo comiti renuntiauit. Ipse autem laetus. et ilaris
super huiuscemodi renuntiatis; diebus ter duobus transactis. uenit
rotomum noctu cum suis secretariis. Vterque horum uel alterum
conspexit. obuius quique cucurrit. amplexantesque se inuicem;
oscula libarunt sessum petiuerunt. Tunc prior tetboldus. Ad tuam
ineffabilem pietatem supplex uenio; quia tua miseratione et dei
propitiatrice omnium indigeo. Vstulata sunt ubicumque terrarum
quae possideo. habeturque tellus mei iuris. ueluti quaedam
solitudo. Iccirco quae tibi suggessit monachus. exsequi libenter
sum paratus. Praeiudicium omne mei consilii. et facti tibi;
emendabo. Huiusque gratia. quasi pro beneficio tibi seruiens
militabo. Ebroicacense castrum. tibi uoluntarie reddo: ueniamque
et indulgentiam tuae miserationis promereri supplex postulo; quod
contra te illud tenui. Huius humilitatis deuotione richardus dux
magnus. misericorditer mente subactus. respondit tetboldo comiti
humillimus. Sine obside. et sacramento fidei mei huc nichil
titubans accessisti; quaecumque requiris impetrabis. Continue
pacis felicitatem habebis; nemo meorum tibi et tuis ultra iniurius
et nociuus erit. Ego uero abhinc tuus sicut tu meus; mutuoque
communis auxilii interuentu; fiducialiter uicissim solemur. Fiat
pax opulenta. requies iocunda; serenatis tranquilla. concordia
inter nos stabilis et perfecta. per decreta inextricabilia.
Allatis igitur sanctorum pignoribus foederati sunt. Similiter
utriusque comitis consiliarii haec eadem. uere fidei sacramento;
auctorizarunt. Tunc richardo marchio largissimus. muneribus et
donis premaximis. eum affluenter honorauit; ipse autem optato
osculo. et amplexu desiderato fruens discessit. eademque nocte
secretius. carnotum repetiit. Ipso namque die tetboldide. ab urbae
ebroicacensi cum omni suppellectili ut iussum erat egredientes;
miserunt ad ducem richardum ut eam reciperet. Ipse autem eam
recipiens. habundantius militibus premuniuit. omniumque bonorum
affluentia honestans; fecundauit.

APOSTROPHA
Rusticus insciae quamquam nostrae stilus hornet.
Diuersi uariis generis metris opus istud.
Praeuacuum nimis. indiguumque opis artis inobsque.
Rethoricique faui redolentis nectoris exsors.
Heroico potius metro pollere deceret.
Hoc lugubrata uigent quia fortia facta uirorum.
Hic nam uir fortis. constans. robustus in armis.
Pacificus. bonus. atque probus. pius. ipse modestus.
Magnificus. meritus. praecelsus. nobilis. almus.
Inclitus. egregius. mirabilis. atque decorus.
Maximus. eximius. praecellens. magnanimusque.
Praecipuus. iustus. sanctus. humilisque uenustus.
Propicius. lenis. mansuetus. mittis acerbus.
Longaminis. caelebris. sollempnis. amabilis. atque
Clemens indulgens. miserens. scelerum puniensque.
Protector. censor. tutor. largitor. honorum.
Prudens. et sapiens. industris. gnarus. enormis.
Linguarum diuersarumque sciens regionum.
Adtentus. docilis. cupidus. siciensque bonorum.
Mirificus. stabilis. suauis. fidusque fidelis.
Tranquillus. placidus. laetus. sine nube serenus.
Iocundus. dulcis. blandusque affabilis omni.
Facetus. felix. frugalis. iuridicusque.
Formosus. diues. locuplebs. et munificator.
Dulce caput. populi spes. et fiducia plebi.
Procerus. pulcherque eligans. forma spetiosus.
Pes claudo. ast oculus ceco. baculusque labanti.
Omni sufficiens. potus. large sitienti.
Escae praelarge et uariae cibus esurienti.
Pauperis. exulis. ast inopis susceptor enormis.
Protector uiduae. coniunx. uelut atque maritus.
Solator regumque ducum. procerum comitumque.
Dum mundo uiguit. sic omnibus omnia factus.
Offecit nullis. certauit. profore cunctis.


Capitulum 57(fol.82r-87r)

His ita secretis cauteque expletis marchio duxque
celebris. scenam richardus mire amplitudinis. atque longitudinis.
super ripam guiuoldi fosse iussit fieri in aduentu palatinorum
pontificumque franciscae gentis. Determinato igitur tempore iduati
maii. inflammatis scilicet ab aestuantae sole geminis. uenerunt
gratia impetrandae pacis ad richardum ducem magnum. illuc
palatini; cum episcopis. eosque decenter. et ueneranter recepi.
scenisque iuxta mirabilem scenam factis; iussit hospitari.
Crastina namque die uenientes ante ducem richardum. intulerunt ei
ex parte francorum munia fidelium famulatuum. et orationum. et
dixerunt. Dux inauditae potestatis. sufficientieque et uirtutis.
optimates tocius franciae regni; praecantur una nimiter.
flexis humotenus genibus cordis; ut indulgeas sacrosanctae
aecclesiae. et annullatae genti. Rex autem nosque caeterique
francorum residui; omnisque clerus totius regni. omne
bonum praesens et futurum optant tibi; si seuitiam paganorum
compescueris. eorumque pestifera incursione. frantiam erueris.
Fraudulentae suggestionis tetboldi comitis hortamine; quaecumque
rex contra te operatus est; fecit bonorumque quae pater tuus.
patri suo intulit reminiscens; tedet se facti. Quemadmodum igitur
rex luthdouicus pater suus. oppitulante patre tuo. in regno
subrogatus uiguit. ita regna tenere. superborumque dominari magno
tuae potestates iuuamine; concupiscit. Sitis communibus mutuae
competentiae precatibus concordes; alterque uestrum alterius
iuuamine confidentes. perseueretis unanimes. Ipse autem rex
optimatesque totius frantiae. regnum northmannicum tibi. tuisque
heredibus. iurando propriis manibus. santient in perpetuum. postea
nemo illorum ullatenus tractabit tibi. alicuius aduersitatis
dampnum. Huius legationis praecepta persoluentibus; respondit
marchio dux praecellentissimus. O praesules reuerendi. omnium
uirtutum affluentia profusius opimi. necnon proceres cunctorum
bonorum forensiumque rerum ubertate propensius fecundati.
propositum meae continuae intentionis. et uoluntatis non differam
fiducialiter confiteri uobis. Quapropter confidenter experiamini.
uelle me summopere melius felicitate pacis stabilire et exequi.
quam ullius prosperitatis. et honoris opus adgredi. Hoc michi
summum et peculiarius semper extitit. uerum pro uestrorum
inoportunitatibus et rixis. tenere illud; ne confunderer nequiui.
Quia nichil est in aliquo suspectu aliquid. grauius quod crutiet;
quam quemque aut non uidere quod cupiat. aut uidere quod perdat.
cum in utroque animus pondere sollicitudinis praemaximo pressus
titubat. ut et quod diuturne sollicitus spectat habeat; et ut
habere coeperit ne amittat. Recogitate igitur. et reminiscimini
insidiarum. et malorum quae ab eo passus sum. et animaduertite. et
intuemini cui nostrorum uestrorumque extiterit praeiudicitium.
Vos non ignoratis suggestione tetboldi comitis. brunonem
archipresulem colonemsem. et ducem pariter lothariensem.
me uoluisse decipere. Vos non ignoratis eiusdem falsidica
prouocatum uersutia lotharium regem uestrum seniorem. uoluisse me
capere. aut occidere. Quid refertis de ebroicacense quam reddidit
michi urbe deus? His et talibus huiuscemodi quampluribus.
inoportunitatibus quas taedet. recenseri motus. misi ad dacos.
quatinus michi succurrent uelocius. Quibus me festinanter
aggredientibus. imperaui in uos exercere tirannidem cladis huius.
quia nisi res ponderaretur. minime resipisceret stultus. Si quid
igitur retulistis michi extat uerum. stabilitate necessariae pacis
oportunitatem mecum. Tunc richardus marchio famossimus. asscitis
communiter northmannis omnibus; coepit blandiri et serenare eos
mansuetissimis allocutionibus. O summe reuerentiae patres.
grandeuo. mediocrique atque iuuenili situ mirifice redolentes;
gratias debeo referre uobis incessanter. quin etiam munera largiri
uobis sufficienter. quia tellurem uestrae natiuitatis pro
praeiudicio michi sine re illato deserentes? Iurgati rixatique
estis. ob amorem meum usque modo; contra exteras gentes. Ipsarum
autem gentium rex. duces. et comites. afflicti uestris
depopulationibus incessanter. et hostiliter requirunt sequestrae
pacis spacium dari sibi suppliciter. Si libet uobis; consequens
est dari. si non oportet abdicari. Decernite requisitae rei
negotium communi consilio; et super hoc respondere rimaminor. Tunc
northmanni. qui et daci unanimes intulerunt richardi duci
dicentes. Nequaquam pax continua. neque intercapedine temporum
discreta conceditur; uerum omnis frantia exterminatis. aut
occisis. principibus ui et potestate; tibi adquiretur. Heu
heu quid facient. uel quid dicent caeteri dacigenae et
northguegigenae. qui praeparatis. et honeratis nauibus. huius rei
iuuamine. aggredientur nobiscum. immani hostilitate? Quid de
hirensibus. quid de alanis. quid de ceteris quamplurimis gentibus?
Propositum uestrae uoluntatis. quam nobis aperuistis non
adimplebitur uiuentibus nobis. Caeterum si libitum est quam
inuasimus frantiam. uendicabimus tibi. Sin uero displicet. sortietur
ea nobis. Quocirca eliga e duobus quod mauis. aut tibi aut nobis. His
auditis. dux praepotens richardus urguebat eos. multarum
prosecutionum interpellationibus. et bis duobus bis diebus obnexe
eos depraecabatur. ut pacta pace; cum francigenis foederarentur.
Praesules igitur et obtimates franciscae gentis; stabant cotidie
illic stupefacti. et intuebantur conflictum huius pacificationis.
Tandem uero dux magnus richardus non ualens serenare tantorum
seuitiam. ullorum praecatuum conaminibus. dixit adscitis seorsum
suis fidis principibus. Haec gens aspera et fortis. dum simul
interpellata fuerit. non adquiescet precibus nostris. Conuocentur
maiores natu. et potentiores secretius. futurae noctis conticinio
et excessemus eos muneribus praemaximis. et copioso beneficio. si
forte fauerint precibus nostris et uoto. Hoc namque consilium
principes francigenarum referebant salubre et prosperum. et
autumabant sibimetipsis profuturum. Insecute igitur noctis
crepusculo. conuocatis clam maioris potentiae. senibus. ex genere
northmannico. pandit corde quod uoluebatur. ore mellifluo. et
dixit. O reuerendi merito patres. pro temporalibus nimium
beneficiis. agonizantes pro quibus carebitis uita aeterna
flegetonte digne perfruentes animaduertite mei sermonis proloquium
oboedienter. Quamquam genus hominum omnium a domino exordio
fineque carente sit procreatum. quo resarciretur ruina angelorum
uario et diuerso itineris calle. deuius error illud abducit ne
reuertatur ad creatorem suum. uos animas uestras. cum corporibus
putatis interiri; ideo non abhorretis omne malum facere. Est
quippe preter istam altera uita quam ignoratis; et quicquid in hac
feceritis. in illa pro certo representetur uobis. Tunc illi. Refer
praecamur nobis. huius propositionis archanum. et enuclea
quantocius nobis. nostrae conditions figmentum. Tunc comes
prudentissimus demulcens eos blandis affatibus. Raciocinatio
nostrae conditionis; haec uera dinoscitur esse ab orthodoxis. Bis
quino namque coelicolarum ordine creato. decimoque lapso contumaci
arrogantiae iactantiaeque suae iurgio. cursuque tocius mundanae
molis. eiusdemque mirifico ornatu perfecto; duo conectens elementa uiuum
scilicet et moribundum in unum; effigiauit deus hominem. ita inmortalem ex
limo. ut gloria et honore eum coronaret. superque operum manuum
suarum constitueret. et ad coelestem angelorum gloriam quam
arrogans perdiderat. quandoque sine carnis morte transiret. Sic
uero inmortalem. ut si se ad conditoris sui oboedientiam uinculis
caritatis coarctaret; legibus mortis non incubuisset. Verum heu
dolor. perfido hostis antiqui astu. fraudulenter intricatus;
cupiditatumque illecebris illectus. preceptaque plasmatoris
neglegenter spernens. indeque sententiam dampnationis ipse solus
accepit; sed totam secum humani generis propaginem in facinus
exsecrabile. et mortis acerbitatem. inuexit. Hinc hostis antiquus
super omnes homines. principatum fraudulenter tenuit; eosque sibi
nequiter subdidit. Verum quia plasmationis. et casus. protoplasti
executus sum breuiter seriem; cui corde et mente adheremus
euangelizare uobis nostrae credulitatis gestio fidem. Deum namque
unum in substantia colimus. trinitatem in personis ueneramur. et
licet sit pater deus. filius deus. spiritus sanctus deus. unus
tamen solummodo creditur deus. Patrem genitorem uocamus. filium
genitum confitemur. spiritum sanctum ex utroque manare credimus.
et in tribus his personis. scilicet genitoris et unigeniti. atque
ex utroque procedentis. diuitatem unam; equalemque gloriam et
maiestatem profitemur. Hic namque deus. coelum subtilitate
suspendit. terram mole fundauit. maria calculis alligauit. et in
his omnia quaecumque uoluit uerbo fecit. et spiritu suo ea
firmauit. Hic namque solus habet inmortalitatem; et lucem habitat
inaccessibilem. Apud quem non est transmutatio; nec uicissitudinis
obumbratio. Cuius semper est esse aeternum et incommutabilem
permanere. Solus quippe est ueraciter; quia solus permanet
incommutabiliter. Qui sine mutatione sui. habit mutabilia
disponere. sine diuersitate sui. diuersa agere; sine cogitationum
uicissitudine. dissimilia formare. Qui et ubique est et absque
loco totus; quia et omnium creaturarum ipse est superior. ipse
inferior. ipse interior. ipse exterior deus. Superior est regendo;
inferior. portando. interior. replendo. exterior circumdando.
Intra cuius iudicii omnipotentiam. cuncta coartantur; eiusque
potentia ab ulla creaturae natura non transcenditur. quia
celsitudo eius diuinitatis. nec coepit esse nec desinit; et nec
per initium nascitur; nec termino coangustatur. Hic namque
deus; uerbum quod erat in principio apud deum. et quod sine
tempore genuit; ob nostram redemptionem incarnari disposuit. Ex
sacrosanctae uirginis carne. angelo nuntiante processit in carnem;
humiliatus usque ad humani exordii pudorem. et pannorum illuuiem.
et praesepii uilitatem. quam quidem natiuitatem possumus mirari;
sed eam minime ualemus intueri. Quis etenim digne loqui potest.
quomodo de aeterno natus est coaeternus? Et quomodo ante saecula
existens aequalem sibi genuit? Et quomodo natus. gignente
posterior non est? Quod est pater; hoc genuit. Deus. deum. lux.
lucem. inmensus. inmensum. incomprehensibilis incomprehensibilem
omnipotens; omnipotentem. unum secum. et coaeternum. sibique
coaequalem. Qui natus ex patre sine tempore; ex matre nasci
dignatus est in tempore. et ad electri similitudinem. unus in
utraque et ex utraque natura; et deus permansit cum patre. et ad
redemptionem nostram factus est homo mortalis de matre; ut erueret
humanum genus. suae similitudinis et imaginis figmentum. sua larga
miseratione ab hostili lapsorum angelorum immanitate. Temporumque
labentium cursus. humaniter exequens; diuersaque miracula
mirabiliter peragens. scilicet gressum claudis. auditum surdis.
uisum cecis. pristinam sanitatem paraliticis. mundam gratamque et
deliciosam cutem. et carnem leprosis largiens; marisque tumores
sibi et petro calcabiles presens. ipsique mari et uenti praecipiens.
mortuos. quin etiam lazarum in monumento quatriduanum
suscitauit; et omnia quaecumque uoluit in caelo. et in terra. et
in mari. et in omnibus abissis fecit. Denique ad spontaneae mortis
spectaculum peruenit; quam et cruci affixus sustinens. dum suo de
latere aquam cruoremque produxit. uirginem inmaculatamque
aecclesiam sibi exhibuit; sanguine redemptam latice emundatam. ne
aut maculam haberet per crimen. aut rugam per duplicitatem. Mortis
namque celebrato misterio. infernoque expoliato. die surrexit
tercio; suisque fidelibus se manifestum exhibens. cum eis
conuersando. quadragesimo suae resurrectionis die. carnem
quam de uirgine sumpsit. apostolis uidentibus sustulit caelo.
Hanc namque mortem quam antiquus hostis protoplasto
generique eius intulit. abolere famulis suis parauit. iterque
inuiolabile. quo ascenderent unde lapsi sunt; demonstrauit dum
carnem nostram. secum ad astra uexit. Quocirca; copula duorum
elementorum scilicet homo. si dum uixerit deo famulatus fuerit.
eiusque preceptis. totis uirium conaminibus obediuerit pars uiua.
et potentior. quae germen ab ehere traxit. hospita uiscera sui
corporis. recusatis contagiis malagni hostis. ad aethera secum
reportabit. Si forte terrestris uoluntas. luteum sapuerit. et
graue. et nefarium captauerit. animaeque uirtutes. coaceruatis
nimium uiciis. abdicatisque promissionibus. quas in baptismo
spoponderit. pondere peccatorum oppresserit animam secum trahens.
ad inferna torquebit. Propterea sepulchris impenditur a
christicolis maxima cura; illisque creduntur corpora. non penitus
mortua. sed summo data; quia uenient olim saecula. in quibus
sotius animae calor uisitabit ossa. uiuoque sanguine animata;
gestabit pristina habitacula. uidelicet cadauera tumulis
putrefacta. uolucresque rapientur in auras. priores quas habuerunt
animas comitata. quia interitus huius mortis. reparatio est vitae
melioris. Nam si cariosa uetustas. totum corpus dissoluerit. ut in
mensura minimi pugilli eius cinisculus sit. illumque cinerem uaga
flammina. et aure per uacuum inane tulerint; hominem perisse non
licebit. uerum. aut cum quo. uirtutes anima exercuerit; cum ipso
remunerabitur. aut cum quo peccauerit. cum ipso punietur. et ita
iudice christo dei filio. ibunt impii in ignem aeternum. iusti
autem in uitam aeternam. Haec est fides catholica quam nisi
quisque fideliter firmiterque crediderit. saluus esse non poterit.
Hoc firmamentum salutiferae nostrae credulitatis; hoc simbolum
profuturae fidei et salutis. Quae audientes daci; obstupuerunt.
imoque trahentes uocem a pectore dixerunt. Heu nobis omnium
bonorum ignaris. scripturasque nescientibus. neque uirtutem dei.
quia nichil differimus beluis. neque auibus caeli. Ille quo ad
presens uiuant quaeritant; nichilque adquisitionis sibi
conseruant. Nos uero quo similiter uiuamus. rapinando incessanter
querimus. sed in eo ab illis distamus; quia quod cibo po
tuique exuberat; in posterum thesaurizando reseruamus. Da nobis
salubrae consilium petimus; quatinus adpresens. et in aeternum
uiuere ualeamus. Tunc dux. Si uelle est uobis inherere nostris
consiliis; ego faciam uos primitus baptizari. in nomine patris. et
filii. et spiritus sancti. ampliorique deinde integerrimae fidei
praedicatione. ab episcopis profusius erudiri; postea muneribus
largissimis. beneficiisque amplissimis ditari. quibus uiuere
quiuiretis. et in aeternum non peribitis. Sed uitae praesentis
solatio. futurae remunerationis brauio; sine fine fruemini. si
integerrimae pacis quam requiro. felicitatem; non abnueritis. At
illi. Et securitatem pacis. et tenorem sacrosanctae fidei
spondemus tibii et nunquam deuius error. a tuo consilio deuiare
nos perurgebat. Facta quippe noctu fide. et iurata pacis quiete;
dixit richardo demulcens eos. melliflua allocutione. Reuertimini.
mearum uirium animeque meae partes. furtiuo gressu. ad uestras
naues. ne uideamini; neque sciat quisque huc uos uenisse
praecauentes. Diluculo uero reuocabo uos. pariterque tumultuantem
dire ceruicis plebem. et depostulabo multimodis precatibus
uestram. et illorum pietatem pacis dari incrementa. et quietis
affinitatem. Abdicate. et resistite obiurgando cum illis uerbis
meis tandemque prolixa simultate uix finita; uotis adquiescite
meis. His ita clanculum peroratis ad sua; quisque uestigia torsit.
Primo itaque mane. dux magnus festinanter consurgit.
innumerabilibusque dacorum legionibus asscitis. fiducialiter
dixit. Maliuolas praue intentionis ambages. usque modo
praestolatus. iterum iterumque repetam. uestri obstinati cordis
excessum. Abnegatam multociens opportunitate pacis. date precamur
nobis. Tunc northmanni uoluntate dispares. intulerunt una
dicentes. Frustra laborat qui supra petram semina iactat. Verborum
tuorum laborem inaniter fundis. ociosa dum superuacue loqueris.
Pax et concordia. cui nos adquiescere superflue satagis; inter nos
et francos nusquam et numquam erit. Exterminabunter aut
perimentur. et omnis natio illorum penitus delebitur. Si quis
indiguus fuerit inuentus; nostrae conditionis subiacebis. Nonne
auus tuus. terram cui praees depopulato frantiae regno. uindicauit
sibi armis? Tunc a minimo usque ad maximum reciproca uoce
cuncti dixerunt. Aut morientur. aut uindicabitur. Richardus uero
dux magnus. preces precibus iungebat; eosque dare pacem obnixe
postulabat. Sed mens illorum; precibus eius minime adquiescebat.
Tunc illi qui noctu pacem spoponderant; caeteris intulerunt. Pro
cuius adiutorio. et defensione huc accessimus; consequens est. ut
precibus eius pareamus. Oportunum est fieri. quod ambiens
concupiscit. satisfactionemque concedere. libenter eius uotis.
Cuius consilio adherebimus; nisi istius et cuius praecatibus
adquiescemus. nisi cuius beneficio cotidie fruimur? Partius. His
auditis; qui nocturnum ignorabant consilium. uehementer turbati;
ceperunt uehementius obortis contraditionum uociferationibus;
rixari. Et dixerunt. Vt remur factores. quin adhulatores huius
consilii estis; ideo talia nefaria nobis impenditis. Non erit
secundum uestri propositi libitum. nec pax quae requiritur dabitur
ab ullo nostrum. Consentaneam uestrae uoluntati intentionem hiulce
nobis aperuistis; quae refragabitur acdacter superstitibus nobis.
Quod mandat precaturque dux minime intercessoribus uobis
parebimus; uerum francia usque ad internecionem armis ferocius
depopulabitur. Tunc nocturnalis consilii conuentione iam lucrati;
dixerunt accerrimis bachati futuriis. Non intercessoribus nobis
pax dabitur. sed eam uolentibus nolentibusue uobis duci magno
largiemur. Quid nobis uobisque? Nonne uobis natu maiores. prosapia
nobiliores. armis robustiores? Non intercessores sed largitores
pacis nominari debuissemus. Quo audito dux richardus hinc
secedens; ait asscitis suis principibus. Sinite illos ad inuicem
feriter rixari; et uideamus qui illorum potentiores et fortiores
extiterint. Ter tribus igitur diebus huius conflicti litigatione
ductis. admirantibus francigenis. cum richardidis dixerunt
refutatores pacis. satraphis prudenti consilio. noctu adquisitis.
Natu prosapiaque atque armis potentiores estis. ideoque uolenter
nolenterque assentiemur uobis. Si richardus dux magnae potestatis
largissimos nostri itineris sumptus. nobis concesserit; nosque
conducere quo uiuere regnumque expugnare ualeamus fecerit.
frantiae regnum parcemus ut petitis. Alioquin se agente. frantiam
quam inuasimus. contritam bellis. incendioque et rapinis applicabimus
seuerius nobis. Tunc obtimates paganorum his responsis leti. quae
audierunt retulerunt richardo duci. Expleta namque legatione.
infit dux praepotens letus futura pace. Et uictus amplissimos. et
uiatores quamplurimos. praecautos. insuper et honores conferam
largissimos. atque conducere ad tellurem opimam faciam illos.
Renuntiato largissimae promissionis negotio. sedenteque cum suis
francigenis adstantibus duce richardum uenerunt unanimiter.
pepigeruntque pacis fidem illis; uultu submisso. Richardus uero
legatos regis ditatos muneribus praemaximis. ad regem lotharium
remisit. Denominato itaque die et loco pacifici placiti; datisque
optatae pacis induciis paganos ne franci contra se recalcitrarent
secum detinuit. Decurso igitur tempore desiderati placiti; uenit
rex lotharius super epte fluuiolum cum francigenis. pepigitque
duci richardo fidem inextricabilis pacis iurauitque ipse. et
optimates regni; northmannicum regnum ipsi. eiusque posteris.
Quatinus ipse et nemo se hortante; dampnum illius regiminis minime
faceret illi. Finito namque impetrate pacis placito; federatisque
rege. et duce richardo. muneribusque alternis utroque largiflue
ditato. regreditur ad sua quisque equitatu prospero. Reuersus dux
magnificae pietatis. ad urbem largiflue ubertatis. northmannos
inmanissime ferocitatis sibi adesse coegit. Quibus ait. Ne
pollicitacionis meae de confidentia titubetis; quod olim uobis
spopondit. ecce paratus sum exequi. Vos beneficia largiens
regenerari sacro fonte faciam; hos honeratis farre tergisque suum
nauibus. uiatica nauigationis concedam. Ex praeparato igitur
sacrosanctae regenerationis fonte. hos suscepit marchio magnus.
delibutos oleo et chrismate. tribuens beneficia amplissima quibus
morarentur in pace. Illos uero qui oberrare cupiebant paganis
ritibus. conduci fecit ad hispaniam. constantinensibus uiatoribus.
In progressione namque illius profectionis. bis nouem ciuitates
deuicerunt. et quae in eis reppererunt sibi uindicarunt. Hac
illacque rapinantes hispaniam hostiliter aggredientes; coeperunt
incendio et rapinis affligere eam seueriter. Tandem uero hispani.
rusticanis gentibus digladiatis; conglobato exercitu.
congrediuntur northmannis. Seuiente namque marte hispani. exteris
terga uertere. facta praemagna internecione. Tertio namque die
campum praelii northmanni repetentes. mortuosque ut induuiis eos
priuarent uertentes; reppererunt partes corporum nigellorum.
ethiopumque terrae finitimas. atque incumbentes; niue candidiores.
Reliquum uero corpus pristinum colorem seruans. intuiti sunt. Sed
mirum michi; quid super hoc caracterizabunt dialectici qui cum
accidens coruo aethiopique categorizant inseparabile esse. hic
mutatum uident. Quod amplius propalare non curamus. sed ad nostrae
intentiones propositum; nostrae praesumptionis stilum uertamus.
Elucidabit enim libenter quae quiuerit; sed quae relatui
necessaria sunt; digerere non ualebit. Illi namque sunt istius
bonorum opera cognita; quique peraguntur nouit uniuersa.

APOSTROPHA.
Hactenus equorei per magna negatia fati.
Dispositum uarioque uicissim turbine factum.
Fortuneque uices bifidas felicis et acris.
Vndissona uectus fluctu surgente procella.
Sub tuae cecini nostrae stridente cicuta.
Profectus portum stabilem uentisque quietum.
Sulcaui profunda nimis paruo aequora remo.
Sunt octona sacrae passim felicia uitae.
Summum corde bonum sincero emitur. quibus in quo.
Sed in ea mens tenui meditans conatur auena.
Si poterit munus quoddam captare bonorum.
Exiguae modico mercis de fenore sumptum.


Capitulum 58(fol.87r-89v)

A pestiferae namque hostilitatis ueneno frantia. ut
recensitum est defaecata. abdicatisque ingruentium malorum
querimoniis. et detrimentis. atque adornato. et statuto
reipublicae ubicumque franciae commodo. praeeunte triumpho
desideratae pacis; fama beatissimi ducis richardi propalatis
illustrata meritis. in inmensum rutilans crescebat. diuulgabaturque
per caetera regna meritum profusius beatitudinis eius. Illius uero
temporis cursu. uxor eius. filia scilicet hugonis magni ducis defungitur;
et huius desolationis mestus detrimento. misit ad hugonem fratrem
defunctae uxoris suae; ut quosdam uernulas domus suae mitteret
sibi; quique possederat soror sua. iure femineo. erogarent
sacrosanctae aecclesiae; et pauperibus. Hugo uero dux remisit
ad richardum ducem et patricium. ut quicquid suppeditaret sibi
uoluntas; faceret libere ex omnibus. Tunc richardus affluentis
largitatis dux praepotentissimus. tanti thesauri munera per
uniuersas tocius franciae. et northmanniae aecclesia dispertiuit.
quin etiam plurimaque sui iuris erant. pro eius anima; erogauit
affluenter pauperibus. Denique subscalpenti uoluptuosae
humanitatis fragilitati subactus. genuit duos filios. totidem et
filias. ex concubinis. quorum unus godefredus. alter uero
nuncupatur uuillelmus. Denique luculentae maiestatis uirgini ex
famosissima nobilium dacorum prosapia exortae; omniumque
spetiosissimae northmannicarum uirginum. permutantibusque ciuilium
forensiumque rerum euentibus cautissime femineique artificii
edocte ingenio. facundeque ubertatis eloquio modeste pollenti;
capacisque memoriae. et recordationis thesauro profusius
locupletate. atque omnium bonorum praemunitae affluentia se
conexuit. eamque prohibitae copulationis foedere sortitus est sibi
amicabiliter. Northmannorum uero optimates. nobilissimo diffamate
stirpis eam noscentes. exortam semine. et de successore deque
herede atque de posteritate salutifera plebi nimium cogitantes
submissa uoce uultuque prodiuo richardo duci praepotentissimo
subintulerunt. Cum sis domine dux praepotentissime omnium
francigenarum. northmannorumque et burgundionum. omniumque
regnorum sagacis meditationis scrutinio prudentissimus; miramur
admodum. quin comminisceris quis post flebilem debitumque exsessum
tuae praesentiae. reget populum tuae ditioni. potentissimae modo
subiectum? Fortuitam namque futuri detrimenti ruinam
pertimescentes; formidamus. ne post lugubre depositionis tuae
dampnum extere gentes nos aduocato. et herede carentes;
conculcent. Tunc richardus. Reipublice uestro saluberrimo consilio
usquemodo praefui. et ut quiui profui. num quid rei gratia corde
statuistis michi enucleate. At illi. Prouidentia summae
diuinitatis. ut remur; hanc tibi dacigenam. quam modo refoues
conexuit. ut patre matreque dacigena. heres huius terrae nascatur;
qui defensor. et aduocatus robustissimus extet huius. Est namque
superba stirpe progenita. speciae decora. et formosa. consilio cauta et
prouida. mente deuota. corde subacta. alloquio modesta. conuersatione
mansueta. in omni re industris. et sagax. Hanc tibi inextricabili
maritalis federis priuilegio; petimus conecti. ut salutifera sobole eius;
tellus tui ducaminis. iminente extremae sortis tuae obitu;
salubriter et constanter regatur. Huic igitur consilio libenter
dux sanctissimus richardus fauens; asscitis episcopis cum clero.
satrapisque cum populo; eam lege maritali desponsauit. et ex ea
processu temporis; quinque masculinae prolis pignora. femineaeque
genuit tria. Per uias igitur operum rectas gradiebatur. iustisque
legum habenis; plebem strenuae regebat. Northmannicae regionis
aecclesias. sumpture edificans proprio. monasticis rebus
adornauit. plurimaque franciscae telluris templa; mirifice
construxit proprii muneris thesauro. Rotomagensi namque urbe in
honore genetricis dei ampliauit mirabile monasterium.
longitudinis. latitudinisque atque altitudinis. honorifice
expatiatum incremento. In monte namque maritimo. reflue lunari
dispositione inundationis gurgite. undique secus circumdato.
delubrum mirae amplitudinis spatiosaque monachilis habitationis
moenia construxit. ibique monachos sub erumnoso theoricae uitae
palestra normalibus celebris itineris decretis asstrictos. christo
coegit famulari. Cum autem innumerabilibus exuberantium bonitatum
polleret incrementis; quadam die fiscanninae sedis aggressus
moenia stansque in introitus domus suae suggestu. atque ipsam
domum altiorem comptioremque basilica in honore deificae
trinitatis dedicata conspitiens; asscito petrarum fabro.
architectorica arte perito inquit. Domum dei et orationis.
superlatiuo specialis pulchritudinis. decoreque altitudinis
culmine. supereminentiorem uniuersis moenibus ciuitatis. decet et
oportet esse; quia plasmator. redemptorque generis humani.
gratuita hanc sibi delegit clementia. mireque regenerationis mater
tipicae ablutionis lauacro extat atque in hac. diuinae eruditionis
audire uerba nostraque deflere debemus peccata. Haec namque aula;
porta caeli nuncupatur. et est quam incolunt cuique praesunt caelicolae.
Haec domus namque ut psalmographus ait. mons dei mons pinguis.
mons in quo beneplacitus est deo habitare in eo; etenim dominus habitabit
in finem. Hic namque mons est in quo meus auus se stantem. seque
ablui fonte salutifero diuine uisionis oraculo conspexit; et a
lepra uitiorum qua infectum se somnio cernebat expiari. Quapropter
quia altiore amplioris culminis scaematae domum dei domui nostrae
habitationis praecaellere condecet. experire si forte inminentium
montium procliuis. et collibus alicuius petrae materiem repperire
quiueris; qua templum dei nostrae conuersationis domo. altius
fabricare ualeas. At ille accepto illico ligone. montium prius
procliua adiit. eorumque crepidinem diuellit sarculis. atque
nullam petre materiem usui maceriae repperiens congruam; petiit
deuexa montium. inter duos fluuiolos prope fiscannum iacentia;
ibique massam gypsi inuenit. et unum lapidem gypseum. in modum
cubiti excidit. et ante richardum ducem detulit. Tunc dux magnus
richardus satisne de talibus repperire poteris? Respondit. Satis
domine. At ille. Tuto hanc petram repone loco. et mitte
quamplurimos operarios ad excidendos lapides. multasque calcis
uiuae fornaces compone. quia omnibus quae necessaria sunt
praeparatis. istam in initio fundamentis. in titulo ereptionis
domus dei primam locabo. Denique marchio famosissimus.
praeparata calce. petrisque excisis; et coaceruatis. atque lateribus
artificialiter compositis. dictu uisuque mirabile. miri scematis
forma construxit in honore sanctae trinitatis delubrum; turribus
hinc inde et altrinsecus praebalteatum dupliciterque arcuatum
mirabiliter; et de concatenatis artificiosae lateribus coopertum.
Hinc forinsecus dealbauit illud; intrinsecus autem depinxit
hystorialiter. auroque et gemmis. magno munere adquisitis altaria
decorauit; crucesque mire magnitudinis ex auro mundissimo
fabricauit; calicesque magni ponderis auri. et precii. annexuit.
aureaque candelabra. humanam naturam superexcellentia ante
sanctuarium statuit. Turibula inauditae amplitudinis. et pretii
auro confecta. delegauit atque indumenta frigio pectine polita nec
semel in thyrios rubores decocta. quin etiam crassiore auro
zmaragdinisque superinsutas apposuit. byssosque niueasque
purpurasque auro intextas. plumeaque mirabilis artificii
holoserica commisit. atque clerum numerosae multitudinis
propensa diaria cotidie recipientem. subque practicae uitae
palaestra desudantem; christo deseruire coegit. Illo namque templo
monasticarum facultatum ubertatis affluentia repleto. eoque
benedictione episcopali officiosissime dedicato. northmannica
franciscaque tellure sitas; proprio sumptu reficiebat omnes
disruptas aecclesias. Mirabilibus choruscabat factis. iustis et
bonis. famaque probitatis eius. longinquis regionibus profusius
diffundebatur. Species eius redimita decore admirande
pulchritudinis. fundebat iubar ab ore quasi solaris claritatis.
Erat ei summus honor. quo nomen eius audiebatur; totaque gallia
admirabatur. super largiflua bonitate eius. Amore pietatis. cultor
iusticiae strenuus retinebat; cunctorumque causas intra sua
pectora sollicitus recondebat; atque pro populi reliquie pia iura
tenebat. Speciae pulchrerimus. canis praecandidis repletus.
superciliis. acieque oculorum choruscus; naribus malisque
splendidus. barba canifera. et prolixa honoratus. statura
procerus. lingua eruditus. uirtute animae et corporis plenus.
bonitate diffusus. mente sagacissimus. gratia dei munitus.
omnibusque erat una salus. Amicos namque erigens; tumidos calcabat
hostes. subiectosque fouens. conterebat feros et rebelles.
tempestas irae. uel discordiae nullo dissensionis tumultu.
penetrabat corda eius. quia in salutifera stabilitatae iustitiae.
et iudicii charitatisque spei. et fidei anchora sagacissimae
mentis fixa aderat illi. Constantem eius animum; aura ullius
aduersitatis tumultu non uentilabat. nec de multifluae copioseque
prosperitatis ubertate; animum subtollebat. Cum autem in regno suo
uariato murmure. pullulabant aliquae seditionis causae. sed habeat
eas decretis legum. et salutifera potestate. Illius namque fides.
tam ualida ueritatis radice tenebatur; ut antea mons deficeret.
aut migraret. quam sua uerba caderent. Res ab eo promissae; nullo
mulctandae actu. uere perseuerabant atque pollicitatae semel.
perpetuate manebant.

APOSTROPHA AD ROTBERTVM.
Huius patricii cumulum bonitatis enormen.
Presul amandae uides?
Symbola qui merito crescit probitatis in octo.
Presul amandae uides?
Bis duo. bis scribit quae euangelista beatis.
Presul amandae uides?
Quaeque tuus genitor factis impleuit opimis.
Presul amandae uides?
In dicto melior; quoniam nemo extitit ipso
Presul amandae uides?
In facto certe nullusque potentior ipso
Presul amandae uides?
Vllus nec hominum extat sanctior in meditatu
Presul amandae uides?
Huc hebeti. et uili scripto; deuenimus usque
Presul amandae uides?
Pulchra nimis ratio uerborum materiesque
Presul amandae uides?
Thematis editio extat friuola rustica uilis
Presul amandes uides?
Ditatu uili nunc nunc cape dultia facta
Presul amandae uale.


Capitulum 59(fol.89v-91v)

MERITO igitur. iusteque atque probabiliter richardum
northmannicae regionis ducem. beatum sanctumque recensitis
breuiter operibus eius dicimus. cui omnia euangelicarum
beatitudinum dona repperiuntur propensius adtributa. Quarum prima.
beati pauperes spiritu. quoniam ipsorum est regnum caelorum. Quae
in hoc confessore clarius luce apparet fuisse; qui northmannicae
regionis monarchiam. non causa huius praelabentis honoris. sed ne
sacrosanctae aecclesiae status. paganis irruentibus periclitaretur
retinens. sed ad imitabilem christi paupertatem. totis cordis
nisibus totoque mentis affectu conferebat. Quae mundialis hominum
conditio continet praetiosa hic mente periculosa. Quae magna hic
corde fugitiua. Quae delectabilia hic non perpetua. Haec ueraciter
mente deserens. et integriter corde spernens caelorum regnum quod
diu concupiuit largiente christo adeptus est. Quoniam ex
pauperibus spiritu delegit esse regnum celorum credimus ei
adtribum. Sequentia euangelii depromit quod sequitur. Beati mites.
quoniam ipsi possidebunt terram. Quam suauis. quam mitis. quam
beniuolus quamque benignissimus fuerit. qui compendiosam uitae
eius seriem legerit. aliquid suauitatis eius pernoscere quiuerit.
Hic tetboldum comitem. aliquando deuotione. aliquando armis
compescuit. Hic lotharium regem. humilitatem deuicit. Hic dacos
suauitate uerborum et donis cohercuit; hic francos. ceterasque
gentes. humillimis uerbis et muneribus sibi prouocans; assciuit.
Hic incolas northmannicae regionis. summa deuotione protexit; hic
domigenas ut paterfamilias. deuotus fouit. Beniuolus in omni
negotio extitit; suauia in omni re uerba et opere sonuit.
Terram namque uiuentium possidere meruit. qui corporis sui
terram mansueta benignitate custodiuit. Sequitur tercia beatitudo.
qua dicitur. Beati qui lugent; quoniam ipsi consolabuntur. Quoniam
quidem diues opum munerumque et militum. atque familiarium
extiterat. ideo se implicatum et irretitum secularibus negotiis
lugebat. Lugebat namque prauitates monachorum quos deuius error
relicto stricto calle abducebat. deceptricibus fallentis mundi
rebus in execrabile precipicium. Lugebat errores canonicorum. a
monasticis praeceptionibus decidentium. Lugebat ignorantiam
iuuentutis suae et delicta. atque fletu oculorum nimio terram
prostratus humectabat. Sequitur. Beati qui esuriunt et sitiunt
iustitiam. quoniam ipsi saturabuntur. Hanc uero esuriem et sitim;
nemo habuisse richardum ducem dubitat; qui pacificos actus eius
subtiliter pensat. Quia instantia iustitiae retinebat. callem
iudicii incessanter petebat. opprimebat diro legis iugo
neglegentes iusticiam; corrigebat uerbo seueritatis abdicantes
eam. Eo namque superstite misericordia et ueritas in regno eius.
ut psalmista refert. sibi obuiauerunt iustitia et pax. obsculate
sunt. Esuriebat sitiens. se suosque lucrari christo; ut possit
participari in die iudicii perhenniter deo. Hoc instantissimum
iugeque desiderium eius. haec esuries perseueranda eius. atque
sitis indeficiens eius erat. ut omnes lucri faceret. Sequitur.
Beati mundo corde; quoniam ipsi deum uidebunt. Cor tanti ducis.
patritiique et confessoris. quis fuisse sanctuarium domini. et
aulam regis aeterni dubitat? Munditia cordis illius. longe lateque
emicabat. puritatemque mentis serenissimus uultus eius clarius
indicabat. Praecepta diuinae legis. corde mundo ut laicus gerebat.
diuites mediocresque et pauperes. beniuola mente alebat. Cuius
cordis mentisque et uoluntatis fuit. apparet in aecclesiis
northmannicae regionis rebus monasticis mirifice adhornatis.
Sequitur. Beati pacifici; quoniam filii dei uocabuntur.
Pacificorum autem merces est; ut filii die uocentur et sint. Sint
quidem perfecta caritate. uocentur dignitate. Huius beneficii
munere. iste dux uiguit; quia omnes ut potuit pacificauit. Diebus
namque dominicis. sanctorumque festiuitatibus hoc plenius exercebat;
rebelles uero et discordes. blande leniterque conciliabat. Flandrensis
comes arnulfus nomine. spreuit lothario regi. eo tempore
militare et seruire. Lotharius igitur rex. huius regi animositate
asscita hostilitate francigenarum. burgundionumque manu;
atrabatum obsedit et coepit. ceterasque munitiones. ad leis
usque fluuium sibi subiugauit. Huius infortunii dolore mestus
comes arnulfus; petiit richardum ducem supplex et deuotus ut
pacificaret se cum rege. et francigenis principibus. Richardus
uero beniuolo consuete pacificationis habitu pollens. huiusque
dampni negotio. contra regem ad placitum pergens. pacificauit cum
rege. comitem arnulfum coegitque reddi illi nimiae praecationis
affectu atrabatum. Nec illud pretereundum. quod lothario rege
defuncto hugo dux intronizatus in regno. uoluit super albertum
comitem equitare; hostili exercitu conglobato. Albertus igitur.
metuens uenturum furibundi regis aduentum; misit quendam clericum
pretiosi martiris christi. quintini canonicum nomine dudonem.
dictum ad richardum summae patientiae patricium. ut ne hostili
inmanitate deuastaretur pagus uiromandensium. interuentu suo
strenuo. intercederet pro se apud regem pestifera animositate
plenum. Dux uero richard cum summo reuerentiae cultu suscepit
clericum. et profectus est contra regem. uolentem equitare asscito
hostili exercitu super albertum. Et multimodarum prosecutionibus
peticionum compescens regem animosum. datis obsidibus pacificauit
cum rege albertum. Huius igitur beatitudinis praerogatiua iste dux
profusius floruit. quia quos audiebat discordes. aut per se aut
per legatos pacificabat. Pacificabat enim francigenas. et
lotharienses. burgundiones. et flandrenses. anglos. et
hibernenses. northmannos et britones. Sciebat enim nullum
sacrificium et holocaustum tam acceptabile deo. quam pacis
incrementum. Venerabiliter ergo iste dux inter eos numeratur. qui
fide et imitatione filii dei uocantur. quia totis fidei nisibus
impleuit. quod tante dignitati congruere praesensit. sciens non
prohibere deum. quamplurimos fieri deos; participatione deitatis.
Videamus igitur euangelii sequentiam. qua dicitur. Beati qui
persecutionem paciuntur propter iusticiam; quoniam
ipsorum est regnum caelorum. Si queritur causapersecutionis
huius ducis; non alia procul dubio repperitur quam iustitiae
christi uidelicet. quem toto corde. tota anima. totis uiribus
amabat. quem integra fide. summa deuotione colebat. et
adorabat. pro quo monachis et canonicis aecclesias construebat.
et quae necessaria erant distribuebat. cultum religionis tenere
cogebat. paganos in christum credere urguebat. et illorum impetum
ne frantiam deuastarent tolerabat. More malefactorum persecutus. a
lothario rege. tetboldoque comite monasticis rebus inhians. non
cessauit a christi laude. Multipliciter enim persecutus caelorum
regnum quod quesiuit. ut credimus intrauit. Confortatus saluatoris
nostri sententia qua dicitur. Beati estis cum maledixerint uobis.
et persecuti uos fuerint. et dixerint omne malum aduersum uos;
mentientes propter me. Gaudete et exultate; quoniam merces uestra
copiosa est in caelis. Quas et quantas iste dux passus est
maledictiones; et blasphemias. pro regni caelestis adeptione.
nullus nostrorum ualet enumerare. Sustinuit namque maledictiones
pro fide catholica pro regni tutela pro paganorum adtritione
seuerissima. pro monachorum negligentium regulam contrictione
sanctissima. pro canonicorum inter se dissidentium concordia. pro
laicorum pace intermissa. Erat enim istius ducis christus in
causa. ideo malefactorum aduersus eum non praeualuit in ma.
Gaudebat namque caelesti mercede promissa. et exsultabat
inimicorum inuidiorumque omnium prostrata nequitia.

APOSTROPHA.
Cum per mirificos magnificosque.
Cunctis christicolis percelebresque.
Richardi comitis patritiique.
Insignisque ducis et recolendi.
Soluor thematibus uilibus actus.
Pars rerum melior tecta uidetur.
Et torpet series. nunc luculenta.
Quae iam pernitiem conferet acrem.
Stulto ha michimet. non reserata.
Permagni nimium munere fructus.
Tu fraudatus eris. optime lector.
Quod summum aut tetigit musa laborem.
Heu heu funereos perlugubresque.
[.]ens praesaga necis. atque doloris.
Diffinire modos expauet horrens.
Res mestifera digna taceri.
[.] res mestifera. plena doloris.
Quanquam dicere sit. triste minaxque.
Cunctis et quaerulum. et prodigiosum.
Quanquam flebile sit. scribere scribam.
Scribam quod doleo. quod fleo merens.
Ad uitam subiit. qualiter iste.
Dux et patricius. marchio summus.
[.]orti limina. per debita carni.
Coniunctus domino perpete christo.
[.]t plus ut stupeas. munificatus.
[.]usus inque deum estque THEOSIS.


Capitulum 60(fol.91v-94r)

Cum autem tantarum beatitudinum. ut compendiosae hebete
stilo elucubratum est. redolens flagraret lampade. iussit sibi
exscidi sarcofagum silice et infra aecclesiam fiscanno nomine
deifice trinitati consecraetam. ante locum stationis suae locarae.
et uno quoque die sextae feriae quantum frumenti capax erat. et
quinque solidos pauperibus erogare. Denique multimodis
innumerabilium casuum aduersitatibus. multiplicibusque
aequanimiter laboribus pro dei amore toleratis administrationibus
temporalis uitae bene transactis. largifluae multiplicisque
misericordiae operibus datis. ducibus imitabilibusque uitae
exemplis concessis; innumerabilium captiuorum agminibus redemptis
monachorum canonicorumque cenobiis refectis. inmensa uariae
supellectilis mole distributa profusae egenis. cepit anxiari. et
egrotare. uiribusque deficere et a baiocacensi pago. ad aulam
fiscanninae sedis secedere ne eo defuncto. fastidium translationis
esset im plebe. Cum autem fiscanni palatio adesset. dicit comes
rodulfus. scilicet frater eius ad eum. coram caeteris fidelibus
humiliter. Domine dux piissime. meremur dolentes te aggrauari
infirmitate. sed dic praecamur nobis. quis filiorum tuorum heres
erit in regno dicionis tuae? Tunc ille. Qui fungitur meo nomine.
uestri consilii auctoritate. dux. et comes. heresque erit
hereditatis meae. Tunc comes rodulfus. Quid de ceteris domine?
Respondit. Illis mei fili richardi. sacramento uere fidei
fidelibus effectis; manibus illorum eius manibus uice cordis
datis; largietur terra quam demonstrauero tibi. qua uiuere
honorifice possint. Hinc namque morbo crudescente. coeperunt
northmannicae urbes metu trepidare. incompescibilique luctu. celum
pulsare diraque trepidatio per ancipites northmannorum si forte
occumberet mentes currere; petebantque nimio ululatu et heiulatu
flentes aulam sedis fiscanninae. Dux uero magnus richardus infirmitatis
aggrauatus inopor tunitate. cilicio indutus. nudo pede; petiit delubrum
trinitatis deificae. diuersaque dona uariaque munera. et pretiosa mittens
super altare; perfusus faciem lacrimarum imbre. supplex et deuotus
flebilisque excepit typicum salutiferi uiatici stipem. adiumenta
scilicet uiae. Tunc comes rodulfus; dixit ad eum secretius. Domine
quo loco templi praeparabitur sepulcrum tuae requiei? Respondit.
Cadauer tanti sceleris. non requiescet infra aditum huius templi.
sed ad istud hostium in stillicidio monasterii. Sequente namque
noctae carpuntur sanctissima eius membra. facili dolore.
inuaditque acrius tenues medullas penetrabilis mortiferaque
flamma. Iamque pedes. iamque mollia crura torpent. et oculi
moribundo corpore languent. Labant cuncta membra; sed mens deum
cernit cupitque saecula aeterna. Genae cunctorum. et facies
complebantur lacrimis. uocemque omnium occupabat singultus
intolerabilis. Herentes linguae quatiebantur. uisceribus commotis;
uixque sermo interrumpebatur quatientibus gemitibus inmensis. Ille
uero supplicibus oculis. ad coelum cum manibus eleuatis;
tacitusque uotis. et precibus suppliciter fusis. uix in uocem
prorumpens ait. In manus tuas christe; commendo spiritum meum.
Ilico inter huiuscemodi uotum. efflauit sanctissimum spiritum.
Sancta namque eius anima; erepta carnis sarcina. terrenisque
pressuris liberata. letaque ad suum auctorem migrata. luctus
famulorum in coelo resonabat. Ilico tantus huius lugubris dampni
rumor. per urbes northmannicae regionis excreuit. omnisque aetas
utriusque sexus. ad huius funeris obsequium; ululans. et deflens
cucurrit. Ex more namque corpore composito. et ad aecclesiam quam
fundauerat delato; omnis uulgus uicissim excubias peragit. clerus
in psalmodiis. populus in lamentatis. noctem peruigilem deducit. O
quam inmensus fletus. quantusque luctus northmannorum quanta
lamenta perstrepebant per plateas omnium. Chorus namque
singultibus lacrimisque concussus. psalmos decantabat. agmenque
plebium lugubres in aere uoces resonabat. fiscanninae sedis
opidum; inmensus populorum gemitus quatiebat. plangorque
ululatuum; culmen olimphi tangebat. Antiphonarum namque concentus.
commixtis luctibus. concrepabat in choro. planctusque northmannorum
resonabat in coelo. Funereos cantus. clerus fundebat per tramites;
ululatusque intolerabilis erat per cunctas aedes. Northmannicae
regionis stabat in biuiis heiulans populositas. uagasque
flebilibus uocibus implebat auras. Tali namque constipatus
caterua. talique uallatus pompa. corpus ferebatur ad sepulchrum.
chorique praecedebant psallentium. heiulatumque continuabat agmen
plebium. confusae atque inarticulatae resonabant uoces populorum.
Nemoque poterat discernere. quid clerus quidue uulgus concrepabat
pro uocibus ululantium. Tenebatur namque a populo feretrum. et
retrahebatur retrorsum. ne clauderetur sepulchrum. ut uel uno
articulo superesset corpus in propatulo. quo satisfacerent suo
desiderio. Tandem praerumpitur lugens populus corpusque ab
episcopis. et a fortioribus uix rapitur sepulchroque cum magno
eiulatu mancipatur. extimploque saxo cooperitur. Sequenti namque
die sepulchrum rodulfo comite aperiente ingens ex eo manauit
flagrantia. uincens odore opobalsamo inuenit omnia eius membra
quasi uiui odor suauior flagrantia terebentinae et balsami afflans
illorum olfatum. Denique super tumbam construxerunt mirae
pulchritudinis capellam. basilicae protense amplitudinis
mirabiliter innexam illicque uallatus columnis mirifice et tumba
colitur cum christo in gloria resurrecturus. Complens namque
cursum huius fragilis uitae. dux magnus richardus. obiit anno ab
incarnatione domini nostri iesu christi millesimo secundo. Quis
uero tam saxeum ferreum. stolidumque uel saxeum pectus haberet qui
non in fletu prorumperet cum feretrum a populo tenebatur inpulsu
doloris. arcebatur desiderio ardoris. retrahebatur retrorsum
affectu amoris? Comites flendo manibus plaudebant. praesides
mestiferos eiulando psalmos cumcinnabant uirgines uidueque et
uxores plorando crines disrumpebant domigenae utriusque sexus
merendo pectus pugnis tundebant. milites militum plangendo seipsos
dilaniabant. clerus lamentaminii fletus cum psalmis fundebant.
turba pagensium et rusticorum dentibus terram mordebat. concio
pauperum tanti solatii adiutorio uiduata egro ululabant.
populusque populum dire opprimens diuersos doloris modos emitebat.
diuersis et uariis tantorum uociferatus quas scelum urebat uix
tandem populo ab episcopis disruto scisso et prerepto. feretroque
super sepulchrum cum corpore posito. odore incensi cum aqua
benedicta superfuso nimiis gemitibus fusis manciparunt illud
sarcophago. festinanterque operuerunt saxo seruantes illud honore
sub magno. Insecuta die ueniens comes rodulfus cum episcopis ad
tumulum reuellens sarcofagi coopertorium et inte manauit odor
suauior flagrantia terebentine et balsami aflans illorum olfactum.
Denique super tumbam construxerunt mire pulchritudinis capellam
basilicae protensae amplitudinis mirabiliter innexam. Illicque
colitur uallatus columpnis mirifice et tumba cum christo
resurrecturus in gloria complens namque cursum huius fragilis
uitae dux magnus richardus. obiit anno ab incarnationie domini
nostri iesu christi millesimo secundo.

O fiscanne sacris semper fecunde fauillis.
Sanctorum cineres meritorum flore micantes.
In gremio terrae conseruans iamque sacratae.
Trino resplendes profuse dote salutis.
Olim uirgineo micuisti stemmate sacro.
Cum leodegarium seruasti luce priuatum.
Elinguemque sacrum multoque et uerbere cesum.
Ad duce ebroino scelerum liuore repleto.
Hinc mactum christo ubertate fauente loquele.
Sacrate plebi iugiter christo famulanti.
Iust gildeberta sacrae cedente rubricae.
Stemate uirgineo uario discrimine dempto.
In te succreuit uirilis practicus ordo.
Desudans iesu longinquo tempore christo.
Nunc rutilas merito praecelsa et nomine uita.
Strictis limitibus quae arta est hinc inde coactis.
Nec per plana uehit molitur ad ardua semper.
Haec et aposto est eademque THEORIKA tantum.
Secessu gaudens secreto leta perhenni.
His tribus ordinibus digne suffulta beatis.
Soma sacrosanctum richardi praeducis almi.
Cuius tu precibus luae purificaberis omni.
Et cuius meritis migrabis ad aetherea dignis.
Ecce decussa tenes cuius natu uiguisti.
Et cuius patrocinio suffulta fuisti.
Munere largifluo et cuius precelsa uigebis.

APOSTROPHA.
O qui finitimo disponis regimine cuncta.
Iure elementa ligans. federe complacito.
Quatinus algori crepitans calor assotiatus.
Lege sub alterna cedit aquis et aer.
Grates et meritos tibi nunc sacramus honores.
Patri cum genito spiritui pariter.
Qui propriis cedis poliformia munera seruis.
Fenore sub mercis quisque talenta ferat.
Iste talentorum retinens commercia quinque.
Gnauiter exercet quae data sunt sibimet.
Hic duo lucratus actiuis foenora causis.
Se geminum gaudet iam retulisse quidem.
Debitor unius censebitur ille talenti.
Illud qui condit in luteis specubus.
Te quoque cunctorum discrimina discutiente.
Hic referet macti praemia iam pretii.
Quem furti et fraudis. defossa pecunia dampnat.
Hic luet heu stygios trusus in ima rogos.
Deplorans meritis negleta porismata penis.
Aulae detrusus a menibus placidae.
Hoc metuens ne me condempnet pena gehennae.
Anxius herebam quid facerem titubans.
Vrguet consubito moenia northmannica tellus.
Scribere christe tui militis agonia.
Talibus herentem terrebant plurima contra.
Materiae grauitas et species operis.
Cor stolidum sicce nimium ieiunia linguae.
Vilis persona artis et opis iners.
Quodque dei laus est labiis incompta scelestis.
Et quod non possem edere quae cuperem.
Et quod carminibus hic inlaudatus abiret.
Quid michimet stolido contulit omne bonum.
Sed tua christe michi uenit fidutia praesens.
Quo posses facile hos uegetare meum.
Inque opus hoc stolidum memet conixus adegi.
Te collatore te duce te artifice.
Corde uoce igitur te rex nunc supplico supplex.
Viribus annexis supplice mente simul.
Vt dare quod placuit placeat captare libenter.
Illabens uotis criminibus refluis.
Multimoda scelerum ualiorum molere pressum.
Affectum noeui sordibus astolidi.
In uitam miseram me quina decennia uersant.
Et formido premit supplicii stigii.
Me quoniam memini gressisse aut quid bonitatis.
Et tanti spatio temporis utile nil.
Haec me non timulant et mentis ad ima remordent.
Affligunt. cruciant. dilaniant. lacerant.
Sed tu comptipotens nostrae spes uera salutis.
Ordo cluens rerum queque uigent quae latent.
Me lapsum releua uitii me sordeque purga.
Presenti macula. et exue preterita.
Immunem culpe regum rex redde futurae.
Vt mundus ualeam te resonare deum.
Quem tua conexis iubilat plasmatio bumbis.
Quaeque uehit tellus quae polus atque tulit.
Quae fouit equereus diuersos gurges in usus.
Ast aer uolitans plumigera.
Cumque tui fueris iudex in numine patris.
Supplicium reprobis praemia dansque probis.
Et mo olidis uinctum cum spexeris eminus edis.
Hic michi nam spondent heu monimenta mei.
Canddulos memet quam primum transfert in agnos.
Coagnus dexteream uelleris almiflui.
Quintini meritis merito super aethera noti.
Cuius inutilis sum seruulus et famulus.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html