Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (26)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (362)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

EGERIA - ITINERARIUM EGERIAE (ITINERARIUM VEL PEREGRINATIO AD LOCA SANCTA)


itinerarium Egeriae



pars prima: peregrinatio ad loca sancta


capitulum I

[multa desunt.]

1. * * * ostendebantur iuxta scripturas. interea ambulantes pervenimus ad quendam locum, ubi se tamen montes illi, inter quos ibamus, aperiebant et faciebant vallem infinitam, ingens, planissima et valde pulchram, et trans vallem apparebat mons sanctus Dei Sina. hic autem locus, ubi se montes aperiebant, iunctus est cum eo loco, quo sunt Memoriae concupiscentiae (cf. num. 11, 34).

2. in eo ergo loco cum venitur, ut tamen commonuerunt deductores sancti illi, qui nobiscum erant, dicentes: Ťconsuetudo est, ut fiat hic oratio ab his, qui veniunt, quando de eo loco primitus videtur mons Deiť: sicut et nos fecimus. habebat autem de eo loco ad montem Dei forsitan quattuor milia totum per valle illa, quam dixi ingens.


capitulum II

1. vallis autem ipsa ingens est valde, iacens subter latus montis Dei, quae habet forsitan, quantum potuimus videntes aestimare aut ipsi dicebant, in longo milia passos forsitan sedecim, in lato autem quattuor milia esse appellabant. ipsam ergo vallem nos traversare habebamus, ut possimus montem ingredi.

2. haec est autem vallis ingens et planissima, in qua filii Israhel commorati sunt his diebus (cf. exod. 19, 2), quod sanctus Moyses ascendit in montem Domini (cf. exod. 24, 18) et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus. haec est autem vallis, in qua factus est vitulus (cf. exod. 32, 4), qui locus usque in hodie ostenditur; nam lapis grandis ibi fixus stat in ipso loco. haec ergo vallis ipsa est, in cuius capite ille locus est, ubi sanctus Moyses, cum pasceret pecora soceri sui (cf. exod. 3, 1), iterum locutus est ei Deus de rubo in igne.

3. et quoniam nobis ita erat iter, ut prius montem Dei ascenderemus, qui hinc paret, <quia> unde veniebamus, melior ascensus erat, et illinc denuo ad illud caput vallis descenderemus, id est ubi rubus erat, quia melior descensus montis Dei erat inde: itaque ergo hoc placuit, ut visis omnibus, quae desiderabamus, descendentes a monte Dei, ubi est rubus, veniremus, et inde totum per mediam vallem ipsam, qua iacet in longo, rediremus ad iter cum hominibus Dei, qui nobis singula loca, quae scripta sunt, per ipsam vallem ostendebant, sicut et factum est.

4. nobis ergo euntibus ab eo loco, ubi venientes a Pharan feceramus orationem, iter sic fuit, ut per medium transversaremus caput ipsius vallis et sic plecaremus nos ad montem Dei.

5. mons autem ipse per giro quidem unus esse videtur; intus autem quod ingrederis, plures sunt, sed totum mons Dei appellatur, specialis autem ille, in cuius summitate est hic locus, ubi descendit maiestas Dei, sicut scriptum est (cf. exod. 19, 18), in medio illorum omnium est.

6. et cum hi omnes, qui per girum sunt, tam excelsi sint quam nunquam me puto vidisse, tamen ipse ille medianus, in quo descendit maiestas Dei, tanto altior est omnibus illis, ut, cum subissemus in illo, prorsus toti illi montes, quos excelsos videramus, ita infra nos essent, ac si colliculi permodici essent.

7. illud sane satis admirabile est et sine Dei gratia puto illud non esse, ut, cum omnibus altior sit ille medianus, qui specialis Sina dicitur, id est in quo descendit maiestas Domini, tamen videri non possit, nisi ad propriam radicem illius veneris, ante tamen quam eum subeas; nam posteaquam completo desiderio descenderis inde, et de contra illum vides, quod, antequam subeas, facere non potest. hoc autem, antequam perveniremus ad montem Dei, iam referentibus fratribus cognoveram, et postquam ibi perveni, ita esse manifeste cognovi.


capitulum III

1. nos ergo sabbato sera ingressi sumus montem, et pervenientes ad monasteria quaedam susceperunt nos ibi satis humane monachi, qui ibi commorabantur, praebentes nobis omnem humanitatem; nam et ecclesia ibi est cum presbytero. ibi ergo mansimus in ea nocte, et inde maturius die dominica cum ipso presbytero et monachis, qui ibi commorabantur, coepimus ascendere montes singulos. qui montes cum infinito labore ascenduntur, quoniam non eos subis lente et lente per girum, ut dicimus in cocleas, sed totum ad directum subis ac si per parietem et ad directum descendi necesse est singulos ipsos montes, donec pervenias ad radicem propriam illius mediani, qui est specialis Sina.

2. hac sic ergo iubente Christo Deo nostro adiuta. orationibus sanctorum, qui comitabantur, et sic cum grandi labore, quia pedibus me ascendere necesse erat (quia prorsus nec in sella ascendi poterat, tamen ipse labor non sentiebatur, ex ea parte autem non sentiebatur labor, quia desiderium, quod habebam, iubente Deo videbam compleri): hora ergo quarta pervenimus in summitatem illam montis Dei sancti Sina, ubi data est lex (cf. exod. 19, 18), in eo id est locum, ubi descendit maiestas Domini in ea die, qua mons fumigabat.

3. in eo ergo loco est nunc ecclesia, non grandis, quoniam et ipse locus, id est summitas montis, non satis grandis est, quae tamen ecclesia habet de se gratiam grandem.

4. cum ergo iubente Deo persubissemus in ipsa summitate et pervenissemus ad [h]ostium ipsius ecclesiae, ecce et occurrit presbyter veniens de monasterio suo, qui ipsi ecclesiae deputabatur, senex integer et monachus a prima vita et, ut hic dicunt ascitis et quid plura? qualis dignus est esse in eo loco. occurrerunt etiam et alii presbyteri, nec non etiam et omnes monachi, qui ibi commorabantur iuxta montem illum, id est qui tamen aut aetate aut inbeccillitate non fuerunt impediti.

5. verum autem in ipsa summitate montis illius mediani nullus commanet; nihil enim est ibi aliud nisi sola ecclesia et spelunca, ubi fuit sanctus Moyses (cf. exod. 33, 22).

6. lecto ergo ipso loco omnia de libro Moysi et facta oblatione ordine suo, hac sic communicantibus nobis, iam ut exiremus de ecclesia, dederunt nobis presbyteri loci ipsius eulogias, id est de pomis, quae in ipso monte nascuntur. nam cum ipse mons sanctus Sina totus petrinus sit, ita ut nec fruticem habeat, tamen deorsum prope radicem montium ipsorum, id est seu circa illius, qui medianus est, seu circa illorum, qui per giro sunt, modica terrola est; statim sancti monachi pro diligentia sua arbusculas ponunt et pomariola instituunt vel arationes, et iuxta sibi monasteria, quasi ex ipsius montis terra aliquos fructus capiant, quos tamen manibus suis elaborasse videantur.

7. hac sic ergo posteaquam communicaveramus et dederant nobis eulogias sancti illi et egressi sumus foras [h]ostium ecclesiae, tunc coepi eos rogare, ut ostenderent nobis singula loca. tunc statim illi sancti dignati sunt singula ostendere. nam ostenderunt nobis speluncam illam, ubi fuit sanctus Moyses, cum iterato ascendisset in montem Dei (cf. exod. 34), ut acciperet denuo tabulas, posteaquam priores illas fregerat peccante populo (cf. exod. 32, 19), et cetera loca, quaecumque desiderabamus vel quae ipsi melius noverant, dignati sunt ostendere nobis.

8. illud autem vos volo scire, dominae venerabiles sorores, quia de eo loco, ubi stabamus, id est in giro parietes ecclesiae, id est de summitate montis ipsius mediani, ita infra nos videbantur esse illi montes, quos primitus vix ascenderamus, iuxta istum medianum, in quo stabamus, ac si essent illi colliculi, cum tamen ita infiniti essent, ut non me putarem aliquando altiores vidisse, nisi quod hic medianus eos nimium praecedebat. Aegyptum autem et Palaestinam et mare rubrum et mare illud Parthenicum, quod mittit Alexandriam, nec non et fines Saracenorum infinitos ita subter nos inde videbamus, ut credi vix possit; quae tamen singula nobis illi sancti demonstrabant.


capitulum IV

1. completo ergo omni desiderio, quo festinaveramus ascendere, coepimus iam et descendere ab ipsa summitate montis Dei, in qua ascenderamus, in alio monte, qui ei periunctus est, qui locus appellatur in Choreb; ibi enim est ecclesia.

2. nam hic est locus Choreb, ubi fuit sanctus Helias propheta, qua fugit a facie Achab regis, ubi ei locutus est Deus dicens: quid tu hic, Helias?, sicut scriptum est in libris regnorum (cf. III reg. 19, 9). nam et spelunca, ubi latuit sanctus Helias, in hodie ibi ostenditur ante [h]ostium ecclesiae, quae ibi est; ostenditur etiam ibi altarium lapideum, quem posuit ipse sanctus Helias ad offerendum Deo, sicut et illi sancti singula nobis ostendere dignabantur.

3. fecimus ergo et ibi oblationem et orationem impensissimam, et lectus est ipse locus de libro regnorum: id enim nobis uel maxime ego desideraveram semper, ut, ubicumque venissemus, semper ipse locus de libro legeretur.

4. facta ergo et ibi oblatione accessimus denuo ad alium locum non longe inde ostendentibus presbyteris vel monachis, id est ad eum locum, ubi steterat sanctus Aaron cum septuaginta senioribus (cf. exod. 24, 9-14), cum sanctus Moyses acciperet a Domino legem ad filios Israhel. in eo ergo loco, licet et lectum non sit, tamen petra ingens est per girum habens planitiem supra se, in qua stetisse dicuntur ipsi sancti; nam et in medio ibi quasi altarium de lapidibus factum habet.
lectus est ergo et ibi ipse locus de libro Moysi et dictus unus psalmus aptus loco: ac sic facta oratione descendimus inde.

5. ecce et coepit iam esse hora forsitan octava, et adhuc nobis superabant milia tria, ut perexiremus montes ipsos, quos ingressi fueramus pridie sera; sed non ipsa parte exire habebamus, qua intraveramus, sicut superius dixi, quia necesse nos erat et loca omnia sancta ambulare et monasteria, quaecumque erant ibi, videre et sic ad vallis illius, quam superius dixi, caput exire, id est huius vallis, quae subiacet monti Dei.

6. propterea autem ad caput ipsius vallis exire nos necesse erat, quoniam ibi erant monasteria plurima sanctorum hominum et ecclesia in eo loco, ubi est rubus; qui rubus usque in hodie vivet et mittet virgultas.

7. ac sic ergo perdescenso monte Dei pervenimus ad rubum hora forsitan decima. hic est autem rubus, quem superius dixi, de quo locutus est Dominus Moysi in igne, qui est in eo loco, ubi monasteria sunt plurima et ecclesia in capite vallis ipsius. ante ipsam autem ecclesiam hortus est gratissimus habens aquam optimam abundantem, in quo horto ipse rubus est.

8. locus etiam ostenditur ibi iuxta, ubi stetit sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: Ťsolve corrigiam calciamenti tuiť (exod. 3, 5) et cetera. et in eo ergo loco cum pervenissemus, hora decima erat iam, et ideo, quia iam sera erat, oblationem facere non potuimus. sed facta est oratio in ecclesia nec non etiam et in horto ad rubum; lectus est etiam locus ipse de libro Moysi iuxta consuetudinem: et sic, quia sera erat, gustavimus nobis locum in horto ante rubum cum sanctis ipsis: ac sic ergo fecimus ibi mansionem. et alia die maturius vigilantes rogavimus presbyteros, ut et ibi fieret oblatio, sicut et facta est.


capitulum V

1. et quoniam nobis iter sic erat, ut per valle illa media, qua tenditur per longum, iremus, id est illa valle, quam superius dixi, ubi sederant filii Israhel, dum Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet: itaque ergo singula, quemadmodum venimus per ipsam totam vallem, semper nobis sancti illi loca demonstrabant.

2. nam in primo capite ipsius vallis, ubi manseramus et videramus rubum illum, de quo locutus est Deus sancto Moysi in igne, videramus etiam et illum locum, in quo steterat ante rubum sanctus Moyses, quando ei dixit Deus: Ťsolve corrigiam calciamenti tui; locus enim, in quo stas, terra sancta est.ť (exod. 3, 5)

3. ac sic ergo cetera loca, quemadmodum profecti sumus de rubo, semper nobis coeperunt ostendere. nam et monstraverunt locum, ubi fuerunt castra filiorum Israhel his diebus, quibus Moyses fuit in montem. monstraverunt etiam locum, ubi factus est vitulus ille; nam in eo loco fixus est usque in hodie lapis grandis (cf. exod. 32, 4).

4. nos etiam, quemadmodum ibamus, de contra videbamus summitatem montis, quae inspiciebat super ipsa valle tota, de quo loco sanctus Moyses vidit filios Israhel habentes choros his diebus, qua fecerant vitulum. ostenderunt etiam petram ingentem in ipso loco, ubi descendebat sanctus Moyses cum Iesu, filio Nave, ad quem petram iratus fregit tabulas, quas afferebat (cf. exod. 32, 19).

5. ostenderunt etiam, quemadmodum per ipsam vallem unusquisque eorum habitationes habuerant, de quibus habitationibus usque in hodie adhuc fundamenta parent, quemadmodum fuerunt lapide girata. ostenderunt etiam locum, ubi filios Israhel iussit currere sanctus Moyses Ťde porta in portať, regressus a monte (cf. exod. 32, 27).

6. item ostenderunt nobis locum, ubi incensus est vitulus ipse iubente sancto Moyse, quem fecerat eis Aaron (cf. exod. 32, 26). item ostenderunt torrentem illum, de quo potavit sanctus Moyses filios Israhel, sicut scriptum est in Exodo (cf. exod. 17, 5/6).

7. ostenderunt etiam nobis locum, ubi de spiritu Moysi acceperunt septuaginta viri (cf. num. 11, 25). item ostenderunt locum, ubi filii Israhel habuerunt concupiscentiam escarum (cf. num. 11, 4). nam ostenderunt nobis etiam et illum locum, qui appellatus est Incendium, quia incensa est quaedam pars castrorum, tunc qua orante sancto Moyse cessavit ignis (cf. num. 11, 1-3).

8. ostenderunt etiam et illum locum, ubi eis pluit manna et coturnices (cf. exod. 16, 13/14). ac sic ergo singula, quaecumque scripta sunt in libris sanctis Moysi facta fuisse in eo loco, id est in ea valle, quam dixi subiacere monti Dei, id est sancto Sina, ostensa sunt nobis. quae quidem omnia singulatim scribere satis fuit, quia nec retinere poterant tanta; sed cum leget affectio vestra libros sanctos Moysi, omnia diligentius pervidet, quae ibi facta sunt.

9. haec est ergo vallis, ubi celebrata est pascha completo anno profectionis filiorum Israhel de terra Aegypti (cf. num. 9, 1-5), quoniam in ipsa valle <filii> Israhel commorati sunt aliquandiu, id est donec sanctus Moyses ascenderet in montem Dei et descenderet primum et iterato; et denuo tandiu ibi inmorati sunt, donec fieret tabernaculum et singula, quae ostensa sunt in montem Dei. nam ostensus est nobis et ille locus, in quo confixum <a> Moyse est primitus tabernaculum et perfecta sunt singula, quae iusserat Deus in montem Moysi, ut fierent (cf. exod. 40, 17).

10. vidimus etiam in extrema iam valle ipsa Memorias concupiscentiae (cf. num. 11, 34), in eo tamen loco, in quo denuo reversi sumus ad iter nostrum, hoc est ubi exeuntes de valle illa grande reingressi sumus via, qua veneramus, inter montes illos, quos superius dixeram. nam etiam ipsa die accessimus et ad ceteros monachos valde sanctos, qui tamen pro aetate aut inbecillitate occurrere in monte Dei ad oblationem faciendam non poterant; qui tamen nos dignati sunt in monasteriis suis advenientes valde humane suscipere.

11. ac sic ergo visa loca sancta omnia, quae desideravimus, nec non etiam et omnia loca, quae filii Israhel tetigerant eundo vel redeundo ad montem Dei, visis etiam et sanctis viris, qui ibi commorabantur, in nomine Dei regressi sumus in Pharan.

12. et licet semper Deo in omnibus gratias agere debeam, non dicam in his tantis et talibus, quae circa me conferre dignatus est indignam et non merentem, ut perambularem omnia loca, quae mei meriti non erant: tamen etiam et illis omnibus sanctis nec sufficio gratias agere, qui meam parvitatem dignabantur in suis monasteriis libenti animo suscipere vel certe per omnia loca deducere, quae ego semper iuxta scripturas sanctas requirebam. plurimi autem ex ipsis sanctis, qui in montem Dei vel circa ipsum montem commorabantur, dignati sunt nos usque in Pharan deducere, qui tamen fortiori corpore erant.


capitulum VI

1. ac sic ergo cum pervenissemus Pharam, quod sunt a monte Dei milia triginta et quinque, necesse nos fuit ibi ad resumendum biduo immorari. ac tertia die inde maturantes venimus denuo ad mansionem, id est in desertum Pharan, ubi et euntes manseramus, sicut et superius dixi. inde denuo alia die facientes aquam et euntes adhuc aliquantulum inter montes pervenimus ad mansionem, quae erat iam super mare, id est in eo loco, ubi iam de inter montes exitur et incipitur denuo totum iam iuxta mare ambulari, sic tamen iuxta mare, ut subito fluctus animalibus pedes caedat, subito etiam et in centum et in ducentis passibus aliquotiens etiam et plus quam quingentos passus de mari per eremum ambuletur: via enim illic penitus non est, sed totum eremi sunt arenosae.

2. Pharanitae autem, qui ibi consueverunt ambulare cum camelis suis, signa sibi locis et locis ponent, ad quae signa se tendent et sic ambulant per diem. nocte autem signa cameli attendunt. et quid plura? diligentius et securius iam in eo loco ex consuetudine Pharanitae ambulant nocte, quam aliqui hominum ambulare potest in his locis, ubi via aperta est.

3. in eo ergo loco de inter montes exivimus redeuntes, in quo loco et euntes inter montes intraveramus, ac sic ergo denuo plicavimus nos ad mare. filii etiam Israhel revertentes a monte Dei Sina usque ad eum locum reversi sunt per iter, quod ierant, id est usque ad eum locum, ubi de inter montes exivimus et iunximus nos denuo ad mare rubrum et inde nos iam iter nostrum, quo veneramus, reversi sumus: filii autem Israhel de eodem loco, sicut scriptum est in libris sancti Moysi, ambulaverunt iter suum (cf. num. 10, 11 et 33, 36).

4. nos autem eodem itinere et eisdem mansionibus, quibus ieramus, reversi sumus in Clesma. in Clesma autem cum venissemus, necesse nos fuit denuo et ibi denuo resumere, quoniam iter eremi arenosum valde feceramus.


capitulum VII

1. sane licet terra Gesse iam nosse, id est qua primitus ad Aegyptum fueram, tamen ut perviderem omnia loca, quae filii Israhel exeuntes de Ramesse tetigerant euntes (cf. exod. 12, 37 sqq.), donec pervenirent usque ad mare rubrum, qui locus nunc de castro, qui ibi est, appellatur Clesma; desiderii ergo fuit, ut de Clesma ad terram Gesse exiremus, id est ad civitatem, quae appellatur Arabia, quae civitas in terra Gesse est; nam inde ipsum territorium sic appellatur, id est terra Arabiae, terra Iesse, quae tamen terra Aegypti pars est, sed melior satis quam omnis Aegyptus est (cf. gen. 45, 10 et 46, 34).

2. sunt ergo a Clesma, id est a mare rubro, usque ad Arabiam civitatem mansiones quattuor per eremo, sic tamen per eremum, ut cata mansiones monasteria sint cum militibus et praepositis, qui nos deducebant semper de castro ad castrum. in eo ergo itinere sancti, qui nobiscum erant, hoc est clerici vel monachi, ostendebant nobis singula loca, quae semper ego iuxta scripturas requirebam; nam alia in sinistro, alia in dextro de itinere nobis erant, alia etiam longius de via, alia in proximo.

3. nam mihi credat volo affectio vestra, quantum tamen pervidere potui, filios Israhel sic ambulasse, ut quantum irent dextra, tantum reverterentur sinistra, quantum denuo in ante ibant, tantum denuo retro revertebantur: et sic fecerunt ipsum iter, donec pervenirent ad mare rubrum (cf. exod. 14, 2).

4. nam et Epauleum ostensum est nobis, de contra tamen, et Magdalum fuimus. nam castrum est ibi nunc habens praepositum cum milite, qui ibi nunc praesidet pro disciplina Romana. nam et nos iuxta consuetudinem deduxerunt inde usque ad aliud castrum, et loco Belsephon ostensum est nobis, immo in eo loco fuimus. nam ipse est campus supra mare rubrum iuxta latus montis, quem superius dixi, ubi filii Israhel, cum vidissent Aegyptios post se venientes, exclamaverunt (cf. exod. 14, 10).

5. Oton etiam ostensum est nobis, quod est iuxta deserta loca, sicut scriptum est (cf. exod. 13, 20), nec non etiam et Socchoth. Socchoth autem est clivus modicus in media valle, iuxta quem colliculum fixerunt castra filii Israhel (cf. exod. 12, 37); nam hic est locus, ubi accepta est lex paschae (cf. exod. 12, 43).

6. Pithona etiam civitas, quam aedificaverunt filii Israhel (cf. exod. 1, 11), ostensa est nobis in ipso itinere, in eo tamen loco, ubi iam fines Aegypti intravimus, relinquentes iam terras Saracenorum: nam et ipsud nunc Phitona castrum est.

7. Heroum autem civitas, quae fuit illo tempore, id est ubi occurrit Ioseph patri suo Iacob venienti, sicut scriptum est in libro Genesis (cf. gen. 46, 29), nunc est come, sed grandis, quod nos dicimus vicus. nam ipse vicus ecclesiam habet et martyria et monasteria plurima sanctorum monachorum, ad quae singula videnda necesse nos fuit ibi descendere iuxta consuetudinem, quam tenebamus.

8. nam ipse vicus nunc appellatur Hero, quae tamen Hero a terra Iesse miliario iam sexto decimo est, nam in finibus Aegypti est. locus autem ipse satis gratus est, nam et pars quaedam fluminis Nili ibi currit.

9. ac sic ergo exeuntes de Hero pervenimus ad civitatem, quae appellatur Arabia, quae est civitas in terra Iesse, unde scriptum est dixisse Pharaonem ad Ioseph: Ťin meliori terra Aegypti colloca patrem tuum et fratres in terra Iessen, in terra Arabiaeť (cf. gen. 47, 6).


capitulum VIII

1. de Arabia autem civitate quattuor milia passus sunt Ramessen. nos autem, ut veniremus ad mansionem Arabiae, per media Ramesse transivimus: quae Ramessen civitas nunc campus est, ita ut nec unam habitationem habeat. paret sane, quoniam et ingens fuit per girum et multas fabricas habuit; ruinae enim ipsius, quemadmodum collapsae sunt, in hodie infinitae parent.

2. nunc autem ibi nihil aliud est nisi tantum unus lapis ingens Thebeus, in quo sunt duae statuae exclusae ingentes, quas dicunt esse sanctorum hominum, id est Moysi et Aaron; nam dicent, eo quod filii Israhel in honore ipsorum eas posuerint.

3. et est ibi praeterea arbor sicomori, quae dicitur a patriarchis posita esse; nam iam vetustissima est et ideo permodica est, licet tamen adhuc fructus afferat. nam cuicumque incommoditas fuerit, vadent ibi et tollent surculos, et prode illis est.

4. hoc autem referente sancto episcopo de Arabia cognovimus; nam ipse nobis dixit nomen ipsius arboris, quemadmodum appellant eam Graece, id est DENDROS ALĆTHIAS, quod nos dicimus arbor veritatis. qui tamen sanctus episcopus nobis Ramessen occurrere dignatus est; nam est iam senior vir, vere satis religiosus ex monacho et affabilis, suscipiens peregrinos valde bene; nam et in scripturis Dei valde eruditus est.

5. ipse ergo cum se dignatus fuisset vexare et ibi nobis occurrere, singula ibi ostendit seu retulit de illas statuas, quas dixi, ut etiam et de illa arbore sicomori. nam et hoc nobis ipse sanctus episcopus retulit, eo quod Pharao, quando vidit, quod filii Israhel dimiserant eum, tunc ille, priusquam post illos occuparet, isset cum omni exercitu suo intra Ramesse et incendisset eam omnem, quia infinita erat valde, et inde post filios Israhel fuisset profectus.


capitulum IX

1. nobis autem fortuitu hoc gratissimum evenit, ut ea die, qua venimus ad mansionem Arabia, pridie beatissimo die Epiphania esset; nam eadem die vigiliae agendae erant in ecclesia. ac sic ergo aliquo biduo ibi tenuit nos sanctus episcopus, sanctus et vere homo Dei, notus mihi iam satis de eo tempore, a quo ad Thebaidam fueram.

2. ipse autem sanctus episcopus ex monacho est; nam a pisinno in monasterio nutritus est, et ideo aut tam eruditus in scripturis est aut tam emendatus in omni vita sua, ut et superius dixi.

3. nos autem inde iam remisimus milites, qui nobis pro disciplina Romana auxilia praebuerant, quandiu per loca suspecta ambulaveramus; iam autem, quoniam ager publicum erat per Aegyptum, quod transiebat per Arabiam civitatem, id est quod mittit de Thebaida in Pelusio: et ideo iam non fuit necesse vexare milites.

4. proficiscentes ergo inde totum per terram Gessen iter fecimus semper inter vineas, quae dant vinum, et vineas, quae dant balsamum, et inter pomaria et agros cultissimos et hortos plurimos iter habuimus totum super ripam fluminis Nili inter fundos frequentissimos, quae fuerant quondam villae filiorum Israhel. et quid plura? pulchriorem territorium puto me nusquam vidisse quam est terra Iessen.

5. ac sic ergo ab Arabia civitate iter facientes per biduo totum per terram Gessen pervenimus Tathnis, in ea civitate, ubi natus est sanctus Moyses (cf. num. 13, 23). haec est autem civitas Tathnis, quae fuit quondam metropolis Pharaonis.

6. et licet ea loca, ut superius dixi, iam nosse, id est quando Alexandriam vel ad Thebaidem fueram, tamen quia ad plenum discere volebam loca, quae ambulaverunt filii Israhel proficiscentes ex Ramesse usque ad montem Dei sanctum Sina: ac sic necesse fuit etiam denuo ad terram Gessen reverti et inde Tathnis. proficiscentes ergo de Tathnis, ambulans per iter iam notum perveni Pelusio.

7. et inde proficiscens denuo, faciens iter per singulas mansiones Aegypti, per quas iter habueramus, perveni ad fines Palaestinae. et inde in nomine Christi Dei nostri faciens denuo mansiones aliquod per Palaestina regressa sum in Aelia, id est in Ierusolimam.


capitulum X

1. item transacto aliquanto tempore et iubente Deo fuit denuo voluntas accedendi usque ad Arabiam, id est ad montem Nabau, in eo loco, in quo iussit Deus ascendere Moysen dicens ad eum: Ťascende in montem Arabot, montem Nabau, qui est in terra Moab contra faciem Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego do filiis Israhel in possessionem, et morere in monte ipso, in quem ascenderisť (cf. deut. 32, 49/50).

2. itaque ergo Deus noster Iesus, qui sperantes in se non deseret, etiam et in hoc voluntati meae effectum praestare dignatus est.

3. proficiscens ergo Ierusolima faciens iter cum sanctis, id est presbytero et diaconibus de Ierusolima et fratribus aliquantis, id est monachis, pervenimus ergo usque ad eum locum Iordanis, ubi filii Israhel transierant, quando eos sanctus Iesus, filius Nave, Iordanem traiecerat, sicut scriptum est in libro Iesu Nave (cf. Ios. 3 et 4). nam et locus ille ostensus est nobis quasi modice altior, ubi filii Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse fecerant aram (cf. Ios. 22, 9-34), in ea parte ripae, qua est Iericho.

4. transeuntes ergo fluvium pervenimus ad civitatem, qui appellatur Libiada, quae est in eo campo, in quo tunc filii Israhel castra fixerant. nam et fundamenta de castris filiorum Israhel et habitationibus ipsorum, ubi commorati sunt, in eo loco in hodie parent. campus enim ipse est infinitus subter montes Arabiae super Iordanem. nam hic est locus, de quo scriptum est: Ťet ploraverunt filii Israhel Moysen in Arabot Moab et Iordane contra Iericho quadraginta diebusť (cf. deut. 34, 8).

5. hic etiam locus est, ubi post recessum Moysi statim Iesus, filius Nave, repletus est spiritu scientiae: imposuerat enim Moyses manus suas super eum, sicut scriptum est (cf. deut. 34, 9).

6. nam ipse est locus, ubi scripsit Moyses librum Deuteronomii (cf. deut. 31, 24). hic etiam est locus, ubi locutus est Moyses in aures totius ecclesiae Israhel verba cantici usque in finem huius, qui scriptus est in libro Deuteronomii (cf. deut. 31, 30 et 32, 1-43). hic est ipse locus, ubi benedixit sanctus Moyses, homo Dei, filios Israhel singulatim per ordinem ante obitum suum (cf. deut. 33).

7. nos ergo cum venissemus in eodem campo, peraccessimus ad locum ipsum, et facta est ibi oratio, lecta etiam pars quaedam Deuteronomii in eo loco nec non etiam et canticus ipsius, sed et benedictiones, quas dixerat super filios Israhel. et iterato post lectione facta est oratio, et gratias Deo agentes movimus inde. id enim nobis semper consuetudinis erat, ut ubicumque ad loca desiderata accedere volebamus, primum ibi fieret oratio, deinde legeretur lectio ipsa de codice, diceretur etiam psalmus unus pertinens ad rem et iterato fieret ibi oratio. hanc ergo consuetudinem iubente Deo semper tenuimus, ubicumque ad loca desiderata potuimus pervenire.

8. ac sic ergo, ut coeptum opus perficeretur, coepimus festinare, ut perveniremus ad montem Nabau. euntibus nobis commonuit presbyter loci ipsius, id est de Libiade, quem ipsum nobiscum rogantes moveramus de mansione, quia melius ipsa loca noverat; dicit ergo nobis ipse presbyter: Ťsi vultis videre aquam, quae fluit de petra, id est quam dedit Moyses filiis Israhel sitientibus (cf. exod. 17, 6 et num. 20, 8), potestis videre, si tamen volueritis laborem vobis imponere, ut de via camsemus forsitan miliario sextoť.

9. quod cum dixisset, nos satis avidi optati sumus ire, et statim divertentes a via secuti sumus presbyterum, qui nos ducebat. in eo ergo loco ecclesia est pisinna subter montem, non Nabau, sed alterum interiorem: sed nec ipse longe est de Nabau. monachi autem plurimi commanent ibi vere sancti et quos hic ascites vocant.


capitulum XI

1. hi ergo sancti monachi dignati sunt nos suscipere valde humane, nam et ad salutationem suam permiserunt nos ingredi. cum autem ingressi fuissemus ad eos, facta oratione cum ipsis eulogias nobis dare dignati sunt, sicut habent consuetudinem dandi his, quos humane suscipiunt.

2. ibi ergo inter ecclesiam et monasteria in medio fluit de petra, aqua ingens, pulchra, valde et limpida, saporis optimi. tunc interrogavimus nos etiam et illos sanctos monachos, qui ibi manebant, quae esset haec aqua talis et tanti saporis. tunc illi dixerunt: Ťhaec est aqua, quam dedit sanctus Moyses filiis Israhel in hac eremoť.

3. facta est ergo iuxte consuetudinem ibi oratio et lectio ipsa de libris Moysi lecta, dictus etiam psalmus unus; et sic simul cum illis sanctis clericis et monachis, qui nobiscum venerant, perexivimus ad montem. multi autem et ex ipsis monachis sanctis, qui ibi commanebant iuxta aqua ipsa, qui tamen potuerunt imponere sibi laborem, dignati sunt nobiscum ascendere montem Nabau.

4. itaque ergo proficiscentes de eodem loco pervenimus ad radicem montis Nabau, qui erat valde excelsus, ita tamen, ut pars eius maxima sedendo in asellis possit subiri; modice autem erat acrius, quod pedibus necesse erat subiri cum labore, sicut et factum est.


capitulum XII

1. pervenimus ergo ad summitatem montis illius, ubi est nunc ecclesia non grandis in ipsa summitate montis Nabau. intra quam ecclesiam in eo loco, ubi pulpitus est, vidi locum modice quasi altiorem tantum hispatii habentem, quantum memoriae solent habere.

2. tunc ergo interrogavi illos sanctos, quidnam esset hoc; qui responderunt: Ťhic positus est sanctus Moyses ab angelis, quoniam, sicut scriptum est, sepulturam illius nullus hominum scit (cf. deut. 34, 6), quoniam certum est eum ab angelis fuisse sepultum. nam memoria illius, ubi positus sit, in hodie non ostenditur; sicut enim nobis a maioribus, qui hic manserunt, ubi ostensum est, ita et nos vobis monstramus: qui et ipsi tamen maiores ita sibi traditum a maioribus suis esse dicebantť.

3. itaque ergo mox facta est oratio, et omnia, quae in singulis locis sanctis per ordinem consueveramus facere, etiam et hic facta sunt: et sic coepimus egredere de ecclesia. tunc autem qui erant loci notores, id est presbyteri vel monachi sancti, dixerunt nobis: Ťsi vultis videre loca, quae scripta sunt in libris Moysi, accedite foras [h]ostium ecclesiae et de summitate ipsa, ex parte tamen ut posuunt hinc parere, attendite et videte, et dicimus vobis singula, quae sunt loca haec, quae parentť.

4. tunc nos gavisi satis statim egressi sumus foras. nam de [h]ostio ipsius ecclesiae vidimus locum, ubi intrat Iordanis in mare mortuum, qui locus subter nos, quemadmodum stabamus, parebat. vidimus etiam de contra non solum Libiadam, quae citra Iordanem erat, sed et Iericho, quae trans Iordanem; tantum eminebat excelsus locus, ubi stabamus, id est ante [h]ostium ecclesiae.

5. maxima etiam pars Palaestinae, quae est terra repromissionis, inde videbatur, nec non et omnis terra Iordanis, in quantum tamen poterat oculis conspici. in sinistra autem parte vidimus terras Sodomitum omnes nec non et Segor, quae tamen Segor sola de illis quinque in hodie constat (cf. gen. 19, 22 et deut. 34, 3).

6. nam et memoriale ibi est; de ceteris autem illis civitatibus nihil aliud apparet nisi subversio ruinarum, quemadmodum in cinerem conversae sunt. locus etiam, ubi fuit titulus uxoris Loth, ostensus est nobis, qui locus etiam in scripturis legitur (cf. gen. 19, 26).

7. sed mihi credite, dominae venerabiles, quia columna ipsa iam non paret, locus autem ipse tantum ostenditur: columna autem ipsa dicitur mari mortuo fuisse cooperta. certe locum <cum> videremus, columnam nullam vidimus, et ideo fallere vos super hanc rem non possum. nam episcopus loci ipsius, id est de Segor, dixit nobis, quoniam iam aliquot anni essent, a quo non pareret columna illa. nam de Segor forsitan sexto miliario ipse locus <est>, ubi stetit columna illa, quod nunc totum cooperit aqua.

8. item de dextra parte ecclesiae, a foras tamen, accessimus et ostensae sunt nobis inde a contra duae civitates, id est Esebon, quae fuit regis Seon, regis Amorreorum (cf. num. 21, 26), quae nunc appellatur Exebon, et alia Og (cf. num. 21, 33), regis Basan, quae nunc dicitur Sasdra. item de eodem loco ostensa est nobis a contra Fogor, quae fuit civitas regni Edom (cf. num. 23, 28).

9. hae autem civitates omnes, quas videbamus, in montibus erant positae, infra autem modice deorsum planior locus nobis videbatur. tunc dictum est nobis, quia in isdem diebus, qua sanctus Moyses vel filii Israhel contra illas civitates pugnaverant, castra ibi fixa habuissent: nam et signa ibi parebant castrorum.

10. sane <de> illa parte montis, quam dixi sinistra, quae erat super mare mortuum, ostensus est nobis mons praecisus valde, qui dictus est ante ŤAgri speculať. hic est mons, in quo posuit Balac, filius Beor, Balaam divinum ad maledicendos filios Israhel et noluit Deus ita permittere, sicut scriptum est (cf. num. 23, 14).

11. ac sic ergo visis omnibus, quae desiderabamus, in nomine Dei revertentes per Iericho et iter omne, quod iveramus, regressi sumus in Ierusolimam.


capitulum XIII

1. item post aliquantum tempus volui etiam ad regionem Ausitidem accedere propter visendam memoriam sancti Iob gratia orationis (cf. Iob 1, 1). multos enim sanctos monachos videbam inde venientes in Ierusolimam ad visenda loca sancta gratia orationis, qui singula referentes de eisdem locis fecerunt magis desiderium imponendi mihi laboris, ut etiam usque ad illa loca accederem, si tamen labor dici potest, ubi homo desiderium suum compleri videt.

2. itaque ergo profecta sum de Ierusolima cum sanctis, qui tamen dignati sunt itineri meo comitatum praestare, et ipsi tamen gratia orationis. habens ergo iter ab Ierusolima usque ad Carneas eundo per mansiones octo - Carneas autem dicitur nunc civitas Iob, quae ante dicta est Dennaba in terra Ausitidi (cf. gen. 36, 32), in finibus Idumeae et Arabiae - : in quo itinere iens vidi super ripam fluminis Iordanis vallem pulchram satis et amoenam, abundantem vineis et arboribus, quoniam aquae multae ibi erant et optimae satis.

3. nam in ea valle vicus erat grandis, qui appellatur nunc Sedima. in eo ergo vico, qui est in media planitie positus, in medio loco est monticulus non satis grandis, sed factus sicut solent esse tumbae, sed grandes: ibi ergo in summo ecclesia est et deorsum per girum ipsius colliculi parent fundamenta grandia antiqua, nunc autem in ipso vico turbae aliquantae commanent.

4. ego autem cum viderem locum tam gratum, requisivi, quisnam locus esset ille tam amoenus. tunc dictum est mihi: Ťhaec est civitas regis Melchisedech, quae dicta est ante Salem, unde nunc corrupto sermone Sedima appellatur ipse vicus. nam in isto colliculo, qui est medio vico positus, in summitatem ipsius fabricam quam vides ecclesia est, quae ecclesia nunc appellatur Graeco sermone +OPU+ Melchisedech. nam hic est locus, ubi optulit Melchisedech hostias Deo puras, id est panes et vinum, sicut scriptum est eum fecisseť (cf. gen. 14, 18).


capitulum XIV

1. statim ergo ut haec audivi, descendimus de animalibus, et ecce occurrere dignatus est sanctus presbyter ipsius loci et clerici; qui nos statim suscipientes duxerunt suso ad ecclesiam. ubi cum venissemus, statim iuxta consuetudinem primum facta est oratio, deinde lectus est ipse locus de libro sancti Moysi, dictus est etiam psalmus unus competens loco ipsi, et denuo facta. oratione descendimus.

2. cum ergo descendissemus, ait nobis ille sanctus presbyter iam senior et de scripturis bene instructus, id est qui ipsi loco praeerat ex monacho, cui presbytero et episcopi plurimi, quantum postmodum cognovimus, vitae ipsius testimonium grande ferebant, nam hoc de ipso dicebant, dignus qui praesit in hoc loco, ubi sanctus Melchisedech advenientem sanctum Abraham hostias Deo puras primus optulit: cum ergo descendissemus, ut superius dixi, de ecclesia deorsum, ait nobis ipse sanctus presbyter: Ťecce ista fundamenta in giro colliculo isto, quae videtis, hae sunt de palatio regis Melchisedech. nam inde adhuc sic si quis subito iuxta sibi vult facere domum et fundamenta inde continget, aliquotiens et de argento et aeramento modica frustella ibi invenit.

3. nam ecce ista via, quam videtis transire inter fluvium Iordanem et vicum istum, haec est qua via regressus est sanctus Abraham de caede Codollagomor, regis gentium, revertens in Sodomis, qua ei occurrit sanctus Melchisedech, rex Salemť (cf. gen. 14, 1 et 18).


capitulum XV

1. tunc ergo quia retinebam scriptum esse baptizasse sanctum Iohannem in Enon iuxta Salim (cf. Iob 3, 23), requisivi de eo, quam longe esset ipse locus. tunc ait ille sanctus presbyter: Ťecce hic est in ducentis passibus. nam si vis, ecce modo pedibus duco vos ibi. nam haec aqua tam grandis et tam pura, quam videtis in isto vico, de ipso fonte venitť.

2. tunc ergo gratias ei agere coepi et rogare, ut duceret nos ad locum, sicut et factum est. statim ergo coepimus ire cum eo pedibus totum per vallem amoenissimam, donec perveniremus usque ad hortum pomarium valde amoenum, ubi ostendit nobis in medio fontem aquae optimae satis et purae, qui a semel integrum fluvium dimittebat. habebat autem ante se ipse fons quasi lacum, ubi parebat fuisse operatum sanctum Iohannem baptistam.

3. tunc dixit nobis ipse sanctus presbyter: Ťin hodie hic hortus aliter non appellatur Graeco sermone nisi khpoV tou agiou Iohanni, id est quod vos dicitis Latine hortus sancti Iohannisť. nam et multi fratres sancti monachi de diversis locis venientes tendunt se, ut laventur in eo loco.

4. denuo ergo et ad ipsum fontem, sicut et in singulis locis, facta est oratio et lecta est ipsa lectio; dictus etiam psalmus competens et singula, quae consuetudinis nobis erant facere, ubicumque ad loca sancta veniebamus, ita et ibi fecimus.

5. illud etiam presbyter sanctus dixit nobis, eo quod usque in hodierna die semper cata pascha, quicumque essent baptizandi in ipso vico, id est in ecclesia, quae appellatur +OPU+ Melchisedech, omnes in ipso fonte baptizarentur, sic redirent mature ad candelas cum clericis et monachis dicendo psalmos vel antiphonas et sic a fonte usque ad ecclesiam sancti Melchisedech deducerentur mature omnes, qui fuissent baptizati.

6. nos ergo accipientes de presbytero eulogias, id est de pomario sancti Iohannis baptistae, similiter et de sanctis monachis, qui ibi monasteria habebant in ipso horto pomario, et gratias semper Deo agentes profecti sumus iter nostrum, quo ibamus.


capitulum XVI

1. ac sic ergo euntes aliquandiu per vallem Iordanis super ripam fluminis ipsius, quia ibi nobis iter erat aliquandiu, ad subito vidimus civitatem sancti prophetae Heliae, id est Thesbe, unde ille habuit nomen Helias Thesbites (cf. III reg. 17, 1). inibi est ergo usque in hodie spelunca, in qua sedit ipse sanctus, et ibi est memoria sancti Gethae, cuius nomen in libris Iudicum legimus (cf. iud. 11 et 12, 7).

2. ac sic ergo et ibi gratias Deo agentes iuxta consuetudinem perexivimus iter nostrum. item euntes in eo itinere vidimus vallem de sinistro nobis venientem amoenissimam, quae vallis erat ingens, mittens torrentem in Iordanem infinitum. et ibi in ipsa valle vidimus monasterium cuiusdam fratris nunc, id est monachi.

3. tunc ego, ut sum satis curiosa, requirere coepi, quae esset haec vallis, ubi sanctus monachus nunc monasterium sibi fecisset; non enim putabam hoc sine causa esse. tunc dixerunt nobis sancti, qui nobiscum iter faciebant, id est loci notores: Ťhaec est vallis Corra, ubi sedit sanctus Helias Thesbites temporibus Achab regis (cf. III reg. 17, 3-6), qua famis fuit, et iusso Dei corvus ei escam portabat, et de eo torrente aquam bibebat. nam hic torrens, quem vides de ipsa valle percurrentem in Iordanem, hic est Corra ť.

4. ac sic ergo nihilominus Deo gratias agentes, qui nobis non merentibus singula, quae desiderabamus, dignabatur ostendere, itaque ergo ire coepimus iter nostrum sicut singulis diebus. ac sic ergo facientes iter singulis diebus ad subito de latere sinistro, unde e contra partes Phoenicis videbamus, apparuit nobis mons ingens et altus infinitum, qui tendebatur in longo * * *

[deest unum folium.]

5. qui sanctus monachus vir ascitis necesse habuit post tot annos, quibus sedebat in eremum, movere se et descendere ad civitatem Carneas, ut commoneret episcopum vel clericos temporis ipsius, iuxta quod ei fuerat revelatum, ut foderent in eo loco, qui ei fuerat ostensus, sicut et factum est.

6. qui fodientes in eo loco, qui ostensus fuerat, invenerunt speluncam, quam sequentes fuerunt forsitan per passus centum, quo ad subito fodientibus illis adparuit lapis: quem lapidem cum perdiscoperuissent, invenerunt sculptum in coperculo ipsius Iob. cui Iob ad tunc in eo loco facta est ista ecclesia, quam videtis, ita tamen, ut lapis cum corpore non moveretur in alio loco, sed ibi, ubi inventum fuerat corpus, positum esset, et ut corpus subter altarium iaceret. illa autem ecclesia, quam tribunus nescio qui faciebat, sic stat inperfecta usque in hodie.

7. ac sic ergo nos alia die mane rogavimus episcopum, ut faceret oblationem, sicut et facere dignatus est, et benedicens nos episcopus profecti sumus. communicantes ergo et ibi, gratias agentes Deo semper, regressi sumus in Ierusolimam, iter facientes per singulas mansiones, per quas ieramus [tres annos].


capitulum XVII

1. item in nomine Dei, transacto aliquanto tempore, cum iam tres anni pleni essent, a quo in Ierusolimam venisse, visis etiam omnibus locis sanctis, ad quos orationis gratia me tenderam, et ideo iam revertendi ad patriam animus esset: volui iubente Deo, ut et ad Mesopotamiam Syriae accedere ad visendos sanctos monachos, qui ibi plurimi et tam eximiae vitae esse dicebantur, ut vix referri possit; nec non etiam et gratia orationis ad martyrium sancti Thomae apostoli, ubi corpus illius integrum positum est, id est apud Edessam, quem se illuc missurum, posteaquam in caelis ascendisset, Deus noster Iesus testatus est per epistolam, quam ad Aggarum regem per Ananiam cursorem misit, quae epistolam cum grandi reverentia apud Edessam civitatem, ubi est ipsud martyrium, custoditur.

2. nam mihi credat volo affectio vestra, quoniam nullus Christianorum est, qui non se tendat illuc gratia orationis, quicumque tamen usque ad loca sancta, id est in Ierusolimis, accesserit; et hic locus de Ierusolima vicesima et quinta mansione est.

3. et quoniam de Antiochia propius est Mesopotamiam, fuit mihi iubente Deo oportunum satis, ut, quemadmodum revertebar Constantinopolim, quia per Antiochiam iter erat, inde ad Mesopotamiam irem, sicut et factum est Deo iubente.


capitulum XVIII

1. itaque ergo in nomine Christi Dei nostri profecta sum de Antiochia ad Mesopotamiam habens iter per mansiones seu civitates aliquot provinciae Syriae Coelen, quae est Antiochiae, et inde ingressa fines provinciae Augustofratensis perveni ad civitatem Hierapolim, quae est metropolis ipsius provinciae, id est Augustofratensis. et quoniam haec civitas valde pulchra et opulenta est atque abundans omnibus, necesse me fuit ibi facere stativam, quoniam iam inde non longe erant fines Mesopotamiae.

2. itaque ergo proficiscens de Hierapolim in quintodecimo miliario in nomine Dei perveni ad fluvium Euphraten, de quo satis bene scriptum est esse Ťflumen magnum Euphratenť (gen. 15, 18) et ingens, et quasi terribilis est; ita enim decurrit habens impetum, sicut habet fluvius Rhodanus, nisi quod adhuc maior est Euphrates.

3. itaque ergo quoniam necesse erat eum navibus transire, et navibus non nisi maioribus, ac sic immorata sum ibi forsitan plus media die; et inde in nomine Dei transito flumine Euphraten ingressa sum fines Mesopotamiae Syriae.


capitulum XIX

1. ac sic denuo faciens iter per mansiones aliquot perveni ad civitatem, cuius nomen in scripturis positum legimus, id est Batanis, quae civitas usque in hodie est. nam et ecclesia cum episcopo vere sancto et monacho et confessore habet et martyria aliquanta. ipsa etiam civitas abundans multitudine hominum est; nam et miles ibi sedet cum tribuno suo.

2. unde denuo proficiscens, pervenimus in nomine Christi Dei nostri Edessam. ubi cum pervenissemus, statim perreximus ad ecclesiam et ad martyrium sancti Thomae. itaque ergo iuxta consuetudinem factis orationibus et cetera, quae consuetudo erat fieri in locis sanctis, nec non etiam et aliquanta ipsius sancti Thomae ibi legimus.

3. ecclesia autem, ibi quae est, ingens et valde pulchra et nova dispositione, ut vere digna est esse domus Dei; et quoniam multa erant, quae ibi desiderabam videre, necesse me fuit ibi stativa triduana facere.

4. ac sic ergo vidi in eadem civitate martyria plurima nec non et sanctos monachos, commanentes alios per martyria, alios longius de civitate in secretioribus locis habentes monasteria.

5. et quoniam sanctus episcopus ipsius civitatis, vir vere religiosus et monachus et confessor, suscipiens me libenter ait mihi: Ťquoniam video te, filia, gratia religionis tam magnum laborem tibi imposuisse, ut de extremis porro terris venires ad haec loca, itaque ergo, si libenter habes, quaecumque loca sunt hic grata ad videndum Christianis, ostendimus tibiť. tunc ergo gratias agens Deo primum et sic ipsum rogavi plurimum, ut dignaretur facere, quod dicebat.

6. itaque ergo duxit me primum ad palatium Aggari regis et ibi ostendit mihi archiotypam ipsius ingens, simillimam, ut ipsi dicebant, marmoream, tanti nitoris ac si de margarita esset; in cuius Aggari vultu parebat de contra vere fuisse hunc virum satis sapientem et honoratum. tunc ait mihi sanctus episcopus: Ťecce rex Aggarus, qui antequam videret Dominum, credidit ei, quia esset vere filius Deiť. nam erat et iuxta archiotypa similiter de tali marmore facta, quam dixit filii ipsius esse Magni, similiter et ipsa habens aliquid gratiae in vultu.

7. item perintravimus in interiori parte palatii; et ibi erant fontes piscibus pleni, quales ego adhuc nunquam vidi, id est tantae magnitudinis et vel tam perlustres aut tam boni saporis. nam ipsa civitas aliam aquam penitus non habet nunc nisi eam, quae de palatio exit, quae est ac si fluvius ingens argenteus.

8. et tunc retulit mihi de ipsa aqua sic sanctus episcopus dicens: Ťquodam tempore, posteaquam scripserat Aggarus rex ad Dominum et Dominus rescripserat Aggaro per Ananiam cursorem, sicut scriptum est in ipsa epistola: transacto ergo aliquanto tempore superveniunt Persi et girant civitatem istam.

9. sed statim Aggarus epistolam Domini ferens ad portam cum omni exercitu suo publice oravit. et post dixit: ŤDomine Iesu, tu promiseras nobis, ne aliquis [h]ostium ingrederetur civitatem istam, et ecce nunc Persae inpugnant nosť. quod cum dixisset tenens manibus levatis epistolam ipsam apertam rex, ad subito tantae tenebrae factae sunt, foras civitatem tamen ante oculos Persarum, cum iam prope plicarent civitati, ita ut usque tertium miliarium de civitate essent: sed ita mox tenebris turbati sunt, ut vix castra ponerent et pergirarent in miliario tertio totam civitatem.

10. ita autem turbati sunt Persae, ut nunquam viderent postea, qua parte in civitate ingrederentur, sed custodirent civitatem per giro clusam hostibus in miliario tamen tertio, quam tamen custodierunt mensibus aliquod.

11. postmodum autem, cum viderent se nullo modo posse ingredi in civitatem, voluerunt siti eos occidere, qui in civitate erant. nam monticulum istum, quem vides, filia, super civitate hac, in illo tempore ipse huic civitati aquam ministrabat. tunc videntes hoc Persae averterunt ipsam aquam a civitate et fecerunt ei decursum contra ipso loco, ubi ipsi castra posita habebant.

12. in ea ergo die et in ea hora, qua averterant Persae aquam, statim hii fontes, quos vides in eo loco, iusso Dei a semel eruperunt: ex ea die hi fontes usque in hodie permanent hic gratia Dei. illa autem aqua, quam Persae averterant, ita siccata est in ea hora, ut nec ipsi haberent vel una die quod biberent, qui obsedebant civitatem, sicut tamen et usque in hodie apparet; nam postea nunquam nec qualiscumque humor ibi apparuit usque in hodie.

13. ac sic iubente Deo, qui hoc promiserat futurum, necesse fuit eos statim reverti ad sua, id est in Persida. nam et postmodum quotienscumque voluerunt venire et expugnare hanc civitatem hostes, haec epistola prolata est et lecta est in porta, et statim nutu Dei expulsi sunt omnes hostesť.

14. illud etiam retulit sanctus episcopus: Ťeo quod hii fontes ubi eruperunt, ante sic fuerit campus intra civitatem subiacens palatio Aggari. quod palatium Aggari quasi in editiori loco positum erat, sicut et nunc paret, ut vides. nam consuetudo talis erat in illo tempore, ut pabtia, quotiensque fabricabantur, semper in editioribus locis fierent.

15. sed postmodum quam hii fontes in eo loco eruperunt, tunc ipse Aggarus filio suo Magno, id est isti, cuius archiotypa vides iuxta patre posita, hoc palatium fecit in eo loco, ita tamen, ut hii fontes intra palatium includerenturť.

16. postea ergo quam haec omnia retulit sanctus episcopus, ait ad me: Ťeamus nunc ad portam, per quam ingressus est Ananias cursor cum illa epistola, quam dixeramť. cum ergo venissemus ad portam ipsam, stans episcopus fecit orationem et legit nobis ibi ipsas epistolas et denuo benedicens nos facta est iterato oratio.

17. illud etiam retulit nobis sanctus ipse dicens: Ťeo quod ex ea die, qua Ananias cursor per ipsam portam ingressus est cum epistolam Domini, usque in praesentem diem custodiatur, ne quis immundus, ne quis lugubris per ipsam portam transeat, sed nec corpus alicuius mortui eiciatur per ipsam portamť.

18. ostendit etiam nobis sanctus episcopus memoriam Aggari vel totius familiae ipsius valde pulchra, sed facta more antiquo. duxit etiam nos et ad illum palatium superiorem, quod habuerat primitus rex Aggarus, et si qua praeterea loca erant, monstravit nobis.

19. illud etiam satis mihi grato fuit, ut epistolas ipsas sive Aggari ad Dominum sive Domini ad Aggarum, quas nobis ibi legerat sanctus episcopus, acciperem mihi ab ipso sancto. et licet in patria exemplaria ipsarum haberem, tamen gratius mihi visum est, ut et ibi eas de ipso acciperem, ne quid forsitan minus ad nos in patria pervenisset; nam vere amplius est, quod hic accepi. unde si Deus noster Iesus iusserit et venero in patria, legitis vos, dominae animae meae.


capitulum XX

1. ac sic ergo facto ibi triduano necesse me fuit adhuc in ante accedere usque ad Charris, quia modo sic dicitur. nam in scripturis sanctis dicta est Charra, ubi moratus est sanctus Abraham, sicut scriptum est in Genesi, dicente Domino ad Abraham: Ťexi de terra tua et de domo patris tui et vade in Charramť (gen. 12, 1) et reliqua.

2. ibi ergo cum venissem, id est in Charra, ibi statim fui ad ecclesiam, quae est intra civitate ipsa. vidi etiam mox episcopum loci ipsius vere sanctum et hominem Dei, et ipsum et monachum et confessorem, qui mox nobis omnia loca ibi ostendere dignatus est, quae desiderabamus.

3. nam duxit nos statim ad ecclesiam, quae est foras civitatem in eo loco, ubi fuit domus sancti Abrahae, id est in ipsis fundamentis et de ipso lapide, ut tamen dicebat sanctus episcopus. cum ergo venissemus in ipsa ecclesia, facta est oratio et lectus ipse locus de Genesi, dictus etiam unus psalmus, et iterata oratione et sic benedicens nos episcopus egressi sumus foras.

4. item dignatus est nos ducere ad puteum illum, unde portabat aquam sancta Rebecca. et ait nobis sanctus episcopus: Ťecce puteus, unde potavit sancta Rebecca camelos pueri sancti Abrahae, id est Eleazariť (cf. gen. 24, 15-20); et singula ita nobis dignabatur ostendere.

5. nam ecclesia, quam dixi foras civitatem, dominae sorores venerabiles, ubi fuit primitus domus Abrahae, nunc et martyrium ibi positum est, id est sancti cuiusdam monachi nomine Helpidi. hoc autem nobis satis gratum evenit, ut pridie martyrium die ibi veniremus, id est sancti ipsius Helpidii, nono K<al>. Maias, ad quam diem necesse fuit undique et de omnibus Mesopotamiae finibus omnes monachos in Charra descendere, etiam et illos maiores, qui in solitudine sedebant, quos ascites vocant, per diem ipsum, qui ibi satis granditer attenditur, et propter memoriam sancti Abrahae, quia domus ipsius fuit, ubi nunc ecclesia est, in qua positum est corpus ipsius sancti martyris.

6. itaque ergo hoc nobis ultra spem grate satis evenit, ut sanctos et vere homines Dei monachos Mesopotamenos ibi videremus, etiam et eos, quorum fama vel vita longe audiebatur, quos tamen non aestimabam me penitus posse videre, non quia inpossibile esset Deo etiam et hoc praestare mihi, qui omnia praestare dignabatur, sed quia audieram eos, eo quod extra diem paschae et extra diem hanc non eos descendere de locis suis, quoniam tales sunt, ut et virtutes faciant multas, et quoniam nesciebam, quo mense esset dies hic martyrii, quem dixi. itaque Deo iubente sic evenit, ut ad diem, quem nec sperabam, ibi venirem.

7. fecimus ergo et ibi biduum propter diem martyrii et propter visionem sanctorum illorum, qui dignati sunt ad salutandum libenti satis animo me suscipere et alloqui, in quo ego non merebar. nam et ipsi statim post martyrii diem nec visi sunt ibi, sed mox de nocte petierunt eremum et unusquisque eorum monasteria sua, qui ubi habebat.

8. in ipsa autem civitatem extra paucos clericos et sanctos monachos, si qui tamen in civitate commorantur, penitus nullum Christianum inveni, sed totum gentes sunt. nam sicut nos cum grandi reverentia attendimus locum illum, ubi primitus domus sancti Abrahae fuit, pro memoria illius, ita et illae gentes forte ad mille passus de civitate cum grandi reverentia adtendunt locum, ubi sunt memoriae Nachor et Bathuhelis.

9. et quoniam episcopus illius civitatis valde instructus est de scripturis, requisivi ab eo dicens: Ťrogo te, domine, ut dicas mihi, quod desidero audire.ť et ille ait: Ťdic, filia, quod vis, et dicam tibi, si scio.ť tunc ego dixi: Ťsanctum Abraham cum patre Thara et Sarrah uxore et Loth fratris filio scio per scripturas in eo loco venisse (cf. gen. 11, 31); Nachor autem vel Bathuhelem non legi, quando in isto loco transierint, nisi quod hoc solum scio, quia postmodum puer Abrahae, ut peteret Rebeccam, filiam Bathuhelis, filii Nachor, filio domini sui Abrahae, id est Isaac, in Charra veneritť (cf. gen. 24, 1 ssq.).

10. tunc ait mihi sanctus episcopus: Ťvere, filia, scriptum est, sicut dicis, in Genesi sanctum Abraham hic transisse cum suis (cf. gen. 11, 31); Nachor autem cum suis vel Bathuhelem non dicit scriptura canonis, quo tempore transierint. sed manifeste postmodum hic transierunt et ipsi; denique et memoriae illorum hic sunt forte ad mille passus de civitate. nam vere scriptura hoc testatur, quoniam ad accipiendam sanctam Rebeccam huc venerit puer sancti Abrahae et denuo sanctus Iacob hic venerit, quando accepit filias Laban Syriť.

11. tunc ego requisivi, ubi esset puteus ille, ubi sanctus Iacob potasset pecora, quae pascebat Rachel, filia Laban Syri. et ait mihi episcopus: Ťin sexto miliario est hinc locus ipse iuxta vicum, qui fuit tunc villa Laban Syri, sed cum volueris ire, imus tecum et ostendimus tibi, nam et multi monachi ibi sunt valde sancti et ascites et sancta ecclesia est ibiť.

12. illud etiam requisivi a sancto episcopo, ubinam esset locus ille Chaldaeorum, ubi habitaverant primo Thara cum suis (cf. gen. 11, 28). tunc ait mihi ipse sanctus episcopus: Ťlocus ille, filia, quem requiris, decima mansione est hinc intus in Persida. nam hinc usque ad Nisibin mansiones sunt quinque, et inde usque ad Hur, quae fuit civitas Chaldaeorum, aliae mansiones sunt quinque; sed modo ibi accessus Romanorum non est, totum enim illud Persae tenent. haec autem pars specialiter orientalis appellatur, quae est in confinium Romanorum et Persarum vel Chaldaeorum.ť

13. et cetera plura referre dignatus est, sicut et ceteri sancti episcopi vel sancti monachi facere dignabantur, omnia tamen de scripturis Dei vel sanctis viris gesta, id est monachis, sive qui iam recesserant, quae mirabilia, fecerint, sive etiam qui adhuc in corpore sunt, quae cottidie faciant, hi tamen, qui sunt ascites. nam nolo aestimet affectio vestra monachorum aliquando [aliquando] alias fabulas esse nisi aut de scripturis Dei aut gesta monachorum maiorum.


capitulum XXI

1. post biduo autem, quam ibi feceram, duxit nos episcopus ad puteum illum, ubi adaquaverat santus Iacob pecora sanctae Rachel (cf. gen. 29, 2), qui puteus sexto miliario est a Charris; in cuius putei honorem fabricata est ibi iuxta sancta ecclesia ingens valde et pulchra. ad quem puteum cum venissemus, facta est ab episcopo oratio, lectus etiam locus ipse de Genesi, dictus etiam unus psalmus competens loco atque iterata oratione benedixit nos episcopus.

2. vidimus etiam locum iuxta puteum iacentem lapidem illum infinitum nimis, quem moverat sanctus Iacob a puteo, qui usque hodie ostenditur (cf. gen. 29, 3 et 10).

3. ibi autem circa puteo nulli alii commanent nisi clerici de ipsa ecclesia, quae ibi est, et monachi habentes iuxta monasteria sua, quorum vitam sanctus episcopus nobis retulit, sed vere inauditam. ac sic ergo facta oratione in ecclesia accessi cum episcopo ad sanctos monachos per monasteria ipsorum et Deo gratias agens et ipsis, qui dignati sunt me per monasteria sua, ubicumque ingressa sum, libenti animo suscipere et alloqui illis sermonibus, quos dignum erat de ore illorum procedere. nam et eulogias dignati sunt dare mihi et omnibus, qui mecum erant, sicut est consuetudo monachis dare, his tamen, quos libenti animo suscipiunt in monastriis suis.

4. et quoniam ipse locus in campo grandi est, de contra ostensus est mihi a sancto episcopo vicus ingens satis forte ad quingentos passos de puteo, per quem vicum iter habuimus. hic autem vicus, quantum episcopus dicebat, fuit quondam villa Laban Syri, qui vicus appellatur Fadana. nam ostensa est mihi in ipso vico memoria Laban Syri, soceri Iacob, ostensus est etiam mihi locus, unde furata est Rachel idola patris sui (cf. gen. 31, 19 et 30).

5. ac sic ergo in nomine Dei pervisis omnibus faciens vale sancto episcopo et sanctis monachis, qui nos usque ad illum locum deducere dignati fuerant, regressi sumus per iter vel mansiones, quas veneramus de Antiochia.


capitulum XXII

1. Antiochia autem cum fuissem regressa, feci postmodum septimana, quousque ea, quae necessaria erant itineri, pararentur. et sic proficiscens de Antiochia faciens iter per mansiones aliquot perveni ad provinciam, quae Cilicia appellatur, quae habet civitatem metropolim Tharso, ubi quidem Tharso et eundo Ierusolimam iam fueram.

2. sed quoniam de Tharso tertia mansione, id est in Isauria, est martyrium sanctae Theclae, gratum fuit satis, ut etiam illuc accederem, praesertim cum tam in proximo esset.


capitulum XXIII

1. nam proficiscens de Tharso perveni ad quandam civitatem supra mare adhuc Ciliciae, quae appellatur Pompeiopolim. et inde, iam ingressa fines Isauriae mansi in civitate, quae appellatur Corico. ac tertia die perveni ad civitatem, quae appellatur Seleucia Isauriae. ubi cum pervenissem, fui ad episcopum vere sanctum ex monacho, vidi etiam ibi ecclesiam valde pulchram in eadem civitate.

2. et quoniam inde ad sanctam Theclam, qui locus est ultra civitatem in colle sed plano, habebat de civitate forsitan mille quingentos passus, malui ergo perexire illuc, ut stativa, quam factura eram, ibi facerem. ibi autem ad sanctam ecclesiam nihil aliud est nisi monasteria sine numero virorum ac mulierum.

3. nam inveni ibi aliquam amicissimam mihi, et cui omnes in oriente testimonium ferebant vitae ipsius, sancta diaconissa nomine Marthana, quam ego apud Ierusolimam noveram, ubi illa gratia orationis ascenderat; haec autem monasteria apotactitum seu virginum regebat. quae me cum vidisset, quod gaudium illius vel meum esse potuerit, nunquid vel scribere possum?

4. sed ut redeam ad rem, monasteria ergo plurima sunt ibi per ipsum collem et in medio murus ingens, qui includet ecclesiam, in qua est martyrium, quod martyrium satis pulchrum est. propterea autem murus missus est ad custodiendam ecclesiam propter Isauros, quia satis mali sunt et frequenter latrunculantur, ne forte conentur aliquid facere circa monasterium, quod ibi est deputatum.

5. ibi ergo cum venissem in nomine Dei, facta oratione ad martyrium nec non etiam et lecto omnis actus sanctae Theclae, gratias Christo Deo nostro egi infinitas, qui mihi dignatus est indignae et non merenti in omnibus desideria ss complere.

6. ac sic ergo facto ibi biduo, visis etiam sanctis monachis vel apotactitis, tam viris quam feminis, qui ibi erant, et facta oratione et communione reversa sum Tharso ad iter meum, ubi facta stativa, triduana in nomine Dei profecta sum inde iter meum. ac sic perveniens eadem die ad mansionem, quae appellatur Mansocrenas, quae est sub monte Tauro, ibi mansi.

7. et inde alia die subiens montem Taurum et faciens iter iam notum per singulas provincias, quas eundo transiveram, id est Cappadociam, Galatiam et Bithyniam, perveni Chalcedona, ubi propter famosissimum martyrium ssnctite Euphemiae ab olim mihi notum iam, quod ibi est, mansi loco.

8. ac sic ergo alia die transiens mare perveni Constantinopolim, agens Christo Deo nostro gratias, quod mihi indignae et non merenti praestare dignatus est tantam gratiam, id est, ut non solum voluntatem eundi, sed et facultatem perambulandi, quae desiderabam, dignatus fuerat praestare et revertendi denuo Constantinopolim.

9. ubi cum venissem, per singulas ecclesias vel apostolos nec non et per singula martyria, quae ibi plurima sunt, non cessabam Deo nostro Iesu gratias agere, qui ita super me misericordiam suam praestare dignatus fuerat.

10. de quo loco, dominae, lumen meum, cum haec ad vestram affectionem darem, iam propositi erat in nomine Christi Dei nostri ad Asiam accedendi, id est Ephesum, propter martyrium sancti et beati apostoli Iohannis gratia orationis. si autem et post hoc in corpore fuero, si qua praeterea loca cognoscere potuero, aut ipsa praesens, si Deus fuerit praestare dignatus, vestrae affectioni referam aut certe, si aliud animo sederit, scriptis nuntiabo. vos tantum, dominae, lumen meum, memores mei esse dignamini, sive in corpore sive iam extra corpus fuero (cf. II Cor. 12, 3).


capitulum XXIV

aedificia Golgotana:

1
spelunca
2
Anastasis
3
atrium ante crucem
4
post crucem
5
crux
6
ecclesia maior vel martyrium
7
quintana


1. ut autem sciret affectio vestra, quae operatio singulis diebus cottidie in locis sanctis habeatur, certas vos facere debui, sciens, quia libenter haberetis haec cognoscere. nam singulis diebus ante pullorum cantum aperiuntur omnia [h]ostia Anastasis et descendent omnes monazontes et parthene, ut hic dicunt, et non solum hii, sed et laici praeter, viri aut mulieres, qui tamen volunt maturius vigilare. et ex ea hora usque in luce dicuntur <h>ymni et psalmi responduntur, similiter et antiphonae: et cata singulos <h>ymnos fit oratio. nam presbyteri bini vel terni, similiter et diacones, singulis diebus vices habent simul cum monazontes, qui cata singulos <h>ymnos vel antiphonas orationes dicunt.

2. iam autem ubi coeperit lucescere, tunc incipiunt matutinos <h>ymnos dicere. ecce et supervenit episcopus cum clero et statim ingreditur intro spelunca et de intro cancellos primum dicet orationem pro omnibus: commemorat etiam ipse nomina, quorum vult, sic benedicet cathecuminos. item dicet orationem et benedicet fideles. et post hoc exeunte episcopo de intro cancellos omnes ad manum ei accedunt, et ille eos uno et uno benedicet exiens iam, ac sic fit missa iam luce.

3. item hora sexta denuo descendent omnes similiter ad Anastasim et dicuntur psalmi et antiphonae, donec commonetur episcopus; similiter descendet et non sedet, sed statim intrat intra cancellos intra Anastasim, id est intra speluncam, ubi et mature, et inde similiter primum facit orationem, sic benedicet fideles, et sic exiens de <intro> cancellos similiter ei ad manum acceditur. ita ergo et hora nona fit sicuti et ad sexta.

4. hora autem decima, quod appellant hic lycinicon, nam nos dicimus lucernare, similiter se omnis multitudo colliget ad Anastasim, incenduntur omnes candelae et cerei et fit lumen infinitum. lumen autem de foris non affertur, sed de spelunca interiori eicitur, ubi noctu ac die semper lucerna lucet, id est de intro cancellos. dicuntur etiam psalmi lucernares, sed et antiphonae diutius. ecce et commonetur episcopus et descendet et sedet susum, nec non etiam et presbyteri sedent locis suis, dicuntur <h>ymni vel antiphonae.

5. et ad ubi perdicti fuerint iuxta consuetudinem, levat se episcopus et stat ante cancellum, id est ante speluncam, et unus ex diaconibus facit commemorationem singulorum, sicut solet esse consuetudo. et diacono dicente singulorum nomina semper pisinni plurimi stant respondentes semper: kurie eleuson, quod dicimus nos: miserere Domine, quorum voces infinitae sunt.

6. et at ubi diaconus perdixerit omnia, quae dicere habet, dicet orationem primum episcopus et orat pro omnibus; et sic orant omnes, tam fideles quam et cathecumini simul. item mittet vocem diaconus, ut unusquisque, quomodo stat, cathecuminus inclinet caput; et sic dicet episcopus stans benedictionem super cathecuminos. item fit oratio et denuo mittet diaconus vocem et commonet, ut unusquisque stans fidelium inclinent capita sua; item benedicet fideles episcopus et sic fit missa Anastasi.

7. et incipient episcopo ad manum accedere singuli. et postmodum de Anastasim usque ad Crucem <cum> <h>ymnis ducitur episcopus, simul et omnis populus vadet. ubi cum perventum fuerit, primum facit orationem, item benedicet cathecuminos; item fit alia oratio, item benedicit fideles. et post hoc denuo tam episcopus quam omnis turba vadent denuo post Crucem et ibi denuo similiter fit sicuti et ante Crucem. et similiter ad manum episcopo acceditur sicut ad Anastasim, ita et ante Crucem, ita et post Crucem. candelae autem vitreae ingentes ubique plurimae pendent et cereofala plurima sunt tam ante Anastasim quam etiam ante Crucem, sed et post Crucem. finiuntur ergo haec omnia cum crebris. haec operatio cottidie per dies sex ita habetur ad Crucem et ad Anastasim.

8. septima autem die, id est dominica die, ante pullorum cantum colliget se omnis multitudo, quaecumque esse potest in eo loco, ac si per pascha in basilica, quae est loco iuxta Anastasim, foras tamen, ubi luminaria pro hoc ipsud pendent. dum enim verentur, ne ad pullorum cantum non occurrant, antecessus veniunt et ibi sedent. et dicuntur <h>ymni nec non et antiphonae, et fiunt orationes cata singulos <h>ymnos vel antiphonas. nam et presbyteri et diacones semper parati sunt in eo loco ad vigilias propter multitudinem, quae se colliget. consuetudo enim talis est, ut ante pullorum cantum loca sancta non aperiantur.

9. mox autem primus pullus cantaverit, statim descendet episcopus et intrat intro speluncam ad Anastasim. aperiuntur [h]ostia omnia et intrat omnis multitudo ad Anastasim, ubi iam luminaria infinita lucent, et quemadmodum ingressus fuerit populus, dicet psalmum quicumque de presbyteris et respondent omnes; post hoc fit oratio. item dicit psalmum quicumque de diaconibus, similiter fit oratio, dicitur et tertius psalmus a quocumque clerico, fit et tertio oratio et commemoratio omnium.

10. dictis ergo his tribus psalmis et factis orationibus tribus ecce etiam thymiataria inferuntur intro spelunca Anastasis, ut tota basilica Anastasis repleatur odoribus. et tunc ubi stat episcopus intro cancellos, prendet evangelium et accedet ad [h]ostium et leget resurrectionem Domini episcopus ipse. quod cum coeperit legi, tantus rugitus et mugitus fit omnium hominum et tantae lacrimae, ut quamvis durissimus possit moveri in lacrimis Dominum pro nobis tanta sustinuisse.

11. lecto ergo evangelio exit episcopus et ducitur cum <h>ymnis ad Crucem et omnis populus cum illo. ibi denuo dicitur unus psalmus et fit oratio. item benedicit fideles et fit missa. et exeunte episcopo omnes ad manum accedunt.

12. mox autem recipit se episcopus in domum suam, et iam ex illa hora revertuntur omnes monazontes ad Anastasim et psalmi dicuntur et antiphonae usque ad lucem et cata singulos psalmos vel antiphonas fit oratio: vicibus enim quotidie presbyteri et diacones vigilant ad Anastasim cum populo. de laicis etiam, viris aut mulieribus, si qui volunt, usque ad lucem loco sunt, si qui nolunt, revertuntur in domos suas et reponent se dormito.


capitulum XXV

1. cum luce autem, quia dominica dies est, et proceditur in ecclesia maiore, quam fecit Constantinus, quae ecclesia in Golgotha est post Crucem, et fiunt omnia secundum consuetudinem, qua et ubique fit die dominica. sane quia hic consuetudo sic est, ut de omnibus presbyteris, qui sedent, quanti volunt, praedicent, et post illos omnes episcopus praedicat, quae praedicationes propterea semper dominicis diebus fiunt, ut semper erudiatur populus in scripturis et in Dei dilectione: quae praedicationes dum dicuntur, grandis mora fit, ut fiat missa ecclesiae, et ideo ante quartam horam aut forte quintam missa <non> fit.

2. at ubi autem missa facta fuerit ecclesiae iuxta consuetudinem, qua et ubique fit, tunc de ecclesia monazontes cum <h>ymnis ducunt episcopum usque ad Anastasim. cum autem coeperit episcopus venire cum <h>ymnis, aperiuntur omnia [h]ostia de basilica Anastasis, intrat omnis populus, fidelis tamen, nam cathecumini non.

3. et at ubi intraverit populus, intrat episcopus et statim ingreditur intra cancellos +martyrii speluncae+. primum aguntur gratiae Deo, et sic fit orationem pro omnibus; postmodum mittet vocem diaconus, ut inclinent capita sua omnes, quomodo stant, et sic benedicet eos episcopus stans intra cancellos interiores et postmodum egeditur.

4. egredienti autem episcopo omnes ad manum accedent. ac sic est, ut prope usque ad quintam aut sextam horam protraitur missa. item et ad lucernare similiter fit iuxta consuetudinem cottidianam. haec ergo consuetudo singulis diebus ita per totum annum custoditur, exceptis diebus sollemnibus, quibus et ipsis quemadmodum fiat infra annotavimus.

5. hoc autem inter omnia satis praecipuum est, quod faciunt, ut psalmi vel antiphonae apti semper dicantur, tam qui nocte dicuntur, tam qui contra mature, tam etiam qui per diem vel sexta aut nona vel ad lucernare semper ita apti et ita rationabiles, ut ad ipsam rem pertineant, quae agitur.

6. et cum toto anno semper dominica die in ecclesia maiore procedatur, id est quae in Golgotha est, id est post Crucem, quam fecit Constantinus, una tantum die dominica, id est quinquagesimarum per pentecosten, in Sion proceditur, sicut infra annotatum invenietis, sic tamen in Sion, ut, antequam sit hora tertia, illuc eatur, fiat primum missa in ecclesiam maiorem * * *

[deest unum folium.]

Ťbenedictus, qui venit in nomine Domineť (cf. Matth. 21, 9) et cetera, quae secuntur. et quoniam pro monazontes, qui pedibus vadent, necesse est lenius iri: ac sic pervenitur in Ierusolima ea hora, qua incipit homo hominem posse cognoscere, id est prope luce, ante tamen quam lux fiat.

7. ubi cum perventum fuerit, statim sic in Anastase ingreditur episcopus et omnes cum eo, ubi luminaria iam supra modo lucent. dicitur ergo ibi unus psalmus, fit oratio, benedicuntur ab episcopo primum cathecumini, item fideles. recipit se episcopus et vadent se unusquisque ad hospitium suum, ut se resumant. monazontes autem usque ad lucem ibi sunt et <h>ymnos dicunt.

8. at ubi autem resumpserit se populus, hora incipiente secunda colligent se omnes in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. qui autem ornatus sit illa die ecclesiae vel Anastasis aut Crucis aut in Bethleem, superfluum fuit scribi. ubi extra aurum et gemmas aut sirico nihil aliud vides; nam et si vela vides, auroclava oleserica sunt, si cortinas vides, similiter auroclavae olesericae sunt. ministerium autem omne genus aureum gemmatum profertur illa die. numerus autem vel ponderatio de ceriofalis vel cicindelis aut lucernis vel diverso ministerio nunquid vel existimari aut scribi potest?

9. nam quid dicam de ornatu fabricae ipsius, quam Constantinus sub praesentia matris suae, in quantum vires regni sui habuit, honoravit auro, musivo et marmore pretioso, tam ecclesiam maiorem quam Anastasim vel ad Crucem vel cetera loca sancta in Ierusolima?

10. sed ut redeamus ad rem, fit ergo prima die missa in ecclesia maiore, quae est in Golgotha. et quoniam dum praedicant vel legent singulas lectiones vel dicunt <h>ymnos, omnia tamen apta ipsi diei, et inde postmodum cum missa ecclesiae facta fuerit, itur cum <h>ymnis ad Anastasim iuxta consuetudinem: ac sic fit missa forsitan sexta hora.

11. ipsa autem die similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem cottidianam fit. alia denuo die similiter in ipsa ecclesia proceditur in Golgotha, hoc idem et tertia die. per triduo ergo haec omnis laetitia in ecclesia, quam fecit Constantinus, celebratur usque ad sextam. quarta die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in monte Oliveti, pulchra satis, similiter omnia ita ornantur et ita celebrantur ibi, quinta die in Lazariu, quod est ab Ierusolima forsitan ad mille quingentos passus, sexta die in Sion, septima die in Anastase, octava die ad Crucem. ac sic ergo per octo dies haec omnis laetitia et is ornatus celebratur in omnibus locis sanctis, quos superius nominavi.

12. in Bethleem autem per totos octo dies cottidie is ornatus est et ipsa laetitia celebratur a presbyteris et ab omni clero ipsius loci et a monazontes, qui in ipso loco deputati sunt. nam et illa hora, qua omnes nocte in Ierusolima revertuntur cum episcopo, tunc loci ipsius monachi, quicumque sunt, usque ad lucem in ecclesia in Bethleem pervigilant <h>ymnos seu antiphonas dicentes, quia episcopum necesse est hos dies semper in Ierusolima tenere. pro sollemnitate autem et laetitia ipsius diei infinite turbae se undique colligent in Ierusolima, non solum monazontes, sed et laici, viri aut mulieres.


capitulum XXVI

sane quadragesimae de epiphania valde cum summo honore hic celebrantur. nam eadem die processio est in Anastase, et omnes procedunt et ordine suo aguntur omnia cum summa laetitia ac si per pascha. praedicant etiam omnes presbyteri et sic episcopus semper de eo loco tractantes evangelii, ubi quadragesima die tulerunt Dominum in templo Ioseph et Maria et viderunt eum Simeon vel Anna prophetissa, filia Fanuhel (cf. Luc. 2, 22-36), et de verbis eorum, quae dixerunt viso Domino, vel de oblatione ipsa, qua optulerunt parentes. et postmodum celebratis omnibus per ordinem, quae consuetudinis sunt, aguntur sacramenta et sic fit missa.


capitulum XXVII

1. item dies paschales cum venerint, celebrantur sic. nam sicut apud nos quadragesimae ante pascha attenduntur, ita hic octo septimanas attenduntur ante pascha. propterea autem octo septimanae attenduntur, quia dominicis diebus et sabbato non ieiunantur excepta una die sabbati, qua vigiliae paschales sunt et necesse est ieiunari; extra ipsum ergo diem penitus nunquam hic toto anno sabbato ieiunatur. ac sic ergo de octo septimanis deductis octo diebus dominicis et septem sabbatis, quia necesse est una sabbati ieiunari, ut superius dixi, remanent dies quadraginta et unum, qui ieiunantur, quod hic appellant eortae, id est quadragesimas.

2. singuli autem dies singularum hebdomadarum aguntur sic, id est ut die dominica de pullo primo legat episcopus intra Anastase locum resurrectionis Domini de evangelio, sicut et toto anno dominicis diebus fit, et similiter usque ad lucem aguntur ad Anastasem et ad Crucem, quae et toto anno dominicis diebus fiunt.

3. postmodum mane sicut et semper dominica die proceditur et aguntur, quae dominicis diebus consuetudo est agi, in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrio, quae est in Golgotha post Crucem. et similiter missa de ecclesia facta ad Anastase itur cum <h>ymnis, sicut semper dominicis diebus fit. haec ergo dum aguntur, facit se hora quinta; lucernare hoc idem hora sua fit sicut semper ad Anastasem et ad Crucem, sicut et singulis locis sanctis fit: dominica enim die nona <non> fit.

4. item secunda feria similiter de pullo primo ad Anastasem itur sicut et toto anno, et aguntur usque ad mane, quae semper. denuo ad tertia itur ad Anastasim et aguntur, quae toto anno ad sextam solent agi, quoniam in diebus quadragesimarum et hoc additur, ut et ad tertiam eatur. item ad sextam et nonam et lucernare ita aguntur, sicut consuetudo est per totum annum agi semper in ipsis locis sanctis.

5. similiter et tertia feria similiter omnia aguntur sicut et secunda feria. quarta feria autem similiter itur de noctu ad Anastase et aguntur ea, quae semper, usque ad mane; similiter et ad tertiam et ad sexta; ad nonam autem, quia consuetudo est semper, id est toto anno, quarta feria et sexta feria ad nona in Sion procedi, quoniam in istis locis, excepto si martyrorum dies evenerit, semper quarta et sexta feria etiam et a cathecuminis ieiunatur: et ideo ad nonam in Sion proceditur. nam si fortuito in quadragesimis martyrorum dies evenerit quarta feria aut sexta feria, +atque+ ad nona in Sion proceditur.

6. diebus vero quadragesimarum, ut superius dixi, quarta feria ad nona in Sion proceditur iuxta consuetudinem totius anni et omnia aguntur, quae consuetudo est ad nonam agi, praeter oblatio. nam ut semper populus discat legem, et episcopus et presbyter praedicant assidue. cum autem facta fuerit missa, inde cum <h>ymnis populus deducet episcopum usque ad Anastasem; inde sic venitur, ut, cum intratur in Anastase, iam et hora lucernari sit; sic dicuntur <h>ymni et antiphonae, fiunt orationes et fit missa lucernaris in Anastase et ad Crucem.

7. missa autem lucernari in isdem diebus, id est quadragesimarum, serius fit semper quam per toto anno. quinta feria autem similiter omnia aguntur sicut secunda feria et tertia feria. sexta feria autem similiter omnia aguntur sicut quarta feria, et similiter ad nonam in Sion itur et similiter inde cum <h>ymnis usque ad Anastase adducetur episcopus. sed sexta feria vigiliae in Anastase celebrantur ab ea hora, qua de Sion ventum fuerit cum <h>ymnis, usque in mane, id est de hora lucernarii, quemadmodum intratum fuerit in alia die mane, id est sabbato. fit autem oblatio in Anastase maturius, ita ut fiat missa ante solem.

8. tota autem nocte vicibus dicuntur psalmi responsorii, vicibus antiphonae, vicibus lectiones diversae, quae omnia usque in mane protrahuntur. missa autem, quae fit sabbato ad Anastase, ante solem fit, hoc est oblatio, ut ea hora, qua incipit sol procedere, et missa in Anastase facta sit. sic ergo singulae septimanae celebrantur quadragesimarum.

9. quod autem dixi, maturius fit missa sabbato, id est ante solem, propterea fit, ut citius absolvant hi, quos dicunt hic hebdomadarios. nam talis consuetudo est hic ieiuniorum in quadragesimis, ut hi, quos appellant hebdomadarios, id est qui faciunt septimanas, dominica die, quia hora quinta fit missa, ut manducent. et quemadmodum prandiderint dominica die, iam non manducant nisi sabbato mane, mox communicaverint in Anastase. propter ipsos ergo, ut citius absolvant, ante sole fit missa in Anastase sabbato. quod autem dixi, propter illos fit missa mane, non quod illi soli communicent, sed omnes communicant, qui volunt eadem die in Anastase communicare.


capitulum XXVIII

1. ieiuniorum enim consuetudo hic talis est in quadragesimis, ut alii, quemadmodum manducaverint dominica die post missa, id est hora quinta aut sexta, iam non manducent per tota septimana nisi sabbato veniente post missa Anastasis hi, qui faciunt hebdomadas.

2. sabbato autem quod manducaverint mane, iam nec sera manducant, sed ad aliam diem, id est dominica, prandent post missa ecclesiae hora quinta vel plus et postea iam non manducant nisi sabbato veniente, sicut superius dixi.

3. consuetudo enim hic talis est, ut omnes, qui sunt, ut hic dicunt, aputactitae, viri vel feminae, non solum diebus quadragesimarum, sed et toto anno, qua manducant, semel in die manducant. si qui autem sunt de ipsis aputactitis, qui non possunt facere integras septimanas ieiuniorum, sicut superius diximus, in totis quadragesimis in medio quinta feria cenant. qui autem nec hoc potest, biduanas facit per totas quadragesimas; qui autem nec ipsud, de sera ad seram manducant.

4. nemo autem exigit, quantum debeat facere, sed unusquisque ut potest id facit; nec ille laudatur, qui satis fecerit, nec ille vituperatur, qui minus. talis est enim hic consuetudo. esca autem eorum quadragesimarum diebus haec est, ut nec panem, qui delibari non potest, nec oleum gustent, nec aliquid, quod de arboribus est, sed tantum aqua et sorbitione modica de farina. quadragesimarum sic fit, ut diximus.


capitulum XXIX

1. et completo earum septimanarum vigiliae in Anastase sunt de hora lucernarii sexta feria, qua de Sion venitur cum psalmis, usque in mane sabbato, qua oblato fit in Anastase. item secunda septimana et tertia et quarta et quinta et sexta similiter fiunt ut prima de quadragesimis.

2. septima autem septimana cum venerit, id est quando iam duae superant cum ipsa, ut pascha sit, singulis diebus omnia quidem sic aguntur sicut et ceteris septimanis quae transierunt; tantummodo quod vigiliae, quae in illis sex septimanis in Anastase factae sunt, septima autem septimana, id est sexta feria, in Sion fiunt vigiliae iuxta consuetudinem ea, qua in Anastase factae sunt per sex septimanas. dicuntur autem totis vigiliis apti psalmi semper vel antiphonae tam loco quam diei.

3. at ubi autem coeperit se mane facere sabbato illucescente, offeret episcopus et facit oblationem mane sabbato. iam ut fiat missa, mittit vocem archidiaconus et dicit: Ťomnes hodie hora septima in Lazario parati simusť. ac sic ergo cum coeperit se hora septima facere, omnes ad Lazarium veniunt. Lazarium autem, id est Bethania, est forsitan secundo miliario a civitate.

4. euntibus autem de Ierusolima in Lazarium forsitan ad quingentos passus de eodem loco ecclesia est in strata in eo loco, in quo occurrit Domino Maria, soror Lazari. ibi ergo cum venerit episcopus, occurrent illi omnes monachi, et populus ibi ingreditur, dicitur unus <h>ymnus et una antiphona et legitur ipse locus de evangelio, ubi occurrit soror Lazari Domino (cf. Ioh. 11, 29). et sic facta oratione et benedictis omnibus inde iam usque ad Lazarium cum <h>ymnis itur.

5. in Lazario autem cum ventum fuerit, ita se omnis multitudo colligit, ut non solum ipse locus, sed et campi omnes in giro pleni sint hominibus. dicuntur <h>ymni etiam et antiphonae apti ipsi diei et loco; similiter et lectiones aptae diei, quaecumque leguntur. iam autem, ut fiat missa, denuntiatur pascha, id est subit presbyter in altiori loco et leget illum locum, qui scriptus est in evangelio: Ťcum venisset Iesus in Bethania ante sex dies paschaeť et cetera (cf. Ioh. 12, 1). lecto ergo eo loco et annuntiata pascha fit missa.

6. propterea autem ea die hoc agitur, quoniam, sicut in evangelio scriptum est, ante sex dies paschae factum hoc fuisset in Bethania; de sabbato enim usque in quinta feria, qua post cena noctu comprehenditur Dominus, sex dies sunt. revertuntur ergo omnes ad civitatem rectus ad Anastase et fit lucernare iuxta consuetudinem.


capitulum XXX

1. alia ergo die, id est dominica, qua intratur in septimana paschale, quam hic appellant septimana maior, celebratis de pullorum cantu his, quae consuetudinis sunt in Anastase vel ad Crucem usque ad mane agi: die ergo dominica mane proceditur iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium. propterea autem Martyrium appellatur, quia in Golgotha est, id est post Crucem, ubi Dominus passus est, et ideo Martyrio.

2. cum ergo celebrata fuerint omnia iuxta consuetudinem in ecclesia maiore, et antequam fiat missa, mittet vocem archidiaconus et dicit primum: Ťista septimana omne, id est <de> die crastino, hora nona omnes ad Martyrium conveniamus, id est in ecclesia maioreť. item mittet vocem alteram et dicet: Ťhodie omnes hora septima in Eleona parati simusť.

3. facta ergo missa in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, deducitur episcopus cum <h>ymnis ad Anastase, et ibi completis, quae consuetudo est diebus dominicis fieri in Anastase post missa Martyrii, et iam unusquisque iens ad domum suam festinat manducare, ut hora inquoante septima omnes in ecclesia parati sint, quae est in Eleona, id est in monte Oliveti, ubi est spelunca illa, in qua docebat Dominus.


capitulum XXXI

1. hora ergo septima omnis populus ascendet in monte Oliveti, id est in Eleona, in ecclesia; sedet episcopus, dicuntur <h>ymni et antiphonae aptae diei ipsi vel loco, lectiones etiam similiter. et cum coeperit se facere hora nona, subitur cum <h>ymnis in Imbomon, id est in eo loco, de quo ascendit Dominus in caelis, et ibi seditur; nam omnis populus semper praesente episcopo iubetur sedere, tantum quod diacones soli stant semper. dicuntur et ibi <h>ymni vel antiphonae aptae loco aut diei: similiter et lectiones interpositae et orationes.

2. et iam cum coeperit esse hora undecima, legitur ille locus de evangelio, ubi infantes cum ramis vel palmis occurrerunt Domino dicentes: Ťbenedictus, qui venit in nomine Dominiť (cf. Matth. 21, 9). et statim levat se episcopus et omnis populus, porro inde de summo monte Oliveti totum pedibus itur. nam totus populus ante ipsum cum <h>ymnis vel antiphonis respondentes semper: Ťbenedictus, qui venit in nomine Dominiť.

3. et quotquot sunt infantes in hisdem locis, usque etiam qui pedibus ambulare non possunt, quia teneri sunt, in collo illos parentes sui tenent, omnes ramos tenentes alii palmarum, alii olivarum (cf. Matth. 21, 8); et sic deducetur episcopus in eo typo, quo tunc Dominus deductus est.

4. et de summo monte usque ad civitatem et inde ad Anastase per totam civitatem totum pedibus omnes, sed et si quae matronae sunt aut si qui domini, sic deducunt episcopum respondentes et sic lente et lente, ne lassetur populus, porro iam sera pervenitur ad Anastase. ubi cum ventum fuerit, quamlibet sero sit, tamen fit lucernare, fit denuo oratio ad Crucem et dimittitur populus.


capitulum XXXII

1. item alia die, id est secunda feria, aguntur, quae consuetudinis sunt de pullo primo agi usque ad mane ad Anastase, similiter et ad tertia et ad sexta aguntur ea, quae totis quadragesimis. ad nona autem omnes in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, colligent se et ibi usque ad horam primam noctis semper <h>ymni et antiphonae dicuntur; lectiones etiam aptae diei et loco leguntur; interpositae semper orationes.

2. lucernarium etiam agitur ibi, cum coeperit hora esse; sic est ergo, ut nocte etiam fiat missa ad Martyrium. ubi cum factum fuerit missa, inde cum <h>ymnis ad Anastase ducitur episcopus. in quo autem ingressus fuerit in Anastase, dicitur unus <h>ymnus, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles, et fit missa.


capitulum XXXIII

1. item tertia feria similiter omnia fiunt sicut secunda feria. illud solum additur tertia feria, quod nocte sera, posteaquam missa facta fuerit ad Martyrium et itum fuerit ad Anastase et denuo in Anastase missa facta fuerit, omnes illa hora noctu vadent in ecclesia, quae est in monte Eleona.

2. in qua ecclesia cum ventum fuerit, intrat episcopus intra spelunca, in qua spelunca solebat Dominus docere discipulos, et accipit codicem evangelii, et stans ipse episcopus leget verba Domini, quae scripta sunt in evangelio in cata Mattheo, id est ubi dicit: Ťvidete, ne quis vos seducatť (cf. Matth. 24, 4). Et omnem ipsam allocutionem perleget episcopus. at ubi autem illa perlegerit, fit oratio, benedicuntur cathecumini, item et fideles, fit missa et revertuntur a monte unusquisque ad domum suam satis sera iam nocte.


capitulum XXXIV

item quarta feria aguntur omnia per tota die a pullo primo sicut secunda feria et tertia feria, sed posteaquam missa facta fuerit nocte ad Martyrium et deductus fuerit episcopus cum <h>ymnis ad Anastase, statim intrat episcopus in spelunca, quae est in Anastase, et stat intra cancellos; presbyter autem ante cancellum stat et accipit evangelium et legit illum locum, ubi Iudas Scariothes ivit ad Iudeos, definivit, quid ei darent, ut traderet Dominum (cf. Matth. 26, 14). qui locus at ubi lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus est totius populi, ut nullus sit, qui moveri non possit in lacrimis in ea hora. postmodum fit oratio, benedicuntur cathecumini, postmodum fideles, et fit missa.


capitulum XXXV

1. item quinta feria aguntur ea de pullo primo, quae consuetudinis est usque ad mane ad Anastase; similiter ad tertia et ad sexta. octava autem hora iuxta consuetudinem ad Martyrium colliget se omnis populus, propterea autem temporius quam ceteris diebus, quia citius missa fieri necesse est. itaque ergo collecto omni populo aguntur, quae agenda sunt; fit ipsa die oblatio ad Martyrium et facitur missa hora forsitan decima ibidem. antea autem quam fiat missa, mittet vocem archidiaconus et dicet: Ťhora prima noctis omnes in ecclesia, quae est in Eleona, conveniamus, quoniam maximus labor nobis instat hodie nocte istať.

2. facta ergo missa Martyrii venitur post Crucem, dicitur ibi unus <h>ymnus tantum, fit oratio et offeret episcopus ibi oblationem et communicant omnes. excepta enim ipsa die una per totum annum nunquam offeritur post Crucem nisi ipsa die tantum. facta ergo et ibi missa itur ad Anastase, fit oratio, benedicuntur iuxta consuetudinem cathecumini et sic fideles et fit missa. et sic unusquisque festinat reverti in domum suam, ut manducet, quia statim ut manducaverint, omnes vadent in Eleona inecclesia ea, in qua est spelunca, in qua ipsa die Dominus cum apostolis fuit.

3. et ibi usque ad hora noctis forsitan quinta semper aut <h>ymni aut antiphonae aptae diei et loco, similiter et lectiones dicuntur; interpositae orationes fiunt; loca etiam ea de evangelio leguntur, in quibus Dominus allocutus est discipulos eadem die sedens in eadem spelunca, quae in ipsa ecclesia est.

4. et inde iam hora noctis forsitan sexta itur susu in Imbomon cum <h>ymnis in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis. et ibi denuo similiter lectiones et <h>ymni et antiphonae aptae diei dicuntur; orationes etiam ipsae quaecumque fiunt, quas dicet episcopus, semper et diei et loco aptas dicet.


capitulum XXXVI

1. ac sic ergo cum coeperit esse pullorum cantus, descenditur de Imbomon cum <h>ymnis et acceditur eodem loco, ubi oravit Dominus, sicut scriptum est in evangelio: Ťet accessit quantum iactum lapidis et oravitť et cetera (cf. Luc. 22, 41). in eo enim loco ecclesia est elegans. ingreditur ibi episcopus et omnis populus, dicitur ibi oratio apta loco et diei, dicitur etiam unus <h>ymnus aptus et legitur ipse locus de evangelio, ubi dixit discipulis suis: Ťvigilate, ne intretis in temptationemť (Matth. 26, 41 et Marc. 14, 38). et omnis ipse locus perlegitur ibi et fit denuo oratio.

2. etiam inde cum <h>ymnis usque ad minimus infans in Gessemani pedibus cum episcopo descendent, ubi prae iam magna turba multitudinis et fatigati de vigiliis et ieiuniis cottidianis lassi, quia tam magnum montem necesse habent descendere, lente et lente cum <h>ymnis venitur in Gessemani. candelae autem ecclesiasticae super ducente paratae sunt propter lumen omni populo.

3. cum ergo perventum fuerit in Gessemani, fit primum oratio apta, sic dicitur <h>ymnus; item legitur ille locus de evangelio, ubi comprehensus est Dominus. qui locus ad quod lectus fuerit, tantus rugitus et mugitus totius populi est cum fietu, ut forsitan porro ad civitatem gemitus populi omnis auditus sit. et iam ex illa hora itur ad civitatem pedibus cum <h>ymnis, pervenitur ad portam ea hora, qua incipit quasi homo hominem cognoscere; inde totum per mediam civitatem omnes usque ad unum, maiores atque minores, divites, pauperes, toti ibi parati, specialiter illa die nullus recedit a vigiliis usque in mane. sic deducitur episcopus a Gessemani usque ad portam et inde per totam civitate usque ad Crucem.

4. ante Crucem autem at ubi ventum fuerit, iam lux quasi clara incipit esse. ibi denuo legitur ille locus de evangelio, ubi adducitur Dominus ad Pilatum (cf. Matth. 27, 2 et Marc. 15, 1), et omnia, quaecumque scripta sunt Pilatum ad Dominum dixisse aut ad Iudeos, totum legitur.

5. postmodum autem alloquitur episcopus populum confortans eos, quoniam et tota nocte laboraverint et adhuc laboraturi sint ipsa die, ut non lassentur, sed habeant spem in Deo, qui eis pro eo labore maiorem mercedem redditurus sit. et sic confortans eos, ut potest ipse, alloquens dicit eis: Ťite interim nunc unusquisque ad domum cellas vestras, sedete vobis et modico, et ad horam prope secundam diei omnes parati estote hic, ut de ea hora usque ad sextam sanctum lignum crucis possitis videre ad salutem sibi unusquisque nostrum credens profuturum. de hora enim sexta denuo necesse habemus hic omnes convenire in isto loco, id est ante Crucem, ut lectionibus et orationibus usque ad noctem operam demusť.


capitulum XXXVII

1. post hoc ergo missa facta de Cruce, id est antequam sol procedat, statim unusquisque animosi vadent in Sion orare ad columnam illam, ad quem flagellatus est Dominus. inde reversi sedent modice in domibus suis et statim toti parati sunt. et sic ponitur cathedra episcopo in Golgotha post Crucem, quae stat nunc; residet episcopus in cathedra; ponitur ante eum mensa sublinteata; stant in giro mensa diacones et affertur loculus argenteus deauratus, in quo est lignum sanctum crucis, aperitur et profertur, ponitur in mensa tam lignum crucis quam titulus.

2. cum ergo positum fuerit in mensa, episcopus sedens de manibus suis summitates de ligno sancto premet, diacones autem, qui in giro stant, custodent. hoc autem propterea sic custoditur, quia consuetudo est, ut unus et unus omnis populus veniens, tam fideles quam cathecumini, acclinantes se ad mensam osculentur sanctum lignum et pertranseant. et quoniam nescio quando dicitur quidam fixisse morsum et furasse de sancto ligno, ideo nunc a diaconibus, qui in giro stant, sic custoditur, ne qui veniens audeat denuo sic facere.

3. ac sic ergo omnis populus transit unus et unus toti acclinantes se, primum de fronte, sic de oculis tangentes crucem et titulum, et sic osculantes crucem pertranseunt, manum autem nemo mittit ad tangendum. at ubi autem osculati fuerint crucem, pertransierint, stat diaconus, tenet anulum Salomonis et cornu illud, de quo reges unguebantur. osculantur et cornu, attendunt et anulum [lac. XII litt.] minus secunda [lac. VII litt.] usque ad horam sextam omnis populus transit, per unum ostium intrans, per alterum [per alterum] perexiens, quoniam hoc in eo loco fit, in quo pridie, id est quinta feria, oblatio facta est.

4. at ubi autem sexta hora se fecerit, sic itur ante Crucem, sive pluvia sive aestus sit, quia ipse locus subdivanus est, id est quasi atrium valde grandem et pulchrum satis, quod est inter Cruce et Anastase. ibi ergo omnis populus se colliget, ita ut nec aperiri possit.

5. episcopo autem cathedra ponitur ante Cruce, et de sexta usque ad nona aliud nihil fit nisi leguntur lectiones sic: id est ita legitur primum de psalmis, ubicumque de passione dixit; legitur et de apostolo sive de epistolis apostolorum vel de actionibus, ubicumque de passione Domini dixerunt: nec non et de evangeliis leguntur loca, ubi patitur; item legitur de prophetis, ubi passurum Dominum dixerunt; item legitur de evangeliis, ubi passionem dicit.

6. ac sic ab hora sexta usque ad horam nonam semper sic leguntur lectiones aut dicuntur <h>ymni, ut ostendatur omni populo, quia, quicquid dixerunt prophetae futurum de passione Domini, ostendatur tam per evangelia quam etiam per apostolorum scripturas factum esse. et sic per illas tres horas docetur populus omnis nihil factum esse, quod non prius dictum sit, et nihil dictum esse, quod non totum completum sit. semper autem interponuntur orationes, quae orationes et ipsae aptae diei sunt.

7. ad singulas autem lectiones et orationes tantus affectus et gemitus totius populi est, ut mirum sit; nam nullus est neque maior neque minor, qui non illa die illis tribus horis tantum ploret, quantum nec existimari potest, Dominum pro nobis ea passum fuisse. post hoc cum coeperit se iam hora nona facere, legitur iam ille locus de evangelio cata Iohannem, ubi reddidit spiritum (cf. Ioh. 19, 30); quo lecto iam fit oratio et missa.

8. at ubi autem missa facta fuerit de ante Cruce, statim omnes in ecclesia maiore ad Martyrium <procedunt et> aguntur ea, quae per ipsas septimana de hora nona, qua ad Martyrium convenitur, consueverunt agi usque ad sero per ipsa septimana. missa autem facta de Martyrium venitur ad Anastase. et ibi cum ventum fuerit, legitur ille locus de evangelio, ubi petit corpus Domini Ioseph a Pilato, ponet illud in sepulcro novo (cf. Ioh. 19, 38). hoc autem lecto fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic <fideles ac sic> fit missa.

9. ipsa autem die non mittitur vox, ut pervigiletur ad Anastase, quoniam scit populum fatigatum esse; sed consuetudo est, ut pervigiletur ibi. ac sic qui vult de populo, immo qui possunt, vigilant; qui autem non possunt, non vigilant ibi usque in mane, clerici autem vigilant ibi, id est qui aut fortiores sunt aut iuveniores; et tota nocte dicuntur ibi <h>ymni et antiphonae usque ad mane. maxima autem turba pervigilant, alii de sera, alii de media nocte, qui ut possunt.


capitulum XXXVIII

1. sabbato autem alia die iuxta consuetudinem fit ad tertia, item fit ad sexta; ad nonam autem iam non fit sabbato, sed parantur vigiliae paschales in ecclesia maiore, id est in Martyrium. vigiliae autem paschales sic fiunt, quemadmodum ad nos; hoc solum hic amplius fit, quod infantes, cum baptidiati fuerint et vestiti, quemadmodum exient de fonte, simul cum episcopo primum ad Anastase ducuntur.

2. intrat episcopus intro cancellos Anastasis, dicutur unus <h>ymnus, et sic facit orationem episcopus pro eis, et sic venit ad ecclesiam maiorem cum eis, ubi iuxta consuetudinem omnis populus vigilat. aguntur ibi, quae consuetudinis est etiam et apud nos, et facta oblatione fit missa. et post facta missa vigiliarum in ecclesia maiore statim cum <h>ymnis venitur ad Anastase et ibi denuo legitur ille locus evangelii resurrectionis, fit oratio et denuo ibi offeret episcopus; sed totum ad momentum fit propter populum, ne diutius tardetur, et sic iam dimittetur populus. ea autem hora fit missa vigiliarum ipsa die, qua hora et apud nos.


capitulum XXXIX

1. octo autem illi dies paschales sic attenduntur, quemadmodum et ad nos, et ordine suo fiunt missae per octo dies paschales, sicut et ubique fit per pascha usque ad octavas. hic autem ipse ornatus est et ipsa compositio et per octo dies paschae, quae et per epiphania, tam in ecclesia maiore quam ad Anastase aut ad Crucem vel in Eleona, sed et in Bethleem nec non etiam in Lazariu vel ubique, quia dies paschales sunt.

2. proceditur autem ipsa die dominica prima in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, et secunda feria et tertia feria, ubi ita tamen ut semper missa facta de Martyrio ad Anastase veniatur cum <h>ymnis. quarta feria autem in Eleona proceditur, quinta feria ad Anastase, sexta feria in Sion, sabbato ante Cruce, dominica autem die, id est octavis, denuo in ecclesia maiore, id est ad Martyrium.

3. ipsis autem octo diebus paschalibus cottidie post prandium episcopus cum omni clero et omnibus infantibus, id est qui baptidiati fuerint, et omnibus, qui aputactitae sunt viri ac feminae, nec non etiam et de plebe quanti volunt, in Eleona ascendent. dicuntur <h>ymni, fiunt orationes tam in ecclesia, quae in Eleona est, in qua est spelunca, in qua docebat Iesus discipulos, tam etiam in Imbomon, id est in eo loco, de quo Dominus ascendit in caelis.

4. et posteaquam dicti fuerint psalmi et oratio facta fuerit, inde usque ad Anastase cum <h>ymnis descenditur hora lucernae: hoc per totos octo dies fit. sane dominica die per pascha post missa lucernarii, id est de Anastase, omnis populus episcopum cum <h>ymnis in Sion ducet.

5. ubi cum ventum fuerit, dicuntur <h>ymni apti diei et loco, fit oratio et legitur ille locus de evangelio (cf. Ioh. 20, 19-25), ubi eadem die Dominus in eodem loco, ubi ipsa ecclesia nunc in Sion est, clausis ostiis ingressus est discipulis, id est quando tunc unus ex discipulis ibi non erat, id est Thomas, qua reversus est et dicentibus ei aliis apostolis, quia Dominum vidissent, ille dixit: Ťnon credo, nisi videroť (cf. Ioh. 20, 25). hoc lecto fit denuo oratio, benedicuntur cathecumini, item fideles, et revertuntur unusquisque ad domum suam sera hora forsitan noctis secunda.


capitulum XL

1. item octavis paschae, id est die dominica, statim post sexta omnis populus cum episcopo ad Eleona ascendit; primum in ecclesia, quae ibi est, aliquandiu sedetur; dicuntur <h>ymni, dicuntur antiphonae aptae diei et loco, fiunt orationes similiter aptae diei et loco. denuo inde cum <h>ymnis itur in Imbomon susu, similiter et ibi ea aguntur, quae et illic. et cum coeperit hora esse, iam omnis populus et omnes aputactitae deducunt episcopum cum <h>ymnis usque ad Anastase. ea autem hora pervenitur ad Anastase, qua lucernarium fieri solet.

2. fit ergo lucernarium tam ad Anastase quam ad Crucem, et inde omnis populus usque ad unum cum <h>ymnis ducunt episcopum usque ad Sion. ubi cum ventum fuerit, similiter dicuntur <h>ymni apti loco et diei, legitur denuo et ille locus de evangelio, ubi octavis paschae ingressus est Dominus, ubi erant discipuli, et arguet Thomam, quare incredulus fuisset (cf. Ioh. 20, 26-29). et tunc omnis ipsa lectio perlegitur; postmodum fit oratio; benedictis cathecuminis quam fidelibus iuxta consuetudinem revertuntur unusquisque ad domum suam similiter ut die dominica paschae hora noctis secunda.


capitulum XLI

a pascha autem usque ad quinquagesima, id est pentecosten, hic penitus nemo ieiunat, nec ipsi aputactitae qui sunt. nam semper ipsos dies sicut toto anno ita ad Anastase de pullo primo usque ad mane consuetudinaria aguntur, similiter et ad sexta et ad lucernare. dominicis autem diebus semper in Martyrio, id est in ecclesia maiore, proceditur iuxta consuetudinem et inde itur ad Anastase cum <h>ymnis. quarta feria autem et sexta feria, quoniam ipsis diebus penitus nemo ieiunat, in Sion proceditur, sed mane; fit missa ordine suo.


capitulum XLII

die autem quadragesimarum post pascha, id est quinta feria, pridie omnes post sexta, id est quarta feria, in Bethleem vadunt propter vigilias celebrandas. fiunt autem vigiliae in ecclesia in Bethleem, in qua ecclesia spelunca est, ubi natus est Dominus. alia die autem, id est quinta feria quadragesimarum, celebratur missa ordine suo, ita ut et presbyteri et episcopus praedicent dicentes aptae diei et loco; et postmodum sera revertuntur unusquisque in Ierusolima.


capitulum XLIII

1. quinquagesimarum autem die, id est dominica, qua die maximus labor est populo, aguntur omnia sic de pullo quidem primo iuxta consuetudinem: vigilatur in Anastase, ut legat episcopus locum illum evangelii, qui semper dominica die legitur, id est resurrectionem Domini; et postmodum sic ea aguntur in Anastase, quae consuetudinaria sunt, sicut toto anno.

2. cum autem mane factum fuerit, procedit omnis populus in ecclesia maiore, id est ad Martyrium, aguntur etiam omnia, quae consuetudinaria sunt agi; praedicant presbyteri, postmodum episcopus, aguntur omnia legitima, id est offertur iuxta consuetudinem, qua dominica die consuevit fieri; sed eadem adceleratur missa in Martyrium, ut ante hora tertia fiat. quemadmodum enim missa facta fuerit ad Martyrium, omnis populus usque ad unum cum <h>ymnis ducent episcopum in Sion, sed <ut> hora tertia plena in Sion sint.

3. ubi cum ventum fuerit, legitur ille locus de actus apostolorum, ubi descendit spiritus, ut omnes linguae intellegerent, quae dicebantur (cf. act. ap. 2, 1-12); postmodum fit ordine suo missa. nam presbyteri de hoc ipsud, quod lectum est, quia ipse est locus in Sion, alia modo ecclesia est, ubi quondam post passionem Domini collecta erat multitudo cum apostolis, qua hoc factum est, ut superius diximus, legunt ibi de actibus apostolorum. postmodum fit ordine suo missa, offertur et ibi, et iam ut dimittatur populus, mittit vocem archidiaconus et dicet: Ťhodie statim post sexta omnes in Eleona parati simus <in> Imbomonť.

4. revertitur ergo omnis populus unusquisque in domum suam resumere se, et statim post prandium ascenditur mons Oliveti, id est in Eleona, unusquisque quomodo potest, ita ut nullus Christianus remaneat in civitate, qui non omnes vadent.

5. quemadmodum ergo subitum fuerit in monte Oliveti, id est in Eleona, primum itur in Imbomon, id est in eo loco, unde ascendit Dominus in caelis, et ibi sedet episcopus et presbyteri, sed et omnis populus, leguntur ibi lectiones, dicuntur interposite <h>ymni, dicuntur et antiphonae aptae diei ipsi et loco; orationes etiam, quae interponuntur, semper tales pronuntiationes habent, ut et diei et loco conveniunt. legitur etiam et ille locus de evangelio, ubi dicit de ascensu Domini (cf. Marc 16, 19 et Luc. 24, 50-51); legitur et denuo de actus apostolorum, ubi dicit de ascensu Domini in caelis post resurrectionem (cf. act. ap. 1, 9-11).

6. cum autem hoc factum fuerit, benedicuntur cathecumini, sic fideles, et hora iam nona descenditur inde et cum <h>ymnis itur ad illam ecclesiam, quae et ipsa in Eleona est, id est in qua spelunca sedens docebat Dominus apostolos. ibi autem cum ventum fuerit, iam est hora plus decima; fit ibi lucernare, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles. et iam inde descenditur cum <h>ymnis, omnis populus usque ad unum toti cum episcopo <h>ymnos dicentes vel antiphonas aptas diei ipsi; sic venitur lente et lente usque ad Martyrium.

7. cum autem pervenitur ad portam civitatis, iam nox est et occurrent candelae ecclesiasticae vel ducente propter populo. de porta autem, quoniam satis est usque ad ecclesia maiore id est ad Martyrium, porro hora noctis forsitan secunda pervenitur, quia lente et lente itur totum pro populo, ne fatigentur pedibus. et apertis valvis maioribus, quae sunt de quintana parte, omnis populus intrat in Martyrium cum <h>ymnis et episcopo. ingressi autem in ecclesia dicuntur <h>ymni, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles; et inde denuo cum <h>ymnis itur ad Anastase.

8. similiter ad Anastase cum ventum fuerit, dicuntur <h>ymni seu antiphonae, fit oratio, benedicuntur cathecumini, sic fideles; similiter fit et ad Crucem. et denuo inde omnis populus Christianus usque ad unum cum <h>ymnis ducunt episcopum usque ad Sion.

9. ubi cum ventum fuerit, leguntur lectiones aptae, dicuntur psalmi vel antiphonae, fit oratio, benedicuntur cathecumini et sic fideles, et fit missa. missa autem facta accedunt omnes ad manum episcopi et sic revertuntur unusquisque ad domum suam hora noctis forsitan media. ac sic ergo maximus labor in ea die suffertur, quoniam de pullo primo vigilatum est ad Anastase et inde per tota die nunquam cessatum est; et sic omnia, quae celebrantur, protrahuntur, ut nocte media post missa, quae facta fuerit in Sion, omnes ad domos suas revertantur.


capitulum XLIV

1. iam autem de alia die quinquagesimarum omnes ieiunant iuxta consuetudinem sicut toto anno, qui prout potest, excepta die sabbati et dominica, qua nunquam ieiunatur in hisdem locis. etiam postmodum ceteris diebus ita singula aguntur ut toto anno, id est semper de pullo primo ad Anastase vigiletur.

2. nam si dominica dies est, primum leget de pullo primo episcopus evangelium iuxta consuetudinem intro Anastase locum resurrectionis Domini, qui semper dominica die legitur, et postmodum <h>ymni seu antiphonae usque ad lucem dicuntur in Anastase. si autem dominica dies non est, tantum quod <h>ymni vel antiphonae similiter de pullo primo usque ad lucem dicuntur in Anastase.

3. aputactitae omnes vadent, de plebe autem qui quomodo possunt vadent, clerici autem cottidie vicibus vadent de pullo primo; episcopus autem albescente vadet semper, ut missa fiat matutina, cum omnibus clericis excepta dominica die, quia necesse est illum de pullo primo ire, ut evangelium legat in Anastase. denuo ad horam sextam aguntur, quae consuetudinaria sunt, in Anastase, similiter et ad nona, similiter et ad lucernare iuxta consuetudinem, quam consuevit toto anno fieri. quarta autem et sexta feria semper nona in Sion fit iuxta consuetudinem.


capitulum XLV

1. et illud etiam scribere debui, quemadmodum docentur hi, qui baptidiantur per pascha. nam qui dat nomen suum, ante diem quadragesimarum dat, et omnium nomina annotat presbyter, hoc est ante illas octo septimanas, quibus dixi hic attendi quadragesimas.

2. cum autem annotaverit omnium nomina presbyter, postmodum alia die de quadragesimis, id est qua inchoantur octo hebdomadae, ponitur episcopo cathedra media ecclesia maiore, id est ad Martyrium, sedent hinc et inde presbyteri in cathedris et stant clerici omnes. et sic adducuntur unus et unus conpetens; si viri sunt, cum patribus suis veniunt, si autem feminae, cum matribus suis.

3. et sic singulariter interrogat episcopus vicinos eius, qui intravit, dicens: Ťsi bonae vitae est hic, si parentibus deferet, si ebriacus non est aut vanus?ť et singula vitia, quae sunt tamen graviora in homine, requiret.

4. et si probaverit sine reprehensione esse de his omnibus, quibus requisivit praesentibus testibus, annotat ipse manu sua nomen illius. si autem in aliquo accusatur, iubet illum foras exire dicens: Ťemendet se et, cum emendaverit se, tunc accedet ad lavacrumť. sic de viris, sic de mulieribus requirens dicit. si quis autem peregrinus est, nisi testimonia habuerit, qui eum noverint, non tam facile accedet ad baptismum.


capitulum XLVI

1. hoc autem, dominae sorores, ne existimaretis sine ratione fieri, scribere debui. consuetudo est enim hic talis, ut qui accedunt ad baptismum per ipsos dies quadraginta, quibus ieiunatur, primum mature a clericis exorcizentur, mox missa facta fuerit de Anastase matutina. et statim ponitur cathedra episcopo ad Martyrium in ecclesia maiore, et sedent omnes in giro prope episcopo, qui baptidiandi sunt tam viri quam mulieres, stant etiam loco patres vel matres, nec non etiam qui volunt audire de plebe omnes intrant et sedent, sed fideles.

2. cathecuminus autem ibi non intrat tunc, qua episcopus docet illos legem, id est sic: inchoans a Genese per illos dies quadraginta percurret omnes scripturas, primum exponens carnaliter et sic illud solvens spiritualiter. nec non etiam et de resurrectione, similiter et de fide omnia docentur per illos dies; hoc autem cathecisis appellatur.

3. et iam quando completae fuerint septimanae quinque, a quo docentur, tunc accipient symbolum; cuius symboli rationem similiter sicut omnium scripturarum ratione exponet eis singulorum sermonum primum carnaliter et sic spiritualiter, ita et symbolum exponet. ac sic est, ut in hisdem locis omnes fideles sequantur scripturas, quando leguntur in ecclesia, quia omnes docentur per illos dies quadraginta, id est ab hora prima usque ad horam tertiam, quoniam per tres horas fit cathecisin.

4. Deus autem scit, dominae sorores, quoniam maiores voces sunt fidelium, qui ad audiendum intrant in cathecisen, ad ea, quae dicuntur vel exponuntur per episcopum, quam quando sedet et praedicat in ecclesia ad singula, quae taliter exponuntur. missa autem facta cathecisis hora iam tertia statim inde cum <h>ymnis ducitur episcopus ad Anastase et fit missa ad tertia; ac sic tribus horis docentur ad die per septimanas septem. octava enim septimana quadragesimarum, id est quae appellatur septimana maior, iam non vacat eos doceri, ut impleantur ea, quae superius <dicta> sunt.

5. cum autem iam transierint septem septimanae, superat illa una septimana paschalis, quam hic appellant septimana maior, iam tunc venit episcopus mane in ecclesia maiore ad Martyrium. retro in absida post altarium ponitur cathedra episcopo, et ibi unus et unus vadet, viri cum patre suo aut mulier cum matre sua, et reddet symbolum episcopo.

6. reddito autem symbolo episcopo alloquitur omnes episcopus et dicet: Ťper istas septem septimanas legem omnem edocti estis scripturarum nec non etiam de fide audistis; audistis etiam et de resurrectione carnis, sed et symboli omnem rationem, ut potuistis tamen adhuc cathecumini audire: verba autem, quae sunt mysterii altioris, id est ipsius baptismi, quia adhuc cathecumini, audire non potestis. et ne existimetis aliquid sine ratione fieri, cum in nomine Dei baptidiati fueritis, per octo dies paschales post missa facta de ecclesia in Anastase audietis: quia adhuc cathecumini estis, mysteria Dei secretiora dici vobis non possuntť.


capitulum XLVII

1. post autem venerint dies paschae, per illos octo dies, id est a pascha usque ad octavas, quemadmodum missa facta fuerit de ecclesia, et itur cum <h>ymnis ad Anastase, mox fit oratio, benedicuntur fideles, et stat episcopus incumbens in cancello interiore, qui est in spelunca Anastasis, et exponet omnia, quae aguntur in baptismo.

2. illa enim hora cathecuminus nullus accedet ad Anastase; tantum neophyti et fideles, qui volunt audire mysteria, in Anastase intrant. clauduntur autem ostia, ne qui cathecuminus se dirigat. disputante autem episcopo singula et narrante tante voces sunt collaudantium, ut porro foras ecclesia audiantur voces eorum. vere enim ita mysteria omnia absolvet, ut nullus non possit commoveri ad ea, quae audit sic exponi.

3. et quoniam in ea provincia pars populi et Graece et Syriste novit, pars etiam alia per se Graece, aliqua etiam pars tantum Syriste, itaque quoniam episcopus, licet Syriste noverit, tamen semper Graece loquitur et nunquam Syriste: itaque ergo stat semper presbyter, qui episcopo Graece dicente Syriste interpretatur, ut omnes audiant [ut omnes audiant] quae exponuntur.

4. lectiones etiam, quaecumque in ecclesia leguntur, quia necesse est Graece legi, semper stat, qui Syriste interpretatur propter populum, ut semper discant. sane quicumque hic Latini sunt, id est qui nec Syriste nec Graece noverunt, ne contristentur, et ipsis exponitur eis, quia sunt alii fratres et sorores Graecolatini, qui Latine exponunt eis.

5. illud autem hic ante omnia valde gratum fit et valde admirabile, ut semper tam <h>ymni quam antiphonae et lectiones nec non etiam et orationes, quas dicet episcopus, tales pronuntiationes habeant, ut et diei, qui celebratur, et loco, in quo agitur, aptae et convenientes sint semper.


capitulum XLVIII

1. item dies enceniarum appellantur, quando sancta ecclesia, quae in Golgotha est, quam Martyrium vocant, consecrata est Deo; sed et sancta ecclesia, quae est ad Anastase, id est in eo loco, ubi Dominus resurrexit post passionem, ea die et ipsa consecrata est Deo. harum ergo ecclesiarum sanctarum encenia cum summo honore celebrantur quoniam crux Domini inventa est ipsa die.

2. et ideo propter hoc ita ordinatum est, ut quando primum sanctae ecclesiae supra scriptae consecrabantur, ea dies esset, qua crux Domini fuerat inventa, ut simul omni laetitia eadem die celebrarentur. et hoc per scripturas sanctas invenitur, quod ea dies sit enceniarum, qua et sanctus Salomon consummata domo Dei, quam aedificaverat, steterit ante altarium Dei et oraverit, sicut scriptum est in libris Paralipomenon (cf. par II, 7, 8).


capitulum XLIX

1. hi ergo dies enceniarum cum venerint, octo diebus attenduntur. nam ante plurimos dies incipiunt se undique colligere turbae non solum monachorum vel aputactitum de diversis provinciis, id est tam de Mesopotamia vel Syria vel de Aegypto aut Thebaida, ubi plurimi monazontes sunt, sed et de diversis omnibus locis vel provinciis; nullus est enim, qui non se eadem die in Ierusolima tendat ad tantam laetitiam et tam honorabiles dies; saeculares autem tam viri quam feminae fideli animo propter diem sanctum similiter se de omnibus provinciis isdem diebus Ierusolima colligunt.

2. episcopi autem, quando parvi fuerint, hisdem diebus Ierusolima plus quadraginta aut quinquaginta sunt; et cum illis veniunt multi clerici sui. et (quid plura?) putat se maximum peccatum incurrisse, qui in hisdem diebus tante sollennitati inter non fuerit, si tamen nulla necessitas contraria fuerit, quae hominem a bono proposito retinet.

3. his ergo diebus enceniarum ipse ornatus omnium ecclesiarum est, qui et per pascha vel per epiphania, et ita per singulos dies diversis locis sanctis proceditur ut per pascha vel epiphania. nam prima et secunda die in ecclesia maiore, quae appellatur Martyrium, proceditur. item tertia die in Eleona, id est in ecclesia, quae est in ipso monte, a quo ascendit Dominus in caelis post passionem, intra qua ecclesia est spelunca illa, in qua docebat Dominus apostolos in monte Oliveti. quarta autem die * * *

[reliqua desunt.]


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html