Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ENNIUS QUINTUS - ANNALIUM

Liber I

Ilia Aoneae filia sororem adloquitur

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen, 32
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno:
'Eurudica prognata pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne. 35
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos: ita sola
Postilla germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat. 40
Exin compellare pater me voce videtur
His verbis: "o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet."
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, 45
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.'

Romulo auspicia data

Curantes magna cum cura cumcupientes 80
Regni dant operam simul auspicio augurioque.

..........................................

[Hinc] Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat. at Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus altivolantum. 85
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris uter esset induperator.
Expectant vel uti, consul cum mittere signum
Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
Quam mox emittat pictis e faucibus currus: 90
Sic expectabat populus atque ora tenebat
Rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux.
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes 95
Laeva volavit avis: simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna locumque.

Romuli nenia

Pectora diu tenet desiderium, simul inter 117
Sese sic memorant, ' o Romule, Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater o genitor o sanguen dis oriundum,
Tu produxisti nos intra luminis oras.
Romulus in caelo cum dis genitalibus aevum 116
Degit.


Liber VI

(fragmenta quae exstant omnia)

Bellum cum Pyrrho Epiri rege

Quis potis ingentis oras evolvere belli? 173
Tum cum corde suo divum pater atque hominum rex
Effatur.

Postumius apud Tarentinos

Contra carinantes verba atque obscena profatus.

Tarentini Pyrrhum arcessunt

Navus repertus homo Graio patre Graius homo rex, 178
Nomine Burrus uti memorant a stirpe supremo.
Intus in occulto mussabant . . . . . 179

Oraculum Apollinis Pyrrho datum

Aio te Aeacida Romanos vincere posse. 174
stolidum genus Aeacidarum
Bellipotentes sunt magis quam sapientipotentes.

Proletarii armantur

Proletarius publicitus scuteisque feroque
Ornatur ferro, muros urbemque forumque
Excubiis curant.
Balantum pecudes quatit: omnes arma requirunt. 180

Arbores ad rogos faciendos caeduntur

Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt, 181
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
Fraxinus frangitur atque abies consternitur alta.
Pinus proceras pervortunt: omne sonabat
Arbustum fremitu silvai frondosai.

Epigramma Pyrrhi in templo Tarentini Iovis

Qui antehae invicti fuerunt, pater optime Olympi,
Hos et ego in pugna vici victusque sum ab isdem,

Pyrrhi de captivis reddendis praeclara sententia

Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis: 186
Non cauponantes bellum sed belligerantes,
Ferro non auro vitam cernamus utrique.
Vosne velit an me regnare, era quidve ferat Fors
Virtute experiamur. Et hoc simul accipe dictum:
Quorum virtutei belli fortuna pepercit,
Eorundem libertati me parcere certumust.
Dono ducite, doque volentibus cum magnis Dis.

Sententia ab Appio dicta

Quo vobis mentes rectae quae stare solebant 194
Antehac, dementes sese flexere viai?
Sed quid ego hic animo lamentor?

Cineas redit re infecta

Orator sine pace redit regique refert rem.

Cineas rem Pyrrho refert

. . . ast animo superant atque aspera prima
Volnera belli despernunt.
decretum est fossari corpora telis.
Dum quidem lmus homo Romanus toga superescit.

Decius nepos apud Asculum se devovet

. . . . . . . . divi hoc audite parumper, 200
Ut pro Romano populo prognariter armis
Certando prudens animam de corpore mitto.

De rebus ad Beneventum gestis

Lumen . . . . . . . . . . . . . . . scitus agaso 203
Vertitur interea caelum cum ingentibus signis. 205
Ut primum tenebris abiectis indalbabat.

Laus M'. Curii

Quem nemo ferro potuit superare nec auro. 209


Liber VII

Ennii de Naevio sententia

scripsere alii rem 231
Versibus quos olim Faunei vatesque canebant;
Cum neque Musarum scopulos quisquam superarat
Nec dicti studiosus erat,
ante hunc
Nos ausi reserare . . . .

Gemini Servilii amicus describitur

Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter 210
Mensam sermonesque suos rerumque suarum
Comiter impartit, magnam cum lassus diei
Partem fuisset de summis rebus regundis
Consilio iudu foro lato sanctoque senatu:
Cui res audacter magnas parvasque iocumque 215
Eloqueretur, et cuncta malaque et bona dictu
Evomeret, si qui vellet, tutoque locaret.
Quocum multa volup ac gaudia clamque palamque.
Ingenium cui nulla malum sententia suadet
Ut faceret facinus, levis, haut malus, doctus, fidelis, 220
Suavis homo, facundus, suo contentus, beatus,
Scitus, secunda loquens in tempore, commodus verbum
Paucum, multa tenens antiqua sepulta, vestutas
Quem facit et mores veteresque novosque tenentem,
Multorum veterum leges divumque hominumque; 225
Prudenter qui dicta loquive tacereve possit:
Hunc inter pugnas compellat Servilius sic:


Liber VIII

De bello Hannibalico

postquam Discordia taetra 258
Belli ferratos postes portasque refregit.
Pellitur e medio sapientia, vi geritur res, 263
Spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
Haut doctis dictis certantes sed maledictis
Miscent inter sese inimicitiam a~itantes.
Non ex iure manu consertum sed magis ferro
Rem repetunt, regnumque petunt, vadunt solida vi.


Liber IX

De consulatu Cethegi et Tuditani

Additur orator Cornelius saviloquenti 300
Ore Cethegus Marcus Tuditano conlega
Marci filius
. . . is dictust ollis popularibus olim,
Qui tum vivebant homines atque aevum agitabant,
Flos delibatus populi suadaeque medulla.

Fabiu Cunctatoris elogium

Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Non enim rumores ponebat ante salutem.
Ergo postque magisque viri nunc gloria claret.

De Hannibale

. . . . mortalem summum fortuna repente 313
Reddidit, e summo regno ut famul infimus esset.


Liber X

Bellum Maoedonicum

Insece Musa manu Romanorum induperator 322
Quod quisque in bello gessit cum rege Philippo.
Egregie cordatus homo catus Aelius Sextus. 326

Charopi Epirotae pastor T. Quinctium adloquitur

Sollicitari te Tite sic noctesque diesque
...........
O Tite si quid ego adiuero curamve levasso, 327
Quae nunc te coquit et versat in pectore fixa,
Ecquid erit praemi ?
...........
Ille vir haud magna cum re, set plenus fidei.

T. Quinctius ante pugnam ad Cynoscephalas

Aspectabat virtutem legionis suai, 333
Expectans si mussaret quae denique pausa
Pugnandi fieret aut duri finis laboris.


Liber XI

Quae neque Dardaniis campis potuere perire, 349
Nec cum capta capi, nec cum combusta cremari.


Liber XVII

Res gestae A.V.C. 572, 573

Concurrunt vel uti venti cum spiritus austri 430
Imbricitor aquiloque suo cum flamine contra
Indu mari magno fluctus extollere certant.


Liber XVIII

Pugna C. Aelii tribuni

Undique conveniunt vel ut imber tela tribuno: 409
Configunt parmam, tinnit astilibus umbo
Aerato sonitu galeae: sed nec pote quisquam
Undique nitendo corpus discerpere ferro.
Semper obundantes hastas frangitque quatitque:
Totum sudor habet corpus multumque laborat,
Nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.

De se ipso

Nos sumus Romani qui fuimus ante Rudini.
Sicut fortis equus, spatio qui saepe supremo
Vicit Olimpia, nunc senio confectus quiescit.

Incertae Sedis Fragmenta

Moribus antiquis res stat Romana virisque.
Septingenti sunt paulo plus aut minus anni
Augusto augurio postquam inclita condita Roma est.
Et tum sic ut equus, qui de praesepibus fartus
Vincla suis magnis animis abrupit, et inde
Fert sese campi per caerula laetaque prata
Celso pectore, saepe iubam quassat simul altam,
Spiritus ex anima calida spumas agit albas.
Perque fabam repunt et mollia crura reponunt.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://la.wikisource.org