Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (14)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

FLORUS LUCIUS ANNAEUS - DE VERGILIUS ORATOR AN POETA


I
Capienti mihi in templo et saucium vigilia caput plurimarum arborum amoenitate, euriporum frigore, aeris libertate recreanti obviam subito quidam fuere, quos ab urbis spectaculo Baeticam revertentes sinister Africae ventus in hoc litus excusserat. Quorum unus, vir, ut postea apparuit, litteris pereruditus, subito ad me convenit et "salve", inquit "hospes: nisi molestum est, dic nomen tuum; nam nescio quid oculi mei admonent et quasi per nubilum recognosco". "Quid istic?", inquam, "Florus vides, fortasse et audieris, si tamen in illo orbis terrarum conciliabulo sub Domitiano principe certamini nostri adfuisti". Et Baeticus "Tune es", inquit, "ex Africa, quem summo consensu poposcimus? invito quidem Caesare et resistente, non quod tibi puero invideret, sed ne Africa coronam magni Iovis attingeret". Quae cum me videret verecunde agnoscentem, in amplexum effunditur et "ama", inquit, "igitur fautorem tuum". "Quidni amem?" et manum alterutrum tenentes avidissime nascentem amicitiae foederabantur, cum ille interim brevi intervallo usus "et quid tu", inquit, "tam diu in hac provincia? Nec in nostram Baeticam excurris nec urbem illam revisis, ubi versus tui a lectoribus concinuntur et in foro omni clarissimus ille de Dacia triumphus exultat? Potesne cum hoc singulari ingenio tantaque natura provincialem latebram pati? Nihil te caritas urbis, nihil ille victor gentium populus, nihil senatus movet? Nihil denique lux et fulgor felicis imperi, qui in se rapit atque convertit omnium oculos hominum ac deorum?" Atque ego varie perturbatus "quid nunc vis ergo respondeam? O quisquis es, mihi quoque ipsi hoc diem idem mirum videri solet, quod non Romae morem; sed nihil est difficilius quam rationem reddere actus tui. Quare desine me in memoriam priorem reducendo vulnus dolorum meorum rescindere. Propitia sit illa civitas, et fruantur illa quibus permittit. Quod ad me pertinet, ex illo die, cuius quo tu mihi testis es, postquam ereptam manibus et capiti coronam meo vidi, tota mens, totus animus resiliit atque abhorruit ab illa civitate, adeoque sum percussus et consternatus illo dolore, ut patriae quoque meae oblitus et parentum carissimorum similis furentis huc et illuc vager per diversa terrarum." Et ille "quae tamen loca quasve regiones peragrasti"?

II
Si ita indulges otio, plane quam breviter exponam nec invitus recordabor. Primum Siciliam nobilem vidi, domesticam Cereris. Fecundam deinde Creten, patriam Tonantis, et a latere vicinas Cycladas salutavi. Inde me Rhodos et ab regressu Aegyptium excepit pelagus, ut ora Nili viderem et populum semper in templis otiosum peregrinare deae sistra pulsantem. Inde rursus Italiam redii, et taedio maris cum mediterranea concupissem, secutus Gallicas Alpes et lustro populos aquilone pallentes. Inde sol occidens placuit: flecto cursum. Sed statim per horrore, per vertice, par ille nivibus Alpinis Pyrenaeus excepit. Vides, hospes, quae spatia caeli peragraverim, quae maris quaeque terrarum. Non aliter mehercules, si conferre parvis magna licet, sacer ille iuvenis terras pervolitavit, cui Terra mater capaces oneraverat frugibus amictus, et cum alite serpente currum ipsa iunxisset, nisi toto orbe peragratio vetuit suas redire serpentes. Liceat ergo tamen fatigatio hic aliquando subcumbere. Si Scythes essem, iam plaustra solvissem; si vagus gubernator iam dicata pelagi deae prora penderet. Quorumque vagabimur? An semper hospites erimus? Ferae cubile prospiciunt et aves senescunt in nido. Si fata Romam negant patriam, saltem hic manere contingat. Quid, quod consuetudo res fortis est? Et ecce iam familiaritate continua civitas nobis ipsa blanditur, quae si quid credis mihi qui multa cognovi, omnium rerum quae ad quietem eliguntur gratissima est. Populum vides, o hospes et amice, probum, fugi, quietum, tradem quidem, sed iudicio hospitalem. Caelum peculiariter temperatum miscet vices, et notam veris totus annus imitatur, Terra fertilis campis et magis collibus - nam Italiae vites adfectas et comparat aeras - serotino non erubescit autumno. Si quid ad rem pertinet, civitas ipsa generosissimis auspiciis instituta: nam praeter Caesaris vexilla, quae portat, triumphos, unde nomen accepit, adest etiam peregrina nobilitas. Quippe in vetera templa respicias, hic ille colitur corniger praedo, qui Tyriam virginem portans dum per tota maria lascivit, hic amisit et substitit, et eius quam ferebat oblitus subito nostrum litus adamavit."

III
Hic cum ergo respirassem, statim Beaticus "o" inquit "beatam civitatem, quae in te fatigatum incidit. Quem ad modum tamen te prosequitur, et quid hic agitur? Vnde subvenit reditus? An pater ab Africa subministrat?" "Inde nequaquam, cum hac ipsa peregrinatione offenderim. In reditu et mihi professio litterarum." "O rem dignissimam! et quam aequo fers istud animo, sedere in scholis et pueris praecipere?" Ad quam illius interrogationem in hunc modum respondi: "Non minor te eius nunc esse persuasionis, qua in ipse quoque aliquando laboravi. Toto enim quod egimus quinquennio isto (isto) mihi pertaesum erat huius professionis, ut nusquam vivere putarem hominem miseriorem. Sed subinde retractanti sortemque meam cum fortunis et ceteris vitae laboribus conferenti tandem aliquando pulchritudo suscepti operis apparuit. Scire te ergo nunc oportet nullum humanum pretium, nullam procurationem, nullum honorem decerni quantus hic sit nostrae professionis. Nemque si mihi maximus imperator vitem, id est centum homines regendos tradidisse, non mediocris honos habitus mihi videretur; cedo si praefecturam, si tribunatum: nempe inde honos, nisi quod merces amplior. Si ergo non Caesar, sed Fortuna hoc genus statuionis iniunxit, ut pueris ingenuis atque honestis praesiderem, nonne tibi pulchrum sum atque magnificum consecutus officium? Queso enim proprius intuere, utrum praeclarius sit sagulatis an praetextatis imperare? Barbaris efferatisque pectoribus an mitibus et innoxiis? Bone Iuppiter, quam imperatorium, quam regium est sedere a suggestu praecipiente bonos mores et sacrarum studia litterarum, iam carmina praelegentem, quibus ora mentesque formantur, iam sententiis variis sensus excitantem, iam exemplis ro....


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.forumromanum.org