Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

GALFRIDUS MONUMETENSIS - VITA MERLINI


Merlinus captivus (Francia, saec. XV)


Fatidici vatis rabiem, musamque iocosam
Merlini cantare paro: tu corrige carmen,
Gloria pontificum, calamos moderando, Roberte!
Scimus enim quia te perfudit nectare sacro

5
Philosophia suo, fecitque per omnia doctum,
Ut documenta dares, dux et praeceptor in orbe.
Ergo meis coeptis faveas, vatemque tueri
Auspicio meliore velis, quam fecerit alter
Cui modo succedis, merito promotus honori:

10
Sic etenim mores, sic vita probata genusque,
Utilitasque loci, clerus populusque petebant;
Unde modo felix Lincolnia fertur ad astra.
Ergo te cuperem complecti carmine digno:
Sed non sufficio: licet Orpheus, et Camerinus

15
Et Macer et Marius, magnique Rabirius oris
Ore meo canerent, Musis comitantibus omnes:
At vos consuetae mecum cantare Camenae
Propositum cantemus opus, cytharamque sonate.
Ergo peragratis, sub multis regibus, annis,

20
Clarus habebatur Merlinus in orbe Britannus
Rex erat et vates: Demetarumque superbis
Iura dabat populis, ducibusque futura canebat.
Contigit interea plures certamen habere
Inter se regni proceres, belloque feroci

25
Insontes populos devastavisse per urbes.
Dux Venedotorum Peredurus bella gerebat
Contra Guennoloum Scotiae qui regna regebat:
Iamque dies aderat bello praefixa, ducesque
Astabant campo, decertabantque catervae,

30
Amborum pariter miseranda caede ruentes.
Venerat ad bellum Merlinus cum Pereduro
Rex quoque Cumbrorum Rodarcus, saevus uterque.
Caedunt obstantes invisis ensibus hostes,
Tresque ducis fratres fratrem per bella secuti

35
Usque rebellantes caedunt, perimuntque phalanges;
Inde per infestas cum tali munere turmas
Acriter irruerant, subito cecidere perempti.
Hoc viso, Merline, doles, tristesque per agmen
Commisces planctus, tali quoque voce remugis:

40
«Ergone sic potuit sors importuna nocere,
Ut michi surriperet tantos talesque sodales,
Quos modo tot reges, tot regna remota timebant?
O dubios hominum casus! mortemque propinquam!
Quae penes est illos semper, stimuloque latenti

45
Percutit, et miseram pellit de corpore vitam!
O iuvenile decus! quis nunc astabit in armis
Nunc michi pone latus, mecumque repellet euntes
In mea dampna duces, incumbentesque catervas?
Audaces iuvenes! vobis audacia vestra

50
Eripuit dulces animos dulcemque iuventam.
Qui modo per cuneos discurrebatis in armis,
Obstantesque viros prosternebatis ubique,
Nunc pulsatis humum, rubeoque cruore rubetis!»
Sic inter turmas lacrimis plangebat obortis,

55
Deflebatque viros; nec cessant praelia dira:
Concurrunt acies, sternuntur ab hostibus hostes:
Sanguis ubique fluit: populi moriuntur utrinque.
At tandem Britones revocatis undique turmis
Conveniunt pariter, pariterque per arma ruentes

60
Invadunt Scotos, prosternunt vulnera dantes;
Nec requieverunt donec sua terga dederunt
Hostiles turmae, per devia diffugientes.
Evocat e bello socios Merlinus et illis
Praecipit in varia fratres sepelire capella:

65
Deplangitque viros, nec cessat fundere fletus:
Pulveribus crines spargit, vestesque rescidit,
Et prostratus humi nunc hac illacque volutat.
Solatur Peredurus eum, proceresque ducesque;
Nec vult solari nec verba precantia ferre.

70
Iam tribus emensis defleverat ille diebus,
Respueratque cibos, tantus dolor usserat illum:
Inde novas furias, cum tot tantisque querelis
Aera complesset, cepit, furtimque recedit;
Et fugit ad silvas, nec vult fugiendo videri,

75
Ingrediturque nemus, gaudetque latere sub ornis;
Miraturque feras pascentes gramina saltus.
Nunc has insequitur, nunc cursu praeterit illas.
Utitur herbarum radicibus; utitur herbis
Utitur arboreo fructu, morisque rubeti.

80
Fit silvester homo, quasi silvis editus esset,
Inde per aestatem totam; nullique repertus,
Oblitusque sui, cognatorumque suorum,
Delituit, silvis obductus more ferino.
At cum venit yems herbasque tulisset et omnes

85
Arboreos fructus, nec quo frueretur haberet;
Diffudit tales miseranda voce querelas:
«Coeli Christe Deus! quid agam? qua parte morari
Terrarum potero? cum nil quo vescar adesse
Inspicio, nec gramen humi, nec in arbore glandes.

90
Tres quater et iuges septenae poma ferentes
Hic steterant mali; nunc non stant: ergo quis illas,
Quis mihi surripuit? quo devenere repente?
Nunc illas video, nunc non: sic fata repugnant,
Sic quoque concordant cum dant prohibentque videre.

95
Deficiunt nunc poma michi, nunc cetera quaeque.
Stat sine fronde nemus, sine fructu: plector utroque,
Cum neque fronde tegi valeo, neque fructibus uti.
Singula bruma tulit, pluviisque cadentibus auster.
Invenio si forte napos tellure sub ima,

100
Concurrunt avidaeque sues aprique voraces,
Eripiuntque napos michi quas de cespite vello.
«Tu lupe, care comes! nemorum qui devia mecum
Et saltus peragrare soles, vix praeteris arva:
Et te dura fames et me languere coegit.

105
Tu prior has silvas coluisti, te prior aetas
Protulit in canos; nec habes, nec scis, quid in ore
Proicias: quod miror ego, cum saltus habundet
Tot capreis aliisque feris quas prendere posses.
Forsitan ipsa tibi tua detestanda senectus

110
Eripuit nervos, cursumque negavit habendum.
Quod solum superest, comples ululatibus auras;
Ac resupinus humi consumptos deicis arctus».
Haec inter fructices coriletaque densa canebat;
Cum sonus ad quemdam pervenit praetereuntem,

115
Qui direxit iter quo sermo loquentis in auras
Exierat, reperitque locum, reperitque loquentem.
Quo viso Merlinus abit, sequiturque viator,
Nec retinere virum potuit sic diffugientem:
Inde viator iter repetit quo coeperat ire,

120
Propositumque tenet casu commotus euntis.
Ecce viatori venit obvius alter ab aula
Rodarchi regis Cumbrorum, qui Ganiedam
Duxerat uxorem, formosa coniuge felix.
Merlini soror ista fuit, casumque dolebat

125
Fratris, et ad silvas et ad arva remota clientes
Miserat, ut fratrem revocarent; ex quibus unus
Obvius huic ibat, sed et hic sibi: protinus ergo
Convenere simul, commiscent mutua verba.
At qui missus erat Merlinum quaerere, quaerit

130
Si vidisset eum silvis aut saltibus alter.
Ille virum talem se conspexisse fatetur
Inter dumosos saltus nemoris Calidonis;
Dumque loqui vellet secum, secumque sedere,
Diffugisse virum celeri per robora cursu.

135
Haec ait: alter abit, silvasque subintrat, et imas
Scrutatur valles, montes quoque praeterit altos:
Quaerit ubique virum, gradiens per opaca locorum.
Fons erat in summo cuiusdam vertice montis
Undique praecinctus corulis densisque frutectis.

140
Illic Merlinus consederat: inde per omnes
Spectabat silvas, cursusque iocosque ferarum.
Nuntius hunc scandit, tacitoque per ardua gressu
Incedit quaerendo virum: tum denique fontem
Merlinumque videt, super herbas pone sedentem,

145
Dicentemque suas tali sermone querelas.
«O qui cuncta regis! quid id est quod contigit, ut non
Tempora sint eadem numeris distincta quaternis?
Nunc ver iure suo flores frondesque ministrat:
Dat fruges aestas, autumpnus micia poma:

150
Consequitur glacialis yemps, et cetera quaeque
Devorat et vastat, pluviasque nivesque reportat,
Singula quaeque suis arcet laeditque procellis;
Nec permittit humum varios producere flores,
Aut quercus glandes, aut malos punica mala.

155
O utinam non esset hiems aut cana pruina;
Ver foret, aut aestas; cuculusque canendo rediret,
Et philomena pio quae tristia pectora cantu
Mitigat, et turtur conservans foedera casta;
Frondibus inque novis concordi voce volucres

160
Cantarent aliae, quae me modulando foverent;
Dum nova flore novo tellus spiraret odorem
Gramine sub viridi, levi quoque murmure fontes
Diffluerent; iuxtaque daret sub fronde columba
Sompniferos gemitus, irritaretque soporem!»

165
Nuntius audierat vatem, rupitque querelas
Cum modulis citharae quam secum gesserat ultro,
Ut sic deciperet demulceretque furentem.
Ergo movens querulas digitis et in ordine cordas,
Talia, pone latens dimissa voce canebat.

170
«O diros gemitus lugubris Guendoloenae!
O miseras lacrimas lacrimantis Guendoloenae!
Me miseret miserae morientis Guendoloenae!
Non erat in Waliis mulier formosior illa.
Vincebat candore deas, foliumque ligustri

175
Vernantesque rosas, et olentia lilia prati.
Gloria vernalis sola radiebat in illa;
Sidereumque decus geminis gestabat ocellis,
Insignesque comas auri fulgore nitentes.
Hoc totum periit; periit decor omnis in illa,

180
Et color et facies, niveae quoque gloria carnis.
Non est quod fuerat, multis moeroribus acta:
Nescit enim quo dux abiit, vita ne fruatur
An sit defunctus: languet miserabilis inde,
Totaque deperiit longo liquefacta dolore.

185
Collacrimatur ei paribus Ganieda querelis,
Amissumque dolet sine consolamine fratrem.
Haec fratrem flet, et illa virum; communiter ambae
Fletibus incumbunt, et tristia tempora ducunt.
Non cibus ullus eis, nec sompnus nocte vagantes

190
Sub virgulta fovet: tantus dolor arcet utramque.
Non secus indoluit Sidonia Dido, solutis
Classibus Aeneae, tunc cum properaret abire.
Cum non Demophoon per tempora pacta rediret,
Taliter ingemuit flevitque miserrima Phillis.

195
Briseis absentem sic deploravit Achillem.
Sic soror et coniux collamentantur et ardent,
Funditus internis cruciatibus usque dolendo.»
In fidibus querulis dicebat talia cantans
Nuntius, et modulo vatis demulcerat aures,

200
Mitior ut fieret congauderetque canenti.
Ocius assurgit vates, iuvenemque iocosis
Affatur verbis, iterumque movere precatur
Cum digitis cordas, elegosque sonare priores.
Admovet ille lyrae digitos iussumque reformat

205
Carmen item, cogitque virum modulando furorem
Ponere paulatim citharae dulcedine captum.
Fit memor ergo sui, recolitque quod esse solebat
Merlinus; furiasque suas miratur et odit.
Pristina mens rediit, rediit quoque sensus in illo,

210
Et gemit ad nomen, motus pietate, sororis
Uxorisque simul, mentis ratione recepta;
Conducique petit Rodarchi regis ad aulam.
Paruit alter ei, silvasque subinde relinquunt,
Et veniunt pariter laetantes regis in urbem.

215
Ergo fratre suo gaudet regina recepto,
Proque sui reditu fit coniunx leta mariti,
Oscula certatim geminant, et brachia circum
Colla viri flectunt, tanta pietate moventur.
Rex quoque quo decuit reducem suscepit honore,

220
Totaque turba domus; proceres laetantur in urbe.
At postquam tantas hominum Merlinus adesse
Inspexit turmas, nec eas perferre valeret;
Cepit enim furias, iterumque furore repletus
Ad nemus ire cupit, furtimque recedere quaerit.

225
Tunc praecepit eum posito custode teneri
Rodarchus, citharaque suos mulcere furores,
Astabatque dolens, verbisque precantibus illum
Orabat ratione frui, secumque manere,
Nec captare nemus, nec vivere more ferino:

230
Velle sub arboribus dum regia sceptra tenere
Posset, et in populos ius exercere feroces.
Hinc promittit ei se plurima dona daturum;
Afferrique iubet vestes, volucresque, canesque,
Quadrupedesque citos, aurum, gemmasque micantes,

235
Pocula quae sculpsit Guielandus in urbe Sigeni.
Singula praetendit vati Rodarchus et offert,
Et monet ut maneat secum, silvasque relinquat.
Talia respondens spernebat munera vates.
«Ista duces habeant, sua quos confundit egestas,

240
Nec sunt contenti modico, sed maxima captant.
Hiis nemus et patulas Calidonis praefero quercus,
Et montes celsos, subtus [que] virentia prata.
Illa michi non ista placent: tu talia tecum
Rex Rodarche feras: mea me Calidonis habebit

245
Silva ferax nucibus, quam cunctis praefero rebus.»
Denique cum nullo potuisset munere tristem
Rex retinere virum, forti vincire cathena,
Iussit; ne peteret nemorum deserta solutus.
Ergo cum sensit circum se vincula vates,

250
Nec liber poterat silvas Calidonis adire;
Protinus indoluit, tristisque tacensque remansit,
Laeticiamque suis subtraxit vultibus omnem,
Ut non proferret verbum, risumque moveret.
Interea visura ducem regina per aulam

255
Ibat, et ut decuit rex applaudebat eunti;
Perque manum suscepit eam, iussitque sedere,
Et dabat amplexus et ad oscula labra premebat.
Convertensque suos in eam per talia vultus,
Vidit in illius folium pendere capellis:

260
Ergo suos digitos admovit et abstrait illud,
Et proiecit humi, laetusque iocatur amanti.
Flexit ad hoc oculos vates, risumque resolvit,
Astantesque viros fecit convertere vultus
In se, mirantes quoniam ridere negarat.

265
Rex quoque miratur, percunctaturque furentem
Tam subito facti causas edicere risus,
Adiecitque suis donaria plurima verbis.
Ille tacet, differtque suos exponere risus.
At magis atque magis precio precibusque movere

270
Instabat Rodarchus eum: tum denique vates
Indignatus ei pro munere, talia fatur.
«Munus avarus amat, cupidusque laborat habere:
Hii faciles animos flectunt quocunque iubentur,
Munere corrupti: quod habent non sufficit illis.

275
At mihi sufficiunt glandes Calidonis amoenae,
Et nitidi fontes per olentia prata fluentes:
Munere non capior: sua munera tollat avarus.
Et nisi libertas detur, repetamque virentes
Silvarum valles, risus aperire negabo.»

280
Ergo cum nullo potuisset munere vatem
Flectere Rodarchus, nec cur risisset haberet;
Confestim sua vincla viro dissolvere iussit,
Datque potestatem nemorum deserta petendi,
Ut velit optatam risus expromere causam.

285
Tunc Merlinus ait, gaudens quia possit abire:
«Iccirco risi, quoniam, Rodarche, fuisti
Facto culpandus simul et laudandus eodem;
Dum traheres folium modo, quod regina capillis
Nescia gestabat; fieresque fidelior illi

290
Quam fuit illa tibi, quando virgulta subivit
Quo suus occurrit secumque coivit adulter:
Dumque supina foret, sparsis in crinibus haesit
Forte iacens folium, quod nescius eripuisti.»
Ergo super tali Rodarchus crimine tristis

295
Fit subito, vultumque suum divertit ab illa;
Dampnabatque diem qua se coniunxerat illi.
Mota sed illa nichil, vultu ridente pudorem
Celat, et alloquitur tali sermone maritum.
«Cur tristaris amans? cur sic irasceris ab re,

300
Meque nec ex merito dampnas, credisque furenti
Qui ratione carens miscet mendacia veris?
Multociens qui credit ei fit stulcior illo.
Excipe nunc igitur; ne sim decepta, probabo
Quod sit delirus, quod non sit vera locutus.»

305
Ut plures alii, fuerat puer unus in aula:
Hunc cum prospiceret convolvit protinus artem
Ingeniosa novam, qua vult convincere fratrem.
Inde venire iubet puerum, fratremque precatur
Qua moriturus erit pueri praedicere mortem.

310
Ergo frater ei, «Soror o carissima», dixit,
«Hic morietur homo de celsa rupe ruendo».
Illa sub haec ridens puero praecepit abire
Et quibus indutus fuerat deponere vestes,
Et vestire novas, longosque recidere crines;

315
Sicque redire iubet, ut eis appareat alter.
Paruit ergo puer; rediit nam talis ad illos
Qualis erat iussus, mutata veste, redire.
Mox iterum fratrem regina precatur et infit:
«Quae mors huius erit narra dilecte sorori.»

320
Tunc Merlinus ait: «Puer hic, cum venerit aetas,
Mente vagans, forti succumbet in arbore morti.»
Dixerat: illa suum sic est affata maritum.
«Siccine te potuit falsus pervertere vates,
Ut crimen tantum me commisisse putares?

325
Ac si scire velis qua sit ratione locutus
Hoc nunc de puero, censebis ficta fuisse
Quae de me dixit, dum silvas possit adire.
Absit ut hoc faciam! castum servabo cubile;
Castaque semper ero dum flabit spiritus in me.

330
Illum convici, pueri de morte rogatum,
Nunc quoque convincam: tu sedulus arbiter esto.»
Haec ait, et tacite puerum secedere iussit,
Vesteque feminea vestiri, sicque redire.
Mox puer abscessit, iussumque subinde peregit,

335
Et sub feminea rediit quasi femina veste;
Et stetit ante virum; cui sic regina iocando
«Eya frater!» ait: «dic mortem virginis huius.»
«Haec virgo nec ne,» dixit, «morietur in ampne.»
Frater ei, movitque sua ratione cachinnum

340
Regi Rodarcho: quoniam de morte rogatus
Unius pueri, tres dixerat esse futuras.
Ergo putabat eum de coniuge falsa locutum,
Nec credebat ei, sed contristatur, et odit
Quod sibi crediderat, quod condempnarat amantem.

345
Id regina videns, veniam dat et oscula iungit,
Et blanditur ei, laetum quoque reddidit illum.
Cogitat interea silvas Merlinus adire
Egressusque domum portas aperire iubebat,
Sed soror obstabat, lacrimisque rogabat abortis

350
Ut secum remaneret adhuc, tollatque furorem.
Improbus ille suis non vult desistere coeptis,
Sed perstat reserare fores, et abire laborat,
Et fremit et pugnat, famulosque fremando coartat.
Denique cum nullus posset retinere volentem

355
Ire virum, iussit citius regina venire
Eius ad abscessum, absentem Guendoloenam.
Illa venit, supplexque virum remanere precatur:
Spernit at ille preces, nec vult remanere, nec illam
Sicut erat solitus, gaudenti cernere vultu.

360
Illa dolet, fletuque fluit, laniatque capillos
Et secat ungue genas, et humi moriendo volutat.
Id regina videns affatur taliter illum:
«Haec tua quae moritur sic pro te, Guendoloena,
Quid faciet? dabiturne viro? viduamve manere

365
Praecipis? aut tecum quocumque recesseris ire?
Ibit enim, tecumque nemus nemorisque virentes
Laeta colet saltus, dum te pociatur amante.»
Vocibus hiis igitur respondit talia vates:
«Nolo soror pecudem patulo quae fontis hiatu

370
Diffundit latices, ut virginis urna sub aestus:
Nec curam mutabo meam velut Orpheus olim,
Quando suos calathos pueris commisit habendos
Euridice Stigias plusquam transnavit harenas.
Mundus ab alterutro veneris sine labe manebo.

375
Huic igitur detur nubendi iusta facultas.
Arbitrioque suo quem gestit ducere ducat:
Praecaveat tamen ipse sibi qui duxerit illam,
Obvius ut numquam michi sit, nec cominus astet;
Sed se divertat, ne si michi congrediendi

380
Copia praestetur, vibratum sentiat ensem.
Cumque dies aderit sollempni lege iugali,
Diversaeque dapes convivis distribuentur,
Ipsemet interero donis munitus honestis,
Ditaboque datam profuse Guendoloenam.»

385
Dixerat atque «vale» gradiens subiunxit utrique,
Et petiit silvas nullo prohibente cupitas.
Guendoloena manet spectans in limine tristis,
[Et regina, simul; casuque moventur amici;]
Miranturque nimis rerum secreta furentem

390
Nosse virum, veneremque suae scivisse sororis.
Mentitumque tamen pueri de morte putebant,
Quam dixit ternam cum dicere debuit unam.
Inde diu sua visa fuit vox vana per annos,
Donec ad aetatem venit puer ille virilem;

395
Tum cunctis patefacta fuit multisque probata.
Nam dum venatum canibus comitantibus iret,
Aspexit cervum nemoris sub fronde latentem
Dissolvitque canes, qui cervo devia viso
Transcendunt, complentque suis latratibus auras.

400
Ipsemet urget equum calcaribus, insequiturque,
Nunc cornu nunc ore monens, operisque ministros
Increpat, atque iubet cursu citiore venire.
Mons ibi celsus erat circumdatus undique saxis,
Iuxta quem fluvius subtus per plana fluebat:

405
Hunc fera transcendit fugiens, dum venit in amnem,
Exegitque suas solito de more latebras.
Instigat iuvenis, montem quoque tramite recto
Praeterit, et cervum per saxa iacentia quaerit.
Contigit interea dum duceret impetus ipsum,

410
Labi quadrupedem celsa de rupe, virumque
Forte per abruptum montis cecidisse sub amnem;
Ut tamen haereret pes eius in arbore quadam,
Et submersa forent sub flumine cetera membra:
Sicque ruit, mersusque fuit, lignoque pependit,

415
Et fecit vatem per terna pericula verum. –
Qui nemus ingressus fuerat, rituque ferino
Vivebat, paciens concretae frigoris algae
Sub nive, sub pluvia, sub iniquo flamine venti.
Idque placebat ei pocius quam iura per urbes

420
Exercere suas gentesque domare feroces.
Interea ducente viro labentibus annis
Cum grege silvestri talem per tempora vitam,
Guendoloena datur nubendi lege marito.
Nox erat et nitide radiabant cornua lunae

425
Cunctaque convexi splendebant lumina coeli:
Purior aer erat solito, nam frigidus atrox
Expulerat nubes boreas, coelumque serenum
Reddiderat, sicco detergens nubila flatu.
Sidereum cursum vates spectabat ab alto

430
Monte, loquens tacite sub divo talia secum.
«Quid sibi vult radius Martis? regem ne peremptum
Portendit noviter rutilans, aliumque futurum?
Sic equidem video: nam Constantinus obivit,
Ipsiusque nepos scelerata sorte Conanus

435
Per patrui iugulum, sumpto diademate, rex est.
At tu, summa Venus, quae certo tramite labens
Infra Zodiacum Solem comitaris euntem,
Quid tibi cum radio qui duplex aethera findit?
Discidium ne mei sectus portendit amoris?

440
Talis enim radius divisos signat amores.
Forsitan absentem me Guendoloena reliquit,
Alteriusque viri gaudens complexibus haeret.
Sic igitur vincor: sic alter fungitur illa:
Sic mea iura michi, dum demoror, eripiuntur:

445
Sic equidem nam segnis amans superatur ab illo
Qui non est segnis, nec abest, sed cominus instat.
At non invideo: nubat nunc omine dextro,
Utaturque novo, me permittente, marito.
Crastina cumque dies illuxerit, ibo, feramque

450
Mecum munus ei promissum quando recessi.»
Dixerat; et silvas et saltus circuit omnes;
Cervorumque greges agmen collegit in unum,
Et damas capreasque simul; cervoque resedit;
Et veniente die, compellens agmina prae se,

455
Festinans vadit quo nubit Guendoloena.
Postquam venit eo, patienter stare coegit
Cervos ante fores, proclamans: «Guendoloena!
Guendoloena veni! te talia munera spectant.»
Ocius ergo venit subridens Guendoloena,

460
Gestarique virum cervo miratur, et illum
Sic parere viro, tantum quoque posse ferarum
Uniri numerum, quas prae se solus agebat
Sicut pastor oves quas ducere suevit ad herbas.
Stabat ab excelsa sponsus spectando fenestra,

465
In solio mirans equitem, risumque movebat.
Ast ubi vidit eum vates, animoque quis esset
Calluit, extemplo divulsit cornua cervo
Quo gestabatur, vibrataque iecit in illum,
Et caput illius penitus contrivit, eumque

470
Reddidit exanimem, vitamque fugavit in auras.
Ocius inde suum talorum verbere cervum
Diffugiens egit, silvasque redire paravit.
Egrediuntur ad haec ex omni parte clientes,
Et celeri cursu vatem per rura sequuntur.

475
Ille quidem velox sic praecurrebat, ut isset
Ad nemus intactus, nisi praevius amnis obesset:
Nam dum torrentem fera prosiliendo mearet,
Elapsus, rapida cecidit Merlinus in unda.
Circueunt ripas famuli, capiuntque natantem,

480
Adducuntque domum, vinctumque dedere sorori.
Captus item vates fit tristis, et optat abire
Ad silvas, pugnatque suos dissolvere nexus,
Et ridere negat, potumque cibumque refutat,
Tristitiaque sua tristem facit esse sororem.

485
Ergo videns illum Rodarchus pellere cunctam
Laeticiam, nec velle dapes libare paratas;
Educi praecepit eum miseratus in urbem
Per fora, per populos, ut laetior esset eundo,
Resque videndo novas quae vendebantur ibidem.

490
Ergo vir eductus, dum progrederetur ab aula,
Inspicit ante fores famulum sub paupere cultu,
Qui servabat eas, poscentem praetereuntes
Ore tremente viros, ad vestes munus emendas.
Mox stetit et risit vates, miratus egentem.

495
Illinc progressus nova calciamenta tenentem
Spectabat iuvenem, commercantemque tacones:
Tunc iterum risit, renuitque diutius ire
Per fora, spectandus populis quos inspiciebat.
At nemus optabat, quod crebro respiciebat,

500
Quo nitebatur vetitos divertere gressus.
Inde domum famuli redeunt, ipsumque cachinnum
Bis movisse ferunt, silvas quoque velle redire.
Ocius ergo volens Rodarchus scire quid esset
Quod portendisset risu, dissolvere nexus

505
Ilico iussit, ei concedens posse reverti
Ad solitas silvas, si risus exposuisset.
Laetior assistens respondit talia vates:
«Ianitor ante fores tenui sub veste sedebat,
Et velut esset inops, rogitabat praetereuntes

510
Ut largirentur sibi quo vestes emerentur:
Ipsemet interea, subter se denariorum
Occultos cumulos, occultus dives habebat.
Illud ergo risi: tu terram verte sub ipso.
Nummos invenies servatos tempore longo.

515
Illinc ulterius versus fora ductus, ementem
Calciamenta virum vidi, pariterque tacones;
Ut postquam dissuta forent, usuque forata,
Illa resarciret, primosque pararet ad usus.
Illud item risi, quoniam nec calciamentis

520
Nec superaddet eis miser ille taconibus uti
Postmodo compos erit; quia iam submersus in undis
Fluctuat ad ripas: tu vade videre, videbis!»
Dicta probare viri cupiens Rodarchus ad ampnem
Circumquaque suos iubet ocius ire clientes,

525
Ut si forte virum per proxima littora talem
Demersum videant, festina voce renarrent.
Iussa ducis peragunt: nam flumina circumeuntes
Submersum iuvenem squalentes inter harenas
Inveniunt; redeuntque domum, regique renarrant.

530
At rex interea, forium custode remoto,
Suffodit, et vertit terram, reperitque sub ipsa
Thesaurum positum, vatemque iocosus adorat.
His igitur gestis, vates properabat abire
Ad solitas silvas, populos exosus in urbe.

535
Praecipiebat ei secum regina manere,
Optatumque nemus postponere, donec abirent
Quae tunc instabant candentis frigora brumae;
Atque rediret item teneris cum fructibus aestas,
Unde frui posset dum tempora sole calerent.

540
Ille repugnabat, verbis quoque talibus illam
Alloquitur, cupiens secedere, frigore spreto:
«O dilecta soror, quid me retinere laboras?
Non me bruma suis poterit terrere procellis,
Non gelidus boreas, cum flatu saevit iniquo

545
Balantumque greges subita cum grandine laedit:
Non conturbat aquas diffusis imbribus auster,
Quin nemorum deserta petam, saltusque virentes;
Contentus modico potero perferre pruinam.
Illic arboreis sub frondibus inter olentes

550
Herbarum flores, aestate iacere iuvabit.
Ne tamen esca mihi brumali tempore desit,
In silvis compone domos, adhibeque clientes,
Obsequiumque mihi facient, escasque parabunt,
Cum tellus gramen, fructumque negaverit arbor.

555
Ante domos alias, unam compone remotam;
Cui sex dena decem dabis hostia totque fenestras,
Per quas ignivomum videam cum Venere Phoebum,
Inspiciamque polo labentia sydera noctu,
Quae me de populo regni ventura docebunt.

560
Totque notatores quae dicam scribere docti
Assint, et studeant carmen mandare tabellis.
Tu quoque saepe veni, soror o dilecta, meamque
Tunc poteris relevare famem, potuque ciboque.»
Dixit, et ad silvas festinis gressibus ivit.

565
Paruit ergo soror, nam iussam condidit aulam
Atque domos alias, et quicquid iusserat illi.
Ille quidem dum poma manent, Phoebusque per astra
Altius ascendit, gaudet sub fronde manere
Ac peragrare nemus, zephiris mulcentibus ornos.

570
Tunc veniebat yems rigidis hirsuta procellis,
Quae nemus et terras fructu spoliabat ab omni;
Deficeretque sibi pluviis instantibus esca,
Tristis et esuriens dictam veniebat ad aulam.
Illic multotiens aderat regina, dapesque

575
Et potum pariter fratri gavisa ferebat;
Qui, postquam variis sese recreaverat escis,
Mox assurgebat complaudebatque sorori;
Deinde domum peragrans ad sidera respiciebat,
Talia dum caneret quae tunc ventura sciebat:

580
«O rabiem Britonum, quos copia divitiarum
Usque superveniens ultra quam debeat effert!
Nolunt pace frui, stimulis agitantur herinis.
Civiles acies, cognataque praelia miscent.
Ecclesias Domini patiuntur habere ruinam,

585
Pontificesque sacros ad regna remota repellunt.
Cornubiensis apri conturbant quaeque nepotes;
Insidias sibimet ponentes, ense nephando
Interimunt sese, nec regno iure potiri
Expectare volunt, regni diademate rapto.

590
Illic quartus erit crudelior asperiorque.
«Hunc lupus aequoreus debellans vincet et ultra
Sabrinam, victum per barbara regna fugabit,
Idem Kaerkeii circumdabit obsidione
Passeribusque domos et moenia trudet ad imum.

595
Classe petet Gallos, sed telo Regis obibit.
Rodarchus moritur postquam discordia longa
Scotos et Cumbros per longum tempus habebit,
Donec crescenti tribuatur Cumbria denti.
Cambri gemissos post illos Cornubienses

600
Afficient bello, nec eos lex ulla domabit.
Kambria gaudebit suffuso sanguine, semper
Gens inimica Deo, quid gaudes sanguine fuso?
Kambria compellet fratres committere pugnas,
Et dampnare suos scelerata morte nepotes.

605
«Scotorum cunei trans Humbrum saepius ibunt,
Obstantesque viros periment, pietate remota;
Non impune tamen, nam caesus ductor obibit.
Nomen habebit equi, qui fiet saevus in illo.
Finibus ex nostris haeres expulsus abibit.

610
Scote, reconde tuos quos nudas ocius enses:
Vis tibi dispar erit nostra cum gente feroci.
«Corruet urbs Acelud, nec eam reparabit in aevum
Rex aliquis, donec subdatur Scottus apello.
«Urbs Sigeni et turres et magna palatia plangent

615
Diruta, donec eant ad pristina praedia Cambri.
Kaeptis in portu sua maenia rupta videbit,
Donec eam locuples cum vulpis dente reformet.
«Urbs Loel spoliata suo pastore vacabit,
Donec reddat ei cambucam virga leonis.

620
«Urbs Rutupi portus in littora strata iacebit;
Restaurabit eam galeata nave Rutenus.
Moenia Meneviae reparabit quintus ab illo,
Per quem palla sibi reddetur dempta per annos:
Inque tuo Sabrina sinu cadet urbs Legionum,

625
Amittetque suos cives per tempora longa:
Hos sibi reddet item cum venerit ursus in agno.
Saxonici reges, expulsis civibus, urbes
Rura domosque simul, per tempora longa tenebunt:
Ex hiis gestabunt ter tres diadema dracones.

630
Ducenti monachi perimentur in urbe Leyri,
Et duce depulso vacuabit moenia Saxo:
Qui prior ex Anglis erit in diademate Bruti
Restaurabit item vacuatam caedibus urbem.
Gens fera per patriam prohibebit crisma sacrare,

635
Inque Dei domibus ponet simulachra deorum.
Postmodo Roma Deum reddet, mediante cuculla,
Rotabitque domos sacro sacer imbre sacerdos,
Quas renovabit item pastoribus intro locatis.
Legis divinae servabunt iussa subinde

640
Plures ex illis, et coelo iure fruentur.
Id violabit item gens impia plena veneno,
Miscebitque simul violentur fasque nephasque:
Vendet in extremos fines trans aequora natos
Cognatosque suos, iramque Tonantis inibit.

645
O scelus infandum! quem Conditor orbis honore
Coeli dignatus, cum libertate creavit,
Illum more bovis vendi, ducique ligatum!
Cessabis miserande Deo, qui proditor olim
In Dominum fueras, cum primum regna subisti.

650
Classe supervenient Daci, populoque subacto
Regnabunt breviter, propulsatique redibunt.
His duo iura dabunt, quos laedet acumine caudae
Foederis oblitus pro sceptri stem[m]ate serpens.
Indeque Neustrenses ligno trans aequora vecti,

655
Vultus ante suos et vultus retro ferentes,
Ferratis tunicis et acutis ensibus Anglos
Acriter invadent, periment, campoque fruentur,
Plurima regna sibi submittent, atque domabunt
Externas gentes per tempora, donec erinus

660
Circumquaque volans virus diffundet in ipsos.
Tum pax atque fides et virtus omnis abibit:
Undique per patrias committent praelia cives,
Virque virum prodet: non invenietur amicus:
Coniuge despecta, meretrices sponsus adibit;

665
Sponsaque cui cupiet, despecto coniuge, nubet.
Non honor ecclesiis servabitur; ordo peribit;
Pontifices tunc arma ferent, tunc castra sequentur,
In tellure sacra turres et moenia ponent,
Militibusque dabunt quod deberetur egenis.

670
Divitiis rapti mundano tramite current,
Eripientque Deo quod sacra tyara vetabit.
Tres diadema ferent per quos favor ille novorum.
Quartus erit sceptris, pietas cui laeva nocebit,
Donec sit genitore suo vestitus, ut apri

675
Dentibus accinctus galeati transeat umbram.
Quatuor ungentur vice versa summa petentes,
Et duo succedent, quia sic diadema rotabunt
Ut moneant Gallos in se fera bella movere.
Sextus Hibernenses et eorum nomina vertet;

680
Qui pius et prudens populos renovabit et urbes.
«Haec Vortigerno cecini prolixius olim,
Exponendo duum sibi mistica bella draconum
In ripa stagni quando consedimus hausti.
At tu vade domum morientem visere regem,

685
O dilecta soror! Thelgesinoque venire
Praecipe; namque loqui desidero plurima secum.
Venit enim noviter de partibus Armoricanis
Dulcia quo didicit sapientis dogmata Gildae.»
It Ganieda domum, Thelgesinumque reversum,

690
Defunctumque ducem reperit, tristesque clients.
Ergo fluens lacrimis collabitur inter amicos,
Et laniat crines, et profert talia dicens: –
«Funera Rodarchi, mulieres, plangite mecum!
Ac deflete virum qualem non protulit orbis

695
Hactenus, in nostro quantum discernimus aevo.
Pacis amator erat:, populo nam iura feroci
Sic dabat ut nulli vis inferretur ab ullo:
Tractabat sanctum iusto moderamine clerum:
Iure regi populo summos humilesque sinebat.

700
Largus erat; nam multa dabat, vix quid retinebat:
Omnibus omnis erat, faciens quodcumque decebat.
Flos equitum, regumque decor, regnique columpna
(Heu michi!) qui fueras, inopinis vermibus esca
Nunc datus es, corpusque tuum putrescit in urna!

705
Sicne cubile tibi post serica pulcra paratur?
Siccine sub gelido, caro candida, regia membra
Condentur saxo; nec eris nisi pulvis et ossa?
Sic equidem, nam sors hominum miseranda per aevum
Ducitur, ut nequeant ad pristina iura reduci.

710
Ergo nichil prodest pereuntis gloria mundi,
Quae fugit atque redit, fallit laeditque potentes.
Melle suo delinit apes quod postmodo pungit;
Sic quos demulsit divertens gloria mundi,
Fallit, et ingratae collidit verbe caudae.

715
Fit breve quod praestat, quod habet durabile non est:
More fluentis aquae transit quodcumque ministrat.
Quid rosa si rutilet, si candida lilia vernent,
Si sit pulcher homo, vel equus, vel caetera plura?
Ista Creatori non mundo sunt referenda.

720
Felices igitur qui perstant corde piato,
Obsequiumque Deo faciunt, mundumque relinquunt:
Illis perpetuo fungi concedet honore,
Qui sine fine regit, Christus, qui cuncta creavit.
Vos igitur proceres, vos moenia celsa, laresque,

725
Vos nati dulces, mundanaque cuncta relinquo;
Et cum fratre meo silvas habitabo, Deumque
Laeta mente colam, nigri cum tegmine pepli.»
Haec ait; atque suo persolvit iusta marito;
Signavitque suam cum tali carmine tumbam:

730
Rodarchus largus, quo largior alter in orbe
Non erat, hic modica magnus requiescit in urna.
Venerat interea Merlinum visere vatem
Tunc Telgesinus, qui discere missus ab illo.
Quid ventus nimbusve foret; nam mixtus uterque

735
Tunc simul instabat et nubila conficiebant.
Haec documenta dabat socia dictante Minerva:
«Quatuor ex nichilo produxit Conditor orbis,
Ut fierent rebus praecedens causa creandis,
Materiesque simul, concordi pace iugata.

740
Coelum quod stellis depinxit, et altius extat,
Et quasi testa nucem circumdans omnia claudit:
Aera deinde dedit, formandis vocibus aptum,
Quo mediante dies et noctes sidera praestant:
Et mare, quod terras cingit, validoque recursu

745
Quatuor amfractus faciens, sic aera pulsat
Ut generet ventos, qui quatuor esse feruntur.
Vique sua stantem nec se levitate moventem
Supposuit terram, partes in quinque resectam;
Quarum quae media [est] non est habitanda calore,

750
Extremaeque duae prae frigore diffugiuntur.
Temperiem reliquis permisit habere duabus:
Has homines habitant, volucresque gregesque ferarum.
Utque darent subitas pluvias, quo crescere fructus
Arboris et terrae facerent aspergine miti,

755
Adiecit coelo nubes; quae sole ministro,
Sicut utres fluviis occulta lege replentur:
Inde per excelsum scandentes aethera, sumptos
Diffundunt latices, ventorum viribus actae
Hinc fiunt imbres, hinc nix, hinc grando rotunda,

760
Cum gelidus madidus movet sua flamina ventus,
Qui nubes penetrans quales facit egerit amnes,
Naturamque suam zonarum proximitate,
Ventorum sibi quisque trahit dum nascitur illuc.
«Post firmamentum quo lucida sidera fixit,

765
Aethereum coelum posuit, tribuitque colendum
Coetibus angelicis, quos contemplatio digna
Ac dulcedo Dei reficit miranda per aevum.
Hoc quoque depinxit stellis et sole chorusco,
Indicens legem quae certo limite stella

770
Per sibi commissum posset discurrere coelum.
Postmodo supposuit lunari corpore fulgens
Aerium coelum, quod per loca celsa redundat
Spirituum cuneis, qui nobis compatiuntur
Et collaetantur dum sic aliterve movemur:

775
Suntque preces hominum soliti perferre per auras,
Atque rogare Deum quod sit placabilis illis;
Affectumque Dei sompno vel voce referre,
Vel signis aliis, ut fiant inde scientes.
«At cacodaemonibus post lunam subtus habundat,

780
Qui nos decipiunt et temptant, fallere docti;
Et sibi multotiens ex aere corpore sumpto
Nobis apparent, et plurima saepe sequuntur
Quin etiam coitu mulieres agrediuntur
Et faciunt gravidas, generantes more prophano.

785
Sic igitur coelos habitatos ordine terno
Spirituum fecit, foveant ut singula quaeque,
Ac renovet mundum renovato germine rerum.
«Et mare per species varias distinxit, ut ex se
Proferret rerum formas generando per aevum.

790
Pars etenim fervet, pars friget, et una duabus
Temperiem sumens nobis alimenta ministrat.
Ast ea quae fervet, baratrum cum gentibus acris
Circuit, et terrae diversis fluctibus orbem
Secernit refluens, ignes ex ignibus augens.

795
Illic descendunt qui leges transgrediuntur.
Postpositoque Deo, quo vult perversa voluntas
Incedunt, avidi corrumpere quod prohibentur.
Trux ibi stat iudex aequali lance rependens,
Cumque suum meritum condignaque debita solvit.

800
«Altera, quae friget, praetonsas volvit harenas
Quas secum gignit vicino prima vapore
Quando suos radios inmiscet stella Diones.
Hanc perhibent Arabes gemmas generare micantes,
Dum peragrat pisces, dum respicit aequora flammis;

805
Haec virtute sua populis gestantibus ipsas
Prosunt, et multos reddunt servantque salubres:
Has quoque per species distinxit (ut omnia) Factor,
Ut discernamus per formas perque colores,
Cuius sint generis, cuius virtutis apertae.

810
«Tertia forma maris quae nostram circuit orbem,
Proximitate sua nobis bona multa ministrat.
Nutrit enim pisces et sal producit habunda,
Fertque refertque rates commercia nostra ferentes,
Unde suo lucro subito fit dives egenus.

815
Vicinam faecundat humum, pascitque volucres,
Quas perhibent ortas illinc cum piscibus esse,
Dissimilique tamen naturae iure moventur;
Plus etenim dominatur eis quam piscibus aequor,
Unde leves excelsa petunt per inane volantes.

820
«At pisces suus humor agit reprimitque sub undis,
Nec sinit ut vivant dum sicca luce fruuntur.
Hos quoque per species distinxit factor eorum,
Naturamque dedit distinctis, unde per aevum
Mirandi fierent, aegrotantique salubres.

825
Nempe ferunt nullum cohibere libidinis aestum,
Sed reddit coecos iugiter vescentis ocellos:
At qui nomen habet timeos de flore timallus,
Sic quoniam redolet, vescentem saepius illo
Protrahit, ut tales oleat per flumina pisces.

830
«Femineo sexu subtracto iure muraenas
Esse ferunt cunctas, coeunt tamen ac renovantur,
Multiplicantque suos alieno germine foetus.
Conveniunt etenim per littora saepius angues
Quo degunt, faciuntque sonos ac sibila grati,

835
Et sic eductis coeunt ex more muraenis.
«Est quoque mirandum quod semipedalis echinus,
Haerens cui fuerit fixam quasi litore navem
Detinet in ponto, nec eam permittet abire
Donec discedat; tali virtute timendus.

840
Quemque vocant gladium, quia rostro laedit acuto,
Saepius hunc nantem metuunt accedere navi;
Nam si sumptus erit confestim perforat illam,
Et mergit sectam subito cum gurgite navem.
Fitque suis cristis metuendus serra carinis,

845
Quas infigit eis dum subnatat, atque secatas
Deicit in fluctus, crista velut ense timendus.
«Aequoreusque draco qui fertur habere venenum
Sub pennis, metuendus erit capientibus illum;
Et quociens pungit, laedit, fundendo venenum.

850
«Ast alias clades torpedo fertur habere;
Nam qui tangit eam viventem, protinus illi
Brachia cum pedibus torpent, et caetera membra,
Officioque suo quasi mortua destituuntur:
Sic solet esse nocens illius corporis aura.

855
«Hiis Deus, ac aliis ditavit piscibus aequor;
Adiecitque suis plures in fructibus orbes,
Quos habitant homines pro fertilitate reperta,
Quam producit ibi foecundo cespite tellus.
Quarum prima quidem meliorque Britannia fertur,

860
Ubertate sua producens singula rerum:
Fert etenim segetes quae nobile munus odoris
Usibus humanis tribuunt, reddendo per annum;
Silvas et saltus, et ab hiis stillantia mella,
Aerios montes, lateque virentia prata,

865
Fontes et fluvios, pisces, pecudesque, ferasque,
Arboreos fructus, gemmas, preciosa metalla,
Et quicquid praestare solet natura creatrix
Praeterea fontes unda fervente salubres,
Quae fovet aegrotos et balnea grata ministrat,

870
At subito sanos pellit, languore repulso.
Sic ac blandus eos regni dum sceptra teneret
Constituit nomenque suae consortis Alaron.
Utilis ad plures laticis medicamine morbos,
Sed mage femineos, ut saepius unda probavit.

875
«Adiacet huic Thanatos, quae multis rebus habundat;
Mortifero serpente caret, tollitque venenum
Si sua cum vino tellus commixta bibatur.
«Orchades a nobis nostrum quoque dividit aequor,
Hae tres ter denae seiuncto flumine fiunt:

880
Bis denae cultore carent, aliaeque coluntur.
Ultima quae Ytilie nomen de sole recepit
Propter solsticium, quod sol aestivus ibidem
Dum facit, avertit radium, ne luceat ultra;
Abducitque dies ut semper nocte perhenni

885
Aer agat tenebras, faciat quoque frigore pontum
Concretum pigrumque simul, ratibusque negatum.
«Insula post nostram praestantior omnibus esse
Fertur Hibernensis, felici fertilitate.
Est etiam maior, nec apes, nec aves nisi raras

890
Educit, penitusque negat generare colubres.
Unde fit ut tellus illinc avecta lapisve
Si superaddatur, serpentes tollat apesque.
«Gadibus Herculeis adiungitur insula Gades:
Nascitur hic arbor cuius de cortice gummi

895
Stillat, quo gemmae fiunt super illisa iura.
Hesperides vigilem perhibentur habere draconem,
Quem servare ferunt sub frondibus aurea poma.
Gorgades habitant mulieres corprois hirci,
Quae celeri cursu lepores superare feruntur.

900
Argirae Crissaeque gerunt ut dicitur aurum.
Argentumque simul ceu vilia saxa Corinthus.
«Taprobana viret foecundo cespite grata;
Bis etenim segetes anno producit in uno,
Bis gerit aestatem, bis ver, bis coligit uvas

905
Et fructus alios; nitidis gratissima gemmis
Atilis aeterno producit vere virentes
Flores et frondes, per tempora cuncta virendo.
Insula pomorum quae Fortunata vocatur,
Ex re nomen habet, quia per se singula profert:

910
Non opus est illi sulcantibus arva colonis;
Omnis abest cultus nisi quem natura ministrat:
Ultro foecundas segetes producit et uvas,
Nataque poma suis praetonso germine silvis;
Omnia gignit humus vice graminis ultro redundans.

915
Annis centenis aut ultra viviter illic,
Illic iura novem geniali lege sorores
Dant his qui veniunt nostris ex partibus ad se:
Quarum quae prior est fit doctior arte medendi;
Exceditque suas forma praestante sorores;

920
Morgen ei nomen, didicitque quid utilitatis
Gramina cuncta ferant, ut languida corpora curet;
Ars quoque nota sibi qua scit mutare figuram,
Et resecare novis quasi Daedalus aera pennis;
Cum vult est Bristi, Carnoti, sive Papiae

925
Cum vult in nostris ex aere labitur horis.
Hancque mathematicam dicunt didicisse sorores.
Moronoe, Mazoe, Gliten, Glitonea, Gliton,
Tironoe, Thiten, cithara notissima Thiten.
Illuc, post bellum Camblani vulnere laesum

930
Duximus Arcturum, nos conducente Barintho,
Aequora cui fuerant et coeli sydera nota.
Hoc rectore ratis, cum principe venimus illuc,
Et nos quo decuit Morgen suscepit honore,
Inque suis talamis posuit super aurea regem

935
Stulta manuque sibi detexit vulnus honesta,
Inspexitque diu; tandemque redire salutem
Posse sibi dixit, si secum tempore longo
Esset, et ipsius vellet medicamine fungi.
Gaudentes igitur regem commisimus illi,

940
Et dedimus ventis redeundo vela secundis.»
Tunc Merlinus ad haec ait: «O! dilecte sodalis,
Postmodo quanta tulit violato foedere regnum,
Ut modo quod fuerat non sit! nam sorte sinistra
Subducti proceres ac in sua viscera versi,

945
Omnia turbarunt, ut copia diviciarum
Fugerit ex patria bonitasque recesserit omnis,
Et desolati vacuent sua moenia cives.
Insuper incumbit gens Saxona marte feroci,
Quae nos et nostras iterum crudeliter urbes

950
Subvertet, legemque Dei violabit et aedes.
Nempe deus nobis ut corrigat insipientes
Has patitur clades, ob crimina nostra, venire.»
Non dum desierat cum talia protulit alter:
«Ergo necesse foret populo transmittere quemdam,

955
Et mandare duci festina nave redire,
Si iam convaluit; solitis ut viribus hostes
Arceat, et cives antiqua pace reformet.»
«Non» Merlinus ait «Non sic gens illa recedet,
Ut semel in nostris ungues infixerit ortis:

960
Regnum namque prius populosque iugabit et urbes,
Viribus atque suis multis dominabitur annis.
Tres tamen ex nostris magna virtute resistent,
Et multos periment, et eos in fine domabunt:
Sed non perficient, quia sic sententia summi

965
Iudicis existit, Britones ut nobile regnum
Temporibus multis amittant debilitate,
Donec ab Armorico veniet temone Conanus,
Et Cadwalladrus Cambrorum dum venerandus;
Qui pariter Scotos, Cumbros, et Cornubienses,

970
Armoricosque viros sociabunt foedere firmo;
Amissumque suis reddent diadema colonis,
Hostibus expulsis, renovato tempore Bruti,
Tractabuntque suas sacratis legibus urbes.
Incipient reges iterum superare remotos,

975
Et sua regna sibi certamine subdere forti.»
«Nemo superstes erit tunc ex hiis qui modo vivunt,»
Telgesinus ait, «nec tot fera praelia quemquam
Inter concives, quot te vidisse putamus&.raquo;
«Sic equidem,» Merlinus ait, «nam tempore multo

980
Vixi multa videns, et de nostratibus in se,
Et de barbarica turbanti singula gente.
«Crimen quod memini cum Constans proditus esset,
Et defugissent parvi trans aequora fratres
Uter et Ambrosius, coeperunt ilico bella

985
Per regnum fieri quod tunc rectore carebat.
Vortigernus enim consul Gewissus in omnes
Agmina ducebat patrias, ut duceret illas,
Laedens innocuos miseranda clade colones:
Denique vi subita rapuit diadema, peremptis

990
Nobilibus multis et regni cuncta subegit.
Ast hii qui fuerant cognato sanguine iuncti
Fratribus, id graviter tolerantes, igne cremare
Coeperunt cunctas infausti principis urbes,
Et turbare suum crudeli milite regnum,

995
Nec permiserunt illum cum pace potiri.
Anxius ergo manens, cum non abstare rebelli
Quivisset populo, parat invitare remotos
Ad sua bella viros, quibus obvius iret in hostes.
Mox ex diversis venerunt partibus orbis

1000
Pugnaces turmae, quas excipiebat honore.
Saxona gens etiam, curvis advecta carinis,
Eius ad obsequium galeato milite venit;
Huic duo praefuerant audaci pectore fratres
Horsus et Hengistus, qui proditione nefanda

1005
Postmodo laeserunt populos, laesereque urbes.
Postquam namque ducem famulatus sedulitate
Attraxere sibi, cives quoque lite propinqua
Viderunt motos leviter quo subdere regem
Possent; in populos verterunt arma feroces,

1010
Ruperuntque fidem proceres quoque praemeditatos
Fraude necaverunt sedentes ferme vocatos
Insimul, ut pacem secum foedusque iugarent,
Truseruntque ducem nivei trans ardua montis:
Quae sibi de regno coepi cantare futura.

1015
Inde domos patriae peragrantes igne cremabant,
Et nitebantur sibimet submittere cuncta.
At Vortimerus cum causa pericula regni
Expulsumque patrem Bruti vidisset ab aula;
Assensu populi sumpsit diadema, feramque

1020
Invasit gentem concives dilaniantem,
Atque coegit eam per plurima bella redire
In Thanatum, qua classis erat quae vexarat illam.
Sed dum diffugerent, bellator corruit Horsus,
Et plures alii, nostris perimentibus illos.

1025
Inde secutus eos circumdedit obsidione
Ilico rex, Tanathum terra marique resistens:
Sed non praevaluit: subito nam classe potiti,
Vi magna fecere viam, ductique per aequor
Exegere suam festino remige terram.

1030
«Ergo triumphato bellis victricibus hoste,
Fit Vortimerus rector venerandus in orbe,
Attrectando suum iusto moderamine regnum.
Sed soror Hengisti successus Renua tales
Indignando ferens, protectaque fraude venenum

1035
Miscuit, existens pro fratre maligna noverca,
Et dedit ut biberet, fecitque perire bibentem:
Confestimque suo mandavit trans freta fratri,
Ut remearet item cum tot tantisque catervis
Quot sibi pugnaces posset submittere cives.

1040
Sic igitur fecit; nam tantus in agmina nostra
Venit, ut eriperet cunctis sua praedia praegnans,
Et loca per patrias penitus combureret igne.

«Haec ita dum fierent in finibus Armoricanis
Uter et Ambrosius fuerant cum rege Biduco:

1045
Iam gladio fiunt cuncti belloque probati,
Et sibi diversas sociabant undique turmas,
Ut peterent natale solum, gentesque fugarent
Quod tunc instabant patriam vastare paternam.
Ergo dedere suas vento marique carinas,

1050
Praesidioque suis concivibus applicuerunt:
Nam Vortigernum per Cambrica regna fugatum,
Inclusumque, sua pariter cum turre cremarunt.
Enses inde suos vertere recenter in Anglos
Congressique simul vincebant saepius illos,

1055
Et vice transversa devincebantur ab illis.
Denique consertis magno conamine dextris
Instant nostrates, et laedunt acriter hostes,
Hengistumque necant, Christoque volente triumphant.
«Hiis igitur gestis, cleri populique favore

1060
Ambrosio regnumque datur, regnique corona,
Postmodo quam gessit tractando singula iuste.
Emensis autem per lustra quaterna diebus,
Proditur a medico, moriturque bibendo venenum.
Mox germanus ei succesit iunior Uter,

1065
Nec primum potuit regnum cum pace tueri:
Perfida gens etenim demum consueta redire,
Venerat, et solita vastabat cuncta phalange.
Oppugnavit eam saevis congressibus Uter,
Et pepulit victam trans aequora, remige verso.

1070
Mox reformavit posito certamine pacem,
Progenuitque sibi natum, qui postmodo talis
Exstitit, ut nulli fieret probitate secundus.
Arturus sibi nomen erat; regnumque per annos
Obtinuit multos, postquam pater Uter obivit:

1075
Idque dolore gravi gestum fuit atque labore,
Et nece multorum per plurima bella virorum.
Nam dum praedictus princeps langueret, ab Angla
Venerat infidus populos, cunctasque per enses
Trans Humbrum patrias submiserat ac periones;

1080
Et puer Arturus fuerat, nec debilitate
Aetatis poterat tantas compescere turmas.
Ergo consilio cleri populique recepto,
Armorico regi mittens, mandavit Hoeli
Ut sibi praesidio festina classe rediret:

1085
Sanguis enim communis eos sociabat amorque,
Alter ut alterius deberet dampna levare.
Mox igitur collegit Hoel ad bella feroces
Circumquaque viros, et multis milibus ad nos
Venit, et Arturo sociatus, pertulit hostes

1090
Saepius agrediens, et stragem fecit acerbam.
Hoc socio securus erat fortisque per omnes
Arturus turmas dum progrederetur in hostes,
Quos tandem vicit patriamque redire coegit,
Composuitque suum legum moderamine regnum.

1095
Mox quoque submisit post haec certamina Scotos,
Ac Hibernenses, convertens bella, feroces
Supposuit patrias illatis viribus omnes:
Et Norwegenses trans aequora lata remotos
Subdidit, et Dacos invisa classe petitos.

1100
Gallorum populos caeso Frollone subegit,
Cui curam patriae dederat Romana potestas:
Romanos etiam bello sua regna petentes
Obpugnans vicit, procuratore perempto
Hybero Lucio, qui tunc collegaque Legnis

1105
Induperatoris fuerat, iussuque Senatus
Venerat ut fines Gallorum demeret illi.
«Coeperat interea nostrum sibi subdere regnum
Infidus iustos Modredus desipiensque:
Illicitam venerem cum coniuge regis agebat:

1110
Rex etenim transire volens, ut fertur, in hostes,
Reginam regnumque suum commiserat illi
Ast ut fama mali tanti sibi venit ad aures
Distulit hanc belli curam, patriamque revertens
Applicuit multis cum milibus, atque nepotem

1115
Obpugnans pepulit trans aequora diffugientem.
Illic collectis vir plenus proditione
Undique Saxonibus, coepit committere pugnam
Cum duce, sed cecidit, deceptus gente prophana
In qua confisus tantos inceperat actus.

1120
O quantas hominum strages matrumque dolores
Quarum conciderant illic per praelia nati!
Illic rex etiam letali vulnere laesus
Deseruit regnum, tecumque per aequora vectus,
Ut praedixisti, nimpharum venit ad aulam.

1125
Ilico Modredi duo nati regna volentes
Subdere quisque sibi, coeperunt bella movere,
Alternaque suos prosternere caede propinquos.
Deinde nepos regis dux Constantinus in illos
Acriter insurgens, populos laniavit et urbes,

1130
Prostratisque simul crudeli morte duobus,
Iura dedit populo, regni diademate sumpto.
Nec cum pace fuit, quoniam cognatus in illum
Praelia dira movens violavit cuncta Conanus;
Proripuitque sibi regiones, rege perempto,

1135
Quas nunc debiliter nec cum ratione gubernat.»
Haec illo dicente, cito venere clientes,
Et dixere sibi fontem sub montibus illis
Erupisse novum, laticesque refundere puros,
Qui iam manantes longe per concava vallis

1140
Girabant saltus refluo cum murmure lapsu.
Mox igitur spectare novum consurgit uterque
Festinus fontem, visoque, resedit in herba
Merlinus, laudatque locum limphasque fluentes,
Et miratur eas de cespite taliter ortas.

1145
Moxque siti captus se proclinavit in amnes,
Potavitque libens, et tempora proluit unda:
Utque per internos alvi stomachique meatus
Humor iit laticis, subsedavitque vaporem
Corporis interni, confestim mente recepta

1150
Sese cognovit, rabiem quoque perdidit omnem;
Et qui torpuerat per longum tempus in illo
Sensus item rediit, mansitque quod ante manebat
Sanus et incolumis rursus, ratione recepta.
Ergo Deum laudans vultus ad sidera tollit,

1155
Edidit et voces devoto famine tales.
«O rex! siderea quo constant machina coeli,
Quo mare, quo tellus laeto cum grammine foetus
Dantque foventque suos, crebroque iuvamine prosunt
Humano generi profusa fertilitate;

1160
Quo sensus rediit mentisque revanuit error!
Raptus eram michimet; quasi spiritus acta sciebam
Praeteriti populi praedicebamque futura;
Tunc rerum secreta sciens, volucrumque volatus,
Stellarumque vagos motus, lapsusque natantum.

1165
Id me vexabat, naturalemque negabat
Humane menti districta lege quietem:
Nunc in me redii, videorque vigore moveri
Quo vegetare meos animus consueverat artus.
Ergo, Summe Pater, tibi sic obnoxius esse

1170
Debeo, condignas ut digno pectore laudes
Dicam, semper agens laetus libamina laeta.
Bis etenim tua larga manus mihi profuit uni,
Munere dando novum viridi de cespite fontem:
Nam modo possideo latices quibus ante carebam,

1175
Et reducem capitis sumpsi potando salutem. –
Ista sed inde venit bis, o dilecte sodalis,
Ut fons iste novus sic effluit, atque reformet
Me mihi, qui fueram quasi vecors hactenus ex me?»
Telgesinus ait: «Rerum Moderator opimus

1180
Flumina per species divisit, et addidit ultro
Cuique suas vires ut prosint saepius aegris.
Sunt etenim fontes, fluviique lacusque per orbem,
Qui virtute sua multis et saepe medentur.
Albula namque rapax Romae fluit amne salubri,

1185
Quem sanare ferunt certo medicamine vulnus.
Manat in Italia fons alter, qui Ciceronis
Dicitur; hic oculos ex omni vulnere curat.
Aethiopes etiam stagnum perhibentur habere
Quo velut ex oleo facies perfusa nitescit.

1190
Affrica fert fontem qui vulgo Zema vocatur;
Potus dat voces subita virtute canoras.
Dat lacus Italiae Dictonus taedia vini;
Qui de fonte Chios potant perhibentur habere.
Fertur habere duos tellus Boetica fontes;

1195
Hic facit immemores, memores facit ille bibentes.
Continent ipsa lacum tam dira peste nocivum,
Ut generet furias nimiaeque libidinis aestum.
Fons Syticus venerem, venerisque repellit amorem.
Campana regione fluunt, ut dicitur, amnes

1200
Qui faciunt steriles foecundas flumine poto:
Idem dicuntur furias abolere virorum.
Aethiopum tellus fert rubro flumine fontem;
Qui bibit ex illo limphaticus inde redibit.
Fons Lentus fieri numquam permittit abortum.

1205
Sunt duo Sycilia fontes; steriles facit alter,
Alter foecundans geniali lege puellas.
Flumina Thessaliae duo sunt virtutis opimae;
Hoc potans nigrescit ovis, candescit ab illo;
Ast ab utroque bibens variato vellere degit.

1210
Clitumnus lacus est, quem continet Umbrica tellus;
Hic aliquando boves fertur producere magnos:
Inque Reatina fit aequorum dura palude
Ungula confestim dum progrediuntur arenas.
Asphaltite lacu Iudaeae, corpora mergi

1215
Nequaquam possunt, vegetat dum spiritus illa.
At contra stagnum Sygen fert Indica tellus,
Quo res nulla natat, sed mergitur ilico fundo:
Et lacus est Aloe quo res non mergitur ulla,
Omnia sed fluitant quamvis sint plumbea saxa;

1220
Fons quoque Marsidiae compellit saxa natare,
Stix fluvius de rupe fluit, perimitque bibentes;
Hac clades eius testatur Achadia tellus.
Fons Ydumeus quater inmutando diebus,
Mira lege, suos fertur variare colores;

1225
Pulverulentus enim, viridisque fit, ordine verso,
Fit quoque sanguineus, fit limpidus amne decoro:
Ex hiis per ternos unum retinere colorem
Asseritur menses semper volventibus annis.
Rogotis lacus est, eius quoque profluit unda:

1230
Ter fit amara die, ter dulci grata sapore.
Epiri de fonte faces ardere feruntur
Extinctae, rursusque suum deponere lumen.
Sic algere die perhibetur fons Garamantum,
Et, vice transversa, tota fervescere nocte.

1235
Ut neget accessum prae frigore praeque calore.
Sunt et aquae calide multos fervore minantes,
Fervoremque trahunt, dum perlabuntur alumen
Aut sulphur, quibus est vis ignea grata medendi.
His aliisque Deus ditavit viribus amnes,

1240
Ut fierent aegris subitae medicina salutis,
Et manifestarent quanta virtute Creator
Praemineat rebus, dum sic operatur in illis.
Hos etiam latices summa ratione salubres
Esse reor, subitamque reor conferre medelam,

1245
Nunc potuere novo sic erumpendo liquore.
Hii modo sub terra per concava coeca fluebant,
Ut plures alii qui submanare feruntur;
Forsitan excursus illorum praepediente
Obice, vel saxi, vel terrae pondere lapsae.

1250
Retrogradum cursum facientes arbitror illos
Paulatim penetrasse solum fontemque dedisse.
Sic plures manare vides, iterumque redire
Sub terram, rursusque suas tenuisse cavernas.»
Haec ita dum gererent, rumor discurrit ubique

1255
In Calidone novum silvis erumpere fontem,
Sanatumque virum postquam potavit ab illo,
Tempore qui multo rabie corruptus, et isdem
Extiterat silvis ritu vivendo ferarum.
Mox igitur venere duces proceresque videre,

1260
Et collaetari curato flumine vati.
Cumque statum patriae per singula notificassent,
Atque rogaretur sua sceptra resumere rursus
Et tractare suam solito moderamine gentem;
Sic ait: «O iuvenes! mea non hoc exigit aetas

1265
In senium vergens, quae sic michi corripit artus
Ut vix praeteream laxatis viribus arva.
Iam satis exegi longaevo tempore laetos
Glorificando dies, michi dum rideret habundans
Copia magnarum profuse diviciarum.

1270
Roboris annosi silva stat quercus in ista,
Quam sic exegit consumens cuncta vetustas
Ut sibi deficiat succus, penitusque putrescat.
Hanc ego cum primum coepisset crescere vidi,
Et glandem de qua processit forte cadentem

1275
Dum super astaret picus ramumque videret,
Hic illam crevisse suo iam pene sedebam
Singula prospiciens, tunc et verebar in istis
Saltibus atque locum memori cum mente notavi.
Ergo diu vixi, mea me gravitate senectus

1280
Detinuit dudum, rursus regnare recuso.
Me Calidonis opes viridi sub fronde manentem
Delectant pocius quam quas fert India gemmae,
Quam quod habere Tagus per littora dicitur aurum,
Quam segetes Siculae, quam dulcis Methidis uvae,

1285
Aut celsae turres aut cinctae moenibus urbes,
Aut fraglascentes Tirio medicamine vestes.
Res mihi nulla placet me quae divellere possit
Ex Calidone mea, me iudice, semper amoena.
Hic ero dum vivam pomis contentus et herbis;

1290
Et mundabo meam pia per ieiunia carnem,
Ut valeam fungi vita sine fine perhenni.»
Haec dum dicebat, proceres super aethera cernunt,
Agmina longa gruum, flexo per inane volatu
Ordine girantes per littora certa videre

1295
Posset in exstructa liquido super aere turma.
Haec admirantes, Merlinum dicere poscunt
Quid certe fuerat quod tali more volerant.
Mox Merlinus eis: «Volucres, ut caetera plura,
Natura propria ditavit Conditor orbis;

1300
Sic didici multis silvis habitando diebus.
Est igitur natura gruum dum celsa pererrant
Si plures assint, ut earum saepe volatu
Aut hanc aut aliam videamus inesse figuram:
Una modo clamando monet servare volando,

1305
Turbatus solitis ne discrepet ordo figuris:
Aut dum raucescit subit altera deficienti.
Excubias noctis faciunt, custosque lapillum
Sustinet in digitis dum vult expellere sompnos:
Cumque vident aliquos, subito clamore citantur.

1310
Penne nigrescunt cunctarum quando senescunt.
«Ast aquilae, quae nomen habent ab acumine visus,
Obtuitus tanti prae cunctis esse feruntur,
Ut perferre queant, non flexo lumine, solem;
Ad radium pullos suspendunt scire volentes

1315
Illo vitato ne degener exstet in illis
In montis sublime manent super aequora pennis,
Aspirantque suas imo sub gurgite praedas;
Ilico descendunt rapido per inane volatu,
Et rapiunt pisces ut poscit origo natantis.


1320
«Postposito coitu, sine semine saepe mariti
Concipit et generat (dictu mirabile) vultur:
Haec per celsa volans aquilarum more, cadaver
Naribus elatis longe trans aequora sentit,
Quod quamvis tardo non horret adire volatu

1325
Ut sese valeat praeda saciare cupita.
Idem centenis robustus vivit in annis.
«Nuntia veris avis crepitante ciconia rostro,
Dicta fovere suos in tantum sedula natos,
Exuat ut proprias nudato pectore plumas:

1330
Haec cum bruma venit, fertur vitare procellas,
Et fines Asiae ductu cornicis adire.
Pascit eam pullus senio cum deficit aetas,
Quod depavit eum iam debuit ipsa diebus.
«Excedit volucres dulci modulamine cunctas,

1335
Cum moritur, cignus nautis gratissimus ales.
Hunc in Hiperboreo perhibent accedere tractu,
Ad cantum citharae per littora forte sonantis.
«Strucio quae ponit sub pulvere deserit ova,
Ut foveantur ibi dum negligat ipsa fovere:

1340
Inde creantur aves radio pro matre cubante.
«Ardea cum pluvias tempestatesque perhorret,
Evolat ad nubes ut tanta pericula vitet.
Hinc illam subitos dicunt portendere nimbos,
Sublimem quociens spectant super aethera nautae.

1345
«Unica semper avis divino munere phoenix
In terris Arabum redivivo corpore surgit:
Cumque senescit adit loca fervidiora calore
Solis, et ingentes ab aromate iungit acervos,
Componitque rogum, quem crebris motibus alae

1350
Succendit, ferturque super, penitusque crematur.
Producit volucrem pulvis de corpore facta,
Et fit item phoenix hac lege novata per aevum.
«Nidificare volens fert cinnom [on] cinomolgus,
Aedificatque suum pro cero robore nidum:

1355
Illinc pennatis homines abducere telis
Moverunt cumulum soliti transmittere venum.
«Alcion avis est quae stagna marina frequentat,
Aedificatque suos hiemali tempore nidos:
Dum cubat, aequora sunt septem tranquilla diebus,

1360
Et venti cessant, tempestatesque remissae
Inpendunt, placidam volucri famulando quietem.
«Psitacus humanam proprio (o) modulamine vocem
Dum non spectatur prorsus proferre putatur:
Intermiscet «ave» verbis et «chaere» iocosis.

1365
«Est pelicanus avis pullos consueta necare,
Et confusa tribus lugere dolore diebus.
Et scindens venas educit sanguinis undas,
Et vitae reduces reddit rorando volucres.
Dum Diomedeae lacrimosa voce resultant,

1370
Et faciunt planctus, subitam portendere mortem
Dicuntur regum, vel magna pericula regni:
Cumque vident aliquem, discernunt ilico quis sit,
Barbarus an Graecus; nam Graecum plausibus alae
Et blandimentis adeunt, laetaeque resultant;

1375
Circueunt alios, pennisque feruntur iniquis,
Horrentique sono velut hostes agrediuntur.
«Mennonides quinto semper dicuntur in anno
Mennonis ad tumulum longo remeare volatu,
Et deflere ducem Troiano marte peremptum.

1380
«Fert quoque mirandam splendens circinea pennam,
Nocte sub obscuraque fulget ut ignea lampas,
Atque ministrat iter si praeportetur eunti.
«Quando nidificat, divellit ab arbore picus
Claveos et cuneos quos non divelleret ullus;

1385
Cuius ab impulsu vicinia tota resultant.»
His igitur dictis, quidam vesanus ad illos
Accessit subito, seu sors conduxerat illum;
Terrifico clamore nemus complebat et auras,
Denique supposito laniat sua corpora rostro,

1390
Et quasi saevus aper spumabat, bella minando.
Ocius ergo virum capiunt, secumque sedere
Cogunt, ut moveat risusque iocosque loquendo.
Inspiciens igitur vates attentius illum,
Quis fuerit recolit, gemitumque reducit ab imo

1395
Pectore, sic dicens: «Non haec fuit eius ymago
Olim, dum nobis iuvenilis floruit aetas:
Pulcher enim fortis fuerat tunc tempore miles,
Et quem nobilitas regumque ferebat origo!
Hunc mecum pluresque simul tunc dives habebam,

1400
Totque bonis sociis felix censebar eramque.
Accidit interea dum venaremur in altis
Montibus Argustli nos devenisse sub una
Quae patulis ramis surgebat in aera quercu.
Fons ibi manabat viridi circumdatus herba

1405
Cuius erant latices humanis haustibus apti;
Ergo siti pariter correpti, sedimus illic,
Et fontis puros avide libavimus amnes.
Deinde super teneras solito conspeximus herbas
In rivo fontis redolentia poma iacere:

1410
Mox ea collegit qui primus adhaeserat iste,
Porrexitque michi, subito pro munere ridens,
Ergo distribui data poma sodalibus, et me
Expertem feci, quia non suffecit acervus.
Riserunt alii quibus impertita fuerunt,

1415
Meque vocant largum, cupidis quoque faucibus illa
Agrediendo vorant, et pauca fuisse queruntur.
Nec mora: corripuit rabies miserabilis istum
Et cunctos alios, qui mox ratione carentes
More canum sese lacerant mordendo vicissim;

1420
Strident et spumant, et humi sine mente volutant.
Denique digressi sunt illinc, more lupino,
Complentes vacuas miseris ululatibus auras.
Haec mihi non illis, velut aestimo, poma dabantur;
Postmodo seu didici; nam tunc in partibus illis

1425
Una fuit mulier, quae me dilexerat ante
Et mecum multis venerem saciaverat annis:
Hanc postquam sprevi secumque coire negavi,
Ut me dampnaret rapuit mox laeva voluntas.
Cumque monens aditus alios reperire nequiret,

1430
Apposuit fonti super illita dona veneni,
Quo rediturus eram, meditans hac arte nocere
Si fruerer pomis in gramine forte repertis.
At me sors melior sic conservavit ab illis
Ut modo praedixi: sed eum compellere quaeso

1435
Hoc de fonte novo limphas potare salubres,
Ut, si forte suam possit rehabere salutem,
Se cognoscat item, mecumque laboret in istis
Saltibus in Domino dum postera vita manebit.»
Sic igitur fecere duces; sumptoque liquore

1440
Redditur ille sibi qui vecors venerat illuc,
Cognovitque suos subito curatus amicos.
Tunc Merlinus ait: «Tibi nunc constanter eundum
Est in agone Dei, qui te tibi reddidit, ut nunc
Ipsemet inspectas qui per deserta tot annis

1445
Ut fera vixisti sine sensu turpis eundo;
Ne modo diffugias fructices, ratione recepta,
Aut virides saltus quos iam limphando colebas,
Sed mecum maneas; ut quos tibi surripiebat
Vis verunca dies, iterum reparare labores

1450
Obsequio Domini, quod erit per singula mecum
Ex hoc nunc commune tibi, dum vivit uterque.»
Ergo sub hoc Maeldinus ait, nam nomine tali
Dictus erat: «Non hoc, pater o venerande, recuso!
Laetus enim tecum silvas habitabo, Deumque

1455
Tota mente colam, tremulos dum rexerit artus
Spiritus iste meos, quem te doctore piabo.»
«Sic et ego faciam vobiscum tertius auctus;»
Telgesinus ait: «Despecto themate mundi!
Iam satis exegi vivendo tempora vane,

1460
Et nunc tempus adest quo me mihi te duce reddam.
Vos sed abite duces urbes defendere vestras:
Non decet ut nostram vestro sermone quietem
A modo turbetis: satis applausistis amico.»
Discedunt proceres, remanent tres et Ganieda

1465
Quarta, soror vatis, sumpta quoque denique vita
Ducebat vitam regis post fata pudicam,
Quae modo tot populos indicto iure regebat
Nunc cum fratre sibi silvis nil dulcius exstat.
Hanc etiam quandoque suis rapiebat ad alta

1470
Spiritus, ut caneret de regno saepe futura.
Ergo die quadam cum fratris staret in aula,
Inspiceretque domos radiantes sole fenestra,
Edidit has dubias dubio de pectore voces:
«Cerno Ridichenam galeatis gentibus urbem

1475
Impletam, sacrosque viros, sacrasque tyaras
Nexibus addictos, sic consiliante iuventa,
Pastor in excelsa mirabitur edita turris,
Et reserare sui cogetur fictile dampni.
«Cerno Kaerloyctoyc vallatam milite saevo

1480
Inclusosque duos quorum divelliter alter
Ut redeat cum gente fera, cum principe vallis,
Et vincat rapto saevam rectore catervam.
Heu quantum scelus est, capiant ut sidera solem!
Cui sullabuntur nec vi nec marte coacta.

1485
Inspicio binas prope Kaerwen in aere lunas,
Gestarique duos nimia feritate leones.
Inque duos homines unus miratur, et alter
In totidem, pugnamque parant et cominus astant:
Insurgunt alii, quartumque ferocibus armis

1490
Acriter obpugnant, nec praevalet ullus eorum,
Perstat enim clipeumque movet telisque repugnat,
Et victor ternos confestim proterit hostes,
Impellitque duos trans frigida regna Boetes,
Dans alii veniam qui postulat, ergo per omnes

1495
Diffugiunt partes tocius sidera campi.
Armoricanus aper quercu protectus avita,
Abducit lunam gladiis post terga rotatis.
Sidera bina feris video committere pugnam
Colle sub Urgenio quo convenire Deyri

1500
Gewissique simul, magno regnante Cohelo.
O quanto sudore viri tellusque cruore
Manat, in externas dum dantur vulnera gentes.
Considit in latebras collisum sydere sidus,
Absconditque suum renovato lumine lumen.

1505
«Heu quam dira fames incumbit, ut arceat alvos
Evacuatque suos populorum viribus arctus!
Incipit a Kambris, peragratque cacumina regni,
Et miseras gentes aequor transire cohercet.
Diffugiunt vituli consueti vivere lacte

1510
Vaccarum Scotiae morientum clade nephanda.
Iteque, Neustrenses! cessate diutius arma
Ferre per ingenium violento milite regnum.
Non est unde gulam valeatis pascere vestram,
Consumpsistis enim quicquid natura creatrix

1515
Fertilitate bona dudum produxit in illa.
Christe! tuo populo fer opem: compesce leones
Da regno placidam, bello cessante, quietem.»
Non super hoc tacuit, commiranturque sodales,
Germanusque suus, qui mox accessit ad illam,

1520
Hocque modo verbis applaudens fertur amicis:
«Tene soror voluit res praecantare futuras
Spiritus, osque meum compescuit atque libellum?
Ergo tibi labor iste datur; laeteris in illo,
Auspiciisque meis devote singula dicas.»

1525
Duximus ad metam carmen: vos ergo Britanni
Laurea serta date Gaufrido de Monumeta.
Est etenim vester: nam quondam praelia vestra
Vestrorumque ducum cecinit scripsitque libellum
Quem nunc Gesta vocant Britonum celebrata per orbem.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html