Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

GALLUS ANONYMOUS - CHRONICAE ET GESTA DUCUM SIVE PRINCIPUM POLONORUM

Prefatio

Ni vestra auctoritate suffultus, patres praetitulati, vestraque opitulatione fretus fierem, meis viribus in vanum tanti ponderis onus subirem, et cum fragili lembo periculose tantam aequoris immensitatem introirem; sed securus nauta poterit in navicula residens per undas saevientis freti navigare, qui nauclerum habet peritum, qui scit eam certam ventorum et siderum moderamine gubernare. Nec maluissem quoquo modo tantae Charybdis naufragiumevitare, ni libuisset vestrae caritati meam naviculam vestri remigii gubernaculis sublevare; nec de tanta silvarum densitate ignarus viae potuissem exire, ni vestrae benignitati placuisset certas mihi metas interius aperire. Tantorum ego rectorum adminiculis insignitus portum subibo securus, ventorum turbinibus expertus; nec dubitabo lippis luminibus viam incognitam palpitare, cum cognoverim rectorum oculos praecedentium luce lucidius coruscare.
Quoniam orbis terrarum in universitate spatiosa a regibus ac ducibus plurimis plurima memoria digna geruntur, quae fastidiosa neglegentia philosophorum, forsitan inopia, silentio conteguntur, operae pretium duximus quasdam res gestas Polonorum principum, gratia cuiusdam gloriosissimi ducis ac victoriosissimi nomine Bolezlavi, stilo puerili potius exarare, quam ex toto posterorum memoriae nihil notabile reservare; ob hoc etiam maxime, quod Dei dono precibusque sancti Egidii natus fuit, per quem, ut credimus, bene fortunatus semperque victoriosus exstitit. Sed quia regio Polonorum ab itineribus peregrinorum est remota, et nisi transeuntibus in Rusiam pro mercimonio paucis nota, si breviter inde disseratur, nulli videatur absurdum, et si pro parte describendo totum inducatur, nemo reputet onerosum. Igitur ab aquilone Polonia septentrionalis pars est Sclavoniae, quae habet ab oriente Rusiam, ab austro Ungariam, a subsolano Moraviam et Bohemiam, ab occidente Daciam et Saxoniam collaterales. Ad mare autem septentrionale vel amphitryonale tres habet affines barbarorum gentilium ferocissimas nationes, Selenciam, Pomeranam et Pruziam, contra quas regiones Polonorum duxa ssidue pugnat, ut eas ad fidem convertat; sed nec gladio praedicationis cor eorum a perfidia potuit revocari, nec gladio iugulationis eorum penitus viperalis progenies aboleri.
Saepe tamen principes eorum a duce Poloniensi superati ad baptismum confugerunt; itemque collectis viribus fidem christianam abnegantes, contra christianos bellum denuo paraverunt. Sunt etiam ultra eos et infra bracchia Amphitryonis aliae barbarae gentilium nationes et insulae inhabitabiles, ubi perpetua nixes t et glacies. Igitur terra Sclavonica ad aquilonem his regionibus suis partialiter divisuris sive constituturis exsistens, a Sarmaticis, qui et Getae vocantur, in Daciam et Saxoniam terminatur, a Thracia autem per Ungariam, Hunis, qui et Ungari dicuntur, quoniam occupatam, descendendo per Carinthiam in Bavariam diffinitur; ad austrum vero iuxta mare mediterraneum ab Epiro derivando per Dalmatiam, Croatiam et Istriam finibus maris Adriatici terminata, ubi Venetia et Aquileia consistit, ab Italia sequestratur. Quae regio, quamvis multum sit nemorosa, auro tamen et argento, pane et carne, pisce et melle satis est copiosa, et in hoc plurimum aliis praeferenda, quod cum a tot supra dictis gentibus et christianis et gentilibus sit vallata a cunctis insimul et singulis multotiens impugnata, numquam tamen ab ullo fuit penitus subiugata; patria ubi aer salubris, ager fertilis, silva melliflua, aqua piscosa, milites bellicosi, rustici laboriosi, equi durabiles, boves arabiles, vaccae lactosae, oves lanosae. Sed ne digressionem nimium prolixam fecisse videamur, ad intentionis nostrae propositum revertamur. Est autem intentio nostra de Polonia et de duce principaliter
Bolezlavo describere, eiusque gratia quaedam gesta praedecessorum digna memoria recitare. Nunc ergo sic ordiri materiam incipiamus, ut per radicem ad ramum arboris ascendamus. Qualiter ergo ducatus honor generationi huic acciderit, subsequens narratio intimabit.
Igitur inprimis inserendum est seriei, quam gloriose et magnifice suam iniuriam de rege Ruthenorum vindicavit, qui sibi sororem dare suam in matrimoniam denegavit. Quod Bolezlavus rex indigne ferens, cum ingenti fortitudine Ruthenorum regnum invasit, eosque primum armis resistere conantes, non ausos committere, sicut ventus pulverem, ante suam faciem profugavit. Nec statim cum hostili more civitates capiendo vel pecuniam congregando suum iter retardavit, sed ad Chyou, caput regni, ut arcem regni simul et regem caperet, properavit. At Ruthenorum rex simplicitate gentis illius in navicula tunc forte cum hamo piscabatur, cum Bolezlavum adesse regem ex insperato nuntiant. Quod ille vix credere potuit, sed tandem aliis et aliis sibi nuntiantibus certificatus exhorruit. Tunc demum pollicem simul et indicem ori porrigens, hamumque sputo more piscatorum liniens, in ignominiam suae gentis proverbium protulisse fertur: «Quia Bolezlavus huic arte non studuit, sed arma militaria baiulare consuevit, idcirco Deus ad manum eius tradere civitatem istam regnumque Ruthenorum et divitias destinavit.» Haec dixit, nec plura prosecutus, fugam arripuit. At Bolezlavus, nullo sibi resistente civitatem magnam et opulentam ingrediens, et evaginato gladio in aurea porta percutiens, risu satis iocoso suis admirantibus, cur hoc fecisset, enodavit:
«Sicut,» inquit, «in hac hora aurea porta civitatis ab isto ense percutitur, sic in nocte sequenti soror regis ignavissimi mihi dari prohibita corrumpetur; nec tamen Bolezlavo thoro maritali sed concubinali singulari vice coniungetur, quatenus hoc facto nostri generis iniuria vindicetur, et Ruthenis ad dedecus et ad ignominiam imputetur.» Sic dixit, dictaque factis complevit. Igitur rex Bolezlavus urbe ditissima regnoque Ruthenorum potentissimo decem mensibus potitus, inde pecuniam in Poloniam transmittendo nunquam exstitit otiosus; undecimo vero mense, quia regna quam plurima tenebat, et puerum ad regnandum Meschonem adhuc idoneum non videbat, loco sui quodam Rutheno sui generis in dominium constituto, cum thezauro residuo Poloniam remeabat.
Inde belliger Bolezlavus, collecta multitudine militari, novam viam aperuit in Bohemiara, quo potest Hannibali facto mirabili comparari. Nam sicut ille Romam impugnaturus per montem lovis prius viam fecit, ita Bolezlavus per locum horribilem, intemptatum prius, Bohemiam invasurus penetravit. Ille montem unum laboriose transeundo tantam famam et memoriam acquisivit, Bolezlavus vero non unum sed plures nubiferos quasi supinus ascendit. Ille solummodo cavando montem, coaequando scopulos laborabatr iste truncos et saxa volvendo, montes ascendendo arduos, per silvas tenebrosas iter aperiendo, in paludibus profundis pontes faciendo non cessabat. Tanto itaque labore Bolezlavus pro iustitia Borivoi et amicitia tribus diebus et noctibus faciens, fatigatus tale quid in Bohemia fecit, unde semper erit triumphali memoria recordatus.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustan