Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (13)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (42)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

GELLIUS AULUS - NOCTES ATTICAE


PRAEFATIO

I. ... iucundiora alia reperiri queunt, ad hoc ut liberis quoque meis partae istiusmodi remissiones essent, quando animus eorum interstitione aliqua negotiorum data laxari indulgerique potuisset.

II. Vsi autem sumus ordine rerum fortuito, quem antea in excerpendo feceramus. Nam proinde ut librum quemque in manus ceperam seu Graecum seu Latinum vel quid memoratu dignum audieram, ita quae libitum erat, cuius generis cumque erant, indistincte atque promisce annotabam eaque mihi ad subsidium memoriae quasi quoddam litterarum penus recondebam, ut, quando usus venisset aut rei aut verbi, cuius me repens forte oblivio tenuisset, et libri, ex quibus ea sumpseram, non adessent, facile inde nobis inventu atque depromptu foret.

III. Facta igitur est in his quoque commentari is eadem rerum disparilitas, quae fuit in illis annotationibus pristinis, quas breviter et indigeste et incondite ex auditionibus lectionibusque variis feceramus.

IV. Sed quoniam longinquis per hiemem noctibus in agro, sicuti dixi, terrae Atticae commentationes hasce ludere ac facere exorsi sumus, idcirco eas inscripsimus noctium esse Atticarum nihil imitati festivitates inscriptionum, quas plerique alii utriusque linguae scriptores in id genus libris fecerunt.

V. Nam quia variam et miscellam et quasi confusaneam doctrinam conquisiverant, eo titulos quoque ad eam sententiam exquisitissimos indiderunt.

VI. Namque alii Musarum inscripserunt, alii silvarum, ille peplon, alius Amaltheias keras, alius keria, partim leimonas, quidam lectionis suae, alius antiquarum lectionum atque alius antheron et item alius heurematon.

VII. Sunt etiam, qui lychnous inscripserint, sunt item, qui stromateis, sunt adeo, qui pandektas et Helikona et problemata et encheiridia et paraxiphidas.

VIII. Est qui memoriales titulum fecerit, est qui pragmatika et parerga et didaskalika, est item qui historiae naturalis, est qui pantodapes historias, est praeterea qui pratum, est itidem qui pankarpon est, qui topon scripserit;

IX. sunt item multi, qui coniectanea, neque item non sunt, qui indices libris suis fecerint aut epistularum moralium aut epistolicarum quaestionum aut confusarum et quaedam alia inscripta nimis lepida multasque prorsum concinnitates redolentia.

X. Nos vero, ut captus noster est, incuriose et inmeditate ac prope etiam subrustice ex ipso loco ac tempore hibernarum vigiliarum Atticas noctes inscripsimus tantum ceteris omnibus in ipsius quoque inscriptionis laude cedentes, quantum cessimus in cura et elegantia scriptionis.

XI. Sed ne consilium quidem in excerpendis notandisque rebus idem mihi, quod plerisque illis, fuit. Namque illi omnes et eorum maxime Graeci multa et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, "alba" ut dicitur "linea" sine cura discriminis solam copiam sectati converrebant, quibus in legendis ante animus senio ac taedio languebit, quam unum alterumve reppererit, quod sit aut voluptati legere aut cultui legisse aut usui meminisse.

XII. Ego vero, cum illud Ephesii viri summe nobilis verbum cordi haberem, quod profecto ita est: polymathie noon ou didaskei, ipse quidem volvendis transeundisque multis admodum voluminibus per omnia semper negotiorum intervalla, in quibus furari otium potui, exercitus defessusque sum, sed modica ex his eaque sola accepi, quae aut ingenia prompta expeditaque ad honestae eruditionis cupidinem utiliumque artium contemplationem celeri facilique compendio ducerent aut homines aliis iam vitae negotiis occupatos a turpi certe agrestique rerum atque verborum imperitia vindicarent.

XIII. Quod erunt autem in his commentariis pauca quaedam scrupulosa et anxia vel ex grammatica vel ex dialectica vel etiam ex geometrica, quodque erunt item paucula remotiora super augurio iure et pontificio, non oportet ea defugere quasi aut cognitu non utilia aut perceptu difficilia. Non enim fecimus altos nimis et obscuros in his rebus quaestionum sinus, sed primitias quasdam et quasi libamenta ingenuarum artium dedimus, quae virum civiliter eruditum neque audisse umquam neque attigisse, si non inutile, at quidem certe indecorum est.

XIV. Ab his igitur, si cui forte nonnumquam tempus voluptasque erit lucubratiunculas istas cognoscere, petitum impetratumque volumus, ut in legendo, quae pridem scierint, non aspernentur quasi nota involgataque.

XV. Nam ecquid tam remotum in litteris est, quin id tamen complusculi sciant? et satis hoc blandum est non esse haec neque in scholis decantata neque in commentariis protrita.

XVI. Quae porro nova sibi ignotaque offenderint, aequum esse puto, ut sine vano obtrectatu considerent, an minutae istae admonitiones et pauxillulae nequaquam tamen sint vel ad alendum studium vescae vel ad oblectandum fovendumque animum frigidae, sed eius seminis generisque sint, ex quo facile adolescant aut ingenia hominum vegetiora aut memoria adminiculatior aut oratio sollertior aut sermo incorruptior aut delectatio in otio atque in ludo liberalior.

XVII. Quae autem parum plana videbuntur aut minus plena instructaque, petimus, inquam, ut ea non docendi magis quam admonendi gratia scripta existiment et quasi demonstratione vestigiorum contenti persequantur ea post, si libebit, vel libris repertis vel magistris.

XVIII. Quae vero putaverint reprehendenda, his, si audebunt, succenseant, unde ea nos accepimus; sed enim, quae aliter apud alium scripta legerint, ne iam statim temere obstrepant, sed et rationes rerum et auctoritates hominum pensitent, quos illi quosque nos secuti sumus.

XIX. Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a noctibus his procul atque alia sibi oblectamenta quaerant. Vetus adagium est: nil cum fidibus graculost, nihil cum amaracino sui.

XX. Atque etiam, quo sit quorundam male doctorum hominum scaevitas et invidentia irritatior, mutuabor ex Aristophanae choro anapaesta pauca et quam ille homo festivissimus fabulae suae spectandae legem dedit, eandem ego commentariis his legendis dabo, ut ea ne attingat neve adeat profestum et profanum volgus a ludo musico diversum.

XXI. Versus legis datae hi sunt: euphemein chre kaxistasthai tois hemeteroisi choroisin, hostis apeiros toionde logon e gnomei me katharevei e gennaion orgia Mouson met'eiden met'echoreusen, toutois audo, kauthis apaudo, kauthis to triton mal'apaudo existasthai mystaisi chorois; hymeis d'anegeirete molpen kai pannychidas tas hemeteras, hai teide prepousin heortei.

XXII. Volumina commentariorum ad hunc diem viginti iam facta sunt.

XXIII. Quantum autem vitae mihi deinceps deum voluntate erit quantumque a tuenda re familiari procurandoque cultu liberorum meorum dabitur otium, ea omnia subsiciva et subsecundaria tempora ad colligendas huiusce modi memoriarum delectatiunculas conferam.

XXIV. Progredietur ergo numerus librorum diis bene iuvantibus cum ipsius vitae, quantuli quomque fuerint, progressibus, neque longiora mihi dari spatia vivendi volo, quam dum ero ad hanc quoque facultatem scribendi commentandique idoneus.

XXV. Capita rerum, quae cuique commentario insunt, exposuimus hic universa, ut iam statim declaretur, quid quo in libro quaeri invenirique possit.


LIBER CAPITULA

CAPITVLA LIBRI PRIMI
I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
II. Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent.
III. Quod Chilo Lacedaemonius consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt.
IV. Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam.
V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est.
VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit.
VII. In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque vitium, errareque istos, qui bonos libros violant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est.
VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore.
IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi.
X. Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem.
XI. Quod Thucydides scriptor inclutus Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit, verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria.
XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est.
XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae.
XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent.
XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit.
XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt.
XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit.
XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit.
XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege.
XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur.
XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod volgus legeret "sensu torquebit amaro".
XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit.
XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.
XXIV. Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt.
XXV. Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum.
XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur.

CAPITVLA LIBRI SECVNDI
I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia.
II. Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum.
III. Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint "h" litterae spiritum.
IV. Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii "divinationem" appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint.
V. Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit Platonis et Lysiae orationem.
VI. Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur.
VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit.
VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina.
IX. Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit.
X. Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit.
XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna.
XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta.
XIII. "Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse.
XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses vadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque verbi ratio reddita.
XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.
XVIII. Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt.
XIX. "Rescire" verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem.
XX. Quae volgo dicuntur "vivaria", id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.
XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos "septentriones" vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine.
XXII. De vento "iapyge" deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus.
XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est.
XXIV. De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis.
XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian vocent.
XXVI. Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi sit.
XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium.
XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet.
XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis.
XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.

CAPITVLA LIBRI TERTII
I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare.
II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nati sunt; atque inibi de temporibus terminisque dierum, qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit.
III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naevius in carcere fabulas scriptitarint.
IV. Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit.
V. Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter.
VI. De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur.
VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat.
VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae.
IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui "spadices" vocantur; deque istius vocabuli ratione.
X. Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose.
XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura "bibosum" dictum.
XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est.
XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse.
XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente.
XVI. Temporis varietas in puerperiis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes.
XVII. Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus.
XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet".
XIX. Qua ratione Gavius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit.

CAPITVLA LIBRI QVARTI
I. Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis "penus" a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
II. Morbus et vitium quid differat; et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae.
III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe. Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie "paelex", quaeque eius vocabuli ratio sit.
IV. Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum.
V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium consultori pessimum est".
VI. Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum, quid sint "hostiae succidaneae", quid item "porca praecidanea", et quod Capito Ateius ferias quasdam "praecidaneas" appellavit.
VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum.
VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem, cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit.
IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae deverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta.
X. Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis.
XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit.
XII. Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.
XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.
XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est.
XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione malign4 reprehenderint.
XVI. De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.
XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima.
XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium.
XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus.

CAPITVLA LIBRI QVINTI
I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus.
II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est.
III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi.
IV. De verbo "duovicesimo", quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est.
V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal.
VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea.
VII. "Personae" vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
VIII. Defensus error a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etymologiai vocis eius.
IX. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris.
X. De argumentis, quae Graece antistrephonta appellantur, a nobis "reciproca" dici possunt.
XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri antistrephein.
XII. De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis.
XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato.
XIV. Quod Apion, doctus homo, qui Plistonices appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis.
XV. Corpusne sit vox an asomaton, varias esse philosophorum sententias.
XVI. De vi oculorum deque videndi rationibus.
XVII. Quam ob causam dies primi post kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.
XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo.
XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat.
XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius.
XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare dicere, sed Latine.

CAPITVLA LIBRI SEXTI
I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore.
II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscripsit lectionum antiquarum.
III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.
IV. Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum "sub corona" quid sit.
V. Historia de Polo histrione memoratu digna.
VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit.
VII. An "affatim", quasi "admodum", prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus.
VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato.
IX. "Peposci" et "memordi", "pepugi" et "spepondi" et "cecurri" plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per "o" aut per "u" litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo "descendo" non "descendi", sed "descendidi" dixerunt.
X. Vt "ususcapio" copulate recto vocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse.
XI. Neque "levitatem" neque "nequitiam" ea significatione esse, qua in vulgi sermonibus dicuntur.
XII. De tunicis chirodytis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Galo obiecit.
XIII. Quem "classicum" dicat M. Cato, quem "infra classem".
XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt.
XV. Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset.
XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit.
XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli, quod est "obnoxius"; deque eius vocis origine.
XVIII. De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit.
XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata.
XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum.
XXI. "Quoad vivet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis.
XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit.

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI
I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt.
II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit.
III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.
IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanos super eodem Regulo scripserit.
V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.
VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod "praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius "inferas" appellavit.
VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium.
VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.
IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.
X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.
XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.
XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.
XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae "sympoticae" vocantur.
XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.
XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.
XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.
XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.

CAPITVLA LIBRI OCTAVI
I. "Hesterna noctu" rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII tabulis "nox" pro "noctu" dixerunt.
II. Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.
III. Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem.
IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit.
V. Quid illud sit, quod Vergilius "caelum stare pulvere", et quod Lucilius "pectus sentibus stare" dixit.
VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.
VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.
VIII. Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.
IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus verba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.
X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.
XI. Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.
XII. Quid significet in veterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.
XIII. "Cupsones", quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.
XIV. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.
XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem Laberii.

CAPITVLA LIBRI NONI
I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undevicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum.
II. Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem.
III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato.
IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares.
V. Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri in sectatus est.
VI. Verbum, quod est ab "ago" frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum.
VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die; deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus.
VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est.
X. Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit.
XI. De Valerio Corvino; et unde Corvinus.
XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.
XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit.
XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur.
XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt.

CAPITVLA LIBRI DECIMI
I. "Tertium"ne "consul" an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit.
II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.
III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis.
IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia.
V. "Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.
VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius.
VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere.
VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis.
IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula.
X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus.
XI. Verbum "mature" quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis".
XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae.
XIII. "Cum partim hominum" qua ratione veteres dixerint.
XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit.
XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem.
XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos.
XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti.
XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
XIX. Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis.
XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebiscitum", quid "privilegium"; et quantum ista omnia differant.
XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis "novissime" et "novissimus" observantissime vitarit.
XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant.
XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare.
XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur.
XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula? quae scripta in veterum libris reperiuntur.
XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent.
XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli.
XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum.
XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

CAPITVLA LIBRI VNDECIMI
I. De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae "suprema" appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.
II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.
III. Qualis quantaque sit "pro" particulae varietas; deque exemplis eius varietatis.
IV. Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit.
V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.
VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem.
VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum.
VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas venia sibi ante eius imperitiae petita composuit.
IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta.
X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata.
XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit "mentiri" et "mendacium dicere".
XII. Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat.
XIII. Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit.
XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum.
XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et "errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.
XVI. Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur polypragmosyne.
XVII. Quid significet in veteribus praetorum edictis: "qui flumina retanda publice redempta habent".
XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon; et qua item decemviri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia.

CAPITVLA LIBRI DVODECIMI
I. Dissertatio Favorini philosophi, qua suasit nobili feminae, uti liberos, quos peperisset, non nutricum adhibitarum, sed suo sibi lacte aleret.
II. Quod Annaeus Seneca iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio levi futtilique iudicio fuit.
III. "Lictoris" vocabulum qua ratione conceptum ortumque sit; et super eo diversae sententiae Valgi Rufi et Tulli Tironis.
IV. Versus accepti ex Q. Enni septimo annalium, quibus depingitur finiturque ingenium comitasque hominis minoris erga amicum superiorem.
V. Sermo Tauri philosophi de modo atque ratione tolerandi doloris secundum Stoicorum decreta.
VI. De aenigmate.
VII. Quam ob causam Cn. Dolabella proconsul ream mulierem veneficii confitentemque ad Ariopagitas reiecerit.
VIII. Reditiones in gratiam nobilium virorum memoratu dignae.
IX. Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod "honoris" quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.
X. Quod "aeditumus" verbum Latinum sit.
XI. Errare istos, qui spe et fiducia latendi peccent, cum latebra peccati perpetua nulla sit; et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
XII. Faceta responsio M. Ciceronis amolientis a se crimen manifesti mendacii.
XIII. "Intra Kalendas" cum dicitur, quid significet, utrum "ante Kalendas" an "Kalendis" an utrumque; atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli "intra oceanum" et "intra montem Taurum" et in quadam epistula "intra modum".
XIV. "Saltem" particula quam vim habeat et quam originem.
XV. Quod Sisenna in libris historiarum adverbiis huiuscemodi saepenumero usus est: "celatim", "vellicatim", "saltuatim".

CAPITVLA LIBRI TERTII DECIMI
I. Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro "multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent, "fatum" atque "natura", an diversum.
II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.
III. An vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint.
IV. Descripta Alexandri ...
V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis.
VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici.
VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis.
VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit.
IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus", quae sunt stellarum vocabula.
X. Quid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P. Nigidius.
XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis.
XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere.
XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse.
XIV. Quid sit "pomerium".
XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis.
XVI. Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum.
XVII. "Humanitatem" non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, vi sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos.
XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam".
XIX. ...
XX. De genere atque nominibus familiae Porciae.
XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est.
XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro.
XXIII. ...
XXIV. ...
XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus.
XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia.
XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint.
XXIX. Quod Quadrigarius "cum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum differret, si dixisset "cum multi hominibus".
XXX. Non hactenus esse "faciem", qua volgo dicitur.
XXXI. Quid sit in satura M. Varronis "caninum prandium".

CAPITVLA LIBRI QVARTI DECIMI
I. Dissertatio Favorini philosophi adversus eos, qui Chaldaei appellantur et ex coetu motibusque siderum et stellarum fata hominum dicturos pollicentur.
II. Quem in modum disseruerit Favorinus consultu a me super officio iudicis.
III. An aemuli offensique inter sese fuerint Xenophon et Plato.
IV. Quod apte Chrysippus et graphice imaginem Iustitiae modulis coloribusque verborum depinxit.
V. Lis atque contentio grammaticorum Romae inlustrium enarrata super casu vocativo vocabuli, quod est "egregius".
VI. Cuimodi sint, quae speciem doctrinarum habeant, sed neque delectent neque utilia sint; atque inibi de vocabulis singularum urbium regionumque inmutatis.
VII. Quod M. Varro Cn. Pompeio, consuli primum designato, commentarium dedit, quem appellavit ipse eisagogikon, de officio senatus habendi.
VIII. Quaesitum esse dissensumque, an praefectus Latinarum causa creatus ius senatus convocandi consulendique habeat.

CAPITVLA LIBRI QVINTI DECIMI
I. Quod in Quinti Claudii annalibus scriptum est lignum alumine oblitum non ardere.
II. Quod Plato in libris, quos de legibus composuit, largiores laetioresque in conviviis invitatiunculas vini non inutiles esse existimavit.
III. Quid M. Cicero de particula ista senserit scripseritque, quae praeposita est verbis "aufugio" et "aufero"; et an in verbo "autumo" eadem istaec praepositio esse videri debeat.
IV. Historia de Ventidio Basso, ignobili homine, quem primum de Parthis triumphasse memoriae traditum est.
V. Verbum "profligo" a plerisque dici inproprie insciteque.
VI. In libro M. Ciceronis de gloria secundo manifestum erratum in ea parte, in qua scriptum est super Hectore et Aiace.
VII. Observatum esse in senibus, quod annum fere aetatis tertium et sexagesimum agant aut laboribus aut interitu aut clade aliqua insignitum; atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
VIII. Locus ex oratione Favorini, veteris oratoris, de cenarum atque luxuriae obprobratione, qua usus est, cum legem Liciniam de sumptu minuendo suasit.
IX. Quod Caecilius poeta "frontem" genere virili non poetice, sed cum probatione et cum analogia appellavit.
X. De voluntario et admirando interitu virginum Milesiarum.
XI. Verba senatusconsulti de exigendis urbe Roma philosophis; item verba edicti censorum, quo inprobati et coerciti sunt, qui disciplinam rhetoricam instituere et exercere Romae coeperant.
XII. Locus ex oratione Gracchi de parsimonia ac de pudicitia sua memoratissimus.
XIII. De verbis inopinatis, quae utroqueversum dicuntur et a grammaticis "communia" vocantur.
XIV. Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.
XV. "Passis velis" et "passis manibus" dixisse veteres non a verbo suo, quod est "patior", sed ab alieno, quod est "pando".
XVI. De novo genere interitus Crotoniensis Milonis.
XVII. Quam ob causam nobiles pueri Atheniensium tibiis canere desierint, cum patrium istum morem canendi haberent.
XVIII. Quod pugna belli civilis victoriaque Gai Caesaris, quam vicit in Pharsaliis campis, nuntiata praedictaque est per cuiuspiam sacerdotis vaticinium eodem ipso die in Italia Patavi.
XIX. Verba M. Varronis memoria digna ex satura, quae inscribitur peri edesmaton.
XX. Notata quaedam de Euripidis poetae genere, vita, moribus; deque eiusdem fine vitae.
XXI. Quod a poetis Iovis filii prudentissimi humanissimique, Neptuni autem ferocissimi et inhumanissimi traduntur.
XXII. Historia de Sertorio, egregio duce, deque astu eius commenticiisque simulamentis, quibus ad barbaros milites continendos conciliandosque sibi utebatur.
XXIII. De aetatibus historicorum nobilium, Hellanici, Herodoti, Thucydidis.
XXIV. Quid Vulcacius Sedigitus in libro, quem de poetis scripsit, de comicis Latinis iudicarit.
XXV. De verbis quibusdam novis, quae in Gnaei Mati mimiambis offenderamus.
XXVI. Quibus verbis Aristoteles philosophus definierit syllogismum; eiusque definitionis interpretamentum verbis Latinis factum.
XXVII. Quid sint "comitia calata", quid "curiata", quid "centuriata", quid "tributa", quid "concilium"; atque inibi quaedam eiusdemmodi.
XXVIII. Quod erravit Cornelius Nepos, cum scripsit Ciceronem tres et viginti annos natum causam pro Sexto Roscio dixisse.
XXIX. Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
XXX. Vehiculum, quod "petorritum" appellatur, cuiatis linguae vocabulum sit, Graecae an Gallicae.
XXXI. Quae verba legaverint Rhodii ad hostium ducem Demetrium, cum ab eo obsiderentur, super illa incluta Ialysi imagine.

CAPITVLA LIBRI SEXTI DECIMI
I. Verba Musoni philosophi Graeca digna atque utilia audiri observarique; eiusdemque utilitatis sententia a M. Catone multis ante annis Numantiae ad equites dicta.
II. Cuiusmodi sit lex apud dialecticos percontandi disserendique; et quae sit eius legis reprehensio.
III. Quanam ratione effici dixerit Erasistratus medicus, si cibus forte deerit, ut tolerari aliquantisper inedia possit et tolerari fames; verbaque ipsa Erasistrati super ea scripta.
IV. Quo ritu quibusque verbis fetialis populi Romani bellum indicere solitus sit his, quibus populus bellum fieri iusserat; et item in quae verba conceptum fuerit iusiurandum de furtis militaribus sanciendis et uti milites scripti intra praedictum diem in loco certo frequentarent causis quibusdam exceptis, propter quas id iusiurandum remitti aecum esset.
V. "Vestibulum" quid significet; deque eius vocabuli rationibus.
VI. Hostiae, quae dicuntur "bidentes", quid sint et quam ob causam ita appellatae sint; superque ea re P. Nigidii et Iulii Hygini sententiae.
VII. Quod Laberius verba pleraque licentius petulantiusque finxit; et quod multis item verbis utitur, de quibus, an sint Latina, quaeri solet.
VIII. Quid significet et quid a nostris appellatum sit, quod "axioma" dialectici dicunt; et quaedam alia, quae prima in disciplina dialectica traduntur.
IX. Quid significet verbum in libris veterum creberrime positum "susque deque".
X. Quid sint "proletarii", quid "capite censi"; quid item sit in XII tabulis "adsiduus"; et quae eius vocabuli ratio sit.
XI. Historia ex Herodoti libris sumpta de Psyllorum interitu, qui in Syrtibus Africanis colebant.
XII. De his vocabulis, quae Cloatius Verus aut satis commode aut nimis absurde et inlepide ad origines linguae Graecae redigit.
XIII. Quid sit "municipium" et quid a "colonia" differat; et quid sint "municipes" quaeque sit eius vocabuli ratio ac proprietas; atque inibi, quod divus Hadrianus in senatu de iure atque vocabulo municipum verba fecit.
XIV. Quod M. Cato differre dixit "properare" et "festinare"; et quam incommode Verrius Flaccus verbi, quod est "festinat", etymon interpretatus sit.
XV. Quid Theophrastus mirum de perdicibus scriptum reliquerit et quid Theopompus de leporibus.
XVI. "Agrippas" a partus aegri et inprosperi vitio appellatos; deque his deabus, quae vocantur "Prorsa" et "Postverta".
XVII. Quae ratio vocabuli sit agri Vaticani.
XVIII. Lepida quaedam memoratu et cognitu de parte geometriae, quae optike appellatur, et item alia, quae kanonike, et tertia itidem, quae dicitur metrike.
XIX. Sumpta historia ex Herodoti libro super fidicine Arione.

CAPITVLA LIBRI SEPTIMI DECIMI
I. Quod Gallus Asinius et Larcius Licinus sententiam M. Ciceronis reprehenderunt ex oratione, quam dixit pro M. Caelio; et quid adversus homines stolidissimos pro eadem sententia vere digneque dici possit.
II. Verba quaedam ex Q. Claudi annalium primo cursim in legendo notata.
III. Verba M. Varronis ex libro quinto et vicesimo humanarum, quibus contra opinionem volgariam interpretatus est Homeri versum.
IV. Quid Menander poeta Philemoni poetae dixerit, a quo saepe indigne in certaminibus comoediarum superatus est; et quod saepissime Euripides in tragoedia ab ignobilibus poetis victus est.
V. Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro, quem de amicitia scripsit, vitioso argumento usum amphisbetoumenon anti homologoumenou posuisse; totumque id consideratius tractatum exploratumque.
VI. Falsum esse, quod Verrius Flaccus in libro secundo, quos de obscuris M. Catonis composuit, de servo recepticio scriptum reliquit.
VII. Verba haec ex Atinia lege: "quod subruptum erit, eius rei aeterna auctoritas esto", P. Nigidio et Q. Scaevolae visa esse non minus de praeterito furto quam de futuro cavisse.
VIII. In sermonibus apud mensam Tauri philosophi quaeri agitarique eiusmodi solita: "cur oleum saepe et facile, vina rarius congelascant, acetum haut fere umquam" et "quod aquae fluviorum fontiumque durentur, mare gelu non duretur".
IX. De notis litterarum, quae in C. Caesaris epistulis reperiuntur; deque aliis clandestinis litteris ex vetere historia petitis; et quid skytale sit Laconica.
X. Quid de versibus Vergilii Favorinus existumarit, quibus in describenda flagrantia montis Aetnae Pindarum poetam secutus est; conlataque ab eo super eadem re utriusque carmina et diiudicata.
XI. Quod Plutarchus in libris symposiacis opinionem Platonis de habitu atque natura stomachi fistulaeque eius, quae tracheia dicitur, adversum Erasistratum medicum tutatus est auctoritate adhibita antiqui medici Hippocratis.
XII. De materiis infamibus, quas Graeci adoxous appellant, a Favorino exercendi gratia disputatis.
XIII. "Quin" particula quot qualesque varietates significationis habeat et quam saepe in veterum scriptis obscura sit.
XIV. Sententiae ex Publili mimis selectae lepidiores.
XV. Quod Carneades Academicus elleboro stomachum purgavit scripturus adversus Zenonis Stoici decreta; deque natura medelaque ellebori candidi et nigri.
XVI. Anates Ponticas vim habere venenis digerendis potentem; atque inibi de Mithridati regis in id genus medicamentis sollertia.
XVII. Mithridatem, Ponti regem, duarum et viginti gentium linguis locutum; Quintumque Ennium tria corda habere sese dixisse, quod tris linguas percalluisset, Graecam, Oscam, Latinam.
XVIII. Quod M. Varro C. Sallustium, historiae scriptorem, deprehensum ab Annio Milone in adulterio scribit et loris caesum pecuniaque data dimissum.
XIX. Quid Epictetus philosophus dicere solitus sit hominibus nequam et inpuris disciplinas philosophiae studiose tractantibus; et quae duo verba observanda praeceperit omnium rerum longe salubria.
XX. Verba sumpta ex Symposio Platonis numeris coagmentisque verborum scite modulateque apta exercendi gratia in Latinam orationem versa.
XXI. Quibus temporibus post Romam conditam Graeci Romanique inlustres viri floruerint ante secundum bellum Carthaginiensium.

CAPITVLA LIBRI DUODEVICESIMI
I. Disputationes a philosopho Stoico et contra a Peripatetico arbitro Favorino factae; quaesitumque inter eos, quantum in perficienda vita beata virtus valeret quantumque esset in his, quae dicuntur "extranea".
II. Cuiusmodi quaestionum certationibus Saturnalicia ludicra Athenis agitare soliti simus; atque inibi inspersa quaedam sophismatia et aenigmata oblectatoria.
III. Quid Aeschines rhetor in oratione, qua Timarchum de inpudicitia accusavit, Lacedaemonios statuisse dixerit super sententia probatissima, quam inprobatissimus homo dixisset.
IV. Quod Sulpicius Apollinaris praedicantem quendam a sese uno Sallustii historias intellegi inlusit quaestione proposita, quid verba ista apud Sallustium significarent: "incertum, stolidior an vanior".
V. Quod Q. Ennius in septimo annali "quadrupes eques" ac non "quadrupes ecus", ut legunt multi, scriptum reliquit.
VI. Quod Aelius Melissus in libro, cui titulum fecit de loquendi proprietate, quem, cum ederet, cornum esse Copiae dicebat, rem scripsit neque dictu neque auditu dignam, cum differre "matronam" et "matrem familias" existimavit differentia longe vanissima.
VII. Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam de verborum ambiguitatibus quaerentem; atque ibi, quot significationes capiat "contio".
VIII. Homoioteleuta et homoioptota atque alia id genus, quae ornamenta orationis putantur, inepta esse et puerilia Lucilii quoque versibus declarari.
IX. Quid significet apud M. Catonem verbum "insecenda"; quodque "insecenda" potius legendum sit quam, quod plerique existimant, "insequenda".
X. Errare istos, qui in exploranda febri venarum pulsus pertemptari putant, non arteriarum.
XI. Verba ex carminibus Furi Antiatis inscite a Caesellio Vindice reprehensa; versusque ipsi, in quibus ea verba sunt, subscripti.
XII. Morem istum veteribus nostris fuisse verba patiendi mutare ac vertere in agendi modum.
XIII. Quali talione Diogenes philosophus usus sit pertemptatus a dialectico quodam sophismatio inpudenti.
XIV. Quid sit numerus "hemiolios", quid "epitritos"; et quod vocabula ista non facile nostri ausi sunt vertere in linguam Latinam.
XV. Quod M. Varro in herois versibus observaverit rem nimis anxiae et curiosae observationis.

[Capitula libri undevicesimi desunt.]

CAPITVLA LIBRI VICESIMI
I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus duodecim tabularum.
II. Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet.
III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit.
IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta.
V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa.
VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere "habeo curam vestri", an "vestrum".
VII. ...
VIII. De his, quae habere symptosian videntur cum luna +mansuescente ac senescente.
IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat "numquam vestimenta a populo poposci".
X. ...
XI. ...


LIBER I

I. Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate, qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret. 1 Plutarchus in libro, quem de Herculis, quamdiu inter homines fuit, animi corporisque ingenio atque virtutibus conscripsit, scite subtiliterque ratiocinatum Pythagoram philosophum dicit in reperienda modulandaque status longitudinisque eius praestantia. 2 Nam cum fere constaret curriculum stadii, quod est Pisis apud Iovem Olympium, Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora, facile intellexit modum spatiumque plantae Herculis ratione proportionis habita tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera. 3 Comprehensa autem mensura Herculani pedis secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.

II. Ab Herode Attico C. V. tempestive deprompta in quendam iactantem et gloriosum adulescentem, specie tantum philosophiae sectatorem, verba Epicteti Stoici, quibus festiviter a vero Stoico seiunxit volgus loquacium nebulonum, qui se Stoicos nuncuparent. 1 Herodes Atticus, vir et Graeca facundia et consulari honore praeditus, accersebat saepe, nos cum apud magistros Athenis essemus, in villas ei urbi proximas me et clarissimum virum Servilianum compluresque alios nostrates, qui Roma in Graeciam ad capiendum ingenii cultum concesserant. 2 Atque ibi tunc, cum essemus apud eum in villa, cui nomen est Cephisia, et aestu anni et sidere autumni flagrantissimo, propulsabamus incommoda caloris lucorum umbra ingentium, longis ambulacris et mollibus, aedium positu refrigeranti, lavacris nitidis et abundis et collucentibus totiusque villae venustate aquis undique canoris atque avibus personante. 3 Erat ibidem nobiscum simul adulescens philosophiae sectator, disciplinae, ut ipse dicebat, stoicae, sed loquacior inpendio et promptior. 4 Is plerumque in convivio sermonibus, qui post epulas haberi solent, multa atque inmodica de philosophiae doctrinis intempestive atque insubide disserebat praeque se uno ceteros omnes linguae Atticae principes gentemque omnem togatam, quodcumque nomen Latinum rudes esse et agrestes praedicabat atque interea vocabulis haut facile cognitis, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat kyrievontas et hesychazontas et soreitas aliosque id genus griphos neminem posse dicens nisi se dissolvere. Rem vero ethicam naturamque humani ingenii virtutumque origines officiaque earum et confinia aut contra morborum vitiorumque fraudes animorumque labes, pestilentias asseverabat nulli esse ulli magis ea omnia explorata, comperta meditataque. 5 Cruciatibus autem doloribusque corporis et periculis mortem minitantibus habitum statumque vitae beatae, quem se esse adeptum putabat, neque laedi neque inminui existimabat ac ne oris quoque et vultus serenitatem stoici hominis umquam ulla posse aegritudine obnubilari. 6 Has ille inanes glorias cum flaret iamque omnes finem cuperent verbisque eius defetigati pertaeduissent, tum Herodes Graeca, uti plurimus ei mos fuit, oratione utens "permitte," inquit "philosophorum amplissime, quoniam respondere nos tibi, quos vocas idiotas, non quimus, recitari ex libro, quid de huiuscemodi magniloquentia vestra senserit dixeritque Epictetus, Stoicorum maximus", iussitque proferri dissertationum Epicteti digestarum ab Arriano primum librum, in quo ille venerandus senex iuvenes, qui se Stoicos appellabant, neque frugis neque operae probae, sed theorematis tantum nugalibus et puerilium isagogarum commentationibus deblaterantes obiurgatione iusta incessivit. 7 Lecta igitur sunt ex libro, qui prolatus est, ea, quae addidi; quibus verbis Epictetus severe simul et festiviter seiunxit atque divisit a vero atque sincero Stoico, qui esset procul dubio akolytos, ananankastos, aparapodistos, eleutheros, euporon, eudaimonon, volgus aliud nebulonum hominum, qui se Stoicos nuncuparent atraque verborum et argutiarum fuligine ob oculos audientium iacta sanctissimae disciplinae nomen ementirentur: 8 Eipe moi peri agathon kai kakon. Akove.
Iliothen me pheron enemos Kikonessi pelassen. 9 Ton onton ta men estin agatha, ta de kaka, ta de adiaphora. Agatha men oun aretai kai ta metechonta auton, kaka de kakia kai ta metechonta kakias, adiaphora de kai ta metaxu touton, ploutos, hygeia, zoe, thanatos, hedone, ponos. 10 Pothen oidas? Hellanikos legei en tois Aigyptiakois. Ti gar diapherei touto eipein, e hoti Diogenes en tei ethikei e Chrysippos e kleanthes? Bebasanikas oun ti auton kai dogma sautou pepoiesai? 11 Deiknye, pos eiothas en ploioi cheimazesthai; memnesai tautes tes diaireseos, hotan psophesei to histion kai anakraugaseis? An soi tis kakoscholos pos parastas eipei: "lege moi, tous theous soi, ha proien eleges, me ti kakia estin to navagesai, me ti kakias metechon?" ouk ara xylon enseiseis autoi? "ti hemin kai soi, anthrope! apollymetha, kai sy elthon paizeis." 12 Ean de se ho Kaisar metapempsetai kategoreumenon . . . 13 His ille auditis insolentissimus adulescens obticuit, tamquam si ea omnia non ab Epicteto in quosdam alios, sed ab Herode in eum ipsum dicta essent.

III. Quod Chilo consilium anceps pro salute amici cepit; quodque est circumspecte et anxie considerandum, an pro utilitatibus amicorum delinquendum aliquando sit; notataque inibi et relata, quae et Theophrastus et M. Cicero super ea re scripserunt. 1 Lacedaemonium Chilonem, virum ex illo incluto numero sapientium, scriptum est in libris eorum, qui vitas resque gestas clarorum hominum memoriae mandaverunt, eum Chilonem in vitae suae postremo, cum iam inibi mors occuparet, ad circumstantis amicos sic locutum: 2 "Dicta" inquit "mea factaque in aetate longa pleraque omnia fuisse non paenitenda, fors sit ut vos etiam sciatis. 3 Ego quidem in hoc certe tempore non fallo me nihil esse quicquam commissum a me, cuius memoria mihi aegritudini sit, ni illud profecto unum sit, quod rectene an perperam fecerim, nondum mihi plane liquet. 4 Super amici capite iudex cum duobus aliis fui. Ita lex fuit, uti eum hominem condemnari necessum esset. Aut amicus igitur capitis perdendus aut adhibenda fraus legi fuit. 5 Multa cum animo meo ad casum tam ancipitem medendum consultavi. Visum est esse id, quod feci, praequam erant alia, toleratu facilius: 6 ipse tacitus ad condemnandum sententiam tuli, is qui simul iudicabant, ut absolverent, persuasi. 7 Sic mihi et iudicis et amici officium in re tanta salvum fuit. Hanc capio ex eo facto molestiam, quod metuo, ne a perfidia et culpa non abhorreat in eadem re eodemque tempore inque communi negotio, quod mihi optimum factu duxerim, diversum eius aliis suasisse." 8 Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi, dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, 9 et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis, quae scripta sunt, ipsis utar, ei dei boethein toi philoi para to dikaion kai mechri posou kai poia. Ea verba significant quaesisse eos, an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum. 10 Super hac quaestione cum ab aliis, sicuti dixi, multis, tum vel diligentissime a Theophrasto disputatur, viro in philosophia peripatetica modestissimo doctissimoque, eaque disputatio scripta est, si recte meminimus, in libro eius de amicitia primo. 11 Eum librum M. Cicero videtur legisse, cum ipse quoque librum de amicitia componeret. Et cetera quidem, quae sumenda a Theophrasto existimavit, ut ingenium facundiaque eius fuit, sumpsit et transposuit commodissime aptissimeque; 12 hunc autem locum, de quo satis quaesitum esse dixi, omnium rerum aliarum difficillimum strictim atque cursim transgressus est, neque ea, quae a Theophrasto pensiculate atque enucleate scripta sunt, exsecutus est, sed anxietate illa et quasi morositate disputationis praetermissa genus ipsum rei tantum paucis verbis notavit. 13 Ea verba Ciceronis, si recensere quis vellet, apposui: "His igitur finibus utendum esse arbitror, ut, cum emendati mores amicorum sunt, tum sit inter eos omnium rerum, consiliorum, voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam, si qua fortuna acciderit, ut minus iustae voluntates amicorum adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim, quatenus amicitiae venia dari possit." "Cum agetur" inquit "aut caput amici aut fama, declinandum est de via, ut etiam iniquam voluntatem illius adiutemus." 14 Sed cuiusmodi declinatio esse ista debeat qualisque ad adiuvandum digressio et in quanta voluntatis amici iniquitate, non dicit. 15 Quid autem refert scire me in eiusmodi periculis amicorum, si non magna me turpitudo insecutura est, de via esse recta declinandum, nisi id quoque me docuerit, quam putet magnam turpitudinem, et cum decessero de via, quousque degredi debeam? "Est enim" inquit "quatenus dari amicitiae venia possit." 16 Hoc immo ipsum est, quod maxime discendum est quodque ab his, qui docent, minime dicitur, quatenus quaque fini dari amicitiae venia debeat. 17 Chilo ille sapiens, de quo paulo ante dixi, conservandi amici causa de via declinavit. Sed video, quousque progressus sit; falsum enim pro amici salute consilium dedit. 18 Id ipsum tamen in fine quoque vitae, an iure posset reprehendi culparique, dubitavit. "Contra patriam" inquit Cicero "arma pro amico sumenda non sunt." 19 Hoc profecto nemo ignoravit, et "priusquam Theognis", quod Lucilius ait, "nasceretur". Set id quaero, id desidero: cum pro amico contra ius, contra quam licet, salva tamen libertate atque pace faciendum est et cum de via, sicut ipse ait, declinandum est, quid et quantum et in quali causa et quonam usque id fieri debeat. 20 Pericles ille Atheniensis, vir egregio ingenio bonisque omnibus disciplinis ornatus, in una quidem specie, set planius tamen, quid existimaret, professus est. Nam cum amicus eum rogaret, ut pro re causaque eius falsum deiuraret, his ad eum verbis usus est: Dei men symprattein tois philois, alla mechri ton theon. 21 Theophrastus autem in eo, quo dixi, libro inquisitius quidem super hac ipsa re et exactius pressiusque quam Cicero disserit. 22 Set is quoque in docendo non de unoquoque facto singillatim existimat neque certis exemplorum documentis, set generibus rerum summatim universimque utitur ad hunc ferme modum:23 "Parva" inquit "et tenuis vel turpitudo vel infamia subeunda est, si ea re magna utilitas amico quaeri potest. Rependitur quippe et compensatur leve damnum delibatae honestatis maiore alia gravioreque in adiuvando amico honestate, minimaque illa labes et quasi lacuna famae munimentis partarum amico utilitatium solidatur. 24 "Neque nominibus" inquit "moveri nos oportet, quod paria genere ipso non sunt honestas meae famae et rei amici utilitas. Ponderibus haec enim potestatibusque praesentibus, non vocabulorum appellationibus neque dignitatibus generum diiudicanda sunt. 25 Nam cum in rebus aut paribus aut non longe secus utilitas amici aut honestas nostra consistit, honestas procul dubio praeponderat; cum vero amici utilitas nimio est amplior, honestatis autem nostrae in re non gravi levis iactura est, tunc, quod utile amico est, id prae illo, quod honestum nobis est, fit plenius, sicuti est magnum pondus aeris parva lamna auri pretiosius." 26 Verba adeo ipsa Theophrasti super ea re adscripsi: Ouk, ei de pou touto toi genei timioteron, ede kai, hotioun an ei meros toutou, pros to telikon thaterou synkrinomenon haireton estai. Lego de oion, ouk, ei chrysion timioteron chalkou megethos antiparaballomenon pleon doxei: alla poiesei tina rhopen kai to plethos kai to megethos. 27 Favorinus quoque philosophus huiuscemodi indulgentiam gratiae tempestive laxato paulum remissoque subtili iustitiae examine his verbis definivit: He kaloumene charis para tois anthropois, touto estin hyphesis akribeias en deonti. 28 Post deinde idem Theophrastus ad hanc ferme sententiam disseruit: "Has tamen" inquit "parvitates rerum et magnitudines atque has omnes officiorum aestimationes alia nonnumquam momenta extrinsecus atque aliae quasi appendices personarum et causarum et temporum et circumstantiae ipsius necessitates, quas includere in praecepta difficilest, moderantur et regunt et quasi gubernant et nunc ratas efficiunt, nunc inritas." 29 Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt. 30 Eius autem Chilonis, a quo disputatiunculae huius initium fecimus, cum alia quaedam sunt monita utilia atque prudentia, tum id maxime exploratae utilitatis est, quod duas ferocissimas adfectiones amoris atque odii intra modum cautum coercuit. "Hac" inquit "fini ames, tamquam forte fortuna et osurus, hac itidem tenus oderis, tamquam fortasse post amaturus." 31 Super hoc eodem Chilone Plutarchus philosophus in libro peri psyches primo verbis his ita scripsit: Cheilon ho palaios akousas tinos legontos medena echein echthron erotesen, ei medena philon echei, nomizon ex anankes epakolouthein kai synemplekesthai philiais apechtheias.

IV. Quam tenuiter curioseque exploraverit Antonius Iulianus in oratione M. Tullii verbi ab eo mutati argutiam. 1 Antonius Iulianus rhetor perquam fuit honesti atque amoeni ingeni. Doctrina quoque ista utiliore ac delectabili veterumque elegantiarum cura et memoria multa fuit; ad hoc scripta omnia antiquiora tam curiose spectabat et aut virtutes pensitabat aut vitia rimabatur, ut iudicium esse factum ad amussim diceres. 2 Is Iulianus super eo enthymemati, quod est in oratione M. Tullii, quam pro Cn. Plancio dixit, ita existimavit - sed verba prius, de quibus iudicium ab eo factum est, ipsa ponam: 3 "Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae. Nam qui pecuniam dissolvit, statim non habet id, quod reddidit, qui autem debet, is retinet alienum: gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert. 4 Neque ego nunc Plancio desinam debere, si hoc solvero, nec minus ei redderem voluntate ipsa, si hoc molestiae non accidisset" - "crispum sane" inquit "agmen orationis rotundumque ac modulo ipso numerorum venustum, sed quod cum venia legendum sit verbi paulum ideo inmutati, ut sententiae fides salva esset. 5 Namque debitio gratiae et pecuniae conlata verbum hoc utrubique servari postulat. 6 Ita enim recte opposita inter sese gratiae pecuniaeque debitio videbitur, si et pecunia quidem deberi dicatur et gratia, sed quid eveniat in pecunia debita solutave, quid contra in gratia debita redditave, debitionis verbo utrimque servato disseratur. Cicero autem," inquit "cum gratiae pecuniaeque debitionem dissimilem esse dixisset eiusque sententiae rationem redderet, verbum "debet" in pecunia ponit, in gratia "habet" subicit pro "debet"; ita enim dicit: "gratiam autem et qui refert habet, et qui habet, in eo ipso, quod habet, refert." 7 Sed id verbum "habet" cum proposita comparatione non satis convenit. Debitio enim gratiae, non habitio, cum pecunia confertur, atque ideo consequens quidem fuerat sic dicere: "et qui debet, in eo ipso, quod debet, refert"; sed absurdum et nimis coactum foret, si nondum redditam gratiam eo ipso redditam diceret, quia debetur. 8 Inmutavit ergo," inquit "subdidit verbum ei verbo, quod omiserat, finitimum, ut videretur et sensum debitionis conlatae non reliquisse et concinnitatem sententiae retinuisse." Ad hunc modum Iulianus enodabat diiudicabatque veterum scriptorum sententias, quas aput eum adulescentes lectitabant.

V. Quod Demosthenes rhetor cultu corporis atque vestitu probris obnoxio infamique munditia fuit; quodque item Hortensius orator ob eiusmodi munditias gestumque in agendo histrionicum Dionysiae saltatriculae cognomento compellatus est. 1 Demosthenen traditum est vestitu ceteroque cultu corporis nitido venustoque nimisque accurato fuisse. Et hinc ei ta kompsa illa chlaniskia et malakoi chitoniskoi ab aemulis adversariisque probro data, hinc etiam turpibus indignisque in eum verbis non temperatum, quin parum vir et ore quoque polluto diceretur. 2 Ad eundem modum Q. Hortensius omnibus ferme oratoribus aetatis suae, nisi M. Tullio, clarior, quod multa munditia et circumspecte compositeque indutus et amictus esset manusque eius inter agendum forent argutae admodum et gestuosae, maledictis compellationibusque probris iactatus est, multaque in eum, quasi in histrionem, in ipsis causis atque iudiciis dicta sunt. 3 Sed cum L. Torquatus, subagresti homo ingenio et infestivo, gravius acerbiusque apud consilium iudicum, cum de causa Sullae quaereretur, non iam histrionem eum esse diceret, sed gesticulariam Dionysiamque eum notissimae saltatriculae nomine appellaret, tum voce molli atque demissa Hortensius "Dionysia," inquit "Dionysia malo equidem esse quam quod tu, Torquate, amousos, anaphroditos, aprosdionysos".

VI. Verba ex oratione Metelli Numidici, quam dixit in censura ad populum, cum eum ad uxores ducendas adhortaretur; eaque oratio quam ob causam reprehensa et quo contra modo defensa sit. 1 Multis et eruditis viris audientibus legebatur oratio Metelli Numidici, gravis ac diserti viri, quam in censura dixit ad populum de ducendis uxoribus, cum eum ad matrimonia capessenda hortaretur. 2 In ea oratione ita scriptum fuit: "Si sine uxore possemus, Quirites, omnes ea molestia careremus; set quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis uno modo vivi possit, saluti perpetuae potius quam brevi voluptati consulendum est." 3 Videbatur quibusdam Q. Metellum censorem, cui consilium esset ad uxores ducendas populum hortari, non oportuisse de molestia incommodisque perpetuis rei uxoriae confiteri, neque id hortari magis esse quam dissuadere absterrereque; set contra in id potius orationem debuisse sumi dicebant, ut et nullas plerumque esse in matrimoniis molestias adseveraret et, si quae tamen accidere nonnumquam viderentur, parvas et leves facilesque esse toleratu diceret maioribusque eas emolumentis et voluptatibus oblitterari easdemque ipsas neque omnibus neque naturae vitio, set quorundam maritorum culpa et iniustitia evenire. 4 Titus autem Castricius recte atque condigne Metellum esse locutum existimabat. "Aliter" inquit "censor loqui debet, aliter rhetor. Rhetori concessum est sententiis uti falsis, audacibus, versutis, subdolis, captiosis, si veri modo similes sint et possint movendos hominum animos qualicumque astu inrepere." Praeterea turpe esse ait rhetori, si quid in mala causa destitutum atque inpropugnatum relinquat. 5 "Sed enim Metellum," inquit "sanctum virum, illa gravitate et fide praeditum cum tanta honorum atque vitae dignitate aput populum Romanum loquentem, nihil decuit aliud dicere, quam quod verum esse sibi atque omnibus videbatur, praesertim cum super ea re diceret, quae cotidiana intellegentia et communi pervolgatoque vitae usu comprenderetur. 6 De molestia igitur cunctis hominibus notissima confessus eaque confessione fidem sedulitatis veritatisque commeritus, tum denique facile et procliviter, quod fuit rerum omnium validissimum atque verissimum, persuasit civitatem salvam esse sine matrimoniorum frequentia non posse." 7 Hoc quoque aliud ex eadem oratione Q. Metelli dignum esse existimavimus adsidua lectione non hercle minus, quam quae a gravissimis philosophis scripta sunt. 8 Verba Metelli haec sunt. "Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle nobis debent quam parentes. At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos ab immortalibus dissimilius exspectemus, nisi malis rationibus finem facimus? Is demum deos propitios esse aecum est, qui sibi adversarii non sunt. Dii immortales virtutem adprobare, non adhibere debent."

VII. In hisce verbis Ciceronis ex oratione quinta in Verrem "hanc sibi rem praesidio sperant futurum" neque mendum esse neque vitium errareque istos, qui bonos libros violant et "futuram" scribunt; atque ibi de quodam alio Ciceronis verbo dictum, quod probe scriptum perperam mutatur; et aspersa pauca de modulis numerisque orationis, quos Cicero avide sectatus est. 1 In oratione Ciceronis quinta in Verrem in libro spectatae fidei Tironiana cura atque disciplina facto scriptum fuit: 2 "Homines tenues obscuro loco nati navigant; adeunt ad ea loca, quae numquam antea adierant. Neque noti esse iis, quo venerunt, neque semper cum cognitoribus esse possunt, hac una tamen fiducia civitatis non modo apud nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur, neque apud cives solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed quocumque venerint, hanc sibi rem praesidio sperant futurum." 3 Videbatur compluribus in extremo verbo menda esse. Debuisse enim scribi putabant non "futurum", sed "futuram", neque dubitabant, quin liber emendandus esset, ne, ut in Plauti comoedia moechus, sic enim mendae suae inludiabant, ita in Ciceronis oratione soloecismus esset "manifestarius". 4 Aderat forte ibi amicus noster, homo lectione multa exercitus, cui pleraque omnia veterum litterarum quaesita, meditata evigilataque erant. 5 Is libro inspecto ait nullum esse in eo verbo neque mendum neque vitium et Ciceronem probe ac vetuste locutum. 6 "Nam "futurum"" inquit "non refertur ad rem, sicut legentibus temere et incuriose videtur, neque pro participio positum est, set verbum est indefinitum, quod Graeci appellant aparemphaton, neque numeris neque generibus praeserviens, set liberum undique et inpromiscum, quali C. Gracchus verbo usus est in oratione, cuius titulus est de P. Popilio circum conciliabula, in qua ita scriptum est: 7 "Credo ego inimicos meos hoc dicturum." "Inimicos dicturum" inquit, non "dicturos"; 8 videturne ea ratione positum esse aput Gracchum "dicturum", qua est aput Ciceronem "futurum"? sicut in Graeca oratione sine ulla vitii suspicione omnibus numeris generibusque sine discrimine tribuuntur huiuscemodi verba: erein, poiesein, esesthai, et similia." 9 In Claudi quoque Quadrigarii tertio annali verba haec esse dixit: "Dum i conciderentur, hostium copias ibi occupatas futurum"; in duodevicesimo annali eiusdem Quadrigarii principium libri sic scriptum: "Si pro tua bonitate et nostra voluntate tibi valitudo subpetit, est quod speremus deos bonis bene facturum"; 10 item in Valerii Antiatis libro quarto vicesimo simili modo scriptum esse: "Si eae res divinae factae recteque perlitatae essent, haruspices dixerunt omnia ex sententia processurum esse". 11 "Plautus etiam in Casina, cum de puella loqueretur, "occisurum" dixit, non "occisuram", his verbis:

etiamne habet Casina gladium? -
habet, sed duos. - Quid duos ? - altero te
occisurum ait, altero vilicum.

12 Item Laberius in Gemellis:

non putavi, inquit, hoc eam facturum.

13 Non ergo isti omnes, soloecismus quid esset, ignorarunt, sed et Gracchus "dicturum" et Quadrigarius "futurum" et "facturum" et Antias "processurum" et Plautus "occisurum" et Laberius "facturum" indefinito modo dixerunt,14 qui modus neque in numeros neque in personas neque in tempora neque in genera distrahitur, sed omnia istaec una eademque declinatione complectitur,15 sicuti M. Cicero "futurum" dixit non virili genere neque neutro, soloecismus enim plane foret, sed verbo usus est ab omni necessitate generum absoluto." 16 Idem autem ille amicus noster in eiusdem M. Tullii oratione, quae est de imperio Cn. Pompei, ita scriptum esse a Cicerone dicebat atque ipse ita lectitabat: "Cum vestros portus atque eos portus, quibus vitam ac spiritum ducitis, in praedonum fuisse potestatem sciatis",17 neque soloecismum esse aiebat "in potestatem fuisse", ut vulgus semidoctum putat, sed ratione dictum certa et proba contendebat, qua et Graeci ita uterentur et Plautus verborum Latinorum elegantissimus in Amphitruone dixit:
num vero mi in mentem fuit,
non, ut dici solitum est, "in mente". 18 Sed enim praeter Plautum, cuius ille in praesens exemplo usus est, multam nos quoque apud veteres scriptores locutionum talium copiam offendimus atque his vulgo adnotamentis inspersimus. 19 Vt et rationem autem istam missam facias et auctoritates, sonus tamen et positura ipsa verborum satis declarat id potius epimeleiai ton lexeon modulamentisque orationis M. Tulli convinisse, ut, quoniam utrumvis dici Latine posset, "potestatem" dicere mallet, non "potestate". 20 Illud enim sic compositum iucundius ad aurem completiusque, insuavius hoc inperfectiusque est, si modo ita explorata aure homo sit, non surda nec iacenti; sicuti est hercle, quod "explicavit" dicere maluit quam "explicuit", quod esse iam usitatius coeperat.

Verba sunt haec ipsius ex oratione, quam de imperio Cn. Pompei habuit: "Testis est Sicilia, quam multis undique cinctam periculis, non terrore belli, sed consilii celeritate explicavit." At si "explicuit" diceret, inperfecto et debili numero verborum sonus clauderet.

VIII. Historia in libris Sotionis philosophi reperta super Laide meretrice et Demosthene rhetore. 1 Sotion ex peripatetica disciplina haut sane ignobilis vir fuit. Is librum multae variaeque historiae refertum composuit eumque inscripsit keras Amaltheias. 2 Ea vox hoc ferme valet, tamquam si dicas "cornum Copiae". 3 In eo libro super Demosthene rhetore et Laide meretrice historia haec scripta est: "Lais" inquit "Corinthia ob elegantiam venustatemque formae grandem pecuniam demerebat, conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quod poposcerat; poscebat autem illa nimium quantum." 4 Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium: ou pantos andros es Korinthon esth'ho plous quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. 5 "Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit et, ut sibi copiam sui faceret, petit. At Lais myrias drachmas poposcit", hoc facit nummi nostratis denarium decem milia. 6 "Tali petulantia mulieris atque pecuniae magnitudine ictus expavidusque Demosthenes avertitur et discedens "ego" inquit "paenitere tanti non emo". Sed Graeca ipsa, quae fertur dixisse, lepidiora sunt: ouk onoumai, inquit, drachmon metameleian.

IX. Quis modus fuerit, quis ordo disciplinae Pythagoricae, quantumque temporis imperatum observatumque sit discendi simul ac tacendi. 1 Ordo atque ratio Pythagorae ac deinceps familiae et successionis eius recipiendi instituendique discipulos huiuscemodi fuisse traditur: 2 Iam a principio adulescentes, qui sese ad discendum obtulerant, ephysiognomonei. Id verbum significat mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari. 3 Tum qui exploratus ab eo idoneusque fuerat, recipi in disciplinam statim iubebat et tempus certum tacere: non omnes idem, sed alios aliud tempus pro aestimato captu sollertiae. 4 Is autem, qui tacebat, quae dicebantur ab aliis, audiebat, neque percontari, si parum intellexerat, neque commentari, quae audierat, fas erat; sed non minus quisquam tacuit quam biennium: hi prorsus appellabantur intra tempus tacendi audiendique akoustikoi. 5 Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi, cui erat nomen echemythia, tum verba facere et quaerere quaeque audissent scribere et, quae ipsi opinarentur, expromere potestas erat; 6 hi dicebantur in eo tempore mathematikoi, ab his scilicet artibus, quas iam discere atque meditari inceptaverant: quoniam geometriam, gnomonicam, musicam ceterasque item disciplinas altiores mathemata veteres Graeci appellabant; vulgus autem, quos gentilicio vocabulo "Chaldaeos" dicere oportet, "mathematicos" dicit. 7 Exinde his scientiae studiis ornati ad perspicienda mundi opera et principia naturae procedebant ac tunc denique nominabantur physikoi. 8 Haec eadem super Pythagora noster Taurus cum dixisset: "nunc autem" inquit "isti, qui repente pedibus inlotis ad philosophos devertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino atheoretoi, amousoi, ageometretoi, sed legem etiam dant, qua philosophari discant. 9 Alius ait "hoc me primum doce", item alius "hoc volo" inquit "discere, istud nolo"; hic a symposio Platonis incipere gestit propter Alcibiadae comisationem, ille a Phaedro propter Lysiae orationem. 10 Est etiam," inquit "pro Iuppiter! qui Platonem legere postulet non vitae ornandae, sed linguae orationisque comendae gratia, nec ut modestior fiat, sed ut lepidior." 11 Haec Taurus dicere solitus novicios philosophorum sectatores cum veteribus Pythagoricis pensitans. 12 Sed id quoque non praetereundum est, quod omnes, simul atque a Pythagora in cohortem illam disciplinarum recepti erant, quod quisque familiae, pecuniae habebat, in medium dabat, et coibatur societas inseparabilis, tamquam illud fuit anticum consortium, quod iure atque verbo Romano appellabatur "ercto non cito".

X. Quibus verbis compellaverit Favorinus philosophus adulescentem casce nimis et prisce loquentem. 1 Favorinus philosophus adulescenti veterum verborum cupidissimo et plerasque voces nimis priscas et ignotas in cotidianis communibusque sermonibus expromenti: "Curius" inquit "et Fabricius et Coruncanius, antiquissimi viri, et his antiquiores Horatii illi trigemini plane ac dilucide cum suis fabulati sunt neque Auruncorum aut Sicanorum aut Pelasgorum, qui primi coluisse Italiam dicuntur, sed aetatis suae verbis locuti sunt; 2 tu autem, proinde quasi cum matre Evandri nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris, quod scire atque intellegere neminem vis, quae dicas. Nonne, homo inepte, ut, quod vis, abunde consequaris, taces? 3 Sed antiquitatem tibi placere ais, quod honesta et bona et sobria et modesta sit. 4 Vive ergo moribus praeteritis, loquere verbis praesentibus atque id, quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est, habe semper in memoria atque in pectore, ut "tamquam scopulum, sic fugias inauditum atque insolens verbum"."

XI. Quod Thucydides, scriptor inclutus, Lacedaemonios in acie non tuba, sed tibiis esse usos dicit verbaque eius super ea re posita; quodque Herodotus Alyattem regem fidicinas in procinctu habuisse tradit; atque inibi quaedam notata de Gracchi fistula contionaria. 1 Auctor historiae Graecae gravissimus Thucydides Lacedaemonios, summos bellatores, non cornuum tubarumve signis, sed tibiarum modulis in proeliis esse usos refert non prorsus ex aliquo ritu religionum neque rei divinae gratia neque autem, ut excitarentur atque evibrarentur animi, quod cornua et litui moliuntur, sed contra, ut moderatiores modulatioresque fierent, quod tibicinis numeris temperatur. 2 Nihil adeo in congrediendis hostibus atque in principiis proeliorum ad salutem virtutemque aptius rati, quam si permulti sonis mitioribus non inmodice ferocirent. 3 Cum procinctae igitur classes erant et instructa acies coeptumque in hostem progredi, tibicines inter exercitum positi canere inceptabant. 4 Ea ibi praecentione tranquilla et delectabili atque adeo venerabili ad quandam quasi militaris musicae disciplinam vis et impetus militum, ne sparsi dispalatique proruerent, cohibebatur. 5 Sed ipsius illius egregii scriptoris uti verbis libet, quae et dignitate et fide graviora sunt: Kai meta tauta he xynodos en; Argeioi men kai hoi symmachoi entonos orgei chorountes, Lakedaimonioi de bradeos kai hypo auleton pollon nomou enkathestoton ou tou theiou charin, all'hina homalos meta rhythmou bainontes proselthoien kai me diaspastheie autois he taxis, hoper philei ta megala stratopeda en tais prosodois poiein. 6 Cretenses quoque proelia ingredi solitos memoriae datum est praecinente ac praemoderante cithara gressibus; 7 Alyattes autem, rex terrae Lydiae more atque luxu barbarico praeditus, cum bellum Milesiis faceret, ut Herodotus in historiis tradit, concinentes habuit fistulatores et fidicines atque feminas etiam tibicinas in exercitu atque in procinctu habuit, lascivientium delicias conviviorum. 8 Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:
hoi d'ar'isan sigei menea pneiontes Achaioi
ei thymoi memaotes alexemen alleloisin.

9 Quid ille vult ardentissimus clamor militum Romanorum, quem in congressibus proeliorum fieri solitum scriptores annalium memoravere? contrane institutum fiebat antiquae disciplinae tam probabile? an tum et gradu clementi et silentio est opus, cum ad hostem itur in conspectu longinquo procul distantem, cum vero prope ad manus ventum est, tum iam e propinquo hostis et impetu propulsandus et clamore terrendus est? 10 Ecce autem per tibicinia Laconica tibiae quoque illius contionariae in mentem venit, quam C. Graccho cum populo agente praeisse ac praeministrasse modulos ferunt. 11 Sed nequaquam sic est, ut a vulgo dicitur, canere tibia solitum, qui pone eum loquentem staret, et variis modis tum demulcere animum actionemque eius, tum intendere. 12 Quid enim foret ista re ineptius, si, ut planipedi saltanti, ita Graccho contionanti numeros et modos et frequentamenta quaedam varia tibicen incineret? 13 Sed qui hoc compertius memoriae tradiderunt, stetisse in circumstantibus dicunt occultius, qui fistula brevi sensim graviusculum sonum inspiraret ad reprimendum sedandumque inpetus vocis eius effervescentes;14 namque inpulsu et instinctu extraneo naturalis illa Gracchi vehementia indiguisse non, opinor, existimanda est. 15 M. tamen Cicero fistulatorem istum utrique rei adhibitum esse a Graccho putat, ut sonis tum placidis tum citatis aut demissam iacentemque orationem eius erigeret aut ferocientem saevientemque cohiberet. 16 Verba ipsius Ciceronis apposui: "Itaque idem Gracchus, quod potes audire, Catule, ex Licinio cliente tuo, litterato homine, quem servum sibi ille habuit ad manum, cum eburnea solitus est habere fistula, qui staret occulte post ipsum, cum contionaretur, peritum hominem, qui inflaret celeriter eum sonum, qui illum aut remissum excitaret aut a contentione revocaret." 17 Morem autem illum ingrediendi ad tibicinum modulos proelii institutum esse a Lacedaemonis Aristoteles in libris problematon scripsit, quo manifestior fieret exploratiorque militum securitas et alacritas. 18 "Nam diffidentiae" inquit "et timori cum ingressione huiuscemodi minime convenit, et maesti atque formidantes ab hac tam intrepida ac tam decora incedendi modulatione alieni sunt." 19 Verba pauca Aristotelis super ea re apposui: Dia ti, epeidan kindynevein mellosin, pros aulon embainousin? hina tous deilous aschemonountas ginoskosin. . . .

XII. Virgo Vestae quid aetatis et ex quali familia et quo ritu quibusque caerimoniis ac religionibus ac quo nomine a pontifice maximo capiatur et quo statim iure esse incipiat, simul atque capta est; quodque, ut Labeo dicit, nec intestato cuiquam nec eius intestatae quisquam iure heres est. 1 Qui de virgine capienda scripserunt, quorum diligentissime scripsit Labeo Antistius, minorem quam annos sex, maiorem quam annos decem natam negaverunt capi fas esse; 2 item quae non sit patrima et matrima; 3 item quae lingua debili sensuve aurium deminuta aliave qua corporis labe insignita sit; 4 item quae ipsa aut cuius pater emancipatus sit, etiamsi vivo patre in avi potestate sit; 5 item cuius parentes alter ambove servitutem servierunt aut in negotiis sordidis versantur. 6 Sed et eam, cuius soror ad id sacerdotium lecta est, excusationem mereri aiunt; item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est. 7 Sponsae quoque pontificis et tubicinis sacrorum filiae vacatio a sacerdotio isto tribui solet. 8 Praeterea Capito Ateius scriptum reliquit neque eius legendam filiam, qui domicilium in Italia non haberet, et excusandam eius, qui liberos tres haberet. 9 Virgo autem Vestalis, simul est capta atque in atrium Vestae deducta et pontificibus tradita est, eo statim tempore sine emancipatione ac sine capitis minutione e patris potestate exit et ius testamenti faciundi adipiscitur. 10 De more autem rituque capiundae virginis litterae quidem antiquiores non exstant, nisi, quae capta prima e t, a Numa rege esse captam. 11 Sed Papiam legem invenimus, qua cavetur, ut pontificis maximi arbitratu virgines e populo viginti legantur sortitioque in contione ex eo numero fiat et, cuius virginis ducta erit, ut eam pontifex maximus capiat eaque Vestae fiat. 12 Sed ea sortitio ex lege Papia non necessaria nunc videri solet. Nam si quis honesto loco natus adeat pontificem maximum atque offerat ad sacerdotium filiam suam, cuius dumtaxat salvis religionum observationibus ratio haberi possit, gratia Papiae legis per senatum fit. 13 "Capi" autem virgo propterea dici videtur, quia pontificis maximi manu prensa ab eo parente, in cuius potestate est, veluti bello capta abducitur. 14 In libro primo Fabii Pictoris, quae verba pontificem maximum dicere oporteat, cum virginem capiat, scriptum est. Ea verba haec sunt: "Sacerdotem Vestalem, quae sacra faciat, quae ius siet sacerdotem Vestalem facere pro populo Romano Quiritibus, uti quae optima lege fuit, ita te, Amata, capio." 15 Plerique autem "capi" virginem solam debere dici putant. Sed flamines quoque Diales, item pontifices et augures "capi" dicebantur. 16 L. Sulla rerum gestarum libro secundo ita scripsit: "P. Cornelius, cui primum cognomen Sullae impositum est, flamen Dialis captus." 17 M. Cato de Lusitanis, cum Servium Galbam accusavit: "Tamen dicunt deficere voluisse. Ego me nunc volo ius pontificium optime scire; iamne ea causa pontifex capiar? si volo augurium optime tenere, ecquis me ob eam rem augurem capiat?" 18 Praeterea in commentariis Labeonis, quae ad duodecim tabulas composuit, ita scriptum est: "Virgo Vestalis neque heres est cuiquam intestato, neque intestatae quisquam, sed bona eius in publicum redigi aiunt. Id quo iure fiat, quaeritur." 19 "Amata" inter capiendum a pontifice maximo appellatur, quoniam, quae prima capta est, hoc fuisse nomen traditum est.

XIII. Quaesitum esse in philosophia, quidnam foret in recepto mandato rectius, idne omnino facere, quod mandatum est, an nonnumquam etiam contra, si id speres ei, qui mandavit, utilius fore; superque ea quaestione expositae diversae sententiae. 1 In officiis capiendis, censendis iudicandisque, quae kathekontai appellant, quaeri solet, an negotio tibi dato et, quid omnino faceres, definito contra quid facere debeas, si eo facto videri possit res eventura prosperius exque utilitate eius, qui id tibi negotium mandavit. 2 Anceps quaestio et in utramque partem a prudentibus viris arbitrata est. 3 Sunt enim non pauci, qui sententiam suam una in parte defixerint et re semel statuta deliberataque ab eo, cuius id negotium pontificiumque esset, nequaquam putaverint contra dictum eius esse faciendum, etiamsi repentinus aliqui casus rem commodius agi posse polliceretur, ne, si spes fefellisset, culpa inpatientiae et poena indeprecabilis subeunda esset, 4 si res forte melius vertisset, dis quidem gratia habenda, sed exemplum tamen intromissum videretur, quo bene consulta consilia religione mandati soluta corrumperentur. 5 Alii existimaverunt incommoda prius, quae metuenda essent, si res gesta aliter foret, quam imperatum est, cum emolumento spei pensitanda esse et, si ea leviora minoraque, utilitas autem contra gravior et amplior spe quantum potest firma ostenderetur, tum posse adversum mandata fieri censuerunt, ne oblata divinitus rei bene gerendae occasio amitteretur, 6 neque timendum exemplum non parendi crediderunt, si rationes dumtaxat huiuscemodi non abessent. 7 Cumprimis autem respiciendum putaverunt ingenium naturamque illius, cuia res praeceptumque esset: ne ferox, durus, indomitus inexorabilisque sit, qualia fuerunt Postumiana imperia et Manliana. 8 Nam si tali praeceptori ratio reddenda sit, nihil faciendum esse monuerunt aliter, quam praeceptum est. 9 Instructius deliberatiusque fore arbitramur theorematium hoc de mandatis huiuscemodi obsequendis, si exemplum quoque P. Crassi Muciani, clari atque incluti viri, apposuerimus. 10 Is Crassus a Sempronio Asellione et plerisque aliis historiae Romanae scriptoribus traditur habuisse quinque rerum bonarum maxima et praecipua: quod esset ditissimus, quod nobilissimus, quod eloquentissimus, quod iurisconsultissimus, quod pontifex maximus. 11 Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret, quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistratum Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset, cum mittendum curaret. 12 Tum magistratus comperto, quamobrem malum desideraret, non, uti iussus erat, maiorem, sed quem esse magis idoneum aptioremque faciendo arieti facilioremque portatu existimabat, minorem misit. 13 Crassus eum vocari iussit et, cum interrogasset, cur non, quem iusserat, misisset, causis rationibusque, quas dictitabat, spretis vestimenta detrahi imperavit virgisque multum cecidit corrumpi atque dissolvi officium omne imperantis ratus, si quis ad id, quod facere iussus est, non obsequio debito, sed consilio non desiderato respondeat.

XIV. Quid dixerit feceritque C. Fabricius, magna vir gloria magnisque rebus gestis, sed familiae pecuniaeque inops, cum ei Samnites tamquam indigenti grave aurum donarent. 1 Iulius Hyginus in libro de vita rebusque inlustrium virorum sexto legatos dicit a Samnitibus ad C. Fabricium, imperatorem populi Romani, venisse et memoratis multis magnisque rebus, quae bene ac benivole post redditam pacem Samnitibus fecisset, obtulisse dono grandem pecuniam orasseque, uti acciperet utereturque, atque id facere Samnites dixisse, quod viderent multa ad splendorem domus atque victus defieri neque pro amplitudine dignitateque lautum paratum esse. 2 Tum Fabricium planas manus ab auribus ad oculos et infra deinceps ad nares et ad os et ad gulam atque inde porro ad ventrem imum deduxisse et legatis ita respondisse: dum illis omnibus membris, quae attigisset, obsistere atque imperare posset, numquam quicquam defuturum; propterea se pecuniam, qua nihil sibi esset usus, ab his, quibus eam sciret usui esse, non accipere.

XV. Quam inportunum vitium plenumque odii sit futtilis inanisque loquacitas et quam multis in locis a principibus utriusque linguae viris detestatione iusta culpata sit. 1 Qui sunt leves et futtiles et inportuni locutores quique nullo rerum pondere innixi verbis uvidis et lapsantibus diffluunt, eorum orationem bene existimatum est in ore nasci, non in pectore; linguam autem debere aiunt non esse liberam nec vagam, sed vinclis de pectore imo ac de corde aptis moveri et quasi gubernari. 2 Sed enim videas quosdam scatere verbis sine ullo iudicii negotio cum securitate multa et profunda, ut loquentes plerumque videantur loqui sese nescire. 3 Vlixen contra Homerus, virum sapienti facundia praeditum, vocem mittere ait non ex ore, sed ex pectore, quod scilicet non ad sonum magis habitumque vocis quam ad sententiarum penitus conceptarum altitudinem pertineret, petulantiaeque verborum coercendae vallum esse oppositum dentium luculente dixit, ut loquendi temeritas non cordis tantum custodia atque vigilia cohibeatur, sed et quibusdam quasi excubiis in ore positis saepiatur. 4 Homerica, de quibus supra dixi, haec sunt: all'hote de opa te megalen ek stetheos heie, et: poion se epos phygein herkos odonton. 5 M. Tullii quoque verba posui, quibus stultam et inanem dicendi copiam graviter et vere detestatus est: 6 "Dummodo" inquit "hoc constet neque infantiam eius, qui rem norit, sed eam explicare dicendo non queat, neque inscientiam illius, cui res non subpetat, verba non desint, esse laudandam: quorum si alterum sit optandum, malim equidem indisertam prudentiam quam stultam loquacitatem." 7 Item in libro de oratore primo verba haec posuit: "Quid enim est tam furiosum quam verborum vel optimorum atque ornatissimorum sonitus inanis nulla subiecta sententia nec scientia?" 8 Cumprimis autem M. Cato atrocissimus huiusce vitii insectator est. 9 Namque in oratione, quae inscripta est si se Caelius tribunus plebis appellasset: "numquam" inquit "tacet, quem morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi. Quod si non coveniatis, cum convocari iubet, ita cupidus orationis conducat, qui auscultet. Itaque auditis, non auscultatis, tamquam pharmacopolam. Nam eius verba audiuntur; verum se nemo committit, si aeger est." 10 Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: "frusto" inquit "panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur." 11 Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ametroepe et akritomython appellat verbaque illius multa et akosma strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. 12 Quid enim est aliud ekoloa? Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est: lalein aristos, adynatotatos legein, quod Sallustius noster imitari volens sic scribit: 13 "loquax" inquit "magis quam facundus." 14 Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:

glosses toi thesauros en anthropoisin aristos,
pheidoles pleiste de charis kata metron iouses. 15 Epicharmium quoque illud non inscite se habet:
ou legein tyg'essi deinos, alla sigan adynatos,

16 ex quo hoc profecto sumptum est: "qui cum loqui non posset, tacere non potuit." 17 Favorinum ego audivi dicere versus istos Euripidi:

achalinon stomaton
anomou t'aphrosynas
to telos dystychia,

non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo kataglossoi appellantur. 18 Valerium Probum, grammaticum inlustrem, ex familiari eius, docto viro, comperi Sallustianum illud: "satis eloquentiae, sapientiae parum", brevi antequam vita decederet, sic legere coepisse et sic a Sallustio relictum affirmavisse: "satis loquentiae, sapientiae parum", quod "loquentia" novatori verborum Sallustio maxime congrueret, "eloquentia" cum insipientia minime conveniret. 19 Huiuscemodi autem loquacitatem verborumque turbam magnitudine inani vastam facetissimus poeta Aristophanes insignibus vocabulis denotavit in his versibus:

anthropon agriopoion, authadostomon,
echont'achalinon, akrates, apyloton stoma,
aperilaleton, kompophakelorrhemona,20 neque minus insigniter veteres quoque nostri hoc genus homines in verba proiectos "locutuleios" et "blaterones" et "linguaces" dixerunt.

XVI. Quod verba istaec Quadrigari ex annali tertio "ibi mille hominum occiditur" non licenter neque de poetarum figura, sed ratione certa et proba grammaticae disciplinae dicta sunt. 1 Quadrigarius in tertio annalium ita scripsit: "Ibi occiditur mille hominum." 2 "Occiditur", inquit, non "occiduntur". Item Lucilius in tertio satirarum:

ad portam mille a porta est; exinde Salernum,
"mille" inquit "est" non "mille sunt".

3 Varro in XVII. humanarum: "Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est." 4 M. Cato in primo originum: "Inde est ferme mille passum." 5 M. Cicero in sexta in Antonium: "Itane Ianus medius in L. Antonii clientela est? quis umquam in illo Iano inventus est, qui L. Antonio mille nummum ferret expensum?" 6 In his atque in multis aliis "mille" numero singulari dictum est; 7 neque hoc, ut quidam putant, vetustati concessum est aut per figurarum concinnitatem admissum est, sed sic videtur ratio poscere. 8 "Mille" enim non pro eo ponitur, quod Graece chilioi dicitur, sed quod chilias, et sicuti una chilias et duae chiliades, ita "unum mille" et "duo milia" certa atque directa ratione dicitur. 9 Quamobrem id quoque recte et probabiliter dici solitum "mille denarium in arca est" et "mille equitum in exercitu est". 10 Lucilius autem, praeterquam supra posui, alio quoque in loco id manifestius demonstrat; nam in libro XV. ita dicit: 11 hunc, milli passum qui vicerit atque duobus,

Campanus sonipes succussor nullus sequetur

maiore in spatio ac diversus videbitur ire;

12 item in libro nono:

tu milli nummum potes uno quaerere centum;

13 "milli passum" dixit pro "mille passibus" et "uno milli nummum" pro "unis mille nummis" aperteque ostendit "mille" et vocabulum esse et singulari numero dici eiusque plurativum esse "milia" et casum etiam capere ablativum. 14 Neque ceteros casus requiri oportet, cum sint alia pleraque vocabula, quae in singulos tantum casus, quaedam etiam, quae in nullum inclinentur. 15 Quapropter nihil iam dubium est, quin M. Cicero in oratione, quam scripsit Pro Milone, ita scriptum reliquerit: "Ante fundum Clodi, quo in fundo propter insanas illas substructiones facile mille hominum versabatur valentium", non "versabantur", quod in libris minus accuratis scriptum est; alia enim ratione "mille homines", alia "mille hominum" dicendum est.

XVII. Quanta cum animi aequitate toleraverit Socrates uxoris ingenium intractabile; atque inibi quid M. Varro in quadam satura de officio mariti scripserit. 1 Xanthippe, Socratis philosophi uxor, morosa admodum fuisse fertur et iurgiosa irarumque et molestiarum muliebrium per diem perque noctem scatebat. 2 Has eius intemperies in maritum Alcibiades demiratus interrogavit Socraten, quaenam ratio esset, cur mulierem tam acerbam domo non exigeret. 3 "Quoniam," inquit Socrates "cum illam domi talem perpetior, insuesco et exerceor, ut ceterorum quoque foris petulantiam et iniuriam facilius feram." 4 Secundum hanc sententiam M. quoque Varro in satura Menippea, quam de officio mariti scripsit: "Vitium" inquit "uxoris aut tollendum aut ferendum est. Qui tollit vitium, uxorem commodiorem praestat; qui fert, sese meliorem facit." 5 Haec verba Varronis "tollere" et "ferre" lepide quidem composita sunt, sed "tollere" apparet dictum pro "corrigere". 6 Id etiam apparet eiusmodi vitium uxoris, si corrigi non possit, ferendum esse Varronem censuisse, quod ferri scilicet a viro honeste potest; vitia enim flagitiis leviora sunt.

XVIII. Quod M. Varro in quarto decimo humanarum L. Aelium magistrum suum in etymologiai falsa reprehendit; quodque idem Varro in eodem libro falsum furis etymon dicit. 1 In XIV. rerum divinarum libro M. Varro doctissimum tunc civitatis hominem L. Aelium errasse ostendit, quod vocabulum Graecum vetus traductum in linguam Romanam, proinde atque si primitus Latine fictum esset, resolverit in voces Latinas ratione etymologica falsa. 2 Verba ipsa super ea re Varronis posuimus: "In quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, erravit aliquotiens. Nam aliquot verborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. Non enim "leporem" dicimus, ut ait, quod est levipes, sed quod est vocabulum anticum Graecum. Multa vetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc vocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent "Graecum", quod nunc nominant Hellena, "puteum", quod vocant phrear, "leporem", quod lagoon dicunt. In quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo: successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur." 3 Haec Varro in primore libro scripsit, de ratione vocabulorum scitissime, de usu utriusque linguae peritissime, de ipso L. Aelio clementissime. 4 Sed in posteriore eiusdem libri parte "furem" dicit ex eo dictum, quod veteres Romani "furvum" atrum appellaverint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur. 5 Nonne sic videtur Varro de fure, tamquam L. Aelius de lepore? Nam quod a Graecis nunc kleptes dicitur, antiquiore Graeca lingua phor dictum est. Hinc per adfinitatem litterarum, qui phor Graece, est Latine "fur". 6 Sed ea res fugeritne tunc Varronis memoriam, an contra aptius et cohaerentius putarit "furem" a "furvo", id est nigro, appellari, in hac re de viro tam excellentis doctrinae non meum iudicium est.

XIX. Historia super libris Sibyllinis ac de Tarquinio Superbo rege. 1 In antiquis annalibus memoria super libris Sibyllinis haec prodita est: 2 Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. 3 Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque inmensum poposcit; 4 rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. 5 Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit et, ecquid reliquos sex eodem pretio emere vellet, regem interrogavit. 6 Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare. 7 Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. 8 Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio, quam quod erat petitum pro omnibus. 9 Sed eam mulierem tunc a Tarquinio digressam postea nusquam loci visam constitit. 10 Libri tres in sacrarium conditi "Sibyllini" appellati; 11 ad eos quasi ad oraculum quindecimviri adeunt, cum di immortales publice consulendi sunt.

XX. Quid geometrae dicant epipedon, quid stereon, quid kybon, quid grammen; quibusque ista omnia Latinis vocabulis appellentur. 1 Figurarum, quae geometrae appellant, genera sunt duo, "planum" et "solidum". 2 Haec ipsi vocant epipedon kai stereon. "Planum" est, quod in duas partis solum lineas habet, qua latum est et qua longum: qualia sunt triquetra et quadrata, quae in area fiunt, sine altitudine. 3 "Solidum" est, quando non longitudines modo et latitudines planas numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, o quales sunt ferme metae triangulae, quas "pyramidas" appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae kybous illi nos "quadrantalia" dicimus. 4 Kybos enim est figura ex omni latere quadrata, "quales sunt" inquit M. Varro "tesserae, quibus in alticolo luditur, ex quo ipsae quoque appellatae kyboi." 5 In numeris etiam similiter Kybos dicitur, cum omne latus eiusdem numeri aequabiliter in sese solvitur, sicuti fit, cum ter terna ducuntur atque ipse numerus terplicatur. 6 Huius numeri cubum Pythagoras vim habere lunaris circuli dixit, quod et luna orbem suum lustret septem et viginti diebus et numerus ternio, qui trias Graece dicitur tantundem efficiat in cubo. 7 "Linea" autem a nostris dicitur, quam grammen Graeci nominant. 8 Eam M. Varro ita definit: "Linea est" inquit "longitudo quaedam sine latitudine et altitudine. 9 Eukleides autem brevius praetermissa altitudine: "gramme" inquit "est mekos aplates", quod exprimere uno Latine verbo non queas, nisi audeas dicere "inlatabile".

XXI. Quod Iulius Hyginus affirmatissime contendit legisse se librum P. Vergilii domesticum, ubi scriptum esset "et ora tristia temptantum sensus torquebit amaror", non quod vulgus legeret "Sensu torquebit amaro". 1 Versus istos ex georgicis Vergilii plerique omnes sic legunt:

at sapor indicium faciet manifestus et ora
tristia temptantum sensu torquebit amaro.

2 Hyginus autem, non hercle ignobilis grammaticus, in commentariis, quae in Vergilium fecit, confirmat et perseverat non hoc a Vergilio relictum, sed quod ipse invenerit in libro, qui fuerit ex domo atque familia Vergilii:

et ora
tristia temptantum sensus torquebit amaror,

3 neque id soli Hygino, sed doctis quibusdam etiam viris complacitum, quoniam videtur absurde dici "sapor sensu amaro torquet". "Cum ipse" inquiunt "sapor sensus sit, non alium in semet ipso sensum habeat ac proinde sit, quasi dicatur "sensus sensu amaro torquet"." 4 Sed enim cum Favorino Hygini commentarium legissem atque ei statim displicita esset insolentia et insuavitas illius "sensu torquebit amaro", risit et: "Iovem lapidem," inquit "quod sanctissimum iusiurandum habitum est, paratus ego iurare sum Vergilium hoc numquam scripsisse, sed Hyginum ego verum dicere arbitror. 5 Non enim primus finxit hoc verbum Vergilius insolenter, sed in carminibus Lucreti invento usus est non aspernatus auctoritatem poetae ingenio et facundia praecellentis." 6 Verba ex IV Lucreti haec sunt:

dilutaque contra
cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.

7 Non verba autem sola, sed versus prope totos et locos quoque Lucreti plurimos sectatum esse Vergilium videmus.

XXII. An qui causas defendit, recte Latineque dicat "superesse se" is, quos defendit; et "superesse" proprie quid sit. 1 Inroboravit inveteravitque falsa atque aliena verbi significatio, quod dicitur "hic illi superest", cum dicendum est advocatum esse quem cuipiam causamque eius defendere. 2 Atque id dicitur non in compitis tantum neque in plebe volgaria, sed in foro, in comitio, apud tribunalia. 3 Qui integre autem locuti sunt, magnam partem "superesse" ita dixerunt, ut eo verbo significarent superfluere et supervacare atque esse supra necessarium modum. 4 Itaque M. Varro in satura, quae inscripta est nescis quid vesper vehat, "superfuisse" dicit immodice et intempestive fuisse. 5 Verba ex eo libro haec sunt: "In convivio legi nec omnia debent et ea potissimum, quae simul sint biopsele et delectent, potius ut id quoque videatur non defuisse quam superfuisse." 6 Memini ego praetoris, docti hominis, tribunali me forte assistere atque ibi advocatum non incelebrem sic postulare, ut extra causam diceret remque, quae agebatur, non attingeret. Tunc praetorem ei, cuia res erat, dixisse advocatum eum non habere, et cum is, qui verba faciebat, reclamasset: "ego illi V. C. supersum", respondisse praetorem festiviter: "tu plane superes, non ades". 7 M. autem Cicero in libro, qui inscriptus est de iure civili in artem redigendo, verba haec posuit: "nec vero scientia iuris maioribus suis Q. Aelius Tubero defuit, doctrina etiam superfuit." In quo loco "superfuit" significare videtur "supra fuit et praestitit superavitque maiores suos doctrina sua superfluenti tamen et nimis abundanti": disciplinas enim Tubero stoicas dialecticas percalluerat. 8 In libro quoque de republica secundo id ipsum verbum Cicero ponit non temere transeundum. Verba ex eo libro haec sunt: "Non gravarer, Laeli, nisi et hos velle putarem et ipse cuperem te quoque aliquam partem huius nostri sermonis attingere, praesertim cum heri ipse dixeris te nobis etiam superfuturum. Verum id quidem fieri non potest; ne desis, omnes te rogamus." 9 Exquisite igitur et comperte Iulius Paulus dicebat, homo in nostra memoria doctissimus, "superesse" non simplici ratione dici tam Latine quam Graece: Graecos enim perisson in utramque partem ponere, vel quod supervacaneum esset ac non necessarium, vel quod abundans nimis et afluens et exuberans; 10 sic nostros quoque veteres "superesse" alias dixisse pro superfluenti et vacivo neque admodum necessario, ita, ut supra posuimus, Varronem dicere, alias ita, ut Cicero dixit, pro eo, quod copia quidem et facultate ceteris anteiret, super modum tamen et largius prolixiusque flueret, quam esset satis. 11 Qui dicit ergo "superesse se" ei, quem defendit, 12 nihil istorum vult dicere, sed nescio quid aliud indictum inscitumque dicit ac ne Vergilii quidem poterit auctoritate uti, qui in georgicis ita scripsit: primus ego in patriam mecum, modo vita supersit. Hoc enim in loco Vergilius akyroteron eo verbo usus videtur, quod "supersit" dixit pro "longinquius diutiusque adsit", 13 illudque contra eiusdem Vergili aliquanto est probabilius:
florentisque secant herbas fluviosque ministrant
farraque, ne blando nequeat superesse labori;
significat enim supra laborem esse neque opprimi a labore. 14 An autem "superesse" dixerint veteres pro "restare et perficiendae rei deesse", quaerebamus. 15 Nam Sallustius in significatione ista non "superesse", sed "superare" dicit. Verba eius in Iugurtha haec sunt: "Is plerumque seorsum a rege exercitum ductare et omnis res exsequi solitus erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus astricto superaverant." 16 Sed invenimus in tertio Enni annalium in hoc versu:
inde sibi memorat unum super esse laborem,
id est relicum esse et restare, quod, quia id est, divise pronuntiandum est, ut non una pars orationis esse videatur, sed duae. 17 Cicero autem in secunda Antonianarum, quod est relicum, non "superesse", sed "restare" dicit. 18 Praeter haec "superesse" invenimus dictum pro "superstitem esse". 19 Ita enim scriptum est in libro epistularum M. Ciceronis ad L. Plancum et in epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem verbis his: "Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse", per quod significat, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. 20 In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi:
sicut tuum vis unicum gnatum tuae
superesse vitae sospitem et superstitem. 21 Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, si quis senior advocatus adulescenti "superesse se" dicat.

XXIII. Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda. 1 Historia de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione, qua usus est ad milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum. 2 Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi. 3 Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est: 4 Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. 5 Tum, cum in senatu res maior quaepiam consultata eaque in diem posterum prolata est, placuitque, ut eam rem, super qua tractavissent, ne quis enuntiaret, priusquam decreta esset, mater Papirii pueri, qui cum parente suo in curia fuerat, percontata est filium, quidnam in senatu patres egissent. 6 Puer respondit tacendum esse neque id dici licere. 7 Mulier fit audiendi cupidior; secretum rei et silentium pueri animum eius ad inquirendum everberat: quaerit igitur compressius violentiusque. 8 Tum puer matre urgente lepidi atque festivi mendacii consilium capit. Actum in senatu dixit, utrum videretur utilius exque republica esse, unusne ut duas uxores haberet, an ut una apud duos nupta esset. 9 Hoc illa ubi audivit, animus compavescit, domo trepidans egreditur ad ceteras matronas. 10 Pervenit ad senatum postridie matrum familias caterva; lacrimantes atque obsecrantes orant, una potius ut duobus nupta fieret, quam ut uni duae. 11 Senatores ingredientes in curiam, quae illa mulierum intemperies et quid sibi postulatio istaec vellet, mirabantur. 12 Puer Papirius in medium curiae progressus, quid mater audire institisset, quid ipse matri dixisset, rem, sicut fuerat, denarrat. 13 Senatus fidem atque ingenium pueri exosculatur, consultum facit, uti posthac pueri cum patribus in curiam ne introeant, praeter ille unus Papirius, atque puero postea cognomentum honoris gratia inditum "Praetextatus" ob tacendi loquendique in aetate praetextae prudentiam.

XXIV. Tria epigrammata trium veterum poetarum, Naevii, Plauti, Pacuvii, quae facta ab ipsis sepulcris eorum incisa sunt. 1 Trium poetarum inlustrium epigrammata, Cn. Naevii, Plauti, M. Pacuvii, quae ipsi fecerunt et incidenda sepulcro suo reliquerunt, nobilitatis eorum gratia et venustatis scribenda in his commentariis esse duxi. 2 Epigramma Naevi plenum superbiae Campanae, quod testimonium iustum esse potuisset, nisi ab ipso dictum esset:
inmortales mortales si foret fas flere,
fierent divae Camenae Naevium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina. 3 Epigramma Plauti, quod dubitassemus, an Plauti foret, nisi a M. Varrone positum esset in libro de poetis primo:
postquam est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus, Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrimarunt. 4 Epigramma Pacuvii verecundissimum et purissimum dignumque eius elegantissima gravitate: adulescens, tam etsi properas, hoc te saxulum rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
Hic sunt poetae Pacuvi Marci sita
ossa. Hoc volebam, nescius ne esses. Vale.

XXV. Quibus verbis M. Varro indutias definierit; quaesitumque inibi curiosius, quaenam ratio sit vocabuli indutiarum. 1 Duobus modis M. Varro in libro humanarum, qui est de bello et pace, "indutiae" quid sint, definit. "Indutiae sunt" inquit "pax castrensis paucorum dierum"; 2 item alio in loco: "indutiae sunt" inquit "belli feriae". 3 Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur. 4 Nam neque pax est indutiae - bellum enim manet, pugna cessat -, neque in solis castris neque "paucorum" tantum "dierum" indutiae sunt. 5 Quid enim dicemus, si indutiis mensium aliquot factis in oppida castris concedatur? 6 nonne tum quoque indutiae sunt? aut rursus quid esse id dicemus, quod in primo annalium Quadrigarii scriptum est, C. Pontium Samnitem a dictatore Romano sex horarum indutias postulasse, si indutiae "paucorum" tantum "dierum" appellandae sunt? 7 "belli" autem "ferias" festive magis dixit quam aperte atque definite. 8 Graeci autem significantius consignatiusque cessationem istam pugnae pacticiam ekecheirian dixerunt exempta littera una sonitus vastioris et subdita lenioris. 9 Nam quod eo tempore non pugnetur et manus cohibeantur, ekecheirian appellarunt. 10 Sed profecto non id fuit Varroni negotium, ut indutias superstitiose definiret et legibus rationibusque omnibus definitionum inserviret. 11 Satis enim visum est eiusmodi facere demonstrationem, quod genus Graeci typois magis et hypograpsas quam horismous vocant. 12 "Indutiarum" autem vocabulum qua sit ratione factum, iam diu est, cum quaerimus. 13 Sed ex multis, quae vel audimus vel legimus, probabilius id, quod dicam, videtur. 14 "Indutias" sic dictas arbitramur, quasi tu dicas "inde uti iam". 15 Pactum indutiarum eiusmodi est, ut in diem certum non pugnetur nihilque incommodetur, sed ex eo die postea uti iam omnia belli iure agantur. 16 Quod igitur dies certus praefinitur pactumque fit, ut ante eum diem ne pugnetur atque is dies ubi venit "inde uti iam" pugnetur, idcirco ex his, quibus dixi, vocibus, quasi per quendam coitum et copulam nomen indutiarum conexum est. 17 Aurelius autem Opilius in primo librorum, quos Musarum inscripsit, "indutiae" inquit "dicuntur, cum hostes inter sese utrimque utroque alteri ad alteros inpune et sine pugna ineunt; inde adeo" inquit "nomen factum videtur, quasi initiae, hoc est initus atque introitus." 18 Hoc ab Aurelio scriptum propterea non praeterii, ne cui harum noctium aemulo eo tantum nomine elegantius id videretur, tamquam id nos originem verbi requirentes fugisset.

XXVI. Quem in modum mihi Taurus philosophus responderit percontanti, an sapiens irasceretur. 1 Interrogavi in diatriba Taurum, an sapiens irasceretur. 2 Dabat enim saepe post cotidianas lectiones quaerendi, quod quis vellet, potestatem. 3 Is cum graviter, copiose de morbo affectuve irae disseruisset, quae et in veterum libris et in ipsius commentariis exposita sunt, convertit ad me, qui interrogaveram, et: "haec ego" inquit "super irascendo sentio; sed, quid et Plutarchus noster, 4 vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est, ut id quoque audias. 5 Plutarchus" inquit "servo suo, nequam homini et contumaci, sed libris disputationibusque philosophiae aures inbutas habenti, tunicam detrahi ob nescio quod delictum caedique eum loro iussit. 6 Coeperat verberari et obloquebatur non meruisse, ut vapulet; nihil mali, nihil sceleris admisisse. 7 Postremo vociferari inter vapulandum incipit neque iam querimonias aut gemitus eiulatusque facere, sed verba seria et obiurgatoria: non ita esse Plutarchum, ut philosophum deceret; irasci turpe esse; saepe eum de malo irae dissertavisse, librum quoque peri aorgesias pulcherrimum conscripsisse; his omnibus, quae in eo libro scripta sint, nequaquam convenire, quod provolutus effususque in iram plurimis se plagis multaret. 8 Tum Plutarchus lente et leniter: "quid autem," inquit "verbero, nunc ego tibi irasci videor? ex vultune meo an ex voce an ex colore an etiam ex verbis correptum esse me ira intellegis? mihi quidem neque oculi, opinor, truces sunt neque os turbidum, neque inmaniter clamo neque in spumam ruboremve effervesco neque pudenda dico aut paenitenda neque omnino trepido ira et gestio. 9 Haec enim omnia, si ignoras, signa esse irarum solent." Et simul ad eum, qui caedebat, conversus: "interim," inquit "dum ego atque hic disputamus, tu hoc age"." 10 Summa autem totius sententiae Tauri haec fuit: Non idem esse existimavit aorgesian et analgesian aliudque esse non iracundum animum, aliud analgeton et anaistheton, id est hebetem ac stupentem. 11 Nam sicut aliorum omnium, quos Latini philosophi "affectus" vel "affectiones", Graeci pathe appellant, ita huius quoque motus animi, qui, cum est ulciscendi causa saevior, "ira" dicitur, non privationem esse utilem censuit, quam Graeci steresin dicunt, sed mediocritatem, quam metrioteta illi appellant.


LIBER II

I. Quo genere solitus sit philosophus Socrates exercere patientiam corporis; deque eiusdem viri temperantia. 1 Inter labores voluntarios et exercitia corporis ad fortuitas patientiae vices firmandi id quoque accepimus Socraten facere insuevisse:2 stare solitus Socrates dicitur pertinaci statu perdius atque pernox a summo lucis ortu ad solem alterum orientem inconivens, immobilis, isdem in vestigiis et ore atque oculis eundem in locum directis cogitabundus tamquam quodam secessu mentis atque animi facto a corpore. 3 Quam rem cum Favorinus de fortitudine eius viri ut pleraque disserens attigisset: pollakis inquit ex heliou eis helion heistČkei astrabËsteros ton premnon. 4 Temperantia quoque fuisse eum tanta traditum est, ut omnia fere vitae suae tempora valitudine inoffensa vixerit. 5 In illius etiam pestilentiae vastitate, quae in belli Peloponnesiaci principis Atheniensium civitatem internecivo genere morbi depopulata est, is parcendi moderandique rationibus dicitur et a voluptatum labe cavisse et salubritates corporis retinuisse, ut nequaquam fuerit communi omnium cladi obnoxius.

II. Quae ratio observatioque officiorum esse debeat inter patres filiosque in discumbendo sedendoque atque id genus rebus domi forisque, si filii magistratus sint et patres privati; superque ea re Tauri philosophi dissertatio et exemplum ex historia Romana petitum. 1 Ad philosophum Taurum Athenas visendi cognoscendique eius gratia venerat V. C., praeses Cretae provinciae, et cum eo simul eiusdem praesidis pater. 2 Taurus sectatoribus commodum dimissis sedebat pro cubiculi sui foribus et cum assistentibus nobis sermocinabatur. 3 Introivit provinciae praeses et cum eo pater;4 assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit. 5 Allata mox una sella est, quae in promptu erat, atque, dum aliae promebantur, apposita est. Invitavit Taurus patrem praesidis, uti sederet. 6 Atque ille ait: "Sedeat hic potius, qui populi Romani magistratus est."7 "Absque praeiudicio" inquit Taurus "tu interea sede, dum inspicimus quaerimusque, utrum conveniat tene potius sedere, qui pater es, an filium, qui magistratus est."8 Et, cum pater assedisset appositumque esset aliud filio quoque eius sedile, verba super ea re Taurus facit cum summa, dii boni, honorum atque officiorum perpensatione. 9 Eorum verborum sententia haec fuit: In publicis locis atque muneribus atque actionibus patrum iura cum filiorum, qui in magistratu sunt, potestatibus collata interquiescere paululum et conivere, sed cum extra rempublicam in domestica re atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque familiari discumbatur, tum inter filium magistratum et patrem privatum publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. 10 "Hoc igitur," inquit "quod ad me venistis, quod colloquimur nunc, quod de officiis disceptamus, privata actio est. Itaque utere apud me his honoribus prius, quibus domi quoque vestrae te uti priorem decet." 11 Haec atque alia in eandem sententiam Taurus graviter simul et comiter disseruit. 12 Quid autem super huiuscemodi patris atque filii officio apud Claudium legerimus, non esse ab re visum est, ut adscriberemus. 13 Posuimus igitur verba ipsa Quadrigarii ex annali eius sexto transscripta: "Deinde facti consules Sempronius Gracchus iterum Q. Fabius Maximus, filius eius, qui priore anno erat consul. Ei consuli pater proconsul obviam in equo vehens venit neque descendere voluit, quod pater erat, et, quod inter eos sciebant maxima concordia convenire, lictores non ausi sunt descendere iubere. Vbi iuxta venit, tum consul ait: "quid postea?"; lictor ille, qui apparebat, cito intellexit, Maximum proconsulem descendere iussit. Fabius imperio paret et filium collaudavit, cum imperium, quod populi esset, retineret."

III. Qua ratione verbis quibusdam vocabulisque veteres immiserint "h" litterae spiritum. 1 "H" litteram sive illam spiritum magis quam litteram dici oportet, inserebant eam veteres nostri plerisque vocibus verborum firmandis roborandisque, ut sonus earum esset viridior vegetiorque; atque id videntur fecisse studio et exemplo linguae Atticae. 2 Satis notum est Atticos hichthyn et hippon et multa itidem alia contra morem gentium Graeciae ceterarum inspirantis primae litterae dixisse. 3 Sic "lachrumas", sic "sepulchrum", sic "ahenum", sic "vehemens", sic "incohare", sic "helluari", sic "halucinari", sic "honera", sic "honestum" dixerunt. 4 In his enim verbis omnibus litterae seu spiritus istius nulla ratio visa est, nisi ut firmitas et vigor vocis quasi quibusdam nervis additis intenderetur. 5 Sed quoniam "aheni" quoque exemplo usi sumus, venit nobis in memoriam Fidum Optatum, multi nominis Romae grammaticum, ostendisse mihi librum Aeneidos secundum mirandae vetustatis emptum in sigillariis viginti aureis, quem ipsius Vergili fuisse credebatur. In quo duo isti versus cum ita scripti forent:
vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrus
exsultat telis et luce coruscus aena,
additam supra vidimus "h" litteram et "ahena" factum. 6 Sic in illo quoque Vergili versu in optimis libris scriptum invenimus: aut foliis undam trepidi despumat aheni.

IV. Quam ob causam Gavius Bassus genus quoddam iudicii "divinationem" appellari scripserit; et quam alii causam esse eiusdem vocabuli dixerint. 1 Cum de constituendo accusatore quaeritur iudiciumque super ea re redditur, cuinam potissimum ex duobus pluribusve accusatio subscriptiove in reum permittatur, ea res atque iudicum cognitio "divinatio" appellatur. II. Id vocabulum quam ob causam ita factum sit, quaeri solet. 3 Gavius Bassus in tertio librorum, quos de origine vocabulorum composuit: "divinatio" inquit "iudicium appellatur, quoniam divinet quodammodo iudex oportet, quam sententiam sese ferre par sit."4 Nimis quidem est in verbis Gavi Bassi ratio inperfecta vel magis inops et ieiuna. 5 Sed videtur tamen significare velle idcirco dici "divinationem", quod in aliis quidem causis iudex ea, quae didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt, sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt, quibus moveri iudex possit, et propterea, quinam magis ad accusandum idoneus sit, quasi divinandum est. 6 Hoc Bassus. Sed alii quidam "divinationem" esse appellatam putant, quoniam, cum accusator et reus duae res quasi cognatae coniunctaeque sint neque utra sine altera constare possit, in hoc tamen genere causae reus quidem iam est, sed accusator nondum est, et idcirco, quod adhuc usque deest et latet, divinatione supplendum est, quisnam sit accusator futurus.

V.Quam lepide signateque dixerit Favorinus philosophus, quid intersit inter Platonis et Lysiae orationem. 1 Favorinus de Lysia et Platone solitus dicere est: "Si ex Platonis" inquit "oratione verbum aliquod demas mutesve atque id commodatissime facias, de elegantia tamen detraxeris; si ex Lysiae, de sententia."

VI. Quibus verbis ignaviter et abiecte Vergilius usus esse dicatur; et quid his, qui improbe id dicunt, respondeatur. 1 Nonnulli grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
candida succinctam latrantibus inguina monstris
Dulichias vexasse rates et gurgite in alto
a! timidos nautas canibus lacerasse marinis. 2 "Vexasse" enim putant verbum esse leve et tenuis ac parvi incommodi nec tantae atrocitati congruere, cum homines repente a belua immanissima rapti laniatique sint. 3 Item aliud huiuscemodi reprehendunt:
quis aut Eurysthea durum
aut inlaudati nescit Busiridis aras?
"Inlaudati" parum idoneum esse verbum dicunt neque id satis esse ad faciendam scelerati hominis detestationem, qui, quod hospites omnium gentium immolare solitus fuit, non laude indignus, sed detestatione exsecrationeque totius generis humani dignus esset. 4 Item aliud verbum culpaverunt:
per tunicam squalentem auro latus haurit apertum,
tamquam si non convenerit dicere "auro squalentem", quoniam nitoribus splendoribusque auri squaloris inluvies sit contraria. 5 Sed de verbo "vexasse" ita responderi posse credo: "Vexasse" grave verbum est factumque ab eo videtur, quod est "vehere", in quo inest vis iam quaedam alieni arbitrii; non enim sui potens est, qui vehitur. "Vexare" autem, quod ex eo inclinatum est, vi atque motu procul dubio vastiorest. Nam qui fertur et rapsatur atque huc atque illuc distrahitur, is vexari proprie dicitur, sicuti "taxare" pressius crebriusque est quam "tangere", unde id procul dubio inclinatum est, et "iactare" multo fusius largiusque est quam "iacere", unde id verbum traductum est, et "quassare" quam "quatere" gravius violentiusque est. 6 Non igitur, quia volgo dici solet "vexatum esse" quem fumo aut vento aut pulvere, propterea debet vis vera atque natura verbi deperire, quae a veteribus, qui proprie atque signate locuti sunt, ita ut decuit, conservata est. 7 M. Catonis verba sunt ex oratione, quam de Achaeis scripsit: "Cumque Hannibal terram Italiam laceraret atque vexaret"; "vexatam" Italiam dixit Cato ab Hannibale, quando nullum calamitatis aut saevitiae aut immanitatis genus reperiri queat, quod in eo tempore Italia non perpessa sit;8 M. Tullius IV. in Verrem: "Quae ab isto sic spoliata atque direpta est, non ut ab hoste aliquo, qui tamen in bello religionem et consuetudinis iura retineret, sed ut a barbaris praedonibus vexata esse videatur."9 De "inlaudato" autem duo videntur responderi posse. Vnum est eiusmodi: Nemo quisquam tam efflictis est moribus, quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Vnde hic antiquissimus versus vice proverbii celebratus est:
pollaki gar kai moros aner mala kairion eipen. 10 Sed enim qui omni in re atque omni tempore laude omni vacat, is "inlaudatus" est isque omnium pessimus deterrimusque est, sicuti omnis culpae privatio "inculpatum" facit. "Inculpatus" autem instar est absolutae virtutis; "inlaudatus" quoque igitur finis est extremae malitiae. 11 Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet. Hoc enim est:
to d'ouk akonte petesthen,
et item illud:
enth'ouk an brizonta idois Agamemnona dion,
oude kataptossont',oud'ouk ethelonta machesthai. 12 Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis: Horos tou megethous ton hedonon pantos tou algountos hypexaireis. 13 Eadem ratione idem Vergilius "inamabilem" dixit Stygiam paludem. 14 Nam sicut "inlaudatum" kata steresin laudis, ita "inamabilem" kata amoris steresin detestatus est. 15 Altero modo "inlaudatus" ita defenditur:16 "Laudare" significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor "laudari" dicitur, quod est nominari. 17 "Inlaudatus" autem est, quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est, 18 sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est, uti nomen eius, qui templum Dianae Ephesi incenderat, ne quis ullo in tempore nominaret. 19 Tertium restat ex his, quae reprehensa sunt, quod "tunicam squalentem auro" dixit. 20 Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. "Squalere" enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur. 21 Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat:
quem pellis, inquit, ahenis
in plumam squamis auro conserta tegebat,
et alio loco: 22 iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis horrebat squamis. 23 Accius in Pelopidis ita scribit: eius serpentis squamae squalido auro et purpura pertextae. 24 Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut incuteret visentibus facie nova horrorem, id "squalere" dicebatur. 25 Sic in corporibus incultis squamosisque alta congeries sordium "squalor" appellatur. Cuius significationis multo assiduoque usu totum id verbum ita contaminatum est, ut iam "squalor" de re alia nulla quam de solis inquinamentis dici coeperit.

VII. De officio erga patres liberorum; deque ea re ex philosophiae libris, in quibus scriptum quaesitumque est, an omnibus patris iussis obsequendum sit. 1 Quaeri solitum est in philosophorum disceptationibus, an semper inque omnibus iussis patri parendum sit. 2 Super ea re Graeci nostrique, qui de officiis scripserunt, tres sententias esse, quae spectandae considerandaeque sint, tradiderunt easque subtilissime diiudicarunt. 3 Earum una est: omnia, quae pater imperat, parendum;4 altera est: in quibusdam parendum, quibusdam non obsequendum;5 tertia est: nihil necessum esse patri obsequi et parere. 6 Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius, quae dicta sunt, dicemus. 7 "Aut recte" inquiunt "imperat pater aut perperam. Si recte imperat, non, quia imperat, parendum, sed quoniam id fieri ius est, faciendum est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum, quod fieri non oportet."8 Deinde ita concludunt: "numquam est igitur patri parendum, quae imperat". 9 Set neque istam sententiam probari accepimus - argutiola quippe haec, sicuti mox ostendemus,10 frivola et inanis est, neque autem illa, quam primo in loco diximus, vera et proba videri potest omnia esse, quae pater iusserit, parendum. XI. Quid enim si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit turpia aut impia?12 Media igitur sententia optima atque tutissima visa est quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum. 13 Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda. 14 Conclusio vero illa, qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:15 Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia. 16 Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet;17 sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem. 18 Quae vero in medio sunt et a Graecis tum mesa, tum adiaphora appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed, proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere. 19 Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est. 20 Sed enim si imperet uxorem ducere infamem, propudiosam, criminosam aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia. 21 Non ergo integra est propositio dicentium "aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia", neque hygies et nominon diezeugmenon videri potest. 22 Deest enim diiunctioni isti tertium: "aut neque honesta sunt neque turpia". Quod si additur, non potest ita concludi: "numquam est igitur patri parendum".

VIII. Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta sit in synlogismi disciplina. 1 Plutarchus secundo librorum, quos de Homero composuit, inperfecte atque praepostere atque inscite synlogismo esse usum Epicurum dicit verbaque ipsa Epicuri ponit: "Ho thanatos ouden pros hemas; to gar dialythen anaisthetei; to de anaisthetoun ouden pros hemas. 2 "Nam praetermisit," inquit "quod in prima parte sumere debuit, ton thanaton einai psyches kai somatos dialysin,3 tunc deinde eodem ipso, quod omiserat, quasi posito concessoque ad confirmandum aliud utitur. 4 Progredi autem hic" inquit "synlogismus nisi illo prius posito non potest."5 Vere hoc quidem Plutarchus de forma atque ordine synlogismi scripsit. Nam si, ut in disciplinis traditur, ita colligere et ratiocinari velis, sic dici oportet: ho thanatos psyches kai somatos dialysis; to de dialythein anaisthetei; to de anaisthetoun ouden pros hemas. 6 Sed Epicurus, cuiusmodi homost, non inscitia videtur partem istam synlogismi praetermisisse,7 neque id ei negotium fuit synlogismum tamquam in scolis philosophorum cum suis numeris omnibus et cum suis finibus dicere, sed profecto, quia separatio animi et corporis in morte evidens est, non est ratus necessariam esse eius admonitionem, quod omnibus prosus erat obvium. 8 Sicuti etiam, quod coniunctionem synlogismi non in fine posuit, set in principio: nam id quoque non inperite factum quis non videt?9 Aput Platonem quoque multis in locis reperias synlogismos repudiato conversoque ordine isto, qui in docendo traditur, cum eleganti quadam reprehensionis contemptione positos esse.

IX. Quod idem Plutarchus evidenti calumnia verbum ab Epicuro dictum insectatus sit. 1 In eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis. 2 Ita enim scripsit Epicurus: Horos tou megethous ton hedonon he pantos tou algountos hypexaireis. "Non" inquit "pantos tou algountos, sed pantos tou algeinou dicere oportuit;3 detractio enim significanda est doloris," inquit "non dolentis". 4 Nimis minute ac prope etiam subfrigide Plutarchus in Epicuro accusando lexitherei. 5 Has enim curas vocum verborumque elegantias non modo non sectatur Epicurus, sed etiam insectatur.

X. Quid sint favisae Capitolinae; et quid super eo verbo M. Varro Servio Sulpicio quaerenti rescripserit. 1 Servius Sulpicius, iuris civilis auctor, vir bene litteratus, scripsit ad M. Varronem rogavitque, ut rescriberet, quid significaret verbum, quod in censoris libris scriptum esset. 2 Id erat verbum "favisae Capitolinae". Varro rescripsit in memoria sibi esse, quod Q. Catulus curator restituendi Capitolii dixisset voluisse se aream Capitolinam deprimere, ut pluribus gradibus in aedem conscenderetur suggestusque pro fastigii magnitudine altior fieret, sed facere id non quisse, quoniam "favisae" impedissent. 3 Id esse cellas quasdam et cisternas, quae in area sub terra essent, ubi reponi solerent signa vetera, quae ex eo templo collapsa essent, et alia quaedam religiosa e donis consecratis. Ac deinde eadem epistula negat quidem se in litteris invenisse, cur "favisae" dictae sint, sed Q. Valerium Soranum solitum dicere ait, quos "thesauros" Graeco nomine appellaremus, priscos Latinos "flavisas" dixisse, quod in eos non rude aes argentumque, sed flata signataque pecunia conderetur. 4 Coniectare igitur se detractam esse ex eo verbo secundam litteram et "favisas" esse dictas cellas quasdam et specus, quibus aeditui Capitolii uterentur ad custodiendas res veteres religiosas.

XI. De Sicinio Dentato egregio bellatore multa memoratu digna. 1 L. Sicinium Dentatum, qui tribunus plebi fuit Sp. Tarpeio A. Aternio consulibus, scriptum est in libris annalibus plus, quam credi debeat, strenuum bellatorem fuisse nomenque ei factum ob ingentem fortitudinem appellatumque esse Achillem Romanum. 2 Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti; phaleris item donatus est quinquies viciesque;3 spolia militaria habuit multiiuga, in his provocatoria pleraque;4 triumphavit cum imperatoribus suis triumphos novem.

XII. Considerata perpensaque lex quaedam Solonis speciem habens primorem iniquae iniustaeque legis, sed ad usum et emolumentum salubritatis penitus reperta. 1 In legibus Solonis illis antiquissimis, quae Athenis axibus ligneis incisae sunt quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc sententiam: "Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi malo civitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul extorrisque esto." 2 Cum hanc legem Solonis singulari sapientia praediti legissemus, tenuit nos gravis quaedam in principio admiratio requirentes, quam ob causam dignos esse poena existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent. 3 Tum, qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerat, non ad augendam, sed ad desinendam seditionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se sic habent. 4 Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint, populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem dividi sese adiunxerint, tum eveniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eaeque partes ab his, ut maioris auctoritatis viris, temperari ac regi coeperint, concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud quos sunt, regunt atque mitificant et adversarios sanatos magis cupiunt quam perditos. 5 Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque concordiam muniant. 6 "Nunc autem plerique" inquit "partis utriusque amici, quasi probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut lucri."

XIII. "Liberos" in multitudinis numero etiam unum filium filiamve veteres dixisse. 1 Antiqui oratores historiaeque aut carminum scriptores etiam unum filium filiamve "liberos" multitudinis numero appellarunt. 2 Idque nos, cum in complurium veterum libris scriptum aliquotiens adverterimus, nunc quoque in libro Sempronii Asellionis rerum gestarunt quinto ita esse positum offendimus. 3 Is Asellio sub P. Scipione Africano tribunus militum ad Numantiam fuit resque eas, quibus gerendis ipse interfuit, conscripsit. 4 Eius verba de Tiberio Graccho tribuno pl., quo in tempore interfectus in Capitolio est, haec sunt: "Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam minus terna aut quaterna milia hominum sequebantur."5 Atque inde infra de eodem Graccho ita scripsit: "Orare coepit id quidem, ut se defenderent liberosque suos; eum, quem virile secus tum in eo tempore habebat, produci iussit populoque commendavit prope flens."

XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses vadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque verbi ratio reddita. 1 In libro vetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: "Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?" Recte ille quidem "stitisses" scripsit:2 sed falsa et audax ... emendatores "e" scripto et per libros "stetisses" fecerunt, tamquam "stitisses" vanum et nihili verbum esset. 3 Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant "stitisses" dictum a Catone, quoniam "sisteretur" vadimonium, non "staretur".
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.

XV. Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.
I. Apud antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et parentum vicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque habiti. 2 A convivio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur. 3 Sed postquam suboles civitati necessaria visa est et ad prolem populi frequentandam praemiis atque invitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui uxorem quique liberos haberent senioribus neque liberos neque uxores habentibus. 4 Sicuti kapite VII. legis Iuliae priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua potestate habet aut bello amisit. 5 Sed si par utrique numerus liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum est, praefertur;6 si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus honos instauratur et qui maior natu est, prior fasces sumit. 7 Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in lege de aetate est. 8 Solitos tamen audio, qui lege potiores essent, fasces primi mensis collegis concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum consulatum ineuntibus.
Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.

XVI. Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione
I. Vergilii versus sunt e libro sexto:
ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis regem regumque parentem:
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba. 2 Videbantur haec nequaquam convenire:
tua postuma proles,
et:
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis. 3 Nam si hic Silvius, ita ut in omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post patris mortem natus est ob eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis?4 Haec enim verba significare videri possunt Aenea vivo ac iam sene natum ei Silvium et educatum. 5 Itaque hanc sententiam esse verborum istorum Caesellius opinatus in commentario lectionum antiquarum: ""postuma"" inquit ""proles"" non eum significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius, qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus."6 Sed huius historiae auctorem idoneum nullum nominat;7 Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt. 8 Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Caesellium reprehendit, hoc quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam dixit, quod scriptum ita sit "Quem tibi longaevo". ""Longaevo"" inquit "non seni significat - hoc enim est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto immortalique facto. IX. Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo potiturum."10 Hoc sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est "longum aevum", aliud "perpetuum", neque dii "longaevi" appellantur, sed "inmortales".

XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat. 1 Observate curioseque animadvertit M. Tullius "in" et "con" praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt in "sapiente" atque "felice", in aliis autem omnibus correpte pronuntiari. 2 Verba Ciceronis haec sunt: "Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "indoctus" dicimus brevi prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" brevi, "infelix" longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice", producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque "conposuit", "consuevit", "concrepuit", "confecit". Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit: dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio."3 Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione "pro", quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?4 Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in verbo "fecit", quam Cicero hanc habere vim significat, ut propter eam rem "in" et "con" praepositiones producantur. 5 Nam "proficisci" et "profugere" et "profundere" et "profanum" et "profestum" correpte dicimus, "proferre" autem et "profligare" et "proficere" producte. 6 Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? Neque vero "con" particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur. 7 Nam et Cato et Sallustius: "faenoribus" inquiunt "copertus est". 8 Praeterea "coligatus" et "conexus" producte dicitur. 9 Sed tamen videri potest in his, quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea "n" littera: nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur. 10 Quod quidem etiam in eo servatur, quod est "cogo"; neque repugnat, quod "coegi" correpte dicimus:11 non enim salva id analogiai dicitur a verbo, quod est "cogo".

XVIII. Quod Phaedon Socraticus servus fuit; quodque item alii complusculi servitutem servierunt. 1 Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit familiaris. 2 Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit. 3 Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt, a lenone domino puer ad merendum coactus. 4 Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis. 5 Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum elegantes leguntur. 6 Alii quoque non pauci servi fuerunt, qui post philosophi clari exstiterunt. 7 Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est, quas alii "cynicas", ipse appellat "Menippeas". 8 Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres vixerunt. 9 Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem venum ierat. Quem cum emere vellet Xeniades Korinthios, ecquid artificii novisset, percontatus "novi" inquit Diogenes "hominibus liberis imperare". 10 Tum Xeniades responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens: "accipe" inquit "liberos meos, quibus imperes". De Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.

XIX. "Rescire" verbum quid sit; et quam habeat veram atque propriam significationem. 1 Verbum "rescire" observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi significatione ceterorum verborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut "rescribere", "relegere", "restituere" ... substituere dicimus, itidem dicimus "rescire";2 nam qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur proprie "rescire". 3 Cur autem in hoc uno verbo "re" particula huius sententiae vim habeat, equidem adhuc quaero. 4 Aliter enim dictum esse "rescivi" aut "rescire" apud eos, qui diligenter locuti sunt, nondum invenimus, quam super is rebus, quae aut consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint,5 quamquam ipsum "scire" de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis vel prosperis vel insperatis vel exspectatis. 6 Naevius in Triphallo ita scripsit:
si umquam quicquam filium rescivero
argentum amoris causa sumpse mutuum,
extemplo illo te ducam, ubi non despuas. 7 Claudius Quadrigarius in primo annali: "Ea Lucani ubi resciverunt sibi per fallacias verba data esse."8 Item Quadrigarius in eodem libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: "Id ubi rescierunt propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes cum propinquis capillo passo in viam provolarunt."9 M. Cato in quarto originum: "Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam te, si vis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum "iam rescivere"."
Quae volgo dicuntur "vivaria", id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de re rustica dixerit.

XX. Quae volgo dicuntur "vivaria," id vocabulum veteres non dixisse; et quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris De Re Rustica dixerit.
I. "Vivaria", quae nunc dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in libro de re rustica III. dicit "leporaria" appellari. 2 Verba Varronis subieci: "Villaticae pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te accipere volo, non ea, quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed omnia saepta, adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae pascuntur."3 Is item infra eodem in libro ita scribit: "Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere."4 "Vivaria" autem quae nunc vulgus dicit, quos paradeisous Graeci appellant, quae "leporaria" Varro dicit, haut usquam memini apud vetustiores scriptum. 5 Sed quod apud Scipionem omnium aetatis suae purissime locutum legimus "roboraria", aliquot Romae doctos viros dicere audivi id significare, quod nos "vivaria" dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus saeptorum vidimus in Italia locis plerisque. 6 Verba ex oratione eius contra Claudium Asellum quinta haec sunt: "Vbi agros optime cultos atque villas expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium atque piscinam, aliis per villam."7 Lacus vero aut stagna piscibus vivis coercendis clausa suo atque proprio nomine "piscinas" nominaverunt. 8 "Apiaria" quoque vulgus dicit loca, in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme, qui incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse. 9 M. autem Varro in libro de re rustica tertio: "Melissonas" inquit "ita facere oportet, quae quidam "mellaria" appellant." Sed hoc verbum, quo Varro usus est, Graecum est; nam melissones ita dicuntur, ut ampelones et daphnones.

XXI. Super eo sidere, quod Graeci hamaxan, nos "septentriones" vocamus; ac de utriusque vocabuli ratione et origine. 1 Ab Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci Romanique homines eadem in navi tramittebamus. 2 Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et lucentia sidera considerabamus. 3 Tum, qui eodem in numero Graecas res eruditi erant, quid hamaxa esset, et quaenam maior et quae minor, cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quaedam alia, scite ista omnia ac perite disserebant. 4 Hic ego ad nostros iuvenes convertor et "quin" inquam "vos opici dicitis mihi, quare, quod hamaxan Graeci vocant, nos "septentriones" vocamus?5 non enim satis est, quod septem stellas videmus, sed quid hoc totum, quod "septentriones" dicimus, significet, scire" inquam "id prolixius volo."6 Tum quispiam ex his, qui se ad litteras memoriasque veteres dediderat: "vulgus" inquit "grammaticorum "septentriones" a solo numero stellarum dictum putat. 7 "Triones" enim per sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod "quinquatrus" dicamus, quinque ab Idibus dierum numerus sit, "atrus" nihil. 8 Sed ego quidem cum L. Aelio et M. Varrone sentio, qui "triones" rustico vocabulo boves appellatos scribunt quasi quosdam "terriones", hoc est arandae colendaeque terrae idoneos. 9 Itaque hoc sidus, quod a figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum hamaxan dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis "septentriones" appellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi iuncti triones figurantur. 10 Praeter hanc" inquit "opinionem id quoque Varro addit dubitare sese, an propterea magis hae septem stellae "triones" appellatae sint, quia ita sunt sitae, ut ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant "trigona", id est triquetras figuras." 11 Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius est, subtilius elegantiusque est visum. Intuentibus enim nobis in illud ita propemodum res erat, ut forma esse triquetra videretur.

XXII. De vento "iapyge" deque aliorum ventorum vocabulis regionibusque accepta ex Favorini sermonibus. 1 Apud mensam Favorini in convivio familiari legi solitum erat aut vetus carmen melici poetae aut historia partim Graecae linguae, alias Latinae. 2 Legebatur ergo ibi tunc in carmine Latino "iapyx" ventus quaesitumque est, quis hic ventus et quibus ex locis spiraret et quae tam infrequentis vocabuli ratio esset; atque etiam petebamus, ut super ceterorum nominibus regionibusque docere nos ipse vellet, quia vulgo neque de appellationibus eorum neque de finibus neque de numero conveniret. 3 Tum Favorinus ita fibulatus est: "Satis" inquit "notum est limites regionesque esse caeli quattuor: exortum, occasum, meridiem, septentriones. 4 Exortus et occasus mobilia et varia sunt, meridies septentrionesque statu perpetuo stant et manent. 5 Oritur enim sol non indidem semper, sed aut "aequinoctialis" oriens dicitur, cum in circulo currit, qui appellatur isemerinos, aut "solstitialis", quae sunt therinai tropai, aut "brumalis", quae sunt cheimerinai tropai. 6 Item cadit sol non in eundem semper locum. Fit enim similiter occasus eius aut "aequinoctialis" aut "solstitialis" aut "brumalis". 7 Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur "eurus" ficto vocabulo, ut isti etymologikai aiunt, ho apo tes eous rheon. 8 Is alio quoque a Graecis nomine apheliotes, Romanis nauticis "subsolanus" cognominatur. 9 Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine "aquilo", boreas Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero aithregeneten appellatum; boream autem putant dictum apo tes boes, quoniam sit violenti flatus et sonori. 10 Tertius ventus, qui ab oriente hiberno spirat - "volturnum" Romani vocant, eum plerique Graeci mixto nomine, quod inter notum et eurum sit, euronoton appellant. 11 Hi sunt igitur tres venti orientales: "aquilo", "volturnus", "eurus", quorum medius eurus est. 12 His oppositi et contrarii sunt alii tres occidui: "caurus", quem solent Graeci appellare argesten: is adversus aquilonem flat; item alter "favonius", qui Graece zephyros vocatur: is adversus eurum flat; tertius "africus", qui Graece lips: is adversus volturnum facit. 13 Hae duae regiones caeli orientis occidentisque inter sese adversae sex habere ventos videntur. 14 Meridies autem, quoniam certo atque fixo limite est, unum meridialem ventum habet: is Latine "auster", Graece notos nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus; notis enim Graece umor nominatur. 15 Septentriones autem habent ob eandem causam unum. Is obiectus derectusque in austrum, Latine "septentrionarius", Graece aparktias appellatus. 16 Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit: eurum, austrum, aquilonem,17 favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis. 18 Partim autem sunt, qui pro octo duodecim faciant tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione, qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem occidentemque. 19 "Sunt porro alia quaedam nomina quasi peculiarium ventorum, quae incolae in suis quisque regionibus fecerunt aut ex locorum vocabulis, in quibus colunt, aut ex alia qua causa, quae ad faciendum vocabulum acciderat. 20 Nostri namque Galli ventum ex sua terra flantem, quem saevissimum patiuntur, "circium" appellant a turbine, opinor, eius ac vertigine; 21 ex Iapygias ipsius orae proficiscentem quasi sinibus Apuli eodem, quo ipsi sunt, nomine "iapygem" dicunt. 22 Eum esse propemodum caurum existimo; nam et est occidentalis et videtur exadversum eurum flare. 23 Itaque Vergilius Cleopatram e navali proelio in Aegyptum fugientem vento "iapyge" ferri ait, ecum quoque Apulum eodem, quo ventum, vocabulo "iapygem" appellavit. 24 Est etiam ventus nomine kaikias, quem Aristoteles ita flare dicit, ut nubes non procul propellat, sed ut ad sese vocet, ex quo versum istum proverbialem factum ait:
helkon eph'hauton hoste kaikias nephos. 25 Praeter hos autem, quos dixi, sunt alii plurifariam venti commenticii et suae quisque regionis indigenae, ut est Horatianus quoque ille "atabulus", quos ipsos quoque exsecuturus fui; addidissemque eos, qui "etesiae" et "prodromi" appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant, rationesque omnium vocabulorum, quoniam plus paulo adbibi, effutissem, nisi multa iam prosus omnibus vobis reticentibus verba fecissem, quasi fieret a me akroasis epideiktike. 26 In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est" inquit "neque commodum." 27 Haec nobis Favorinus in eo, quo dixi, tempore apud mensam suam summa cum elegantia verborum totiusque sermonis comitate atque gratia denarravit. 28 Sed quod ait ventum, qui ex terra Gallia flaret, "circium" appellari, M. Cato in libris originum eum ventum "cercium" dicit, non "circium". 29 Nam cum de Hispanis scriberet, qui citra Hiberum colunt, verba haec posuit: "Set in his regionibus ferrariae, argentifodinae pulcherrimae, mons ex sale mero magnus; quantum demas, tantum adcrescit. Ventus cercius, cum loquare, buccam implet, armatum hominem, plaustrum oneratum percellit." 30 Quod supra autem dixi etesias ex alia atque alia parte caeli flare, haut scio an secutus opinionem multorum temere dixerim. 31 P. enim Nigidii in secundo librorum, quos de vento composuit, verba haec sunt: "Et etesiai et austri anniversarii secundo sole flant." Considerandum igitur est, quid sit "secundo sole".

XXIII. Consultatio diiudicatioque locorum facta ex comoedia Menandri et Caecilii, quae Plocium inscripta est. 1 Comoedias lectitamus nostrorum poetarum sumptas ac versas de Graecis Menandro aut Posidippo aut Apollodoro aut Alexide et quibusdam item aliis comicis. 2 Neque, cum legimus eas, nimium sane displicent, quin lepide quoque et venuste scriptae videantur, prorsus ut melius posse fieri nihil censeas. 3 Sed enim si conferas et componas Graeca ipsa, unde illa venerunt, ac singula considerate atque apte iunctis et alternis lectionibus committas, oppido quam iacere atque sordere incipiunt, quae Latina sunt; ita Graecarum, quas aemulari nequiverunt, facetiis atque luminibus obsolescunt. 4 Nuper adeo usus huius rei nobis venit. 5 Caecili Plocium legebamus; hautquaquam mihi et, qui aderant, displicebat. 6 Libitum et Menandri quoque Plocium legere, a quo istam comoediam verterat. 7 Sed enim postquam in manus Menander venit, a principio statim, di boni, quantum stupere atque frigere quantumque mutare a Menandro Caecilius visus est! Diomedis hercle arma et Glauci non dispari magis pretio existimata sunt. 8 Accesserat dehinc lectio ad eum locum, in quo maritus senex super uxore divite atque deformi querebatur, quod ancillam suam, non inscito puellam ministerio et facie haut inliberali, coactus erat venundare suspectam uxori quasi paelicem. Nihil dicam ego, quantum differat; versus utrimque eximi iussi et aliis ad iudicium faciundum exponi. 9 Menander sic:
ep'amphotera nyn hepikleros he kale
mellei katheudesein. Kateirgastai mega
kai periboeton ergon; ek tes oikias
exebale ten lypousan, hen ebouleto,
hin'apobleposin pantes eis to Krobyles
prosopon ei t'eugnostos ous'eme gyne
despoina. Kai ten opsin, hen ektesato
onos en pithekois touto de to legomenon
estin. Siopan boulomai ten nykta ten
pollon kakon archegon. Oimoi Krobylen
labein em'ei kai deka talanta ...
ten rhin'echousin pecheos; eit'esti to
phryagma pos hypostaton? ma ton Dia
ton Olympion kai ten Athenan, oudamos.
Paidiskrion therapeutikon de kai logou
tachion apagesth'hode. Tis ar'an eisagoi?10 Caecilius autem sic:
is demum miser est, qui aerumnam suam nescit occultare
ferre: ita me uxor forma et factis facit, si taceam, tamen indicium.
Quae nisi dotem, omnia, quae nolis, habet: qui sapiet, de me discet,
qui quasi ad hostes captus liber servio salva urbe atque arce.
Quae mihi, quidquid placet, eo privatu vim me servatum.
Dum ego eius mortem inhio, egomet vivo mortuus inter vivos.
Ea me clam se cum mea ancilla ait consuetum, id me arguit,
ita plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit,
eam uti venderem; nunc credo inter suas
aequalis et cognatas sermonem serit:
"quis vestrarum fuit integra aetatula,
quae hoc idem a viro
impetrarit suo, quod ego anus modo
effeci, paelice ut meum privarem virum?"
haec erunt concilia hodie, differor sermone miser. 11 Praeter venustatem autem rerum atque verborum in duobus libris nequaquam parem in hoc equidem soleo animum attendere, quod, quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio qua mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit. 12 Idem enim ille maritus senex cum altero sene vicino colloquens et uxoris locupletis superbiam deprecans haec ait:
A. Echo d'epikleron Lamian; ouk eireka soi
tout'? eit'ar'ouchi? kyrian tes oikias
kai ton agron kai panton ant'ekeines
echomen. B. Apollon, hos chaleton. A. Chalepotaton.
Hapasi d'argalea 'stin, ouk emoi monoi,
Ťioi poly mallon, thygatri. B. Pragm'amachon legeis.
A. Eu oida. 13 Caecilius vero hoc in loco ridiculus magis, quam personae isti, quam tractabat, aptus atque conveniens videri maluit. Sic enim haec corrupit:
A. Sed tua morosane uxor, quaeso, est? B. Va! rogas?
A. Qui tandem? B. Taedet mentionis, quae mihi,
ubi domum adveni, adsedi, extemplo savium
dat ieiuna anima. A. Nil peccat de savio:
ut devomas, vult, quod foris potaveris. 14 Quid de illo loco in utraque comoedia posito existimari debeat, manifestum est, cuius loci haec ferme sententia:15 Filia hominis pauperis in pervigilio vitiata est. 16 Ea res clam patrem fuit, et habebatur pro virgine. 17 Ex eo vitio gravida mensibus exactis parturit. 18 Servus bonae frugi, cum pro foribus domus staret et propinquare partum erili filiae atque omnino vitium esse oblatum ignoraret, gemitum et ploratum audit puellae in puerperio enitentis: timet, irascitur, suspicatur, miseretur, dolet. 19 Hi omnes motus eius affectionesque animi in Graeca quidem comoedia mirabiliter acres et illustres, apud Caecilium autem pigra istaec omnia et a rerum dignitate atque gratia vacua sunt. 20 Post, ubi idem servus percontando, quod acciderat repperit, has aput Menandrum voces facit:
o tris kakodaimon, hostis on penes gamei
kai paidopoiei. Hos alogistos est'aner,
hos mete phylaken ton anankaion echei,
met',an atychesei eis ta koina tou biou,
epamphiesai dynaito touto chremasin,
all'en akalyptoi kai talaiporoi bioi
cheimazomenos zei ton men aniairon echon
to meros hapanton, ton d'agathon ouden meros.
Hyper gar henos algon hapantas noutheto. 21 Ad horum autem sinceritatem veritatemque verborum an adspiraverit Caecilius, consideremus. Versus sunt hi Caecili trunca quaedam ex Menandro dicentis et consarcinantis verba tragici tumoris:
is demum infortunatus est homo,
pauper qui educit in egestatem liberos,
cui fortuna et res ut est continuo patet.
Nam opulento famam facile occultat factio. 22 Itaque, ut supra dixi, cum haec Caecilii seorsum lego, neutiquam videntur ingrata ignavaque, cum autem Graeca comparo et contendo, non puto Caecilium sequi debuisse, quod assequi nequiret.

XXIV. De vetere parsimonia; deque antiquis legibus sumptuariis. 1 Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed publica quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est. 2 Legi adeo nuper in Capitonis Atei coniectaneis senatus decretum vetus C. Fannio et M. Valerio Messala consulibus factum, in quo iubentur principes civitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est mutua inter sese dominia agitarent, iurare apud consules verbis conceptis non amplius in singulas cenas sumptus esse facturos, quam centenos vicenosque aeris praeter olus et far et vinum, neque vino alienigena, sed patriae usuros neque argenti in convivio plus pondo quam libras centum inlaturos. 3 Sed post id senatus consultum lex Fannia lata est, quae ludis Romanis, item ludis plebeis et Saturnalibus et aliis quibusdam diebus in singulos dies centenos aeris insumi concessit decemque aliis diebus in singulis mensibus tricenos, ceteris autem diebus omnibus denos. 4 Hanc Lucilius poeta legem significat, cum dicit:
Fanni centussis misellus. 5 In quo erraverunt quidam commentariorum in Lucilium scriptores, quod putaverunt Fannia lege perpetuos in omne dierum genus centenos aeris statutos. 6 Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos. 7 Lex deinde Licinia rogata est, quae cum certis diebus, sicuti Fannia, centenos acris inpendi permisisset, nuptiis ducenos indulsit ceterisque diebus statuit aeris tricenos; cum et carnis autem et salsamenti certa pondera in singulos dies constituisset, quidquid esset tamen e terra, vite, arbore, promisce atque indefinite largita est. 8 Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis. 9 Verba Laevii haec sunt, quibus significat haedum, qui ad epulas fuerat adlatus, dimissum cenamque ita, ut lex Licinia sanxisset, pomis oleribusque instructam:
"lex Licinia" inquit "introducitur,
lux liquida haedo redditur". 10 Lucilius quoque legis istius meminit in his verbis:
legem vitemus Licini. 11 Postea L. Sulla dictator, cum legibus istis situ atque senio oblitteratis plerique in patrimoniis amplis helluarentur et familiam pecuniamque suam prandiorum conviviorumque gurgitibus proluissent, legem ad populum tulit, qua cautum est, ut Kalendis, Idibus, Nonis diebusque ludorum et feriis quibusdam sollemnibus sestertios trecenos in cenam insumere ius potestasque esset" ceteris autem diebus omnibus non amplius tricenos. 12 Praeter has leges Aemiliam quoque legem invenimus, qua lege non sumptus cenarum, sed ciborum genus et modus praefinitus est. 13 Lex deinde Antia praeter sumptum acris id etiam sanxit, ut qui magistratus esset magistratumve capturus esset, ne quo ad cenam, nisi ad certas personas, itaret. 14 Postrema lex Iulia ad populum pervenit Caesare Augusto imperante, qua profestis quidem diebus ducenti finiuntur, Kalendis, Idibus, Nonis et aliis quibusdam festis trecenti, nuptiis autem et repotiis sestertii mille. 15 Esse etiam dicit Capito Ateius edictum - divine Augusti an Tiberii Caesaris non satis commemini, quo edicto per dierum varias sollemnitates a trecentis sestertiis adusque duo sestertia sumptus cenarum propagatus est, ut his saltem finibus luxuriae effervescentis aestus coerceretur.

XXV. Quid Graeci analogian, quid contra anomalian vocent. 1 In Latino sermone, sicut in Graeco, alii analogian sequendam putaverunt, alii anomalian. 2 Analogia est similium similis declinatio, quam quidam Latine "proportionem" vocant. 3 Anomalia est inaequalitas declinationum consuetudinem sequens. 4 Duo autem Graeci grammatici illustres Aristarchus et Crates summa ope, ille analogian, hic anomalian defensitavit. 5 M. Varronis liber ad Ciceronem de lingua Latina octavus nullam esse observationem similium docet inque omnibus paene verbis consuetudinem dominari ostendit:6 "Sicuti cum dicimus" inquit ""lupus lupi", "probus probi" et "lepus leporis", item "paro paravi" et "lavo lavi", "pungo pupugi", "tundo tutudi" et "pingo pinxi". 7 Cumque" inquit "a "ceno" et "prandeo" et "poto" et "cenatus sum" et "pransus sum" et "potus sum" dicamus, a "destringor" tamen et "extergeor" et "lavor" "destrinxi" et "extersi" et "lavi" dicimus. 8 Item cum dicamus ab "Osco", "Tusco", "Graeco" "Osce", "Tusce", "Graece", a "Gallo" tamen et "Mauro" "Gallice" et "Maurice" dicimus; item a "probus" "probe", a "doctus" "docte", sed a "rarus" non dicitur "rare", sed alii "raro" dicunt, alii "rarenter"."9 Inde M. Varro in eodem libro: ""Sentior"" inquit "nemo dicit et id per se nihil est, "adsentior" tamen fere omnes dicunt. Sisenna unus "adsentio" in senatu dicebat et eum postea multi secuti, neque tamen vincere consuetudinem potuerunt."10 Sed idem Varro in aliis libris multa pro analogiai tuenda scripsit. 11 Sunt igitur ii tamquam loci quidam communes contra analogian dicere et item rursum pro analogiai.

XXVI. Sermones M. Frontonis et Favorini philosophi de generibus colorum vocabulisque eorum Graecis et Latinis; atque inibi color "spadix" cuiusmodi sit. 1 Favorinus philosophus, cum ad M. Frontonem consularem pedibus aegrum visum iret, voluit me quoque ad eum secum ire. 2 Ac deinde, cum ibi aput Frontonem plerisque viris doctis praesentibus sermones de coloribus vocabulisque eorum agitarentur, quod multiplex colorum facies, appellationes autem incertae et exiguae forent,3 "plura" inquit "sunt" Favorinus "in sensibus oculorum quam in verbis vocibusque colorum discrimina. 4 Nam ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent. 5 Atque eam vocum inopiam in lingua magis Latina video, quam in Graeca. Quippe qui "rufus" color a rubore quidem appellatus est, sed cum aliter rubeat ignis, aliter sanguis, aliter ostrum, aliter crocum, aliter aurum, has singulas rufi varietates Latina oratio singulis propriisque vocabulis non demonstrat omniaque ista significat una "ruboris" appellatione, cum ex ipsis rebus vocabula colorum mutuatur et "igneum" aliquid dicit et "flammeum" et "sanguineum" et "croceum" et "ostrinum" et "aureum". 6 "Russus" enim color et "ruber" nihil a vocabulo "rufi" dinoscuntur neque proprietates eius omnes declarant, xanthos autem et erythros et pyrrhos et Ťirros et phoinix habere quasdam distantias coloris rufi videntur vel augentes eum vel remittentes vel mixta quadam specie temperantes."7 Tum Fronto ad Favorinum: "non infitias" inquit "imus, quin lingua Graeca, quam tu videre elegisse, prolixior fusiorque sit quam nostra; sed in his tamen coloribus, quibus modo dixisti, denominandis non proinde inopes sumus, ut tibi videmur. 8 Non enim haec sunt sola vocabula rufum colorem demonstrantia, quae tu modo dixisti, "russus" et "ruber", sed alia quoque habemus plura, quam quae dicta abs te Graeca sunt: "fulvus" enim et "flavus" et "rubidus" et "poeniceus" et "rutilus" et "luteus" et "spadix" appellationes sunt rufi coloris aut acuentes eum quasi incendentes aut cum colore viridi miscentes aut nigro infuscantes aut virenti sensim albo illuminantes. 9 Nam "poeniceus", quem tu Graece phoinika dixisti, et "rutilus" et "spadix" poenicei synonymos, qui factus e Graeco noster est, exuberantiam splendoremque significant ruboris, quales sunt fructus palmae arboris non admodum sole incocti, unde spadici et poeniceo nomen est:10 spadika enim Dorici vocant avulsum e palma termitem cum fructu. 11 "Fulvus" autem videtur de rufo atque viridi mixtus in aliis plus viridis, in aliis plus rufi liabere. Sic poeta verborum diligentissimus "fulvam aquilam" dicit et "iaspidem", "fulvos galeros" et "fulvum aurum" et "arenam fulvam" et "fulvum leonem", sic Q. Ennius in annalibus "aere fulvo" dixit. 12 "Flavus" contra videtur e viridi et rufo et albo concretus: sic "flaventes comae" et, quod mirari quosdam video, frondes olearum a Vergilio "flavae" dicuntur, sic multo ante Pacuvius aquam "flavam" dixit et "fulvum pulverem". 13 Cuius versus, quoniam sunt iucundissimi, libens commemini:
cedo tuum pedem mi, lymphis flavis fulvum ut
pulverem manibus isdem, quibus Vlixi saepe permulsi,
abluam lassitudinemque minuam manuum mollitudine. 14 "Rubidus" autem est rufus atrior et nigrore multo inustus, "luteus" contra rufus color est dilutior;15 inde ei nomen quoque esse factum videtur. 16 Non igitur," inquit "mi Favorine, species rufi coloris plures aput Graecos, quam aput nos nominantur. 17 Sed ne viridis quidem color pluribus a vobis vocabulis dicitur, 18 neque non potuit Vergilius colorem equi significare viridem volens caerulum magis dicere ecum quam "glaucum", sed maluit verbo uti notiore Graccho, quam inusitato Latino. 19 Nostris autem veteribus "caesia" dicta est, quae a Graecis glaukopis, ut Nigidius ait, "de colore caeli quasi caelia."" 20 Postquam haec Fronto dixit, tum Favorinus scientiam rerum uberem verborumque eius elegantiam exosculatus: "absque te" inquit "uno forsitan lingua profecto Graeca longe anteisset; sed tu, mi Fronto, quod in versu Homerico est, id facis: Kai ny ken e parelassas e ampheriston ethekas. 21 Sed cum omnia libens audivi, quae peritissime dixisti, tum maxime, quod varietatem flavi coloris enarrasti fecistique, ut intellegerem verba illa ex annali quarto decimo Ennii amoenissima, quae minime intellegebam: verrunt extemplo placidum mare: marmore flavo caeruleum spumat mare conferta rate pulsum; 22 non enim videbatur "caeruleum mare" cum "marmore flavo" convenire. 23 Sed cum sit, ita ut dixisti, flavus color e viridi et albo mixtus, pulcherrime prorsus spumas virentis maris "flavom marmor" appellavit."

XXVII. Quid T. Castricius existimarit super Sallustii verbis et Demosthenis, quibus alter Philippum descripsit, alter Sertorium. 1 Verba sunt haec gravia atque illustria de rege Philippo Demosthenis: Heoron d'auton ton Philippon, pros hon en hemin ho agon, hyper arches kai dynasteias ton ophthalmon ekkekommenon, ten klein kateagota, ten cheira, to skelos peperomenon, pan ho ti bouletheie meros e tyche tou somatos parelesthai, touto proiemenon, hoste toi loipoi meta times kai doxes zen. 2 Haec aemulari volens Sallustius de Sertorio duce in historiis ita scripsit: "Magna gloria tribunus militum in Hispania T. Didio imperante, magno usui bello Marsico paratu militum et armorum fuit, multaque tum ductu eius iussuque patrata primo per ignobilitatem, deinde per invidiam scriptorum incelebrata sunt, quae vivus facie sua ostentabat aliquot adversis cicatricibus et effosso oculo. Quin ille dehonestamento corporis maxime laetabatur neque illis anxius, quia reliqua gloriosius retinebat."3 De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, "nonne" inquit "ultra naturae humanae modum est dehonestamento corporis laetari? siquidem laetitia dicitur exsultatio quaedam animi gaudio efferventior eventu rerum expetitarum. 4 Quanto illud sinceriusque et humanis magis condicionibus conveniens: pan ho ti an bouletheie meros he tyche tou somatos parelesthai, touto proiemenon. 5 Quibus verbis" inquit "ostenditur Philippus non, ut Sertorius, corporis dehonestamento laetus, quod est" inquit "insolens et inmodicum, sed prae studio laudis et honoris iacturarum damnorumque corporis contemptor, qui singulos artus suos fortunae prodigendos daret quaestu atque compendio gloriarum."

XXVIII. Non esse compertum, cui deo rem divinam fieri oporteat, cum terra movet. 1 Quaenam esse causa videatur, quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit, ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum seisichthona appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum. 2 Propterea veteres Romani cum in omnibus aliis vitae officiis tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi cautissimique, ubi terram movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent. 3 Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam "si deo, si deae" immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam, et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret, incertum esset. 4 Sed de lunae solisque defectionibus non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt. 5 Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. 6 Verba Catonis ex originum quarto haec sunt: "Non lubet scribere, quod in tabula apud pontificem maximum est, quotiens annona cara, quotiens lunae aut solis lumine caligo aut quid obstiterit."7 Vsque adeo parvi fecit rationes veras solis et lunae deficientium vel scire vel dicere.

XXIX. Apologus Aesopi Phrygis memoratu non inutilis. 1 Aesopus ille e Phrygia fabulator haut inmerito sapiens existimatus est, cum, quae utilia monitu suasuque erant, non severe neque imperiose praecepit et censuit, ut philosophis mos est, sed festivos delectabilesque apologos commentus res salubriter ac prospicienter animadversas in mentes animosque hominum cum audiendi quadam inlecebra induit. 2 Velut haec eius fabula de aviculae nidulo lepide atque iucunde promonet spem fiduciamque rerum, quas efficere quis possit, haut umquam in alio, set in semetipso habendam. 3 "Avicula" inquit "est parva, nomen est cassita. 4 Habitat nidulaturque in segetibus id ferme temporis, ut appetat messis pullis iam iam plumantibus. 5 Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores; propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant. 6 Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos, ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarem. 7 Dominus postea segetum illarum filium adulescentem vocat et "videsne" inquit "haec ematuruisse et manus iam postulare? idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges, veniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuvent." 8 Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem, ut iam statim properet inque alium locum sese asportet: "nam dominus" inquiunt "misit, qui amicos roget, uti luce oriente veniant et metant". 9 Mater iubet eos otioso animo esse: "si enim dominus" inquit "messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est, hodie uti vos auferam."10 Die" inquit "postero mater in pabulum volat. Dominus, quos rogaverat, opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it dies, et amici nulli eunt. 11 Tum ille rursum sum ad filium: "amici isti magnam partem" inquit "cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus, ut assint creas temperi ad metendum?" Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. 12 Mater hortatur, ut tum quoque sine metu ac sine cura sint; cognatos adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et statim dicto oboediant: "vos modo" inquit "advertite, si modo quid denuo dicetur". 13 Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines operam, quam dare rogati sunt, supersederunt. 14 Ad postremum igitur dominus filio: "valeant" inquit "amici cum propinquis. Afferes primo luci falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram, et frumentum nosmetipsi manibus nostris cras metemus". 15 Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit: "tempus" inquit "est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul, quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur, cuia res est, non in alio, unde petitur". 16 Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est."17 Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum quorum levi plerumque et inani fiducia. 18 Sed quid aliud sanctiores libri philosophorum monent, quam ut in nobis tantum ipsis nitamur, alia autem omnia, quae extra nos extraque nostrum animum sunt, neque pro nostris neque pro nobis ducamus? 19 Hunc Aesopi apologum Q. Ennius in satiris scite admodum et venuste versibus quadratis composuit. 20 Quorum duo postremi isti sunt, quos habere cordi et memoriae operae pretium esse hercle puto:
hoc erit tibi argumentum semper in promptu situm:
ne quid exspectes amicos, quod tute agere possies.

XXX. Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque. 1 Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt ... in mari austri atque africi. 2 Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt. 3 At non idem fit flante austro vel africo; quibus iam nihil spirantibus undae tamen factae diutius tument, et a vento quidem iamdudum tranquilla sunt, sed mare est etiam atque etiam undabundum. 4 Eius rei causa esse haec coniectatur, quod venti a septentrionibus ex altiore caeli parte in mare incidentes deorsum in aquarum profunda quasi praecipites deferuntur undasque faciunt non prorsus inpulsas, sed imitus commotas, quae tantisper erutae volvuntur, dum illius infusi desuper spiritus vis manet. 5 Austri vero et africi ad meridianum orbis circulum et ad partem axis infimam depressi inferiores et humiles per suprema aequoris euntes protrudunt magis fluctus quam eruunt, et idcirco non desuper laesae, sed propulsae in adversum aquae etiam desistente flatu retinent aliquantisper de pristino pulsu impetum. 6 Id autem ipsum, quod dicimus, ex illis quoque Homericis versibus, si quis non incuriose legat, adminiculari potest. 7 Nam de austri flatibus ita scripsit:
entha notos mega kyma poti skaion rhion othei,8 contra autem de borea, quem "aquilonem" nos appellamus, alio dicit modo:
kai borees aithregenetes mega kyma kylindon. 9 Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici. 10 Id enim significat verbum otheiut alio in loco: laan ano otheske poti lopon. 11 Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros problematorum praecerperemus, notavi.


LIBER III

I. Quaesitum atque tractatum, quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non animum modo virilem, sed corpus quoque ipsum effeminare. 1 Hieme iam decedente apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus, atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat. 2 Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: "Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur", tum Favorinus me aspiciens "quo" inquit "pacto corpus hominis avaritia effeminat? 3 quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi; set quonam modo corpus quoque hominis effeminet, nondum reperio." 4 "Et ego" inquam "longe iamdiu in eo ipse quaerendo fui ac, nisi tu occupasses, ultro te hoc rogassem." 5 Vix ego haec dixeram cunctabundus, atque inibi quispiam de sectatoribus Favorini, qui videbatur esse in litteris veterator, "Valerium" inquit "Probum audivi hoc dicere: usum esse Sallustium circumlocutione quadam poetica et, cum dicere vellet hominem avaritia corrumpi, corpus et animum dixisse, quae duae res hominem demonstrarent; namque homo ex animo et corpore est." 6 "Numquam," inquit Favorinus "quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret." 7 Erat tum nobiscum in eodem ambulacro homo quispiam sane doctus. 8 Is quoque a Favorino rogatus, ecquid haberet super ea re dicere, huiuscemodi verbis usus est: 9 "Quorum" inquit "avaritia mentem tenuit et corrupit quique sese quaerundae undique pecuniae dediderunt, eos plerosque tali genere vitae occupatos videmus, ut sicuti alia in his omnia prae pecunia, ita labor quoque virilis exercendique corporis studium relictui sit. 10 Negotiis enim se plerumque umbraticis et sellulariis quaestibus intentos habent, in quibus omnis eorum vigor animi corporisque elanguescit et, quod Sallustius ait, "effeminatur"." 11 Tum Favorinus legi denuo verba eadem Sallustii iubet atque, ubi lecta sunt, "quid igitur" inquit "dicimus, quod multos videre est pecuniae cupidos et eosdem tamen corpore esse vegeto ac valenti?" 12 Tum ille ita respondit non hercle inscite. "Quisquis" inquit "est pecuniae cupiens et corpore tamen est bene habito ac strenuo, aliarum quoque rerum vel studio vel exercitio eum teneri necessum est atque in sese colendo non aeque esse parcum. 13 Nam si avaritia sola summa omnes hominis partes affectionesque occupet et si ad incuriam usque corporis grassetur, ut per illam unam neque virtutis neque virium neque corporis neque animi cura adsit, tum denique id vere dici potest effeminando esse et animo et corpori, qui neque sese neque aliud curent, nisi pecuniam." 14 Tum Favorinus: "aut hoc," inquit "quod dixisti, probabile est, aut Sallustius odio avaritiae plus, quam oportuit, eam criminatus est."

II. Quemnam esse natalem diem M. Varro dicat, qui ante noctis horam sextam postve eam nati sunt; atque de temporibus terminisque dierum, qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur; et praeterea quid Q. Mucius scripserit super ea muliere, quae a marito non iure se usurpavisset, quod rationem civilis anni non habuerit. 1 Quaeri solitum est, qui noctis hora tertia quartave sive qua alia nati sunt, uter dies natalis haberi appellarique debeat, isne, quem nox ea consecuta est, an qui dies noctem consecutus est. 2 M. Varro in libro rerum humanarum, quem de diebus scripsit: "homines", inquit "qui inde a media nocte ad proximam mediam noctem in his horis viginti quattuor nati sunt, uno die nati dicuntur." 3 Quibus verbis ita videtur dierum observationem divisisse, ut qui post solem occasum ante mediam noctem natus sit, is ei dies natalis sit, a quo die ea nox coeperit; contra vero, qui in sex noctis horis posterioribus nascatur, eo die videri natum, qui post eam noctem diluxerit. 4 Athenienses autem aliter observare idem Varro in eodem libro scripsit eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem omne id medium tempus unum diem esse dicere. 5 Babylonios porro aliter; a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare; 6 multos vero in terra Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem; "quod quidem" inquit "nimis absurdum est. Nam qui Kalendis hora sexta apud Vmbros natus est, dies eius natalis videri debebit et Kalendarum dimidiarum et qui est post Kalendas dies ante horam eius diei sextam." 7 Populum autem Romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos adnumerare a media nocte ad mediam proximam multis argumentis ostenditur. 8 Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna; sed ea, quae inter noctem fiunt, diebus addicuntur, non noctibus; 9 quae igitur sex posterioribus noctis horis fiunt, eo die fieri dicuntur, qui proximus eam noctem inlucescit. 10 Ad hoc ritus quoque et mos auspicandi eandem esse observationem docet: nam magistratus, quando uno die eis auspicandum est et id, super quo auspicaverunt, agendum, post mediam noctem auspicantur et post meridialem solem agunt, auspicatique esse et egisse eodem die dicuntur. 11 Praeterea tribuni plebei, quos nullum diem abesse Roma licet, cum post mediam noctem proficiscuntur et post primam facem ante mediam sequentem revertuntur, non videntur afuisse unum diem, quoniam ante horam noctis sextam regressi parte aliqua illius in urbe Roma sunt. 12 Q. quoque Mucium iureconsultum dicere solitum legi non esse usurpatam mulierem, quae, cum Kalendis Ianuariis apud virum matrimonii causa esse coepisset, ante diem IV. 13 kalendas Ianuarias sequentes usurpatum isset: non enim posse impleri trinoctium, quod abesse a viro usurpandi causa ex duodecim tabulis deberet, quoniam tertiae noctis posteriores sex horae alterius anni essent, qui inciperet ex Kalendis. 14 Ista autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus, quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut hominem decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione: 15 "torquet" inquit "medios nox umida cursus, et me saevus equis oriens afflavit anhelis." 16 His enim versibus oblique, sicuti dixi, admonere voluit diem, quem Romani "civilem" appellaverunt, a sexta noctis hora oriri.

III. De noscendis explorandisque Plauti comoediis, quoniam promisce verae atque falsae nomine eius inscriptae feruntur; atque inibi, quod Plautus et Naevius in carcere fabulas scriptitarint. 1 Verum esse comperior, quod quosdam bene litteratos homines dicere audivi, qui plerasque Plauti comoedias curiose atque contente lectitarunt, non indicibus Aelii nec Sedigiti nec Claudii nec Aurelii nec Accii nec Manilii super his fabulis, quae dicuntur "ambiguae", crediturum, sed ipsi Plauto moribusque ingeni atque linguae eius. 2 Hac enim iudicii norma Varronem quoque usum videmus. 3 Nam praeter illas unam et viginti, quae "Varronianae" vocantur, quas idcirco a ceteris segregavit, quoniam dubiosae non erant, set consensu omnium Plauti esse censebantur, quasdam item alias probavit adductus filo atque facetia sermonis Plauto congruentis easque iam nominibus aliorum occupatas Plauto vindicavit, sicuti istam, quam nuperrime legebamus, cui est nomen Boeotia. 4 Nam cum in illis una et viginti non sit et esse Aquili dicatur, nihil tamen Varro dubitavit, quin Plauti foret, neque alius quisquam non infrequens Plauti lector dubitaverit, si vel hos solos ex ea fabula versus cognoverit, qui quoniam sunt, ut de illius Plauti more dicam, Plautinissimi, propterea et meminimus eos et ascripsimus. 5 Parasitus ibi esuriens haec dicit:
ut illum di perdant, primus qui horas repperit,
quique adeo primus statuit hic solarium!
qui mihi conminuit misero articulatim diem.
Nam me puero venter erat solarium
multo omnium istorum optimum et verissimum:
ubi is te monebat, esses, nisi cum nihil erat.
Nunc etiam quod est, non estur, nisi soli libet;
itaque adeo iam oppletum oppidum est solariis,
maior pars populi aridi reptant fame. 6 Favorinus quoque noster, cum Nervulariam Plauti legerem, quae inter incertas habita est, et audisset ex ea comoedia versum hunc: scrattae, scrupedae, strittivillae sordidae, delectatus faceta verborum antiquitate meretricum vitia atque deformitates significantium: "vel unus hercle" inquit "hic versus Plauti esse hanc fabulam satis potest fidei fecisse". 7 Nos quoque ipsi nuperrime, cum legeremus Fretum - nomen est id comoediae, quam Plauti esse quidam non putant -, haut quicquam dubitavimus, quin ea Plauti foret, et omnium quidem maxime genuina. 8 Ex qua duo hos versus exscripsimus, ut historiam quaereremus oraculi Arretini: nunc illud est, quod "responsum Arreti" ludis magnis dicitur: peribo, si non fecero, si faxo, vapulabo. 9 M. tamen Varro in libro de comoediis Plautinis primo Accii verba haec ponit: "Nam nec Geminei lenones nec Condalium nec Anus Plauti nec Bis compressa nec Boeotia unquam fuit neque adeo Agroecus neque Commorientes Macci Titi." 10 In eodem libro Varronis id quoque scriptum et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum. Quoniam fabulae illae" "Plauti" inscriptae forent, acceptas esse quasi Plautinas, cum essent non a Plauto Plautinae, sed a Plautio Plautianae. 11 Feruntur autem sub Plauti nomine comoediae circiter centum atque triginta; 12 sed homo eruditissimus L. Aelius quinque et viginti eius esse solas existimavit. 13 Neque tamen dubium est, quin istaec, quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae, expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum. 14 Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum pecunia omni, quam in operis artificum scaenicorum pepererat, in mercatibus perdita inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas, quae "trusatiles" appellantur, operam pistori locasset. 15 Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset. Vnde post a tribunis plebis exemptus est, cum in his, quas supra dixi, fabulis delicta sua et petulantias dictorum, quibus multos ante laeserat, diluisset.

IV. Quod P. Africano et aliis tunc viris nobilibus ante aetatem senectam barbam et genas radere mos patrius fuit. 1 In libris, quos de vita P. Scipionis Africani compositos legimus, scriptum esse animadvertimus P. Scipioni, Pauli filio, postquam de Poenis triumphaverat censorque fuerat, diem dictum esse ad populum a Claudio Asello tribuno plebis, cui equum in censura ademerat, eumque, cum esset reus, neque barbam desisse radi neque non candida veste uti neque fuisse cultu solito reorum. 2 Sed cum in eo tempore Scipionem minorem quadraginta annorum fuisse constaret, quod de barba rasa ita scriptum esset, mirabamur. 3 Comperimus autem ceteros quoque in isdem temporibus nobiles viros barbam in eiusmodi aetate rasitavisse, idcircoque plerasque imagines veterum, non admodum senum, sed in medio aetatis, ita factas videmus.

V. Deliciarum vitium et mollities oculorum et corporis ab Arcesila philosopho cuidam obprobrata acerbe simul et festiviter. 1 Plutarchus refert Arcesilaum philosophum vehementi verbo usum esse de quodam nimis delicato divite, qui incorruptus tamen et a stupro integer dicebatur. 2 Nam cum vocem eius infractam capillumque arte compositum et oculos ludibundos atque inlecebrae voluptatisque plenos videret : "nihil interest," inquit "quibus membris cinaedi sitis, posterioribus an prioribus".

VI. De vi atque natura palmae arboris, quod lignum ex ea ponderibus positis renitatur. 1 Per hercle rem mirandam Aristoteles in septimo problematorum et Plutarchus in octavo symposiacorum dicit. 2 "Si super palmae" inquiunt "arboris lignum magna pondera inponas ac tam graviter urgeas oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit nec intra flectitur, sed adversus pondus resurgit et sursum nititur recurvaturque"; 3 "propterea" inquit Plutarchus "in certaminibus palmam signum esse placuit victoriae, quoniam ingenium ligni eiusmodi est, ut urgentibus opprimentibusque non cedat."

VII. Historia ex annalibus sumpta de Q. Caedicio tribuno militum; verbaque ex originibus M. Catonis apposita, quibus Caedici virtutem cum Spartano Leonida aequiperat. 1 Pulcrum, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit. 2 Id profecto est ad hanc ferme sententiam: 3 Imperator Poenus in terra Sicilia bello Carthaginiensi primo obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat. 4 Milites Romani, uti res nata est, in locum insinuant fraudi et perniciei obnoxium. 5 Tribunus ad consulem venit, ostendit exitium de loci importunitate et hostium circumstantia maturum. 6 "Censeo," inquit "si rem servare vis, faciundum, ut quadringentos aliquos milites ad verrucam illam" - sic enim Cato locum editum asperumque appellat - "ire iubeas, eamque uti occupent, imperes horterisque; hostes profecto ubi id viderint, fortissimus quisque et promptissimus ad occursandum pugnandumque in eos praevertentur unoque illo negotio sese alligabunt, atque illi omnes quadringenti procul dubio obtruncabuntur. 7 Tunc interea occupatis in ea caede hostibus tempus exercitus ex hoc loco educendi habebis. 8 Alia nisi haec salutis via nulla est." Consul tribuno respondit consilium quidem istud aeque providens sibi viderier; "sed istos" inquit "milites quadringentos ad eum locum in hostium cuneos quisnam erit, qui ducat?" 9 "Si alium" inquit tribunus "neminem reperis, me licet ad hoc periculum utare; ego hanc tibi et reipublicae animam do." 10 Consul tribuno gratias laudesque agit. 11 Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur. 12 Hostes eorum audaciam demirantur; quorsum ire pergant, in exspectando sunt. 13 Sed ubi apparuit ad eam verrucam occupandam iter intendere, mittit adversum illos imperator Carthaginiensis peditatum equitatumque, quos in exercitu viros habuit strenuissimos. 14 Romani milites circumveniuntur, circumventi repugnant; fit proelium diu anceps. 15 Tandem superat multitudo. 16 Quadringenti omnes cum uno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt. 17 Consul interim, dum ibi pugnatur, se in locos tutos atque editos subducit. 18 Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usu venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus: 19 "Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere. Nam ita evenit: cum saucius multifariam ibi factus esset, tamen volnus capiti nullum evenit, eumque inter mortuos defetigatum volneribus atque, quod sanguen eius defluxerat, cognovere. Eum sustulere, isque convaluit, saepeque postilla operam reipublicae fortem atque strenuam perhibuit illoque facto, quod illos milites subduxit, exercitum ceterum servavit. Sed idem benefactum quo in loco ponas, nimium interest. Leonides Laco, qui simile apud Thermopylas fecit, propter eius virtutes omnis Graecia gloriam atque gratiam praecipuam claritudinis inclitissimae decoravere monumentis: signis, statuis, elogiis, historiis aliisque rebus gratissimum id eius factum habuere; at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat." 20 Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit. 21 Claudius autem Quadrigarius annali tertio non Caedicio nomen fuisse ait, sed Laberio.

VIII. Litterae eximiae consulum C. Fabricii et Q. Aemilii ad regem Pyrrum a Q. Claudio scriptore historiarum in memoriam datae. 1 Cum Pyrrus rex in terra Italia esset et unam atque alteram pugnas prospere pugnasset satisque agerent Romani et pleraque Italia ad regem descivisset, tum Ambraciensis quispiam Timochares, regis Pyrri amicus, ad C. Fabricium consulem furtim venit ac praemium petivit et, si de praemio conveniret, promisit regem venenis necare idque facile esse factu dixit, quoniam filii sui pocula in convivio regi ministrarent. 2 Eam rem Fabricius ad senatum scripsit. 3 Senatus ad regem legatos misit mandavitque, ut de Timochare nihil proderent, sed monerent, uti rex circumspectius ageret atque a proximorum insidiis salutem tutaretur. 4 Hoc ita, uti diximus, in Valeri Antiatis historia scriptum est. 5 Quadrigarius autem in libro tertio non Timocharem, sed Niciam adisse ad consulem scripsit neque legatos a senatu missos, sed a consulibus, et Pyrrum populo Romano laudes atque gratias scripsisse captivosque omnes, quos tum habuit, vestivisse et reddidisse. 6 Consules tum fuerunt C. Fabricius et Q. Aemilius. Litteras, quas ad regem Pyrrum super ea causa miserunt, 7 Claudius Quadrigarius scripsit fuisse hoc exemplo: 8 "Consules Romani salutem dicunt Pyrro regi. Nos pro tuis iniuriis continuis animo tenus commoti inimiciter tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum, ut te salvum velimus, ut esset, quem armis vincere possimus. Ad nos venit Nicias familiaris tuus, qui sibi praemium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle, neve ob eam rem quicquam commodi exspectaret, et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi, si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum, et quod nobis non placet pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis."

IX. Quis et cuiusmodi fuerit qui in proverbio fertur equus Seianus; et qualis color equorum sit qui "spadices" vocantur; deque istius vocabuli ratione. 1 Gavius Bassus in commentariis suis, item Iulius Modestus in secundo quaestionum confusarum historiam de equo Seiano tradunt dignam memoria atque admiratione: 2 Gnaeum Seium quempiam scribam fuisse eumque habuisse equum natum Argis in terra Graecia, de quo fama constans esset, tamquam de genere equorum progenitus foret, qui Diomedis Thracis fuissent, quos Hercules Diomede occiso e Thracia Argos perduxisset. 3 Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse; sed eundem equum tali fuisse fato sive fortuna ferunt, ut, quisquis haberet eum possideretque, ut is cum omni domo familia fortunisque omnibus suis ad internecionem deperiret. 4 Itaque primum illum Gnaeum Seium, dominum eius, a M. Antonio, qui postea triumvirum reipublicae constituendae fuit, capitis damnatum miserando supplicio affectum esse; eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem in Syriam proficiscentem fama istius equi adductum Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus; sed ipsum quoque Dolabellam in Syria bello civili obsessum atque interfectum esse; mox eundem equum, qui Dolabellae fuerat, C. Cassium, qui Dolabellam obsederat, abduxisse. 5 Eum Cassium postea satis notum est victis partibus fusoque exercitu suo miseram mortem oppetisse; deinde post Antonium post interitum Cassii parta victoria equum illum nobilem Cassii requisisse et, cum eo potitus esset, ipsum quoque postea victum atque desertum detestabili exitio interisse. 6 Hinc proverbium de hominibus calamitosis ortum dicique solitum: "ille homo habet equum Seianum". 7 Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accepimus: "aurum Tolosanum". Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia Quintus Caepio consul diripuisset multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero cruciabilique exitu perit. 8 Hunc equum Gavius Bassus vidisse Argis refert haut credibili pulcritudine vigoreque et colore exuberantissimo. 9 Quem colorem nos, sicuti dixi, "poeniceum" dicimus, Graeci partim phoinika, alii spadika appellant, quoniam palmae termes ex arbore cum fructu avulsus "spadix" dicitur.

X. Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus animadversa, de qua M. Varro in hebdomadibus disserit copiose. 1 M. Varro in primo librorum, qui inscribuntur hebdomades vel de imaginibus, septenarii numeri, quem Graece hebdomada appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit. 2 "Is namque numerus" inquit "septentriones maiores minoresque in caelo facit, item vergilias, quas pleiadas Graeci vocant, facit etiam stellas, quas alii "erraticas", P. Nigidius "errones" appellat." 3 Circulos quoque ait in caelo circum longitudinem axis septem esse; ex quis duos minimos, qui axem extimum tangunt, polous appellari dicit; sed eos in sphaera, quae krikote vocatur, propter brevitatem non inesse. 4 Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret; nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio. 5 Dies deinde illos, quibus alcyones hieme anni in aqua nidulantur, eos quoque septem esse dicit. 6 Praeterea scribit lunae curriculum confici integris quater septenis diebus; "nam die duodetricesimo luna", inquit "ex quo vestigio profecta est, eodem redit", auctoremque opinionis huius Aristidem esse Samium; in qua re non id solum animadverti debere dicit, quod quater septenis, id est octo et viginti, diebus conficeret luna iter suum, sed quod is numerus septenarius, si ab uno profectus, dum ad semetipsum progreditur, omnes, per quos progressus est, numeros comprehendat ipsumque se addat, facit numerum octo et viginti, quot dies sunt curriculi lunaris. 7 Ad homines quoque nascendos vim numeri istius porrigi pertinereque ait: "Nam cum in uterum" inquit "mulieris genitale semen datum est, primis septem diebus conglobatur coagulaturque fitque ad capiendam figuram idoneum. Post deinde quarta hebdomade, quod eius virile secus futurum est, caput et spina, quae est in dorso, informatur. Septima autem fere hebdomade, id est nono et quadragesimo die, totus" inquit "homo in utero absolvitur." 8 Illam quoque vim numeri huius observatam refert, quod ante mensem septimum neque mas neque femina salubriter ac secundum naturam nasci potest et quod hi, qui iustissime in utero sunt, post ducentos septuaginta tres dies, postquam sunt concepti, quadragesima denique hebdomade inita nascuntur. 9 Pericula quoque vitae fortunarumque hominum, quae "climacteras" Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri affirmat septenarios. 10 Praeter hoc modum esse dicit summum adolescendi humani corporis septem pedes. 11 Quod esse magis verum arbitramur, quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc quasi iam mundo senescente rerum atque hominum decrementa sunt. 12 Dentes quoque et in septem mensibus primis et septenos ex utraque parte gigni ait et cadere annis septimis et genuinos adnasci annis fere bis septenis. 13 Venas etiam in hominibus vel potius arterias medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant ten dia tessaron symphonian, quae fit in collatione quaternarii numeri. 14 Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus, qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, krisimous videri: primam hebdomadam et secundam et tertiam. 15 Neque non id etiam sumit ad vim facultatesque eius numeri augendas, quod, quibus inedia mori consilium est, septimo demum die mortem oppetunt. 16 Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite. Sed alia quoque ibidem congerit frigidiuscula: veluti septem opera esse in orbe terrae miranda et sapientes item veteres septem fuisse et curricula ludorum circensium sollemnia septem esse et ad oppugnandas Thebas duces septem delectos. 17 Tum ibi addit se quoque iam duodecimam annorum hebdomadam ingressum esse et ad eum diem septuaginta hebdomadas librorum conscripsisse, ex quibus aliquammultos, cum proscriptus esset, direptis bibliothecis suis non comparuisse.

XI. Quibus et quam frivolis argumentis Accius in didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem. 1 Super aetate Homeri atque Hesiodi non consentitur. 2 Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor. 3 M. autem Varro in primo de imaginibus, uter prior sit natus, parum constare dicit, sed non esse dubium, quin aliquo tempore eodem vixerint, idque ex epigrammate ostendi, quod in tripode scriptum est, qui in monte Helicone ab Hesiodo positus traditur. 4 Accius autem in primo didascalico levibus admodum argumentis utitur, per quae ostendi putat Hesiodum natu priorem: 5 "quod Homerus," inquit "cum in principio carminis Achillem esse filium Pelei diceret, quis esset Peleus, non addidit; quam rem procul" inquit "dubio dixisset, nisi ab Hesiodo iam dictum videret. De Cyclope itidem," inquit "vel maxime quod unoculus fuit, rem tam insignem non praeterisset, nisi aeque prioris Hesiodi carminibus involgatum esset." 6 De patria quoque Homeri multo maxime dissensum est. Alii Colophonium, alii Smyrnaeum, sunt qui Atheniensem, sunt etiam qui Aegyptium fuisse dicant, Aristoteles tradidit ex insula Io. M. Varro in libro de imaginibus primo Homeri imagini epigramma hoc apposuit: 7 capella Homeri candida haec tumulum indicat,
quod hac letae mortuo faciunt sacra.

XII. Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura "bibosum" dictum. 1 Bibendi avidum P. Nigidius in commentariis grammaticis "bibacem" et "bibosum" dicit. 2 "Bibacem" ego ut "edacem" a plerisque aliis dictum lego; "bibosum" dictum nondum etiam usquam repperi nisi apud Laberium, neque aliud est, quod simili inclinatu dicatur. 3 Non enim simile est ut "vinosus" aut "vitiosus" ceteraque, quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt. 4 Laberius in mimo, qui Salinator inscriptus est, verbo hoc ita utitur: non mammosa, non annosa, non bibosa, mon procax.

XIII. Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi destitit a Platone et sectatus Callistratum est. 1 Hermippus hoc scriptum reliquit Demosthenen admodum adulescentem ventitare in Academiam Platonemque audire solitum. 2 "Atque is" inquit "Demosthenes domo egressus, ut ei mos erat, cum ad Platonem pergeret complurisque populos concurrentes videret, percontatur eius rei causam cognoscitque currere eos auditum Callistratum. 3 Is Callistratus Athenis orator in republica fuit, quos illi demagogous appellant. 4 Visum est paulum devertere experirique, an digna auditio tanto properantium studio foret. 5 Venit" inquit "atque audit Callistratum nobilem illam ten peri Oropou diken dicentem atque ita motus et demultus et captus est, ut Callistratum iam inde sectari coeperit, Academiam cum Platone reliquerit."

XIV. "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis esse. 1 "Dimidium librum legi" aut "dimidiam fabulam audivi" vel quid aliud huiuscemodi male ac vitiose dici existumat Varro. 2 "Oportet enim" inquit "dicere "dimidiatum librum", non "dimidium", et "dimidiatam fabulam", non "dimidiam". Contra autem si ex sextario hemina fusa est, non "dimidiatum sextarium fusum" dicendum est, et qui ex mille nummum, quod ei debebatur, quingentos recepit, non "dimidiatum" recepisse dicemus, sed "dimidium". 3 At si scyphus" inquit "argenteus mihi cum alio communis in duas partis disiectus sit, "dimidiatum" eum esse dicere scyphum debeo, non "dimidium", argentum autem, quod in eo scypho inest, 4 "dimidium" meum esse, non "dimidiatum"," disseritque ac dividit subtilissime, quid "dimidium" "dimidiato" intersit, et Q. Ennium scienter hoc in annalibus dixisse ait: 5 sicut si quis ferat vas vini dimidiatum, sicuti pars, quae deest ei vaso, non "dimidiata" dicenda est, sed "dimidia". 6 Omnis autem disputationis eius, quam subtiliter quidem, sed subobscure explicat, summa haec est: "dimidiatum" est quasi "dismediatum" et in partis duas pares divisum, 7 "dimidiatum" ergo nisi ipsum, quod divisum est, dici haut convenit; 8 "dimidium" vero est, non quod ipsum dimidiatum est, sed quae ex dimidiato pars altera est. 9 Cum igitur partem dimidiam libri legisse volumus dicere aut partem dimidiam fabulae audisse, si "dimidiam fabulam" aut "dimidium librum" dicimus, peccamus; totum enim ipsum, quod dimidiatum atque divisum est, "dimidium" dicis. 10 Itaque Lucilius eadem secutus:
"uno oculo" inquit "pedibusque duobus dimidiatus ut porcus",
et alio loco:
quidni? et scruta quidem ut vendat, scrutarius laudat,
praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam. 11 Iam in vicesimo manifestius "dimidiam horam" dicere studiose fugit, sed pro "dimidia" "dimidium" ponit in hisce versibus:
tempestate sua atque eodem uno tempore et horae
dimidio et tribus confectis dumtaxat eandem
ad quartam. 12 Nam cum obvium proximumque esset dicere: "dimidia et tribus confectis", vigilate atque attente verbum non probum vitavit. 13 Per quod satis apparet ne "horam" quidem "dimidiam" recte dici, sed vel "dimidiatam horam" vel "dimidiam partem horae". 14 Propterea Plautus quoque in Bacchidibus "dimidium auri" dicit, non "dimidiatum aurum"; 15 item in Aulularia "dimidium obsoni", non "dimidiatum obsonium", in hoc versu:
ei adeo obsoni hic iussit dimidium dari; 16 in Menaechmis autem "dimidiatum diem" non "dimidium", in hoc versu: dies quidem iam ad umbilicum dimidiatus mortuust. 17 M. etiam Cato in libro, quem de agricultura conscripsit: "Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet. Eo cribro terram incernito dimidiatum digitum. Iam id bene tabula aut pedibus aut manibus complanato." 18 "Dimidiatum" inquit "digitum", non "dimidium". Nam "digiti" quidem "dimidium", digitum autem ipsum "dimidiatum" dici oportet. 19 Item M. Cato de Carthaginiensibus ita scripsit: "Homines defoderunt in terram dimidiatos ignemque circumposuerunt, ita interfecerunt." 20 Neque quisquam omnium, qui probe locuti sunt, his verbis sequius quam dixi usus est.

XV. Exstare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente. 1 Cognito repente insperato gaudio exspirasse animam refert Aristoteles philosophus Polycritam, nobilem feminam Naxo insula. 2 Philippides quoque, comoediarum poeta haut ignobilis, aetate iam edita, cum in certamine poetarum praeter spem vicisset et laetissime gauderet, inter illud gaudium repente mortuus est. 3 De Rhodio etiam Diagora celebrata historia est. Is Diagoras tris filios adulescentis habuit, unum pugilem, alterum pancratiasten, tertium luctatorem. Eos omnis vidit vincere coronarique Olympiae eodem die et, cum ibi cum tres adulescentes amplexi coronis suis in caput patris positis saviarentur, cum populus gratulabundus flores undique in eum iaceret, ibidem in stadio inspectante populo in osculis atque in manibus filiorum animam efflavit. 4 Praeterea in nostris annalibus scriptum legimus, qua tempestate apud Cannas exercitus populi Romani caesus est, anum matrem nuntio de morte filii adlato luctu atque maerore affectam esse; sed is nuntius non verus fuit, atque is adulescens non diu post ex ea pugna in urbem redit: anus repente filio viso copia atque turba et quasi ruina incidentis inopinati gaudii oppressa exanimataque est.

XVI. Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta, qui inscriptus est peri trophes. 1 Et medici et philosophi inlustres de tempore humani partus quaesiverunt. Multa opinio est eaque iam pro vero recepta, postquam mulieris uterum semen conceperit, gigni hominem septimo rarenter, numquam octavo, saepe nono, saepius numero decimo mense, eumque esse hominem gignendi summum finem: decem menses non inceptos, sed exactos. 2 Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
tum illa, quam compresserat,
decumo post mense exacto hic peperit filiam. 3 Hoc idem tradit etiam Menander, poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus; versus eius super ea re de fabula Plocio posui:
gyne kyei deka menas ...? 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander. Caecilii versus hisce sunt:
soletne mulier decimo mense parere? - pol nono quoque,
etiam septimo atque octavo. 5 Eam rem Caecilium non inconsiderate dixisse neque temere a Menandro atque a multorum opinionibus descivisse M. Varro uti credamus facit. 6 Nam mense nonnumquam octavo editum esse partum in libro quarto decimo rerum divinarum scriptum reliquit; quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat. 7 Sed huius de mense octavo dissensionis causa cognosci potest in libro Hippocratis, qui inscriptus est peri trophes, ex quo libro verba haec sunt:
Estin de kai ouk estin ta oktamena. 8 Id tamen obscure atque praecise tamquam adverse dictum Sabinus medicus, qui Hippocratem commodissime commentatus est, verbis his enarravit: Estin men phainomena hos zoa meta ten ekptosin; ouk estin de, thneskonta meta tauta; kai estin oun kai ouk estin phantasiai men parautika onta, dynamei de ouketi. 9 Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo neque praeter hos aliis partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse, idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse a pariendo et a nono atque decimo mense. 10 "Nam "Parca"" inquit "inmutata una littera a partu nominata, item "Nona" et "Decima" a partus tempestivi tempore." 11 Caesellius autem Vindex in lectionibus suis antiquis: "tria" inquit "nomina Parcarum sunt: "Nona", "Decuma" "Morta", et versum hunc Livii, antiquissimi poetae, ponit ex Odysseiai: quando dies adveniet, quem profata Morta est.
Sed homo minime malus Caesellius "Mortam" quasi nomen accepit, cum accipere quasi Moeram deberet. 12 Praeterea ego de partu humano, praeterquam quae scripta in libris legi, hoc quoque usu venisse Romae comperi: feminam bonis atque honestis moribus, non ambigua pudicitia, in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium propter rationem temporis, quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam decemviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent; sed divum Hadrianum causa cognita decrevisse in undecimo quoque mense partum edi posse; idque ipsum eius rei decretum nos legimus. In eo decreto Hadrianus id statuere se dicit requisitis veterum philosophorum et medicorum sententiis. 13 Hodie quoque in satura forte M. Varronis legimus, quae inscribitur Testamentum, verba haec: "Si quis mihi filius unus pluresve in decem mensibus gignantur, ii, si erunt onoi lyras, exheredes sunto; quod si quis undecimo mense kata Aristotelen natus est, Attio idem, quod Tettio, ius esto apud me." 14 Per hoc vetus proverbium Varro significat, sicuti vulgo dici solitum erat de rebus nihil inter sese distantibus: "idem Atti, quod Tetti", ita pari eodemque iure esse in decem mensibus natos et in undecim. 15 Quod si ita neque ultra decimum mensem fetura mulierum protolli potest, quaeri oportet, cur Homerus scripserit Neptunum dixisse puellae a se recens compressae:
chaire gyne philoteti; periplomenou d'eniautou
texeis aglaa tekn',epei ouk apopholioi eunai
athanaton. 16 Id cum ego ad complures grammaticos attulissem, partim eorum disputabant Homeri quoque aetate, sicuti Romuli, annum fuisse non duodecim mensium, sed decem; alii convenisse Neptuno maiestatique eius dicebant, ut longiori tempore fetus ex eo grandesceret; alii alia quaedam nugalia. 17 Sed Favorinus mihi ait periplomenou eniautou non "confecto" esse "anno", sed "adfecto". 18 In qua re verbo usus est non vulgariae significationis. 19 "Adfecta" enim, sicuti Marcus Cicero et veterum elegantissimi locuti sunt, ea proprie dicebantur, quae non ad finem ipsum, sed proxime finem progressa deductave erant. Hoc verbum ad hanc sententiam Cicero in hac fecit, quam dixit de provinciis consularibus. 20 Hippocrates autem in eo libro, de quo supra scripsi, cum et numerum dierum, quibus conceptum in utero coagulum conformatur, et tempus ipsius partionis nono aut decimo mense definisset neque id tamen semper eadem esse fini dixisset, sed alias ocius fieri, alias serius, hisce ad postremum verbis usus est: Ginetai de en toutois kai pleio kai elasso kai holon kai kata meros; ou pollon de kai pleio kai elasso elasso. Quibus verbis significat, quod aliquando ocius fieret, non multo tamen fieri ocius, neque quod serius, multo serius. 21 Memini ego Romae accurate hoc atque sollicite quaesitum negotio non rei tunc parvae postulante, an octavo mense infans ex utero vivus editus et statim mortuus ius trium liberorum supplevisset, cum abortio quibusdam, non partus, videretur mensis octavi intempestivitas. 22 Sed quoniam de Homerico annuo partu ac de undecimo mense diximus quae cognoveramus, visum est non praetereundum, quod in Plinii Secundi libro septimo naturalis historiae legimus. 23 Id autem quia extra fidem esse videri potest, verba ipsius Plinii posuimus: "Masurius auctor est L. Papirium praetorem secundo herede lege agente bonorum possessionem contra eum dedisse, cum mater partum se tredecim mensibus tulisse diceret, quoniam nullum certum tempus pariendi statutum ei videretur." 24 In eodem libro Plini Secundi verba haec scripta sunt: "Oscitatio in nixu letalis est, sicut sternuisse a coitu abortivum."

XVII. Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus. 1 Memoriae mandatum est Platonem philosophum tenui admodum pecunia familiari fuisse atque eum tamen tris Philolai Pythagorici libros decem milibus denarium mercatum. 2 Id ei pretium donasse quidam scripserunt amicum eius Dionem Syracosium. 3 Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus; ea summa fit nummi nostri sestertia duo et septuaginta milia. 4 Timon amarulentus librum maledicentissimum conscripsit, qui sillos inscribitur. 5 In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset. Versus super ea re Timonos hi sunt:
kai sy, Platon, kai gar se matheteies pothos eschen,
pollon d'argyrion oligen ellaxao biblon,
enthen aparchomenos timaiographein edidachthes.

XVIII. Quid sint "pedari senatores" et quam ob causam ita appellati; Quamque habeant verba haec ex edicto tralaticio consulum: "senatores quibusque sententiam dicere licet". 1 Non pauci sunt, qui opinantur, "pedarios senatores" appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. 2 Quid igitur? cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? 3 Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius Bassus in commentariis suis scriptam reliquit. 4 Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset, super quam considerent, quae ob eam causam "curulis" appellaretur: sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam; propterea senatores nondum maioribus honoribus "pedarios" nominatos. 5 M. autem Varro in satira Menippea, quae Hippokyon inscripta est, equites quosdam dicit "pedarios" appellatos videturque eos significare, qui nondum a censoribus in senatum lecti senatores quidem non erant, sed, quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant. 6 Nam et curulibus magistratibus functi, si nondum a censoribus in senatum lecti erant, senatores non erant et, quia in postremis scripti erant, non rogabantur sententias, sed, quas principes dixerant, in eas discedebant. 7 Hoc significabat edictum, quo nunc quoque consules, cum senatores in curiam vocant, servandae consuetudinis causa tralaticio utuntur. 8 Verba edicti haec sunt: "Senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet." 9 Versum quoque Laberii, in quo id vocabulum positum est, notari iussimus, quem legimus in mimo, qui Stricturae inscriptus est: caput sine lingua pedarii sententia est. 10 Hoc vocabulum a plerisque barbare dici animadvertimus; nam pro "pedariis" "pedaneos" appellant.

XIX. Qua ratione Gavius Bassus scripserit "parcum" hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit. 1 Apud cenam Favorini philosophi cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium; velut eo die, quo ego affui, legebatur Gavii Bassi, eruditi viri, liber de origine verborum et vocabulorum. 2 In quo ita scriptum fuit: ""Parcus" composito vocabulo est dictus quasi "par arcae", quando, sicut in arca omnia reconduntur eiusque custodia servantur et continentur, ita homo tenax parvoque contentus omnia custodita ac recondita habet sicuti arca. Quam ob causam "parcus" quasi "pararcus" est nominatus." 3 Tum Favorinus, ubi haec audivit: "superstitiose" inquit "et nimis moleste atque odiose confabricatus commolitusque magis est originem vocabuli Gavius iste Bassus, quam enarravit. 4 Nam si licet res dicere commenticias, cur non probabilius videatur, ut accipiamus "parcum" ob eam causam dictum, quod pecuniam consumi atque inpendi arceat et prohibeat quasi "pecuniarcus"? 5 Quin potius," inquit "quod simplicius veriusque est, id dicimus? "Parcus" enim neque ab arca neque ab arcendo, sed ab eo, quod est "parum" et "parvum", denominatus est."


LIBER IV

I. Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum, quibus verbis "penus" a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est. 1 In vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum Favorino philosopho praesente ostentabat quispiam grammaticae rei ditior scholica quaedam nugalia de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum. 2 Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset: ""penus" quoque" inquit "variis generibus dictum et varie declinatum est. Nam et "hoc penus" et "haec penus" et "huius peni" et "penoris" veteres dictaverunt; 3 "mundum" quoque muliebrem Lucilius in satirarum XVI non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis:
legavit quidam uxori mundum omne penumque.
Atqui quid mundum, quid non? quis dividet istuc?" 4 Atque horum omnium et testimoniis et exemplis constrepebat; cumque nimis odiose blatiret, intercessit placide Favorinus et "amabo," inquit "magister, quicquid est nomen tibi, abunde multa docuisti, quae quidem ignorabamus et scire haud sane postulabamus. 5 Quid enim refert mea eiusque, quicum loquor, quo genere "penum" dicam aut in quas extremas litteras declinem, si nemo id non nimis barbare fecerimus? 6 sed hoc plane indigeo discere, quid sit "penus" et qua fini id vocabulum dicatur, ne rem cotidiani usus, tamquam qui in venalibus Latine loqui coeptant, alia quam oportet voce appellem." 7 "Quaeris" inquit "rem minime obscuram. Quis adeo ignorat "penum" esse vinum et triticum et oleum et lentim et fabam atque huiuscemodi cetera?" 8 "Etiamne" inquit Favorinus "milium et panicum et glans et hordeum "penus" est? sunt enim propemodum haec quoque eiusdemmodi"; 9 cumque ille reticens haereret, "nolo" inquit "hoc iam labores, an ista, quae dixi, "penus" appelletur. Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire genere proposito et differentiis adpositis, quid sit "penus"?" "Quod" inquit "genus et quas differentias dicas, non hercle intellego." 10 "Rem" inquit Favorinus "plane dictam postulas, quod difficillimum est, dici planius; nam hoc quidem pervolgatum est definitionem omnem ex genere et differentia consistere. 11 Sed si me tibi praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui habendi gratia." 12 Ac deinde ita exorsus est: "Si" inquit "ego te nunc rogem, ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis, cuiusmodi "homo" sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me. Hoc enim, quis homo sit, ostendere est, non, quid homo sit, dicere. Sed si, inquam, peterem, ut ipsum illud, quod homo est, definires, tum profecto mihi diceres hominem esse animal mortale rationis et scientiae capiens vel quo alio modo diceres, ut eum a ceteris omnibus separares. Proinde igitur nunc te rogo, ut, quid sit "penus", dicas, non ut aliquid ex penu nomines." 13 Tum ille ostentator voce iam molli atque demissa: "philosophias" inquit "ego non didici neque discere adpetivi et, si ignoro, an hordeum ex "penu" sit aut quibus verbis "penus" definiatur, non ea re litteras quoque alias nescio." 14 "Scire," inquit ridens iam Favorinus "quid "penus" sit, non ex nostra magis est philosophia quam ex grammatica tua. 15 Meministi enim, credo, quaeri solitum, quid Vergilius dixerit, "penum struere" vel "longam" vel "longo ordine"; utrumque enim profecto scis legi solitum. 16 Sed ut faciam te aequiore animo ut sis, ne illi quidem veteres iuris magistri, qui "sapientes" appellati sunt, definisse satis recte existimantur, quid sit "penus". 17 Nam Quintum Scaevolam ad demonstrandam penum his verbis usum audio: ""Penus" est", inquit "quod esculentum aut posculentum est, quod ipsius patrisfamilias aut matris familias aut liberum patrisfamilias aut familiae eius, quae circum eos aut liberos eius est et opus non facit, causa paratum est. ..., ut Mucius ait, "penus" videri debet. Nam quae ad edendum bibendumque in dies singulos prandii aut cenae causa parantur, "penus" non sunt; sed ea potius, quae huiusce generis longae usionis gratia contrahuntur et reconduntur, ex eo, quod non in promptu est, sed intus et penitus habeatur, "penus" dicta est." 18 Haec ego," inquit "cum philosophiae me dedissem, non insuper tamen habui discere; quoniam civibus Romanis Latine loquentibus rem non suo vocabulo demonstrare non minus turpe est, quam hominem non suo nomine appellare." 19 Sic Favorinus sermones id genus communes a rebus parvis et frigidis abducebat ad ea, quae magis utile esset audire ac discere, non allata extrinsecus, non per ostentationem, sed indidem nata acceptaque. 20 Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi Servium Sulpicium in reprehensis Scaevolae capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum. 21 Masurius autem Sabinus in iuris civilis secundo etiam, quod iumentorum causa apparatum esset, quibus dominus uteretur, penori attributum dicit. 22 Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu. 23 Ex his autem, quae promercalia et usaria isdem in locis essent, esse ea sola penoris putat, quae satis sint usu annuo.

II. Morbus et vitium quid differat; et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae. 1 In edicto aedilium curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: "Titulus servorum singulorum scriptus sit curato ita, ut intellegi recte possit, quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit." 2 Propterea quaesierunt iureconsulti veteres, quod "mancipium morbosum" quodve "vitiosum" recte diceretur quantumque "morbus" a "vitio" differret. 3 Caelius Sabinus in libro, quem de edicto aedilium curulium composuit, Labeonem refert, quid esset "morbus", hisce verbis definisse: "Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem." 4 Sed "morbum" alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis "morbum" esse, veluti sit pthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas. 5 "Balbus autem" inquit "et atypus vitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui vitiosus est non morbosus esse. Quamobrem, cum de homine morboso agetur, aeque" inquit "ita dicetur: "quanto ob id vitium minoris erit"." 6 De eunucho quidem quaesitum est, an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse. 7 Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum; 8 sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse. 9 De sterila autem muliere, si nativa sterilitate sit, Trebatium contra Labeonem respondisse dicunt. 10 Nam cum redhiberi eam Labeo quasi minus sanam putasset, negasse aiunt Trebatium ex edicto agi posse, si ea mulier a principio genitali sterilitate esset. At si valitudo eius offendisset exque ea vitium factum esset, ut concipere fetus non posset, tum sanam non videri et esse in causa redhibitionis. 11 De myope quoque, qui "luscitiosus" Latine appellatur, dissensum est; alii enim redhiberi omnimodo debere, alii contra, nisi id vitium morbo contractum esset. 12 Eum vero, cui dens deesset, Servius redhiberi posse respondit, Labeo in causa esse redhibendi negavit: "nam et magna" inquit "pars dente aliquo carent, neque eo magis plerique homines morbosi sunt, et absurdum admodum est dicere non sanos nasci homines, quoniam cum infantibus non simul dentes gignuntur." 13 Non praetereundum est id quoque in libris veterum iurisperitorum scriptum esse "morbum" et "vitium" distare, quod "vitium" perpetuum, "morbus" cum accessu decessuque sit. 14 Sed hoc si ita est, neque caecus neque eunuchus morbosus est contra Labeonis, quam supra dixi, sententiam. 15 Verba Masuri Sabini apposui ex libro iuris civilis secundo: "Furiosus mutusve cuive quod membrum lacerum laesumve est aut obest, quo ipse minus aptus sit, morbosi sunt. Qui natura longe minus videt tam sanus est quam qui tardius currit."

III. Quod nullae fuerunt rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie "paelex", quaeque eius vocabuli ratio sit. 1 Memoriae traditum est quingentis fere annis post Romam conditam nullas rei uxoriae neque actiones neque cautiones in urbe Roma aut in Latio fuisse, quoniam profecto nihil desiderabantur nullis etiamtunc matrimoniis divertentibus. 2 Servius quoque Sulpicius in libro quem composuit de dotibus tum primum cautiones rei uxoriae necessarias esse visas scripsit, cum Spurius Carvilius, cui Ruga cognomentum fuit, vir nobilis, divortium cum uxore fecit, quia liberi ex ea corporis vitio non gignerentur, anno urbis conditae quingentesimo vicesimo tertio M. Atilio P. Valerio consulibus. Atque is Carvilius traditur uxorem, quam dimisit, egregie dilexisse carissimamque morum eius gratia habuisse, set iurisiurandi religionem animo atque amori praevertisse, quod iurare a censoribus coactus erat uxorem se liberum quaerundum gratia habiturum. 3 "Paelicem" autem appellatam probrosamque habitam, quae iuncta consuetaque esset cum eo, in cuius manu mancipioque alia matrimonii causa foret, hac antiquissima lege ostenditur, quam Numae regis fuisse accepimus: "Paelex aedem Iunonis ne tangito; si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito."
"Paelex" autem quasi pallax, id est quasi pallakis. Vt pleraque alia, ita hoc quoque vocabulum de Graeco flexum est.

IV. Quid Servius Sulpicius in libro, qui est de dotibus, scripserit de iure atque more veterum sponsaliorum. 1 Sponsalia in ea parte Italiae, quae Latium appellatur, hoc more atque iure solita fieri scripsit Servius Sulpicius in libro, quem scripsit de dotibus: 2 "Qui uxorem" inquit "ducturus erat, ab eo, unde ducenda erat, stipulabatur eam in matrimonium datum ... iri; qui ducturus erat, itidem spondebat. Is contractus stipulationum sponsionumque dicebatur "sponsalia". Tunc, quae promissa erat, "sponsa" appellabatur, qui spoponderat ducturum, "sponsus". Sed si post eas stipulationis uxor non dabatur aut non ducebatur, qui stipulabatur, ex sponsu agebat. Iudices cognoscebant. Iudex quamobrem data acceptave non esset uxor quaerebat. Si nihil iustae causae videbatur, litem pecunia aestimabat, quantique interfuerat eam uxorem accipi aut dari, eum, qui spoponderat, ei qui stipulatus erat, condemnabat." 3 Hoc ius sponsaliorum observatum dicit Servius ad id tempus, quo civitas universo Latio lege Iulia data est. 4 Haec eadem Neratius scripsit in libro quem de nuptiis composuit.

V. Historia narrata de perfidia aruspicum Etruscorum; quodque ob eam rem versus hic a pueris Romae urbe tota cantatus est: "Malum consilium consultori pessimum est". 1 Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis, fortissimi viri, de caelo tacta est. 2 Ob id fulgur piaculis luendum aruspices ex Etruria acciti inimico atque hostili in populum Romanum animo instituerant eam rem contrariis religionibus procurare atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, 3 quem sol oppositu circum undique altarum aedium numquam illustraret. 4 Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt et, cum de perfidia confessi essent, necati sunt, constititque eam statuam, proinde ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam atque ita in area Volcani sublimiore loco statuendam; ex quo res bene et prospere populo Romano cessit. 5 Tum igitur, quod in Etruscos aruspices male consulentis animadversum vindicatumque fuerat, versus hic scite factus cantatusque esse a pueris urbe tota fertur:
malum consilium consultori pessimum est. 6 Ea historia de aruspicibus ac de versu isto senario scripta est in annalibus maximis, libro undecimo, et in Verri Flacci libro primo rerum memoria dignarum. 7 Videtur autem versus hic de Graeco illo Hesiodi versu expressus: he de kake boule toi bouleusanti kakiste.

VI. Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum, quid sint "hostiae succidaneae", quid item "porca praecidanea"; et quod Capito Ateius ferias quasdam "praecidaneas" appellavit. 1 Vt terram movisse nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia hastas Martias movisse. 2 Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: "Quod C. Iulius L. filius pontifex nuntiavit in sacrario in regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus uti procurasset, satis habendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret." 3 Quod "succidaneas" hostias senatus appellavit, quaeri solet, quid verbum id significet. In Plauti quoque comoedia, quae Epidicus inscripta est, super eodem ipso verbo requiri audio in his versibus: 4 men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam,
ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? 5 "Succidaneae" autem "hostiae" dicuntur "ae" littera per morem compositi vocabuli in "i" litteram mutata quasi "succaedaneae", appellatae, quoniam, si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur; 6 quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, "succidaneae" nominatae "i" littera scilicet tractim pronuntiata; audio enim quosdam eam litteram in hac voce barbare corripere. 7 Eadem autem ratione verbi "praecidaneae" quoque hostiae dicuntur, quae ante sacrificia sollemnia pridie caeduntur. 8 "Porca" etiam "praecidanea" appellata, quam piaculi gratia ante fruges novas captas immolare Cereri mos fuit, si qui familiam funestam aut non purgaverant aut aliter eam rem, quam oportuerat, procuraverant. 9 Sed porcam et hostias quasdam "praecidaneas", sicuti dixi, appellari volgo notum est, ferias "praecidaneas" dici id, opinor, a volgo remotum est. 10 Propterea verba Atei Capitonis ex quinto librorum, quos de pontificio iure composuit, scripsi: "Tib. Coruncanio pontifici maximo feriae praecidaneae in atrum diem inauguratae sunt. Collegium decrevit non habendum religioni, quin eo die feriae praecidaneae essent."

VII. De epistula Valerii Probi grammatici ad Marcellum scripta super accentu nominum quorundam Poenicorum. 1 Valerius Probus grammaticus inter suam aetatem praestanti scientia fuit. 2 Is "Hannibalem" et "Hasdrubalem" et "Hamilcarem" ita pronuntiabat, ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, 3 solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur. 4 Eum versum quadrato numero factum subiecimus, in quo, nisi tertia syllaba de Hannibalis nomine circumflexe promatur, numerus clausurus est. Versus Ennii, quem dixit, ita est: 5 quaque propter Hannibalis copias considerat.

VIII. Quid C. Fabricius de Cornelio Rufino homine avaro dixerit, quem cum odisset inimicusque esset, designandum tamen consulem curavit. 1 Fabricius Luscinus magna gloria vir magnisque rebus gestis fuit. 2 P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat. 3 Hunc Fabricius non probabat neque amico utebatur osusque eum morum causa fuit. 4 Sed cum in temporibus rei difficillimis consules creandi forent et is Rufinus peteret consulatum competitoresque eius essent inbelles quidam et futtiles, summa ope adnixus est Fabricius, uti Rufino consulatus deferretur. 5 Eam rem plerisque admirantibus, quod hominem avarum, cui esset inimicissimus, 6 creari consulem vellet, "malo," inquit "civis me compilet, quam hostis vendat". 7 Hunc Rufinum postea bis consulatu et dictatura functum censor Fabricius senatu movit ob luxuriae notam, quod decem pondo libras argenti facti haberet. 8 Id autem, quod supra scripsi Fabricium de Cornelio Rufino ita, uti in pleraque historia scriptum est, dixisse, M. Cicero non aliis a Fabricio, sed ipsi Rufino gratias agenti, quod ope eius designatus esset, dictum esse refert in libro secundo de oratore.

IX. Quid significet proprie "religiosus"; et in quae diverticula significatio istius vocabuli flexa sit; et verba Nigidii Figuli ex commentariis eius super ea re sumpta. 1 Nigidius Figulus, homo, ut ego arbitror, iuxta M. Varronem doctissimus, in undecimo commentariorum grammaticorum versum ex antiquo carmine refert memoria hercle dignum:
religentem esse oportet, religiosus ne fuas,
cuius autem id carmen sit, non scribit. 2 Atque in eodem loco Nigidius: "Hoc" inquit "inclinamentum semper huiuscemodi verborum, ut "vinosus", "mulierosus", "religiosus", significat copiam quandam inmodicam rei, super qua dicitur. Quocirca "religiosus" is appellabatur, qui nimia et superstitiosa religione sese alligaverat, eaque res vitio assignabatur." 3 Sed praeter ista, quae Nigidius dicit, alio quodam diverticulo significationis "religiosus" pro casto atque observanti cohibentique sese certis legibus finibusque dici coeptus. 4 Simili autem modo illa quoque vocabula ab eadem profecta origine diversum significare videntur: "religiosi dies" et "religiosa delubra". 5 "Religiosi" enim "dies" dicuntur tristi omine infames inpeditique, in quibus et res divinas facere et rem quampiam novam exordiri temperandum est, quos multitudo imperitorum prave et perperam "nefastos" appellat. 6 Itaque M. Cicero in libro epistularum nono ad Atticum "maiores" inquit "nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo. Itaque alter religiosus etiamnunc dies, alter in volgus ignotus". 7 Idem tamen M. Tullius in oratione de accusatore constituendo "religiosa delubra" dicit non ominosa nec tristia, sed maiestatis venerationisque plena. 8 Masurius autem Sabinus in commentariis, quos de indigenis composuit: ""religiosum"" inquit "est, quod propter sanctitatem aliquam remotum ac sepositum a nobis est; verbum a "relinquendo" dictum, tamquam "caerimoniae" a "carendo"." 9 Secundum hanc Sabini interpretationem templa quidem ac delubra, quae non volgo ac temere, sed cum castitate caerimoniaque adeundum, et reverenda et reformidanda sunt magis quam involganda: 10 sed dies "religiosi" dicti,
[XI.] quos ex contraria causa propter ominis diritatem relinquimus. 12 Quod si, ut ait Nigidius, omnia istiusmodi inclinamenta nimium ac praeter modum significant et idcirco in culpas cadunt, ut "vinosus", "mulierosus", "morosus", "verbosus", "famosus", cur "ingeniosus" et "formosus" et "officiosus", quae pariter ab ingenio et forma et officio inclinata sunt, cur etiam "disciplinosus", "consiliosus", "victoriosus", quae M. Cato ita figuravit, cur item "facundiosa", quod Sempronius Asellio XIII rerum gestarum ita scripsit: "facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent", cur, inquam, ista omnia numquam in culpam, sed in laudem dicuntur, quamquam haec item incrementum sui nimium demonstrent? an propterea quia illis quidem, quae supra posui, adhibendus est modus quidam necessarius? 13 Nam et gratia, si nimia atque inmodica, et mores, si multi atque varii, et verba, si perpetua atque infinita et obtundentia, et fama, si magna et inquieta et invidiosast, neque laudabilia neque utilia sunt; 14 ingenium autem et officium et forma et disciplina et consilium et victoria et facundia sicut ipsae virtutum amplitudines nullis finibus cohibentur, sed quanto maiora auctioraque sunt, multo etiam tanto laudatiora sunt.

X. Quid observatum de ordine rogandarum in senatu sententiarum; iurgiumque in senatu C. Caesaris consulis et M. Catonis diem dicendo eximentis. 1 Ante legem, quae nunc de senatu habendo observatur, ordo rogandi sententias varius fuit. 2 Alias primus rogabatur, qui princeps a censoribus in senatum lectus fuerat, alias, qui designati consules erant; 3 quidam e consulibus studio aut necessitudine aliqua adducti, quem is visum erat, honoris gratia extra ordinem sententiam primum rogabant. 4 Observatum tamen est, cum extra ordinem fieret, ne quis quemquam ex alio quam ex consulari loco sententiam primum rogaret. 5 C. Caesar in consulatu, quem cum M. Bibulo gessit, quattuor solos extra ordinem rogasse sententiam dicitur. Ex his quattuor principem rogabat M. Crassum; sed postquam filiam Cn. Pompeio desponderat, primum coeperat Pompeium rogare. 6 Eius rei rationem reddidisse eum senatui Tiro Tullius, M. Ciceronis libertus, refert itaque se ex patrono suo audisse scribit. 7 Id ipsum Capito Ateius in libro, quem de officio senatorio composuit, scriptum reliquit. 8 In eodem libro Capitonis id quoque scriptum est: "C." inquit "Caesar consul M. Catonem sententiam rogavit. Cato rem, quae consulebatur, quoniam non e republica videbatur, perfici nolebat. Eius rei ducendae gratia longa oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Erat enim ius senatori, ut sententiam rogatus diceret ante quicquid vellet aliae rei et quoad vellet. Caesar consul viatorem vocavit eumque, cum finem non faceret, prendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit et prosequebatur Catonem in carcerem. Hac" inquit "invidia facta Caesar destitit et mitti Catonem iussit."

XI. Quae qualiaque sint, quae Aristoxenus quasi magis comperta de Pythagora memoriae mandavit; et quae item Plutarchus in eundem modum de eodem Pythagora scripserit. 1 Opinio vetus falsa occupavit et convaluit Pythagoram philosophum non esitavisse ex animalibus item abstinuisse fabulo, quem Graeci kyamon appellant. 2 Ex hac opinione Callimachus poeta scripsit:
kai kyamon apo cheiras echein aniontos edestou
kago, Pythagoras hos ekeleve, lego. 3 Ex eadem item opinione M. Cicero in libro de divinatione primo haec verba posuit: "Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam." 4 Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro, quem de Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret. 5 Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: Pythagoras de ton osprion malista ton kyamon edokimasen; leiantikon te gar einai kai diachoretikon; dio kai malista kechretai autoi. 6 Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse idem Aristoxenus refert. 7 Quem rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico, familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae ... 8 Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae Pythagorizousa inscribitur, docet. 9 Videtur autem de kyamoi non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur:
deiloi, pandeiloi, kyamon apo cheiras echesthai. 10 Opinati enim sunt plerique kyamous legumentum dici, ut a vulgo dicitur. Sed qui diligentius scitiusque carmina Empedocli arbitrati sunt, kyamous hoc in loco testiculos significare dicunt, eosque more Pythagorae operte atque symbolice kyamous appellatos, quod sint aitioi tou kyein et geniturae humanae vim praebeant; idcircoque Empedoclen versu isto non a fabulo edendo, sed a rei veneriae proluvio voluisse homines deducere. 11 Plutarchus quoque, homo in disciplinis gravi auctoritate, in primo librorum, quos de Homero composuit, Aristotelem philosophum scripsit eadem ipsa de Pythagoricis scripsisse, quod non abstinuerint edundis animalibus, nisi pauca carne quadam. 12 Verba ipsa Plutarchi, quoniam res inopinata est, subscripsi:
Aristoteles de metras kai kardias kai akalephes kai toiouton tinon allon apechesthai phesin tous Pythagorikous, chresthai de tois allois. 13 Akalephe autem est animal marinum, quod "urtica" appellatur. Sed et piscibus mullis abstinere Pythagoricos Plutarchus in Symposiacis dicit. 14 Pythagoram vero ipsum sicuti celebre est Euphorbum primo fuisse dictasse, ita haec remotiora sunt his, quae Clearchus et Dicaearchus memoriae tradiderunt, fuisse eum postea Pyrrum, deinde Aethaliden, deinde feminam pulcra facie meretricem, cui nomen fuerat Alco.

XII. Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae. 1 Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium, censoresque aerarium faciebant. 2 Item, quis eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, "inpolitiae" notabatur; id verbum significat, quasi tu dicas "incuriae". 3 Cuius rei utriusque auctoritates sunt, et M. Cato id saepenumero adtestatus est.

XIII. Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt. 1 Creditum hoc a plerisque esse et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, 2 minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti scriptum inveni. 3 Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi refert etiam Democriti liber, qui inscribitur ..., in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum. 4 Tanta prosus adfinitas est corporibus hominum mentibusque et propterea vitiis quoque aut medellis animorum et corporum.

XIV. Narratur historia de Hostilio Mancino aedilium et Manilia meretrice; verbaque decreti tribunorum, ad quos a Manilia provocatum est. 1 Cum librum IX Atei Capitonis coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est de iudiciis publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum. 2 Propterea id meminimus, idque ob hanc causam et in hanc sententiam scriptum est : Aulus Hostilius Mancinus aedilis curulis fuit. 3 Is Maniliae meretrici diem ad populum dixit, quod e tabulato eius noctu lapide ictus esset, vulnusque ex eo lapide ostendebat. 4 Manilia ad tribunos plebi provocavit. 5 Apud eos dixit comessatorem Mancinum ad aedes suas venisse; eum sibi recipere non fuisse e re sua, sed cum vi inrumperet, lapidibus depulsum. 6 Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum, quo eum venire cum corollario non decuisset; propterea, ne cum populo aedilis ageret, intercesserunt.

XV. Defensa a culpa sententia ex historia Sallustii, quam iniqui eius cum insectatione maligni reprehenderint. 1 Elegantia orationis Sallustii verborumque fingendi et novandi studium cum multa prorsus invidia fuit, multique non mediocri ingenio viri conati sunt reprehendere pleraque et obtrectare. In quibus plura inscite aut maligne vellicant. Nonnulla tamen videri possunt non indigna reprehensione; quale illud in Catilinae historia repertum est, quod habeat eam speciem quasi parum adtente dictum. Verba Sallustii haec sunt: 2 "Ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen inprimis arduum videtur res gestas scribere: primum, quod facta dictis exaequanda sunt; dein, quia plerique, quae delicta reprehenderis, malivolentia et invidia dicta putant. Vbi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit; supra, veluti ficta, pro falsis ducit." 3 "Proposuit" inquiunt "dicturum causas, quamobrem videatur esse arduum res gestas scribere; atque ibi cum primam causam dixerit, dein non alteram causam, sed querellas dicit. 4 Non enim causa videri debet, cur historiae opus arduum sit, quod hi, qui legunt, aut inique interpretantur quae scripta sunt, aut vera esse non credunt." 5 Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus eam rem dicendam aiunt quam "arduam"; quia, quod est arduum, sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus. 6 Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed "arduum" Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit, quod Graeci chalepon appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.

XVI. De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata. 1 M. Varronem et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse, quam "senatuis" et "domuis" et "fluctuis", qui est patrius casus ab eo, quod est "senatus", "domus", "fluctus"; huic "senatui", "domui", "fluctui" ceteraque is consimilia pariter dixisse. 2 Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est: eius anuis causa, opinor, quae est emortua. 3 Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis dativus singularis "i" littera finitus, si non similis est genetivi singularis, "s" littera addita genetivum singularem facit, ut "patri patris", "duci ducis", "caedi caedis". 4 "Cum igitur" inquiunt "in casu dandi "huic senatui" dicamus, genetivus ex eo singularis "senatuis" est, non "senatus"." 5 Set non omnes concedunt in casu dativo "senatui" magis dicendum quam "senatu". 6 Sicuti Lucilius in eodem casu "victu" et "anu" dicit, non "victui" nec "anui", in hisce versibus:
quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto
et alio in loco:
"anu noceo" inquit. 7 Vergilius quoque in casu dandi "aspectu" dicit, non "aspectui": teque aspectu ne subtrahe nostro et in georgicis: quod nec concubitu indulgent. 8 C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone: "unius" inquit "arrogantiae, superbiae dominatuque." Item in Dolabellam actionis I. lib. I.: "Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu." 9 In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine "i" littera dicenda censet.

XVII. De natura quarundam particularum, quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum. 1 Lucilii ex XI. versus sunt:
Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus
lustrum illo censore malum infelixque fuisse.
"Obiciebat" "o" littera producta multos legere audio, idque eo facere dicunt, ut ratio numeri salva sit. 2 Idem infra:
conicere in versus dictum praeconis volebam Grani.
In hac quoque primi verbi praepositione "o" ob eandem causam producunt. 3 Item XV:
subicit huic humilem et suffercitus posteriorem,
"subicit" "u" littera longa legunt, quia primam syllabam brevem esse in versu heroico non convenit. 4 Item apud Plautum in Epidico "con" syllabam productam pronuntiant:
age nunciam orna te, Epidice, et palliolum in collum conice. 5 Apud Vergilium quoque "subicit" verbum produci a plerisque audio:
etiam Parnasia laurus
parva sub ingenti matris se subicit umbra. 6 Sed neque "ob" neque "sub" praepositio producendi habet naturam, neque item "con", nisi cum eae litterae secuntur, quae in verbis "constituit" et "confecit" secundum eam primae sunt, vel cum eliditur ex ea "n" littera, sicut Sallustius: "faenoribus" inquit "copertus." 7 In his autem, quae supra posui, et metrum esse integrum potest et praepositiones istae possunt non barbare protendi; secunda enim littera in his verbis per duo "i", non per unum scribenda est. 8 Nam verbum ipsum, cui supradictae particulae praepositae sunt, non est "icio", sed "iacio", et praeteritum non "icit" facit, sed "iecit". Id ubi compositum est, "a" littera in "i" mutatur, sicuti fit in verbis "insilio" et "incipio", atque ita vim consonantis capit, et idcirco ea syllaba productius latiusque paulo pronuntiata priorem syllabam brevem esse non patitur, sed reddit eam positu longam, proptereaque et numerus in versu et ratio in pronuntiatu manet. 9 Haec, quae diximus, eo etiam conducunt, ut, quod apud Vergilium in sexto positum invenimus:
eripe me his, invicte, malis aut tu mihi terram inice,
sic esse "iniice", ut supra dixi, et scribendum et legendum sciamus, nisi quis tam indocilis est, ut in hoc quoque verbo "in" praepositionem metri gratia protendat. 10 Quaerimus igitur, in "obicibus" "o" littera qua ratione intendatur, cum id vocabulum factum sit a verbo "obiicio" et nequaquam simile sit, quod a verbo "moveo" "motus" "o" littera longa dicitur. 11 Equidem memini Sulpicium Apollinarem, virum praestanti litterarum scientia, "obices" et "obicibus" "o" littera correpta dicere, in Vergilio quoque sic eum legere:
qua vi maria alta tumescant
obicibus ruptis; 12 sed ita, ut diximus, "i" litteram, quae in hoc vocabulo quoque gemina esse debet, paulo uberius largiusque pronuntiabat. 13 Congruens igitur est, ut "subices" etiam, quod proinde ut "obices" compositum est, "u" littera brevi dici oporteat. 14 Ennius in tragoedia, quae Achilles inscribitur, "subices" pro aere alto ponit, qui caelo subiectus est, in his versibus:
per ego deum sublimas subices
humidas, unde oritur imber sonitu saevo et spiritu;
plerosque omnes tamen legere audias "u" littera producta. 15 Id ipsum autem verbum M. Cato sub alia praepositione dicit in oratione, quam de consulatu suo habuit: "ita nos" inquit "fert ventus ad primorem Pyrenaeum, quo proicit in altum." Et Pacuvius item in Chryse:
Idae promunturium, cuius lingua in altum proicit.

XVIII. De P. Africano superiore sumpta quaedam ex annalibus memoratu dignissima. 1 Scipio Africanus antiquior quanta virtutum gloria praestiterit et quam fuerit altus animi atque magnificus et qua sui conscientia subnixus, plurimis rebus, quae dixit quaeque fecit, declaratum est. 2 Ex quibus sunt haec duo exempla eius fiduciae atque exsuperantiae ingentis: 3 Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus, quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat: "memoria," inquit "Quirites, repeto diem esse hodiernum, quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi inspectabilem. Non igitur simus adversum deos ingrati et, censeo, relinquamus nebulonem hunc, eamus hinc protinus Iovi optimo maximo gratulatum." 4 Id cum dixisset, avertit et ire in Capitolium coepit. 5 Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est. 6 Fertur etiam oratio, quae videtur habita eo die a Scipione, et qui dicunt eam non veram, non eunt infitias, quin haec quidem verba fuerint, quae dixi, Scipionis. 7 Item aliud est factum eius praeclarum. Petilii quidam tribuni plebis a M., ut aiunt, Catone, inimico Scipionis, comparati in eum atque inmissi desiderabant in senatu instantissime, ut pecuniae Antiochinae praedaeque in eo bello captae rationem redderet; 8 fuerat enim L. Scipioni Asiatico, fratri suo, imperatori in ea provincia legatus. 9 Ibi Scipio exsurgit et prolato e sinu togae libro rationes in eo scriptas esse dixit omnis pecuniae omnisque praedae; 10 illatum, ut palam recitaretur et ad aerarium deferretur. 11 "Sed enim id iam non faciam" inquit "nec me ipse afficiam contumelia eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit aegre passus, 12 quod, cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet, rationem pecuniae praedaticiae posceretur.

XIX. Quid M. Varro in logistorico scripserit de moderando victu puerorum inpubium. 1 Pueros inpubes conpertum est, si plurimo cibo nimioque somno uterentur, hebetiores fieri ad veterni usque aut eluci tarditatem, corporaque eorum inprocera fieri minusque adolescere. 2 Idem plerique alii medicorum philosophorumque et M. Varro in logistorico scripsit, qui inscriptus est Catus aut de liberis educandis.

XX. Notati a censoribus, qui audientibus iis dixerant ioca quaedam intempestiviter; ac de eius quoque nota deliberatum, qui steterat forte apud eos oscitabundus. 1 Inter censorum severitates tria haec exempla in litteris sunt castigatissimae disciplinae. 2 Vnum est huiuscemodi: Censor agebat de uxoribus sollemne iusiurandum; 3 verba erant ita concepta: "Vt tu ex animi tui sententia uxorem habes?" Qui iurabat, cavillator quidam et canicula et nimis ridicularius fuit. 4 Is locum esse sibi ioci dicundi ratus, cum ita, uti mos erat, censor dixisset "ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?", 5 "habeo equidem" inquit "uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia." 6 Tum censor eum, quod intempestive lascivisset, in aerarios rettulit causamque hanc ioci scurrilis apud se dicti subscripsit. 7 Altera severitas eiusdem sectae disciplinaeque est. 8 Deliberatum est de nota eius, qui ad censores ab amico advocatus est et in iure stans clare nimis et sonore oscitavit atque inibi ut plecteretur fuit, tamquam illud indicium esset vagi animi et alucinantis et fluxae atque apertae securitatis. 9 Sed cum ille deiurasset invitissimum sese ac repugnantem oscitatione victum tenerique eo vitio, quod "oscedo" appellatur, tum notae iam destinatae exemptus est. 10 Publius Scipio Africanus, Pauli filius, utramque historiam posuit in oratione, quam dixit in censura, cum ad maiorum mores populum hortaretur. 11 Item aliud refert Sabinus Masurius in septimo memoriali severe factum: "Censores" inquit "Publius Scipio Nasica et Marcus Popilius cum equitum censum agerent, equum nimis strigosum et male habitum, sed equitem eius uberrimum et habitissimum viderunt et "cur" inquiunt "ita est, ut tu sis quam equus curatior?" "Quoniam" inquit "ego me curo, equum Statius nihili servos." Visum est parum esse reverens responsum, relatusque in aerarios, ut mos est." 12 "Statius" autem servile nomen fuit. Plerique apud veteres servi eo nomine fuerunt. 13 Caecilius quoque ille comoediarum poeta inclutus servus fuit et propterea nomen habuit "Statius". Sed postea versum est quasi in cognomentum, appellatusque est "Caecilius Statius".


LIBER V

I. Quod Musonius philosophus reprehendit inprobavitque laudari philosophum disserentem a vociferantibus et in laudando gestientibus. 1 . . . Musonium philosophum solitum accepimus. "Cum philosophus" inquit "hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum, qui audiunt, si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere. 2 Animus" inquit "audientis philosophum, dum, quae dicuntur, utilia ac salubria sunt et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. 3 Quisquis ille est, qui audit, nisi ille est plane deperditus, inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur, 4 varios adeo vultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium aut sincerarum aut aegrarum philosophi pertractatio." 5 Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem, quae maxima est, non verba parere, sed silentium. 6 "Idcirco" inquit "poetarum sapientissimus auditores illos Vlixi labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non exsultare nec strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit quasi attonitos et obstupidos delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus: hos phato; toi d'ara pantes aken egenonto siopei, kelethmoi d'eschonto kata megara skioenta.

II. Super equo Alexandri regis, qui Bucephalas appellatus est. 1 Equus Alexandri regis et capite et nomine "Bucephalas" fuit. 2 Emptum Chares scripsit talentis tredecim et regi Philippo donatum; hoc autem aeris nostri summa est sestertia trecenta duodecim. 3 Super hoc equo dignum memoria visum, quod, ubi ornatus erat armatusque ad proelium, haud umquam inscendi sese ab alio nisi ab rege passus sit. 4 Id etiam de isto equo memoratum est, quod, cum insidens in eo Alexander bello Indico et facinora faciens fortia in hostium cuneum non satis sibi providens inmisisset coniectisque undique in Alexandrum telis vulneribus altis in cervice atque in latere equus perfossus esset, moribundus tamen ac prope iam exsanguis e mediis hostibus regem vivacissimo cursu retulit atque, ubi eum extra tela extulerat, ilico concidit et domini iam superstitis securus quasi cum sensus humani solacio animam exspiravit. 5 Tum rex Alexander parta eius belli victoria oppidum in isdem locis condidit idque ob equi honores "Bucephalon" appellavit.

III. Quae causa quodque initium fuisse dicatur Protagorae ad philosophiae litteras adeundi. 1 Protagoram, virum in studiis doctrinarum egregium, cuius nomen Plato libro suo illi incluto inscripsit, adulescentem aiunt victus quaerendi gratia in mercedem missum vecturasque onerum corpore suo factitavisse, 2 quod genus Graeci achthophorous vocant, Latine "baiulos" appellamus. 3 Is de proximo rure Abdera in oppidum, cuius popularis fuit, caudices ligni plurimos funiculo brevi circumdatos portabat. 4 Tum forte Democritus, civitatis eiusdem civis, homo ante alios virtutis et philosophiae gratia venerandus, cum egrederetur extra urbem, videt eum cum illo genere oneris tam impedito ac tam incohibili facile atque expedite incedentem et prope accedit et iuncturam posituramque ligni scite periteque factam considerat petitque, ut paululum adquiescat. 5 Quod ubi Protagoras, ut erat petitum, fecit atque itidem Democritus acervum illum et quasi orbem caudicum brevi vinculo comprehensum ratione quadam quasi geometrica librari continerique animadvertit, interrogavit, quis id lignum ita composuisset, et, cum ille a se compositum dixisset, desideravit, uti solveret ac denuo in modum eundem collocaret. 6 At postquam ille solvit ac similiter composuit, tum Democritus animi aciem sollertiamque hominis non docti demiratus: "mi adulescens," inquit "cum ingenium bene faciendi habeas, sunt maiora melioraque, quae facere mecum possis", abduxitque eum statim secumque habuit et sumptum ministravit et philosophias docuit et esse eum fecit, quantus postea fuit. 7 Is tamen Protagoras insincerus quidem philosophus, sed acerrimus sophistarum fuit; pecuniam quippe ingentem cuma discipulis acciperet annuam, pollicebatur se id docere, quanam verborum industria causa infirmior fieret fortior, quam rem Graece ita dicebat: ton hetto logon kreitto poiein.

IV. De verbo "duovicesimo", quod volgo incognitum, set a viris doctis multifariam in libris scriptum est. 1 Apud Sigillaria forte in libraria ego et Iulius Paulus poeta, vir memoria nostra doctissimus, consideramus; atque ibi expositi erant Fabii annales, bonae atque sincerae vetustatis libri, quos venditor sine mendis esse contendebat. 2 Grammaticus autem quispiam de nobilioribus ab emptore ad spectandos libros adhibitus repperisse unum in libro mendum dicebat; sed contra librarius in quodvis pignus vocabat, si in una uspiam littera delictum esset. 3 Ostendebat grammaticus ita scriptum in libro quarto: "Quapropter tum primum ex plebe alter consul factus est duovicesimo anno, postquam Romam Galli ceperunt." 4 "Non" inquit ""duovicesimo", sed "duoetuicesimo" scribi oportuit. 5 Quid enim est "duovicesimo?"" ... hic ita scripsit: "Mortuus est anno duovicesimo; rex fuit annos XXI ..."

V. Cuiusmodi ioco incavillatus sit Antiochum regem Poenus Hannibal. 1 In libris veterum memoriarum scriptum est Hannibalem Carthaginiensem apud regem Antiochum facetissime cavillatum esse. 2 Ea cavillatio huiuscemodi fuit: Ostendebat ei Antiochus in campo copias ingentis, quas bellum populo Romano facturus comparaverat, convertebatque exercitum insignibus argenteis et aureis florentem; 3 inducebat etiam currus cum falcibus et elephantos cum turribus equitatumque frenis, ephippiis, monilibus, phaleris praefulgentem. 4 Atque ibi rex contemplatione tanti ac tam ornati exercitus gloriabundus Hannibalem aspicit et "putasne" inquit "conferri posse ac satis esse Romanis haec omnia?" 5 Tum Poenus eludens ignaviam inbelliamque militum eius pretiose armatorum: "Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt." 6 Nihil prorsum neque tam lepide neque tam acerbe dici potest: 7 rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.

VI. De coronis militaribus; quae sit earum triumphalis, quae obsidionalis, quae civica, quae muralis, quae castrensis, quae navalis, quae ovalis, quae oleaginea. 1 Militares coronae multae, variae sunt. 2 Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: "triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem"; 3 est ea quoque corona, 4 quae "ovalis" dicitur, est item postrema "oleaginea", qua uti solent, qui in proelio non fuerunt, sed triumphum procurant. 5 "Triumphales" coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. 6 Id vulgo dicitur "aurum coronarium". 7 Haec antiquitus e lauru erant, post fieri ex auro coeptae. 8 "Obsidionalis" est, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui liberavit. 9 Ea corona graminea est, observarique solitum, ut fieret e gramine, quod in eo loco gnatum esset, intra quem clausi erant, qui obsidebantur. 10 Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q. Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberasset. 11 "Civica" corona appellatur, quam civis civi, a quo in proelio servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat. 12 Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:
"advehuntur" inquit "cum ilignea corona et chlamyde: di vestram fidem!" 13 Masurius autem Sabinus in undecimo librorum memorialium civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is, qui civem servaverat, eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum. 14 Tiberium tamen Caesarem consultum, an civicam coronam capere posset, qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum, in quo pugnabat, non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab eo servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit. 15 Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque. 16 "Muralis" est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. 17 "Castrensis" est corona, qua donat imperator eum, qui primus hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet. 18 "Navalis" est, qua donari solet, maritimo proelio qui primus in hostium navem vi armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est. 19 Et "muralis" autem et "castrensis" et "navalis" fieri ex auro solent. 20 "Ovalis" corona murtea est; 21 ea utebantur imperatores, qui ovantes urbem introibant. Ovandi ac non triumphandi causa est, cum aut bella non rite indicta neque cum iusto hoste gesta sunt aut hostium nomen humile et non idoneum est, ut servorum piratarumque, aut deditione repente facta inpulverea, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit. 22 Cui facilitati aptam esse Veneris frondem crediderunt, quod non Martius, sed quasi Venerius quidam triumphus foret. 23 Ac murteam coronam M. Crassus, cum bello fugitivorum confecto ovans rediret, insolenter aspernatus est senatusque consultum faciundum per gratiam curavit, ut lauro, non murto, coronaretur. 24 Marcus Cato obicit M. Fulvio Nobiliori, quod milites per ambitum coronis de levissimis causis donasset. 25 De qua re verba ipsa apposui Catonis. "Iam principio quis vidit corona donari quemquam, cum oppidum captum non esset aut castra hostium non incensa essent?" 26 Fulvius autem, in quem hoc a Catone dictum est, coronis donaverat milites, quia vallum curaverant, aut qui puteum strenue foderant. 27 Praetereundum non est, quod ad ovationes attinet, super quo dissensisse veteres scriptores accipio. Partim enim scripserunt, qui ovaret, introire solitum equo vehentem; set Sabinus Masurius pedibus ingredi ovantes dicit sequentibus eos non militibus, sed universo senatu.

VII. "Personae" vocabulum quam lepide interpretatus sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus. 1 Lepide mi hercules et scite Gavius Bassus in libris, quos de origine vocabulorum composuit, unde appellata "persona" sit, interpretatur; a personando enim id vocabulum factum esse coniectat. 2 Nam "caput" inquit "et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit. Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocem facit, ob eam causam "persona" dicta est "o" littera propter vocabuli formam productiore."

VIII. Defensus erroe a Vergilii versibus, quos arguerat Iulius Hyginus grammaticus; et ibidem, quid sit lituus; deque etimologiai vocis eius. 1 Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat
subcinctus trabea laevaque ancile gerebat.
In his versibus errasse Hyginus Vergilium scripsit, tamquam non animadverterit deesse aliquid hisce verbis:
ipse Quirinali lituo. 2 "Nam si nihil" inquit "deesse animadverterimus, videtur ita dictum, ut fiat "lituo et trabea subcinctus", quod est" inquit "absurdissimum; quippe cum lituus sit virga brevis in parte, qua robustior est, incurva, qua augures utuntur, quonam modo "subcinctus lituo" videri potest?" 3 Immo ipse Hyginus parum animadvertit sic hoc esse dictum, ut pleraque dici per defectionem solent. 4 Veluti cum dicitur "M. Cicero homo magna eloquentia" et "Q. Roscius histrio summa venustate", non plenum hoc utrumque neque perfectum est, sed enim pro pleno atque perfecto auditur. 5 Vt Vergilius alio in loco: victorem Buten inmani corpore, id est corpus inmane habentem, et item alibi:
in medium geminos inmani pondere caestus proiecit
ac similiter:
domus sanie dapibusque cruentis,
intus opaca, ingens. 6 Sic igitur id quoque videri dictum debet: "Picus Quirinali lituo erat", sicuti dicimus: "statua grandi capite erat". 7 Et "est" autem et "erat" et "fuit" plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae. 8 Et quoniam facta litui mentio est, non praetermittendum est, quod posse quaeri animadvertimus, utrum lituus auguralis a tuba, quae lituus appellatur, an tuba a lituo augurum lituus dicta sit; 9 utrumque enim pari forma et pariter incurvum est. 10 Sed si, ut quidam putant, tuba a sonitu lituus appellata est ex illo Homerico verbo: linxe bios, necesse est ita accipi, ut virga auguralis a tubae similitudine lituus vocetur. 11 Vtitur autem vocabulo isto Vergilius et pro tuba: et lituo pugnas insignis obibat et hasta.

IX. Historia de Croesi filio sumpta ex Herodoti libris. 1 Filius Croesi regis, cum iam fari per aetatem posset, infans erat et, cum iam multum adolevisset, item nihil fari quibat. 2 Mutus adeo et elinguis diu habitus est. Cum in patrem eius bello magno victum et urbe, in qua erat, capta hostis gladio educto regem esse ignorans invaderet, diduxit adulescens os clamare nitens eoque nisu atque impetu spiritus vitium nodumque linguae rupit planeque et articulate elocutus est clamans in hostem, ne rex Croesus occideretur. 3 Tum et hostis gladium reduxit, et rex vita donatus est, et adulescens loqui prorsum deinceps incepit. 4 Herodotus in historiis huius memoriae scriptor est, eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: Anthrope, me kteine Kroison. 5 Sed et quispiam Samius athleta, - nomen illi fuit Echeklous - cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse. 6 Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et adversarios non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum, qui id faciebat, videre sese, quid faceret, magnum inclamavit. Atque is oris vinculo solutus per omne inde vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.

X. De argumentis, quae Graece antistrephonta appellantur, a nobis "reciproca" dici possunt. 1 Inter vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur, quae antistrephonta Graeci dicunt. 2 Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde "reciproca" appellaverunt. 3 Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest, a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud, quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Evathlum, discipulum suum. 4 Lis namque inter eos et controversia super pacta mercede haec fuit. 5 Evathlus, adulescens dives, eloquentiae discendae causarumque orandi cupiens fuit. 6 Is in disciplinam Protagorae sese dedit daturumque promisit mercedem grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat, dimidiumque eius dedit iam tunc statim, priusquam disceret, pepigitque, ut relicum dimidium daret, quo primo die causam apud iudices orasset et vicisset. 7 Postea cum diutule auditor adsectatorque Protagorae fuisset et in studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet tempusque iam longum transcurreret et facere id videretur, ne relicum mercedis daret, capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum: 8 petere institit ex pacto mercedem, litem cum Evathlo contestatur. 9 Et cum ad iudices coniciendae consistendaeque causae gratia venissent, tum Protagoras sic exorsus est: "Disce," inquit "stultissime adulescens, utroque id modo fore, uti reddas, quod peto, sive contra te pronuntiatum erit sive pro te. 10 Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia tia debebitur, quia ego vicero; sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris." 11 Ad ea respondit Evathlus: "Potui" inquit "huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba non ipse facerem atque alio patrono uterer. 12 Sed maius mihi in ista victoria prolubium est, cum te non in causa tantum, sed in argumento quoque isto vinco. 13 Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fore, uti non reddam, quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit sive pro me. 14 Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero; sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debebo, quia non vicero." 15 Tum iudices dubiosum hoc inexplicabileque esse, quod utrimque dicebatur, rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt. 16 Sic ab adulescente discipulo magister eloquentiae inclutus suo sibi argumento confutatus est et captionis versute excogitatae frustratus fuit.

XI. Biantis de re uxoria syllogismum non posse videri antistrephein. 1 Existimant quidam etiam illud Biantis, viri sapientis ac nobilis, responsum consimile esse atque est Protagorion illud, de quo dixi modo, antistrephon. 2 Nam cum rogatus esset a quodam Bias, deberetne uxorem ducere, an vitam vivere caelibem: etoi, inquit kalen axeis e aischran; kai ei kalen, hexeis koinen, ei de aischran, hexeis poinen; hekateron de ou lepteon; ou gameteon ara. 3 Sic autem hoc rursum convertunt: Ei men kalen axo, ouch hexo poinen; ei de aischran, ouch exo koinen; gameteon ara. 4 Sed minime hoc esse videtur antistrephon, quoniam ex altero latere conversum frigidius est infirmiusque. 5 Nam Bias proposuit non esse ducendam uxorem propter alterutrum incommodum, quod necessario patiendum erit ei, qui duxerit. 6 Qui convertit autem, non ab eo se defendit incommodo, quod adest, sed carere se altero dicit, quod non adest. 7 Satis est autem tuendae sententiae, quam Bias dixit, quod eum, qui duxit uxorem, pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut koinen habeat aut poinen. 8 Sed Favorinus noster, cum facta esset forte mentio syllogismi istius, quo Bias usus est, cuius prima protasis est: etoi kalen axeis e aischran, non ratum id neque iustum diiunctivum esse ait, quoniam non necessum sit alterum ex duobus, quae diiunguntur, verum esse, quod in proloquio diiviictivo necessarium est. 9 Eminentia enim quadam significari formarum turpes et pulcrae videntur. 10 "Est autem" inquit "tertium quoque inter duo ista, quae diiunguntur, cuius rationem prospectumque Bias non habuit. 11 Inter enim pulcherrimam feminam et deformissimam media forma quaedam est, quae et a nimiae pulcritudinis periculo et a summae deformitatis odio vacat; 12 qualis a Quinto Ennio in Melanippa perquam eleganti vocabulo "stata" dicitur, quae neque koine futura sit neque poine." 13 Quam formam modicam et modestam Favorinus non mi hercule inscite appellabat "uxoriam". 14 Ennius autem in ista, quam dixit, tragoedia eas fere feminas ait incolumi pudicitia esse, quae stata forma forent.

XII. De nominibus deorum populi Romani Diovis et Vediovis. 1 In antiquis precationibus nomina haec deorum inesse animadvertimus: "Diovis" et "Vediovis"; 2 est autem etiam aedes Vediovis Romae inter arcem et Capitolium. 3 Eorum nominum rationem esse hanc comperi: 4 "Iovem" Latini veteres a "iuvando" appellavere eundemque alio vocabulo iuncto "patrem" dixerunt. 5 Nam quod est elisis aut inmutatis quibusdam litteris "Iupiter", id plenum atque integrum est "Iovispater". Sic et "Neptunuspater" coniuncte dictus est et "Saturnuspater" et "Ianuspater" et "Marspater" - hoc enim est "Marspiter" - itemque Iovis "Diespiter" appellatus, id est diei et lucis pater. 6 Idcircoque simili nomine Iovis "Diovis" dictus est et "Lucetius", quod nos die et luce quasi vita ipsa afficeret et iuvaret. 7 "Lucetium" autem Iovem Cn. Naevius in libris belli Poenici appellat. 8 Cum Iovem igitur et Diovem a iuvando nominassent, eum contra deum, qui non iuvandi potestatem, sed vim nocendi haberet - nam deos quosdam, ut prodessent, celebrabant, quosdam, ut ne obessent, placabant -, "Vediovem" appellaverunt dempta atque detracta iuvandi facultate. 9 "Ve" enim particula, quae in aliis atque aliis vocabulis varia, tum per has duas litteras, tum "a" littera media inmissa dicitur, duplicem significatum eundemque inter sese diversum capit. 10 Nam et augendae rei et minuendae valet, sicuti aliae particulae plurimae; propter quod accidit, ut quaedam vocabula, quibus particula ista praeponitur, ambigua sint et utroqueversum dicantur, veluti "vescum", "vehemens" et "vegrande", de quibus alio in loco uberiore tractatu facto admonuimus; "vesani" autem et "vecordes" ex una tantum parte dicti, quae privativa est, quam Graeci kata steresin dicunt. 11 Simulacrum igitur dei Vediovis, quod est in aede, de qua supra dixi, sagittas tenet, quae sunt videlicet partae ad nocendum. 12 Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu humano capra, eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat. 13 Propterea Vergilium quoque aiunt multae antiquitatis hominem sine ostentationis odio peritum numina laeva in georgicis deprecari significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt:
in tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo. 14 In istis autem diis, quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.

XIII. De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato. 1 Seniorum hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque veterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit praesente et audiente me de gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur, quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non consentiebatur. 2 Conveniebat autem facile constabatque ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque. 3 Huius moris observationisque multa sunt testimonia atque documenta in antiquitatibus perscripta, ex quibus unum hoc interim de clientibus cognatisque, quod prae manibus est, ponemus. 4 M. Cato in oratione, quam dixit apud censores in Lentulum, ita scripsit: "Quod maiores sanctius habuere defendi pupillos quam clientem non fallere. Adversus cognatos pro cliente testatur, testimonium adversus clientem nemo dicit. Patrem primum, postea patronum proximum nomen habuere." 5 Masurius autem Sabinus in libro iuris civilis tertio antiquiorem locum hospiti tribuit quam clienti. Verba ex eo libro haec sunt: "In officiis apud maiores ita observatum est: primum tutelae, deinde hospiti, deinde clienti, tum cognato, postea adfini. Aequa causa feminae viris potiores habitae pupillarisque tutela muliebri praelata. Etiam adversus quem adfuissent, eius filiis tutores relicti in eadem causa pupillo aderant." 6 Firmum atque clarum isti rei testimonium perhibet auctoritas C. Caesaris pontificis maximi, qui in oratione quam pro Bithynis dixit, hoc principio usus est: "Vel pro hospitio regis Nicomedis vel pro horum necessitate, quorum res agitur, refugere hoc munus, M. Iunce, non potui. Nam neque hominum morte memoria deleri debet, quin a proximis retineatur, neque clientes sine summa infamia deseri possunt, quibus etiam a propinquis nostris opem ferre instituimus."

XIV. Quod Apion, doctus homo, qui "Plistonices" appellatus est, vidisse se Romae scripsit recognitionem inter sese mutuam ex vetere notitia hominis et leonis. 1 Apion, qui "Plistonices" appellatus est, litteris homo multis praeditus rerumque Graecarum plurima atque varia scientia fuit. 2 Eius libri non incelebres feruntur, quibus omnium ferme, quae mirifica in Aegypto visuntur audiunturque, historia comprehenditur. 3 Sed in his, quae vel audisse vel legisse sese dicit, fortassean vitio studioque ostentationis sit loquacior - est enim sane quam in praedicandis doctrinis sui venditator -; 4 hoc autem, quod in libro Aegyptiacorum quinto scripsit, neque audisse neque legisse, sed ipsum sese in urbe Roma vidisse oculis suis confirmat. 5 "In circo maximo" inquit "venationis amplissimae pugna populo dabatur. 6 Eius rei, Romae cum forte essem, spectator" inquit "fui. 7 Multae ibi saevientes ferae, magnitudines bestiarum excellentes, omniumque invisitata aut forma erat aut ferocia. 8 Sed praeter alia omnia leonum" inquit "immanitas admirationi fuit praeterque omnis ceteros unus. 9 Is unus leo corporis impetu et vastitudine terrificoque fremitu et sonoro, toris comisque cervicum fluctuantibus animos oculosque omnium in sese converterat. 10 Introductus erat inter compluris ceteros ad pugnam bestiarum datus servus viri consularis ; ei servo Androclus nomen fuit. 11 Hunc ille leo ubi vidit procul, repente" inquit "quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide tamquam noscitabundus ad hominem accedit. 12 Tum caudam more atque ritu adulantium canum clementer et blande movet hominisque se corpori adiungit cruraque eius et manus prope iam exanimati metu lingua leniter demulcet. 13 Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert. 14 Tum quasi mutua recognitione facta laetos" inquit "et gratulabundos videres hominem et leonem." 15 Ea re prorsus tam admirabili maximos populi clamores excitatos dicit accersitumque a Caesare Androclum quaesitamque causam, cur illi atrocissimus leo uni parsisset. 16 Ibi Androclus rem mirificam narrat atque admirandam. 17 "Cum provinciam" inquit "Africam proconsulari imperio meus dominus obtineret, ego ibi iniquis eius et cotidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino, terrae illius praeside, tutiores latebrae forent, in camporum et arenarum solitudines concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere. 18 Tum sole medio" inquit "rabido et flagranti specum quandam nanctus remotam latebrosamque in eam me penetro et recondo. 19 Neque multo post ad eandem specum venit hic leo debili uno et cruento pede gemitus edens et murmura dolorem cruciatumque vulneris commiserantia." Atque illic primo quidem conspectu advenientis leonis territum sibi et pavefactum animum dixit.
........
21 "Sed postquam introgressus" inquit "leo, uti re ipsa apparuit, in habitaculum illud suum, videt me procul delitescentem, mitis et mansues accessit et sublatum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae gratia visus est. 22 Ibi" inquit "ego stirpem ingentem vestigio pedis eius haerentem revelli conceptamque saniem volnere intimo expressi accuratiusque sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem. 23 Illa tunc mea opera et medella levatus pede in manibus meis posito recubuit et quievit, 24 atque ex eo die triennium totum ego et leo in eadem specu eodemque et victu viximus. 25 Nam, quas venabatur feras, membra opimiora ad specum mihi subgerebat, quae ego ignis copiam non habens meridiano sole torrens edebam. 26 Sed ubi me" inquit "vitae illius ferinae iam pertaesum est, leone in venatum profecto reliqui specum et viam ferme tridui permensus a militibus visus adprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus. 27 Is me statim rei capitalis damnandum dandumque ad bestias curavit. 28 Intellego autem" inquit "hunc quoque leonem me tunc separato captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre." 29 Haec Apion dixisse Androclum tradit eaque omnia scripta circumlataque tabula populo declarata atque ideo cunctis petentibus dimissum Androclum et poena solutum leonemque ei suffragiis populi donatum. 30 "Postea" inquit "videbamus Androclum et leonem loro tenui revinctum urbe tota circum tabernas ire, donari aere Androclum, floribus spargi leonem, omnes ubique obvios dicere: "Hic est leo hospes hominis, hic est homo medicus leonis"."

XV. Corpusne sit vox an asomaton, varias esse philosophorum sententias. 1 Vetus atque perpetua quaestio inter nobilissimos philosophorum agitata est, corpusne sit vox an incorporeum. 2 Hoc enim vocabulum quidam finxerunt proinde quod Graece dicitur asomaton. 3 Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graece definitur: to etoi poioun e paschon. 4 Quam definitionem significare volens Lucretius poeta ita scripsit: tangere enim aut tangi nisi corpus nulla potest res. 5 Alio quoque modo corpus esse Graeci dicunt to triche diastaton. 6 Sed vocem Stoici corpus esse contendunt eamque esse dicunt ictum aera; 7 Plato autem non esse vocem corpus putat: "non enim percussus" inquit "aer, sed plaga ipsa atque percussio, id vox est". 8 Democritus ac deinde Epicurus ex individuis corporibus vocem constare dicunt eamque, ut ipsis eorum verbis utar, rheuma atomon appellant. 9 Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
philosophandum est paucis; nam omnino haud placet.

XVI. De vi oculorum deque videndi rationibus. 1 De videndi ratione deque cernendi natura diversas esse opiniones philosophorum animadvertimus. 2 Stoici causas esse videndi dicunt radiorum ex oculis in ea, quae videri queunt, emissionem aerisque simul intentionem. 3 Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat. 4 Plato existimat genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine sua vi et externa nixum efficere, ut, quaecumque offenderit inlustraveritque, cernamus. 5 Sed hic aeque non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui degustandum ex philosophia censet, non in eam ingurgitandum.

XVII. Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent. 1 Verrius Flaccus in quarto de verborum significatu dies, qui sunt postridie kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite "nefastos" dicit, propter hanc causam dictos habitosque "atros" esse scribit. 2 "Vrbe" inquit "a Gallis Senonibus recuperata L. Atilius in senatu verba fecit Q. Sulpicium tribunum militum ad Alliam adversus Gallos pugnaturum rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter Capitolium captam esse; compluresque alii senatores recordari sese dixerunt, quotiens belli gerendi gratia res divina postridie Kalendas, Nonas, Idus a magistratu populi Romani facta esset, eius belli proximo deinceps proelio rem publicam male gestam esse. Tum senatus eam rem ad pontifices reiecit, ut ipsi, quod videretur, statuerent. Pontifices decreverunt nullum his diebus sacrificium recte futurum." 3 Ante diem quoque quartum kalendas vel Nonas vel Idus tamquam inominalem diem plerique vitant. 4 Eius observationis an religio ulla sit tradita, quaeri solet. 5 Nihil nos super ea re scriptum invenimus, nisi quod Q. Claudius annalium quinto cladem illam pugnae Cannensis vastissimam factam dicit ante diem quartum Nonas Sextiles.

XVIII. An quid et quantum differat historia ab annalibus; superque ea re verba posita ex libro rerum gestarum Sempronii Asellionis primo. 1 "Historiam" ab "annalibus" quidam differre eo putant, quod, cum utrumque sit rerum gestarum narratio, earum tamen proprie rerum sit "historia", quibus rebus gerendis interfuerit is, qui narret; 2 eamque esse opinionem quorundam Verrius Flaccus refert in libro de significatu verborum quarto. Ac se quidem dubitare super ea re dicit, posse autem videri putat nonnihil esse rationis in ea opinione, quod historia Graece significet rerum cognitionem praesentium. 3 Sed nos audire soliti sumus annales omnino id esse, 4 quod historiae sint, historias non omnino esse id, quod annales sint: 5 sicuti, quod est homo, id necessario animal est; quod est animal, non id necesse est hominem esse. 6 Ita "historias" quidem esse aiunt rerum gestarum vel expositionem vel demonstrationem vel quo alio nomine id dicendum est, "annales" vero esse, cum res gestae plurium annorum observato cuiusque anni ordine deinceps componuntur. 7 Cum vero non per annos, sed per dies singulos res gestae scribuntur, ea historia Graeco vocabulo ephemeris dicitur, cuius Latinum interpretamentum scriptum est in libro Semproni Asellionis primo, ex quo libro plura verba ascripsimus, ut simul, ibidem quid ipse inter res gestas et annales esse dixerit, ostenderemus. 8 "Verum inter eos", inquit "qui annales relinquere voluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit. Annales libri tantummodo, quod factum quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium scribunt, quam Graeci ephemerida vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare." 9 Paulo post idem Asellio in eodem libro: "Nam neque alacriores" inquit "ad rempublicam defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quicquam possunt. Scribere autem, bellum initum quo consule et quo confectum sit et quis triumphans introierit, et eo libro, quae in bello gesta sint, non praedicare autem interea quid senatus decreverit aut quae lex rogatiove lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint, iterare: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere."

XIX. Quid sit adoptatio, quid item sit adrogatio, quantumque haec inter se differant; verbaque eius quae qualiaque sint, qui in liberis adrogandis super ea re populum rogat. 1 Cum in alienam familiam inque liberorum locum extranei sumuntur, aut per praetorem fit aut per populum. 2 Quod per praetorem fit, "adoptatio" dicitur, quod per populum, "arrogatio". 3 Adoptantur autem, cum a parente, in cuius potestate sunt, tertia mancipatione in iure ceduntur atque ab eo, qui adoptat, apud eum, apud quem legis actio est, vindicantur; 4 adrogantur hi, qui, cum sui iuris sunt, in alienam sese potestatem tradunt eiusque rei ipsi auctores fiunt. 5 Sed adrogationes non temere nec inexplorate committuntur; 6 nam comitia arbitris pontificibus praebentur, quae "curiata" appellantur, aetasque eius, qui adrogare vult, an liberis potius gignundis idonea sit, bonaque eius, qui adrogatur, ne insidiose adpetita sint, consideratur, iusque iurandum a Q. Mucio pontifice maximo conceptum dicitur, quod in adrogando iuraretur. 7 Sed adrogari non potest, nisi iam vesticeps. 8 "Adrogatio" autem dicta, quia genus hoc in alienam familiam transitus per populi rogationem fit. 9 Eius rogationis verba haec sunt: "Velitis, iubeatis, uti L. Valerius L. Titio tam iure legeque filius siet, quam si ex eo patre matreque familias eius natus esset, utique ei vitae necisque in eum potestas siet, uti patri endo filio est. Haec ita, uti dixi, ita vos, Quirites, rogo." 10 Neque pupillus autem neque mulier, quae in parentis potestate non est, adrogari possunt: quoniam et cum feminis nulla comitiorum communio est et tutoribus in pupillos tantam esse auctoritatem potestatemque fas non est, ut caput liberum fidei suae commissum alienae dicioni subiciant. 11 Libertinos vero ab ingenuis adoptari quidem iure posse Masurius Sabinus scripsit. 12 Sed id neque permitti dicit neque permittendum esse umquam putat, ut homines libertini ordinis per adoptiones in iura ingenuorum invadant. 13 "Alioquin", inquit "si iuris ista antiquitas servetur, etiam servus a domino per praetorem dari in adoptionem potest." 14 Idque ait plerosque iuris veteris auctores posse fieri scripsisse. 15 Animadvertimus in oratione P. Scipionis, quam censor habuit ad populum de moribus, inter ea, quae reprehendebat, quod contra maiorum instituta fierent, id etiam eum culpavisse, quod filius adoptivos patri adoptatori inter praemia patrum prodesset. 16 Verba ex ea oratione haec sunt: "In alia tribu patrem, in alia filium suffragium ferre, filium adoptivum tam procedere, quam si se natum habeat; absentis censeri iubere, ut ad censum nemini necessus sit venire."

XX. Quod vocabulum Latinum soloecismo fecerit Capito Sinnius, quid autem id ipsum appellaverint veteres Latini; quibusque verbis soloecismum definierit idem Capito Sinnius. 1 "Soloecismus" Latino vocabulo a Sinnio Capitone eiusdemque aetatis aliis "inparilitas" appellatus vetustioribus Latinis "stribiligo" dicebatur a versura videlicet et pravitate tortuosae orationis tamquam "strobiligo" quaedam. 2 Quod vitium Sinnius Capito in litteris, quas ad Clodium Tuscum dedit, hisce verbis definit: ""Soloecismus" est" inquit "impar atque inconveniens compositura partium orationis." 3 Cum Graecum autem vocabulum sit "soloecismus", an Attici homines, qui elegantius locuti sunt, usi eo sint, quaeri solet. 4 Sed nos neque "soloecismum" neque "barbarismum" apud Graecorum idoneos adhuc invenimus; 5 nam sicut barbaron, ita soloikon dixerunt. 6 Nostri quoque antiquiores "soloecum" facile, "soloecismum" haut scio an umquam dixerunt. 7 Quod si ita est, neque in Graeca neque in Latina lingua "soloecismus" probe dicitur.

XXI. "Pluria" qui dicat et "compluria" et "compluriens", non barbare dicere, sed Latine. 1 "Pluria" forte quis dixit sermocinans vir adprime doctus, meus amicus, non hercle studio se ferens ostentandi neque quo "plura" non dicendum putaret. 2 Est enim doctrina homo seria et ad vitae officia devincta ac nihil de verbis laborante. 3 Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox, quam in libris saepe offenderat. 4 Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas partim rudes inchoatasque partim non probas easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat. 5 Sicut tunc amico nostro: "barbare" inquit "dixisti "pluria"; nam neque rationem verbum hoc neque auctoritates habet." 6 Ibi ille amicus ridens: "amabo te," inquit "vir bone, quia nunc mihi a magis seriis rebus otium est, velim doceas nos, cur "pluria" sive "compluria" - nihil enim differt - non Latine, sed barbare dixerint M. Cato, Q. Claudius, Valerius Antias, L. Aelius, P. Nigidius, M. Varro, quos subscriptores approbatoresque huius verbi habemus praeter poetarum oratorumque veterum multam copiam." 7 Atque ille nimis arroganter: "tibi" inquit "habeas auctoritates istas ex Faunorum et Aboriginum saeculo repetitas atque huic rationi respondeas. 8 Nullum enim vocabulum neutrum comparativum numero plurativo recto casu ante extremum "a" habet "i" litteram, sicuti "meliora, maiora, graviora." Proinde igitur "plura", non "pluria" dici convenit, ne contra formam perpetuam in comparativo "i" littera sit ante extremum "a"." 9 Tum ille amicus noster, cum hominem confidentem pluribus verbis non dignum existimaret: "Sinni" inquit "Capitonis, doctissimi veri, epistulae sunt uno in libro multae positae, opinor, in templo Pacis. 10 Prima epistula scripta est ad Pacuvium Labeonem, cui titulus praescriptus est pluria, non plura dici debere. 11 In ea epistula rationes grammaticas posuit, per quas docet "pluria" Latinum esse, "plura" barbarum. 12 Ad Capitonem igitur te dimittimus. 13 Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris, quod in ea epistula scriptum est, "pluria" sive "plura" absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum." 14 Huius opinionis Sinnianae id quoque adiumentum est, quod, "complures" cum dicimus, non comparative dicimus. 15 Ab eo autem, quod est "compluria", adverbium est factum "compluriens". 16 Id quoniam minus usitatum est, versum Plauti subscripsi ex comoedia? quae Persa inscribitur:
quid metuis? - metuo hercle vero; sensi ego compluriens. 17 Item M. Cato in IV. originum eodem in loco ter hoc verbum posuit: "Compluriens eorum milites mercennarii inter se multi alteri alteros in castris occidere, compluriens multi simul ad hostis transfugere, compluriens in imperatorem impetum facere."


LIBER VI

I. Admiranda quaedam ex annalibus sumpta de P. Africano superiore. 1 Quod de Olympiade, Philippi regis uxore, Alexandri matre, in historia Graeca scriptum est, id de P. quoque Scipionis matre, qui prior Africanus appellatus est, memoriae datum est. 2 Nam et C. Oppius et Iulius Hyginus aliique, qui de vita et rebus Africani scripserunt, matrem eius diu sterilem existimatam tradunt, P. quoque Scipionem, cum quo nupta erat, liberos desperavisse. 3 Postea in cubiculo atque in lecto mulieris, cum absente marito cubans sola condormisset, visum repente esse iuxta eam cubare ingentem anguem eumque his, qui viderant, territis et clamantibus elapsum inveniri non quisse. Id ipsum P. Scipionem ad haruspices retulisse; eos sacrificio facto respondisse fore, ut liberi gignerentur, neque multis diebus, postquam ille anguis in lecto visus est, mulierem coepisse concepti fetus signa atque sensum pati; 4 exinde mense decimo peperisse natumque esse hunc P. Africanum, qui Hannibalem et Carthaginienses in Africa bello Poenico secundo vicit. 5 Sed et eum inpendio magis ex rebus gestis quam ex illo ostento virum esse virtutis divinae creditum est. 6 Id etiam dicere haut piget, quod idem illi, quos supra nominavi, litteris mandaverint Scipionem hunc Africanum solitavisse noctis extremo, priusquam dilucularet, in Capitolium ventitare ac iubere aperiri cellam Iovis atque ibi solum diu demorari quasi consultantem de republica cum Iove, aeditumosque eius templi saepe esse demiratos, quod solum id temporis in Capitolium ingredientem canes semper in alios saevientes neque latrarent eum neque incurrerent. 7 Has volgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda. 8 Ex quibus est unum huiuscemodi. Assidebat obpugnabatque oppidum in Hispania situ, moenibus, defensoribus validum et munitum, re etiam cibaria copiosum, nullaque eius potiundi spes erat, et quodam die ius in castris sedens dicebat, atque ex eo loco id oppidum procul visebatur. 9 Tum e militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more, in quem diem locumque vadimonium promitti iuberet, et Scipio manum ad ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens: 10 "perendie" inquit "sese sistant illo in loco". 11 Atque ita factum: die tertio, in quem vadari iusserat, oppidum captum est, eodemque die in arce eius oppidi ius dixit.

II. De Caeselli Vindicis pudendo errore, quem offendimus in libris eius, quos inscriptis lectionum antiquarum. 1 Turpe erratum offendimus in illis celebratissimis commentariis lectionum antiquarum Caeselli Vindicis, hominis hercle pleraque haut indiligentis. 2 Quod erratum multos fugit, quamquam multa in Caesellio reprehendendo etiam per calumnias rimarentur. 3 Scripsit autem Caesellius Q. Ennium in XIII. annali "cor" dixisse genere masculino. 4 Verba Caeselli subiecta sunt: "Masculino genere, ut multa alia, enuntiavit Ennius. Nam in XIII. annali "quem cor" dixit." 5 Ascripsit deinde versus Ennii duo:
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor? 6 Antiochus est, qui hoc dixit, Asiae rex. Is admiratur et permovetur, quod Hannibal Carthaginiensis bellum se facere populo Romano volentem dehortetur. 7 Hos autem versus Caesellius sic accipit, tamquam si Antiochus sic dicat: "Hannibal me, ne bellum geram, dehortatur; quod cum facit, ecquale putat cor habere me et quam stultum esse me credit, cum id mihi persuadere vult?" 8 Hoc Caesellius quidem, sed aliud longe Ennius. 9 Nam tres versus sunt, non duo, ad hanc Ennii sententiam pertinentes, ex quibus tertium versum Caesellius non respexit:
Hannibal audaci cum pectore de me hortatur,
ne bellum faciam, quem credidit esse meum cor
suasorem summum et studiosum robore belli. 10 Horum versuum sensus atque ordo sic, opinor, est: Hannibal ille audentissimus atque fortissimus, quem ego credidi - hoc est enim "cor meum credidit", proinde atque diceret "quem ego stultus homo credidi" - summum fore suasorem ad bellandum, is me dehortatur dissuadetque, ne bellum faciam. 11 Caesellius autem forte rhathymoteron iunctura ista verborum captus "quem cor" dictum putavit et "quem" accentu acuto legit, quasi ad cor referretur, non ad Hannibalem. 12 Sed non fugit me, si aliquis sit tam inconditus, sic posse defendi "cor" Caeselli masculinum, ut videatur tertius versus separatim atque divise legendus, proinde, quasi praecisis interruptisque verbis exclamet Antiochus: "suasorem summum!" Sed non dignum est eis, qui hoc dixerint, responderi.

III. Quid Tiro Tullius, Ciceronis libertus, reprehenderit in M. Catonis oratione, quam pro Rhodiensibus in senatu dixit; et quid ad ea, quae reprehenderat, responderimus.
I. Civitas Rhodiensis et insulae opportunitate et operum nobilitatibus et navigandi sollertia navalibusque victoriis celebrata est. 2 Ea civitas, cum amica atque socia populi Romani foret, Persa tamen, Philippi filio, Macedonum rege, cum quo bellum populo Romano fuit, amico usa est, conixique sunt Rhodienses legationibus Romam saepe missis id bellum inter eos componere. 3 Sed ubi ista pacificatio perpetrari nequivit, verba a plerisque Rhodiensibus in contionibus eorum ad populum facta sunt, ut, si pax non fieret, Rhodienses regem adversus populum Romanum adiutarent. 4 Sed nullum super ea re publicum decretum factum est. 5 At ubi Perses victus captusque est, Rhodienses pertimuere ob ea, quae conpluriens in coetibus populi acta dictaque erant, legatosque Romam miserunt, qui temeritatem quorundam popularium suorum deprecarentur et fidem consiliumque publicum expurgarent. 6 Legati postquam Romam venerunt et in senatum intromissi sunt verbisque suppliciter pro causa sua factis e curia excesserunt, sententiae rogari coeptae; 7 cumque partim senatorum de Rhodiensibus quererentur maleque animatos eos fuisse dicerent bellumque illis faciendum censerent, tum M. Cato exsurgit et optimos fidissimosque socios, quorum opibus diripiendis possidendisque non pauci ex summatibus viris intenti infensique erant, defensum conservatumque pergit orationemque inclutam dicit, quae et seorsum fertur inscriptaque est pro Rhodiensibus et in quintae originis libro scripta est. 8 Tiro autem Tullius, M. Ciceronis libertus, sane quidem fuit ingenio homo eleganti et haudquaquam rerum litterarumque veterum indoctus, eoque ab ineunte aetate liberaliter instituto adminiculatore et quasi administro in studiis litterarum Cicero usus est. 9 Sed profecto plus ausus est, quam ut tolerari ignoscique possit. 10 Namque epistulam conscripsit ad Q. Axium, familiarem patroni sui, confidenter nimis et calide, in qua sibimet visus est orationem istam pro Rhodiensibus acri subtilique iudicio percensuisse. 11 Ex ea epistula lubitum forte nobis est reprehensiones eius quasdam attingere: maiore scilicet venia reprehensuri Tironem, cum ille reprehenderit Catonem. 12 Culpavit autem primum hoc, quod Cato "inerudite et anagogos", ut ipse ait, principio nimis insolenti nimisque acri et obiurgatorio usus sit, cum vereri sese ostendit, ne patres gaudio atque laetitia rerum prospere gestarum de statu mentis suae deturbati non satis consiperent neque ad recte intellegendum consulendumque essent idonei. 13 "In principiis autem" inquit "patroni, qui pro reis dicunt, conciliare sibi et complacare iudices debent sensusque eorum exspectatione causae suspensos rigentesque honorificis verecundisque sententiis commulcere, non iniuris atque imperiosis minationibus confutare." 14 Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere atque crescere. Quo mihi nunc magnae curae est, quod haec res tam secunde processit, ne quid in consulendo advorsi eveniat, quod nostras secundas res confutet, neve haec laetitia nimis luxuriose eveniat. Advorsae res edomant et docent, quid opus siet facto, secundae res laetitia transvorsum trudere solent a recte consulendo atque intellegendo. Quo maiore opere dico suadeoque, uti haec res aliquot dies proferatur, dum ex tanto gaudio in potestatem nostram redeamus." 15 "Quae deinde Cato iuxta dicit, ea" inquit "confessionem faciunt, non defensionem, neque propulsationem translationemve criminis habent, sed cum pluribus aliis communicationem, quod scilicet nihil ad purgandum est. Atque etiam" inquit "insuper profitetur Rhodienses, qui accusabantur, quod adversus populum Romanum regi magis cupierint faverintque, id eos cupisse atque favisse utilitatis suae gratia, ne Romani Perse quoque rege victo ad superbiam ferociamque et inmodicum modum insolescerent." 16 Eaque ipsa verba ponit, ita ut infra scriptum: "Atque ego quidem arbitror Rhodienses noluisse nos ita depugnare, uti depugnatum est, neque regem Persen vinci. Sed non Rhodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire; sed enim id metuere, si nemo esset homo, quem vereremur, quidquid luberet, faceremus, ne sub solo imperio nostro in servitute nostra essent. Libertatis suae causa in ea sententia fuisse arbitror. Atque Rhodienses tamen Persen publice numquam adiuvere. Cogitate, quanto nos inter nos privatim cautius facimus. Nam unusquisque nostrum, si quis advorsus rem suam quid fieri arbitrantur, summa vi contra nititur, ne advorsus eam fiat; quod illi tamen perpessi." 17 Sed quod ad principium reprehensum attinet, scire oportuit Tironem defensos esse Rhodienses a Catone, sed ut a senatore et consulari et censorio viro, quidquid optimum esse publicum existimabat, suadente, non ut a patrono causam pro reis dicente. 18 Alia namque principia conducunt reos apud iudices defendenti et clementiam misericordiamque undique indaganti, alia, cum senatus de republica consulitur, viro auctoritate praestanti, sententiis quorundam iniquissimis permoto et pro utilitatibus publicis ac pro salute sociorum graviter ac libere indignanti simul ac dolenti.
XIX. Quippe recte et utiliter in disciplinis rhetorum praecipitur iudices de capite alieno deque causa ad sese non pertinenti cognituros, ex qua praeter officium iudicandi nihil ad eos vel periculi vel emolumenti redundaturum est, conciliandos esse ac propitiandos placabiliter et leniter existimationi salutique eius, qui apud eos accusatus est.
XX. At cum dignitas et fides et utilitas omnium communis agitur ob eamque rem aut suadendum quid ut fiat, aut fieri iam coepto differendum est, tum? qui se in eiusmodi principiis occupat, ut benivolos benignosque sibi auditores paret, otiosam operam in non necessariis verbis sumit.
XXI. Iamdudum enim negotia, pericula ipsa reipublicae communia consiliis eos capiendis conciliant, et ipsi potius sibi exposcunt consultoris benivolentiam.
XXII. Sed quod ait confessum Catonem noluisse Rhodiensis ita depugnari, ut depugnatum est, neque regem Persem a populo Romano vinci, atque id eum dixisse non Rhodienses modo, sed multas quoque alias nationes noluisse, sed id nihil ad purgandum extenuandumve crimen valere, iam hoc primum Tiro inprobe mentitur.
XXIII. Verba ponit Catonis et aliis tamen eum verbis calumniatur.
XXIV. Non enim Cato confitetur noluisse Rhodienses victoriam esse populi Romani, sed sese arbitrari dixit id eos noluisse, quod erat procul dubio opinionis suae professio, non Rhodiensium culpae confessio.
XXV. In qua re, ut meum quidem iudicium est, non culpa tantum vacat, sed dignus quoque laude admirationeque est, cum et ingenue ac religiose dicere visus est contra Rhodienses, quod sentiebat, et parta sibi veritatis fide ipsum illud tamen, quod contrarium putabatur, flexit et transtulit, ut eos idcirco vel maxime aequum esset acceptiores carioresque fieri populo Romano, quod cum et utile is esset et vellent regi esse factum, nihil tamen adiuvandi eius gratia fecerint.
XXVI. Postea verba haec ex eadem oratione ponit: "Ea nunc derepente tanta beneficia ultro citroque, tantam amicitiam relinquemus? quod illos dicimus voluisse facere, id nos priores facere occupabimus?"
XXVII. "Hoc" inquit "enthymema nequam et vitiosum est. Responderi enim potuit: "occupabimus certe; nam si non occupaverimus, opprimemur, incidendumque erit in insidias, a quibus ante non caverimus."
XXVIII. Recteque" inquit "hoc vitio dat Lucilius poetae Euripidae, quod, cum Polyphontes rex propterea se interfecisse fratrem diceret, quod ipse ante de nece eius consilium cepisset, Meropa, fratris uxor, hisce adeo eum verbis eluserit:
ei gar s'emellen, hos sy phes, kteinein posis,
chren kai se mellein, hos chronos parelythen.
XXIX. At hoc enim" inquit "plane stultitiae plenum est eo consilio atque ea fini facere velle aliquid, uti numquam id facias, quod velis."
XXX. Sed videlicet Tiro animum non advertit non esse in omnibus rebus cavendis eandem causam, neque humanae vitae negotia et actiones et officia vel occupandi vel differendi vel etiam ulciscendi vel cavendi similia esse pugnae gladiatoriae.
XXXI. Nam gladiatori composito ad pugnandum pugnae haec proposita sors est aut occidere, si occupaverit, aut occumbere, si cessaverit.
XXXII. Hominum autem vita non tam iniquis neque tam indomitis necessitatibus circumscripta est, ut idcirco prior iniuriam facere debeas, quam, nisi feceris, pati possis.
XXXIII. Quod tantum aberat a populi Romani mansuetudine, ut saepe iam in sese factas iniurias ulcisci neglexerit.
XXXIV. Post deinde usum esse Catonem dicit in eadem oratione argumentis parum honestis et nimis audacibus ac non viri eius, qui alioqui fuit, sed vafris ac fallaciosis et quasi Graecorum sophistarum sollertiis.
XXXV. "Nam cum obiceretur" inquit "Rhodiensibus, quod bellum populo Romano facere voluissent, negavit poena esse dignos, quia id non fecissent, etsi maxime voluissent", induxisseque eum dicit, quam dialectici epagogen appellant, rem admodum insidiosam et sophisticam neque ad veritates magis quam ad captiones repertam, cum conatus sit exemplis decipientibus conligere confirmareque neminem, qui male facere voluit, plecti aequum esse, nisi quod factum voluit, etiam fecerit.
XXXVI. Verba autem ex ea oratione M. Catonis haec sunt: "Qui acerrime adversus eos dicit, ita dicit "hostes voluisse fieri". Ecquis est tandem, qui vestrorum, quod ad sese attineat, aequum censeat poenas dare ob eam rem, quod arguatur male facere voluisse? Nemo, opinor; nam ego, quod ad me attinet, nolim."
XXXVII. Deinde paulo infra dicit: "Quid nunc? ecqua tandem lex est tam acerba, quae dicat "si quis illud facere voluerit, mille minus dimidium familiae multa esto; si quis plus quingenta iugera habere voluerit, tanta poena esto; si quis maiorem pecuum numerum habere voluerit, tantum damnas esto?" Atque nos omnia plura habere volumus, et id nobis impune est."
XXXVIII. Postea ita dicit. "Sed si honorem non aequum est haberi ob eam rem, quod bene facere voluisse quis dicit neque fecit tamen, Rhodiensibus oberit, quod non male fecerunt, sed quia voluisse dicuntur facere?"
XXXIX. His argumentis Tiro Tullius M. Catonem contendere et conficere dicit Rhodiensibus quoque impune esse debere, quod hostes quidem esse populi Romani voluissent, ut qui maxime non fuissent.
XL. Dissimulari autem non posse ait, quin paria et consimilia non sint plus quingenta iugera habere velle, quod plebiscito Stolonis prohibitum fuit, et bellum iniustum atque impium populo Romano facere velle, neque item infitiari posse, quin alia causa in praemio sit, alia in poenis.
XLI. "Nam beneficia" inquit "promissa opperiri oportet neque ante remunerari, quam facta sint, iniurias autem imminentis praecavisse iustum est, quam exspectavisse.
XLII. Summa enim professio stultitiae" inquit "est non ire obviam sceleribus cogitatis, sed manere opperirique, ut, cum admissa et perpetrata fuerint, tum denique, ubi, quae facta sunt, infecta fieri non possunt, poeniantur."
XLIII. Haec Tiro in Catonem non nimis frigide neque sane inaniter;
XLIV. sed enim Cato non nudam nec solitariam nec inprotectam hanc epagogen facit, sed multis eam modis praefulcit multisque aliis argumentis convelat et, quia non Rhodiensibus magis quam reipublicae consultabat, nihil sibi dictu factuque in ea re turpe duxit, quin omni sententiarum via servatum ire socios niteretur.
XLV. Ac primum ea non incallide conquisivit, quae non iure naturae aut iure gentium fieri prohibentur, sed iure legum rei alicuius medendae aut temporis causa iussarum; sicut est de numero pecoris et de modo agri praefinito.
XLVI. In quibus rebus, quod prohibitum est, fieri quidem per leges non licet; velle id tamen facere, si liceat, inhonestum non est.
XLVII. Atque eas res contulit sensim miscuitque cum eo, quod neque facere neque velle per sese honestum est; tum deinde, ne disparilitas conlationis evidens fieret, pluribus id propugnaculis defensat neque tenues istas et enucleatas voluntatum in rebus inlicitis reprehensiones, qualia in philosophorum otio disputantur, magni facit, sed id solum ex summa ope nititur, ut causa Rhodiensium, quorum amicitiam retineri ex republica fuit, aut aequa iudicaretur aut quidem certe ignoscenda. Atque interim neque fecisse Rhodienses bellum neque facere voluisse dicit, interim autem facta sola censenda dicit atque in iudicium vocanda, sed voluntates nudas inanesque neque legibus neque poenis fieri obnoxias; interdum tamen, quasi deliquisse eos concedat, ignosci postulat et ignoscentias utiles esse rebus humanis docet ac, nisi ignoscant, metus in republica rerum novarum movet; sed enim contra, si ignoscatur, conservatum iri ostendit populi Romani magnitudinem.
XLVIII. Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rhodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.
XLIX. Verba adeo ipsa ponemus Catonis, quoniam Tiro ea praetermisit:
L. "Rhodiensis superbos esse aiunt id obiectantes, quod mihi et liberis meis minime dici velim. Sint sane superbi. Quid id ad nos attinet? Idne irascimini, si quis superbior est quam nos?"
LI. Nihil prorsus hac compellatione dici potest neque gravius neque munitius adversus homines superbissimos facta, qui superbiam in sese amarent, in aliis reprehenderent.
LII. Praeterea animadvertere est in tota ista Catonis oratione omnia disciplinarum rhetoricarum arma atque subsidia mota esse; sed non proinde ut in decursibus ludicris aut simulacris proeliorum voluptariis fieri videmus. Non enim, inquam, distincte nimis atque compte atque modulate res acta est, sed quasi in ancipiti certamine, cum sparsa acies est, multis locis Marte vario pugnatur, sic in ista tum causa Cato, cum superbia illa Rhodiensium famosissima multorum odio atque invidia flagraret, omnibus promisce tuendi atque propugnandi modis usus est et nunc ut optime meritos commendat, nunc tamquam si innocentes purgat, nunc, ne bona divitiaeque eorum expetantur, obiurgat, nunc, quasi sit erratum, deprecatur, nunc ut necessarios reipublicae ostentat, nunc clementiae, nunc mansuetudinis maiorum, nunc utilitatis publicae commonefacit.
LIII. Eaque omnia distinctius numerosiusque fortassean dici potuerint, fortius atque vividius potuisse dici non videntur.
LIV. Inique igitur Tiro Tullius, quod ex omnibus facultatibus tam opulentae orationis aptis inter sese et cohaerentibus parvum quippiam nudumque sumpsit, quod obtrectaret, tamquam non dignum M. Catone fuerit, quod delictorum non perpetratorum voluntates non censuerit poeniendas.
LV. Commodius autem rectiusque de his meis verbis, quibus Tullio Tironi respondimus, existimabit iudiciumque faciet, qui et orationem ipsam totam Catonis acceperit in manus et epistulam Tironis ad Axium scriptam requirere et legere curaverit. Ita enim nos sincerius exploratiusque vel corrigere poterit vel probare.

IV. Cuiusmodi servos et quam ob causam Caelius Sabinus, iuris civilis auctor, pilleatos venundari solitos scripserit; et quae mancipia sub corona more maiorum venierint; atque id ipsum "sub corona" quid sit. 1 Pilleatos servos venum solitos ire, quorum nomine venditor nihil praestaret, Caelius Sabinus iurisperitus scriptum reliquit. 2 Cuius rei causam esse ait, quod eiusmodi condicionis mancipia insignia esse in vendundo deberent, ut emptores errare et capi non possent, neque lex vendundi opperienda esset, sed oculis iam praeciperent, quodnam esset mancipiorum genus; 3 "sicuti" inquit "antiquitus mancipia iure belli capta coronis induta veniebant et idcirco dicebantur "sub corona" venire. Namque ut ea corona signum erat captivorum venalium, ita pilleus impositus demonstrabat eiusmodi servos venundari, quorum nomine emptori venditor nihil praestaret." 4 Est autem alia rationis opinio, cur dici solitum sit captivos "sub corona" venundari, quod milites custodiae causa captivorum venalium greges circumstarent eaque circumstatio militum "corona" appellata sit. 5 Sed id magis verum esse, quod supra dixi, M. Cato in libro, quem composuit de re militari, docet. Verba sunt haec Catonis: "Vt populus sua opera potius ob rem bene gestam coronatus supplicatum eat, quam re male gesta coronatus veneat."

V. Historia de Polo histrione memoratu digna. 1 Histrio in terra Graecia fuit fama celebri, qui gestus et vocis claritudine et venustate ceteris antistabat: 2 nomen fuisse aiunt Polum, tragoedias poetarum nobilium scite atque asseverate actitavit. 3 Is Polus unice amatum filium morte amisit. 4 Eum luctum quoniam satis visus est eluxisse, rediit ad quaestum artis. 5 In eo tempore Athenis Electram Sophoclis acturus gestare urnam quasi cum Oresti ossibus debebat. 6 Ita compositum fabulae argumentum est, ut veluti fratris reliquias ferens Electra comploret commisereaturque interitum eius existimatum. 7 Igitur Polus lugubri habitu Electrae indutus ossa atque urnam e sepulcro tulit filii et quasi Oresti amplexus opplevit omnia non simulacris neque imitamentis, sed luctu atque lamentis veris et spirantibus. 8 Itaque cum agi fabula videretur, dolor actus est.

VI. Quid de quorundam sensuum naturali defectione Aristoteles scripserit. 1 Ex quinque his sensibus, quos animantibus natura tribuit, visu, auditu, gustu, tactu, odoratu, quas Graeci aistheseis appellant, quaedam animalium alia alio carent et aut caeca natura gignuntur aut inodora inauritave. 2 Nullum autem ullum gigni animal Aristoteles dicit, quod aut gustus sensu careat aut tactus. 3 Verba ex libro eius, quem peri mnemes composuit, haec sunt: Ten de haphen kai ten geusin panta echei, plen ei ti ton zoon ateles.

VII. An "affatim", quasi "admodum", prima acuta pronuntiandum sit; et quaedam itidem non incuriose tractata super aliarum vocum accentibus. 1 Annianus poeta praeter ingenii amoenitates litterarum quoque veterum et rationum in litteris oppido quam peritus fuit et sermocinabatur mira quadam et scita suavitate. 2 Is "affatim" ut "admodum" prima acuta, non media, pronuntiabat atque ita veteres locutos censebat. 3 Itaque se audiente Probum grammaticum hos versus in Plauti Cistellaria legisse dicit:
potine tu homo facinus facere strenuum? - aliorum affatim est,
qui faciant; sane ego me nolo fortem perhiberi virum, 4 causamque esse huic accentui dicebat, quod "affatim" non essent duae partes orationis, sed utraque pars in unam vocem coaluisset, sicuti in eo quoque, quod "exadversum" dicimus, secundam syllabam debere acui existimabat, quoniam una, non duae essent partes orationis; atque ita oportere apud Terentium legi dicebat in his versibus:
in quo haec discebat ludo, exadversum loco
tonstrina erat quaedam. 5 Addebat etiam, quod "ad" praeverbium tum ferme acueretur, cum significaret epitasin, quam "intentionem" nos dicimus, sicut "adfabre" et "admodum" et "adprobe" dicuntur. 6 Cetera quidem satis commode Annianus. Sed si hanc particulam semper, cum intentionem significaret, acui putavit, non id perpetuum videtur; 7 nam et "adpotus" cum dicimus et "adprimus" et "adprime", intentio in his omnibus demonstratur, neque tamen "ad" particula satis commode accentu acuto pronuntiatur. 8 "Adprobus" tamen, quod significat "valde probus", non infitias eo, quin prima syllaba acui debeat. 9 Caecilius in comoedia, quae inscribitur Triumphus, vocabulo isto utitur: Hierocles hospes est mi adulescens adprobus. 10 Num igitur in istis vocibus, quas non acui diximus, ea causa est, quod syllaba insequitur natura longior, quae non ferme patitur acui priorem in vocabulis syllabarum plurium quam duarum? 11 "Adprimum" autem longe primum L. Livius in Odyssia dicit in hoc versu:
ibidemque vir summus adprimus Patroclus. 12 Idem Livius in Odyssia "praemodum" dicit, quasi admodum: "parcentes" inquit "praemodum", quod significat "supra modum", dictumque est quasi "praeter modum"; in quo scilicet prima syllaba acui debebit.

VIII. Res ultra fidem tradita super amatore delphino et puero amato. 1 Delphinos venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant. 2 Nam et sub Caesaris Augusti imperio in Puteolano mari, ut Apion scriptum reliquit, et aliquot saeculis ante apud Naupactum, ut Theophrastus tradidit, amores flagrantissimi delphinorum cogniti compertique sunt. 3 Neque hi amaverunt, quod sunt ipsi, genus, sed pueros forma liberali in naviculis forte aut in vadis litorum conspectos miris et humanis modis arserunt. 4 Verba subscripsi Apionos, eruditi viri, ex Aegyptiacorum libro quinto, quibus delphini amantis et pueri non abhorrentis consuetudines, lusus, gestationes, aurigationes refert eaque omnia sese ipsum multosque alios vidisse dicit: 5 Autos d'au eidon peri Dikaiarchias paidos A - Hyakinthos ekaleito - pothois eptoemenon delphina. Prossainei ten phonen autou ten psychen pteroumenos entos tas te akanthas hypostellon, me ti tou pothoumenou chrotos amyxei pheidomenos, hippedon te peribebekota mechri diakosion anege stadion. Execheito he Rhome kai pasa Italia tes Aphrodites xynorontes heniochoumenon ichthyn. 6 Ad hoc adicit rem non minus mirandam. "Postea" inquit "idem ille puer delphineromenos morbo adfectus obit suum diem. 7 At ille amans, ubi saepe ad litus solitum adnavit et puer, qui in primo vado adventum eius opperiri consueverat, nusquam fuit, desiderio tabuit exanimatusque est et in litore iacens inventus ab his, qui rem cognoverant, in sui pueri sepulcro humatus est."

IX. "Peposci" et "memordi", "pepugi" et "spepondi" et "cecurri" plerosque veterum dixisse, non, uti postea receptum est dicere, per "o" aut per "u" litteram in prima syllaba positam, atque id eos Graecae rationis exemplo dixisse; praeterea notatum, quod viri non indocti neque ignobiles a verbo "descendo" non "descendi", sed "descendidi" dixerunt. 1 "Poposci", "momordi", "pupugi", "cucurri" probabiliter dici videtur, atque ita nunc omnes ferme doctiores hisce verbis utuntur. 2 Sed Q. Ennius in saturis "memorderit" dixit per "e" litteram, non "momorderit": "meum" inquit "non est, ac si me canis memorderit." 3 Item Laberius in Gallis:
de integro patrimonio meo centum milia
nummum memordi. 4 Item idem Laberius in Coloratore:
itaque leni pruna percoctus simul sub dentes mulieris
veni, bis, ter memordit. 5 Item P. Nigidius de animalibus libro II.: "Vt serpens si memordit, gallina diligitur et opponitur." 6 Item Plautus in Aulularia:
ut admemordit hominem. 7 Sed idem Plautus in Trigeminis neque "praememordisse" neque "praemomordisse" dicit, sed "praemorsisse":
"nisi fugissem" inquit "medium, credo, praemorsisset." 8 Item Atta in Conciliatrice: ursum se memordisse autumat. 9 "Peposci" quoque, non "poposci", Valerius Antias libro annalium XLV. scriptum reliquit: "Denique Licinius tribunus plebi perduellionis ei diem dixit et comitiis diem a M. Marcio praetore peposcit." 10 "Pepugero" aeque Atta in Aedilicia dicit:
sed si pepugero, metuet. 11 Aelium quoque Tuberonem libro ad C. Oppium scripto "occecurrit" dixisse Probus adnotavit et haec eius verba apposuit: "Si generalis species occecurrerit." 12 Idem Probus Valerium Antiatem libro historiarum XXII. "speponderant" scripsisse annotavit verbaque eius haec posuit: "Tiberius Gracchus, qui quaestor C. Mancino in Hispania fuerat, et ceteri, qui pacem speponderant." 13 Ratio autem istarum dictionum haec esse videri potest: quoniam Graeci in quadam specie praeteriti temporis, quod parakeimenon appellant, secundam verbi litteram in "e" plerumque vertunt, ut grapho gegrapha, poio pepoika, lalo lelaleka, krato kekrateka, lovo lelouka, 14 sic igitur mordeo "memordi", posco "peposci", tendo "tetendi", tango "tetigi", pungo "pepugi", curro "cecurri", tollo "tetuli", spondeo "spepondi" facit. 15 Sic M. Tullius et C. Caesar "mordeo, memordi", "pungo, pepugi", "spondeo, spepondi" dixerunt. Praeterea inveni a verbo "scindo" simili ratione non "sciderat", sed "sciciderat" dictum esse. 16 L. Accius in Sotadicorum libro I. "sciciderat" dicit. Verba haec sunt: non ergo aquila ita, uti praedicant, sciciderat pectus? 17 Ennius quoque in Melanippa:
cum saxum sciciderit.
...
Valerius Antias in libro historiarum LXXV. verba haec scripsit: "Deinde funere locato ad forum descendidit." Laberius quoque in Catulario ita scripsit:
ego mirabar, quomodo mammae mihi
...

X. Vt "ususcapio" copulate recto vocabuli casu dicitur, ita "pignoriscapio" coniuncte eadem vocabuli forma dictum esse. 1 Vt haec "ususcapio" dicitur copulato vocabulo "a" littera in eo tractim pronuntiata, ita "pignoriscapio" iuncte et producte dicebatur. 2 Verba Varronis sunt ex primo epistolicarum quaestionum: "Pignoriscapio ob aes militare, quod aes a tribuno aerario miles accipere debebat, vocabulum seorsum fit." 3 Per quod satis dilucet hanc "capionem" posse dici quasi hanc "captionem" et in usu et in pignore.

XI. Neque "levitatem" neque "nequitiam" ea significatione esse, qua in vulgi sermonibus dicuntur. 1 "Levitatem" plerumque nunc pro inconstantia et mutabilitate dici audio et "nequitiam" pro sollertia astutiaque. 2 Sed veterum hominum qui proprie atque integre locuti sunt, "leves" dixerunt, quos volgo nunc viles et nullo honore dignos dicimus, et "levitatem" appellaverunt proinde quasi vilitatem et "nequam" ... hominem nihili rei neque frugis bonae, quod genus Graeci fere asoton vel akolastos dicunt. 3 Qui exempla horum verborum requirit, ne in libris nimium remotis quaerat, inveniet ea in M. Tullii secunda Antonianarum. 4 Nam cum genus quoddam sordidissimum vitae atque victus M. Antoni demonstraturus esset, quod in caupona delitisceret, quod ad vesperum perpotaret, quod ore involuto iter faceret, ne cognosceretur, haec aliaque eiusdemmodi cum in eum dicturus esset: "videte" inquit "hominis levitatem", tamquam prorsus ista dedecora hoc convicio in homine notarentur. 5 Ac postea, cum in eundem Antonium probra quaedam alia ludibriosa et turpia ingessisset, ad extremum hoc addidit: "O hominem nequam! nihil enim magis proprie possum dicere." 6 Sed ex eo loco M. Tullii verba compluscula libuit ponere: "At videte levitatem hominis! Cum hora diei decima fere ad Saxa rubra venisset, delituit in quadam cauponula atque ibi se occultans perpotavit ad vesperum; inde cisio celeriter ad urbem advectus domum venit ore involuto. Ianitor rogat: "Quis tu?" "A Marco tabellarius." Confestim ad eam, cuius causa venerat, deducitur eique epistulam tradit. Quam illa cum legeret flens - erat enim scripta amatorie; caput autem litterarum hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim atque in hanc transfudisse -, cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in conum invasit. O hominem nequam! - nihil enim magis proprie possum dicere: ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?" 7 Consimiliter Q. quoque Claudius in primo annalium "nequitiam" appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: "Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat." 8 M. Varro in libris de lingua Latina: "Vt ex "non" et "volo"" inquit ""nolo", sic ex "ne" et "quicquam" media syllaba extrita compositum est "nequam"." 9 P. Africanus pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: "Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Vtrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis, si hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu verbis conceptis coniuravisti sciens sciente animo tuo, si hoc ita est: qui spondet mille nummum?"

XII. De tunicis chirodytis; quod earum usum P. Africanus Sulpicio Galo obiecit. 1 Tunicis uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos Romae atque in omni Latio indecorum fuit. 2 Eas tunicas Graeco vocabulo nostri "chirodytas" appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam decere existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda. 3 Viri autem Romani primo quidem sine tunicis toga sola amicti fuerunt; postea substrictas et breves tunicas citra humerum desinentis habebant, quod genus Graeci dicunt exomidas. 4 Hac antiquitate indutus P. Africanus, Pauli filius, vir omnibus bonis artibus atque omni virtute praeditus, P. Sulpicio Galo, homini delicato, inter pleraque alia, quae obiectabat, id quoque probro dedit, quod tunicis uteretur manus totas operientibus. 5 Verba sunt haec Scipionis: "Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore cum chirodyta tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit, quod cinaedi facere solent?" 6 Vergilius quoque tunicas huiuscemodi quasi femineas probrosas criminatur: "et tunicae" inquit "manicas et habent redimicula mitrae." 7 Q. quoque Ennius Carthaginiensium "tunicatam iuventutem" non videtur sine probro dixisse.

XIII. Quem "classicum" dicat M. Cato, quem "infra classem". 1 "Classici" dicebantur non omnes, qui in quinque classibus erant, sed primae tantum classis homines qui centum et viginti quinque milia aeris ampliusve censi erant. 2 "Infra classem" autem appellabantur secundae classis ceterarumque omnium classium, qui minore summa aeris, quod supra dixi, censebantur. 3 Hoc eo strictim notavi, quoniam in M. Catonis oratione, qua Voconiam legem suasit, quaeri solet, quid sit "classicus", quid "infra classem".

XIV. De tribus dicendi generibus; ac de tribus philosophis, qui ab Atheniensibus ad senatum Romam legati sunt. 1 Et in carmine et in soluta oratione genera dicendi probabilia sunt tria, quae Graeci charakteras vocant nominaque eis fecerunt hadron, ischnon, meson. 2 Nos quoque, quem primum posuimus, "uberem" vocamus, secundum "gracilem", tertium "mediocrem". 3 Vberi dignitas atque amplitudo est, gracili venustas et subtilitas, medius in confinio est utriusque modi particeps. 4 His singulis orationis virtutibus vitia agnata sunt pari numero, quae earum modum et habitum simulacris falsis ementiuntur. 5 Sic plerumque sufflati atque tumidi fallunt pro uberibus, squalentes et ieiunidici pro gracilibus, incerti et ambigui pro mediocribus. 6 Vera autem et propria huiuscemodi formarum exempla in Latina lingua M. Varro esse dicit ubertatis Pacuvium, gracilitatis Lucilium, mediocritatis Terentium. 7 Sed ea ipsa genera dicendi iam antiquitus tradita ab Homero sunt tria in tribus: magnificum in Vlixe et ubertum, subtile in Menelao et cohibitum, mixtum moderatumque in Nestore. 8 Animadversa eadem tripertita varietas est in tribus philosophis, quos Athenienses Romam ad senatum populi R. legaverant inpetratum, uti multam remitteret, quam fecerat is propter Oropi vastationem. Ea multa fuerat talentum fere quingentum. 9 Erant isti philosophi Carneades ex Academia, Diogenes Stoicus, Critolaus Peripateticus. Et in senatum quidem introducti interprete usi sunt C. Acilio senatore; sed ante ipsi seorsum quisque ostentandi gratia magno conventu hominum dissertaverunt. 10 Tum admirationi fuisse aiunt Rutilius et Polybius philosophorum trium sui cuiusque generis facundiam. "Violenta" inquiunt "et rapida Carneades dicebat, scita et teretia Critolaus, modesta Diogenes et sobria." 11 Vnumquodque autem genus, ut diximus, cum caste pudiceque ornatur, fit illustrius, cum fucatur atque praelinitur, fit praestigiosum.

XV. Quam severe moribus maiorum in fures vindicatum sit; et quid scripserit Mucius Scaevola super eo, quod servandum datum commodatumve esset. 1 Labeo in libro de duodecim tabulis secundo acria et severa iudicia de furtis habita esse apud veteres scripsit idque Brutum solitum dicere et furti damnatum esse, qui iumentum aliorsum duxerat, quam quo utendum acceperat, item qui longius produxerat, quam in quem locum petierat.
II. Itaque Q. Scaevola in librorum, quos de iure civili composuit, XVI. verba haec posuit: "Quod cui servandum datum est, si id usus est, sive, quod utendum accepit, ad aliam rem, atque accepit, usus est, furti se obligavit."

XVI. Locus exscriptus ex satura M. Varronis, quae peri edesmaton, inscripta est, de peregrinis ciborum generibus; et appositi versus Euripidi, quibus delicatorum hominum luxuriantem gulam confutavit. 1 M. Varro in satura, quam peri edesmaton inscripsit, lepide admodum et scite factis versibus cenarum ciborum exquisitas delicias comprehendit. 2 Nam pleraque id genus, quae helluones isti terra et mari conquirunt, exposuit inclusitque in numeros senarios. 3 Et ipsos quidem versus, cui otium erit, in libro, quo dixi, positos legat; 4 genera autem nominaque edulium et domicilia ciborum omnibus aliis praestantia, quae profunda ingluvies vestigavit, quae Varro obprobrans exsecutus est, haec sunt ferme, quantum nobis memoriae est: 5 pavus e Samo, Phrygia attagena, grues Melicae, haedus ex Ambracia, pelamys Chalcedonia, muraena Tartesia, aselli Pessinuntii, ostrea Tarenti, petunculus ..., helops Rhodius, scari Cilices, nuces Thasiae, palma Aegyptia, glans Hiberica. 6 Hanc autem peragrantis gulae et in sucos inquirentis industriam atque has undiquevorsum indagines cuppediarum maiore detestatione dignas censebimus, si versus Euripidi recordemur, quibus saepissime Chrysippus philosophus tamquam edendi ... repertas esse non per usum vitae necessarium, sed per luxum animi parata atque facilia fastidientis per inprobam satietatis lasciviam.
VII. Versus Euripidi adscribendos putavi:
epei ti dei brotoisi plen dyein monon
Demetros aktes pomatos th'hydrechoou,
haper paresti kai pephych'hemas trephein?
hon ouk aparkei plesmone, tryphei de toi
allon edeston mechanas therometha.

XVII. Sermo habitus cum grammatico insolentiarum et inperitiarum pleno de significatione vocabuli, quod est "obnoxius"; deque eius vocis origine. 1 Percontabar Romae quempiam grammaticum primae in docendo celebritatis non hercle experiundi vel temptandi gratia, sed discendi magis studio et cupidine, quid significaret "obnoxius" quaeque eius vocabuli origo ac ratio esset. 2 Atque ille aspicit me inludens levitatem quaestionis pravitatemque: "Obscuram" inquit "sane rem quaeris multaque prorsus vigilia indagandam. 3 Quis adeo tam linguae Latinae ignarus est, quin sciat eum dici "obnoxium", cui quid ab eo, cui esse "obnoxius" dicitur, incommodari et noceri potest et qui habeat aliquem noxae, id est culpae suae, conscium? Quin potius" inquit "haec mittis nugalia et affers ea, quae digna quaeri tractarique sint?" 4 Tum vero ego permotus agendum iam oblique ut cum homine stulto existimavi et "cetera," inquam "vir doctissime, remotiora gravioraque si discere et scire debuero, quando mihi usus venerit, tum quaeram ex te atque discam; sed enim quia dixi saepe "obnoxius" et, quid dicerem, nescivi, didici ex te et scire nunc coepi, quod non ego omnium solus, ut tibi sum visus, ignoravi, sed, ut res est, Plautus quoque, homo linguae atque elegantiae in verbis Latinae princeps, quid esset "obnoxius", nescivit; versus enim est in Sticho illius ita scriptus: nunc ego hercle perii plane, non obnoxie, quod minime congruit cum ista, quam me docuisti, significatione; composuit enim Plautus tamquam duo inter se contraria "plane" et "obnoxie", quod a tua significatione longe abest." 5 Atque ille grammaticus satis ridicule, quasi "obnoxius" et "obnoxie" non declinatione sola, sed re atque sententia differrent: "ego" inquit "dixi, quid esset "obnoxius", non quid "obnoxie"." 6 Ac tunc ego admirans insolentis hominis inscitiam: "mittamus," inquam "sicuti vis, quod Plautus "obnoxie" dixit, 7 si id nimis esse remotum putas, atque illud quoque praetermittamus, quod Sallustius in Catilina scribit: 8 "Minari etiam ferro, ni sibi obnoxia foret", et quod videtur novius pervulgatiusque esse, id me doce. Versus enim Vergilii sunt notissimi:
nam neque tunc astris acies obtunsa videri
nec fratris radiis obnoxia surgere luna,
quod tu ais "culpae suae conscium". 9 Alio quoque loco Vergilius verbo isto utitur a tua sententia diverse in his versibus:
iuvat arva videre
non rastris hominum, non ulli obnoxia curae;
cura enim prodesse arvis solet, non nocere, quod tu de "obnoxio" dixisti. 10 Iam vero illud etiam Q. Enni quo pacto congruere tecum potest, quod scribit in Phoenice in hisce versibus:
sed virum vera virtute vivere animatum addecet
fortiterque innoxium vocare adversum adversarios
ea libertas est, qui pectus purum et firmum gestitat,
aliae res obnoxiosae nocte in obscura latent?" 11 At ille oscitans et alucinanti similis: "nunc" inquit "mihi operae non est. Cum otium erit, revises ad me atque disces, quid in verbo isto et Vergilius et Sallustius et Plautus et Ennius senserint." 12 At nebulo quidem ille, ubi hoc dixit, digressus est; si quis autem volet non originem solam verbi istius, sed significationem quoque eius varietatemque recensere, ut hoc etiam Plautinum spectet, adscripsi versus ex Asinaria: maximas opimitates gaudio effertissimas suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri, adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii nostro devincti beneficio. 13 Qua vero ille grammaticus finitione usus est, ea videtur in verbo tam multiplici unam tantummodo usurpationem eius notasse, quae quidem congruit cum significatu, quo Caecilius usus est in Chrysio in his versibus: quamquam ego mercede huc conductus tua advenio, ne tibi me esse ob eam rem obnoxium reare; audibis male, si maledicis mihi.

XVIII. De observata custoditaque apud Romanos iurisiurandi sanctimonia; atque inibi de decem captivis, quos Romam Hannibal deiurio ab his accepto legavit. 1 Iusiurandum apud Romanos inviolate sancteque habitum servatumque est. Id et moribus legibusque multis ostenditur, et hoc, quod dicemus, ei rei non tenue argumentum esse potest. 2 Post proelium Cannense Hannibal, Carthaginiensium imperator, ex captivis nostris electos decem Romam misit mandavitque eis pactusque est, ut, si populo Romano videretur, permutatio fieret captivorum et pro his, quos alteri plures acciperent, darent argenti pondo libram et selibram. 3 Hoc, priusquam proficiscerentur, iusiurandum eos adegit redituros esse in castra Poenica, si Romani captivos non permutarent. 4 Veniunt Romam decem captivi. 5 Mandatum Poeni imperatoris in senatu exponunt. 6 Permutatio senatui non placita. 7 Parentes cognati adfinesque captivorum amplexi eos postliminio in patriam redisse dicebant statumque eorum integrum incolumemque esse ac, ne ad hostes redire vellent, orabant. 8 Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt. 9 Duo reliqui Romae manserunt solutosque esse se ac liberatos religione dicebant, quoniam, cum egressi castra hostium fuissent, commenticio consilio regressi eodem, tamquam si ob aliquam fortuitam causam, issent atque ita iureiurando satisfacto rursum iniurati abissent. 10 Haec eorum fraudulenta calliditas tam esse turpis existimata est, ut contempti vulgo discerptique sint censoresque eos postea omnium notarum et damnis et ignominiis adfecerint, quoniam, quod facturos deieraverant, non fecissent. 11 Cornelius autem Nepos in libro exemplorum quinto id quoque litteris mandavit multis in senatu placuisse, ut hi, qui redire nollent, datis custodibus ad Hannibalem deducerentur, sed eam sententiam numero plurium, quibus id non videretur, superatam; eos tamen, qui ad Hannibalem non redissent, usque adeo intestabiles invisosque fuisse, ut taedium vitae ceperint necemque sibi consciverint.

XIX. Historia ex annalibus sumpta de Tiberio Graccho, Gracchorum patre, tribuno plebis; atque inibi tribunicia decreta cum ipsis verbis relata. 1 Pulcrum atque liberale atque magnanimum factum Tiberii Sempronii Gracchi in exemplis repositum est. 2 Id exemplum huiuscemodi est: L. Scipioni Asiatico, P. Scipionis Africani superioris fratri, C. Minucius Augurinus tribunus plebi multam irrogavit eumque ob eam causam praedes poscebat. 3 Scipio Africanus fratris nomine ad collegium tribunorum provocabat petebatque, ut virum consularem triumphalemque a collegae vi defenderent. 4 Octo tribuni cognita causa decreverunt. 5 Eius decreti verba, quae posui, ex annalium monumentis exscripta sunt: "Quod P. Scipio Africanus postulavit pro L. Scipione Asiatico fratre, cum contra leges contraque morem maiorum tribunus pl. hominibus accitis per vim inauspicato sententiam de eo tulerit multamque nullo exemplo irrogaverit praedesque eum ob eam rem dare cogat aut, si non det, in vincula duci iubeat, ut eum a collegae vi prohibeamus; et quod contra collega postulavit, ne sibi intercedamus, quominus suapte potestate uti liceat, de ea re nostrum sententia omnium ea est: si L. Cornelius Scipio Asiaticus collegae arbitratu praedes dabit, collegae, ne eum in vincula ducat, intercedemus; si eius arbitratu praedes non dabit, quominus collega sua potestate utatur, non intercedemus." 6 Post hoc decretum cum Augurinus tribunus L. Scipionem praedes non dantem prendi et in carcerem duci iussisset, tunc Tiberius Sempronius Gracchus tr. pl., pater Tiberi atque C. Gracchorum, cum P. Scipioni Africano inimicus gravis ob plerasque in republica dissensiones esset, iuravit palam in amicitiam inque gratiam se cum P. Africano non redisse, atque ita decretum ex tabula recitavit. 7 Eius decreti verba haec sunt: "Cum L. Cornelius Scipio Asiaticus triumphans hostium duces in carcerem coniectarit, alienum videtur esse dignitate reipublicae in eum locum imperatorem populi Romani duci, in quem locum ab eo coniecti sunt duces hostium; itaque L. Cornelium Scipionem Asiaticum a collegae vi prohibeo." 8 Valerius autem Antias contra hanc decretorum memoriam contraque auctoritates veterum annalium post Africani mortem intercessionem istam pro Scipione Asiatico factam esse a Tiberio Graccho dixit neque multam irrogatam Scipioni, sed damnatum eum peculatus ob Antiochinam pecuniam, quia praedes non daret, in carcerem duci coeptum atque ita intercedente Graccho exemptum.

XX. Quod Vergilius a Nolanis ob aquam sibi non permissam sustulit e versu suo "Nolam" et posuit "oram"; atque ibi quaedam alia de iucunda consonantia litterarum. 1 Scriptum in quodam commentario repperi versus istos a Vergilio ita primum esse recitatos atque editos:
talem dives arat Capua et vicina Vesevo
Nola iugo;
postea Vergilium petisse a Nolanis, aquam uti duceret in propincum rus, Nolanos beneficium petitum non fecisse poetam offensum nomen urbis eorum, quasi ex hominum memoria, sic ex carmine suo derasisse "oram"que pro "Nola" mutasse atque ita reliquisse:
et vicina Vesevo
ora iugo. 2 Ea res verane an falsa sit, non laboro; quin tamen melius suaviusque ad aures sit "ora" quam "Nola," dubium id non est. 3 Nam vocalis in priore versu extrema eademque in sequenti prima canoro simul atque iucundo hiatu tractim sonat. 4 Est adeo invenire apud nobiles poetas huiuscemodi suavitatis multa, quae appareat navata esse, non fortuita; sed praeter ceteros omnis apud Homerum plurima. 5 Vno quippe in loco tales tamque hiantes sonitus in assiduis vocibus pluribus facit:
he d'hetere therei proreei eikyia chalazei
e chioni psychrei e ex hydatos krystalloi
atque item alio in loco:
laan ano otheske poti lophon. 6 Catullus quoque elegantissimus poetarum in hisce versibus:
minister vetuli puer Falerni,
inger mi calices amariores,
ut lex Postumiae iubet magistrae,
ebria acina ebriosioris,
cum dicere "ebrio" posset, et quod erat usitatius "acinum" in neutro genere appellare, amans tamen hiatus illius Homerici suavitatem "ebriam" dixit propter insequentis "a" litterae concentum. Qui "ebriosa" autem Catullum dixisse putant aut "ebrioso" - nam id quoque temere scriptum invenitur -, in libros scilicet de corruptis exemplaribus factos inciderunt.

XXI. "Quoad vivet" "quoad"que "morietur" cur id ipsum temporis significent, cum ex duobus sint facta contrariis. 1 "Quoad vivet" cum dicitur, cum item dicitur "quoad morietur", videntur quidem duae res dici contrariae; sed idem atque unum tempus utraque verba demonstrant. 2 Item cum dicitur "quoad senatus habebitur" et "quoad senatus dimittetur", tametsi "haberi" atque "dimitti" contraria sunt, unum atque id ipsum tamen utroque in verbo ostenditur. 3 Tempora enim duo cum inter sese opposita sunt atque ita cohaerentia, ut alterius finis cum alterius initio misceatur, non refert, utrum per extremitatem prioris an per initium sequentis locus ipse confinis demonstretur.

XXII. Quod censores equum adimere soliti sunt equitibus corpulentis et praepinguibus; quaesitumque, utrum ea res cum ignominia an incolumi dignitate equitum facta sit. 1 Nimis pingui homini et corpulento censores equum adimere solitos scilicet minus idoneum ratos esse cum tanti corporis pondere ad faciendum equitis munus. 2 Non enim poena id fuit, ut quidam existimant, sed munus sine ignominia remittebatur. 3 Tamen Cato in oratione, quam de sacrificio commisso scripsit, obicit hanc rem criminosius, uti magis videri possit cum ignominia fuisse. 4 Quod si ita accipias, id profecto existimandum est non omnino inculpatum neque indesidem visum esse, cuius corpus in tam inmodicum modum luxuriasset exuberassetque.


LIBER VII

I. Quem in modum responderit Chrysippus adversum eos, qui providentiam consistere negaverunt. Quibus non videtur mundus dei et hominum causa institutus neque res humanae providentia gubernari, gravi se argumento uti putant, cum ita dicunt:1 "si esset providentia, nulla essent mala." Nihil enim minus aiunt providentiae congruere, quam in eo mundo, quem propter homines fecisse dicatur, tantam vim esse aerumnarum et malorum. 2 Adversus ea Chrysippus cum in libro peri pronoias quarto dissereret: "nihil est prorsus istis" inquit "insubidius, qui opinantur bona esse potuisse, si non essent ibidem mala. 3 Nam cum bona malis contraria sint, utraque necessum est opposita inter sese et quasi mutuo adverso quaeque fulta nisu consistere; nullum adeo contrarium est sine contrario altero. 4 Quo enim pacto iustitiae sensus esse posset, nisi essent iniuriae? aut quid aliud iustitia est quam iniustitiae privatio? quid item fortitudo intellegi posset nisi ex ignaviae adpositione? quid continentia nisi ex intemperantiae? quo item modo prudentia esset, nisi foret contra inprudentia? 5 Proinde" inquit "homines stulti cur non hoc etiam desiderant, ut veritas sit et non sit mendacium? Namque itidem sunt bona et mala, felicitas et infortunitas, dolor et voluptas. 6 Alterum enim ex altero, sicuti Plato ait, verticibus inter se contrariis deligatum est; si tuleris unum, abstuleris utrumque." 7 Idem Chrysippus in eodem libro tractat consideratque dignumque esse id quaeri putat, ei hai ton anthropon nosoi kata physin ginontai, id est, si natura ipsa. rerum vel providentia, quae compagem hanc mundi et genus hominum fecit, morbos quoque et debilitates et aegritudines corporum, quas patiuntur homines, fecerit. 8 Existimat autem non fuisse hoc principale naturae consilium, ut faceret homines morbis obnoxios; numquam enim hoc convenisse naturae auctori parentique omnium rerum bonarum. 9 "Sed cum multa" inquit "atque magna gigneret pareretque aptissima et utilissima, alia quoque simul adgnata sunt incommoda his ipsis, quae faciebat, cohaerentia"; eaque non per naturam, sed per sequellas quasdam necessarias facta dicit, quod ipse appellat kata parakolouthesin. 10 "Sicut," inquit "cum corpora hominum natura fingeret, ratio subtilior et utilitas ipsa operis postulavit, ut tenuissimis minutisque ossiculis caput compingeret. 11 Sed hanc utilitatem rei maioris alia quaedam incommoditas extrinsecus consecuta est, ut fieret caput tenuiter munitum et ictibus offensionibusque parvis fragile. 12 Proinde morbi quoque et aegritudines partae sunt, dum salus paritur. 13 Sicut hercle," inquit "dum virtus hominibus per consilium naturae gignitur, vitia ibidem per adfinitatem contrariam nata sunt."

II. Quo itidem modo et vim necessitatemque fati constituerit et esse tamen in nobis consilii iudiciique nostri arbitrium confirmaverit. 1 Fatum, quod heimarmenen Graeci vocant, ad hanc ferme sententiam Chrysippus, Stoicae princeps philosophiae, definit: "Fatum est" inquit "sempiterna quaedam et indeclinabilis series rerum et catena volvens semetipsa sese et inplicans per aeternos consequentiae ordines, ex quibus apta nexaque est." 2 Ipsa autem verba Chrysippi, quantum valui memoria, ascripsi, ut, si cui meum istud interpretamentum videbitur esse obscurius, ad ipsius verba animadvertat. 3 In libro enim peri pronoias quarto heimarmenen esse dicit physiken tina syntaxin ton holon ex aidiou ton heteron tois heterois epakolouthounton kai metapoloumenon aparabatou ouses tes toiautes epiplokes. 4 Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt: 5 "Si Chrysippus" inquiunt "fato putat omnia moveri et regi nec declinari transcendique posse agmina fati et volumina, peccata quoque hominum et delicta non suscensenda neque inducenda sunt ipsis voluntatibusque eorum, sed necessitati cuidam et instantiae, quae oritur ex fato", omnium quae sit rerum domina et arbitra, per quam necesse sit fieri, quicquid futurum est; et propterea nocentium poenas legibus inique constitutas, si homines ad maleficia non sponte veniunt, sed fato trahuntur. 6 Contra ea Chrysippus tenuiter multa et argute disserit; sed omnium fere, quae super ea re scripsit, huiuscemodi sententia est. 7 "Quamquam ita sit," inquit "ut ratione quadam necessaria et principali coacta atque conexa sint fato omnia, ingenia tamen ipsa mentium nostrarum proinde sunt fato obnoxia, ut proprietas eorum est ipsa et qualitas. 8 Nam si sunt per naturam primitus salubriter utiliterque ficta, omnem illam vim, quae de fato extrinsecus ingruit, inoffensius tractabiliusque transmittunt. Sin vero sunt aspera et inscita et rudia nullisque artium bonarum adminiculis fulta, etiamsi parvo sive nullo fatalis incommodi conflictu urgeantur, sua tamen scaevitate et voluntario impetu in assidua delicta et in errores se ruunt. 9 Idque ipsum ut ea ratione fiat, naturalis illa et necessaria rerum consequentia efficit, quae fatum vocatur. 10 Est enim genere ipso quasi fatale et consequens, ut mala ingenia peccatis et erroribus non vacent." 11 Huius deinde fere rei exemplo non hercle nimis alieno neque inlepido utitur. "Sicut" inquit "lapidem cylindrum si per spatia terrae prona atque derupta iacias, causam quidem ei et initium praecipitantiae feceris, mox tamen ille praeceps volvitur, non quia tu id iam facis, sed quoniam ita sese modus eius et formae volubilitas habet: sic ordo et ratio et necessitas fati genera ipsa et principia causarum movet, impetus vero consiliorum mentiumque nostrarum actionesque ipsas voluntas cuiusque propria et animorum ingenia moderantur." 12 Infert deinde verba haec his, quae dixi, congruentia: Dio kai hypo ton Pythagoreion eiretai:
gnosei d'anthropous authaireta pemat'echontas,
hos ton blabon hekastois par'autous ginomenon kai kath'hormen auton
hamartanonton te kai blaptomenon kai kata ten auton dianoian kai thesin. 13 Propterea negat oportere ferri audirique homines aut nequam aut ignavos et nocentes et audaces, qui, cum in culpa et in maleficio revicti sunt, perfugiunt ad fati necessitatem tamquam in aliquod fani asylum et, quae pessime fecerunt, ea non suae temeritati, sed fato esse attribuenda dicunt. 14 Primus autem hoc sapientissimus ille et antiquissimus poetarum dixit hisce versibus:
o potoi, oion de ny theous brotoi aitioontai.
ex hemeron gar phasi kak'emmenai; hoi de kai autoi
spheisin atasthalieisin hyper moron alge'echousin. 15 Itaque M. Cicero in libro, quem de fato conscripsit, cum quaestionem istam diceret obscurissimam esse et inplicatissimam, Chrysippum quoque philosophum non expedisse se in ea ait his verbis: "Chrysippus aestuans laboransque, quonam hoc modo explicet et fato omnia fieri et esse aliquid in nobis, intricatur."

III. Historia sumpta ex libris Tuberonis de serpente invisitatae longitudinis.1 Tubero in historiis scriptum reliquit bello primo Poenico Atilium Regulum consulem in Africa castris apud Bagradam flumen positis proelium grande atque acre fecisse adversus unum serpentem in illis locis stabulantem invisitatae inmanitatis eumque magna totius exercitus conflictione balistis atque catapultis diu oppugnatum, eiusque interfecti corium longum pedes centum et viginti Romam misisse.

IV. Quid idem Tubero novae historiae de Atilio Regulo a Carthaginiensibus capto litteris mandaverit; quid etiam Tuditanus super eodem Regulo scripserit.1 Quod satis celebre est de Atilio Regulo, id nuperrime legimus scriptum in Tuditani libris: Regulum captum ad ea, quae in senatu Romae dixit suadens, ne captivi cum Carthaginiensibus permutarentur, id quoque addidisse venenum sibi Carthaginienses dedisse, non praesentarium, sed eiusmodi, quod mortem in diem proferret, eo consilio, ut viveret quidem tantisper, quoad fieret permutatio, post autem grassante sensim veneno contabesceret. 2 Eundem Regulum Tubero in historiis redisse Carthaginem novisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit: 3 "In atras" inquit "et profundas tenebras eum claudebant ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant et adversus ictus solis oppositum continebant atque intendere in caelum oculos cogebant. Palpebras quoque eius, ne conivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant." 4 Tuditanus autem somno diu prohibitum atque ita vita privatum refert, idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captivos liberis Reguli a senatu deditos et ab his in armario muricibus praefixo destitutos eademque insomnia cruciatos interisse.

V. Quod Alfenus iureconsultus in verbis veteribus interpretandis erravit.1 Alfenus iureconsultus, Servii Sulpicii discipulus rerumque antiquarum non incuriosus, in libro digestorum tricesimo et quarto, coniectaneorum autem secundo: "in foedere," inquit "quod inter populum Romanum et Carthaginienses factum est, scriptum invenitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque est, quid esset "purum putum". Respondi" inquit "ego "putum" esse valde purum, sicuti novum "novicium" dicimus et proprium "propicium" augere atque intendere volentes novi et proprii significationem." 2 Hoc ubi legimus, mirabamur eandem adfinitatem visam esse Alfeno "puri" et "puti", quae sit "novicii" et "novi"; 3 nam si esset "puricium", tum sane videretur dici quasi "novicium". 4 Id etiam mirum fuit, quod "novicium" per augendi figuram dictum existimavit, cum sit "novicium" non, quod magis novum sit, sed quod a "novo" dictum sit inclinatumque. 5 His igitur assentimus, qui "putum" esse dicunt a "putando" dictum et ob eam causam prima syllaba brevi pronuntiant, non longa, ut existimasse Alfenus videtur, qui a "puro" id esse factum scripsit. 6 "Putare" autem veteres dixerunt vacantia ex quaque re ac non necessaria aut etiam obstantia et aliena auferre et excidere et, quod esse utile ac sine vitio videretur, relinquere. 7 Sic namque arbores et vites et sic rationes etiam "putari" dictum. 8 Verbum quoque ipsum "puto", quod declarandae sententiae nostrae causa dicimus, non significat profecto aliud, quam id agere nos in re dubia obscuraque, ut decisis amputatisque falsis opinionibus, quod videatur esse verum et integrum et incorruptum, retineamus. 9 Argentum ergo in Carthaginiensi foedere "putum" dictum est quasi exputatum excoctumque omnique aliena materia carens omnibusque ex eo vitiis detractis emaculatum et candefactum. 10 Scriptum est autem "purum putum" non in Carthaginiensi solum foedere, sed cum in multis aliis veterum libris, tum in Q. quoque Ennii tragoedia, quae inscribitur Alexander, et in satira M. Varronis, quae inscripta est dis paides hoi gerontes.

VI. Temere inepteque reprehensum esse a Iulio Hygino Vergilium, quod "praepetes" Daedali pennas dixit; atque inibi, quid sint aves praepetes et quid illae sint aves, quas Nigidius "inferas" appellavit.1 Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna praepetibus pennis ausus se credere caelo. 2 In his Vergilii versibus reprehendit Iulius Hyginus "pennis praepetibus" quasi inproprie et inscite dictum. 3 "Nam "praepetes"" inquit "aves ab auguribus appellantur, quae aut opportune praevolant aut idoneas sedes capiunt." 4 Non apte igitur usum verbo augurali existimavit in Daedali volatu nihil ad augurum disciplinam pertinente. 5 Sed Hyginus nimis hercle ineptus fuit, cum, quid "praepetes" essent, se scire ratus est, Vergilium autem et Cn. Matium, doctum virum, ignorasse, qui in secundo Iliadis Victoriam volucrem "praepetem" appellavit in hoc versu:
dum dat vincendi praepes Victoria palmam. 6 Cur autem non Q. quoque Ennium reprehendit, qui in annalibus non pennas Daedali, sed longe diversius: "Brundisium" inquit "pulcro praecinctum praepete portu"? 7 Set si vim potius naturamque verbi considerasset neque id solum, quod augures dicerent, inspexisset, veniam prorsus poetis daret similitudine ac translatione verborum, non significatione propria utentibus. 8 Nam quoniam non ipsae tantum aves, quae prosperius praevolant, sed etiam quos capiunt, quod idonei felicesque sunt, "praepetes" appellantur, idcirco Daedali pennas "praepetes" dixit, quoniam ex locis, in quibus periculum metuebat, in loca tutiora pervenerat. 9 Locos porro "praepetes" et augures appellant, et Ennius in annalium primo dixit:
praepetibus sese pulcrisque locis dant. 10 Avibus autem "praepetibus" contrarias aves "inferas" appellari Nigidius Figulus in libro primo augurii privati ita dicit: "Discrepat dextra sinistrae, praepes inferae." 11 Ex quo est coniectare "praepetes" appellatas, quae altius sublimiusque volitent, cum differre a "praepetibus" Nigidius "inferas" dixerit. 12 Adulescens ego Romae, cum etiamtum ad grammaticos itarem, audivi Apollinarem Sulpicium, quem inprimis sectabar, cum de iure augurio quaereretur et mentio "praepetum" avium facta esset, Erucio Claro praefecto urbi dicere "praepetes" sibi videri esse alites, quas Homerus panypterygas appellaverit, quoniam istas potissimum augures spectarent, quae ingentibus alis patulae atque porrectae praevolarent. Atque ibi hos Homeri versus dixit:
tyne d'oionoisi tanypterygessi keleveis
peithesthai, ton ou ti metatrepom'oud'alegizo.

VII. De Acca Larentia et Gaia Taracia; deque origine sacerdotii fratrum arvalium.1 Accae Larentiae et Gaiae Taraciae, sive illa Fufetia est, nomina in antiquis annalibus celebria sunt. Earum alterae post mortem, Taraciae autem vivae amplissimi honores a populo Romano habiti. 2 Et Taraciam quidem virginem Vestae fuisse lex Horatia testis est, quae super ea ad populum lata. Qua lege ei plurimi honores fiunt, inter quos ius quoque testimonii dicendi tribuitur testabilisque una omnium feminarum ut sit datur. Id verbum est legis ipsius Horatiae; contrarium est in duodecim tabulis scriptum: 3 "Inprobus intestabilisque esto." 4 Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset. 5 Sed Acca Larentia corpus in vulgus dabat pecuniamque emeruerat ex eo quaestu uberem. 6 Ea testamento, ut in Antiatis historia scriptum est, Romulum regem, ut quidam autem alii tradiderunt, populum Romanum bonis suis heredem fecit. 7 Ob id meritum a flamine Quirinali sacrificium ei publice fit et dies e nomine eius in fastos additus. 8 Sed Sabinus Masurius in primo memorialium secutus quosdam historiae scriptores Accam Larentiam Romuli nutricem fuisse dicit. "Ea" inquit "mulier ex duodecim filiis maribus unum morte amisit. In illius locum Romulus Accae sese filium dedit seque et ceteros eius filios "fratres arvales" appellavit. Ex eo tempore collegium mansit fratrum arvalium numero duodecim, cuius sacerdotii insigne est spicea corona et albae infulae."

VIII. Notata quaedam de rege Alexandro et de P. Scipione memoratu digna.1 Apion, Graecus homo, qui Pleistoneikes appellatus est, facili atque alacri facundia fuit. 2 Is cum de Alexandri regis laudibus scriberet: "Victi" inquit "hostis uxorem, facie incluta mulierem, vetuit in conspectum suum deduci, ut eam ne oculis quidem suis contingeret." 3 Lepide igitur agitari potest, utrum videri continentiorem par sit Publiumne Africanum superiorem, qui Carthagine ampla civitate in Hispania expugnata virginem tempestivam forma egregia, nobilis viri Hispani filiam, captam perductamque ad se patri inviolatam reddidit, an regem Alexandrum, qui Darii regis uxorem eandemque eiusdem sororem proelio magno captam, quam esse audiebat exsuperanti forma, videre noluit perducique ad sese prohibuit. 4 Sed hanc utrimque declamatiunculam super Alexandro et Scipione celebraverint, quibus abunde et ingenii et otii et verborum est; 5 nos satis habebimus, quod ex historia est, id dicere: Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse hosce versus a Cn. Naevio poeta in eum scriptos esse:
etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta viva nunc vigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio uno ab amica abduxit. 6 His ego versibus credo adductum Valerium Antiatem adversus ceteros omnis scriptores de Scipionis moribus sensisse et eam puellam captivam non redditam patri scripsisse contra quam nos supra diximus, sed retentam a Scipione atque in deliciis amoribusque ab eo usurpatam.

IX. Locus exemptus ex annalibus L. Pisonis historiae et orationis lepidissimae.1 Quod res videbatur memoratu digna, quam fecisse Cn. Flavium Anni filium aedilem curulem L. Piso in tertio annali scripsit, eaque res perquam pure et venuste narrata a Pisone, locum istum totum huc ex Pisonis annali transposuimus. 2 "Cn." inquit "Flavius patre libertino natus scriptum faciebat, isque in eo tempore aedili curuli apparebat, quo tempore aediles subrogantur, eumque pro tribu aedilem curulem renuntiaverunt. 3 Aedilem, qui comitia habebat, negat accipere, neque sibi placere, qui scriptum faceret, eum aedilem fieri. 4 Cn. Flavius Anni filius dicitur tabulas posuisse, scriptu sese abdicasse, isque aedilis curulis factus est. 5 "Idem Cn. Flavius Anni filius dicitur ad collegam venisse visere aegrotum. Eo in conclave postquam introivit, adulescentes ibi complures nobiles sedebant. Hi contemnentes eum, assurgere ei nemo voluit. 6 Cn. Flavius Anni filius aedilis id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem."

X. Historia super Euclida Socratico, cuius exemplo Taurus philosophus hortari adulescentes suos solitus ad philosophiam naviter sectandam.1 Philosophus Taurus, vir memoria nostra in disciplina Platonica celebratus, cum aliis bonis multis salubribusque exemplis hortabatur ad philosophiam capessendam, tum vel maxime ista re iuvenum animos expergebat, Euclidem quam dicebat Socraticum factitavisse. 2 "Decreto" inquit "suo Athenienses caverant, ut, qui Megaris civis esset, si intulisse Athenas pedem prensus esset, ut ea res ei homini capitalis esset; 3 tanto Athenienses" inquit "odio flagrabant finitimorum hominum Megarensium. 4 Tum Euclides, qui indidem Megaris erat quique ante id decretum et esse Athenis et audire Socratem consueverat, postquam id decretum sanxerunt, sub noctem, cum advesperasceret, tunica longa muliebri indutus et pallio versicolore amictus et caput rica velatus e domo sua Megaris Athenas ad Socratem commeabat, ut vel noctis aliquo tempore consiliorum sermonumque eius fieret particeps, rursusque sub lucem milia passuum paulo amplius viginti eadem veste illa tectus redibat. 5 At nunc" inquit "videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant."

XI. Verba ex oratione Q. Metelli Numidici, quae libuit meminisse, ad officium gravitatis dignitatisque vitae ducentia.1 Cum inquinatissimis hominibus non esse convicio decertandum neque maledictis adversum inpudentes et inprobos velitandum, quia tantisper similis et compar eorum fias, dum paria et consimilia dicas, atque audias, non minus ex oratione Q. Metelli Numidici, sapientis viri, cognosci potest quam ex libris et disciplinis philosophorum. 2 Verba haec sunt Metelli adversus C. Manlium tribunum plebis, a quo apud populum in contione lacessitus iactatusque fuerat dictis petulantibus: 3 "Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitarit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam cum indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur, tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiusmodi homunculum nomines, in quo punire non possis, maiore honore quam contumelia adficias."

XII. Quod neque "testamentum", sicuti Servius Sulpicius existimavit, neque "sacellum", sicuti C. Trebatius, duplicia verba sunt, sed a testatione productum alterum, alterum a sacro imminutum.1 Servius Sulpicius iureconsultus, vir aetatis suae doctissimus, in libro de sacris detestandis secundo qua ratione adductus "testamentum" verbum esse duplex scripserit, non reperio; 2 nam compositum esse dixit a mentis contestatione. 3 Quid igitur "calciamentum", quid "paludamentum", quid "pavimentum", quid "vestimentum", quid alia mille per huiuscemodi formam producta, etiamne ista omnia composita dicemus? 4 Obrepsisse autem videtur Servio, vel si quis est, qui id prior dixit, falsa quidem, sed non abhorrens neque inconcinna quasi mentis quaedam in hoc vocabulo significatio, sicut hercle C. quoque Trebatio eadem concinnitas obrepsit. 5 Nam in libro de religionibus secundo: ""sacellum" est" inquit "locus parvus deo sacratus cum ara." Deinde addit verba haec: " "Sacellum" ex duobus verbis arbitror compositum "sacri" et "cellae", quasi "sacra cella"." 6 Hoc quidem scripsit Trebatius; sed quis ignorat "sacellum" et simplex verbum esse et non ex "sacro" et "cella" copulatum, sed ex "sacro" deminutum?

XIII. De quaestiunculis apud Taurum philosophum in convivio agitatis, quae "sympoticae" vocantur.1 Factitatum observatumque hoc Athenis est ab his, qui erant philosopho Tauro iunctiores: 2 cum domum suam nos vocaret, ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, coniectabamus ad cenulam non cuppedias ciborum, sed argutias quaestionum. 3 Vnusquisque igitur nostrum commentus paratusque ibat, quod quaereret, eratque initium loquendi edundi finis. 4 Quaerebantur autem non gravia nec reverenda, sed enthymematia quaedam lepida et minuta et florentem vino animum lacessentia, quale hoc ferme est subtilitatis ludicrae, quod dicam. 5 Quaesitum est, quando moriens moreretur: cum iam in morte esset, an cum etiamtum in vita foret? et quando surgens surgeret: cum iam staret, an cum etiamtum sederet? et qui artem disceret, quando artifex fieret: cum iam esset, an cum etiamtum non esset? 6 Vtrum enim horum dices, absurde atque ridicule dixeris, multoque absurdius videbitur, si aut utrumque esse dicas aut neutrum. 7 Sed ea omnia cum captiones esse quidam futtiles atque inanes dicerent, "nolite" inquit Taurus "haec quasi nugarum aliquem ludum aspernari. 8 Gravissimi philosophorum super hac re serio quaesiverunt: et alii moriendi verbum atque momentum manente adhuc vita dici atque fieri putaverunt, alii nihil in eo tempore vitae reliquerunt totumque illud, quod mori dicitur, morti vindicaverunt; 9 item de ceteris similibus in diversa tempora et in contrarias sententias discesserunt. 10 Sed Plato" inquit "noster neque vitae id tempus neque morti dedit idemque in omni consimilium rerum disceptatione fecit. 11 Vidit quippe utrumque esse pugnans neque posse ex duobus contrariis altero manente alterum constitui quaestionemque fieri per diversorum inter se finium mortis et vitae cohaerentiam, et idcirco peperit ipse expressitque aliud quoddam novum in confinio tempus, quod verbis propriis atque integris ten exaiphnes physin appellavit, idque ipsum ita, uti dico," inquit "in libro, cui Parmenides titulus est, scriptum ab eo reperietis." 12 Tales aput Taurum symbolae taliaque erant mensarum secundarum, ut ipse dicere solitus erat, pragmata.

XIV. Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium.1 Poeniendis peccatis tres esse debere causas existimatum est. 2 Vna est causa, quae Graece vel kolasis vel nouthesia dicitur, cum poena adhibetur castigandi atque emendandi gratia, ut is, qui fortuito deliquit, attentior fiat correctiorque. 3 Altera est, quam hi, qui vocabula ista curiosius diviserunt, timorian appellant. Ea causa animadvertendi est, cum dignitas auctoritasque eius, in quem est peccatum, tuenda est, ne praetermissa animadversio contemptum eius pariat et honorem levet; idcircoque id ei vocabulum a conservatione honoris factum putant. 4 Tertia ratio vindicandi est, quae paradeigma a Graecis nominatur, cum poenitio propter exemplum necessaria est, ut ceteri a similibus peccatis, quae prohiberi publicitus interest, metu cognitae poenae deterreantur. Idcirco veteres quoque nostri "exempla" pro maximis gravissimisque poenis dicebant. Quando igitur aut spes magna est, ut is, qui peccavit, citra poenam ipse sese ultro corrigat, aut spes contra nulla est emendari eum posse et corrigi aut iacturam dignitatis, in quem peccatum est, metui non necessum est, aut non id peccatum est, cuius exemplum necessario metu sanciendum sit: tum, quicquid ita delictum est, non sane dignum esse imponendae poenae studio visum est. 5 Has tris ulciscendi rationes et philosophi alii plurifariam et noster Taurus in primo commentariorum, quos in Gorgian Platonis composuit, scriptas reliquit. 6 Plato autem ipse verbis apertis duas solas esse poeniendi causas dicit: unam, quam primo in loco propter corrigendum, alteram, quam in tertio propter exempli metum posuimus. 7 Verba haec sunt Platonis in Gorgia: Prosekei de panti toi en timoriai onti hyp'allou orthos timoroumenoi e beltioni gignesthai kai oninasthai, e paradeigmati allois gignesthai, hina alloi hoi horontes paschonta phoboumenoi beltious gignontai. 8 In hisce verbis facile intellegas timorian Platonem dixisse, non ut supra scripsi quosdam dicere, sed ita ut promisce dici solet pro omni punitione. 9 Anne autem quasi omnino parvam et contemptu dignam praeterierit poenae sumendae causam propter tuendam laesi hominis auctoritatem, an magis quasi ei, quam dicebat, rei non necessariam praetermiserit, cum de poenis non in vita neque inter homines, sed post vitae tempus capiendis scriberet, ego in medium relinquo.

XV. De verbo "quiesco", an "e" littera corripi an produci debeat.1 Amicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum "quiescit" usitate "e" littera correpta dixit. 2 Alter item amicus, homo in doctrinis quasi in praestigiis mirificus communiumque vocum respuens nimis et fastidiens, barbare eum dixisse opinatus est, quoniam producere debuisset, non corripere. 3 Nam "quiescit" ita oportere dici praedicavit, ut "calescit", "nitescit", "stupescit" et alia huiuscemodi multa. 4 Id etiam addebat, quod "quies" "e" producto, non brevi diceretur. 5 Noster autem, qua est rerum omnium verecunda mediocritate, ne si Aelii quidem, Cincii et Santrae dicendum ita censuissent, obsecuturum se fuisse ait contra perpetuam Latinae linguae consuetudinem, neque se tam insignite locuturum, ut absona inauditaque diceret; 6 litteras tamen super hac re fecit inter exercitia quaedam ludicra et "quiesco" non esse his simile, quae supra posui, nec a "quiete" dictum, sed ab eo "quietem", Graecaeque vocis et modum et originem verbum istud habere demonstravit rationibusque haut sane frigidis docuit "quiesco" "e" littera longa dici non convenire.

XVI. Verbum "deprecor" a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum.1 Eiusmodi quispiam, qui tumultuariis et inconditis linguae exercitationibus ad famam sese facundiae promiserat neque orationis Latinae usurpationes rationesve ullas didicerat, cum in Lycio forte vespera ambularemus, ludo ibi et voluptati fuit. 2 Nam cum esset verbum "deprecor" doctiuscule positum in Catulli carmine, quia id ignorabat, frigidissimos versus esse dicebat omnium quidem iudicio venustissimos, quos subscripsi:
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, verum dispeream nisi amo. 3 "Deprecor" hoc in loco vir bonus ita esse dictum putabat, ut plerumque a vulgo dicitur, quod significat "valde precor" et "oro" et "supplico", in quo "de" praepositio ad augendum et cumulandum valet. 4 Quod si ita esset, frigidi sane versus forent. 5 Nunc enim contra omnino est: nam "de" praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim capit. Sic enim "deprecor" a Catullo dictum est, quasi "detestor" vel "exsecror" vel "depello" vel "abominor": 6contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: "Quam multorum hic vitamst a Sulla deprecatus." 7 Item in dissuasione legis agrariae: "Si quid deliquero, nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur." 8 Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui. 9 Q. Ennius in Erechtheo non longe secus dixit quam Catullus:
"qui nunc" inquit "aerumna mea libertatem paro,
quibus servitutem mea miseria deprecor;"
signat "abigo" et "amolior" vel prece adhibita vel quo alio modo. 10 Item Ennius in Cresphonte:
ego cum meae vitae parcam, letum inimico deprecer. 11 Cicero in libro sexto de republica ita scripsit: "Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur"; hic quoque item non est "valde precabatur", sed quasi propulsabat invidiam et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione paraiteisthai dicunt. 12 Item pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. "Quid" inquit "huic homini facias? nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?" 13 Item in Verrem actionis secundae primo: "Nunc vero quid faciat Hortensius? avaritiaene crimina frugalitatis laudibus deprecetur? At hominem flagitiosissimum, libidinosissimum nequissimumque defendit." Sic igitur Catullus eadem se facere dicit, quae Lesbiam, quod et malediceret ei palam respueretque et recusaret detestareturque assidue et tamen eam penitus deperiret.

XVII. Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicorum.1 Libros Athenis disciplinarum liberalium publice ad legendum praebendos primus posuisse dicitur Pisistratus tyrannus. Deinceps studiosius accuratiusque ipsi Athenienses auxerunt; sed omnem illam postea librorum copiam Xerxes Athenarum potitus urbe ipsa praeter arcem incensa abstulit asportavitque in Persas. 2 Eos porro libros universos multis post tempestatibus Seleucus rex, qui Nicanor appellatus est, referendos Athenas curavit. 3 Ingens postea numerus librorum in Aegypto ab Ptolemaeis regibus vel conquisitus vel confectus est ad milia ferme voluminum septingenta; sed ea omnia bello priore Alexandrino, dum diripitur ea civitas, non sponte neque opera consulta, sed a militibus forte auxiliaris incensa sunt.


LIBER VIII

I. "Hesterna noctu" rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in XII tabulis "nox" pro "noctu" dixerunt.

II. Quae mihi decem verba ediderit Favorinus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur.

III. Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia stantem segnem apud se et assidue oscitantem. Et adsiduo oscitantem vidit atque illius quidem delicatissimas mentis et corporis halucinationes.

IV. Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex iisdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit.

V. Quid illud sit, quod Vergilius "caelum stare pulvere", et quod Lucilius "pectus sentibus stare" dixit.

VI. Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum.

VII. Ex Aristotelis libro, qui peri mnemes inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuberantia aut interitu eius lecta auditaque.

VIII. Quid mihi usu venerit interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione.

IX. Quod Theophrastus philosophus omnis suae aetatis facundissimus verba pauca ad populum Atheniensem facturus deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verba facienti evenerit.

X. Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante.

XI. Quam festive responderit Xanthippae uxori Socrates petenti, ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent.

XII. Quid significet in veterum libris scriptum "plerique omnes"; et quod ea verba accepta a Graecis videntur.

XIII. "Cupsones", quod homines Afri dicunt, non esse verbum Poenicum, sed Graecum.

XIV. Lepidissima altercatio Favorini philosophi adversus quendam intempestivum de ambiguitate verborum disserentem; atque inibi verba quaedam ex Naevio poeta et Cn. Gellio non usitate collocata; atque ibidem a P. Nigidio origines vocabulorum exploratae.

XV. Quibus modis ignominiatus tractatusque sit a C. Caesare Laberius poeta; atque inibi appositi versus super eadem re eiusdem LaberiI. Historia ex libris Heraclidae Pontici iucunda memoratu et miranda.


LIBER IX

I. Quamobrem Quintus Claudius Quadrigarius in undevicesimo annali scripserit rectiores certioresque ictus fieri, si sursum quid mittas, quam si deorsum. I. Quintus Claudius in undevicesimo annali, cum oppidum a Metello proconsule oppugnari, contra ab oppidanis desuper e muris propugnari describeret, ita scripsit: "Sagittarius cum funditore utrimque summo studio spargunt fortissime. Sed sagittam atque lapidem deorsum an sursum mittas, hoc interest: nam neutrum potest deorsum versum recte mitti, sed sursum utrumque optime. Quare milites Metelli sauciabantur multo minus et, quod maxime opus erat, a pinnis hostis defendebant facillime." II. Percontabar ego Antonium Iulianum rhetorem, cur hoc ita usu veniret, quod Quadrigarius dixisset, ut contigui magis directioresque ictus fiant, si vel lapidem vel sagittam sursum versus iacias quam deorsum, cum proclivior faciliorque iactus sit ex supernis in infima quam ex infimis in superna. III. Tum Iulianus comprobato genere quaestionis: "quod de sagitta" inquit "et lapide dixit, hoc de omni fere missili telo dici potest. IV. Facilior autem iactus est, sicuti dixisti, si desuper iacias, si quid iacere tantum velis, non ferire. V. Sed cum modus et impetus iactus temperandus derigendusque est, tum, si in prona iacias, moderatio atque ratio mittentis praecipitantia ipsa et pondere cadentis teli corrumpitur. VI. At si in editiora mittas et ad percutiendum superne aliquid manum et oculos conlinies, quo motus a te datus tulerit, eo telum ibit, quod ieceris." VII. Ad hanc ferme sententiam Iulianus super istis Q. Claudii verbis nobiscum sermocinatus est. VIII. Quod ait idem Q. Claudius: "a pinnis hostis defendebant facillime" animadvertendum est usum esse eum verbo "defendebant" non ex vulgari consuetudine, sed admodum proprie et Latine. IX. Nam "defendere" et "offendere" inter sese adversa sunt, quorum alterum significat empodon echein, id est incurrere in aliquid et incidere, alterum ekpodon poiein, id est avertere atque depellere, quod hoc in loco a Q. Claudio dicitur.

II. Qualibus verbis notarit Herodes Atticus falso quempiam cultu amictuque nomen habitumque philosophi ementientem. I. Ad Herodem Atticum, consularem virum ingenioque amoeno et Graeca facundia celebrem, adiit nobis praesentibus palliatus quispiam et crinitus barbaque prope ad pubem usque porrecta ac petit aes sibi dari eis artous. II. Tum Herodes interrogat, quisnam esset. III. Atque ille vultu sonituque vocis obiurgatorio philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit, cur quaerendum putasset, quod videret. IV. "Video" inquit Herodes "barbam et pallium, philosophum nondum video. V. Quaeso autem te, cum bona venia dicas mihi, quibus nos uti posse argumentis existimas, ut esse te philosophum noscitemus?" VI. Interibi aliquot ex his, qui cum Herode erant, erraticum esse hominem dicere et nulli rei incolamque esse sordentium ganearum, ac nisi accipiat, quod petit, convicio turpi solitum incessere; atque ibi Herodes: "demus" inquit "huic aliquid aeris, cuicuimodi est, tamquam homines, non tamquam homini", VII. et iussit dari pretium panis triginta dierum. VIII. Tum nos aspiciens, qui eum sectabamur: "Musonius" inquit "aeruscanti cuipiam id genus et philosophum sese ostentanti dari iussit mille nummum, et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem malum et malitiosum et nulla re bona dignum, tum Musonium subridentem dixisse aiunt: axios oun estin argyriou. IX. Sed hoc potius" inquit "dolori mihi et aegritudini est, quod istiusmodi animalia spurca atque probra nomen usurpant sanctissimum et philosophi appellantur. X. Maiores autem mei Athenienses nomina iuvenum fortissimorum Harmodii et Aristogitonis, qui libertatis recuperandae gratia Hippiam tyrannum interficere adorsi erant, ne umquam servis indere liceret, decreto publico sanxerunt, quoniam nefas ducerent nomina libertati patriae devota servili contagio pollui. XI. Cur ergo nos patimur nomen philosophiae inlustrissimum in hominibus deterrimis exsordescere? Simili autem" inquit "exemplo ex contraria specie antiquos Romanorum audio praenomina patriciorum quorundam male de republica meritorum et ob eam causam capite damnatorum censuisse, ne cui eiusdem gentis patricio inderentur, ut vocabula quoque eorum defamata atque demortua cum ipsis viderentur."

III. Epistula Philippi regis ad Aristotelem philosophum super Alexandro recens nato. I. Philippus, Amyntae filius, terrae Macedoniae rex, cuius virtute industriaque Macetae locupletissimo imperio aucti gentium nationumque multarum potiri coeperant et cuius vim atque arma toti Graeciae cavenda metuendaque inclitae illae Demosthenis orationes contionesque vocificant, II. is Philippus, cum in omni fere tempore negotiis belli victoriisque adfectus exercitusque esset, a liberali tamen Musa et a studiis humanitatis numquam afuit, quin lepide comiterque pleraque et faceret et diceret. III. Feruntur adeo libri epistularum eius munditiae et venustatis et prudentiae plenarum, velut sunt illae litterae, quibus Aristoteli philosopho natum esse sibi Alexandrum nuntiavit. IV. Ea epistula, quoniam curae diligentiaeque in liberorum disciplinas hortamentum est, exscribenda visa est ad commonendos parentum animos. V. Exponenda est igitur ad hanc ferme sententiam: "Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito. Quod equidem dis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo, quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero enim fore, ut eductus eruditusque a te dignus exsistat et nobis et rerum istarum susceptione." VI. Ipsius autem Philippi verba haec sunt: Philippos Aristotelei chairein. Isthi moi gegonota hyion. Pollen oun tois theois echo charin, ouch houtos epi tei genesei tou paidos, hos epi toi kata ten sen helikian auton gegonenai; elpizo gar auton hypo sou traphenta kai paideuthenta axion esesthai kai hemon kai tes ton pragmaton diadoches.

IV. De barbararum gentium prodigiosis miraculis; deque diris et exitiosis effascinationibus; atque inibi de feminis repente versis in mares. I. Cum e Graecia in Italiam rediremus et Brundisium iremus egressique e navi in terram in portu illo inclito spatiaremur, quem Q. Ennius remotiore paulum, sed admodum scito vocabulo "praepetem" appellavit, fasces librorum venalium expositos vidimus. II. Atque ego avide statim pergo ad libros. III. Erant autem isti omnes libri Graeci miraculorum fabularumque pleni, res inauditae, incredulae, scriptores veteres non parvae auctoritatis: Aristeas Proconnesius et Isigonus Nicaeensis et Ctesias et Onesicritus et Polystephanus et Hegesias; IV. ipsa autem volumina ex diutino situ squalebant et habitu aspectuque taetro erant. V. Accessi tamen percontatusque pretium sum et adductus mira atque insperata vilitate libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo; atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut, qui eos lectitabit, is ne rudis omnino et anezoos inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur. VI. Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos penitissimos, qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et anthropophagous nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prospectantia; praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae "Albania" dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere. VII. Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi naturalis historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia nulli aliae causae obnoxia. VIII. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est, traditurque esse homines in Illyriis, qui interimant videndo, quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu tam nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere. IX. Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus, eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula, homines qui "monocoli" appellentur, singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis cervicibus oculos in humeris habentes. X. Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae corporibus hirtis et avium ritu plumantibus nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem; Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem. XI. Haec atque alia istiusmodi plura legimus; XII. sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis. XIII. Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro naturalis historiae septimo scripsit. XIV. Verba igitur haec, quae infra posui, ipsius sunt ex eo libro sumpta, quae profecto faciunt, ut neque respuenda neque ridenda sit notissima illa veterum poetarum de Caenide et Caeneo cantilena. XV. "Ex feminis" inquit "mutari in mares non est fabulosum. Invenimus in annalibus Q. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Casini puerum factum ex virgine sub parentibus iussuque haruspicum deportatum in insulam desertam. Licinius Mucianus prodidit visum esse a se Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, nubsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque, cum proderem haec." XVI. Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: "Gignuntur homines utriusque sexus, quos "hermaphroditos" vocamus, olim "androgynos" vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis."

V. Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi, quibus decreta Epicuri insectatus est. I. De voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt. II. Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit; eam tamen ita definit: sarkos eustathes katastema; III. Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: manein mallon e hesthein. IV. Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum autem esse, quod utriusque medium foret. V. Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse Graeco vocabulo adiaphoron appellavit. VI. Critolaus Peripateticus et malum esse voluptatem ait et multa alia mala parere ex sese, incurias, desidias, obliviones, ignavias. VII. Plato ante hos omnis ita varie et multiformiter de voluptate disseruit, ut cunctae istae sententiae, quas supra posui, videantur ex sermonum eius fontibus profluxisse; nam proinde unaquaque utitur, ut et ipsius voluptatis natura fert, quae est multiplex, et causarum, quas tractat, rerumque, quas efficere vult, ratio desiderat. VIII. Taurus autem noster, quotiens facta mentio Epicuri erat, in ore atque in lingua habebat verba haec Hieroclis Stoici, viri sancti et gravis: Hedore telos, pornes dogma; ouk estin pronoia, oude pornes dogma.

VI. Verbum, quod est ab "ago" frequentativum, in syllaba prima quonam sit modulo pronuntiandum. I. Ab eo, quod est "ago" et "egi", verba sunt, quae appellant grammatici "frequentativa", "actito" et "actitavi". II. Haec quosdam non sane indoctos viros audio ita pronuntiare, ut primam in his litteram corripiant, rationemque dicunt, quoniam in verbo principali, quod est "ago", prima littera breviter pronuntiatur. III. Cur igitur ab eo, quod est "edo" et "ungo", in quibus verbis prima littera breviter dicitur, "esito" et "unctito", quae sunt eorum frequentativa, prima littera longa promimus et contra "dictito" ab eo verbo, quod est "dico", correpte dicimus? num ergo potius "actito" et "actitavi" producenda sunt? quoniam frequentativa ferme omnia eodum modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis, unde ea profecta sunt, in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti "lego, lectus" facit "lectito"; "ungo, unctus" "unctito"; "scribo, scriptus" "scriptito"; "moveo, motus" "motito"; "pendeo, pensus" "pensito"; "edo, esus" "esito"; "dico" autem "dictus" "dictito" facit; "gero, gestus" "gestito"; "veho, vectus" "vectito"; "rapio, raptus" "raptito"; "capio, captus" "captito"; "facio, factus" "factito". Sic igitur "actito" producte in prima syllaba pronuntiandum, quoniam ex eo fit, quod est "ago" et "actus".

VII. De conversione foliorum in arbore olea brumali et solstitiali die: deque fidibus id temporis ictu alieno sonantibus. I. Volgo et scriptum et creditum est folia olearum arborum brumali et solstitiali die converti et quae pars eorum fuerit inferior atque occultior, eam supra fieri atque exponi ad oculos et ad solem. II. Quod nobis quoque semel atque iterum experiri volentibus ita esse propemodum visum est. III. Sed de fidibus rarius dictu et mirabilius est; quam rem et alii docti viri et Suetonius etiam Tranquillus in libro ludicrae historiae primo satis compertam esse satisque super ea constare adfirmat: nervias in fidibus brumali die alias digitis pelli, alias sonare.

VIII. Necessum esse, qui multa habeat, multis indigere; deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia. I. Verum est profecto, quod observato rerum usu sapientes viri dixere, multis egere, qui multa habeat, magnamque indigentiam nasci non ex inopia magna, sed ex magna copia: multa enim desiderari ad multa, quae habeas, tuenda. II. Quisquis igitur multa habens cavere atque prospicere velit, ne quid egeat neve quid desit, iactura opus esse, non quaestu, et minus habendum esse, ut minus desit. III. Hanc sententiam memini a Favorino inter ingentes omnium clamores detornatam inclusamque verbis his paucissimis: Ton gar myrion kai pentakischilion chlamydon deomenon ouk esti me pleionon deisthai; ois gar echo prosdeomenos, aphelon hon echo, arkoumai ois echo.

IX. Quis modus sit vertendi verba in Graecis sententiis; deque his Homeri versibus, quos Vergilius vertisse aut bene apteque aut inprospere existimatus est. I. Quando ex poematis Graecis vertendae imitandaeque sunt insignes sententiae, non semper aiunt enitendum, ut omnia omnino verba in eum, in quem dicta sunt, modum vertamus. II. Perdunt enim gratiam pleraque, si quasi invita et recusantia violentius transferantur. III. Scite ergo et considerate Vergilius, cum aut Homeri aut Hesiodi aut Apollonii aut Parthenii aut Callimachi aut Theocriti aut quorundam aliorum locos effingeret, partem reliquit, alia expressit. IV. Sicuti nuperrime aput mensam cum legerentur utraque simul Bucolica Theocriti et Vergilii, animadvertimus reliquisse Vergilium, quod Graecum quidem mire quam suave est, verti autem neque debuit neque potuit. V. Sed enim, quod substituit pro eo, quod omiserat, non abest, quin iucundius lepidiusque sit: ballei kai maloisi ton aipolon ha Klearista tas aigas parelanta kai hady ti poppyliazei, - VI. malo me Galatea petit, lasciva puella, et fugit ad salices et se cupit ante videri. VII. Illud quoque alio in loco animadvertimus caute omissum, quod est in Graeco versu dulcissimum: Tityr', emin to kalon pephilemene, boske tas aigas kai poti tan kranan age, Tityre; kai ton enorchan ton Libykon knakona phylasseo, me ty kophypsei. VIII. Quo enim pacto diceret: to kalon pephilemene, verba hercle non translaticia, sed cuiusdam nativae dulcedinis? IX. Hoc igitur reliquit et cetera vertit non infestiviter, nisi quod "caprum" dixit, X. quem Theocritus enorchan appellavit - auctore enim M. Varrone is demum Latine "caper" dicitur, qui excastratus est -: XI. Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas et potum pastas age, Tityre, et inter agendum occursare capro, cornu ferit ille, caveto. XII. Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit: hoe d'Artemis eisi kat'oureos iocheaira, e kata Teygeton perimeketon e Erymanthon terpomene kaproisi kai okeieis elaphoisin; tei de th'hama nymphai, kourai Dios aigiochoio, agronomoi paizousi; gegethe de te phrena Leto; pasaon d'hyper he ge kare echei ede metopa, rheia d'arignote peletai, kalai de te pasai - XIII. qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram fert humero gradiensque deas supereminet omnis. Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus. XIV. Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa ludibunda inter familiares puellas in locis solis recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, "instans operi", sicut ipse ait, "regnisque futuris", nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat; XV. tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam si onus et sarcinam; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Leto gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est: gegethe de te phrena Leto, ipse autem imitari hoc volens gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia; nescire enim sese, quid significaret aliud "pertemptant"; XVI. praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sit: rheia d'arignoton peletai, kalai de te pasai, XVII. quando nulla maior cumulatiorque pulcritudinis laus dici potuerit, quam quod una inter omnis pulcras excelleret, una facile ex omnibus nosceretur.

X. Quod Annaeus Cornutus versus Vergilii, quibus Veneris et Vulcani concubitum pudice operteque dixit, reprehensione spurca et odiosa inquinavit. I. Annianus poeta et plerique cum eo eiusdem Musae viri summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebant, quibus Volcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit. II. Sic enim scripsit: ea verba locutus optatos dedit amplexus placidumque petivit coniugis infusus gremio per membra soporem. III. Minus autem difficile esse arbitrabantur in istiusmodi re digerenda verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit parthenien zonen et lektroio thesmon et erga philotesia, IV. tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse. V. Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos de figuris sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit. VI. Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset: " "membra" tamen" inquit "paulo incautius nominavit."

XI. De Valerio Corvino; et unde Corvinus. I. De Maximo Valerio, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum, qui secus dixerit. II. Ea res prorsus admiranda sic profecto est in libris annalibus memorata: III. Adulescens tali genere editus L. Furio Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris. IV. Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant, instruebanturque acies a consulibus de vi ac multitudine hostium satis agentibus. V. Dux interea Gallorum vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et superbiam circumspiciens despiciensque omnia venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet. VI. Tum Valerius tribunus ceteris inter metum pudoremque ambiguis impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inmaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et consistunt, et conserebantur iam manus, atque ibi vis quaedam divina fit: VII. corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni. VIII. Sic tribunus spectante utroque exercitu et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus ducem hostium ferocissimum vicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Corvinus. IX. Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam. X. Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit. In eius statuae capite corvi simulacrum est rei pugnaeque, quam diximus, monimentum.

XII. De verbis, quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur. I. Vt "formidulosus" dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut "invidiosus" et qui invidet et cui invidetur, ut "suspiciosus" et qui suspicatur et qui suspectus est, ut "ambitiosus" et qui ambit et qui ambitur, ut item "gratiosus" et qui adhibet gratias et qui admittit, ut "laboriosus" et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita "infestus" quoque ancipiti significatione est. II. Nam et is "infestus" appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque "infestus" dicitur. III. Sed quod prius posui, profecto exemplis non indiget: sic adeo multi locuntur, ut "infestum" dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est. IV. Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt, et M. Tullius in oratione, quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est: V. "Dolebam" inquit "iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob eam ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia praesidio custodiaque texisset." VI. Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: "Infestum" a festinando dictum; nam qui instat" inquit "alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque "infestus" dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est." VII. Ne quis autem de "suspicioso", quod supra posuimus, et de "formiduloso" in eam partem, quae minus usitata est, exemplum requirat, inveniet de "suspicioso" aput M. Catonem de re Floria ita scriptum: "Sed nisi qui palam corpore pecuniam quaereret aut se lenoni locavisset, etsi famosus et suspiciosus fuisset, vim in corpus liberum non aecum censuere adferri." VIII. "Suspiciosum" enim Cato hoc in loco suspectum significat, non suspicantem. IX. "Formidulosum" autem, qui formidetur, Sallustius in Catilina ita dicit: "Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus." X. Item C. Calvus in poematis "laboriosus" dicit, non, ut vulgo dicitur, qui laborat, sed in quo laboratur. "durum" inquit "rus fugis et laboriosum." XI. Eadem ratione Laberius quoque in Sororibus: "ecastor" inquit "mustum somniculosum", XII. et Cinna in poematis: somniculosam ut Poenus aspidem Psyllus. XIII. "Metus" quoque et "iniuria" atque alia quaedam id genus sic utroqueversum dici possunt: nam "metus hostium" recte dicitur, et cum timent hostes et cum timentur. XIV. Itaque Sallustius in historia prima "metum Pompei" dixit, non quo Pompeius metueret, quod est usitatius, sed quo metueretur. Verba haec Sallusti sunt: "Id bellum excitabat metus Pompei victoris Hiempsalem in regnum restituentis." XV. Item alio in loco: "Postquam remoto metu Punico simultates exercere vacuum fuit." XVI. "Iniurias" itidem dicimus tam illorum, qui patiuntur, quam qui faciunt, quarum dictionum exempla sunt facilia inventu. XVII. Illud etiam dictum a Vergilio eandem habet formam communicatae ultro et citro significationis: "et vulnere" inquit "tardus Vlixi", cum diceret vulnus, non quod accepisset Vlixes, sed quod dedisset. XVIII. "Nescius" quoque dicitur tam is, qui nescitur, quam qui nescit. XIX. Sed super eo, qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo, quod nescitur. XX. "Ignarus" aeque utroqueversum dicitur non tantum qui ignorat, set et qui ignoratur. XXI. Plautus in Rudente: quae in locis nesciis nescia spe sumus. XXII. Sallustius: "More humanae cupidinis ignara visendi." Vergilius: ignarum Laurens habet ora Mimanta.

XIII. Verba ex historia Claudi Quadrigari, quibus Manli Torquati, nobilis adulescentis, et hostis Galli provocatoris pugnam depinxit. I. Titus Manlius summo loco natus adprimeque nobilis fuit. II. Ei Manlio cognomentum factum est Torquatus. III. Causam cognomenti fuisse accepimus torquis ex auro induvias, quam ex hoste, quem occiderat, detractam induit. IV. Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit. V. Quem locum ex eo libro philosophus Favorinus cum legeret, non minoribus quati adficique animum suum motibus pulsibusque dicebat, VI. quam si ipse coram depugnantes eos spectaret. VII. Verba Q. Claudi, quibus pugna ista depicta est, adscripsi: "Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit, qui et viribus et magnitudine et adulescentia simulque virtute ceteris antistabat. VIII. Is maxime proelio commoto atque utrisque summo studio pugnantibus manu significare coepit utrisque, quiescerent. IX. Pugnae facta pausa est. X. Extemplo silentio facto cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. XI. Nemo audebat propter magnitudinem atque inmanitatem facies. XII. Deinde Gallus inridere coepit atque linguam exsertare. XIII. Id subito perdolitum est cuidam Tito Manlio, summo genere gnato, tantum flagitium civitati adcidere, e tanto exercitu neminem prodire. XIV. Is, ut dico, processit neque passus est virtutem Romanam ab Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri et gladio Hispanico cinctus contra Gallum constitit. XV. Metu magno ea congressio in ipso ponti utroque exercitu inspectante facta est. XVI. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus sua disciplina scuto proiecto cantabundus; Manlius animo magis quam arte confisus scuto scutum percussit atque statum Galli conturbavit. XVII. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit atque de loco hominem iterum deiecit; eo pacto ei sub Gallicum gladium successit atque Hispanico pectus hausit; deinde continuo humerum dextrum eodem concessu incidit neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet. XVIII. Vbi eum evertit, caput praecidit, torquem detraxit eamque sanguinulentam sibi in collum inponit. XIX. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati." XX. Ab hoc Tito Manlio, cuius hanc pugnam Quadrigarius descripsit, imperia et aspera et immitia "Manliana" dicta sunt, quoniam postea bello adversum Latinos cum esset consul, filium suum securi percussit, qui speculatum ab eo missus, interdicto hostem, a quo provocatus fuerat, occiderat.

XIV. Quod idem Quadrigarius "huius facies" patrio casu probe et Latine dixit; et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus. I. Quod autem supra scriptum est in Q. Claudi verbis: "Propter magnitudinem atque inmanitatem facies", id nos aliquot veteribus libris inspectis exploravimus atque ita esse, ut scriptum est, comperimus. II. Sic enim pleraque aetas veterum declinavit: "haec facies, huius facies", quod nunc propter rationem grammaticam "faciei" dicitur. Corruptos autem quosdam libros repperi, in quibus "faciei" scriptum est illo, quod ante scriptum erat, oblitterato. III. Meminimus etiam in Tiburti bibliotheca invenire nos in eodem Claudi libro scriptum utrumque "facies" et "facii". Sed "facies" in ordinem scriptum fuit et contra per "i" geminum "facii," neque id abesse a quadam consuetudine prisca existimavimus; IV. nam et ab eo, quod est "hic dies", tam "huius dies", quam "huius dii", et ab eo, quod est "haec fames", tam "huius famis", quam "huius fami" dixerunt. V. Q. Ennius in XVI annali "dies" scripsit pro "diei" in hoc versu: postremae longinqua dies confecerit aetas. VI. Ciceronem quoque adfirmat Caesellius in oratione, quam pro P. Sestio fecit, "dies" scripsisse pro "diei", quod ego inpensa opera conquisitis veteribus libris plusculis ita, ut Caesellius ait, scriptum inveni. VII. Verba sunt haec M. Tullii: "Equites vero daturos illius dies poenas"; quocirca factum hercle est, ut facile his credam, qui scripserunt idiographum librum Vergilii se inspexisse, in quo ita scriptum est: libra dies somnique pares ubi fecerit horas, id est "libra diei somnique". VIII. Sed sicut hoc in loco "dies" a Vergilio scriptum videtur, ita in illo versu non dubium est, quin "dii" scripserit pro "diei": munera laetitiamque dii, quod inperitiores "dei" legunt ab insolentia scilicet vocis istius abhorrentes. IX. Sic autem "dies, dii" a veteribus declinatum est, ut "fames, fami", "pernicies, pernicii", "progenies, progenii", "luxuries, luxurii", "acies? acii". X. M. enim Cato in oratione, quam de bello Carthaginiensi composuit, ita scripsit: "Pueri atque mulieres extrudebantur fami causa." XI. Lucilius in XII: rugosum atque fami plenum. XII. Sisenna in historiarum libro VI: "Romanos inferendae pernicii causa venisse." XIII. Pacuvius in Paulo: pater supreme nostrae progenii patris. XIV. Cn. Matius in Iliadis XXI: altera pars acii vitassent fluminis undas. XV. Idem Matius in XXIII: an maneat specii simulacrum in morte silentum. XVI. C. Gracchus de legibus promulgatis: "Ea luxurii causa aiunt institui"; XVII. et ibidem infra ita scriptum est: "non est ea luxuries, XVIII. quae necessario parentur vitae causa", per quod apparet eum ab eo, quod est "luxuries", "luxurii" patrio casu dixisse. XIX. M. quoque Tullius in oratione, qua Sextum Roscium defendit, "pernicii" scriptum reliquit. Verba haec sunt: "Quorum nihil pernicii causa divino consilio, sed vi ipsa et magnitudine rerum factum putamus." XX. Aut "facies" ergo in casu patrio aut "facii" Quadrigarium scripsisse existimandum est; "facie" autem in nullo veteri libro scriptum repperi. XXI. [In casu autem dandi, qui purissime locuti sunt, non "faciei", uti nunc dicitur, sed "facie" dixerunt.] XXII. Lucilius in saturis: "primum" inquit "facie quod honestae tantis accedit." XXIII. Lucilius in libro septimo: qui te diligat, aetatis facieque tuae se fautorem ostendat, fore amicum polliceatur; XXIV. sunt tamen non pauci, qui utrobique "facii" legant. XXV. Sed C. Caesar in libro de analogia secundo "huius die" et "huius specie" dicendum putat. XXVI. Ego quoque in Iugurtha Sallustii summae fidei et reverendae vetustatis libro "die" casu patrio scriptum inveni. Verba haec ita erant: "Vix decima parte die reliqua." Non enim puto argutiolam istam recipiendam, ut "die" dictum quasi "ex die" existimemus.

XV. De genere controversiae, quod Graece aporon appellatur. I. Cum Antonio Iuliano rhetore per feriarum tempus aestivarum decedere ex urbis aestu volentes Neapolim concesseramus. II. Atque ibi erat adulescens tunc quispiam ex ditioribus cum utriusque linguae magistris meditans et exercens ad causas Romae orandas eloquentiae Latinae facultatem; atque is rogat Iulianum, uti sese audiat declamantem. III. It auditum Iulianus, imusque nos cum eo simul. IV. Introit adulescens et praefatur arrogantius et elatius, quam aetati eius decebat, ac deinde iubet exponi controversias. V. Aderat ibi nobiscum Iuliani sectator, iuvenis promptus et proficiens et offendens iam in eo, quod ille aput Iuliani aures in praecipiti stare et subitaria dictione periculum sui facere audebat. VI. Exponit igitur temptamenti gratia controversiam parum consistentem, quod genus Graeci aporon vocant, Latine autem id non nimis incommode "inexplicabile" dici potest. VII. Ea controversia fuit huiusmodi: "De reo septem iudices cognoscant, eaque sententia sit rata, quam plures ex eo numero dixerint. Cum septem iudices cognovissent, duo censuerunt reum exsilio multandum, duo alii pecunia, tres reliqui capite puniendum. VIII. Petitur ad supplicium ex sententia trium iudicum et contradicit." IX. Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, exspectatis incipit statim mira celeritate in eandem hanc controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno exsultantibus, Iuliano autem male ac misere rubente et sudante. X. Sed ubi deblateratis versuum multis milibus finem aliquando fecit egressique inde sumus, amici familiaresque eius Iulianum prosecuti, quidnam existimaret, percontati sunt. XI. Atque ibi Iulianus festivissime: "nolite quaerere," inquit "quid sentiam; adulescens hic sine controversia disertus est."

XVI. Quod Plinium Secundum, non hominem indoctum, fugerit latueritque vitium argumenti, quod antistrephon Graeci dicunt. I. Plinius Secundus existimatus est esse aetatis suae doctissimus. II. Is libros reliquit, quos studiosorum inscripsit, non medius fidius usquequaque aspernandos. III. In his libris multa varie ad oblectandas eruditorum hominum aures ponit. IV. Refert etiam plerasque sententias, quas in declamandis controversiis lepide arguteque dictas putat. V. Sicuti hanc quoque sententiam ponit ex huiuscemodi controversia: " "Vir fortis praemio, quod optaverit, donetur. Qui fortiter fecerat, petit alterius uxorem in matrimonium et accepit. Is deinde, cuia uxor fuit, fortiter fecit. Repetit eandem; contradicitur." VI. Eleganter" inquit "et probabiliter ex parte posterioris viri fortis uxorem sibi reddi postulantis hoc dictum est: "Si placet lex, redde; si non placet, redde"." VII. Fugit autem Plinium sententiolam istam, quam putavit esse argutissimam, vitio non carere, quod Graece antistrephon dicitur. Et est vitium insidiosum et sub falsa laudis specie latens; nihil enim minus converti ex contrario id ipsum adversus eundem potest atque ita a priore illo viro forte dici: "Si placet lex, non reddo; si non placet, non reddo."


LIBER X

I. "Tertium"ne consul an "tertio" dici oporteat; et quonam modo Cn. Pompeius, cum in theatro, quod erat dedicaturus, honores suos inscriberet, quaestionem ancipitem istius verbi de consilio Ciceronis vitaverit. I. Familiari meo cuipiam litteras Athenis Romam misi. II. In his scriptum fuit me illi iam "tertium" scripsisse. III. Is ad me rescripsit petivitque, ut rationem dicerem, cur "tertium" ac non "tertio" scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, "tertium"ne "consul" et "quartum" an "tertio" et "quarto" dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset "tertio" et "quarto consul", non "tertium quartum"que; idque in principio libri ... Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum "septimo" consulem dixisse. IV. Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque, de quo ad me scripserat, decideretur; V. nam et Varro satis aperte, quid dici oporteret, edocuit, et ego adversus eum, qui doctus esse dicebatur, litem meam facere absens nolui. VI. Verba M. Varronis ex libro disciplinarum quinto haec sunt: "Aliud est "quarto" praetorem fieri et "quartum", quod "quarto" locum adsignificat ac tres ante factos, "quartum" tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit: Quintus pater quartum fit consul, et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet "consul tertium" aut "tertio", extremas litteras non scripsit." VII. Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tunius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: "Cum Pompeius" inquit "aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores inscriberentur, quaeri coeptum est, utrum "consul tertio" inscribendum esset an "tertium". Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars "tertio", alii "tertium" scribendum contenderent, rogavit" inquit "Ciceronem Pompeius, ut, quod ei rectius videretur, scribi iuberet." Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. "Persuasit igitur Pompeio, ut neque "tertium" neque "tertio" scriberetur, sed ad secundum usque "t" fierent litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret." VIII. Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum. IX. Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum lineolis incisis significatus est. X. In M. autem Catonis quarta origine ita perscriptum est: "Carthaginienses sextum de foedere decessere." Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum. XI. Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris triton kai tetarton dicunt, quod congruit cum eo, quod Latine dicitur: "tertium quartumque".

II. Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit. I. Aristoteles philosophus memoriae tradidit mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem esse numerum ait rarissimum. II. Sed et divo Augusto imperante, qui temporum eius historiam scripserunt, ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum non multo, postquam peperit, mortuam, monumentumque ei factum iussu Augusti in via Laurentina, inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.

III. Locorum quorundam inlustrium conlatio contentioque facta ex orationibus C. Gracchi et M. Ciceronis et M. Catonis. I. Fortis ac vehemens orator existimatur esse C. Gracchus. Nemo id negat. Sed quod nonnullis videtur severior, acrior ampliorque esse M. Tullio, ferri id qui potest? II. Legebamus adeo nuper orationem Gracchi de legibus promulgatis, in qua M. Marium et quosdam ex municipiis Italicis honestos viros virgis per iniuriam caesos a magistratibus populi Romani, quanta maxima invidia potest, conqueritur. III. Verba haec sunt, quae super ea re fecit: "Nuper Teanum Sidicinum consul venit. Vxor eius dixit se in balneis virilibus lavari velle. Quaestori Sidicino M. Mario datum est negotium, uti balneis exigerentur, qui lavabantur. Vxor renuntiat viro parum cito sibi balneas traditas esse et parum lautas fuisse. Idcirco palus destitutus est in foro, eoque adductus suae civitatis nobilissimus homo M. Marius. Vestimenta detracta sunt, virgis caesus est. Caleni, ubi id audierunt, edixerunt, ne quis in balneis lavisse vellet, cum magistratus Romanus ibi esset. Ferentini ob eandem causam praetor noster quaestores arripi iussit: alter se de muro deiecit, alter prensus et virgis caesus est." IV. In tam atroci re ac tam misera atque maesta iniuriae publicae contestatione ecquid est, quod aut ampliter insigniterque aut lacrimose atque miseranter aut multa copiosaque invidia gravique et penetrabili querimonia dixerit? brevitas sane et venustas et mundities orationis est, qualis haberi ferme in comoediarum festivitatibus solet. V. Item Gracchus alio in loco ita dicit: "Quanta libido quantaque intemperantia sit hominum adulescentium, unum exemplum vobis ostendam. His annis paucis ex Asia missus est, qui per id tempus magistratum non ceperat, homo adulescens pro legato. Is in lectica ferebatur. Ei obviam bubulcus de plebe Venusina advenit et per iocum, cum ignoraret, qui ferretur, rogavit, num mortuum ferrent. Vbi id audivit, lecticam iussit deponi, struppis, quibus lectica deligata erat, usque adeo verberari iussit, dum animam efflavit." VI. Haec quidem oratio super tam violento atque crudeli facinore nihil profecto abest a cotidianis sermonibus. VII. At cum in simili causa aput M. Tullium cives Romani, innocentes viri, contra ius contraque leges virgis caeduntur aut supplicio extremo necantur, quae ibi tunc miseratio? quae comploratio? quae totius rei sub oculos subiectio? quod et quale invidiae atque acerbitatis fretum effervescit? VIII. animum hercle meum, cum illa M. Ciceronis lego, imago quaedam et sonus verberum et vocum et eiulationum circumplectitur; IX. velut sunt ista, quae de C. Verre dicit, quae nos, ut in praesens potuimus, quantum memoria subpeditabat, adscripsimus: "Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi, toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset, cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet." X. Iam haec medius fidius sola verba: "nudari ac deligari et virgas expediri iubet" tanti motus horrorisque sunt, ut non narrari, quae gesta sunt, sed rem geri prosus videas. XI. Gracchus autem non querentis neque implorantis, sed nuntiantis vicem: "palus" inquit "in foro destitutus est, vestimenta detracta sunt, virgis caesus est." XII. Sed enim M. Cicero praeclare cum diutina repraesentatione non "caesus est", sed: "caedebatur" inquit "virgis in medio foro Messanae civis Romanus, cum interea nullus gemitus, nulla vox illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec: "civis Romanus sum!" Hac commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur." XIII. Complorationem deinde tam acerbae rei et odium in Verrem detestationemque aput civis Romanos inpense atque acriter atque inflammanter facit, cum haec dicit: "O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Hucine tandem haec omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces ac secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes ardentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur, si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non leniebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu gemituque maximo commovebare?" XIV. Haec M. Tullius atrociter, graviter, apte copioseque miseratus est. XV. Sed si quis est tam agresti aure ac tam hispida, quem lux ista et amoenitas orationis verborumque modificatio parum delectat, amat autem priora idcirco, quod incompta et brevia et non operosa, sed nativa quadam suavitate sunt quodque in his umbra et color quasi opacae vetustatis est, is, si quid iudicii habet, consideret in causa pari M. Catonis, antiquioris hominis, orationem, ad cuius vim et copiam Gracchus nec adspiravit. XVI. Intelleget, opinor, Catonem contentum eloquentia aetatis suae non fuisse et id iam tum facere voluisse, quod Cicero postea perfecit. XVII. In eo namque libro, qui de falsis pugnis inscriptus est, ita de Q. Thermo conquestus est: "Dixit a decemviris parum bene sibi cibaria curata esse. Iussit vestimenta detrahi atque flagro caedi. Decemviros Bruttiani verberavere, videre multi mortales. Quis hanc contumeliam, quis hoc imperium, quis hanc servitutem ferre potest? Nemo hoc rex ausus est facere; eane fieri bonis, bono genere gnatis, boni consultis? ubi societas? ubi fides maiorum? Insignitas iniurias, plagas, verbera, vibices, eos dolores atque carnificinas per dedecus atque maximam contumeliam inspectantibus popularibus suis atque multis mortalibus te facere ausum esse? Set quantum luctum, quantum gemitum, quid lacrimarum, quantum fletum factum audivi! Servi iniurias nimis aegre ferunt: quid illos, bono genere gnatos, magna virtute praeditos, opinamini animi habuisse atque habituros, dum vivent?" XVIII. Quod Cato dixit: "Bruttiani verberavere", ne qui fortasse de Bruttianis requirat, id significat: XIX. Cum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset, primi totius Italiae Bruttii ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal Italia decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causa non milites scribebant nec pro sociis habebant, sed magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare servorum vicem iusserunt. Itaque hi sequebantur magistratus, tamquam in scaenicis fabulis qui dicebantur "lorarii", et quos erant iussi, vinciebant aut verberabant; quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt "Bruttiani".

IV. Quod P. Nigidius argutissime docuit nomina non positiva esse, sed naturalia. I. Nomina verbaque non positu fortuito, sed quadam vi et ratione naturae facta esse P. Nigidius in grammaticis commentariis docet, rem sane in philosophiae dissertationibus celebrem. II. Quaeri enim solitum aput philosophos, physei ta onomata sint e thesei. III. In eam rem multa argumenta dicit, cur videri possint verba esse naturalia magis quam arbitraria. IV. Ex quibus hoc visum est lepidum et festivum: " "Vos" " inquit "cum dicimus, motu quodam oris conveniente cum ipsius verbi demonstratione utimur et labeas sensim primores emovemus ac spiritum atque animam porro versum et ad eos, quibuscum sermocinamur "intendimus. At contra cum dicimus "nos", neque profuso intentoque flatu vocis neque proiectis labris pronuntiamus, sed et spiritum et labeas quasi intra nosmet ipsos coercemus. Hoc idem fit et in eo, quod dicimus "tu", "ego" et "tibi" et "mihi". Nam sicuti, cum adnuimus et abnuimus, motus quidam ille vel capitis vel oculorum a natura rei, quam significat, non abhorret, ita in his vocibus quasi gestus quidam oris et spiritus naturalis est. Eadem ratio est in Graecis quoque vocibus, quam esse in nostris animadvertimus."

V. "Avarus" simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicuti P. Nigidio videtur. I. "Avarus" non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in commentariorum undetricesimo. "Avarus enim" inquit "appellatur, qui avidus aeris est. II. Sed in ea copula "e" littera" inquit "detrita est." Item "locupletem" dictum ait ex conpositis vocibus, qui pleraque loca, hoc est, qui multas possessiones teneret. III. Sed probabilius id firmiusque est, quod de locuplete dixit. Nam de "avaro" ambigitur: cur enim non videri possit ab uno solum verbo inclinatum, quod est "aveo", eademque esse fictura, qua est "amarus", de quo nihil dici potest, quin duplex non sit?

VI. Multam dictam esse ab aedilibus plebi Appi Caeci filiae, mulieri nobili, quod locuta esset petulantius. I. Non in facta modo, sed in voces etiam petulantiores publice vindicatum est; ita enim debere esse visa est Romanae disciplinae dignitas inviolabilis. II. Appi namque illius Caeci filia a ludis, quos spectaverat, exiens turba undique confluentis fluctuantisque populi iactata est. Atque inde egressa, cum se male habitam diceret: "quid me nunc factum esset" inquit "quantoque artius pressiusque conflictata essem, si P. Claudius, frater meus, navali proelio classem navium cum ingenti civium numero non perdidisset? certe quidem maiore nunc copia populi oppressa intercidissem. Sed utinam" inquit "reviviscat frater aliamque classem in Siciliam ducat atque istam multitudinem perditum eat, quae me nunc male miseram convexavit!" III. Ob haec mulieris verba tam inproba ac tam incivilia C. Fundanius et Tiberius Sempronius, aediles plebei, multam dixerunt ei aeris gravis viginti quinque milia. IV. Id factum esse dicit Capito Ateius in commentario de iudiciis publicis bello Poenico primo Fabio Licino Otacilio Crasso consulibus.

VII. Fluminum, quae ultra imperium Romanum fluunt, prima magnitudine esse Nilum, secunda Histrum, proxima Rhodanum, sicuti M. Varronem memini scribere. I. Omnium fluminum, quae in maria, qua imperium Romanum est, fluunt, quam Graeci ten eiso thalassan appellant, maximum esse Nilum consentitur. Proxima magnitudine esse Histrum scripsit Sallustius. II. Varro autem cum de parte orbis, quae Europa dicitur, dissereret, in tribus primis eius terrae fluminibus Rhodanum esse ponit, per quod videtur eum facere Histro aemulum. Histros enim quoque in Europa fluit.

VIII. Inter ignominias militares, quibus milites coercebantur, fuisse sanguinis dimissionem; et quaenam esse videatur causa huiuscemodi castigationis. I. Fuit haec quoque antiquitus militaris animadversio iubere ignominiae causa militi venam solvi et sanguinem dimitti. II. Cuius rei ratio in litteris veteribus, quas equidem invenire potui, non exstat; sed opinor factum hoc primitus in militibus stupentis animi et a naturali habitu declinatis, ut non tam poena quam medicina videretur. III. Postea tamen ob pleraque alia delicta idem factitatum esse credo per consuetudinem, quasi minus sani viderentur omnes, qui delinquerent.

IX. Quibus modis quoque habitu acies Romana instrui solita sit; quaeque earum instructionum sint vocabula. I. Vocabula sunt militaria, quibus instructa certo modo acies appellari solet: "frons", "subsidia", "cuneus", "orbis", "globus", "forfices", "serra", "alae", "turres". II. Haec et quaedam item alia invenire est in libris eorum, qui de militari disciplina scripserunt. III. Tralata autem sunt ab ipsis rebus, quae ita proprie nominantur, earumque rerum in acie instruenda sui cuiusque vocabuli imagines ostenduntur.

X. Quae eius rei causa sit, quod et Graeci veteres et Romani anulum in eo digito gestaverint, qui est in manu sinistra minimo proximus. I. Veteres Graecos anulum habuisse in digito accipimus sinistrae manus, qui minimo est proximus. Romanos quoque homines aiunt sic plerumque anulis usitatos. II. Causam esse huius rei Apion in libris Aegyptiacis hanc dicit, quod insectis apertisque humanis corporibus, ut mos in Aegypto fuit, quas Graeci anatomas appellant, repertum est nervum quendam tenuissimum ab eo uno digito, de quo diximus, ad cor hominis pergere ac pervenire; propterea non inscitum visum esse eum potissimum digitum tali honore decorandum, qui continens et quasi conexus esse cum principatu cordis videretur.

XI. Verbum "mature" quid significet quaeque vocis eius ratio sit; et quod eo verbo volgus hominum inproprie utatur; atque inibi, quod "praecox" declinatum "praecocis" faciat, non "praecoquis". I. "Mature" nunc significat "propere" et "cito" contra ipsius verbi sententiam; aliud enim est "mature", quam dicitur. II. Propterea P. Nigidius, homo in omnium bonarum artium disciplinis egregius: "mature" inquit "est quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est." III. Bene atque proprie Nigidius. Nam et in frugibus et in pomis "matura" dicuntur, quae neque cruda et inmitia sunt neque caduca et decocta, sed tempore suo adulta maturataque. IV. Quoniam autem id, quod non segniter fiebat, "mature" fieri dicebatur, progressa plurimum verbi significatio est et non iam, quod non segnius, sed quod festinantius fit, id fieri "mature" dicitur, quando ea, quae praeter sui temporis modum properata sunt, "inmatura" verius dicantur. V. Illud vero Nigidianum rei atque verbi temperamentum divos Augustus duobus Graecis verbis elegantissime exprimebat. Nam et dicere in sermonibus et scribere in epistulis solitum esse aiunt: speude bradeos, per quod monebat, ut ad rem agendam simul adhiberetur et industriae celeritas et diligentiae tarditas, ex quibus duobus contrariis fit maturitas. VI. Vergilius quoque, si quis animum adtendat, duo ista verba "properare" et "maturare" tamquam plane contraria scitissime separavit in hisce versibus: frigidus agricolam si quando continent imber, multa, forent quae mox caelo properanda sereno, maturare datur. VII. Elegantissime duo verba ista divisit; namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam otium est, "maturari" potest, per serenas, quoniam tempus instat, "properari" necessum est. VIII. Cum significandum autem est, coactius quid factum et festinantius, tum rectius "praemature" factum id dicitur quam "mature", sicuti Afranius dixit in togata, cui Titulus nomen est: adpetis dominatum demens praemature praecocem, IX. in quo versu animadvertendum est, quod "praecocem" inquit, non "praecoquem"; est enim casus eius rectus non "praecoquis", sed "praecox".

XII. De portentis fabularum, quae Plinius Secundus indignissime in Democritum philosophum confert; ibidem de simulacro volucri columbae. I. Librum esse Democriti, nobilissimi philosophorum, de vi et natura chamaeleontis eumque se legisse Plinius Secundus in naturalis historiae vicesimo octavo refert multaque vana atque intoleranda auribus deinde quasi a Democrito scripta tradit, ex quibus pauca haec inviti meminimus, quia pertaesum est: II. accipitrem avium rapidissimum a chamaeleonte humi reptante, si eum forte supervolet, detrahi et cadere vi quadam in terram ceterisque avibus laniandum sponte sua obicere sese et dedere. III. Item aliud ultra humanam fidem: caput et collum chamaeleontis si uratur ligno, quod appellatur "robur", imbres et tonitrus fieri derepente, idque ipsum usu venire, si iecur eiusdem animalis in summis tegulis uratur. IV. Item aliud, quod hercle an ponerem dubitavi, - ita est deridiculae vanitatis - nisi idcirco plane posui, quod oportuit nos dicere, quid de istiusmodi admirationum fallaci inlecebra sentiremus, qua plerumque capiuntur et ad perniciem elabuntur ingenia maxime sollertia eaque potissimum, quae discendi cupidiora sunt. V. Sed redeo ad Plinium. Sinistrum pedem ait chamaeleontis ferro ex igni calefacto torreri cum herba, quae appellatur eodem nomine chamaeleontis, et utrumque macerari unguento conligique in modum pastilli atque in vas mitti ligneum et eum, qui id vas ferat, etiamsi is in medio palam versetur, a nullo videri posse. VI. His portentis atque praestigiis a Plinio Secundo scriptis non dignum esse cognomen Democriti puto; VII. vel illud quale est, quod idem Plinius in decimo libro Democritum scripsisse adseverat aves quasdam esse certis vocabulis et earum avium confuso sanguine gigni serpentem; eum si quis ederit, linguas avium et conloquia interpretaturum. VIII. Multa autem videntur ab hominibus istis male sollertibus huiuscemodi commenta in Democriti nomen data nobilitatis auctoritatisque eius perfugio utentibus. IX. Sed id, quod Archytam Pythagoricum commentum esse atque fecisse traditur, neque minus admirabile neque tamen vanum aeque videri debet. Nam et plerique nobilium Graecorum et Favorinus philosophus, memoriarum veterum exsequentissimus, affirmatissime scripserunt simulacrum columbae e ligno ab Archyta ratione quadam disciplinaque mechanica factum volasse; ita erat scilicet libramentis suspensum et aura spiritus inclusa atque occulta concitum. X. Libet hercle super re tam abhorrenti a fide ipsius Favorini verba ponere: Archytas Tarantinos ta alla kai mechanikos on epoiesen peristeran xylinen petomenen; hopote kathiseien, ouketi anistato. Mechri gar toutou ...

XIII. "Cum partim hominum" qua ratione veteres dixerint. I. "Partim hominum venerunt" plerumque dicitur, quod significat "pars hominum venit", id est quidam homines. Nam "partim" hoc in loco adverbium est neque in casus inclinatur, sicuti "cum partim hominum" dici potest, id est cum quibusdam hominibus et quasi cum quadam parte hominum. II. M. Cato in oratione de re Floria ita scripsit: "Ibi pro scorto fuit, in cubiculum subrectitavit e convivio, cum partim illorum iam saepe ad eundem modum erat." III. Imperitiores autem "cum parti" legunt, tamquam declinatum sit quasi vocabulum, non dictum quasi adverbium. IV. Sed Q. Claudius in vicesimo primo annali insolentius paulo hac figura est ita usus: "Enim cum partim copiis hominum adulescentium placentem sibi." Itemque Claudi in vicesimo tertio annali verba haec sunt: "Sed idcirco me fecisse, quod utrum neglegentia partim magistratum an avaritia an calamitate populi Romani evenisse dicam, nescio."

XIV. "Iniuria mihi factum itur" quali verborum ordine Cato dixerit. I. Audio "illi iniuriam factum iri", audio "contumeliam dictum iri" vulgo quoque ita dici, vulgo et ist esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo. II. Sed "contumelia illi" vel "iniuria factum itur" paulo est remotius, exemplum igitur ponemus. III. M. Cato pro se contra C. Cassium: "Atque evenit ita, Quirites, uti in hac contumelia, quae mihi per huiusce petulantiam factum itur, rei quoque publicae medius fidius miserear, Quirites." IV. Sicut autem "contumeliam factum iri" significat iri ad contumeliam faciendam, id est operam dari, quo fiat contumelia, ita "contumelia mihi factum itur" casu tantum inmutato idem dicit.

XV. De flaminis Dialis deque flaminicae caerimoniis; verbaque ex edicto praetoris apposita, quibus dicit non coacturum se ad iurandum neque virgines Vestae neque Dialem. I. Caerimoniae impositae flamini Diali multae, item castus multiplices, quos in libris, qui da sacerdotibus publicis compositi sunt, item in Fabii Pictoris librorum primo scriptos legimus. II. Vnde haec ferme sunt, quae commeminimus: III. Equo Dialem flaminem vehi religio est; IV. item religio est classem procinctam extra pomerium, id est exercitum armatum, videre; idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur; V. item iurare Dialem fas numquam est; VI. item anulo uti nisi pervio cassoque fas non est. VII. Ignem e "flaminia", id est flaminis Dialis domo, nisi sacrum efferri ius non est. VIII. Victum, si aedes eius introierit, solvi necessum est et vincula per impluvium in tegulas subduci atque inde foras in viam demitti. IX. Nodum in apice neque in cinctu neque alia in parte ullum habet. X. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. XI. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detondet. XII. Capram et carnem incoctam et hederam et fabam neque tangere Diali mos est neque nominare. XIII. Propagines e vitibus altius praetentas non succedit. XIV. Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet et de eo lecto trinoctium continuum non decubat neque in eo lecto cubare alium fas est neque ... Apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. XV. Vnguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. XVI. Dialis cotidie feriatus est. XVII. Sine apice sub divo esse licitum non est; sub tecto uti liceret, non pridem a pontificibus constitutum Masurius Sabinus scripsit et alia quaedam remissa, XVIII. gratiaque aliquot caerimoniarum facta dicitur. XIX. Farinam fermento inbutam adtingere ei fas non est. XX. Tunica intima nisi in locis tectis non exuit se, ne sub caelo tamquam sub oculis Iovis nudus sit. XXI. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haut quisquam alius accumbit. XXII. Vxorem si amisit, flamonio decedit. XXIII. Matrimonium flaminis nisi morte dirimi ius non est. XXIV. Locum, in quo bustum est, numquam ingreditur, mortuum numquam attingit; XXV. funus tamen exsequi non est religio. XXVI. Eaedem ferme caerimoniae sunt flaminicae Dialis; XXVII. alias seorsum aiunt observitare, veluti est, quod venenato operitur, XXVIII. et quod in rica surculum de arbore felici habet, XXIX. et quod scalas, nisi quae Graecae appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est atque etiam, XXX. cum it ad Argeos, quod neque comit caput neque capillum depectit. XXXI. Verba praetoris ex edicto perpetuo de flamine Diali et de sacerdote Vestae adscripsi: "Sacerdotem Vestalem et flaminem Dialem in omni mea iurisdictione iurare non cogam." XXXII. Verba M. Varronis ex secundo rerum divinarum super flamine Diali haec sunt: "Is solum album habet galerum, vel quod maximus, vel quod Iovi immolata hostia alba id fieri oporteat."

XVI. Quos errores Iulius Hyginus in sexto Vergilii animadverterit in Romana historia erratos. I. Reprehendit Hyginus Vergilium correcturumque eum fuisse existimat, quod in libro sexto scriptum est. II. Palinurus est aput inferos petens ab Aenea, ut suum corpus requirendum et sepeliendum curet. Is hoc dicit: eripe me his, invicte, malis, aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos. III. "Quo" inquit "modo aut Palinurus novisse et nominare potuit portus Velinos aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum, qui in eo loco est, Velinum dixit, Servio Tullio Romae regnante post annum amplius sescentesimum, quam Aeneas in Italiam venit, conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est? IV. Nam qui ab Harpalo" inquit "regis Cyri praefecto ex terra Phocide fugati sunt, alii Veliam, partim Massiliam condiderunt. V. Inscitissime igitur petit, ut Aeneas portum Velinum requirat, cum id nomen eo tempore fuerit nusquam gentium. VI. Neque simile" inquit "illud videri debet, quod est in primo carmine: Italiam fato profugus Laviniaque venit litora, VII. et aeque in sexto libro: Chalcidicaque levis tandem superastitit arce, VIII. quoniam poetae ipsi quaedam kata prolepsin historiae dicere ex sua persona concedi solet, quae facta ipse postea scire potuit, sicut Vergilius scivit de Lavinio oppido et de colonia Chalcidicensi. IX. Sed Palinuros qui potuit" inquit "scire ea, quae post annos sescentos facta sunt, nisi quis eum divinasse aput inferos putat proinde ut animae defunctorum solent? X. Sed et si ita accipias, quamquam non ita dicitur, Aeneas tamen, qui non divinabat, quo pacto potuit requirere portum Velinum, cui nomen tunc, sicut diximus, nullum usquam fuit?" XI. Item hoc quoque in eodem libro reprehendit et correcturum fuisse Vergilium putat, nisi mors occupasset. XII. "Nam cum Thesea" inquit "inter eos nominasset, qui ad inferos adissent ac redissent, dixissetque: quid Thesea, magnum quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo est, postea tamen infert: sedet aeternumque sedebit infelix Theseus. XIII. Qui autem" inquit "fieri potest, ut aeternum aput inferos sedeat, quem supra cum is nominat, qui descenderint illuc atque inde rursum evaserint, praesertim cum ita sit fabula de Theseo, atque si Hercules eum evellerit e petra et in lucem ad superos eduxerit?" XIV. Item in his versibus errasse Vergilium dicit: eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli, ultus avos Troiae, templa intemerata Minervae. XV. "Confudit" inquit "et personas diversas et tempora. Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est. XVI. Pyrrus enim, quem dicit Aeaciden, de Epiro in Italiam transgressus cum Romanis depugnavit adversus Manium Curium, in eo bello ducem. XVII. Argivum autem bellum, id est Achaicum, multis post annis a L. Mummio imperatore gestum est. XVIII. Potest igitur" inquit "medius eximi versus, qui de Pyrro inportune inmissus est, quem Vergilius procul dubio exempturus" inquit "fuit."

XVII. Quam ob causam et quali modo Democritus philosophus luminibus oculorum sese privaverit; et super ea re versus Laberii pure admodum et venuste facti. I. Democritum philosophum in monumentis historiae Graecae scriptum est, virum praeter alios venerandum auctoritateque antiqua praeditum, luminibus oculorum sua sponte se privasse, quia existimaret cogitationes commentationesque animi sui in contemplandis naturae rationibus vegetiores et exactiores fore, si eas videndi inlecebris et oculorum impedimentis liberasset. II. Id factum eius modumque ipsum, quo caecitatem facile sollertia subtilissima conscivit, Laberius poeta in mimo, quem scripsit Restionem, versibus quidem satis munde atque graphice factis descripsit, sed causam voluntariae caecitatis finxit aliam vertitque in eam rem, quam tum agebat, non inconcinniter. III. Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci sumptum plurimum asotiamque adulescentis viri deplorantis. IV. Versus Laberiani sunt: Democritus Abderites physicus philosophus clipeum constituit contra exortum Hyperionis, oculos effodere ut posset splendore aereo. Ita radiis solis aciem effodit luminis, malis bene esse ne videret civibus. Sic ego fulgentis splendorem pecuniae volo elucificare exitum aetati meae, ne in re bona videam esse nequam filium.

XVIII. Historia de Artemisia; deque eo certamine, quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est. I. Artemisia Mausolum virum amasse fertur supra omnis amorum fabulas ultraque affectionis humanae fidem. II. Mausolus autem fuit, ut M. Tullius ait, rex terrae Cariae, ut quidam Graecarum historiarum scriptores, provinciae praefectus, quem satrapen Graeci vocant. III. Is Mausolus, ubi fato perfunctus inter lamenta et manus uxoris funere magnifico sepultus est, Artemisia, luctu atque desiderio mariti flagrans uxor, ossa cineremque eius mixta odoribus contusaque in faciem pulveris aquae indidit ebibitque multaque alia violenti amoris indicia fecisse dicitur. IV. Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula. V. Id monumentum Artemisia cum dis manibus sacris Mausoli dicaret, agona, id est certamen laudibus eius dicundis, facit ponitque praemia pecuniae aliarumque rerum bonarum amplissima. VI. Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates; sunt etiam qui Isocratem ipsum cum his certavisse memoriae mandaverint. Sed eo certamine vicisse Theopompum iudicatum est. Is fuit Isocratis discipulus. VII. Exstat nunc quoque Theodecti tragoedia, quae inscribitur Mausolus; in qua eum magis quam in prosa placuisse Hyginus in exemplis refert.

XIX. Non purgari neque levari peccatum, cum praetenditur peccatorum, quae alii quoque peccaverunt, similitudo; atque inibi verba ex oratione super ea re Demosthenis. I. Incessebat quempiam Taurus philosophus severa atque vehementi obiurgatione adulescentem a rhetoribus et a facundiae studio ad disciplinas philosophiae transgressum, quod factum quiddam esse ab eo diceret inhoneste et improbe. At ille non ibat infitias fecisse, sed id solitum esse fieri defendebat turpitudinemque delicti exemplorum usu et consuetudinis venia deprecabatur. II. Atque ibi Taurus isto ipso defensionis genere inritatior: "homo" inquit "stulte et nihili, si te a malis exemplis auctoritates et rationes philosophiae non abducunt, ne illius quidem Demosthenis vestri sententiae tibi in mentem venit, quae, quia lepidis et venustis vocum modis vincta est, quasi quaedam cantilena rhetorica facilius adhaerere memoriae tuae potuit? III. Nam si me" inquit "non fallit, quod quidem in primori pueritia legerim, verba haec sunt Demosthenis adversus eum, qui, ut tu nunc facis, peccatum suum peccatis alienis exemptum purgatumque ibat: Sy de me lege, hos gegone touto pollakis, all'hos houto prosekei gignesthai; ou gar, ei ti popote me kata tous nomous epraxhthe, sy de touto emimeso, dia touto apophygois an dikaios, alla polli mallon haliskoio; hosper gar, ei tis healo, sy tauta ouk an egrapsas, houtos ean sy nyn diken dois, allos ou grapsei." IV. Sic Taurus omni suasionum admonitionumque genere utens sectatores suos ad rationes bonae inculpataeque indolis ducebat.

XX. Quid sit "rogatio", quid "lex", quid "plebisscitum", quid "privilegium"; et quantum ista omnia differant. I. Quaeri audio, quid "lex" sit, quid "plebisscitum", quid "rogatio", quid "privilegium". II. Ateius Capito, publici privatique iuris peritissimus, quid "lex" esset, hisce verbis definivit: "Lex" inquit "est generale iussum populi aut plebis rogante magistratu." III. Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn. Pompei neque de reditu M. Ciceronis neque de caede P. Clodi quaestio neque alia id genus populi plebisve iussa "leges" vocari possunt. IV. Non sunt enim generalia iussa neque de universis civibus, sed de singulis concepta; quocirca "privilegia" potius vocari debent, quia veteres "priva" dixerunt, quae nos "singula" dicimus. Quo verbo Lucilius in primo satirarum libro usus est: abdomina thynni advenientibus priva dabo cephalaeaque acarnae. V. "Plebem" autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, "plebes" vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt. VI. "Plebisscitum igitur est secundum eum Capitonem lex, quam plebes, non populus, accipit. VII. Sed totius huius rei iurisque, sive cum populus sive cum plebs rogatur, sive quod ad singulos sive quod ad universos pertinet, caput ipsum et origo et quasi fons "rogatio" est. VIII. Ista enim omnia vocabula censentur continenturque "rogationis" principali genere et nomine; nam nisi populus aut plebs rogetur, nullum plebis aut populi iussum fieri potest. IX. Sed quamquam haec ita sunt, in veteribus tamen scriptis non magnam vocabulorum, istorum differentiam esse animadvertimus. Nam et plebisscita et privilegia translaticio nomine "leges" appellaverunt eademque omnia confuso et indistincto vocabulo "rogationes" dixerunt. X. Sallustius quoque proprietatum in verbis retinentissimus consuetudini concessit et privilegium, quod de Cn. Pompei reditu ferebatur, "legem" appellavit. Verba ex secunda eius historia haec sunt: "Nam Sullam consulem de reditu eius legem ferentem ex conposito tr. pl. C. Herennius prohibuerat."

XXI. Quam ob causam M. Cicero his omnino verbis "novissime" et "novissimus" observantissime vitarit. I. Non paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret; II. velut est et "novissimus" et "novissime". Nam cum et M. Cato et Sallustius et alii quoque aetatis eiusdem verbo isto promisce usitati sint, multi etiam non indocti viri in libris id suis scripserint, abstinuisse eo tamen tamquam non Latino videtur, quoniam, qui doctissimus eorum temporum fuerat, L. Aelius Stilo ut novo et inprobo verbo uti vitaverat. Propterea, quid M. quoque Varro de ista voce existimaverit, verbis ipsius Varronis ex libro de lingua Latina ad Ciceronem sexto demonstrandum putavi. "Quod "extremum" inquit "dicebatur, dici "novissimum" coeptum vulgo, quod mea memoria ut Aelius, sic senes alii, quod nimium novum verbum esset, vitabant; cuius origo, ut a "vetere" "vetustius" ac "veterrimum" sic a "novo" declinatum "novius" et "novissimum"."

XXII. Locus exemptus ex Platonis libro, qui inscribitur Gorgias, de falsae philosophiae probris, quibus philosophos temere incessunt, qui emolumenta verae philosophiae ignorant. I. Plato, veritatis homo amicissimus eiusque omnibus exhibendae promptissimus, quae omnino dici possint in desides istos ignavosque, qui obtentu philosophiae nominis inutile otium et linguae vitaeque tenebras secuntur, ex persona quidem non gravi neque idonea, vere tamen ingenueque dixit. II. Nam etsi Callicles, quem dicere haec facit, verae philosophiae ignarus inhonesta indignaque in philosophos confert, proinde tamen accipienda sunt, quae dicuntur, ut nos sensim moneri intellegamus, ne ipsi quoque culpationes huiuscemodi mereamur neve inerti inanique desidia cultum et studium philosophiae mentiamur. III. Verba ipsa super hac re Platonis ex libro, qui appellatur Gorgias, scripsi, quoniam vertere ea consilium non fuit, cum ad proprietates eorum nequaquam possit Latina oratio aspirare ac multo minus etiam mea: IV. Philosophia gar toi estin, o Sokrates, charien, ean tis autou metrios hapsetai en tei helikiai; ean de peraitero tou deontos endiatripsei, diaphthora ton anthropon. V. Ean gar kai pany euphyes ei kai porro helikias philosophei, ananke panton apeiron gegonenai estin, hon chre empeiron einai ton mellonta kalon kagathon kai eudokimon esesthai andra. VI. Kai gar ton nomon apeiroi gignontai ton kata ten polin kai ton logon, ois dei chromenon homilein en tois symbolaiois tois anthropois, kai idiai kai udemosiai, kai ton hedonon te kai epithymion ton anthropeion, kai syllebden ton ethon pantapasin apeiroi gignontai. VII. Epeidan oun elthosin eis tina idian e politiken praxin, katagelastoi gignontai, hosper ge, oimai, hoi politikoi, [VIII.-IX.] epeidan au eis tas hymeteras diatribas elthosi kai tous logous, katagelastoi eisi.. X. Paulo post addit haec: All',oimai, to orthotaton estin amphoteron metaschein. Philosophias men, hoson paideias charin kalon metechein, kai ouk aischron meirakioi onti philosophein; epeidan de ede presbyteron on anthropos eti philosophei, katagelaston, XI. o Sokrates, to chrema gignetai, kai egoge homoiotaton pascho pros tous philosophountas hosper pros tous psellizomenous kai paizontas. XII. Hotan men gar paidion ido hoi eti prosekei dialegesthai houto, psellizomenon kai paizon, chairo te, kai charien moi phainetai kai eleutherion kai prepon tei tou paidiou helikiai; XIII. hotan de saphos dialegomenou paidariou akouso, pikron ti moi dokei chrema einai kai aniai mou ta ota kai moi dokei douloprepes ti einai; XIV. hotan de andros akousei tis psellizomenou e paizonta horai, katagelaston phainetai kai anandron kai plegon axion. XV. Tauton oun egoge touto pascho kai pros tous philosophountas. XVI. Peri neoi men gar meirakioi horon philosophian agamai kai prepein moi dokei kai hegoumai eleutheron tina einai touton ton anthropon, ton de me philosophounta aneleutheron kai oudepote oudenos axiosonta heauton oute kalou oute gennaiou pragmatos; XVII. hotan de presbyteron ido eti philosophounta kai me apallattomenon, plegon moi dokei ede deisthai, o Socrates, houtos ho aner. XVIII. Ho gar nyn de elegon, hyparchei toutoi toi anthropoi, kan pany euphyes ei, anandroi genesthai pheugontai ta mesa tes poleos kai tas agoras, en hais ephe ho poietes tous andras ariprepeis gignesthai katadedykoti de ton loipon bion bionai meta meirakion, en goniai trion e tettaron psithyrizonta, eleutheron de kai [XIX-XXIII] mega kai hikanon medepote phthegxasthai. XXIV. Haec Plato sub persona quidem, sicuti dixi, non proba, set cum sensus tamen intellegentiaeque communis fide et cum quadam indissimulabili veritate disseruit, non de illa scilicet philosophia, quae virtutum omnium disciplina est quaeque in publicis simul et privatis officiis excellit civitatesque et rempublicam, si nihil prohibeat, constanter et fortiter et perite administrat, sed de ista futtili atque puerili meditatione argutiarum nihil ad vitam neque tuendam neque ordinandam promovente, in qua id genus homines consenescunt male feriati, quos philosophos esse et vulgus putat et is putabat, ex cuius persona haec dicta sunt.

XXIII. Verba ex oratione M. Catonis de mulierum veterum victu et moribus; atque inibi, quod fuerit ius marito in adulterio uxorem deprehensam necare. I. Qui de victu atque cultu populi Romani scripserunt, mulieres Romae atque in Latio aetatem abstemias egisse, hoc est vino semper, quod "temetum" prisca lingua appellabatur, abstinuisse dicunt, institutumque ut cognatis osculum ferrent deprehendendi causa, ut odor indicium faceret, si bibissent. II. Bibere autem solitas ferunt loream, passum, murrinam et quae id genus sapiant potu dulcia. Atque haec quidem in his, quibus dixi, libris pervulgata sunt; III. sed Marcus Cato non solum existimatas, set et multatas quoque a iudice mulieres refert non minus, si vinum in se, quam si probrum et adulterium admisissent. IV. Verba Marci Catonis adscripsi ex oratione, quae inscribitur de dote, in qua id quoque scriptum est in adulterio uxores deprehensas ius fuisse maritis necare: "Vir" inquit "cum divortium fecit, mulieri iudex pro censore est, imperium, quod videtur, habet, si quid perverse taetreque factum est a muliere; multatur, si vinum bibit; si cum alieno viro probri quid fecit, condemnatur." V. De iure autem occidendi ita scriptum: "In adulterio uxorem tuam si prehendisses, sine iudicio inpune necares; illa te, si adulterares sive tu adulterarere, digito non auderet contingere, neque ius est."

XXIV. "Diepristini", "diecrastini" et "diequarti" et "diequinti", qui elegantius locuti sint, dixisse, non ut ea nunc volgo dicuntur. I. "Die quarto" et "die quinto", quod Graeci eis tetarten kai eis pempten dicunt, ab eruditis nunc quoque dici audio, et, qui aliter dicit, pro rudi atque indocto despicitur. Sed Marci Tullii aetas ac supra eam non, opinor, ita dixerunt: "diequinte" enim et "diequinti" pro adverbio copulate dictum est et secunda in eo syllaba correpta. II. Divus etiam Augustus, linguae Latinae non nescius munditiarumque patris sui in sermonibus sectator, in epistulis plurifariam significatione ista dierum non aliter usus est. III. Satis autem erit perpetuae veterum consuetudinis demonstrandae gratia verba sollemnia praetoris ponere, quibus more maiorum ferias concipere solet, quae appellantur Compitalia. Ea verba haec sunt: "Dienoni populo Romano Quiritibus Compitalia erunt quando concepta fuerint, nefas." "Dienoni" praetor dicit, non "die nono". IV. Neque praetor solum, sed pleraque omnis vetustas sic locuta est. V. Venit ecce illius versus Pomponiani in mentem, qui est ex atellania, quae Mevia inscribitur: dies hic sextus, cum nihil edi: diequarte emoriar fame. VI. Suppetit etiam Coelianum illud ex libro historiarum secundo: "Si vis mihi equitatum dare et ipse cum cetero exercitu me sequi, diequinti Romae in Capitolium curabo tibi cena sit cocta." VII. Et historiam autem et verbum hoc sumpsit Coelius ex origine IV M. Catonis, in qua ita scriptum est: "Igitur dictatorem Carthaginiensium magister equitum monuit: "Mitte mecum Romam equitatum; diequinti in Capitolio tibi cena cocta erit"." VIII. Extremam istius vocis syllabam tum per "e" tum per "i" scriptam legi; nam sane quam consuetum id veteribus fuerit litteris is plerumque uti indifferenter, sicuti "praefiscine" et "praefiscini", "proclivi" et "proclive" atque alia item multa hoc genus varie dixerunt: "die pristini" quoque eodem modo dicebatur, quod significabat "die pristino", id est priore, quod vulgo "pridie" dicitur, converso compositionis ordine, quasi "pristino die". Atque item simili figura "die crastini" dicebatur, id erat "crastino die". IX. Sacerdotes quoque populi Romani, cum condicunt in diem tertium, "die perendini" dicunt. X. Sed ut plerique "die pristini", ita M. Cato in oratione contra Furium "die proximi" dixit; "die quarto" autem Cn. Matius, homo impense doctus, in mimiambis pro eo dicit, quod "nudius quartus" nos dicimus, in his versibus: nuper die quarto, ut recordor, et certe aquarium urceum unicum domi fregit. Hoc igitur intererit, ut "die quarto" quidem de praeterito dicamus, "diequarte" autem de futuro.

XXV. Telorum et iaculorum gladiorumque atque inibi navium quoque vocabula, quae scripta in veterum libris reperiuntur. I. Telorum iaculorum gladiorumque vocabula, quae in historiis veteribus scripta sunt, item navigiorum genera et nomina libitum forte nobis est sedentibus in reda conquirere, ne quid aliarum ineptiarum vacantem stupentemque animum occuparet. II. Quae tum igitur suppetierant, haec sunt: hasta, pilum, phalarica, semiphalarica, soliferrea, gaesa, lancea, spari, rumices, trifaces, tragulae, frameae, mesanculae, cateiae, rumpiae, scorpii, sibones, siciles, veruta, enses, sicae, machaerae, spathae, lingulae, pugiones, clunacula. III. De "lingula", quoniam est minus frequens, admonendum existimo lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona. Versum Naevi apposui: sine mi gerere morem videar lingua, verum lingula. IV. Item "rumpia" genus teli est Thraeciae nationis, positumque hoc vocabulum in Quinti Enni annalium XIV. V. Navium autem, quas reminisci tunc potuimus, appellationes hae sunt: gauli, corbitae, caudicae, longae, hippagines, cercuri, celoces vel, ut Graeci dicunt, keletes, lembi, oriae, lenunculi, actuariae, quas Graeci histiokopous vocant vel epaktridas, prosumiae vel geseoretae vel oriolae, stlattae, scaphae, pontones, vectoriae, mydia, phaseli, parones, myoparones, lintres, caupuli, camarae, placidae, cydarum, ratariae, catascopium.

XXVI. Inscite ab Asinio Pollione reprehensum Sallustium, quod transfretationem "transgressum" dixerit, et "transgressos" qui transfretassent. I. Asinio Pollioni in quadam epistula, quam ad Plancum scripsit, et quibusdam aliis C. Sallusti iniquis dignum nota visum est, quod in primo historiarum maris transitum transmissumque navibus factum "transgressum" appellavit eosque, qui fretum transmiserant, quos "transfretasse" dici solitum est, "transgressos" dixit. II. Verba ipsa Sallusti posui: "Itaque Sertorius levi praesidio relicto in Mauretania nanctus obscuram noctem aestu secundo furtim aut celeritate vitare proelium in transgressu conatus est." III. Ac deinde infra ita scripsit: "Transgressos omnis recipit mons praeceptus a Lusitanis." IV. Hoc igitur et minus proprie et aperiskeptos et nullo gravi auctore dictum aiunt. "Nam "transgressus" inquit "a transgrediendo dicitur, idque ipsum ab ingressu et a pedum gradu appellatum." V. Idcirco verbum "transgredi" convenire non putavit neque volantibus neque serpentibus neque navigantibus, sed his solis, qui gradiuntur et pedibus iter emetiuntur. Propterea negant aput scriptorem idoneum aut navium "transgressum" reperiri posse aut pro transfretatione "transgressum". VI. Sed quaero ego, cur non, sicuti "cursus" navium recte dici solet, ita "transgressus" etiam navibus factus dici possit? praesertim cum brevitas tam angusti fretus, qui terram Africam Hispaniamque interfluit, elegantissime "transgressionis" vocabulo, quasi paucorum graduum spatium, definita sit. VII. Qui auctoritatem autem requirunt et negant dictum "ingredi" "transgredi"ve in navigantibus, volo uti respondeant, quantum existiment interesse "ingredi" atque "ambulare". VIII. Atqui Cato in libro de re rustica: "fundus" inquit "eo in loco habendus est, ut et oppidum prope amplum sit et mare aut amnis, qua naves ambulant." IX. Appetitas porro huiuscemodi translationes habitasque esse pro honestamentis orationis Lucretius quoque testimonium in hac eadem voce dicit. In quarto enim libro clamorem per arterias et per fauces "gradientem" dicit, quod est nimio confidentius, quam illud de navibus Sallustianum. Versus Lucreti hi sunt: praeterea radit vox fauces saepe, facitque asperiora foras gradiens arteria clamor. X. Propterea Sallustius in eodem libro non eos solum, qui navibus veherentur, sed et "scaphas" quoque nantes "progressas" dicit. Verba ipsa de scaphis posui: "Earum aliae paululum progressae nimio simul et incerto onere, cum pavor corpora agitaverat, deprimebantur."

XXVII. Historia de populo Romano deque populo Poenico, quod pari propemodum vigore fuerint aemuli. I. In litteris veteribus memoria exstat, quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; II. neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum. III. Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factum: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis, utrum vellent, eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent. IV. Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse, qui adtulissent, utrum mallent, relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. V. M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caducei, in altera hastae simulacra fuerunt incisa.

XXVIII. De aetatium finibus pueritiae, iuventae, senectae, ex Tuberonis historia sumptum. I. Tubero in historiarum primo scripsit Servium Tullium regem, populi Romani cum illas quinque classes seniorum et iuniorum census faciendi gratia institueret, pueros esse existimasse, qui minores essent annis septem decem, atque inde ab anno septimo decimo, quo idoneos iam esse reipublicae arbitraretur, milites scripsisse, eosque ad annum quadragesimum sextum "iuniores" supraque eum annum "seniores" appellasse. II. Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.

XXIX. Quod particula "atque" non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque. I. "Atque" particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis. II. Nam et pro adverbio valet, cum dicimus "aliter ego feci atque tu", significat enim "aliter quam tu", et, si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni annalibus, nisi memoria in hoc versu labor: atque atque accedit muros Romana iuventus; III. cui significationi contrarium est, quod itidem a veteribus dictum est "deque". IV. Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est "statim", quod in his Vergili versibus ... existimatur obscure et insequenter particula ista posita esse: sic omnia fatis in peius ruere ac retro sublapsa referri, non aliter quam qui adverso vix flumine lembum remigiis subigit, si brachia forte remisit, atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.


LIBER XI

I. De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa, quae "suprema" appellatur, deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit. I. Timaeus in historiis, quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in antiquitatibus rerum humanarum terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua italoi vocitati sint, quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque in ea terra gigni pascique solita sint complurima. II. Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima, multam, quae appellatur "suprema", institutam in singulos dies duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet boum proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni. "Minima" autem multa est ovis unius. III. "Suprema" multa est eius numeri, cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea "suprema" appellatur, id est summa et maxima. IV. Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet, ut oves genere virili appellentur; atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: "M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico"; ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri multam. V. Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno vicesimo rerum humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammaticorum novicia kata antiphrasin ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt. VI. Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique veterum locuti sunt: "multam dixit" et "multa dicta est", non esse ab re putavi notare, quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto originum verba haec sunt: "Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit". VII. Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et in exercitu multa fieret, non in comitio, nec ad populum diceretur.

II. Quod "elegantia" apud antiquiores non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur. I. "Elegans" homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii non laudis fuit. II. Est namque hoc animadvertere cum in quibusdam aliis tum in libro Catonis, qui inscriptus est carmen de moribus. Ex quo libro verba haec sunt: "Avaritiam omnia vitia habere putabant: sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur"; III. ex quibus verbis apparet "elegantem" dictum antiquitus non ab ingenii elegantia, sed qui nimis lecto amoenoque cultu victuque esset. IV. Postea "elegans" reprehendi quidem desiit, sed laude nulla dignabatur, nisi cuius elegantia erat moderatissima. Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, sed multa parsimonia mixtam laudi dedit: "Crassus" inquit "erat parcissimus elegantium, Scaevola parcorum elegantissimus". V. Praeterea ex eodem libro Catonis haec etiam sparsim et intercise commeminimus: "Vestiri" inquit "in foro honeste mos erat, domi quod satis erat. Equos carius quam coquos emebant. Poeticae artis honos non erat. Si quis in ea re studebat aut sese ad convivia adplicabat, "crassator" vocabatur". VI. Illa quoque ex eodem libro praeclarae veritatis sententia est: "Nam vita" inquit "humana prope uti ferrum est. Si exerceas, conteritur; si non exerceas, tamen robigo interficit. Item homines exercendo videmus conteri; si nihil exerceas, inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitio".

III. Qualis quantaque sit "pro" particulae varietas; deque exemplis cius varietatis. I. Quando ab arbitriis negotiisque otium est et motandi corporis gratia aut spatiamur aut vectamur, quaerere nonnumquam aput memet ipsum soleo res eiusmodi parvas quidem minutasque et hominibus non bene eruditis aspernabiles, sed ad veterum scripta penitus noscenda et ad scientiam linguae Latinae cumprimis necessarias: velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu vespertina ambulatione solus ambulans considerabam, qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas. Quod genus est praepositio "pro". II. Aliter enim dici videbam "pontifices pro conlegio decrevisse", aliter "quempiam testem introductum pro testimonio dixisse", aliter M. Catonem in originum quarto: "proelium factum depugnatumque pro castris" scripsisse et item in quinto: "urbes insulasque omnis pro agro Illyrio esse", aliter etiam dici "pro aede Castoris", aliter "pro rostris", aliter "pro tribunali", aliter "pro contione" atque aliter "tribunum plebis pro potestate intercessisse". III. Sed has omnes dictiones qui aut omnino similes et pares aut usquequaque diversas existimaret, errare arbitrabar; nam varietatem istam eiusdem quidem fontis et capitis, non eiusdem tamen esse finis putabam. IV. Quod profecto facile intelleget, si quis adhibeat ad meditationem suam intentionem et habeat veteris orationis usum atque notitiam celebriorem.

IV. Quem in modum Q. Ennius versus Euripidi aemulatus sit. I. Euripidis versus sunt in Hecuba verbis, sententia, brevitate insignes inlustresque; II. Hecuba est ad Vlixen dicens:

to d'axioma, kan kakos legei, to son
nikai; logos gar ek t'adoxounton ion
kai ton dokounton hautos ou tauton sthenei.

III. Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:

haec tu etsi perverse dices, facile Achivos flexeris;
nam opulenti cum locuntur pariter atque ignobiles,
eadem dicta eademque oratio aequa non aeque valet.

IV. Bene, sicuti dixi, Ennius; sed "ignobiles" tamen et "opulenti" anti adoxounton kai dokounton satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles adoxousi neque omnes opulenti eudoxousin.

V. De Pyrrhonis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia. I. Quos Pyrrhonios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento skeptikoi appellantur; II. id ferme significat quasi "quaesitores" et "consideratores". III. Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt, quidnam sit omnium rerum, de quo decerni constituique possit. IV. Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese putant, sed ita pati adficique, quasi videant vel audiant, eaque ipsa, quae adfectiones istas in sese efficiant, qualia et cuiusmodi sint, cunctantur atque insistunt, omniumque rerum fidem veritatemque mixtis confusisque signis veri atque falsi ita inprensibilem videri aiunt, ut, quisquis homo est non praeceps neque iudicii sui prodigus, his uti verbis debeat, quibus auctorem philosophiae istius Pyrrhonem esse usum tradunt: ou mallon houtos echei tode ekeinos e outheteros. Indicia enim rei cuiusque et sinceras proprietates negant posse nosci et percipi, idque ipsum docere atque ostendere multis modis conantur. V. Super qua re Favorinus quoque subtilissime argutissimeque decem libros composuit, quos Pyrrhoneion tropon inscribit. VI. Vetus autem quaestio et a multis scriptoribus Graecis tractata, an quid et quantum Pyrrhonios et Academicos philosophos intersit. Vtrique enim skeptikoi, ephektikoi, aporetikoi dicuntur, quoniam utrique nihil adfirmant nihilque comprehendi putant. Sed ex omnibus rebus proinde visa fieri dicunt, quas phantasias appellant, non ut rerum ipsarum natura est, sed ut adfectio animi corporisve est eorum, ad quos ea visa perveniunt. VII. Itaque omnes omnino res, quae sensus hominum movent, ton pros ti esse dicunt. Id verbum significat nihil esse quicquam, quod ex sese constet, nec quod habeat vim propriam et naturam, sed omnia prorsum ad aliquid referri taliaque videri esse, qualis sit eorum species, dum videntur, qualiaque apud sensus nostros, quo pervenerunt, creantur, non apud sese, unde profecta sunt. VIII. Cum haec autem consimiliter tam Pyrrhonii dicant quam Academici, differre tamen inter sese et propter alia quaedam et vel maxime propterea existimati sunt, quod Academici quidem ipsum illud nihil posse comprehendi quasi comprehendunt et nihil posse decerni quasi decernunt, Pyrrhonii ne id quidem ullo pacto verum videri dicunt, quod nihil esse verum videtur.

VI. Quod mulieres Romae per Herculem non iuraverint neque viri per Castorem. I. In veteribus scriptis neque mulieres Romanae per Herculem deiurant neque viri per Castorem. II. Sed cur illae non iuraverint Herculem, non obscurum est, nam Herculaneo sacrificio abstinent. III. Cur autem viri Castorem iurantes non appellaverint, non facile dictu est. Nusquam igitur scriptum invenire est apud idoneos quidem scriptores aut "mehercle" feminam dicere aut "mecastor" virum; IV. "edepol" autem, quod iusiurandum per Pollucem est, et viro et feminae commune est. V. Sed M. Varro adseverat antiquissimos viros neque per Castorem neque per Pollucem deiurare solitos, sed id iusiurandum fuisse tantum feminarum ex initiis Eleusinis acceptum; VI. paulatim tamen inscitia antiquitatis viros dicere "edepol" coepisse factumque esse ita dicendi morem, sed "mecastor" a viro dici in nullo vetere scripto inveniri.

VII. Verbis antiquissimis relictisque iam et desitis minime utendum. I. Verbis uti aut nimis obsoletis exculcatisque aut insolentibus novitatisque durae et inlepidae par esse delictum videtur. Sed molestius equidem culpatiusque esse arbitror verba nova, incognita, inaudita dicere quam involgata et sordentia. II. Nova autem videri dico etiam ea, quae sunt inusitata et desita, tametsi sunt vetusta. III. Est adeo id vitium plerumque serae eruditionis, quam Graeci opsimathian appellant, ut, quod numquam didiceris, diu ignoraveris, cum id scire aliquando coeperis, magni facias quo in loco cumque et quacumque in re dicere. Veluti Romae nobis praesentibus vetus celebratusque homo in causis, sed repentina et quasi tumultuaria doctrina praeditus, cum apud praefectum urbi verba faceret et dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere et furfureum panem esitare vinumque eructum et fetidum potare, "hic" inquit "eques Romanus apludam edit et flocces bibit". IV. Aspexerunt omnes, qui aderant, alius alium, primo tristiores turbato et requirente voltu, quidnam illud utriusque verbi foret; post deinde, quasi nescio quid Tusce aut Gallice dixisset, universi riserunt. V. Legerat autem ille "apludam" veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse. VI. Item "flocces" audierat prisca voce significare vini faecem e vinaceis expressam, sicuti fraces oleis, idque aput Caecilium in Poltimenis legerat, eaque sibi duo verba ad orationum ornamenta servaverat. VII. Alter quoque a lectionibus id genus paucis apirocalus, cum adversarius causam differri postularet: "rogo, praetor," inquit "subveni, succurre! quonam usque nos bovinator hic demoratur?" atque id voce magna ter quaterve inclamavit: "bovinator est". VIII. Commurmuratio fieri coepta est a plerisque, qui aderant, quasi monstrum verbi admirantibus. IX. At ille iactans et gestiens: "non enim Lucilium" inquit "legistis, qui tergiversatorem "bovinatorem" dicit?" Est autem in Lucili XI. versus hic: si tricosus bovinatorque ore improbus duro.

VIII. Quid senserit dixeritque M. Cato de Albino, qui homo Romanus Graeca oratione res Romanas venia sibi ante eius imperitiae petita composuit. I. Iuste venusteque admodum reprehendisse dicitur Aulum Albinum M. Cato. II. Albinus, qui cum L. Lucullo consul fuit, res Romanas oratione Graeca scriptitavit. III. In eius historiae principio scriptum est ad hanc sententiam: neminem suscensere sibi convenire, si quid in his libris parum composite aut minus eleganter scriptum foret; "nam sum" inquit "homo Romanus natus in Latio, Graeca oratio a nobis alienissima est", ideoque veniam gratiamque malae existimationis, si quid esset erratum, postulavit. IV. Ea cum legisset M. Cato: "Ne tu," inquit "Aule, nimium nugator es, cum maluisti culpam deprecari, quam culpa vacare. Nam petere veniam solemus, aut cum inprudentes erravimus aut cum compulsi peccavimus. Tibi," inquit "oro te, quis perpulit, ut id committeres, quod, Priusquam faceres, peteres, ut ignosceretur?" V. Scriptum hoc est in libro Corneli Nepotis de inlustribus viris XIII.

IX. Historia de legatis Mileti ac Demosthene rhetore in libris Critolai reperta. I. Critolaus scripsit legatos Mileto publicae rei causa venisse Athenas, fortasse an dixerit auxilii petendi gratia. Tum qui pro sese verba facerent, quos visum erat advocavisse, advocatos, uti erat mandatum, verba pro Milesiis ad populum fecisse, Demosthenen Milesiorum postulatis acriter respondisse, neque Milesios auxilio dignos neque ex republica id esse contendisse. Rem in posterum diem prolatam. Legatos ad Demosthenen venisse magnoque opere orasse, uti contra ne diceret; eum pecuniam petivisse et, quantam petiverat, abstulisse. Postridie cum res agi denuo coepta esset, Demosthenen lana multa collum cervicesque circumvolutum ad populum prodisse et dixisse se synanchen pati; eo contra Milesios loqui non quire. Tum e populo unum exclamasse non synanchen, quod Demosthenes pateretur, sed argyranchen esse. II. Ipse etiam Demosthenes, ut idem Critolaus refert, non id postea concelavit, quin gloriae quoque hoc sibi adsignavit. Nam cum interrogasset Aristodemum, actorem fabularum, quantum mercedis, uti ageret, accepisset, et Aristodemus "talentum" respondisset: "at ego plus" inquit "accepi, ut tacerem".

X. Quod C. Gracchus in oratione sua historiam supra scriptam Demadi rhetori, non Demostheni, adtribuit; verbaque ipsius C. Gracchi relata. I. Quod in capite superiore a Critolao scriptum esse diximus super Demosthene, id C. Gracchus in oratione, qua legent Aufeiam dissuasit, in Demaden contulit verbis hisce: II. "Nam vos, Quirites, si velitis sapientia atque virtute uti, etsi quaeritis, neminem nostrum invenietis sine pretio huc prodire. Omnes nos, qui verba facimus, aliquid petimus, neque ullius rei causa quisquam ad vos prodit, nisi ut aliquid auferat. III. Ego ipse, qui aput vos verba facio, uti vectigalia vestra augeatis, quo facilius vestra commoda et rempublicam administrare possitis, non gratis prodeo; verum peto a vobis non pecuniam, sed bonam existimationem atque honorem. IV. Qui prodeunt dissuasuri, ne hanc legem accipiatis, petunt non honorem a vobis, verum a Nicomede pecuniam; qui suadent, ut accipiatis, hi quoque petunt non a vobis bonam existimationem, verum a Mithridate rei familiari suae pretium et praemium; qui autem ex eodem loco atque ordine tacent, hi vel acerrimi sunt; nam ab omnibus pretium accipiunt et omnis fallunt. V. Vos, cum putatis eos ab his rebus remotos esse, inpertitis bonam existimationem; VI. legationes autem a regibus, cum putant eos sua causa reticere, sumptus atque pecunias maximas praebent, item uti in terra Graecia, quo in tempore tragoedus gloriae sibi ducebat talentum magnum ob unam fabulam datum esse, homo eloquentissimus civitatis suae Demades ei respondisse dicitur: "Mirum tibi videtur, si tu loquendo talentum quaesisti? ego, ut tacerem, decem talenta a rege accepi". Item nunc isti pretia maxima ob tacendum accipiunt".

XI. Verba P. Nigidii, quibus differre dicit "mentiri" et "mendacium dicere". I. Verba sunt ipsa haec P. Nigidii, hominis in studiis bonarum artium praecellentis, quem M. Cicero ingenii doctrinarumque nomine summe reveritus est: "Inter mendacium dicere et mentiri distat. Qui mentitur, ipse non fallitur, alterum fallere conatur; qui mendacium dicit, ipse fallitur". II. Item hoc addidit: "Qui mentitur," inquit "fallit, quantum in se est; at qui mendacium dicit, ipse non fallit, quantum in se est". III. Item hoc quoque super eadem re dicit: "Vir bonus" inquit "praestare debet, ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat; alterum incidit in hominem, alterum non". IV. Varie me hercule et lepide Nigidius tot sententias in eandem rem, quasi aliud atque aliud diceret, disparavit.

XII. Quod Chrysippus philosophus omne verbum ambiguum dubiumque esse dicit, Diodorus contra nullum verbum ambiguum esse putat. I. Chrysippus ait omne verbum ambiguum natura esse, quoniam ex eodem duo vel plura accipi possunt. II. Diodorus autem, cui Crono cognomentum fuit: "nullum" inquit "verbum est ambiguum, nec quisquam ambiguum dicit aut sentit, nec aliud dici videri debet, quam quod se dicere sentit is, qui dicit. III. At cum ego" inquit "aliud sensi, tu aliud accepisti, obscure magis dictum videri potest quam ambigue; ambigui enim verbi natura illa esse debuit, ut, qui id diceret, duo vel plura diceret. Nemo autem duo vel plura dicit, qui se sensit unum dicere".

XIII. Quid Titus Castricius de verbis deque sententia quadam C. Gracchi existimarit; quodque esse eam sine ullo sensus emolumento docuerit. I. Apud Titum Castricium, disciplinae rhetoricae doctorem, gravi atque firmo iudicio virum, legebatur oratio C. Gracchi in P. Popilium. II. In eius orationis principio conlocata verba sunt accuratius modulatiusque quam veterum oratorum consuetudo fert. III. Ea verba sicuti dixi conposita haec sunt: "Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque volvistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini". IV. Cursus igitur hic et sonus rotundae volubilisque sententiae eximie nos et unice delectabat, tanto id magis, quod iam tunc C. Graccho, viro inlustri et severo, eiusmodi compositionem fuisse cordi videbamus. V. Sed enim, cum eadem ipsa verba saepius petentibus nobis lectitarentur, admoniti a Castricio sumus, ut consideraremus, quae vis quodve emolumentum eius sententiae foret, neque pateremur, ut aures nostrae cadentis apte orationis modis eblanditae animum quoque nobis voluptate inani perfunderent. Cumque nos admonitione ista adtentiores fecisset: "inspicite" inquit "penitus, quid efficiant verba haec, dicatque mihi, quaeso, aliqui vestrum, an sit ulla huiusce sententiae gravitas aut gratia: "Quae vos cupide per hosce annos adpetistis atque volvistis, ea, si temere repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini". VI. Cui enim omnium hominum in mentem non venit id profecto usu venire, ut, quod cupide adpetieris, cupide adpetisse et, quod temere repudiaveris, temere repudiasse dicaris? VII. At si, opinor," inquit "ita scriptum esset: "Quae vos per hosce annos adpetistis atque volvistis, ea nunc si repudiaritis, abesse non potest, quin aut olim cupide adpetisse aut nunc temere repudiasse dicamini", VIII. si ita" inquit "diceretur, gravior scilicet solidiorque fieret sententia et acciperet aliquid iustae in audiendo expectationis; IX. nunc autem verba haec "cupide" et "temere", in quibus verbis omne momentum rei est, non in concludenda sententia tantum dicuntur, sed supra quoque nondum desiderata ponuntur, et quae nasci oririque ex ipsa rei conceptione debebant, ante omnino, quam res postulat, dicuntur. Nam qui ita dicit: "si hoc feceris, cupide fecisse diceris", rem dicit sensus alicuius ratione conlectam et consertam; qui vero ita dicit: "si cupide feceris, cupide fecisse diceris", non longe secus dicit, atque si diceret: "si cupide feceris, cupide feceris". X. Haec ego" inquit "admonui, non ut C. Graccho vitio darem - dii enim mentem meliorem mihi! nam, si quicquam in tam fortis facundiae viro vitii vel erroris esse dici potest, id omne et auctoritas eius exhausit et vetustas consumpsit -, sed uti caveretis, ne vos facile praestringeret modulatus aliqui currentis facundiae sonitus atque ut vim ipsam rerum virtutemque verborum prius pensitaretis et, si quidem gravis atque integra et sincera sententia diceretur, tum, si ita videretur, gressibus quoque ipsis orationis et gestibus plauderetis, si vero frigidi et leves et futtiles sensus in verba apte numeroseque posita includerentur, non esse id secus crederetis, quam cum homines insigni deformitate ac facie deridicula imitantur histriones et gestiunt".

XIV. Sobria et pulcherrima Romuli regis responsio circa vini usum. I. Simplicissima suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet. II. Ea verba, quae scripsit, haec sunt: "Eundem Romulum dicunt ad cenam vocatum ibi non multum bibisse, quia postridie negotium haberet. Ei dicunt: "Romule, si istuc omnes homines faciant, vinum vilius sit". His respondit: "immo vero carum, si, quantum quisque volet, bibat; nam ego bibi quantum volui".

XV. De "ludibundo" et "errabundo" atque id genus verborum productionibus; et quod Laberius sic "amorabundam" dixit, ut dicitur "ludibunda" et "errabunda"; atque inibi, quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est. I. Laberius in Lacu Averno mulierem amantem verbo inusitatius ficto "amorabundam" dixit. II. Id verbum Caesellius Vindex in commentario lectionum antiquarum ea figura scriptum dixit, qua "ludibunda" et "ridibunda" et "errabunda" dicitur ludens et ridens et errans. III. Terentius autem Scaurus, divi Hadriani temporibus grammaticus vel nobilissimus, inter alia, quae de Caeselli erroribus conposuit, in hoc quoque verbo errasse eum scripsit, quod idem esse putaverit "ludens" et "ludibunda", "ridens" et "ridibunda", "errans" et "errabunda". "Nam "ludibunda" " inquit "et "ridibunda" et "errabunda" ea dicitur, quae ludentem vel ridentem vel errantem agit aut simulat". IV. Sed qua ratione Scaurus adductus sit, ut Caesellium in eo reprehenderet, non hercle reperiebamus. Non est enim dubium, quin haec genere ipso dumtaxat idem significent, quod ea demonstrant, a quibus producuntur. Quid esset autem ludentem agere vel imitari, non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem. V. Quin magis Scaurum oportuit commentaria Caeselli criminantem hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit, an quid et quantulum differret a "ludibundo" "ludens" et "ridibundo" "ridens" et "errabundo" "errans" ceteraque horum similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita. VI. Hoc enim fuit potius requirendum in istiusmodi figurae tractatu, sicuti requiri solet in "vinulento" et "lutulento" et "turbulento", vacuane et inanis sit istaec productio, cuiusmodi sunt, quae paragogas Graeci dicunt, an extrema illa particula habeat aliquid suae propriae significationis. VII. Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit, quod Sisenna in quarto historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est. "Populabundus" inquit "agros ad oppidum pervenit", quod scilicet significat "cum agros popularetur", non, ut Scaurus in consimilibus verbis ait, "cum populantem ageret" vel "cum imitaretur". VIII. Sed inquirentibus nobis, quaenam ratio et origo esset huiuscemodi figurae "populabundus" et "errabundus" et "laetabundus" et "ludibundus" multorumque aliorum id genus verborum, evepibolos hercle Apollinaris noster videri sibi ait particulam istam postremam, in quam verba talia exeunt, vim et copiam et quasi abundantiam rei, cuius id verbum esset, demonstrare, ut "laetabundus" is dicatur, qui abunde laetus sit, et "errabundus", qui longo atque abundanti errore sit, ceteraque omnia ex ea figura ita dici ostendit, ut productio haec et extremitas largam et fluentem vim et copiam declararet.

XVI. Quod Graecorum verborum quorundam difficillima est in Latinam linguam mutatio, velut quod Graece dicitur polypragmosyne. I. Adiecimus saepe animum ad vocabula rerum non paucissima, quae neque singulis verbis, ut a Graecis, neque, si maxime pluribus eas res verbis dicamus, tam dilucide tamque apte demonstrari Latina oratione possunt, quam Graeci ea dicunt privis vocibus. II. Nuper etiam cum adlatus esset ad nos Plutarchi liber et eius libri indicem legissemus, qui erat peri polypragmosynes, percontanti cuipiam, qui et litterarum et vocum Graecarum expers fuit, cuiusnam liber et qua de re scriptus esset, nomen quidem scriptoris statim diximus, rem, de qua scriptum fuit, dicturi haesimus. III. Ac tum quidem primo, quia non satis commode opinabar interpretaturum me esse, si dicerem librum scriptum "de negotiositate", aliud institui aput me exquirere, quod, ut dicitur, verbum de verbo expressum esset. IV. Nihil erat prorsus, quod aut meminissem legere me aut, si etiam vellem fingere, quod non insigniter asperum absurdumque esset, si ex multitudine et negotio verbum unum compingerem, sicuti "multiiuga" dicimus et "multicolora" et "multiformia". V. Sed non minus inlepide ita diceretur, quam si interpretari voce una velis polyphilian aut polytropian aut polysarkian. VI. Quamobrem, cum diutule tacitus in cogitando fuissem, respondi tandem non videri mihi significari eam rem posse uno nomine et idcirco iuncta oratione, quid ucliet Graecum id verbum, pararam dicere. "Ad multas igitur res adgressio earumque omnium rerum actio polypragmosyne" inquam "Graece dicitur, de qua hunc librum conpositum esse inscriptio ista indicat". VII. Tum ille opicus verbis meis inchoatis et inconditis adductus virtutemque esse polypragmosynen ratus: "hortatur" inquit "nos profecto nescio quis hic Plutarchus ad negotia capessenda et ad res obeundas plurimas cum industria et celeritate nomenque ipsius virtutis, de qua locuturus esset, libro ipsi, sicuti dicis, non incommode praescripsit". VIII. "Minime" inquam "vero; neque enim ista omnino virtus est, cuius Graeco nomine argumentum hoc libri demonstratur, neque id, quod tu opinare, aut ego me dicere sentio aut Plutarchus facit. Deterret enim nos hoc quidem in libro, quam potest maxime, a varia promiscaque et non necessaria rerum cuiuscemodi plurimarum et cogitatione et petitione. Sed huius" inquam "tui erroris culpam esse intellego in mea scilicet infacundia, qui ne pluribus quidem verbis potuerim non obscurissime dicere, quod a Graecis perfectissime verbo uno et planissime dicitur".

XVII. Quid significet in veteribus praetorum edictis: "qui flumina retanda publice redempta habent". I. Edicta veterum praetorum sedentibus forte nobis in bibliotheca templi Traiani et aliud quid requirentibus cum in manus incidissent, legere atque cognoscere libitum est. II. Tum in quodam edicto antiquiore ita scriptum invenimus: "Qui flumina retanda publice redempta habent, si quis eorum ad me eductus fuerit, qui dicatur, quod eum ex lege locationis facere oportuerit, non fecisse". III. "Retanda" igitur quid esset, quaerebatur. IV. Dixit ibi quispiam nobiscum sedens amicus meus in libro se Gavi de origine vocabulorum VII legisse "retas" vocari arbores, quae aut ex ripis fluminum eminerent aut in alveis eorum exstarent, appellatasque esse a retibus, quod praetereuntes naves inpedirent et quasi inretirent; idcircoque sese arbitrari "retanda" flumina locari solita esse, id est purganda, ne quid aut morae aut periculi navibus in ea virgulta incidentibus fieret.

XVIII. Qua poena Draco Atheniensis in legibus, quas populo Atheniensi scripsit, fures adfecerit; et qua postea Solon et qua; item decemviri nostri, qui duodecim tabulas scripserunt; atque inibi adscriptum, quod aput Aegyptios furta licita et permissa sunt, aput Lacedaemonios autem cum studio quoque adfectata et pro exercitio utili celebrata; ac praeterea M. Catonis de poeniendis furtis digna memoria sententia. I. Draco Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit. II. Is Draco leges, quibus Athenienses uterentur, primus omnium tulit. III. In illis legibus furem cuiusmodicumque furti supplicio capitis poeniendum esse et alia pleraque nimis severe censuit sanxitque. IV. Eius igitur leges, quoniam videbantur impendio acerbiores, non decreto iussoque, set tacito inlitteratoque Atheniensium consensu oblitteratae sunt. V. Postea legibus aliis mitioribus a Solone compositis usi sunt. Is Solo e septem illis inclutis sapientibus fuit. Is sua lege in fures non, ut Draco antea, mortis, sed dupli poena vindicandum existimavit. VI. Decemviri autem nostri, qui post reges exactos leges, quibus populus Romanus uteretur, in XII tabulis scripserunt, neque pari severitate in poeniendis omnium generum furibus neque remissa nimis lenitate usi sunt. VII. Nam furem, qui manifesto furto prensus esset, tum demum occidi permiserunt, si aut, cum faceret furtum, nox esset, aut interdiu telo se, cum prenderetur, defenderet. VIII. Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei, cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent; servos item furti manifesti prensos verberibus adfici et e saxo praecipitari, sed pueros inpuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ab his factam sarciri. IX. Ea quoque furta, quae per lancem liciumque concepta essent, proinde ac si manifesta forent, vindicaverunt. X. Sed nunc a lege illa decemvirali discessum est. Nam si qui super manifesto furto iure et ordine experiri velit, actio in quadruplum datur. XI. "Manifestum" autem "furtum est", ut ait Masurius, "quod deprehenditur, dum fit. Faciendi finis est, cum perlatum est, quo ferri coeperat". XII. Furti concepti, item oblati, tripli poena est. Sed quod sit "oblatum", quod "conceptum" et pleraque alia ad eam rein ex egregiis veterum moribus accepta neque inutilia cognitu neque iniucunda, qui legere volet, inveniet Sabrini librum, cui titulus est de furtis. XIII. In quo id quoque scriptum est, quod volgo inopinatum est, non hominum tantum neque rerum moventium, quae auferri occulte et subripi possunt, sed fundi quoque et aedium fieri furtum; condemnatum quoque furti colonum, qui fundo, quem conduxerat, vendito possessione eius dominum intervertisset. XIV. Atque id etiam, quod magis inopinabile est, Sabinus dicit furem esse hominis iudicatum, qui, cum fugitivus praeter oculos forte domini iret, obtentu togae tamquam se amiciens, ne videretur a domino, obstitisset. XV. Aliis deinde furtis omnibus, quae "nec manifesta" appellantur, poenam imposuerunt dupli. XVI. Id etiam memini legere me in libro Aristonis iureconsulti, haudquaquam indocti viri, aput veteres Aegyptios, quod genus hominum constat et in artibus reperiendis sollertes extitisse et in cognitione rerum indaganda sagaces, furta omnia fuisse licita et inpunita. XVII. Aput Lacedaemonios quoque, sobrios illos et acres viros, cuius rei non adeo ut Aegyptiis fides longinqua est, non pauci neque ignobiles scriptores, qui de moribus legibusque eorum memorias condiderunt, ius atque usum fuisse furandi dicunt, idque a iuventute eorum non ad turpia lucra neque ad sumptum libidini praebendum comparandamve opulentiam, sed pro exercitio disciplinaque rei bellicae factitatum, quod ea furandi sollertia et adsuetudo acueret firmaretque animos adulescentium et ad insidiarum astus et ad vigilandi tolerantiam et ad obrependi celeritatem. XVIII. Sed enim M. Cato in oratione, quam de Praeda militibus dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatu atque licentia conqueritur. Ea verba, quoniam nobis inpense placuerant, adscripsimus: "Fures" inquit "privatorum furtorum in nervo atque in compedibus aetatem agunt, fures publici in auro Itque in purpura". XIX. Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris, quid esset "furtum", definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit. XX. Verba sunt Sabini ex libro iuris civilis secundo: "Qui alienam rem adtrectavit, cum id se invito domino facere iudicare deberet, furti tenetur". XXI. Item alio capite: "Qui alienum iacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit, cuius sit, sive nescit". XXII. Haec quidem sic in eo, quo nunc dixi, Sabinus scripsit de rebus furti faciendi causa adtrectatis. XXIII. Sed meminisse debemus secundum ea, quae supra scripsi, furtum sine ulla quoque adtrectatione fieri posse sola mente atque animo, ut furtum fiat, adnitente. XXIV. Quocirca ne id quidem Sabinus dubitare se ait, quin dominus furti sit condemnandus, qui servo suo, uti furtum faceret, imperavit.


LIBER XIII

I. Inquisitio verborum istorum M. Tullii curiosior, quae sunt in primo Antonianarum libro "multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum"; tractatumque, an idem duo ista significent "fatum" atque "natura", an diversum. I. M. Cicero in primo Antonianarum ita scriptum reliquit: "Hunc igitur ut sequerer properavi, quem praesentes non sunt secuti; non ut proficerem aliquid, neque enim sperabam id nec praestare poteram, sed ut, si quid mihi humanitus accidisset, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum, huius diei vocem testem reipublicae relinquerem meae perpetuae erga se voluntatis". II. "Praeter naturam" inquit "praeterque fatum". An utrumque idem valere voluerit "fatum" atque "naturam" et duas res kath'henos hypokeimenou posuerit, an vero diviserit separaritque, ut alios casus natura ferre videatur, alios fatum, considerandum equidem puto atque id maxime requirendum, qua ratione dixerit accidere multa humanitus posse praeter fatum, quando sic ratio et ordo et insuperabilis quaedam necessitas fati constituitur, ut omnia intra fatum claudenda sint, nisi illud sane Homeri secutus est:

me kai hyper moiran domon Aidos eisaphiketai.

III. Nihil autem dubium est, quin violentam et inopinatam mortem significaverit, quae quidem potest recte videri accidere praeter naturam. IV. Sed cur id quoque genus mortis extra fatum posuerit, neque operis huius est explorare neque temporis. V. Illud tamen non praetermittendum est, quod Vergilius quoque id ipsum quod Cicero de fato opinatus est, cum hoc in quarto libro dixit de Elissa, quae mortem per vim potita est: nam quia nec fato merita nec morte peribat, tamquam in faciendo fine vitae, quae violenta sunt non videantur e fato venire. VI. Demosthenis autem, viri prudentia pari atque facundia praediti, verba idem fere significantia de natura atque fato M. Cicero secutus videtur. Ita enim scriptum est in oratione illa egregia, cui titulus est hyper stephanou: Ho men tois goneusi nomizon monon gegenesthai ton tes heimarmenes kai ton automaton thanaton perimenei; ho de kai tei patridi hyper tou me tauten epidein doulevousan apothneiskein boulesetai. VII. Quod Cicero "fatum" atque "naturam" videtur dixisse, id multo ante Demosthenes ten pepromenen et ton automaton thanaton appellavit. VIII. Automatos enim thanatos quasi naturalis et fatalis nulla extrinsecus vi coactus venit.

II. Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino. I. Quibus otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi: II. "Cum Pacuvius" inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. III. Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. IV. "Ita est," inquit Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. V. Nam quod in pomis est, itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria. VI. Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet".

III. An vocabula haec "necessitudo" et "necessitas" differenti significatione sint. I. Risu prorsus atque ludo res digna est, cum plerique grammaticorum adseverant "necessitudinem" et "necessitatem" mutare longe differreque, ideo quod necessitas sit vis quaepiam premens et cogens, necessitudo autem dicatur ius quoddam et vinculum religiosae coniunctionis idque unum solitarium significet. II. Sicut autem nihil quicquam interest, "suavitudo" dicas an "suavitas", "sanctitudo" an "sanctitas", "acerbitudo" an "acerbitas", "acritudo" an, quod Accius in Neoptolemo scripsit, "acritas", ita nihil rationis dici potest, qui "necessitudo" et "necessitas" separentur. III. Itaque in libris veterum vulgo reperias necessitudinem dici pro eo, quod necessum est. IV. Sed necessitas sane pro iure officioque observantiae adfinitatisve infrequens est, quamquam, qui ob hoc ipsum ius adfinitatis familiaritatisve coniuncti sunt, "necessarii" dicuntur. V. Repperi tamen in oratione C. Caesaris, qua Plautiam rogationem suasit, "necessitatem" dictam pro "necessitudine", id est iure adfinitatis. Verba haec sunt: "Equidem mihi videor pro nostra necessitate non labore, non opera, non industria defuisse". VI. Hoc ego scripsi de utriusque vocabuli indifferentia admonitus forte verbi istius, cum legerem Sempronii Asellionis, veteris scriptoris, quartum ex historia librum, in quo de P. Africano, Pauli filio, ita scriptum est: "Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa ei necessitudo aut summa occasio data esset".

IV. Descripta Alexandri ... I. In plerisque monumentis rerum ab Alexandro gestarum et paulo ante in libro M. Varronis, qui inscriptus est Orestes vel de insania, Olympiadem Philippi uxorem festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio. II. Nam cum is ad matrem ita scripsisset: "Rex Alexander Iovis Hammonis filius Olympiadi matri salutem dicit", Olympias ei rescripsit ad hanc sententiam: "Amabo", inquit "mi fili, quiescas neque deferas me neque criminere adversum Iunonem; malum mihi prorsum illa magnum dabit, cum tu me litteris tuis paelicem esse illi confiteris". III. Ea mulieris scitae atque prudentis erga ferocem filium comitas sensim et comiter admonuisse eum visa est deponendam esse opinionem vanam, quam ille ingentibus victoriis et adulantium blandimentis et rebus supra fidem prosperis inbiberat, genitum esse sese de Iove.

V. De Aristotele et Theophrasto et Menedemo philosophis; deque eleganti verecundia Aristotelis successorem diatribae suae eligentis. I. Aristoteles philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta corpore aegro adfectoque ac spe vitae tenui fuit. II. Tunc omnis eius sectatorum cohors ad cum accedit orantes obsecrantesque, ut ipse deligeret loci sui et magisterii successorem, quo post summum eius diem proinde ut ipso uterentur ad studia doctrinarum conplenda excolendaque, quibus ab eo inbuti fuissent. III. Erant tunc in eius ludo boni multi, sed praecipui duo, Theophrastus et Menedemus. Ingenio hi atque doctrinis ceteros praestabant; alter ex insula Lesbo fuit, Menedemus autem Rhodo. IV. Aristoteles respondit facturum esse quod vellent, cum id sibi foret tempestivum. V. Postea brevi tempore cum idem illi, qui de magistro destinando petierant, praesentes essent, vinum ait, quod tum biberet, non esse id ex valitudine sua, sed insalubre esse atque asperum ac propterea quaeri debere exoticum vel Rhodium aliquod vel Lesbium. VI. Id sibi utrumque ut curarent, petivit usurumque eo dixit, quod sese magis iuvisset. VII. Eunt, quaerunt, inveniunt, adferunt. VIII. Tum Aristoteles Rhodium petit, degustat: "firmum" inquit "hercle vinum et iucundum". Petit mox Lesbium. IX. Quo item degustato:"utrumque" inquit "oppido bonum, sed hedion ho Lesbios. X. Id ubi dixit, nemini fuit dubium, quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. XI. Is erat e Lesbo Theophrastus, suavitate homo insigni linguae pariter atque vitae. XII. Itaque non diu post Aristotele vita defuncto ad Theophrastum omnes concesserunt.

VI. Quid veteres Latini dixerint, quas Graeci prosoidias appellant; item quod vocabulum "barbarismi" non usurpaverint neque Romani antiquiores neque Attici. I. Quas Graeci prosoidias dicunt, eas veteres docti tum "notas vocum", tum "moderamenta", tum "accentiunculas", tum "voculationes" appellabant; II. quod nunc autem "barbare" quem loqui dicimus, id vitium sermonis non barbarum esse, sed "rusticum" et cum eo vitio loquentes "rustice" loqui dictitabant. III. P. Nigidius in commentariis grammaticis: "rusticus fit sermo," inquit "si adspires perperam". IV. Itaque id vocabulum, quod dicitur vulgo "barbarismus", qui ante divi Augusti aetatem pure atque integre locuti sunt, an dixerint, nondum equidem inveni.

VII. Diversum de natura leonum dixisse Homerum in carminibus et Herodotum in historiis. I. Leaenas inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum Herodotus in tertia historia scriptum reliquit. II. Verba ex eo libro haec sunt: He de de leaina eon ischyron kai thrasytaton hapax en toi bioi tiktei hen; tiktousa gar synekballei toi teknoi tas meteras. III. Homerus autem leones - sic enim feminas quoque virili genere appellat, quod grammatici vocant - pluris gignere atque educare catulos dicit. IV. Versus, quibus hoc aperte demonstrat, hi sunt:

heistekei hos tis te leon peri hoisi tekessin,
hoi rha te nepi'agonti synantesontai en hylei
andres epakteres.

V. Item alio in loco idem significat:

pykna mala stenachon; hos te lis eugeneios,
hoi rha th'hypo skymnous elaphebolos harpasei aner
hyles ek pykines.

VI. Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici, quos de animalibus exquisitissime composuit. In quibus, quod super ista re scriptum inveniemus, cum ipsius Aristotelis verbis in his commentariis scribemus.

VIII. Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. I. Eximie hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Vsus et Memoriae dixit. II. Eo namque argumento demonstrat, qui sapiens rerum esse humanarum velit, non libris solis neque disciplinis rhetoricis dialecticisque opus esse, sed oportere cum versari quoque exercerique in rebus comminus noscendis periclitandisque eaque omnia acta et eventa firmiter meminisse et proinde sapere atque consulere ex his, quae pericula ipsa rerum docuerint, non quae libri tantum aut magistri per quasdam inanitates verborum et imaginum tamquam in mimo aut in somnio deblateraverint. III. Versus Afranii sunt in togata, cui Sellae nomen est:

Vsus me genuit, mater peperit Memoria,
Sophiam vocant me Grai, vos Sapientiam.

IV. Item versus est in eandem ferme sententiam Pacuvii, quem Macedo philosophus, vir bonus, familiaris meus, scribi debere censebat pro foribus omnium templorum: ego odi homines ignava opera et philosopha sententia. V. Nihil enim fieri posse indignius neque intolerantius dicebat, quam quod homines ignavi ac desides operti barba et pallio mores et emolumenta philosophiae in linguae verborumque artes converterent et vitia facundissime accusarent intercutibus ipsi vitiis madentes.

IX. Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de "suculis" et "hyadibus" quae sunt stellarum vocabula. I. Tullius Tiro M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit. II. Is libros compluris de usu atque ratione linguae Latinae, item de variis atque promiscis quaestionibus composuit. III. In his esse praecipui videntur, quos Graeco titulo pandektas inscripsit, tamquam omne rerum atque doctrinarum genus continentis. IV. Ibi de his stellis, quae appellantur "suculae", hoc scriptum est: "Adeo" inquit "veteres Romani litteras Graecas nesciverunt et rudes Graecae linguae fuerunt, ut stellas, quae in capite tauri sunt, propterea,"suculas" appellarint, quod eas Graeci hyadas vocant, tamquam id verbum Latinum Graeci verbi interpretamentum sit, quia Graece hyes, "sues" Latine dicantur. Sed hyades" inquit "ouk apo ton hyon, ita ut nostri opici putaverunt, sed ab eo, quod est hyein appellantur; nam et cum oriuntur et cum occidunt, tempestates pluvias largosque imbres cient. Pluere autem Graeca lingua hyein dicitur". V. Haec quidem Tiro in pandectis. Sed enim veteres nostri non usque eo rupices et agrestes fuerunt, ut stellas hyadas idcirco "suculas" nominarent, quod hyes Latine "sues" dicantur; sed ut, quod Graeci hyper nos "super" dicimus, quod illi hyptios, nos "supinus", quod illi hyphorbos, nos "subulcus", quod item illi hypnos, nos primo "sypnus", deinde per "y" Graecae Latinaeque "o" litterae cognationem "somnus": sic, quod ab illis hyades, a nobis primo "syades", deinde "suculae" appellatae. VI. Stellae autem istae non in capite tauri sunt, ut Tiro dicit - nullum enim videtur praeter eas stellas tauri caput -, set eae ita circulo, qui Zodiacus dicitur, sitae locataeque sunt, ut ex earum positu species quaedam et simulacrum esse videatur tauri capitis, sicuti ceterae partes et reliqua imago tauri conformata et quasi depicta est locis regionibusque earum stellarum, quas Graeci pleiadas, nos "vergilias" vocamus.

X. Quid "sororis" etymon esse dixerit Labeo Antistius et quid "fratris" P. Nigidius. I. Labeo Antistius iuris quidem civilis disciplinam principali studio exercuit et consulentibus de iure publice responsitavit; set ceterarum quoque bonarum artium non expers fuit et in grammaticam sese atque dialecticam litterasque antiquiores altioresque penetraverat Latinarumque vocum origines rationesque percalluerat eaque praecipue scientia ad enodandos plerosque iuris laqueos utebatur. II. Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium. III. Praeterea in libris, quos ad Praetoris edictum scripsit, multa posuit pariter lepide atque argute reperta. Sicuti hoc est, quod in quarto ad edictum libro scriptum legimus: "Soror" inquit "appellata est, quod quasi seorsum nascitur separaturque ab ea domo, in qua nata est, et in aliam familiam transgreditur". IV. "Fratris" autem vocabulum P. Nigidius, homo inpense doctus, non minus arguto subtilique etymoi interpretatur: "Frater" inquit "est dictus quasi "fere alter".

XI. Quem M. Varro aptum iustumque esse numerum convivarum existimarit; ac de mensis secundis et de bellariis. I. Lepidissimus liber est M. Varronis ex satiris Menippeis, qui inscribitur: nescis, quid vesper serus vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque. II. Dicit autem convivarum numerum incipere oportere a Gratiarum numero et progredi ad Musarum, ut, cum paucissimi convivae sunt, non pauciores sint quam tres, cum plurimi, non plures quam novem. III. "Nam multos" inquit "esse non convenit, quod turba plerumque est turbulenta et Romae quidem stat, sedet Athenis, nusquam autem cubat. Ipsum deinde convivium constat" inquit "ex rebus quattuor et tum denique omnibus suis numeris absolutum est, si belli homunculi conlecti sunt, si electus locus, si tempus lectum, si apparatus non neglectus. Nec loquaces autem" inquit "convivas nec mutos legere oportet, quia eloquentia in foro et aput subsellia, silentium vero non in convivio, set in cubiculo esse debet". IV. Sermones igitur id temporis habendos censet non super rebus anxiis aut tortuosis, sed iucundos atque invitabiles et cum quadam inlecebra et voluptate utiles, ex quibus ingenium nostrum venustius fiat et amoenius. V. "Quod profecto" inquit "eveniet, si de id genus rebus ad communem vitae usum pertinentibus confabulemur, de quibus in foro atque in negotiis agendis loqui non est otium. Dominum autem" inquit "convivii esse oportet non tam lautum quam sine sordibus", et "In convivio legi non omnia debent, sed ea potissimum, quae simul sint biophele et delectent". VI. Neque non de secundis quoque mensis, cuiusmodi esse eas oporteat, praecipit. His enim verbis utitur: "Bellaria" inquit "ea maxime sunt mellita, quae mellita non sunt; pemmasin enim cum pepsei societas infida". VII. Quod Varro hoc in loco dixit "bellaria", ne quis forte in ista voce haereat, significat id vocabulum omne mensae secundae genus. Nam quae pemmata Graeci aut tragemata dixerunt, ea veteres nostri "bellaria" appellaverunt. Vina quoque dulciora est invenire in comoediis antiquioribus hoc nomine appellata dictaque esse ea "Liberi bellaria".

XII. Tribunos plebis prensionem habere, vocationem non habere. I. In quadam epistula Atei Capitonis scriptum legimus Labeonem Antistium legum atque morum populi Romani iurisque civilis doctum adprime fuisse. II. "Sed agitabat" inquit "hominem libertas quaedam nimia atque vecors usque eo, ut divo Augusto iam principe et rempublicam obtinente ratum tamen pensumque nihil haberet, nisi quod iussum sanctumque esse in Romanis antiquitatibus legisset", III. ac deinde narrat, quid idem Labeo per viatorem a tribunis plebi vocatus responderit: IV. "cum a muliere" inquit "quadam tribuni plebis adversum eum aditi in Gellianum ad eum misissent, ut veniret et mulieri responderet, iussit eum, qui missus erat, redire et tribunis dicere ius eos non habere neque se neque alium quemquam vocandi, quoniam moribus maiorum tribuni plebis prensionem haberent, vocationem non haberent; posse igitur eos venire et prendi se iubere, sed vocandi absentem ius non habere". V. Cum hoc in ea Capitonis epistula legissemus, id ipsum postea in M. Varronis rerum humanarum uno et vicesimo libro enarratius scriptum invenimus, verbaque ipsa super ea re Varronis adscripsimus: VI. "In magistratu" inquit "habent alii vocationem, alii prensionem, alii neutrum: vocationem, ut consules et ceteri, qui habent imperium; prensionem, tribuni plebis et alii, qui habent viatorem; neque vocationem neque prensionem, ut quaestores et ceteri, qui neque lictorem habent neque viatorem. Qui vocationem habent, idem prendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia, sive adsunt, quos vocant, sive acciri iusserunt. Tribuni plebis vocationem habent nullam, neque minus multi imperiti, proinde atque haberent, ea sunt usi; nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem in rostra vocari iusserunt. Ego triumvirum vocatus a P. Porcio tribuno plebis non ivi auctoribus principibus et vetus ius tenui. Item tribunus cum essem, vocari neminem iussi nec vocatum a conlega parere invitum". VII. Huius ego iuris, quod M. Varro tradit, Labeonem arbitror vana tunc fiducia, cum privatus esset, vocatum a tribunis non isse. VIII. Quae, malum, autem ratio fuit vocantibus nolle obsequi, quos confiteare ius habere prendendi? Nam qui iure prendi potest, etiam in vincula duci potest. IX. Sed quaerentibus nobis, quam ob causam tribuni, qui haberent summam coercendi potestatem, ius vocandi non habuerint ..., quod tribuni plebis antiquitus creati videntur non iuri dicundo nec causis querelisque de absentibus noscendis, sed intercessionibus faciendis, quibus usus praesens fuisset, ut iniuria, quae coram fieret, arceretur; ac propterea ius abnoctandi ademptum, quoniam, ut vim fieri vetarent, adsiduitate eorum et praesentium oculis opus erat.

XIII. Quod in libris humanarum M. Varronis scriptum est aediles et quaestores populi Romani in ius a privato ad praetorem vocari posse. I. Cum ex angulis secretisque librorum ac magistrorum in medium iam hominum et in lucem fori prodissem, quaesitum esse memini in plerisque Romae stationibus ius publice docentium aut respondentium, an quaestor populi Romani ad praetorem in ius vocari posset. II. Id autem non ex otiosa quaestione agitabatur, sed usus forte natae rei ita erat, ut vocandus esset in ius quaestor. III. Non pauci igitur existimabant ius vocationis in eum praetori non esse, quoniam magistratus populi Romani procul dubio esset et neque vocari neque, si venire nollet, capi atque prendi salva ipsius magistratus maiestate posset. IV. Sed ego, qui tum adsiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animadvertissem, protuli unum et vicesimum rerum humanarum in quo ita scriptum fuit: "Qui potestatem neque vocationis populi viritim habent neque prensionis, eos magistratus a privato in ius quoque vocari est potestas. M. Laevinus aedilis curulis a privato ad praetorem in ius est eductus; nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum". V. Hoc Varro in ea libri parte de aedilibus, supra autem in eodem libro quaestores neque vocationem habere neque prensionem dicit. VI. Vtraque igitur libri parte recitata in Varronis omnes sententiam concesserunt, quaestorque in ius ad praetorem vocatus est.

XIV. Quid sit "pomerium". I. "Pomerium" quid esset, augures populi Romani, qui libros de auspiciis scripserunt, istiusmodi sententia definierunt: "Pomerium est locus intra agrum effatum per totius urbis circuitum pone muros regionibus certeis determinatus, qui facit finem urbani auspicii". II. Antiquissimum autem pomerium, quod a Romulo institutum est, Palati montis radicibus terminabatur. Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est. III. Habeat autem ius proferendi pomerii, qui populum Romanum agro de hostibus capto auxerat. IV. Propterea quaesitum est ac nunc etiam in quaestione est, quam ob causam ex septem urbis montibus, cum ceteri sex intra pomerium sint, Aventinus Solum, quae pars non longinqua nec infrequens est, extra pomerium sit, neque id Servius Tullius rex neque Sulla, qui proferundi pomerii titulum quaesivit, neque postea divus Iulius, cum pomerium proferret, intra effatos urbis fines incluserint. V. Huius rei Messala aliquot causas videri scripsit, sed praeter eas omnis ipse unam probat, quod in eo monte Remus urbis condendae gratia auspicaverit avesque inritas habuerit superatusque in auspicio a Romulo sit: VI. "Idcirco" inquit "omnes, qui pomerium protulerunt, montem istum excluserunt quasi avibus obscenis ominosum". VII. Sed de Aventino monte praetermittendum non putavi, quod non pridem ego in Elydis, grammatici veteris, commentario offendi, in quo scriptum erat Aventinum antea, sicuti diximus, extra pomerium exclusum, post auctore divo Claudio receptum et intra pomerii fines observatum.

XV. Verba ex libro Messalae auguris, quibus docet, qui sint minores magistratus et consulem praetoremque conlegas esse; et quaedam alia de auspiciis. I. In edicto consulum, quo edicunt, quis dies comitiis centuriatis futurus sit, scribitur ex vetere forma perpetua: "ne quis magistratus minor de caelo servasse velit". II. Quaeri igitur solet, qui sint magistratus minores. III. Super hac re meis verbis nil opus fuit, quoniam liber M. Messalae auguris de auspiciis primus, cum hoc scriberemus, forte adfuit. IV. Propterea ex eo libro verba ipsius Messalae subscripsimus. "Patriciorum auspicia in duas sunt divisa potestates. Maxima sunt consulum, praetorum, censorum. Neque tamen eorum omnium inter se eadem aut eiusdem potestatis, ideo quod conlegae non sunt censores consulum aut praetorum, praetores consulum sunt. Ideo neque consules aut praetores censoribus neque censores consulibus aut praetoribus turbant aut retinent auspicia; at censores inter se, rursus praetores consulesque inter se et vitiant et obtinent. Praetor, etsi conlega consulis est, neque praetorem neque consulem iure rogare potest, ut quidem nos a superioribus accepimus aut ante haec tempora servatum est et ut in commentario tertio decimo C. Tuditani patet, quia imperium minus praetor, maius habet consul, et a minore imperio maius aut maior a minore conlega rogari iure non potest. Nos his temporibus praetore praetores creante veterum auctoritatem sumus secuti neque his comitiis in auspicio fuimus. Censores aeque non eodem rogantur auspicio atque consules et praetores. Reliquorum magistratuum minora sunt auspicia. Ideo illi "minores", hi "maiores" magistratus appellantur. Minoribus creatis magistratibus tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege; maiores centuriatis comitiis fiunt". V. Ex his omnibus verbis Messalae manifestum fit, et qui sint magistratus minores et quamobrem minores appellentur. VI. Sed et conlegam esse praetorem consuli docet, quod eodem auspicio creantur. VII. Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.

XVI. Item verba eiusdem Messalae disserentis aliud esse ad populum loqui, aliud cum populo agere; et qui magistratus a quibus avocent comitiatum. I. Idem Messala in eodem libro de minoribus magistratibus ita scripsit: "Consul ab omnibus magistratibus et comitiatum et contionem avocare potest. Praetor et comitiatum et contionem usquequaque avocare potest nisi a consule. Minores magistratus nusquam nec comitiatum nec contionem avocare possunt. Ea re, qui eorum primus vocat ad comitiatum, is recte agit, quia bifariam cum populo agi non potest nec avocare alius alii potest. Set si contionem habere volunt, uti ne cum populo agant, quamvis multi magistratus simul contionem habere possunt". II. Ex his verbis Messalae manifestum est aliud esse "cum populo agere", aliud "contionem habere". III. Nam "cum populo agere" est rogare quid populum, quod suffragiis suis aut iubeat aut vetet, "contionem" autem "habere" est verba facere ad populum sine ulla rogatione.

XVII. "Humanitatem" non significare id, quod volgus putat, sed eo vocabulo, qui sinceriter locuti sunt, magis proprie esse usos. I. Qui verba Latina fecerunt quique his probe usi sunt, "humanitatem" non id esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis philanthropia dicitur et significat dexteritatem quandam benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed "humanitatem" appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae cura et disciplina ex universis animantibus uni homini datast idcircoque "humanitas" appellata est. II. Sic igitur eo verbo veteres esse usos et cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Quamobrem satis habui unum interim exemplum promere. III. Itaque verba posui Varronis e libro rerum humanarum primo, cuius principium hoc est: "Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus". IV. "Humaniori" inquit non ita, ut vulgo dicitur, facili et tractabili et benivolo, tametsi rudis litterarum sit - hoc enim cum sententia nequaquam convenit -, sed eruditiori doctiorique, qui Praxitelem, quid fuerit, et ex libris et ex historia cognoverit.

XVIII. Quid aput M. Catonem significent verba haec "inter os atque offam". I. Oratio est M. Catonis Censorii de aedilibus vitio creatis. Ex ea oratione verba haec sunt: "Nunc ita aiunt in segetibus, in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi inter os atque offam multa intervenire posse; verumvero inter offam atque herbam ibi vero longum intervallum est". II. Erucius Clarus, qui praefectus urbi et bis consul fuit, vir morum et litterarum veterum studiosissimus, ad Sulpicium Apollinarem scripsit, hominem memoriae nostrae doctissimum, quaerere sese et petere, uti sibi rescriberet, quaenam esset eorum verborum sententia. III. Tum Apollinaris nobis praesentibus - nam id temporis ego adulescens Romae sectabar eum discendi gratia - rescripsit Claro ut viro erudito brevissime vetus esse proverbium "inter os et offam" idem significans, quod Graecus ille paroimiodes versus:

polla metaxy pelei kylikos kai cheileos arkou.

XIX. ... I. Versus est notae vetustatis senarius: sophoi tyrannoi ton sophon xynousiai. II. Eum versum Plato in Theaeteto Euripidi esse dicit. Quod quidem nos admodum miramur; nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli, quae inscripta est Aias Lokros; prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides. III. Sed etiam ille versus non minus notus: geron geronta paidagogeso s'ego, et in tragoedia Sophocli scriptus est, cui titulus est Phiotides, et in Bacchis Euripidi. IV. Id quoque animadvertimus aput Aeschylum en toi pyrphoroi Promethei et aput Euripidem in tragoedia quae inscripta est Ino, eundem esse versum absque paucis syllabis. Aeschylus sic:

sigon th'hopou dei kai legon ta kairia,

Euripides ita:

sigan th'hopou dei kai legein hin'asphales.

Fuit autem Aeschylus non brevi antiquior.

XX. De genere atque nominibus familiae Porciae. I. Cum in domus Tiberianae bibliotheca sederemus ego et Apollinaris Sulpicius et quidam alii mihi aut illi familiares, prolatus forte liber est ita inscriptus: M. Catonis Nepotis. II. Tum quaeri coeptum est, quisnam is fuisset M. Cato Nepos. III. Atque ibi adulescens quispiam, quod ex eius sermonibus coniectare potui, non abhorrens a litteris: "hic" inquit "est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii viri, qui bello civili Vticae necem sibi gladio manu sua conscivit, de cuius vita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. IV. Eius igitur, quem Cicero laudavit, pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis". V. Tum Apollinaris, ut mos eius in reprehendendo fuit, placide admodum leniterque: "laudo" inquit "te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit, ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es. VI. Non unus autem, sed conplures M. illius Catonis Censorii nepotes fuerunt geniti non eodem patre; VII. duos enim M. ille Cato, qui et orator et censor fuit, filios habuit et matribus diversos et aetatibus longe dispares. VIII. Nam iam adulescente altero matre eius amissa ipse quoque iam multum senex Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus; hoc enim illi cognomentum fuit a Salonio, patre matris, datum. IX. Ex maiore autem Catonis filio, qui praetor designatus patre vivo mortuus est et egregios de iuris disciplina libros reliquit, nascitur hic, de quo quaeritur, M. Cato M. filius M. nepos. X. Is satis vehemens orator fuit multasque orationes ad exemplum avi scriptas reliquit et consul cum Q. Marcio Rege fuit inque eo consulatu in Africam profectus in ea provincia mortem obit. XI. Sed is non, ita ut dixisti, M. Catonis, praetorii viri, qui se Vticae occidit et quem Cicero laudavit, pater fuit, nec, quia hic nepos Catonis Censorii, ille autem pronepos fuit, propterea necessum est patrem hunc ei fuisse. XII. Hic enim nepos, cuius haec modo prolata oratio est, filium quidem M. Catonem habuit; sed non eum, qui Vticae perit, sed qui, cum aedilis curulis et praetor fuisset, in Galliam Narbonensem profectus ibi vita functus est. XIII. Ex altero autem illo Censorii filio longe natu minore, quem Salonianum esse appellatum dixi, duo nati sunt L. Cato et M. Cato. XIV. Is M. Cato tribunus plebis fuit et praeturam petens mortem obiit, ex eoque natus est M. Cato praetorius, qui se bello civili Vticae interemit, de cuius vita laudibusque cum M. Tullius scriberet, pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. XV. Videtis igitur hanc partem familiae, quae ex minore Catonis filio progenita est, non solum generis ipsius tramitibus, sed temporum quoque spatio differre; nam quia ille Salonianus in extrema patris aetate, sicuti dixi, natus fuit, prognati quoque ab eo aliquanto posteriores fuerunt, quam qui a maiore fratre eius geniti erant. XVI. Hanc temporum differentiam facile animadvertetis ex hac ipsa oratione, cum eam legetis". XVII. Haec Sulpicius Apollinaris audientibus nobis dixit. Quae postea ita esse, uti dixerat, cognovimus, cum et laudationes funebres et librum commentarium de familia Porcia legeremus.

XXI. Quod a scriptoribus elegantissimis maior ratio habita sit sonitus vocum atque verborum iucundioris, quae a Graecis euphonia dicitur, quam regulae disciplinaeque, quae a grammaticis reperta est. I. Interrogatus est Probus Valerius, quod ex familiari eius quodam conperi, "has" ne "urbis" an "has urbes" et "hanc turrim" an "hanc turrem" dici oporteret. "Si aut versum" inquit "pangis aut orationem solutam struis atque ea verba tibi dicenda sunt, non finitiones illas praerancidas neque fetutinas grammaticas spectaveris, sed aurem tuam interroga, quo quid loco conveniat dicere; quod illa suaserit, id profecto erit rectissimum". II. Tum is, qui quaesierat: "quonam modo" inquit "vis aurem meam interrogem?" III. Et Probum ait respondisse: "Quo suam Vergilius percontatus est, qui diversis in locis "urbis" et "urbes" dixit arbitrio consilioque usus auris. IV. Nam in primo georgicon, quem ego" inquit "librum manu ipsius correctum legi, "urbis" per "i" litteram scripsit. Verba e versibus eius haec sunt: urbisne invisere, Caesar, terrarumque velis curam. Verte enim et muta, ut "urbes" dicas: insubidius nescio quid facies et pinguius. V. Contra in tertio Aeneidis "urbes" dixit per "e" litteram: centum urbes habitant magnas. Hic item muta, ut "urbes" dicas: nimis exilis vox erit et exsanguis; tanta quippe iuncturae differentia est in consonantia vocum proximarum. VI. Praeterea idem Vergilius "turrim" dixit, non "turrem", et "securim", non "securem":

turrim in praecipiti stantem
incertam excussit cervice securim.

Quae sunt, opinor, iucundioris gracilitatis, quam si suo utrumque loco per "e" litteram dicas". VII. At ille, qui interrogaverat, rudis profecto et aure agresti homo: "cur" inquit "aliud alio in loco potius rectiusque esse dicas, non sane intellego". VIII. Tum Probus iam commotior: "noli" inquit "igitur laborare, utrum istorum debeas dicere, "urbis" an "urbes". Nam cum id genus sis, quod video, ut sine iactura tua pecces, nihil perdes, utrum dixeris". IX. His tum verbis Probus et hac fini hominem dimisit, ut mos eius fuit erga indociles, prope inclementer. X. Nos autem aliud quoque postea consimiliter a Vergilio duplici modo scriptum invenimus. Nam et "tres" et "tris" posuit eodem in loco ea iudicii subtilitate, ut si aliter dixeris mutaverisque et aliquid tamen auris habeas, sentias suavitatem sonitus claudere. XI. Versus ex decimo hi sunt:

tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
et tris, quos Idas pater et patria Ismara mittit.

"Tres" illic, "tris" hic; pensicula utrumque modulareque: reperies suo quidque in loco sonare aptissime. XII. Sed in illo quoque itidem Vergilii versu:

haec finis Priami fatorum,

si mutes "haec" et "hic finis" dicas, durum atque absonum erit, respuentque aures, quod mutaveris. Sicut illud contra eiusdem Vergilii insuavius facias, si mutes:

quem das finem, rex magne, laborum?

Nam si ita dicas: "quam das finem", iniucundum nescio quo pacto et laxiorem vocis sonum feceris. XIII. Ennius item "rectos cupressos" dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:

capitibus nutantis pinos rectosque cupressos.

Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est "rectos" dicere "cupressos" quam "rectas". XIV. Contra vero idem Ennius in annali duodevicesimo "aere fulva" dixit, non "fulvo", non ob id solum, quod Homerus eera batheian dicit, sed quod hic sonus, opinor, vocabilior est visus et amoenior. XV. Sicuti Marco etiam Ciceroni mollius teretiusque visum in quinta in Verrem "fretu" scribere quam "freto": "Perangusto" inquit "fretu divisa". Erat enim crassius vetustiusque "perangusto freto" dicere. XVI. Itidem in secunda simili usus modulamine "manifesto peccatu" inquit, non "peccato"; hoc enim scriptum in uno atque in altero antiquissimae fidei libro Tironiano repperi. XVII. Verba sunt Ciceronis haec: "Nemo ita vivebat, ut nulla eius vitae pars summae turpitudinis esset expers, nemo ita in manifesto peccatu tenebatur, ut, cum inpudens fuisset in facto, tum inpudentior videretur, si negaret". XVIII. Huius autem vocis cum elegantior hoc in loco sonus est, tum ratio certa et probata est. XIX. "Hic" enim "peccatus", quasi "peccatio", recte Latineque dicitur, sicut "hic incestus" non qui admisit, sed quod admissum est, et "hic tributus", quod "tributum" nos dicimus, a plerisque veterum dicta sunt. "Hic" quoque "adlegatus" et "hic arbitratus" pro "adlegatione" proque "arbitratione" dicuntur, qua ratione servata "arbitratu" et "adlegatu meo" dicimus. XX. Sic igitur "in manifesto peccatu" dixit, ut "in manifesto incestu" veteres dixerunt, non quin Latinum esset "peccato" dicere, sed quia in loco isto positum subtilius ad aurem molliusque est. XXI. Lucretius aeque auribus inserviens "funem" feminino genere appellavit in hisce versibus:

haut, ut opinor, enim mortalia saecla superne
aurea de caelo demisit funis in arva,

cum dicere usitatius manente numero posset:

aureus e caelo demisit funis in arva. XXII. Sacerdotes quoque feminas M. Cicero "antistitas" dicit, non secundum grammaticam legem "antistites". Nam cum insolentias verborum a veteribus dictorum plerumque respueret, huius tamen verbi in ea parte sonitu delectatus: "Sacerdotes" inquit "Cereris atque illius fani antistitae". XXIII. Vsque adeo in quibusdam neque rationem verbi neque consuetudinem, sed solam aurem secuti sunt suis verba modulis pensitantem. XXIV. "Quod qui non sentiunt," inquit idem ipse M. Cicero, cum de numerosa et apta oratione dissereret, "quas auris habeant aut quid in his hominis simile sit, nescio". XXV. Illud vero cumprimis apud Homerum veteres grammatici adnotaverunt, quod, cum dixisset quodam in loco koloious te pseras te, alio in loco non pseron, set psaron dixit: ton d'hos te psaron nephos erchetai ee koloion, secutus non communem, sed propriam in quoque vocis situ iucunditatem; nam si alterum in alterius loco ponas, utrumque feceris sonitu insuave.

XXII. Verba Titi Castricii rhetoris ad discipulos adulescentes de vestitu atque calciatu non decoro. I. T. Castricius, rhetoricae disciplinae doctor, qui habuit Romae locum principem declamandi ac docendi, summa vir auctoritate gravitateque et a divo Hadriano in mores atque litteras spectatus, cum me forte praesente - usus enim sum eo magistro - discipulos quosdam suos senatores vidisset die feriato tunicis et lacernis indutos et gallicis calciatos: "equidem" inquit "maluissem vos togatos esse; si pigitum est, cinctos saltem esse et paenulatos. Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus, quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit". II. Haec me audiente Castricius et quaedam alia ad eam rem conducentia Romane et severe dixit. III. Plerique autem ex his, qui audierant, requirebant, cur "soleatos" dixisset, qui gallicas non soleas, haberent. IV. Sed Castricius profecto scite atque incorrupte locutus est: V. omnia enim ferme id genus, quibus plantarum calces tantum infimae teguntur, cetera prope nuda et teretibus habenis vincta sunt, "soleas" dixerunt, nonnumquam voce Graeca "crepidulas". VI. "Gallicas" autem verbum esse opinor novum non diu ante aetatem M. Ciceronis usurpari coeptum, itaque ab eo ipso positum est in secunda Antonianarum: "Cum gallicis" inquit "et lacerna cucurristi". VII. Neque in ea significatione id apud quemquam alium scriptum lego gravioris dumtaxat auctoritatis scriptorem; sed, ut dixi, "crepidas" et "crepidulas" prima syllaba correpta id genus calciamentum appellaverunt, quod Graeci krepidas vocant, eiusque calciamenti sutores "crepidarios" dixerunt. VIII. Sempronius Asellio in libro rerum gestarum XIV: "Crepidarium" inquit "cultellum rogavit a crepidario sutore".

XXIII. ... I. Conprecationes deum inmortalium, quae ritu Romano fiunt, expositae sunt in libris sacerdotum populi Romani et in plerisque antiquis orationibus. II. In his scriptum est: "Luam Saturni, Salaciam Neptuni, Horam Quirini, Virites Quirini, Maiam Volcani, Heriem Iunonis, Moles Martis Nerienemque Martis". III. Ex quibus id, quod postremum posui, sic plerosque dicere audio, ut primam in eo syllabam producant, quo Graeci modo dicunt Nereidas. Sed qui proprie locuti sunt, primam correptam dixerunt, tertiam produxerunt. IV. Est enim rectus casus eius vocabuli, sicut in libris veterum scriptum est, "Nerio", quamquam M. Varro in satura Menippea, quae inscribitur Skiomachia, non "Nerio", sed "Nerienes" vocative dicit in his versibus: te Anna ac Peranna, Panda Cela, te Pales, Nerienes et Minerva, Fortuna ac Ceres. V. Ex quo nominandi quoque casum eundem fieri necessum est. Sed Nerio a veteribus sic declinabatur quasi Anio: VI. nam perinde ut "Anienem", sic "Nerienem" dixerunt tertia syllaba producta. VII. Id autem, sive "Nerio" sive "Nerienes" est, Sabinum verbum est, eoque significatur virtus et fortitudo. VIII. Itaque ex Claudiis, quos a Sabinis oriundos accepimus, qui erat egregia atque praestanti fortitudine, "Nero" appellatus est. IX. Sed id Sabini accepisse a Graecis videntur, qui vincula et firmamenta membrorum neura dicunt, unde nos quoque Latine "nervos" appellamus. X. Nerio igitur Martis vis et potentia et maiestas quaedam esse Martis demonstratur. XI. Plautus autem in Truculento coniugem esse Nerienem Martis dicit, atque id sub persona militis in hoc versu: Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam. XII. Super ea re audivi non incelebrem hominem dicere nimis comice Plautum inperito et incondito militi falsam novamque opinionem tribuisse, ut Nerienem coniugem esse Martis putaret. XIII. Sed id perite magis quam comice dictum intelleget, qui leget Cn. Gellii annalem tertium, in quo scriptum est Hersiliam, cum apud T. Tatium verba faceret pacemque oraret, ita precatam esse: "Neria Martis, te obsecro, pacem da, te uti liceat nuptiis propriis et prosperis uti, quod de tui coniugis consilio contigit, uti nos itidem integras raperent, unde liberos sibi et suis, posteros patriae pararent". XIV. "De tui" inquit "coniugis consilio" Martem scilicet significans; per quod apparet non esse id poetice a Plauto dictum, sed eam quoque traditionem fuisse, ut Nerio a quibusdam uxor esse Martis diceretur. XV. Inibi autem animadvertendum est, quod Gellius "Neria" dicit per "a" litteram, non "Nerio" neque "Nerienes". XVI. Praeter Plautum etiam praeterque Gellium Licinius Imbrex, vietus comoediarum scriptor, in fabula, quae Neaera inscripta est, ita scripsit: nolo ego Neaeram te vocent, set Nerienem, cum quidem Mavorti es in conubium data. XVII. Ita autem se numerus huiusce versus habet, ut tertia in eo nomine syllaba contra quam supra dictum est corripienda sit; cuius sonitus quanta aput veteres indifferentia sit, notius est, quam ut plura in id verba sumenda sint. XVIII. Ennius autem in primo annali in hoc versu:

Nerienem Mavortis et Herem,

si, quod minime solet, numerum servavit, primam syllabam intendit, tertiam corripuit. XIX. Ac ne id quidem praetermittendum puto, cuicuimodi est, quod in commentario quodam Servii Claudii scriptum invenimus, "Nerio" dictum quasi "Neirio", hoc est sine ira et cum placiditate, ut eo nomine mitem tranquillumque fieri Martem precemur; "ne" enim particula, ut apud Graecos, ita plerumque in Latina quoque lingua privativast.

XXIV. ... I. M. Cato consularis et censorius publicis iam privatisque opulentis rebus villas suas inexcultas et rudes ne tectorio quidem praelitas fuisse dicit ad annum usque aetatis suae septuagesimum. Atque ibi postea his verbis utitur: "Neque mihi" inquit "aedificatio neque vasum neque vestimentum ullum est manupretiosum neque pretiosus servus neque ancilla. Si quid est," inquit "quod utar, utor; si non est, egeo. Suum cuique per me uti atque frui licet". Tum deinde addit: "Vitio vertunt, quia multa egeo; at ego illis, quia nequeunt egere". II. Haec mera veritas Tusculani hominis egere se multis rebus et nihil tamen cupere dicentis plus hercle promovet ad exhortandam parsimoniam sustinendamque inopiam quam Graecae istorum praestigiae philosophari sese dicentium umbrasque verborum inanes fingentium, qui se nihil habere et nihil tamen egere ac nihil cupere dicunt, cum et habendo et egendo et cupiendo ardeant.

XXV. Quaesitum tractatumque, quid sint "manubiae"; atque inibi dicta quaedam de ratione utendi verbis pluribus idem significantibus. I. In fastigiis fori Traiani simulacra sunt sita circum undique inaurata equorum atque signorum militarium, subscriptumque est: "ex manubiis". II. Quaerebat Favorinus, cum in area fori ambularet et amicum suum consulem opperiretur causas pro tribunali cognoscentem nosque tunc eum sectaremur, quaerebat, inquam, quid nobis videretur significare proprie "manubiarum" illa inscriptio. III. Tum quispiam, qui cum eo erat, homo in studiis doctrinae multi atque celebrati nominis: ""ex manubiis"" inquit "significat "ex praeda"; manubiae enim dicuntur praeda, quae manu capta est". IV. "Etiamsi" inquit Favorinus "opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur manubiae praeda. Sed quaero, an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione, quam dixit de lege agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit "manubias" et "praedam", si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident?" V. Atque, ut erat Favorinus egregia vel divina quadam memoria, verba ipsa M. Tulli statim dixit. VI. Ea nos hic adscripsimus: "Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn. Pompei sedente imperatore decemviri vendent"; et infra itidem duo haec simul iunctim posita dixit: "Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario". VII. Ac deinde ad eum convertit, qui manubias esse praedam dixerat, et: "videturne tibi" inquit "utroque in loco M. Cicero duobus verbis idem, sicuti tu putas, significantibus inepte et frigide esse usus ac tali ioco dignus, quali apud Aristophanen, facetissimum comicorum, Euripides Aeschylum insectatus est, cum ait:

dis tauton hemin eipen ho sophos Aischylos.
heko gar eis gen, phesi, kai katerchomai;
heko de tauton esti toi katerchomai.
Ne ton Di', hosper g'ei tis eipoi geinotoi;
chreson sy maktran, ei de boulei, karpodon?"

VIII. "Nequaquam vero" inquit ille "talia videntur, quale est maktra et karpodos, quae vel a poetis vel oratoribus Graecis nostrisque celebrandae et ornandae rei gratia duobus eadem pluribusve nominibus frequentantur." IX. "Quid igitur" inquit Favorinus "valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in "manubiis" et in "praeda"? num ornat, ut alioqui solet, orationem? num eam modulatiorem aptioremque reddit? num onerandi vel exprobrandi criminis causa exaggerationem aliquam speciosam facit? sicut in libro eiusdem M. Tulli, qui de constituendo accusatore est, una eademque res pluribus verbis vehementer atque atrociter dicitur: "Sicilia tota, si una voce loqueretur, hoc diceret: "quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit"". Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus. X. Item in eodem libro simili modo: "Siciliam" inquit "provinciam C. Verres per triennium depopulatus esse, Siculorum civitates vastasse, domos exinanisse, fana spoliasse dicitur". XI. Ecquid videtur, cum Siciliam provinciam dixerit atque insuper etiam civitates addiderit, domos etiam et fana, quae infra posuit, conprehendisse? Verba haec item multa atque varia: "depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse", nonne unam et eandem vim in sese habent? Sane. Sed quia cum dignitate orationis et cum gravi verborum copia dicuntur, quamquam eadem fere sint et ex una sententia cooriantur, plura tamen esse existimantur, quoniam et aures et animum saepius feriunt. XII. "Hoc ornatus genus in crimine uno vocibus multis atque saevis exstruendo ille iam tunc M. Cato antiquissimus in orationibus suis celebravit, sicut in illa, quae inscripta est de decem hominibus, cum Thermum accusavit, quod decem liberos homines eodem tempore interfecisset, hisce verbis eandem omnibus rem significantibus usus est, quae quoniam sunt eloquentiae Latinae tunc primum exorientis lumina quaedam sublustria, libitum est ea mihi apomnemonevein: "Tuum nefarium facinus peiore facinore operire postulas, succidias humanas facis, tantam trucidationem facis, decem funera facis, decem capita libera interficis, decem hominibus vitam eripis indicta causa, iniudicatis, indemnatis". XIII. Item M. Cato in orationis principio, quam dixit in senatu Pro Rhodiensibus, cum vellet res nimis prosperas dicere, tribus vocabulis idem sentientibus dixit. XIV. Verba eius haec sunt: "Scio solere plerisque hominibus in rebus secundis atque prolixis atque prosperis animum excellere atque superbiam atque ferociam augescere". XV. Itidem Cato ex originum VII in oratione, quam contra Servium Galbam dixit, conpluribus vocabulis super eadem re usus est: "Multa me dehortata sunt huc prodire, anni, aetas, vox, vires, senectus; verum enimvero cum tantam rem peragier arbitrarer," ... XVI. "Sed ante omnis apud Homerum eiusdem rei atque sententiae luculenta exaggeratio est:

Hektora d'ek beleon hypage Zeus ek te konies
ek t'androktasies ek th'haimatos ek te kydoimou.

Item in alio versu:

hysminai te machai te phonoi t'androktasiai te.

XVII. Nam cum omnia ista utrobique multa et cognominata nihil plus demonstrent quam proelium, huius tamen rei varia facies delectabiliter ac decore multis variisque verbis depicta est. XVIII. Neque non illa quoque aput eundem poetam una in duobus verbis sententia cum egregia ratione repetita est: Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, bis ad eos verbis usus est: meketi, paide philo, polemizete mede machesthe, XIX. in quo versu non oportet videri alterum verbum idem, quod superius, significans supplendi numeri causa extrinsecus additum et consarcinatum. Est enim hoc inane admodum et futtile. Sed cum in iuvenibus gloriae studio flagrantibus pervicaciam ferociamque et cupidinem pugnae leniter tamen ac placide obiurgaret, atrocitatem rei et culpam perseverandi bis idem dicendo alio atque alio verbo auxit inculcavitque, duplexque eadem conpellatio admonitionem facit instantiorem. XX. Ne illa quidem significationis eiusdem repetitio ignava et frigida videri debet: mnesteres d'ara Telemachoi thanaton te moron te ertyon, quod bis idem: thanaton et moron dixerit; indignitas enim moliendae tam acerbae tamque iniustae necis miranda mortis iteratione defleta est. XXI. Ceterum quis tam obtunso ingeniost, quin intellegat:

bask'ithi, oule Oneire,

et

bask'ithi, Iri tacheia,

verba idem duo significantia non frustra posita esse ek parallelon, ut quidam putant, sed hortamentum esse acre imperatae celeritatis? XXII. "Verba quoque illa M. Ciceronis in L. Pisonem trigemina, etiamsi durae auris hominibus non placent, non venustatem modo numeris quaesiverunt, sed figuram simulationemque oris pluribus simul vocibus verberaverunt: XXIII. "Vultus denique" inquit "totus, qui sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit, hic eos, quibus erat ignotus, decepit, fefellit, induxit". XXIV. Quid igitur simile est" inquit "apud eundem in "praeda" et "manubiis"? Nihil profecto istiusmodi. XXV. Nam neque ornatius fit additis manubiis neque exaggeratius modulatiusve; sed aliud omnino "praeda" est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, aliud "manubiae". XXVI. Nam praeda dicitur corpora ipsa rerum, quae capta sunt, manubiae vero appellatae sunt pecunia a quaestore ex venditione praedae redacta. XXVII. Vtrumque ergo dixit M. Tullius cumulandae invidiae gratia decemviros ablaturos persecuturosque: et praedam, quae nondum esset venundata, et pecuniam, quae ex venditione praedae percepta esset. XXVIII. "Itaque haec inscriptio, quam videtis: "ex manubiis", non res corporaque ipsa praedae demonstrat - nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus -, sed facta esse haec conparataque "ex manubiis", id est ex pecunia praedaticia, declarat. XXIX. Manubiae enim sunt, sicuti iam dixi, non praeda, sed pecunia per quaestorem populi Romani ex praeda vendita contracta. XXX. Quod "per quaestorem" autem dixi, intellegi nunc oportet praefectum aerario significari. Nam cura aerarii a quaestoribus ad praefectos translata est. XXXI. Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere et incuriose "praedam" pro "manubiis" et "manubias" pro "praeda" posuerint aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus. XXXII. Sed enim, qui proprie atque signate locuti sunt, sicut hoc in loco M. Tullius, manubias pecuniam dixerunt".

XXVI. Verba P. Nigidii, quibus dicit in nomine Valeri in casu vocandi primam syllabam acuendam esse; et item alia ex eiusdem verbis ad rectam scripturam pertinentia. I. P. Nigidii verba sunt ex commentariorum grammaticorum vicesimo quarto, hominis in disciplinis doctrinarum omnium praecellentis: "Deinde" inquit "voculatio qui poterit servari, si non sciemus in nominibus, ut "Valeri", utrum interrogandi an vocandi sint? Nam interrogandi secunda syllaba superiore tonost quam prima, deinde novissima deicitur; at in casu vocandi summo tonost prima, deinde gradatim descendunt". II. Sic quidem Nigidius dici praecipit. Sed si quis nunc Valerium appellans in casu vocandi secundum id praeceptum Nigidii acuerit primam, non aberit, quin rideatur. III. "Summum" autem "tonum" prosoidian acutam dicit et, quem accentum nos dicimus, "voculationem" appellat et "casum interrogandi" eum dicit, quem nunc nos genetivum dicimus. IV. Id quoque in eodem libro Nigidiano animadvertimus: "Si "huius"" inquit ""amici" vel "huius magni" scribas, unum "i" facito extremum; sin vero "hi magnei", "hi amicei" casu multitudinis recto, tum ante "i" scribendum erit "e", atque id ipsum facies in similibus". Item: "si "huius terrai" scribas, "i" littera sit extrema, si "huic terrae", per "e" scribendum est". Item: ""mei" qui scribit in casu interrogandi, velut cum dicimus "mei studiosus", per "i" unum scribat, non per "e"; at cum "mihei", tum per "e" et "i" scribendum est, quia dandi casus est". V. Haec nos auctoritate doctissimi hominis adducti propter eos, qui harum quoque rerum scientiam quaerunt, non praetermittenda existimavimus.

XXVII. De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni. I. Partheni poetae versus est: Glaukoi kai Nerei kai einalioi Melikertei. II. Eum versum Vergilius aemulatus est itaque fecit duobus vocabulis venuste inmutatis parem:

Glauco et Panopeae et Inoo Melicertae.

III. Sed illi Homerico non sane re parem neque similem fecit; esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem neoterikoteros et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:

Tauron d'alpheioi, tauron de Poseidaoni.
Taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo.

XXVIII. De sententia Panaetii philosophi, quam scripsit in libro de officiis secundo, qua hortatur, ut homines ad cavendas iniurias in omni loco intenti paratique sint. I. Legebatur Panaetii philosophi liber de officiis secundus ex tribus illis inclitis libris, quos M. Tullius magno cum studio maximoque opere aemulatus est. II. Ibi scriptum est cum multa alia ad bonam frugem ducentia, tum vel maxime, quod esse haerereque in animo debet. III. Id autem est ad hanc ferme sententiam: "Vita" inquit "hominum, qui aetatem in medio rerum agunt ac sibi suisque esse usui volunt, negotia periculaque ex inproviso adsidua et prope cotidiana fert. Ad ea cavenda atque declinanda perinde esse oportet animo prompto semper atque intento, ut sunt athletarum, qui pancratiastae vocantur. IV. Nam sicut illi ad certandum vocati proiectis alte brachiis consistunt caputque et os suum manibus oppositis quasi vallo praemuniunt membraque eorum omnia, priusquam pugna mota est, aut ad vitandos ictus cauta sunt aut ad faciendos parata: ita animus atque mens viri prudentis adversus vim et petulantias iniuriarum omni in loco atque in tempore prospiciens debet esse, erecta, ardua, saepta solide, expedita, numquam conivens, nusquam aciem suam flectens, consilia cogitationesque contra fortunae verbera contraque insidias iniquorum quasi brachia et manus protendens, ne qua in re adversa et repentina incursio inparatis inprotectisque nobis oboriatur".

XXIX. Quod Quadrigarius "eum multis mortalibus" dixit; an quid et quantum differret, si dixisset "cum multis hominibus". I. Verba sunt Claudii Quadrigarii ex annalium eius XIII: "Contione dimissa Metellus in Capitolium venit cum mortalibus multis; inde domum proficiscitur, tota civitas eum reduxit". II. Cum is liber eaque verba M. Frontoni nobis ei ac plerisque aliis adsidentibus legerentur et cuidam haut sane viro indocto videretur "multis mortalibus" pro "hominibus multis" inepte frigideque in historia nimisque id poetice dixisse, tum Fronto illi, cui hoc videbatur: "ain tu," inquit "aliarum homo rerum iudicii elegantissimi, "mortalibus multis" ineptum tibi videri et frigidum, nil autem arbitrare causae fuisse, quod vir modesti atque puri ac prope cotidiani sermonis "mortalibus" maluit quam "hominibus" dicere, eandemque credis futuram fuisse multitudinis demonstrationem, si "cum multis hominibus" ac non "cum multis mortalibus" diceret? III. Ego quidem" inquit "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius in significanda totius prope civitatis multitudine "mortales" quam "homines" dixisse. IV. Namque "multorum hominum" appellatio intra modicum quoque numerum cohiberi atque includi potest, "multi" autem "mortales" nescio quo pacto et quodam sensu inenarrabili omne fere genus, quod in civitate est et ordinum et aetatum et sexus conprehendunt; quod scilicet Quadrigarius, ita ut res erat, ingentem atque promiscam multitudinem volens ostendere "cum multis mortalibus" Metellum in Capitolium venisse dixit emphatikoteron, quam si "cum multis hominibus" dixisset". V. Ea nos omnia, quae Fronto dixit, cum ita, ut par erat, non adprobantes tantum, sed admirantes quoque audiremus: "videte tamen," inquit "ne existimetis semper atque in omni loco "mortales multos" pro "multis hominibus" dicendum, ne plane fiat Graecum illud de Varronis satura proverbium to epi tei phakei myron." VI. Hoc iudicium Frontonis etiam in parvis minutisque vocabulis non praetermittendum putavi, ne nos forte fugeret lateretque subtilior huiuscemodi verborum consideratio.

XXX. Non hactenus esse "faciem", qua volgo dicitur. I. Animadvertere est pleraque verborum Latinorum ex ea significatione, in qua nata sunt, decessisse vel in aliam longe vel in proximam eamque decessionem factam esse consuetudine et inscitia temere dicentium, quae, cuimodi sint, non didicerint. II. Sicuti quidam faciem esse hominis putant os tantum et oculos et genas? quod Graeci dicunt quando facies sit forma omnis et modus et factura quaedam corporis totius a faciendo dicta, ut ab aspectu species et a fingendo figura. III. Itaque Pacuvius in tragoedia, quae Niptra inscribitur, "faciem" dixit hominis pro corporis longitudine:

"aetate" inquit "integra,
feroci ingenio, facie procera virum".

IV. Non solum autem in hominum corporibus, sed etiam in rerum cuiusquemodi aliarum "facies" dicitur. Nam montis et caeli et maris facies, si tempestive dicatur, probe dicitur. V. Sallustii verba sunt ex historia secunda: "Sardinia in Africo mari facie vestigii humani in orientem quam occidentem latior prominet". VI. Ecce autem id quoque in mentem venit, quod etiam Plautus in Poenulo "faciem" pro totius corporis colorisque habitu dixit. Verba Plauti haec sunt: sed earum nutrix qua sit facie, mi expedi. - statura non magna, corpore aquilost. - ipsa east. - specie venusta, ore atque oculis pernigris. - formam quidem hercle verbis depinxti probe! VII. Praeterea memini Quadrigarium in undevicesimo "faciem" pro statura totiusque corporis figura dixisse.

XXXI. Quid sit in satura M. Varronis "caninum prandium". I. Laudabat venditabatque se nuper quispiam in libraria sedens homo inepte gloriosus, tamquam unus esset in omni caelo saturarum M. Varronis enarrator, quas partim Cynicas, alii Menippeas appellant. Et iaciebat inde quaedam non admodum difficilia, ad quae conicienda adspirare posse neminem dicebat. II. Tum forte ego eum librum ex isdem saturis ferebam, qui Hydrokyon inscriptus est. III. Propius igitur accessi et: "nosti," inquam "magister, verbum illud scilicet e Graecia vetus musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei? oro ergo te, legas hos versus pauculos et proverbii istius quod in his versibus est, sententiam dicas mihi". IV. "Lege" inquit "tu mihi potius, quae non intellegis, ut ea tibi ego enarrem". V. "Quonam" inquam "pacto legere ego possum, quae non adsequor? indistincta namque et confusa fient, quae legero, et tuam quoque impedient intentionem". VI. Tunc aliis etiam, qui ibi aderant, compluribus idem comprobantibus desiderantibusque accipit a me librum veterem fidei spectatae luculente scriptum. VII. Accipit autem inconstantissimo vultu et maestissimo. VIII. Sed quid deinde dicam? non audeo hercle postulare, ut id credatur mihi. IX. Pueri in ludo rudes, si eum librum accepissent, non hi magis in legendo deridiculi fuissent; ita et sententias intercidebat et verba corrupte pronuntiabat. X. Reddit igitur mihi librum multis iam ridentibus et: "vides" inquit "oculos meos aegros adsiduisque lucubrationibus prope iam perditos; vix ipsos litterarum apices potui conprehendere; cum valebo ab oculis revise ad me et librum istum tibi totum legam". XI. "Recte" inquam "sit oculis, magister, tuis; XII. sed, in quo illis nihil opus est, id, rogo te, dicas mihi: "caninum prandium" in hoc loco, quem legisti, quid significat?" XIII. Atque ille egregius nebulo quasi difficili quaestione proterritus exsurgit statim et abiens "non" inquit "parvam rem quaeris; talia ego gratis non doceo". XIV. Eius autem loci, in quo id proverbium est, verba haec sunt: "Non vides apud Mnesitheum scribi tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant kirron, et novum, vetus, medium? et efficere nigrum viris, album urinam, medium pepsin? novum refrigerare, vetus calefacere, medium esse prandium caninum?" XV. Quid significet "prandium caninum", rem leviculam diu et anxie quaesivimus. XVI. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. XVII. Cum igitur "medium vinum" appellasset, quod neque novum esset neque vetus, et plerumque homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant aut vetus, nullam vim habere significavit neque novi neque veteris, quod medium esset, et idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret neque calefaceret. "Refrigerare" id dicit, quod Graece psychein dicitur.


LIBER XX

I. Disceptatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus duodecim tabularum. I. Sextus Caecilius in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustri fuit. II. Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est nobis multisque aliis praesentibus. III. In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt. IV. Eas leges cum Sex. Caecilius inquisitis exploratisque multarum urbium legibus eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, "sit" inquit "hoc" Favorinus "in pleraque earum legum parte ita, uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim libros Platonis de legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia." V. "Obscuritates" inquit Sex. Caecilius "non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui, quae scripta sunt, minus percipiunt, culpa vacant. VI. Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quippe anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti videntur. VII. Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem dicendam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae furem manifestum ei, cui furtum factum est, in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit. VIII. Dic enim, quaeso, dic, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia iura divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?" IX. "Noli" inquit Favorinus "ex me quaerere, quid ego existumem. Scis enim solitum esse me pro disciplina sectae, quam colo, inquirere potius quam decernere. X. Sed non levis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse visae sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori. XI. Sicut illud quoque non humaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, arcera non sternitur, sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus iumento adhaerens in ius adversario deportatur? XII. Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum, quod ita de iniuria poenienda scriptum est: "Si iniuriam alteri faxit, viginti quinque aeris poenae sunto." Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant? XIII. Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris quos ad duodecim tabulas conscripsit, non probaret: "..." inquit "L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum duodecim tabulas quinque et viginti asses iubebat." Propterea" inquit "praetores postea hanc abolescere et relinqui censuerunt iniuriisque aestumandis recuperatores se daturos edixerunt. XIV. Nonnulla autem in istis legibus ne consistere quidem, sicuti dixi, visa sunt, velut illa lex talionis, cuius verba, nisi memoria me fallit, haec sunt: "si membrum rupit, ni cum e pacto, talio esto." XV. Praeter enim ulciscendi acerbitatem ne procedere quoque exsecutio iustae talionis potest. Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium? In qua re primum ea difficultas est inexplicabilis. XVI. Quid si membrum" inquit "alteri inprudens ruperit? quod enim per inprudentiam factum est, retaliari per inprudentiam debet. Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem. Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exsequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae? XVII. Sed et si prudens ruperit, nequaquam patietur aut altius se laedi aut latius. Quod cuiusmodi libra atque mensura caveri possit, non reperio. XVIII. Quin etiam, si quid plus erit aliterve conmissum, res fiet ridiculae atrocitatis, ut contraria actio mutuae talionis oriatur et adolescat infinita quaedam reciprocatio talionum. XIX. Nam de inmanitate illa secandi partiendique humani corporis, si unus ob pecuniam debitam iudicatus addictusque sit pluribus, non libet meminisse et piget dicere. Quid enim videri potest efferatius, quid ab hominis ingenio diversius, quam quod membra et artus inopis debitoris saevissimo laniatu distrahebantur, sicuti nunc bona venum distrahuntur?" XX. Tum Sex. Caecilius amplexus utraque manu Favorinum "tu es" inquit "unus profecto in nostra memoria non Graiae modo, sed Romanae quoque rei peritissimus. Quis enim philosophorum disciplinae suae leges tam scite atque docte callet, quam leges tu nostras decemvirales percalluisti? XXI. sed quaeso tecum tamen, degrediare paulisper e curriculis istis disputationum vestrarum academicis omissoque studio, quicquid lubitum est, arguendi tuendique, consideres gravius, cuimodi sint ea, quae reprehendisti, nec ideo contemnas legum istarum antiquitates, quod plerisque ipse iam populus Romanus uti desiverit. XXII. Non enim profecto ignoras legum opportunitates et medelas pro temporum moribus et pro rerum publicarum generibus ac pro utilitatum praesentium rationibus proque vitiorum, quibus medendum est, fervoribus mutari atque flecti neque uno statu consistere, quin, ut facies caeli et maris, ita rerum atque fortunae tempestatibus varientur. XXIII. Quid salubrius visum est rogatione illa Stolonis iugerum de numero praefinito? quid utilius plebisscito Voconio de coercendis mulierum hereditatibus? quid tam necessarium existimatum est propulsandae civium luxuriae quam lex Licinia et Fannia aliaeque item leges sumptuariae? Omnia tamen haec oblitterata et operta sunt civitatis opulentia quasi quibusdam fluctibus exaestuantis. XXIV. Sed cur tibi esse visa est inhumana lex omnium mea quidem sententia humanissima, quae iumentum dari iubet aegro aut seni in ius vocato? Verba sunt haec de lege "si in ius vocat": XXV. "Si morbus aevitasve vitium escit, qui in ius vocabit, iumentum dato; si nolet, arceram ne sternito." XXVI. An tu forte morbum appellari hic putas aegrotationem gravem cum febri rapida et quercera iumentumque dici pecus aliquod unicum tergo vehens? ac propterea minus fuisse humanum existumas aegrotum domi suae cubantem iumento inpositum in ius rapi? Hoc, mi Favorine, nequaquam ita est. XXVII. Nam "morbus" in lege ista non febriculosus neque nimium gravis, sed vitium aliquod inbecillitatis atque invalentiae demonstratur, non periculum vitae ostenditur. Ceteroqui morbum vehementiorem vim graviter nocendi habentem legum istarum scriptores alio in loco non per se "morbum", sed "morbum sonticum" appellant. XXVIII. "Iumentum" quoque non id solum significat, quod nunc dicitur; sed vectaculum etiam, quod adiunctis pecoribus trahebatur, veteres nostri "iumentum" a "iungendo" dixerunt. XXIX. "Arcera" autem vocabatur plaustrum tectum undique et munitum quasi arca quaedam magna vestimentis instrata, qua nimis aegri aut senes portari cubantes solebant. XXX. Quaenam tibi igitur acerbitas esse visa est, quod in ius vocato paupertino homini vel inopi, qui aut pedibus forte aegris esset aut quo alio casu ingredi non quiret, plaustrum esse dandum censuerunt? neque insterni tamen delicate, arceram iusserunt, quoniam satis esset invalido cuimodi vectaculum. Atque id fecerunt, ne causatio ista aegri corporis perpetuam vacationem daret fidem detractantibus iurisque actiones declinantibus. XXXI. Sed enim ipsum vide. Iniurias factas quinque et viginti assibus sanxerunt. Non omnino omnes, mi Favorine, iniurias aere isto pauco diluerunt, tametsi haec ipsa paucitas assium grave pondus aeris fuit; nam librariis assibus in ea tempestate populus usus est. XXXII. Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt. XXXIII. Quam quidem tu talionem, vir optime, iniquius paulo insectatus es ac ne consistere quidem dixisti lepida quadam sollertia verborum, quoniam talioni par non sit talio neque rumpi membrum facile possit ad alterius rupturae, ut ais tu, "aequilibrium". XXXIV. Verum est, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime. Sed decemviri minuere atque exstinguere volentes huiuscemodi violentiam pulsandi atque laedendi talione, eo quoque metu coercendos esse homines putaverunt neque eius, qui membrum alteri rupisset et pacisci tamen de talione redimenda nollet, tantam esse habendam rationem arbitrati sunt, ut, an prudens inprudensne rupisset, spectandum putarent aut talionem in eo vel ad amussim aequiperarent vel in librili perpenderent; sed potius eundem animum eundemque impetum in eadem parte corporis rumpenda, non eundem quoque casum exigi voluerunt, quoniam modus voluntatis praestari posset, casus ictus non posset. XXXV. Quod si ita est, ut dico et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt. XXXVI. Sed quoniam acerbum quoque esse hoc genus poenae putas, vae, obsecro te, ista acerbitas est, si idem fiat in te, quod tute in alio feceris? praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris. XXXVII. Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas nolo hoc ignores hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam. XXXVIII. Nam si reus, qui depecisci noluerat, iudici talionem imperanti non parebat, aestimata lite iudex hominem pecuniae damnabat, atque ita, si reo et pactio gravis et acerba talio visa fuerat, severitas legis ad pecuniae multam redibat. XXXIX. Restat, ut ei, quod de sectione partitioneque corporis inmanissimum esse tibi visum est, respondeam. Omnibus quidem virtutum generibus exercendis colendisque populus Romanus e parva origine ad tantae amplitudinis instar emicuit, sed omnium maxime atque praecipue fidem coluit sanctamque habuit tam privatim quam publice. XL. Sic consules, clarissimos viros, hostibus confirmandae fidei publicae causa dedidit, sic clientem in fidem acceptum cariorem haberi quam propinquos tuendumque esse contra cognatos censuit, neque peius ullum facinus existimatum est, quam si qui probaretur clientem divisui habuisse. XLI. Hanc autem fidem maiores nostri non modo in officiorum vicibus, sed in negotiorum quoque contractibus sanxerunt maximeque in pecuniae mutuaticae usu atque commercio: adimi enim putaverunt subsidium hoc inopiae temporariae, quo communis omnium vita indiget, si perfidia debitorum sine gravi poena eluderet. XLII. Confessi igitur aeris ac debiti iudicatis triginta dies sunt dati conquirendae pecuniae causa, quam dissoluerent, eosque dies decemviri "iustos" appellaverunt, XLIII. velut quoddam iustitium, id est iuris inter eos quasi interstitionem quandam et cessationem, quibus diebus nihil cum his agi iure posset. XLIV. Post deinde, nisi dissoluerant, ad praetorem vocabantur et ab eo, quibus erant iudicati, addicebantur, nervo quoque aut compedibus vinciebantur. XLV. Sic enim sunt, opinor, verba legis: "Aeris confessi rebusque iure iudicatis triginta dies iusti sunto. Post deinde manus iniectio esto, in ius ducito. Ni iudicatum facit aut quis endo eo in iure vindicit, secum ducito, vincito aut nervo aut compedibus. Quindecim pondo ne minore aut si volet maiore vincito. Si volet, suo vivito. Ni suo vivit, qui eum vinctum habebit, libras farris endo dies dato. Si volet, plus dato." XLVI. Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. XLVII. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant. XLVIII. Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt. XLIX. Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: "Tertiis" inquit "nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto." L. Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut reapse apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad eam umquam perveniretur. LI. Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt, LII. dissectum esse antiquitus neminem equidem neque legi neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast. LIII. An putas, Favorine, si non illa etiam ex duodecim tabulis de testimoniis falsis poena abolevisset et si nunc quoque, ut antea, qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur, mentituros fuisse pro testimonio tam multos, quam videmus? Acerbitas plerumque ulciscendi maleficii bene atque caute vivendi disciplinast. LIV. Historia de Metto Fufetio Albano nobis quoque non admodum numero istiusmodi libros lectitantibus ignota non est, qui, quoniam pactum atque condictum cum rege populi Romani perfide ruperat, binis quadrigis evinctus in diversa nitentibus laceratus est. Novum atque asperum supplicium quis negat? sed, quid elegantissimus poeta dicat, vide: at tu dictis, Albane, maneres." LV. Haec taliaque alia ubi Sextus Caecilius omnibus, qui aderant, ipso quoque Favorino adprobante atque laudante disseruit, nuntiatum est Caesarem iam salutari, et separati sumus.

II. Vocabulum "siticinum" in M. Catonis oratione quid significet. I. "Siticines" scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur ne imperium sit veteri, ubi novus venerit. "Siticines" inquit "et liticines et tubicines." II. Sed Caesellius Vindex in conmentariis lectionum antiquarum scire quidem se ait liticines lituo cantare et tubicines tuba; quid istuc autem sit, quo siticines cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat. III. Nos autem in Capitonis Atei coniectaneis invenimus "siticines" appellatos, qui apud sitos canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.

III. Quam ob causam L. Accius poeta in pragmaticis sicinnistas "nebuloso nomine" esse dixerit. I. Quos "sicinistas" vulgus dicit, qui rectius locuti sunt, "sicinnistas" "n" littera gemina dixerunt. II. Sicinnium enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. III. Posuit hoc verbum L. Accius poeta in pragmaticis appellarique "sicinnistas" ait "nebuloso nomine"; credo propterea "nebuloso", quod, sicinnium cur diceretur, obscurum esset.

IV. Artificum scaenicorum studium amoremque inhonestum probrosumque esse; et super ea re verba Aristotelis philosophi adscripta. I. Comoedos quispiam et tragoedos et tibicines dives adulescens, Tauri philosophi discipulus, ut liberos homines in deliciis atque in delectamentis habebat. II. Id genus autem artifices Graece appellantur hoi peri ton Dionyson technitai. III. Eum adulescentem Taurus a sodalitatibus convictuque hominum scaenicorum abducere volens misit ei verba haec ex Aristotelis libro exscripta, qui problemata enkyklia inscriptus est, iussitque uti ea cotidie lectitaret: IV. Dia ti hoi Dionysiakoi technitai hos epi to poly poneroi eisin? hoti hekista logou kai philosophias koinonousi dia to poly meros tou biou einai, kai hoti en akrasiais ton polyn chronon eisin, hote de en aporiais; amphotera de phaulotetos paraskevastika.

V. Exempla epistularum Alexandri regis et Aristotelis philosophi Graeca ita uti sunt edita; eaque in linguam Latinam versa. I. Commentationum suarum artiumque, quas discipulis tradebat, Aristoteles philosophus, regis Alexandri magister, duas species habuisse dicitur. Alia erant, quae nominabat exoterika, alia quae appellabat akroatika. II. Exoterika dicebantur quae ad rhetoricas meditationes facultatemque argutiarum civiliumque rerum notitiam conducebant, III. akroatika autem vocabantur, in quibus philosophia remotior subtiliorque agitabatur quaeque ad naturae contemplationes disceptationesve dialecticas pertinebant. IV. Huic disciplinae, quam dixi, akroatikei tempus exercendae dabat in Lycio matutinum nec ad eam quemquam temere admittebat, nisi quorum ante ingenium et eruditionis elementa atque in discendo studium laboremque explorasset. V. Illas vero exotericas auditiones exercitiumque dicendi eodem in loco vesperi faciebat easque vulgo iuvenibus sine dilectu praebebat, atque eum deilinon peripateton appellabat, illum alterum supra heothinon; utroque enim tempore ambulans disserebat. VI. Libros quoque suos, earum omnium rerum conmentarios, seorsum divisit, ut alii "exoterici" dicerentur, partim "acroatici". VII. Eos libros generis "acroatici" cum in vulgus ab eo editos rex Alexander cognovisset atque ea tempestate armis exercitum omnem prope Asiam teneret regemque ipsum Darium proeliis et victoriis urgeret, in illis tamen tantis negotiis litteras ad Aristotelem misit non eum recte fecisse, quod disciplinas acroaticas, quibus ab eo ipse eruditus foret, libris foras editis involgasset: VIII. "Nam qua" inquit "alia re praestare ceteris poterimus, si ea, quae ex te accepimus, omnium prosus fient communia? quippe ego doctrina anteire malim quam copiis atque opulentiis." IX. Rescripsit ei Aristoteles ad hanc sententiam: "Acroaticos libros, quos editos quereris et non proinde ut arcana absconditos, neque editos scito esse neque non editos, quoniam his solis cognobiles erunt, qui nos audiverunt." X. Exempla utrarumque litterarum sumpta ex Andronici philosophi libro subdidi. An autem prosus in utriusque epistula brevitatis elegantissimae filum tenuissimum ... XI. Alexandros Aristotelei eu prattein. Ouk orthos epoiesas ekdous tous akroatikous ton logon. Tini gar de dioisomen hmeis ton allon, ei kath'hous epaideuthemen logous, houtoi panton esontai koinoi? Ego de bouloimen an tais peri ta arista empeiriais e tais dynamesin diapherein. Erroso. XII. Aristoteles basilei Alexandroi eu prattein. Egrapsas moiperi ton akroatikon logon oiomenos dein autous phylattein en aporrhetois. Isthi oun autous kai ekdedomenous kai me ekdedomenous; xynetoi gar eisin monois tois hemon akousasin. Errhoso, Alexandre basileu. XIII. Hoc ego verbum xynetoi gar eisin quaerens uno itidem verbo dicere aliud non repperi, quam est scriptum a M. Catone in sexta origine: "Itaque ego" inquit "cognobiliorem cognitionem esse arbitror."

VI. Quaesitum atque tractatum, utrum siet rectius dicere, "habeo curam vestri", an "vestrum". I. Percontabar Apollinarem Sulpicium, cum eum Romae adulescentulus sectarer, qua ratione diceretur "habeo curam vestri" aut "misereor vestri" et iste casus "vestri" eo in loco quem videretur habere casum rectum. II. Is hic mihi ita respondit: "Quaeris" inquit "ex me, quod mihi quoque est iamdiu in perpetua quaestione. Videtur enim non "vestri" oportere dici, sed "vestrum", sicuti Graeci locuntur: epimeloumai hymon, kedomai hymon, in quo loco hymon aptius "vestrum" dicitur quam "vestri" et habet casum nominandi, quem tu "rectum" appellasti, "vos". III. Invenio tamen" inquit "non paucis in locis "nostri" atque "vestri" dictum, non "nostrum" aut "vestrum". L. Sulla rerum gestarum libro secundo: "Quod si fieri potest, ut etiam nunc nostri vobis in mentem veniat, nosque magis dignos credatis, quibus civibus quam hostibus utamini quique pro vobis potius quam contra vos pugnemus, neque nostro neque maiorum nostrorum immerito nobis id continget." IV. Terentius in Phormione: ita plerique ingenio sumus omnes, nostri nosmet paenitet. V. Afranius in togata: nescioqui nostri miseritust tandem deus. VI. Et Laberius in Necyomantia: dum diutius detinetur, nostri oblitus est. VII. "Dubium porro" inquit "non est, quin eodem haec omnia casu dicantur: "nostri paenitet," "nostri oblitus est", "nostri misertus est", quo dicitur: "mei paenitet", "mei misertus est", "mei oblitus est". VIII. "Mei" autem casus interrogandi est, quem "genetivum" grammatici vocant, et ab eo declinatur, quod est "ego"; huius deinde plurativum est "nos". ["Tui" aeque declinatur ab eo, quod est "tu"; huius itidem plurativum est "vos".] IX. Sic namque Plautus declinavit in Pseudolo in hisce versibus: si ex te tacente fieri possem certior, ere, quae miseriae te tam misere macerent, duorum labori ego hominum parsissem lubens: mei te rogandi et tis respondendi mihi. "Mei" enim Plautus hoc in loco non ab eo dixit, quod est "meus", sed ab eo, quod est "ego". X. Itaque si dicere velis "patrem mei" pro "patrem meum", quo Graeci modo ton patera mou dicunt, inusitate quidem, sed recte profecto eaque ratione dices, qua Plautus dixit "labori mei" pro "labori meo". XI. Haec autem ipsa ratio est in numero plurativo, qua Gracchus "misereri vestrum" dixit et qua M. Cicero "contentio vestrum" et "contentione nostrum" dixit quaque item ratione Quadrigarius in annali undevicesimo verba haec posuit: "C. Mari, ecquando te nostrum et reipublicae miserebitur!" Cur igitur Terentius "paenitet nostri", non "nostrum", et Afranius "nostri miseritus est", non "nostrum"? XII. Nihil hercle" inquit "mihi de ista re in mentem venit, nisi auctoritas quaedam vetustatis non nimis anxie neque superstitiose loquentis. Nam sicuti multifariam scriptum est "vestrorum" pro "vestrum", ut in Plauti Mostellaria in hoc versu: verum illuc esse maxima pars vestrorum intellegit, cum vellet "maxima pars" dicere "vestrum", ita nonnumquam "vestri" quoque dictum est pro "vestrum". XIII. Sed procul dubio, qui rectissime loqui volet, "vestrum" potius dixerit quam "vestri". XIV. Et idcirco inportunissime" inquit "fecerunt, qui in plerisque Sallusti exemplaribus scripturam istam sincerissimam corruperunt. Nam cum ita in Catilina scriptum esset: "Saepe maiores vestrum miseriti plebis Romanae", "vestrum" obleverunt et "vestri" superscripserunt. Ex quo in plures libros mendae istius indoles manavit." XV. Haec memini mihi Apollinarem dicere, eaque tunc ipsa, ita ut dicta fuerant, notavi.

VII. ... I. Mira et prope adeo ridicula diversitas fabulae apud Graecos poetas deprenditur super numero Niobae filiorum. II. Nam Homerus pueros puellasque eius bis senos dicit fuisse, Euripides bis septenos, Sappho bis novenos, Bacchylides et Pindarus bis denos, quidam alii scriptores tres fuisse solos dixerunt.

VIII. De his, quae habere symptosian videntur cum luna mansuescente ac senescente. I. Annianus poeta in fundo suo, quem in agro Falisco possidebat, agitare erat solitus vindemiam hilare atque amoeniter. II. Ad eos dies me et quosdam item alios familiaris vocavit. III. Ibi tum cenantibus nobis magnus ostrearum numerus Roma missus est. Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent, "luna" inquit Annianus "nunc videlicet senescit; ea re ostrea quoque, sicuti quaedam alia, tenuis exsuctaque est." IV. Cum quaereremus, quae alia item senescente luna tabescerent, "nonne Lucilium" inquit "nostrum meministis dicere: luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras et iecur addit? V. Eadem autem ipsa, quae crescente luna gliscunt, deficiente contra defiunt. VI. Aelurorum quoque oculi ad easdem vices lunae aut ampliores fiunt aut minores. VII. Id etiam" inquit "multo mirandum est magis, quod apud Plutarchum in quarto in Hesiodum commentario legi: "Cepetum revirescit et congerminat decedente luna, contra autem inarescit adolescente. Eam causam esse dicunt sacerdotes Aegyptii, cur Pelusiotae cepe non edint, quia solum olerum omnium contra lunae augmenta atque damna vices minuendi et augendi habeat contrarias"."

IX. Qualibus verbis delectari solitus sit Antonius Iulianus positis in mimiambis Cn. Matii; et quid significet M. Cato in oratione, quam scripsit de innocentia sua, cum ita dictitat: "numquam vestimenta a populo poposci". I. Delectari mulcerique aures suas dicebat Antonius Iulianus figmentis verborum novis Cn. Matii, hominis eruditi, qualia haec quoque essent, quae scripta ab eo in mimiambis memorabat: II. sinuque amicam refice frigidam caldo columbulatim labra conserens labris. III. Item id quoque iucunde lepideque fictum dictitabat: iam tonsiles tapetes ebrii fuco quos concha purpura imbuens venenavit. ...

X. ... I. "Ex iure manum consertum" verba sunt ex antiquis actionibus, quae, cum lege agitur et vindiciae contenduntur, dici nunc quoque apud praetorem solent. II. Rogavi ego Romae grammaticum, celebri hominem fama et multo nomine, quid haec verba essent? Tum ille me despiciens "aut erras," inquit "adulescens, aut ludis; rem enim doceo grammaticam, non ius respondeo; si quid igitur ex Vergilio, Plauto, Ennio quaerere habes, quaeras licet." III. "Ex Ennio ergo" inquam "est, magister, quod quaero. IV. Ennius enim verbis hisce usus est." Cumque ille demiratus aliena haec esse a poetis et haud usquam inveniri in carminibus Ennii diceret, tum ego hos versus ex octavo annali absentes dixi - nam forte eos tamquam insigniter praeter alios factos memineram -: pellitur e medio sapientia, vi geritur res; spernitur orator bonus, horridus miles amatur. Haut doctis dictis certantes nec maledictis miscent inter sese inimicitiam agitantes, non ex iure manum consertum, sed magis ferro rem repetunt regnumque petunt, vadunt solida vi. V. Cum hos ego versus Ennianos dixissem, "credo" inquit grammaticus "iam tibi. Sed tu velim credas mihi Quintum Ennium didicisse hoc non ex poeticae litteris, set ex iuris aliquo perito. Eas igitur tu quoque" inquit "et discas, unde Ennius didicit." VI. Vsus consilio sum magistri, quod docere ipse debuerat, a quo discerem, praetermonstrantis. Itaque id, quod ex iureconsultis quodque ex libris eorum didici, inferendum his conmentariis existimavi, quoniam, in medio rerum et hominum vitam qui colunt, ignorare non oportet verba actionum civilium celebriora. VII. "Manum conserere" ... Nam de qua re disceptatur in iure in re praesenti, sive ager sive quid aliud est, cum adversario simul manu prendere et in ea re sollemnibus verbis vindicare, id est "vindicia". VIII. Correptio manus in re atque in loco praesenti apud praetorem ex duodecim tabulis fiebat, in quibus ita scriptum est: "si qui in iure manum conserunt." IX. Sed postquam praetores propagatis Italiae finibus datis iurisdictionibus negotiis occupati proficisci vindiciarum dicendarum causa ad longinquas res gravabantur, institutum est contra duodecim tabulas tacito consensu, ut litigantes non in iure apud praetorem manum consererent, sed "ex iure manum consertum" vocarent, id est alter alterum ex iure ad conserendam manum in rem, de qua ageretur, vocaret atque profecti simul in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, uti unam glebam, in ius in urbem ad praetorem deferrent et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. X. Idcirco Ennius significare volens non, ut ad praetorem solitum est, legitumis actionibus neque ex iure manum consertum, sed bello ferroque et vera vi atque solida ...; quod videtur dixisse conferens vim illam civilem et festucariam, quae verbo diceretur, non quae manu fieret, cum vi bellica et cruenta.

XI. ... I. P. Lavini liber est non incuriose factus. Is inscriptus est de verbis sordidis. II. In eo scripsit "sculnam" vulgo dici quasi "seculnam"; "quem, qui elegantius" inquit "loquuntur, "sequestrem" appellant." III. Vtrumque vocabulum a sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. IV. "Sculnam" autem scriptum esse in logistorico M. Varronis, qui inscribitur Catus, idem Lavinius in eodem libro admonet. V. Sed quod apud sequestrem depositum erat, "sequestro positum" per adverbium dicebant. Cato de Ptolomaeo contra Thermum: "Per deos immortales, nolite vos atque ..."


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com