Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (356)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

HONORIUS AUGUSTODUNENSIS - IMAGO MUNDI

Incipit epistola cuiusdam ad Honorium solitarium
septiformi spiritu in trina fide illustrato
ac septenis rivis trifarie philosophie inundato
Christianus post septimanam huius vite septem beatitudinibus laureari
et in octava trinitatem in unitate comtemplari.
quia ignorans cum ignorantibus ignorantie tenebris involvor
idcirco mestam lugubremque vitam ut cecus ducere videor.
qua re quia te inmensa sapientie luce circumfusum cognosco
cum multis aliis deposco
quatenus aliquam scintillulam tue
flammivome scientie
cum tibi non minuatur nobis impertias
et positionem orbis quasi in tabella nobis describas.
miserum enim videtur res propter nos factas cotidie spectare
et cum iumentis insipientibus quid sint penitus ignorare.

incipit prologus solitarii Christiano
sapientie alumno
abdita diligenter scrutanti in scientie profundo
Honorius utriusque hominis salute nunc vigere
post in Sion dominum in quo omnes thesauri
sapientie et scientie sunt absconditi
oculo ad oculum videre.
cum iugiter lectioni studiosus incumbas
ac totius scripture medullam sitibundus exsugas
poscis a me
amicissime
ut quemadmodum vulgo dicitur quod ovis aut capra petierit lanam
totius orbis tibi depingi formulam
in qua sic oculum corporis valeas reficere
sicut visum cordis soles in machina universitatis depascere.
quod negotium sudore plenum
ipse melius nosti quam sit laboriosum quamque periculosum.
laboriosum quidem mihi in aliis occupato
et multis ut scis animi molestiis pregravato
periculosum autem propter invidos qui cuncta que nequeunt imitari
non cessant calumpniari
et que assequi non poterunt
venenoso dente ut setiger hircus lacerare non omittunt.
et ea que publice arguunt
furtive intente legunt
atque de labore nostro sibi scientiam usurpant
que ut sues margaritas pedibus proculcant.
enim vero cum non solum laborem meum sed et meipsum tibi debeam
praesertim cum me non mihi soli sed toti mundo genitum intelligam
omittens invidos tabescentes
non me sed scipsos livido corde corrodentes
ardua aggrediar molimina
quia inprobus labor immo karitas vincit omnia.
ad instructionem itaque multorum
quibus deest copia librorum
hic libellus edatur.
nomenque ei Imago Mundi indatur
eo quod dispositio
totius orbis in eo
quasi in speculo conspiciatur
in quo etiam nostre amicicie pignus posteris relinquatur.
nichil autem in eo pono
nisi quod maiorum commendat traditio.
explicit prologus.

Incipit liber Honorii inclusi de Imagine Mundi

Liber I

1. De forma mundi.
mundus dicitur quasi undique motus.
est enim in perpetuo motu.
huius figura est in modum pile rotunda
sed instar ovi elementis distincta.
ovum quippe exterius testa undique ambitur
teste albumen
albumini vitellum
vitello gutta pinguedinis includitur.
sic mundus undique celo ut testa circumdatur
celo vero purus ether ut albumen
etheri turbidus aer ut vitellum
acri terra ut pinguedinis gutta includitur.

2. de creatione mundi.
creatio mundi .v. modis scribitur
.i. quo ante tempora secularia universitas mundi in mente divina concipitur.
que conceptio archetipus mundus dicitur.
unde scribitur
quod est factum in ipso vita erat (Joh 1,3-4)
secundo cum ad exemplar archetipi hic sensi(bi)lis mundus in materia creatur
sicut legitur
qui manet in eternum creavit omnia insimul. (Eccl 18,1)
tercio cum per species et formas sex diebus hic mundus formatur
sicut scribitur
sex diebus fecit deus opera sua bona valde.
quarto
cum unum ab alio
ut puta homo ab homine
pecus a pecude
arbore unumquodque de semine sui generis nascitur
sicut dicitur
pater meus usque modo operatur. (Joh 6,17)
quinto cum adhuc mundus innovabitur
sicut scribitur
ecce nova facio omnia. (Apoc 21,5)

3. de elementis.
elemente dicitur quasi yle ligamenta.
yle autem est materia.
sunt autem .iiii. elementa ex quibus constant omnia
scilicet ignis aer aqua terra
que in modum circuli in se rovolvuntur
dum ignis in aerem
aer in aquam
aqua in terram convertitur
rursus terra in aquam
aqua in aerem
aer in ignem commutatur.
hec singula propriis qualitatibus quasi quibusdam brachiis in se invicem tenent
et discordem sui naturam concordi federe vicissim commiscent.
nam terra arida et frigida frigide aque conectitur
aqua frigida et humida humido aeri astringitur
aer humidus et calidus calido igni associatur
ignis calidus et aridus aride terre copulatur.
ex his terra ut puta gravissima imum
ignis ut puta levissimus supremum optinet locum
alia duo medium
quasi quoddam soliditatis vinculum
quorum aqua gravior terre proximum
aer levior igni proximum possidet locum.
deputantur vero terre gradientia
aque natantia
aeri volantia
igni radiantia.

4. de .vii. nominibus terre.
imum elementum .vii. nominibus denotatur
quia terra tellus humus arida sicca solum ops nuncupatur.
terra a terendo dicitur
et totum elementum intelligitur.
tellus quasi tollens fructus que est frugibus apta
vel vinetis fructiferisque arboribus consita.
humus ab humore que est palustris
et inarabilis.
arida inaquosa
que semper fervore solis aret ut Libia.
sicca que aliquando compluta
cito exsiccatur ut Iudea.
solum a soliditate ut sunt montana.
ops ab opibus ubi divitie scilicet aurum et gemme habundant ut India.

5. de forma terre.
terre forma est rotunda
unde et orbis est dicta.
si enim quis in aere positus eam desuper inspiceret
tota enormitas montium et concavitas vallium minus in ea appareret
quam digitus alicuius si pilam pregrandem in manu teneret.
circuitus autem terre .clxxx. milibus stadiorum mensuratur
quod .xii. mille miliaria et .lii. computatur.
hec centrum in medio mundo ut punctus in medio circuli equaliter collocatur
et nullis fulcris sed divina potentia sustentatur
ut legitur
non limetis me ait dominus qui suspendi terram in nichilo.
fundata est enim super stabilitatem suam (Ps. 103,5)
sicut aliud elementum occupans sue qualitatis metam.
hec in circuitu oceano ut limbo cingitur
ut scribitur
abissus sicut vestimentum amictus eius (Psalm 103,6).
interius meatibus aquarum ut corpus venis sanguinis penetratur
quibus ariditas ipsius ubique irrigatur.
unde ubicumque terre infoditur
aqua reperitur.

6. de .v. zonis.
quinque autem zonis
id est .v. circulis
terra distinguitur. quorum .ii. extremi sunt inhabitabiles algore
medius inhabitabilis calore
a quo sol numquam recedit
ad illos numquam accedit.
medii .ii. habitabiles hinc ardore
inde frigore temperati. verbi gratia.
si ignis in hieme sub divo accenditur
.v. lineas efficitur scitur
.i. in medio fervidam
.ii. circum gelidas
.ii. inter has temperatas.
qui si ut sol circumiret
nimirum .v. circulos redderet.
ex his circulis
.i. septentrionalis
.ii. solsticialis
.iii. equinoctialis
.iiii. brumalis
.v. australis nominatur
sed solus solsticialis inhabitari a nobis noscitur.

7. de .iii. partibus.
habitabilis zona que a nobis incolitur
in tres partes Mediterraneo mari dirimitur
quarum una Asia
altera Europa
tercia Affrica
dicitur.
Asia a septentrione per orientem usque ad meridiem
Europa ab occidente usque ad septentrionem
Affrica a meridie usque ad occidentem
extenditur.

8. de paradiso.
Asia a regina eiusdem nominis appellatur.
huius prima regio in oriente est paradisus
locus videlicet omni amenitate conspicuus
inadibilis hominibus
quia igneo muro usque ad celum est cinctus.
In hoc est lignum vite videlicet arbor de cuius fructu qui comederit
semper in uno statu immortalis permanebit.
in hoc etiam fons oritur
qui in .iiii. flumina dividitur.
que quidem flumina infra paradisum terra conduntur.
sed in aliis longe regionibus funduntur.

9. de .iiii. fluminibus.
nam Phison qui et Ganges in India de monte Orcobares nascitur
et contra orientem fluens
oceano excipitur
Geon qui et Nilus iuxta montem Atlantem surgens
mox a terra absorbetur
per quam occulto meatu currens
in litore Rubri Maris denuo funditur
Ethiopiam circuiens
per Egiptum labitur
in septem ostia divisus magnum mare iuxta Alexandriam ingreditur
Tigris autem et Eufrates in Armenia de monte Parchaotra funduntur
et contra meridiem vergentes Mediterraneo Mari inmerguntur.
post paradisum sunt loca multa deserta et invia
ob diversa serpentium et ferarum animalia.

10. de India.
deinde est India
ab Indo flumine dicta.
qui ad septentrionem de monte Caucaso nascitur
et ad meridiem cursum suum dirigens a Rubro Mari excipitur.
hoc India ab occidente clauditur
et ab hoc Indicus oceanus dicitur.
in quo est sita Taprobanes insula
.x. civitatibus inclita.
hec .ii. estates et .ii. hiemes uno anno habet
et omni tempore viret.
in hoc sunt etiam Crisa et Argere insule
auro et argento fecunde et semper floride.
ibi sunt et montes Aurei
qui propter dracones et griphes non possunt adiri.
in India est mons Caspius a quo Caspium mare vocatur.
Inter quem et mare Gog et Magog gentes ferocissime
a magno Alexandro incluse feruntur
que humanis carnibus vel crudis bestiis vescuntur.
India habet .xliiii. regiones
populos multos Garmanos Orestas Coatras
quorum silve tangunt ethera.
in montanis Pigmeos .ii. cubitorum homines
quibus bellum est contra grues
qui tercio anno pariunt
octavo senescunt.
apud hos crescit piper colore quidem albo
sed cum ipsi serpentes qui ibi habundant
flamma fugant
nigrum colorem trahit de incendio.
item Macrobios .xii. cubitorum longos
qui bellant contra griphes. qui corpora leonum
alas et ungulas proferunt aquilarum.
item Agroctas et Bragmannos
qui se ultro in ignem mittunt
amore alterius vite.
sunt alii qui parentes iam senio confectos mactant
et eorum carnes ad epulandum parant
isque impius iudicatur qui hoc facere abnegat.
sunt alii qui pisces ita crudos edunt
et salsum mare bibunt.

11. de monstris.
sunt ibi quedam monstra que quidam hominibus
quidam ascribitur bestiis
ut sunt hi qui advorsas
habent plantas
et octonos in pedibus digitos
et alii qui habent canina capita et ungues aduncos
quibus est vestis pellis pecudum
et vox latratus canum.
ibi etiam quedam matres semel pariunt
canos partus edunt
qui in senectute nigrescunt
et longa nostre etatis tempora excedunt.
sunt alie que quinquennes pariunt
sed partus octavum annum non excedunt.
ibi sunt et Monoculi
qui et Arimaspi et Ciclopes.
sunt et Scenopode qui uno tantum fulti pede auram cursu vincunt
et in terra positi umbram sibi planta pedis erecta faciunt.
sunt alii absque capite
quibus oculi sunt in humeris pro naso et ore
duo foramina in pectore
setas habent ut bestie.
sunt alii
iuxta fontem Gangis fluvii
qui solo odore cuiusdam pomi vivunt.
qui si longius eunt
pomum secum ferunt
moriuntur enim si pravum odorem trahunt.

12. de bestiis.
sunt ibi serpentes tam vasti ut cervos devorent
et ipsum etiam oceanum transnatent.
ibi est etiam bestia
Ceucocrota
cuius corpus asini clunes cervi
pectus et crura leonis pedes equi
ingens cornu bisulcum vastus oris hiatus usque ad aures
in loco dentium os solidum vox pene hominis.
ibi est alia bestia Eale cuius corpus equi maxilla apri cauda elephantis
cubitalia cornua habens quorum unum post tergum reflectit cum alio pugnat
illo obtuso aliud ad certamen vibrat.
nigro colore horret
in aqua et in terra equaliter valet.
ibi sunt fulvi tauri
versis setis horridi
grande caput oris rictus ab aure ad aurem patet.
hi etiam cornua vicissim ad pugnam producunt vel deponunt
omne missile duro tergo respuunt.
qui si fuerunt capti
nulla possunt arte domari.
ibi quoquo Mantichora bestia facie homo
triplex in dentibus ordo
corpore leo
cauda scorpio
oculis glauca
colore sanguinea
vox sibilis serpentium
fingens discrimina vocum
velocior cursu quam avis volatu
humanas carnes habens in usu.
ibi sunt etiam boves tricornes
pedes equinos habentes.
ibi quoque Monoceros cuius corpus equi
caput cervi
pedes elephantis
cauda suis
.i. cornu in media fronte armatum
.iiii. pedum longum splendens et mire acutum.
hec bestia nimis ferox
diros habet mugitus
omne quod obstat
cornu transverberat
captum potest perimi
non potest domari.
in Gange quoque sunt anguille
tricenorum pedum longe.
ibi etiam quidam vermes qui instar cancri bina habent brachia
.vi. cubitorum longa
quibus elephantes corripiunt
et undi immergunt.
indicum quoque mare gignit testudines
de quarum testis capacia hospicia sibi faciunt homines.
India quoque magnetem lapidem gignit
qui ferrum rapit
adamantem etiam qui non nisi hircino sanguine frangi poterit.

13. de Parthia.
ab Indo flumine usque ad Tigrim est Parthia
.xxxiii. regionibus distenta.
dicitur autem Parthia
a Parthis venientibus a Scithia.
est in ea regio Aracusia
ab oppido Aracusa dicta.
est in ea etiam Assiria
ab Assur filio Sem qui eam primus incoluit nominata.
est in ea quoque Media
a Medo rege dicta
qui civitatem construens Mediam nominavit
de qua et regio nomen mutuavit.
in ea etiam Persida
a Perseo rege dicta
qui civitatem Persepolim edificavit
de qua et regio nomen accepit.
in hac primum orta
est ars magica.
Persida lapidem piritem mittit
qui manum prementis urit
et sinelitem cuius candor cum luna crescit
et deficit.

14. de Mesopotamia.
a Tigri flumine usque ad Eufrate est Mesopotamia
a .ii. fluviis Grece ita dicta
quod in medio ii. fluminum sit constituta.
in hac est civitas Ninive itinere .iii. dierum a Nino rege constructa et nominata.
in hac etiam regio Babilonia
a civitate Babilone nominata.
hanc Nemroth gigas fundavit
sed Semiramis regina reparavit.
cuius muri latitudo est .i. cubitorum altitudo .cc. cubitorum
ambitus civitatis .ccce.lxxx. stadiorum
.c. portis ereis firmata
fluvio Eufrate per medium eius currente irrigua.
huius arx Babel .IIII. passum alta scribitur.
in ea est quoque Chaldea
in qua primum inventa est astronomia.
in ea et Arabia quo etiam Saba dicitur
a Saba filio Chus.
in hac thus
colligitur
et in hac est mons Sina qui et Oreb in quo lex a Moyse scribitur
iuxta quem urbs Madian fuit
in qua lethro sacerdos prefuit.
in ea sunt gentes multe
Moabite Ammonite
Idumei Sarraceni Madianite
et alie multe.

15. de Siria.
ab Eufrate usque ad mare Mediterraneum est Siria
a quodam Siro rege dicta
in qua est Damascus
a Damasco Abrahe liberto constructa et dicta
ibi et Antiochia
ab Antiocho rege cognominata
olim Reblata vocata.
est in ea Comagena provincia
est et Fenicia
a fenice ave que sola in hac terra invenitur
sive a Fenice rege filio Agenoris dicta.
in hac sunt Tirus que
et Sor et Sidon civitates site.
in hac etiam est mons Libanus
ad cuius radices oritur Jordanis fluvius.
est in ea etiam Palestina
a civitate Palestin que nunc Ascalon vocatur dicta.
est in ea etiam Iudea
a Iuda filio Iacob de cuius tribu reges erant nuncupati.
hec etiam Chananea
a Chanaan filio Cham est dicta.
in hac est Jerusalem quam Sem fllius Noe construens Salem nominavit
sed Iebuseus filius Chanaan inhabibitavit.
unde a Iebus et Salem
dedit ei nomen rex David Ierusalem quasi Iebusalem.
quam Salomon filius eius auro et gemmis decoravit
Ierosolimam quasi Ierusalemonam appellavit.
quam a Babiloniis subversam Zorobabel reedificavit
sed Romanus exercitus funditus delevit.
hanc postmodum Helius Adrianus imperator reparavit
Heliamque nominavit.

16. de Palestina.
est etiam in Palestina regio Samaria
a civitate Samaria dicta
que nunc Sebastia est nuncupata
olim Sicima a Sichem vocata.
in hac est quoque Galilea
in qua est Nazareth civitas iuxta montem Thabor sita.
in hac est et Pentapolis regio a .v. civitatibus dicta
in qua olim fuit Sodoma et Gomorra.
in hac est Mare Mortuum
quo fluenta Iordanis absorbentur.
in hac quoque Sarraceni a Sarra dicti
qui et Agareni a Agar idem Ismahelite ab Ismahel nuncupati
in hac et Nabathei a Nabaioth filio Ismahel dicti
quorum gentes sunt .xii.

17. De Egypto.
hec superius dicte regiones
ab oriente incipientes
recta linea ad Mediterraneum mare extenduntur
quibus versus Austrum Egyptus connectitur
in qua .xxiiii. gentes esse feruntur.
hec in oriente a Rubro mari surgit
terminum suum versus occidentem in Libia figit.
hec prius Euxia dicta id est bona copia
postea ab Egypto vel Sio rege fratre Danai Egyptus est vocata.
hec fluvio Nilo undique cincta
in modum Delte littere est formata
milibus villarum inclita.
hanc nubes non obscurant pluvie non irrigant
sed Nilus inundans eam fecundat.
in hac est provincia Thebaida
a civitate Thebe cognominata.
quam Cathmus Agenoris filius in Egyptum veniens edificavit
Thebas secundum illam quam in Boetia construxit
nominavit
regioque nomen ab illa mutuavit.
in hac Mauricius principabatur
et ab hac Thebei dicuntur.
huic adiacet maxima solitudo
in qua olim conversabatur monachorum multitudo.
Cambises rex Egiptum superans civitatem condidit
cui nomen Babilon indidit que nunc caput illius regni existit.
in hac etiam victor Alexander civitatem edificavit
quam ex suo nomine Alexandriam nuncupavit.

18. de regionibus orientis.
suprascriptis regionibus versus aquilonem
annectuntur he regiones.
mons Caucasus a Caspio mari orientis attollitur
et per aquilonem vergens pene usque ad Europam porrigitur.
hunc inhabitant Amazones
femine videlicet ut viri preliantes.
his cohabitant Massagete
et Cholei et Sarmate.
Seres est oppidum orientis a quo Serica regio et gens et vestis est dicta.
post hanc est Bactria a Bactrio amne vocata.
huic coniungitur Hircanis ab Hircanis silva nominata in qua sunt aves
quarum penne splendent per noctes.
huic coniungitur Scithia et Hunia quarum gentes
sunt .xliiii. Ibi sunt Iperborei montes.
hanc sequitur Albania
a candore populi dicta
eo quod albo crine ibi nascuntur.
cui connectitur
Armenia in qua est mons Ararath super quem arca Noe
post diluvium requievit cuius usque hodie
ligna ibi videntur.
huic copulatur
Iberia illi vero Capadocia
a civitate eiusdem nominis dicta.
in hac equi a vento concipiunt
sed fetus non amplius triennio vivunt.

19. de Asia Minor.
Asia Minor post hanc constituitur
que pene mari undique cingitur.
in hac est Ephesus civitas ab Amazonibus constructa
in qua requiescit Iohannes Evangelista.
prima provincia Asie Minoris est Bithinia
prius Berica post Migdonia mox a Bithinio rege est Bithinia appellata
in qua est civitas eiusdem nominis. in hac est etiam civitas Nicea
in qua magna sinodus est facta.
in hac est etiam civitas Nicomedia
a Nicomede rege constructa et dicta.

20. de regionibus Asie.
Bithinia quoque dicitur Maior Frigia
in qua est civitas Smirna a Theseo constructa.
huic iungitur Calatia
a Callis dicta
quos Bithinus rex in auxilium evocavit
et post victoriam eis terram divisit.
hanc sequitur Frigia
a filia Europe Frigia nominata.
hec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta.
Est in ea civitas eiusdem nominis ab eodem constructa.
in hac est etiam civitas Troia
a Troo rege constructa et nominata
hec et Ilium ab Ilio rege est dicta
huius menia dicuntur Pergama.
huic adiacent Licaonia et Cana ubi fuit Hermi fluvius
aureis harenis famosus.
inde est Lidia
a Lidio rege fratre Tirreni appellata.
in hac est Thiatira. deinde est Isauria
ab aura qua undique perflatur dicta.
post hanc est Cilicia
a civitate eiusdem nominis nuncupata
quam Cilix filius Agenoris construxit
et ab illa regio nomen accepit.
in hac est mons Amana qui et Thaurus
in hac et Tharsus
civitas a Perseo constructa
Pauli apostoli inhabitatione gloriosa.
deinde est Licia
et Psidia et Pamphilia.
Exin Pontus regio multarum gentium a qua et Ponticum mare appellatur
in quo Ovidius et postea Clemens exilio relegantur.
post decursam Asiam
transeamus ad Europam.

21. De Europa.
Europa ab Europe rege vel ab Europa
filia Agenoris est nominata.
in qua inprimis versus septentrionem sunt Rifei montes
et Tanais fluvius
a Tanai rege dictus
et Meotides paludes
magno mari iuxta Theodosiam urbem seiungentes.

22. De Scithia.
a Tanai fluvio est Scithia inferior
que versus meridiem usque ad Danubium porrigitur.
in hac sunt iste provincie
Alania Dacia Gothia.

23. De Germania Superior.
a Danubio usque ad Alpes est Germania Superior
qui a germinando populos dicitur
versus oceanum Rheno versus aquilonem Albia fluvio terminatur.
in hac est regio Suevia a monte Suevo dicta.
hec et Alemannia a Lemanno lacu appellata.
hec et Retia dicta.
in hac Danubius nascitur et .lx. precipuis fluviis augetur
et in .vii. ostia ut Nilus divisus Ponticum mare ingreditur.
est in ea Noricus que et Bawaria in qua est civitas Ratispona.
est et Orientalis Francia cui coniungitur Turingia quam sequitur Saxonia.

24. de Germania Inferiore.
ab Albia est Germania Inferior
que versus aquilonem oceano excipitur.
in hac est Dania
et Norweia.
a Danubio immo circa Danubium versus orientem usque ad Mediterraneum mare
est Messia a messium proventu dicta.
deinde Pannonia Inferior et Vulgaria.
inde Tracia a Tiras filio Iafeth dicta.
hec habet Hebrum fluvium
et urbem Constantinopolum
a Constantino imperatore constructam
et dictam.

25. de Grecia.
a Mediterraneo mari est Grecia
a Greco rege dicta terra Cethim olim vocata
et versus austrum magno mari terminatur
qui etiam Iliricus nominatur.
est in ea provincia Dalmacia
a Dalma civitate vocata. est et Epirus a filio Achillis Pirro sic dicta.
in Epiro est fons in quo faces accense extinguuntur
et iterum exstincte accenduntur.
est et Chaonia
a civitate eiusdem nominis appellata
quam Helenus frater Hectoris edificavit
et ob amorem fratris sui Chaonis Chaoniam nominavit.
hec et Molosia
a civitate Molosia dicta
quam Molosus filius Pira construxit
et a nomine suo Molosiam vocavit.
est ibi et Alladia ab Ellada rege filio Deucalionis et Pirre dicta.
ipsa est et Attica ab Atthi rege ipsa etil vera Grecia.
in hac est civitas Athene a Cecrope rege constructa.
ibi est Boetia a bove dicta
quia Cathmus filius Agenoris illo veniens bovem repperit
quem diis immolans Thebas construxit provinciam Boetiam nuncupavit.
de hac dicuntur Thebani
de alia Thebei.
eadem provincia dicitur etiam Aonia
a fonte Aon Musis consecrato.
ibi est et Peloponensis
a Pelope rege et civitas eiusdem nominis dicta.
ibi et Thessalia
a rege Thessalo dicta.
ibi et Macedonia
a Macedone rege appellata
hec et Emathia
ab Ematho rege vocata.
in hac est mons Olimpus
qui excedit nubes.
in hac est et Thessalonica
a Thessalo rege filio Greci constructa.
ibi est et Achaia
et ab Acheo rege et a civitate eiusdem nominis dicta.
in hac est Corinthus
a Corintho filio Orestis dicta.
ibi et Archadia que et Sitionia
a Sitione rege nuncupata.
Archadia Arbeston lapidem mittit
qui semel accensus extingui non poterit.
deinde est Pannonia superior
usque ad Appeninum montem.
ad aquilonem eius Histria
ab Histro amne qui et Danubius nominata.

26. de Italia.
Italia olim Magna Grecia est dicta postea a Saturno est Saturnia appellata
mox Latium eo quod Saturnus pulsus a Iove ibi latuit dicta
deinde Ausonia ab Ausone rege vocata
tandem ab Italo rege Siculorum Italia nominata.
hec ab alpibus surgit
et in magno mari finit.
in hac est urbs Roma a Romulo constructa
et sic dicta.
antiqui civitates secundum precipuas feras ob significationem formabant.
unde Roma formam leonis habet
qui ceteris bestiis quasi rex preest.
huius caput est urbs a Romulo constructa
latera vero edificia utrobique disposita
unde et Lateranis dicitur.
Brundusium autem formam cervi
Cartago bovis Troia equi figuram habuit.
est in Italia Tuscia provincia a thure et sacrificiis dicta.
est et Campania a Capua civitate dicta a Capi rege constructa.
ibi est et Apulia est et Imbria inde dicta
quod imbribus tempore diluvii superfuit.
est et Etruria ab Etrusco rege dicta.
est et Longobardia a longis barbis dicta.
Padus qui et Eridanus Italie fluvius ab Apenninis montibus oritur
ac mari inmergitur.
Venecia a Beneto rege prius Benetia dicta
deinde Venetia dicta.
Gallia a candore populi dicitur.
Gala enim Grece lac dicitur.
Rhenus ab Alpibus nascitur
et contra aquilonem vergens sinu oceani excipitur.

27. Gallia.
a flumine Rheno est Gallia Belgica
a civitate Belgis dicta.
hec a monte lovis surgit
et versus aquilonem Britannicum oceanum incidit.
hec et Francia
a Franco rege est dicta
qui de Troia cum Enea veniens Troiam iuxta Rhenum condidit
terram Franciam cognominavit.
hanc versus occidentem excipit Lugdunensis Gallia
que et Comata
ob longas comas est dicta
que et Togata
a longis vestibus dicta.
que versus austrum habet Narbonensem Galliam
a civitate Narbona dictam
versus occidentem Aquitaniam
ab aquis Rhodano et Ligere dictam.

28. Hispania.
inde est Hispania ab Hispano rege dicta
prius Hiberia ab Hibero flumine et Hesperia ab Hespero rege nominata.
hec versus occasum oceano terminatur.
sunt in ea .vi. provincie
Terracona Kartago Lusitania
Galicia Betica Tinguitania
a propriis civitatibus dicte.

29. Britannia.
contra Hispaniam versus occasum sunt in oceano hec insule
Britannia Anglia Hibernia Tanatos cuius terra quovis gentium portata serpentes perimit.
insole in qua fit solstitium
Orcades .xxxiii. Scotia Thile cuius arbores numquam folia deponunt
et in qua vi. mensibus videlicet estivis est continuus dies
.vi. hibernis continua nox.
ultra hanc versus aquilonem est mare congelatum
et frigus perpetuum.
Europam perambulavimus
ad Affricam transmigremus.

30. Affrica.
Affrica
ab Afer uno de posteris Abrahe est dicta.
hec in oriente Indi fluminis surgit
et per meridiem vergens in occidentem tendit.
huius prima provincia est Libia
a regina eiusdem nominis dicta.
hec a Parethonio civitate et montibus Catabathmon inicium sumit
et in aris Philenorum finit.
de hac Libicum mare dicitur. inde est Cirenaica a Cirone civitate nominata
sed a regina eiusdem nominis constructa et dicta.
hec et Pentapolis a .v. civitatibus est dicta
scilicet Berenice Arsinoe Ptolomaide Apollonia Cirene
a propriis conditoribus ita dicte.
inde est Tripolis a .iii. civitatibus dicta
que sunt Occasa Berete et Leptis Magna.
post hanc Bisace
a .ii. urbibus dicta id est Adromeus et Bizancium.

31. Kartago.
deinde est Zeusis in qua est magna Kartago a Didone que et Elissa constructa
et Kartada a Karttha nominata
sed a Romanis deleta et denuo reedificata
Kartago est appellata.
huius muri latitudo
fuit .xvii. cubitorum.
post hanc est Getulia
inde Numidia in qua regnavit Iugurta.
in hac est civitas Ippone
in qua fuit Augustinus episcopus.
inde est Mauritania
a nigredine dicta.
in hac est provincia Stifensis
a Stifi oppido alia Cesariensis a civitate Cesaria dicta
tercia Tinguitania
a Tingui civitate nuncupata.

32. Ethiopia.
versus meridiem vero est Ethiopia ab Etham dicta
una in oriente in qua est urbs Saba de qua fuit illa regina
altera in occidente inter quas sunt Caramantes
a Carama civitate dicti.
apud quos est fons tam frigidus diebus ut non bibatur
tam fervidus noctibus ut non tangatur.
quibus versus occidentem cohabitant
Trogodite qui celeri cursu feras capiunt.
ultra Ethiopiam sunt maxima loca deserta
ob solis ardorem et diversi generis serpentia hominibus incognita.
deinde est maximus oceanus
qui solis calore dicitur fervere ut cacabus.
in extremis finibus Africe
versus occidentem est urbs Gades
a Fenicibus constructa de qua Gaditanum mare dicitur.
in ipso vero oceano est mons Athlas altissimus unde Athlanticum nominatur
Athlas autem erat rex Affrice frater Promethei a quo mons nomen accepit
quia in eo residens astrologiam descripsit.
unde et celum sustinere dicitur. Peragratis Africe finibus
ad insulas maris tendamus.

33. de insulis.
insule sunt dicte
quasi in salo site.
in Mediterraneo mari est Ciprus insula contra Siriam
a Cipro civitate dicta.
hec et Paphus
a civitate eiusdem nominis.
Creta a Creto rege dicitur.
Hec et Centapolis. a .c. urbibus nuncupata.
hec sita est contra Libicum mare
quod et Adriaticum ab Adria civitate dicitur.
Avidos est insula in Ellesponto in Europa.
Ellespontum ab Elle civitate dicitur.
Cohos insula Athice.
Ciclades dicuntur quod in rotundo sint posite
ciclon enim orbis dicitur.
sunt autem .liiii. contra Asiam posite
harum prima Rhodos a civitate eiusdem nominis dicta
ad orientem est posita.
in hac fuit olim ereus colosus
.lxx. cubitorum altus.
Tenedos ad septentrionem eius posita
a civitate Tene et eius constructore eiusdem nominis dicta.
Carpathos ad meridiem ipsius contra Egiptum posita
unde Carpacium mare et Carpacie naves.
Citheria ad occasum eius sita Cithero monte dicta.
hec et Porfiris dicitur.
Delos in medio Cicladum est sita
a civitate eiusdem nominis dicta.
hec tempore diluvii sub Ogigio facti prima apparuit
unde et Delos nomen accepit
quia delos manifestum sonat.
hec et Ortiga dicitur
ab Ortigometris id est coturnicibus que primum ibi vise sunt.
Icaria insula a puero Cretensi naufrago est dicta
a qua Icareum mare dicitur.
Naxon insula Dionisii
qui et Bachus.
Melos que et Storia
rotunda insula.
Paron a civitate eiusdem nominis dicta
a Paro Iasonis nepote constructa.
he gignit marmor candidissimum quod Parium dicitur
et Sardium lapidem.
Cidon est insula.
In hac mastix nascitur.
Samos insula a Samo civitate dicta
in eo mare est sita.
de hac fuit Sibilla et Phitagoras
in hac vasa fictilia sunt reperta.

34. Sicilia.
Sicilia a Siculo rege fratre Itali dicta
prius Sicania a Sicano rege cognominata contra Italiam sita.
hec et Trinacria a . iii. montibus dicitur. In hac est mons Ethna
cuius sulphurea exestuant incendia.
in huius freto est Scilla et Caribdis.
In hac erant olim Ciclopes.
in hac inventa est comodia. Eolie insule ab Eolo rege dicte iuxta Siciliam posite.
hec et Vulcanie quia incendio sunt plene.
sunt enim .viiii. Stecades insule
contra Massiliam site.

35. Sardinia.
Sardinia a Sardino rege Herculis filio dicta
contra Numidiam est sita.
in hac nec serpens
nec lupus gignitur. in ea est solifuga
animal ut aranea
morsu homines perimens.
in ea est etiam herba similis apiastro que comedentibus rictus contrahit
et quasi ridentes interimit.
in hac sunt fontes calidi infirmis medelam
furibus inferentes cecitatem.
Corsica a Corsa muliere dicta
contra Liguriam sita
que primitus thaurum suum questitura illuc venit
et referens loci fertilitatem a Liguribus inhabitari cepit.
hec et Cirine a Cirino Herculis filio est dicta
quia ab eo est inhabitata.
Ebosus insula contra Hispaniam. hanc fugiunt serpentes.
ibi est etiam Colubria plena anguibus.
ibi et Baleares insule
in his invente sunt funde.
Gorgones insule in oceano iuxta Athlantem.
In his olim habitaverunt Gorgones.
iuxta has Hesperide
ab Hesperide civitate dicte.
in his oves albi velleris habundabant
que ad purpuram optime valebant.
unde dicitur fabulose mala aurea habuisse malon onim ovis dicitur.
ultra has fuit illa magna insula que Platone scribente cum populo est submersa
que Africam et Europam vicit sua magnitudine
ubi est nunc Concretum Mare.
Meroe insula est in Nilo flumine in capite ethiopie
in qua absumitur umbra in estate.
in hac est lignum ebenum.
iuxta quam est civitas Siene in qua est puteus
a philosophis factus . lx. eubitorum altus
in cuius fundum splendet sol recto radio
in mense Iunio.
est quedam oceani insula dicta Perdita
amenitate et fertilitate omnium rerum precunctis terris longe prestantissima
hominibus incognita
que aliquando casu invente postea quesita non est reperta
et ideo dicitur Perdita.
ad hanc fertur Brendanus venisse. insulas circuimus
tunc inferna etiam petamus.

36. de inferno.
infernus ideo dicitur inferus
quia inferius est positus.
sicut enim terra est in medio aere
ita est infernus in medio terre.
unde et novissima terra dicitur.
est autem locus
igne et sulphure horridus
inferius dilatatus
superius coangustatus.
hic lacus vel terra mortis dicitur
quia anime illuc descendentes veraciter moriuntur.

37. de nominibus inferni.
hic et stagnum ignis dicitur
quia ut lapis mari ita anime illic inmerguntur.
hic trra tenebrosa vocatur
quia fumo et fetoris ncbula obscuratur.
hic terra oblivionis nuncupatur
quia sicut ipsi obliti sunt Dei ita eorum obliviscitur
Deus misereri.
hic et tartarus dicitur ab horrore et tremore quia ibi
est fletus et stridor dentium. (Matth 8,12)
hic et gehenna terra ignis nominatur.
Ge enim terra dicitur.
cuius ignis noster ignis umbra esse perhibetur.
huius profunditas et recessus dicitur erobus
draconibus et igneis vermibus plenus.
huius patens dicitur baratrum
quasi atra vorago.
huius loca fetorem exhalantia dicuntur achoronta
id est spiracula
scilicet immundos spiritus omittencia.
hic etiam stix dicitur quod Grece sonat tristicia.
Flegeton est fluvius infernalis
ob vicinitatem ignis et sulphuris fetore et odore horribilis.
sunt et alia multa loca sive in terris seu in insulis
penalia aut frigore et ventis
sive horrencia
aut igne et sulphure iugiter fervencia.
ignea inferni loca inspeximus
ad refrigerium aquarum confugiamus.

38. de aqua.
aqua que secundum elementum ponitur
ab equalitate dicitur.
unde et equor quod sit planum.
hec in mari colligitur
in flumina diffunditur
in fontes dividitur
per amnes connectitur
per terras dissipatur
per aera attenuatur.
totam terram cingit
omnes regiones et provincias dividit.
huius inmensa profunditas dicitur abissus
quasi abest fundus.
habet tamen fundum
quamvis nimis profundum.

39. de oceano.
Oceanus dicitur quasi ocior amnis
vel quasi zonarum limbus.
quinque enim zonas mundi in modum limbi ambit.

40. de estu.
estus oceani id est accessus et recessus lunam sequitur
cuius aspiratione retro trahitur
eius inpulsu refunditur.
cottidie autem bis effluere et remeare videtur.
cum luna crescente crescit
cum decrescente decrescit.
cum luna est in equinoctio
maioris oceani fluctus surgunt ob vicinitatem lune
cum in solstitio
mitior est ob longinquitatem eius.
per .xviiii. annos ad principia motus
et paria incrementa ut luna revertitur.

41. de voragine.
ampotis quoque id est vorago in oceano
in exortu lune maiori estu
fluctus involvit
et revomit.
hec autem vorago que totas aquas et naves absorbet et revomit
hinc fit.
est in terra
abissus profundissima
de qua scribitur
rupti sunt omnes fontes abissi magne (Gen 7,11).
iuxta hanc sunt cavernosa loca
et spelunce late patentes.
in his venti de spiramine aquarum concipiuntur
qui etiam spiritus procellarum dicuntur.
et hi suo spiramine aquas maris per patentes terrarum cavernas introrsus in abissum attrahunt
et ea exundante iterum magno impetu repellunt.

42. de terre motu.
de his ventis fit etiam terre motus.
Nam venti concavis locis inclusi dum erumpere gestiunt
terram horribili fremore concutiunt
eamque tremefaciunt.

43. de hiatu.
hinc etiam fit terre hiatus dum loca cava
et continuis aquis fragilia
ventis concussa rumpuntur
et introrsus cadentia in hiatum aperiuntur
de quibus et multe civitates devorate leguntur.
hoc est autem in terra tremor
quod in nube tonitruum.
hic hiatus quod ibi fulmen.
fiunt autem cum terre motu inundationes maris
eodem videlicet spiritu infusi
vel residentis sinu recepti.

44. de Sicilia.
unde tellus Sicilie
que cavernosa et sulphure
ac bitumine strata
ventis pene tota
et ignibus patet spiritu introrsus cum igne concertante
multis sepe locis fumum vel vapores vel flammas eructat
vel etiam vento acrius intumbente
harenarum lapidumve moles egerit.

45. de Ethna.
inde montis Ethne
ad exemplum gehenne
ignium tam diutinum
durat incondium
quod insularum Eolidum dicunt undis nutriri dum aquarum concursus
spiritum in imum profundum secum rapiens tamdiu suffocat
donec venis terre diffusus
fomenta ignis accendat.

46. de Scilla.
hinc cillei canes latrare finguntur
dum procul navigantes undarum fremore terrerentur
quas sorbente voragine collidit estus.
simili de causa in aliis terris incendium surgit
et gehennam preostendit.

47. de frigore.
sicut calor de igne
ita frigus nascitur de aqua.
unde extreme partes oceani rigido gelu et perpetuo frigore horrent
quia calore solis carent.
pars autem oceani que medium orbem dividit ideo iugiter calore fervet
quia solis iter super se habet.

48. de dulcibus aquis.
Oceanus fluviorum occursu non augetur
quia fluenta dulcia partim salsis vadis consumuntur
vel ventis aut vapore solis arripiuntur
partim per occultos meatus in suos amnes revertuntur.

49. de amaris.
idcirco perduret salsus
tot fluminibus ac pluviis irrigatus
quia exhausto a sole dulci tenuique liquore
quem facilius ignea vis trahit omnis asperior
crassiorque linquitur.
ideo summa maris unde est dulcior
profunda amarior.
lune autem alimentum est in dulcibus aquis
solis vero in amaris.

50. de Mari Rubro.
Mare Rubrum de oceano exit
sed roseum colorem de terre trahit
que tota sanguineo colore rubet
ac vicina littora inficit.

51. de mari.
mare dicitur
quod sit amarum.
hoc per venas terre occulto meatu discurrit
amaritudinem in terre deponit
dulce in fontibus erumpit
in seipsum iterum refluit
ut scribitur
ad locum unde eunt flumina
revertuniur ut iterum fluant.
omnia flumina intrant in mare
et mare non redundat. (Ecclesiastes 1,7).

52. de gemine nature aquarum.
dicitur tamen quod aque natura sit duplex
scilicet salsa et dulcis.
salsa maris et gravior
dulcis fontium vel fluminum et levior.
et cum legatur quod deus fontem in paradiso produxerit
et in .iiii. dividens totam terram in .iiii. partibus mundi rigare preceperit.
dicitur quod eruptio
omnium fontium vel fluviorum dulcis aque
de illo fonte vel fluviis decurrat
et in abissum matricem eiusdem fontis refluat.
que licet universa mare influat
amaris tamen aquis non commiscetur
sed ut puta levis super graves aquas labitur
et in occultum cursum suum revertitur.
hinc est quod mare non redundat
cum omnia flumina illud intrent.
sic et suprema maris unda non est adeo amara
quam ea que in imo est posita.
quod fontes in hieme sunt calidi
in estate autem frigidi
hec causa est. in estate calor aeris repellit frigus in terram
et inde fit aqua frigida.
in hieme vero frigus aeris pellit calorem in terram
et inde fit aqua calida.

53. de aqua calida.
et cum omnis aqua aut dulcis sit aut salsa
videndum unde quedam erumpat calida vel putida.
sunt quidam specus subterrenei
naturaliter sulphure pleni.
in his cum ventus concipitur
eius afflatu sulphur accenditur.
quod incendium etiam eructant quedam loca
ut fit in Sicilia.
cum ergo aqua per hec ignea currit
calorem et putorem inde trahit.
et si prope hunc locum erumpit
flammivoma ebullit.
si autem longius recesserit vix tepescit
deinde penitus frigescit.

54. de mortifera aqua.
sunt alia loca serpentibus plena
qui vicinam aquam inficiunt veneno.
que dum de terra exsurgit
bibentes interimit ut fons Stix facit.

55. de Mortuo Mari.
quod aqua Maris Mortui e ventis non movetur
et in se nichil vivere patitur
fit ex fontibus bituminis
quibus edificata est Babel turris.
bituminis autem natura resistit aque
et non dividitur nisi menstruo sanguine.

56. de animalibus aquarum.
pisces et aves ideo in aquis commorantur
quia his facta leguntur.
quod autem aves in aere volant
et in terra habitant
ideo fit quia aer est humidus ut aqua
et terra est aqua permixta.
quod vero quedem animalia
de terra creata
in aquis possunt morari
ut sunt corcodrilli et ipotami
hoc ideo fit quia aqua
est valde terris permixta.

57. de signis.
cum in nocturna navigatione scintillat ad remos tempestas erit.
et cum delphini undis sepius exiliunt quo illi feruntur inde ventus exsurgit
et unde nubes discusse celum aperiunt.

de profundis aquarum emergamus
et scriptoria penna in aere suspendamus.

de profundis aquarum emergamus
et scriptoria penna in aere suspendamus.

58. de aere.
aer est omne quod inani simile a terra usque ad lunam conspicitur
de quo vitalis spiritus hauritur.
et quia est humidus ideo volant in eo aves
ut in aqua natant pisces.
in hoc commorantur demones
cum tormento diem iudicii prestolantes.
ex quo sibi corpora sumunt
dum hominibus apparent.

59. de vento.
de hoc procreantur venti. ventus enim est aer commotus et agitatus
et nichil aliud quam aeris fluctus
qui in .xii. dividitur
et quisque proprium vocabulum sortitur.
de quibus sunt .iiii. cardinales
alii illorum collaterales.

60. de cardinalibus.
primus cardinalis Septentrio qui et Aparcias
faciens frigora et nubes.
huius dexter Circius qui et Tracias
faciens nives et grandines.
eius sinister Aquilo qui et Boreas
constringens nubes.
secundus cardinalis Subsolanus
qui et Afeliotes temperatus.
cuius dexter Vulturnus qui et Calcias cuncta desicans.
eius sinister Eurus nubes generans.
tercius cardinalis Auster qui et Nothus
humorem calorem atque fulmina gignens.
huius dexter Euroauster calidus.
eius sinister Euronothus temperatus.
Australes venti faciunt maiores tempestates
in mari quia est humili flant.
quartus cardinalis Zephirus
qui et Fabonius
hiemem resolvens
floresque producens.
huius dexter Africus qui et Libs tempestatem tonitrua generans et fulmina.
Eius sinister Chorus qui et Argestes in oriente nubila in India faciens serena.
extra hos sunt .ii. venti Aura et Altanus
Aura in terra Altanus in pelago.

61. de nubibus.
venti suo spiramine aquas in aera trahunt
que conglobate in nubes densantur.
dicuntur autem nubes
quasi nimborum naves.

62. de tonitruo et fulgure.
quibus dum venti inclusi erumpere nituntur
magno murmure concrepant et nubibus collisis ignem terribilem excutiunt.
crepitus ergo nubium et ventorum est tonitruus
ignis inde excussus est fulgur.
qui ignis ideo queque penetrat que tangit quia et nostro est subtilior
et magna ventorum vi impellitur.
ab Aquilone fulgur
et ab Euro tonitruus tempestatem
et ab Austro flatus estum portendit.

63. de iri.
arcus in aere quadricolor
ex sole et nubibus formatur
dum radius solis cave nubi inmissus
repulsa acie in solem refringitur
sicut dum sol in vas aqua plenum fulgit
splendor in tectum redditur.
de celo igneum
de aqua purpureum
de aere iacinctinum
de terra trahit colorem gramineum.

64. de pluvia.
imber ex nubibus descendit.
dum enim guttule in maiores guttas coeunt
aeris amplius natura non ferente
nunc vento impellente
nunc sole dissolvente
ad terras dilabuntur.
lenta autem et iugis defluxio pluvia
repentina et preceps nimbus vel imber vocatur.
que licet de amaris aquis maris sit hausta
de solis igne in aere decocta dulcescit
ut marina aqua humo infusa dulcem saporem sumit.

65. de grandine.
stille pluvie ventis et frigore conglatiate in aere coagulantur
et in lapillos grandinis mutantur.

66. de nive.
nix aquarum vapore necdum densato in guttas
sed gelu preripiente formatur
que in alto mari non cadit.

67. de rore et pluvia.
ros de aere venit
quando aquis gravatus rigore noctis
et lune splendore distillat.
si vehementius frigus est noctis
ros in pruinam versus
candidior gelu inalbescit.

68. de nebula.
nebula fit dum humide exalationes vaporaliter in aera trahuntur
vel radus solis ad terram repelluntur.

69. de fumo.
fumus etiam ascendit de aqua.
Omne namque corpus constat ex .iiii. elementis.
lignum autem est corpus. quod igni iniectum
ignis materies que ei inest ardet
terre vero materies vertitur in cinerem
aeris et aque materies per fumum evanescit in aerem.
ideo autem est amarus quia natura aque est salsa
sive quia terra permixta.

70. de igniculo.
quod in nocte videntur stelle cadere
non sunt stelle sed igniculi
afflatu ventorum ab ethere in aerem tracti
et mox in madido aere exstincti.

71. de pestilentis.
pestilentia nascitur aere siccitate
vel calore vel tempestate corrupto.
qui spirando vel edendo perceptus
luem mortemque generat.
hoc totum quod dixi infra lunam in aere fit
superius vero semper serenum existit.
aerem transvolavimus
iam etheris ignem conscendamus.

72. de igne.
ignis qui quartum elementum scribitur
quasi non gignens dicitur
et a luna usque ad firmamentum extenditur.
Is tantum est aere subtilior
quantum aer aque tenuior
aqua terre rarior.
hic etiam ether quod purus aer dicitur nominatur
et perpetuo splendore letatur.
de hoc angeli corpora sumunt
cum ad homines missi veniunt.

73. de planetis.
in hoc .vii. stelle singulis circulis contra mundum feruntur
et ob vagum cursum planete id est erratice nominantur.
hec inmensa celeritate firmamenti ab oriente in occidentem raptantur
tamen naturali cursu contra mundum ire comprobantur
sicut musca si in rota molendini circumferretur
ipsa tamen proprio motu contra revolutionem eius ire videretur.
he nunc inferius
nunc superius
propter obliquitatem signiferi vagantes
radiis autem solis prepedite
anomale
vel retrograde
vel stationarie fiunt.

74. de Luna.
Luna est primus planetarum
et minima stellarum.
sed ideo maior ceteris videtur
quia proxima terre in primo circulo fertur.
huius corpus globosum est natura igneum
sed aqua permixtum.
unde et proprium lumen non habet sed in modum speculi a Sole illuminatur
et ideo Luna quasi lucina id est a luce nata nominatur.
quod autem quasi nubecula in ea videtur
ex aque natura creditur.
dicitur enim si aqua permixta non esset terram ut sol illustraret
immo ob vicinitatem maximo ardore vastaret.
globus namque eius multo terre est amplior
licet ob altitudinem circuli sui videatur vix modii fundo maior.
Luna ea parte lucet qua soli est opposita
ea autem parte est obscura qua a sole est aversa.
a Sole vero longius remota
lucet tota.
non enim crescit nec minuitur
sed obiectu terre lumine quod a sole accipit viduatur.
hec licet cottidie violentis firmamenti ab oriente in occidentem feratur
tamen contra mundum nitens omnia zodiaci signa .xxvii. diebus pervagatur
circulum autem suum . xviiii. annis perambulare affirmatur.
Luna quarta si rubeat quasi aurum ventos ostendit.
si in summo corniculo maculis nigrescit
pluvidum mensis exordium.
si in medio plenilunium serenum.

75. de Mercurio.
secundus planeta est Mercurius
qui et Stilbon forma globosus natura igneus
lunam magnitudine vincens
lumen accipiens a sole
signiferum .ccc.xxx.viiii. diebus percurrens.

76. de Venere.
tertius planeta est Venus
qui et Hesperus Lucifer et Vesper rotundus igneus
contra mundum nitens ut Mercurius
signiferum percurrit .ccc.xl.viii. diebus.

77. de Sole.
quartus planeta est Sol inde dictus quod solus luceat
ceteris stellis obscuratis vel quod sit super omnia lucens.
sphericus natura igneus magnitudine octies terram vincens
omnibus stellis lumen prebens.
hic ab oriente in occidentem impetu firmamenti fertur
sed contra mundum nitens per totum zodiacum .ccc.lxv. diebus graditur
circulum autem suum .xxviii. annis perambulare traditur.
huius presentia diem
absentia vero eius efficit noctem.
sicut enim tota die super terram
sic tota nocte lucet sub terra
aquilonalem partem celi peragrans facit nobis longos dies et estatem
australem vero percurrens inducit nobis breves et hiemem.

78. de signis.
Sol in ortu maculosus vel sub nube latens
pluvialem diem presagit.
si palleat
tempestuosum
si concavus videtur ita ut in medio fulgens radios ad austrum et ad aquilonem emittat
tempestatem humidam et ventuosam.
si pallidas in nigras nubes occidat
aquilonem ventum.

79. de Marte.
quintus planeta est Mars qui et Pirois
globosus igne fervidus percurrit signiferum .ii. annis.

80. de Iove.
sextus planeta est Iovis
qui et Phenon rotundus temperatus zodiacum peragrans .xii. annis.

81. de Saturno.
septimus planeta est Saturnus
qui et Pheton spericus gelidus
contra mundum ut superiores gradiens
signiferum .xxx. annis percurrens.
in exortu ilhus post .xxx. annos qui imaginem de ere fuderit
loqui ut hominem probabit.
omnes autem post .d.xxx.ii. annos circulos suos peragunt
et eosdem ut prius repetunt.

82. de absidibus.
a terre centro absides id est circuli planetarum altissime sunt.
Saturno in Scorpione
Iovi in Virgine
Marti in Leone
Soli in Geminis
Veneri in Sagittario
Mercurio in Capricorno
Lune in Ariete
mediis omnium partibus et e contrario ad terre centrum humillime
atque proxime.

83. de colore.
suus cuique color est
Saturno candidus
Iovi clarus
Marti igneus
Lucifero gaudens
Vespero refulgens
Mercurio radians
Lune blandus
Soli ardens.
mutant autem colores a propinquis circulis.
nam frigidior in pallorem
ardentior in ruborem
ventosus in horrorem
a terra in obscuritatem.

84. de via illorum.
signifer id est circulus .xii. signorum dividitur
in .xii. partes perlatum.
sub his feruntur .vii. planete
Sol sub mediis tantum duabus
Luna per totam latitudinem
Venus excedens eum binis partibus
Mercurius sub .viii. partibus .ii. in medio .iiii. supra .ii. infra
Mars sub .iiii. mediis
Iovis sub media et supra eam duabus
Saturnus sub duabus mediis ut Sol.

85. de sono illorum.
hi .vii. orbes cum dulcisona harmonia volvuntur
ac suavissimi concentus eorum circuitione efficiuntur.
qui sonus ideo ad nostras aures non pervenit
quia ultra aerem fit
et eius magnitudo nostrum angustum auditum excedit.
nullus enim sonus a nobis percipitur
nisi qui in hoc aere efficitur.
a terra autem usque ad firmamentum celestis musica mensuratur
ad cuius exemplar nostra inventa affirmatur.

86. celestis musica.
in Terra namque si Gamma
in Luna A
in Mercurio B
in Venere C
in Sole D
in Marte E
in Iove F
in Saturno G ponitur
perfecto mensura musice invenitur.
unde a terra usque ad firmamentum
.vii. toni reperiuntur.
a terra enim usque ad Lunam est tonus.
a Luna usque ad Mercurium semitonium.
a Mercurio usque ad Venerem semitonium.
inde usque ad Solem tria semitonia.
a Sole usque ad Martem tonus.
inde ad Iovem semitonium.
inde ad Saturnum semitonium.
inde ad signiferum tria semitonia.
que simul iuncta
.vii. tonos efficiunt.
tonus autem habet .XV.dc xxv. milliaria.
semitonium vero .VII.dccc xii. milliaria et semissem.
unde et philosophi .viiii. musas finxerunt
quia a terra usque ad celum .viiii. consonantias deprehenderunt
quas homini naturaliter insitas invenerunt.

87. de homine.
sicut enim hic mundus .vii. tonis et nostra musica .vii. vocibus distinguitur
sic compago nostri corporis .vii. modis coniungitur
dum corpus . iiii. elementis anima .iii. viribus copulantur
que musica arte naturaliter reconciliantur.
unde et homo microcosmus id est minor mundus dicitur
dum sic consono numero celesti musice par cognoscitur.

88. de mensura.
a terra autem usque ad Lunam sunt .CXXVI. stadiorum
quod sunt .XV.dc.xxv. milliaria.
a luna ad Mercurium .VII.dccc.xii. milliaria et semisse.
inde ad Venerem tantum.
inde ad solem .XXII.cccc.xxxvi. milliaria et semisse.
a sole ad Martem .XV.dc.xxv. milliaria.
inde ad Iovem .VII.dccc.xii. milliaria et semisse.
inde ad Saturnum tantum.
inde ad firmamentum .XXIII.cccc.xxxvii. milliaria.
sunt itaque a terra usque ad celum
.CVIIII.ccc.lxxv. milliaria.
ignem per globos planetarum transcendimus
nunc celestia penetremus.

89. de celo.
celum dicitur quasi casa Elios id est domus Solis
vel quasi vas celatum quia est stellis insignitum.
est autem celum suptilis igneeque nature rotundum
et a centro terre equis spaciis undique collectum.
unde et convexum mediumque ubique cernitur
et inerrabili celeritate cottidie circumagitur.
celum si vespere rubet serenum diem
si mane tempestuosum significat.

90. de ianuis.
due sunt ianue celi
oriens qua sol exit
occidens qua sol intrat.

91. de climatibus.
climata id est plage celi
sunt .iiii.
orientalis ab ortu solsticiali ad brumalem
australis inde ad occasum brumalem
occidentalis ex hinc usque ad solsticialem
septentrionalis ab occasu solsticiali usque ad ortum eiusdem.

92. de plagis.
Oriens ab ortu solis
Occidens ab occasu eius dicitur.
Meridies quasi medidies vocatur.
Septentrio autem a .vii. stellis appellatur.
Trion dicitur bos quasi terion
inde septentriones quasi .vii. teriones id est boves.
he plage Grece dicuntur Anathole Disis Arcton Mesembria
de quibus nomen ADAM qui est minor mundus componitur.

93. de firmamento.
Superius celum dicitur firmamentum
eo quod sit inter medias aquas firmatum.
Hoc est forma spericum natura aqueum
stellis undique versum ornatum.
Est autem ex aquis instar glaciei immo christalli solidatum
unde et firmamentum dicitur.

94. de axe.
in hoc sunt duo poli
a poliendo dicti
unus borealis qui a nobis semper videtur
alter australis qui nunquam a nobis cernitur
quia in divexo orbis positi terre tumore impedimur.
In his celum ut rota in axe volvitur.

95. de stellis.
celum undique est stellatum sed ideo in die non apparent
quia fulgore solis victe latent
sicut sol nube tectus non lucet.
stella quasi stans luna dicitur.
stant enim stelle firmamento infixe
et non cadunt eo mira celeritate currente.
una autem dicitur stella
multe simul astrum vel sidus.

96. de sideribus.
sidera dicuntur a considero
eo quod navigantes vel itinerantes ea considerent.
sunt autem omnes stelle rotunde
et ignee.
quarum dispositio soli Deo est cognita qui stellas numerat
quarum nomina solus signa potestates cursus loca tempora novit.
sapientes vero mundi nomina animalium vel hominum eis imposuerunt
ut ab hominibus dinosci possint.

97. de zodiaco.
in medio firmamenti sunt .xii. signa
per transversum disposita
equaliter per circuitum distincta.
horum dispositio dicitur Grece zodiacus Latine signifer
eo quod fert sigus que animahum habent nomina.
Zodin enim dicitur animal.

98. de signis. Aries.
primum signum est Aries
constans ex pluribus stellis.
secundum fabulam is qui aureo vellere
Phrixum et Hellen trans mare ad Colchos vexit
qui inter sidera translatus est.
pro signo autem ponitur
quia sicut Aries tota estate in dextro latere
ac tota hieme in sinistro cubat
sic sol sub illo signo gradiens dextram partem celi perambulat.

99. Taurus.
secundum est Taurus
ob id quod Iupiter in raptu Europe in Taurum est versus
et inter sidera translatus.
ob significationem autem quod sol sub illo signo positus
radios suos ut cornua fortius exerit
et terram arabilem reddit.

100. Gemini.
tercium sunt Gemini
scilicet Castor et Pollux filii Iovis a Troia reversi
inter sidera translati.
pro signo autem ponuntur
quia sol sub hoc signo .ii. diebus amplius quam sub aliis moratur.

101. Cancer.
quartum est Cancer qui maximum Herculem percussit
dum ydram Nereis occidit et ideo sidera promeruit.
significat autem quod sicut cancer retrocedit
sic sol ad illud signum veniens cursus suum retroflectit.

102. Leo.
quintum est Leo qui maximus ab Hercule occisus
inter sidera est translatus.
designat autem quod sicut leo in anteriore parte calide nature
in posteriore est frigide
ita sol in illo signo Augustum mensem prius facit calidum
ad postremum tepidum.

103. Virgo.
sextum est Virgo
scilicet Erigone filia Icari sacerdotis inter astra rapta.
ob signum autem ponitur quod sicut virgo non parit
sic September illius signi mensis nihil gignit.

104. Libra.
septimum est Libra quam tenet Virgo scilicet Blance Astrei regis filia
ob equitatem Iusticia dicta et inter sidera translata
merita hominum pensat
et in libra Iovi representat.
Hec pro superiore virgine ponitur.
signat autem quod sol equinoctium faciat
cum sub illo signo ambulat.

105. Scorpius.
octavum est Scorpius qui maximus Orionem percussit
dum bestias terre occidit
et ob terre gratiam astra promeruit.
pro signo autem grandinum ponitur
quia illo mense videlicet Novembri in quibusdam terris crebrius fiunt.

106. Sagittarius.
nonum est Sagittarius
qui at Arcitenens scilicet Alcon Cretensis
qui scorpionem qui filium suum rapuit sagittavit
nec filium tetigit
et ideo sidera meruit.
designat autem crebros fulminum ictus
qui in Decembre contingunt in aliquibus locis.
quod inferina membra desinit
significat quod tunc sol infera petit.

107. Capricornus.
decimum est Capricornus Iovem parvulum a patre proiectum capra clam aluit
quam ipse post inter sidera transtulit.
est autem significatio quod sicut capra alta petit
ita tunc sol ad alta celi conscendit.
extrema pars eius desinit in piscem
designans finem illius mensis esse pluvialem.

108. Aquarius.
undecimum est Aquarius
scilicet Ganimades Troili regis filius
Iovis amasius ab ipso inter astra locatus
et pincerna deorum factus.
significat autem quod solutis nivibus
undosum est illud tempus.

109. Pisces.
duodecimum sunt Pisces.
cum dii Tipheum gigantem insequentem fugerent in Egyptum
Venus et Cupido filius versi in pisces
latuerunt in aquis.
cumque homines diu pisces devitarent
ne forte deos devorarent
illi duo translati sunt inter sidera.
designat vero illud tempus esse pluviale.

111. Pliades.
Pliades dicuntur quasi plures.
Pliron enim est plura. sunt namque .vii. stelle in genu Thauri.
fuerunt autem filie Athlantis regis et Plaie a patre ergo Athlantides
a matre Pliades quasi Plaides ab insula Hesperides.
he etiam Vergelie dicuntur
quia verno tempore oriuntur.
ex his una fuit Maia mater Mercurii.

112. Arcton.
a dextris zodiaci versus aquilonem sunt hec signa.
iuxta axem Arcton scilicet plaustrum quod sidus etiam Septentrio at Elice nominatur
cuius stelle maiores traduntur.
fuit autem Calisto Licaonis regine filia
a Iove oppressa
sed a Iunone in ursam versa
a Iove vero rapta inter astra.

113. Artophilax.
sequitur sidus Bootes
id est custos plaustri quod et Artophilax.
erat autam Calisto filius
a Iove inter sidera positus.

114. Arcturus.
deinde est Arcturus
scilicet minus plaustrum quod et Cinosura dicitur.
hec atiam a Iove oppressa
a Iunone in ursam versa
a Iove inter astra translata est.

115. Phiton.
inter duo plaustra est serpens Phiton
quem maximum Apollo post diluvium Latone a Iunone inmissum occidit
et ob insigne inter sidera transtulit.

116. Corona.
iuxta est Corona
a Vulcano facta
a Bacho vero Adriagne Minois et Pasiphe filie data
et inter astra locata.

117. Hercules.
inde Hercules sidus.
cum gigantes contra deos pugnarent diis in unam partem celi venientibus
celum ruere voluit.
sed Hercules hoc cum Athlante sustinuit
ideo celum promeruit.

118. Lira.
huic iuxta est Lira
a Mercurio inventa.

119. Cignus.
prope hanc Cignus
Iupiter ob amorem Lede regine in cignum est versus
et inter sidera raptus.

120. Cepheus et Casiepea.
huic coniungitur Cepheus
rex et Casiepea uxor eius.

121. Perseus et Andromeda.
cui associatur Perseus filius Iovis et Danes
habens iuxta se sidus Andromede uxoris eius filie Cephei regis.

122. Deltoton.
quibus admiscetur Deltoton
quod et triangulum
videlicet forma Egipti
quia servavit deos a facie Tiphei.

123. Serpentarius.
iuxta quod locatur Serpentarius
scilicet Ericthonius
qui et auriga qui primus quadrigam iunxit
eo quod serpentinos pedes habuit.
Unde et Grece Ophiuchus dicitur.
Ophis enim est serpens.

124. Pegasus.
huic iuxta ponitur Pegasus
scilicet equus elatus et cornutus
igneum halitum et ferreos pedes habens
a sanguine Gorgonis creatus.

125. Delfin.
cui coniungitur Delfin
qui Neptuno Amphitritem in coniugium adduxit
et ideo sidera promeruit.

126. Aquila.
deinde est Aquila.
Iupiter in aquilam versus Ganimedem rapuit
quam inter sidera transtulit.

127. Sagitta.
huic subest Sagitta
ab Hercule Philocteti data
per quam expugnata est Troia.
a sinistris zodiaci versus austrum sunt hec signa.

128. Ydra.
Ydra que habuit .l. capita
ab Hercule occisa
et ob insigne inter sidera translata.

129. Crater.
super hanc Crater in quo Tagaton id est summus deus pastam commiscuit
de quo animas fecit
de quo adhuc anime Letheum poculum bibunt
cum corpora introeunt.

130. Corvus.
super hanc etiam Corvus
ab Apolline dilectus
et inter astra raptus.

131. Orion.
inde est Orion qui ab Urina natus inter sidera translatus est.
huius stelle si fulgent serenum erit si obscurantur tempestas.

132. Anticanis.
iuxta hunc Prochion
qui et Anticanis dicitur
qui canis Orionis fertur
et ob insigne meritum inter sidera locatur.

133. Canis.
huic connectitur Canicula que et Sirius dicitur
et ab hac dies caniculares nominantur.
fuit autem canis
Erigones filie Ichari sacerdotis
que dolens patrem necatum laqueo se suspendit
dum eum canis ducatu invenit.
ambo autem inter sidera rapti.

134. Lepus.
deinde est Lepus
qui a Ganimede agitatus
a Iove inter astra est translatus.

135. Eridanus.
sequitur Eridanus fluvius qui et Padus.
erat autem Pheton Phebi filius
qui currum patris regere mundum inscius incendit
et ideo fulmine Iovis in hoc flumine periit.
qui in Eridanum mutatus
inter sidera est translatus.

136. Cetus.
cui associatur Cetus quem Perseus occidit
dum Andromedam devorare voluit
quem Iupiter ob insigne filii inter astra locavit.

137. Centaurus.
iuxta hunc est Centaurus
scilicet Kiron magister Achillis
ob nimiam virtutem in celo locatus.

138. Ara.
sacrarium etiam id est altare in quo dii iuraverunt
cum Saturnus et Iupiter contra se pugnaverunt.

139. Argo.
inde est Argo
videlicet prima navis apud Argos civitatem a Tiphi facta
et in celum rapta.

140. Pistrix.
ad extremum est Pistrix sive Kimera
que bestia capite leo media capra draco fuit cauda
a Bellorofon occisa
et inter sidera est translata.

141. Canopus.
est et Canopus sidus Egipti preclarum
quod a nobis minime videtur
sicut nec a Trogoditis iuxta Egiptum septentrio.

142. Hemisperium.
ex his signis semper dimidia pars super terram
dimidia set sub terra.
et pars celi que super terram apparet hemisperium vocatur
id est dimidium celum.

143. Lactea via.
Lactea autem zona ideo set candida
quia omnes stelle fundunt in ea sua lumina.

144. de cometa.
comete sunt stelle
flammis crinite
in Lactea zona versus Aquilonem apparentes
regni mutationem aut pestilentiam aut bella vel ventos estusve portendentes.
cernuntur autem .vii. diebus
si diutius .lxxx.
sidera fabulis involuta immo polluta perlustravimus
altius scandentes astra matutina solemque solis inspiciamus.

145. aqueum celum.
super firmamentum sunt aque
instar nebule suspense
que celum in circuitu ambire traduntur
unde et aqueum celum dicitur.

146. spiritale celum.
iuper quod est spiritale celum
hominibus incognitum
ubi est habitatio angelorum
per .viiii. ordines dispositorum.
In hoc est paradisus paradisorum
in quo recipiuntur anime sanctorum.
hoc est celum
quod in principio legitur cum terra creatum.

147. celum celi.
huic longe supereminere dicitur celum celorum
in quo habitat rex angelorum.

explicit liber primus.
incipit liber secundus.

Liber II
priori libello globum totius mundi oculis corporis representavimus
sequenti iam tempus in quo volvitur oculis cordis anteponamus.

1. evum.
evum est ante mundum
cum mundo
post mundum.
hoc ad solum deum pertinet
qui non fuit
nec erit
sed semper est.

2. tempora eterna.
tempora eterna sub evo sunt
et hec ad archetipum mundum et angelos pertinent
qui ante mundum esse ceperunt
et cum mundo sunt
et post mundo erunt.

3. de tempore.
tempus autem mundi est umbra evi.
hoc cum mundo incipit et cum mundo desinet.
veluti si funis ab oriente in occidentem extenderetur
qui cottidie plicando collectus
tandem totus absumeretur.
per hunc extenduntur saecula
sub hoc universa in hoc mundo currunt posita.
hoc uniusquisque vita mensuratur.
hoc series dierum et annorum terminatur.
tempus autem a temperamento dicitur
et nichil aliud quam vicissitudo rerum intelligitur.
hocque in athomos ostenta momenta partes
minuta punctos horas quadrantes dies
ebdomadas menses vicissitudines annos
ciclos etates secula dividitur.

4. de athomo.
athomus dicitur insecabile
est enim minus quam illud quod volat in sole.
est autem minimum temporis spacium
sicut motio palpebre oculi
quod et ictus oculi dicitur
et est .ccc.lxxvi. pars unius ostenti.

5. de ostento.
ostentum est quod aliquid ostendit aspicientibus.
est autem .lx. pars unius hore
habens in se .ccc.lxxvi. athomos.

6. de momento.
momentum est motus siderum
unde et dicitur
et est .xl. pars hore continens ostentum et dimidium.

7. de partibus.
partes a partitione zodiaci dicuntur
qui in tricenos dies per singulos menses partitur.
est autem .xv. pars hore
habens in se .ii. momenta et .ii. partes momenti.
8. de minutis.
minutum est minus intervallum in horologio.
est autem .x.pars hore
continens partem unam et dimidiam.
9. de punctis.
punctus est parvus transcensus puncti in horologio.
est autem .iiii. pars in luna
aliquando .v. hore habens .ii.minuta et dimidium.

10. de hora.
hora est terminus cuiusque rei.
est autem hora quandiu stans aqua a iactu lapidis movetur
et est .xii. pars diei
constans ex .iiii.punctis
minutis .x.
partibus .xv.
momentis .xl.
ostentis .lx.
athomis .xxii.d.lx.
hora autem dicitur series vel umbra
et dicitur ab horologio
et est certus limes temporis in horologio.

11. de quadrante.
quadrans est .iiii. pars diei
habens tres horas
naturalis autem diei .vi.horas.

12. de die.
dies est .vii.pars abdomade vulgaris
continens .xii.horas
naturalis autem .xxiiii.
dicitur autem dies a discernendo
eo quod lucem ac tenabras discernet.
est autem dies aer sole illustratus.
cum enim est sol super terram est hic dies
cum sub terra est ibi dies.

13. longi dies et breves.
cum aquilonalem partem celi circuit
nobis in divexo terre positis citius surgit et tardius occidit
et ideo longiores dies facit.
cum vero australem perambulat
nobis tardius surgere et citius occidere videtur
quia tumor medie terre que rotunda est visui nostro obicitur.
et tunc quidem nobis dies breviores
illi autem parti longissimos facit.

14. de zodiacis signis sole et diebus.
zodiacus namque ex .xii.signis constans
ab aquilone in austrum porrectus
flexuoso lapsu celum cingit
sub quo sol currens mundum in .viii.parallelos id est circulos dividit
quibus singulis diversum diem fecit.
longitudo autem zodiaci in .ccc.lx. partes secatur
latitudo eius in .xii.dividitur.
partium autem sectio nichil aliud est quem solis unius diei progressio.
unum quodque ergo signum per .il. horas oritur
per .ii.occidit
et in unoquoque sol .xxx.diebus inmoratur.
qui dum flexuoso draconis meatu sub signis obliqui zodiaci currit
mundum in .viii.circulis distinguit.

15. primus circulus.
primus circulus ab India versus austrum
per Mare Rubrum et Affricam ad columnas Herculis pervenit.
Hercules enim orbem pertransiens ibi columnes fixit
ubi finem mundi esse putavit.
in hoc ergo circulo equinoctii die medio
gnomen id est radius horologii .vii.pedum umbram .iiii.pedum longam reddit.
dies longissimus .xliii.horas equinoctiales habet.

16. secundus circulus.
secundus ab occasu Indie per Medos vadit
et Perses Arabiam Siriam Ciprum
Cretam Lilibeum Montem Sicilie
et septentrionalia Africe pertingit.
umbilicus equinoctio .xxxv.pedum umbrem xxiii. pedum longam reddit.
dies maxima est .xiiii.horarum et .v.parte unius hore.

17. tertius circulus.
tertius oritur ab Indis Imavo proximus
et per Caspias portas
Thaurum Pamphiliam Rhodum Cicladas
Siracusas Catinam et per Gades tendit.
gnomines cuncte umbram .xxxviii. unciarum faciunt.
longissima dies horerum .xiiii.et dimidie ac trigesima unius hore.

18. quartus circulus.
quartus ab altero latere Imavi per Ephesum Mare Cicladum septentrionalia Sicilie
Narbonensis Gallie exortiva Africe maritima tendit ad occasum.
gnomen .xxv.pedum facit umbram .xx.pedum.
longissima dies habet .xiiii.horas et tercias duas unius hore.

19. quintus circulus.
quinto circulo ab introitu Caspii maris continentur Bactria Armenia Macedonia
Tarentum Tuscum mare Hispania Media.
gnomen .vii. pedum umbram .vi.reddit.
maximus dies horarum .xv.

20. sextus circulus.
sextus amplectitur Caspias gentes Caucasum Sautraciam Illiricos Campaniam
Etruriem Massiliam Hispaniam Terraconensem Mediam
et inde per Lusitaniam vadit.
gnomini pedes .viiii. umbre .viiii..
longissima dies horis .xv.ac nona parte hore.

21. septimus circulus.
septimus ab altera Caspii maris hora incipit
et per traciem aversa Venetiam Cremonam Ravennam
transalpinam Galliam Pireneum Celtiberium vadit.
gnomini .xxxv.pedum umbre .xxxvi.
amplissime dies horarum .xv.et quintarum partium hore trium.

22. octavus circulus.
octavus a Tanai per Meotium lacum et Sarmatas
Dacos partemque Germanie Gallias
ingreditur.
longissima dies horarum .xvi.
gnomen ut supra.

23. quatuor circuli.
extra hos facit sol .iiii.circulos
.ii.in austro et ii.in aquilone.
unum in austro per insulam Meroen
et Ptholomaidam Rubri Maris urbem
ubi longissima dies est horarum .xii. dimidia hora amplior
alterum per Syenem Egypti qui est horarum .xiii.
unum in aquilone per Yperboreos montes et Brittanniam horarum .xvii.
alterum Cyticum a Ripheis iugis in Thilien
in quo .vi.mensibus est dies .vi.aliis nox.

24. de varia umbra dierum.
adhuc in aliis terrarum locis variat sol umbram.
nam umbilici qui gnomen dicitur
umbra in Egypto equinoctiali die meridie paulo plus quam dimidiam gnominis mensuram efficit.
in Roma none pars gnominis deest umbra.
in Ancuna superest quinta tricesime.
in Venetia hisdem horis umbra gnomini par fit.
in Syene solsticiali die medio nulle fit umbre
ibique puteus e philosophis ad hoc ipsum factus totus interius illuminatur.
in meridie sunt populi Fiscii dicti qui umbram ex utroque latere mittunt.
in India super flumen Hypesim in solsticiali die umbra absumitur.
apud Trogoditas .xlv.diebus ante solsticium
et totidem postea umbra penitus absumitur
et his .xc.diebus umbra in meridiem iacitur.
in Meroe insule Nili bis in anno absumitur umbra
cum sol est in .xii.parte tauri et in .xiiii. leonis.
in India sunt loca Ascia dicta
ibi non sunt umbre et septentrio ibi non videtur.

25. de orizonte.
orizon est quantum aspectus cuiusque in circuitu circumscribit
et celum undique terre immire putatur
quod in lato mari melius dinosci potest
ubi nullum obstaculum se offert.
extenditur autem orizon in spacium longitudinis .ccc.lx. stadiorum.
centum enim et .lxxx.stadia non excedit acies contra videntis
sed visus cum ad hoc spacium venerit
deficiens in rotunditatem recurvatur.
hic numerus geminatus in ante et retro orizontem efficit.

26. de tribus divisionibus diei.
dies vulgaris habet tres divisiones
mane meridiem supremum.
mane ab ortu solis usque ad quartam horam dictum a mano
quod est bonum nichil enim melius luce
vel e manibus id est diis infemalibus
qui diem tota nocte inclusum mane emittunt.
meridies est media dies et dicitur quasi mera id est pura dies.
supremum ab hora nona usque ad solis occasum.
et dicitur inde quod supprimat solis cursum.
Hebrei Chaldei et Perse diem a mane inchoantes in mane finiunt.
Egyptii ab occasu usque ad occasum.
Romani a medio noctis usque in medium.
Umbri et Athenienses a meridie usque in meridiem.
Christiani a vespera usque in vesperam.

27. de nominibus dierum.
sic autem hebrei nominabant dies.
una sabbati vel sabbatorum vel prima sabbati.
secunda sabbati tertia sabbati quarta sabbati
quinta sabbati sexta sabbati.
sabbatum.
pagani vero sic.
dies Solis dies Lune dies Martis dies Mercurii
dies Iovis dies Veneris dies Satumi.
sed cum hec nomina a planetis habeant
videndum cur non eundem ordinem servent.
sed hec causa est.
dies naturalis dividitur in .xxiiil.horas.
ex quibus si unicuique planete per circuitum ter una hora tribuitur
expensis omnibus cui planete prima iterum obvenerit
huic et nomen diei ascribitur.
Christiani autem sic dies nominant.
dominica dies secunda feria tertia feria
quarta feria quinta feria sexta feria
sabbatum.

28. de nocte.
nox dicitur a nocendo
eo quod noceat oculis.
est autem nox solis absentia terre umbra.
fit autem umbra a corpore et luce.
dum enim lux solis est sub terra corpus terre umbram superius parit
que usque ad lunam pertingit.
dicitur autem umbra quasi ob radium scilicet solis.
ubi lux par est corpori par est et umbra.
ubi lux maior corpore ibi umbra deficit.
ubi lux corpore exilior ibi umbra in infinitum crescit.
cum sol australem celi plagam perlustrat nobis noctem prolonget.
cum vero aquilonalem eam nobis breviat.

29. de eclipsi.
cum luna umbram noctis incidit a luce deficit
et hic defectus eclipsis dicitur.
sol vero obiectu lune eclipsin patitur
dum videlicet luna sub sole in eadem linea graditur.

30. de .vii.temporibus noctis.
habet autem nox .vii.tempora
videlicet crepusculum vesperum conticinium
intempestum gallicinium matutinum diluculum.
crepusculum est dubia lux
creperum enim dicitur dubium.
est autem inter tenebras et lucem.
vesperum a stella que Vesper nominatur.
conticinium cum omnia conticent id est silent.
intempestum media nox cum non est tempus operandi.
gallicinium cum galli cantant.
matutinum cum mane aurora adventat.
diluculum incipiens diei lux.

31. de ebdomada.
ebdomada est .iiii.pars lunaris mensis.
dicitur autem Grece e septenario numero. epta enim dicitur .vii.
latine autem dicitur septimana quasi .vii.manes id est .vii.dies.
hec habet .vii. species.
prima ebdomada est divina
in qua deus .vi.diebus cuncta condidit et in .vii. requievit.
secunda est in qua hic mundus volvitur
in qua nos exemplo Dei .vi.diebus operamur in .vii.requiescimus.
tercia est .vii. ebdomada insimul post quas Pentecostes celebretur.
in quo lex Iudeis Spiritus sanctus Christianis datur.
quarta est .vii.mensium
post quos festivitas tabemaculorum servabatur.
quinta est .vii. annorum post quos annus remissionis agabatur
in quo populus ab opere cessare iubebetur.
sexta est septies .vii. annorum
post quos Iubileus annus feriabatur.
septima est septuagies .vii.annorum
post quos Christus nasci Daniele immo ab angalo promittebatur.

32. de mensibus.
mensis est .xii.pars anni.
dicitur autem a mensura vel a Mene quod est Luna.
lunaris autem mensis .xxviiii.diebus et .xii.horis impletur.
solaris vero .xxx.diebus ac .x. semis horis.

33. lunaris mensis.
lunaris mensis est a nova luna usque ed novam.
Luna autem pervolat zodiacum .xxix. diebus et .xii.horis.
bis .xii.sunt .xxiiii.quod est integer dies.
hic quia non potest dividi uno mensi ascribitur.
inde est quod unus mensis habet tricesimam
alter vicesimam nonam luna.

34. solaris.
solaris mensis est unius signi progressio.
Sol in unoquoque signo moratur .xxx. diebus et dimidium
qui dimidius in duobus signis efficit integrum diem.
hic quia non potest in .ii. partiri uni ascribitur mensi.
et ideo habet unus mensis .xxxi diem alter .xxx.

35. de nominibus mensium.
hebrei auctore Moyse sic menses nominant
incipientes ab Aprili in qua Pascha celebrant.
Nisan Iar Siuan Thamul Dab Elul
Thesseri Maresuan Casleu Thebet Sabath Adar.
Egyptii vero auctore Abraham menses a Septembri computant
sicque eos vocant.
Thoth Faosi Athir Choeac Tybi Mechir
Femenoth Farmuthi Pachom Paudi Episi Mesori.
Greci autem Foroneo auctore a Decembri menses inchoant
quos sic appellant.
Apuleios Cydinios Pytios Distros Xanticus Artemesios
Deseos Panemos Loos Gorpieos Hyperbetheos Dios.

36. de mensibus Romanorum.
Romulus Romanis .x.menses ordinavit
quorum primum Martium a Marte qui in hoc mense in frigia natus est nominavit
cuius se filium falso predicavit.
decimus vera Decembrem appellavit.
Numa vero Pompilius .ii. Ianuarium scilicet et Februarium adiecit.
sunt autem menses Romanorum ab idolis a rebus a regibus a numeris dicti.

37. Ianuarius.
primus Ianuarius dicitur a Iano deo principii
eo quod hic mensis est principium anni.
dicitur et a Ianua eo quod per eum intret annus.

38. Februarius.
secundus Februarius a Februo id est Plutone deo infernali
cui hoc mense sacrificabant
dum civitatem in eius honore luminibus lustrabant.
dicitur etiam a febre id est a frigore
quia frigidum est illud tempus.

39. Martius.
tertius Martius a Marte deo belli Patre Romuli auctoris Romane gentis
cui Marti milites hoc mense sacrificabant.
dicitur etiam a maribus eo quod cuncta animantia tunc mares desiderent.

40. Aprilis.
quartus Aprilis ab Afrodisi vel Afrili id est Venere dea amoris
cui consecratus erat hic mensis.
dicitur etiam quasi aperilis eo quod aperiat terram in flores.

41. Maius.
quintus Maius a Maio id est Iove quasi a maiestate
sive a Maia matre Mercurii cui mercatores hoc mense sacrificabant.
dicitur etiam a maioribus scilicet principibus Romanorum
qui hoc mense Iovi immolabant.

42. Iunius.
sextus est Iunius
a Iunone dea regni dictus cui erat consecratus.
dicitur etiam a iunioribus qui armis Romam defendebant
et regni fastigium a Iunone affectabant.

43. Iulius.
septimus est Iulius
a Iulio Cesare qui in hoc mense imperator creatus et in deum est relatus.
hic prius Quintilis dicebatur eo quod quintus esset a Martio
qui primus erat institutus a Romulo.

44. Augustus.
octavus Augustus ab Augusto Cesare qui in hoc mense victor exstitit
et Romanum imperium adauxit
ideoque deitatem promeruit.
hic prius Sextilis est dictus
eo quod a primo Martio esset sextus.

45. September.
nonus September
quasi septimus imber.

46. October.
decimus October
quasi octavus imber.

47. November.
undecimus November
quasi nonus imber.

48. December.
duodecimus December
quasi decimus imber.
sunt enim hi menses pluviales
et ideo nomen a numero et imbre habentes.

49. de kalendis.
kalende a verbo kalo quod est voco dicuntur.
pontifex namque novam lunam regi nuntiare debuit
post cuius sacrificium kalo quinquies vel sexies clamavit.
per hocque signum populum in curiam ob hoc Calabriam dictam ad sacrificium convocavit.
et ab hoc verbo kalo primam diem mensis kalendas vocari placuit.

50. de nonis.
inde post .viiii. dies vulgus de rure convacatum in urbem Romam convenit
et ibi feriarum servendarum scita a rege vel pontifice accepit.
et inde none dicuntur.
dicuntur etiam a nundinis id est mercimoniis
que vel in urbem deferebant
vel ibidem emebant.

51. de idibus.
idus dicuntur dies qui menses dividunt ab iduare quod est dividere.
dicuntur etiam ab idea quod est species
quia lunam plenam sui speciem in medio mense monstrat.
Hebrei et Egyptii et Greci nec kalendas nec nonas nec idus observant
sed tantum dies a nova luna ed novam computant.

52. de vicissitudine.
vicissitudo in .iiii.tempora dividitur
et unumquodque tribus mensibus distinguitur.
dicta autem vicissitudo quia vices mutat in mundo.

53. ver.
ver est quarta pars anni constans tribus mensibus.
dicitur autem a vernando quia tunc prata virent
silve frondent.
hoc est humidum et calidum
et in hoc fit equinoctium.

54. estas.
estas est quarta pars anni constans tribus mensibus
et dicitur ab estu id est calore.
hec est calida et sicca.
hec et messis vocatur
et in hac solsticium celebratur.

55. autumnus.
autumnus est quarta pars anni habens tres menses.
et dicitur ab autumno id est colligo scilicet fructus terre.
hic est siccus et frigidus.
hic etiam vindemia nominatur
et in hoc equinoctium libra equatur.

56. hiemps.
hiemps quarta pars anni tribus mensibus perficitur.
et a rigore vel a sterilitate dicitur.
est enim frigida et humida.
et in hac agitur solsticialis dies.

57. inequalitas temporis.
hec autem vicissitudo in nostris tantum partibus agitur.
in India vero ubi sunt alii ortus siderum
sunt bine in anno estates.
bine messes in medio hiemps placida.
in Egypto quaque natura media hieme campus herbis floribus silve frondibus vestitur
queque arbor pomis onustatur.

58. elementa et tempora.
quatuor quoque elementa qualitatibus .iiii. temporum connectuntur.
terre namque sicce et frigida autumno
aqua frigideaet humida hiemi
aer humidus et calidus veri
ignis calidus et siccus estati colligatur.

59. de homine microcosmo.
hisdem qualitatibus est humanum corpus temperatum
unde et microcosmus id est minor mundus appellatur.
sanguis namque qui vere crescit est humidus et calidus.
et hic viget in infantibus.
colera rubea crescens in estate est calida et sicca.
et hec habundat in iuvenibus.
melancolia id est colera nigra crescens autumno
in provectioribus.
flegmata que hieme dominantur
in senibus.

60. quatuor qualitates.
in quibus sanguis pollet
sunt hilares misericordes ridentes loquaces.
in quibus colera rubea
sunt macilenti voraces veloces audaces iracundi agiles.
in quibus nigra colera
stabiles graves compositi moribus et dolosi sunt.
in quibus flegmata
tardi somnolenti obliviosi sunt.

61. de anno.
annus dicitur ab innovando
eo quod cuncta transeuntia innovat.
dicitur etiam annus quasi anulus
quod in se revolvitur ut circulus.
annus autem multis modis accipitur.

62. lunaris.
primo lunaris quinquefarie dicitur.
primus lunaris annus est cum luna omnia signe zodiaci pervolat
qui .xxvii.diebus et .viii.horis constat.
secundus .ii.diebus et .iiii.horis prolixior
post quos luna a sole reaccenditur
qui proprie mensis nominatur.

63. communis.
tertius qui dicitur communis
qui .xii. huiusmodi mensibus in .ccc.liiii.diebus conficitur.
quartus qui embolismalis dicitur
id est superaugmentum et habet .xiii.menses et dies .ccc.lxxxiiii.
qui uterque apud Hebreos a Pascali mense incipit
ibique finit.
a Romanis autem a Ianuario luna inchoatur
ibique terminatur.
quintus est lunaris
sive decennovenalis
cum luna post .xviiii.annos ad easdem recurrit etates.

64. solaris.
sextus est solaris
cum sol omnia zodiaci signa perlustrat
qui .ccc.lxv.diebus et .vi.horis constat.

65. bissextilis.
septimus est bissextilis dum quarto anno bissextus item inseritur
et uno die longior priori cognoscitur.

66. solaris.
octavus est item solaris
cum post .xxviii.annos circulum concurrentium complet.

67. Mercurius.
nonus est mercurius
qui .ccc.xxxix.diebus completur.

68. Venus.
decimus est Veneris
qui .ccc.xlviii.diebus perficitur.

69. Mars
undecimus est Martis
qui .ii.solaribus annis constat.

70. Iovis.
duodocimus ost Iovis
qui .xii.annis exstat.

71. Saturnus.
tertius decimus Satumi
qui .xxx.annis expletur.
quartus decimus qui vocatur magnus annus
qui .d.xxxii. annis revolvitur.
extra hos sunt .ii. legales anni
unus qui dicitur remissionis annus
habens curricula .vii. annorum.
alter iubileus .l. annorum.

72. de varis annis.
annum civilem id est solarem
Hebrei ab equinoctio verno
Greci a solsticia
Egiptii ab autumno
Romani a bruma incipiunt.
apud Indos unus mensis
apud Egiptios vero olim erat annus .iiii. mensium
apud Acarnanas .vi. mensium
apud Lavinos .xiii. mensium
apud quosdam unumquodque tempus
scilicet ver et alia pro anno computabatur.
unde et Plato ponit .viiii. milia annorum
Tullius .xv. milia annorum.

73. de bissexto.
annus solaris
ut in horoscopo horologii est investigatum
.ccc.lxv. diebus et quadrante conficitur.
quadrans autem est quarta pars diei
scilicet .vi.hore.
in .iiii.autem annis .iiii.quadrantes .xxiiii.horas conficiunt
quod est integer dies.
hic ergo dies in quarto anno .vi. kalendis Martii interkalatur
et bissextus nominatur.
hunc Iulius Cesar interposuit
et totius compoti errorem per hunc correxit.
hunc Egiptii et Greci in fine anni subponunt
Romani autem in Februario eo quod ceteris brevior est interserunt.
ideo autem non post finem mensis
sed infra mensem quia olim integer mensis interkalabatur.
ideo vero non ante .vi. kalendas Martii
quia .vii. kalendis Martii magno tripudio civitatem lustrabant
et nichil eis incipere ante transactam festivitatem licebat.

74. de cicla.
ciclus bissextilis
.iiii. impletur annis.
ciclus indictionalis
ab Octobri incipiens xv. annis.
ciclus decennovenalis
a Paschali luna incipiens .xviiii. annis.
ciclus lunaris
a Ianuario inchoans .xviiii. annis.
ciclus solaris
a Martio inchoans .xxviii. annis.
ciclus magnus
.d.xxxii.annis perficitur.

75. de olimpiade.
olimpias sunt .iiii.anni.
apud Elidem civitatem Grecie est institutum
post .iiii. annos ad Olimpium montem convenire
et ibi palestrales ludos agere
et inde dicuntur olimpiades.

76. de lustris.
lustrum vero sunt .v. anni.
Romanis enim ab omnibus gentibus solvebatur tributum
.v. annis es
.v. argentum
.v. aurum.
et semper post quinquennium ad Romam veniebant
et urbem lustrabant.
et unumquodque quinquennium lustrum dicitur.

77. de Indictionibus.
omnes autem simul indictiones ab indicendo dicuntur
quia semper post .xv.annos ad primum censum id est es revertebatur.

78. de etate.
etas vel generatio est vita uniuscuiusque hominis vel .c. anni.
est etiam etas cum nullus superfuerit qui nunc vivit.
sunt quoque .vi. etates hominis.
prima infantia ad .vii. annos.
secunda puericia ad .xiiii. annos.
tercia adolescentia ad .xxi. annum.
quarta iuventus ad .l. annum.
quinta senectus ad .lxx.annum.
sexta decrepita ad .c. annos vel usque ad mortem.
sunt nichilominus .vi. etates mundi.
prima ab Adam ad Noe.
secunda a Noe ad Abraham.
tercia ab Abraham ad David.
quarta a David ad transmigrationem Babilonis.
quinta inde ad Christum.
sexta usque in finem mundi.

79. de seculis.
seculum sunt mille anni.
dicitur autem seculum quod se sequitur.
inde seculum seculi.
seculum tempus Grece
seculi tempus legis.
inde et secula seculorum.
secula tempora Christianorum
seculorum Iudeorum et paganorum.
est et seculi seculum regnum celorum
quod sequitur istud seculum
sicut scribitur
beati qui habitant in domo tua
in seculum seculi laudabunt te (Ps 83,5).

80. ciclus decennovenalis.
deconnovenalis ciclus dicitur
quasi .xviiii. annorum circulus.
per tot enim annos peragit luna cursum suum
nitens contra firmamentum.
dividitur autem in .ii.
in .xii. communes et .vii. embolismales annos.

81. communes.
communes dicuntur
cum .ii. equales scilicet .xii. mensium lunarium
a Pascha ad aliud Pascha concurrunt.

82. embolismus.
embolismus qui supercrescens dicitur
est is qui a Pascha ad aliud Pascha .xiii. menses
id est .xiii. novas lunas habet.
hoc totum ideo fit
quia Pascha ante equinoctium et ante .xiiii. lunam Aprilis
qui apud Hebreos primus est agi non licet.

83. ogdoas et endecas.
dividitur adhuc in ii.
in ogdoadem et endecadem.
ogdoas sunt .viii. anni.
endecas .xi.
duo enim communes
semper precedunt tercium embolismum.
in octavo autem loco precedit unus communis embolismum
et hic numerus ogdoas appellatur.
deinde iterum .ii. communes preerunt tercium embolismum.
in undecimo quinto loco unus tantum precedit embolismum
et hic numerus endecas vocitatur.

84. solaris ciclus.
solaris autem ciclus .xxviii. annis peragitur
propter .vii. bissextos
oportet enim ut bissextus singulos dies septimane tangat
et sic per eosdem recurrat.
septies autem .iiii. fiunt .xxviii.
bissextus enim in quarto tantum anno interponitur.

85. de numero articulorum.
lunarem cursum sic in articulis adiunctis unguibus computabis.
a radice pollicis leve manus inipe
et per singulos articulos et ungues numera
et in fine minimi digiti novemdecimum annum habebis.
solarem autem sic in articulis utriusque manus absque unguibus computabis.
a minimo digite leve manus inchoa
et per transversum in .iiii. digitis numera
in .iiii. semper bissextum nota
in altera manu similiter.
et habebis annos .xxiiii.
deinde utroque pollice binos annos
qui prioribus iuncti reddunt .xxviii. annos.
geminus est autem solaris cursus
unus qua cottidie ab oriente in occidentem firmamentum sequitur
alter qua contra firmamentum nitens .xxviii.annis graditur.

86. magnus.
his ciclis duobus conficitur magnus annus.
nam vicies et octies .xviiii.
vel decies et novies .xxviii.
sunt .dxxxii. anni.
post quos omnes planete et omnes stelle
ad primum punctum unde digressi sunt recurrunt
et per easdem lineas ut prius redeunt.
luna namque quodlibet zodiaci signum .ii. diebus et .vi.horis ac bisse unius hore lustrat
omnia signa .xxvii. diebus et .viii. horis pervolat.

87. de ciclis planetarum.
Mercurius autem quodque signum .xxviii. diebus et vi. horis
totum zodiacum .ccc.xxxviiii. diebus permeat.
Venus vero quodlibet signum .xxviii.diebus
et .v. horis totum signiferum .ccc.xlviii. diebus circuit.
sol .xxx.diebus ac .x. horis et semisse singula signa lustrat
omnem zodiaci ambitum .ccc.lxv. diebus et .vi. horis transvolat.
Mars quodque signum .lx. diebus et .xxi. horis
omnia signa .ii.annis perlabuntur.
Iovis stella singulis signis annum unum inmoratur.
omnia enim .xii. annis pervagatur.
Saturnus in unoquoque signo .ii. annos et .clxxxii. dies et .xv. horis
id est dimidium annum inmoratur
totum autem signiferi circulum .xxx. annis
propter nimiam altitudinem contra celum sicut alii currens perlabitur.

88. de scriptoribus cicli.
ciclum Eusebius Cesariensis primus composuit
postea Theophilus Alexandrinus episcopus rogatu Leonis pape lucidius exposuit
deinde Dionisius abbas ut hodie habetur scripto protulit.

89. de equinoctiis et solsticiis.
equinoctia et solsticia faciunt .iiii.zodiaci signa
in modum crucis equali spacio locata.
nam signum arietis in quo sol est creatus
in oriente est positum
quod facit vernale equinoctium.
libra in qua est luna condita
est in occidente opposita
et facit autumnale equinoctium.
cancer est versus aquilonem
tenet celum ubi altissimum est
et facit estivale solsticium.
capricomus vero versus austrum premit celum
ubi est humillimum
et facit hiemale solsticium.

90. vernale equinoctium.
equinoctium dicitur ab equa et nocte
Grece vera isemeria
ab equa et die quasi equidies.
vernale equinoctium non .viii.
sed .xii. kalendis Aprilis habendum
lex et evangelium clamant
et horologii manifeste inspectio probat.
secundum legem enim non licuit
Pascha ante equinoctium celebrari.
qui autem Evangelium diligenter legerit
Dominum non octavo sed decimo kalendis Aprilis passum videbit.
si ergo .viii. kalendis Aprilis est equinoctium
tunc Dominus contra legem Pascha ante equinoctium celabravit
qui legem non solvere sed implere venit.
sed et Iudei contra patrium morem gesserunt
qui Pascha in inconvenienti termino egerunt.
verumtamen cum horum neutrum fuerit
transacto .xii.kalendis Aprilis equinoctio Dominus solito more
Pascha cum Iudeis .xi. kalendis Aprilis celebravit
Paschali die quod erat .x. kalendis suo sanguine nos redemit
.viii.kalendis resurrexit.

91. autumnale equinoctium.
autumnale quoque equinoctium non .viii.
sed .xii. kalendis Octobris habendum
demostrat horologium.

92. estivale solsticium.
solsticium non ideo dicitur quod sol stet
sed quod alcius celum scandere non valens
retro gradum flectat.
estivale solsticium non .viii.
sed .xii. kalendis Iulii horoscopus horologii clamat habendum
quod noctem brevissimam diem facit longissimum
cum sol scanderit Cancri signum.

93. hiemale solsticium.
hiemale quoque solsticium
non .viii. sed .xii. kalendis Ianuarii habendum
eadem ratione probatur
cum sol in Capricorno positus
brevissimum diem et longissimam noctem facere non ignoratur.

94. de saltu lune.
luna a sole recedens
post .xxviiii. dies et horas .xii. iterum eum consequitur
sed hora .xii. nondum peracta a sole reaccenditur.
restant enim ex hora per singulos menses .iiii. momenta
et uncia unius momenti
et unus athomus.
hec per singulos annos augmentata
post .xviiii. annos integrum diem perficiunt.
qui dies numero lune subtrahitur.
dum prima pro .xxx. computatur
isque saltus lune nominatur.
ideo autem in .xviiii. anno
et in Iulio mense fit lune saltus
quia et hoc facit mater astronomie Egiptus.

95. de minutis.
quis hic sepius minutie ponuntur
que forsitan a pleris minus sciuntur
sciendum quod uncia est .xii. pars cuiusque rei in .xii. divise.
semis vel semisse dimidia pars cuiusque rei in .ii. divise.
bisse due partes alicuius rei in .iii.partite
tercia sublata.
quelibet autem pars illarum .iii. dicitur triens.
rei in .iiii. partes divise
quarta pars dicitur quadrans
reliquie tres dodrans.

96. de regularibus feriarum et concurrentium.
regulares feriarum et concurrentes a Martio sumunt initium
a quo Romani habuerunt anni principium.
a Romanis enim sunt inventi.
regulares inde dicuntur quod calculatores regant
concurrentes vero inde quod regularibus concurrant.
regulares habent tale exordium.
solaris annus .ccc.lxv. diebus peragitur
sol autem per singula .xii. signa .xxx. diebus immoratur.
duodecies ergo .xxx. vel tricies .xii. sunt .ccc.lx.
quinque remanent.
hi sunt regulares Marcii.
in ceteris mensibus sic oriuntur.
precedentis mensis dies cum regularibus in .vii.equas partes partire
quod remanet da sequenti mensi pro regularibus.
verbi gratia.
Martius habet dies .xxxi. et .v. regulares
quod sunt septies .v. et remanet unus.
hic erit regularis Aprilis.
sic in ceteris.
aliter.
quota feria primo anno fuerit in kalendis mensium
tot erunt regulares mensium.
verbi gratia.
in kalendis Martii est feria quinta
.v. ergo sunt regulares.
kalendas Aprilis prima feria et unus regularis.
sic in ceteris.
concurrentes autem habent hoc exordium.
solaris annus habet ebdomadas .lii.et .i. diem.
hic .i. dies erit primo anno solaris cicli concurrens
quia concurrit regularibus.
ad inveniendam feriam in kalendis mensium
singulis annis adde unum usque ad .vii.
quarto anno bissextus pro concurrente accipitur
ideo .v. anno una concurrens transilitur.
bissextili anno utere in Ianuario et Februario bissexto pro concurrente
in reliquis mensibus concurrentibus.
primus annus in creatione mundi fuit
sine concurrentibus.
quota feria fuerit in .viiii. kalendis Aprilis vel .vi. kalendis Martii
tot erunt concurrente illo anno.
concurrentes iunge regularibus
si infra .vii. fuerit talis erit feria in kalendis cuiusque mensis.
si .vii. excesserit .vii.sublatis
quod remanet erit feria.
hi enim regulares atque concurrentes
septenarium numerum non excedunt.

97. de regularibus et epactis.
regulares lune et epacte a Septembri sumunt initium
quem Egiptii ponunt anni principium.
ab ipsis enim sunt inventi.
hi regulares simile habent exordium ut superiores.
et ideo September habet .v.
in reliquis mensibus sic inveniuntur.
precedentis mensis dies cum regularibus sume.
si trigesimam habet lunam .xxx. tolle.
quod remanet tribue sequenti mensi pro regularibus.
si vero .xxviiii.
his sublatis quod remanet erunt regulares.
aliter.
quota luna in primo anno in kalendis fuerit
.xi. sublatis
quot remanent tot erunt regulares lune.
verbi gratia.
in kalendis September luna erit .xvi.
.xi.tolle
et remanent .v.
quinque erunt regulares.
sic in ceteris.

98. de epactis.
epacte autem sic oriuntur.
annus solaris habet dies .ccc.lxv.
lunaris vero .ccc.liiii.
qui numerus ab alio superatur .xi. diebus.
hi .xi. epacte
id est adiectiones nominantur
quia singulis annis regularibus mensium ad inveniendam lunam adiciuntur.
singulis ergo annis adice .xi.
si infra .xxx. fuerit numerus
ipse erunt epacte presentis anni.
si ultra tolle .xxx.
quod remanet erunt epacte.
verbi gratia.
primo anno .xi.
secundo iterum .xi. erunt .xxii..
tercium iterum .xi. erunt .xxxiii..
sublatis .xxx.
erunt .iii. epacte.
sic deinceps.
regulares adde epactis
si infra .xxx. fuit numerus
talis erit luna in kalendis mensium.
si ultra tolle .xxx.
quot remanent
tota erit luna.
nono decimo anno
scilicet .xviii. epacte
his .xi. et dies saltus lune adduntur
et erunt .xxx. epacte primo anno.
primus annus ergo decennovenalis habet .xxx. epactas
sed ideo dicitur quod nullas habeat
quia in singulis mensibus .xxx. reiciuntur
et luna solis regularibus invenitur.
quota luna fuerit in .xi. kalendarum Aprilis
tales erunt epacte anni illius.


99. quod horis luna luceat.
luna prima lucet punctis .iiii.
secunda .viii.
tercia .xii.
et sic usque ad plenilunium cottidie .iiii. puncti adiciuntur
in decrescendo similiter cottidie .iiii. auferuntur.
in plenilunio tota nocte lucet cum est trigesima nichil.
in lunari computo .v. puncti faciunt unam horam.
de unaquaque ergo die .iiii. punctis acceptis
et .v. unicuique hore distributis
quot horis luna in nocte luceat cicius videbis.
notandum quod ligna in decrescente luna
vel post Iulium et Augustum mensem precisa
a vermibus termitibus et carie manebunt illesa.

100. quod partibus luna a sole distet.
etatem quamcumque lune quater multiplica
huncque numerum ter ducito
et quod in summa reperies.
tot partibus zodiaci lunam a sole noveris
et solem post totidem dies ad eundem locum venturum.

101. in quo signo luna sit.
sol cuilibet signo .xxx. diebus inmoratur.
vide ergo in quo signo sit
et quod dies in eo adhuc moraturus erit
tot ex predicta summa eidem signo tribue
reliquos qui de eadem summa superfuerint
sequentibus signis per .xxx. disperties
et cui signo .xxx. defuerint
in eo lunam esse noveris.

102. annus Domini.
ad inveniendum annum Domini
ordines indictionum ab incarnatiane eius
qui sunt .lxx. per .xv. multiplica
addens .xii. quia .iii. indictiones annum nativitatis Christi precesserant
et fiunt .m.c.xx..
his adde indictionem presentis anni
et habebis annum Domini.

103. indictiones.
ad indictionem inveniendam
transactos annos Domini cum .iii. indictionibus
que eius nativitatem precesserant
per .xv. partire
quot remanserint
tota est indictio
si nichil remanserit
quinta decima erit.

104. epactas.
ad inveniendas epactas
annos Domini per .xviiii. divide
quot remanserit
per .xi. multiplica.
si infra .xxx. fuerit
epacta illius anni erit
si ultra .xxx. sublatis
quod remanet pro epactis habebis.
quando natus est Dominus
.xi. epacte erant.

105. solaris annus.
ad inveniendum solarem annum
annis Domini adde .viiii.
quia tot anni solaris cicli eius nativitatem precesserant.
hanc summam per .xxviii. divide
quot remanent totus est.
si nichil remanet
vicesimus octavus est.

106. concurrentes.
ad inveniendas concurrentes
annos Domini sume
et propter numerum bisexti
quartam partem totius numeri eis adice
.iiii. regulares adde
quia tot concurrentes Christi nativitatem precesserant.
hunc totum numerum per .vii. divide
et quod supersunt illius anni concurrentes erunt.
si nichil
.vii. existunt.

107. bissextus.
ad inveniendum bisextum
annos Domini per .iiii. divide
quot remanserint totus annus est a bisexto.
si nichil remanserit bisextus erit.
similiter
solarem ciclum sublato uno
per .iiii. divide
qui remanet annus
a bisexto est.

108. ciclus lunaris.
ad inveniendum lune ciclum
de annis Domini .ii. sublatis
qui eo nato de eodem ciclo restabant
.xvii. enim precesserant
ceteros per .xviiii. divide
qui superfuerint
annus lunaris cicli erunt.
si nichil remanserit
nonus decimus erit.
hic proprie est Romanorum
sicut decennovenalis Hebreorum.
et sicut per istum Pascha
ita per illum cognosciturque lunaris ascensio.

109. decennovenalis.
ad inveniendum docennovenalis cicli annum
annis Domini semper adde .i.
quia secundo eius anno natus est Dominus
ac per .xviiii. divide.
qui remanserit
instans annus erit.
si nichil remanserit
decennovenalis erit.

110. de annis et ciclis mutandis.
annos ab initio mundi muta in .xv. kalendis Aprilis
quia ibi est primus dies seculi.
annos Domini muta in .viii. kalendis Ianuarii.
ciclum lunarem in kalendis Ianuarii.
ciclum solarem ibidem.
ciclum decennovenalem in nova luna Aprilis.
concurrentes in kalendis Martii.
epactas in kalendis Septembris.
indictiones in kalendis Octobris.

111. de clavibus inveniendis.
ad claves terminarum inveniendas
sume annos decennovenalis cicli et .vii. dies ebdomade
qui simul iuncti fiunt .xxvi.
et hec est prima clavis.
secundo vero anno iunge .xviiii. cum prima clave
fiunt .xlv..
tolle .xxx.
remanent .xv.
et hec est secunda clavis.
sic fac per singulos annos usque ad .xviiii. annum.
in .xviiii. anno iunge .xviii. propter saltum lune
et sic invenies primam.
hic autem memor esto
ut cum numerus supradictus .xl. exercuit .xxx. recisis
remanens est clavis.

112. terminus Paschalis.
terminus est Paschalis .xiiii. luna Aprilis
et Pascha Hebreorum.
ergo post vernale equinoctium
ubicumque .xiiii. luna occurrerit
ibi absque dubio terminus Paschalis erit
et in sequenti dominica nostrum Pascha constabis.
si terminus in dominica obvenerit
in sequenti dominica Pascha celebrandum erit.
hunc terminum per versus none Aprilis
sed et ferias eius facillime reperire poteris.
termini autem a .xii. kalendis Aprilis usque ad .xiii.kalendas Maii sunt requirendi.
quos etiam sic invenire poteris.
terminum precedentis anni pone in primo articulo pollicis leve manus
et per singulos articulos unguesque digitorum eiusdem manus
dies terminorum computa.
qui iterum ad primum articulum occurrerit
terminus erit.
vel aliter.
a termino cuiusque anni inchoa
et retro usque ad .xii. litteram calcula
et habebis terminum sequentis anni si communis est annus.
si autem embolismus est
in ante computa usque ad .xx. litteram
et habebis terminum.
verbi gratia.
a termino primi anni qui est nonas Aprilis retro numera
et in .xii. littera
quod est .viii. kalendarum Aprilis
terminum secundi anni qui est communis habebis.
ab hinc usque in .xx. litteram in antea quod est idus Aprilis computa
et terminum tertii anni qui est embolismus habebis.
aliter.
a radice pollicis inchoa
et per singulos articulos .iii. digitorum retro calcula
et in .iiii. digito terminum habebis.
verbi gratia.
primo anno die nonas Aprilis
pridie nonas
.iii. nonas
.iiii. nonas
kalendas Aprilis
.ii. kalendas
.iii. kalendas
.iiii. kalendas
.v. kalendas
.vi. kalendas
.vii. kalendas
et .viii. kalendas occurrit terminus.

113. de regularibus.
regulares eiusdem termini sic invenies.
kalendas Aprilis pro prima feria pone
et sic usque ad terminum eiusdem anni dies numera.
quota feria erit terminus
tot erunt regulares.
verbi gratia.
kalendas Aprilis da dominicam
et none Aprilis obvenient quinte ferie.
quinque ergo erunt regulares
sic in ceteris.
porro si terminus est ante kalendas retro calcula
si post kalendas in antea computa.
retro hoc modo
dominica
sabbatum feria .vi.
et sic per ordinem.
in antea autem hoc modo
dominica
feria .ii.
et .iii.
et sic per ordinem.

114. terminus septuagesimalis.
post .vii. idus Ianuarii ubicumque .x. luna occurrerit
terminus septuagesime erit.
quem sic reperies.
quot diebus terminus Paschalis a kalendis Aprilis sive retro sive in ante abest
tot diebus terminus septuagesimalis a .v. kalendis Februarii vel in ante vel retro erit.

115. terminus quadragesimalis.
post .viii. idus Martii
ubi luna .ii.obvenerit
terminus quadragesime erit
quem a .xii.kalendis Martii ad instar Pasche distare comperies.
bissextili anno septuagesimam a .iiii. kalendis Februarii
quadragesimam ab .xi. kalendis Martii require.
septuagesima quidem omni bissextili anno
quadragesima tunc tantum cum terminus ante bissextum evenerit.

116. terminus rogationum.
terminus rogationum est .xx. luna Maii.
hunc require a nonis Maii ut supra.

117. terminus pontecostes.
terminus pentecostes est .iiii. luna Iunii.
hunc vero a .xiii. kalendis Iunii require per omnia ut supra.
ad inveniendam feriam terminorum
concurrentes presentis anni regularibus iunge
si infra .vii. fuerit numerus
talis erit feria.
si ultra sublatis .vii. quod remanet
feria erit.

118. adventum Domini.
a .v. kalendis Decembris usque ad .iii. nonas eiusdem
ubicumque dominica occurrerit
adventum Domini erit.

119. de embolismis.
primus embolismus .iiii. nonis Decembris
luna prima in .ii.anno decennovenalis cicli.
secundus embolismus .iiii. nonis Septembris
in .v. anno.
tertius embolismus .ii. nonis Martii
in .viii. anno.
eodem anno in kalendis Maii ita erit luna .c.xxvii.
et in kalendis Iulii .xxviiii. epactis intervenientibus.
quartus embolismus .iii. nonis Ianuarii
in .x. anno.
eodem anno erit luna .xxviii. in kalendis Martii
epactis intervenientibus nisi sit bissextus.
quintus embolismus .iii. nonis Novembris
in .xiii. anno.
sextus embolismus .iiii. nonis Augusti
in .xvi. anno.
septimus embolismus .iii. nonis Martii
in .xviiii. anno.
eodem anno luna erit .xxviii.
in kalendis Maii
et .iii. in kalendis Augusti contra epactas lune
saltu facto in Iulio.
quod si .iii. nonis Martii embolismi lunatio neglegitur
in .xviiii. anno terminus Paschalis .xv. kalendis Maii illo anno non erit.

120. dies Egiptiaci.
dies Egiptiaci ideo dicuntur
quia ab Egiptils sunt inventi.
et quia Egiptus dicitur tenebre
ipsi tenebrosi inde nominantur
eo quod incautos ad tenebras mortis perducere affirmantur.
per descriptum volubile tempus
sic volvitur volubilis mundus.
sed nos temporis volubilitatem iam postponamus
et ad stabilitatem evi mente tendamus.

explicit liber secundus.
incipit liber tertius.

Liber III

1. prima etas.
non arbitror infructuosum seriem temporum huic opere inserere
quo lector cuncta transacti mundi tempora queat uno intuitu agnoscere.

Sathahel primus archangelus signaculum similitudinis Dei conditus
plenus sapientia et perfectus decore
in decliciis celestis paradisi non plenam horam mansit
atque ob superbiam cum universis sibi consentaneis
eternum exilium incidit.
Adam primus homo
ad imaginem Dei in Hebron formatus
in paradiso cum Eva septem horis commoratus
ob mandati transgressionem huius mundi exilium subiit
in quo .xxx. filios et totidem filias absque Abel et Cain genuit.
ipse vero post .dcccc.xxx. annos in lerusalem obiit
in loco Calvarie sepultus aliquamdiu requievit
deinde in Hebron translatus
in terram de qua assumptus est rediit.
Abel fllius Ade .xxx. annorum apus Damascum occiditur.
Seth frater Abelis vixit .dcccc.xii. annos.
Enos vixit .dcccc.xxv. annos.
Cainan vixit .dcccc. .x. annos.
Malalehel vixit .dcccc.xcv. annos.
Iareth vixit .dcccc. lxii. annos.
Enoch vixit .ccc. lxv. annos et translatus est in paradisum.
hic litteras reperit
et quosdam libros conscripsit.
huius tempore Adam mortuus est.

Gigantes orti sunt
quorum statura erat .xv. aut .xxx. cubitorum.

Matusalam vixit annos .dcccc.lxviiii.
Lamech vixit annos .dcc.lxxvii.
Cain primus condidit civitatem Enoch
in qua ipse primus rex regnavit.
post hunc Enoch filius eius.
huic successit Gaidat filius illius.
at illi Maevia filius eius.
huic Matusahel filius ipsius.
illi vero successit Lamech.
hic in diluvio periit.
hic et Cain occidit.
Iobel filius Lamech reperit usum tabernaculorum.
cuius frater Iobal invenit musicam.
illorum frater Iubal invenit artem fabrilem eris et ferri.
Soror eorum Noema reperit artem varie texture.

Noe vixit .dcccc.l. annos.
huius tempore exstitit diluvium.
huius etiam tempore primitus visa est iris et pluvia
et hominibus usus carnium concessus.

hec prima etas continet annos iuxta Hebraieam veritatem .m.dc.xlii.
iuxta Septuaginta interpretes .II (milia).cc.lxii. generationes decem.

Sem filius Noe est idem qui et Melchisedech
vixit .dc.ii.
huius tempore divisum est genus humanum in .iii.
in liberos in milites in servos.
liberi de Sem
milites de Iapheth
servi de Cham.
Arfaxat filius Sem vixit .ccc.xxxviii. annos
secundum Septuaginta interpretes .d.lxv.
Cainan vixit .cccc.xxxviii. annos.
Salem vixit .cccc.xxxiii. annos.
hic condidit Salem.
ab hoc Samarite et Indi.
Heber a quo Hebrei vixit .cccc.lxiiii. annos.
huius tempore turris Babel construitur.
Phalech vixit .cc.xxxviiii. annos.
huius tempore divise sunt lingue in lxxii.
huius etiam tempore idolatria exorta est.
Reu vixit .cc.xxxviiii. annos.
huius tempore regnum Scitharum et Egiptiorum exortum est.
Seruch vixit .cc.xxx. annos.
huius tempore regnum Assiriorum et Sicioniorum nascitur.
Nachor vixit annos .c.xlviii.
Thare vixit .ccv. annos.
Babilonia conditur.
hec secunda etas continet annos a diluvio usque ad Abraham
iuxta Hebraicam veritatem .cc.xc.ii. generationes decem
iuxta Septuaginta interpretes .d.cccc.lv.
vel adiecto Cainan
quem Septuaginta et Lucas ponunt m. lxxii. generationes .xi.
ab Adam usque ad Ninum sunt anni .III (milia).c.lxxxiiii.
qui ab omnibus historicis vel omissi vel ignorati sunt.

2. regnum Assiriorum.
Secunda etate apud Babel primus regnavit Nemroth gigas
cui successit fliius eius Assur a quo Assirii.
huius filius Bel qui et Belus regnavit annis lxv.
Belo primum sacrificia facta sunt.
huius filius Ninus regnavit annos lii.
hic condidit Niniven.
huius tempore inventa est magica ars a Zaroastre rege Bactrianorum
quem idem Ninus bello victum occidit
qui et Sirophanem primum idolatram Egiptiorum subiecit.

tempore Nini natus est Abraham.
post Ninum regnavit Semiramis uxor eius .xlii. annos.
hec condidit magnam Babiloniam
et subiugavit Indiam et Ethiopiam.
huic successit filius ipsius Ninias
Niniati vero Arrius qui et Herioch.
huic successit Xerses.
post hunc regnavit Beloch.
deinde Armamitres.
post hunc Baal qui et Baleus
deinde Mamithos exin Saporus
post hunc Agatides Aminthas
post hunc Lamperes
post illum Deneus.
deinde Eutropis
exin Sardanapallar
sub quo defecit regnum Assiriorum
quod stetit annis m.c.lxiiii.

3. regnum Scitharum.
post divisionem linguarum surrexit regnum Scytharum
.lx. annis antequam Assiriorum
ubi primus regnavit Tanaus
a quo flumen Tanais dicitur.

4. regnum Egiptiorum.
in Egipto primus regnavit Pharao
a quo Pharos civitas et posteri reges dicti.
hic et Zoes
ab hoc .xvii. Amasis sub quo venit Ioseph in Egiptum.
post hunc regnavit Hebron
deinde Amenophis
exin Messres sub quo moritur Ioseph.
Inde regnavit Misphar
post hunc Mutliusus
deinde Thidmosis.
item Amenophis Horus Acheneres Achoris
item Cencres qui submersus est in MareRubro.

5. regnum Archadum.
Apud Sicionios id est Archades regnavit primus Egialeus qui et Egelasus.
huic successit Archas a quo Archadia
inde Tantalus
post hunc Europs qui Europam subiugavit
unde et Europa dicitur.
cuius tempore Effron qui et Enach gigas Ebron condidit
postquam .vii. anno condita est Tanais a Tanao in Egipto.
Europi successit Telsion deinde Tiriacus cui facta sunt sacrificia.
post hunc Leucappus
inde Mesappus qui et Cephisos
post hunc Eratho
inde Plemeus
exinde Ortopolis
post hunc Marathes.
deinde Corax vel Archas
deinde Hercules
exin Menalion
post hunc Parthenopeus
post illum Phineus
deinde Pallas
exin Dutanes
deinde Polifidus
post hunc Pelasgus a quo Pelasgi.
post hunc Zeuxippus quem occidit Alethes rex Gorinthiorum
et tunc consumptum est regnum Sicioniorum quod stetit annis .dcccc.
deinde sacerdotes populum rexerunt.

6. Tertia etas.
Abraham duodecimus a Noe vixit .clxx. annos.
huic primo repromissus est Christus
et huic primitus data est circumcisio.
hic invenit Hebreas litteras
hic etiam docuit Chaldeos astronomiam
Egyptios geometriam.
huius tempore .v. civitates Sodomorum et Gomorreorum
cum aliis submerse sunt.

Ysaac vixit .c.xx. annos.
huius tempore ortum est regnum Argivorum.
Iacob vixit .c.xlvii. annos.
huius tempore fuit diluvium .xi. menses in Achaia
sub Ogigio rege Thebanorum in quo Cerambus volasse fertur.
hoc tempore claruit Minerva in Africa.
tempore Iacob mortuus est Sem qui et Melchisedech .cc. annorum.
Memphis in Egypto conditur.
Ioseph vixit .c.x. annos.
huius tempore fuit fames .vii. annis.
Caath filius Levi fratris Ioseph vixit .c.xxxiii. annos.
Amram filius eius vixit .c.xxxvii. annos.
horum tempore oppressi sunt fllii Israel in Egipto.
Moyses filius eius vixit .c.xx. annos.
huius tempore percussa est Egiptus decem plagis.
hic eduxit filios Israhel de Egipto et hic primus legem populo conscripsit.
huius tempore extitit diluvium in Thessalia sub Deucalione.
tempore etiam Moysi Lacedemon urbs condita est a Cecrope et templum Delficum.
Iosue qui et Iesus vixit .c.x..
huius tempore exsiccatus est Iordanis populo Dei
et sol stetit spacio .ii. dierum.
annorum Augustorum tempora iudicum .dcc.xviii.
Caleph successit Iosue qui in morte Iosue erat .c. annorum.
huius tempore ficte sunt fabule.
hoc tempore claruit Orpheus in musica a Lesbo.
hoc etiam Saturnus et Iupiter.
Solinus et Varro scribunt.
decem Sibille.
prima Sibilla Persica claruit.
Othoniel filius Caleph iudicavit populum .xl. annis.
huius tempore condidit Cadmus Thebas.

7. Primum bellum civile.
Aioth iudicavit Israel annos .lxxx.
huius tempore fuit bellum inter populum Israel et Beniamin
propter uxorem Levite apud Gabaa constupratam
et de Israel quidem occisa sunt .XL. (milia)
de Beniamin autem .XXV. (milia) .c. viri.
Troia construitur.
Amfion musicus claruit.
Sangar iudicavit populum annos .xl.
huius tempore ortum est regnum Laurentium.
Barach cum Debbora iudicavit Israel .xl. annis.
huius tempore fuit secunda sibilla Lybica.
Picus rex in Italia.
Gedeon iudicavit filios Israel .xl. annos.
huius tempore erat Hercules.
Orfeus musicus claret.
Abimelech filius Gedeonis regnavit .iii. annis super Israel.
huius tempore extitit Theseus.
Thola iudicavit Israel annos .xxii..
huius tempore fuit tercia sibilla Delfica.
Priamus in Troia.
Iair iudicavit Israel .xxii. annos.
huius tempore fuit bellum Thebanum
Carmentis nimpha.
Iepthe iudicavit Israel .vi. annos.
huius tempore erant Amazones et Theseus.
Abessan iudicavit Israel .vii. annos.
huius tempore Booz sumpsit Ruth.
hoc etiam tempore claruit sibilla quarta Ericthrea vel Babilonica.
Achialon iudicavit Israel .x. annos.
huius tempore obsessa est Troia.
Labdon iudicavit Israel .viii. annos.
huius tempore capta est Troia.
ex parte Grecorum occisa sunt .DCCC.LXXVII (milia).
ex parte Troianorum .DC.LXXXVI (milia).
Eneas in Italia pugnavit cum Turno.
Samson iudicavit Israhel .xx. annos.
huius tempore regnum Albanorum ortum est.
Ascanius Albam condidit.
Heli sacerdos iudicavit Israhel .xl. annos.
huius tempore claruit sibilla quinta Cumana
ad quam venit Eneas.
Samuel iudicavit Israel .xii. annos.
huius tempore Orestes et Pilades fuerunt.
Lacedemonum regnum oritur.
Saul primus rex Hebreorum regnavit .xx. annis
sive ut Actus Apostolorum testatur .xl. annis.
huius tempore occidit David Goliam gigantem.

hec tercia mundi etas continet generationes
ab Abraham usque ad David iuxta utramque auctoritatem
.xiiii. annos vero .dcccc.xl.
a diluvio usque ad David sunt anni .II (milia).c.xvii.
ab initio mundi usque ad David .IIII (milia).c.xxiiii.

8. regnum Ydumeorum.
Tercia etate primus rex Idumeorum erat Balaac filius Beor
post quem Iobab qui et Iob
deinde Husan
exin alii .v. reges
deinde duces.
Iob autem erat quintus ab Abraham.
Abraham genuit Ysaac
Ysaac genuit Esau
qui et Edom a quo Idumei.
Esau Zara
is genuit Iob.
Alius Balach filius Sefor erat rex Moab et Madian
qui conduxit hariolum Balaam
qui et Heliu in libro Iob legitur.
Iob .lxxx.viiii. annorum temptatus est
et post plagam rex factus vixit .c.xl. annis.

9. regnum Argivorum.
Apud Argos primus rex regnavit Inachus .l. annis.
cuius filia Ioa Grecia navigans in Ethiopia venit in Egyptum
ubi litteras reperit leges dedit iuste imperavit
unde Ysis dea dicta eius maritus Osiris.
Phoroneus successit Inacho
huic Apis qui et Epachus
qui postea in Egypto regnans Serapis deus est dictus.
post hunc regnavit Argus
a quo civitas Argos et a quo Argivi.
deinde Horoneus
qui primus boves ad aratrum iunxit
huic successit Criasus
illi Phorbas
illi Triophas
huic Iasius frater Dardani
illi Stelenus
huic Danaus qui habuit .l. filias
frater eius Egistus totidem filios
qui omnes praeter unum a filiabus sunt interfecti.
ab hoc Egisto Egiptus est dicta.
post Danaum regnavit Abas
huic successit filius Acrisius
illi Euristeus
illi Euchippus
at illi Adrastus
post quem Theseus Argos destruxit et sic regnum Argivorum defecit.

tertia quoque etate Prometheus rex Caucasi primus docuit philosophiam in oriente.
Athlas frater eius Africe docuit astronomiam.
Hesperus eorum frater regnavit in Italia et Hisperiam vocavit.

10. regnum Athenarum.
Athenas condidit Cecrops
qui primus ibi regnavit.
hic Egiptum subiugans cum Pharaone submersus est in Mari Rubro.
post hunc regnavit Menandes.
deinde Amphitrion pater Herculis.
exin Erictonius inventor currus.
post hunc Pandion pater Prognes et Filomele.
deinde Egeus
exin Theseus.
post hunc Demofon.
post illum Mnesteus
deinde Melantho
exin Codrus qui se pro populo hostibus tradidit.
post hunc magistratus populo preferunt.

11. regnum Amazonum sub Gedeon.
hac etate Amazones in Asia regnabant.
in primis Marpesia et Lampeto que Effesum condiderunt.
deinde Sinope
exin Antiopa et Yppolite
post hanc Orethia
post illam Pentesilea.
hanc occidit Pirrus apud Troiam.

12. regnum Troianorum sub Othoniel.
hac etiam etate Dardanus in Frigia regnavit.
huic successit filius Erictonius
huic filius Trous a quo Troia.
ipsius filius Ilus a quo Ilium
ei vero filius Laomedon.
illi filius successit Priamus pater Hectoris et Paridis.
tunc Greci destruxerunt regnum Frigiarum
quod stetit annis .dccc.ii.

13. regnum Thebanorum sub Othoniel.
Thebas Cadmus condidit
qui primus ibi regnavit
et Grecas litteras reperit.
huic suceessit Pentheus
illi Laius
huic Edipus
Etheocles et Polinices
illis Creon
post illum Theseus Thebas destruxit.

14. regnum Cretensium sub Iosue.
in Creta regnavit Saturnus
post hunc Iupiter
deinde Minos
exin Idomeneus
qui cum aliis Troiam obsedit.

Liber in India.
Perseus regnavit in Persida
qui occidit Liberum.

15. regnum Micenarum.
apud Micenas regnavit Tantalus
deinde filius eius Pelops.
exin filius huius Atreus
post hunc filii Agamennon et Menelaus
post hos Orestes filius Agamennonis.

16. regnum Italorum
sub Moyse.
in Italia regnaverunt hi.
Hesperus a quo Hesperia.
Oenotrius filius Licaonis.
Dardanus.
Italus a quo Italia.
Sabinus a quo Sabini.
Ianus.
Saturnus a quo Saturnalia et Latium.
Pieus qui auguria reperit.
Latinus a quo Latini.
Euander cuius mater Carmentis Latinas litteras reperit.
post hunc defecit regnum Laurentium.

quarta etate rex David regnavit in Hierusalem .xl. annos.
huius tempore claruit Homerus
et Kartago conditur.
Nathan et Gad prophete.
Salomon filius David regnavit annos .xl.
hic fecit primum templum in Hierusalem.

17. regnum lerusalem vel Iuda.
Roboam filius Salomonis regnavit annos .xvii.
huius tempore regnum Israel oritur.
Smirna conditur ab Amazonibus.
Abia regnavit annis .iii.
Samus conditur.
Asa regnavit annos .xli.
Iosaphat regnavit annos .xxv..
Helias propheta claruit.
huius tempore non pluit .iii. annis.
hic primus mortuum suscitavit.
Ioram regnavit annos .viii.
Heliseus propheta claruit.
Helias translatus est.
Azarias regnavit annum .i.
Athalia mater eius regnavit vi. annis.
Ioas filius Azarie regnavit annis .xl.
Zacharias filius Ioiade lapidatur.
Amazias regnavit annis .xxviiii.
Ozias regnavit annis .lii.
Esaias Osee Amos Iohel Amos Abdias Ionas Micheas
prophete claruerunt.
huius tempore sibilla sexta claruit.
regnum Macedonum oritur.
regnum Assiriorum in Medos transfertur
quod stetit per annos .ccc.lv.
Ioatham regnavit annis .xvi.
huius tempore olimpias instituitur a Grecis apus Elidem civitatem.
Achaz regnavit annis .xvi.
Roma conditur.
regnum Romanorum oritur.
Israel transfertur.
Ezechias regnavit annis .xxviii.
Romulus senatum constituit et annum.
Manasses regnavit annis .v.
Numa .ii. menses adiecit.
Amon regnavit annis .ii.
Arion citharista claruit.
Iosias regnavit annis .xxxi.
huius tempore Ninive destruitur a rege Giaxare
que stetit a Nino annis .m.cccc.lxx.
Sibilla Samia claruit
et Ieremias propheta.
Ioachaz filius Iosie regnavit menses .iii.
Eliachim filius Iosie regnavit annis .xi.
Iechonias qui et Ioachim filius Iochaim regnavit menses .iii.
Sedechias filius Iosie regnavit annis .xi.
huius tempore destructa est Hierusalem a Babiloniis.

post hunc defecit regnum Iuda
quod stetit iam per annos .cccc.xlviiii.

hec quarte mundi etas a David usque ad transmigrationem Babilonis
colligit annos iuxta Hebraicam veritatem annos .cccc.lxxv.
iuxta septuaginta translatores .xii. amplius.
Generationes .xiiii.
ab initio mundi .IIII (milia).dc.x. annos.

18. regnum Israel.
hac etate regnavit in Israel Hieroboam annos .xxii.
hunc vicit Abia rex et obiit.
Nabath filius eius regnavit annos .ii.
hunc occidit Baasa.
Baasa regnavit .xxiiii.
morbo interiit.
Hela filius eius regnavit annis .ii.
hunc occidit Zamri servus eius.
Zamri regnavit vii. dies.
hunc occidit Amri princeps milicie.
Amri regnavit .xii. annis in Samaria.
hic morbo periit.
Achaz fllius eius regnavit annis .xxii.
hunc occidit rex Sirie.
Ochozias filius Achab regnavit annis .ii.
hic cecidit per cancellos et obiit.
Ioram frater Ochozie regnavit annis .xii.
hunc occidit Hieu servus Achab.
Hieu regnavit annis .xxviii.
morbo interiit.
Ioachaz filius eius regnavit annis .xvii.
morbo interiit.
Ioas filius huius regnavit annis .xvi.
morbo periit.
Ieroboam filius istius regnavit annis .xli.
similiter.
Zacharias fliius huius regnavit mensibus .vi.
hunc occidit Sellum.
Sellum regnavit mensem .i.
hunc occidit Manthen.
Manthen regnavit annis .x.
morbo obiit.
Faceia fllius eius regnavit annis .ii.
hunc occidit Phacee dux eius.
Phacee regnavit .xx. annis
hunc occidit Osee.
Osee regnavit annis .viiii.
hunc Salmanassar rex cum omni populo transtulit in Assirios
et sic defecit regnum Israel
quod stetit per annos ccc.l.
in hac captivitate fuit Tobias.

19. regnum Macedonum sub Ozia.
in Macedonia regnavit primum Karanus annis .xxviii.
cui successit Perdica.
tunc Alexander
deinde Archelaus fllius Perdice
illi Aminthas
huic Philippus
illi Alexander Magnus
huic Philippus frater Alexandri
illi Cassander.

stetitque regnum Macedonum vel Grecorum per annos .dcc.
usque ad tempora Ptolomei Philometoris
et tunc defecit.

20. regnum Albanorum sub Samsone.
apud Albam regnavit Eneas annis iii.
hic Lavinium conditit et fulmine periit.
Ascanius qui et Iulius filius Enee regnavit .xxxviii. annis.
hic Albam condidit et Iulium filium genuit
a quo Iulia gens.
Silvius Postumus frater Ascanii regnavit annis .xxxviiii.
ab hoc omnes reges Albe Silvii dicti sunt.
Eneas Silvius regnavit annis .xxxi.
Latinus Silvius regnavit annis .l.
Alba Silvius regnavit annis .xxxviiii.
ab hoc Albani reges.
Egiptus vel Atis Silvius regnavit annis .xxiiii.
Capis Silvius regnavit annis .xxviii.
hic Capuam condidit.
Carpentus Silvius regnavit annis .xiii.
Tiberinus Silvius regnavit annis .viiii..
ab hoc fluvius Tiberis dicitur
quia in eo exstinctus est qui antea Albula dicebatur.
Agrippa Silvius regnavit annis .xl.
Aremulus Silvius regnavit annis .xviiii.
hic fulmine interiit.
Aventinus Silvius regnavit annis .xxxviii.
ab hoc Aventinus mons dicitur.
Procas Silvius regnavit annis .xxiii.
Amulius Silvius regnavit annis .xliii.
huius frater erat Numitor
cuius Rhea filia Remum et Romulum genuit.
qui occiso Amulio Numitorem in regnum statuit
sub quo defecit regnum Albanorum
quod iam stetit per annos .ccccl.

21. regnum Romanorum.
Romulus condidit Romam
et primus regnavit in ea annis .xxxvii.
hic fulmine interiit.
Numa Pompilius regnavit annis .xli.
hic invenit hidromantiam et primus sacra instituit
morbo periit.
Tullus Hostilius regnavit annis .xxxii.
hic etiam fulmine interiit.
Ancus Marcius regnavit annis .xxxiii.
hic Ostiam condidit
morbo periit.
Tarquinius Priscus regnavit annis .xxxvii..
hic circum et ludos Rome constituit.
hunc filii Anci occiderunt.
Servilius Tullius regnavit annis .xxxiiii..
hic a Tarquinio occiditur.
Tarquinius Superbus regnavit annis .xxv.
hic regno expellitur et consules creantur.

fuerunt reges per annos ccxliii.

22. regnum Babiloniorum.
quinta etas.
quinta etate apud Babylonios regnavit Nabuchodonosor .xliiii. annis.
Sibilla septima Cumana claruit et Ezechiel.
Evilmerodach filius Nabuchodonosor regnavit annis .xviii.
Daniel et iii. pueri claruerunt.
Egesar huius filius regnavit annis .xl.
septem sapientes claruerunt.
Zabosodach regnavit mensibus .viiii.
Abacuc propheta.
Baltasar regnavit annis .xvii.
hunc Cirus occidit
et Babilonem destruxit.

23. regnum Persarum.
Cirus Persarum primus regnavit cum Dario annis .xxx.
hic laxavit captivitatem.
hunc regina Amazonum occidit.
Sibilla viii. claruit.
Cambises qui et Nabuchodonosor filius Ciri regnavit annis .viii.
huius tempore fuit Iudith.
hic condidit Babilonem in Egipto.
Smerdes magus regnavit mensibus vii.
Phitagoras claruit philosophus.
Darius regnavit annis .xxxvi.
Aggeus et Zacharias et Malchias claruere.
Xerses filius eius regnavit annis .xx.
Sibilla .viiii.
Frigia claruit.
Arthabanus regnavit menses .vii.
Herodotus claruit.
Artaxerses regnavit annis .xl.
Yppocras medicus claruit et Esdras.
Xerses filius eius regnavit ii. menses.
Socrates claruit.
Sogdianus regnavit menses .viii.
Democritus claruit.
Darius filius Artaxersis regnavit annis .xviiii.
Plato claruit.
Artaxerses filius Darii regnavit annis .xl.
Hester claruit.
Sibilla .x. Tiburtina.
Artaxerses qui et Oclius regnavit annis .xxvi.
Aristoteles claruit.
Arses qui et Xerses regnavit annis .iiii.
Zeno stoicus claruit.
Darius ultimus Persarum regnavit annis .vi.
hunc occidit Alexander.

sub hoc regnum Persarum defecit
quod stetit per annos .cc.xxxiii.

24. regnum Alexandrie.
Alexander Magnus Alexandriam condidit
et .xii. annis regnavit.
hic Tirum destruxit
veneno periit.
Phtolomeus qui et Sother vel Lagides regnavit in Alexandria annis .xl.
ab hoc Ptolomei vel Lagide dicti sunt
morbo obiit.
Ptolomeus Philadelfus alterius filius regnavit annis .xxxviii.
Septuaginta interpretes claruerunt
hic Philadelfiam condidit.
Ptholomeus Euergetes frater Philadelfi regnavit annis .xxvi.
Ihesus filius Sirach claruit.
Ptholomeus Philopator frater Euergetis annis .xvii.
Ptholomeus Epiphanes regnavit annis .xxiiii.
Ptholomeus Philometor regnavit annis .xxxv.
Ptholomeus Euergetes frater superioris regnavit annis .xxviiii.
Ptholomeus Phiscon qui et Sother regnavit annis .xviii.
hic pulsus est regno quia filium fratris occidit.
Ptholomeus Alexander frater Sotheris regnavit annis .x.
et hic regno pellitur quia matrem occidit.
Ptholomeus Phiscon qui et supra regnavit secundo viii. annis.
Ptholomeus Dionisius regnavit annis .xxx..
hic sororem Cleopatra habuit.
hic Pompeium occidit
naufragio periit.
Cleopatra soror et uxor Ptholomei regnavit annis .xxii.
hec a serpente interiit.

et sic regnum Ptolomeorum vel Lagidum defecit
quod per annos .cc.xcv. stetit.

25. regnum Syrie.
in Siria regnavit Seleucus post Alexandrum Magnum.
hic condidit Seleuciam.
hunc Ptholorneus Lagides occidit.
Antiochus filius eius regnavit post eum.
hic condidit Antiochiam
morbo obiit.
Antiochus Theos filius alterius post hunc regnavit
similiter obiit.
Seleucus Callinicus cum fratre Antiocho filii superioris post hunc regnaverunt.
hunc Ptolomeus Euergetes occidit.
hic filiam habuit
fulmine interiit.
Antiochus Magnus cum fratre Seleuco Ceraunio filii Seleuci deinde regnavere.
Seleucus Eupator filius Antiochi Magni post patrem regnavit.
hic veneno occiditur a ducibus.
Antiochus Epiphanes frater Seleuci post hunc regnavit.
sub hoc Machabeorum bella.
hic magno tormento doloris obiit.
Antiochus Eupator filius Antiochi post patrem regnavit.
hunc occidit Demetrius filius Seleuci.
Demetrius Seleuci deinde regnavit
hunc occidit Alexander filius Antiochi.
Alexander filius Antiochi post hunc regnavit.
hunc Ptolomeus Filometor occidit.
Demetrius filius Demetrii post illum regnavit.
hunc occidit Tiridates rex.
Antiochus filius Alexander post hunc regnavit.
hunc occidit Trifon.
Alexander filius Antiochi post illum regnavit.
hunc occidit Diodothus dux.
Antiochus pius filius Demetrii post hunc regnavit.
hic in Parthia occiditur.
Antiochus Spondius filius Antiochi post illum regnavit.
hic de regno fugatur.
Demetrius Macero frater Antiochi post hunc regnavit.
hunc Alexander rex Iudeorum occidit.
Antiochus qui et Dionisius frater Demetrii regnavit.
hunc rex Arabum occidit.
post hunc defecit regnum Sirie quod stetit per annos .cc.lxx.

26. De consulibus et dictatoribus.
Romani post reges habuerunt consules
quorum precipuos hic annotabimus.

anno urbis condite .ccxliiii. primi consules Brutus et Tarquinius.
hi cum Porsenna rege bellum gesserunt.
anno urbis condite .ccxlviii. Valerius et Posthumius consules.
Sabinos et Auruncos vicerunt.
anno urbis condite .ccli. dictator creatur Largius.
hic praefuit consulibus
consules Posthumius et Communius.
anno urbis condite .ccliii. Postumius dictator
consules Brutus et Vetusius.
hi cum Tarquinio Superbo pugnavere.
anno urbis condite cclviii. Valerius dictator
consules Appius et Servilius.
hi cum Volcis et equis pugnaverunt.
anno urbis condite cclxii.Cincinnatus ab aratro sumptus consul efficitur.
hic urbem ab hostibus liberat.
consules Minutius et Sempronius.
anno urbis condite cclxv. Cassius et Proculus consules.
seditio gravis inter senatores et plebem.
anno urbis condite .cclxxi. Fabius et Mamilius consules.
hi cum Veientibus pugnarent.
anno urbis condite cclxxxiii. Emilius et Quintius consules.
hi lustrum instituerunt.
anno urbis condite .cclxxxxii. Volumnius et Publicola consules.
hi cum exulibus et servis ingens bellum habuere.
anno urbis condite cccii. decemviri pro consulibus creantur.
hi leges Romanis statuerunt.
anno urbis condite .cccxii. tribuni militum pro consulibus creantur.
anno urbis condite cccxvi. iterum dictator creatur Mamertius
et consules Greganius et Sergius.
hi maximum bellum egerunt cum Faliscis et Fidenis.
anno urbis condite .cccxxii. Aurelius dictator
Iulius et Mento consules.
hi cum Volcis et Equis ingens bellum habuerunt.
anno urbis condite .cccxxvii. Emilius dictator
et .iiii. tribuni pro consulibus constituti.
ab his Vegentes septies victi.
anno urbis condite cccxxxvi. Cornelius dictator
Fabius et Gossus consules.
hi cum Volcis et Equis pugnavere.
anno urbis condite .cccxlvii. Camillus ab agro dictator
tribuni pro consulibus.
hi Etruscos vicerunt.
anno urbis condite ccclxii.
tres Fabii tribuni militum pro consulibus creati.
hi cum Gallis pugnaverunt sed Romani victi sunt.
anno urbis condite cccxcviii. Sulpicius dictator
Pompilius et Manilius consules.
hi Gallos vicerunt.
anno urbis condite .ccccviiii. Valerius et Cornelius consules.
hi Samnitas gravi bello vicerunt.
anno urbis condite .ccccxii. Torquatus et Decius consules.
hi cum Alexandro rege Epiri pugnavere et occiduntur.
anno urbis condite .cccclxvii. Fabricius et Curius consules.
hi cum Pirro rege Epiri pugnaverunt et occiduntur.
anno urbis condite .cccclxxv. Genutius consul Afros et Tarentinos vicit.
anno urbis condite .cccclxxvii. Sempronius consul Picentes vicit.
anno urbis condite .cccclxxxiii. Claudius et Fabius consules.
hi Siculos et Penos vicerunt.

Cornelius et Duillius consules
cum Hannibale seniore Kartaginensium imperatore pugnavere et occiduntur.
Scipio et Florus consules
cum Hannone Kartaginensium pugnavere et occiduntur.
Regulus et Manlius consules
cum Amilcare Penorum imperatore pugnaverunt et occiduntur.
Paulus et Fulvins consules
cum Kartaginensibus navali prelio pugnaverunt et occiduntur.
Metellus et Furius consules
cum Hasdrubale Kartaginensium imperatore pugnavere et occiduntur.
Atilius et Mallius consules
ab Hannibale filio Amulcaris imperatore victi sunt.
Scipio et Sempronius consules
ab eodem victi sunt.
Emilius et Varro consules
cum omni exercitu ab eodem occisi sunt.
Scipio qui postea Africanus
Magonem ducem fratrem Hannibalis vicit et cepit.
Levinus alter consul
Hannonem ducem Affrorum cepit.
Scevola consul.
Graccus pretor occiditur.
Marcellus consul
Hannibalem prelio vicit.
Cato Censorius consul
Hispaniam vicit.
Fabius consul
Kartalonem ducem Hannibalis cum omni exercitu delevit.
Drusus et Flaminius consules
Hasdrubalem fratrem Hannibalis cum omni exercitu occiderunt.
Lelius consul
Syphacem regem vicit.
alter consul Scipio
Hannibalem et omnem populum Kartaginensium vicit
et Terentium abduxit.
Licinius et Cassius consules
Macedones maximo praelio vicerunt.
Censorinus et Mansius consules
cum Scipione deleverunt Kartaginem
omni populo occiso que stetit .dcc. annos.
Metellus et Marius consules
Iugurtham regem variis preliis vicerunt.
Manilius et Scipio consules
Cimbros et Teutones maximo prelio vicerunt.
Sylla consul
Mitridatem regem multis preliis vicit.
Cinna consul
senatum occidit et ipse occiditur.
Tullius et Antonius consules
Catilinam cum suis deleverunt.
Pompeius dictator et consul
in oriente cum .xxii. regibus pugnavit et vicit.
Crassus dictator et consule
Parthiam vicit et ibi occiditur.
Iulius Cesar dictator et consul
Galliam vicit.
Pompeium consulem cum omni populo orientis devicit
a senatu occiditur.
ab hoc Cesares sunt dicti.
Lepidus dictator et consul
Africam et Siciliam devicit.
Antonius dictator et consul
Egiptum devicit et Iudeam.
Octavianus dictator et consul qui postea Augustus
Antonium cum Cleopatra maximo prelio vicit
et totum orbem pacificavit.

post hunc consules destiterunt
qui per .cccclxxiiii. annos fuerunt
hisque Augusti vel Cesares successerunt.

27. De sacerdotibus Iudeorum.
hi sacerdotes praefuerunt populo Dei sub lege usque ad Christum
Aaron Eleazar Finees Abisue Bocci Ozi Zaraias Maraioth
Amarias Achitob Sadoch Achimaas Azarias Iohanna Asachaias
Amarias Achitob Sadoch Mosolis Helchias Azarias Saraias Iosedech
Ihesus Ioachim Eliasib Ioaida Ionathas Iaddus Onias Simon
Eleazarus Manasses Simon
Iason Menelaus Lisimachus Iudas Ioanthas Simon
Iohannes Aristobolus Alexander
Hircanus Aristobolus Antigonus.

hic ab Antonio Romano consule occiditur
et Herodes Idumeus rex constituitur
qui regnavit .xxxvi. annis.

sicque defecerunt sacerdotes de stirpe Aaron
qui prefuerunt ab Aaron usque ad Christum annis .m.dc.vii.
quinta etas a captivitate Babilonis usque ad Christum continet generationes .xiiii.
annos .d.lxxxvii.
ab exordio mundi usque ad Christum
secundum Hebraicam veritatem sunt anni .IIII (milia).d.cc.lxiii.
secundum septuaginta interpretes .V (milia).cc.xxviii.

Iulius Cesar primus monarchos .v. annis regnavit.
hic bissextum immo ciclum magnum cornposuit.

28. de Augustis.
sexta etate regnavit Augustus Cesar .lvi. annos et menses vi.
huius tempore Christus nascitur.
Iohannes Baptista claruit
et Virgilius et Oratius et Ovidius poete.
Colonia ab Agrippa rege conditur.
Augusta a Druso rege privigno Augusti conditur.
Tiberius privignus Augusti .xxxiii. annis.
huius tempore Iohannes decollatur.
Christus crucifigitur.
Caius Caligula .iii. annis et menses .x.
Matheus evangelium scribit.
Philo claruit.
Claudius .xiii. annis menses .viii.
Marcus evangelium scribit.

29. prima persecutio.
Nero regnavit .xiii. annis menses .viiii.
Lucas evangelium scribit.
Iacobus apostolus a Iudeis lapidatur.
Petrus crucifigitur.
Paulus decollatur.
Lucanus claruit.
Galba et Piso .vii. menses
hoc occidit Ottho.
Ottho .iii. menses
hic seipsum occidit.
Vitellus .vili. menses
hunc occidit Vespasianus.
Vespasianus annis .viiii.
Hierusalem a Romanis destruitur
que stetit annis .m.lxxxviiii.

30. secunda persecutio.
Titus ii. annos menses .ii. morbo obiit.
Iosephus claruit.
Domitianus frater Titi .xv. annos .v. menses.
hic a suis confossus est.
Stacius claruit.
Nerva unum annum menses .iii.
Iohannes Evangelium scribit.

31. tertia persecutio.
Traianus .xix. annos menses .vi. et dimidium.
Iohannes apostolus obiit.
Helius Adrianus .xxi. annos.
hic Hierusalem reedificavit et Heliam nominavit.
Aquila interpres claret.

32. quarta persecutio.
Antoninus Pius cum filiis Aurelio et Lucio .xxii. annos menses .iii.
Marcus Antoninus Verus cum fratre Lucio Aurelio Commodo annis .xviiii. mense .i.
Lucius Antoninus Commodus .xiii. annis.
Theodotion interpres claruit.
Helius pertinax menses .vi.
hic a milite Iuliano in palatio occiditur.
Theophilus ciclum pascalem scribit.

33. quinta persecutio.
Iulianus vii. menses regnavit
a Severo occiditur.
Severus Pertinax .xvii. annis.
Albinus imperator occiditur.
Narcissus episcopus claruit.
Antoninus Caracalla vii. annis.
ab hoste occiditur.
quinta edicio.
Macrinus .i. annum.
hic a militibus occiditur.
Marcus Aurelius Antoninus .iiii. annis
a militibus occiditur.
sexta edicio invenitur.
Aurelius Alexander .xiiii. annis
a militibus occiditur.
Origenes claruit.

34. sexta persecutio.
Maximianus .iii. annis.
hic a Pupieno occiditur.
qui et ipse regnum usurpans occiditur.
Gordianus .vii. annis
a suis ociditur.
Philippus cum Philippo filio .vii. annis.
hic Christianus per Originem efficitur
ambos Decius occidit.

35. septima persecutio.
Decius .i. annum menses .viii.
a diabolo occiditur.
Antonius claruit.
Gallus cum Volusiano filio .ii. annos menses .iiii.
Emilius .iii. menses regnavit
et occiditur.

36. octava persecutio.
Valerianus cum filio Gallieno .xv. annis.
alter a Parthis capitur et cecatur
alter a militibus occiditur.
sub hoc Gallieno vii. tiranni regnaverunt.
Genus apud Mirsam occiditur.
Postumius .x. annis in Gallia regnans
occiditur.
Emilianus Mogoncie occiditur.
Marius ibidem interficitur.
Victorinus a Gallis cecatur et occiditur.
Tetricus a militibus occiditur.
Odnatus in Siria ab uxore occiditur.

37. nona persecutio.
Claudius .i. annum menses .viiii.
Quintillus frater eius .xvii. dies regnavit
et occiditur.
Aurelianus annis .v. menses .vi.
a suis occiditur.
Tacitus menses .vi.
hic apud Pontum occiditur.
Florianus regnavit .ii. menses et dimidium
in Tharso occiditur.
Probus annis vi. menses .iiii.
a militibus occiditur.
Ipse .iii. tirannos occidit
Saturnum Proculum Bonosum
Carus cum filiis Carino et Numeriano annis .ii.

38. decima persecutio.
Dioclecianus cum Herculio Maximiano .xx. annis.
alter regno pellitur.
alter occiditur.
Constantius cum Galerio Maximino .xvi. annis.
Carausius vii. annis regnavit.
ab Allecto occiditur.
Allectus iii. menses regnavit.
hunc prefectus suus occidit.
Achilleus imperator in Egipto
occiditur.
Maximinus et Severus .iiii. annis.

Constantinus Constancii filius ex concubina Helena .xxx. annis menses .x.
hic a Silvestro baptizatur
et ab hoc Nicena sinodus congregatur.
Constantinopolis conditur.
Maxentius et Licinius .x. ambo a Constantino occiduntur.
Crispus et Constantinus Constantini filius et Licinius Licinii filius Cesares
a Constantino occiduntur.
Dalmatius imperator
a militibus occiditur.
Constantius cum Constantino et Constante fratribus
.xxiiii. annos menses .v. et dimidium.
sub Constantio fuerunt .vii. tiranni.
Magnentius qui se ipsum occidit.
Decentius frater eius qui laqueo vitam finivit.
Gallus quem ipsa Constantius occidit.
Silvanus quem etiam occidit.
Veterion qui imperium deposuit.
Nepotianus quem Magnentii duces occiderunt.
Iulianus qui post fit Augustus.
Iulianus annis .ii. menses .viii.
hic idolatra efficitur
et a Mercurio martire occiditur.
Iovinianus menses .viii.
morbo obiit.
Athanasius claruit.
Valentinianus cum Valente fratre annis .xi.
Procopius tirannus occiditur.
Martinus et Ambrosius claruerunt.
Gratianus cum Valentiniano fratre annis .vi.
hic a Maximo tiranno interficitur.
Valentinus regno pellitur.
Valens cum Gratiano et Valentiniano fratris filius annis .iiii.
Firmius tirannus occiditur.
Ieronimus claruit.
Theodosius et Valentinianus qui et supra annis .xi.
Laqueo suspenduntur.
Maximus et Victor filii eius imperatores
occiduntur.
Eugenius tirannus
occiditur.
Archadius filius Theodosii annos .xiii.
obiit.
Iohannes Crisistomus Augustinus claruere.
Honorius frater Archadii cum Theodosio filio fratris anno .xv. obiit.

Halaricus rex Romam devastat
que stetit annis .m.c.lxiiii.
sub Honorio fuerunt hi vii. tiranni.
Eucherius quem Hononus occidit.
Constantinus. hunc Constantius comes occidit.
Constans filius Constantini. hunc Gerontius occidit.
Maximus. hic exilitim subiit.
Iovinus qui mox occiditur.
Athalus huic manus ab Honorio abscinditur.
Heraclianus. hic a militibus occiditur.

Theodosius filius Archadii qui et minor .xxvi. annis obiit.
Augustinus obiit.
Gildo tirannus occiditur.
Valentinianus filius Constantii annis .xii.
Attala rex Hunorum.
Marcianus et Valentinianus annis .vii.
Angli Britanniam invadunt.
Leo annis .xvii. obiit.
Victorius ciclum pascalem scribit.
Zenon annis .xvii. obiit.
Theodoricus rex Gothorum.
Anastasius annis .xxviii.
Fulgentius episcopus claruit.
Iustinus senior annis .viii. obiit.
Benedictus et Boetius claruerunt.
Iustinianus nepos Iustini annis .xxxviii.
Totila rex occiditur.
Tiberius Constantinus annis .vii.
Longobardi Italiam invadunt.
Mauritius annis .xxi.
Gregorius papa claruit.
Focas annis .vii.
Anglia convertitur.
Heraclius annis .xxvi..
crux exaltatur.
Heraclonas annis .ii.
Ysidorus episcopus claruit.
Constantinus filius Heraclone menses .vi.
Constantinus filius superioris annis .xxviii.
Constantinus filius illius annis .xvii..
Sinodus VI Constantinopli.
Iustinianus filius Constantini annis .x..
hic regno pellitur.
Leo annis .iii.
hunc occidit Iustinus.
Cudbertus episcopus claruit.
Tiberius annis .vii.
hunc Iustinus in custodia perdidit.
Beda monachus claruit in Anglia.
Iustinianus secundo cum Tiberio filio annis .vi.
hic a Philippico occiditur.
Pipinus rex Francorum.
Philippicus annum .i. menses .vi.
hic ab Anastasio excecatur.
Anastasius annis .vi.
hic a Theodosio captus presbiter ordinatur.
Theodosius annum .i.
hic katholicus obiit.
Leo annis .viii. hereticus obiit.
Constantinus filius Leonis annis .xxxv. hereticus obiit.
Leo fllius Constantini annis .v.
Constantinus filius Leonis cum matre Herene annis .xviiii.
Karolus Magnus annis .xlvii.

Brema construitur.
Danis convertitur a Willibaldo episcopo.
Ludiwicus filius eius annis .xxvii.
Ansgarius episcopus Suedos convertit.
Lotharius filius eius annis .xvii.
Rabanus episcopus claruit.
Ludiwicus filius Lotharii cum fratribus Lothario
Karolo et Pipino annis .xxxvi.
Karolus filius Ludiwici cum fratribus Karlomanno et Ludiwico annis .xi.
Arnoldus filius Karlomanni annis .xii.
Ludiwicus filius Arnoldi annis .xii.
Chunradus filius Chunradi principis .vii.
Heinricus comes regnavit annis .xviii.
Uodalricus episcopus claruit.

Otto magnus Heinrici fllius annis .xxxviii.
Parthenopolis construitur.
Otto filius eius annis .viiii.
Otto superioris filius annis .xviii.
Nodker abbas claruit.
Heinricus dux Bawarie annis .xxiii. menses .v.
Babinberc construitur.
Ruzi Polani et Ungari facti sunt Christiani.
Cuonradus annis .xv.
Spira conditur.
Heinricus pius filius Cuonradi annis .xvii.
Heinricus filius eius annis .xlviiii.
Ruodolfus Herimannus Cuonradus tiranni occiduntur.
Heinricus filius superioris .xvii. annis regnavit.
Lotharius annis .xii. ebdomadibus .xii.diebus .xii.
Cuonradus tirannizabat.
isdem de hinc secundum agit annum
indictione secunda.

reliquium sexte etatis soli Deo patet.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://12koerbe.de/arche/imago.htm