Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (354)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

HORATIU QUINTUS FLACCUS - CARMINA

LIBER PRIMVS

I
Maecenas atauis edite regibus,
o et praesidium et dulce decus meum,
sunt quos curriculo puluerem Olympicum
collegisse iuuat metaque feruidis
euitata rotis palmaque nobilis 5
terrarum dominos euehit ad deos;
hunc, si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus;
illum, si proprio condidit horreo
quicquid de Libycis uerritur areis. 10
Gaudentem patrios findere sarculo
agros Attalicis condicionibus
numquam demoueas, ut trabe Cypria
Myrtoum pauidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum 15
mercator metuens otium et oppidi
laudat rura sui; mox reficit rates
quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec ueteris pocula Massici
nec partem solido demere de die 20
spernit, nunc uiridi membra sub arbuto
stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuuant et lituo tubae
permixtus sonitus bellaque matribus
detestata. Manet sub Ioue frigido 25
uenator tenerae coniugis inmemor,
seu uisa est catulis cerua fidelibus,
seu rupit teretis Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
dis miscent superis, me gelidum nemus 30
Nympharumque leues cum Satyris chori
secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
Quod si me lyricis uatibus inseres, 35
sublimi feriam sidera uertice.

II
Iam satis terris niuis atque dirae
grandinis misit Pater et rubente
dextera sacras iaculatus arces
terruit Vrbem,
terruit gentis, graue ne rediret 5
saeculum Pyrrhae noua monstra questae,
omne cum Proteus pecus egit altos
uisere montis,
piscium et summa genus haesit ulmo,
nota quae sedes fuerat columbis, 10
et superiecto pauidae natarunt
aequore dammae.
Vidimus flauom Tiberim retortis
litore Etrusco uiolenter undis
ire deiectum monumenta regis 15
templaque Vestae,
Iliae dum se nimium querenti
iactat ultorem, uagus et sinistra
labitur ripa Ioue non probante
uxorius amnis. 20
Audiet ciuis acuisse ferrum,
quo graues Persae melius perirent,
audiet pugnas uitio parentum
rara iuuentus.
Quem uocet diuum populus ruentis 25
imperi rebus? Prece qua fatigent
uirgines sanctae minus audientem
carmina Vestam?
Cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? Tandem uenias precamur, 30
nube candentis umeros amictus,
augur Apollo,
siue tu mauis, Erycina ridens,
quam Iocus circumuolat et Cupido,
siue neglectum genus et nepotes 35
respicis, auctor,
heu nimis longo satiate ludo,
quem iuuat clamor galeaeque leues,
acer et Mauri peditis cruentum
uoltus in hostem, 40
siue mutata iuuenem figura
ales in terris imitaris, almae
filius Maiae, patiens uocari
Caesaris ultor.
Serus in caelum redeas diuque 45
laetus intersis populo Quirini,
neue te nostris nitiis iniquum
ocior aura
tollat; hic magnos potius triumphos,
hic ames dici pater atque princeps, 50
neu sinas Medos equitare inultos
te duce, Caesar.

III
Sic te diua potens Cypri,
sic fratres Helenae, lucida sidera,
uentorumque regat pater
obstrictis aliis praeter Iapyga,
nauis, quae tibi creditum 5
debes Vergilium; finibus Atticis
reddas incolumem precor
et serues animae dimidium meae.
Illi robur et aes triplex
circa pectus erat, qui fragilem truci 10
commisit pelago ratem
primus, nec timuit praecipitem Africum
decertantem Aquilonibus
nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
quo non arbiter Hadriae 15
maior, tollere seu ponere uolt freta.
Quem mortis timuit gradum
qui siccis oculis monstra natantia,
qui uidit mare turbidum et
infamis scopulos Acroceraunia? 20
Nequicquam deus abscidit
prudens Oceano dissociabili
terras, si tamen impiae
non tangenda rates transiliunt uada.
Audax omnia perpeti 25
gens humana ruit per uetitum nefas;
audax Iapeti genus
ignem fraude mala gentibus intulit;
post ignem aetheria domo
subductum macies et noua febrium 30
terris incubuit cohors
semotique prius tarda necessitas
leti corripuit gradum.
Expertus uacuum Daedalus aera
pennis non homini datis; 35
perrupit Acheronta Herculeus labor.
Nil mortalibus ardui est;
caelum ipsum petimus stultitia neque
per nostrum patimur scelus
iracunda Iouem ponere fulmina. 40

IV
Soluitur acris hiems grata uice ueris et Fauoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
Iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna 5
iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum
Volcanus ardens uisit officinas.
Nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto
aut flore, terrae quem ferunt solutae; 10
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna siue malit haedo.
Pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. O beate Sesti,
uitae summa breuis spem nos uetat inchoare longam. 15
Iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,
nec regna uini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus
nunc omnis et mox uirgines tepebunt. 20

V
Quis multa gracilis te puer in rosa
perfusus liquidis urget odoribus
grato, Pyrrha, sub antro?
cui flauam religas comam,
simplex munditiis? Heu quotiens fidem 5
mutatosque deos flebit et aspera
nigris aequora uentis
emirabitur insolens,
qui nunc te fruitur credulus aurea,
qui semper uacuam, semper amabilem 10
sperat, nescius aurae
fallacis. Miseri, quibus
intemptata nites. Me tabula sacer
uotiua paries indicat uuida
suspendisse potenti
uestimenta maris deo. 15

VI
Scriberis Vario fortis et hostium
uictor, Maeonii carminis alite,
quam rem cumque ferox nauibus aut equis
miles te duce gesserit.
Nos, Agrippa, neque haec dicere nec grauem 5
Pelidae stomachum cedere nescii,
nec cursus duplicis per mare Vlixei
nec saeuam Pelops domum
conamur, tenues grandia, dum pudor
inbellisque lyrae Musa potens uetat 10
laudes egregii Caesaris et tuas
culpa deterere ingeni.
Quis Martem tunica tectum adamantina
digne scripserit aut puluere Troico
nigrum Merionen aut ope Palladis 15
Tydiden superis parem?
Nos conuiuia, nos proelia uirginum
sectis in iuuenes unguibus acrium
cantamus, uacui siue quid urimur
non praeter solitum leues. 20

VII
Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
aut Ephesum bimarisue Corinthi
moenia uel Baccho Thebas uel Apolline Delphos
insignis aut Thessala Tempe;
sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem 5
carmine perpetuo celebrare et
undique decerptam fronti praeponere oliuam;
plurimus in Iunonis honorem
aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas:
me nec tam patiens Lacedaemon 10
nec tam Larisae percussit campus opimae
quam domus Albuneae resonantis
et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
mobilibus pomaria riuis.
Albus ut obscuro deterget nubila caelo 15
saepe Notus neque parturit imbris
perpetuo, sic tu sapiens finire memento
tristitiam uitaeque labores
molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
castra tenent seu densa tenebit 20
Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
cum fugeret, tamen uda Lyaeo
tempora populea fertur uinxisse corona,
sic tristis affatus amicos:
'Quo nos cumque feret melior fortuna parente, 25
ibimus, o socii comitesque.
Nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro:
certus enim promisit Apollo
ambiguam tellure noua Salamina futuram.
O fortes peioraque passi
mecum saepe uiri, nunc uino pellite curas; 30
cras ingens iterabimus aequor.'

VIII
Lydia, dic, per omnis
te deos oro, Sybarin cur properes amando
perdere, cur apricum
oderit Campum, patiens pulueris atque solis,
cur neque militaris 5
inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
temperet ora frenis.
Cur timet flauum Tiberim tangere? Cur oliuum
sanguine uiperino
cautius uitat neque iam liuida gestat armis 10
bracchia, saepe disco
saepe trans finem iaculo nobilis expedito?
quid latet, ut marinae
filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troia
funera, ne uirilis 15
cultus in caedem et Lycias proriperet cateruas?

IX
Vides ut alta stet niue candidum
Soracte nec iam sustineant onus
siluae laborantes geluque
flumina constiterint acuto?
Dissolue frigus ligna super foco 5
large reponens atque benignius
deprome quadrimum Sabina,
o Thaliarche, merum diota.
Permitte diuis cetera, qui simul
strauere uentos aequore feruido 10
deproeliantis, nec cupressi
nec ueteres agitantur orni.
Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem fors dierum cumque dabit, lucro
adpone nec dulcis amores
sperne, puer, neque tu choreas, 15
donec uirenti canities abest
morosa. Nunc et Campus et areae
lenesque sub noctem susurri
composita repetantur hora,
nunc et latentis proditor intumo 20
gratus puellae risus ab angulo
pignusque dereptum lacertis
aut digito male pertinaci.

X
Mercuri, facunde nepos Atlantis,
qui feros cultus hominum recentum
uoce formasti catus et decorae
more palaestrae,
te canam, magni Iouis et deorum 5
nuntium curuaeque lyrae parentem,
callidum quicquid placuit iocoso
condere furto.
Te, boues olim nisi reddidisses
per dolum amotas, puerum minaci 10
uoce dum terret, uiduus pharetra
risit Apollo.
Quin et Atridas duce te superbos
Ilio diues Priamus relicto
Thessalosque ignis et iniqua Troiae 15
castra fefellit.
Tu pias laetis animas reponis
sedibus uirgaque leuem coerces
aurea turbam, superis deorum
gratus et imis. 20

XI
Tu ne quaesieris (scire nefas) quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. Vt melius quicquid erit pati!
Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare 5
Tyrrhenum, sapias, uina liques et spatio breui
spem longam reseces. Dum loquimur, fugerit inuida
aetas: carpe diem, quam minimum credula postero.

XII
Quem uirum aut heroa lyra uel acri
tibia sumis celebrare, Clio?
Quem deum? Cuius recinet iocosa
nomen imago
aut in umbrosis Heliconis oris 5
aut super Pindo gelidoue in Haemo?
Vnde uocalem temere insecutae
Orphea siluae
arte materna rapidos morantem
fluminum lapsus celerisque uentos, 10
blandum et auritas fidibus canoris
ducere quercus.
Quid prius dicam solitis parentis
laudibus, qui res hominum ac deorum,
qui mare ac terras uariisque mundum 15
temperat horis?
Vnde nil maius generatur ipso
nec uiget quicquam simile aut secundum;
proximos illi tamen occupabit
Pallas honores. 20
Proeliis audax, neque te silebo,
Liber, et saeuis inimica uirgo
beluis, nec te, metuende certa
Phoebe sagitta.
Dicam et Alciden puerosque Ledae, 25
hunc equis, illum superare pugnis
nobilem; quorum simul alba nautis
stella refulsit,
defluit saxis agitatus umor,
concidunt uenti fugiuntque nubes 30
et minax, quod sic uoluere, ponto
unda recumbit.
Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fasces, dubito, an Catonis 35
nobile letum.
Regulum et Scauros animaeque magnae
prodigum Paulum superante Poeno
gratus insigni referam Camena
Fabriciumque. 40
Hunc et incomptis Curium capillis
utilem bello tulit et Camillum
saeua paupertas et auitus apto
cum lare fundus.
Crescit occulto uelut arbor aeuo 45
fama Marcelli; micat inter omnis
Iulium sidus, uelut inter ignis
luna minores.
Gentis humanae pater atque custos,
orte Saturno, tibi cura magni 50
Caesaris fatis data: tu secundo
Caesare regnes.
Ille seu Parthos Latio imminentis
egerit iusto domitos triumpho
siue subiectos Orientis orae 55
Seras et Indos,
te minor laetum reget aequus orbem:
tu graui curru quaties Olympum,
tu parum castis inimica mittes
fulmina lucis. 60

XIII
Cum tu, Lydia, Telephi
ceruicem roseam, cerea Telephi
laudas bracchia, uae, meum
feruens difficili bile tumet iecur.
Tunc nec mens mihi nec color
certa sede manet, umor et in genas 5
furtim labitur, arguens
quam lentis penitus macerer ignibus.
Vror, seu tibi candidos
turparunt umeros inmodicae mero 10
rixae, siue puer furens
inpressit memorem dente labris notam.
Non, si me satis audias,
speres perpetuum dulcia barbare
laedentem oscula, quae Venus 15
quinta parte sui nectaris imbuit.
Felices ter et amplius
quos inrupta tenet copula nec malis
diuolsus querimoniis
suprema citius soluet amor die. 20

XIV
O nauis, referent in mare te noui
fluctus. O quid agis? Fortiter occupa
portum. Nonne uides ut
nudum remigio latus,
et malus celeri saucius Africo 5
antemnaque gemant ac sine funibus
uix durare carinae
possint imperiosius
aequor? Non tibi sunt integra lintea,
non di, quos iterum pressa uoces malo. 10
Quamuis Pontica pinus,
siluae filia nobilis,
iactes et genus et nomen inutile:
nil pictis timidus nauita puppibus
fidit. Tu, nisi uentis 15
debes ludibrium, caue.
Nuper sollicitum quae mihi taedium,
nunc desiderium curaque non leuis,
interfusa nitentis
uites aequora Cycladas. 20

XV
Pastor cum traheret per freta nauibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
ingrato celeris obruit otio
uentos ut caneret fera
Nereus fata: 'Mala ducis aui domum 5
quam multo repetet Graecia milite,
coniurata tuas rumpere nuptias
et regnum Priami uetus.
Heu, heu, quantus equis, quantus adest uiris
sudor! Quanta moues funera Dardanae 10
genti! Iam galeam Pallas et aegida
currusque et rabiem parat.
Nequicquam Veneris praesidio ferox
pectes caesariem grataque feminis
inbelli cithara carmina diuides; 15
nequicquam thalamo grauis
hastas et calami spicula Cnosii
uitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen, heu serus, adulteros
crines puluere collines.
Non Laertiaden, exitium tuae 20
gentis, non Pylium Nestora respicis?
Vrgent inpauidi te Salaminius
Teucer, te Sthenelus sciens
pugnae, siue opus est imperitare equis, 25
non auriga piger; Merionen quoque
nosces. Ecce furit te reperire atrox
Tydides melior patre,
quem tu, ceruus uti uallis in altera
uisum parte lupum graminis inmemor, 30
sublimi fugies mollis anhelitu,
non hoc pollicitus tuae.
Iracunda diem proferet Ilio
matronisque Phrygum classis Achillei;
post certas hiemes uret Achaicus 35
ignis Iliacas domos.'

XVI
O matre pulchra filia pulchrior,
quem criminosis cumque uoles modum
pones iambis, siue flamma
siue mari libet Hadriano.
Non Dindymene, non adytis quatit 5
mentem sacerdotum incola Pythius,
non Liber aeque, non acuta
sic geminant Corybantes aera,
tristes ut irae, quas neque Noricus
deterret ensis nec mare naufragum 10
nec saeuus ignis nec tremendo
Iuppiter ipse ruens tumultu.
Fertur Prometheus addere principi
limo coactus particulam undique
desectam et insani leonis
uim stomacho apposuisse nostro. 15
Irae Thyesten exitio graui
strauere et altis urbibus ultimae
stetere causae, cur perirent
funditus inprimeretque muris 20
hostile aratrum exercitus insolens.
Conpesce mentem: me quoque pectoris
temptauit in dulci iuuenta
feruor et in celeres iambos
misit furentem. Nunc ego mitibus 25
mutare quaero tristia, dum mihi
fias recantatis amica
opprobriis animumque reddas.

XVII
Velox amoenum saepe Lucretilem
mutat Lycaeo Faunus et igneam
defendit aestatem capellis
usque meis pluuiosque uentos.
Inpune tutum per nemus arbutos 5
quaerunt latentis et thyma deuiae
olentis uxores mariti
nec uiridis metuunt colubras
nec Martialis haediliae lupos,
utcumque dulci, Tyndari, fistula 10
ualles et Vsticae cubantis
leuia personuere saxa.
Di me tuentur, dis pietas mea
et Musa cordi est. Hic tibi copia
manabit ad plenum benigno
ruris honorum opulenta cornu; 15
hic in reducta ualle Caniculae
uitabis aestus et fide Teia
dices laborantis in uno
Penelopen uitreamque Circen; 20
hic innocentis pocula Lesbii
duces sub umbra nec Semeleius
cum Marte confundet Thyoneus
proelia nec metues proteruum
suspecta Cyrum, ne male dispari 25
incontinentis iniciat manus
et scindat haerentem coronam
crinibus inmeritamque uestem.

XVIII
Nullam, Vare, sacra uite prius seueris arborem
circa mite solum Tiburis et moenia Catili;
siccis omnia nam dura deus proposuit neque
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.
Quis post uina grauem militiam aut pauperiem crepat? 5
Quis non te potius, Bacche pater, teque decens Venus?
Ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero
debellata, monet Sithoniis non leuis Euhius,
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum 10
discernunt auidi. Non ego te, candide Bassareu,
inuitum quatiam nec uariis obsita frondibus
sub diuum rapiam. Saeua tene cum Berecyntio
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui
et tollens uacuum plus nimio gloria uerticem 15
arcanique fides prodiga, perlucidior uitro.

XIX
Mater saeua Cupidinum
Thebanaeque iubet me Semelae puer
et lasciua Licentia
finitis animum reddere amoribus.
Vrit me Glycerae nitor 5
splendentis Pario marmore purius;
urit grata proteruitas
et uoltus nimium lubricus aspici.
In me tota ruens Venus
Cyprum deseruit, nec patitur Scythas 10
aut uersis animosum equis
Parthum dicere nec quae nihil attinent.
Hic uiuum mihi caespitem, hic
uerbenas, pueri, ponite turaque
bimi cum patera meri:
mactata ueniet lenior hostia. 15

XX
Vile potabis modicis Sabinum
cantharis, Graeca quod ego ipse testa
conditum leui, datus in theatro
cum tibi plausus,
care Maecenas eques, ut paterni 5
fluminis ripae simul et iocosa
redderet laudes tibi Vaticani
montis imago.
Caecubum et prelo domitam Caleno
tu bibes uuam; mea nec Falernae 10
temperant uites neque Formiani
pocula colles.

XXI
Dianam tenerae dicite uirgines,
intonsum, pueri, dicite Cynthium
Latonamque supremo
dilectam penitus Ioui;
uos laetam fluuiis et nemorum coma, 5
quaecumque aut gelido prominet Algido,
nigris aut Erymanthi
siluis aut uiridis Gragi;
uos Tempe totidem tollite laudibus
natalemque, mares, Delon Apollinis 10
insignemque pharetra
fraternaque umerum lyra.
Hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
pestemque a populo et principe Caesare in
Persas atque Britannos
uestra motus aget prece. 15

XXII
Integer uitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu
nec uenenatis grauida sagittis,
Fusce, pharetra,
siue per Syrtis iter aestuosas 5
siue facturus per inhospitalem
Caucasum uel quae loca fabulosus
lambit Hydaspes.
Namque me silua lupus in Sabina,
dum meam canto Lalagem et ultra 10
terminum curis uagor expeditis,
fugit inermem,
quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
nec Iubae tellus generat, leonum 15
arida nutrix.
Pone me pigris ubi nulla campis
arbor aestiua recreatur aura,
quod latus mundi nebulae malusque
Iuppiter urget; 20
pone sub curru nimium propinqui
solis in terra domibus negata:
dulce ridentem Lalagen amabo,
dulce loquentem.

XXIII
Vitas inuleo me similis, Chloe,
quaerenti pauidam montibus auiis
matrem non sine uano
aurarum et silua metu.
Nam seu mobilibus ueris inhorruit 5
aduentus folliis, seu uirides rubum
dimouere lacertae,
et corde et genibus tremit.
Atqui non ego te, tigris ut aspera
Gaetulusue leo, frangere persequor: 10
tandem desine matrem
tempestiua sequi uiro.

XXIV
Quis desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? Praecipe lububris
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
uocem cum cithara dedit.
Ergo Quintilium perpetuus sopor 5
urget? Cui Pudor et Iustitiae soror,
incorrupta Fides, nudaque Veritas
quando ullum inueniet parem?
Multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili. 10
Tu frustra pius, heu, non ita creditum
poscis Quintilium deos.
Quid si Threicio blandius Orpheo
auditam moderere arboribus fidem?
Num uanae redeat sanguis imagini, 15
quam uirga semel horrida,
non lenis precibus fata recludere,
nigro compulerit Mercurius gregi?
durum: sed leuius fit patientia
quicquid corrigere est nefas. 20

XXV
Parcius iunctas quatiunt fenestras
iactibus crebris iuuenes proterui
nec tibi somnos adimunt amatque
ianua limen,
quae prius multum facilis mouebat 5
cardines. Audis minus et minus iam:
'Me tuo longas pereunte noctes,
Lydia, dormis?'
Inuicem moechos anus arrogantis
flebis in solo leuis angiportu 10
Thracio bacchante magis sub
interlunia uento,
cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeuiet circa iecur ulcerosum 15
non sine questu,
laeta quod pubes hedera uirenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
dedicet Euro. 20

XXVI
Musis amicus tristitiam et metus
tradam proteruis in mare Creticum
portare uentis, quis sub Arcto
rex gelidae metuatur orae,
quid Tiridaten terreat, unice 5
securus. O quae fontibus integris
gaudes, apricos necte flores,
necte meo Lamiae coronam,
Piplea dulcis. Nil sine te mei
prosunt honores; hunc fidibus nouis, 10
hunc Lesbio sacrare plectro
teque tuasque decet sorores.

XXVII
Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est; tollite barbarum
morem uerecundumque Bacchum
sanguineis prohibete rixis.
Vino et lucernis Medus acinaces 5
immane quantum discrepat; impium
lenite clamorem, sodales,
et cubito remanete presso.
Voltis seueri me quoque sumere
partem Falerni? Dicat Opuntiae 10
frater Megyllae quo beatus
uolnere, qua pereat sagitta.
Cessat uoluntas? Non alia bibam
mercede. Quae te cumque domat Venus
non erubescendis adurit
ignibus ingenuoque semper 15
amore peccas. Quicquid habes, age,
depone tutis auribus. A! miser,
quanta laborabas Charybdi,
digne puer meliore flamma. 20
Quae saga, quis te soluere Thessalis
magus uenenis, quis poterit deus?
uix inligatum te triformi
Pegasus expediet Chimaera.

XXVIII
Te maris et terrae numeroque carentis harenae
mensorem cohibent, Archyta,
pulueris exigui prope latum parua Matinum
munera nec quicquam tibi prodest
aerias temptasse domos animoque rotundum 5
percurrisse polum morituro.
Occidit et Pelopis genitor, conuiua deorum,
Tithonusque remotus in auras
et Iouis arcanis Minos admissus habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco 10
demissum, quamuis clipeo Troiana refixo
tempora testatus nihil ultra
neruos atque cutem morti concesserat atrae,
iudice te non sordidus auctor
naturae uerique. Sed omnis una manet nox 15
et calcanda semel uia leti.
Dant alios Furiae toruo spectacula Marti,
exitio est auidum mare nautis;
mixta senum ac iuuenum densentur funera, nullum
saeua caput Proserpina fugit. 20
Me quoque deuexi rapidus comes Orionis
Illyricis Notus obruit undis.
At tu, nauta, uagae ne parce malignus harenae
ossibus et capiti inhumato
particulam dare: sic, quodcumque minabitur Eurus 25
fluctibus Hesperiis, Venusinae
plectantur siluae te sospite multaque merces,
unde potest, tibi defluat aequo
ab Ioue Neptunoque sacri custode Tarenti.
Neglegis inmeritis nocituram
postmodo te natis fraudem committere? Fors et 30
debita iura uicesque superbae
te maneant ipsum: precibus non linquar inultis
teque piacula nulla resoluent.
Quamquam festinas, non est mora longa; licebit 35
iniecto ter puluere curras.

XXIX
Icci, beatis nunc Arabum inuides
gazis et acrem militiam paras
non ante deuictis Sabaeae
regibus horribilique Medo
nectis catenas? Quae tibi uirginum 5
sponso necato barbara seruiet?
puer quis ex aula capillis
ad cyathum statuetur unctis,
doctus sagittas tendere Sericas
arcu paterno? Quis neget arduis 10
pronos relabi posse riuos
montibus et Tiberim reuerti,
cum tu coemptos undique nobilis
libros Panaeti Socraticam et domum
mutare loricis Hiberis,
pollicitus meliora, tendis? 15

XXX
O Venus regina Cnidi Paphique,
sperne dilectam Cypron et uocantis
ture te multo Glycerae decoram
transfer in aedem.
Feruidus tecum puer et solutis 5
Gratiae zonis properentque Nymphae
et parum comis sine te Iuuentas
Mercuriusque.

XXXI
Quid dedicatum poscit Apollinem
uates? Quid orat, de patera nouum
fundens liquorem? Non opimae
Sardiniae segetes feraces,
non aestuosae grata Calabriae 5
armenta, non aurum aut ebur Indicum,
non rura, quae Liris quieta
mordet aqua taciturnus amnis.
Premant Calena falce quibus dedit
Fortuna uitem, diues et aureis 10
mercator exsiccet culillis
uina Syra reparata merce,
dis carus ipsis, quippe ter et quater
anno reuisens aequor Atlanticum
inpune: me pascust oliuae,
me cichorea leuesque maluae. 15
Frui paratis et ualido mihi,
Latoe, dones, at, precor, integra
cum mente, nec turpem senectam
degere nec cithara carentem. 20

XXXII
Poscimur. Si quid uacui sub umbra
lusimus tecum, quod et hunc in annum
uiuat et pluris, age, dic Latinum,
barbite, carmen,
Lesbio primum modulate ciui, 5
qui, ferox bello, tamen inter arma,
siue iactatam religarat udo
litore nauem,
Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat 10
et Lycum nigris oculis nigroque
crine decorum.
O decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iouis, o laborum
dulce lenimen, mihi cumque salue 15
rite uocanti.

XXXIII
Albi, ne doleas plus nimio memor
inmitis Glycerae neu miserabilis
descantes elegos, cur tibi iunior
laesa praeniteat fide.
Insignem tenui fronte Lycorida 5
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoen: sed prius Apulis
iungentur capreae lupis
quam turpi Pholoe peccet adultero.
Sic uisum Veneri, cui placet imparis 10
formas atque animos sub iuga aenea
saeuo mittere cum ioco.
Ipsum me melior cum peteret Venus,
grata detinuit compede Myrtale
libertina, fretis acrior Hadriae 15
curuantis Calabros sinus.

XXXIV
Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae
consultus erro, nunc retrorsum
uela dare atque iterare cursus
cogor relictos: namque Diespiter 5
igni corusco nubila diuidens
plerumque, per purum tonantis
egit equos uolucremque currum,
quo bruta tellus et uaga flumina,
quo Styx et inuisi horrida Taenari 10
sedes Atlanteusque finis
concutitur. Valet ima summis
mutare et insignem attenuat deus,
obscura promens; hinc apicem rapax
Fortuna cum stridore acuto
sustulit, hic posuisse gaudet. 15

XXXV
O diua, gratum quae regis Antium,
praesens uel imo tollere de gradu
mortale corpus uel superbos
uertere funeribus triumphos,
te pauper ambit sollicita prece 5
ruris colonus, te dominam aequoris
quicumque Bythyna lacessit
Carpathium pelagus carina.
Te Dacus asper, te profugi Scythae,
urbesque gentesque et Latium ferox 10
regumque matres barbarorum et
purpurei metuunt tyranni,
iniurioso ne pede proruas
stantem columnam, neu populus frequens
ad arma cessantis, ad arma
concitet imperiumque frangat. 15
Te semper anteit serua Necessitas,
clauos trabalis et cuneos manu
gestans aena nec seuerus
uncus abest liquidumque plumbum; 20
te Spes et albo rara Fides colit
uelata panno nec comitem abnegat,
utcumque mutata potentis
ueste domos inimica linquis;
at uolgus infidum et meretrix retro 25
periura cedit, diffugiunt cadis
cum faece siccatis amici,
ferre iugum pariter dolosi.
Serues iturum Caesarem in ultimos
orbis Britannos et iuuenum recens 30
examen Eois timendum
partibus Oceanoque rubro.
Heu heu, cicatricum et sceleris pudet
fratrumque. Quid nos dura refugimus
aetas, quid intactum nefasti
liquimus? Vnde manum iuuentus 35
metu deorum continuit? Quibus
pepercit aris? O utinam noua
incude diffingas retusum in
Massagetas Arabasque ferrum! 40

XXXVI
Et ture et fidibus iuuat
placare et uituli sanguini debito
custodes Numidae deos,
qui nunc Hesperia sospes ab ultima
caris multa sodalibus, 5
nulli plura tamen diuidit oscula
quam dulci Lamiae, memor
actae non alio rege puertiae
mutataeque simul togae.
Cressa ne careat pulchra dies nota 10
neu promptae modus amphorae
neu morem in Salium sit requies pedum
neu multi Damalis meri
Bassum Threicia uincat amystide
neu desint epulis rosae 15
neu uiuax apium neu breue lilium.
Omnes in Damalin putres
deponent oculos nec Damalis nouo
diuelletur adultero
lasciuis hederis ambitiosior. 20

XXXVII
Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus, nunc Saliaribus
ornare puluinar deorum
tempus erat dapibus, sodales.
Antehac nefas depromere Caecubum 5
cellis auitis, dum Capitolio
regina dementis ruinas
funus et imperio parabat
contaminato cum grege turpium
morbo uirorum, quidlibet impotens 10
sperare fortunaque dulci
ebria. Sed minuit furorem
uix una sospes nauis ab ignibus,
mentemque lymphatam Mareotico
redegit in ueros timores 15
Caesar, ab Italia uolantem
remis adurgens, accipiter uelut
mollis columbas aut leporem citus
uenator in campis niualis
Haemoniae, daret ut catenis 20
fatale monstrum. Quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
expauit ensem nec latentis
classe cita reparauit oras,
ausa et iacentem uisere regiam 25
uoltu sereno, fortis et asperas
tractare serpentes, ut atrum
corpore conbiberet uenenum,
deliberata morte ferocior:
saeuis Liburnis scilicet inuidens 30
priuata deduci superbo,
non humilis mulier, triumpho.

XXXVIII
Persicos odi, puer, apparatus,
displicent nexae philyra coronae,
mitte sectari, rosa quo locorum
sera moretur.
Simplici myrto nihil adlabores 5
sedulus, curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
uite bibentem.

LIBER SECVNDVS

I
Motum ex Metello consule ciuicum
bellique causas et uitia et modos
ludumque Fortunae grauisque
principium amicitias et arma
nondum expiatis uncta cruoribus, 5
periculosae plenum opus aleae,
tractas et incedis per ignis
suppositos cineri doloso.
Paulum seuerae Musa tragoediae
desit theatris; mox, ubi publicas 10
res ordinaris, grande munus
Cecropio repetes coturno,
insigne maestis praesidium reis
et consulenti, Pollio, curiae,
cui laurus aeternos honores
Delmatico peperit triumpho. 15
Iam nunc minaci murmure cornuum
perstringis auris, iam litui strepunt,
iam fulgor armorum fugacis
terret equos equitumque uoltus. 20
Audire magnos iam uideor duces
non indecoro puluere sordidos
et cuncta terrarum subacta
praeter atrocem animum Catonis.
Iuno et deorum quisquis amicior 25
Afris inulta cesserat impotens
tellure, uictorum nepotes
rettulit inferias Iugurthae.
Quis non Latino sanguine pinguior
campus sepulcris impia proelia 30
testatur auditumque Medis
Hesperiae sonitum ruinae?
Qui gurges aut quae flumina lugubris
ignara belli? Quod mare Dauniae
non decolorauere caedes?
Quae caret ora cruore nostro? 35
Sed ne relictis, Musa procax, iocis
Ceae retractes munera Neniae,
mecum Dionaeo sub antro
quaere modos leuiore plectro. 40

II
Nullus argento color est auaris
abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
splendeat usu.
Viuet extento Proculeius aeuo, 5
notus in fratres animi paterni;
illum aget pinna metuente solui
Fama superstes.
Latius regnes auidum domando
spiritum quam si Libyam remotis 10
Gadibus iungas et uterque Poenus
seruiat uni.
Crescit indulgens sibi dirus hydrops
nec sitim pellit, nisi causa morbi
fugerit uenis et aquosus albo 15
corpore languor.
Redditum Cyri solio Prahaten
dissidens plebi numero beatorum
eximit Virtus populumque falsis
dedocet uti 20
uocibus, regnum et diadema tutum
deferens uni propriamque laurum
quisquis ingentis oculo inretorto
spectat aceruos.

III
Aequam memento rebus in arduis
seruare mentem, non secus in bonis
ab insolenti temperatam
laetitia, moriture Delli,
seu maestus omni tempore uixeris 5
seu te in remoto gramine per dies
festos reclinatum bearis
interiore nota Falerni.
Quo pinus ingens albaque populus
umbram hospitalem consociare amant 10
ramis? Quid obliquo laborat
lympha fugax trepidare riuo?
Huc uina et unguenta et nimium breuis
flores amoenae ferre iube rosae,
dum res et aetas et Sororum
fila trium patiuntur atra. 15
Cedes coemptis saltibus et domo
uillaque, flauus quam Tiberis lauit,
cedes, et exstructis in altum
diuitiis potietur heres. 20
Diuesne prisco natus ab Inacho
nil interest an pauper et infima
de gente sub diuo moreris,
uictima nil miserantis Orci;
omnes eodem cogimur, omnium 25
uersatur urna serius ocius
sors exitura et nos in aeternum
exilium impositura cumbae.

IV
Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu: prius insolentem
serua Briseis niueo colore
mouit Anchillem;
mouit Aiacem Telamone natum 5
forma captiuae dominum Tecmessae;
arsit Atrides medio in triumpho
uirgine rapta,
barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo uictore et ademptus Hector 10
tradidit fessis leuiora tolli
Pergama Grais.
Nescias an te generum beati
Phyllidis flauae decorent parentes;
regium certe genus et penatis 15
maeret iniquos.
Crede non illam tibi de scelesta
plebe delectam, neque sic fidelem,
sic lucro auersam potuisse nasci
matre pudenda. 20
Bracchia et uoltum teretisque suras
integer laudo: fuge suspicari
cuius octauum trepidauit aetas
claudere lustrum.

V
Nondum subacta ferre iugum ualet
ceruice, nondum munia comparis
aequare nec tauri ruentis
in uenerem tolerare pondus.
Circa uirentis est animus tuae 5
campos iuuencae, nunc fluuiis grauem
solantis aestum, nunc in udo
ludere cum uitulis salicto
praegestientis. Tolle cupidinem
immitis uuae: iam tibi liuidos 10
distinguet autumnus racemos
purpureo uarius colore;
iam te sequetur; currit enim ferox
aetas et illi quos tibi dempserit
adponet annos; iam proterua
fronte petet Lalage maritum, 15
dilecta, quantum non Pholoe fugax,
non Chloris albo sic umero nitens
ut pura nocturno renidet
luna mari Cnidiusue Gyges, 20
quem si puellarum insereres choro,
mire sagacis falleret hospites
discrimen obscurum solutis
crinibus ambiguoque uoltu.

VI
Septimi, Gadis aditure mecum et
Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et
barbaras Syrtis, ubi Maura semper
aestuat unda,
Tibur Argeo positum colono 5
sit meae sedes utinam senectae,
sit modus lasso maris et uiarum
militiaeque.
Vnde si Parcae prohibent iniquae,
dulce pellitis ouibus Galaesi 10
flumen et regnata petam Laconi
rura Phalantho.
Ille terrarum mihi praeter omnis
angulus ridet, ubi non Hymetto
mella decedunt uiridique certat 15
baca Venafro,
uer ubi longum tepidasque praebet
Iuppiter brumas et amicus Aulon
fertili Baccho minimum Falernis
inuidet uuis. 20
Ille te mecum locus et beatae
postulant arces; ibi tu calentem
debita sparges lacrima fauillam
uatis amici.

VII
O saepe mecum tempus in ultimum
deducte Bruto militiae duce,
quis te redonauit Quiritem
dis patriis Italoque caelo,
Pompei, meorum prime sodalium, 5
cum quo morantem saepe diem mero
fregi, coronatus nitentis
malobathro Syrio capillos?
Tecum Philippos et celerem fugam
sensi relicta non bene parmula, 10
cum fracta uirtus et minaces
turpe solum tetigere mento;
sed me per hostis Mercurius celer
denso pauentem sustulit aere,
te rursus in bellum resorbens 15
unda fretis tulit aestuosis.
Ergo obligatam redde Ioui dapem
longaque fessum militia latus
depone sub lauru mea, nec
parce cadis tibi destinatis. 20
Obliuioso leuia Massico
ciboria exple, funde capacibus
unguenta de conchis. Quis udo
deproperare apio coronas
curatue myrto? Quem Venus arbitrum 25
dicet bibendi? Non ego sanius
bacchabor Edonis: recepto
dulce mihi furere est amico.

VIII
Vlla si iuris tibi peierati
poena, Barine, nocuisset umquam,
dente si nigro fieres uel uno
turpior ungui,
crederem; sed tu simul obligasti 5
perfidum uotis caput, enitescis
pulchrior multo iuuenumque prodis
publica cura.
Expedit matris cineres opertos
fallere et toto taciturna noctis 10
signa cum caelo gelidaque diuos
morte carentis.
Ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
simplices Nymphae, ferus et Cupido
semper ardentis acuens sagittas 15
cote cruenta.
Adde quod pubes tibi crescit omnis,
seruitus crescit noua nec priores
impiae tectum dominae relinquont
saepe minati. 20
Te suis matres metuunt iuuencis,
te senes parci miseraeque nuper
uirgines nuptae, tua ne retardet
aura maritos.

IX
Non semper imbres nubibus hispidos
manant in agros aut mare Caspium
uexant inaequales procellae
usque, nec Armeniis in oris,
amice Valgi, stat glacies iners 5
mensis per omnis aut Aquilonibus
querqueta Gargani laborant
et foliis uiduantur orni:
tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum, nec tibi Vespero 10
surgente decedunt amores
nec rapidum fugiente solem.
At non ter aeuo functus amabilem
plorauit omnis Antilochum senex
annos nec inpubem parentes 15
Troilon aut Phrygiae sorores
fleuere semper. Desine mollium
tandem querellarum et potius noua
cantemus Augusti tropaea
Caesaris et rigidum Niphaten 20
Medumque flumen gentibus additum
uictis minores uoluere uertices
intraque praescriptum Gelonos
exiguis equitare campis.

X
Rectius uiues, Licini, neque altum
semper urgendo neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
litus iniquom.
Auream quisquis mediocritatem 5
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret inuidenda
sobrius aula.
Saepius uentis agitatur ingens
pinus et celsae grauiore casu 10
decidunt turres feriuntque summos
fulgura montis.
Sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene praeparatum
pectus. Informis hiemes reducit 15
Iuppiter, idem
summouet. Non, si male nunc, et olim
sic erit: quondam cithara tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
tendit Apollo. 20
Rebus angustis animosus atque
fortis appare; sapienter idem
contrahes uento nimium secundo
turgida uela.

XI
Quid bellicosus Cantaber et Scythes,
Hirpine Quincti, cogitet Hadria
diuisus obiecto, remittas
quaerere nec trepides in usum
poscentis aeui pauca: fugit retro 5
leuis iuuentas et decor, arida
pellente lasciuos amores
canitie facilemque somnum.
Non semper idem floribus est honor
uernis neque uno luna rubens nitet 10
uoltu: quid aeternis minorem
consiliis animum fatigas?
Cur non sub alta uel platano uel hac
pinu iacentes sic temere et rosa
canos odorati capillos, 15
dum licet, Assyriaque nardo
potamus uncti? dissipat Euhius
curas edacis. Quis puer ocius
restinguet ardentis Falerni
pocula praetereunte lympha? 20
Quis deuium scortum eliciet domo
Lyden? Eburna dic, age, cum lyra
maturet, in comptum Lacaenae
more comas religata nodum.

XII
Nolis longa ferae bella Numantiae,
nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus
aptari citharae modis,
nec saeuos Lapithas et nimium mero 5
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuuenes, unde periculum
fulgens contremuit domus
Saturni ueteris; tuque pedestribus
dices historiis proelia Caesaris, 10
Maecenas, melius ductaque per uias
regum colla minacium.
Me dulcis dominae Musa Licymniae
cantus, me uoluit dicere lucidum
fulgentis oculos et bene mutuis 15
fidum pectus amoribus;
quam nec ferre pedem dedecuit choris
nec certare ioco nec dare bracchia
ludentem nitidis uirginibus sacro
Dianae celebris die. 20
Num tu quae tenuit diues Achaemenes
aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
permutare uelis crine Licymniae,
plenas aut Arabum domos
cum flagrantia detorquet ad oscula 25
ceruicem aut facili saeuitia negat
quae poscente magis gaudeat eripi,
interdum rapere occupet?

XIII
Ille et nefasto te posuit die,
quicumque primum, et sacrilega manu
produxit, arbos, in nepotum
perniciem obprobriumque pagi;
illum et parentis crediderim sui 5
fregisse ceruicem et penetralia
sparsisse nocturno cruore
hospitis, ille uenena Colcha
et quidquid usquam concipitur nefas
tractauit, agro qui statuit meo 10
te, triste lignum, te, caducum
in domini caput inmerentis.
Quid quisque uitet, nunquam homini satis
cautum est in horas: nauita Bosphorum
Poenus perhorrescit neque ultra 15
caeca timet aliunde fata,
miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
robur; sed inprouisa leti
uis rapuit rapietque gentis. 20
Quam paene furuae regna Proserpinae
et iudicantem uidimus Aeacum
sedesque discriptas piorum et
Aeoliis fidibus querentem
Sappho puellis de popularibus 25
et te sonantem plenius aureo,
Alcaee, plectro dura nauis,
dura fugae mala, dura belli.
Vtrumque sacro digna silentio
mirantur umbrae dicere, sed magis 30
pugnas et exactos tyrannos
densum umeris bibit aure uolgus.
Quid mirum, ubi illis carminibus stupens
demittit atras belua centiceps
auris et intorti capillis 35
Eumenidum recreantur angues?
Quin et Prometheus et Pelopis parens
dulci laborum decipitur sono
nec curat Orion leones
aut timidos agitare lyncas. 40

XIV
Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni nec pietas moram
rugis et instanti senectae
adferet indomitaeque morti,
non, si trecenis quotquot eunt dies, 5
amice, places inlacrimabilem
Plutona tauris, qui ter amplum
Geryonen Tityonque tristi
compescit unda, scilicet omnibus
quicumque terrae munere uescimur 10
enauiganda, siue reges
siue inopes erimus coloni.
Frustra cruento Marte carebimus
fractisque rauci fluctibus Hadriae,
frustra per autumnos nocentem 15
corporibus metuemus Austrum:
uisendus ater flumine languido
Cocytos errans et Danai genus
infame damnatusque longi
Sisyphus Aeolides laboris. 20
Linquenda tellus et domus et placens
uxor, neque harum quas colis arborum
te praeter inuisas cupressos
ulla breuem dominum sequetur;
absumet heres Caecuba dignior 25
seruata centum clauibus et mero
tinguet pauimentum superbo,
pontificum potiore cenis.

XV
Iam pauca aratro iugera regiae
moles relinquent, undique latius
extenta uisentur Lucrino
stagna lacu platanusque caelebs
euincet ulmos; tum uiolaria et 5
myrtus et omnis copia narium
spargent oliuetis odorem
fertilibus domino priori;
tum spissa ramis laurea feruidos
excludet ictus. Non ita Romuli 10
praescriptum et intonsi Catonis
auspiciis ueterumque norma.
Priuatus illis census erat breuis,
commune magnum; nulla decempedis
metata priuatis opacam 15
porticus excipiebat Arcton,
nec fortuitum spernere caespitem
leges sinebant, oppida publico
sumptu iubentes et deorum
templa nouo decorare saxo. 20

XVI

Otium diuos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
sidera nautis;
otium bello furiosa Thrace, 5
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura
uenale neque auro.
Non enim gazae neque consularis
summouet lictor miseros tumultus 10
mentis et curas laqueata circum
tecta uolantis.
Viuitur paruo bene, cui paternum
splendet in mensa tenui salinum
nec leuis somnos timor aut cupido 15
sordidus aufert.
Quid breui fortes iaculamur aeuo
multa? Quid terras alio calentis
sole mutamus? Patriae quis exul
se quoque fugit? 20
Scandit aeratas uitiosa nauis
cura nec turmas equitum relinquit,
ocior ceruis et agente nimbos
ocior Euro.
Laetus in praesens animus quod ultra est 25
oderit curare et amara lento
temperet risu: nihil est ab omni
parte beatum.
Abstulit clarum cita mors Achillem,
longa Tithonum minuit senectus, 30
et mihi forsan, tibi quod negarit,
porriget hora.
Te greges centum Siculaeque circum
mugiunt uaccae, tibi tollit hinnitum
apta quadrigis equa, te bis Afro 35
murice tinctae
uestiunt lanae; mihi parua rura et
spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
spernere uolgus. 40

XVII
Cur me querellis exanimas tuis?
Nec dis amicum est nec mihi te prius
obire, Maecenas, mearum
grande decus columenque rerum.
A! te meae si partem animae rapit 5
maturior uis, quid moror altera,
nec carus aeque nec superstes
integer? Ille dies utramque
ducet ruinam. Non ego perfidum
dixit sacramentum: ibimus, ibimus, 10
utcumque praecedes, supremum
carpere iter comites parati.
Me nec Chimaerae spiritus igneae
nec, si resurgat centimanus gigas,
diuellet umquam: sic potenti 15
Iustitiae placitumque Parcis.
Seu Libra seu me Scorpios aspicit
formidolosus, pars uiolentior
natalis horae, seu tyrannus
Hesperiae Capricornus undae, 20
utrumque nostrum incredibili modo
consentit astrum; te Iouis impio
tutela Saturno refulgens
eripuit uolucrisque Fati
tardauit alas, cum populus frequens 25
laetum theatris ter crepuit sonum;
me truncus inlapsus cerebro
sustulerat, nisi Faunus ictum
dextra lauasset, Mercurialium
custos uirorum. Reddere uictimas 30
aedemque uotiuam memento;
non humilem feriemus agnam.

XVIII
Non ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar;
non trabes Hymettiae
premunt columnas ultima recisas
Africa, neque Attali 5
ignotus heres regiam occupaui,
nec Laconicas mihi
trahunt honestae purpuras clientae.
At fides et ingeni
benigna uena est pauperemque diues 10
me petit; nihil supra
deos lacesso nec potentem amicum
largiora flagito,
satis beatus unicis Sabinis.
Truditur dies die 15
nouaeque pergunt interire lunae;
tu secanda marmora
locas sub ipsum funus et sepulcri
inmemor struis domos
marisque Bais obstrepentis urges 20
summouere litora,
parum locuples continente ripa.
Quid quod usque proximos
reuellis agri terminos et ultra
limites clientium 25
salis auarus? Pellitur paternos
in sinu ferens deos
et uxor et uir sordidosque natos.
Nulla certior tamen
rapacis Orci fine destinata 30
aula diuitem manet
erum. Quid ultra tendis? Aequa tellus
pauperi recluditur
regumque pueris, nec satelles Orci
callidum Promethea 35
reuexit auro captus. Hic superbum
Tantalum atque Tantali
genus coercet, hic leuare functum
pauperem laboribus
uocatus atque non uocatus audit. 40

XIX
Bacchum in remotis carmina rupibus
uidi docentem, credite posteri,
Nymphasque discentis et auris
capripedum Satyrorum acutas.
Euhoe, recenti mens trepidat metu 5
plenoque Bacchi pectore turbidum
laetatur. Euhoe, parce Liber,
parce, graui metuende thyrso.
Fas peruicacis est mihi Thyiadas
uinique fontem lactis et uberes 10
cantare riuos atque truncis
lapsa cauis iterare mella;
fas et beatae coniugis additum
stellis honorem tectaque Penthei
disiecta non leni ruina, 15
Thracis et exitium Lycurgi.
Tu flectis amnes, tu mare barbarum,
tu separatis uuidus in iugis
nodo coerces uiperino
Bistonidum sine fraude crinis. 20
Tu, cum parentis regna per arduum
cohors Gigantum scanderet inpia,
Rhoetum retorsisti leonis
unguibus horribilique mala;
quamquam, choreis aptior et iocis 25
ludoque dictus, non sat idoneus
pugnae ferebaris; sed idem
pacis eras mediusque belli.
Te uidit insons Cerberus aureo
cornu decorum leniter atterens 30
caudam et recedentis trilingui
ore pedes tetigitque crura.

XX
Non usitata nec tenui ferar
penna biformis per liquidum aethera
uates neque in terris morabor
longius inuidiaque maior
urbis relinquam. Non ego pauperum 5
sanguis parentum, non ego quem uocas,
dilecte Maecenas, obibo
nec Stygia cohibebor unda.
Iam iam residunt cruribus asperae
pelles et album mutor in alitem 10
superne nascunturque leues
per digitos umerosque plumae.
Iam Daedaleo ocior Icaro
uisam gementis litora Bosphori
Syrtisque Gaetulas canorus 15
ales Hyperboreosque campos.
Me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
noscent Geloni, me peritus
discet Hiber Rhodanique potor. 20
Absint inani funere neniae
luctusque turpes et querimoniae;
conpesce clamorem ac sepulcri
mitte superuacuos honores.

LIBER TERTIVS

I
Odi profanum uolgus et arceo.
Fauete linguis: carmina non prius
audita Musarum sacerdos
uirginibus puerisque canto.
Regum timendorum in proprios greges, 5
reges in ipsos imperium est Iouis,
clari Giganteo triumpho,
cuncta supercilio mouentis.
Est ut uiro uir latius ordinet
arbusta sulcis, hic generosior 10
descendat in campum petitor,
moribus hic meliorque fama
contendat, illi turba clientium
sit maior: aequa lege Necessitas
sortitur insignis et imos,
omne capax mouet urna nomen. 15
Destrictus ensis cui super impia
ceruice pendet, non Siculae dapes
dulcem elaboratum saporem,
non auium citharaequecantus 20
Somnum reducent: somnus agrestium
lenis uirorum non humilis domos
fastidit umbrosamque ripam,
non Zephyris agitata tempe.
Desiderantem quod satis est neque 25
tumultuosum sollicitat mare,
nec saeuus Arcturi cadentis
impetus aut orientis Haedi,
non uerberatae grandine uineae
fundusque mendax, arbore nunc aquas 30
culpante, nunc torrentia agros
sidera, nunc hiemes iniquas.
Contracta pisces aequora sentiunt
iactis in altum molibus: huc frequens
caementa demittit redemptor
cum famulis dominusque terrae 35
fastidiosus: sed Timor et Minae
scandunt eodem quo dominus, neque
decedit aerata triremi et
post equitem sedet atra Cura. 40
Quod si dolentem nec Phrygius lapis
nec purpurarum sidere clarior
delenit usus nec Falerna
uitis Achaemeniumque costum,
cur inuidendis postibus et nouo 45
sublime ritu moliar atrium?
Cur ualle permutem Sabina
diuitias operosiores?

II
Angustam amice pauperiem pati
robustus acri militia puer
condiscat et Parthos ferocis
uexet eques metuendus hasta
uitamque sub diuo et trepidis agat 5
in rebus. Illum ex moenibus hosticis
matrona bellantis tyranni
prospiciens et adulta uirgo
suspiret, eheu, ne rudis agminum
sponsus lacessat regius asperum 10
tactu leonem, quem cruenta
per medias rapit ira caedes.
Dulce et decorum est pro patria mori:
mors et fugacem persequitur uirum
nec parcit inbellis iuuentae
poplitibus timidoue tergo. 15
Virtus, repulsae nescia sordidae,
intaminatis fulget honoribus
nec sumit aut ponit securis
arbitrio popularis aurae. 20
Virtus, recludens inmeritis mori
caelum, negata temptat iter uia
coetusque uolgaris et udam
spernit humum fugiente pinna.
Est et fideli tuta silentio 25
merces: uetabo, qui Cereris sacrum
uolgarit arcanae, sub isdem
sit trabibus fragilemque mecum
soluat phaselon; saepe Diespiter
neglectus incesto addidit integrum, 30
raro antecedentem scelestum
deseruit pede Poena claudo.

III
Iustum et tenacem propositi uirum
non ciuium ardor praua iubentium,
non uoltus instantis tyranni
mente quatit solida neque Auster,
dux inquieti turbidus Hadriae, 5
nec fulminantis magna manus Iouis:
si fractus inlabatur orbis,
inpauidum ferient ruinae.
Hac arte Pollux et uagus Hercules
ensius arces attigit igneas, 10
quos inter Augustus recumbens
purpureo bibet ore nectar;
hac te merentem, Bacche pater, tuae
uexere tigres indocili iugum
collo trahentes; hac Quirinus
Martis equis Acheronta fugit, 15
gratum elocuta consiliantibus
Ionone diuis: 'Ilion, Ilion
fatalis incestusque iudex
et mulier peregrina uertit 20
in puluerem, ex quo destituit deos
mercede pacta Laomedon, mihi
castaeque damnatum Mineruae
cum populo et duce fraudulento.
Iam nec Lacaenae splendet adulterae 25
famosus hospes nec Priami domus
periura pugnaces Achiuos
Hectoreis opibus refringit
nostrisque ductum seditionibus
bellum resedit. Protinus et grauis 30
irae et inuisum nepotem,
Troica quem peperit sacerdos,
Marti redonabo; illum ego lucidas
inire sedes, discere nectaris
sucos et adscribi quietis
ordinibus patiar deorum. 35
Dum longus inter saeuiat Ilion
Romamque pontus, qualibet exules
in parte regnato beati;
dum Priami Paridisque busto 40
insultet armentum et catulos ferae
celae inultae, stet Capitolium
fulgens triumphatisque possit
Roma ferox dare iura Medis.
Horrenda late nomen in ultimas 45
extendat oras, qua medius liquor
secernit Europen ab Afro,
qua tumidus rigat arua Nilus;
aurum inrepertum et sic melius situm,
cum terra celat, spernere fortior 50
quam cogere humanos in usus
omne sacrum rapiente dextra,
quicumque mundo terminus obstitit,
hunc tanget armis, uisere gestiens,
qua parte debacchentur ignes,
qua nebulae pluuiique rores. 55
Sed bellicosis fata Quiritibus
hac lege dico, ne nimium pii
rebusque fidentes auitae
tecta uelint reparare Troiae. 60
Troiae renascens alite lugubri
fortuna tristi clade iterabitur,
ducente uictrices cateruas
coniuge me Iouis et sorore.
Ter si resurgat murus aeneus 65
auctore Phoebo, ter pereat meis
excisus Argiuis, ter uxor
capta uirum puerosque ploret.'
Non hoc iocosae conueniet lyrae;
quo, Musa, tendis? Desine peruicax 70
referre sermones deorum et
magna modis tenuare paruis.

IV
Descende caelo et dic age tibia
regina longum Calliope melos,
seu uoce nunc mauis acuta
seu fidibus citharaue Phoebi.
Auditis? An me ludit amabilis 5
insania? Audire et uideor pios
errare per lucos, amoenae
quos et aquae subeunt et aurae.
Me fabulosae Volture in Apulo
nutricis extra limina Pulliae 10
ludo fatigatumque somno
fronde noua puerum palumbes
texere, mirum quod foret omnibus
quicumque celsae nidum Aceruntiae
saltusque Bantinos et aruum
pingue tenent humilis Forenti, 15
ut tuto ab atris corpore uiperis
dormirem et ursis, ut premerer sacra
lauroque conlataque myrto,
non sine dis animosus infans. 20
Vester, Camenae, uester in arduos
tollor Sabinos, seu mihi frigidum
Praeneste seu Tibur supinum
seu liquidae placuere Baiae;
uestris amicum fontibus et choris 25
non me Philippis uersa acies retro,
deuota non extinxit arbor
nec Sicula Palinurus unda.
Vtcumque mecum uos eritis, libens
insanientem nauita Bosphorum
temptabo et urentis harenas 30
litoris Assyrii uiator,
uisam Britannos hospitibus feros
et laetum equino sanguine Concanum,
uisam pharetratos Gelonos 35
et Scythicum inuiolatus amnem.
Vos Caesarem altum, militia simul
fessas cohortes abdidit oppidis,
finire quaerentem labores
Pierio recreatis antro; 40
uos lene consilium et datis et dato
gaudetis, almae. Scimus ut impios
Titanas imnanemque turbam
fulmine sustulerit caduco,
qui terram inertem, qui mare temperat 45
uentosum et urbes regnaque tristia
diuosque mortalisque turmas
imperio regit unus aequo.
Magnum illa terrorem intulerat Ioui
fidens iuuentus horrida bracchiis 50
fratresque tendentes opaco
Pelion imposuisse Olympo.
Sed quid Typhoeus et ualidus Mimas
aut quid minaci Porphyrion statu,
quid Rhoetus euolsisque truncis 55
Enceladus iaculator audax
contra sonantem Palladis aegida
possent ruentes? Hinc auidus stetit
Volcanus, hinc matrona Iuno et
nunquam umeris positurus arcum, 60
qui rore puro Castaliae lauit
crinis solutos, qui Lyciae tenet
dumeta natalemque siluam,
Delius et Patareus Apollo.
Vis consili expers mole ruit sua; 65
uim temperatam di quoque prouehunt
in maius; idem odere uires
omne nefas animo mouentis.
Testis mearum centimanus gigas
sententiarum, notus et integrae 70
temptator Orion Dianae,
uirginea domitus sagitta.
Iniecta monstris Terra dolet suis
maeretque partus fulmine luridum
missos ad Orcum; nec peredit 75
impositam celer ignis Aetnen,
incontinentis nec Tityi iecur
reliquit ales, nequitiae additus
custos; amatorem trecentae
Pirithoum cohibent catenae. 80

V
Caelo tonantem credidimus Iouem
regnare: praesens diuus habebitur
Augustus adiectis Britannis
imperio grauibusque Persis.
Milesne Crassi coniuge barbara 5
turpis maritus uixit et hostium,
pro curia inuersique mores!
consenuit socerorum in armis
sub rege Medo Marsus et Apulus
anciliorum et nominis et togae 10
oblitus aeternaeque Vestae,
incolumi Ioue et urbe Roma?
Hoc cauerat mens prouida Reguli
dissentientis condicionibus
foedis et exemplo trahenti 15
perniciem ueniens in aeuum,
si non periret inmiserabilis
captius pubes: 'Signa ego Punicis
adfixa delubris et arma
militibus sine caede' dixit 20
'derepta uidi; uidi ego ciuium
retorta tergo bracchia libero
portasque non clausas et arua
Marte coli populata nostro.
Auro repensus scilicet acrior 25
miles redibit. Flagitio additis
damnum. Neque amissos colores
lana refert medicata fuco,
nec uera uirtus, cum semel excidit,
curat reponi deterioribus. 30
Si pugnat extricata densis
cerua plagis, erit ille fortis,
qui perfidis se credidit hostibus,
et Marte Poenos proteret altero,
qui lora restrictis lacertis 35
sensit iners timuitque mortem.
Hic, unde uitam sumeret inscius,
pacem duello miscuit. O pudor!
o magna Carthago, probrosis
altior Italiae ruinis!' 40
Fertur pudicae coniugis osculum
paruosque natos ut capitis minor
ab se remouisse et uirilem
toruus humi posuisse uoltum,
donec labantis consilio patres 45
firmaret auctor nunquam alias dato
interque maerentis amicos
egregius properaret exul.
Atqui sciebat quae sibi barbarus
tortor pararet; non aliter tamen 50
dimouit obstantis propinquos
et populum reditus morantem
quam si clientum longa negotia
diiudicata lite relinqueret,
tendens Venafranos in agros 55
aut Lacedaemonium Tarentum.

VI
Delicta maiorum inmeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
aedisque labentis deorum et
foeda nigro simulacra fumo.
Dis te minorem quod geris, imperas: 5
hinc omne principium, huc refer exitum.
Di multa neglecti dederunt
Hesperiae mala luctuosae.
Iam bis Monaeses et Pacori manus
non auspicatos contudit impetus 10
nostros et adiecisse praedam
torquibus exiguis renidet.
Paene occupatam seditionibus
deleuit urbem Dacus et Aethiops,
hic classe formidatus, ille 15
missilibus melior sagittis.
Fecunda culpae saecula nuptias
primum inquinauere et genus et domos:
hoc fonte deriuata clades
in patriam populumque fluxit. 20
Motus doceri gaudet Ionicos
matura uirgo et fingitur artibus,
iam nunc et incestos amores
de tenero meditatur ungui.
Mox iuniores quaerit adulteros 25
inter mariti uina, neque eligit
cui donet inpermissa raptim
gaudia luminibus remotis,
sed iussa coram non sine conscio
surgit marito, seu uocat institor 30
seu nauis Hispanae magister,
dedecorum pretiosus emptor.
Non his iuuentus orta parentibus
infecit aequor sanguine Punico
Pyrrhumque et ingentem cecidit 35
Antiochum Hannibalemque dirum;
sed rusticorum mascula militum
proles, Sabellis docta ligonibus
uersare glaebas et seuerae
matris ad arbitrium recisos 40
portare fustis, sol ubi montium
mutaret umbras et iuga demeret
bobus fatigatis, amicum
tempus agens abeunte curru.
Damnosa quid non inminuit dies? 45
aetas parentum, peior auis, tulit
nos nequiores, mox daturos
progeniem uitiosiorem.

VII
Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
primo restituent uere Fauonii
Thyna merce beatum,
constantis iuuenem fide
Gygen? Ille Notis actus ad Oricum 5
post insana Caprae sidera frigidas
noctes non sine multis
insomnis lacrimis agit.
Atqui sollicitae nuntius hospitae,
suspirare Chloen et miseram tuis 10
dicens ignibus uri,
temptat mille uafer modis.
Vt Proetum mulier perfida credulum
falsis inpulerit criminibus nimis
casto Bellerophontae 15
maturare necem, refert;
narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens,
et peccare docentis
fallax historias monet. 20
Frustra: nam scopulis surdior Icari
uocis audit adhuc integer. At tibi
ne uicinus Enipeus
plus iusto placeat caue;
quamuis non alius flectere equum sciens 25
aeque conspicitur gramine Martio,
nec quisquam citus aeque
Tusco denatat alueo,
prima nocte domum claude neque in uias
sub cantu querulae despice tibiae 30
et te saepe uocanti
duram difficilis mane.

VIII
Martis caelebs quid agam Kalendis,
quid uelint flores et acerra turis
plena miratis positusque carbo in
caepite uiuo,
docte sermones utriusque linguae. 5
Voueram dulcis epulas et album
Libero caprum prope funeratus
arboris ictu.
Hic dies anno redeunte festus
corticem adstrictum pice dimouebit 10
amphorae fumum bibere institutae
consule Tullo.
Sume, Maecenas, cyathos amici
sospitis centum et uigilis lucernas
perfer in lucem; procul omnis esto 15
clamor et ira.
Mitte ciuilis super urbe curas.
Occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
dissidet armis, 20
seruit Hispanae uetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena,
iam Scythae laxo meditantur arcu
cedere campis.
Neglegens ne qua populus laboret, 25
parce priuatus nimium cauere et
dona praesentis cape laetus horae,
linque serera.

IX
'Donec gratus eram tibi
nec quisquam potior bracchia candidae
ceruici iuuenis dabat,
Persarum uigui rege beatior.'
'Donec non alia magis 5
arsisti neque erat Lydia post Chloen,
multi Lydia nominis,
Romana uigui clarior Ilia.'
'Me nunc Thressa Chloe regit,
dulcis docta modos et citharae sciens, 10
pro qua non metuam mori,
si parcent animae fata superstiti.'
'Me torret face mutua
Thurini Calais filius Ornyti,
pro quo bis patiar mori, 15
si parcent puero fata superstiti.'
'Quid si prisca redit Venus
diductosque iugo cogit aeneo,
si flaua excutitur Chloe
reiectaeque patet ianua Lydiae?' 20
'Quamquam sidere pulchrior
ille est, tu leuior cortice et inprobo
iracundior Hadria,
tecum uiuere amem, tecum obeam lubens.'

X
Extremum Tanain si biberes, Lyce,
saeuo nupta uiro, me tamen asperas
porrectum ante foris obicere incolis
plorares Aquilonibus.
Audis quo strepitu ianua, quo nemus 5
inter pulchra satum tecta remugiat
uentis, et positas ut glaciet niues
puro numine Iuppiter?
Ingratam Veneri pone superbiam,
ne currente retro funis eat rota: 10
non te Penelopen difficilem procis
Tyrrhenus genuit parens.
O quamuis neque te munera nec preces
nec tinctus uiola pallor amantium
nec uir Pieria paelice saucius 15
curuat, supplicibus tuis
parcas, nec rigida mollior aesculo
nec Mauris animum mitior anguibus:
non hoc semper erit liminis aut aquae
caelestis patiens latus. 20

XI
Mercuri, -- nam te docilis magistro
mouit Amphion lapides canendo, --
tuque testudo resonare septem
callida neruis,
nec loquax olim neque grata, nunc et 5
diuitum mensis et amica templis,
dic modos, Lyde quibus obstinatas
applicet auris,
quae uelut latis equa trima campis
ludit exultim metuitque tangi, 10
nuptiarum expers et adhuc proteruo
cruda marito.
Tu potes tigris comitesque siluas
ducere et riuos celeres morari;
cessit inmanis tibi blandienti 15
ianitor aulae
Cerberus, quamuis furiale centum
muniant angues caput eius atque
spiritus taeter saniesque manet
ore trilingui. 20
Quin et Ixion Tityosque uoltu
risit inuito, stetit urna paulum
sicca, dum grato Danai puellas
carmine mulces.
Audiat Lyde scelus atque notas 25
uirginum poenas et inane lymphae
dolium fundo pereuntis imo
seraque fata,
quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae (nam quid potuere maius?) 30
impiae sponsos potuere duro
perdere ferro.
Vna de multis face nuptiali
digna periurum fuit in parentem
splendide mendax et in omne uirgo 35
nobilis aeuom,
'Surge', quae dixit iuueni marito,
'surge, ne longus tibi somnus, unde
non times, detur; socerum et scelestas
falle sorores, 40
quae uelut nactae uitulos leaenae
singulos eheu lacerant. Ego illis
mollior nec te feriam neque intra
claustra tenebo.
Me pater saeuis oneret catenis, 45
quod uiro clemens misero peperci,
me uel extremos Numidarum in agros
classe releget.
I, pedes quo te rapiunt et aurae,
dum fauet Nox et Venus, i secundo 50
omine et nostri memorem sepulcro
scalpe querellam.'

XII
Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci
mala uino lauere aut exanimari
metuentis patruae uerbera linguae.
Tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas
operosaeque Mineruae studium aufert, 5
Neobule, Liparaei nitor Hebri,
simul unctos Tiberinis umeros lauit in undis,
eques ipso melior Bellerophonte,
neque pugno neque segni pede uictus;
catus idem per apertum fugientis agitato 10
grege ceruos iaculari et celer arto
latitantem fruticeto excipere aprum.

XIII
O fons Bandusiae splendidior uitro,
dulci digne mero non sine floribus,
cras donaberis haedo,
cui frons turgida cornibus
primis et uenerem et proelia destinat. 5
Frustra: nam gelidos inficiet tibi
rubro sanguine riuos
lasciui suboles gregis.
Te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile 10
fessis uomere tauris
praebes et pecori uago.
Fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cauis impositam ilicem
saxis, unde loquaces 15
lymphae desiliunt tuae.

XIV
Herculis ritu modo dictus, o plebs,
morte uenalem petiisse laurum,
Caesar Hispana repetit penatis
nictor ab ora.
Vnico gaudens mulier marito 5
prodeat iustis operata sacris
et soror clari ducis et decorae
supplice uitta
uirginum matres iuuenumque nuper
sospitum. Vos, o pueri et puellae ac 10
iam uirum expertae, male + ominatis
parcite uerbis.
Hic dies uere mihi festus atras
eximet curas; ego nec tumultum
nec mori per uim metuam tenente 15
Caesare terras.
I, pete unguentum, puer, et coronas
et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum si qua potuit uagantem
fallere testa. 20
Dic et argutae properet Neaerae
murreum nodo cohibere crinem;
si per inuisum mora ianitorem
fiet, abito.
Lenit albescens animos capillus 25
litium et rixae cupidos proteruae;
non ego hoc ferrem calidus iuuenta
consule Planco.

XV
Vxor pauperis Ibyci,
tandem nequitiae fige modum tuae
famosisque laboribus;
maturo propior desine funeri
inter ludere uirgines 5
et stellis nebulam spargere candidis.
Non, si quid Pholoen satis,
et te, Chlori, decet. Filia rectius
expugnat iuuenum domos,
pulso Thyias uti concita tympano. 10
Illam cogit amor Nothi
lasciua similem ludere capreae:
te lanae prope nobilem
tonsae Luceriam, non citharae decent
nec flos purpureus rosae 15
nec poti uetulam faece tenus cadi.

XVI
Inclusam Danaen turris aenea
robustaeque fores et uigilum canum
tristes excubiae munierant satis
nocturnis ab adulteris,
si non Acrisium, uirginis abditae 5
custodem pauidum, Iuppiter et Venus
risissent: fore enim tutum iter et patens
conuerso in pretium deo.
Aurum per medios ire satellites
et perrumpere amat saxa potentius 10
ictu fulmineo; concidit auguris
Argiui domus ob lucrum
demersa exitio; diffidit urbium
portas uir Macedo et subruit aemulos
eges muneribus; munera nauium 15r
saeuos inlaqueant duces.
Crescentem sequitur cura pecuniam
maiorumque fames. Iure perhorrui
late conspicuum tollere uerticem,
Maecenas, equitum decus. 20
Quanto quisque sibi plura negauerit,
ab dis plura feret; nil cupientium
nudus castra peto et transfuga diuitum
partis linquere gestio,
contemptae dominus splendidior rei, 25
quam si quicquid arat inpiger Apulus
occultare meis dicerer horreis,
magnas inter opes inops.
Purae riuus aquae siluaque iugerum
paucorum et segetis certa fides meae 30
fulgentem imperio fertilis Africae
fallit sorte beatior.
Quamquam nec Calabrae mella ferunt apes
nec Laestrygonia Bacchus in amphora
languescit mihi nec pinguia Gallicis 35
crescunt uellera pascuis,
inportuna tamen pauperies abest,
nec, si plura uelim, tu dare deneges.
Contracto melius parua cupidine
uectigalia porrigam 40
quam si Mygdoniis regnum Alyattei
campis continuem. Multa petentibus
desunt multa; bene est cui deus obtulit
parca quod satis est manu.

XVII
Aeli uetusto nobilis ab Lamo --
quando et priores hinc Lamias ferunt
denominatos et nepotum
per memores genus omne fastos,
auctore ab illo ducis originem, 5
qui Formiarum moenia dicitur
princeps et innantem Maricae
litoribus tenuisse Lirim,
late tyrannus, -- cras foliis nemus
multis et alga litus inutili 10
demissa tempestas ab Euro
sternet, aquae nisi fallit augur
annosa cornix. Dum potes, aridum
conpone lignum; cras Genium mero
curabis et porco bimenstri 15
cum famulis operum solutis.

XVIII
Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque paruis
aequus alumnis,
si tener pleno cadit haedus anno 5
larga nec desunt Veneris sodali
uina craterae, uetus ara multo
fumat odore.
Ludit herboso pecus omne campo,
cum tibi Nonae redeunt Decembres, 10
festus in pratis uacat otioso
cum boue pagus;
inter audacis lupus errat agnos,
spargit agrestis tibi silua frondes,
gaudet inuisam pepulisse fossor 15
ter pede terram.

XIX
Quantum distet ab Inacho
Codrus, pro patria non timidus mori,
narras, et genus Aeaci,
et pugnata sacro bella sub Ilio.
Quo Chium pretio cadum 5
mercemur, quis aquam temperet ignibus,
quo praebente domum et quota
Paelignis caream frigoribus, taces.
Da lunae propere nouae,
da noctis mediae, da, puer, auguris 10
Murenae. Tribus aut nouem
miscentur cyathis pocula commodis?
Qui Musas amat imparis,
ternos ter cyathos attonitus petet
uates, tris prohibet supra 15
rixarum metuens tangere Gratia
nudis iuncat sororibus.
Insanire iuuat... Cur Berecyntiae
cessant flamina tibiae?
Cur pendet tacita fistula cum lyra? 20
Parcentis ego dexteras
odi: sparge rosas; audiat inuidus
dementem strepitum Lycus,
et uicina seni non habilis Lyco.
Spissa te nitidum coma, 25
puro te similem, Telephe, Vespero
tempestiua petit Rhode:
me lentus Glycerae torret amor meae.

XX
Non uides quanto moueas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
Dura post paulo fugies inaudax
proelia raptor,
cum per obstantis iuuenum cateruas 5
ibit insignem repetens Nearchum:
grande certamen tibi praeda cedat
maior, an illi.
Interim, dum tu celeris sagittas
promis, haec dentes acuit timendos, 10
arbiter pugnae prosuisse nudo
sub pede palmam
fertur, et leni recreare uento
sparsum odoratis umerum capillis,
qualis aut Nireus fuit aut aquosa 15
raptus ab Ida.

XXI
O nata mecum consule Manlio,
seu tu querellas siue geris iocos
seu rixam et insanos amores
seu facilem, pia testa, somnum,
quocumque lectum nomine Massicum 5
seruas, moueri digna bono die,
descende, Coruino iubente
promere languidiora uina.
Non ille, quamquam Socraticis madet
sermonibus, te negleget horridus: 10
narratur et prisci Catonis
saepe mero caluisse uirtus.
Tu lene tormentum ingenio admoues
plerumque duro; tu sapientium
curas et arcanum iocoso 15
consilium retegis Lycaeo.
Tu spem reducis mentibus anxiis
uiresque et addis cornua pauperi,
post te neque iratos trementi
regum apices neque militum arma. 20
Te Liber et si laeta aderit Venus
segnesque nodum soluere Gratiae
uiuaeque procucent lucernae,
dum rediens fugat astra Phoebus.

XXII
Montium custos nemorumque uirgo,
quae laborantis utero puellas
ter uocata audis adimisque leto,
diua triformis,
inminens uillae tua pinus esto, 5
quam per exactos ego laetus annos
uerris obliquom meditantis ictum
sanguine donem.

XXIII
Caelo supinas si tuleris manus
nascente luna, rustica Phidyle,
si ture placaris et horna
fruge Lares auidaque porca
nec pestilentem sentiet Africum 5
fecunda uitis nec sterilem seges
robiginem aut dulces alumni
pomifero graue tempus anno.
Nam quae niuali pascitur Algido
deuota quercus inter et ilices 10
aut crescit Albanis in herbis
uictima, pontificum securis
ceruice tinguet; te nihil attinet
temptare multa caede bidentium
paruos coronantem marino 15
rore deos fragilique myrto.
Inmunis aram si tetigit manus,
non sumptuosa blandior hostia
molliuit auersos Penatis
farre pio et saliente mica. 20

XXIV
Intactis opulentior
thesauris Arabum et diuitis Indiae
caementis licet occupes
terrenum omne tuis et mare publicum:
si figit adamantinos 5
summis uerticibus dira Necessitas
clauos, non animum metu,
non mortis laqueis expedies caput.
Campestres melius Scythae,
quorum plaustra uagas rite trahunt domos, 10
uiuunt et rigidi Getae
inmetata quibus iugera liberas
fruges et Cererem ferunt
nec cultura placet longior annua
defunctumque laboribus 15
aequali recreat sorte uicarius.
Illic matre carentibus
priuignis mulier temperat innocens
nec dotata regit uirum
coniunx nec nitido fidit adultero; 20
dos est magna parentium
uirtus et metuens alterius uiri
certo foedere castitas,
et peccare nefas aut pretium est mori.
O quisquis uolet impias 25
caedis et rabiem tollere ciuicam,
si quaeret Pater Vrbium
suscribi statuis, indomitam audeat
refrenare licentiam,
clarus postgenitis; quatenus, heu nefas! 30
uirtutem incolumem odimus,
sublatam ex oculis quaerimus inuidi.
Quid tristes querimoniae
si non supplicio culpa reciditur,
quid leges sine moribus 35
uanae proficiunt, si neque feruidis
pars inclusa caloribus
mundi nec Boreae finitimum latus
durataeque solo niues
mercatorem abigunt, horrida callidi 40
uincunt aequora nauitae?
Magnum pauperies obprobrium iubet
quiduis et facere et pati
uirtutisque uiam deserit arduae.
Vel non in Capitolium 45
quo clamor uocat et turba fauentium
uel non in mare proximum
gemmas et lapides, aurum et inutile,
summi materiem mali,
mittamus, scelerum si bene paenitet. 50
Eradenda cupidinis
praui sunt elementa et tenerae nimis
mentes asperioribus
formandae studiis. Nescit equo rudis
haerere ingenuus puer 55
uenarique timet, ludere doctior
seu Graeco iubeas trocho
seu malis uetita legibus alea,
cum periura patris fides
consortem socium fallat et hospites, 60
indignoque pecuniam
haredi properet. Scilicet inprobae
crescunt diuitiae, tamen
curtae nescio quid semper abest rei.

XXV
Quo me, Bacche, rapis tui
plenum? Quae nemora aut quos agor in specus
uelox mente noua? Quibus
antrum egregii Caesaris audiar
aeternum meditans decus 5
stellis inserere et consilio Iouis?
Dicam insigne, recens, adhuc
indictum ore alio. Non secus in iugis
exsomnis stupet Euhias,
Hebrum prospiciens et niue candidam 10
Thracen ac pede barbaro
lustratam Rhodopen, ut mihi deuio
ripas et uacuum nemus
mirari libet. O Naiadum potens
Baccharumque ualentium 15
proceras manibus uertere fraxinos,
nil paruum aut humili modo,
nil mortale loquar. Dulce periculum est,
o Lenaee, sequi deum
cingentem uiridi tempora pampino. 20

XXVI
Vixi puellis nuper idoneus
et militaui non sine gloria;
nunc arma defunctumque bello
barbiton hic paries habebit,
laeuom marinae qui Veneris latus 5
custodit. Hic, hic ponite lucida
funalia et uectis et arcus
oppositis foribus minacis.
O quae beatum diua tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia niue 10
regina, sublimi flagello
tange Chloen semel arrogantem.

XXVII
Impios parrae recinentis omen
ducat et praegnans canis aut ab agro
raua decurrens lupa Lanuuino
fetaque uolpes;
umpat et serpens iter institutum, 5r
si per obliquom similis sagittae
terruit mannos: ego cui timebo
prouidus auspex,
antequam stantis repetat paludes
imbrium diuina auis inminentum, 10
oscinem coruum prece suscitabo
solis ab ortu.
Sis licet felix, ubicumque mauis,
et memor nostri, Galatea, uiuas,
teque nec laeuus uetet ire picus 15
nec uaga cornix.
Sed uides quanto trepidet tumultu
pronus Orion? Ego quid sit ater
Hadriae noui sinus et quid albus
peccet Iapyx. 20
Hostium uxores puerique caecos
sentiant motus orientis Austri et
aequoris nigri fremitum et trementis
uerbere ripas.
Sic et Europe niueum doloso 25
credidit tauro latus et scatentem
beluis pontum mediasque fraudes
palluit audax.
Nuper in pratis studiosa florum et
debitae Nymphis opifex coronae 30
nocte sublustri nihil astra praeter
uidit et undas.
Quae simul centum tetigit potentem
oppidis Creten: 'Pater, o relictum
filiae nomen pietasque' dixit 35
'uicta furore!
Vnde quo ueni? Leuis una mors est
uirginum culpae. Vigilansne ploro
turpe commissum an uitiis carentem
ludit imago 40
uana quae porta fugiens eburna
somnium ducit? Meliusne fluctus
ire per longos fuit an recentis
carpere flores?
Si quis infamen mihi nunc iuuencum 45
dedat iratae, lacerare ferro et
frangere enitar modo multum amati
cornua monstri.
Impudens liqui patrios Penates,
impudens Orcum moror. O deorum 50
si quis haec audis, utinam inter errem
nuda leones.
Antequam turpis macies decentis
occupet malas teneraeque sucus
defluat praedae, speciosa quaero 55
pascere tigris.
Vilis Europe, pater urget absens:
quid mori cessas? Potes hac ab orno
pendulum zona bene te secuta
laedere collum. 60
Siue te rupes et acuta leto
saxa delectant, age te procellae
crede ueloci, nisi erile mauis
carpere pensum
regius sanguis dominaeque tradi 65
barbarae paelex.' Aderat querenti
perfidum ridens Venus et remisso
filius arcu.
Mox, ubi lusit satis: 'Abstineto'
dixit 'irarum calidaeque rixae, 70
cum tibi inuisus laceranda reddet
cornua taurus.
Vxor inuicti Iouis esse nescis.
Mitte singultus, bene ferre magnam
disce fortunam; tua sectus orbis 75
nomina ducet'.

XXVIII
Festo quid potius die
Neptuni faciam? Prome reconditum,
Lyde, strenua Caecubum
munitaeque adhibe uim sapientiae.
Inclinare meridiem 5
sentis ac, ueluti stet uolucris dies,
parcis deripere horreo
cessantem Bibuli consulis amphoram?
Nos cantabimus inuicem
Neptunum et uiridis Nereidum comas, 10
tu curua recines lyra
Latonam et celeris spicula Cynthiae;
summo carmine, quae Cnidon
fulgentisque tenet Cycladas et Paphum
iunctis uisit oloribus;
dicetur merita Nox quoque nenia. 15

XXIX
Tyrrhena regum progenies, tibi
non ante uerso lene merum cado
cum flore, Maecenas, rosarum et
pressa tuis balanus capillis
amdudum apud me est: eripe te morae 5i
nec semper udum Tibur et Aefulae
decliue contempleris aruom et
Telegoni iuga parricidae.
Fastidiosam desere copiam et
molem propinquam nubibus arduis, 10
omitte mirari beatae
fumum et opes strepitumque Romae.
Plerumque gratae diuitibus uices
mundaeque paruo sub lare pauperum
cenae sine aulaeis et ostro 15
sollicitam explicuere frontem.
Iam clarus occultum Andromedae pater
ostendit ignem, iam Procyon furit
et stella uesani Leonis
sole dies referente siccos; 20
iam pastor umbras cum grege languido
riuomque fessus quaerit et horridi
dumeta Siluani caretque
ripa uagis taciturna uentis.
Tu ciuitatem quis deceat status 25
curas et urbi sollicitus times
quid Seres et regnata Cyro
Bactra parent Tanaisque discors.
Prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus 30
ridetque, si mortalis ultra
fas trepidat. Quod adest memento
componere aequus; cetera fluminis
ritu feruntur, nunc medio aequore
cum pace delabentis Etruscum 35
in mare, nunc lapides adesos
stirpisque raptas et pecus et domos
uolentis una, non sine montium
clamore uicinaeque siluae,
cum fera diluuies quietos 40
inritat amnis. Ille potens sui
laetusque deget cui licet in diem
dixisse: 'Vixi': cras uel atra
nube polum Pater occupato
uel sole puro; non tamen inritum, 45
quodcumque retro est, efficiet neque
diffinget infectumque reddet
quod fugiens semel hora uexit.
Fortuna saeuo laeta negotio et
ludum insolentem ludere pertinax 50
transmutat incertos honores,
nunc mihi, nunc alii benigna.
Laudo manentem; si celeris quatit
pinnas, resigno quae dedit et mea
uirtute me inuoluo probamque 55
pauperiem sine dote quaero.
Non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
decurrere et uotis pacisci,
ne Cypriae Tyriaeque merces 60
addant auaro diuitias mari;
tunc me biremis praesidio scaphae
tutum per Aegaeos tumultus
aura feret geminusque Pollux.

XXX
Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo inpotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum. 5
Non omnis moriar multaque pars mei
uitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita uirgine pontifex.
Dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus 10
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnauit populorum, ex humili potens
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. Sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica 15
lauro cinge uolens, Melpomene, comam.

LIBER QVARTVS

I
Intermissa, Venus, diu
rursus bella moues? Parce precor, precor.
Non sum qualis eram bonae
sub regno Cinarae. Desine, dulcium
mater saeua Cupidinum, 5
circa lustra decem flectere mollibus
iam durum imperiis: abi,
quo blandae iuuenum te reuocant preces.
Tempestiuius in domum
Pauli purpureis ales oloribus 10
comissabere Maximi,
si torrere iecur quaeris idoneum;
namque et nobilis et decens
et pro sollicitis non tacitus reis
et centum puer artium 15
late signa feret militiae tuae,
et, quandoque potentior
largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
ponet marmoream sub trabe citrea. 20
Illic plurima naribus
duces tura, lyraque et Berecyntia
delectabere tibia
mixtis carminibus non sine fistula;
illic bis pueri die
numen cum teneris uirginibus tuum 25
laudantes pede candido
in morem Salium ter quatient humum.
Me nec femina nec puer
iam nec spes animi credula mutui 30
nec certare iuuat mero
nec uincire nouis tempora floribus.
Sed cur heu, Ligurine, cur
manat rara meas lacrima per genas?
Cur facunda parum decoro 35
inter uerba cadit lingua silentio?
Nocturnis ego somniis
iam captum teneo, iam uolucrem sequor
te per gramina Martii
campi, te per aquas, dure, uolubilis. 40

II
Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
nititur pinnis, uitreo daturus
nomina ponto.
Monte decurrens uelut amnis, imbres 5
quem super notas aluere ripas,
feruet inmensusque ruit profundo
Pindarus ore,
laurea donandus Apollinari,
seu per audacis noua dithyrambos 10
uerba deuoluit numerisque fertur
lege solutis,
seu deos regesque canit, deorum
sanguinem, per quos cecidere iusta
morte Centauri, cecidit tremendae 15
flamma Chimaerae,
siue quos Elea domum reducit
palma caelestis pugilemue equomue
dicit et centum potiore signis
munere donat, 20
flebili sponsae iuuenemue raptum
plorat et uiris animumque moresque
aureos educit in astra nigroque
inuidet Orco.
Multa Dircaeum leuat aura cycnum, 25
tendit, Antoni, quotiens in altos
nubium tractus; ego apis Matinae
more modoque
grata carpentis thyma per laborem
plurimum circa nemus uuidique 30
Tiburis ripas operosa paruus
carmina fingo.
Concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
per sacrum cliuum merita decorus 35
fronde Sygambros;
quo nihil maius meliusue terris
fata donauere bonique diui
nec dabunt, quamuis redeant in aurum
tempora priscum. 40
Concines laetosque dies et urbis
publicum ludum super impetrato
fortis Augusti reditu forumque
litibus orbum.
Tum meae, si quid loquar audiendum, 45
uocis accedet bona pars, et: 'O sol
pulcher, o laudande!' canam recepto
Caesare felix;
teque, dum procedis, io Triumphe!
non semel dicemus, io Triumphe! 50
ciuitas omnis, dabimusque diuis
tura benignis.
Te decem tauri totidemque uaccae,
me tener soluet uitulus, relicta
matre qui largis iuuenescit herbis 55
in mea uota,
fronte curuatos imitatus ignis
tertius lunae referentis ortum,
qua notam duxit niueus uideri,
cetera fuluus. 60

III
Quem tu, Melpomene, semel
nascentem placido lumine uideris,
illum non labor Isthmius
clarabit pugilem, non equus impiger
curru ducet Achaico 5
uictorem, neque res bellica Deliis
ornatum foliis ducem,
quod regum tumidas contuderit minas,
ostendet Capitolio;
sed quae Tibur aquae fertile praefluunt 10
et spissae nemorum comae
fingent Aeolio carmine nobilem.
Romae principis urbium
dignatur suboles inter amabilis
uatum ponere me choros, 15
et iam dente minus mordeor inuido.
O testudinis aureae
dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
o mutis quoque piscibus
donatura cycni, si libeat, sonum, 20
totum muneris hoc tui est,
quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae;
quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.

IV
Qualem ministrum fulminis alitem,
cui rex deorum regnum in auis uagas
permisit expertus fidelem
Iuppiter in Ganymede flauo,
olim iuuentas et patrius uigor 5
nido laborum protulit inscium
uernique iam nimbis remotis
insolitos docuere nisus
uenti pauentem, mox in ouilia
demisit hostem uiuidus impetus, 10
nunc in reluctantis dracones
egit amor dapis atque pugnae;
qualemue laetis caprea pascuis
intenta fuluae matris ab ubere
iam lacte depulsum leonem15
dente nouo peritura uidit:
uidere Raeti bella sub Alpibus
Drusum gerentem; Vindelici -- quibus
mos unde deductus per omne
tempus Amazonia securi 20
dextras obarmet, quaerere distuli,
nec scire fas est omnia -- sed diu
lateque uictrices cateruae
consiliis iuuenis reuictae
sensere, quid mens rite, quid indoles 25
nutrita faustis sub penetralibus
posset, quid Augusti paternus
in pueros animus Nerones.
Fortes creantur fortibus et bonis;
est in iuuencis, est in equis patrum 30
uirtus neque inbellem feroces
progenerant aquilae columbam;
doctrina sed uim promouet insitam
rectique cultus pectora roborant;
utcumque defecere mores, 35
indecorant bene nata culpae.
Quid debeas, o Roma, Neronibus,
testis Metaurum flumen et Hasdrubal
deuictus et pulcher fugatis
ille dies Latio tenebris, 40
qui primus alma risit adorea,
dirus per urbes Afer ut Italas
ceu flamma per taedas uel Eurus
per Siculas equitauit undas.
Post hoc secundis usque laboribus 45
Romana pubes creuit et impio
uastata Poenorum tumultu
fana deos habuere rectos;
dixitque tandem perfidus Hannibal:
'Cerui, luporum praeda rapacium, 50
sectamur ultro, quos opimus
fallere et effugere est triumphus.
Gens, quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus sacra
natosque maturosque patres 55
pertulit Ausonias ad urbes,
duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
per damna, per caedes ab ipso
ducit opes animumque ferro. 60
Non hydra secto corpore firmior
uinci dolentem creuit in Herculem,
monstrumue submisere Colchi
maius Echioniaeue Thebae.
Merses profundo, pulchrior euenit; 65
luctere, multa proruet integrum
cum laude uictorem geretque
proelia coniugibus loquenda.
Carthagini iam non ego nuntios
mittam superbos; occidit, occidit 70
spes omnis et fortuna nostri
nominis Hasdrubale interempto.
Nil Claudiae non perficient manus,
quas et benigno numine Iuppiter
defendit et curae sagaces 75
expediunt per acuta belli'.

V
Diuis orte bonis, optume Romulae
custos gentis, abes iam nimium diu;
maturum reditum pollicitus patrum
sancto consilio redi.
Lucem redde tuae, dux bone, patriae; 5
instar ueris enim uoltus ubi tuus
adfulsit populo, gratior it dies
et soles melius nitent.
Vt mater iuuenem, quem Notus inuido
flatu Carpathii trans maris aequora 10
cunctantem spatio longius annuo
dulci distinet a domo,
uotis omnibusque et precibus uocat,
curuo nec faciem litore dimouet,
sic desideriis icta fedelibus 15
quaerit patria Caesarem.
Tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum uolitant per mare nauitae,
culpari metuit fides, 20
nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,
culpam poena premit comes.
Quis Parthum paueat, quis gelidum Scythen, 25
quis Germania quos horrida parturit
fetus incolumi Caesare? Quis ferae
bellum curet Hiberiae?
Condit quisque diem collibus in suis
et uitem uiduas ducit ad arbores; 30
hinc ad uina redit laetus et alteris
te mensis adhibet deum;
te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris 35
et magni memor Herculis.
'Longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae!' dicimus integro
sicco mane die, dicimus uuidi,
cum sol Oceano subest. 40

VI
Diue, quem proles Niobea magnae
uindicem linguae Tityosque raptor
sensit et Troiae prope uictor altae
Pthius Achilles,
ceteris maior, tibi miles impar, 5
filius quamuis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
cuspide pugnax.
Ille mordaci uelut icta ferro
pinus aut inpulsa cupressus Euro 10
procidit late posuitque collum in
puluere Teucro;
ille non inclusus equo Mineruae
sacra mentito male feriatos
troas et laetam Priami choreis 15
falletet aulam;
sed palam captis grauis, heu nefas, heu!
nescios fari pueros Achiuis
ureret flammis, etiam latentem
matris in aluo, 20
ni tuis flexus Venerisque gratae
uocibus diuom pater adnuisset
rebus Aeneae potiore ductos
alite muros.
Doctor argutae fidicen Thaliae, 25
Phoebe, qui Xantho lauis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
leuis Agyieu.
Spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
carminis nomenque dedit poetae. 30
Virginum primae puerique claris
patribus orti,
Deliae tutela deae, fugacis
lyncas et ceruos cohibentis arcu,
Lesbium seruate pedem meique 35
pollicis ictum,
rite Latonae puerum canentes,
rite crescentem face Noctilucam,
prosperam frugum celeremque pronos
uoluere mensis. 40
Nupta iam dices: 'Ego dis amicum,
saeculo festas referente luces,
reddidi carmen docilis modorum
uatis Horati.'

VII
Diffugere niues, redeunt iam gramina campis
arboribus comae;
mutat terra uices et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet 5
ducere nuda chorus.
Inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem.
Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas,
interitura simul 10
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
non ubi decidimus
quo pater Aeneas, quo diues Tullus et Ancus, 15
puluis et umbra sumus.
Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?
Cuncta manus auidas fugient heredis, amico
quae dederis animo. 20
Cum semel occideris et de te splendida Minos
fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas;
infernis neque enim tenebris Diana pudicum 25
liberat Hippolytum,
nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro
uincula Pirithoo.

VIII
Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum neque tu pessuma munerum
ferres, diuite me scilicet artium 5
quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
hic saxo, liquidis ille coloribus
sollers nunc hominem ponere, nunc deum.
Sed non haec mihi uis, non tibi talium
res est aut animus deliciarum egens. 10
Gaudes carminibus; carmina possumus
donare et pretium dicere muneri.
Non incisa notis marmora publicis,
per quae spiritus et uita redit bonis
post mortem ducibus, non celeres fugae 15
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae,
non incendia Carthaginis impiae
eius, qui domita nomen ab Africa
lucratus rediit, clarius indicant
laudes quam Calabrae Pierides, neque, 20
si chartae sileant quod bene feceris,
mercedem tuleris. Quid foret Iliae
Mauortisque puer, si taciturnitas
obstaret meritis inuida Romuli?
Ereptum Stygiis fluctibus Aeacum 25
uirtus et fauor et lingua potentium
uatum diuitibus consecrat insulis.
Dignum laude irum Musa uetat mori,
caelo Musa beat. Sic Iouis interest
optatis epulis impiger Hercules, 30
clarum Tyndaridae sidus ab infimis
quassas eripiunt aequoribus rates,
ornatus uiridi tempora pampino
Liber uota bonos ducit ad exitus.

IX
Ne forte credas interitura quae
longe sonantem natus ad Aufidum
non ante uolgatas per artis
uerba loquor socianda chordis:
non, si priores Maeonius tenet 5
sedes Homerus, Pindaricae latent
Ceaeque et Alcaei minaces
Stesichoriue graues Camenae;
nec siquid olim lusit Anacreon,
deleuit aetas; spirat adhuc amor 10
uiuuntque commissi calores
Aeoliae fidibus puellae.
Non sola comptos arsit adulteri.
crines et aurum uestibus inlitum
mirata regalisque cultus 15
et comites Helene Lacaena
primusue Teucer tela Cydonio
direxit arcu; non semel Ilios
uexata; non pugnauit ingens
Idomeneus Sthenelusue solus 20
dicenda Musis proelia; non ferox
Hector uel acer Deiphobus grauis
excepit ictus pro pudicis
coniugibus puerisque primus.
Vixere fortes ante Agamemnona 25
multi; sed omnes inlacrimabiles
urgentur ignotique longa
nocte, carent quia uate sacro.
Paulum sepultae distat inertiae
celata uirtus. Non ego te meis 30
chartis inornatum silebo
totue tuos patiar labores
impune, Lolli, carpere liuidas
obliuiones. Est animus tibi
rerumque prudens et secundis 35
temporibus dubiisque rectus,
uindex auarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
consulque non unius anni,
sed quotiens bonus atque fidus 40
iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
uoltu, per obstantis cateruas
explicuit sua uictor arma.
Non possidentem multa uocaueris 45
recte beatum; rectius occupat
nomen beati, qui deorum
muneribus sapienter uti
duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet, 50
non ille pro caris amicis
aut patria timidus perire.

X
O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
insperata tuae cum ueniet pluma superbiae
et, quae nunc umeris inuolitant, deciderint comae,
nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
mutatus Ligurinum in faciem uerterit hispidam, 5
dices, heu, quotiens te speculo uideris alterum:
'Quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
uel cur his animis incolumes non redeunt genae?'

XI
Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus, est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
est hederae uis
multa, qua crinis religata fulges, 5
ridet argento domus, ara castis
uincta uerbenis auet immolato
spargier agno;
cuncta festinat manus, huc et illuc
cursitant mixtae pueris puellae, 10
sordidum flammae trepidant rotantes
uertice fumum.
Vt tamen noris quibus aduoceris
gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
qui dies mensem Veneris marinae 15
findit Aprilem,
iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio, quod ex hac
luce Maecenas meus affluentis
ordinat annos. 20
Telephum, quem tu petis, occupauit
non tuae sortis iuuenem puella
diues et lasciua tenetque grata
compede uinctum.
Terret ambustus Phaethon auaras 25
spes et exemplum graue praebet ales
Pegasus terrenum equitem grauatus
Bellerophontem,
semper ut te digna sequare et ultra
quam licet sperare nefas putando 30
disparem uites. Age iam, meorum
finis amorum
(non enim posthac alia calebo
femina), condisce modos, amanda
uoce quos reddas; minuentur atrae 35
carmine curae.

XII
Iam ueris comites, quae mare temperant,
impellunt animae lintea Thraciae,
iam nec prata rigent, nec fluuii strepunt
hiberna niue turgidi.
Nidum ponit, Ityn flebiliter gemens, 5
infelix auis et Cecropiae domus
aeternum obprobrium, quod male barbaras
regum est ulta libidines.
Dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ouium carmina fistula 10
delectantque deum, cui pecus et nigri
colles Arcadiae placent.
Adduxere sitim tempora, Vergili;
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuuenum nobilium cliens, 15
nardo uina merebere.
Nardi paruus onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare nouas largus amaraque
curarum eluere efficax. 20
Ad quae si properas gaudia, cum tua
uelox merce ueni; non ego te meis
inmunem meditor tinguere poculis,
plena diues ut in domo.
Verum pone moras et studium lucri, 25
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis breuem:
dulce est desipere in loco.

XIII
Audiuere, Lyce, di mea uota, di
audiuere, Lyce: fis anus, et tamen
uis formosa uideri
ludisque et bibis impudens
et cantu tremulo pota Cupidinem 5
lentum sollicitas. Ille uirentis et
doctae psallere Chiae
pulchris excubat in genis.
Importunus enim transuolat aridas
quercus et refugit te quia luridi 10
dentes, te quia rugae
turpant et capitis niues.
Nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
notis condita fastis 15
inclusit uolucris dies.
Quo fugit Venus, heu, quoue color, decens
quo motus? Quid habes illius, illius,
quae spirabat amores,
quae me surpuerat mihi, 20
felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? Sed Cinarae breuis
annos fata dederunt,
seruatura diu parem
cornicis uetulae temporibus Lycen, 25
possent ut iuuenes uisere feruidi
multo non sine risu
dilapsam in cineres facem.

XIV
Quae cura patrum quaeue Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,
Auguste, uirtutes in aeuum
per titulos memoresque fastus
aeternet, o qua sol habitabilis 5
inlustrat oras maxime principum?
quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper
quid Marte posses. Milite nam tuo
Drusus Genaunos, inplacidum genus, 10
Breunosque uelocis et arces
Alpibus impositas tremendis
deiecit acer plus uice simplici.
Maior Neronum mox graue proelium
commisit immanisque Raetos 15
auspiciis pepulit secundis,
spectandus in certamine Martio,
deuota morti pectora liberae
quanti fatigaret ruinis,
indomitas prope qualis undas 20
exercet Auster Pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
uexare turmas et frementem
mittere equum medios per ignis.
Sic tauriformis uoluitur Aufidus, 25
qui regna Dauni praefluit Apuli,
cum saeuit horrendamque cultis
diluuiem meditatur agris,
ut barbarorum Claudius agmina
ferrata uasto diruit impetu 30
primosque et extremos metendo
strauit humum sine clade uictor,
te copias, te consilium et tuos
praebente diuos. Nam tibi quo die
portus Alexandrea supplex 35
et uacuam patefecit aulam,
Fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
laudemque et optatum peractis
imperiis decus arrogauit. 40
Te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
miratur, o tutela praesens
Italiae dominaeque Romae;
te fontium qui celat origines 45
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
te beluosus qui remotis
obstrepit Oceanus Britannis,
te non pauentis funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae, 50
te caede gaudentes Sygambri
compositis uenerantur armis.

XV
Phoebus uolentem proelia me loqui
uictas et urbes increpuit lyra,
ne parua Tyrrhenum per aequor
uela darem. Tua, Caesar, aetas
fruges et agris rettulit uberes 5
et signa nostro restituit Ioui
derepta Parthorum superbis
postibus et uacuum duellis
Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum euaganti frena licentiae 10
iniecit emouitque culpas
et ueteres reuocauit artes
per quas Latinum nomen et Italae
creuere uires famaque et imperi
porrecta maiestas ad ortus 15
solis ab Hesperio cubili.
Custode rerum Caesare non furor
ciuilis aut uis exiget otium,
non ira, quae procudit enses
et miseras inimicat urbes. 20
Non qui profundum Danuuium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
non Seres infidique Persae,
non Tanain prope flumen orti.
Nosque et profestis lucibus et sacris 25
inter iocosi munera Liberi
cum prole matronisque nostris
rite deos prius adprecati,
uirtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis 30
Troiamque et Anchisen et almae
progeniem Veneris canemus.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com