Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

ISIDOR HISPALENSIS - ETYMOLOGIARUM LIBRI XX

Praefatio

Domino meo, et Dei servo, Brauloni episcopo, Isidorus. En tibi, sicut pollicitus sum, misi opus de origine quarundarum rerum, ex veteris lectionibus recordatione collectum, atque ita in quibusdam locis adnotatum, sicut exstat conscriptum stylo maiorum.


Liber I. De grammatica

Caput I. DE DISCIPLINA ET ARTE.
[1] Disciplina a discendo nomen accepit: unde et scientia dici potest. Nam scire dictum a discere, quia nemo nostrum scit, nisi qui discit. Aliter dicta disciplina, quia discitur plena. [2] Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum apo thV arethV, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Inter artem et disciplinam Plato et Aristoteles hanc differentiam esse voluerunt, dicentes artem esse in his quae se et aliter habere possunt; disciplina vero est, quae de his agit quae aliter evenire non possunt. Nam quando veris disputationibus aliquid disseritur, disciplina erit: quando aliquid verisimile atque opinabile tractatur, nomen artis habebit.

Caput II. DE SEPTEM LIBERALIBUS DISCIPLINIS.
[1] Disciplinae liberalium artium septem sunt. Prima grammatica, id est loquendi peritia. Secunda rhetorica, quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civibibus quaestionibus necessaria existimatur. Tertia dialectica cognomento logica, quae disputationibus subtilissimis vera secernit a falsis. [2] Quarta arithmetica, quae continet numerorum causas et divisiones. Quinta musica, quae in carminibus cantibusque consistit. [3] Sexta geometrica, quae mensuras terrae dimensionesque conplectitur. Septima astronomia, quae continet legem astrorum.

Caput III. DE LITTERIS COMMUNIBUS.
[1] Primordia grammaticae artis litterae communes existunt, quas librarii et calculatores sequuntur. Quarum disciplina velut quaedam grammaticae artis infantia est; unde et eam Varro Iitterationem vocat. Litterae autem sunt indices rerum, signa verborum, quibus tanta vis est, ut nobis dicta absentium sine voce loquantur. [Verba enim per oculos non per aures introducunt.] [2] Usus litterarum repertus propter memorian rerum. Nam ne oblivione fugiant, litteris alligantur. In tanta enim rerum varietate nec disci audiendo poterant omnia, nec memoria contineri. [3] Litterae autem dictae quasi legiterae, quod iter legentibus praestent, vel quod in legendo iterentur. [4] Litterae Latinae et Graecae ab Hebraeis videntur exortae. Apud illos enim prius dictum est aleph, deinde ex simili enuntiatione apud Graecos tractum est alpha, inde apud Latinos A. Translator enim ex simili sono alterius linguae litteram condidit, ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum et litterarum esse matrem. Sed Hebraei viginti duo elementa litterarum secundum, Veteris Testamenti libros utuntur; Graeci vero viginti quattuor. Latini enim inter utramque linguam progredientes viginti tria elementa habent. [5] Hebraeorum litteras a Lege coepisse per Moysen: Syrorum autem et Chaldaeorum per Abraham. Unde et cum Hebraeis et numero et sono concordant, solis characteribus discrepant. Aegyptiorum litteras Isis regina, Inachis filia, de Graecia veniens in Aegyptum, repperit et Aegyptiis tradidit. Apud Aegyptios autem alias habuisse litteras sacerdotes, alias vulgus; sacerdotales ieraV, pandhmouV vulgares. Graecarum litterarum usum primi Phoenices invenerunt; unde et Lucanus (3,220):

Phoenices primi, famae si creditur, ausi
mansuram rudibus vocem signare figuris.

[6] Hinc est quod et Phoeniceo colore librorurn capita scribuntur, quia ab ipsis litterae initium habuerunt. Cadmus Agenoris filius Graecas litteras a Phoenice in Graeciam decem et septem primus attulit; a b g d e z i k l m n o p r s t f. His Palamedes Troiano bello tres adiecit h c w. Post quem Simonides Melicus tres alias adiecit q y x. [7] u litteram Pythagoras Samius ad exemplum vitae humanae primus formavit; cuius virgula subterior primam aetatem significat, incertam quippe et quae adhuc se nec vitiis nec virtutibus dedit. Bivium autem, quod superest, ab adolescentia incipit: cuius dextra pars ardua est, sed ad beatam vitam tendens: sinistra facilior, sed ad labem interitumque deducens. De qua sic Persius ait (3,56):

Et tibi qua Samios deduxit littera ramos,
surgentem dextro monstravit limite callem.

[8] Quinque autem esse apud Graecos mysticas litteras. Prima u, quae humanam vitam significat, de qua nunc diximus. Secunda q, quae mortem [significat]. Nam iudices eandem litteram q adponebant ad eorum nomina, quos supplicio afficiebant. Et dicitur Theta apo tou qanatou, id est a morte. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua quidam:

O multum ante alias infelix littera theta.

[9] Tertia t figuram demonstrans Dominicae crucis, unde et Hebraice SIGNUM interpretatur. De qua dictum est in Ezechielo angelo (9,4): «Transi per medium Ierusalem, et signa thau in frontes virorum gementium et dolentium.» Reliquas vero duas summam et ultimam sibi vindicat Christus. Ipse enim principium, ipse finis, dicens «Ego sum A et W.» Concurrentibus enim in se invicem A ad W usque devolvitur, et rursus W ad A replicatur, ut ostenderet in se Dominus et initii decursum ad finem et finis decursum ad initium. [10] Omnes autem litterae apud Graecos et verba conponunt et numeros faciunt. Nam Alpha littera apud eos vocatur in numeris unum. Ubi autem scribunt Beta, vocatur duo; ubi scribunt Gamma, vocatur in numeris ipsorum tres; ubi scribunt Delta, vocatur in numeris ipsorum quattuor; et sic omnes litterae apud eos numeros habent. [11] Latini autem numeros ad litteras non conputant, sed sola verba componunt, excepto I et X littera, quae et figura crucem significat et in numero decem demonstrat.

Caput IV. DE LITTERIS LATINIS.
[1] Latinas litteras Carmentis nympha prima Italis tradidit. Carmentis autem dicta, quia carminibus futura canebat. Ceterum proprie vocata [est] Nicostrate. Litterae autem aut communes sunt aut liberales. [2] Communes dictae, quia multi eas in commune utuntur, ut scribere et legere. Liberales, quia eas tantum illi noverunt, qui libros conscribunt recteque loquendi dictandique rationem noverunt. [3] Litterarum duplex modus est: dividuntur enim principaliter in duas partes, in vocales et consonantes. Vocales sunt quae directo hiatu faucium sine ulla conlisione varie emittuntur. Et dictae vocales, quod per se vocem inpleant, et per se syllabam faciant nulla adhaerente consonante. Consonantes sunt, quae diverso motu linguae vel inpressione labrorum efficiuntur. Et vocatae consonantes quia per se non sonant, sed iunctis vocalibus consonant. [4] Haec in duabus partibus dividuntur: in semivocalibus et in mutis. Semivocales dictas eo, quod quiddam semis de vocalibus habeant. Ab E quippe vocali incipiunt, et desinunt in naturalem sonum [ut F, L, M et ceterae]. Mutae autem dictae, quia nisi subiectis sibi vocalibus nequaquam erumpunt. Si enim eis extremum vocalis detraxeris sonum, inclusum litterae murmur sonabit [ut B, G, D et ceterae]. Vocales autem et semivocales et mutas a veteribus sonas et semisonas et insonas dictas. [5] Inter vocales autem I et U apud Grammaticos varias habent significationes. [6] Nam modo vocales sunt, modo semivocales, modo mediae sunt. Vocales ideo sunt, quia solae positae syllabas faciunt et aliis consonantibus coniunguntur. Consonantes ideo habentur, quia interdum habent post se vocales in hisdem syllabis constitutas, ut «Ianus,» «vates,» et habentur pro consonantibus. [7] Mediae [autem] idcirco dicuntur, quoniam naturaliter solae medium sonum habent, ut «illius,» «unius.» Coniunctae aliis pinguius sonant, ut «Ianus,» «vanus.» Solae enim aliter sonant, aliter iunctae. I vero propterea interdum duplex dicitur, quia quotienscumque inter duas vocales invenitur, pro duabus consonantibus habetur, ut «Troia.» Geminatur enim ibi sonus eius. [8] V quoque littera proinde interdum nihil est, quia alicubi nec vocalis nec consonans est, ut quis. Vocalis enim non est, quia I sequitur; consonans non est, quia Q praecedit. Ideoque quando nec vocalis, nec consonans est, sine dubio nihil est. Eadem et digammon a Graecis vocatur, quando sibimet aliisque vocalibus iungitur: quae ideo digammon dicitur, quia duplex est instar F litterae, quac duplicem Gammam habet, ad cuius similitudinem coniunctas vocales digammon appellari grammatici voluerunt, ut «votum,» «virgo.» [9] Inter semivocales autem quaedam liquidae dicuntur propterea, quia interdum in una syllaba postpositae aliis consonantibus deficiunt et a metro excluduntur. Ex quibus duae apud Latinos liquescunt L et R, ut «fragor,» «flatus.» Reliquae M et N apud Graecos liquescunt: ut «Mnestheus.» [10] Decem et septem autem Latinis litteris vetus scriptura constabat. Unde et legitimae nominantur illa ratione, scilicet vel quod ab E vocali incipiunt et in mutum sonum desinunt, ut sunt consonantes, vel quod a suo sono incipiunt et in vocalem E desinunt, ut sunt mutae [et sunt A. B. C. D. E. F. G. I. L. M. N. O. P. R. S. T. et V]. [11] H autem littera pro sola aspiratione adiecta postea est. Unde et a plerisque aspiratio putatur esse, non littera, quae proinde aspirationis nota dicitur, quia vocem elevat. Aspiratio enim est sonus uberius elatus, cuius contraria est prosodia, sonus aequaliter flexus. [12] K litteram Salvius ludimagister pri[m]us Latinis adiecit, ut in sono discrimen faceret duarum litterarum C et Q; quae ideo supervacua dicitur, quia exceptis «Kalendis» superflua iudicatur: per C enim universa exprimimus. [13] Q litteram nec Graeci resonant, nec Hebraei. Exceptis enim Latinis hanc nulla alia lingua habet. Haec prius non erat. Unde et ipsa supervacua est vocata quia per C cuncta veteres scripserunt. [14] X littera usque ad Augusti tempus nondum apud Latinos erat, [et digne hoc tempore, quo Christi nomen innotuit, quod per eam, quae crucis signum figurat, scriptitatur,] sed pro ea C et S scribebant, unde et duplex vocatur, quia pro C et S ponitur, unde et ex eisdem litteris conpositum nomen habet. [15] A Graecis [autem] duas litteras mutuavit Latinitas, Y et Z, propter nomina scilicet Graeca, et haec apud Romanos usque ad Augusti tempus non scribebantur, sed pro Z duas S ponebant, ut «hilarissat»; pro Y vero I scribebant. [16] Unicuique autem litterae tria accidunt: nomen, quomodo vocetur; figura, quo caractere signetur; potestas, quae vocalis, quae consonans habeatur. A quibusdam et ordo adicitur, id est quae praecedit, quae sequitur, ut A prior sit, subsequens B. A autem in omnibus gentibus ideo prior est litterarum, pro eo quod ipsa prior nascentibus vocem aperiat. [17] Nomina autem litterarum gentes ex sono propriae linguae dederunt notatis oris sonis atque discretis. Nam postquam eas animadverterunt, et nomina illis et figuras inposuerunt: figuras autem partim ex placito, partim ex sono litterarum formaverunt: ut puta I et O, quarum uni sicut exilis sonus, ita tenuis virgula, alterius pinguis sonus, sicut et plena figura. Potestatem autem natura dedit, voluntas ordinem et apicem. [18] Inter figuras litterarum et apicem veteres dixerunt, apicem dictum propter quod longe sit a pedibus, et in cacumine litterae adponatur. Est enim linea iacens super litteram aequaliter ducta. [Figura autem, qua tota littera scribitur.]

Caput V. DE GRAMMATICA.
[1] Grammatica est scientia recte loquendi, et origo et fundamentum liberalium litterarum. Haec in disciplinis post litteras communes inventa est, ut iam qui didicerant litteras per eam recte loquendi rationem sciant. Grammatica autem a litteris nomen accepit. grammata enim Graeci litteras vocant. [2] Ars vero dicta est, quod artis praeceptis regulisque consistat. Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum apo thV arethV, id est a virtute, quam scientiam vocaverunt. [3] Oratio dicta quasi oris ratio. Nam orare est loqui et dicere. Est autem oratio contextus verborum cum sensu. Contextus autem sine sensu non est oratio, quia non est oris ratio. Oratio autem plena est sensu, voce et littera. [4] Divisiones autem grammaticae artis a quibusdam triginta dinumerantur, id est, partes orationis octo: vox articulata, littera, syllaba, pedes, accentus, positurae, notae, orthographia, analogia, etymologia, glossae, differentiae, barbarismi, soloecismi, vitia, metaplasmi, schemata, tropi, prosa, metra, fabulae, historiae.

Caput VI. DE PARTIBUS ORATIONIS.
[1] Partes orationis primus Aristoteles duas tradidit, nomen et verbum; deinde Donatus octo definivit. Sed omnes ad illa duo principalia revertuntur, id est, ad nomen et verbum, quae significant personam et actum. Reliquae adpendices sunt et ex his originem trahunt. [2] Nam pronomen ex nomine nascitur, cuius officio fungitur, ut «orator ille.» Adverbium de nomine nascitur, ut «doctus, docte.» Participium de nomine et verbo, ut «lego, legens.» Coniunctio vero et praepositio vel interiectio in conplexu istarum cadunt. Ideo et nonnulli quinque partes definierunt, quia istae superfluae sunt.

Caput VII. DE NOMINE.
[1] Nomen dictum quasi notamen, quod nobis vocabulo suo res notas efficiat. Nisi enim nomen scieris, cognitio rerum perit. Propria nomina dicta quia specialia sunt. Unius enim tantum personam significant. Species propriorum nominum quattuor [sunt]: praenomen, nomen, cognomen, agnomen. Praenomen dictum eo, quod nomini praeponitur, ut «Lucius,» «Quintus.» [2] Nomen vocatum, quia notat genus, ut «Cornelius.» Cornelii enim omnes in eo genere. Cognomen, quia nomini coniungitur, ut «Scipio.» Agnomen vero quasi accedens nomen, ut «Metellus Creticus,» quia Cretam subegit. Extrinsecus enim venit agnomen ab aliqua ratione. Cognomentum autem vulgo dictum eo, quod nomini cognitionis causa superadiciatur, sive quod cum nomine est. [3] Appellativa nomina inde vocantur, quia communia sunt et in multorum significatione consistunt. Haec in viginti octo species dividuntur, ex quibus corporalia dicta, quia vel videntur vel tanguntur, ut «caelum,» «terra.» [4] Incorporalia, quia carent corpus; unde nec videri nec tangi possunt, ut «veritas,» «iustitia.» [5] Generalia, quia multarum rerum sunt, ut «animal.» Nam et homo et equus et avis animal sunt. [6] Specialia, quia partem demonstrant, ut «homo.» Species enim animalium homo. [7] Principalia, quia primam positionem habent, nec aliunde nascuntur, ut «mons,» «fons.» [8] Derivativa eo, quod ex alio nomine deducantur, ut a monte «montanus.» [9] Diminutiva, quia minuunt sensum, ut «Graeculus,» «scholasticulus.» [10] Sono diminutiva, quia sic sonant sicut diminutiva, sed intellectu principalia sunt, ut «tabula,» «fabula.» [11] Tota Graeca, quia ex toto Graece declinantur, ut «Callisto.» Sic enim [et] Graecus et Latinus dicit. [12] Tota Latina, quia ex toto in Latinum vertuntur. Graecus dicit «Odysseus,» Latinus «Ulixes.» [13] Media dicta quia ex parte Graeca sunt, ex parte Latina. Eadem et notha, quia corrumpunt ultimas syllabas manentibus prioribus, ut apud Graecos «Alexandros,» «Menandros»; apud nos «Alexander,» «Menander.» Dicta autem notha, quemadmodum nothus dicitur quisquis de dispari genere nascitur. [14] Synonyma, hoc est plurinomia, eo quod sit in pluribus nominibus significatio una, ut «terra,» «humus,» «tellus.» Idem enim sunt omnia. [15] Homonyma, hoc est uninomia, eo quod sit in uno nomine significatio plurima, ut «tumulus,» nunc mons brevis, nunc tumens tellus, nunc sepulchrum. Est enim in uno nomine significatio diversa. [16] Relativa dicta eo, quod ad aliam referantur personam, ut «magister,» «dominus,» «pater.» [17] Illa autem quae dicuntur ad aliquid qualiter se habentia, a contraria significatione dicta sunt, ut «dexter.» Dici enim dexter non potest, nisi sinister fuerit. [18] Porro qualitatis nomina ex eo dicta, quia per ea qualis quisque sit ostenditur, ut «sapiens», «formosus,» «dives.» [19] Quantitatis, quia a mensura trahantur, ut «longus,» «brevis.» [20] Patronymica dicuntur eo, quod trahuntur a patribus, ut «Tydides» Tydei filius, «Aeneius» Aeneae filius, quamvis et a matribus et a maioribus ducantur. [21] Ctetica, id est possessiva, a possessione, ut «Evandrius ensis.» [22] Epitheta, quae Latine adiectiva vel superposita appellantur, eo quod ad inplendam sui significationem nominibus adiciantur, ut «magnus,» «doctus.» Adicis ea personis, ut «magnus philosophus,» «doctus homo,» et plenus est sensus. [23] Actualia ab actu descendunt, ut «dux,» «rex,» «cursor,» «nutrix,» «orator.» Gentis a gente veniunt, ut «Graecus,» «Romanus.» [24] Patriae a patria descendunt, ut «Atheniensis,» «Thebanus.» Loci a loco, ut «suburbanus.» [25] Verbialia dicuntur, quia de verbo nascuntur, ut «lector.» [26] Participalia, quae sic sonant sicut participia, ut «legens.» Verbis similia, a verbi similitudine dicta, ut «contemplator.» Nam et verbum est imperativi modi, futuri temporis, et nomen, quia conparationem recipit. Haec omnes species a nominum appellatione descendunt. [27] Secunda pars nominis conparatio. Conparatio dicta quia ex alterius conparatione alterum praefert. Cuius gradus tres sunt: positivus, conparativus, [et] superlativus. Positivus dictus quia primus ponitur in conparationis gradu, ut «doctus.» Conparativus ab eo, quod conparatus positivo praefertur illi, ut «doctior»; plus enim novit quam doctus. Superlativus eo, quod conparativo superferatur, ut «doctissimus»; plus enim scit quam doctior. [28] Genera dicta sunt quod generent, ut masculinum et femininum. Cetera nomina non sunt genera, sed hoc nominum ratio et auctoritas voluit. Neutrum dictum quia nec hoc est nec illud, id est nec masculinum nec femininum. Commune dictum quia duobus generibus nomen unum communicat, ut «hic» et «haec canis.» [29] Cui contrarium est epicoenon, quia utrumque sexum sub uno genere enuntiat, ut «hic piscis.» Est enim incerti sexus, quod nec natura nec oculis discernitur, sed sensus tantum peritia. Omne genus dictum, quia cunctis generibus servit: masculino et feminino, [et] neutro et communi et omni. [30] Numerus vocatus quia per eum vel singularia vel pluralia nomina ostenduntur. Figura, quia vel simplicia vel conposita sunt. [31] Casus a cadendo dicti; per eos enim inflexa nomina variantur et cadunt. Nominativus casus dictus quia per eum aliquid nominamus, ut «hic magister.» Genetivus, quia per eum genus cuiuscumque quaerimus, ut «huius magistri filius,» vel quod rem significamus, ut «huius magistri liber.» [32] Dativus, quia per eum nos dare alicui aliquid demonstramus, ut «da huic magistro.» Accusativus, quia per eum aliquem accusamus, ut «accuso hunc magistrum.» Vocativus, quia per eum aliquem vocamus, ut «o magister.» Ablativus, quia per eum nos auferre aliquid cuiquam significamus, ut «aufer a magistro.» [33] Hexaptota nomina dicta eo, quod per sex casus varietates habent, ut est «unus.» Pentaptota, quod tantum in quinque casibus variantur, ut «doctus.» Tetraptota, quod tantum in quattuor casibus declinentur, ut «lateris.» Triptota, quod tantum in tribus, ut «templum.» Diptota, quod tantum in duobus, ut «Iuppiter.» Monoptota, quod uno tantum casu utuntur, ut «frugi.»

Caput VIII. DE PRONOMINE.
[1] Pronomen dictum, quia pro vice nominis ponitur, ne fastidium faciat nomen ipsud dum iteratur. Nam cum dicimus, «Vergilius scripsit Bucolica,» addimus pronomen, «ipse scripsit Georgica»; sicque varietas significationis et fastidium tollit et ornatum inducit. [2] Pronomina autem aut finita sunt, aut infinita. Finita pronomina dicta eo, quod definiunt certam personam, ut «ego»; me enim statim intelligis. Infinita dicuntur, quia non sunt certae personae. De absentibus enim dicitur et incertis, ut «quis,» «quae,» «quod.» Minus quam finita appellantur quia commemorationem faciunt notae personae, ut «ipse,» «iste.» Certum est enim de quo dicitur. [3] Possessiva vocantur eo, quod aliquid nos possidere ostendunt. Nam dum dico «meus,» «tuus,» definio aliquid meum esse, vel tuum. Relativa dicuntur, quia ad interrogationem referuntur, ut «quis est?» respondetur, «is est.» Demonstrativa, eo quod habent demonstrandi significationem. Aliquem enim praesentem his demonstramus, ut «hic,» «haec,» «hoc»: quae tria et articuli nominantur. [4] Articuli autem dicti, quod nominibus artantur, id est conligantur, cum dicimus «hic orator.» Inter articulum autem et pronomen hoc interest, quod articulus tunc est, quum nomini coniungitur, ut «hic sapiens.» Cum vero non coniungitur, demonstrativum pronomen est, ut «hic et haec et hoc.» [5] Omnia autem pronomina aut primogenia sunt aut deductiva. Primogenia dicta sunt quia aliunde originem non trahunt. Haec viginti et unum sunt. Finita tria: «ego,» «tu,» «ille.» Infinita septem: «quis,» «qualis,» «talis,» «quantus,» «tantus,» «quotus,» «totus.» Minus quam finita sex: «iste,» «ipse,» «hic,» «is,» «idem,» «sui.» Possessiva quinque: «meus,» «tuus,» «suus,» «noster,» «vester.» Reliqua autem deductiva dicuntur, quia ex istis deducta atque conposita existunt, ut «quispiam,» «aliquis,» et reliqua.

Caput IX. DE VERBO.
[1] Verbum dictum eo, quod verberato aere sonat, vel quod haec pars frequenter in oratione versetur. Sunt autem verba mentis signa, quibus homines cogitationes suas invicem loquendo demonstrant. Sicut autem nomen significat personam, ita verbum factum dictumque personae. In persona verbi agentis et patientis significatio est. Nam «scribo» personae factum est. Item «scribor» personae factum indicat, sed eius a quo patitur. [2] Verborum genera duo sunt: grammaticorum atque rhetorum. Grammaticorum in tria cadunt tempora: praeteritum, instans, futurum, ut «fecit,» «facit,» «faciet.» Rhetorum autem universa oratio verba dicuntur veluti, «verbis bonis nos cepit,» «verba bona habuit,» ubi non tantum verba, quae in tria cadunt tempora, sed universa oratio est. Verborum species sunt formae, modi, coniugationes, et genera [et tempora]. [3] Formae verborum inde dictae eo, quod nos ad unamquamque rem informent. Per has enim ostendimus quid agamus. [Nam] Meditativa dicta est a meditantis sensu, ut «lecturio,» id est legere volo. Inchoativa post meditationem ab inchoantis indicio, ut «calesco.» Frequentativa a saepius agendo, ut «lectito,» «clamito.» Formae enim sensum tenent, modi declinationem. Nam nescis quid sit declinatio, nisi prius didiceris quid sit sensus. [4] Modi dicti ab eo, quemadmodum sint in suis significationibus. Indicativus enim modus dicitur, quia significationem habet indicantis, ut «lego.» Inperativus, quia sonum habet inperantis, ut «lege.» Optativus, quia per ipsum aliquid agere optamus, ut «utinam legerem.» Coniunctivus, quia ei coniungitur aliquid, ut locutio plena sit. Nam quando dicis «cum clamem,» pendet sensus; quod si dicam «cum clamem, quare putas quod taceam?» plenus est sensus. [5] Infinitus [modus] dicitur eo, quod tempora definiens personam verbi non definit, ut «clamare,» «clamasse.» Cui si adiungas personam: «clamare debeo, debes, debet,» fit quasi finitum. Inpersonalis dicitur, quia indiget personam nominis vel pronominis, ut «legitur»: addes personam «a me,» «a te,» «ab illo,» et plene sentitur. Sed infinitus modus personam tantum verbi eget: inpersonalis vero vel pronominis personam vel nominis. [6] Coniugatio dicitur eo, quod per eam ad unum sonum multa coniungantur. Docet enim in quam syllabam exeat futurum tempus, ne per inperitiam quis dicat «legebo» pro «legam.» Harum prima et secunda mittunt futurum tempus in «bo» et in «bor,» tertia in «am» et in «ar.» [7] Genera verborum ideo dicta, quia gignant. Nam activo adicis R et gignit passivum; rursum passivo adimis R et parit activum. Ipsa autem activa dicuntur quia agunt[ur], ut «verbero,» [et] passiva, quia patiuntur, ut «verberor»; neutralia, quia nec agunt nec patiuntur, ut «iaceo,» «sedeo.» His si R litteram adicis, non sonant Latine. Communia dicuntur quia et agunt et patiuntur, ut «amplector.» Haec similiter, deposita R littera, Latina non sunt. Deponentia vero dicuntur, quia deponunt futuri temporis participium a significatione passiva, quod exit in «dus,» ut «gloriandus.»

Caput X. DE ADVERBIO.
[1] Adverbium dictum est eo, quod verbis accedat, ut puta, «bene lege.» «Bene» adverbium est, «lege» verbum. Inde ergo dictum adverbium, quod semper verbo iunctum adinpleatur. Verbum enim solum sensum inplet, ut «scribo.» Adverbium autem sine verbo non habet plenam significationem, ut «hodie.» Adicis illi verbum, «hodie scribo,» et iuncto verbo inplesti sensum.

Caput XI. DE PARTICIPIO.
[1] Participium dictum, quod nominis et verbi capiat partes, quasi particapium. A nomine enim vindicat sibi genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utrisque numerum et figuram.

Caput XII. DE CONIUNCTIONE.
[1] Coniunctio dicta, quod sensus sententiasque coniungat. Haec enim per se nihil valet, sed in copulatione sermonum quasi quoddam exhibet glutinum. Aut enim nomina sociat, ut «Augustinus et Hieronymus»: aut verba, ut «scribit et legit.» Una autem vis omnium, sive copulent, sive disiungant. [2] Copulativae autem coniunctiones dictae eo, quod sensum vel personas coniungant, ut «ego et tu eamus ad forum.» Ipsud «et» sensum coniunxit. Disiunctivae dictae, quia disiungunt res aut personas, ut «ego aut tu faciamus.» Subiunctivae dicuntur, quia subiunguntur, ut «que.» Dicimus enim «regique hominique Deoque»; non dicimus, «que regi, que homini.» [3] Expletivae dictae, quia explent propositam rem, ut puta, «si hoc non vis, saltim illud fac.» Communes nominantur, quia ubivis ponuntur [et subiunguntur], ut «igitur hoc faciam,» «hoc igitur faciam.» [4] Causales dicuntur a causa eo, quod aliquid cogitent facere, ut puta, «occido illum, quia habet aurum»; causa est. Rationales dicuntur a ratione, qua quisque utitur in faciendo, ut «quomodo eum occidam, ne agnoscar? veneno an ferro?»

Caput XIII. DE PRAEPOSITIONE.
[1] Praepositio dicta, quod nominibus praeponatur et verbis. Accusativae et ablativae praepositiones a casibus, quibus serviunt, dictae. Loquellares vero, quia loquellis, id est verbis semper cohaerent, nec aliquid valent solae positae, ut «di,» «dis.» Coniunctae vero verbis figuram faciunt, ut «diduco,» «distraho.»

Caput XIV. DE INTERIECTIONE.
[1] Interiectio vocata, quia sermonibus interiecta, id est interposita, affectum commoti animi exprimit, sicut cum dicitur ab exultante «vah,» a dolente «heu,» ab irascente «hem,» a timente «ei.» Quae voces quarumcumque linguarum propriae sunt, nec in aliam linguam facile transferuntur.

Caput XV. DE LITTERIS APUD GRAMMATICOS.
[1] [Quot sint articulatae voces. Et dicta littera quasi legitera, eo quod legentibus iter praebeat vel in legendo iteretur.]

Caput XVI. DE SYLLABA.
[1] Syllaba Graece, Latine conceptio sive conplexio dicitur. Nam syllaba dicta est apo tou sullambanein, id est a conceptione litterarum. sullambanein enim dicitur concipere. Unde vera illa est syllaba, quae ex pluribus nascitur litteris. Nam unam vocalem pro syllaba abusive, non proprie dici, quae non tam syllaba dicenda est quam ratio temporum. Syllabae autem aut breves sunt, aut longae, aut communes. [2] Breves vocatae, quia numquam produci possunt. Longae, quia semper producuntur. Communes autem, quia pro scribentis arbitrio cum necessitas cogit et producuntur et corripiuntur. Lege Donatum. Ideo autem syllabae longae brevesque dicuntur, quia per varias vocum moras aut dupla aut simpla spatia temporis habere videntur. Dipthongae syllabae Graeco nomine dictae, quod in eis binae vocales iunguntur. [3] Ex his apud nos veras esse quattuor: «ae,» «oe,»» au,» «eu.» «Ei» vero apud maiores tantum celebrata fuit. Syllaba autem apud metricos ideo semipes nominatur, quod sit dimidius pes. Nam pes duabus constat syllabis. Cum ergo syllaba una est, quasi dimidius pes est. Dionysius Lintius syllabarum omnium singulas formas aptissimas fecit, et ob id statua honoratus est.

Caput XVII. DE PEDIBUS.
[1] Pedes sunt, qui certis syllabarum temporibus insistunt, nec a legitimo spatio umquam recedunt. Pedes dicti eo, quod per ipsos metra ambulent. Nam sicut nos pedibus incedimus, ita metra quasi pedibus gradiuntur. Pedes autem omnes centum viginti quattuor sunt: disyllabi quattuor, trisyllabi octo, tetrasyllabi sedecim, pentasyllabi triginta duo, hexasyllabi sexaginta quattuor. Usque ad quattuor autem syllabas pedes dicuntur, reliqui syzygiae vocantur. [2] Ipsi autem pedes habent speciales causas nominum, quare ita vocentur. Pyrrichius dictus est, quia hic assidue vel in certamine, vel in ludo puerili saepius frequentabatur. Spondeus dicitur quia tractim sonat. Nam spondeus tractus quidam dicitur, id est sonus, qui fundebatur circa aures sacrificantum. Unde et hi, qui tibias canebant in sacris gentilium, spondiales nominabantur. [3] Trochaeus vero ab eo dictus est, quod celerem conversionem faciat cantilenae, et quasi rota velociter currat in metris. trocoV enim Graece rota dicitur. [4] Iambus dictus est eo, quod iambizein Graeci detrahere dixerunt. Huiusmodi enim carmine omnes invectiones vel detractiones inplere poetae sunt soliti. Dictum autem nomen ab eo, quod veluti venenum quodammodo maledicti aut livoris infundat. [5] Tribrachys qui et chorius appellatur, dictus tribrachys, quia sit ex tribus brevibus. [6] Molossus dictus a saltatione Molossorum, quam exercuerunt armati. [7] Anapaestus. [Appellatur quia remissionibus et ludis hic pes magis dicatus est.] [8] Dactylus a digito dictus, quod a longiori modo inchoans in duos desinit breves. Sic et iste pes iuncturam unam habet longam et duas breves. Unde et manus oppansa palma dicitur, et pendentes digiti dactili. [9] Amphibrachys, quod in utraque parte brevem habeat, longam in medio interiacentem. bracuV enim brevis dicitur. [10] Amphimacrus, quod duae hinc inde longae habent in medio inclusam brevem. makroV enim longus dicitur. [11] Bacchius appellatus est eo, quod eo pede Bacchia, id est Liberi sacra celebrabantur. [12] Antibacchius vel Palimbacchius dictus quia iteratus a Bacchio est. [13] Proceleumaticus, quod sit ad celeuma canentium aptus. [14] Dispondeus autem et ditrochaeus et diiambus dicti quod geminis constant iambis, spondeis vel trochaeis. [15] Antispastus, quod sit ex contrariis syllabis, ex brevi et longa, ex longa et brevi. [16] Choriambus vero, quia ex hoc pede conpositum carmen choris aptissimum sit. [17] Ionici sane propter numerorum inaequalem sonum dicti. Habent enim binas longas syllabas binasque correptas. [18] Paeones dicti ab inventore. [Constant enim ipsi ex una longa et tribus brevibus, quae longa iuxta nomina eorum variatim est constituta.] [19] Epitriti vocati quod semper tres longas habeant syllabas et unam brevem. [20] Syzygiae autem sunt pentasyllabi et hexasyllabi pedes; et dictae apud Graecos suzugiai quasi quaedam declinationes. Sed hi non sunt pedes, sed appellantur pentasyllabi et hexasyllabi, quia ultra quinque et sex syllabas non procedunt. Unde non oportet in carmine has syllabas quodlibet excedere nomen, ut «Carthaginiensium,» «Hierosolymitanorum,» et «Constantinopolitanorum.» [21] Accidunt unicuique pedi arsis et thesis, id est elevatio et positio vocis. Neque enim iter pedes dirigere poterunt, nisi alterna vice leventur et ponantur, ut «arma»: «ar» elevatio est, «ma» positio. In his duobus per divisionem pedes legitimi colliguntur. Aequa divisio est quotiens arsis et thesis aequali temporum divisione caeduntur. [22] Dupla, quotiens ex his unum alterum duplo vincit. Sescupla vero est, quotiens unum alterum sescuplo superat. In simpla enim eius parte unus plus invenitur: in dupla unus minus habetur. Sescum enim dimidium dicitur. Triplum est, quando maior pars ter continet totum minus, id est tria et unum. Epitritum est, quando minus continetur a niaiore, (et) eius tertia pars. Caeduntur vero pedum membra vel per aequalitatem vel per duplum vel per sescuplum vel per triplum vel per epitritum.

[23] Partimus ergo in aequa hos:

Spondeum, - -
Pyrrhichium, v v
Dactylum, - | v v
Anapaestum, v v |-
Dispondeum, - - | - -
Proceleumaticum, v v | v v
Diiambum, - | -
Ditrochaeum, - v | - v
Antispastum, v - | - v
Choriambum, - v | v -

[24] Item dupla partimus hos pedes:

Trochaeum, - | v
Iambum, v | -
Molossum, - | - -
Tribrachym, v | v v
Ionicum maiorem, - - | v v
Ionicum minorem, v v | - -

[25] [Unus vero est tantum qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest.]

Amphibrachys, v | - v

[26] Sescupli autem sunt hi:

Amphimacrus, - | v -
Bacchius, v - | -
Antibacchius, - | - v
Paeon primus, - | v v v
Paeon secundus, v - | v v
Paeon tertius, v v | - v
Paeon quartus, v v v | -

[27] Restant, quos epitrita partitione dividimus:

Epitritus primus, v - | - -
Epitritus secundus, - v | - -
Epitritus tertius, - - | v -
Epitritus quartus, - - | - v

Sunt igitur aequi [quidem] decem, dupli vero sex, triplus unus, sescupli septem, epitriti quattuor. Unus vero tantum est qui tripla partitione dividitur, quae est maxima atque ideo minimis metris adest. [28] Numerus autem syllabarum in pedibus a duabus usque ad sex protenditur; ulterius enim non procedit, quia usque ad sex syllabas tenduntur pedes. Tempora in pedibus sunt, ut quanta unusquisque pes habeat. Resolutio est pedum, quando pro una longa duae breves ponuntur, aut pro duabus longis quattuor breves, ut (Virg. Aen. 2,17):

Sectaque intexunt abiete costas.

«Abiete» nunc resolutio est spondei in proceleumatico, in qua resolutione semper synaloepham sequitur Vergilius. [29] Ex una autem longa duae breves fiunt: ex duabus autem brevibus longa numquam fit. Findi enim solida possunt, solidari scissa non possunt. Figura est, cuius nota syllabae agnoscuntur. Ubi enim circuli partem inferiorem bis positam aspicis, pyrrhichius est, v v; ubi i geminam iacentem, spondeus, - -. Nam nota brevis inferior semicirculus est; nota longa i iacens est. [30] Metra in pedibus accidunt, ut a trochaeo trochaicum, a dactylo dactylicum, a iambo iambicum, de quibus paulo post dicendum est.

Caput XVIII. DE ACCENTIBUS.
[1] Accentus, qui Graece prosodia dicitur [ex Graeco nomen accepit]. Nam Graece proVPROS, Latine «ad,» widh Graece, Latine «cantus» est. Hoc enim nomen de verbo ad verbum expressum est. Latini autem habent et alia nomina. Nam accentus et tonos et tenores dicunt, quia ibi sonus crescit et desinit. [2] Accentus autem dictus, quod iuxta cantum sit, sicut adverbium quia iuxta verbum est. Acutus accentus dictus, quod acuat et erigat syllabam, gravis, quod deprimat et deponat. Est enim contrarius acuto. Circumflexus, quia de acuto et gravi constat. Incipiens enim ab acuto in gravem desinit, atque ita dum ascendit et descendit, circumflexus efficitur. Acutus autem et circumflexus similes sunt. [3] Nam uterque levant syllabam. Gravis contrarius videtur ambobus. Nam semper deprimit syllabas, cum illi levent, ut (Lucan. 1,15):

Unde venit Titan, et nox ibi sidera condit.

«Unde» hic gravis est. Minus enim sonat quam acutus et circumflexus. [4] Monosyllaba autem pars orationis si naturaliter brevis est, ut «vir,» aut positione longa, ut «ars,» acutum accentum habebit. Si vero naturaliter longa, ut «res,» circumflexum. Disyllaba pars orationis si priorem naturaliter longam habet et ultimam brevem, circumflectitur, ut «Musa»; aliter acuitur. Trisyllaba pars orationis si mediam brevem habet, ut «tibia,» tunc primam acuimus. Si vero naturaliter longam habet secundam et ultimam brevem, ut «Metellus,» tunc mediam circumflectimus. [5] Tetrasyllaba autem [pars orationis] et pentasyllaba ratione trisyllabarum retinentur. Gravis accentus cum uno accentu poni potest in dictione una, cum utrisque numquam; ut [«Catullus»]. In conposita dictione unus accentus est. [6] Accentus autem reperti sunt vel propter distinctionem, ut (Virg. Aen. 8,83): «Viridique in litore conspicitur sus,» ne dicas «ursus»; vel propter pronuntiationem, ne dicas «meta» breviter et non producta (A) «meta»; vel discernendae ambiguitatis causa, ut «ergo.» Nam cum producitur «go,» causam significat; cum corripitur, coniunctionem.

Caput XIX. DE FIGURIS ACCENTUUM.
[1] Figurae accentuum decem sunt, quae a grammaticis pro verborum distinctionibus adponuntur. oxeia, id est acutus accentus, linea a sinistra parte in dexteram partem sursum ducta, fit ita: ´ [2] bareia, id est gravis, linea a summo sinistrae in dexteram deposita, fit ita: ` [3] perispwmenh, id est circumflexus, linea de acuto et gravi facta, exprimitur ita: ^ [4] makroV, id est longa, virgula, iacens est ita: - [5] bracuV, id est brevis, pars est circuli inferior, iacens ita: v [6] ufen, id est coniunctio, quia duo verba conectit, subiecta virgula versui circumflexa, fit ita: v. [7] Diastole, id est distinctio, quae e contrario separat, dextra pars circuli supposita versui, fit ita: ). [8] Apostrophus pars item circuli dextra et ad summam litteram adposita, fit ita: ’, qua nota deesse ostenditur in sermone ultima vocalis, ut «tribunal» pro «tribunale.» [9] daseia, quod interpretatur aspiratio, id est ubi |-| littera poni debet, tali figura notatur: |-. [10] yilh, quod interpretatur siccitas, sive purum, id est, ubi H littera esse non debet, tali nota ostenditur: -|. [11] Quorum duorum accentuum figuram Latini ex ipsa littera aspirationis fecerunt. Unde si coniungas has, fecisti eandem aspirationis notam. Rursus si medium eius apicem scindis, daseian et yilhn facis.

Caput XX. DE POSITURIS.
[1] Positura est figura ad distinguendos sensus per cola et commata et periodos, quae dum ordine suo adponitur, sensum nobis lectionis ostendit. Dictae autem positurae vel quia punctis positis adnotantur, vel quia ibi vox pro intervallo distinctionis deponitur. Has Graeci qeseiV vocant, Latini posituras. [2] Prima positura subdistinctio dicitur; eadem et comma. Media distinctio sequens est; ipsa et cola. Ultima distinctio, quae totam sententiam cludit, ipsa est periodus; cuius, ut diximus, partes sunt cola et comma; quarum diversitas punctis diverso loco positis demonstratur. [3] Ubi enim initio pronuntiationis necdum plena pars sensui est, et tamen respirare oportet, fit comma, id est particula sensus, punctusque ad imam litteram ponitur; et vocatur subdistinctio, ab eo quod punctum subtus, id est ad imam litteram, accipit. [4] Ubi autem in sequentibus iam sententia sensum praestat, sed adhuc aliquid superest de sententiae plenitudine, fit cola, mediamque litteram puncto notamus; et mediam distinctionem vocamus, quia punctum ad mediam litteram ponimus. [5] Ubi vero iam per gradus pronuntiando plenam sententiae clausulam facimus, fit periodus, punctumque ad caput litterae ponimus; et vocatur distinctio, id est disiunctio, quia integram separavit sententiam. [6] Hoc quidem apud oratores. Ceterum apud poetas ubi in versu post duos pedes syllaba remanet, comma est, quia ibi post scansionem praecisio verbi facta est. Ubi vero post duos pedes de parte orationis nihil superest, colon est. Totus autem versus periodus est.

Caput XXI. DE NOTIS SENTENTIARUM.
[1] Praeterea quaedam scripturarum notae apud celeberrimos auctores fuerunt, quasque antiqui ad distinctionem scripturarum carminibus et historiis adposuerunt. Nota est figura propria in litterae modum posita, ad demonstrandam unamquamque verbi sententiarumque ac versuum rationem. Notae autem versibus adponuntur numero viginti et sex, quae sunt nominibus infra scriptis. [2] * Asteriscus adponitur in his quae omissa sunt, ut inlucescant per eam notam, quae deesse videntur. Stella enim asthr dicitur Graeco sermone, a quo asteriscus est dirivatus. [3] ~ Obelus, id est, virgula iacens, adponitur in verbis vel sententiis superflue iteratis, sive in his locis, ubi lectio aliqua falsitate notata est, ut quasi sagitta iugulet supervacua atque falsa confodiat. Sagitta enim Graece obelos dicitur. [4] . Obelus superne adpunctus ponitur in hisdem, de quibus dubitatur utrum tolli debeant necne adponi. [Falsitate notatum est.] [5] ÷ Lemniscus, id est, virgula inter geminos punctos iacens, opponitur in his locis, quae sacrae Scripturae interpretes eodem sensu, sed diversis sermonibus transtulerunt. [6] ÿ Antigraphus cum puncto adponitur, ubi in translationibus diversus sensus habetur. [7] *~ Asteriscus cum obelo. Hanc proprie Aristarchus utebatur in his versibus, qui non suo loco positi erant. [8] |^ Paragraphus ponitur ad separandas res a rebus, quae in conexu concurrunt, quemadmodum in Catalogo loca a locis et [regiones a] regionibus, in Agone praemia a praemiis, certamina a diversis certaminibus separantur. [9] ^| Positura est figura paragrapho contraria et ideo sic formata, quia sicut ille principia notat, ita ista fines a principiis separat. [10] Ú Cryphia, circuli pars inferior cum puncto, ponitur in his locis, ubi quaestio dura et obscura aperiri vel solvi non potuit. [11] ) Antisigma ponitur ad eos versus quorum ordo permutandus est. Sic et in antiquis auctoribus positum invenitur. [12] ·) Antisigma cum puncto ponitur in his locis ubi in eodem sensu duplices versus sunt, et dubitatur qui potius eligendus sit. [13] > Diple. Hanc scriptores nostri adponunt in libris ecclesiasticorum virorum ad separanda vel [ad] demonstranda testimonia sanctarum Scripturarum. [14] ·> Diple peri sticon. Hanc pri[m]us Leogoras Syracusanus posuit Homericis versibus ad separationem Olympi a caelo. [15] >: Diple periestigmenh, id est cum geminis punctis. Hanc antiqui in his opponebant quae Zenodotus Ephesius non recte adiecerat, aut detraxerat, aut permutaverat. In his et nostri ea usi sunt. [16] »- Diple wbelismenh interponitur ad separandos in comoediis vel tragoediis periodos. [17] -« Aversa wbelismenh, quotiens strophe et antistrophus infertur. [18] <- Adversa cum obelo ad ea ponitur quae ad aliquid respiciunt, ut (Virg. Aen. 10,88):

Nosne tibi Phrygiae res vertere fundo
conamur<- nos<- an miseros qui Troas Achivis
obiecit<-

[19] >` Diple superne obelata ponitur ad conditiones locorum ac temporum personarumque mutatas. [20] >`´< Diple recta et adversa superne obelata ponitur finita loco suo monade, significatque similem sequentem quoque esse. [21] >|< Ceraunium ponitur quotiens multi versus inprobantur, nec per singulos obelatur; keraunion enim fulmen dicitur. [22] >P< C(h)risimon. Haec sola ex voluntate uniuscuiusque ad aliquid notandum ponitur. [23] (P) Phi et Rho, id est frontiV. Haec, ubi aliquid obscuritatis est, ob sollicitudinem ponitur. [24] T Anchora superior ponitur ubi aliqua res magna omnino est. [25] | Anchora inferior, ubi aliquid vilissime vel inconvenientius denuntiatum est. [26] -} Coronis nota tantum in fine libri adponitur. [27] ||> Alogus nota [quae] ad mendas adhibetur. [28] Fiunt et aliae notulae librorum pro agnoscendis his quae per extremitates paginarum exponuntur, ut, ubi lector in liminare huiusmodi signum invenerit, ad textum recurrens eiusdem sermonis vel versiculi sciat esse expositionem, cuius similem superiacentem notam invenerit.

Caput XXII. DE NOTIS VULGARIBUS.
[1] Vulgares notas Ennius primus mille et centum invenit. Notarum usus erat ut, quidquid pro con[ten]tione aut [in] iudiciis diceretur, librarii scriberent conplures simul astantes, divisis inter se partibus, quot quisque verba et quo ordine exciperet. Romae primus Tullius Tiro Ciceronis libertus commentus est notas, sed tantum praepositionum. [2] Post eum Vipsanius, Philargius, et Aquila libertus Maecenatis alius alias addiderunt. Deinde Seneca, contractu omnium digestoque et aucto numero, opus efficit in quinque milia. Notae autem dictae eo, quod verba vel syllabas praefixis characteribus notent et ad notitiam legentium revocent; quas qui didicerunt proprie iam notarii appellantur.

Caput XXIII. DE NOTIS IURIDICIS.
[1] Quaedam autem litterae in libris iuris verborum suorum notae sunt, quo scriptio celeris breviorque fiat. Scribebatur enim verbi gratia per B et F «bonum factum,» per S et C «senatus consultum,» per R et P «respublica,» per P et R «populus Romanus,» per D et T «dumtaxat,» per supinam W litteram «mulier,» per P secundum naturam «pupillus,» per Pv verso capite «pupilla,» per unum K «caput,» per duo KK iuncta «calumniae causa,» per I et E «iudex esto,» per D et M «dolum malum.» [2] Cuius generis plurimas consimiles notas in libris antiquis invenimus. Has iuris notas novicii imperatores a codicibus legum abolendas sanxerunt, quia multos per haec callidi ingenio ignorantes decipiebant, atque ita iusserunt scribendas in legibus litteras, ut nullos errores, nullas ambages afferant, sed sequenda et vitanda aperte demonstrarent.

Caput XXIV. DE NOTIS MILITARIBUS.
[1] In breviculis quoque, quibus militum nomina continebantur, propria nota erat apud veteres, qua inspiceretur quanti ex militibus superessent quantique in bello cecidissent. T Tau nota in capite versiculi posita superstitem designabat; ? Theta vero ad uniuscuiusque defuncti nomen apponebatur. Unde et habet per medium telum, id est mortis signum. De qua Persius ait (4,13):

Et potis est nigrum vitio praefigere theta.

[2] Cum autem inperitiam significare vellent, Labda littera usi sunt, sicut mortem significabant, cum ponebant Theta ad caput. In stipendiorum quoque largitione propriae erant notae.

Caput XXV. DE NOTIS LITTERARUM.
[1] Notas etiam litterarum inter se veteres faciebant, ut quidquid occulte invicem per scripturas significare vellent, mutue scriberent. Testis est Brutus, qui in his litteris ea quae acturus erat notabat, ignorantibus aliis quid sibi vellent haec litterae. [2] Caesar quoque Augustus ad filium, «quoniam,» inquit, «innumerabilia accidunt assidue quae scribi alterutro oporteat et esse secreta, habeamus inter nos notas si vis tales ut, cum aliquid notis scribendum erit, pro unaquaque littera scribamus sequentem hoc modo, pro A B pro B C et deinceps eadem ratione ceteras; pro Z autem littera redeundum erit ad duplex AA.» Quidam etiam versis verbis scribunt.

Caput XXVI. DE NOTIS DIGITORUM.
[1] Sunt quaedam et digitorum notae, sunt et oculorum, quibus secum taciti proculque distantes conloquuntur. Sicut mos est militaris, ut quotiens consentit exercitus, quia voce non potest, manu promittat. Alii, quia voce non possunt, gladiorum motu salutant. [2] Ennius de quadam inpudica (Naev. Com. 75):

- Quasi in choro pila
ludens da[ta]tim dat sese et communem facit.
Alium tenet, alii adnutat, alibi manus
est occupata, alii pervellit pedem,
alii dat anulum [ex]spectandum, a labris
alium invocat, cum alio cantat; adtamen
aliis dat digito litteras.

Et Salomon (Proverb. 6,13): «Annuit oculo, terit pede, digito loquitur.»

Caput XXVII. DE ORTHOGRAPHIA.
[1] Orthographia Graece, Latine recta scriptura interpretatur. [Orto enim recte, graphia scriptura dicitur.] Haec disciplina docet quemadmodum scribere debeamus. Nam sicut ars tractat de partium declinatione, ita orthographia de scribendi peritia, utputa «ad,» cum est praepositio, D litteram; cum est coniunctio, T litteram accipit. [2] «Haud,» quando adverbium est negandi, D littera terminatur et aspiratur in capite; quando autem coniunctio [disiunctiva] est, per T litteram sine aspiratione scribitur. [3] «Apud» praepositio per D scribitur, sicut «ad patrem,» quoniam veteres saepe «apud» pro «ad» usi sunt [duabus ex eis mediis litteris subtractis]. [4] Interdum autem aliae litterae in locum aliarum litterarum rite ponuntur. B et P litteris quaedam cognatio est. Nam pro «Burro» dicimus «Pyrrhum.» C et G [litterae] quandam cognationem habent. Nam dum dicimus «centum,» [et] «trecentos,» postea dicimus «quadringentos,» G ponentes pro C. C et Q similiter cognatio est. Nam «huiusce» per C, «cuiusque» per Q scribimus. «Cum» autem praepositio per C scribenda est; si autem adverbium fuerit, per Q. Dicimus enim «quum lego.» «Deus» per E solam: «daemon» per AE dipthonga est notandus. [5] «Equus,» quod est animal, per E solam scribendum. «Aequus,» quod est iustus, per AE dipthonga scribendum. «Exsul» addito S debet scribi, quia exsul dicitur qui extra solum est. «Exultat» melius sine S littera scribitur. Nam cum ipsa X ex C et S constat, quomodo, cum in ea sit, rursus ei additur alia? [6] «Aequor» per dipthonga scribendum, quia ab aqua est nomen factum. [7] «Forsitan» per N scribendum in fine, quia integrum eius est «si forte tandem.» [8] «Fedus,» quod est deformis, per E solam scribendum [est]: «foedus» quod est pactum, cum O et E dipthonga scribendum. [9] «Formosus» sine N scribitur, quia a forma vocatur. [Sive etiam a formo, id est calido; calor enim sanguinis efficit pulcritudinem.] «Gnatus,» quod est filius, per G scribendum, quia facit generatus. [10] H, quae aspirationis littera est, in Latino tantum vocalibus iungitur: ut «honor,» «homo,» «humus» [humilitas]. Aspiratur autem et consonantibus, sed in Graecis et Hebraeis nominibus. «Heus» autem et «heu» interiectiones per H scribendae. [11] I littera inter duas vocales constituta, bis scribi quidam existimabant, ut in «Troia» et «Maia.» Hoc ratio non permittit. Numquam enim tres vocales in una syllaba scribuntur. Sed I littera inter duas vocales constituta pro duplici habetur. [12] «Id» pronomen neutri generis per D scribitur, ab eo quod est «is, ea, id,» quia facit «idem.» Quod si verbum est tertiae personae, per T notabitur, ab eo quod est «eo, is, it,» [quia facit] «itur.» [13] K litteram antiqui praeponebant quotiens A sequebatur, ut « kaput,» «kanna,» «kalamus.» Nunc autem «Karthago» et «kalendae» per eandem tantum scribuntur. Omnia autem Graeca nomina qualicumque sequente vocali per K sunt scribenda. [14] «Laetus» per dipthonga scribitur, quia laetitia a latitudine vocata est, cuius e contrario est tristitia, quae angustiam facit. L autem litteram interdum pro D littera utimur, ut «latum» pro «datum» et «calamitatem» pro «cadamitatem»; a cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [15] «Maxumus» an «maximus,» et si qua similia sunt qualiter scribi debeant quaesitum est. Varro tradit Caesarem per I eiusmodi verba enuntiare solitum esse et scribere. Inde propter auctoritatem tanti viri consuetudinem factam, ut «maximus,» «optimus,» «pessimus» scribatur. [16] «Malo» per unum L scribendum, quia est «magis volo.» «Malle» per duo LL, quia est «magis velle.» «Nolo» quoque per unum L; [et] «nolle» per duo. «Nolo» enim «nevolo» est; «nolle,» «nevelle.» [17] «Os» si vultum aut ossum significat per O solam scribendum est; si personam, H praeponenda est. [18] «Ora» finium per O; «hora» dierum per H scribendum. «Onus,» si de onere venit, O sola scribendum; si de honore, cum H aspiratione. [19] «Praepositio» et «praeterea» per dipthonga scribendum. «Pene» vero, quod est coniunctio, per E; «poena,» quod est supplicium, per OE. [20] Q littera tunc recte ponitur, cum illi statim U littera sequitur, et alia quaelibet una pluresve vocales iunguntur, ita ut una syllaba fiat. Cetera per C scribuntur. [21] «Quae» pronomen cum A scribendum; «que» coniunctio sine A. «Quid» per D litteram scribitur, cum pronomen est; per T, cum verbum: cuius positio est prima «queo, quis, quit,» et in conpositione «nequeo, nequis, nequit.» [22] «Quod,» quando pronomen est, per D [est] scribendum; quando numerus, per T, quia «totidem» per T scribitur. «Quotidie» per Q scribendum, non per C, ut sit «quot diebus.» [23] R littera communionem habet cum S littera. Itaque apud anticos «honos,» «labos,» «arbos» dicebatur, nunc «honor,» «labor,» «arbor.» [24] «Sat» per T scribi oportet, quia integrum eius facit «satis.» «Sed» per D oportet scribi. Apud anticos enim sed «sedum» dicebatur; nos finales duas litteras abscidimus. [25] «Tamtus,» sicut et «quamtus» in medio M habebant. «Quam» enim et «tam,» unde et «quamtitas,» «quamtus,» «tamtus.» [26] «Vae» interiectio cum A scribendum; «ve» coniunctio sine A. [27] Xps, quia Graecum est, per X scribendum. Ita et «Xrisma.» [28] Y et Z litteris sola Graeca nomina scribuntur. Nam cum «iustitia» sonum Z littera exprimat, tamen, quia Latinum est, per T scribendum est. Sic «militia,» «malitia,» «nequitia,» et cetera similia. [29] In dubiis quoque verbis consuetudo veterum erat ut, cum eadem littera alium intellectum correpta, alium producta haberet, longae syllabae apicem adponebant; utputa «populus» arborem significaret, an hominum multitudinem, apice distinguebatur. Sic et ubi litterae consonantes geminabantur, sicilicum superponebant, ut «cella,» «serra,» «asseres.» Veteres enim non duplicabant litteras, sed supra sicilicos adponebant; qua nota admonebatur lector geminandam esse litteram.

Caput XXVIII. DE ANALOGIA.
[1] Analogia Graece, Latine similium conparatio sive proportio nominatur. Cuius haec vis est ut, quod dubium est, ad aliquid simile, quod non est dubium, referatur, et incerta certis probentur. Octo autem modis conparatio analogiae colligitur: id est qualitate, conparatione, genere, numero, figura, casu, extremitatibus similium syllabarum, et similitudine temporum. [2] Si quid de iis unum defuerit, iam non est analogia, id est similitudo, sed est anomalia, id est extra regulam, ut «lepus» et «lupus.» Totum convenit, sed dissentiunt casu; facit enim «lupi,» «leporis.» Nam regulariter est, dum quaeris utrum «trames» masculinum sit an femininum, similis est illi in omni declinatione «limes,» et erit masculinum. [3] Item «funis» si incerti generis esse credis, similis est illi «panis» in declinatione, et erit masculinum. Item ex conparatione positivorum, ut si dicas «doctus,» «magnus»: positivi sunt et sui similes. Fit et per diminutionem, utputa «funem» masculinum esse funiculus ostendit, sicut «marmor» neutri esse generis marmusculum indicat. [4] Nam quod genus in principalitate est, id esse solet in diminutione. Sed hoc non semper, ut «pistrinum,» «pistrilla.» Sed quia scire debemus ex positione [id est primitivo] declinationem, ex diminutione genus colligere.

Caput XXIX. DE ETYMOLOGIA.
[1] Etymologia est origo vocabulorum, cum vis verbi vel nominis per interpretationem colligitur. Hanc Aristoteles sumbolon, Cicero adnotationem nominavit, quia nomina et verba rerum nota facit exemplo posito; utputa «flumen,» quia fluendo crevit, a fluendo dictum. [2] Cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua. Nam dum videris unde ortum est nomen, citius vim eius intellegis. Omnis enim rei inspectio etymologia cognita planior est. Non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam inposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntati nomina damus. [3] Hinc est quod omnium nominum etymologiae non reperiuntur, quia quaedam non secundum qualitatem, qua genita sunt, sed iuxta arbitrium humanae voluntatis vocabula acceperunt. Sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut «reges» a [regendo et] recte agendo, aut ex origine, ut «homo,» quia sit ex humo, aut ex contrariis ut a lavando «lutum,» dum lutum non sit mundum, et «lucus,» quia umbra opacus parum luceat. [4] Quaedam etiam facta sunt ex nominum derivatione, ut a prudentia «prudens»; quaedam etiam ex vocibus, ut a garrulitate «garrulus»; quaedam ex Graeca etymologia orta et declinata sunt in Latinum, ut «silva,» «domus.» [5] Alia quoque ex nominibus locorum, urbium, [vel] fluminum traxerunt vocabula. Multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur. Unde et origo eorum vix cernitur. Sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis.

Caput XXX. DE GLOSSIS.
[1] Glossa Graeca interpretatione linguae sortitur nomen. Hanc philosophi adverb[i]um dicunt, quia vocem illam, de cuius requiritur, uno et singulari verbo designat. Quid enim illud sit in uno verbo positum declarat, ut: «conticescere est a tacere.» [2] Item (Virg. Aen. 10,314):

Latus haurit apertum.

«haurit, percutit.» Item cum «terminum» dicimus «finem,» aut «populatas» interpretamur esse «vastatas,» et omnino cum unius verbi rem uno verbo manifestamus.

Caput XXXI. DE DIFFERENTIIS.
[1] Differentia est species definitionis, quam scriptores artium de eodem et de altero nominant. Haec enim duo quadam inter se communione confusa, coniecta differentia secernuntur, per quam quid sit utrumque cognoscitur; ut cum quaeritur quid inter regem sit et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur, ut «rex modestus et temperatus, tyrannus vero crudelis.» Inter haec enim duo differentia cum posita fuerit, quid sit utrumque cognoscitur. Sic et cetera.

Caput XXXII. DE BARBARISMO.
[1] Barbarismus est verbum corrupta littera vel sono enuntiatum. Littera, ut «floriet,» dum «florebit» dicere oporteat; sono, si pro media syllaba prima producatur, ut «latebrae,» «tenebrae.» Appellatus autem barbarismus a barbaris gentibus, dum latinae orationis integritatem nescirent. Unaquaeque enim gens facta Romanorum cum opibus suis vitia quoque et verborum et morum Romam transmisit. [2] Inter barbarismum autem et barbarolexim hoc interest, quod barbarismus in verbo latino fit, dum corrumpitur; quando autem barbara verba latinis eloquiis inferuntur, barbarolexis dicitur. Item quando in prosa vitium fit sermonis, barbarismus vocatur; quando in metro, metaplasmus dicitur. [3] Barbarismus autem fit scripto et pronuntiatione. Scripto quattuor modis: si quis in verbo litteram vel syllabam adiciat, mutet, transmutet, vel minuat. Pronuntiatione autem fit in temporibus, tonis, aspirationibus et reliquis quae sequuntur. [4] Per tempora quippe fit barbarismus, si pro longa syllaba brevis ponatur, aut pro brevi longa. Per tonos, si accentus in alia syllaba commutetur. Per aspirationem, si adiciatur H littera ubi non debet, aut detrahatur ubi esse oportet. [5] Per hiatum, quotiens in pronuntiatione scinditur versus antequam conpleatur, sive quotiens vocalis vocalem sequitur, ut «Musae Aonides.» Fit barbarismus et per motacismos, [iotacismos] et labdacismos. [6] Motacismus est, quotiens M litteram vocalis sequitur, ut «bonum aurum,» «iustum amicum»; sed hoc vitium aut suspensione M litterae, aut detractione vitamus. [7] Iotacismus est, quotiens in iota littera duplicatur sonus, ut «Troia,» «Maia»; ubi earum litterarum adeo exilis erit pronuntiatio, ut unum iota, non duo sonare videantur. [8] Labdacismus est, si pro una L duo pronuntientur, ut Afri faciunt, sicut «colloquium» pro «conloquium»; vel quotiens unam L exilius, duo largius proferimus. Quod contra est; nam unum largius, duo exilius proferre debemus. [9] Conlisio est, quotiens novissimae syllabae finis in alterius principio est, ut «matertera.»

Caput XXXIII. DE SOLOECISMIS.
[1] Soloecismus est plurimorum verborum inter se inconveniens conpositio, sicut barbarismus unius verbi corruptio. Verba enim non recta lege coniuncta soloecismus est, ut si quis dicat «inter nobis» pro «inter nos,» aut «date veniam sceleratorum» pro «sceleratis.» [2] Dictus autem soloecismus a Cilicibus, qui ex urbe Solo(e), quae nunc Pompeiopolis appellatur, profecti, cum apud alios commorantes suam et illorum linguam vitiose inconsequenterque confunderent, soloecismo nomen dederunt. Unde et similiter loquentes soloecismos facere dicuntur. [3] Soloecismus autem apud poetas schema dicitur, quotiens in versu necessitate metri factus invenitur. Cum autem non invenitur necessitas, permanet soloecismi culpa. [4] Soloecismus fit duobus modis: aut per partes orationis, aut per accidentia. Per partes orationis, si alteram partem pro altera ponamus, utputa si praepositiones adverbiis adplicemus. Per accidentia fit, id est per ea quae acciduntur partibus, utputa per qualitates, per genera et numeros, figuras et casus. Per ista igitur omnia fiunt soloecismi, sicut Donatus exposuit. [5] Fiunt praeterea ex plurimis modis. Nam Lucilius centum genera soloecismorum dixit, quos omnes vitare potius quam sequi debet qui regulam recte loquendi tenere studet.

Caput XXXIV. DE VITIIS.
[1] Vitia apud Grammaticos illa dicuntur, quae in eloquio cavere debemus. Sunt autem haec: barbarismus, soloecismus, acyrologia, cacenphaton, et reliqua. [2] Barbarismus est corruptio verbi unius. [Ut si tertiam syllabam quis producat in «ignoscere.»] [3] Soloecismus conpositio vitiosa verborum. [Ut si aliquis dicat «inter hominibus» pro «inter homines.»] [4] Acyrologia non propria dictio, ut (Lucan 2,15):

Liceat sperare timenti.

Proprium est autem timenti formidare, non sperare; et (Virg. Aen. 5,287):

Gramineo in campo.

Proprium est «graminosum» dicere campum, non «gramineum.» Cacemphaton dictio obscena vel inconposite sonans. [5] Obscena, ut (Virg. Aen. 1,579):

His animum arrecti dictis.

Inconposita, ut (Virg. Aen. 2,27):

Iuvat ire et Dorica castra.

Mala enim fuit conpositio ab ea syllaba incipere, qua superior finierat. [6] Pleonasmos adiectio unius verbi supervacua, ut (Virg. Georg. 2,1):

Hactenus arvorum cultus et sidera caeli.

Neque enim alibi nisi in caelo sunt sidera. [7] Perissologia adiectio plurimorum verborum supervacua, ut (Deuteron. 33,6): «vivat Ruben et non moriatur»: dum non sit aliud vivere quam non mori. [8] Macrologia longiloquium, res non necessarias conprehendens, ut (Liv. frag. 64 M.): «Legati non inpetrata pace retro unde venerant domum reversi sunt.» [9] Tautologia, idemloquium ut (Virg. Aen. 1,546):

Si fata virum servant, si vescitur aura
aetherea, neque adhuc crudelibus occubat umbris.

Totum enim quod repetitur una res est, sed crebro sermone adnuntiata. [10] Eclipsis est defectus dictionis, in quo necessaria verba desunt, ut (Virg. Aen. 4,138):

Cui pharetra ex auro:

deest enim «erat.» [11] Tapinosis est humilitas, statum rei magnae dictis infirmans, ut (Virg. Aen. 1,118):

Apparent rari nantes in gurgite vasto.

[12] «Gurgitem» posuit pro «mare.» Cacosyntheton, vitiosa conpositio verborum, ut (Virg. Aen. 9,609):

- Versaque iuvencum
terga fatigamus hasta.

[13] Amphibolia, ambigua dictio, quae fit aut per casum accusativum, ut illud responsum Apollinis ad Pyrrhum (Enn. Ann. 179):

Aio te, Aeacida, Romanos vincere posse.

In quo non est certum, quem in ipso versu monstraverit esse victorem. [14] Fit et per incertam distinctionem, ut (Virg. Aen. 1,263):

Bellum ingens geret Italia.

Incerta distinctio, utrum «bellum ingens,» an «ingens Italia.» [15] Fit et per commune verbum, ut: «Deprecatur Cato, caiumniatur Cicero, praestolatur Brutus, dedignatur Antonius»; nec ostenditur in hac ambiguitate utrum ipsi alios, an alii ipsos deprecati sunt aut calumniati. [16] Fit et per homonyma, quo uno nomine multa significantur, ut «acies,» et non addas aut ferri, aut oculorum, aut militum.

Caput XXXV. DE METAPLASMIS.
[1] Metaplasmus Graeca lingua, Latine transformatio dicitur. Qui fit in uno verbo propter metri necessitatem et licentiam poetarum; cuius species istae sunt. [2] Prothesis adpositio in principio verbi, ut [«gnato» pro «nato» et «tetulit» pro «tulit «]. Epenthesis adpositio in medium, ut (Virg. Aen. 3,409):

[Maneant in relligione nepotes,

pro «religione»] [«relliquias» pro «reliquias,» «induperator» pro «inperator»]. [3] Paragoge adpositio in finem, ut [«admittier» pro «admitti»] [«magis» pro «mage» et «potestur» pro «potest»]. Aphaeresis abscisio de principio, ut «temno» pro «contemno.» Syncope abscisio de medio, ut «forsan» pro «forsitan.» Apocope abscisio de fine, ut «sat» pro «satis.» [4] Ectasis, productio contra naturam, ut [(Virg. Aen. 1,499): «exercet Diana choros»]. [(Virg. Aen. 1,2): «Italiam fato,» quum «Italiam» correpte dici debeat]. Systole correptio contra naturam, ut [(Virg. Aen. 6,773): «urbemque Fidenam,» cum prima syllaba produci debet]. [Ut quum dicimus «Orion» correpte, dum producte dici oportet.] Diaeresis discissio syllabae in duas, ut [(Virg. Aen. 9,26): «dives pictai vestis,» pro «pictae»] [(Enn. Ann. 33): «Albai longai,» pro «Albae longae»]. [5] Episynaloephe conglutinatio duarum [syllabarum] in unam, ut [«Phaethon» pro «Phaëthon»] [«Neri» pro «Nereï,» «aeripedem» pro «aëripedem»]. Synaloephe conlisio vocalium adiuncta vocalibus, ut [(Virg. Aen. 9,1):

Atque ea diversa penitus dum parte geruntur].

[6] Ec(th)lipsis conlisio consonantium cum vocalibus, ut [(Virg. Aen. 1,3):

Multum ille et terris igctatus et alto].

Antithesis contrapositio litterae pro alia littera, ut [«inpete» pro «impetu») [«olli» pro «illi»]. Metathesis transpositio litterae, ut [«Thymbre» pro «Thymber»] [«Evandre» pro «Evander»]. [7] Inter barbarismum et figuras, hoc est Latinam et perfectam elocutionem, metaplasmum esse, qui in uno sermone fit oratione vitiosus. Item inter soloecismum et schema, id est perfectam sermonum conexionem, figura est, quae fit contextu sermonum oratione vitiosa. Ergo metaplasmi [et] schemata media sunt et discernuntur peritia et inperitia. Fiunt autem ad ornatum.

Caput XXXVI. DE SCHEMATIBUS.
[1] Schemata ex Graeco in Latinum eloquium figurae interpretantur, quae fiunt in verbis vel sententiis per varias dictionum formas propter eloquii ornamentum. Haec dum multae sint apud Grammaticos, istae inveniuntur. [2] Prolempsis est praesumptio, ubi ea, quae sequi debent, anteponuntur, ut (Virg. Aen. 12,161):

Interea reges ingenti mole Latinus.

Debuit enim sic dicere: «Interea reges ingenti mole,» et statim adicere, quod sequitur: «procedunt castris,» deinde dicere: «Latinus,» etc.; sed facta est pro ornamento praesumptio rei, et qui sequi debuerunt reges interpositi sunt in septem versibus, et postea additum est: «Procedunt castris.» Inde et praesumptio, quia anteposita sunt quae sequi debuerunt. [3] Zeugma est clausula, quum plures sensus uno verbo clauduntur, quae fit tribus modis. Nam aut in primo, aut in postremo, aut in medio id verbum ponitur, quod sententias iungit. In primo, ut (Lucil. 139):

Vertitur oenophoris fundus, sententia nobis.

In medio [ut] (Enn. Ann. 329):

Graecia Sulpicio sorti data, Gallia Cottae.

In postremo, [ut] (Ter. Andr. 68):

Namque hoc tempore
obsequium amicos, veritas odium parit.

[4] Hypozeuxis est figura superiori contraria, ubi in singulis sensibus propria unicuique clausula est, ut (Virg. Aen. 10,149):

Regem adit et regi memorat nomenque genusque.

[5] Syllempsis est in dissimilibus clausulis aut pluralis dictio singulari verbo finita, ut (Virg. Aen. 1,553):

Sociis et rege recepto,

aut singularis dictio plurali verbo expleta, ut (Virg. Ecl. 1,81):

Sunt nobis mitia poma,
et pressi copia lactis.

Supra enim «sunt» dixit. Hic debuit dicere: «est et pressi copia lactis.» [6] Fit autem Syllempsis non solum per partes orationis, sed et per accidentia partibus. Nam ubi et pro multis unus et pro uno multi ponuntur, Syllempsis est. Pro multis unus, ut est illud (Virg. Aen. 2,20):

Uterumque armato milite conplent,

cum non uno, sed multis militibus. Item pro uno multi, ut in Evangelio (Matth. 27,44): «Latrones qui crucifixi erant cum eo improperabant,» ubi pro uno uterque inducitur blasphemasse. [7] Anadiplosis est, quando ab eodem verbo quo prior versus finivit, sequens versus incipit, ut est illud (Virg. Ecl. 8,55):

Certent et cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus,
Orpheus in silvis, inter delphinas Arion.

[8] Anaphora est repetitio eiusdem verbi per principia versuum plurimorum, ut (Virg. Aen. 3,157):

Nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,
nos tumidum sub te permensi classibus aequor.

[9] Epanaphora est in uno versu per principia sensuum eiusdem verbi repetitio, ut (Virg. Aen. 7,759):

Te nemus Anguitiae, vitrea te Focinus unda,
te liquidi flevere lacus.

[10] Epizeuxis in uno sensu congeminatio verbi, ut (Virg. Aen. 4,660):

Sic sic iuvat ire per umbras.

[11] Epanalempsis est sermonis in principio versus positi eiusdem in fine replicatio, ut est illud (Juven. 14,139):

Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit.

[12] Paronomasia est in significatione diversa dictio pene ipsa, ut illud: «Abire an obire te convenit?» id est exulem fieri, an mori. [13] Schesis onomaton multitudo nominum coniunctorum quodam ambitu copulata, ut:

Nubila, nix, grando, procellae, fulmina, venti.

[14] Paromoeon est multitudo verborum ex una littera inchoantium, quale est apud Ennium (Ann. 109):

O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti.

Sed bene hoc temperat Virgilius, dum non toto versu utitur hanc figuram, ut Ennius, sed nunc in principio versus tantum, ut est illud (Aen. 1,295):

Saeva sedens super arma;

nunc autem in fine, ut (Aen. 3,183):

Sola mihi tales casus Cassandra canebat.

[15] Homoeoptoton est, quum plurima nomina per unum casum denuntiantur, ut illud (Virg. Aen. 12,903):

Sed neque currentem, sed nec cognoscit euntem,
tollentemque manu saxumque inmane moventem.

[16] Homoeon teleuton est, quum uno modo verba plurima finiuntur, ut (Cic. Catil. 2,1): «abiit, abcessit, evasit, erupit.» [17] Polyptoton est, cum diversis casibus sententia variatur, ut (Pers. 3,84):

Ex nihilo nihilum, ad nihilum nil posse reverti.

et (Pers. 5,79):

Marci Dama. - Papae! - Marco spondente, recusas?
Marcus dixit. - Ita est. - Adsigna, Marce, tabellas.

[18] Hirmos est sententia continuatae orationis tenorem suum usque ad ultimum servans, ut (Virg. Aen. 1,159):

Est in secessu longo locus, insula portum,

et reliqua. Hinc enim in longum vadit sensus usque ad illud (Virg. Aen. 1,165):

Horrentique atrum nemus inminet umbris.

[19] Polysyntheton est dictio multis concatenata coniunctionibus, ut (Virg. Georg. 3,344):

Tectumque, laremque,
armaque, Amicleumque canem.

[20] Dialyton vel asyntheton est figura, quae e contrario sine coniunctionibus solute ac simpliciter effertur, ut: «Venimus, vidimus, placuit.» [21] Antitheton, ubi contraria contrariis opponuntur et sententiae pulchritudinem reddunt, ut illud (Ovid, Met. 1,19):

Frigida pugnabant calidis, humentia siccis:
mollia cum duris: sine pondere habentia pondus.

[22] Hypallage, quotienscumque per contrarium verba intelleguntur, ut (Virg. Aen. 3,61):

Dare classibus Austros,

cum ventis naves demus, non navibus ventos.

Caput XXXVII. DE TROPIS.
[1] Tropos Graeco nomine Grammatici vocant, qui Latine modi locutionum interpretantur. Fiunt autem a propria significatione ad non propriam similitudinem. Quorum omnium nomina difficillimum est adnotare, sed ex omnibus Donatus tredecim usui tradenda conscripsit. [2] Metaphora est verbi alicuius usurpata translatio, sicut cum dicimus «fluctuare segetes,» «gemmare vites,» dum in his rebus fluctus et gemmas non invenimus, in quibus haec verba aliunde transferuntur. Sed hac atque aliae tropicae locutiones ad ea, quae intellegenda sunt, propterea figuratis amictibus obteguntur, ut sensus legentis exerceant, et ne nuda atque in promptu vilescant. [3] Fiunt autem metaphorae modis quattuor: ab animali ad animate, ut:

Aligeros conscendit equos.

Metaphorice loquens miscuit quadrupedi alas avis, et (Virg. Ecl. 6,80):

Quo cursu deserta petiverit;

miscuit volatili cursum quadrupedis. Ab inanimali ad inanimale, ut

Pontum pinus arat, sulcum premit alta carina.

Miscuit usum terrae aquis, dum arare et sulcum premere ad terram pertineat, non ad mare. [4] Ab inanimali ad animale, ut «florida iuventus»: miscuit flores inanimales iuventuti, quae animam habet. Ab animali ad inanimale, ut:

Tu, Neptune pater, cui tempora cana crepanti
cincta salo resonant, magnus cui perpete mento
profluit Oceanus, et flumina crinibus errant.

Mentum enim, tempora et crines non ad Oceanum pertinent, sed ad homines. [5] Sic et alia rerum nomina de alio genere in aliud genus decentissime decoris gratia transferuntur, ut oratio perornetur. Metaphora autem aut partis unius est, ut «fluctuare segetes» (non potes dicere «segetare fluctus»), aut antistropha est, id est reciproca, ut «remigium alarum.» Nam et alae navium et alarum remigia dicuntur. [6] Catachresis est alienae rei nomen adpositum. Haec et a metaphora differt, quod illa vocabulum habenti largitur, haec, quia non habet proprium, alieno utitur, ut (Virg. Georg. 2,131):

Faciemque simillima lauro;

et (Virg. Aen. 5,157):

Centaurus; nunc una ambae iunctisque feruntur
frontibus, et longa sulcant vada salsa carina;

dum facies et frons tantundem animalium et hominum sit. Quod nomen si poeta navi non adposuisset, quod proprium eidem parti diceret, non haberet. [7] Metalempsis est tropus a praecedente quod sequitur, ut (Pers. 3,11):

Quaeve manus cartae nodosaque venit arundo.

Nam per manum verba, per arundinem litterae significatae sunt. [8] Metonymia, transnominatio ab alia significatione ad aliam proximitatem translata. Fit autem multis modis. Aut enim per id, quod continet, id, quod continetur, ostendit, ut «theatra plaudunt,» «prata mugiunt,» dum illic homines plaudunt, hic boves mugiant; aut contra per id, quod continetur, id, quod continet, ut (Virg. Aen. 2,311):

Iam proxinius ardet
Ucalegon;

dum non ille, sed domus eius arderet. [9] Item per inventorem id, quod inventum est, ut (Ter. Eun. 732):

Sine Cerere et Libero friget Venus;

et (Virg. Aen. 9,76):

Conmixtam Vulcanus mittit ad astra favillam.

Vult enim per Cererem frumenti inventricem intellegere panem, per Liberum inventorem vitis vinum, per Venerem libidinem, per Vulcanum ignem. At contra per inventum inventorem demonstrat, ut (Plaut. frag. 159):

Vinum precamur,

pro Libero, qui vinum apud Graecos invenit. [10] Item per efficientem, id quod efficitur, sicut «pigrum frigus,» quod pigros homines faciat, et «timor pallidus,» eo quod pallidos homines reddat. At contra per id quod efficitur, efficiens, ut (Virg. Aen. 5,817):

Iungit equos auri genitor spumantiaque addit
frena feris.

«Spumantia frena» dixit, cum utique non ipsa faciant spumas, sed equus, qui ea gerit, spumis conspargat infusis. [11] Antonomasia est pro nomine, id est vice nominis posita, ut «Maia genitus» pro Mercurio. Qui tropus fit modis tribus: ab animo, ut (Virg. Aen. 5,407):

Magnanimusque Anchisiades;

a corpore, ut (Virg. Aen. 3,619):

Ipse arduus;

extrinsecus, ut (Virg. Aen. 1,475):

Infelix puer atque inpar congressus Achilli.

[12] Epitheton, supra nomen. Praeponitur enim proprio nomini, ut «alma Ceres,» (Virg. Georg. 1,470):

Obscenique canes, inportunaeque volucres.

Inter antonomasiam autem et epitheton hoc differt, quod antonomasia pro vice nominis ponitur, epitheton autem numquam est sine nomine. Quibus duobus tropis vel vituperamus aliquem, vel ostendimus, vel laudamus. [13] Synecdoche est conceptio, cum a parte totum, vel a toto pars intellegitur. Eo enim et per speciem genus, et per genus species demonstratur [sed species pars est, genus autem totum]. A toto enim pars intellegitur, ut (Virg. Aen. 6,311):

Quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
pontum fugat.

Non enim totus annus frigidus est, sed pars anni, id est hiems. At contra a parte totum, ut (Virg. Aen. 2,256):

Flammas cum regia puppis
extulerat.

Ubi non solum puppis, sed navis, et non navis, sed qui in ea, et non omnes, sed unus flammas extulit. [14] Onomatopoeia est nomen adfictum ad imitandum sonum vocis confusae, ut «stridor valvarum,» «hinnitus equorum,» «mugitus boum,» «balatus ovium.» [15] Periphrasis est circumloquium, dum res una plurimis verbis significatur, ut (Virg. Aen. 1,387):

Auras vitales carpit.

Significavit enim per copulationem verborum unam rem, hoc est vivit. Hic autem tropus geminus est. Nam aut veritatem splendide producit, aut foeditatem circuitu evitat. Veritatem splendide producit, sicut (Virg. Aen. 4,584; 9,459):

Et iam prima novo spargebat lumine terras
Tithoni croceum linquens Aurora cubile.

Vult enim dicere: «iam luciscebat,» aut: «dies ortus erat.» Foeditatem circuitu devitat, sicut (Virg. Aen. 8,405):

Placitumque petivit
coniugis infusus gremio.

Hoc enim circuitu evitat obscenitatem et decenter ostendit concubitum. [16] Hyperbaton transcensio, cum verbum aut sententia ordine commutatur. Huius species quinque: anastrophe, hysteron proteron, parenthesis, tmesis, synthesis. Anastrophe est verborum ordo praeposterus, ut: «litora circum,» pro «circum litora.» [17] Hysteron proteron sententia ordine mutata ut (Virg. Aen. 3,662):

Postquam altos tetigit fluctus, et ad aequora venit.

Antea enim ad aequora venit, et sic tetigit fluctus. [18] Parenthesis, ubi interponimus sententiam nostram, qua ex medio remota integer sermo perdurat, ut (Virg. Aen. 1,643):

Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
passus amor) rapidum ad naves praemittit Achaten.

[Est enim ordo: Aeneas rapidum praemittit Achaten.] Nam illud in medio parenthesis est. [19] Tmesis est sectio unius nominis per interpositionem verborum, ut (Virg. Aen. 1,412):

Multum nebulae circum dea fudit amictum,

pro «circumfudit.» [20] Synthesis [est], ubi ex omni parte confusa sunt verba, ut illud (Virg. Aen. 2,348):

Iuvenes, fortissima frustra
pectora, si vobis audendi extrema cupido est
certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis.
Excessere omnes aditis arisque relictis
dii, quibus inperium hoc steterat; succurritis urbi
incensae; moriamur et in media arma ruamus.

Ordo talis est: «Iuvenes fortissima pectora, frustra succurritis urbi incensae, quia excesserunt dii. Unde si vobis cupido certa est me sequi audentem extrema, ruamus in media arma et moriamur.» [21] Hyperbole est excelsitas fidem excedens ultra quam credendum est, ut (Virg. Aen. 3,423):

Sidera verberat unda;

et (Virg. Aen. 1,107):

Terram inter fluctus aperit.

Hoc enim modo ultra fidem aliquid augetur, nec tamen a tramite significandae veritatis erratur, quamvis verba quae indicantur excedant, ut voluntas loquentis, non fallentis appareat. Quo tropo non solum augetur aliquid, sed et niinuitur: augetur, ut «velocior Euro»: minuitur, ut «mollior pluma,» «durior saxo.» Allegoria est alieniloquium. [22] Aliud enim sonat, et aliud intellegitur, ut (Virg. Aen. 1,184):

Tres litore cervos
conspicit errantes.

Ubi tres duces belli Punici, vel tria bella Punica significantur. Et in Bucolicis (3,71):

Aurea mala decem misi,

id est ad Augustum decem eglogas pastorum. Huius tropi plures sunt species, ex quibus eminent septem: ironia, antiphrasis, aenigma, charientismos, paroemia, sarcasmos, astysmos. [23] Ironia est sententia per pronuntiationem contrarium habens intellectum. Hoc enim tropo callide aut per accusationem, aut per insultationem aliquid dicitur, ut est illud (Virg. Aen. 1,140):

Vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula
Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.

Et quomodo aula, si carcer est? Solvitur enim pronuntiatione. Nam carcer pronuntiatio est: iactet et aula ironia est; et totun per contrariam pronuntiationem adnuntiatur per ironiae speciem. quae laudando deridet. [24] Antiphrasis est sermo e contrario intellegendus, ut «lucus,» quia caret lucem per nimiam nemorun umbram; et «manes,» id est mites (quum sint inmites) et modesti, cum sint terribiles et inmanes; et «Parcas» et «Eumenides,» Furiae quod nulli parcant vel benefaciant. Hoc tropo et nani Athlantes et caeci videntes et vulgo Aethiopes argentei appellantur. [25] Inter ironiam autem et antiphrasim hoc distat, quod ironia pronuntiatione sola indicat quod intellegi vult, sicut cum dicimus omnia agenti male: «Bonum est, quod facis»; antiphrasis vero non voce pronuntiantis significat contrarium, sed suis tantum verbis, quorum origo contraria est. [26] Aenigma est quaestio obscura quae difficile intellegitur, nisi aperiatur, ut est iIlud (Iudic. 14,14): «De comedente exivit cibus, et de forte egressa es dulcedo,» significans ex ore leonis favum extractum. Inter allegoriam autem et aenigma hoc interest, quod allegoriae vis gemini est et sub res alias aliud figuraliter indicat; aenigma vero sensus tantum obscurus est, et per quasdam imagines adumbratus. [27] Charientismos est tropus, quo dura dictu gratius proferuntur, uti cum interrogantibus, «numquid nos quaesierit aliquis?» respondetur: «Bona Fortuna.» Unde intellegitur neminem nos quaesisse.

[28] Paroemia est rebus et temporibus adcommodatum proverbium Rebus, ut: «Contra stimulum calces,» dum significatur adversis resistendum. Temporibus, ut: «Lupus in fabula.» Aiunt enim rustici vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur istud proverbium: «Lupus in fabula.» [29] Sarcasmos est hostilis inrisio cum amaritudine, ut (Virg. Aen. 2,547):

Referes ergo haec, et nuntius ibis
Pelidae genitoris; illi mea tristia facta
degeneremque Neoptolemum narrare memento.

[30] Huic contrarius est Astysmos, urbanitas sine iracundia, ut illud (Virg. Ecl. 3,90):

Qui Bavium non odit, amet tua carmina, Maevi,
atque idem iungat vulpes et mulgeat hircos.

Id est: qui Bavium non odit, pro poena ei contingat ut diligat Maevium. Fuerunt autem Maevius et Bavius poetae pessimi, et inimici Vergilii. Qui hos ergo diligit, faciat quae contra naturam sunt, id est, iungat vulpes et mulgeat hircos. [31] Homoeosis est, quae Latine interpretatur similitudo, per quam minus notae rei per similitudinem eius, quae magis nota est, panditur demonstratio. Huius species sunt tres: icon, parabolae, paradigma, id est imago, conparatio, exemplum. [32] Icon est imago, cum figuram rei ex simili genere conamur exprimere, ut (Virg. Aen. 4,558):

Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crines flavos et membra decora iuventa.

Congrua enim est similitudo de specie, cuius persona inducitur. [33] Parabola conparatio ex dissimilibus rebus, ut (Lucan. 1,205):

Qualis in arvis
aestiferae Libyae visus leo comminus hostem
consedit;

ubi leoni Caesarem conparavit, non ex suo, sed ex alio genere similitudinem faciens. [34] Paradigma vero est exemplum dicti vel facti alicuius aut ex simili aut ex dissimili genere conveniens eius, quam proponimus, rei, ita: «Tam fortiter periit apud Hipponem Scipio quam Uticae Cato.» [35] Similitudo autem tribus modis fit: a pari, a maiore, a minore. A pari (Virg. Aen. 1,148):

Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
seditio;

a maiore ad minus (Lucan. 1,151):

Qualiter expressum ventis per nubila fulmen;

a minore ad maius (Virg. Aen. 6,119):

Si potuit manes arcessere coniugis Orpheus,
Threicia fretus cithara fidibusque canoris;

quasi dicat, re parva et brevi, id est, si ille cithara fretus, ego pietate.

Caput XXXVIII. DE PROSA.
[1] Prosa est producta oratio et a lege metri soluta. Prosum enim antiqui productum dicebant et rectum. Unde ait Varro apud Plautum «prosis lectis» significari rectis; unde etiam quae non est perflexa numero, sed recta, prosa oratio dicitur, in rectum producendo. Alii prosam aiunt dictam ab eo, quod sit profusa, vel ab eo, quod spatiosius proruat et excurrat, nullo sibi termino praefinito. [2] Praeterea tam apud Graecos quam apud Latinos longe antiquiorem curam fuisse carminum quam prosae. Omnia enim prius versibus condebantur; prosae autem studium sero viguit. Primus apud Graecos Pherecydes Syrus soluta oratione scripsit; apud Romanos autem Appius Caecus adversus Pyrrhum solutam orationem primus exercuit. Iam exhinc et ceteri prosae eloquentia contenderunt.

Caput XXXIX. DE METRIS.
[1] Metra vocata, quia certis pedum mensuris atque spatiis terminantur, neque ultra dimensionem temporum constitutam procedunt. Mensura enim Graece METRON dicitur. [2] Versus dicti ab eo, quod pedibus in ordine suo dispositi certo fine moderantur per articulos, quae caesa et membra nominantur. Qui ne longius provolverentur quam iudicium posset sustinere, modum statuit ratio unde reverteretur; et ab eo ipsum versum vocatum, quod revertitur. [3] Huic adhaeret rythmus, qui non est certo fine moderatus, sed tamen rationabiliter ordinatis pedibus currit; qui Latine nihil aliud quam numerus dicitur, de quo est illud (Virg. Ecl. 9,45):

Numeros memini, si verba tenerem.

[4] Carmen vocatur quidquid pedibus continetur: cui datum nomen existimant seu quod carptim pronuntietur, unde hodie lanam, quam purgantes discerpunt, «carminare» dicimus: seu quod qui illa canerent carere mentem existimabantur. [5] Metra vel a pedibus nuncupata, vel a rebus quae scribuntur, vel ab inventoribus, vel a frequentatoribus, vel a numero syllabarum. A pedibus metra vocata, ut dactylica, iambica, trochaica. [6] A trochaeo enim trochaicum metrum nascitur, a dactylo dactylicum; sic et alia a suis pedibus. A numero, ut hexametrum, pentametrum, trimetrum. Nam senarios versus nos ex numero pedum vocamus. Hos Graeci, quia geminos feriunt, trimetros dicunt. Hexametros autem Latinos primum fecisse Ennius traditur; eosque «longos» vocant. [7] Ab inventoribus metra appellata dicuntur, ut Anacreonticum, Sapphicum, Archilochium. Nam Anacreontica metra Anacreon conposuit; Sapphica Sappho mulier edidit; Archilochios Archilochus quidam scripsit; Colophonios Colophonius quidam exercuit. Sotadeorum quoque repertor est Sotades genere Cretensis. Simonidia quoque metra Simonides poeta lyricus conposuit. [8] A frequentatoribus, ut Asclepiadia. Non enim ea Asclepius invenit, sed proinde ita vocata quod ea idem elegantissime [et frequentissime] usus sit. [9] A rebus quae scribuntur, ut heroicum, elegiacum, bucolicum. Heroicum enim carmen dictum, quod eo virorum fortium res et facta narrantur. Nam heroes appellantur viri quasi aerii et caelo digni propter sapientiam et fortitudinem. Quod metrum auctoritate cetera metra praecedit; unus ex omnibus tam maximis operibus aptus quam parvis, suavitatis et dulcedinis aeque capax. [10] Quibus virtutibus nomen solus obtinuit, ut heroicum vocaretur ad memorandas scilicet eorum res. Nam et prae ceteros simplicissimus habetur constatque duobus [pedibus], dactylo et spondeo, ac saepe pene vel ex hoc vel ex illo; nisi quod temperantissimus fit utriusque mixtura quam si instruatur a singulis. [11] Omnibus quoque metris prior est. Hunc primum Moyses in cantico Deuteronomii longe ante Pherecyden et Homerum cecinisse probatur. Unde apparet antiquiorem fuisse apud Hebraeos studium carminum quam apud gentiles, siquidem et Iob Moysi temporibus adaequatus hexametro versu, dactylo spondeoque, decurrit. [12] Hunc apud Graecos Achatesius Milesius fertur primus conposuisse, vel, ut alii putant, Pherecydes Syrus. Quod metrum ante Homerum Pythium dictum est, post Homerum heroicum nominatum. [13] Pythium autem vocatum volunt eo, quod hoc genere metri oracula Apollinis sint edita. Nam cum in Parnaso Pythonem serpentem in vindictam matris sagittis insequeretur, accolae Delphici hoc illum metro hortati sunt, dicentes, ut ait Terentianus (1591 K.), [ih paian, ih paian, ih paian]. [14] Elegiacus autem dictus eo, quod modulatio eiusdem carminis conveniat miseris. Terentianus hos elegos dicere solet, quod clausula talis tristibus, ut tradunt, aptior esset modis. [15] Hic autem vix omnino constat a quo sit inventus, nisi quia apud nos Ennius eum prior usus est. Nam apud Graecos sic adhuc lis Grammaticorum pendet, ut sub iudice res relegata sit. Nam quidam eorum Colophonium quendam, quidam Archilochum auctorem atque inventorem volunt. [16] Bucolicum, id est pastorale carmen, plerique Syracusis primum conpositum a pastoribus opinantur, nonnulli Lacedaemone. Namque transeunte in Thraciam Xerxe rege Persarum, cum Spartanae virgines sub hostili metu neque egredi urbem neque pompam chorumque agrestem Dianae de more exercerent, turba pastorum, ne religio praeteriret, eundem inconditis cantibus celebrarunt. Appellatur autem Bucolicum de maiori parte, quamvis opilionum caprariorumque sermones in eis et cantica inserantur. [17] Hymnos primum David prophetam in laudem Dei conposuisse ac cecinisse manifestum est. Deinde apud gentiles prima Memmia Timothoe fecit in Apollinem et Musas, quae fuit temporibus Ennii longe post David. Hymni autem ex Graeco in Latinum laudes interpretantur. [18] Epithalamia sunt carmina nubentium, quae decantantur ab scholasticis in honorem sponsi et sponsae. Haec primum Salomon edidit in laudem Ecclesiae et Christi. Ex quo gentiles sibi epithalamium vindicarunt, et istius generis carmen adsumptum est. Quod genus primum a gentilibus in scenis celebrabatur, postea tantum in nuptiis haesit. Vocatum autem epithalamium eo, quod in thalamis decantetur. [19] Threnos, quod Latine lamentum vocamus, primus versu Ieremias conposuit super urbem Hierusalem [quando subversa est] et populum [Israel] quando [subversus est et] captivus ductus est. Post hunc apud Graecos Simonides poeta lyricus. Adhibebantur autem funeribus atque lamentis: similiter et nunc. [20] Epitaphium Graece, Latine supra tumulum. Est enim titulus mortuorum, qui in dormitione eorum fit, qui iam defuncti sunt. Scribitur enim ibi vita, mores et aetas eorum. [21] Poesis dicitur Graeco nomine opus multorum librorum, poema unius, idyllion paucorum versuum, distichon duorum, monostichon unius. [22] Epigramma est titulus, quod in Latinum superscriptio interpretatur; EPI enim super, GRAMMA littera vel scriptio dicitur. [23] Epodon in poemate clausula brevis est. Dictum autem epodon, quod adcinatur ad speciem elegiaci, ubi praemisso uno longiore, alter brevior conponitur, atque in singulis quibusque maioribus sequentes minores quasi clausulae recinunt. [24] Clausulas autem lyrici appellant quasi praecisos versus integris subiectos, ut est apud Horatium (Epod. 2,1):

Beatus ille, qui procul negotiis,

deinde sequitur praecisus:

Ut prisca gens mortalium;

sic et deinceps alterni, quibus aliqua pars deest, et ipsi praecedentibus similes, sed minores. [25] Centones apud Grammaticos vocari solent, qui de carminibus Homeri seu Vergilii ad propria opera more centonario ex multis hinc inde conpositis in unum sarciunt corpus, ad facultatem cuiusque materiae. [26] Denique Proba, uxor Adelphi, centonem ex Vergilio de Fabrica mundi et Evangeliis plenissime expressit, materia conposita secundum versus, et versibus secundum materiam concinnatis. Sic quoque et quidam Pomponius ex eodem poeta inter cetera stili sui otia Tityrum in Christi honorem conposuit: similiter et de Aeneidos.

Caput XL. DE FABULA.
[1] Fabulas poetae a fando nominaverunt, quia non sunt res factae, sed tantum loquendo fictae. Quae ideo sunt inductae, ut fictorum mutorum animalium inter se conloquio imago quaedam vitae hominum nosceretur. Has primus invenisse traditur Alcmeon Crotoniensis, appellanturque Aesopiae, quia is apud Phrygas in hac re polluit. [2] Sunt autem fabulae aut Aesopicae, aut Libysticae. Aesopicae sunt, cum animalia muta inter se sermocinasse finguntur, vel quae animam non habent, ut urbes, arbores, montes, petrae, flumina. Libysticae autem, dum hominum cum bestiis, aut bestiarum cum hominibus fingitur vocis esse conmercium. [3] Fabulas poetae quasdam delectandi causa finxerunt, quasdam ad naturam rerum, nonnullas ad mores hominum interpretati sunt. Delectandi causa fictas, ut eas, quas vulgo dicunt, vel quales Plautus et Terentius conposuerunt. [4] Ad naturam rerum fabulas fingunt, ut «Vulcanus claudus,» quia per naturam numquam rectus est ignis, ut illa triformis bestia (Lucret. 5,903):

Prima leo, postrema draco, media ipsa
Chimaera:

id est caprea, aetates hominum per eam volentes distinguere; quarum ferox et horrens prima adolescentia, ut leo; dimidium vitae tempus lucidissimum, ut caprea, eo quod acutissime videat; tunc fit senectus casibus inflexis, draco. [5] Sic et Hippocentauri fabulam esse confictam, id est hominem equo mixtum, ad exprimendam humanae vitae velocitatem, quia equum constat esse velocissimum. [6] Ad mores, ut apud Horatium mus loquitur muri et mustela vulpeculae, ut per narrationem fictam ad id quod agitur verax significatio referatur. Unde et Aesopi talessunt fabulae ad morum finem relatae, vel sicut in libro Iudicum (9,8) ligna sibi regem requirunt et loquuntur ad oleam et ad ficum et ad vitem et ad rubum; quod totum utique ad mores fingitur ut ad rem, quae intenditur, ficta quidem narratione, sed veraci significatione veniatur. [7] Sic et Demosthenes orator fabulam usus est adversus Philippum, qui cum ab Atheniensibus postularet ut sibi decem oratores darentur, et discederet, finxit ille [hanc] fabulam qua dissuaderet, dicens lupos aliquando pastoribus, quorum diligentiam decipere voluissent, suasisse ut in amicitiam convenirent, ea tamen condicione, ut si canes, in quibus erat causa iurgiorum, iure illis traderentur: adnuisse pastores et in spem securitatis dedisse canes, quos ovium suarum vigilantissimos custodes habebant. Tunc lupi, adempta omni formidine, omne quod in gregibus illis erat, non pro satietate tantum, verum etiam pro libidine laceraverunt. Philippum quoque principes populi postulare, quo facilius possit opprimere spoliatam custodibus urbem.

Caput XLI. DE HISTORIA.
[1] Historia est narratio rei gestae, per quan ea, quae in praeterito facta sunt, dinoscuntur. Dicta autem Graece historia APO TOU ISTOREIN, id est a videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo conscribebat historiam, nisi is qui interfuisset, et ea quae conscribenda essent vidisset. Melius enim oculis quae fiunt deprehendimus, quam quae auditione colligimus. [2] Quae enim videntur, sine mendacio proferuntur. Haec disciplina ad Grammaticam pertinet, quia quidquid dignum memoria est litteris mandatur. Historiae autem ideo monumenta dicuntur, eo quod memoriam tribuant rerum gestarum. Series autem dicta per translationem a sertis florum invicem conprehensarum.

Caput XLII. DE PRIMIS AUCTORIBUS HISTORIARUM.
[1] Historiam autem apud nos primus Moyses de initio mundi conscripsit. Apud gentiles vero primus Dares Phrygius de Graecis et Troianis historiam edidit, quam in foliis palmarum ab eo conscriptam esse ferunt. [2] Post Daretem autem in Graecia Herodotus historiam primus habitus est. Post quem Pherecydes claruit his temporibus quibus Esdras legem scripsit.

Caput XLIII. DE UTILITATE HISTORIAE.
[1] Historiae gentium non inpediunt legentibus in his quae utilia dixerunt. Multi enim sapientes praeterita hominum gesta ad institutionem praesentium historiis indiderunt, siquidem et per historiam summa retro temporum annorumque supputatio conprehenditur, et per consulum regumque successum multa necessaria perscrutantur.

Caput XLIV. DE GENERIBUS HISTORIAE.
[1] Genus historiae triplex est. Ephemeris namque appellatur unius diei gestio. Hoc apud nos diarium vocatur. Nam quod Latini diurnum, Graeci ephemerida dicunt. [2] Kalendaria appellantur, quae in menses singulos digeruntur. Annales sunt res singulorum annorum. [3] Quaequae enim digna memoriae domi militiaeque, mari ac terrae per annos in commentariis acta sunt, ab anniversariis gestis annales nominaverunt. [4] Historia autem multorum annorum vel temporum est, cuius diligentia annui commentarii in libris delati sunt. Inter historiam autem et annales hoc interest, quod historia est eorum temporum quae vidimus, annales vero sunt eorum annorum quos aetas nostra non novit. Unde Sallustius ex historia, Livius, Eusebius et Hieronymus ex annalibus et historia constant. [5] Item inter historiam et argumentum et fabulam interesse. Nam historiae sunt res verae quae factae sunt; argumenta sunt quae etsi facta non sunt, fieri tamen possunt; fabulae vero sunt quae nec factae sunt nec fieri possunt, quia contra naturam sunt.


Liber II. De rhetorica et dialectica

Caput I. DE RHETORICA EIUSQUE NOMINE.
[1] Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus, [eloquentia copia] ad persuadendum iusta et bona. Dicta autem Rhetorica Graeca appellatione apo tou rhtorizein, id est a copia locutionis. rhsiV enim apud Graecos locutio dicitur, rhtwr orator. [2] Coniuncta est autem Grammaticae arti Rhetorica. In Grammatica enim scientiam recte loquendi discimus; in Rhetorica vero percipimus qualiter ea, quae didicimus, proferamus.

Caput II. DE INVENTORIBUS RHETORICAE ARTIS.
[1] Haec autem disciplina a Graecis inventa est, a Gorgia, Aristotele, Hermagora, et translata in Latinum a Tullio videlicet et Quintiliano [et Titiano], sed ita copiose, ita varie, ut eam lectori admirari in promptu sit, conprehendere inpossibile. [2] Nam membranis retentis quasi adhaerescit memoriae series dictionis, ac mox repositis recordatio omnis elabitur. Huius disciplinae perfecta cognitio oratorem facit.

Caput III. DE NOMINE ORATORIS ET PARTIBUS RHETORICAE.
[1] Orator est igitur vir bonus, dicendi peritus. Vir bonus consistit natura, moribus, artibus. Dicendi peritus consistit artificiosa eloquentia, quae constat partibus quinque: inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione, et fine officii, quod est aliquid persuadere. [2] Ipsa autem peritia dicendi in tribus rebus consistit: natura, doctrina, usu. Natura ingenio, doctrina scientia, usus adsiduitate. Haec sunt enim quae non solum in oratore, sed in unoquoque homine artifice expectantur, ut aliquid efficiat.

Caput IV. DE TRIBUS GENERIBUS CAUSARUM.
[1] Genera causarum tria sunt, deliberativum, demonstrativum, iudiciale. Deliberativum genus est, in quo de quibuslibet utilitatibus vitae, quid aut debeat aut non debeat fieri, tractatur. Demonstrativum, in quo laudabilis persona aut reprehensibilis ostenditur. [2] Iudiciale, in quo de ipsius personae facto aut poenae aut praemii sententia datur. Dictum autem iudiciale eo, quod iudicet hominem, et sententia sua ostendat utrum laudabilis praemio dignus sit, aut certe reus condemnari liberarique supplicio. [3] Deliberativum genus vocatur eo, quod de unaquaque re in eo deliberatur. Huius genus duplex est, suasio et dissuasio, id est de expetendo et fugiendo, id est de faciendo et non faciendo. [4] Suasoria autem in tribus locis dividitur: honesto, utili, et possibili. Haec differt aliquid a deliberativa, quia suasoria eget alteram personam, deliberativa interdum et apud se agit. In suasoria autem duae sunt quae plus valent: spes et metus. [5] Demonstrativum dictum, quod unamquamque rem aut laudando aut vituperando demonstrat. Quod genus duas habet species: laudem et vituperationem. Laudis ordo tribus temporibus distinguitur: ante ipsum, in ipsum, post ipsum. [6] Ante ipsum, ut (Virg. Aen. 1,605):

Quae te tam laeta tulerunt saecula?

In ipsum, ut (Virg. Aen. 1,597):

O sola infandos Troiae miserata labores.

Post ipsum, ut (Virg. Aen. 1,607):

In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
lustrabunt, [convexa polus dum sidera pascet,]
semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

[7] Pari ordine e contrario et in vituperatione hominis haec forma servanda est, ante hominem, in hominem, post hominem. Locus communis ad demonstrativum vituperationis genus pertinet. Quod tamen ab eo in aliquo differt. Nam vituperatio, quae contraria est laudis, specialiter in certam facientis personam adhibetur. [8] Communis vero locus generaliter in facti crimen praeponitur. Unde et communis locus dicitur, quia absente persona non tam in hominem, quantum in ipsum crimen exponitur. Omne enim vitium non in uno tantum, sed etiam commune in plurimis invenitur.

Caput V. DE GEMINO STATU CAUSARUM.
[1] Status apud Rhetores dicitur ea res, in qua causa consistit, id est constitutio. Graeci autem statum a contentione stasin dicunt. Latini autem non solum a pugna, per quam expugnent propositionem adversarii, sed quod in eo pars utraque consistat. Fit autem ex intentione et depulsione. [2] Status autem causarum sunt duo: rationalis et legalis. De rationali oriuntur coniectura, finis, qualitas, translatio. De fine iudicialis et negotialis. De iudiciali absoluta et adsumptiva. De adsumptiva concessio, remotio criminis, relatio criminis, conpensatio. De concessione purgatio et deprecatio. [3] Coniecturalis status est cum factum, quod alio obicitur, ab alio pernegatur. Definitivus status est, cum id, quod obicitur, non hoc esse contenditur, sed quid illud sit adhibitis definitionibus adprobatur. Qualitas est, dum qualis res sit quaeritur: et quia de vi et genere negotii controversia agitur, constitutio generalis appellatur. [4] Translatio est cum causa ex eo pendet, quod non aut is agere videtur, quem oportet, aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat. Translativa constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere videtur. [5] Iudicialis est, in qua aequi et recti natura et praemia aut poenae ratio quaeritur. Negotialis est, in qua quid iuris ex civili more et aequitate sit consideratur. Adsumptiva est, quae ipsa ex se nihil dat firmi ad recusationem, [foris autem aliquid defensionis adsumit]. [6] Concessio est, cum reus non ad id, quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat. Quod nos ad poenitentes probavimus pertinere. Remotio criminis est cum id crimen, quod infertur ab se et ab sua culpa, vi et potestate in alium reus demovere conatur. [7] Relatio criminis est, cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuria lacessitus sit. Conparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod ut fieret, illud, quod arguitur, dicitur esse conmissum. [8] Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur. Haec partes habet tres: inprudentiam, casum, necessitatem. Deprecatio est, cum et peccasse et consultu peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat. Quod genus perraro potest accidere. [9] Item ex legali statu haec oriuntur, id est scriptum et voluntas, leges contrariae, ambiguitas, collectio sive ratiocinatio et definitio legalis. Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere. Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare noscuntur. Ambiguitas est, cum id, quod scriptum est, duas aut plures res significare videtur. Collectio vel ratiocinatio est, quando ex eo, quod scriptum est, aliud quoque, quod non scriptum est, invenitur. Definitio legalis est, cum vis quasi in definitiva constitutione, in quo posita sit, quaeritur. [10] Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam certius decem et octo connumerati sunt. Ceterum secundum Rhetoricos Tullii decem et novem reperiuntur propterea, quia translationem inter rationales principaliter adfixit status. Inde se ipse etiam Cicero reprehendens translationem legalibus statubus adplicavit.

Caput VI. DE TRIPERTITA CONTROVERSIA.
[1] Tripertita controversia iuxta Ciceronem aut simplex est, aut iuncta. Et si iuncta erit, considerandum est utrum ex pluribus quaestionibus iuncta sit, an ex aliqua conparatione. Controversia simplex est, quae absolutam continet unam quaestionem hoc modo: Corinthiis bellum indicamus, an non? [2] Iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur hoc pacto: Utrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur? Ex conparatione, utrum potius, aut quid potissimum quaeritur, ad hunc modum: Utrum exercitus in Macedoniam contra Philippum mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Hannibalem copiae sint?

Caput VII. DE QUATTUOR PARTIBUS ORATIONIS.
[1] Partes orationis in Rhetorica arte quattuor sunt: exordium, narratio, argumentatio, conclusio. Harum prima auditoris animum provocat, secunda res gestas explicat, tertia fidem adsertionibus facit, quarta finem totius orationis conplectitur. [2] Inchoandum est itaque taliter, ut benivolum, docilem, vel adtentum auditorem faciamus: benivolum precando, docilem instruendo, adtentum excitando. Narrandum est ita, ut breviter atque aperte loquamur; argumentandum est ita, ut primum nostra firmemus, dehinc adversa confringamus; concludendun ita, ut concitemus animos audientis inplere quae dicimus.

Caput VIII. DE QUINQUE MODIS CAUSARUM.
[1] Species causarum sunt quinque: [id est] honestum, admirabile, humile, anceps, obscurum. Honestum causae genus est, cui statim sine oratione nostra favet animus auditoris. Admirabile, a quo est alienatus animus eorum, qui audituri sunt. Humile est, quod neclegitur ab auditore. [2] Anceps est, in quo aut iudicatio dubia est, aut causa honestatis et turpitudinis particeps, ut benivolentiam pariat et offensam. Obscurum, in quo aut tardi auditores sunt, aut difficilioribus ad cognoscendum negotiis causa cernitur inplicata.

Caput IX. DE SYLLOGISMIS.
[1] Syllogismus Graece, Latine argumentatio appellatur. Argumentatio autem dicta est, quasi argutae mentis oratio, qua inventum probabile exequimur. Syllogismus igitur est propositionis et adsumptionis confirmationisque extrema conclusio aut ex ambigentis incerto, aut ex fiducia conprobantis. [2] Constat enim tribus partibus: propositione, adsumptione, conclusione. Propositione, ut puta, «quod bonum est, turpem usum habere non potest.» Consensit audiens; adsumpsit ille «pecunia turpem usum habet.» Concluditur, «ergo pecunia bonum non est.» [3] Syllogismis autem non solum rhetores, sed maxime dialectici utuntur, licet Apostolus saepe proponat, adsumat, confirmet atque concludat: quae, ut diximus, propriae artis Dialecticae et Rhetoricae sunt. [4] Syllogismorun apud rhetores principalia genera duo sunt: inductio et ratiocinatio. Inductionis membra sunt tria: prima propositio, secunda inlatio, quae et adsumptio dicitur, tertia conclusio. [5] Inductio est, quae rebus non dubiis captat adsensionem eius, cum instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive inter sermocinantes. Propositio inductionis est, quae similitudines concedendae rei necessario unius inducit aut plurium. [6] Inlatio inductionis est, quae et adsumptio dicitur, quae rem, de qua contenditur, et cuius causa similitudines habitae sunt, introducit. Conclusio inductionis est, quae aut concessionem inlationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur declarat. Ratiocinatio est oratio, qua id, de quo est quaestio, conprobatur. [7] Ratiocinationis modi sunt duo. Primus enthymema, qui est inperfectus syllogismus atque rhetoricus. Secundus epichirema, qui est inrhetoricus et Iatior syllogismus. [8] Enthymema igitur Latine interpretatur mentis conceptio, quem inperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. Nam in duabus partibus eius argumenti forma consistit, quando id, quod ad fidem pertinet faciendam, utitur, syllogismorum lege praeterita, ut est illud: «Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum.» Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum, unde magis rhetoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. [9] Enthymematis membra sunt quinque: primum convincibile, secundum ostentabile, tertium sententiale, quartum exemplabile, quintum collectivum. [10] Convincibile est, quod evidenti ratione convincitur, sicut fecit Cicero pro Milone (79): «Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis per vos restitui posse, nolitis,» Ostentabile est, quod certa rei demonstratione constringit, sicut Cicero in Catilina (1,2): «Hic tamen vivit, immo etiam in senatum venit.» Sententiale est, quod sententia generalis adducit, ut apud Terentium (Andr. 68):

Obsequium amicos, veritas odium parit.

[12] Exemplabile est, quod alicuius exempli conparatione eventum simile conminatur, sicut Cicero in Philippicis (2,1): «Te miror, Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere.» [13] Collectivum est, cum in unum quae argumentata sunt colliguntur, sicut ait Cicero pro Milone (41): «Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querella. Quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus: hunc iniuria, alieno tempore, cum periculo capitis non dubitavit occidere.» [14] Praeterea secundum Victorinum enthymematis est altera definitio ex sola propositione, sicut iam dictum est, quae ita constat: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. [15] Ex sola adsumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit; inimicus autem [est]. Et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur. [16] Sequitur epichirema, descendens de ratiocinatione latior et executior rhetoricis syllogismis, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. Hic autem constat modis tribus. Primus modus tripertitus est, secundus quadripertitus, tertius quinquepertitus. [17] Tripertitus epichirematicus syllogismus est, qui constat membris tribus, id est propositione, adsumptione, conclusione. Quadripertitus est, qui constat ex membris quattuor: prima propositione, secunda adsumptione et una propositionis sive adsumptionis coniuncta, tertia probatione et conclusione. [18] Quinquepartitus itaque est, qui constat ex membris quinque, id est prima propositione, secunda eius probatione, tertia adsumptione, quarta eius probatione, quinta conclusione. Hunc Cicero ita facit in arte Rhetorica (de Inv. 1,12): «Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. Eadem enim res alii genus, alii pars esse potest; eidem genus et pars non potest,» vel cetera, quousque syllogismi huius membra claudantur.

Caput X. DE LEGE.
[1] Lex est constitutio populi, quam maiores natu cum plebibus sancierunt. Nam quod Rex vel Imperator edicit, constitutio vel edictum vocatur. Institutio aequitatis duplex est, nunc in legibus, nunc in moribus. Inter legem autem et mores hoc interest, quod lex scripta est, mos vero est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo vocata, quia scripta est. [2] Mos autem longa consuetudo est, de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex; nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio conmendet. [3] Porro si ratione lex consistat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu. [4] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut «vir fortis petatpraemium»: aut vetat, ut «sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat»: aut punit, ut «qui caedem fecerit, capite plectatur.» [5] Factae sunt autem leges, ut earum metu humana coherceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inprobis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas. Legis enim praemio aut poena vita moderatur humana. [6] Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

Caput XI. DE SENTENTIA.
[1] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68):

Obsequium amicos, veritas odium parit.

Huic si persona fuerit adiecta, chria erit, ita: «offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo,» «Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo.» [2] Nam inter chrian et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur; chria sine persona numquam dicitur. Unde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia.

Caput XII. DE CATASCEUA ET ANASCEUA.
[1] Catasceua est confirmatio propositae rei. Anasceua autem contraria superiori est. Revincit enim non fuisse, aut non esse, quod natum, aut factum, aut dictum esse proponitur; ut si quis Chimaeram neget fuisse, aut fuisse confirmet. [2] Inter haec et thesin hoc interesse, quod thesis, quamvis et ipsa habeat disputationem in utramque partem, tamen incertae rei quasi quaedam deliberatio vel cohortatio est. Catasceua autem et anasceua in his rebus, quae verisimiles non sunt, sed pro veris proponuntur, plerumque versantur. [3] Anasceuae prima divisio est inconveniens et mendacium. Inconvenientis species sunt, quod inhonestum est et quod inutile. Item inhonestum tractatur aut in dictis aut in factis. In dictis, ut si qui indecora et non respondentia auctoritati dixisse dicatur; velut si aliqui infamet Catonem illum Censorium, iuventutem illum ad nequitiam et luxuriam cohortatum. [4] In factis, ut si qui abhorrens aliquid a sanctimonia et nomine suo fecisse dicatur; ut est fabula de adulterio Martis et Veneris. Mendacium tres habet species: incredibile, quod factum non esse credatur, ut adolescentem, qui de Siculo litore ingredientes Africam classes viderit. [5] Inpossibile est ut Clodius insidias Miloni fecerit et idem occisus sit a Milone. Contrarium est; nam si insidias fecit, occidit. Occisus est; non fecit insidias. Haec distributio in contrarium reformata catasceua prodeerit. [Ut gradus omnes constituamus, honestum, utile, verisimile, possibile, consentaneum, vel ex diverso inhonestum, inutile, parum verisimile, inpossibile, contrarium.] Oportebit tamen principia sic ordinare, ut aut credendum esse veterum auctoritati, aut fabulis fidem non habendam esse dicamus. [6] Et ad id postremum in anasceua requiramus, ne quid aliud significare voluerint, qui ista finxerunt: ut Scyllam non marinam, sed maritimam feminam, nec succinctam canibus, sed rapacem aliquam et inhospitalem venientibus extitisse.

Caput XIII. DE PROSOPOEIA.
[1] Prosopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur. Cicero in Catilina (1,27): «Etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, loqueretur, dicens,» et cetera. [2] Sic et montes et flumina vel arbores loquentes inducimus, personam inponentes rei quae non habet naturam loquendi; quod et tragoedis usitatum et in orationibus frequentissime invenitur.

Caput XIV. DE ETHOPOEIA.
[1] Ethopoeiam vero illam vocamus, in qua hominis personam fingimus pro exprimendis affectibus aetatis, studii, fortunae, laetitiae, sexus, maeroris, audaciae. Nam cum piratae persona suscipitur, audax, abrupta, temeraria erit oratio: cum feminae sermo simulatur, sexui convenire debet oratio: iam vero adolescentis et senis, et militis et imperatoris, et parasiti et rustici et philosophi diversa oratio dicenda est. [2] Aliter enim loquitur gaudio affectus, aliter vulneratus. In quo genere dictionis illa sunt maxime cogitanda, quis loquatur et apud quem, de quo et ubi et quo tempore: quid egerit, quid acturus sit, aut quid pati possit, si haec consulta neclexerit.

Caput XV. DE GENERIBUS QUAESTIONUM.
[1] Genera quaestionum duo sunt, quorum unum est finitum, alterum infinitum. Finitum upoqesiV Graece, Latine causa dicitur, ubi cum certa persona controversia est. [2] Infinitum, quod Graece qesiV, Latine propositum nominatur. Hoc personam non habet certam, nec inest [in] aliqua certa circumstantia, id est, nec locus, nec tempus. In causa vero certa omnia sunt, unde quasi pars causae est propositum.

Caput XVI. DE ELOCUTIONE.[1] Iam vero in elocutionibus illud uti oportebit, ut res, locus, tempus, persona audientis efflagitat, ne profana religiosis, ne inverecunda castis, ne levia gravibus, ne lasciva seriis, ne ridicula tristibus misceantur. Latine autem et perspicue loquendum. [2] Latine autem loquitur, qui verba rerum vera et naturalia persequitur, nec a sermone atque cultu praesentis temporis discrepat. Huic non sit satis videre quid dicat, nisi id quoque aperte et suaviter dicere; ne id quidem tantum, nisi id quod dicat et facere.

Caput XVII. DE TRIMODO DICENDI GENERE.
[1] Dicenda sunt quoque summissa leniter, incitata graviter, inflexa moderate. Hoc est enim illud trimodum genus dicendi: humile, medium, grandiloquum. Cum enim magna dicimus, granditer proferenda sunt; cum parva dicimus, subtiliter; cum mediocria, temperate. [2] Nam in parvis causis nihil grande, nihil sublime dicendum est, sed leni ac pedestri more loquendum. In causis autem maioribus, ubi de Deo vel hominum salute referimus, plus magnificentiae et fulgoris est exhibendum. [3] In temperatis vero causis, ubi nihil agitur ut agat, sed tantummodo ut delectetur auditor, inter utrumque moderate dicendum est: sed et quamvis de magnis rebus quisque dicat, non tamen semper granditer docere debet, sed summisse, cum docet; temperate, cum aliquid laudat vel vituperat; granditer, cum ad conversionem aversos animos provocat. Utenda tamen verba in summisso genere sufficientia, in temperato splendentia, in grandi vehementia.

Caput XVIII. DE COLO, COMMATE, ET PERIODIS.
[1] Conponitur autem instruiturque omnis oratio verbis, comma et colo et periodo. Comma particula est sententiae. Colon membrum. Periodos ambitus vel circuitus. Fit autem ex coniunctione verborum comma, ex commate colon, ex colo periodos. [2] Comma est iuncturae finitio, utputa (Cic. Mil. 1): «Etsi vereor, iudices,» ecce unum comma; sequitur et aliud comma: «ne turpe sit pro fortissimo viro dicere,» et factum est colon, id est membrum, quod intellectum sensui praestat; sed adhuc pendet oratio, sicque deinde ex pluribus membris fit periodos, id est extrema sententiae clausula: «ita veterem iudiciorum morem requirunt.» Periodos autem longior esse non debet quam ut uno spiritu proferatur.

Caput XIX. DE VITIIS LITTERARUM ET VERBORUM ET SENTENTIARUM CAVENDIS.
[1] Praeterea purum et honestum oratoris eloquium carere debet omnibus vitiis tam in litteris, quam in verbis, quam etiam in sententiis. [2] In litteris, ut iunctura apta et conveniens sit; et sic observandum, ne praecedentis verbi extrema vocalis in eandem vocalem primam incidat verbi sequentis, ut «feminae Aegyptiae.» Quae structura melior fit, si consonantes vocalibus adplicantur. Trium quoque consonantium, quae in se incidentes stridere et quasi rixare videntur, vitanda iunctura est, id est, R, S, X, ut: «ars studiorum,» «rex Xerxes,» «error Romuli.» Fugienda est et consonans M inlisa vocalibus, ut «verum enim.»

Caput XX. DE IUNCTURIS VERBORUM.
[1] In verbis quoque cavenda sunt vitia, ut non inpropria verba ponantur, quae Graeci Acyrologian vocant. Amanda est ergo proprietas, sic tamen ut aliquando propter humilitatem sordidi aut spurci vocabuli translatis nominibus sit utendum, non tamen longe accitis, sed ut veris proxima et cognata videantur. [2] Fugienda etiam Hyperbata longiora, quae fieri sine aliorum sensuum confusione non possunt. Ambiguitas quoque et vitium illud cavendum, cum quidam iactatione eloquentiae ducti, quod uno aut duobus verbis significare poterant, interpositis inanibus vocibus longa et circumflexa ambage concludunt: quod vitium Perissologia[n] vocatur. [3] Cui contrarium criminis vitium est et brevitatis studio etiam necessaria verba furari. Fugienda sunt quoque, sicut in litteris et verbis, ita et in sententiis vitia, quae inter prima Grammaticorum studia cognoscuntur. [4] Sunt autem Cacemphaton, Tautologia, Ellipsis, Acyrologia, Macrologia, Perissologia, Pleonasmos et his similia. At contra orationem extollit et exornat +energia tum+ Emphasis, quae plus quiddam quam dixerit intellegi facit; ut si dicas: «Ad gloriam Scipionis ascendit,» et Vergilius (Aen. 2,262):

Demissum lapsi per funem.

Cum enim dicit lapsi, altitudinis imaginem suggerit. Huic contraria virtus est, verbis minuere quae natura sua magna sunt.

Caput XXI. DE FIGURIS VERBORUM ET SENTENTIARUM.
[1] Augetur et ornatur oratio etiam figuris verborum ac sententiarum. Nam quia directa et perpetua oratio fatigationem atque fastidium tam dicendi quam audiendi creat, flectenda est et in alias versanda formas, ut et dicentem reficiat, et ornatior fiat, et iudicem diverso vultu audituque deflectat. E quibus plurimae superius a Donato in schematibus artis Grammaticae adnotatae sunt. [2] Unde tantum illa hic interponi oportuit, quae in poemate aut numquam aut difficulter fiunt, in oratione autem libere. [3] [Anadiplosis est congeminatio verborum, ut (Cic. Catil. 1,2): «hic tamen vivit, vivit, etiam in senatum venit.» [4] Climax est gradatio, cum ab eo, quo sensus superior terminatur, inferior incipit, ac dehinc quasi per gradus dicendi ordo servatur, ut est illud Africani: «ex innocentia nascitur dignitas, ex dignitate honor, ex honore imperium, ex imperio libertas.» Hanc figuram nonnulli catenam appellant, propter quod aliud in alio quasi nectitur nomine, atque ita res plures in geminatione verborum trahuntur. Fit autem hoc schema non solum in singulis verbis, sed etiam in contexione verborum, ut apud Gracchum: «pueritia tua adulescentiae tuae inhonestamentum fuit, adulescentia senectuti dedecoramentum, senectus reipublicae flagitium.» Sic et apud Scipionem: «vi atque ingratis coactus cum illo sponsionem feci, facta sponsione ad iudicem adduxi, adductum primo coetu damnavi, damnatum ex voluntate dimisi.» [5] Antitheta, quae Latine contraposita appellantur: quae, dum ex adverso ponuntur, sententiae pulchritudinem faciunt, et in ornamento locutionis decentissima existunt, ut Cicero (Catil. 2,25): «ex hac parte pudor pugnat, illinc petulantia; hinc pudicitia, illinc stuprum; hinc fides, illinc fraudatio; hinc pietas, illinc scelus; hinc constantia, illinc furor; hinc honestas, illinc turpitudo; hinc continentia, illinc libido; hinc denique aequitas, temperantia, fortitudo, prudentia, virtutes omnes certant cum iniquitate, luxuria, ignavia, temeritate, cum vitiis omnibus; postremo copia cum egestate; bona ratio cum perdita; mens sana cum amentia; bona denique spes cum omnium rerum desperatione confligit.» In huiusmodi certamine ac praelio, huiusmodi locutionis ornamento liber Ecclesiasticus usus est, dicens (33,15): «contra malum bonum, et contra mortem vita: sic contra pium peccator: et sic intuere in omnia opera altissimi, bina et bina, unum contra unum.» [6] Synonymia est, quotiens in conexa oratione pluribus verbis unam rem significamus, ut ait Cicero (Catil. 1,8): «nihil agis, nihil moliris, nihil cogitas.» Et item (Catil. 1,10): «non feram, non patiar, non sinam.» [7] Epanodos, quam regressionem nostri vocant (Cic. Ligar. 19): «principium dignitas erat pene par; non par fortasse eorum, quae sequebantur.» [8] Antapodosis, quotiens media primis et ultimis conveniunt [ut est] (Cic. c. cont. Metell. frag. 5): «vestrum iam hoc factum reprehendo, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum: verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.» [9] Paradiastole est, quotiens id, quod dicimus, interpretatione discernimus (cf. Rutil. Lup. 1,4): «cum te pro astuto sapientem appellas, pro inconsiderato fortem, pro inliberali diligentem.» [10] Antanaclasis est, quae eodem verbo contrarium exprimit sensum. Querebatur quidam de filio, cum mortem suam expectaret, respondente: «non expecto, immo peto, inquit, ut expectes.» [11] Antimetabole est conversio verborum, quae ordine mutato contrarium efficit sensum: « non ut edam vivo, sed ut vivam edo.» Et illud (Cic. Phil. 4,8): «si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator reipublicae Brutus, hostis Antonius.» [12] Exoche (Cic. Mil. 59): «Quis eos appellavit? Appius. Quis produxit? Appius.» [13] Nunc figuras sententiarum, quas operae pretium sit cognoscere, persequamur. [14] Sententia est dictum inpersonale, ut (Ter. Andr. 68):

Obsequium amicos, veritas odium parit.

Huic si persona fuerit adiecta, Chria erit, ita: «offendit Achilles Agamemnonem vera dicendo.» «Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo.» Nam inter chriam et sententiam hoc interest, quod sententia sine persona profertur, chria sine persona numquam dicitur. Unde si sententiae persona adiciatur, fit chria; si detrahatur, fit sententia. [15] Sententiarum species multae. Aliae enim sunt indicativae, aliae sunt pronuntiativae, ut (Virg. Aen. 4,373):

Nusquam tuta fides;

aliae imperativae, ut (Virg. Aen. 4,223):

Vade, age, nate, voca Zephyros, et labere pinnis.

Aliae admirativae (Virg. Aen. 1,11):

Tantaene animis caelestibus irae?

[16] Aliae conparativae (Lucil. IV. frag.?):

Si vinco et pereo, quid ibi me vincere praestat?

Aliae superlativae, quae cum aliquo motu animi et indignatione promuntur (Virg. Aen. 3,57):

Quid non mortalia pectora coges, auri sacra fames!

[17] Aliae interrogativae [ut] (Virg. Aen. 8,113):

Iuvenes, quae causa subegit
ignotas temptare vias[, quo tenditis? inquit]
qui genus, unde domo, pacemne huc fertis an arma?

[18] Aliae responsivae, ut «illinc,» «istinc.» Aliae deprecativae, ut (Virg. Aen. 6,365):

Eripe me his, invicte, malis!

Aliae promissivae, ut (Virg. Aen. 1,257):

Parce metu, manent inmota tuorum.

Aliae concessivae quae inpulsione prohibeant, ut (Virg. Aen. 4,381):

I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.

Quae tamen ne non intellecta sit persuasio, permixta sunt aliqua quae vetent latenter, ut «ventis,» «per undas.»

Aliae demonstrativae, ut: «en,» «ecce.» Aliae optativae, ut (Virg. Aen. 8,560):

O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos.

[19] Aliae derogativae, ut: «nequaquam.» Aliae, quae cum exclamatione proferuntur, ut (Petron. 68):

Quis furor, o cives, pacem convertit in arma?

Et Cicero (Cat. 1,9): «O dii inmortales, ubinam gentium sumus?» [20] Aliae exhortativae, cum ad sententiam provocamus, ut (Virg. Aen. 8,364):

Aude, hospes, contemnere opes.

[21] Aliae dehortativae, cum a contrario vitio peccatoque reducimus. Sunt et adfirmativae, ut: «quidni,» «quippe.» [22] Praeceptivae, ut (cf. Virg. Georg. 1,299):

Nudus ara, sere nudus, et habebis frigore messes.

[23] Vetativae, ut (Virg. Georg. 2,299):

Neve inter vites corylum sere, neve flagella summa pete.

[24] Negativae, ut: «non,» «minime.» Sunt et mirativae, ut (Hieronym. epist. ad Rust. 4,6) «Papae! vivere non licet, et fornicare libet?» [25] Dolentis, [ut] (cf. Ovid, Heroid. 5,149):

Ei mihi, quod nullus amor est sanabilis herbis.

Flentis [ut]. Similitudinis, sic (Virg. Aen. 5,588):

Ut quondam Creta fertur Labyrinthus in alta.

Admonentis [ut]. Inridentis [ut]. Gementis [ut]. Exhortativae [ut]. Consolativae [ut]. Conmiserantis [ut]. Quorum quot sunt figurae, tot et in pronuntiando voces. [26] Sunt et Amphidoxae, quarum pars honesta est, pars inhonesta, ut (Ovid, Met. 2,53):

Non est tua tuta voluntas:
magna petis, Phaëthon.

[27] Sunt et aliae, procatalempsis, cum id, quod nobis obici puterat, ante praesumimus ad diluendum, ut (Cic. Div. in Caec. 1): «Si quis vestrum iudices, aut eorum, qui adsunt, forte mirantur.» Sunt et aporiae, dubitatio simulantis nescire se quae scit, aut quomodo dicatur. [28] Koeno(no)sis autem dicitur conmunicatio consilii cum iudicibus aut adversariis, ut si dicas: «Vos consulo, iudices, aut vos adversarii, quid me facere convenerit, aut quid vos facturi fuissetis.» [29] Paradoxon est, cum dicimus inopinatum aliquid accidisse, ut Flacco Cicero (cf. Flacc. 1): «Cuius laudis praedicator esse debuerit, eius periculi deprecatorem esse factum.» [30] Epitrope, id est permissio, cum aliqua ipsis iudicibus aut adversariis permittimus aestimanda, ut Calvus in Vati[ci]nio: «Perfrica frontem, et dic te digniorem qui praetor fieres quam Catonem.» [31] Parrhesia est oratio libertatis et fiduciae plena (Cic. Mil. 72): «occidi non Spurium Maelium,» et cetera. Qua figura caute utendum est, ut Cicero: praemisit enim factionem. [32] Ethopoeia est, cum sermonem ex aliena persona inducimus, ut pro Caelio Tullius facit Appium Caecum cum Clodia loquentem. [33] Energia est rerum gestarum aut quasi gestarum sub oculis inductio, de qua locuti iam sumus. [34] Metathesis est, quae mittit animos iudicum in res praeteritas aut futuras, hoc modo: «Revocate mentis ad spectaculum expugnatae miserae civitatis, et videre vos credite incendia, caedes, rapinas, direptiones, liberorum corporum iniurias, captivitates matronarum, trucidationes senum.» In futurum autem anticipatio eorum, quae dicturus est adversarius, ut Tullio pro Milone, cum mittit animos iudicum in eum reipublicae statum, (qui) futurus est, etiamsi occiso Milone Clodius viveret. [35] Aposiopesis est, cum id, quod dicturi videbamur, silentio intercipimus (Virg. Aen. 1,135):

Quos ego, sed motos praestat conponere fluctus.

[36] Epanalempsis est digressio: «Tulit calor me dicendi et dignitas rerum paulo longius quam volebam, sed redeo ad causam.» [37] Anamnesis est commemoratio eius rei, quod oblitos fuisse nos fingimus. [38] +Aparisis+ est, cum id, quod in animos iudicum quasi deposueramus, opportune reposcimus. [39] Aetiologia est, cum proponimus aliquid, eiusque causam et rationem reddimus. [40] Characterismus, descriptio figurae alicuius expressa, ut (Virg. Aen. 4,558):

Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
et crines flavos et membra decora iuventa.

AqroismoV, cum plures sensus breviter expeditos in unum locum coacervant, et cum quadam festinatione decurrit, ut Cicero (Cic. Catil. 3,1): «Rempublicam, Quirites, vitamque omnium vestrorum, bona, fortunas, coniuges, liberosque vestros,» et cetera. [41] Ironia est, cum per simulationem diversum quam dicit intellegi cupit. Fit autem aut cum laudamus eum quem vituperare volumus, aut vituperamus quem laudare volumus. Utriusque exemplum erit, si dicas amatorem reipublicae Catilinam, hostem reipublicac Scipionem. [42] Diasyrmos ea, quae magna sunt, verbis minuit, aut minima extollit. [43] +Efon+ est, quotiens in eodem sensu diutius immoramur: «Cui tandem pepercit? cuius amicitiae fidem custodivit? cui bono inimicus non fuit? quando non aut accusavit aliquem, aut verberavit, aut prodidit?» [44] Epangelia est promissio, qua iudicem adtentum facimus, pollicentes nos aliqua magna aut minima dicturos. [45] Prosopopoeia est, cum inanimalium et persona et sermo fingitur. Cicero in Catilina (1,27): «etenim si mecum patria mea, quae mihi vita mea multo est carior, loqueretur dicens,» et cetera. [46] Parathesis est, cum quasi deponimus aliquid inperfectum apud memoriam iudicum, repetituros nos dicentes, cum oportunum fuerit. [47] Peusis, id est soliloquium, cum ad interrogata ipsi nobis respondemus. [48] Synaeresis est, cum differimus aliquid, petentes ut aliud interim nos permittant dicere].

Caput XXII. DE DIALECTICA.
[1] Dialectica est disciplina ad disserendas rerum causas inventa. Ipsa est philosophiae species, quae Logica dicitur, id est rationalis definiendi, quaerendi et disserendi potens. Docet enim in pluribus generibus quaestionum quemadmodum disputando vera et falsa diiudicentur. [2] Hanc quidam primi philosophi in suis dictionibus habuerunt; non tamen ad artis redegere peritiam. Post hos Aristoteles ad regulas quasdam huius doctrinae argumenta perduxit, et Dialecticam nuncupavit, pro eo quod in ea de dictis disputatur. Nam lekton dictio dicitur. Ideo autem post Rhetoricam disciplinam Dialectica sequitur, quia in multis utraque communia existunt.

Caput XXIII. DE DIFFERENTIA DIALECTICAE ET RHETORICAE ARTIS.
[1] Dialecticam et Rhetoricam Varro in novem disciplinarum libris tali similitudine definivit: «Dialectica et Rhetorica est quod in manu hominis pugnus adstrictus et palma distensa: illa verba contrahens, ista distendens.» [2] Dialectica siquidem ad disserendas res acutior: Rhetorica ad illa quae nititur docenda facundior. Illa ad scholas nonnumquam venit: ista iugiter procedit in forum. Illa requirit rarissimos studiosos: haec frequenter et populos. [3] Solent autem Philosophi antequam ad isagogen veniant exponendam, definitionem Philosophiae ostendere, quo facilius ea, quae ad eam pertinent, demonstrentur.

Caput XXIV. DE DEFINITIONE PHILOSOPHIAE.
[1] Philosophia est rerum humanarum divinarumque cognitio cum studio bene vivendi coniuncta. Haec duabus ex rebus constare videtur, scientia et opinatione. [2] Scientia est, cum res aliqua certa ratione percipitur; opinatio autem, cum adhuc incerta res latet et nulla ratione firma videtur, utputa sol utrumne tantus quantus videtur, an maior sit quam omnis terra: item luna globosa sit an concava, et stellae utrumne adhaereant caelo, an per aerem libero cursu ferantur: caelum ipsum qua magnitudine, qua materia constat: utrum quietum sit et inmobile, an incredibili celeritate volvatur: quanta sit terrae crassitudo, aut quibus fundamentis librata et suspensa permaneat. [3] Ipsud autem nomen Latine interpretatum amorem sapientiae profitetur. Nam Graeci filon amorem, sofian sapientiam dicunt. Philosophiae species tripertita est: una naturalis, quae Graece Physica appellatur, in qua de naturae inquisitione disseritur: altera moralis, quae Graece Ethica dicitur, in qua de moribus agitur: tertia rationalis, quae Graeco vocabulo Logica appellatur, in qua disputatur quemadmodum in rerum causis vel vitae moribus veritas ipsa quaeratur. [4] In Physica igitur causa quaerendi, in Ethica ordo vivendi, in Logica ratio intellegendi versatur. Physicam apud Graecos primus perscrutatus est Thales Milesius, unus ex septem illis sapientibus. Hic enim ante alios caeli causas atque vim rerum naturalium contemplata ratione suspexit, quam postmodum Plato in quattuor definitiones distribuit, id est Arithmeticam, Geometricam, Musicam, Astronomiam. [5] Ethicam Socrates primus ad corrigendos conponendosque mores instituit, atque omne studium eius ad bene vivendi disputationem perduxit, dividens eam in quattuor virtutibus animae, id est prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. [6] Prudentia est in rebus, qua discernuntur a bonis mala. Fortitudo, qua adversa aequanimiter tolerantur. Temperantia, qua libido concupiscentiaque rerum frenatur. Iustitia, qua recte iudicando sua cuique distribuunt. [7] Logicam, quae rationalis vocatur, Plato subiunxit, per quam, discussis rerum morumque causis, vim earum rationabiliter perscrutatus est, dividens eam in Dialecticam et Rhetoricam. Dicta autem Logica, id est rationalis. logoV enim apud Graecos et sermonem significat et rationem. [8] In his quippe tribus generibus Philosophiae etiam eloquia divina consistunt. Nam aut de natura disputare solent, ut in Genesi et in Ecclesiaste: aut de moribus, ut in Proverbiis et in omnibus sparsim libris: aut de Logica, pro qua nostri Theoreticam sibi vindicant, ut in Cantico canticorum, et Evangeliis. [9] Item aliqui doctorum Philosophiam in nomine et partibus suis ita definierunt: Philosophia est divinarum humanarumque rerum, in quantum homini possibile est, probabilis scientia. Aliter: Philosophia est ars artium et disciplina disciplinarum. Rursus: Philosophia est meditatio mortis, quod magis convenit Christianis qui, saeculi ambitione calcata, conversatione disciplinabili, similitudine futurae patriae vivunt. Philosophia dividitur in duas partes: prima inspectiva; secunda actualis. [10] Alii definierunt Philosophiae rationem in duabus consistere partibus, quarum prima inspectiva est, secunda actualis. Inspectiva dividitur in tribus modis, id est prima in naturalem; secunda in doctrinalem; tertia in divinam. Doctrinalis dividitur in quattuor, id est, prima in Arithmeticam, secunda Musicam, tertia Geometriam, quarta Astronomiam. [11] Actualis dividitur in tribus, id est, prima in moralem, secunda dispensativam, tertia civilem. Inspectiva dicitur, qua supergressi visibilia, de divinis aliquid et caelestibus contemplamur, eaque mente solummodo inspicimus, quoniam corporeum supergrediuntur obtutum. [12] Naturalis dicitur, ubi uniuscuiusque rei natura discutitur, quia nihil generatur in vita: sed unumquodque his usibus deputatur, in quibus a creatore definitum est, nisi forte cum voluntate Dei aliquod miraculum provenire monstratur. [13] Divinalis dicitur, quando aut ineffabilem naturam Dei, aut spiritales creaturas ex aliqua parte, profundissima qualitate disserimus. [14] Doctrinalis dicitur scientia, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, ut est par, inpar, vel ab huiuscemodi, in sola ratiocinatione tractamus. Cuius species sunt quattuor: Arithmetica, Geometrica, Musica, Astronomia. [15] Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Geometrica est disciplina magnitudinis inmobilis et formarum. Musica est disciplina quae de numeris loquitur qui ad aliquid sunt, his qui inveniuntur in sonis. Astronomia est disciplina, quae cursus caelestium siderumque figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. [16] Porro actualis dicitur, quae res propositas operationibus suis explicat. Cuius partes sunt tres, moralis, dispensativa et civilis. Moralis dicitur, per quam mos vivendi honestus adpetitur, et instituta ad virtutem tendentia praeparantur. Dispensativa dicitur, cum domesticarum rerum sapienter ordo disponitur. Civilis dicitur, per quam totius civitatis utilitas administratur.

Caput XXV. DE ISAGOGIS PORPHYRII.
[1] Post Philosophiae definitiones, in quibus generaliter omnia continentur, nunc Isagogas Porphyrii expediamus. Isagoga quippe Graece, Latine introductio dicitur, eorum scilicet qui Philosophiam incipiunt: continens in se demonstrationem primarum rationum de qualibet re quid sit, suaque certa ac substantiali definitione declaretur. [2] Nam posito primo genere, deinde species et alia, quae vicina esse possunt, subiungimus ac discretis communionibus separamus, tamdiu interponentes differentias, quousque ad proprium eius de quo quaerimus signata eius expressione perveniamus, ut puta: Homo est animal rationale, mortale, terrenum, bipes, risu capax. [3] Genus animal cum dictum est, substantia hominis declarata est. Est enim ad hominem genus animal, sed quia late patebat, adiecta est species, terrenum: iam exclusum est id quod aut aethereum aut humidum [suspicabatur]. Differentia vero, ut bipes, quae propter animalia posita est quae multis pedibus innituntur. Item rationale, propter illa quae ratione egeant: mortale autem propter id quod angelus [non] est. [4] Postea discretis atque seclusis adiectum est proprium in parte postrema [risus capax]: est enim solum hominis, quod ridet. Sic perfecta est omni ex parte definitio ad hominem declarandum. Cuius disciplinae definitionem plenam existimaverunt Aristoteles et Tullius ex genere et differentiis consistere. [5] Quidam postea pleniores in docendo eius perfectam substantialem definitionem in quinque partibus, veluti membris suis, dividerunt. Quarum prima est de genere, secunda de specie, tertia de differentia, quarta de proprio, quinta de accidenti. [6] Genus, ut animal. Est enim vocabulum generale et commune omnium animam habentium. Species, ut homo. Est enim specialitas, qua separatur a ceteris animantibus. Differentia, ut rationale, mortale. His enim duobus differt homo a ceteris. [7] Cum enim dicitur rationale, discernitur ab inrationalibus mutis, quae non habent rationem. Cum [dicitur] mortale, discernitur ab angelis, qui nesciunt mortem. Proprium, ut risibile. Homo est enim quod ridet, et hoc praeter hominem nullius animalis est. Accidens, ut color in corpore, doctrina in animo. [8] Haec enim temporum varietate et accidunt et mutantur: et est ex omnibus his quinque partibus oratio plenae sententiae, ita: Homo est animal rationale, mortale, risibile, boni malique capax. Sic etiam in omni oratione substantiali tamdiu interponere debemus species et differentias, quam diu seclusis omnibus, quae hoc idem esse possunt, ad id perveniatur, ut proprietas iam certa teneatur. [9] Isagogas autem ex Graeco in Latinum transtulit Victorinus orator, commentumque eius quinque libris Boetius edidit.

Caput XXVI. DE CATEGORIIS ARISTOTELIS.
[1] Sequuntur Aristotelis categoriae, quae Latine praedicamenta dicuntur: quibus per varias significationes omnis sermo conclusus est. [2] Instrumenta categoriarum sunt tria, id est prima aequivoca; secunda univoca; tertia denominativa. Aequivoca sunt, quando multarum rerum nomen unum est, sed non eadem definitio, ut leo. Nam quantum ad nomen pertinet, et verus et pictus et caelestis leo dicitur; quantum ad definitionem pertinet, aliter verus definitur, aliter pictus, aliter caelestis. [3] Univoca sunt, quando duarum aut plurimarum rerum unum nomen est et definitio, ut vestis. Nam et birrus et tunica et nomen vestis possunt accipere et eius definitionem. Ergo hoc univocum in generibus esse intellegitur, quia et nomen et definitionem dat formis suis. [4] Denominativa, id est derivativa, dicuntur quaecumque ab aliquo solo differentiae casu secundum nomen habent appellationem, ut a bonitate bonus, et a malitia malus. [5] Categoriarum autem species decem sunt, id est substantia, quantitas, qualitas, relatio, situs, locus, tempus, habitus, agere et pati. [6] Substantia est, quae proprie et principaliter dicitur, quae neque de subiecto praedicatur, neque in subiecto est, ut aliqui homo vel aliqui equus. Secundae autem substantiae dicuntur, in quibus speciebus illae, quae principaliter substantiae primo dictae sunt, insunt atque clauduntur, ut in homine Cicero. [7] Quantitas est mensura, per quam aliquid vel magnum vel minus ostenditur, ut longus, brevis. Qualitas est, ut qualis sit, orator an rusticus, niger aut candidus. Relatio est, quae refertur ad aliquid. Cum enim dicitur filius, demonstratur et pater. Haec relativa simul incipiunt. Namque servus ac dominus uno tempore exordium nominis sumunt, nec aliquando invenitur dominus prior servo, nec servus domino. Alterum enim alteri praeesse non potest. [8] Locus est ubi sit, in foro, in platea. Loci autem motus partes sex habet, dextram et sinistram, ante et retro, sursum atque deorsum. Partes quoque istae sex duo habent [id est, situm et tempus. Situm, ut] longe et prope. Tempus, ut: heri, hodie. Porro situs a positione dictus, ut quis aut stet, aut sedeat, aut iaceat. [9] Habitus ab habendo aliquid dictus, ut habere scientiam in mente, virtutem in corpore, circa corpus vestimentum, et cetera, quae ad habendi modum, designato a doctoribus numero, conprehenditur. [10] Iam vero agere et pati ab agentis et patientis significatione consistunt. Nam scribo vocis actum habet, quoniam facientis rem indicat. Scribor patientis est, quoniam pati se ostendit. In his enim novem generibus, quorum exempli gratia quaedam posita sunt, vel in ipso substantiae genere, quod est ousia, innumerabilia reperiuntur. Nam et ea quae intellectu capimus, id ad alterutrum horum decem praedicamentorum sermone vulgamus. [11] Plena enim sententia de his ita est: Augustinus, magnus orator, filius illius, stans in templo, hodie, infulatus, disputando fatigatur. Usia autem substantia est, id est proprium, quae ceteris subiacet; reliqua novem accidentia sunt. Substantia autem dicitur ab eo, quod omnis res ad se ipsam subsistit. Corpus enim subsistit, et ideo substantia est. [12] Illa vero accidentia, quae in subsistente atque subiecto sunt, substantiae non sunt, quia non subsistunt, sed mutantur; sicut color vel forma. [13] De subiecto autem et in subiecto quasi de ipso et in ipso. Ubi enim dicitur de subiecto, substantia est, quasi dicatur de substantia. Ubi autem dicitur in subiecto, accidentia sunt, id est, quae accidunt in substantia; ut quantitas, qualitas, vel figura. De subiecto igitur genera et species, in subiecto accidentia sunt. Ex his novem accidentibus tria intra usiam sunt, quantitas [et], qualitas et situs. Haec enim sine usia esse non possunt. Extra usiam vero sunt locus, tempus et habitus; intra et extra usiam sunt relatio, facere et pati. [14] Appellatas autem categorias constat, quia non possunt nisi ex subiectis agnosci. Quis enim quid sit homo possit agnoscere, nisi aliquem hominem sibi ponat ante oculos, quasi subiectum nomini? [15] Hoc opus Aristotelis intellegendum est, quando, sicut dictum est, quidquid homo loquitur, inter decem ista praedicamenta habentur. Proficiet etiam ad libros intellegendos, qui sive Rhetoribus sive Dialecticis adplicantur.

Caput XXVII. DE PERIHERMENIIS.
[1] Sequitur dehinc liber Perihermenias subtilissimus nimis, et per varias formas iterationesque cautissimus, de quo dicitur: Aristoteles, quando Perihermenias scriptitabat, calamum in mente tinguebat. [2] Praefatio Perihermeniarum. Omnis quippe res, quae una est et uno significatur sermone, aut per nomen significatur, aut per verbum: quae duae partes orationis interpretantur totum, quidquid conceperit mens ad loquendum. Omnis enim elocutio conceptae rei mentis interpres est. [3] Hanc Aristoteles, vir in rerum expressione et faciendis sermonibus peritissimus, Perihermeniam nominat, quam interpretationem nos appellamus; scilicet quod res mente conceptas prolatis sermonibus interpretetur per cataphasin et apophasin, id est adfirmationem et negationem. Per adfirmationem, ut homo currit; per negationem, ut homo non currit. [4] In his itaque Perihermeniis supra dictus philosophus de septem speciebus tractat, id est de nomine, de verbo, de oratione, de enuntiatione, de adfirmatione, de negatione, de contradictione. [5] Nomen est vox significativa secundum placitum, sine tempore, cuius nulla pars est significativa separata, ut Socrates. Verbum est, quod significat tempus, cuius pars nihil extra significat, sed semper eorum, quae de altero dicuntur, nota[t], ut cogitat, disputat. Oratio est vox significativa, cuius partium aliquid separatum significativum est, ut Socrates disputat. Enuntiativa oratio est vox significativa de eo quod est aliquid vel non est, ut Socrates est, Socrates non est. [6] Adfirmatio est enuntiatio alicuius de aliquo, ut Socrates est. Negatio est alicuius ab aliquo, ut Socrates non est. Contradictio est adfirmationis et negationis oppositio, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. [7] [Haec omnia in libro Perihermeniarum minutissime divisa et subdivisa tractantur, quarum rerum definitiones hic breviter sufficiat intimasse, quando in ipso conpetens explanatio reperitur. Utilitas] Perihermeniarum haec est, quod ex his interpretamentis syllogismi fiunt. Unde et analytica pertractantur.

Caput XXVIII. DE SYLLOGISMIS DIALECTICIS.
[1] Sequuntur dehinc Dialectici syllogismi, ubi totius eius artis utilitas et virtus ostenditur; quorum conclusio plurimum lectorem adiuvat ad veritatem investigandam tantum, ut absit ille error decipiendi adversarium per sophismata falsarum conclusionum. [2] Formulae categoricorum, id est praedicativorum syllogismorum, sunt tres. [3] Primae formulae modi sunt novem. Primus modus est, qui conducit, id est, qui colligit ex universalibus dedicativis dedicativum universale directim, ut: «Omne iustum honestum: omne honestum bonum: omne igitur iustum bonum.» [4] Secundus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativis et abdicativis abdicativum universale directim, ut: «Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur iustum turpe. [5] Tertius modus est, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum particulare directim, ut: «Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur iustum utile.» [6] Quartus modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: «Quoddam iustum honestum: nullum honestum turpe: quoddam igitur iustum non est turpe.» [7] Quintus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativis particulare dedicativum per reflexionem, ut: «Omne iustum honestum: omne honestum bonum: quoddam igitur bonum iustum.» [8] Sextus modus est, qui conducit ex universali dedicativa et universali abdicativa abdicativum universale per reflexionem, ut: «Omne iustum honestum: nullum honestum turpe: nullum igitur turpe iustum.» [9] Septimus modus est, qui conducit ex particulari et universali dedicativo dedicativum particulare per reflexionem, ut: «Quoddam iustum honestum: omne honestum utile: quoddam igitur utile iustum.» [10] Octavus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa particulare abdicativum per reflexionem, ut: «Nullum turpe honestum: omne honestum iustum: quoddam igitur turpe non est iustum.» [11] Nonus modus est, qui conducit ex universali abdicativa et particulari dedicativa abdicativum particulare per reflexionem, ut: «Nullum turpe honestum: quoddam honestum iustum: quoddam igitur iustum non est turpe.» [12] Formulae secundae modi sunt quattuor: Primus modus est, qui conducit ex universalibus dedicativa et abdicativa abdicativum universale directim, ut: «Omne iustum honestum: nullum turpe honestum: nullum igitur turpe iustum.» [13] Secundus modus est, qui conducit ex universalibus abdicativa et dedicativa abdicativum universale directim, ut: «Nullum turpe honestum: omne iustum honestum: nullum igitur turpe iustum.» [14] Tertius modus est, qui conducit ex particulari dedicativa et universali abdicativa abdicativum particulare directim, ut: «Quoddam iustum honestum: nullum turpe honestum: quoddam igitur iustum non est turpe.» [15] Quartus modus est, qui conducit ex particulari abdicativa et universali dedicativa abdicativum particulare directim, ut: «Quoddam iustum non est turpe: omne malum turpe; quoddam igitur iustum non est malum.» [16] Formulae tertiae modi sunt sex. Primus modus est, qui conducit ex dedicativis universalibus dedicativum particulare tam directim quam reflexim, ut: «Omne iustum honestum: omne honestum iustum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum, quoddam bonum honestum» [17] Secundus modus est, qui conducit ex dedicativis particulari et universali dedicativum ex particulari directim, ut: «Quoddam iustum honestum: omne iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.» [18] Tertius modus est, [qui conducit] ex dedicativis universali et particulari dedicativum particulare directim, ut: «Omne iustum honestum: quoddam iustum bonum: quoddam igitur honestum bonum.» [19] Quartus modus est, qui conducit ex universali dedicativa et [particulari] abdicativa abdicativum particulare directim, ut: «Omne iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.» [20] Quintus modus est, qui conducit ex dedicativa particulari et abdicativa universali abdicativum particulare directim, ut: «Quoddam iustum honestum: nullum iustum malum: quoddam igitur honestum non est malum.» [21] Sextus modus est, qui conducit ex dedicativa universali et abdicativa particulari abdicativum particulare directim, ut: «Omne iustum honestum: quoddam iustum non est malum: quoddam igitur honestum non est malum.» [22] Has formulas categoricorum syllogismorum qui plene nosse desiderat, librum legat qui inscribitur Perihermenias Apulei, et quae subtilius sunt tractata cognoscet. Distincta enim atque considerata ad magnas intellegentiae vias lectorem, praestante Domino, utiliter introducunt. Nunc ad Hypotheticos syllogismos ordine sequenti veniamus. [23] Modi syllogismorum Hypotheticorum, qui fiunt cum aliqua conclusione, sunt septem. Primus modus est: «Si dies est, lucet: est autem dies: lucet igitur.» Secundus modus est: «Si dies est, lucet: non lucet: non est igitur dies.» Tertius modus est ita: «Non et dies est et non lucet: atqui dies est: lucet igitur.» [24] Quartus modus est ita: «Aut dies est, aut nox: atqui dies est: nox igitur non est.» Quintus modus est ita: «Aut dies est, aut nox: atqui nox non est: dies igitur est.» Sextus modus est ita: «Non et dies est et non lucet: dies autem [est]: nox igitur non est.» [25] Septimus modus est ita: «Non dies et nox: atqui nox non est: dies igitur est.» Modos autem Hypotheticorum syllogismorum si quis plenius nosse desiderat, librum legat Marii Victorini qui inscribitur de Syllogismis Hypotheticis. [26] Hinc ad Dialecticas definitionum species accedamus, quae tanta dignitate praecellunt ut possint indiciorum aperte manifestationes et quaedam indicia dictionum ostendere.

Caput XXIX. DE DIVISIONE DEFINITIONUM EX MARII VICTORINI LIBRO ABBREVIATA.
[1] Definitio est Philosophorum, quae in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit, qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio brevis uniuscuiusque rei naturam a communione divisam propria significatione concludens. Divisio definitionum in partes quindecim habetur. [2] Prima species definitionis est ousiwdhV, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio, ut est: «Homo animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax.» Haec enim definitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. [3] Secunda species definitionis est, quae Graece ennohmatikh dicitur, Latine notio nuncupatur, quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: «Homo est, quod rationali conceptione (et) exercitio praeest animalibus cunctis.» Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocato. In ista enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium obtinet principatum. [4] Tertia species definitionis est, quae Graece poiodhV dicitur, Latine qualitativa vocatur: quia ex qualitate nomen accepit pro eo quod quid, quale sit id, quod sit, evidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: «Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet et cognitione rerum, aut quod agere debet eligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit.» His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. [5] Quarta species definitionis est, quae Graece upografikh, Latine a Tullio descriptio nominatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem, quae sit, descriptione declarat. Quaeritur enim quid avarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus, et universa luxuriosi, avari, crudelis natura describitur; ut, si luxuriosum volumus definire, dicimus: Luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis adfluens, in libidine promptus. Haec et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est quam Dialecticis, quia latitudines habet, quae similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. [6] Quinta species definitionis est, quam Graece kata antilexin, Latine adverb[i]um dicimus. Haec vocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat, uno ac singulari; et quodammodo quid illud sit in uno verbo positum, uno verbo alio declarat, ut: «Conticescere est tacere.» Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretatur esse vastatas. [7] Sexta species definitionis est, quam Graeci kata diaforan, nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperans, tyrannus vero inpius et inmitis. [8] Septima species definitionis est, quam Graeci kata metaforan, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Topicis (32): «Litus est, qua fluctus eludit.» Hoc varie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut vituperet aut laudet. Ut moneat: «Nobilitas est virtutis maiorum apud posteros sarcina.» Ut designet: «Apex est arx corporis.» Ut laudet: «Adulescentia est flos aetatis.» Ut vituperet: «Divitiae sunt brevis vitae longum viaticum.» [9] Octava species definitionis est, quam Graeci kata afairesin tou enantiou, Latini per privantiam contrarii eius, quod definitur, dicunt: «Bonum est, quod malum non est. Iustum est, quod iniustum non est,» et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est, ut: «Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est.» [10] Nona species definitionis est, quam Graeci kata upotupwsin, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: «Aeneas est Veneris et Anchisae filius.» Haec semper in individuis versatur, quae Graeci atoma appellant. [11] Decima species definitionis est, quam Graeci kata analogian, Latini iuxta rationem dicunt; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur: «Ut homo.» Rem enim quaesitam praedictum declarabit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quad quaeritur declarare. [12] Undecima species definitionis est, quam Graeci kata elleipeV oloklhrou omoiou genouV, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt. Ut si quaeratur quid sit triens, respondeaturque: «Cui bessis deest ut sit assis.» [13] Duodecima species definitionis est, quam Graeci kata epainon, id est, per laudem; ut Tullius pro Cluentio (146): «Lex est mens et animus et consilium et sententia civitatis.» Et aliter (Cic. Phil. 2,113): «Pax est tranquilla libertas.» Fit et per vituperationem, quam Graeci yogon vocant, ut (ibid.): «Servitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte quoque repellenda.» [14] Tertiadecima species definitionis est, quam Graeci kata to proV ti, Latini ad aliquid vocant, ut est illud: «Pater est, cui est filius.» «Dominus est, cui est servus.» [15] Quartadecima species definitionis est kata ton oron, ut Cicero in Rhetoricis (Inv. 1,42): «Genus est, quod plures amplectitur partes.» Item «Pars [est], quae subest generi.» [16] Quinta decima species definitionis est, quam Graeci kata aitologian, Latini secundum rei rationem vocant, ut: «Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris.» Scire autem debemus praedictas species definitionum Topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in Topicis. Nunc ad Topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum.

Caput XXX. DE TOPICIS.
[1] Topica est disciplina inveniendorum argumentorum. Divisio Topicorum, sive locorum ex quibus argumenta dicuntur, triplex est. Nam alia in eo ipso, de quo agitur, haerent; alia, quae dicuntur effecta, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur; alia, quae adsumuntur extrinsecus. Argumenta, quae in eo ipso, de quo agitur, haerent, in tribus divisa sunt. Prima, a toto; secunda, a parte; tertia, a nota. [2] Argumentum a toto, cum definitio adhibetur ad id, quod quaeritur, sicut ait Cicero (Marcell. 26): «Gloria est laus recte factorum magnorumque in republica fama meritorum.» [3] A partibus est argumentum, cum is, qui se defendit, aut negat factum, aut factum esse iure defendit. [4] A nota est argumentum, cum ex vi nominis argumentum aliquod eligatur, ut Cicero (Pis. 19): «Consulem, inquam, quaerebam, quem in isto maiali invenire non poteram.» [5] Effecta argumenta sunt, quae quodammodo ex rebus aliis tracta noscuntur. Sunt autem numero quattuordecim; id est, primum a coniugatis argumentum est, cum declinatur a nomine et fit verbum, ut Cicero Verrem dicit everrisse provinciam; vel nomen a verbo, cum latrocinari dicitur latro. Nomen est a nomine; Terentius (Andr. 218):

Interceptio est amentium, haud amantium;

dummodo distet unius appellationis postremitas, in alia vocis declinatione formata. [6] Secundum argumentum a genere est, cum de eodem genere sententia dicitur, ut Vergilius (Aen. 4,569):

Varium et mutabile genus.

[7] Tertium ab specie argumentum est, cum generali quaestioni fidem species facit, ut (Virg. Aen. 7,363):

Non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.

A simili argumentum est, quando rebus aliquibus similia proferuntur (Virg. Aen. 10,333):

Suggere tela mihi: non ullum dextera frustra
torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
Iliacis campis.

[8] A differentia argumentum est, quando per differentiam aliqua separantur, ut Vergilius (Aen. 10,581):

Non Diomedis equos, nec currum cernis Achillis.

A contrariis argumentum dicitur, quando res discrepantes sibinmet opponuntur, ut Vergilius (Aen. 9,95):

Mortaline manu factae inmortale carinae
fas habeant, certusque incerta pericula lustres,
Aeneas?

[9] A consequentibus argumentum dicitur, quando positam rem aliquid inevitabiliter consequitur, ut Vergilius (Aen. 1,529):

Non ea vis animo, nec tanta superbia victis.

Ab antecedentibus argumentum est, quando aliqua ex his, quae prius gesta sunt, conprobantur, ut Cicero pro Milone (44): «Cum non dubitaverit aperire quid cogitaverit, vos potestis dubitare quid fecerit?» [10] A repugnantibus argumentum est, quando illud, quod obicitur, aliqua contrarietate destruitur, ut Cicero (Deiot. 15): «Is igitur non modo de tali periculo liberatus, sed honore amplissimo ditatus, domi te interficere voluisset.» [11] A coniugatis argumentum est, cum contra probabiliter ostenditur quid sit ex re quaque venturum, ut Vergilius (Aen. 8,147):

Nos si pellant, nihil adfore credunt,
quis omnem Hesperiam [penitus] sua sub iuga mittant.

[12] A causis argumentum est, quando consuetudine communi res quaeque tractatur, ut Terentius (Andr. 582):

Ego nonnihil veritus sum dudum abs te cavere, ne faceres
quod vulgus servorum solet, dolis ut me deluderes.

Ab effectis argumentum est, cum [ex] his, quae facta sunt, aliquid adprobatur, ut Vergilius (Aen. 4,13):

Degeneres animos timor arguit.

[13] A conparatione argumentum est, quando per conlationem personarum sive causarum sententiae ratio sub inputatione formatur, ut Vergilius (Aen. 10,81):

Tu potes Aenean manibus subducere Graium,
nos aliquid contra Rutulos iuvisse nefandum est?

[14] Item argumenta quae ducuntur extrinsecus, quae Graece atecnouV, id est artis expertes vocant, ut est testimonium. Testimonium vero constat re. [15] Haec dividitur [in] quinque modis: id est, primo ex persona, secundo ex naturae auctoritate, tertio ex temporibus auctoritatum, quarto ex dictis factisque maiorum, quinto ex tormentis. Tertius ergo superior modus, qui est ex temporibus, in octo species derivatur. Prima ingenio, secunda opibus, tertia aetate, quarta fortuna, quinta arte, sexta usu, septima necessitate, octava concursione fortuitorum. Testimonium omne est, quod ab aliqua externa re sumitur ad faciendam fidem. Persona non qualiscumque est quae testimonii pondus habet ad faciendam fidem, sed morum probitate debet esse laudabilis. [16] Naturae auctoritas est quae maxime virtute consistit. Testimonia multa sunt quae adferant auctoritatem: id est, ingenium, opes, aetas, fortuna, ars, usus, necessitas et concursio rerum fortuitarum. A dictis factisque maiorum petitur fides, cum priscorum dicta factaque memorantur. A tormentis fides praebetur, post quae nemo creditur velle mentiri. [17] Ea vero quae tractantur in tempore, quia suis nominibus plana sunt, definitionem non indigent. Memoriae quoque condendum est Topica oratoribus, Dialecticis, poetis et iurisperitis communiter quidem argumenta praestare; sed quando aliquid specialiter probant, ad Rhetores, poetas, iurisperitosque pertinent; quando vero generaliter disputant, ad philosophos attinere manifestum est. [18] Mirabile plane genus operis, in unum potuisse colligi, quidquid mobilitas ac varietas humanae mentis in sensibus exquirendis per diversas causas poterat invenire, conclusum liberum ac voluntarium intellectum. Nam quocumque se verterit, quascumque cogitationes intraverit, in aliquid eorum, quae praedicta sunt, necesse est cadat ingenium.

Caput XXXI. DE OPPOSITIS.
[1] Contrariorum genera quattuor sunt, quae Aristoteles antikeimena, id est opposita vocat, propter quod sibi velut ex adverso videntur obsistere, ut contraria; nec tamen omnia quae opponuntur sibi contraria sunt, sed omnia a contrario opposita sunt. Primum genus est contrariorum, quod iuxta Ciceronem diversum vocatur, pro eo quod tantum contrarie sibi opponuntur, ut non eorum sint quibus opponuntur, ut sapientia stultitia. [2] Quod genus in tres species dividitur. Nam sunt quaedam eius quae medium habent; et sunt quaedam quae sine medio sunt; et quaedam sunt quae habent medium et tamen sine nomine sunt, nisi utrumque ei vocabulum creet. Candidum et nigrum medium habent, quia inter eos saepe color pallidus vel fuscus invenitur. [3] Sine medio sunt, quotiens unum de duobus accidit, ut sanitas vel infirmitas. Horum nihil est medium. Ea autem quorum media sine nomine sunt, ut felix infelix, medium habent non felix. Secundum genus est relativorum, quae ita sibi opponuntur ut ad se conferantur, sicut duplum simplum. [4] Hoc solum oppositorum genus ad se refertur. Non est enim maius, nisi ad minus referatur; et simplum, nisi ad duplum. Nam relativum relativo ita opponitur ut hoc ipsum, quod opponitur, aut eius sit, cui opponitur, (aut ad id) quocumque modo referatur. Dimidium enim opponitur duplo, eiusque dupli medium est, sed ita illi opponitur ut eius sit, cui opponitur. [5] Sic et parvum opponitur magno, ita ut ipsud parvum ad magnum, cui opponitur, sit parvum. Nam superiora quae dicuntur contraria ita sibi opponuntur ut eorum non sint, quibus opponuntur, nec ad ea quocumque modo referantur; siquidem iniquitas iustitiae ita contraria est ut non eiusdem iustitiae iniquitas sit, aut ad illam sit iniquitas. [6] Tertium genus est oppositorum habitus vel orbatio. Quod genus Cicero privationem vocat, qua ostendit aliquid quempiam habuisse, unde privatus est. Cuius species sunt tres: quarum prima est in re, secunda in loco, tertia in tempore congruo. In re, ut caecitas visio. In loco, ut caecitatis et visionis in oculis locus est. In tempore congruo, ut infantem non dicere sine dentibus eum, cui dentes adhuc aetas parva negavit. Non enim est privatus dentibus, quos nondum habuit. [7] Quartum vero genus ex confirmatione et negatione opponitur, ut Socrates disputat, Socrates non disputat. Haec a superioribus ideo differt, quod illa singillatim dici possunt, haec nisi conexe dici non possunt. Quod genus quartum apud Dialecticos multum habet conflictum, et appellatur ab eis valde oppositum, siquidem et tertium non recipit. [8] Nam ex illis quaedam habere tertium possunt, ut in contrariis candidum et nigrum. Tertium eius nec candidum nec nigrum, sed fuscum vel pallidum. In relativis quoque, ut multa et pauca. Tertium eius nec multa nec pauca, sed mediocria. In habitu vel orbatione, ut visio et caecitas. Tertium eius, nec caecitas nec visio, sed lippitudo. Hic ergo legit, non legit: tertium nihil habet.


Liber III. De quatuor disciplinis mathematicis


Praefatio
MATHEMATICA Latine dicitur doctrinalis scientia, quae abstractam considerat quantitatem. Abstracta enim quantitas est, quam intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, inpar, vel ab aliis huiuscemodi in sola ratiocinatione tractamus. Cuius species sunt quattuor: id est Arithmetica, Musica, Geometria et Astronomia. Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui inveniuntur in sonis. Geometria est disciplina magnitudinis et formarum. Astronomia est disciplina quae cursus caelestium siderum atque figuras contemplatur omnes atque habitudines stellarum. Quas disciplinas deinceps paulo latius indicamus, ut earum causae conpetenter possint ostendi.

De arithmetica

Caput I. DE VOCABULO ARITHMETICAE DISCIPLINAE.
[1] Arithmetica est disciplina numerorum. Graeci enim numerum ariqmon dicunt. Quam scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit nullam aliam indiget disciplinam. [2] Musica autem et Geometria et Astronomia, quae sequuntur, ut sint atque subsistant istius egent auxilium.

Caput II. DE AUCTORIBUS EIUS.
[1] Numeri disciplinam apud Graecos primum Pythagoram autumant conscripsisse, ac deinde a Nicomacho diffusius esse dispositam; quam apud Latinos primus Apuleius, deinde Boetius transtulerunt.

Caput III. QUID SIT NUMERUS.
[1] Numerus autem est multitudo ex unitatibus constituta. Nam unum semen numeri esse, non numerum. Numero nummus nomen dedit, et a sui frequentatione vocabulum indidit. Unus a Graeco nomen trahit; Graeci enim unum ena dicunt: sic duo et tres, quos illi duo et tria appellant. [2] Quattuor vero a figura quadrata nomen sumpserunt. Quinque autem non secundum naturam, sed secundum placitum voluntatis vocabulum acceperunt ab eo, qui numeris nomina indidit. Sex autem et septem a Graeco veniunt. [3] In multis enim nominibus quae in Graeco aspirationem habent, nos pro aspiratione S ponimus. Inde est pro ex sex, [et] pro epta septem, sicut pro herpillo herba serpillum. Octo vero per translationem, sicut illi et nos: ita illi ennea, nos novem: illi deka, nos decem. [4] Dicti autem decem a Graeca etymologia, eo quod ligent et coniungant infra iacentes numeros. Nam desmoV coniungere vel ligare apud eos dicitur. Porro viginti dicti quod sint decem bis geniti, V pro B littera posita. Triginta, quod a ternario denario gignantur: sic usque ad nonaginta. [5] Centum vero vocati a cantho, quod est circulum; ducenti a duo centum. Sic et reliqui usque ad mille. Mille autem a multitudine, unde et militia, quasi multitia: inde et milia, quae Graeci mutata littera myriada vocant.

Caput IV. QUID PRAESTENT NUMERI.
[1] Ratio numerorum contemnenda non est. In multis enim sanctarum scripturarum locis quantum mysterium habent elucet. Non enim frustra in laudibus Dei dictum est (Sap. 11,21): «Omnia in mensura et numero et pondere fecisti.» [2] Senarius namque [numerus] qui partibus suis perfectus est, perfectionem mundi quadam numeri [sui] significatione declarat. Similiter et quadraginta dies, quibus Moyses et Helias et ipse Dominus ieiunaverunt, sine numerorum cognitione non intelleguntur. [3] Sic et alii in scripturis sacris numeri existunt, quorum figuras nonnisi noti huius artis scientiae solvere possunt. Datum est etiam nobis ex aliqua parte sub numerorum consistere disciplina, quando horas per eam dicimus, quando de mensuum curriculo disputamus, quando spatium anni redeuntis agnoscimus. [4] Per numerum siquidem ne confundamur instruimur. Tolle numerum in rebus omnibus, et omnia pereunt. Adime saeculo conputum, et cuncta ignorantia caeca conplectitur, nec differri potest a ceteris animalibus, qui calculi nesciunt rationem.

Caput V. DE PRIMA DIVISIONE PARIUM ET INPARIUM.
[1] Numerus dividitur in [his] paribus et inparibus. Par numerus dividitur in his: pariter par, pariter inpar, et inpariter par. Inpar numerus dividitur in his: primum et simplum, secundum et conpositum, tertium mediocrem; qui quodammodo primus et incompositus est, alio vero modo secundus et conpositus est. [2] Par numerus est, qui in duabus aequis partibus dividi potest, ut II, IV et VIII. Inpar vero numerus est, qui dividi aequis partibus nequit, uno medio vel deficiente vel superante, ut III, V, VII, IX et reliqui. [3] Pariter par numerus est, qui secundum parem numerum pariter dividitur, quousque ad indivisibilem perveniat unitatem; ut puta LXIV habet medietate XXXII, hic autem XVI, XVI vero VIII, octonarius IV, quaternarius II, binarius unum, qui singularis indivisibilis est. [4] Pariter inpar est, qui in partes aequas recipit sectionem, sed partes eius mox indissecabiles permanent, ut VI, X et XXXVIII, L. Mox enim hunc numerum divideris, incurris in numerum quem secare non possis. [5] Inpariter par numerus est, cuius partes etiam dividi possunt, sed usque ad unitatem non perveniunt, ut XXIV. Hi enim in medietatem divisi XII faciunt rursumque in aliam medietatem VI, deinde in aliam tres; et ultra divisionem non recipit sectio illa, sed ante unitatem invenitur terminus, quem secare non possis. [6] Inpariter inpar est, qui ab inpari numero inpariter mensuratur, ut XXV, XLIX; qui dum sint inpares numeri, ab inparibus etiam partibus dividuntur, ut septies septeni XLIX et quinquies quini XXV. Inparium numerorum alii simplices sunt, alii conpositi, alii mediocres. [7] Simplices sunt, qui nullam aliam partem habent nisi solam unitatem, ut ternarius solam tertiam, et quinarius solam quintam, et septenarius solam septimam. His enim una pars sola est. Conpositi sunt, qui non solum unitate metiuntur, sed etiam alieno numero procreantur, ut novem, XV et XXI. Dicimus enim ter terni, et septies terni, ter quini, et quinquies quini. [8] Mediocres numeri sunt, qui quodammodo simplices et inconpositi esse videntur, alio vero modo et conpositi; [ut] verbi gratia, novem ad XXV dum conparatus fuerit, primus est et inconpositus, quia non habet communem numerum nisi solum monadicum: ad quindecim vero si conparatus fuerit, secundus est et compositus, quoniam inest illi communis numerus praeter monadicum, id est ternarius numerus; qui(a) novem mensurat ter terni, et quindecim ter quini. [9] Item parium numerorum alii sunt superflui, alii diminutivi, alii perfecti. Superflui sunt, quorum partes simul ductae plenitudinem suam excedunt, ut puta duodenarius. Habet enim partes quinque: duodecimam, quod est unum; sextam, quod duo; quartam, quod tria; tertiam, quod quattuor; dimidiam, quod sex. Unum enim et duo, et tria, et quattuor, et sex simul ducta XVI faciunt et longe a duodenario excedunt: sic et alii similes plurimi, ut duodevicesimus, et multi tales. [10] Diminutivi numeri sunt, qui partibus suis computati minorem summam efficiunt, utputa denarius, cuius partes sunt tres: decima, quod est unum; quinta, quod duo; dimidia, quod quinque. Unum enim et duo et quinque simul ducta octonarium faciunt, longe a denario minorem. Similis est huic octonarius, vel alii plurimi qui in partes redacti infra consistunt. [11] Perfectus numerus est, qui suis partibus adinpletur, ut senarius; habet enim tres partes, sextam, tertiam, [et] dimidiam: sexta eius unum est, tertia duo, dimidia tres. Haec partes in summam ductae, id est unum et duo et tria simul eundem consummant perficiuntque senarium. Sunt autem perfecti numeri intra denarium VI, intra centenarium XXVIII, intra millenarium CCCCXCVI.

Caput VI. DE SECUNDA DIVISIONE TOTIUS NUMERI.
[1] Omnis numerus (1) aut secundum se consideratur, (2) aut ad aliquid. (1) Iste dividitur sic: alii enim sunt aequales, alii inaequales. (2) Iste dividitur sic: alii sunt maiores, alii sunt minores. Maiores dividuntur sic: multiplices, superparticulares, superpartientes, multiplices superparticulares, multiplices superpartientes. Minores dividuntur sic: submultiplices, subsuperparticulares, subsuperpartientes, submultiplices subsuperparticulares, submultiplices subsuperpartientes. [2] Per se numerus est, qui sine relatione aliqua dicitur, ut III. IV. V. VI, et ceteri similes. Ad aliquid numerus est, qui relative ad alios conparatur; ut verbi gratia IV ad II dum conparatus fuerit, duplex dicitur [et multiplex], VI ad III, VIII ad IV, X ad V; et iterum III ad unum triplex, VI ad II, IX ad III et ceteri. [3] Aequales numeri dicuntur, qui secundum quantitatem aequales sunt, ut verbi gratia II ad II, III ad III, X ad X, C ad C. Inaequales numeri sunt, qui ad invicem conparati inaequalitatem demonstrant, ut III ad II, IV ad III, V ad IV, X ad VI; et universaliter maior minori aut minor maiori huiusmodi dum conparatus fuerit, inaequalis dicitur. [4] Maior numerus est, qui habet in se illum minorem numerum, ad quem conparatur, et aliquid plus; ut verbi gratia quinarius numerus trinario numero fortior est, eo quod habet quinarius numerus in se trinarium numerum et alias partes eius duas, et reliqui tales. [5] [Minor numerus est, qui continetur a maiori, ad quem conparatur, cum aliqua parte sui, ut ternarius ad quinarium. Continetur enim ab eo cum duabus partibus suis.] Multiplex numerus est, qui habet in se minorem numerum bis, aut ter, aut quater, aut multipliciter; ut verbi gratia II ad unum dum conparati fuerint, duplex est; III ad unum, triplex; IV quadruplex, et reliqui. [6] Econtra submultiplex numerus est, qui intra multiplicem continetur bis, aut ter, aut quater, aut multipliciter; ut verbi gratia unus a II bis continetur, a III ter, a IV quater, a V quinquies, et ab aliis multipliciter. [7] Superparticularis numerus est, dum fortior continet intra se inferiorem numerum, circa quem conparatur, similiter et unam partem eius; ut verbi gratia III ad II dum conparati fuerint, continent intra se II et alium unum, qui media pars est duorum; IV ad III dum conparati fuerint, continent in se III, et alium unum, qui est tertia pars trium. Iterum V ad IV dum conparati fuerint, habent in se quaternarium numerum, et alium unum, qui quarta pars esse dicitur quaternarii numeri, et ceteri tales. [8] Superpartiens numerus est, qui in se inferiorem numerum totum continet, et super hoc alteras partes eius II, aut III, aut IV, aut V, aut alias; ut verbi gratia V ad III dum conparati fuerint, habent in se quinarius numerus trinarium, et super hoc alias partes eius II; VII ad IV dum conparati fuerint, habent in se IV, et alias III partes eius; IX ad V dum conparati fuerint, habent in se V, et alias IV partes eius. [9] Subsuperpartiens numerus est, qui continetur in numero superpartienti cum aliquibus partibus suis duabus aut tribus aut pluribus; [ut] verbi gratia III continentur a V cum aliis II partibus suis; V a IX cum IV partibus suis. [10] Subsuperparticularis numerus est minor, qui continetur in fortiori numero cum alia una parte sua, aut media, aut tertia, aut quarta, aut quinta; ut verbi gratia II ad III, III ad IV, IV ad V, et ceteri. [11] Multiplex superparticularis numerus est, qui, dum conparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet in se totum inferiorem numerum multipliciter cum aliqua parte eius; ut verbi gratia V ad II dum conparati fuerint, continent in se bis II, IV, et unam partem eius; IX ad IV dum conparati fuerint, continent in se bis IV, VIII, et unam partem eius. [12] [Submultiplex [sub]superparticularis numerus est qui, dum ad fortiorem sibi numerum conparatus fuerit, continetur ab eo multipliciter cum alia una parte sua; ut verbi gratia II ad V dum conparati fuerint, continentur ab eo bis cum una parte sua.] Multiplex superpartionalis numerus est, qui dum conparatus ad inferiorem sibi numerum fuerit, continet eum multipliciter cum aliis partibus eius; ut verbi gratia VIII ad III dum conparati fuerint, continent in se bis III, cum aliis II partibus eius; XIV ad VI dum conparati fuerint, continent intra se bis VI cum aliis II partibus eius; [XVI ad VII dum conparati fuerint, continent eum bis cum aliis II partibus eius; XXI ad IX dum conparati fuerint, continent intra se bis IX cum aliis III partibus eius]. [13] Submultiplex superpartionalis numerus est, qui dum ad fortiorem sibi conparatus fuerit, continetur ab eo multipliciter cum aliquibus partibus suis; ut verbi gratia III ad VIII continentur bis cum II partibus suis; IV ad XI continentur bis cum III partibus suis.

Caput VII. DE TERTIA DIVISIONE TOTIUS NUMERI.
[1] Numeri (1) aut discreti sunt, (2) aut continentes. Iste dividitur sic: (1) lineales, (2) superficiosi, (3) solidi. Discretus numerus est, qui a discretis monadibus continetur, ut verbi gratia III. IV. V. VI. et reliqui. [2] Continens numerus est, qui coniunctis monadibus continetur; [ut] verbi gratia ternarius numerus in magnitudine intellegatur, id est in linea, aut spatium aut solidum dicitur continens: similiter quaternarius et quinarius numeri. [3] Linealis numerus est, qui inchoans a monade linealiter scribitur usque ad infinitum. Unde alpha ponitur pro designatione linearum, quoniam haec littera unum significat apud Graecos (sequitur figura). [4] Superficialis numerus est, qui non solum longitudine, sed et latitudine continetur, ut trigonus, quadratus, quinqueangulus vel circulatus numeri, et ceteri, qui semper in plano pede, id est superficie continentur. Trigonus numerus est ita (seq. figura). Quadratus numerus est ita (seq. figura). Quinqueangulus ita (seq. figura). [5] Circularis numerus est ita, qui dum similiter multiplicatus fuerit, a se inchoans ad se convertitur, ut verbi gratia quinquies quini XXV, ita (seq. figura). Solidus numerus est, qui longitudine et latitudine vel altitudine continetur, ut sunt pyramides, qui in modum flammae consurgunt, ita (seq. figura). [6] Cubus, ut sunt tesserae, ita (seq. figura). Sphaerae, quibus est aequalis undique rotunditas, ita (seq. figura). Sphaericus autem numerus est, qui a circulato numero multiplicatus a se inchoat et in se convertitur. Quinquies quini XXV. Hic circulus dum in se ipsum multiplicatus fuerit, facit sphaeram, id est quinquies XXV CXXV.

Caput VIII. DE DIFFERENTIA ARITHMETICAE, GEOMETRIAE ET MUSICAE.
[1] Inter Arithmeticam [autem] et Geometriam et Musicam hoc interest, ut media invenias. In Arithmetica primo sic quaeris. Coniungis extrema, et dividis, et facis medium: utputa fac extrema esse VI et XII, simul iungis et faciunt X et VIII: partiris media et facis IX, quod est analogicum arithmeticae, ut medius quot monadibus superat primum, his superetur ab extremo. Superant enim IX VI tribus monadibus, his superatur a XII. [2] Secundum geometriam vero ita quaeris. Extrema multiplicata tantum faciunt, quantum et media duplicata, utputa VI et XII multiplicata facient septuagies dipondius, media VIII et IX multiplicata tantundem faciunt. [3] Secundum musicam ita: Qua parte superat medius primum, eadem parte superatur medius ab extremo. Utputa VI et VIII; duabus partibus superant, quae duae partes tertia media, VII[I], superatur ab ultima nona.

Caput IX. QUOT NUMERI INFINITI EXISTUNT.
[1] Numeros autem infinitos esse certissimum est, quoniam in quocumque numero finem faciendum putaveris, idem ipse non dico uno addito augeri, sed quamlibet sit magnus, et quamlibet ingentem multitudinem continens, in ipsa ratione atque scientia numerorum non solum duplicari, verum etiam multiplicari potest. [2] Ita vero suis quisque numerus proprietatibus terminatur, ut nullus eorum par esse cuicumque alteri possit. Ergo et dispares inter se atque diversi sunt, et singuli quique finiti sunt, et omnes infiniti sunt.

De geometria

Caput X. DE INVENTORIBUS GEOMETRIAE ET VOCABULO EIUS.
[1] Geometriae disciplina primum ab Aegyptiis reperta dicitur, quod, inundante Nilo et omnium possessionibus limo obductis, initium terrae dividendae per lineas et mensuras nomen arti dedit. Quae deinde longius acumine sapientium profecta et maris et caeli et aeris spatia metiuntur. [2] Nam provocati studio sic coeperunt post terrae dimensionem et caeli spatia quaerere: quanto intervallo luna a terris, a luna sol ipse distaret, et usque ad verticem caeli quanta se mensura distenderet, sicque intervalla ipsa caeli orbisque ambitum per numerum stadiorum ratione probabili distinxerunt. [3] Sed quia ex terrae dimensione haec disciplina coepit, ex initio sui et nomen servavit. Nam geometria de terra et de mensura nuncupata est. Terra enim Graece gh vocatur, metron mensura. Huius disciplinae ars continet in se lineamenta, intervalla, magnitudines et figuras, et in figuris dimensiones et numeros.

Caput XI. DE QUADRIPERTITA DIVISIONE GEOMETRIAE.
[1] Geometriae quadripertita divisio est, in planum, in magnitudinem numerabilem, in magnitudinem rationalem, et in figuras solidas. [2] Planae figurae sunt, quae longitudine et latitudine continentur, quae sunt iuxta Platonem numero quinque. Numerabilis magnitudo est, quae numeris arithmeticae dividi potest. [3] Magnitudines rationales sunt, quorum mensuram scire possumus, inrationales vero, quorum mensurae quantitas cognita non habetur.

Caput XII. DE FIGURIS GEOMETRIAE.
[1] Figurae solidae sunt, quae longitudine, latitudine et altitudine continentur, ut est cubus, cuius species quinque in plano. Quarum prima circulus est figura plana, quae vocatur circumducta; cuius in medio punctus est, quo cuncta convergunt, quod centrum geometriae vocant, Latini punctum circuli nuncupant (sequitur figura). [2] Quadrilatera figura est in plano quadrata; quae sub quattuor rectis lineis iacet, ita (seq. figura). Dianatheton grammon figura plana, [ita] (seq. figura). Orthogonium, id est rectiangulum figura plana. Est enim triangulum et habet angulum rectum (seq. figura). Isopleuros figura plana, recta et subter constituta (seq. figura). [3] Sphaera est figura in rotundum formata, partibus cunctis aequalis (seq. figura). Cubus est figura propria solida, quae longitudine, latitudine et altitudine continetur (seq. figura). [4] Cylindrus est figura quadrata, habens superius semicirculum (seq. figura). [5] Conon, figura quae ab amplo in angustum finit, sicut orthogonium (seq. figura). [6] Pyramis est figura, quae in modum ignis ab amplo in acumen consurgit; ignis enim apud Graecos PUR appellatur (seq. figura). [7] Sicut autem infra X omnis est numerus, ita intra hunc circulum omnium figurarum concluditur ambitus (seq. figura). Prima autem figura huius artis punctus est, cuius pars nulla est. Secunda linea, praeter latitudinem longitudo. Recta linea est, quae ex aequo in suis punctis iacet. Superficies vero, quod longitudines et latitudines solas habet. Superficiei vero fines lineae sunt, quorum formae ideo in superioribus decem figuris positae non sunt, quia inter eas inveniuntur.

Caput XIII. DE NUMERIS GEOMETRIAE.
[1] Numeros autem secundum Geometriam ita quaeris. Extrema quippe eius multiplicata tantum faciunt, quantum et media duplicata: utputa VI et XII multiplicata faciunt septuagies dipondius, media VIII et IX multiplicata tantundem faciunt.

Caput XIV. EXPOSITIO FIGURARUM INFRA SCRIPTARUM.
[1] Alia ratio in motu stellarum similiter octo figuris colligitur: aut quod diametra sint aut quadrata aut trigona aut hexagona aut asyndeta aut simul aut circumferens, id est superferens aut superfertur. Diametra sunt quando quinque signa intersunt. Tetragona, quando duo. Hexagona, quando unum. Asyndeton, quando nullum. Simul, quando in eadem particula sunt. Superferens, quando supervenit aut actum facit. Superfertur quando antecedit. Trigona, quando tria media. [2] Item secundum rationem aliam sunt octo differentiae, id est: signum, partes, fines, conventu, retrogradu an recto itinere, latitudo et longitudo. [3] Ratio interioris formae. Posset huius loci talis quaestio nasci. Cum in ordine numeri prius VIII sint, hic prius IX posuit, quoniam in ratione arithmeticae vel geometriae plus sunt VIII quam IX. VIII enim cubus est vel solidum, id est corpus quod plus invenire non potest. IX vero superficies sunt, id est res quae plena non est, sed indigeat perfectionem. [4] Hic duo cubi, id est duae soliditates, hoc modo inveniuntur. Senarius primus perfectus est; dividitur enim paribus numeris sic: sexta per as; in tertia per dupondios; ter bini, sex; in dimidium, id est bis terni, sex. Aliud quod ita dividas per pares numeros invenies, quod a proposito conveniens sit. [5] Inter primum in ordine, id est X, qui propter primum perfectum numerum cum primo versu multiplicans sexies noveni, LIV; novies seni, LIV. +Facitque materia tot partes habuisse cognoscitur non inmerito duobus,+ (e) quibus habet unum in tali ordine: I, II, III, IV, IX, VIII, alios simul XXVII.]

De musica

Caput XV. DE MUSICA ET EIUS NOMINE.
[1] Musica est peritia modulationis sono cantuque consistens. Et dicta Musica per derivationem a Musis. Musae autem appellatae apo tou mwsqai, id est a quaerendo, quod per eas, sicut antiqui voluerunt, vis carminum et vocis modulatio quaereretur. [2] Quarum sonus, quia sensibilis res est, praeterfluit in praeteritum tempus, inprimiturque memoriae. Inde a poetis Iovis et Memoriae filias Musas esse confictum est. Nisi enim ab homine memoria teneantur soni, pereunt, quia scribi non possunt.

Caput XVI. DE INVENTORIBUS EIUS.
[1] Moyses dicit repertorem musicae artis fuisse Tubal, qui fuit de stirpe Cain ante diluvium. Graeci vero Pythagoram dicunt huius artis invenisse primordia ex malleorum sonitu et cordarum extensione percussa. Alii Linum Thebaeum et Zetum et Amphion in musica arte primos claruisse ferunt. [2] Post quos paulatim directa est praecipue haec disciplina et aucta multis modis, eratque tam turpe Musicam nescire quam litteras. Interponebatur autem non modo sacris, sed et omnibus sollemnibus, omnibusque laetis, vel tristioribus rebus. [3] Ut enim in veneratione divina hymni, ita in nuptiis Hymenaei, et in funeribus threni, et lamenta ad tibias canebantur. In conviviis vero lyra vel cithara circumferebatur, et accubantibus singulis ordinabatur conviviale genus canticorum.

Caput XVII. QUID POSSIT MUSICA.
[1] Itaque sine Musica nulla disciplina potest esse perfecta, nihil enim sine illa. Nam et ipse mundus quadam harmonia sonorum fertur esse conpositus, et coelum ipsud sub harmoniae modulatione revolvi. Musica movet affectus, provocat in diversum habitum sensus. [2] In proeliis quoque tubae concentus pugnantes accendit, et quanto vehementior fuerit clangor, tanto fit ad certamen animus fortior. Siquidem et remiges cantus hortatur, ad tolerandos quoque labores musica animum mulcet, et singulorum operum fatigationem modulatio vocis solatur. [3] Excitos quoque animos musica sedat, sicut de David legitur, qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Ipsas quoque bestias, necnon et serpentes, volucres atque delphinas ad auditum suae modulationis musica provocat. Sed et quidquid loquimur, vel intrinsecus venarum pulsibus commovemur, per musicos rhythmos harmoniae virtutibus probatur esse sociatum.

Caput XVIII. DE TRIBUS PARTIBUS MUSICAE.
[1] Musicae partes sunt tres, id est, harmonica, rhythmica, metrica. Harmonica est, quae decernit in sonis acutum et gravem. Rhythmica est, quae requirit incursionem verborum, utrum bene sonus an male cohaereat. [2] Metrica est, quae mensuram diversorum metrorum probabili ratione cognoscit, ut verbi gratia heroicon, iambicon, elegiacon, et cetera.

Caput XIX. DE TRIFORMI MUSICAE DIVISIONE.
[1] Ad omnem autem sonum, quae materies cantilenarum est, triformem constat esse naturam. Prima est harmonica, quae ex vocum cantibus constat. Secunda organica, quae ex flatu consistit. Tertia rhythmica, quae pulsu digitorum numeros recipit. [2] Nam aut voce editur sonus, sicut per fauces, aut flatu, sicut per tubam vel tibiam, aut pulsu, sicut per citharam, aut per quodlibet aliud, quod percutiendo canorum est.

Caput XX. DE PRIMA DIVISIONE MUSICAE QUAE HARMONICA DICITUR.
[1] Prima divisio Musicae, quae harmonica dicitur, id est, modulatio vocis, pertinet ad comoedos, tragoedos, vel choros, vel ad omnes qui voce propria canunt. Haec ex animo et corpore motum facit, et ex motu sonum, ex quo colligitur Musica, quae in homine vox appellatur. [2] Vox est aer spiritu verberatus, unde et verba sunt nuncupata. Proprie autem vox hominum est, seu inrationabilium animantium. Nam in aliis abusive non proprie sonitum vocem vocari, ut: «vox tubae infremuit», (Virg. Aen. 3,556):

Fractasque ad litore voces.

Nam proprium est ut litorei sonent scopuli, et (Virg. Aen. 9,503):

At tuba terribilem sonitum procul aere canoro.

Harmonia est modulatio vocis, et concordantia plurimorum sonorum, vel coaptatio. [3] Symphonia est modulationis temperamentum ex gravi et acuto concordantibus sonis, sive in voce, sive in flatu, sive in pulsu. Per hanc quippe voces acutiores gravioresque concordant, ita ut quisquis ab ea dissonuerit, sensum auditus offendat. Cujus contraria est diaphonia, id est voces discrepantes, vel dissonae. [4] Euphonia est suavitas vocis. Haec et melos a suavitate et melle dicta. [5] Diastema est vocis spatium ex duobus vel pluribus sonis aptatum. [6] Diesis est spatia quaedam et deductiones modulandi atque vergentes de uno in altero sono. [7] Tonus est acuta enuntiatio vocis. Est enim harmoniae differentia et quantitas, quae in vocis accentu vel tenore consistit: cuius genera in quindecim partibus musici dividerunt, ex quibus hyperlydius novissimus et acutissimus, hypodorius omnium gravissimus. [8] Cantus est inflexio vocis, nam sonus directus est; praecedit autem sonus cantum. [9] Arsis est vocis elevatio, hoc est initium. Thesis vocis positio, hoc est finis. [10] Suaves voces sunt subtiles et spissae, clarae atque acutae. Perspicuae voces sunt, quae longius protrahuntur, ita ut omnem inpleant continuo locum, sicut clangor tubarum. [11] Subtiles voces sunt, quibus non est spiritus, qualis est infantium, vel mulierum, vel aegrotantium, sicut in nervis. Quae enim subtilissimae cordae sunt, subtiles ac tenues sonos emittunt. [12] Pingues sunt voces, quando spiritus multus simul egreditur, sicut virorum. Acuta vox tenuis, alta, sicut in cordis videmus. Dura vox est, quae violenter emittit sonos, sicut tonitruum, sicut incudis sonus, quotiens in durum malleus percutitur ferrum. [13] Aspera vox est rauca, et quae dispergitur per minutos et indissimiles pulsus. Caeca vox est, quae, mox emissa fuerit, conticescit, atque suffocata nequaquam longius producitur, sicut est in fictilibus. Vinnola est vox mollis atque flexibilis. Et vinnola dicta a vinno, hoc est cincinno molliter flexo. [14] Perfecta autem vox est alta, suavis et clara: alta, ut in sublime sufficiat; clara, ut aures adinpleat; suavis, ut animos audientium blandiat. Si ex his aliquid defuerit, vox perfecta non est.

Caput XXI. DE SECUNDA DIVISIONE, QUAE ORGANICA DICITUR.
[1] Secunda est divisio organica in his, quae spiritu reflante completa in sonum vocis animantur, ut sunt tubae, calami, fistulae, organa, pandoria, et his similia instrumenta. [2] Organum vocabulum est generale vasorum omnium musicorum. Hoc autem, cui folles adhibentur, alio Graeci nomine appellant. Ut autem organum dicatur, magis ea vulgaris est Graecorum consuetudo. [3] Tuba primum a Tyrrhenis inventa, de quibus Vergilius (Aen. 8,526):

Tyrrhenusque tubae mugire per aethera clangor.

Adhibebatur autem non solum in proeliis, sed in omnibus festis diebus propter laudis vel gaudii claritatem. Unde et in Psalterio dicitur (81,4): «Canite in initio mensis tuba, in die insignis sollemnitatis vestrae.» Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut in initio novae lunae tuba clangerent, quod etiam et hucusque faciunt. [4] Tibias excogitatas in Phrygia ferunt: has diu quidem funeribus tantum adhibitas, mox et sacris gentilium. Tibias autem appellatas putant, quod primum de cervinis tibiis cruribusque hinnulorum fierent, deinde per abusionem ita coeptas vocari etiam quae non de cruribus ossibusque essent. Hinc et tibicen, quasi tibiarum cantus. [5] Calamus nomen est proprium arboris a calendo, id est fundendo voces vocatus. [6] Fistulam quidam putant a Mercurio inventam, alii a Fauno, quem Graeci vocant Pan. Nonnulli eam ab Idi pastore Agrigentino ex Sicilia. Fistula autem dicta, quod vocem emittat. Nam fos Graece vox, stolia missa appellatur. [7] Sambuca in musicis species est symphoniarum. Est enim genus ligni fragilis, unde et tibiae conponuntur. [8] Pandorius ab inventore vocata. De quo Vergilius (Ecl. 2,32):

Pan primus calamos cera coniungere plures
instituit, Pan curat ovis oviumque magistros.

Fuit enim apud gentiles deus pastoralis, qui primus dispares calamos ad cantum aptavit, et studiosa arte conposuit.

Caput XXII. DE TERTIA DIVISIONE, QUAE RYTHMICA NUNCUPATUR.
[1] Tertia est divisio rythmica, pertinens ad nervos et pulsum, cui dantur species cithararum diversarum, tympanum quoque, cymbalum, sistrum, acetabula aenea et argentea, vel alia quae metallico rigore percussa reddunt cum suavitate tinnitum et cetera huiuscemodi. [2] Citharae ac psalterii repertor Tubal, ut praedictum est, perhibetur. Iuxta opinionem autem Graecorum citharae usus repertus fuisse ab Apolline creditur. Forma citharae initio similis fuisse traditur pectori humano, quo uti vox a pectore, ita ex ipsa cantus ederetur, appellatamque eadem de causa. Nam pectus Dorica lingua kiqara vocari. [3] Paulatim autem plures eius species extiterunt, ut psalteria, lyrae, barbitae, phoenices et pectides, et quae dicuntur Indicae, et feriuntur a duobus simul. Item aliae atque aliae, et quadrata forma vel trigonali. [4 Chordarum etiam numerus multiplicatus, et conmutatum genus. Veteres autem citharam fidiculam vel fidicem nominaverunt, quia tam concinunt inter se chordae eius, quam bene conveniat inter quos fides sit. Antiqua autem cithara septemchordis erat. Unde et Vergilius (Aen. 6,646):

Septem discrimina vocum.

[5] Discrimina autem ideo, quod nulla chorda vicinae chordae similem sonum reddat. Sed ideo septem chordae, vel quia totam vocem implent, vel quia septem motibus sonat caelum. [6] Chordas autem dictas a corde, quia sicut pulsus est cordis in pectore, ita pulsus chordae in cithara. Has primus Mercurius excogitavit; idemque prior in nervos sonum strinxit. [7] Psalterium, quod vulgo canticum dicitur, a psallendo nominatum, quod ad eius vocem chorus consonando respondeat. Est autem similitudo citharae barbaricae in modum ariqmon DELTA literae; sed psalterii et citharae haec differentia est, quod psalterium lignum illud concavum, unde sonus redditur, superius habet, et deorsum feriuntur chordae, et desuper sonant. Cithara vero concavitatem ligni inferius habet. Psalterium autem Hebraei decachordon usi sunt propter numerum Decalogi legis. [8] Lyra dicta apo tou lurein, id est a varietate vocum, quod diversos sonos efficiat. Lyram primum a Mercurio inventam fuisse dicunt, hoc modo. Cum regrediens Nilus in suos meatus varia in campis reliquisset animalia, relicta etiam testudo est. Quae cum putrefacta esset, et nervi eius remansissent extenti intra corium, percussa a Mercurio sonitum dedit; ad cuius speciem Mercurius lyram fecit et Orpheo tradidit, qui eius rei maxime erat studiosus. [9] Unde existimatur eadem arte non feras tantum, sed et saxa atque silvas cantus modulatione adplicuisse. Hanc musici propter studii amorem, et carminis laudem etiam inter sidera suarum fabularum commentis conlocatam esse finxerunt. [10] Tympanum est pellis vel corium ligno ex una parte extentum. Est enim pars media symphoniae in similitudinem cribri. Tympanum autem dictum quod medium est, unde et margaritum medium tympanum dicitur; et ipsud, ut symphonia, ad virgulam percutitur. [11] Cymbala acitabula quaedam sunt, quae percussa invicem se tangunt et faciunt sonum. Dicta autem cymbala, quia cum ballematia simul percutiuntur; cum enim Graeci dicunt kumbala ballematia. [12] Sistrum ab inventrice vocatum. Isis enim regina Aegyptiorum id genus invenisse probatur. Iuvenalis (13,93):

Isis et irato feriat mea lumina sistro.

Inde et hoc mulieres percutiunt, quia inventrix huius generis mulier. Unde et apud Amazonas sistro ad bellum feminarum exercitus vocabatur. [13] Tintinabulum de sono vocis nomen habet, sicut [et] plausus manuum, stridor valvarum. [14] Symphonia vulgo appellatur lignum cavum ex utraque parte pelle extenta, quam virgulis hinc et inde musici feriunt, fitque in ea ex concordia gravis et acuti suavissimus cantus.

Caput XXIII.
DE NUMERIS MUSICIS.
[1] Numeros autem secundum musicam ita quaeris. Positis extremis, utputa VI et decas dipondius, vides quot monadibus superetur VI a XII, et est VI monadibus: ducis per quadratum, sexies seni faciunt XXXVI. Coniungis extrema illa prima, VI ad XII, simul efficiunt XVIII. Partiris tricies sexies per decas octo, efficit dipondius. Hos iungis cum summa minore, id est sexies, erunt VIII et erit medium inter VI et XII. Quapropter VIII superant VI duabus monadibus, id est tertia de VI, et superantur VIII a XII quattuor monadibus, tertia portione. Qua parte ergo superat, eadem superatur. [2] Sed haec ratio quemadmodum in mundo est ex volubilitate circulorum, ita et in microcosmo in tantum praeter vocem valet, ut sine ipsius perfectione etiam homo symphoniis carens non constet. Eiusdem musicae perfectione etiam metra consistunt in arsi et thesi, id est elevatione et positione.

De astronomia

Caput XXIV. DE ASTRONOMIAE NOMINE.
[1] Astronomia est astrorum lex, quae cursus siderum et figuras et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit.

Caput XXV. DE INVENTORIBUS EIUS.
[1] Astronomiam primi Aegyptii invenerunt. Astrologiam vero et nativitatis observantiam Chaldaei primi docuerunt. Abraham autem instituisse Aegyptios Astrologiam Iosephus auctor adseverat. Graeci autem dicunt hanc artem ab Atlante prius excogitatam, ideoque dictus est sustinuisse caelum. [2] Quisquis autem ille fuit, motu caeli et ratione animi excitatus per temporum vices, per astrorum ratos definitosque cursus, per intervallorum spatia moderata, consideravit dimensiones quasdam et numeros, quae definiendo ac secernendo in ordinem nectens Astrologiam repperit.

Caput XXVI. DE INSTITUTORIBUS EIUS.
[1] In utraque autem lingua diversorum quidem sunt de astronomia scripta volumina, inter quos tamen Ptolemaeus rex Alexandriae apud Graecos praecipuus habetur: hic etiam et canones instituit, quibus cursus astrorum inveniatur.

Caput XXVII. DE DIFFERENTIA ASTRONOMIAE ET ASTROLOGIAE.
[1] Inter Astronomiam autem et Astrologiam aliquid differt. Nam Astronomia caeli conversionem, ortus, obitus motusque siderum continet, vel qua ex causa ita vocentur. Astrologia vero partim naturalis, partim superstitiosa est. [2] Naturalis, dum exequitur solis et lunae cursus, vel stellarum certas temporum stationes. Superstitiosa vero est illa quam mathematici sequuntur, qui in stellis auguriantur, quique etiam duodecim caeli signa per singula animae vel corporis membra disponunt, siderumque cursu nativitates hominum et mores praedicare conantur.

Caput XXVIII. DE ASTRONOMIAE RATIONE.
[1] Astronomiae ratio modis plurimis constat. Definit enim quid sit mundus, quid [sit] caelum, quid sphaerae situs et cursus, quid axis caeli et poli, quae sint climata caeli, qui cursus solis et lunae atque astrorum, et cetera.

Caput XXIX. DE MUNDO ET EIUS NOMINE.
[1] Mundus est is qui constat ex caelo, [et] terra et mare cunctisque sideribus. Qui ideo mundus est appellatus, quia semper in motu est; nulla enim requies eius elementis concessa est.

Caput XXX. DE FORMA MUNDI.
[1] Forma mundi ita demonstratur. Nam quemadmodum erigitur mundus in septentrionalem plagam, ita declinatur in australem. Caput autem eius et quasi facies orientalis regio est, ultima pars septentrionalis est.

Caput XXXI. DE CAELO ET EIUS NOMINE.
[1] Caelum philosophi rotundum, volubile atque ardens esse dixerunt; vocatumque hoc nomine, eo quod tamquam vas caelatum inpressa signa habeat stellarum. [2] Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inplevit sole scilicet et lunae orbe fulgenti, et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. Hoc autem Graece ouranoV dicitur apo tou orasqai, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior.

Caput XXXII. DE SPHAERAE CAELESTIS SITU.
[1] Sphaera caeli est species quaedam in rotundo formata, cuius centrum terra est ex omnibus partibus aequaliter conclusa. Hanc sphaeram nec principium habere dicunt nec terminum, ideo quod in rotundum, quasi circulus, unde incipiat vel ubi desinat non facile conprehendatur. [2] Philosophi autem mundi septem caelos, id est planetas, globorum consono motu introduxerunt, quorum orbibus conexa memorant omnia, quos sibi innexos et velut insertos versari retro, et [e] contrario ceteris motu ferri arbitrantur.

Caput XXXIII. DE EIUSDEM SPHAERAE MOTU.
[1] Sphaerae motus duobus axibus volvitur, quorum unus est septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam videtur, et Austronotius dicitur. [2] His duobus polis moveri sphaeram caeli dicunt, et cum motu eius sidera in ea fixa ab oriente usque ad occidentem circuire, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus.

Caput XXXIV. DE EIUSDEM SPHAERAE CURSU.
[1] Sphaera caeli ab oriente et occidente semel in die et nocte vertitur viginti quattuor horarum spatiis, quibus sol cursum suum super terras et sub terras sua volubilitate concludit.

Caput XXXV. DE CELERITATE CAELI.
[1] Tanta celeritate sphaera caeli dicitur currere ut, nisi adversus praecipitem eius cursum astra currerent, qui eam remorarent, mundi ruinam faceret.

Caput XXXVI. DE AXE CAELI.
[1] Axis est septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est.

Caput XXXVII. DE CAELESTIBUS POLIS.
[1] Poli sunt circuli, qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam videtur, et Austronotius dicitur; et dicti poli quod sint axium cycli ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati; sed polus Boreus semper videtur, Austronotius numquam, quia dextra caeli altiora sunt, pressa Austri.

Caput XXXVIII. DE CARDINIBUS CAELI.
[1] Cardines caeli extremae partes sunt axis. Et dictae cardines eo, quod per eos vertitur caelum, vel quia sicut cor volvuntur.

Caput XXXIX. DE CONVEXIS CAELI.
[1] Convexa autem caeli extrema eius sunt, a curvitate dicta, ut est illud:

Convexum quotiens cludit nox humida caelum.

Convexum enim curvum est, quasi conversum seu inclinatum, et in modum circuli flexum.

Caput XL. DE IANUIS CAELI.
[1] Ianuae caeli duae sunt, oriens et occasus. Nam una porta sol procedit, alia se recipit.

Caput XLI. DE GEMINA FACIE CAELI.
[1] Facies caeli vel caput orientalis regio, ultima septentrionalis. De qua Lucanus (4,106):

Sic mundi pars ima iacet, quam Zona nivalis
perpetuaeque premunt hiemes.

Caput XLII. DE QUATTUOR PARTIBUS CAELI.
[1] Climata caeli, id est plagae vel partes, quattuor sunt, ex quibus prima pars orientalis est, unde aliquae stellae oriuntur. Secunda occidentalis, ubi nobis aliquae stellae occidunt. Tertia septentrionalis, ubi sol pervenit in diebus maioribus. Quarta australis, ubi sol pervenit noctibus maioribus. [2] Oriens autem ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras supcrinducit. Septentrio autem a septem stellis axis vocatus, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur eo quod vertitur. [3] Meridies autem vocata, vel quia ibi sol facit medium diem quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. [4] Sunt et alia septem climata caeli, quasi septem lineae ab oriente in occidentem, sub quibus et mores hominum dispares atque animalia specialiter diversa nascuntur, quae vocata sunt a locis quibusdam famosis; quorum primum est Merois, secundum Syene, tertium Catachoras, id est Africa, quartum Rhodus, quintum Hellespontus, sextum Mesopontum, septimum Borusthenes.

Caput XLIII. DE HEMISPHAERIIS.
[1] Haemisphaeria dimidia pars sphaerae est. Hemisphaerion supra terra est ea pars caeli quae a nobis tota videtur; Hemisphaerion sub terra est quae videri non potest, quam diu sub terra fuerit.

Caput XLIV. DE QUINQUE CIRCULIS CAELI.
[1] Zonae caeli quinque sunt, quarum distinctionibus quaedam partes temperie sua incoluntur, quaedam inmanitate frigoris aut caloris inhabitabiles existunt. Quae ideo zonae vel circuli appellantur, eo quod in circumductione sphaerae existunt. [2] Quorum primus circulus ideo arktikoV appellatur, eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur. Secundus circulus, qerinoV qui tropikoV dicitur, quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde tropikoV appellatur. [3] Tertius circulus ishmerinoV, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur, eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. ishmerinoV enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta prespicitur. Quartus autem circulus antarktikoV vocatus eo quod contrarius sit circulo, quem arktikon nominamus. [4] Quintus circulus ceimerinoV tropikoV, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, et aestatem his, qui in Austri partibus conmorantur.

Caput XLV. DE ZODIACO CIRCULO.
[1] Zodiacus [autem] circulus [est], qui ex linearum quinque angulis, [et] ex una linea constat.

Caput XLVI. DE CANDIDO CIRCULO.
[1] Lacteus circulus via est, quae in sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.

Caput XLVII. DE MAGNITUDINE SOLIS.
[1] Magnitudo solis fortior terrae est, unde et eodem momento, quum oritur, et orienti simul et occidenti aequaliter apparet. Quod vero tamquam cubitalis nobis videtur, considerare oportet quantum sol distat a terris, quae longitudo facit ut parvus videatur a nobis.

Caput XLVIII. DE MAGNITUDINE LUNAE.
[1] Magnitudo quoque lunae minor fertur esse quam solis. Nam dum sol superior sit a luna, et tamen a nobis maior quam luna videtur, iam si prope nos accessisset, multo maior quam luna conspiceretur. Sicut autem sol fortior est terrae, ita terra fortior [est] lunae per aliquam quantitatem.

Caput XLIX. DE NATURA SOLIS.
[1] Sol dum igneus sit, prae nimio motu conversionis suae amplius incalescit. Cuius ignem dicunt philosophi aqua nutriri, et e contrario elemento virtutem luminis et caloris accipere. Unde videmus eum saepius madidum atque rorantem.

Caput L. DE CURSU SOLIS.
[1] Solem per se ipsum moveri, non cum mundo verti. Nam si fixus caelo maneret, omnes dies et noctes aequales existerent; sed quoniam alio loco cras occasurum, alio occidisse hesterno videmus, apparet eum per se ipsum moveri, non cum mundo verti. Spatiis enim inaequalibus orbes annuos conficit propter temporum mutationes. Oriens diem facit, occidens noctem inducit. [2] Nam vadens longius ad meridiem hiemem facit, ut hibernis humoribus ac pruinis terra pinguescat. Accedens propius ad septentrionem aestatem reddit, ut fruges maturitate durentur, et quae sunt in humidis incocta, fervefacta mitescant.

Caput LI. DE EFFECTU SOLIS.
[1] Sol oriens diem facit, occidens noctem inducit; nam dies est sol super terras, nox est sol sub terras. Ex ipso enim sunt horae: ex ipso dies, cum ascenderit: ex ipso etiam nox, cum occiderit: ex ipso menses et anni numerantur; ex ipso vicissitudines temporum fiunt. [2] Quando autem per meridiem currit, vicinior terrae est; quando vero iuxta septentrionem, sublimis attollitur. [Cui ideo Deus diversa cursus instituit loca et tempora, ne, dum semper in isdem moraretur locis, cottidiano vapore eius consumeret; sed ut Clemens ait: «Cursus diversos accipit, quibus aeris temperies pro ratione temporum dispensatur, et ordo vicissitudinum permutationumque servatur. Nam dum ad superiora conscenderit, ver temperat: ubi ad summum venerit, aestivos accendit calores: decedens rursus autumni temperiem reddit. Ubi vero ad inferiorem redit circulum, ex glaciali conpage caeli rigorem nobis hiberni frigoris derelinquit.»] (sequitur figura circularis, quae in medio habet medium [est] mundi, circa autem stationes solis sic inscriptas: hic ortus solis in natale Domini; sexta hora diei; occasus in natale Domini; occasus in aequinoctio; occasus solis in natale Iohannis; semper media nox; ortus solis in natale Iohannis; hic ortus solis in aequinoctio.)

Caput LII. DE ITINERE SOLIS.
[1] Sol oriens per meridiem iter habet. Qui postquam ad occasum venerit et Oceano se tinxerit, per incognitas sub terra vias vadit et rursus ad orientem recurrit.

Caput LIII. DE LUMINE LUNAE.
[1] Lunam quidam philosophi dicunt proprium lumen habere, globique eius unam partem esse lucifluam, aliam vero obscuram, [ita: (sequitur figura)] et paulatim se vertendo diversas formas efficere. [2] Alii e contra aiunt lunam non suum lumen habere, sed solis radiis inluminari. Unde et eclipsim patitur, si inter ipsam et solem umbra terrae interveniat. [Sol enim illi loco superior est. Hinc evenit ut, quando sub illo est, parte superiore luceat, inferiore vero, quam habet ad terras, obscura sit.]

Caput LIV. DE FORMIS LUNAE.
[1] Prima figura lunae bicornis est, ita (sequitur figura). Secunda sectilis [habet, ita] (seq. figura). Tertia dimidia [habet ita] (seq. figura). Quarta plena [ita] (seq. figura). Quinta iterum dimidia [ex maiore] [ita] (seq. figura). Sexta iterum sectilis [ita] (seq. figura). Septima bicornis [ita] (seq. figura). [2] Septima autem semis et vicesima secunda semis in suo orbe mediae sunt (seq. figura). Ceterae [autem] pro portione sunt.

Caput LV. DE INTERLUNIO LUNAE.
[1] Interlunium lunae est tempus illud inter deficientem et nascentem lunam. Est autem trigesima dies, quo luna non lucet. Quae ideo tunc videri non potest, quia soli coniuncta obscuratur; sed eodem momento renascens paulatim ab eo recedendo videtur.

Caput LVI. DE CURSU LUNAE.
[1] Luna amissi ac recepti luminis vicibus menstrua spatia moderat. Quae ideo obliquo incedit cursu et non recto, ut sol, scilicet ne incidat in centrum terrae et frequenter patiatur eclipsim. [2] Vicinus est enim eius circulus terrae. Crescens autem orientem cornibus spectat, decrescens occidentem: merito, quia occasura et amissura est lumen.

Caput LVII. DE VICINITATE LUNAE AD TERRAS.
[1] Luna vicinior est terris quam sol. Inde et breviori orbe celerius peragit cursum suum. Nam iter, quod sol in diebus trecentis sexaginta quinque peragit, ista per triginta dies percurrit. Unde et antiqui menses in luna, annos autem in solis cursum posuerunt.

Caput LVIII. DE ECLIPSI SOLIS.
[1] Eclipsis solis est, quotiens luna trigesima ad eandem lineam, qua sol vehitur, pervenit, eique se obiiciens solem obscurat. Nam deficere nobis sol videtur, dum illi orbis lunae opponitur.

Caput LIX. DE ECLIPSI LUNAE.
[1] Eclipsis lunae est, quotiens in umbram terrae luna incurrit. Non enim suum lumen habere, sed a sole inluminari putatur, unde et defectum patitur si inter ipsam et solem umbra terrae interveniat. [2] Patitur autem hoc quinta decima luna eo usque, quam diu centrum atque umbram obstantis terrae exeat videatque solem, vel a sole videatur.

Caput LX. DE DIFFERENTIA STELLARUM, SIDERUM, ET ASTRORUM.
[1] Stellae et sidera et astra inter se differunt. Nam stella est quaelibet singularis. Sidera vero sunt stellis plurimis facta, ut Hyades, Pleiades. Astra autem stellae grandes, ut Orion, Bootes. Sed haec nomina scriptores confundunt, et astra pro stellis et stellas pro sideribus ponunt.

Caput LXI. DE LUMINE STELLARUM.
[1] Stellas non habere proprium lumen, sed a sole inluminari dicuntur, sicut et luna.

Caput LXII. DE STELLARUM SITU.
[1] Stellae inmobiles sunt et cum caelo fixae perpetuo motu feruntur, neque cadunt per diem, sed solis splendore obscurantur.

Caput LXIII. DE STELLARUM CURSU.
[1] Sidera aut feruntur, aut moventur. Feruntur, quae caelo fixa sunt et cum caelo volvuntur. Moventur vero quaedam [sicut] planetae, id est erraticae, quae cursus suos vagos certa tamen definitione conficiunt.

Caput LXIV. DE VARIO CURSU STELLARUM.
[1] Stellae pro eo, quod per diversos orbes caelestium planetarum feruntur, quaedam celerius exortae serius occidunt: quaedam tardius exortae citius ad occasum perveniunt: aliae pariter oriuntur et non simul occidunt: omnes autem suo tempore ad cursum proprium revertuntur.

Caput LXV. DE STELLARUM INTERVALLIS.
[1] Stellae inter se diversis intervaliis distant a terra, propterea dispari claritate magis minusve nostris oculis apparent. Nam multae maiores sunt his quas videmus conspicuas, sed longius positae parvae videntur a nobis.

Caput LXVI. DE CIRCULARI NUMERO STELLARUM.
[1] Numerus circularis stellarum est, per quod cognosci dicitur in quanto tempore circulum suum unaquaeque stella percurrat, sive per longitudinem, sive per latitudinem. [2] Nam Luna totannis fertur explere circulum suum, Mercurius annis XX, Lucifer annis IX, Sol annis XIX, Vesper [annis] XV, Phaethon annis XII, Saturnus [annis] XXX. Quibus peractis ad reversionem circuli sui isdem signis et partibus revertuntur. [3] Quaedam sidera radiis solis praepedita anomala fiunt, aut retrograda, aut stationaria, iuxta quod et poeta meminit dicens (Lucan. 10,201):

Sol tempora dividit aevi:
mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
ire vetat, cursusque vagos ratione moratur.

Caput LXVII. DE STELLIS PLANETIS.
[1] Quaedam stellae ideo planetae dicuntur, id est errantes, quia per totum mundum vario motu discurrunt. Unde pro eo, quod errant, retrograda dicuntur, vel anomala efficiuntur, id est, quando particulas addunt et detrahunt. Ceterum quando tantum detrahunt, retrograda dicuntur; stationem autem faciunt, quando stant.

Caput LXVIII. DE PRAECEDENTIA ET ANTEGRADATIONE STELLARUM.
[1] Praecedentia vel antegradatio stellarum est, dum stella motum suum agere videtur, et aliquid praeter consuetudinem praecedit.

Caput LXIX. DE REMOTIONE VEL RETROGRADATIONE STELLARUM.
[1] Remotio vel retrogradatio stellarum est, in quo stella, dum motum suum agat, simul et retrorsum moveri videtur.

Caput LXX. DE STATU STELLARUM.
[1] Status stellarum est, qua dum stella semper movetur, tamen in aliquibus locis stare videntur.

Caput LXXI. DE NOMINIBUS STELLARUM, QUIBUS EX CAUSIS NOMINA ACCEPERUNT.
[1] Sol appellatus eo quod solus appareat, obscuratis fulgore suo cunctis sideribus. [2] Luna dicta quasi Lucina, ablata media syllaba. De qua Vergilius (Ecl. 4,10):

Casta fave Lucina.

Sumpsit autem nomen per derivationem a solis luce, eo quod ab eo lumen accipiat, acceptum reddat. [3] Stellae dictae a stando, quia fixae stant semper in caelo nec cadunt. Nam quod videmus [e] caelo stellas quasi labi, non sunt stellae, sed igniculi ab aethere lapsi; qui fiunt, dum ventus altiora petens aethereum ignem secum trahit, qui tractu suo imitatur stellas cadentes. Nam stellae cadere non possunt: inmobiles enim, ut praedictum est, sunt, et cum caelo fixae feruntur. [4] Sidera dicta, quod ea navigantes considerando dirigunt ad cursum consilium, ne fallacibus undis aut ventis alibi deducantur. Quaedam autem stellae idcirco signa dicuntur, quia ea nautae observant in gubernandis remigiis, contemplantes aciem fulgoremque eorum, quibus rebus status caeli futurus ostenditur. [5] Sed et omnes homines ea intendunt ad praevidendas aeris qualitates per aestatem et hiemem vernalemque temperiem. Ortu enim vel occasu suo certis stationibus temporum qualitatem significant. [6] Signorum primus Arcton, qui in axe fixus septem stellis in se revolutis rotatur. Nomen est Graecum, quod Latine dicitur ursa; quae quia in modum plaustri vertitur, nostri eam Septentrionem dixerunt. [7] Triones enim proprie sunt boves aratorii, dicti eo quod terram terant, quasi teriones. Septentriones autem non occidere axis vicinitas facit, quia in eo sunt. [8] Arctophylax dictus, quod Arcton, id est Helicem Ursam, sequitur. Eundem et Booten dixerunt, eo quod plaustro haeret: signum multis spectabile stellis, inter quas Arcturus est. [9] Arcturus sidus est post caudam maioris ursae posita in signo Bootae. Unde Arcturus dictus est, quasi arktou oura, quia Bootis praecordiis conlocata est. Oritur autem autumnali tempore. [10] Orion austro ante Tauri vestigia fulget, et dictus Orion ab urina, id est ab inundatione aquarum. Tempore enim hiemis obortus mare et terras aquis ac tempestatibus turbat. [11] Hunc Latini Iugulam vocant, quod sit armatus, ut gladius, et stellarum luce terribilis atque clarissimus; in quo si haec fulgent omnia, serenitas portenditur, si obscuratur his acies, tempestas cernitur inminere. [12] Hyades dictae apo tou uein, id est a suco et pluviis. Nam pluviae Graece uetoV dicitur. Ortu quippe suo efficiunt pluvias. Unde et eas Latini suculas appellaverunt, quia, quando nascuntur, pluviarum signa monstrantur. De quibus Vergilius (Aen. 1,744):

Arcturum pluviasque Hyadas.

Sunt autem septem in fronte Tauri, et oriuntur tempore vernali. [13] Pliades a pluralitate dictae, quia pluralitatem Graeci apo tou pleistou appellant. Sunt enim stellae septem ante genua Tauri; ex quibus sex videntur, nam latet una. Has Latini Vergilias dicunt a temporis significatione, quod est ver, quando exoriuntur. Nam occasu suo hiemem, ortu aestatem, primaeque navigationis tempus ostendunt. [14] Canicula stella, quae et Sirius dicitur, aestivis mensibus in medio centro caeli est: et dum sol ad eam ascenderit, coniuncta cum sole duplicatur calor ipsius, et dissolvuntur corpora et vaporantur. Unde et ex ipsa stella dies caniculares dicuntur, quando et molestae sunt purgationes. [15] Canis autem vocatur propter quod corpora morbo afficiat, vel propter flammae candorem, quod eiusmodi sit ut prae ceteris lucere videatur. Itaque quo magis eam cognoscerent, Sirion appellasse. [16] Cometes stella est dicta eo quod comas luminis ex se fundat. Quod genus sideris quando apparuerit, aut pestilentiam, aut famem, aut bella significat. [17] Cometae autem Latine crinitae appellantur, quia in modum crinium flammas spargunt; quas Stoici dicunt esse ultra triginta, quarum nomina et effectus quidam Astrologi scripserunt. [18] Lucifer dictus eo quod inter omnia sidera plus lucem ferat; est autem unus ex planetis. Hic proprie et iubar dicitur eo quod iubas lucis effundat, sed et splendor solis ac lunae et stellarum iubar vocatur, quod in modum iubae radii ipsorum extendantur. [19] Vesperus stella [est] occidentalis, quam cognominatam perhibent ab Hespero Hispaniae rege. Est autem et ipsa ex quinque stellis planetis, noctem ducens et solem sequens. Fertur autem quod haec stella oriens luciferum, occidens vesperum facit. De qua Statius (Theb. 6,241):

Et alterno dependitur unus in ortu.

[20] Planetae stellae sunt quae non sunt fixae in caelo, ut reliquae, sed in aere feruntur. Dictae autem planetae ariqmon APO TES PLANES, id est ab errore. Nam interdum in austrum, interdum in septentrionem, plerumque contra mundum, nonnumquam cum mundo feruntur. Quarum nomina Graeca sunt Phaethon, Phaenon, Pyrion, Hesperus, Stilbon. [21] Has Romani nominibus deorum suorum, id est Iovis, Saturni, Martis, Veneris, atque Mercurii sacraverunt. Decepti enim et decipere volentes in eorum adulationem, qui sibi aliquid secundum amorem praestitissent, sidera ostendebant in caelo, dicentes quod Iovis esset illud sidus et illud Mercurii: et concepta est opinio vanitatis. Hanc opinionem erroris diabolus confirmavit, Christus evertit. [22] Iam vero illa, quae ab ipsis gentilibus signa dicuntur, in quibus et animantium imago de stellis formatur, ut Arcton, [ut] Aries, Taurus, Libra et huiusmodi alia; hi, qui sidera perviderunt, in numerum stellarum speciem corporis superstitiosa vanitate permoti finxerunt, ex causis quibusdam deorum suorum et imagines et nomina conformantes. [23] Nam Arietem primum signum, cui, ut Librae, mediam mundi lineam tradunt, propter Ammonem Iovem ideo vocaverunt, in cuius capite, qui simulacra faciunt, arietis cornua fingunt. [24] Quod signum gentiles ideo inter signa primum constituerunt, quia in Martio mense, qui est anni principium, solem in eo signo cursum suum agere dicunt. Sed et Taurum inter sidera conlocant, et ipsum in honorem Iovis, eo quod in bovem sit fabulose conversus, quando Europam transvexit. [25] Castorem quoque et Pollucem post mortem inter notissima sidera constituere: quod signum Gemini dicunt. [26] Cancrum quoque inde dixerunt, eo quod cum ad id signum mense Iunio sol venerit, retrograditur in modum cancri, brevioresque dies facit. Hoc enim animal incertam habet primam partem, denique ad utramque partem gressum dirigit, ita ut prior pars sit posterior et posterior prior. [27] Leonem in Graecia ingentem Hercules occidit, et propter virtutem suam hunc inter duodecim signa constituit. Hoc signum sol cum adtigerit, nimium calorem mundo reddit, et annuos flatus Etesias facit. [28] Virginis etiam signum idcirco intra astra conlocaverunt, propter quod isdem diebus, in quibus per eum sol decurrit, terra exusta solis ardore nihil pariat. Est enim hoc tempus canicularium dierum. [29] Libram autem vocaverunt ab aequalitate mensis ipsius, quia VIII kal. Octobres sol per illud signum currens aequinoctium facit. Unde et Lucanus (4,58):

Ad iustae pondera librae.

[30] Scorpium quoque et Sagittarium propter fulgura mensis ipsius appellaverunt. Sagittarius vir equinis cruribus deformatus, cuius sagittam et arcum adiungunt, ut ex eo mensis ipsius fulmina demonstrarentur. Unde et sagittarius est vocatus. [31] Capricorni figuram ideo inter sidera finxerunt, propter capr[e]am Iovis nutricem; cuius posteriorem partem corporis in effigiem piscis ideo formaverunt, ut pluvias eiusdem temporis designarent, quas solet idem mensis plerumque in extremis habere. [32] Porro Aquarium et Piscem ab imbribus temporum vocaverunt, quod hieme, quando in his signis sol vehitur, maiores pluviae profunduntur. Et miranda dementia gentilium, qui non solum pisces, sed etiam arietes et hircos et tauros, ursas et canes et cancros et scorpiones in caelum transtulerunt. Nam et aquilam et cignum propter Iovis fabulas inter caeli astra eius memoriae causa conlocaverunt. [33] Perseum quoque et uxorem eius Andromedam, posteaquam sunt mortui, in caelum receptos esse crediderunt; ita ut imagines eorum stellis designarent, eorumque appellare nominibus non erubescerent. [34] Aurigam etiam Ericthonium in caeli astra conlocaverunt, propter quod vidissent eum primum quadrigas iunxisse. Mirati sunt enim ingenium eius ad imitationem Solis accessisse, et propter hoc nomen eius post mortem inter sidera posuerunt. [35] Sic Callisto, Lycaonis regis filia, dum a Iove compressa et fabulose a Iunone in ursae fuisset speciem versa, quae Graece arktoV appellatur, post interfectionem ipsius nomen eius Iovis cum filio in stellis Septentrionalibus transtulit, eamque Arcton, filium autem eius Arctophylax appellavit. [36] Sic Lyra pro Mercurio in caelum locata; sic Centaurus Chiron, propter quod nutrierit Aesculapium et Achillem, inter astra dinumeratus est. [37] Sed quolibet modo superstitionis haec ab hominibus nuncupentur, sunt tamen sidera quae Deus in mundi principio condidit, ac certo motu distinguere tempora ordinavit. [38] Horum igitur signorum observationes, vel geneses, vel cetera superstitiosa, quae se ad cognitionem siderum coniungunt, id est ad notitiam fatorum, et fidei nostrae sine dubitatione contraria sunt, sic ignorari debent a Christianis, ut nec scripta esse videantur. [39] Sed nonnulli siderum pulcritudine et claritate perlecti in lapsus stellarum caecatis mentibus conruerunt, ita ut per subputationes noxias, quae mathesis dicitur, eventus rerum praescire posse conentur: quos non solum Christianae religionis doctores, sed etiam gentilium Plato, Aristoteles, atque alii rerum veritate conmoti concordi sententia damnaverunt, dicentes confusionem rerum potius de tali persuasione generari. [40] Nam sicut genus humanum ad varios actus nascendi necessitate premerentur, cur aut laudem mereantur boni aut mali legum percipiant ultionem? Et quamvis ipsi non fuerint caelesti sapientiae dediti, veritatis tamen testimonio errores eorum merito perculerunt. [41] Ordo autem iste septem saecularium disciplinarum ideo a Philosophis usque ad astra perductus est, scilicet ut animos saeculari sapientia implicatos a terrenis rebus abducerent, et in superna contemplatione conlocarent.


Liber IV. De medicina

Caput I. DE MEDICINA.
[1] Medicina est quae corporis vel tuetur vel restaurat salutem: cuius materia versatur in morbis et vulneribus. [2] Ad hanc itaque pertinent non ea tantum quae ars eorum exhibet, qui proprie Medici nominantur, sed etiam cibus et potus, tegmen et tegumen. Defensio denique omnis atque munitio, qua [sanum] nostrum corpus adversus externos ictus casusque servatur.

Caput II. DE NOMINE EIUS.
[1] Nomen autem Medicinae a modo, id est temperamento, inpositum aestimatur, ut non satis, sed paulatim adhibeatur. Nam in multo contristatur natura, mediocriter autem gaudet. Unde et qui pigmenta et antidota satis vel assidue biberint, vexantur. Inmoderatio enim omnis non salutem, sed periculum affert.

Caput III. DE INVENTORIBUS MEDICINAE.
[1] Medicinae autem artis auctor ac repertor apud Graecos perhibetur Apollo. Hanc filius eius Aesculapius laude vel opere ampliavit. [2] Sed postquam fulminis ictu Aesculapius interiit, interdicta fertur medendi cura; et ars simul cum auctore defecit, latuitque per annos pene quingentos usque ad tempus Artaxerxis regis Persarum. Tunc eam revocavit in lucem Hippocrates Asclepio patre genitus in insula Coo.

Caput IV. DE TRIBUS HAERESIBUS MEDICORUM.
[1] Hi itaque tres viri totidem haereses invenerunt. Prima Methodica inventa est ab Apolline, quae remedia sectatur et carmina. Secunda Enpirica, id est experientissima, inventa est ab Aesculapio, quae non indiciorum signis, sed solis constat experimentis. Tertia Logica, id est rationalis, inventa ab Hippocrate. [2] Iste enim discussis aetatum, regionum, vel aegritudinum qualitatibus, artis curam rationabiliter perscrutatus est, infirmitatum per quam causas ratione adhibita perscrutetur, [curam rationabiliter perscrutatus est]. Enpirici enin experientiam solam sectantur: Logici experientiae rationem adiungunt: Methodici nec elementorum rationem observant, nec tempora, nec aetates, nec causas, sed solas morborum substantias.

Caput V. DE QUATTUOR HUMORIBUS CORPORIS.
[1] Sanitas est integritas corporis et temperantia naturae ex calido et humido, quod est sanguis; unde et sanitas dicta est, quasi sanguinis status. [2] Morbi generali vocabulo omnes passiones corporis continentur; quod inde veteres morbum nominaverunt, ut ipsa appellatione mortis vim, quae ex eo nascitur, demonstrarent. Inter sanitatem autem et morbum media est curatio, quae nisi morbo congruat, non perducit ad sanitatem. [3] Morbi omnes ex quattuor nascuntur humoribus, id est ex sanguine et felle, melancholia et phlegmate. [Ex ipsis enim reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt.] Sicut autem quattuor sunt elementa, sic et quattuor humores, et unusquisque humor suum elementum imitatur: sanguis aerem, cholera ignem, melancholia terram, phlegma aquam. Et sunt quattuor humores, sicut quattuor elementa, quae conservant corpora nostra. [4] Sanguis ex Graeca etymologia vocabulum sumpsit, quod vegetetur et sustentetur et vivat. Choleram Graeci vocaverunt, quod unius diei spatio terminetur; unde et cholera, id est fellicula, nominata est, hoc est, fellis effusio. Graeci enim fel colhn dicunt. [5] Melancholia dicta ec quod sit ex nigri sanguinis faece admixta abundantia fellis. Graeci enim melan nigrum vocant, fel autem colhn appellant. [6] Sanguis Latine vocatus quod suavis sit, unde et homines, quibus dominatur sanguis, dulces et blandi sunt. [7] Phlegma autem dixerunt quod sit frigida. Graeci enim rigorem flegmonhn appellant. Ex his quattuor humoribus reguntur sani, ex ipsis laeduntur infirmi. Dum enim amplius extra cursum naturae creverint, aegritudines faciunt. Ex sanguine autem et felle acutae passiones nascuntur, quas Graeci oxea vocant. Ex phlegmate vero et melancholia veteres causae procedunt, quas Graeci cronia dicunt.

Caput VI. DE ACUTIS MORBIS.
[1] Oxeia est acutus morbus qui aut cito transit aut celerius interficit, ut pleurisis, phrenesis. oxu enim acutum apud Graecos et velocem significat. cronia est prolixus corporis morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. cronoV enim apud Graecos tempus dicitur. Quaedam autem passiones ex propriis causis nomen acceperunt. [2] Febris a fervore dicta; est enim abundantia caloris. [3] Frenesis appellata sive ab inpedimento mentis; Graeci enim mentem frenaV vocant; seu quod dentibus infrendant. Nam frendere est dentes concutere. Est autem perturbatio cum exagitatione et dementia ex cholerica vi effecta. [4] Cardia(ca) vocabulum a corde sumpsit, dum ex aliquo timore aut dolore afficitur. Cor enim Graeci kardian vocant. Est enim cordis passio cum formidabili metu. Lethargia a somno vocata. [5] Est enim oppressio cerebri cum oblivione et somno iugi, veluti stertentis. [6] Synanchis a continentia spiritus et praefocatione dicta. Graeci enim synagcein continere dicunt. Qui enim hoc vitio laborant, dolore faucium praefocantur. [7] Fleumon est fervor stomachi cum extensione atque dolore [sive flegmonh est inquietudo cum rubore et dolore et tensione et duritia et vastitate]. Quae cum coeperit fieri, et febris consequitur. Unde et dicta est flegmonh, apo flegei, id est inflammans. Sic enim sentitur et inde nomen accepit. [8] Pleurisis est dolor lateris acutus cum febre et sputo sanguinolento. Latus enim Graece pleura dicitur, unde [et] pleuritica passio nomen accepit. [9] Peripleumonia est pulmonis vitium cum dolore vehementi et suspirio. Graeci enim pulmonem pleumona vocant, unde et aegritudo dicta est. [10] Apoplexia est subita effusio sanguinis, qua suffocati intereunt. Dicta autem apoplexia, quod ex letali percussu repentinus casus fiat. Graeci enim percussionem apoplhxin vocant. [11] Spasmus Latine contractio subita partium aut nervorum cum dolore vehementi. Quam passionem a corde nominatam dixerunt, qui in nobis principatum vigoris habet. Fit autem duobus modis, aut ex repletione, aut ex inanitione. [12] Tetanus maior est contractio nervorum a cervice ad dorsum. Telum lateris dolor est. [13] Dictum autem ita a medicis, quod dolore corpus transverberet, quasi gladius. [14] Ileos dolor intestinarum: Unde et illa dicta sunt. Graece enim ðiliosð obvolvere dicitur, quod se intestinae prae dolore involvant. Hi et turminosi dicuntur, ab intestinarum tormento. [15] udrofobia, id est aquae metus. Graeci enim udwr aquam, fobon timorem dicunt, unde et Latini hunc morbum ab aquae metu lymphaticum vocant. Fit autem [aut] ex canis rabidi morsu, aut ex aeris spuma in terra proiecta, quam si homo vel bestia tetigerit, aut dementia repletur aut in rabiem vertitur. [16] Carbunculus dictus, quod in ortu suo rubens sit, ut ignis, postea niger, ut carbo extinctus. [17] Pestilentia est contagium, quod dum unum adprehenderit, celeriter ad plures transit. Gignitur enim ex corrupto aere, et in visceribus penetrando innititur. Hoc etsi plerumque per aerias potestates fiat, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fit. [18] Dicta autem pestilentia, quasi pastulentia, quod veluti incendium depascat, ut (Virg. Aen. 5,683):

Toto descendit corpore pestis.

Idem et contagium a contingendo, quia quemquem tetigerit, polluit. Ipsa et inguina ab inguinum percussione. [19] Eadem et lues a labe et luctu vocata, quae tanto acuta est ut non habeat spatium temporis quo aut vita speretur aut mors, sed repentinus languor simul cum morte venit.

Caput VII. DE CHRONICIS MORBIS.
[1] Chronia est prolixus morbus qui multis temporibus remoratur, ut podagra, pthisis. cronos enim apud Graecos tempus dicitur. [2] Cephalea ex causa vocabulum habet. Capitis enim passio est, et Graeci caput kefalhn vocant. [3] Scothomia ab accidenti nomen sumpsit, quod repentinas tenebras ingerat oculis cum vertigine capitis. Vertigo autem est quotienscumque ventus consurgit, et terram in circuitum mittit. [4] Sic et in vertice hominis arteriae et venae ventositatem ex resoluta humectatione gignunt, et in oculis gyrum faciunt. Unde et vertigo nuncupata est. [5] Epilemsia vocabulum sumsit, quod mentem adpendens pariter etiam corpus possideat. Graeci enim adpensionem epilhyian appellant. Fit autem ex melancholico humore, quotiens exuberaverit et ad cerebrum conversus fuerit. Haec passio et caduca vocatur, eo quod cadens aeger spasmos patiatur. [6] Hos etiam vulgus lunaticos vocant, quod per lunae cursum comitetur eos insidia daemonum. Item et larvatici. Ipse est et morbus comitialis, id est maior et divinus, quo caduci tenentur. Cui tanta vis est ut homo valens concidat spumetque. [7] Comitialis autem dictus, quod apud gentiles cum comitiorum die cuiquam accidisset, comitia dimittebantur. Erat autem apud Romanos comitiorum dies sollennis in kalendis Ianuarii. [8] Mania ab insania vel furore vocata. Nam Graecorum vetustas furorem manikhn appellabant, sive ab iniquitate, quam Graeci ðmanieð vocaverunt, sive a divinatione, quia divinare Graece manein dicitur. [9] Melancholia dicta est a nigro felle. Graeci enim nigrum melan vocant, fel autem colhn appellant. Epilemsia autem in phantasia fit; melancholia in ratione; mania in memoria. [10] Typi sunt frigidae febres, qui abusive tipi appellantur ab herba quae in aqua nascitur. Latine forma atque status dicitur. Est enim accessionum vel recessionum revolutio per statuta temporum intervalla. [11] Reuma Graece, Latine eruptio sive fluor appellatur. Catarrhus est fluor reumae iugis ex naribus, quae dum ad fauces venerit, bragcoV vocatur; dum ad thoracem vel pulmonem, ptusiV dicitur. [12] Coryza est quotiens infusio capitis in ossa venerit narium, et provocationem fecerit cum sternutatione; unde et coryza nomen accepit. [13] Branchos est praefocatio faucium a frigido humore. Graeci enim guttur bragcoV dicunt, circa quem fauces sunt, quas nos corrupte brancias dicimus. [14] Raucedo amputatio vocis. Haec et arteriasis vocatur, eo quod vocem raucam et clausam reddat ab arteriarum iniuria. Suspirium nomen sumpsit, quia inspirationis difficultas est, quam Graeci duspnoian dicunt, id est praefocationem. [15] Peripleumonia a pulmonibus nomen accepit. Est enim pulmonis tumor cum spumarum sanguinearum effusione. [16] Haemoptois emissio sanguinis per ora, unde et nomen accepit. Aima enim sanguis dicitur. [17] Tisis est ulceratio et tumor in pulmonibus, qui in iuvenibus facilius venire solet. FqisiV autem apud Graecos dicta, quod sit consumtio totius corporis. [18] Tussis Graece ab altitudine vocatur, quod a profundo pectoris veniat. Cuius contraria est superior in faucibus, ubi uva titillat. [19] Apostoma a collectione nomen accepit. Nam collectiones Graeci apostomas vocant. [20] Enpiis dicta ab apostoma intrinsecus vel in latere vel in stomacho cum dolore et febribus et tussi et abundantibus spumis et purulentiis. [21] Hepaticus morbus e iecoris passione nomen accepit. Graeci enim iecur hpar vocant. [22] Lienosis ab splene vocabulum sumpsit. Graeci enim splhn lien dicunt. [23] Hydropis nomen sumpsit ab aquoso humore cutis. Nam Graeci udwr aquam vocaverunt. Est enim humor subcutaneus cum inflatione turgente et anhelitu foetido. [24] Nefresis a renum languore nomen accepit. Renes enim Graeci nefrouV dicunt. [25] Paralesis dicta a corporis inpensatione, facta ex multa infrigidatione, aut in toto corpore, aut in parte. [26] Cacexia nomen sumpsit a corporis iniuria [vel habitu]. kacexian enim malam vexationem Graeci vocaverunt. Fit autem haec passio intemperantia aegrotantis, vel curatione mala medicaminis; aut post aegritudinem tarda resumptio. [27] Atrofia nomen accepit a diminutione corporis. Nam Graeci nutrimenti cessationem atrofian dicunt. Est enim tenuitas corporis ex causis latentibus et paulatim convalescentibus. [28] Sarcia est superfluum carnis incrementum, quo ultra modum corpora saginantur. Graeci enim carnem sarka vocant. [29] Sciasis vocata a parte corporis, quam vexat. Nam vertebrorum ossa, quorum summitas iliorum initio terminatur, Graeci iscia vocant. Fit autem de phlegma quotiens descenderit in recta ossa, et efficitur ibi glutinatio. [30] Podagram Graeci a retentione pedum dicunt nominatam, et a ferali dolore. Siquidem omne, quod inmite fuerit, abusive agreste vocamus. [31] Artriticus morbus ab articulorum passione vocabulum sumpsit. [32] Cauculus petra est quae in vesica fit, unde et nomen accepit. Gignitur autem ex materia phlegmatica. [33] Stranguria dicta est, eo quod stringat urinarum difficultatem. [34] Satiriasis iuge desiderium Veneris cum extensione naturalium locorum. Dicta passio a Satyris. [35] Diarria iugis ventris cursus sine vomitu. [36] Disinteria est divisio continuationis, id est ulceratio intestini. Dis enim divisio est, intera intestina. Fit autem antecedente fluore, quem Graeci diarroian vocant. [37] Lienteria dicta, quod cibum tamquam per lenia intestinae nullis obstantibus faciat prolabi. [38] Colica passio nomen sumpsit ab intestino, quem Graeci kolon appellant. [39] Ragadiae dicuntur, eo quod fissurae sint rugis collectae circa orificium. Haec et emorroidae a sanguinis fluore dictae. Graeci enim sanguinem aima dicunt.

Caput VIII. DE MORBIS QUI IN SUPERFICIE CORPORIS VIDENTUR.
[1] Alopicia est capillorum fluor circumscriptis pilis fulvis, aeris qualitatem habentibus: vocata hoc nomine a similitudine animalis vulpeculae, quam Graeci alwpeka vocant. [2] Parotidae sunt duritiae vel collectiones, quae ex febribus aut ex aliquo alio nascuntur in aurium vicinitates, unde et parotideV sunt appellatae. wta enim Graece auricula dicitur. [3] Lentigo est vestigia macularum parvula in rotunditatem formata, ab specie lenticulae dicta. [4] Erisipela est quem Latini sacrum ignem appellant, id est execrandum per antiphrasim. Siquidem in superficie rubore flammeo cutes rubescunt. Tunc mutuo rubore quasi ab igni vicina invaduntur loca, ita ut etiam febris excitetur. [5] Serpedo est rubor cutis cum pustularum extantia, et nomen sumpsit a serpendo, eo quod serpiat membra. [6] Inpetigo est sicca scabies prominens a corpore cum asperitate et rotunditate formae. Hanc vulgus sarnam appellant. [7] Prurigo vocata est a perurendo et ardendo. [8] Nyctalmos est passio, quae per diem visus patentibus oculis denegatur et nocturnis inruentibus tenebris redhibetur, aut versa vice, ut plerique volunt, die redditur, nocte negatur. [9] Verrucae aliud sunt: satiriasis aliud. Verrucae singulatim sunt, satiriasis vero una fortior, et circa ipsam plures inveniuntur. [10] Scabies et lepra. Utraque passio asperitas cutis cum pruritu et squamatione, sed scabies tenuis asperitas et squamatio est. Hinc denique nomen accepit, quae ita veluti purgamenta amittat. Nam scabies quasi squamies. [11] Lepra vero asperitas cutis squamosa lepidae herbae similis, unde et nomen sumpsit: cuius color nunc in nigredinem vertitur, nunc in alborem, nunc in ruborem. In corpore hominis ita lepra dinoscitur: si variatim inter sanas cutis partes color diversus appareat, aut si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamvis adulteri faciat. [12] Elefantiacus morbus dicitur ex similitudine elephanti, cuius naturaliter dura pellis et aspera nomen morbo in hominibus dedit; quia corporis superficiem similem facit elephantorum cuti, sive quia ingens passio est, sicut animal ipsud ex quo derivatum ducit nomen. [13] Hicteris Graeci appellant a cuiusdam animalis nomine, quod sit coloris fellei. Hunc morbum Latini arcuatum dicunt, a similitudine caelestis arcus. Auriginem vero Varro appellari ait a colore auri. Regium autem morbum inde aestimant dictum, quod vino bono et regalibus cibis facilius curetur. [14] Cancer a similitudine maritimi animalis vocatum. Vulnus sicut medici dicunt nullis medicamentis sanabile. At ergo praecidi solet a corpore membrum, ubi nascitur, ut aliquantum diutius vivat: tamen inde mortem, quamlibet tardius, adfuturam. [15] Furunculus est tumor in acutum surgens, dictus quod fervet, quasi fervunculus; unde et Graece anqrax dicitur, quod sit ignitus. [16] Ordeolus est parvissima ac purulenta collectio in pilis palpebrium constituta, in medio lata et ex utroque conducta, hordei granum similans: unde et nomen accepit. [17] Oscedo est qua infantum ora exulcerantur, dicta ex languore oscitantium. [18] Frenusculi ulcera circa rictum oris, similia his quae fiunt iumentis asperitate frenorum. [19] Ulcus putredo ipsa; vulnus, quod ferro fit, quasi vi. Et ulcus, quod olet, quasi olcus, unde et ulcera. [20] Pustula est in superficie corporis turgida veluti collectio. [21] Papula est parvissima cutis erectio, circumscripta cum rubore; et ideo papula, quasi pupula. [22] Syringio. Sanies dicta, quia ex sanguine nascitur. Excitato enim calore vulneris sanguis in saniem vertitur. Nam sanies non fit in quocumque loco, nisi ubi sanguis advenerit; quia omne, quod putrescit, nisi calidum et humidum fuerit, quod est sanguis, putrefieri non potest. Sanies autem et tabes sibi differunt. Fluere enim sanie vivorum est, tabe mortuorum. [23] Cicatrix est obductio vulneris, naturalem colorem partibus servans: dicta quod obducat vulnera atque obcaecat.

Caput IX. DE REMEDIIS ET MEDICAMINIBUS.
[1] Medicinae curatio spernenda non est. Meminimus enim et Esaiam Ezechiae languenti aliquid medicinale mandasse, et Paulus apostolus Timotheo modicum vinum prode esse dixit. [2] Curatio autem morborum tribus generibus constat: Pharmacia, quam Latini medicamina vocant: Chirurgia, quam Latini manuum operationem appellant; manus enim apud Graecos ceir vocatur: Diaeta, quam Latini regulam nuncupant; est enim observatio legis et vitae. Sunt autem omni curationi species tres: primum genus diaeticum, secundum pharmaceuticum, tertium chirurgicum. Diaeta est observatio legis et vitae. [3] Pharmacia est medicamentorum curatio. Chirurgia ferramentorum incisio; nam ferro exciduntur quae medicamentorum non senserint medicinam. [4] Antiquior autem medicina herbis tantum et sucis erat. Talis enim medendi usus coepit, deinde ferro et ceteris medicamentis. [5] Omnis autem curatio aut ex contrariis aut ex similibus adhibetur. Ex contrariis, ut frigidum calido, vel humido siccum; sicut et in homine superbia sanari non potest, nisi humilitate sanetur. [6] Ex similibus vero, sicut ligamentum vulneri rotundo rotundum, vel oblongo oblongum adponitur. Ligatura enim ipsa non eadem membris et vulneribus omnibus, sed similis simili coaptatur, quae duo etiam ipsa adiutoria nominibus suis significant. [7] Nam antidotum Graece, Latine ex contrario datum dicitur. Contraria enim contrariis medicinae ratione curantur. At contra ex simili, ut PIKRA, quae interpretatur amara, quia gustus eius amarus est. Ex convenienti enim nomen accepit, quia amaritudo morbi amaritudine solvi solet. [8] Omnia autem medicamenta ex propriis causis habent vocabula. Hiera enim dicta quasi divina. Arteriaca, quod apta sint gutturis meatui, et tumores faucium et arteriarum leniant. Tiriaca est antidotum serpentinum quo venena pelluntur, ut pestis peste solvatur. Catartica Graece, Latine purgatoria dicuntur. [9] Catapotia, eo quod modicum potetur, seu inglutiatur. Diamoron a suco morae nomen sumpsit, ex quo conficitur; sicut diacodion, quia ex codia, id est ex papavere fit; sicut diaspermaton, quia ex seminibus conponitur. [10] Electuarium vocatum eo quod molle sorbeatur. Trociscos dictus quia in modum rotulae deformatur; trocoV enim Graece rota dicitur. Collyria Latinum sonat, quod vitia oculorum detergant. Epitima, eo quod superponatur aliis adiutoriis praecedentibus. [11] Cataplasma, eo quod inductio sola sit. Inplastrum, eo quod inducatur. Malagma, quod sine igne maceretur et conprehendatur. Enema Graece, Latine relaxatio dicitur. Pessaria dicta quod intus iniciantur. [12] Medicinam iumentorum Chiron quidam Graecus invenit. Inde pingitur dimidia parte homo, dimidia equus. Dictus autem Chiron apo tou ceirizesqai, quia chirurgus fuit. [13] Creticos dies medici vocant, quibus, credo, ex iudicio infirmitatis hoc nomen inpositum est, quod quasi iudicent hominem, et sententia sua aut puniant aut liberent.

Caput X. DE LIBRIS MEDICINALIBUS.
[1] Aforismus est sermo brevis, integrum sensum propositae rei scribens. [2] Prognostica praevisio aegritudinum, vocata a praenoscendo. Oportet enim medicum et praeterita agnoscere, et praesentia scire, et futura praevidere. [3] Dinamidia, potestas herbarum, id est vis et possibilitas. Nam in herbarum cura vis ipsa dunamiV dicitur; [4] unde et dinamidia nuncupatur, ubi eorum medicinae scribuntur. Butanicum herbarum dicitur quod ibi herbae notentur.

Caput XI. DE INSTRUMENTIS MEDICORUM.
[1] Enchiridion dictum quod manu adstringatur, dum plurima contineat ferramenta; ceir enim Graece manus vocatur. [2] Phlebotomum ab incisione vocatum; nam incisio Graece tomh dicitur. [3] Similaria. Angistrum. Spatomele. Guva, quae a Latinis a similitudine cucurbita, a suspirio ventosa vocatur. Denique animata spiritu per igniculum, dehinc praeciso corpori superposita omne, quod intra cutem vel altius aestuat, sive humorem, sive sanguinem, evocat in superficiem. [4] Clistere. Pila a pisendis seminibus, id est terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi piligmenta. Est enim pila vas concavum et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent. [5] Varro autem refert Pilumn[i]um quendam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit arvis, unde [et] pilumni et pistores. Ab hoc igitur pilum et pilam inventam, quibus far pinsitur, et ex eius nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pila mittitur. [6] Mortarium, quod ibi iam semina in pulverem redacta et mortua condiantur. [7] Coticula est in qua circunducta collyria resolvuntur. Erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolvi collyrium facit.

Caput XII. DE ODORIBUS ET UNGUENTIS.
[1] Odor vocatus ab aere. [2] Thymiama lingua Graeca vocatur, quod sit odorabile. Nam thymum dicitur flos qui odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):

Redolentque thymo.

[3] Incensum dictum quia igne consumitur, dum offertur. Tetraidos formulae incensi in longitudinem porrectae, [4] quae fiunt ex quattuor pigmentis. Quattuor enim Graece tettara, formula eidoV dicitur. [5] Stacten est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis para to stazein stakth, id est obtritum. [6] Mirobalanum, quia fit ex glande odorata. De quo Horatius (C. 3,29,4):

. . . et
Pressa tuis balanus capillis.

Oleum est purum nullique rei admixtum. Unguentum vero est omne quod ex communi oleo confectum aliarum specierum conmixtione augetur, odoris iucunditatem sumens et longius redolens. [7] Unguenta autem quaedam dicuntur a locis, ut telinum, cuius Iulius Caesar meminit, dicens:

Corpusque suavi telino unguimus.

Hoc conficiebatur in insula Telo, quae est una ex Cycladibus. [8] Sunt et quaedam ab inventorum nomine, ut amaracinum. Nam quidam tradunt regium quendam puerum Amaracum nomine complura unguentorum genera ferentem casu prolapsum esse, et maiorem ex commixtione odorem creasse. Unde nunc optima unguenta amaracina dicuntur: sunt autem ex genere florum. [9] Item alia quae [a] materiae suae qualitate dicuntur, ut rosaceum a rosa, quiprinum a flore quipro; unde et propriae materiae odorem referunt. [10] Ex his quaedam simplicia unguenta sunt, quae ex una tantum specie existunt, unde et sui nominis referunt odoratum, ut anetinum: est enim sincerum ex oleo et aneto tantum. Conposita autem sunt quae pluribus admixtis fiunt; unde et nominis sui odorem non habent, quia obtinentibus aliis, quae admiscentur, incertum odorem ducunt. Cerotum. Calasticum. Marciatum.

Caput XIII. DE INITIO MEDICINAE.
[1] Quaeritur a quibusdam quare inter ceteras liberales disciplinas Medicinae ars non contineatur. Propterea, quia illae singulares continent causas, ista vero omnium. Nam et Grammaticam medicus scire debet, ut intellegere vel exponere possit quae legit. [2] Similiter et Rhetoricam, ut veracibus argumentis valeat definire quae tractat. Necnon et Dialecticam propter infirmitatum causas ratione adhibita perscrutandas atque curandas. Sic et Arithmeticam propter numerum horarum in accessionibus et periodis dierum. [3] Non aliter et Geometriam propter qualitates regionum et locorum situs, in quibus doceat quid quisque observare oporteat. Porro Musica incognita illi non erit, nam multa sunt quae in aegris hominibus per hanc disciplinam facta leguntur; sicut de David legitur, qui ab spiritu inmundo Saulem arte modulationis eripuit. Asclepiades quoque medicus phreneticum quendam per symphoniam pristinae sanitati restituit. [4] Postremo et Astronomiam notam habebit, per quam contempletur rationem astrorum et mutationem temporum. Nam sicut ait quidam medicorum, cum ipsorum qualitatibus et nostra corpora commutantur. [5] Hinc est quod Medicina secunda Philosophia dicitur. Utraque enim disciplina totum hominem sibi vindicat. Nam sicut per illam anima, ita per hanc corpus curatur.


Liber V. De legibus et temporibus

Caput I. DE AUCTORIBUS LEGUM.
[1] Moyses gentis Hebraicae primus omnium divinas leges sacris litteris explicavit. Phoroneus rex Graecis primus leges iudiciaque constituit. [2] Mercurius Trimegistus primus leges Aegyptiis tradidit. Solon primus leges Atheniensibus dedit. Lycurgus primus Lacedaemoniis iura ex Apollinis auctoritate confinxit. [3] Numa Pompilius, qui Romulo successit in regno, primus leges Romanis edidit; deinde cum populus seditiosos magistratus ferre non posset, Decemviros legibus scribendis creavit, qui leges ex libris Solonis in Latinum sermonem translatas duodecim tabulis exposuerunt. [4] Fuerunt autem hi: Appius Claudius, Genucius, Veterius, Iulius, Manlius, Sulpicius, Sextius, Curatius, Romilius, Postumius. Hi Decemviri legum conscribendarum electi sunt. [5] Leges autem redigere in libris primus consul Pompeius instituere voluit, sed non perseveravit obtrectatorum metu. Deinde Caesar coepit [id] facere, sed ante interfectus est. [6] Paulatim autem antiquae leges vetustate atque incuria exoleverunt, quarum etsi nullus iam usus est, notitia tamen necessaria videtur. [7] Novae a Constantino Caesare coeperunt et reliquis succedentibus, erantque per mixtae et inordinatae. Postea Theodosius minor Augustus ad similitudinem Gregoriani et Hermogeniani codicem factum constitutionum a Constantini temporibus sub proprio cuiusque imperatoris titulo disposuit, quem a suo nomine Theodosianum vocavit.

Caput II. DE LEGIBUS DIVINIS ET HUMANIS.
[1] Omnes autem leges aut divinae sunt, aut humanae. Divinae natura, humanae moribus constant; ideoque haec discrepant, quoniam aliae aliis gentibus placent. [2] Fas lex divina est, ius lex humana. Transire per alienum fas est, ius non est.

Caput III. QUID DIFFERUNT INTER SE IUS, LEGES ET MORES.
[1] Ius generale nomen est, lex autem iuris est species. Ius autem dictum, quia iustum [est]. Omne autem ius legibus et moribus constat. [2] Lex est constitutio scripta. Mos est vetustate probata consuetudo, sive lex non scripta. Nam lex a legendo vocata, quia scripta est. [3] Mos autem longa consuetudo est de moribus tracta tantundem. Consuetudo autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum deficit lex: nec differt scriptura an ratione consistat, quando et legem ratio commendet. [4] Porro si ratione lex constat, lex erit omne iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni congruat, quod disciplinae conveniat, quod saluti proficiat. Vocata autem consuetudo, quia in communi est usu.

Caput IV. QUID SIT IUS NATURALE.
[1] Ius autem naturale [est], aut civile, aut gentium. Ius naturale [est] commune omnium nationum, et quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur; ut viri et feminae coniunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio, et omnium una libertas, adquisitio eorum quae caelo, terra marique capiuntur. [2] Item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Nam hoc, aut si quid huic simile est, numquam iniustum [est], sed naturale aequumque habetur.

Caput V. QUID SIT IUS CIVILE.
[1] Ius civile est quod quisque populus vel civitas sibi proprium humana divinaque causa constituit.

Caput VI. QUID SIT IUS GENTIUM.
[1] Ius gentium est sedium occupatio, aedificatio, munitio, bella, captivitates, servitutes, postliminia, foedera pacis, indutiae, legatorum non violandorum religio, conubia inter alienigenas prohibita. Et inde ius gentium, quia eo iure omnes fere gentes utuntur.

Caput VII. QUID SIT IUS MILITARE.
[1] Ius militare est belli inferendi sollemnitas, foederis faciendi nexus, signo data egressio in hostem vel commissio. Item signo dato receptio; item flagitii militaris disciplina, si locus deseratur; item stipendiorum modus, dignitatum gradus, praemiorum honor, veluti cum corona vel torques donantur. [2] Item praedae decisio, et [pro] personarum qualitatibus et labori iusta divisio; item principis portio.

Caput VIII. QUID SIT IUS PUBLICUM.
[1] Ius publicum est in sacris et sacerdotibus, in magistratibus.

Caput IX. QUID SIT IUS QUIRITUM.
[1] Ius Quiritum est proprie Romanorum, quo nulli tenentur nisi Quirites, id est Romani, tamquam de legitimis hereditatibus, de cretionibus, de tutelis, de usucapionibus; quae iura apud alium nullum populum reperiuntur, sed propria sunt, Romanorum et in eosdem solos a constituta. [2] Constat autem ius Quiritum ex legibus et plebiscitis, constitutionibus principum et edictis; sive prudentium responsis.

Caput X. QUID SIT LEX.
[1] Lex est constitutio populi, qua maiores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt.

Caput XI. QUID SCITA PLEBIUM.
[1] Scita sunt quae plebes tantum constituunt; et vocata scita quod ea plebs sciat, vel quod sciscitatur et rogatur ut fiat.

Caput XII. QUID SENATUSCONSULTUM.
[1] Senatusconsultum, quod tantum senatores populis consulendo decernunt.

Caput XIII. QUID CONSTITUTIO ET EDICTUM.
[1] Constitutio vel edictum, quod rex vel imperator constituit vel edicit.

Caput XIV. QUID RESPONSA PRUDENTUM.
[1] Responsa sunt quae iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus; unde et responsa Pauli dicta. Fuerunt enim quidam prudentes et arbitri aequitatis, qui institutiones civilis iuris conpositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

Caput XV. DE LEGIBUS CONSULARIBUS ET TRIBUNITIIS.
[1] Quaedam etiam leges dicuntur ab his qui condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae. Nam [et] sub Octaviano Caesare suffecti consules Papius et Poppaeus legem tulerunt, quae a nominibus eorum appellatur Papia Poppaea, continens patrum praemia pro suscipiendis liberis. [2] Sub eodem quoque imperatore Falcidius tribunus plebis legem fecit, ne quis plus [in] extraneis testamento legaret quam ut quarta pars superesset heredibus. Ex cuius nomine lex Falcidia nuncupata est. Aquilius quoque [legem condidit, quae hactenus Aquilia nuncupatur.]

Caput XVI. DE LEGE SATURA.
[1] Satura vero lex est quae de pluribus simul rebus eloquitur, dicta a copia rerum et quasi a saturitate; unde et saturas scribere est poemata varia condere, ut Horatii, Iuvenalis et Persii. Lex novella.

Caput XVII. DE LEGIBUS RHODIIS.
[1] Rhodiae leges navalium conmerciorum sunt, ab insula Rhodo cognominatae, in qua antiquitus mercatorum usus fuit.

Caput XVIII. DE PRIVILEGIIS.
[1] Privilegia autem sunt leges privatorum, quasi privatae leges. Nam privilegium inde dictum, quod in privato feratur.

Caput XIX. QUID POSSIT LEX.
[1] Omnis autem lex aut permittit aliquid, ut: «Vir fortis petat praemium», aut vetat, ut: «Sacrarum virginum nuptias nulli petere liceat», aut punit, ut: «Qui caedem fecerit, capite plectatur». Eius enim praemio aut poena vita moderatur humana.

Caput XX. QUARE FACTA EST LEX.
[1] Factae sunt autem leges ut earum metu humana coerceatur audacia, tutaque sit inter inprobos innocentia, et in ipsis inpiis formidato supplicio refrenetur nocendi facultas.

Caput XXI. QUALIS DEBEAT FIERI LEX.
[1] Erit autem lex honesta, iusta, possibilis, secundum naturam, secundum consuetudinem patriae, loco temporique conveniens, necessaria, utilis, manifesta quoque, ne aliquid per obscuritatem in captionem contineat, nullo privato commodo, sed pro communi civium utilitate conscripta.

Caput XXII. DE CAUSIS.
[1] pragma Graecum est, quod Latine dicitur causa, unde et pragmatica negotia dicuntur, et actor causarum et negotiorum pragmaticus nuncupatur.

Caput XXIII. DE TESTIBUS.
[1] Testes [sunt quibus veritas quaeritur in iudicio]. Hos quisque ante iudicium sibi placitis alligat, ne cui sit postea liberum aut dissimulare aut subtrahere se; unde et alligati appellantur. Item testes dicti quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signant.

Caput XXIV. DE INSTRUMENTIS LEGALIBUS.
[1] Voluntas generale nomen omnium legalium instrumentorum; quae quia non vi, sed voluntate procedit, ideo tale nomen accepit. [2] Testamentum vocatum quia, nisi testator mortuus fuerit, nec confirmari potest nec sciri quid in eo scriptum sit, quia clausum et obsignatum est; et inde dictum testamentum, quia non valet nisi post testatoris monumentum, unde et Apostolus (Hebr. 9,17), «Testamentum», inquit, «in mortuis confirmatur». [3] Testamentum sane in Scripturis sanctis non hoc solum dicitur, quod non valet nisi testatoribus mortuis, sed omne pactum et placitum testamentum vocabant. Nam Laban et Iacob testamentum fecerunt, quod utique etiam inter vivos valeret, et in Psalmis legitur (82,6): «Adversum te testamentum disposuerunt», hoc est, pactum; et innumerabilia talia. [4] Tabulae testamenti ideo appellatae sunt, quia ante chartae et membranarum usum in dolatis tabulis non solum testamenta, sed etiam epistolarum alloquia scribebantur; unde et portitores earum tabellarii vocabantur. [5] Testamentum iuris civilis est quinque testium subscriptione firmatum. [6] Testamentum iuris praetorii est septem testium signis signatum: sed illud apud cives fit, inde civile; istud apud praetores, inde iuris praetorii. Testamentum autem signare notare est, id est ut notum sit quod scriptum est. [7] Holographum testamentum est manu auctoris totum conscriptum atque subscriptum; unde et nomen accepit. Graeci enim olon totum, grafhn litteram dicunt. [8] Inritum testamentum est, si is qui testavit capite diminutus est, aut si non rite factum sit. [9] Inofficiosum testamentum est, quod frustra liberis exheredatis sine officio naturalis pietatis in extraneas personas redactum est. [10] Ruptum testamentum inde vocatur, eo quod nascente postumo, neque exheredato nominatim, neque herede instituto, disrumpitur. [11] Suppressum testamentum est, quod in fraude heredum vel legatariorum seu libertorum non est palam prolatum: quod si non latet, tamen si praedictis personis non proferatur, supprimi tamen videtur. [12] Nuncupatio est, quam in tabulis cerisque testator recitat, dicens: «Haec ut in his tabulis cerisque scripta sunt, ita dico, ita lego: itaque vos, cives Romani, testimonium mihi perhibete», et hoc dicitur nuncupatio: nuncupare est enim palam nominare et confirmare. [13] Ius liberorum est coniugum sine liberis invicem pro loco pignorum hereditatis alterna conscriptio. [14] Codicillum, ut veteres aiunt, sine dubio ab auctore dictum, qui hoc scripturae genus instituit. Est autem scriptura nullam indigens sollemnitatem verborum, sed solam testatoris voluntatem qualicumque scripturae significatione expressam. Cuius beneficio voluntatibus defunctorum constat esse subventum propter legalium verborum difficultatem, aut certe propter necessitatem adhibendorum sollemnium, ita ut qui scribit titulum eiusdem scripturae codicillum vocet. Sicut autem codicillus fit vice testamenti, ita epistola vice codicillorum. [15] Cretio est certus dierum numerus, in quo institutus heres aut adit hereditatem, aut finito tempore cretionis excluditur, nec liberum illi est ultra capiendae hereditatis. [16] Cretio autem appellata quasi decretio, id est decernere vel constituere, ut puta: «ille heres mihi esto»: additurque, «cernitoque infra dies tot». Adeundarum autem hereditatum centesimus statutus erat dies, quibus non esset cretio addita. [17] Fideicommissum dictum, ut fiat quod a defuncto committitur. Nam fides dicta eo quod fiat; quod tamen non in directis verbis, sed precativis exposcitur. [18] Pactum dicitur inter partes ex pace conveniens scriptura, legibus ac moribus conprobata; et dictum pactum quasi ex pace factum, ab eo quod est paco, unde et pepigit. [19] Placitum quoque similiter ab eo, quod placeat. Alii dicunt pactum esse quod volens quisque facit; placitum vero etiam nolens conpellitur, veluti quando quisque paratus sit in iudicio ad respondendum; quod nemo potest dicere pactum, sed placitum. [20] Mandatum dictum, quod olim in commisso negotio alter alteri manum dabat. [21] Ratum vero, quasi rationabile et rectum, unde et qui pollicetur dicit: «Ratum esse profiteor», hoc est, firmum atque perpetuum. [22] Rite autem esse non recte, sed ex more. Chirographum. Cautio. [23] Emptio et venditio est rerum commutatio atque contractus ex convenientia veniens. [24] Emptio autem dicta, quod a me tibi sit: venditio quasi venundatio, id est a nundinis. [25] Donatio est cuiuslibet rei transactio. Dictam autem dicunt donationem quasi doni actionem, et dotem quasi do item. Praecedente enim in nuptiis donatione, dos sequitur. [26] Nam antiquus nuptiarum erat ritus quo se maritus et uxor invicem emebant, ne videretur uxor ancilla, sicut habemus in iure. Inde est quod praecedente donatione viri sequitur dos uxoris. [27] Donatio usufructuaria ideo dicitur, quod donator ex ea usum fructum adhuc retinet, servato cui donatum est iure. [28] Donatio directa ideo nuncupatur, quia et iure et usu statim transit in alterum, nec ultra aliquid inde ad ius donatoris retorquetur. [29] Condiciones proprie testium sunt, et dictae condiciones a condicendo, quasi condiciones, quia non ibi testis unus iurat, sed duo vel plures. Non enim in unius ore, sed in duorum aut trium testium stat omne verbum. Item condiciones, quod inter se conveniat sermo testium, quasi condictiones. [30] Stipulatio est promissio vel sponsio; unde et promissores stipulatores vocantur. Dicta autem stipulatio ab stipula. Veteres enim, quando sibi aliquid promittebant, stipulam tenentes frangebant, quam iterum iungentes sponsiones suas agnoscebant [sive quod stipulum iuxta Paulum iuridicum firmum appellaverunt]. [31] Sacramentum est pignus sponsionis; vocatum autem sacramentum, quia violare quod quisque promittit perfidiae est.

Caput XXV. DE REBUS.
[1] Hereditas est res quae morte alicuius ad quempiam pervenit, vel legata testamento, vel possessione retenta. Dicta autem hereditas a rebus aditis, sive ab aere, quia qui possidet agrum et censum solvit; +inde et res.+ [2] Res sunt quae in nostro iure consistunt. Iura autem sunt quae a nobis iuste possidentur nec aliena sunt. [3] Dicta autem res a recte habendo, ius a iuste possidendo. Hoc enim iure possidetur quod iuste, hoc iuste quod bene. Quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet qui vel sua male utitur vel aliena praesumit. Possidet autem iuste qui non inretitur cupiditate. Qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. [4] Bona sunt honestorum seu nobilium, quae proinde bona dicuntur, ut non habeant turpem usum, sed ea homines ad res bonas utantur. [5] Peculium proprie minorum est personarum sive servorum. Nam peculium est quod pater vel dominus filium suum vel servum pro suo tractare patitur. Peculium autem a pecudibus dictum, in quibus veterum constabat universa substantia. [6] Bonorum possessio est ius possessionis, certo ordine certoque titulo adquisita. [7] Intestata hereditas est quae testamento scripta non est, aut, si scripta sit, iure tamen nequaquam est adita. [8] Caduca inde dicitur, quia eius heredes ceciderunt. [9] Familia herciscunda est divisio hereditatis inter heredes. Herciscunda enim apud veteres divisio nuncupabatur. [10] Communi dividendo est inter eos quibus communis res est, quae actio iubet postulantibus his arbitrum dari, cuius arbitratu res dividatur. [11] Finium regundorum actio dicta eo quod per eam regantur fines utrique, ne dissipentur, dummodo non angustiore quinque pedum loco ea controversia sit. [12] Locatio est res ad usum data cum definitione mercedis. [13] Conductio est res in usum accepta cum constituta mercede. [14] Res credita est quae in obligationem ita deducta est, ut ex tempore, quo contrahebatur, certum sit eam deberi. [15] Usura est incrementum fenoris, ab usu aeris crediti nuncupata. [16] Commod<at>um est id quod nostri iuris est et ad alterum temporaliter translatum est cum modo temporis, quamdiu apud eum sit, unde et commod<at>um dictum est. [17] Precarium est dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati demorari, et ex eo fructus capere. Et dictum precarium quia prece aditur, quasi precadium, R pro D littera commutata. [18] Mutuum appellatum est quia id, quod a me tibi datur, ex meo tuum fit. [19] Depositum est pignus commendatum ad tempus, quasi diu positum. Deponere autem quis videtur, cum aliquid metu furti, incendii, naufragii, apud alium custodiae causa deponit. [20] Interest autem in loquendi usu inter pignus et arram. Nam pignus est quod datur propter rem creditam, quae dum redditur, statim pignus aufertur. Arra vero est, quae primum pro re bonae fidei contractu empta, ex parte datur, et postea conpletur. [21] Est enim arra conplenda, non auferenda; unde qui habet arram non reddit sicut pignus, sed desiderat plenitudinem; et dicta arra a re, pro qua traditur. Item inter pignus, fiduciam et hypothecam hoc interest. [22] Pignus enim est quod propter rem creditam obligatur, cuius rei possessionem solam ad tempus consequitur creditor. Ceterum dominium penes debitorem est. [23] Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in iure ceditur. [24] Hypotheca est, cum res commodatur sine depositione pignoris, pacto vel cautione sola interveniente. [25] Momentum dictum a temporis brevitate, ut [quam cito] quam statim salvo negotio reformetur, nec in ullam moram produci debeat quod repetitur; sicut nec ullum spatium est momenti, cuius tam brevis est temporis punctus ut in aliquam moram nullo modo producatur. [26] Instrumentum est unde aliquid construimus, ut cultrus, calamus, ascia. [27] Instructum, quod per instrumentum efficitur, ut baculus, codex, tabula. [28] Usus, quem in re instructa utimur, ut in baculo innitere, in codice legere, in tabula iudere; sed et ipse fructus agrorum, quia eo utimur, usus vocatur. Haec sunt illa tria. [29] Ususfructus autem vocatus quia solo usu habetur eius fructus, manente apud alium iure. [30] Usucapio est adeptio dominii per continuationem iustae possessionis, vel biennii aut alicuius temporis. [31] Mancipatio dicta est quia manu res capitur. Unde oportet eum, qui mancipio accipit, conprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur. [32] Cessio est propriae rei concessio, sicut est illud: «Cedo iure propinquitatis». Cedere enim dicimus quasi concedere, id est, quae propria sunt; nam aliena restituimus, non cedimus. Nam cedere proprie dicitur, qui contra veritatem alteri consentit, ut Cicero (Ligar. 7,22): «Cessit» inquit «amplissimi viri auctoritati, vel potius paruit». [33] Interdictum est quod a iudice non in perpetuum, sed pro reformando momento ad tempus interim dicitur, salva propositione actionis eius. [34] Pretium vocatum eo quod prius eum damus, ut pro eius vice rem, quam adpetimus, possidere debeamus. [35] Commercium dictum a mercibus, quo nomine res venales appellamus. Unde mercatus dicitur coetus multorum hominum, qui res vendere vel emere solent. [36] Integri restitutio est causae vel rei reparatio. Causa redintegratur, quae vi potestatis expleta non est. [37] Res redintegratur, quae vi potestatis ablata atque extorta est.

Caput XXVI. DE CRIMINIBUS IN LEGE CONSCRIPTIS.
[1] Crimen a carendo nomen: ut furtum, falsitas et cetera, quae non occidunt, sed infamant. [2] Facinus dictum a faciendo malum, quod noceat alteri. [3] Flagitium a flagitando corruptelam libidinis, qua noceat sibi. [4] Haec sunt duo genera omnium peccatorum. Vis est virtus potestatis, per quam causa sive res vel aufertur vel extorquetur. [5] Vis privata est, si quisque ante iudicium armatis hominibus quemquam a suo deiecerit vel expugnaverit. [6] Vis publica est, si quis civem ante populum vel iudicem vel regem appellantem necaverit, aut torserit sive verberaverit vel vinxerit. [7] Dolus est mentis calliditas, ab eo quod deludat. Aliud enim agit, et aliud simulat. Petronius aliter existimat dicens: «Quid est, iudices, dolus? Nimirum ubi aliquid factum est quod legi dolet. Habetis dolum, accipite nunc malum». [8] Calumnia est iurgium alienae litis, a calvendo, id est decipiendo dicta. [9] Falsitas appellata a fando aliud quam verum est. [10] Iniuria est iniustitia. Hinc est apud Comicos (? Plaut. Mil. 436): «Iniurias»; qui audet aliquid contra ordinem iuris. [11] Seditio dicitur dissensio civium, quod seorsum alii ad alios eunt. Nam hi maxime turbatione rerum et tumultu gaudent. [12] Sacrilegium proprie est sacrarum rerum furtum. Postea et in idolorum cultu haesit hoc nomen. [13] Adulterium est inlusio alieni coniugii, quod, quia alterius torum commaculavit, adulterii nomen accepit. [14] Stuprum. Raptus proprie est inlicitus coitus, a conrumpendo dictus; unde et qui «rapto potitur», stupro fruitur. [15] Homicidii vocabulum conpositum est ex homine et caede. Qui enim caedem in hominem fecisse conpertus erat, homicidam veteres appellabant. [16] Parricidii actio non solum in eum dabatur qui parentem, id est vel patrem vel matrem interemisset, sed et in eum qui fratrem occiderat; et dictum parricidium quasi parentis caedem. [17] Internecivum iudicium in eum dabatur qui falsum testamentum fecerat et ob id hominem occiderat. Accusatorem eius possessio bonorum sequebatur. Internecivi autem significatio est, quasi quaedam hominis enectio. Nam praepositionem inter pro e ponebant. Naevius (trag. 52): «Mare interbibere»; et Plautus (frag. 87): «Interluere mare»: id est, ebibere et eluere. [18] Furtum est rei alienae clandestina contrectatio, a furvo, id est fusco vocatum, quia in obscuro fit. Furtum autem capitale crimen apud maiores fuit ante poenam quadrupli. [19] Pervasio est rei alienae manifesta praesumptio. Furtum autem earum rerum fit, quae de loco in locum transferri possunt: pervasio autem et earum quae transferuntur et earum quae inmobilia sunt. [20] Infitiatio est negatio debitae rei, cum a creditore deposcitur. Idem et abiuratio, id est rei creditae abnegatio. [21] Ambitus iudicium in eum est, qui largitione honorem capit et ambit, amissurus dignitatem, quam munere invadit. [22] Peculatus iudicium in eos datur qui fraudem aerario faciunt, pecuniamque publicam intervertunt. Nam a pecunia peculatum esse dictum. Non autem sic iudicatur furtum rei publicae, sicut rei privatae. Nam ille sic iudicatur ut sacrilegus, quia fur est sacrorum. [23] Repetundarum accusatur, qui pecunias a sociis cepit. In hoc iudicio reus si ante moriatur, in bona eius iudicium redditur. [24] Incesti iudicium in virgines sacratas vel propinquas sanguine constitutum est. Qui enim talibus miscuntur incesti, id est incasti habentur. [25] Maiestatis reatu tenentur hi qui regiam maiestatem laeserunt vel violaverunt, vel qui rempublicam prodiderunt vel cum hostibus consenserunt. [26] Piaculum dictum pro eo quod expiari potest; commissa sunt enim quae erant quoquo ordine expianda.

Caput XXVII. DE POENIS IN LEGIBUS CONSTITUTIS.
[1] Dupliciter malum appellatur: unum, quod homo facit, alterum, quod patitur. Quod facit, peccatum est; quod patitur, poena. Malum autem tunc plenum est, cum et praeteritum est et inpendet, ut sit et dolor et metus. [2] Poena dicta quod puniat. Est autem epithetum nomen, et sine adiectione non habet plenum sensum: adicis poena carceris, poena exilii, poena mortis, et inples sensum. [3] Supplicium proprie dictum non qui quoquo modo punitur, sed ita damnatur ut bona eius consecrentur et in publico redigantur. Nam supplicia dicebantur supplicamenta. Et supplicium dicitur, de cuius damnatione delibatur aliquid Deo; unde et supplicare. [4] Octo genera poenarum in legibus contineri Tullius scribit: id est damnum, vincula, verbera, talionem, ignominiam, exilium, servitutem et mortem. His namque poenis vindicatur omne perpetratum peccatum. [5] Damnum a diminutione rei vocatum. [6] Vincula a vinciendo, id est artando dicta, eo quod constringant atque retineant; vel quia vi ligant. [7] Conpedes dicti quia continent pedes. [8] Peducae sunt laquei quibus pedes inlaqueantur, dictae a pedibus capiendis. [9] Catenae autem, quod capiendo teneant utraque vestigia, ne progrediantur. Item catenae, quod se capiendo teneant plurimis nodis. [10] Manicae sunt vincula quibus manus capiuntur; licet et manicae tunicarum sunt. [11] Nervi... [12] Boia est torques damnatorum, quasi iugum in bove ex genere vinculorum est. [13] Carcer, in quo custodiuntur noxii. Et dictus carcer quod eo homines coerceantur includanturque, quasi arcer, ab arcendo scilicet. Locum autem in quo servantur noxii, carcerem dicimus numero tantum singulari; unde vero emittuntur quadrigae, carceres vocamus numero tantum plurali. [14] Verbera dicta, quia cum agitantur, aerem verberant. Hinc flagra et plagae et flagella, quia cum flatu et strepitu in corpore sonant. Nam plagae, quasi flagae; sed plagae et flagra primae positionis sunt, flagella autem per diminutionem dicta. [15] Anguilla est qua coercentur in scholis pueri, quae vulgo scotica dicitur. [16] Fustes sunt quibus iuvenes pro criminibus feriuntur, appellati quod praefixi in fossis stent; quos palos rustici vocant. [17] Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur; sed hi ad poenas legum non pertinent. [18] Virgae sunt summitates frondium arborumque, dictae quod virides sint, vel quod vim habeant arguendi; quae si lenis fuerit, virga est; si certe nodosa vel aculeata, scorpio rectissimo nomine, quia arcuato vulnere in corpus infigitur. [19] Ictus proprie flagellorum sunt, ab agitando vocati. [20] Ungulae dictae quod effodiant. Haec et fidiculae, quia his rei in eculeo torquentur, ut fides inveniatur. [21] Eculeus autem dictus quod extendat. [22] Tormenta vero, quod torquendo mentem inveniant. [23] Est et latomia supplicii genus ad verberandum aptum, inventum a Tarquinio Superbo ad poenam sceleratorum. Iste enim prior latomias, tormenta, fustes, metalla atque exilia adinvenit, et ipse prior regibus exilium meruit. [24] Talio est similitudo vindictae, ut taliter quis patiatur ut fecit. Hoc enim et natura et lege est institutum, ut «laedentem similis vindicta sequatur». Unde et illud est legis (Matth. 5,38): «Oculum pro oculo, dentem pro dente». Talio autem non solum ad iniuriam referendam, sed etiam pro beneficio reddendo ponitur. Est enim communis sermo et iniuriae et beneficentiae. [25] Ignominium, eo quod desinat habere honestatis nomen is qui in aliquo crimine deprehenditur. Dictum est autem ignominium quasi sine nomine, sicut ignarus sine scientia, sicut ignobilis sine nobilitate. [26] Hoc quoque et infamium, quasi sine bona fama. Fama autem dicta quia fando, id est loquendo, pervagatur per traduces linguarum et aurium serpens. Est autem nomen et bonarum rerum et malarum. Nam fama felicitatis interdum est, ut illud, «inlustris fama», quod laus est: malarum, ut Vergilius (Aen. 4,174):

Fama, malum qua non aliud velocius ullum.

[27] Fama autem nomen certilocum non habet, quia plurimum mendax est, adiciens multa vel demutans de veritate: quae tamdiu vivit, quamdiu non probat. At ubi probaveris, esse cessat, et exinde res nominatur, non fama. [28] Exilium dictum quasi extra solum. Nam exul dicitur qui extra solum est. Unde postliminium redeuntibus, hoc est de exilio reducendis, qui sunt eiecti in iniuria, id est extra limen patriae. Dividitur autem exilium in relegatis et deportatis. [29] Relegatus est, quem bona sua sequuntur: deportatus, quem non sequuntur. [30] Proscriptio exilii procul damnatio, quasi porro scriptio. Item proscriptus, quia palam scriptus. [31] Metallum est ubi exules depo<r>tantur ad eruendam venam marmoraque secanda in crustis. [32] Servitus a servando vocata. Apud antiquos enim qui in bello a morte servabantur, servi vocabantur. Haec est sola malorum omnium postrema, quae liberis omni supplicio gravior est; nam ubi libertas periit, una ibi perierunt et omnia. [33] Mortium vero diversi casus, ex quibus crux vel patibulum, in quo homines adpensi cruciantur vel patiuntur; unde et nomina habent. [34] Patibulum enim vulgo furca dicitur, quasi ferens caput. Suspensum enim et stranguilatum ex eo exanimat; sed patibuli minor poena quam crucis. Nam patibulum adpensos statim exanimat, crux autem subfixos diu cruciat; unde et in Evangelio latronibus, ut morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt, quia ligno suspensi cito mori non poterant. [35] In ipso quoque genere necis differt. Crudelius est enim in aqua spiritum torquentes extingui, ignibus uri, frigore et fame necari, canibus et bestiis exponi. Nam ferro mori aetas quoque maior optavit. Gladius enim sine graviore cruciatu conpendiosa morte vitam finire novit. [36] Culleum est parricidale vasculum ab occulendo, id est claudendo dictum. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simio et gallo et serpente inclusi in mare praecipitantur. Omnium autem istarum mortium genus animadversio nominatur. [37] Animadversio enim est, quando iudex reum punit; et dicitur animadvertere, id est animum illuc advertere, intendere utique ad puniendum reum, quia iudex est. [38] Ideo autem Romani aquam et ignem interdicebant quibusdam damnatis, quia aer et aqua cunctis patent et omnibus data sunt; ut illi non fruerentur quod omnibus per naturam concessum est.

Caput XXVIII. DE CHRONICAE VOCABULO.
[1] Chronica Graece dicitur quae Latine temporum series appellatur, qualem apud Graecos Eusebius Caesariensis episcopus edidit, et Hieronymus presbyter in Latinam linguam convertit. cronoV enim Graece, Latine tempus interpretatur.

Caput XXIX. DE MOMENTIS ET HORIS.
[1] Tempora autem momentis, horis, diebus, mensibus, annis, lustris, saeculis, aetatibus dividuntur. Momentum est minimum atque angustissimum tempus, a motu siderum dictum. [2] Est enim extremitas horae in brevibus intervallis, cum aliquid sibi cedit atque succedit. Hora Graecum nomen est, et tamen Latinum sonat. Hora enim finis est temporis, sicut et ora sunt finis maris, fluviorum, vestimentorum.

Caput XXX. DE DIEBUS.
[1] Dies est praesentia solis, sive sol supra terras, sicut nox sol sub terris. Ut enim dies aut nox sit, causa est aut supra terram sol, aut sub terris. Dies legitimus viginti quattuor horarum, usque dum dies et nox spatia sui cursus ab oriente usque ad alium orientalem solem caeli volubilitate concludat. Abusive autem dies unus est spatium ab oriente sole usque ad occidentem. [2] Sunt autem diei spatia duo, interdianum atque nocturnum; et est dies quidem horarum viginti quattuor, spatium autem horarum duodecim. [3] Vocatus autem dies a parte meliore. Unde et in usu est ut sine commemoratione noctis numerum dicamus dierum, sicut et in lege divina scriptum est (Genes. 1,5): «Factum est vespere et mane dies unus». [4] Dies secundum Aegyptios inchoat ab occasu solis: secundum Persas ab ortu solis: secundum Athenienses a sexta hora diei; secundum Romanos a media nocte. Unde et tunc gallicinium est, quorum vox diei ostendit praeconium, quando et mesonyctius afflatus fit. [5] Dies dicti a diis, quorum nomina Romani quibusdam sideribus sacraverunt. Primum enim diem a Sole appellaverunt, qui princeps est omnium siderum, sicut et idem dies caput est cunctorum dierum. [6] Secundum a Luna, quae Soli et splendore et magnitudine proxima est, et ex eo mutuat lumen. Tertium ab stella Martis, quae Vesper vocatur. Quartum ab stella Mercurii, quam quidam candidum circulum dicunt. [7] Quintum ab stella Iovis, quam Phaethontem aiunt. Sextum a Veneris stella, quam Luciferum asserunt, quae inter omnia sidera plus lucis habet. Septimus ab stella Saturni, quae sexto caelo locata triginta annis fertur explere cursum suum. [8] Proinde autem ex his septem stellis nomina dierum gentiles dederunt, eo quod per eosdem aliquid sibi effici existimarent, dicentes habere a Sole spiritum, a Luna corpus, a Mercurio ingenium et linguam, a Venere voluptatem, a Marte sanguinem, a Iove temperantiam, a Saturno humorem. Talis quippe extitit gentilium stultitia, qui sibi finxerunt tam ridiculosa figmenta. [9] Apud Hebraeos autem dies prima una sabbati dicitur, qui apud nos dies dominicus est, quem gentiles Soli dicaverunt. Secunda sabbati secunda feria, quem saeculares diem Lunae vocant. Tertia sabbati tertia feria, quem diem illi Martis vocant. Quarta sabbati quarta feria, qui Mercurii dies dicitur a paganis. [10] Quinta sabbati quinta feria est, id est quintus a die dominico, qui apud gentiles Iovis vocatur. Sexta sabbati sexta feria dicitur, qui apud eosdem paganos Veneris nuncupatur. Sabbatum autem septimus a dominico dies est, quem gentiles Saturno dicaverunt et Saturni nominaverunt. Sabbatum autem ex Hebraeo in Latinum requies interpretatur, eo quod Deus in eo requievisset ab omnibus operibus suis. [11] Melius autem in vocabulis dierum de ore Christiano ritus loquendi ecclesiasticus procedit. Tamen si quem forte consuetudo traxerit, ut illud exeat ex ore quod inprobat corde, intellegat illos omnes, de quorum nominibus appellati sunt hi dies, homines fuisse: et propter beneficia quaedam mortalia, quia plurimum potuerunt et eminuerunt in hoc saeculo, delati sunt eis ab amatoribus suis divini honores et in diebus et in sideribus; sed primum a nominibus hominum sidera nuncupata, et a sideribus dies sunt appellati. [12] A fando autem feriae nuncupatae sunt, quod sit in eis nobis tempus dictionis, id est in divino vel humano officio fari. Sed ex his festos dies hominum causa institutos, feriatos divinorum sacrorum. [13] Partes diei tres sunt: mane, meridies et suprema. [14] Mane lux matura et plena, nec iam crepusculum. Et dictum mane a mano; manum enim antiqui bonum dicebant. Quid enim melius luce? Alii mane aestimant vocari a Manibus, quorum conversatio a luna ad terram est. Alii putant ab aere, quia manus, id est rarus, est atque perspicuus. [15] Meridies dicta quasi medidies, hoc est medius dies; vel quia tunc purior dies est. Merum enim purum dicitur. In toto enim die nihil clarius meridie, quando sol de medio caelo rutilat et omnem orbem pari claritate inlustrat. [16] Suprema est postrema pars diei, quando sol cursum suum in occasum vertit: dicta quod superest ad partem ultimam diei. [17] Serum vocatum a clausis seris, quando iam nox venit, ut unusquisque somno tutior sit. [18] Hodie quasi hoc die; et quotidie, non cotidie, ut sit quot diebus. [19] Cras quod est postea. [20] Hesternum est pridie; et dictum hesternum ab eo quod iam dies ipse sit a nobis extraneus et praetereundo alienus. [21] Pridie autem quasi priori die. [22] Perendie, id est per ante diem, vel in antecessum, id est prius.

Caput XXXI. DE NOCTE.
[1] Nox a nocendo dicta, eo quod oculis noceat. Quae idcirco lunae ac siderum lucem habet, ne indecora esset, et ut consolaretur omnes nocte operantes, et ut quibusdam animantibus, quae lucem solis ferre non possunt, ad sufficientiam temperaretur. [2] Noctis autem et diei alternatio propter vicissitudinem dormiendi vigilandique effecta est, et ut operis diurni laborem noctis requies temperet. [3] Noctem autem fieri, aut quia longo itinere lassatur sol, et cum ad ultimum caeli spatium pervenit, elanguescit ac tabefactus efflat suos ignes; aut quia eadem vi sub terras cogitur qua super terras pertulit lumen, et sic umbra terrae noctem facit. Unde et Vergilius (Aen. 2,250):

Ruit Oceano nox,
involvens umbra magna terramque polumque.

[4] Noctis partes septem sunt, id est vesper, crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum. [5] Vesperum ab stella occidentali vocatum, quae solem occiduum sequitur et tenebras sequentes praecedit. De qua Vergilius (Aen. 1,374):

Ante diem clauso conponit vesper Olympo.

[6] Tenebras autem dictas, quod teneant umbras. [7] Crepusculum est dubia lux. Nam creperum dubium dicimus, hoc est inter lucem et tenebras. [8] Conticinium est quando omnes silent. Conticescere enim silere est. [9] Intempestum est medium et inactuosum noctis tempus, quando agi nihil potest et omnia sopore quieta sunt. Nam tempus per se non intellegitur, nisi per actus humanos. [10] Medium autem noctis actum caret. Ergo intempesta inactuosa, quasi sine tempore, hoc est sine actu, per quem dignoscitur tempus; unde est: «Intempestive venisti». Ergo intempesta dicitur quia caret tempora, id est actum. [11] Gallicinium propter gallos lucis praenuntios dictum. [12] Matutinum est inter abscessum tenebrarum et aurorae adventum; et dictum matutinum quod hoc tempus inchoante mane sit. [13] Diluculum quasi iam incipiens parva diei lux. Haec et aurora, quae solem praecedit. [14] Est autem aurora diei clarescentis exordium et primus splendor aeris, qui Graece hwV dicitur; quam nos per derivationem auroram vocamus, quasi eororam. Unde est illud (Virg. Aen. 2,417):

et laetus Eoos
Eurus equis.

et (Virg. Aen. 1,489):

Eoasque acies.

Caput XXXII. DE HEBDOMADA.
[1] Hebdomada dicta a numero septem dierum, quorum repetitione et menses et anni et saecula peraguntur; epta enim Graeci septem dicunt. Hanc nos septimanam vocamus, quasi septem luces. Nam mane lux est. Octavus autem dies idem primus est, ad quem reditur et a quo rursus hebdomadae series orditur.

Caput XXXIII. DE MENSIBUS.
[1] Mensis nomen est Graecum de lunae nomine tractum. Luna enim mhnh Graeco sermone vocatur; unde et apud Hebraeos menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, quod est de nova ad novam. [2] Aegyptii autem primi propter lunae velociorem cursum, et ne error conputationis eius velocitate accideret, ex solis cursu diem mensis adinvenerunt; quoniam tardior solis motus facilius poterat conprehendi. [3] Ianuarius mensis a Iano dictus, cuius fuit a gentilibus consecratus; vel quia limes et ianua sit anni. Unde et bifrons idem Ianus pingitur, ut introitus anni et exitus demonstraretur. [4] Februarius nuncupatur a Februo, id est PIutone, cui eo mense sacrificabatur. Nam Ianuarium diis superis, Februarium diis Manibus Romani consecraverunt. Ergo Februarius a Februo, id est Plutone, non a febre, id est aegritudine nominatus. [5] Martius appellatus propter Martem Romanae gentis auctorem, vel quod eo tempore cuncta animantia agantur ad marem et ad concumbendi voluptatem. [6] Idem appellatur et mensis novorum, quia anni initium mensis est Martius. Idem et novum ver ab indiciis scilicet germinum, quia in eo viridantibus fructibus novis transactorum probatur occasus. [7] Aprilis pro Venere dicitur, quasi Aphrodis; Graece enim Afrodith Venus dicitur; vel quia hoc mense omnia aperiuntur in florem, quasi Aperilis. [8] Maius dictus a Maia matre Mercurii; vel a maioribus natu, qui erant principes reipublicae. Nam hunc mensem maioribus, sequentem vero minoribus Romani consecraverunt. [9] Unde et Iunius dicitur. Antea enim populus in centurias seniorum et iuniorum divisus erat. [10] Iulius vero et Augustus de honoribus hominum, Iulii et Augusti Caesarum, nuncupati sunt. Nam prius Quintilis et Sextilis vocabantur: Quintilis, quia quintus erat a Martio, quem principem anni testantur esse Romani; Sextilis similiter, quod sextus. [11] September nomen habet a numero et imbre, quia septimus est a Martio et imbres habet. Sic et October, November atque December ex numero et imbribus acceperunt vocabula; quem numerum decurrentem December finit, pro eo quod denarius numerus praecedentes numeros claudit. [12] Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos dies Romani instituerunt; vel propter officia magistratuum. In his enim diebus conveniebatur in urbibus. [13] Quidam autem Kalendas a colendo appellari existimant. Apud veteres enim omnium mensuum principia colebantur, sicut et apud Hebraeos. Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum putant, quod hi dies apud veteres epularum essent. [14] Nonae a nundinis vocatae. Nundinae enim sunt publicae conventiones sive mercimonia.

Caput XXXIV. DE SOLSTITIIS ET AEQUINOCTIIS.
[1] Solstitium dictum quasi solis statio, quod tunc sole stante crescant dies vel noctes. Aequinoctium appellatum quod tunc dies et nox horarum spatio aequali consistunt. [2] Duo sunt autem solstitia: unum aestivum, VIII Kal. Iul., de quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos; aliud hiemale, VIII Kal. Ian., quo tempore sol altiores incipit circulos petere. Unde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi maximus invenitur. [3] Item duo sunt aequinoctia, unum vernale et aliud autumnale, quae Graeci ishmeriaV vocant. Sunt autem haec aequinoctia die VIII Kal. Apr. et VIII Kal. Oct., quia annus olim in duas tantum partes dividebatur, hoc est in aestivum et hiemale solstitium, et in duo hemisphaeria.

Caput XXXV. DE TEMPORIBUS ANNI.
[1] Tempora anni quattuor sunt: ver, aestas, autumnus et hiems. Dicta sunt autem tempora a communionis temperamento, quod invicem se humore, siccitate, calore et frigore temperent. Haec et curricula dicuntur, quia non stant, sed currunt. [2] Constat autem post factum mundum ex qualitate cursus solis tempora in ternos menses fuisse divisa. Quorum temporum talem veteres faciunt discretionem, ut primo mense ver novum dicatur, secundo adultum, tertio praeceps. [3] Sic [et] aestas in suis tribus mensibus, nova, adulta et praeceps. Sic [et] autumnus, novus, adultus et praeceps. Item hiems, nova, adulta et praeceps sive extrema. Unde est illud (Virg. Georg. 1,340):

Extremae sub casu hiemis.

Ver autem dictum quod viret. Tunc enim post hiemem vestitur tellus herbis, et in florem cuncta rumpuntur. [4] Aestas dicitur ab aestu, id est a calore; et aestas quasi usta, id est exusta et arida. Nam calor aridus est. [5] Autumnus a tempestate vocatus quando et folia arborum cadunt et omnia maturescunt. [6] Hiemem ratio hemisphaerii nuncupavit, quia tunc breviori sol volvitur circulo. Unde et hoc tempus bruma dicitur, quasi bracuV, id est brevis; vel a cibo, quod maior sit tunc vescendi appetitus. Edacitas enim Graece brwma appellatur; unde et inbrumarii dicuntur quibus fastidium est ciborum. [7] Hibernus autem inter hiemem et vernum est, quasi hievernus; qui plerumque a parte totum, hiemem, significat. Haec tempora singulis etiam caeli partibus adscribuntur. [8] Ver quippe orienti datur, quia tunc ex terris omnia oriuntur; aestas vero meridiano, eo quod pars eius calore flagrantior sit; hiems septemtrioni, eo quod frigoribus et perpetuo gelu torpet; autumnus occiduo, propter quod graves morbos habet, unde et tunc omnis folia arborum defluit. Ut autem autumnus abundet morbis, facit hoc confinium frigoris et caloris, et conpugnantia inter se contrariorum aerum.

Caput XXXVI. DE ANNIS.
[1] Annus est solis anfractus, cum peractis trecentis sexaginta quinque diebus ad eadem loca siderum redit. Annus autem dictus quia mensibus in se recurrentibus volvitur. Unde et anulus [dicitur], quasi annuus, id est circulus, quod in se redeat; [ut] Vergilius (Georg. 2,402):

Atque in se sua per vestigia volvitur annus.

[2] Sic enim apud Aegyptios indicabatur ante inventas litteras picto dracone caudam suam mordente, quia in se recurrit. Alii annum dicunt apo tou ananeousqai, id est ab innovatione; renovatur enim semper. [3] Tria sunt autem genera annorum. Aut enim lunaris annus est triginta dierum; aut solstitialis, qui duodecim continet menses; aut magnus, omnibus planetis in eundem locum recurrentibus, qui fit post annos solstitiales plurimos. [4] Aera singulorum annorum est constituta a Caesare Augusto, quando primum censu exagitato Romanum orbem descripsit. Dicta autem aera ex eo, quod omnis orbis aes reddere professus est reipublicae.

Caput XXXVII. DE OLYMPIADIBUS ET LUSTRIS ET IUBILEIS.
[1] Olympias apud Graecos constituta apud Elidem Graeciae civitatem, Eliis agentibus agonem et quinquennale certamen, quattuor mediis annis vacantibus; et ob hoc Elidum certaminis tempus olympiadem vocaverunt, quadriennio in una olympiade supputato. [2] Lustrum vero est pentethriV, id est quinquennium, quod quinto anno dicitur condi propter olympiadas a Romanis; adhuc enim consules, adhuc aera nondum erat. Est enim quinquennale tempus. Ideo vero sic vocatum, eo quod censu per quinquennium in republica peracto urbs Roma lustrabatur. [3] Iubileus interpretatur remissionis annus. Est enim Hebraicus et sermo et numerus, qui septenis annorum hebdomadibus, id est, quadraginta novem annis texitur; in quo clangebantur tubae, et ad omnes revertebatur antiqua possessio, debita absolvebantur, confirmabantur libertates. [4] Hunc numerum etiam in diebus Pentecosten et ipsi celebramus post Domini resurrectionem, remissa culpa et totius debiti chirographo evacuato, ab omni nexu liberi suscipientes advenientem in nos gratiam Spiritus sancti.

Caput XXXVIII. DE SAECULIS ET AETATIBUS.
[1] Saecula generationibus constant; et inde saecula, quod se sequantur: abeuntibus enim aliis alia succedunt. Hunc quidam quinquagesimum annum dicunt, quem Hebraei iubileum vocant. [2] Ob hanc causam et ille Hebraeus, qui propter uxorem et liberos amans dominum suum aure pertusa servitio subiugatus, servire iubetur in saeculum, hoc est usque ad annum quinquagesimum. [3] Aetas plerumque dicitur et pro uno anno, ut in annalibus, et pro septem, ut hominis, et pro centum, et pro quovis tempore. Unde et aetas tempus, quod de multis saeculis instruitur. Et dicta aetas, quasi aevitas, id est similitudo aevi. [4] Nam aevum est aetas perpetua, cuius neque initium neque extremum noscitur, quod Graeci vocant aiwnaV; quod aliquando apud eos pro saeculo, aliquando pro aeterno ponitur. Unde et apud Latinos est derivatum. [5] Aetas autem proprie duobus modis dicitur: aut enim hominis, sicut infantia, iuventus, senectus: aut mundi, cuius prima aetas est ab Adam usque ad Noe; secunda a Noe usque ad Abraham; tertia ab Abraham usque ad David; quarta a David usque ad transmigrationem Iuda in Babyloniam; quinta deinde [a transmigratione Babylonis] usque ad adventum Salvatoris in carne; sexta, quae nunc agitur, usque quo mundus iste finiatur. [6] Quarum decursus per generationes et regna ita inspicitur.

Caput XXXIX. DE DESCRIPTIONE TEMPORUM.
[1] Prima aetas in exordio sui continet creationem mundi. Primo enim die Deus [in] lucis nomine condidit angelos; secundo in firmamenti appellatione caelos; tertio in discretionis vocabulo speciem aquarum et terrae; quarto luminaria caeli; quinto animantia ex aquis; sexto animantia ex terra et hominem, quem appellavit Adam.

Prima aetas.

[2] Adam ann. CCXXX genuit Seth, a quo filii Dei. [CCXXX]. Seth ann. CCV genuit Enos, qui coepit invocare nomen Domini. [CCCCXXXV]. Enos ann. CXC genuit Cainan. [DCXXV]. Cainan ann. CLXX genuit Malalehel. [DCCXCV]. Malalehel ann. CLXV genuit Iareth. [DCCCCLX]. [3] Iareth ann. CLXII genuit Enoc, qui translatus est. [MCXXII]. Enoc ann. CLXV genuit Matusalam. [MCCLXXXVII]. [4] Matusalam ann. CLXVII genuit Lamech. [MCCCCLIV]. Lamech ann. CLXXXVIII genuit Noe. Arca aedificatur. [MDCXLII]. Noe autem ann. DC factum est diluvium. [IIMCCXLII] [Noe vero D cum esset annorum genuit tres filios, Sem, Cham et Iaphet. Cuius sexcentesimo vitae anno factum est diluvium. Sunt autem ab Adam usque ad cataclismum anni IIMCCLII].

Secunda aetas.

[5] Sem [cum esset annorum C] ann. II post diluvium genuit Arfaxat, a quo Chaldaei. [IIMCCXLIV]. Arfaxat ann. CXXXV genuit Sala, a quo Samaritae et Indi. [IIMCCCLXXIX]. Sala ann. CXXX genuit Heber, a quo Hebraei. [IIMDIX]. [6] Heber ann. CXXXIV genuit Falec. Turris aedificatur [hoc tempore divisae sunt linguae et per orbem terrae facta est dispersio in aedificatione turris]. [IIMDCXLIII]. Falec ann. CXXX genuit Ragau. Dii primum adorantur. [IIMDCCLXXIII]. Ragau ann. CXXXII genuit Seruc. Regnum inchoat Scytharum. [IIMDCCCCV]. Seruc ann. CXXX genuit Nachor. [7] Regnum Aegyptiorum nascitur. [IIIMXXXV]. Nachor ann. LXXIX genuit Thara. Regnum Assyriorum et Siciniorum exoritur. [IIIMCXIV]. Thara ann. LXX genuit Abraham. Zoroastres magicam repperit. [IIIMCLXXXIV].

Tertia aetas.

[8] Abraham ann. C genuit Isaac et Ismahel, a quo Ismahelitae. [IIIMCCLXXXIV]. Isaac ann. LX genuit Iacob. Argivorum regnum inchoat. [IIIMCCCXLIV]. Iacob ann. XC genuit Ioseph. Phoroneus Graeciae leges dedit. [IIIMCCCCXXXIV]. Ioseph ann. CX. [9] Graecia segetes habere coepit. [IIIMDXLIV]. Hebraeorum [in Aegypto] servitus ann. CXLIV. Athlans astrologiam invenit. [IIIMDCLXXXVIII]. Moyses ann. XL. Hebraei litteras habere coeperunt. [IIIMDCCXXVIII]. [10] Iosue ann. XXVII. Ericthonius in Troia [primus] quadrigam iunxit. [IIIMDCCLV]. Gothonihel ann. XL. Catmus litteras Graecis dedit. [IIIMDCCXCV]. Aoth ann. LXXX. Fabulae fictae [sunt]. [IIIMDCCCLXXV]. Debbora ann. XL. Apollo [medicinae artem invenit] citharam repperit. [IIIMDCCCCXV]. [11] Gedeon ann. XL. Mercurius lyram condidit. [IIIMDCCCCLV]. Abimelech ann. III. Chorus in Graecia inventus. [IIIMDCCCCLVIII]. Tola ann. XXIII. Priamus regnavit in Troia. [IIIMDCCCCLXXXI]. Iair ann. XXII. Carmentis Latinas litteras repperit. [IVMIII]. Iepte ann. VI. Hercules flammis se iniecit. [IVMIX]. Abessa ann. VII. Alexander Helenam rapuit. [IVMXVI]. [12] Abdon ann. VIII. Troia capta est. [IVMXXIV]. Samson ann. XX. Ascanius Albam condidit. [IVMXLIV]. Eli [sacerdos] ann. XL. Arca testamenti capitur. [IVMLXXXIV]. Samuhel et Saul ann. XL. Homerus fuisse putatur. [IVMCXXIV].

Quarta aetas.

[13] David ann. XL. Carthago a Didone conditur. [Gad, Nathan et Asaph prophetaverunt.] [IVMCLXIV]. Salomon ann. XL. Templum Hierosolymis aedificatur. [IVMCCIV]. [14] Roboam ann. XVII. Regnum Israhel et Iuda dividitur. [IVMCCXXI]. Abia ann. III. Sub quo Abimelech pontifex fuit. [IVMCCXXIV]. Asab ann. XLI. Achias, Amos, Ieu, Iohel [et Azarias] prophetaverunt. [IVMCCLXV]. [15] Iosaphat ann. XXV. Prophetavit Helias, Abdias, et Micheas. [IVMCCXC]. Ioram ann. VIII. Prophetavit Helias et Heliseus. [IVMCCXCVIII]. Ochozias ann. I. Helias rapitur. [IVMCCXCIX]. Athalia ann. VII. Ionadab sacerdos claruit. [IVMCCCVI]. [16] Ioasann. XL. Heliseus moritur. [IVMCCCXLVI]. Amasias ann. XXIX. Carthago condita. [IVMCCCLXXV]. Ozias ann. LII. Olympias a Graecis instituitur. [IVMCCCCXXVII]. Ioathan ann. XVI. Romulus nascitur. [IVMCCCCXLIII]. [17] Acaz ann. XVI. Roma conditur. [IVMCCCCLIX]. Ezechias ann. XXIX. Senatus Romae fit. [IVMCCCCLXXXVIII]. Manasses ann. LV. Sibylla Samia claruit. [IVMDXLIII]. Amon ann. XXI. Census primum agitur. [IVMDLV]. [18] Iosias ann. XXXII. Thales philosophus agnoscitur. [IVMDLXXXVII]. Ioachim ann. XI. Nabuchodonosor Iudaeam capit. [IVMDXCVIII]. Sedechias ann. XI. Templum Hierosolymis incensum est. [IVMDCIX].

Quinta aetas.

[19] Hebraeorum captivitas ann. LXX. Iudith historia conscribitur. [IVMDCLXXIX]. Darius ann. XXXIV. Iudaeorum captivitas solvitur. [IVMDCCXIII]. Xerxes ann. XX. Sophocles et Euripides tragoedi celebrantur [celeberrimi ac insignes habentur]. [IVMDCCXXXIII]. [20] Artaxerxes ann. XL. Esdras incensam legem renovat. [IVMDCCLXXIII]. Darius [qui et Nothus] ann. XIX. Haec aetas habuit Platonem [IVMDCCXCII]. Artarxerxes ann. XL. Hester historia expletur. [IVMDCCCXXXII]. [21] Artarxerxes [qui et Ochus] ann. XXVI. Demosthenes et Aristoteles praedicantur. [IVMDCCCLVIII]. Xerxes [Ochi filius] ann. IV. Xenocrates inlustris habetur. [IVMDCCCLXII]. Darius [Arsami filius] ann. VI. Alexander Hierosolymam cepit. [IVMDCCCLXVIII]. [22] Alexander [Macedo] ann. V. [Alexander] Asiam obtinuit. [IVMDCCCLXXIII]. Ptolomaeus ann. XL. Macchabaeorum liber inchoat primus. [IVMDCCCCXIII] Philadelphus ann. XXXVIII. Septuaginta interpretes agnoscuntur. [IVMDCCCCLI]. Euergetes ann. XXVI. Iesus Sapientiae librum conponit. [IVMDCCCCLXXVII]. [23] Philopater ann. XVII. Macchabaeorum secundi libri historia. [IVMDCCCCXCIV]. Epiphanes ann. XXIV. Romani Graecos obtinuerunt. [VMXVIII]. Philometer ann. XXXV. Scipio Africam vicit. [VMLIII]. [24] Euergetes ann. XXIX. Brutus Hispaniam subegit. [VMLXXXII]. Soter ann. XVII. Thraces Romanis subiciuntur. [VMXCIX]. Alexander ann. X. Syria [a] Romanis subiecta est. [VMCIX]. [25] Ptolomaeus ann. VIII. Rhetorica ars Romae coepit. [VMCXVII]. Dionysius ann. XXX. Pompeius Iudaeam capit. [VMCXLVII]. Cleopatra ann. II. Aegyptus Romanis subditur. [VMCXLIX]. Iulius [Caesar] ann. V. Hic prior monarchiam tenuit. [VMCLIV].

Sexta aetas.

[26] Octavianus ann. LVI. Christus nascitur. [VMCCX]. Tiberius ann. XXIII. Christus cruci figitur. [VMCCXXXIII]. Gaius Caligula ann. IV. Matthaeus Evangelium [suum] scripsit. [VMCCXXXVII]. Claudius ann. XIV. Marcus Evangelium edidit. [VMCCLI]. [27] Nero ann. XIV. Petrus et Paulus necantur. [VMCCLXV]. Vespasianus ann. X. Hierosolyma a Tito subvertitur. [VMCCLXXV]. [28] Titus ann. II. Hic facundus et pius fuit. [VMCCLXXVII]. Domitianus ann. XVI. Iohannes in Pathmos relegatur. [VMCCXCIII]. Nerva ann. I. Iohannes Ephesum redit. [VMCCXCIV]. Traianus ann. XIX. Iohannes apostolus requiescit. [VMCCCXIII]. [29] Hadrianus ann. XXI. Aquila interpres habetur. [VMCCCXXXIV]. Antoninus [Pius] ann. XXII. Valentinus et Marcion agnoscuntur. [VMCCCLVI]. Antoninus [Verus] ann. XIX. Cataphrygarum haeresis oritur. [VMCCCLXXV]. [30] Commodus ann. XIII. Theodotion interpres habetur. [VMCCCLXXXVIII]. Helius Pertinax ann. I. Nihil habet historiae. [VMCCCLXXXIX]. Severus ann. XVIII. Symmachus interpres habetur. [VMCCCCVII]. [31] Antoninus ann. VII. Quinta editio Hierosolymis invenitur. [VMCCCCXIV]. Macrinus ann. I. Huius brevitas vitae nihil gestorun habet. [VMCCCCXV]. Aurelius ann. III. Sabellius oritur. [VMCCCCXVIII]. [32] Alexander ann. XIII. Origenes insignis habetur. [VMCCCCXXXI]. Maximus ann. III. Iste Germanos vicit. [VMCCCCXXXIV]. Gordianus ann. VII. Hic de Parthis et Persis triumphavit. [VMCCCCXLI]. [33] Philippus ann. VII. Hic primus Christianus imperator fuit. [VMCCCCXLVIII]. Decius ann. I. Antonius monachus claruit. [VMCCCCXLIX]. Gallus ann. II. Novatus haeresim condidit. [VMCCCCLI]. Valerianus ann. XV. Cyprianus martyrio coronatur. [VMCCCCLXVI]. [34] Claudius ann. II. Iste Gothos ab Illyrico expulit. [VMCCCCLXVIII]. Aurelianus ann. V. Iste Christianos persequitur. [VMCCCCLXXIII]. Tacitus ann. I. [Nihil memorabile egit.] [VMCCCCLXXIV]. [35] Probus ann. VI. Manichaeorum haeresis orta est. [VMCCCCLXXX]. Carus ann. II. Iste de Persis triumphat. [VMCCCCLXXXII]. Diocletianus ann. XX. Iste divinis libris adustis, martyria facit. [VMDII]. Galerius ann. II. [Nihil dignum historiae contulit]. [VMDIV]. [36] Constantinus ann. XXX. Nicaena synodus congregatur. [VMDXXXIV]. Constantius ann. XXIV. Anthropomorphitarum haeresis oritur. [VMDLVIII]. Iulianus ann. II. Hic ex Christiano paganus efficitur. [VMDLX]. [37] Iovianus ann. I. Iste iterum Christianus effectus est. [VMDLXI]. Valentinianus ann. XIV. Gothi haeretici efficiuntur. [VMDLXXV]. Gratianus ann. VI. Priscillianus agnoscitur. [VMDLXXXI]. Valentinianus ann. IX. Hieronymus in Bethleem praedicatur. [VMDXC]. Theodosius ann. III. Iohannes Anachoreta claruit. [VMDXCIIl]. [38] Arcadius ann. XIII. Iohannes Chrysostomus floruit. [VMDCVI]. Honorius ann. XV. Augustinus Episcopus claruit. [VMDCXXI]. Theodosius ann. XXVII. Nestorius haeresiarches extitit. [VMDCXLVIII]. [39] Marcianus ann. VI. Chalcedonensis synodus agitur. [VMDCLIV]. Leo maior ann. XVI. Aegyptus errore Dioscori latrat. [VMDCLXX]. Zenon ann. XVII. Acephalorum haeresis orta est. [VMDCLXXXVII]. [40] Anastasius ann. XXVII. Fulgentius Episcopus praedicatur. [VMDCCXIV]. Iustinus ann. VIII. Acephalorum haeresis abdicatur. [VMDCCXXII]. Iustinianus ann. XXXIX. Wandali Africa extinguntur. [VMDCCLXI]. Iustinus ann. XI. Armeni fidem Christi suscipiunt. [VMDCCLXXII]. [41] Tiberius ann. VII. Langobardi Italiam capiunt. [VMDCCLXXIX]. Mauricius ann. XXI. Gothi catholici efficiuntur. [VMDCCC]. Phocas ann. VII. Romani caeduntur a Persis [VMDCCCVII]. [42] Heraclius septimum decimum agitannum. [VMDCCCXXIV]. [Huius quinto et quarto religiosissimi principis Sisebuti] Iudaei [in] Hispania Christiani efficiuntur. [Colligitur omne tempus ab exordio mundi usque in praesentem gloriosissimi Recesvinti principis annum X, qui est aera DCXCVI, ann. VMDCCCLVII]. Residuum sextae aetatis tempus Deo soli est cognitum.


Liber VI. De libris et officiis ecclesiasticis

Caput I. DE VETERI ET NOVO TESTAMENTO.
[1] Vetus Testamentum ideo dicitur, quia veniente Novo cessavit. De quo Apostolus meminit dicens (Corinth. ii. 5,17): «vetera transierunt, et ecce facta sunt nova.» [2] Testamentum [autem] Novum ideo nuncupatur, quia innovat. Non enim illud discunt nisi homines renovati ex vetustate per gratiam, et pertinentes iam ad Testamentum Novum, quod est regnum caelorum. [3] Hebraei autem Vetus Testamentum, Esdra auctore, iuxta numerum litterarum suarum in viginti duos libros accipiunt, dividentes eos in tres ordines: Legis scilicet, Prophetarum et Hagiographorum. [4] Primus ordo Legis in quinque libris accipitur, quorum primus est Bresith, quod est Genesis; secundus Veelle Semoth, quod est Exodus; tertius Vaiicra, quod est Leviticum; quartus Vaiedabber, quod est Numerus; quintus Elleaddebarim, quod est Deuteronomium. [5] Hi sunt quinque libri Moysi, quos Hebraei Thora, Latini Legem appellant. Proprie autem Lex appellatur, quae per Moysen data est. [6] Secundus ordo est prophetarum, in quo continentur libri octo, quorum primus Iosuae Benun: qui latine Iesu Nave dicitur; secundus Sophtim, quod est Iudicum; tertius Samuel, qui est Regum primus; quartus Malachim, qui est Regum secundus; quintus Esaias; sextus Ieremias; septimus Ezechiel; octavus Thereazar, qui dicitur Duodecim Prophetarum, qui libri, quia sibi pro brevitate adiuncti sunt, pro uno accipiuntur. [7] Tertius [est] ordo Hagiographorum, id est sancta scribentium, in quo sunt libri novem, quorum primus Iob; secundus Psalterium; tertius Masloth, quod est Proverbia Salomonis; quartus Coheleth, quod est Ecclesiastes; quintus Sir hassirim, quod est Canticum canticorum; sextus Daniel; septimus Dibre haiamim, quod est verba dierum, hoc est Paralipomenon; octavus Esdras; nonus Hester; qui simul omnes quinque, octo et novem fiunt viginti duo, sicut superius conprehensi sunt. [8] Quidam autem Ruth et Cinoth, quod Latine dicitur Lamentatio Ieremiae, Hagiographis adiciunt, et viginti quattuor volumina Testamenti Veteris faciunt, iuxta viginti quattuor seniores qui ante conspectum Dei adsistunt. [9] Quartus est apud nos ordo Veteris Testamenti eorum librorum qui in canone Hebraico non sunt. Quorum primus Sapientiae liber est; secundus Ecclesiasticus; tertius Thobias; quartus Iudith; quintus et sextus Macchabaeorum; quos licet Iudaei inter apocrypha separant, ecclesia tamen Christi inter divinos libros et honorat et praedicat. [10] In Novo autem Testamento duo sunt ordines. Primus evangelicus, in quo sunt Matthaeus, Marcus, Lucas et Iohannes. Secundus apostolicus, in quo sunt Paulus in quattuordecim Epistolis, Petrus in duabus, Iohannes in tribus, Iacobus et Iudas in singulis, Actus Apostolorum, et Apocalypsin Iohannis. [11] Summa autem utriusque Testamenti trifarie distinguitur: id est in historia, in moribus, in allegoria. Rursus ista tria multifarie dividuntur: id est quid a Deo, quid ab angelis, vel ab hominibus gestum dictumque sit; quid a prophetis nuntiatum de Christo et corpore eius; quid de diabolo et membris ipsius; quid de veteri et novo populo; quid de praesenti saeculo et futuro regno atque iudicio.

Caput II. DE SCRIPTORIBUS ET VOCABULIS SANCTORUM LIBRORUM.
[1] Veteris Testamenti secundum Hebraeorum traditionem hi perhibentur auctores. Primus Moyses divinae historiae cosmographiam in quinque voluminibus edidit, quod Pentatichum nominatur. [2] Pentateuchus autem a quinque voluminibus dicitur; pente enim Graece quinque, teucoV volumen vocatur. [3] Genesis liber inde appellatur, eo quod exordium mundi et generatio saeculi in eo contineatur. [4] Exodus vero exitum ab Aegypto, vel egressum populi Israelis digerit, et ex ea causa nomen accepit. [5] Leviticus appellatus eo quod Levitarum ministeria et diversitatem victimarum exequitur, totusque in eo ordo Leviticus adnotatur. [6] Numerorum liber vocatur eo quod in eo egressae de Aegypto tribus dinumerantur, et quadraginta duarum per eremum mansionum in eo discriptio continetur. [7] Deuteronomium Graeco sermone appellatur, quod Latine interpretatur secunda lex, id est repetitio et evangelicae legis praefiguratio; quae sic ea habet quae priora sunt, ut tamen nova sint omnia quae in eo replicantur. [8] Iosue liber nomen accepit a Iesu filio Nave, cuius historiam continet; scriptorem vero eius eundem Iosue Hebraei adseverant; in cuius textu post Iordanis transitum regna hostium subvertuntur, terra populo dividitur et per singulas urbes, viculos, montes atque confinia Ecclesiae caelestisque Hierusalem spiritalia regna praefigurantur. [9] Iudicum nominatur a principibus populi, qui praefuerunt in Israel post Moysen et Iosue, antequam David et ceteri reges existerent. Hunc librum edidisse creditur Samuel. Liber Samuel eiusdem Samuelis nativitatem et sacerdotium et gesta describit; idcirco et ab eo nomen accepit. [10] Et quamvis hic liber Saul et David historiam contineat, utrique tamen ad Samuel referuntur, quia ipse uncxit Saul in regnum, ipse David in regem futurum. Cuius libri primam partem conscripsit idem Samuel, sequentia vero eius usque ad calcem scripsit David. [11] Malachim liber proinde appellatur, eo quod reges Iudae et Israeliticae gentis gestaque eorum per ordinem digerat temporum. Melachim enim Hebraice, Latine Regum interpretatur. Hunc librum Ieremias primus in unum volumen coegit. Nam antea sparsus erat per singulorum regum historias. [12] Paralipomenon Graece dicitur, quod nos praetermissorum vel reliquorum dicere possumus, quia ea, quae in lege vel regum libris vel omissa vel non plene relata sunt, in isto summatim ac breviter explicantur. [13] Librum Iob quidam Moysen scripsisse arbitrantur, alii unum ex prophetis, nonnulli vero eundem Iob post plagam suae passionis scriptorem fuisse existimant, arbitrantes ut, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, ipse narraret quas victorias expedivit. [14] Principia autem et fines libri Iob apud Hebraeos prosa oratione contexta sunt, media autem ipsius ab eo loco, quo ait (3,3): «pereat dies in qua natus sum,» usque ad eum locum (42,6): «idcirco ego me reprehendo et ago poenitentiam,» omnia heroico metro discurrunt. [15] Psalmorum liber Graece psalterium, Hebraice nabla, Latine organum dicitur. Vocatus autem Psalmorum [liber] quod, uno propheta canente ad psalterium, chorus consonando responderet. Titulus autem in psalmis Hebraicus ita est, Sepher Thehilim, quod interpretatur volumen hymnorum. [16] Auctores autem psalmorum qui ponuntur in titulis: Moyses scilicet et David et Salomon, Asaph, Ethan et Idithun et filii Core, Eman, Ezraithae et reliquorum, quos Esdras uno volumine conprehendit. [17] Omnes autem psalmi apud Hebraeos metrico carmine constant esse conpositi. Nam in more Romani Flacci et Graeci Pindari, nunc alii iambo currunt, nunc Alcaico personant, nunc Sapphico nitent trimetro, vel tetrametro pede incedentes. [18] Salomon, filius David, rex Israel iuxta numerum vocabulorum suorum tria volumina edidit, quorum primus est Masloth: quem Graeci Parabolas, Latini Proverbiorum nominant, eo quod in ipso sub conparativa similitudine figuras verborum et imagines veritatis ostenderit. [19] Ipsam autem veritatem ad intellegendum legentibus reservavit. Secundum librum Coheleth vocavit, qui Graece Ecclesiastes dicitur, Latine Contionator, eo quod sermo eius non specialiter ad unum, sicut in Proverbiis, sed ad universos generaliter dirigatur, docens omnia, quae in mundo cernimus, caduca esse et brevia, et ob hoc minime adpetenda. [20] Tertium librum Sir hassirim praenotavit, qui in Latinam linguam vertitur Canticum canticorum, ubi per epithalamium carmen coniunctionem Christi et Ecclesiae mystice canit. Dictum autem Canticum canticorum, eo quod omnibus canticis praeferatur, quae in Scripturis sacris habentur, sicut quaedam in lege dicuntur sancta, quibus maiora sunt sancta sanctorum. [21] Horum autem trium librorum carmina hexametris et pentametris versibus apud suos conposita perhibentur, ut Iosippus Hieronymusque scribunt. [22] Esaias, evangelista potius quam propheta, edidit librum suum, cuius omne textum eloquentiae prosa incedit. Canticum vero hexametro et pentametro versu discurrit. [23] Hieremias similiter edidit librum suum cum threnis eius, quos nos Lamenta vocamus, eo quod in tristioribus rebus funeribusque adhibeantur; in quibus quadruplicem diverso metro conposuit aphabetum, quorum duo prima quasi Sapphico metro scripta sunt, quia tres versiculos, qui sibi nexi suntet ab una tantum littera incipiunt, heroicum comma concludit. [24] Tertium alphabetum trimetro scriptum est, et a ternis litteris iidem terni versus incipiunt. [25] Quartum alphabetum simile primo et secundo habetur. Ezechiel et Daniel a viris quibusdam sapientibus scripti esse perhibentur, quorum Ezechiel principia et fines multis habet obscuritatibus involuta. Daniel vero claro sermone regna orbis pronuntiat et tempus adventus Christi manifestissima praedicatione adnotat. [26] Hi sunt quattuor prophetae qui Maiores vocantur, quia prolixa volumina condiderunt. Libri duodecim prophetarum auctorum suorum nominibus praenotantur; qui propterea dicuntur Minores, quia sermones eorum breves sunt. [27] Unde et conexi sibimet invicem in uno volumine continentur, quorum nomina sunt: Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Aggeus, Zacharias et Malachias. [28] Esdra liber auctoris sui titulo praenotatur, in cuius textu eiusdem Esdrae Nehemiaeque sermones pariter continentur. Nec quemquam moveat quod unus Esdrae dicitur liber, quia secundus, tertius et quartus non habentur apud Hebraeos, sed inter apocryphos deputantur. [29] Hester librum Esdras creditur conscripsisse. In quo eadem regina sub figura Ecclesiae Dei populum a servitute et morte eripuisse scribitur, atque, interfecto Aman, qui interpretatur iniquitas, diei celebritas in posteros mittitur. [30] Liber Sapientiae apud Hebraeos nusquam est, unde et ipse titulus Graecam magis eloquentiam redolet. Hunc Iudaei Philonis esse adfirmant, qui proinde Sapientiae nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris, et passio eius evidenter exprimitur. [31] Librum autem Ecclesiasticum certissime Iesus filius Sirach, Hierosolymita, nepos Iesu sacerdotis magni, conposuit, de quo meminit et Zacharias, qui liber apud Latinos propter eloquii similitudinem Salomonis titulo praenotatur. [32] Dictus autem Ecclesiasticus eo quod de totius Ecclesiae disciplina religiosae conversationis magna cura et ratione sit editus. Hic et apud Hebraeos reperitur, sed inter apocryphos habetur. [33] Iudith vero et Tobiae, sive Machabaeorum libri quibus auctoribus scripti sunt minime constat. Habent autem vocabula ex eorum nominibus, quorum gesta scribunt. [34] Quattuor libros Evangeliorum quattuor Evangelistae singulariter conscripserunt. [35] Primus Matthaeus conscripsit Evangelium litteris Hebraicis et sermonibus in Iudaea initians evangelizare ab humana Christi nativitate dicens (1,1): «Liber generationis Iesu Christi filii David, filii Abraham»; significans descendisse corporaliter ex semine patriarcharum Christum, sicut promissum erat in prophetis per Spiritum sanctum. [36] Secundus Marcus plenus sancto Spiritu scripsit Evangelium Christi eloquio Graeco in Italia, secutus Petrum ut discipulus. Is initium ab spiritu prophetali fecit dicens (1,3): «Vox clamantis in deserto, parate viam Domino»: ut ostenderet Christum post adsumptionem carnis Evangelium praedicasse in
mundo. Ipse enim Christus et propheta dictus est, sicut scriptum est (Ierem. 1,5): «Et prophetam in gentibus posui te.» [37] Tertius Lucas, inter omnes evangelistas Graeci sermonis eruditissimus, quippe ut medicus in Graecia, Evangelium scripsit Theophilo Episcopo, initians a sacerdotali spiritu dicens (1,5): «Fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos Zacharias,» ut manifestaret Christum post nativitatem carnis et praedicationem Evangelii hostiam fuisse effectum pro salute mundi. [38] Ipse est sacerdos de quo dictum est in Psalmis (110,4): «Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisededi.» Ubi enim Christus advenit, sacerdotium Iudaeorum obmutuit, lex et prophetia cessavit. [39] Quartus Iohannes scripsit Evangelium ultimus in Asia, incipiens a Verbo, ut ostenderet eundem Salvatorem, qui pro nobis dignatus est nasci et pati, ipsum ante saecula Dei Verbum esse, ipsum a caelo venisse, et post mortem ad caelum iterum remeasse. [40] Hi sunt quattuor Evangelistae, quos per Ezechielem Spiritus sanctus significavit in quattuor animalibus. Propterea autem quattuor animalia, quia per quattuor mundi partes fides Christianae religionis eorum praedicatione disseminata est. [41] Animalia autem dicta sunt quoniam propter animam hominis praedicatur Evangelium Christi. Nam et oculis plena erant intus et foris, quoniam praevident Evangelia quae dicta sunt a prophetis, et quae promiserit in priori. [42] Crura autem eorum recta, quia nihil pravum in Evangeliis est; et alas senas, tegentes crura et facies suas; revelata sunt enim quae tegebantur in adventum Christi. Evangelium autem interpretatur bona adnuntiatio. [43] Graece enim eu bonum, aggelia adnuntiatio dicitur. Unde et angelus nuntius interpretatur. [44] Paulus Apostolus suas scripsit Epistolas quattuordecim, e quibus novem septem ecclesiis scripsit, reliquas discipulis suis Timotheo, Tito et Philemoni. [45] Ad Hebraeos autem Epistola plerisque Latinis eius esse incerta est propter dissonantiam sermonis, eandemque alii Barnaban conscripsisse, alii a Clemente scriptam fuisse suspicantur. [46] Petrus scripsit duas nominis sui Epistolas, quae Catholicae ideo nominantur, quia non uni tantum populo vel civitati, sed universis gentibus generaliter scriptae sunt. [47] Iacobus et Iohannes et Iudas suas scripserunt Epistolas. [48] Actus Apostolorum primordia fidei Christianae in gentibus et nascentis Ecclesiae historiam digerit. Actuum Apostolorum scriptorem Lucam esse evangelistam, in quo opere nascentis Ecclesiae infantia texitur, et apostolorum historia retinetur. [49] Unde et Actus Apostolorum dicitur. Apocalypsin librum Iohannes evangelista scripsit eo tempore, quo ob evangelii praedicationem in insulam Pathmon traditur relegatus. Apocalypsin autem ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur. Revelatio enim dicitur manifestatio eorum quae abscondita erant, iuxta quod et ipse Iohannes dicit (1,1): «Apocalypsin Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis.» [50] Hi sunt scriptores sacrorum librorum, qui per Spiritum sanctum loquentes ad eruditionem nostram et praecepta vivendi et credendi regulam conscripserunt. [51] Praeter haec alia volumina apocrypha nuncupantur. Apocrypha autem dicta, id est secreta, quia in dubium veniunt. Est enim eorum occulta origo nec patet Patribus, a quibus usque ad nos auctoritas veracium scripturarum certissima et notissima successione pervenit. [52] In iis apocryphis etsi invenitur aliqua veritas, tamen propter multa falsa nulla est in eis canonica auctoritas; quae recte a prudentibus iudicantur non esse eorum credenda, quibus adscribuntur. [53] Nam multa et sub nominibus prophetarum, et recentiora sub nominibus apostolorum ab haereticis proferuntur, quae omnia sub nomine apocryphorum auctoritate canonica diligenti examinatione remota sunt.

Caput III. DE BIBLIOTHECIS.
[1] Bibliotheca a Graeco nomen accepit, eo quod ibi recondantur libri. Nam biblion librorum, qhkh repositio interpretatur. [2] Bibliothecam Veteris Testamenti Esdras scriba post incensam Legem a Chaldaeis, dum Iudaei regressi fuissent in Hierusalem, divino afflatus Spiritu reparavit, cunctaque Legis ac Prophetarum volumina quae fuerant a gentibus corrupta correxit, totumque Vetus Testamentum in viginti duos libros constituit, ut tot libri essent in Lege quot habebantur et litterae. [3] Apud Graecos autem bibliothecam primus instituisse Pisistratus creditur, Atheniensium tyrannus, quam deinceps ab Atheniensibus auctam Xerxes, incensis Athenis, evexit in Persas, longoque post tempore Seleucus Nicanor rursus in Graeciam rettulit. [4] Hinc studium regibus urbibusque ceteris natum est conparandi volumina diversarum gentium, et per interpretes in Graecam linguam vertendi. [5] Dehinc magnus Alexander vel successores eius instruendis omnium librorum bibliothecis animum intenderunt; maxime Ptolomaeus cognomento Philadelphus omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum aemularetur, non solum gentium scripturas, sed etiam et divinas litteras in bibliothecam suam contulit. Nam septuaginta milia librorum huius temporibus Alexandriae inventa sunt.

Caput IV. DE INTERPRETIBUS.
[1] Hic etiam et ab Eleazaro pontifice petens Scripturas Veteris Testamenti, in Graecam vocem ex Hebraica lingua per septuaginta interpretes transferre curavit, quas in Alexandrina bibliotheca habuit. [2] Siquidem singuli in singulis cellulis separati ita omnia per Spiritum sanctum interpretati sunt, ut nihil in alicuius eorum codice inventum esset quod in ceteris vel in verborum ordine discreparet. [3] Fuerunt et alii interpretes, qui ex Hebraea lingua in Graecum sacra eloquia transtulerunt, sicut Aquila, Symmachus et Theodotion, sicut etiam et vulgaris illa interpretatio, cuius auctor non apparet et ob hoc sine nomine interpretis Quinta Editio nuncupatur. [4] Praeterea sextam et septimam editionem Origenes miro labore repperit, et cum ceteris editionibus conparavit. [5] Presbyter quoque Hieronymus trium linguarum peritus ex Hebraeo in Latinum eloquium easdem Scripturas convertit, eloquenterque transfudit. Cuius interpretatio merito ceteris antefertur; nam [est] et verborum tenacior, et perspicuitate sententiae clarior [atque, utpote a Christiano, interpretatio verior].

Caput V. DE EO QUI PRIMUM ROMAM LIBROS ADVEXIT.
[1] Romae primus librorum copiam advexit Aemilius Paulus, Perse Macedonum rege devicto; deinde Lucullus e Pontica praeda. Post hos Caesar dedit Marco Varroni negotium quam maximae bibliothecae construendae. [2] Primum autem Romae bibliothecas publicavit Pollio, Graecas simul atque Latinas, additis auctorum imaginibus in atrio, quod de manubiis magnificentissimum instruxerat.

Caput VI. QUI APUD NOS BIBLIOTHECAS INSTITUERUNT.
[1] Apud nos quoque Pamphilus martyr, cuius vitam Eusebius Caesariensis conscripsit, Pisistratum in sacrae bibliothecae studio primus adaequare contendit. Hic enim in bibliotheca sua prope triginta voluminum milia habuit. [2] Hieronymus quoque atque Gennadius ecclesiasticos scriptores toto orbe quaerentes ordine persecuti sunt, eorumque studia in uno voluminis indiculo conprehenderunt.

Caput VII. QUI MULTA SCRIPSERUNT.
[1] Marcus Terentius Varro apud Latinos innumerabiles libros scripsit. Apud Graecos quoque Chalcenterus miris attollitur laudibus, quod tantos libros ediderit quantos quisque nostrum alienos scribere propria manu vix possit. [2] De nostris quoque apud Graecos Origenes in scripturarum labore tam Graecos quam Latinos operum suorum numero superavit. Denique Hieronymus sex milia librorum eius legisse fatetur. [3] Horum tamen omnium studia Augustinus ingenio vel scientia sui vicit. Nam tanta scripsit ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem occurrat.

Caput VIII. DE GENERIBUS OPUSCULORUM.
[1] Opusculorum, genera esse tria. Primum genus excerpta sunt, quae Graece scholia nuncupantur; in quibus ea quae videntur obscura vel difficilia summatim ac breviter praestringuntur. [2] Secundum genus homiliae sunt, quas Latini verbum appellant, quae proferuntur in populis. Tertium tomi, quos nos libros vel volumina nuncupamus. Homiliae autem ad vulgus loquuntur, tomi vero, id est libri, maiores sunt disputationes. Dialogus est conlatio duorum vel plurimorum, quem Latini sermonem dicunt. Nam quos Graeci dialogos vocant, nos sermones vocamus. [3] Sermo autem dictus quia inter utrumque seritur. Unde in Vergilio (Aen. 6,160):

Multa inter se serebant.
Tractatus est ***.

[4] Differt autem sermo, tractatus et verbum. Sermo enim alteram eget personam; tractatus specialiter ad se ipsum est; verbum autem ad omnes. Unde et dicitur: «Verbum fecit ad populum.» [5] Commentaria dicta, quasi cum mente. Sunt enim interpretationes, ut commenta iuris, coninienta Evangelii. [6] Apologeticum est excusatio, in quo solent quidam accusantibus respondere. In defensione enim aut negatione sola positum est; et est nomen Graecum. [7] Panegyricum est licentiosum et lasciviosum genus dicendi in laudibus regum, in cuius conpositione homines multis mendaciis adulantur. Quod malum a Graecis exortum est, quorum levitas instructa dicendi facultate et copia incredibili multas mendaciorum nebulas suscitavit. [8] Fastorum libri sunt in quibus reges vel consules scribuntur, a fascibus dicti, id est potestatibus. Unde et Ovidii libri Fastorum dicuntur, quia de regibus et consulibus editi sunt. [9] Prooemium est initium dicendi. Sunt enim prooemia principia librorum, quae ante causae narrationem ad instruendas audientium aures coaptantur. Cuius nomen plerique latinitatis periti sine translatione posuerunt. Hoc autem vocabulum apud nos interpretatum praefatio nuncupatur, quasi praelocutio. [10] Praecepta sunt quae aut quid faciendum aut quid non faciendum docent. Quid faciendum, ut: «Dilige [Dominum] Deum tuum,» et: «honora patrem tuum et matrem tuam.» Quid non faciendum, ut: «Non moechaberis,» «Non furtum facies.» [11] Similiter et gentilium praecepta vel iubent vel vetant. Iubent faciendum, ut (Virg. Georg. 1,299):

Nudus ara, sere nudus.

Vetant, ut (Virg. Georg. 2,299):

Neve inter vites corylum sere, neve flagella
summa pete ...

[12] Primus autem praecepta apud Hebraeos Moyses scripsit; apud Latinos Marcius vates primus praecepta conposuit. Ex quibus est illud (1):

Postremus dicas, primus taceas.

[13] Parabolae et problemata nominibus suis indicant altius se perscrutari oportere. Parabola quippe alicuius rei similitudinem prae se gerit. Quod licet sit vocabulum Graecum, iam tamen pro Latino usurpatur. Et notum est quod in parabolis quae dicuntur rerum similitudines rebus, de quibus agitur, conparant. [14] Problemata autem, quae Latine appellantur propositiones, quaestiones sunt habentes aliquid quod disputatione solvendum sit. [15] Quaestio autem est quaesitio, cum quaeritur an sit, quid sit, quale sit. [16] Argumentum vero dictum quasi argutum, vel quod sit argute inventum ad conprobandas res. [17] Epistolam proprie Graeci vocant, quod interpretatur Latine missa. stola enim sive stoloi missa vel missi. [18] Ante cartae et membranarum usum in dedolatis ex ligno codicellis epistolarum alloquia scribebantur, unde et portitores earum tabellarios vocaverunt.

Caput IX. DE CERIS.
[1] Cerae litterarum materies, parvulorum nutrices, ipsae (Dracont. Satisf. 63):

Dant ingenium pueris, primordia sensus.

Quarum studium primi Graeci tradidisse produntur. Graeci autem et Tusci primum ferro in ceris scripserunt; postea Romani iusserunt ne graphium ferreum quis haberet. [2] Unde et apud scribas dicebatur: «Ceram ferro ne caedito.» Postea institutum ut cera ossibus scriberent, sicut indicat Atta in Satura dicens (12):

Vertamus vomerem
in cera mucroneque aremus osseo.

Graphium autem Graece, Latine scriptorium dicitur. Nam grafh scriptura est.

Caput X. DE CARTIS.
[1] Cartarum usum primum Aegyptus ministravit, coeptum apud Memphiticam urbem. Memphis enim civitas est Aegyptiorum, ubi cartae usus inventus est primum, sicut ait Lucanus (4,135):

Conficitur bibula Memphitis carta papyro.

[2] Bibulam autem papyrum dixit quod humorem bibat. Carta autem dicta quod carptim papyri tegmen decerptum glutinatur. Cuius genera quam plura sunt. Prima et praecipua Augustea regia, maioris formae in honorem Octaviani Augusti appellata. [3] Secunda Libyana, ob honorem Libyae provinciae. Tertia hieratica dicta [eo] quod ad sacros libros eligebatur, similis Augusteae, sed subcolorata. [4] Quarta Taeneotica, a loco Alexandriae qui ita vocatur, ubi fiebat. Quinta Saitica, ab oppido Sai. [5] Sexta Corneliana, a Cornelio Gallo praefecto Aegypti primum confecta. Septima emporetica, quod ea merces involvuntur, cum sit scripturis minus idonea.

Caput XI. DE PERGAMENIS.
[1] Pergameni reges cum carta indigerent, membrana primi excogitaverunt. Unde et pergamenarum nomen hucusque tradente sibi posteritate servatum est. Haec et membrana dicuntur, quia ex membris pecudum detrahuntur. [2] Fiebant autem primum coloris lutei, id est crocei, postea vero Romae candida membrana reperta sunt; quod apparuit inhabile esse, quod et facile sordescant, aciemque legentiuni laedant; cum peritiores architecti neque aurea lacunaria ponenda in bibliothecis putent neque pavimenta alia quam e Carysteo marmore, quod auri fulgor hebetat et Carystei viriditas reficiat oculos. [3] Nam et qui nummulariam discunt, denariorum formis myrteos pannos subiciunt, et gemmarum sculptores scarabaeorum terga, quibus nihil est viridius, subinde respiciunt, et pictores [idem faciunt, ut laborem visus eorum viriditate recreent]. [4] Membrana autem aut candida aut lutea aut purpurea sunt. Candida naturaliter existunt. Luteum membranum bicolor est, quod a confectore una tinguitur parte, id est crocatur. De quo Persius (3,10):

Iam liber et positis bicolor membrana capillis.

[5] Purpurea vero inficiuntur colore purpureo, in quibus aurum et argentum liquescens patescat in litteris.

Caput XII. DE LIBRIS CONFICIENDIS.
[1] Quaedam nomina librorum apud gentiles certis modulis conficiebantur. Breviori forma carmina atque epistolae. At vero historiae maiori modulo scribebantur, et non solum in carta vel membranis, sed etiam et in omentis elephantinis textilibusque malvarum foliis atque palmarum. [2] Cuius generis Cinna sic meminit (11):

Haec tibi Arateis multum invigilata lucernis
carmina, quis ignis novimus aerios,
levis in aridulo malvae descripta libello
Prusiaca vexi munera navicula.

[3] Circumcidi libros Siciliae primum increbuit. Nam initio pumicabantur. Unde et Catullus ait (1,1):

Cui dono lepidum novum libellum
arido modo pumice expolitum?

Caput XIII. DE LIBRORUM VOCABULIS.
[1] Codex multorum librorum est; liber unius voluminis. Et dictus codex per translationem a codicibus arborum seu vitium, quasi caudex, quod ex se multitudinem librorum quasi ramorum contineat. [2] Volumen liber est a volvendo dictus, sicut apud Hebraeos volumina Legis, volumina Prophetarum. [3] Liber est interior tunica corticis, quae ligno cohaeret. De quo Vergilius sic (Ecl. 10,67):

Alta liber haeret in ulmo.

Unde et liber dicitur in quo scribimus, quia ante usum cartae vel membranarum de libris arborum volumina fiebant, id est conpaginabantur. Unde et scriptores a libris arborum librarios vocaverunt.

Caput XIV. DE LIBRARIIS ET EORUM INSTRUMENTIS.
[1] Librarios antea bibliopolas dictos. Librum enim Graeci bibloV vocant. Librarii autem iidem et antiquarii vocantur: sed librarii sunt qui et nova scribunt et vetera; antiquarii, qui tantummodo vetera, unde et nomen sumpserunt. [2] Ab scribendo autem scriba nomen accepit, officium exprimens vocabuli qualitate. [3] Instrumenta scribae calamus et pinna. Ex his enim verba paginis infiguntur; sed calamus arboris est, pinna avis; cuius acumen in dyade dividitur, in toto corpore unitate servata, credo propter mysterium, ut in duobus apicibus Vetus et Novum Testamentum signaretur, quibus exprimitur verbi sacramentum sanguine Passionis effusum. [4] Dictus autem calamus quod liquorem ponat. Unde et apud nautas calare ponere dicitur. [5] Pinna autem a pendendo vocata, id est volando. Est enim, ut diximus, avium. [6] Foliae autem librorum appellatae sive ex similitudine foliorum arborum, seu quia ex follibus fiunt, id est ex pellibus, qui de occisis pecudibus detrahi solent; cuius partes paginae dicuntur, eo quod sibi invicem conpingantur. [7] Versus autem vulgo vocati quia sic scribebant antiqui sicut aratur terra. A sinistra enim ad dexteram primum deducebant stilum, deinde convertebantur ab inferiore, et rursus ad dexteram versus; quos et hodieque rustici versus vocant. [8] Scheda est quod adhuc emendatur, et necdum in libris redactum est; et est nomen Graecum, sicut et tomus.

Caput XV. DE CANONIBUS EVANGELIORUM.
[1] Canones Evangeliorum Ammonius Alexandriae primus excogitavit, quem postea Eusebius Caesariensis secutus plenius conposuit. Qui ideo facti sunt, ut per eos invenire et scire possimus qui reliquorum Evangelistarum similia aut propria dixerunt. [2] Sunt autem numero decem, quorum primus continet numeros in quibus quattuor eadem dixerunt: Matthaeus, Marcus, Lucas, Iohannes. Secundus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Lucas. Tertius, in quibus tres: Matthaeus, Lucas, Iohannes. Quartus, in quibus tres: Matthaeus, Marcus, Iohannes. [3] Quintus, in quibus duo: Matthaeus, Lucas. Sextus, in quibus duo: Matthaeus, Marcus. Septimus, in quibus duo: Matthaeus, Iohannes. Octavus, in quibus duo: Lucas, Marcus. Nonus, in quibus duo: Lucas, Iohannes. [4] Decimus, in quibus singuli eorum propria quaedam dixerunt. Quorum expositio haec est. Per singulos enim Evangelistas numerus quidam capitulis adfixus adiacet, quibus numeris subdita est aera quaedam mineo notata, quae indicat in quoto canone positus sit numerus, cui subiecta est aera. [5] Verbi gratia: Si est aera .1., in primo canone; si secunda, in secundo; si tertia, in tertio; et sic per ordinem usque ad decimum perveniens. [6] Si igitur, aperto quolibet Evangelio, placuerit scire qui reliquorum Evangelistarum similia dixerunt, adsumes adiacentem numerum capituli, et requires ipsum numerum in suo canone quem indicat, ibique invenies quot et qui dixerint; et ita demum in corpore inquisita loca, quae ex ipsis numeris indicantur, per singula Evangelia de eisdem dixisse invenies.

Caput XVI. DE CANONIBUS CONCILIORUM.
[1] Canon autem Graece, Latine regula nuncupatur. Regula autem dicta quod recte ducit, nec aliquando aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam vel quod regat, vel quod normam recte vivendi praebeat, vel quod distortum pravumque quid corrigat. [2] Canones autem generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt. In praecedentibus namque annis, persecutione fervente, docendarum plebium minime dabatur facultas. [3] Inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia [episcopis] in unum convenire, nisi tempore supradicti imperatoris. Ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregare. [4] Sub hoc etiam sancti Patres in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes, iuxta fidem evangelicam et apostolicam, secundum post Apostolos symbolum tradiderunt. [5] Inter cetera autem concilia quattuor esse venerabiles synodos, quae totam principaliter fidem conplectunt, quasi quattuor evangelia, vel totidem paradisi flumina. [6] Harum prior Nicaena synodus trecentorum decem et octo episcoporum Constantino Augusto imperante peracta est. In qua Arianae perfidiae blasphemia condemnata, quam de inaequalitate sanctae Trinitatis idem Arius adserebat; consubstantialem Deo patri Deum filium +idem+ sancta synodus per symbolum definivit. [7] Secunda synodus centum quinquaginta Patrum sub Theodosio seniore Constantinopolim congregata est, quae Macedonium, sanctum Spiritum Deum esse negantem, condemnans, consubstantialem Patri et Filio sanctum Spiritum demonstravit, dans symboli formam quam tota Graecorum et Latinorum [confessio] in ecclesiis praedicat. [8] Tertia synodus Ephesina prima ducentorum episcoporum sub iuniore Theodosio Augusto edita, quae Nestorium duas personas in Christo adserentem iusto anathemate condemnavit, ostendens manere in duabus naturis unam Domini [nostri] Iesu Christi personam. [9] Quarta synodus Chalcedonensis sexcentorum triginta sacerdotum sub Marciano principe habita est, in qua Eutychem Constantinopolitanum abbatem Verbi Dei et carnis unam naturam pronuntiantem, et eius defensorem Dioscorum, quondam Alexandrinum Episcopum, et ipsum rursum Nestorium cum reliquis haereticis una Patrum sententia condemnavit; praedicans eadem synodus Christum Dominum sic natum de Virgine, ut in eo substantiam et divinae et humanae confiteamur naturae. [10] Haec sunt quattuor synodi principales, fidei doctrinam plenissime praedicantes; sed et si qua sunt concilia quae sancti Patres spiritu Dei pleni sanxerunt, post istorum quattuor auctoritatem omni manent stabilita vigore, quorum gesta in hoc opere condita continentur. [11] Synodum autem ex Graeco interpretari comitatum vel coetum. [12] Concilii vero nomen tractum ex more Romano. Tempore enim, quo causae agebantur, conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Unde et concilium a communi intentione dictum, quasi concilium. Nam cilia oculorum sunt. Unde et considium consilium, D in L litteram transeunte. [13] Coetus vero conventus est vel congregatio, a coeundo, id est conveniendo in unum. Unde et conventum est nuncupatum, sicut conventus coetus vel concilium, a societate multorum in unum.

Caput XVII. DE CYCLO PASCHALI.
[1] Paschalem cyclum Hippolytus episcopus temporibus Alexandri imperatoris primus conscripsit. Post quem probatissimi auctores Eusebius Caesariensis, Theophilus Alexandrinus, Prosper quoque natione Aquitanus atque Victorius, amplificatis eiusdem festivitatis rationibus, multiplices circulos ediderunt. [2] Cuius quidem rationem beatissimus Cyrillus Alexandriae urbis episcopus in nonaginta quinque annos per quinquies decem novies calculans, quoto Kal. vel luna debeat paschalis sollemnitas celebrari, summa brevitate notavit. [3] Cyclum autem vocatum eo quod in orbe digestum sit, et quasi in circulo dispositum ordinem conplectat annorum sine varietate et sine ulla arte. [4] Unde factum est ut cuiusque materiae carmina simplici formitate facta cyclica vocarentur. Hinc et laterculum dictum, quod ordinem habeat stratum annorum.

[5] CYCLUS PRIMUS DECEMNOVENALIS.
Lunae
B.
Com. an. II. Idus April. XX.
C. VI. Kal. April. XVI.
Em. XVI. Kal. Mai. XVII.
C. VI. Idus April. XX.
B.
C. IX. Kal. April.XV.
E. II.Idus April. XVI.
C. II. Non. April. XIX.
E. VIII. Kal. Mai. XX.
B.
C. V. Idus April. XV.
C. II. Kal. April. XVIII.
E. XII. Kal. Mai. XIX.
C. Non. April. XV.
B.
C. V. Kal. April. XVII.
E. XVI. Kal. Mai. XVIII.
C. VI. Idus April. XXI.
C. IX. Kal. April. XVII.
B.
E. XI. Idus April. XVII.
C. II. Non. April. XX.
E. VIII. Kal. Mai. XXI.
[6] SECUNDUS CYCLUS LUNAE.
C. V. Idus April. XVIII.
B.
C. II. Kal. April. XX.
E. XII. Kal. Mai. XXI.
C. Non. April. XVII.
C. V. Kal. April. XX.
B.
E. XVI. Kal. Mai. XX.
C. Kal. April. XVI.
E. XI. Kal. Mai. XVII.
C. Idus April. XX.
B.
C. V. Kal. April. XV.
E. XV. Kal. Mai. XVI.
C. V. Idus April. XIX.
C. VIII. Kal. April. XV.
B.
E. Idus April. XV.
C. Non. April. XVIII.
C. V. Kal. April. XXI.
E. IV. Idus April. XV.
B.
C. Kal. April. XVII.
E. XI. Kal. Mai. XVIII.
[7] TERTIUS CYCLUS LUNAE.
C. VIII. Idus April. XV.
C. IV. Kal. April. XVIII.
B.
E. XV. Kal. Mai. XVIII.
C. V. Idus April. XXI.
C. VIII. Kal. April. XVII.
E. XVIII. Kal. Mai. XVIII.
B.
C. Non. April. XX.
E. VII. Kal. Mai. XVI.
C. IV. Idus April. XXII.
C. VI. Non. April. XX.
B.
E. XI. Kal. Mai. XX.
C. VIII. Idus April. XVI.
C. IV. Kal. April.XIX.
E. XIV. Kal. Mai. XX.
B.
C. IV. Non. April. XV.
C. VIII. Kal. April. XVIII.
E. XVIII. Kal. Mai. XVIII.
[8] QUARTUS CYCLUS LUNAE.
C. III. Kal. April. XIX.
B.
E. XIV. Kal. Mai. XV.
C. II. Idus April. XIX.
C. VII. Kal. April. XV.
E. XVII. Kal. Mai. XVI.
B.
C. VIII. Idus April. XVIII.
C. IV. Kal. April. XXI.
E. III. Idus April. XV.
C. III. Non. April. XVIII.
B.
E. X. Kal. Mai. XVIII.
C. XVIII. Kal. Mai. XXI.
C. III. Kal. April. XVII.
E. XIII. Kal. Mai. XVIII.
B.
C. IV. Idus April. XX.
C. VII. Kal. April. XVI.
E. XVII. Kal. Mai. XVI.
C. VII. Idus April. XX.
B.
C. XI. Kal. April. XV.
E. III. Idus April. XVI.
C. III. Non. April. XIX.
E. IX. Kal. Mai. XX.
[9] QUINTUS CYCLUS LUNAE.
B.
C. VII. Idus April. XVI.
C. III. Kal. April. XIX.
E. XIII. Kal. Mai.XX.
C. II. Non. April. XVI.
B.
C. VII. Kal. April. XVII.
E. XVIII. Kal. Mai. XIX.
C. II. Kal. April. XV.
E. XII. Kal. Mai. XVI.
B.
C. III. Idus April. XVIII.
C. III. Non. April. XXI.
E. XVI. Kal. Mai. XV.
C. VI. Idus April. XVIII.
B.
C. III. Kal. April. XX.
E. XIII. Kal. Mai. XXI.
C. II. Non. April. XVII.
C. VI. Kal. April. XX.
B.
E. XVII. Kal. Mai. XX.
C. II. Kal. April. XVI.
E. XII. Kal. Mai. XVI.

post cuius expletionem ad primum exordium recurrendum. [A conditione mundi usque ad hunc novissimum cyclum conputantur anni.] [10] Antiquitus Ecclesia pascha quarta decima luna cum Iudaeis celebrabat, quocumque die occurreret. Quem ritum sancti Patres in Nicaena synodo prohibuerunt, constituentes non solum lunam paschalem et mensem inquirere, sed etiam et diem resurrectionis Dominicae observare; et ob hoc pascha a quarta decima luna usque ad vicesimam primam extenderunt, ut dies Dominicus non omitteretur. [11] Paschae autem vocabulum non Graecum, sed Hebraeum est; nec a passione, quoniam pascein Graece dicitur pati, sed a transitu Hebraeo verbo pascha appellata est, eo quod tunc populus Dei ex Aegypto transierit. Unde et in Evangelio (Ioann.13,1): «Cum vidisset,» inquit, «Iesus quia venit hora ut transiret de mundo ad Patrem.» [12] Cuius nox ideo pervigilia ducitur, propter adventum regis ac Dei nostri, ut tempus resurrectionis eius nos non dormientes, sed vigilantes inveniat. Cuius noctis duplex ratio est: sive quod in ea et vitam tunc recepit, cum passus est; sive quod postea eadem hora, qua resurrexit, ad iudicandum venturus est. [13] Eo autem modo agimus pascha, ut non solum mortem et resurrectionem Christi in memoriam revocemus, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem inspiciamus. [14] Propter initium enim novae vitae et propter novum hominem, quem iubemur induere et exuere veterem, expurgantes vetus fermentum, ut simus nova consparsio, quoniam pascha nostrum inmolatus est Christus. Propter hanc ergo vitae novitatem primus mensis novorum in mensibus anni celebrationi paschali mystice adtributus est. [15] Quod vero tertiae hebdomadae die pascha celebratur, id est qui dies occurrit a quarta decima in vicesimam primam, hoc significat quia in toto tempore saeculi, quod septenario dierum numero agitur, nunc tertium tempus hoc sacramentum aperuit. [16] Primum enim tempus est ante legem, secundum sub lege, tertium sub gratia; ubi iam manifestatum est sacramentum prius occultum in prophetico aenigmate: ideo et propter haec tria saeculi tempora resurrectio Domini triduana est. [17] Quod vero a quarta decima luna usque ad vicesimam primam per dies septem paschalis dies quaeritur, propter ipsum numerum septenarium, quo universitatis significatio saepe figuratur; qui etiam ipsi Ecclesiae tribuitur propter instar universitatis, unde et Iohannes Apostolus in Apocalypsin ad septem scribit ecclesias. [18] Ecclesia vero adhuc in ista mortalitate carnis constituta propter ipsam mutabilitatem lunae nomine in Scripturis significatur. [19] Varia autem observantia opinionum paschalis festivitatis interdum errorem gignit. Latini namque a III Non. Mart. usque in III Non. Apr. primi mensis lunam inquirunt; et si quinta decima luna die Dominico provenerit, in alium Dominicum pascha protrahunt. [20] Graeci primi mensis lunam ab VIII Id. Mart. usque in diem Non. Apr. observant; et si decima quinta luna die Dominico incurrerit, sanctum pascha celebrant. Huiusmodi ergo dissensio inter utrosque paschalem regulam turbat. [21] Communis annus dicitur, qui duodecim tantum lunas, hoc est dies CCCLIV habet. Dictus autem communis quia saepe duo ita coniuncti incedunt ut invicem se in paschali sollemnitate sequantur. Nam embolismus annus semper solus est. [22] Embolismus annus est qui tredecim menses lunares, id est CCCLXXXIV dies habere monstratur. Ipse est annus sancto Moysi divinitus revelatus, in quo iubentur hi, qui longius habitabant, in secundo mense pascha celebrare. [23] Embolismus autem nomen Graecum est, quod interpretatur Latine superaugmentum; eo quod expleat numerum annorum communium, quibus undecim lunares dies deesse cernuntur. [24] Embolismi autem anni et communes sic inveniuntur. Si enim a quarta decima luna paschae praecedentis usque ad quartam decimam sequentis CCCLXXXIV dies fuerint, embolismus annus est; si CCCLIV, communis [est]. [25] Bissextus est per annos quattuor unus dies adiectus. Crescit enim per singulos annos quarta pars assis. At ubi quarto anno assem conpleverit, bissextum unum facit. [26] Dictus autem bissextus quia bis sexies ductus assem facit, quod est unus dies; sicut et quadrantem propter quater ductum; quod est bissextus quem super dierum cursum in anno sol facit. [sive quod nequeat anno suo introduci, nisi bis sextum nonas Martias conputaveris, hoc est et primo die sexto nonas Martias et, addito bis sexto, alio die sexto nonas Martias iteraveris.] [27] A VI autem Non. Mart. usque in diem prid. Kal. Ian., in lunae cursu bissextus adponitur atque inde detrahitur. [28] Intercalares autem dies idcirco vocantur, quia interponuntur ut ratio lunae solisque conveniat. Calare enim ponere dicitur, intercalare interponere. [29] Epactas Graeci vocant, Latini adiectiones annuas lunares, quae per undenarium numerum usque ad tricenarium in se revolvuntur. Quas ideo Aegyptii adiciunt, ut lunaris emensio rationi solis aequetur. [30] Luna enim iuxta cursum suum viginti novem semis dies lucere dinoscitur, et fiunt in anno lunares dies CCCLIV; remanent ad cursum anni solaris dies undecim, quos Aegyptii adiciunt. [31] Unde et adiectiones vocantur: absque his non invenies luna quota sit in quolibet anno et mense et die. Istae epactae semper XI Kal. April. reperiuntur in eadem luna quae fuerit eo die. [32] Continentur autem circulo decemnovenali; sed cum ad viginti novem epactas pervenerint, qui est circulus nonus decimus, iam sequenti anno non addes super viginti novem undecim, ut decem adnunties detractis triginta, sed inde reverteris, ut undecim pronunties.

Caput XVIII. DE RELIQUIS FESTIVITATIBUS.
[1] Festivitas dicta a festis diebus, quasi festiditas, eo quod in eis sola res divina fit. Quibus contrarii sunt fasti, in quibus ius fatur, id est dicitur. Sollemnitas a sacris dicitur, ita suscepta ut mutari ob religionem non debeat, ab +solito+, id est firmo atque solido nominata. [vel ex eo, quod soleat fieri in anno.] [2] Celebritas autem vocatur quod non ibi terrena, sed caelestia tantum agantur. [3] Pascha festivitatum omnium prima est, de cuius vocabulo iam superius dictum est. [4] Pentecoste, sicut et pascha, apud Hebraeos celebris dies erat, quod post quinque decadas paschae colebatur; unde et vocabulum sumpsit. pente enim Graece quinque, in quo die secundum legem panes propositionis de novis frugibus offerebantur. [5] Cuius figuram annus iubileus in Testamento Veteri gessit, qui nunc iterum per figuram repromissionis aeternam requiem praefigurat. [6] Epiphania Graece, Latine apparitio [sive manifestatio] vocatur. Eo enim die Christus sideris indicio Magis apparuit adorandus. Quod fuit figura primitiae credentiuin gentium. [7] Quo die [et] Dominici baptismatis sacramentum et permutatae in vinum aquae, factorum per Dominum signorum principia extiterunt. [8] Duae sunt autem epiphaniae: prima, in qua natus Christus [et] pastoribus Hebraeorum angelo nuntiante apparuit; secunda, in qua ex gentium populis stella indice praesepis cunabula Magos adoraturos exhibuit. [9] Scenopegia sollemnitas Hebraeorum, de Graeco in Latinum tabernaculorum dedicatio interpretatur; quae celebrabatur a Iudaeis in memoriam expeditionis, cum ab Aegypto promoti in tabernaculis agebant, et ex eo scenopegia. skhnh enim Graece tabernaculum dicitur. Quae sollemnitas apud Hebraeos Septembri mense celebrabatur. [10] Neomenia apud nos kalendae, apud Hebraeos autem, quia secundum lunarem cursum menses supputantur, et Graece mhnh luna appellatur, inde neomenia, id est nova luna. [11] Erant enim apud Hebraeos ipsi dies kalendarum ex legali institutione sollemnes, de quibus in Psalterio dicitur (81,4): «Canite initio mensis tuba, in die insigni sollemnitatis vestrae.» [12] Encaenia est nova templi dedicatio. Graece enim kainon dicitur novum. Quando enim aliquid novum dedicatur, encaenia dicitur. Hanc dedicationis templi sollemnitatem Iudaei Octobri mense celebrabant. [13] Dies Palmarum ideo dicitur, quia in eo Dominus et Salvator noster, sicut Propheta cecinit, Hierusalem tendens asellum sedisse perhibetur. Tunc gradiens cum ramis palmarum multitudo plebium obviam ei clamaverunt (Ioann. 12,13): «Osanna, benedictus qui venit in nomine Domini rex Israel.» [14] Vulgus autem ideo hunc diem Capitilavium vocant, quia [in eo] tunc moris est lavandi capita infantium, qui unguendi sunt ne observatione quadragesimae sordidata ad unctionem accederent. [15] Hoc autem die symbolum conpetentibus traditur propter confinem Dominicae paschae sollemnitatem; ut qui iam ad Dei gratiam percipiendam festinant, fidem, quam confiteantur, agnoscant. [16] Coena Dominica dicta est, eo quod in eo die Salvator pascha cum suis discipulis fecerit; quod et hodieque, sicut est traditum, celebratur, sanctumque in eo chrisma conficitur, atque initium novi et veteris testamenti cessatio declaratur. [17] Sabbatum ab Hebraeis ex interpretatione vocabuli sui requies nominatur, quod Deus in ipso, perfecto mundo, requievisset. [18] Siquidem et eo die requievit Dominus in sepulchro, ut quietis illius mysterium confirmaret; quod Iudaeis observandum in umbra futuri praeceptum est. Sed postquam Christus in sepultura sua eius figuram adinplevit, observatio eius quievit. [19] Dominicus dies proinde vocatur, quia in eo resurrectionis Domini nostri gaudium celebratur. Qui dies non Iudaeis, sed Christianis in resurrectionem Domini declaratus est, et ex illo habere coepit festivitatem suam. [20] Illis enim solum celebrandum sabbatum traditum est, quia erat antea requies mortuorum; resurrectio autem nullius erat qui resurgens a mortuis non moreretur. [21] Postquam autem facta est talis resurrectio in corpore Domini, ut praeiret in capite Ecclesiae quod corpus Ecclesiae speraret in finem, iam dies Dominicus, id est octavus, qui et primus, celebrari coepit.

Caput XIX. DE OFFICIIS.
[1] Officiorum plurima genera esse, sed praecipuum illud quod in sacris divinisque rebus habetur. Officium autem ab efficiendo dictum, quasi efficium, propter decorem sermonis una mutata littera; vel certe ut quisque illa agat quae nulli officiant, sed prosint omnibus. [2] Vespertinum officium est in noctis initio, vocatum ab stella Vespere, quae surgit oriente nocte. [3] Matutinum vero officium est in lucis initio, ab stella Lucifero appellatum, quae oritur inchoante mane. Quorum duorum temporum significatione ostenditur ut die ac nocte semper Deus laudetur. [4] Missa tempore sacrificii est, quando catechumeni foris mittuntur, clamante levita: «Si quis catechumenus remansit, exeat foras»; et inde missa, quia sacramentis altaris interesse non possunt qui nondum regenerati noscuntur. [5] Chorus est multitudo in sacris collecta; et dictus chorus quod initio in modum coronae circum aras starent et ita psallerent. Alii chorum dixerunt a concordia, quae in caritate consistit; quia, si caritatem non habeat, respondere convenienter non potest. [6] Cum autem unus canit, Graece monodia, Latine sicinium dicitur; cum vero duo canunt, bicinium appellatur; cum multi, chorus. Nam chorea ludicrum cantilenae vel saltationes classium sunt. [7] Antiphona ex Graeco interpretatur vox reciproca; duobus scilicet choris alternatim psallentibus ordine commutato, sive de uno ad unum. Quod genus psallendi Graeci invenisse traduntur. [8] Responsorios Itali tradiderunt. Quos inde responsorios cantus vocant, quod alio desinente id alter respondeat. Inter responsorios autem et antiphonam hoc differt, quod in responsoriis unus versum dicit, in antiphonis autem versibus alternant chori. [9] Lectio dicitur quia non cantatur, ut psalmus vel hymnus, sed legitur tantum. Illic enim modulatio, hic sola pronuntiatio quaeritur. [10] Canticum est vox cantantis in laetitiam. [11] Psalmus autem dicitur qui cantatur ad Psalterium, quod usum esse David prophetam in magno mysterio prodit historia. Haec autem duo in quibusdam Psalmorum titulis iuxta musicam artem alternatim sibi adponuntur. [12] Nam canticum Psalmi est, cum id quod organum modulatur, vox postea cantantis eloquitur. Psalmus vero cantici, cum quod humana vox praeloquitur, ars organi modulantis imitatur. Psalmus autem a psalterio dicitur, unde nec mos est ex alio opere eum conponi. [13] Tres autem gradus sunt in cantando: primus succentoris, secundus incentoris, tertius accentoris. [14] Diapsalma quidam Hebraeum verbum esse volunt, quo significatur semper; id est, quod illa, quibus hoc interponitur, sempiterna esse confirment. [15] Quidam vero Graecum verbum existimant, quo significatur intervallum psallendi; ut psalma sit quod psallitur, diapsalma vero interpositum in psallendo silentium: ut quemadmodum synpsalma dicitur vocis copulatio in cantando, ita diapsalma disiunctio earum, ubi quaedam requies distincta continuationis ostenditur. [16] Unde illud probabile est, non coniungendas sententias in psallendo, ubi diapsalma interposita fuerit; quia ideo interponitur, ut conversio sensuum vel personarum esse noscantur. [17] Hymnus est canticum laudantium, quod de Graeco in Latinum laus interpretatur, pro eo quod sit carmen laetitiae et laudis. Proprie autem hymni sunt continentes laudem Dei. Si ergo sit laus et non sit Dei, non est hymnus: si sit et laus et Dei laus, et non cantetur, non est hymnus. Si ergo et in laudem Dei dicitur et cantatur, tunc est hymnus. [18] Cui contrarium est threnum, quod est carmen lamenti et funeris. [19] Alleluia duorum verborum interpretatio est, hoc est laus Dei, et est Hebraeum. Ia enim unum est de decem nominibus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. [20] Amen significat vere, sive fideliter, quod et ipsud Hebraeum est. Quae duo verba amen et alleluia nec Graecis nec Latinis nec barbaris licet in suam linguam omnino transferre vel alia lingua adnuntiare. Nam quamvis interpretari possint, propter sanctiorem tamen auctoritatem servata est ab Apostolis in his propriae linguae antiquitas. [21] Tanto enim sacra sunt nomina ut etiam Iohannes in Apocalypsin referat se Spiritu revelante vidisse et audisse vocem caelestis exercitus tamquam vocem aquarum multarum et tonitruum validorum dicentium: amen et alleluia: ac per hoc sic oportet in terris utraque dici, sicut in caelo resonant. [22] Osanna in alterius linguae interpretationem in toto transire non potest. Osi enim salvifica interpretatur; anna interiectio est, motum animi significans sub deprecantis affectu. [23] Integre autem dicitur osianna, quod nos corrupta media vocali littera et elisa dicimus osanna, sicut fit in versibus cum scandimus. Littera enim prima verbi sequentis extremam prioris verbi veniens excludit, et dicitur Hebraice osanna, quod interpretatur salvifica, subaudiendo vel: populum tuum, vel: totum mundum. [24] Offertorium tali ex causa sumpsit vocabulum. Fertum enim dicitur oblatio quae altari offertur et sacrificatur a pontificibus, a quo offertorium nominatum, quasi propter fertum. [25] Oblatio vocatur quia offertur. [26] Dona proprie divina dicuntur, munera hominum. [27] Nam munera dicuntur obsequia, quae pauperes divitibus loco munerum solvunt. Itaque munus homini datur, donum Deo. Unde etiam in templis donaria dicimus. Munera autem vocantur quia manibus vel accipiuntur vel dantur. [28] Duo sunt autem quae offeruntur: donum et sacrificium. [29] Donum dicitur quidquid auro argentoque aut qualibet alia specie efficitur. [30] Sacrificium autem est victima et quaecumque in ara cremantur seu ponuntur. Omne autem quod Deo datur, aut dedicatur aut consecratur. Quod dedicatur, dicendo datur; unde et appellatur. Unde errant qui consecrationem dedicationem putant significari. [31] Immolatio ab antiquis dicta eo quod in mole altaris posita victima caederetur. Unde et mactatio post immolationem est. Nunc autem immolatio panis et calicis convenit, libatio autem tantummodo calicis oblatio est. [32] Hinc est illud (Eccles. 50,17): «Et libavit de sanguine uvae.» Sicut et saecularium quidam poetarum (Virg. Aen. 7,133): «Nunc,» inquit, «pateras libate Iovi.» Libare ergo proprie fundere est, sumptumque nomen ex Libero quodam, qui in Graecia usum repperit vitis. [33] Hostiae apud veteres dicebantur sacrificia quae fiebant antequam ad hostem pergerent. [34] Victimae vero sacrificia quae post victoriam, devictis hostibus, immolabant. Et erant victimae maiora sacrificia quam hostiae. Alii victimam dictam putaverunt, quia ictu percussa cadebat, vel quia vincta ad aras ducebatur. [35] Holocaustum illud est, ubi totum igne consumitur quod offertur. Antiqui enim cum maxima sacrificia administrarent, solebant totas hostias in sacrorum consumere flamma, et ipsa erant holocaustomata. oloV enim Graece totum dicitur, kausiV incensio, et holocaustum totum incensum. [36] Caerimoniae apud Latinos dicuntur sacra omnia quae apud Graecos orgia vocantur. Proprie autem visum est doctoribus a carendo appellari caerimonias, quasi carimonias; eo quod ea quae in sacris divinis offeruntur, in suo usu id carerent homines; quod nomen etiam in usu est litterarum sanctarum. [37] Alii caerimonias proprie in observationibus Iudaeorum credunt; abstinentiam scilicet quarundam escarum secundum veterem legem, eo quod observantes careant his rebus quibus se abstinuerunt. [38] Sacrificium dictum quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur in memoriam pro nobis Dominicae passionis; unde hoc eo iubente corpus Christi et sanguinem dicimus. Quod dum sit ex fructibus terrae, sanctificatur et fit sacramentum, operante invisibiliter Spiritu Dei; cuius panis et calicis sacramentum Graeci Eucharistian dicunt, quod Latine bona gratia interpretatur. Et quid melius sanguine et corpore Christi? [39] Sacramentum est in aliqua celebratione, cum res gesta ita fit ut aliquid significare intellegatur, quod sancte accipiendum est. Sunt autem sacramenta baptismum et chrisma, corpus et sanguis [Domini]. [40] Quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorundem sacramentorum operatur; unde et a secretis virtutibus vel a sacris sacramenta dicuntur. [41] Quae ideo fructuose penes Ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eundem
sacramentorum latenter operatur effectum. [42] Unde, seu per bonos seu per malos ministros intra Dei ecclesiam dispensentur, tamen quia sanctus Spiritus mystice illa vivificat, qui quondam Apostolico in tempore visibilibus apparebat operibus, nec bonorum meritis dispensatorum amplificantur haec dona, nec malorum adtenuantur, quia (1 Cor. 3,7): «neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus»; unde et Graece mysterium dicitur, quod secretam et reconditam habeat dispositionem. [43] Baptismum Graece, Latine tinctio interpretatur; quae idcirco tinctio dicitur, quia ibi homo spiritu gratiae in melius inmutatur, et longe aliud quam erat efficitur. [44] Prius enim foedi eramus deformitate peccatorum, in ipsa tinctione reddimur pulchri dealbatione virtutum; unde et in Canticis scribitur canticorum (8,5): «Quae est ista quae ascendit dealbata?» [45] Cuius mysterium non aliter nisi sub Trinitatis designatione, id est Patris et Filii et Spiritus sancti, cognominatione conpletur, dicente Domino ad Apostolos (Matth. 28,19): «Ite docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.» [46] Sicut enim in tribus testibus stat omne verbum, ita hoc sacramentum confirmat ternarius numerus nominum divinorum. [47] Quod autem per aquam baptismum datur, haec ratio est. Voluit enim Dominus ut res illa invisibilis per congruentem, sed profecto contrectabilem et visibilem inpenderetur elementum, super quem etiam in principio ferebatur Spiritus sanctus. [48] Nam sicut aqua purgatur exterius corpus, ita latenter eius mysterio per Spiritum sanctum purificatur et animus. [49] Cuius sanctificatio ita est. Invocato enim Deo descendit Spiritus sanctus de caelis, et medicatis aquis sanctificat eas de semetipso; et accipiunt vim purgationis, ut in eis et caro et anima delictis inquinata mundetur. [50] Chrisma Graece, Latine unctio nominatur; ex cuius nomine et Christus dicitur, et homo post lavacrum sanctificatur. [51] Nam sicut in baptismo peccatorum remissio datur, ita per unctionem sanctificatio spiritus adhibetur; et hoc de pristina disciplina, qua ungui in sacerdotium et in regnum solebant, ex quo et Aaron a Moyse unctus est. [52] Quae dum carnaliter fit, spiritaliter proficit; quomodo et in ipsa baptismi gratia visibilis actus, quod in aqua mergimur, sed spiritalis effectus, quod delictis mundamur. [53] Hoc significat illud unguentum, quod peccatrix mulier super pedes, et ea quae dicitur non fuisse peccatrix, super caput Iesu fudisse scribuntur. [54] Manus inpositio ideo fit, ut per benedictionem advocatus invitetur Spiritus sanctus. Tunc enim ille Paracletus post mundata et benedicta corpora libens a Patre descendit, et quasi super baptismi aquam tamquam super pristinam sedem recognoscens quiescit. Nam legitur quod in principio aquis superferebatur Spiritus sanctus. [55] Exorcismus Graece, Latine coniuratio, sive sermo increpationis est adversus diabolum, ut discedat: sicut est illud in Zacharia (3,1): «Et ostendit mihi Iesum sacerdotem magnum stantem coram angelo Dei, et Satan stabat a dextris eius, ut adversaretur ei; et dixit Dominus ad Satan: Increpet Dominus in te, Satan, et increpet in te Dominus, qui elegit Hierusalem.» [56] Hoc est exorcismus increpare et coniurare adversus diabolum; unde sciendum est quod non creatura Dei in infantibus exorcizatur aut exsufflatur, sed ille sub quo sunt omnes qui cum peccato nascuntur. Est enim princeps peccatorum. [57] Symbolum per linguam Graecam signum vel cognitio interpretatur. Discessuri enim Apostoli ad evangelizandum in gentibus hoc sibi praedicationis signum vel indicium posuerunt. [58] Continet autem confessionem Trinitatis et unitatem Ecclesiae et omne Christiani dogmatis sacramentum. Quod symbolum fidei et spei nostrae non scribitur in carta et atramento, sed in tabulis cordis carnalibus. [59] Oratio petitio dicitur. Nam orare est petere, sicut exorare inpetrare. Constat autem oratio loco et tempore. Loco, quia non ubique, cum prohibeamur a Christo in publico, sed ubi opportunitas dederit aut necessitas inportaverit. Neque enim contra praeceptum reputatur ab Apostolis factum, quia in carcere audientibus custodibus orabant et canebant Deo. [60] De tempore vero dictum est (1 Thess. 5,17): «Sine intermissione orate,» sed hoc [in] singularibus. Nam est observatio quarundam horarum communium, quae diei interspatia signant, tertia, sexta et nona; similiter et noctis. [61] Sed ideo haec orandi horae divisae sunt, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsud nos ad officium tempus admoneat; quae tempora in Scripturis inveniuntur. [62] Primum enim Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est. Petrus, qua die visionem communicationis in illo vasculo expertus est, sexta hora orandi gratia ascenderat. Idem etiam cum Iohanne hora nona templum adiit, quando paralyticum sanitati reformavit. [63] Sed et Danielum legimus haec tempora in oratione observasse, et utique ex Israelis disciplina, ut ne minus quam ter die adoremus. Debitores enim sumus trium, Patris et Filii et Spiritus sancti; exceptis utique et aliis legitimis orationibus, quae sine ulla admonitione debentur, ingressus lucis ac noctis sive vigiliarum; [64] sed et cibum non prius sumere quam interposita oratione. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria, quia priora caelestia quam terrena. Qui autem vult orationem suam volare ad Deum, faciat illi duas alas, ieiunium et eleemosynam, et ascendet celeriter et exaudietur. [65] Ieiunium est parsimonia victus abstinentiaque ciborum, cui nomen est inditum ex quadam parte viscerum tenui semper et vacua, quod vulgo ieiunum vocatur. Unde ieiunii nomen creditur derivatum, quod sui inedia viscera vacua et exinanita existant. Ieiunium autem et statio dicitur. [66] Statio autem de militari exemplo nomen accepit, pro eo quod nulla laetitia obveniens castris stationem militum rescindit. Nam laetitia libentius, tristitia sollicitius administrat disciplinam; unde et milites numquam inmemores sacramenti magis stationibus parent. [67] Discernunt autem quidam inter ieiunium et stationem. Nam ieiunium est indifferenter cuiuslibet diei abstinentia, non secundum legem, sed secundum propriam voluntatem; statio autem est observatio statutorum dierum vel temporum. [68] Dierum, ut quartae feriae et sextae feriae ieiunium ex veteri lege praeceptum: de qua statione in Evangelio dixit ille (Luc. 18,12): «Ieiuno bis in sabbato,» id est quarta et sexta sabbati. [69] Temporum autem, quae legalibus ac propheticis institutionibus terminatis temporibus statuta sunt, ut ieiunium quarti, quinti, septimi, ac decimi mensis; vel, sicut in Evangelio (Matth. 9,15), dies illi in quibus ablatus est sponsus; vel sicut observatio quadragesimae, quae in universo orbe institutione Apostolica observatur circa confinium Dominicae passionis. [70] His tertium genus quidam adiciunt quam Xerophagiam dicunt, abstinentiam scilicet ciborum humentium. Unde et nomen hoc datum, eo quod siccis quidam escis utantur. [71] Poenitentia appellata, quasi punitentia, eo quod ipse homo in se poenitendo puniat quod male admisit. Nam nihil aliud agunt, quos veraciter poenitet, nisi ut id, quod male fecerunt, inpunitum esse non sinant. Eo quippe modo sibi non parcentibus ille parcit, cuius altum iustumque iudicium nullus contemptor evadit. [72] Perfecta est autem poenitentia, praeterita deflere et futura non admittere. Haec secunda in similitudine fontis est, ut si forte inpugnante diabolo aliquod peccatum inrepserit, huius satisfactione purgetur. [73] Satisfactio autem est causas peccatorum et suggestiones excludere et ultra peccatum non iterare. [74] Reconciliatio vero est, quae post conplementum poenitentiae adhibetur. Nam sicut conciliamur Deo, quando primum a gentilitate convertimur, ita reconciliamur, quando post peccatum poenitendo regredimur. [75] Exomologesis Graeco vocabulo dicitur, quod Latine confessio interpretatur, cuius nominis duplex significatio est. Aut enim in laude intellegitur confessio, sicut est: «Confitebor tibi Domine Pater caeli et terrae»: aut dum quisque confitetur sua peccata ab eo indulgenda, cuius indeficiens est misericordia. [76] Ex hoc igitur Graeco vocabulo exprimitur e
t frequentatur exomologesis, qua delictum nostrum Domino confitemur; non quidem ut ignaro, cuius cognitioni nihil occultum est; sed confessio est rei scilicet eius quae ignoratur professa cognitio. [77] Utile enim sibi ac iucundum quisquam esse existimaverat rapere, adulterare, furari; sed ubi haec aeternae damnationi obnoxia esse cognovit, cognitis his, confitetur errorem. [78] Confessio autem erroris professio est desinendi: desinendum ergo a peccatis est, dum confessio est. Confessio autem antecedit, remissio sequitur. Ceterum extra veniam est qui peccatum cognoscit nec cognitum confitetur. [79] Itaque exomologesis prosternendi et humilificandi hominis disciplina est, habitu atque victu, sacco et cinere incubare, corpus sordibus obscurare, animum maeroribus deicere, illa, quae peccant, tristi tractatione mutare. [80] Litaniae autem Graeco nomine appellantur, quae Latine dicuntur rogationes. Inter litanias vero et exomologesin hoc differt, quod exomologesis pro sola confessione peccatorum agitur; litaniae vero, quae indicuntur propter rogandum Deum et inpetrandam in aliquo misericordiam eius. [81] Sed nunc iam utrumque vocabulum sub una designatione habetur, nec distat vulgo utrum litaniae an exomologesis dicantur. Supplicationis autem nomen quodammodo nunc ex gentilitate retinetur. [82] Nam feriae aut legitimae erant apud eos aut indictae. Indictae autem, quia paupertas antiqua Romanorum ex conlatione sacrificabat, aut certe de bonis damnatorum. Unde supplicia dicuntur supplicationes, quae fiebant de bonis passorum supplicia. Sacrae enim res de rebus execrandorum fiebant.


Liber VII. De deo, angelis et sanctis

Caput I. DE DEO.
[1] Beatissimus Hieronymus, vir eruditissimus et multarum linguarum peritus, Hebraeorum nominum interpretationem primus in Latinam linguam convertit. Ex quibus pro brevitate praetermissis multis quaedam huic operi adiectis interpretationibus interponenda studui. [2] Vocabulorum enim expositio satis indicat quid velit intellegi. Habent enim quaedam ex propriis causis nominum rationem. In principio autem decem nomina ponimus, quibus apud Hebraeos Deus vocatur. [3] Primum apud Hebraeos Dei nomen El dicitur; quod alii Deum, alii etymologiam eius exprimentes iscuroV, id est fortem interpretati sunt, ideo quod nulla infirmitate opprimitur, sed fortis est et sufficiens ad omnia perpetranda. [4] Secundum nomen Eloi. [5] Tertium Eloe, quod utrumque in Latino Deus dicitur. Est autem nomen in Latinum ex Graeca appellatione translatum. Nam Deus Graece qeoV, foboV dicitur, id est timor, unde tractum est Deus, quod eum colentibus sit timor. [6] Deus autem proprie nomen est Trinitatis pertinens ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Ad quam Trinitatem etiam reliqua quae in Deo infra sunt posita vocabula referuntur. [7] Quartum nomen Dei dicitur Sabaoth, quod vertitur in Latinum exercituum sive virtutum, de quo in Psalmo ab angelis dicitur (23,10): «Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum.» [8] Sunt enim in huius mundi ordinatione virtutes multae, ut angeli, archangeli, principatus et potestates, cunctique caclestis militiae ordines, quorum tamen ille Dominus est. Omnes enim sub ipso sunt eiusque dominatui subiacent. [9] Quintum Elion, quod interpretatur in Latinum excelsus, quia supra caelos est, sicut scriptum est de eo (Ps. 113,4): «Excelsus Dominus; super caelos gloria eius.» Excelsus autem dictus pro valde celsus. Ex enim pro valde ponitur, sicut eximius, quasi valde eminens. [10] Sextum Eie, id est, qui est. Deus enim solus, quia aeternus est, hoc est, quia exordium non habet, essentiae nomen vere tenet. Hoc enim nomen ad sanctum Moysen per angelum est delatum. [11] Quaerenti enim quod esset nomen eius, qui eum pergere praecipiebat ad populum ex Aegypto liberandum, respondit (Exod. 3,14): «Ego sum, qui sum: et dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos»; tamquam in eius conparatione, qui vere est, quia incommutabilis est, ea, quae commutabilia, facta sunt quasi non sint. [12] Quod enim dicitur fuit, non est: et quod dicitur erit, nondum est. Deus autem esse tantum novit, fuisse et futurum esse non novit. [13] Solus enim Pater cum Filio et Spiritu sancto veraciter est. Cuius essentiae conparatum esse nostrum non esse est. Unde et in conloquio dicimus: «Vivit Deus,» quia essentia vita vivit, quam mors non habet. [14] Septimum Adonai, quod generaliter interpretatur Dominus, quod dominetur creaturae cunctae, vel quod creatura omnis dominatui eius deserviat. Dominus ergo et Deus, vel quod dominetur omnibus, vel quod timeatur a cunctis. [15] Octavum Ia, quod in Deo tantum ponitur, quod etiam in alleluia in novissima syllaba sonat. [16] Nonum Tetragrammaton, hoc est quattuor litterarum, quod proprie apud Hebraeos in Deo ponitur, iod, he, iod, he, id est, duabus ia, quae duplicata ineffabile illud et gloriosum Dei nomen efficiunt. Dicitur autem ineffabilis, non quia dici non potest, sed quia finiri sensu et intellectu humano nullatenus potest; et ideo, quia de eo nihil digne dici potest, ineffabilis est. [17] Decimum Saddai, id est, omnipotens. Vocatus autem omnipotens eo quod omnia potest, sed a faciendo quod vult, non a patiendo quod non vult. Quod si ei accideret, nequaquam esset omnipotens; facit enim quidquid vult, et inde omnipotens. [18] Item omnipotens, quia ipsius sunt omnia quae ubique sunt; solus enim totius mundi habet imperium. Dicuntur autem et alia quaedam in Deum substantialiter nomina, ut inmortalis, incorruptibilis, incommutabilis, aeternus. Unde et merito cunctae praeponitur creaturae. [19] Inmortalis, sicut de eo scriptum est (1 Timoth. 6,16): «Qui solus habet inmortalitatem»: quia in eius natura nulla est commutatio. Nam omnis mutabilitas non inconvenienter mortalitas dicitur; secundum quam et anima dicitur mori, non quia in corpus vel in aliquam alteram substantiam mutatur et vertitur, sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est aut fuit, secundum id quod destitit esse quod erat, mortalis utique deprehenditur; ac per hoc solus Deus dicitur inmortalis, quia solus incommutabilis. [20] Incorruptibilis appellatur quia corrumpi et dissolvi non potest nec dividi. Quidquid enim capit divisionem et interitum capit. Ille nec dividi potest nec interire; inde incorruptibilis est. Incommutabilis est quia semper manet et mutari nescit. [21] Nec proficit, quia perfectus est, nec deficit, quia aeternus est. [22] Aeternus est, quia sine tempore est. Non enim habet initium neque finem. Hinc et sempiternus, eo quod sit semper aeternus. A quibusdam autem aeternus ab aethere creditur dictus, quoniam caelum sedes eius habetur. Unde est illud (Ps. 114,16): «Caelum caeli Domino»: et haec ista quattuor unum significant, nam una eademque res dicitur, sive dicatur aeternus Deus, sive inmortalis, sive incorruptibilis, sive inmutabilis. [23] Invisibilis, quia numquam per substantiam suam apparuit oculis mortalium Trinitas, nisi per speciem subiectae creaturae eademque corporeae. Nam nemo potest ipsam manifestationem essentiae Dei videre et vivere, sicut et dictum est Moysi; unde et Dominus in Evangelio dicit (Ioann. 1,18): «Deum nemo vidit umquam.» Res est enim invisibilis, ideoque non oculo, sed corde quaerendus est. [24] Inpassibilis, quia nullis perturbationibus afficitur, quibus fragilitas humana subcumbit. Non enim adtingunt eum ullae passiones, ut libido, iracundia, cupiditas, timor, maeror, invidia, et cetera quibus mens humana turbatur. [25] Sed cum dicitur Deum irasci aut zelare aut dolere, nostro usu dicitur. Apud Deum enim perturbatio nulla est, apud quem tranquillitas summa est. [26] Simplex autem dicitur sive non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est, sicut in homine, cuius aliud [est] esse, [et] aliud sapere. [27] Nam et esse potest, et sapiens non esse; Deus autem habet essentiam, habet et sapientiam; sed quae habet, hoc et est, et omnia unus est; ac proinde simplex est, quia non in eo aliquid accidentis est, sed et quod est, et quod in ipso est, essentialiter est, excepto quod relative ad quamcumque personam est. [28] Summe bonus, quia incommutabilis est. Creatura vero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est. Et dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum. [29] Incorporeus autem vel incorporalis ideo dicitur Deus, ut spiritus credatur vel intellegatur esse, non corpus. Nam dum dicitur spiritus, eius significatur substantia. [30] Inmensus, quia cuncta concludit, ipse a nullo concluditur; sed omnia intra eius omnipotentiam coartantur. [31] Perfectus dicitur quia nihil ei possit adici. Adtamen de consummatione alicuius facti perfectio dicitur. Deus autem, qui non est factus, quomodo est perfectus? [32] Sed hoc vocabulum de usu nostro sumpsit humana inopia, sicut et reliqua verba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit, sicut sunt et alia. [33] Creator dictus pro totius mundi rebus ab ipso creatis. Nihil enim est quod non originem a Deo traxerit. Ipse et unus, quia dividi non potest, vel quia nihil aliud esse potest quod tantundem capiat potestatis. [34] Haec igitur, quae de Deo dicta sunt, ad totam pertinent Trinitatem propter unam et coaeternam substantiam, sive in Patre, sive in Filio eius unigenito in forma Dei, sive in Spiritu sancto, qui unus Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti. [35] Sunt et quaedam vocabula ex usu nostro ad Deum sumpta, de membris nostris, sive de inferioribus; et quia in propria natura invisibilis et incorporeus est, pro efficientiis tamen causarum in ipso rerum species adscribuntur, ut more locutionis nostrae facilius se ipsum insinuet: ut quia omnia videt, dicatur oculus; et propter quod audit omnia, dicatur auris; pro eo autem quod avertitur, ambulat; pro eo quod spectat, stat. [36] Sic et in ceteris horum similibus ab humanis mentibus trahitur similitudo ad Deum, sicut est o
bliviscens et memorans. Hinc est quod et Propheta dicit (Ierem. 51,14): «Iuravit Dominus exercituum per animam suam»: non quod Deus animam habeat, sed hoc nostro narrat affectu. [37] Nam et facies Dei in Scripturis sanctis non caro, sed divina cognitio intellegitur, eadem ratione qua per faciem conspectam quisque cognoscitur. Hoc enim in oratione dicitur Deo (Psalm. 80,4): «Ostende nobis faciem tuam»: ac si dicatur: «Da nobis cognitionem tuam.» [38] Sic et vestigia Dei dicuntur, quia nunc Deus per speculum agnoscitur, ad perfectum vero omnipotens reperitur, dum in futurum facie ad faciem quibusque electis praesentabitur, ut ipsam speciem contemplentur, cuius nunc vestigia conprehendere conantur, hoc est, quem videre per speculum dicitur. [39] Nam et situs et habitus et locus et tempus in Deum non proprie, sed per similitudinem translate dicuntur; quippe (Psalm. 99,1) «sedere super Cherubin» dicitur, quod est ad situm; et (Psalm. 104,6): «Abyssum tamquam vestimentum amictus,» quod est ad habitum; et (Psalm. 102,28): « Anni tui non deficient,» quod ad tempus pertinet; et (Psalm. 139,8): «Si ascendero in caelum, tu ibi es,» quod ad locum. [40] Nam et in Propheta (Amos 2,13): «Plaustri portantis fenum» species ad Deum dicitur. Et haec omnia per figuram Deus, quia nihil est horum ad proprietatem substantiae eius.

Caput II. DE FILIO DEI.
[1] Multis etiam modis Christus appellari in scripturis invenitur divinis. Nam ipse Dei Patris Unigenitus filius, dum esset aequalis Patri, propter salutem nostram formam servi accepit. Proinde quaedam nomina in illo ex divinitatis substantia, quaedam ex dispensatione susceptae humanitatis adsumpta sunt. [2] Christus namque a chrismate est appellatus, hoc est unctus. Praeceptum enim fuerat Iudaeis ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent hi qui vocabantur ad sacerdotium vel ad regnum: et sicut nunc regibus indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regiam conferebat; et inde Christi dicti a chrismate, quod est unctio. [3] Nam chrisma Graece, Latine unctio nuncupatur, quae etiam Domino nomen adcommodavit facta spiritalis, quia Spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actibus (4,27): «Collecti sunt enim in hac civitate adversus sanctum Filium tuum, quem uncxisti»: non utique oleo visibili, sed gratiae dono, quod visibili significatur unguento. [4] Non est autem Salvatoris proprium nomen Christus, sed communis nuncupatio potestatis. Dum enim dicitur Christus, commune dignitatis nomen est; dum Iesus Christus, proprium est vocabulum Salvatoris. [5] Christi autem nomen nusquam alibi omnino nec in aliqua gente fuit, nisi tantum in illo regno ubi Christus prophetabatur, et unde venturus erat. [6] Messias autem Hebraice dicitur, Graece Christus, Latina autem locutione unctus. [7] Iesus Hebraice, Graece swthr, Latine autem salutaris sive salvator interpretatur, pro eo quod cunctis gentibus salutifer venit. [8] Etymologiam autem nominis huius etiam Evangelista significat, dicens (Matth. 1,21): «Vocabis nomen eius Salvator, quia ipse salvum faciet populum suum.» Sicut enim Christus significat regem, ita Iesus significat salvatorem. [9] Non itaque nos salvos facit quicumque rex, sed rex Salvator. Quod verbum Latina lingua antea non habebat, sed habere poterat, sicut potuit, quando voluit. [10] Emmanuel ex Hebraeo in Latinum significat «nobiscum Deus,» scilicet quia per Virginem natus Deus hominibus in carne mortali apparuit, ut terrenis viam salutis ad caelum aperiret. Ad divinitatis substantiam quae pertinent ista sunt: Deus, Dominus. [11] Deus autem dictus propter unitam cum Patre substantiam. Dominus propter servientem creaturam. [12] Deus autem et homo, quia Verbum et caro. Unde et bis genitus dicitur, sive quia Pater eum genuit sine matre in aeternitate, sive quia mater sine patre in tempore. [13] Unigenitus autem vocatur secundum divinitatis excellentiam, quia sine fratribus; Primogenitus, secundum susceptionem hominis, in qua per adoptionis gratiam fratres habere dignatus est, quibus esset primogenitus. [14] Homousion Patri ab unitate substantiae appellatur. Substantia enim vel essentia Graece ousia dicitur, omo- unum. Utrumque igitur coniunctum sonat una substantia. Hoc enim vocatur Homousion, quod est (Ioann. 10,30): «Ego et Pater unum sumus,» hoc est, eiusdem cum Patre substantiae. [15] Quod nomen etsi scriptum in sanctis litteris non inveniatur, in assertione tamen totius Trinitatis defenditur, quia datur ratio unde recte dici ostendatur; sicut et Pater in illis libris nusquam Ingenitus legitur, sed tamen dicendus esse atque credendus non dubitatur. [16] Homoeusion, similis substantiae, quia qualis Deus, talis est et imago eius. Invisibilis Deus et imago invisibilis. [17] Principium, eo quod ab ipso sint omnia, et quia ante eum nihil. [18] Finis, vel quia dignatus est in fine temporum humiliter in carne nasci et mori, et iudicium novissimum ipse suscipere, vel quia quidquid agimus ad illum referimus. Et cum ad eum pervenerimus, ultra quod quaeramus non habemus. [19] Os Dei est, quia Verbum eius est. Nam sicut pro verbis, quae per linguam fiunt, saepe dicimus illa et illa lingua, ita et pro Dei verbo os ponitur, quia mos est ut ore verba formentur. [20] Verbum autem ideo dicitur, quia per eum Pater omnia condidit, sive iussit. [21] Veritas, quia non fallit, sed tribuit quod promisit. Vita, quia creavit. Imago dicitur propter parem similitudinem Patris. [22] Figura est, quia suscipiens formam servi operum virtutumque similitudine Patris in se imaginem atque inmensam magnitudinem designavit. [23] Manus Dei est, quod omnia per ipsum facta sunt. Hinc et dextera propter effectum operis totius creaturae, quae per ipsum formata est. Brachium, quia ab ipso omnia continentur. [24] Virtus, pro eo quod omnem potestatem Patris in semetipso habeat, et omnem caeli terraeque creaturam gubernet, contineat atque regat. [25] Sapientia, pro eo quod ipse revelet mysteria scientiae et arcana sapientiae. Sed tamen cum sit Pater et Spiritus sanctus sapientia et virtus et lumen et lux, proprie tamen his nominibus Filius nuncupatur. [26] Splendor autem appellatur propter quod manifestat. Lumen, quia inluminat. Lux, quia ad veritatem contemplandam cordis oculos reserat. [27] Sol, quia inluminator. Oriens, quia luminis fons et inlustrator est rerum, et quod oriri nos faciat ad vitam aeternam. [28] Fons, quia rerum origo est, vel quod satiat sitientes. Ipse quoque A et ?. Alpha enim litteram nulla praecedit; prima est enim litterarum, sicut et Filius Dei; ipse enim se principium Iudaeis interrogantibus esse respondit. Unde et Iohannes in Apocalypsi proprie ipsam litteram ponens ait (22,13): «Ego sum A et ?, primus et novissimus.» Primus, quia ante eum nihil est. Novissimus, quia iudicium novissimum ipse suscepit. [29] Mediator, quia inter Deum et hominem medius constitutus est, ut hominem ad Deum perduceret; unde et illum Graeci mesithn vocant. [30] Paracletus, id est advocatus, quia pro nobis intercedit apud Patrem, sicut de eo dicit Iohannes (1 Ep. 2,1): «Advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum.» [31] Paracletus autem Graecum est, quod Latine dicitur advocatus. Quod nomen et Filio et Spiritui sancto adscribitur, iuxta quod et Dominus in Evangelio ait (Ioann. 14,16): «Rogabo Patrem, et alium paracletum dabit vobis.» [32] Intercessor autem ideo vocatur, quia pro culpa nostra removenda curam gerit, et pro abluendis nostris criminibus curam inpendit. [33] Sponsus, quia descendens de caelo adhaesit Ecclesiae, ut pace Novi Testamenti essent duo in carne una. [34] Angelus dicitur propter adnuntiationem paternae ac suae voluntatis. Unde [et] apud Prophetam (Esai. 9,6) «magni consilii angelus» legitur, dum sit Deus et Dominus angelorum. [35] Missus dicitur eo quod apparuit huic mundo Verbum caro factum, unde et idem dicit (Ioann. 16,28): «Ego a Patre exii, et veni in hunc mundum.» Homo autem dicitur quia natus est. [36] Propheta, quia futura revelavit. Sacerdos, quia pro nobis hostiam se obtulit. Pastor, quia custos. Magister, quia ostensor. Nazarenus vero a loco. Nazareus a merito, id est sanctus sive mundus, quia peccatum non fecit. [37] Siquidem et de aliis inferioribus rebus nominum species ad se trahit Christus, ut facilius intellegatur. Dicitur enim Panis, quia caro. [38] Vitis, quia sanguine ipsius redempti sumus. Flos, quia electus. Via, quia per ipsum ad Deum imus. Ostium, quia per ipsum ad Deum ingredimur. Mons, quia fortis. Petra, quia firmitas est credentium. [39] Lapis angularis, vel quia duos parietes e diverso, id est de circumcisione et praeputio, venientes in unam fabricam Ecclesiae iungit, vel quod pacem in se angelis et hominibus facit. [40] Lapis offensionis, quia veniens humilis offenderunt in eum increduli homines, et factus est petra scandali, sicut dicit Apostolus (1 Corinth. 1,23): «Iudaeis quidem scandalum.» [41] Fundamentum autem ideo vocatur, quia fides in eo firmissima est, vel quia super eum catholica Ecclesia constructa est. [42] Nam et Christus Agnus pro innocentia; et Ovis propter patientiam; et Aries propter principatum; et Haedus propter similitudinem carnis peccati; [43] et Vitulus pro eo quod pro nobis est immolatus; et Leo pro regno et fortitudine; et Serpens pro morte et sapientia; idem et Vermis, quia resurrexit; [44] Aquila, propter quod post resurrectionem ad astra remeavit. Nec mirum si vilibus significationibus figuretur, qui usque ad nostrarum passionum seu carnis contumelias descendisse cognoscitur. [45] Qui dum sit Dei Patris coaeternus ante sa
ecula Filius, postquam venit plenitudo temporis, propter salutem nostram formam servi accepit, et factus est Filius Dei hominis filius. [46] Unde et quaedam de illo in Scripturis secundum formam Dei, quaedam secundum formam servi dicuntur. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemorantur, ut singula ad singula referantur. Secundum formam enim Dei de se ipso dixit (Ioann. 10,30): «Ego et Pater unum sumus»: secundum formam servi (Ioann. 14,28): «Quoniam Pater maior me est.» [47] Homines autem minus intellegentes quid pro quid dicatur, ea quae propter formam servi dicta sunt volunt transferre ad formam Dei; et rursus ea quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae, et faciunt errorem in fide. [48] Sic autem Dei filio coniuncta est humana natura, ut ex duabus substantiis fieret una persona. Solus igitur homo pertulit crucem, sed propter unitatem personae et Deus dicitur pertulisse. [49] Hinc est quod scribitur (1 Corinth. 2,8): «Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.» Filium ergo Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis: non ex suae naturae permansione, sed ex nostra susceptione.

Caput III. DE SPIRITU SANCTO.
[1] Spiritus sanctus ideo praedicatur Deus, quia ex Patre Filioque procedit, et substantiam eius habet. Neque enim aliud de Patre procedere potuit quam quod ipse est Pater. [2] Spiritus autem dictus secundum id quod ad aliquid refertur spiratus; et spirans utique spiritu inspirans est, et ex eo appellatus Spiritus est. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum spiritus sit. [3] Nam et hoc nomen, quod Spiritus dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliquam naturam significat. [4] Omnis enim incorporea natura spiritus in Scripturis sacris appellatur, unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. [5] Ideo igitur Spiritus Dei sanctus vocatur, quia Patris et Filii sanctitas est. Nam cum sit et Pater spiritus et Filius spiritus, et Pater sanctus et Filius sanctus, proprie tamen ipse vocatur Spiritus sanctus, tamquam sanctitas coessentialis et consubstantialis amborum. [6] Spiritus sanctus ideo non dicitur genitus, ne duo in Trinitate Filii suspicentur. Ideo non praedicatur ingenitus, ne duo Patres in ipsa Trinitate credantur. [7] Procedens autem dicitur testimonio Domini dicentis (Ioann. 16,12): «Multa adhuc habeo quae vobis loquar, sed non potestis illa modo audire. Veniet autem Spiritus veritatis, qui a Patre procedit, et de meo accipiet: ille vobis indicabit omnia.» Hic autem non solum natura procedit, sed semper ad peragenda opera Trinitatis indesinenter procedit. [8] Hoc autem interest inter nascentem Filium et procedentem Spiritum sanctum, quod Filius ex uno nascitur, Spiritus sanctus ex utroque procedit; et ideo dicit Apostolus (Rom. 8,9): «Qui autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius.» [9] Spiritus sanctus ex opere etiam et angelus intellegitur. Dictum est enim de illo (Ioann. 16,13): «Et quae ventura sunt adnuntiabit vobis»; et utique angelus Graece, Latine nuntius interpretatur. Unde et duo angeli apparuerunt Loth, in quibus Dominus singulariter appellatur, quos intellegimus Filium et Spiritum sanctum, nam Pater numquam legitur missus. [10] Spiritus sanctus, quod dicitur Paracletus, a consolatione dicitur; paraklhsiV enim Latine consolatio appellatur. Christus enim eum Apostolis lugentibus misit, postquam ab eorum oculis ipse in caelum ascendit. [11] Consolator enim tristibus mittitur, secundum illam eiusdem Domini sententiam (Matth. 5,4): «Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur.» Ipse etiam dixit (Matth. 9,15): «Tunc lugebunt filii sponsi, cum ab eis ablatus fuerit sponsus.» [12] Item Paracletus, pro eo quod consolationem praestet animabus, qui gaudium temporale amittunt. Alii Paracletum [dicunt] Latine oratorem vel advocatum interpretantur. Ipse enim Spiritus sanctus dicit; ipse docet; per ipsum datur sermo sapientiae; ab ipso sancta Scriptura inspirata est. [13] Spiritus sanctus ideo septiformis nuncupatur, propter dona quae de unitatis eius plenitudine particulatim quique, ut digni sunt, consequi promerentur. Ipse enim Spiritus sapientiae et intellectus: Spiritus consilii et fortitudinis: Spiritus scientiae et pietatis: Spiritus timoris Domini. [14] Spiritus autem principalis in Psalmo quinquagesimo legitur, ubi quia tertio spiritus repetitur, nonnulli Trinitatem intellexerunt ideo quia scriptum est (Ioann. 4,24): «Deus Spiritus est.» Quod enim non est corpus, et tamen est, videtur restare ut spiritus sit. Intellegunt enim ibi nonnulli Trinitatem significari: in Spiritu principali Patrem: in Spiritu recto Filium: in Spiritu sancto Spiritum sanctum. [15] Spiritus sanctus ideo donum dicitur, eo quod datur. A dando enim donum est nuncupatum. Notissimum est enim Dominum Iesum Christum, cum post resurrectionem a mortuis ascendisset in caelum, dedisse Spiritum sanctum, quo credentes inpleti linguis omnium gentium loquebantur. [16] In tantum autem donum Dei est, in quantum datur eis qui per eum diligunt Deum. Apud se autem Deus est: apud nos donum est; sed sempiterne Spiritus sanctus donum est, distribuens singulis, prout vult, gratiarum dona. [17] Nam et prophetias quibus vult inpertit, et peccata quibus vult dimittit. Nam peccata sine Spiritu sancto non donantur. [18] Spiritus sanctus inde proprie caritas nuncupatur, vel quia naturaliter eos, a quibus procedit, coniungit et se unum cum eis esse ostendit, vel quia in nobis id agit ut in Deo maneamus, et ipse in nobis. [19] Unde et in donis Dei nihil maius est caritate, et nullum est maius donum Dei quam Spiritus sanctus. [20] Ipse est et gratia, quae quia non meritis nostris, sed voluntate divina gratis datur, inde gratia nuncupatur. Sicut autem unicum Dei Verbum proprie vocamus nomine Sapientiae, cum sit universaliter et Spiritus sanctus et Pater ipse sapientia, ita Spiritus sanctus proprie nuncupatur vocabulo Caritatis, cum sit et Pater et Filius universaliter caritas. [21] Spiritus sanctus Digitus Dei esse in libris Evangelii apertissime declaratur. Cum enim unus Evangelista dixisset (Luc. 11,20): «In digito Dei eicio daemonia»: alius hoc idem ita dixit (Matth. 12,28): «In spiritu Dei eicio daemonia.» Unde et digito Dei scripta est lex, data die quinquagesimo ab occisione agni, et die quinquagesimo venit Spiritus sanctus a passione Domini nostri Iesu Christi. [22] Ideo autem digitus Dei dicitur, ut eius operatoria virtus cum Patre et Filio significetur. Unde et Paulus ait (1 Cor. 12,11): «Haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.» Sicut autem per baptismum in Christo morimur et renascimur, ita Spiritu signamur, quod est digitus Dei et spiritale signaculum. Spiritus sanctus idcirco in columbae specie venisse scribitur, ut natura eius per avem simplicitatis et innocentiae declararetur. Unde et Dominus (Matth. 10,16): «Estote,» inquit, «simplices sicut columbae.» Haec enim avis corporaliter ipso felle caret, habens tantum innocentiam et amorem. [23] Spiritus sanctus inde nomine ignis appellatur, pro eo quod in Apostolorum Actibus per divisionem linguarum ut ignis apparuit, qui et insedit super unumquemque eorum. [24] Propterea autem diversarum linguarum gratiam apostolis dedit, ut idonei efficerentur fidelium eruditioni populorum. [25] Quod vero supra singulos sedisse memoratur, id causa est, ut intellegatur per plures non fuisse divisus, sed mansisse in singulis totus, sicut fere ignibus mos est. [26] Hanc enim habet naturam ignis accensus, ut quanti ad eum, quanti ad «crinem purpurei splendoris» aspexerint, tantis visum suae lucis inpertiat, tantis ministerium sui muneris tribuat, et ipse nihilominus in sua integritate permaneat. [27] Spiritus sanctus nomine aquae appellatur in Evangelio, Domino clamante et dicente (Ioann. 7,38): «Si quis sitit, veniat ad me et bibat. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius.» Evangelista autem exposuit unde diceret. Secutus enim ait: «Hoc enim dicebat de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum.» [28] Sed aliud est aqua sacramenti, aliud aqua quae significat Spiritum Dei. Aqua enim sacramenti visibilis est: aqua Spiritus invisibilis est. Ista abluit corpus, et significat quod fit in anima: per illum autem Spiritum sanctum ipsa anima mundatur et saginatur. [29] Spiritus sanctus ideo unctio dicitur, Iohanne testante apostolo, quia sicut oleum naturali pondere superfertur omni liquori, ita in principio superferebatur Spiritus sanctus aquis. Unde et Dominus oleo exultationis, hoc est Spiritu sancto, legitur fuisse unctus. [30] Sed et Iohannes apostolus Spiritum sanctum unctionem vocat dicens (1 Ep. 2,27): «Et vos,» inquit, «unctionem quam accepistis ab eo, permaneat in vobis; et necesse non habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio eius docet vos de omni re.» Ipse est enim Spiritus sanctus unctio invisibilis.

Caput IV. DE TRINITATE.
[1] Trinitas appellata quod fiat totum unum ex quibusdam tribus, quasi Triunitas; ut memoria, intellegentia et voluntas, in quibus mens habet in se quandam imaginem divinae Trinitatis. Nam dum tria sint, unum sunt, quia et singula in se manent et omnia in omnibus. [2] Pater igitur et Filius et Spiritus sanctus trinitas et unitas. Idem enim unum, idem [et] tria. In natura unum, in personis tria. Unum propter maiestatis communionem, tria propter personarum proprietatem. [3] Nam alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus: sed alius quidem non aliud, quia pariter simplex pariterque incommutabile bonum et coaeternum. [4] Pater solus non est de alio; ideo solus appellatur ingenitus. Filius solus de Patre est natus; ideo solus dicitur genitus. Spiritus sanctus solus de Patre et Filio procedit; ideo solus amborum nuncupatur spiritus. [5] In hac Trinitate alia appellativa nomina, alia propria sunt. Propria sunt essentialia, ut Deus, Dominus, Omnipotens, Inmutabilis, Inmortalis. Et inde propria, quia ipsam substantiam significant qua unum sunt. [6] Appellativa vero Pater et Filius et Spiritus sanctus, Ingenitus et Genitus et Procedens. Eadem et relativa, quia ad se invicem referuntur. Cum enim dicitur Deus, essentia est, quia ad se ipsum dicitur. Cum vero dicitur Pater et Filius et Spiritus sanctus, relative dicuntur, quia ad se invicem referuntur. [7] Nam Pater non ad se ipsum, sed ad Filium relative dicitur, quia est ei filius: sic et Filius relative dicitur, quia est ei pater: sic et Spiritus sanctus, quia est Patris Filiique spiritus. [8] His enim appellationibus hoc significatur, quod ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Proinde Trinitas in relativis personarum nominibus est; deitas non triplicatur, sed in singularitate est; quia si triplicatur, deorum inducimus pluralitatem. [9] Nomen autem deorum in angelis et sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur, propter quod non sint merito aequales. [10] De quibus Psalmus (81,6): «Ego dixi: Dii estis.» De Patre autem et Filio et Spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei esse ostenditur, sicut ait Apostolus (1 Cor. 8,6): «Nobis tamen unus Deus,» vel sicut voce divina dicitur (Marc. 12,29): «Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est,» scilicet ut et Trinitas sit, et unus Dominus Deus sit. [11] Fides apud Graecos de Trinitate hoc modo est: una ousia, ac si dicat una natura aut una essentia: tres upostaseiV, quod resonat in Latinum vel tres personas vel tres substantias. [12] Nam Latinitas proprie non dicit de Deo nisi essentiam; substantiam vero non proprie dicit, sed abusive; quoniam vere substantia apud Graecos persona intellegitur, non natura.

Caput V. DE ANGELIS.
[1] Angeli Graece vocantur, Hebraice malachoth, Latine vero nuntii interpretantur, ab eo quod Domini voluntatem populis nuntiant. [2] Angelorum autem vocabulum officii nomen est, non naturae. Semper enim spiritus sunt, sed cum mittuntur, vocantur angeli. [3] Quibus ideo pictorum licentia pinnas faciunt, ut celerem eorum in cuncta discursum significent, sicut et iuxta fabulas poetarum venti pinnas habere dicuntur, propter velocitatem scilicet. Unde et Scriptura sacra dicit (Psalm. 104,3): «Qui ambulat super pinnas ventorum.» [4] Novem autem esse ordines angelorum sacrae Scripturae testantur, id est angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Quorum officiorum vocabula cur ita dicta sint, interpretando exequimur. [5] Angeli vocantur propter quod de caelis ad adnuntiandum hominibus mittuntur. Angelus enim Graece, Latine nuntius dicitur. [6] Archangeli Graeca lingua summi nuntii interpretantur. Qui enim parva vel minima adnuntiant, angeli; qui vero summa, archangeli nuncupantur. Archangeli dicti eo quod primatum teneant inter angelos; arcoV enim Graece, Latine princeps interpretatur. Sunt enim duces et principes, sub quorum ordine unicuique angelorum officia deputata sunt. [7] Nam quia archangeli angelis praesunt Zacharias propheta testatur dicens (2,3): «Ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius, et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum dicens: Absque muro habitabitur Hierusalem.» [8] Si enim in ipsis officiis angelorum nequaquam potestates superiores inferiores disponerent, nullo modo hoc, quod homini diceret angelus, ab angelo cognovisset. [9] Quidam autem archangelorum privatis nominibus appellantur, ut per vocabula ipsa in opere suo quid valeant designetur. [10] Gabriel Hebraice in linguam nostram vertitur fortitudo Dei. Ubi enim potentia divina vel fortitudo manifestatur, Gabriel mittitur. [11] Unde et eo tempore, quo erat Dominus nasciturus et triumphaturus de mundo, Gabriel venit ad Mariam, ut illum adnuntiaret qui ad debellandas aerias potestates humilis venire dignatus est. [12] Michael interpretatur, Qui sicut Deus. Quando enim aliquid in mundo mirae virtutis fit, hic archangelus mittitur. Et ex ipso opere nomen est eius, quia nemo valet facere quod facere potest Deus. [13] Raphael interpretatur curatio vel medicina Dei. Ubicumque enim curandi et medendi opus necessarium est, hic archangelus a Deo mittitur; et inde medicina Dei vocatur. [14] Unde et ad Tobiam idem archangelus missus oculis eius curationem adhibuit, et caecitate detersa visum ei restituit. Nominis enim interpretatione et angeli officium designatur. [15] Uriel interpretatur ignis Dei, sicut legimus apparuisse ignem in rubo. Legimus etiam ignem missum desuper, et inplesse quod praeceptum est. [16] Throni autem et dominationes et principatus et potestates et virtutes, quibus universam caelestem societatem Apostolus conplectitur, ordines angelorum et dignitates intelleguntur; et pro hac ipsa distributione officiorum alii throni, alii dominationes, alii principatus, alii potestates dicuntur, pro certis dignitatibus quibus invicem distinguntur. [17] Virtutes angelicae quaedam ministeria perhibentur, per quos signa et miracula in mundo fiunt; propter quod et Virtutes dicuntur. [18] Potestates sunt, quibus virtutes adversae subiectae sunt, et inde Potestatum nomine nuncupantur, quia maligni spiritus eorum potestate coercentur, ne tantum mundo noceant quantum cupiunt. [19] Principatus sunt hi qui angelorum agminibus praesunt. Qui pro eo, quod subditos angelos ad explendum ministerium divinum disponunt, principatus vocabulum acceperunt. Nam alii sunt qui administrant, alii qui adsistunt, sicut et per Danielum dicitur (7,10): «Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia adsistebant ei.» [20] Dominationes sunt ii qui etiam Virtutibus et Principatibus praeeminent, qui pro eo, quod ceteris angelorum agminibus dominantur, Dominationes vocantur. [21] Throni sunt agmina angelorum, qui Latino eloquio sedes dicuntur; et vocati Throni quia illis conditor praesidet, et per eos iudicia sua disponit. [22] Cherubin autem et ipsi sublimes caelorum potestates et angelica ministeria perhibentur; qui ex Hebraeo in linguam nostram interpretantur scientiae multitudo. Sunt enim sublimiora agmina angelorum, qui pro eo, quod vicinius positi divina scientia ceteris amplius pleni sunt, Cherubin, id est plenitudo scientiae, appellantur. [23] Ipsa sunt illa duo animalia super propitiatorium arcae ficta ex metallo, propter significandam angelorum praesentiam, in quorum medio ostenditur Deus. [24] Seraphin quoque similiter multitudo est angelorum, qui ex Hebraeo in Latinum ardentes vel incendentes interpretantur. Qui idcirco ardentes vocantur, quia inter eos et Deum nulli angeli consistunt; et ideo quanto vicinius coram eo consistunt, tanto magis luminis claritate divini inflammantur. [25] Unde et ipsi velant faciem et pedes sedentis in throno Dei; et idcirco cetera angelorum turba videre Dei essentiam plene non valent, quoniam Cherubin eam tegit. [26] Haec igitur vocabula agminum angelorum ita sunt specialia ordinum singulorum, ut tamen sint ex parte communia omnium. Nam dum Throni sedes Dei in quorundam angelorum ordine specialiter designentur, tamen per Psalmistam (79,2): «Qui sedes super Cherubin,» dicitur. [27] Sed ideo isti ordines angelorum privatis nominibus appellantur, quia hoc ipsud officium in proprio ordine plenius acceperunt. Et cum sint omnibus communia, proprie tamen haec nomina suis ordinibus deputantur. [28] Unicuique enim, sicut praedictum est, propria officia sunt iniuncta, quae promeruisse eos in mundi constat exordio. Nam quia angeli et locis et hominibus praesunt, per Prophetam testatur angelus dicens (Daniel. 10,13): «Princeps regni Persarum restitit mihi.» [29] Unde apparet nullum esse locum cui angeli non praesint. Praesunt enim et auspiciis operum omnium. [30] Hic est ordo vel distinctio angelorum, qui post lapsum malorum in caelesti vigore steterunt. Nam postquam apostatae angeli ceciderunt, hi perseverantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Unde et post caeli creationem in principio reperitur (Genes. 1,6,8): «Fiat firmamentum, et vocatum est firmamentum caelum.» [31] Nimirum ostendentis quod post ruinam angelorum malorum hi, qui permanserunt, firmitatem aeternae perseverantiae consecuti sunt, nullo iam lapsu aversi, nulla superbia cadentes, sed firmiter in Dei amore et contemplatione manentes, nihil aliud dulce habent nisi eum a quo creati sunt. [32] Quod autem duo Seraphim in Esaia (6,2) leguntur, figuraliter Veteris et Novi Testamenti significationem ostendunt. Quod vero faciem et pedes Dei operiunt, quia praeterita ante mundum et futura post mundum scire non possumus, sed media tantum eorum testimonio contemplamur. [33] Singuli senas alas habent, quia de fabrica tantum mundi, quae in sex diebus facta sunt, in praesenti saeculo novimus. Quod clamat ter Sanctus alter ad alterum, Trinitatis in una divinitate demonstrat mysterium.

Caput VI. DE HOMINIBUS QUI QUODAM PRAESAGIO NOMEN ACCEPERUNT.
[1] Plerique primorum hominum ex propriis causis originem nominum habent. Quibus ita prophetice indita sunt vocabula, ut aut futuris aut praecedentibus eorum causis conveniant. [2] In quibus tamen manente spiritali sacramento, nunc tantum ad litteram intellectum historiae persequimur. Ubi autem etymologiae interpretationem non attigimus, solam ipsam in Latino etymologiam posuimus. [3] Quod autem unum nomen Hebraicum aliter atque aliter interpretatur, hoc secundum accentuum et litterarum evenit diversitatem, ut in variis significationibus nomina commutentur. [4] Adam, sicut beatus Hieronymus tradit, homo sive terrenus sive terra rubra interpretatur. Ex terra enim facta est caro, et humus hominis faciendi materies fuit. [5] Eva interpretatur vita sive calamitas sive vae. Vita, quia origo fuit nascendi: calamitas et vae, quia praevaricatione causa extitit moriendi. A cadendo enim nomen sumpsit calamitas. [6] Alii autem dicunt: ob hoc Eva vita et calamitas appellata, quia saepe mulier viro causa salutis est, saepe calamitatis et mortis, quod est vae. [7] Cain possessio interpretatur, unde etymologiam ipsius exprimens pater eius ait (Genes. 4,1): «Cain, id est, Possedi hominem per Deum.» Idem et lamentatio, eo quod pro interfecto Abel interfectus sit, et poenam sui sceleris dederit. [8] Abel luctus interpretatur, quo nomine praefigurabatur occidendus. Idem et vanitas, quia cito solutus est atque subtractus. [9] Seth interpretatur resurrectio, eo quod post fratris interfectionem natus sit, quasi resurrectionem fratris ex mortuis suscitaret. Idem et positio, quia posuit eum Deus pro Abel. [10] Enos iuxta propriae linguae varietatem homo vel vir dicitur. Et congrue hoc vocabulum habuit. De eo enim scriptum est (Genes. 4,26): «Tunc initium fuit invocandi nomen Domini»; licet plerique Hebraeorum arbitrentur quod tunc primum in nomine Domini et in similitudine eius fabricata sint idola. [11] Enoch dedicatio. In ipsius enim nomine civitatem postea aedificavit Cain. [12] Cainan lamentatio vel possessio eorum; sicut enim Cain possessio, ita derivatum nomen, quod est Cainan, facit possessio eorum. [13] Matusalam interpretatur mortuus est. Evidens etymologia nominis. Quidam enim eum cum patre translatum fuisse, et diluvium praeterisse putaverunt. Ob hoc signanter transfertur: mortuus est, ut ostenderetur non vixisse eum post diluvium, sed in eodem cataclysmo fuisse defunctum. Soli enim octo homines in arca diluvium evaserunt. [14] Lamech percutiens. Iste enim percussit et interfecit Cain: quod etiam ipse postea perpetrasse uxoribus confitetur. [15] Noe requies interpretatur, pro eo quod sub illo omnia retro opera quieverunt per diluvium. Unde et pater eius vocans nomen eius Noe dixit (Genes. 5,29): «Iste requiescere nos facit ab omnibus operibus nostris.» [16] Sem dicitur nominatus, quod nomen ex praesagio posteritatis accepit. Ex ipso enim patriarchae et apostoli et populus Dei. Ex eius quoque stirpe et Christus, cuius ab ortu solis usque ad occasum magnum est nomen in gentibus. [17] Chain calidus, et ipse ex praesagio futuri cognominatus. Posteritas enim eius eam terrae partem possedit, quae vicino sole calentior est. Unde et Aegyptus usque hodie Aegyptiorum lingua Kam dicitur. [18] Iapheth latitudo. Ex eo enim populus gentium nascitur; et quia lata est ex gentibus multitudo credentium, ab eadem latitudine Iapheth dictus est. Canaan filius Cham interpretatur motus eorum. [19] Quod quid est aliud nisi opus eorum? Pro motu enim patris, id est pro opere eius, maledictus est. [20] Arfaxat sanans depopulationem. [21] Chus Hebraice Aethiops interpretatur; a posteritate sui generis nomen sortitus. Ab ipso enim sunt progeniti Aethiopes. [22] Nembroth interpretatur tyrannus. Iste enim prior arripuit insuetam in populo tyrannidem, et ipse adgressus est adversus Deum impietatis aedificare turrem. [23] Heber transitus. Etymologia eius mystica est, quod ab eius stirpe transiret Deus, nec perseveraret in eis, tralata in gentibus gratia. Ex ipso enim sunt exorti Hebraei. [24] Phaleg divisio, cui pater propterea tale nomen inposuit, quia tunc natus est, quando per linguas terra divisa est. Thara exploratio ascensionis. [25] Melchisedech rex iustus. Rex, quia ipse postea imperavit Salem. Iustus, pro eo quod discernens sacramenta Legis et Evangelii, non pecudum victimas, sed oblationem panis et calicis in sacrificio obtulit. [26] Loth declinans. Factis enim Sodomorum non consensit, sed eorum inlicita carnis incendia declinavit. [27] Moab ex patre. Et totum nomen etymologiam habet. Concepit enim eum primogenita filia de patre. [28] Ammon, cuius causa nomen redditur filius populi mei, sic derivatur, ut ex parte sensus nominis, ex parte ipse sit sermo. Ammi enim, a quo dicti sunt Ammonitae, vocatur populus meus. [29] Sarai interpretatur princeps mea, eo quod esset unius tantummodo domus materfamilias. Postea causa nominis inmutata, ablata de fine I littera, dicitur Sara, id est princeps. Omnium quippe gentium futura princeps erat, sicut et Dominus pollicitus fuerat ad Abraham (Gen. 17,16): «Dabo tibi ex Sara filium, et benedicam ei, et erit in gentes, et reges populorum erunt ex ea.» [30] Agar advena, vel conversa. Fuit enim. [conplexui Abrahae advena causa generandi data, quae post contemptum, angelo increpante, conversa est ad Saram.] [31] Cethura thymiama. [32] Ismahel interpretatur auditio Dei; sic enim scriptum est (Genes. 16,11): «Et vocavit nomen eius Ismahel, quia exaudivit eum Deus.» [33] Esau trinomius est, et ex propriis causis varie nuncupatur. Dicitur enim Esau, id est rufus, ob coctionem scilicet rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit. Edom autem ob ruborem corporis dictus est, quod Latine sanguineus dicitur. Seir vero, quod fuerit hispidus et pilosus; quando enim natus est, totus sicut pellis pilosus erat. [34] Atque idem tribus nominibus appellatur: Esau, id est rufus: Edom, id est sanguineus: Seir, id est pilosus, quia non habuit lenitatem. [35] Rebecca patientia, sive quae multum acceperit. Lia laboriosa, utique generando. [36] Plurimos enim dolores quam Rachel fecunditate pariendi experta est. [37] Rachel interpretatur ovis. Pro ea enim Iacob pavit oves Laban. [38] Zelpha os hians. Bala inveterata. Dina transfertur in causam. Iurgii enim in Sichimis causa extitit. [39] Thamar amaritudo pro viris mortuis. Item et commutans. Mutavit enim se in habitu meretricis, quando cum socero suo concubuit. [40] Phares divisio, ab eo quod diviserit membranula secundarum, divisoris, id est phares, sortitus est nomen. Unde et Pharisaei, qui se quasi iustos a populo separabant, divisi appellabantur. [41] Zara frater eius, in cuius manu erat coccinum, interpretatur oriens; sive quia primus apparuit, sive quod plurimi ex eo iusti nati sunt, ut in libro Paralipomenon continetur, Zara, id est oriens, appellatus est. [42] Iob in Latinum vertitur dolens; et recte dolens, propter percussionem carnis et passiones dolorum. Calamitates enim suas nominis etymologia praefiguravit. [43] Pharao nomen est non hominis, sed honoris, sicut et apud nos Augusti appellantur reges, cum propriis nominibus censeantur. Exprimitur autem in Latino Pharao denegans eum, utique Deum, sive dissipator eius. Populi enim Dei fuit afflictor. [44] Iannes marinus, sive ubi est signum. Cessit enim et defecit signum eius coram signis Moysi; unde et dixerunt magi (Exod. 8,19): «Hic digitus Dei est.» [45] Mambres mare pellicium sive mare in capite. Denique Moyses interpretatur sumptus ex aqua. [46] Invenit eum ad ripam fluminis expositum filia Pharaonis, quem colligens adoptavit sibi; vocavitque nomen eius Moysen, eo quod de aqua sumpsisset eum. [47] Aaron mons fortitudinis interpretatur, propter quod turibulum accipiens in medio superstitum et interemptorum obviam stetit, et ruinam mortis quasi quidam mons fortis exclusit. [48] Eleazar Dei adiutorium. Balac praecipitans, sive devorans. Balaam vanus populus. [49] Phinees ori parcens. Transfixit enim pugione Zambri cum scorto Madianitide, et Domini furorem placavit, ut parceret. [50] Zambria iste lacessiens vel amaricans. Proprie enim nomen ab amaritudine figuratum, quod peccando amaricaverit populum. [51] Raab latitudo, vel fames, sive
impetus. Iosue interpretatur salvator. Ipse enim in figura Christi populum a deserto salvavit, et in terram repromissionis induxit. [52] Caleph quasi cor, aut canis. [53] Othoniel tempus eius Deus, vel responsio Dei. Aoth gloriosus. Barach fulgurans. Debbora apis vel loquax. Apis, quia fuit ad bellum promptissima, dimicans adversus Sisaram, quo perempto cecinit canticum; inde loquax. [54] Iahel ascensio. Gedeon experimentum iniquitatis eorum. Frequentibus enim documentis informatus est quali praesagio contra hostes futuram victoriam expediret, ex quo futuro experimento etymologiam nominis sumpsit. Abimelech pater meus rex. [55] Tola vermiculum, vel coccinum. Iair inluminans. Iephte aperiens, vel apertus. Esebon cogitatio, sive vinculum maeroris. [56] Abdo servus eius. Samson sol eorum, vel solis fortitudo. Fuit enim virtute clarus, et liberavit Israel de hostibus. Dalila paupercula, vel situla. Booz in fortitudine, [sive] in quo robur. [57] Noemi, quam interpretare possumus consolatam, eo quod marito et liberis peregre mortuis, nurum Moabitidem in consolatione sua tenuit. [58] Ruth interpretatur festinans. Alienigena enim erat ex populo gentili, quae relicta patria festinavit transire in terram Israel, dicens socrui suae (Ruth 1,16): «Quocunque perrexeris, pergam.» [59] Anna gratia eius interpretatur, quia, dum prius esset sterilis natura, postremo Dei gratia fecundata est. Heli Deus meus. [60] Ophni discalciatus. Filius enim fuit Heli electus in ministerium sacerdotii, cuius amissionem suo expressit vocabulo. Apostolus enim ait (Ephes. 6,15): «Calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis.» [61] Et Propheta (Isai. 52,7): «Quam speciosi pedes qui adnuntiant pacem!» Iste ergo discalciatus interpretatur, ut eius nomine Veteris Testamenti sacerdotium a veteri populo significaretur ablatum. [62] Phinees frater Ophni os mutum interpretatur, quo significatur sacerdotii veteris et doctrinae silentium. Samuel nomen eius Deus. Iessai insulae sacrificium, vel incensum. [63] Saul petitio [interpretatur]. Notum est enim quomodo Hebraeorum populus eum sibi regem petierit, et accepit non secundum Deum, sed secundum suam voluntatem. [64] David fortis manu, utique quia fortissimus in proeliis fuit. Ipse et desiderabilis, in stirpe scilicet sua, de qua praedixerat Propheta (Agg. 2,7): «Veniet desideratus cunctis gentibus.» [65] Salomon tribus nominibus fuisse perhibetur. Primum vocabulum eius Salomon dicitur, id est pacificus, eo quod in regno eius pax fuerit. Secundum nomen Ididia, eo quod fuerit dilectus et amabilis Domino. Tertium vocabulum eius Coheleth, quod Graece appellatur Ecclesiastes, Latine Contionator, quod ad populum loqueretur. [66] Ionathan columbae donum. [67] Absalon patris pax per antiphrasin, eo quod bellum adversus patrem gessisset, sive quod in ipso bello David pacatum fuisse legitur filio, adeo ut etiam magno cum dolore extinctum plangeret. [68] Roboam latitudo populi, et ipsud per antiphrasin, quod decem tribubus ab eo separatis, duae tantum ei relictae sint. [69] Abia pater Dominus, vel pater fuit. Asa tollens, sive sustollens. Iosaphat Domini iudicium. Ioram, qui est excelsus. Achazias adprehendens Dominum. [70] Athalia tempus Domini. Ioas spirans, vel Domini robur. [71] Amasias populum tollens. Ozias fortitudo Domini. Azarias auxilium Domini. Ozias autem ipse est qui Azarias duplici nomine. Iste est qui, inlicitum sibi sacerdotium vindicare conatus, lepra in fronte percussus est. Ioatham est perfectus. [72] Pulchram etymologiam nominis. Fecit enim rectum in conspectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. [73] Achaz adprehendens. Ezechias fortis Dominus. Manasse obliviosus. Per multa enim scelera et sacrilegia reliquerat et oblitus fuerat Deum. [sive quod oblitus est Deus peccatorum illius.] [74] Amon fidelis vel onustus. Iosias, ubi est incensum Domini, propria etymologia nominis. Iste [est] enim qui simulacra conbussit. [75] Ioachaz robustus. Ioachim, ubi est praeparatio. Eliachim Dei resurrectio. Ieconias praeparatio Domini. Sedechias iustus Domini. [76] Ieroboam iudicatio sive causa populi, vel, ut quidam aiunt, divisio interpretatur, pro eo quod in regno eius divisus sit populus Israel, et praecisus a regno stirpis David. Divisionis enim populi causa iste extitit. Zambri psalmus vel canticum meum. [77] Omri crispans meus. Achab frater patris. [78] Iezabel fluxus sanguinis, vel fluens sanguinem: sed melius, ubi est sterquilinium. Praecipitata enim deorsum comederunt carnes eius canes, sicut praedixerat Helias (4 Reg. 9,37): «Et erunt,» inquit, «carnes Iezabel sicut stercus super faciem terrae.» [79] Ochozias adprehendens Deum. Iehu ipse, vel est. Ioatha robustus. Sella umbra eius, vel petitio. Manahem consolans. Paceas aperiens. [80] Nabuchodonosor prophetia lagunculae angustae, sive prophetans istiusmodi signum, pro somnio scilicet futurorum quod vidisse narratur, et Daniel interpretatus est; sive sessio in agnitione angustiae, pro his qui in captivitatem ab eo ducti sunt. [81] Zorobabel apud Hebraeos ex tribus integris nominibus traditur esse conpositus: zo iste, ro magister, babel proprie Babylonium sonat; et efficitur nomen Zorobabel, iste magister de Babylone. In Babylone enim ortus est, ubi et princeps gentis Iudaeae extitit.

Caput VII. DE PATRIARCHIS.
[1] Quorundam patriarcharum etymologiae notandae sunt, ut sciamus quid in suo vocabulo resonant. Nam plerique eorum ex causis propriis nomina acceperunt. Patriarchae interpretantur patrum principes. arcoV enim Graece princeps est. [2] Abram primum vocatus est pater videns populum, propter Israel scilicet tantum. Postea appellatus est Abraham, quod transfertur pater multarum gentium, quod erat adhuc per fidem futurum. Gentium autem non habetur in nomine, sed subauditur, iuxta illud (Genes. 17,5): «Erit nomen tuum Abraham, quia patrem multarum gentium posui te.» [3] Isaac ex risu nomen accepit. Riserat enim pater, quando ei promissus est, admirans in gaudio. Risit et mater, quando per illos tres viros promissus est, dubitans in gaudio. Ex hac ergo causa nomen accepit Isaac; interpretatur enim risus. [4] Sciendum autem quod quattuor in Veteri Testamento absque ullo velamine nominibus suis, antequam nascerentur, vocati sunt: Ismahel, Isaac, Salomon et Iosias. [5] Lege Scripturas. Iacob subplantator interpretatur, sive quod in ortu plantam nascentis fratris adprehenderit, sive quod postea fratrem arte deceperit. Unde et Esau dixit (Genes. 27,36): «Iuste vocatum est nomen euis Iacob, subplantavit enim me ecce secundo.» [6] Israel vir videns Deum. Tunc enim hoc nomen accepit, quando tota nocte luctatus vicit in certamine angelum, et oriente lucifero benedictus est. Inde propter visionem Dei Israel appellatus est, sicut et ipse ait (Genes. 32,30): «Vidi Dominum et salva facta est anima mea.» [7] Ruben interpretatur visionis filius. Sic enim, quando eum peperit Lia, vocavit nomen eius Ruben dicens (Genes. 29,32): «Quia vidit Deus humilitatem meam.» [8] Simeon interpretatur auditio. Sic enim dixit Lia, quando peperit eum (Genes. 29,33): «Quia exaudivit me Deus.» [9] Levi additus. Dixit enim Lia, quando peperit eum, non ambigens de amore viri (Genes. 29,34): «Nunc mecum erit vir meus, quia peperi ei tres filios.» [10] Iudas confessio dicitur. Quando enim peperit eum Lia, laudem Domino rettulit dicens (Genes. 29,35): «Nunc super hoc confitebor Domino,» et ob id vocatus est Iudas. A confessione itaque nomen eius [est] dictum, quod est gratiarum actio. [11] Issachar interpretatus est merces. Is quippe dicitur est, sachar merces. Hoc autem ideo, quia mandragoris filii Ruben introitum viri, qui Racheli debebatur, ad se emerat Lia. Unde et dum natus est, dixit Lia (Genes. 30,18): «Dedit Deus mercedem meam.» [12] Zabulon interpretatur habitaculum. Sextum enim hunc filium genuerat Lia: propterea iam secura dixit (Genes. 30,20): «Habitabit mecum vir meus.» Unde et filius eius vocatus est habitaculum. [13] Nephtalim. De conversione, sive conparatione causa nominis eius est. Unde et dixit Rachel, cum eum peperisset ancilla eius Bala (Genes. 30,8): «Habitare me fecit Deus habitationem cum sorore mea.» [14] Dan interpretatur iudicium. Bala enim dum eum peperisset, dixit Rachel domina eius (Genes. 30,6): «Iudicavit me Dominus, et exaudiens dedit mihi filium.» Causam nominis expressit, ut ab eo quod iudicasset Dominus, filio ancillae iudicii nomen inponeret. [15] Gad ab eventu, sive procinctu vocatus est. Quando enim peperit eum Zelpha, dixit domina eius Lia: In fortuna, id est quod dicitur, in procinctu vel eventu. [16] Aser beatus dicitur. Dum enim peperisset eum Zelpha, dixit Lia (Genes. 30,13): «Beata ego, et beatificant me mulieres»: et ab eo, quod beata dicatur, ex etymologia nominis beatum vocavit. [17] Ioseph ab eo, quod sibi alium addi mater optaverat, vocavit augmentum. Hunc Pharao Zaphanath appellavit, quod Hebraice absconditorum repertorem sonat, pro eo quod obscura somnia revelavit et sterilitatem praedixit. [18] Tamen, quia hoc nomen ab Aegyptio ponitur, ipsius linguae debet habere rationem. Interpretatur ergo Zaphanath Aegyptio sermone salvator mundi, eo quod orbem terrae ab inminenti famis excidio liberarit. [19] Beniamin interpretatur filius dexterae, quod est virtutis. Dextera enim appellatur iamin. Mater quippe eius moriens vocaverat nomen eius Benoni, id est filius doloris mei. Pater hoc mutavit, filium dexterae nominans. [20] Manasses dictus ab eo, quod sit pater eius oblitus laborum suorum. Ita enim Hebraice vocatur oblivio. [21] Ephraim, eo quod auxerit eum Deus; et ex hoc vocabulo in linguam nostram transfertur augmentum.

Caput VIII. DE PROPHETIS.
[1] Quos gentilitas vates appellant, hos nostri prophetas vocant, quasi praefatores, quia porro fantur et de futuris vera praedicunt. Qui autem [a] nobis prophetae, in Veteri Testamento videntes appellabantur, quia videbant ea quae ceteri non videbant, et praespiciebant quae in mysterio abscondita erant. [2] Hinc est quod scriptum est in Samuele (1 Reg. 9,9): «Eamus ad videntem.» Hinc Esaias (Esai. 6,1): «Vidi,» inquit, «Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum.» Et Ezechiel (1,1): «Aperti sunt caeli et vidi visiones Dei.» [3] Quorundam autem prophetarum etymologiae nominum adnotandae sunt. Vocabula enim eorum satis ostendunt quid in futuris factis dictisque suis praenuntiassent. Helias interpretatur Dominus Deus. [4] Ex futuri igitur praesagio sic vocatus. Nam dum altercaretur in sacrificio cum quadringentis sacerdotibus Baal, invocato nomine Domini descendit de caelo ignis super holocaustum. «Quod cum vidisset onmis populus, cecidit in faciem suam et ait: Dominus ipse est Deus» (3 Reg. 18,39). [5] Ex hac igitur causa tale prius nomen accepit, pro eo quod per eum postea cognoverit populus Dominum Deum. Idem et fortis Dominus interpretatur, vel propter quod interfecit eosdem sacerdotes, vel propter quod Achab adversitatem toleravit. [6] Helisaeus Domini salus interpretatur; vocabulum autem et idem ex futuri praesagio suscepit. Denique et multas virtutes fecit et famem pellens populum a morte salvavit. Nathan dedit, sive dantis. [7] Esaias interpretatur salvator Domini. Et merito; Salvatorem enim universarum gentium eiusque sacramenta amplius quam ceteri praedicat. [8] Ieremias excelsus Domini, pro eo quod dictum est ei (Ierem. 1,10): «Constitui te super gentes et regna.» Ezechiel fortitudo Dei. [9] Daniel iudicium Dei, sive quia in presbyterorum iudicio sententiam divinae examinationis exhibuit, dum reperta eorum falsitate Susannam ab interitu liberavit; sive quod visiones et somnia, quibus per singula quaedam et aenigmata futura monstrabantur, sagaci mente discernens aperuit. Hic et desideriorum vir appellatus est, quia panem desiderii non manducavit et vinum concupiscentiae non bibit. [10] Ozec salvator, aut salvans. Dum enim iram Dei in populum Israel ob crimen idolatriae prophetasset, domui Iudae salutem pronuntiavit. Propter quod Ezechias rex Iuda, sublatis idolis, quos praecedentes reges consecraverant, templum Domini purgasse ac purificasse monstratur. [11] Iohel Dominus Deus, sive incipiens Deo, vel fuit Dei. Haec enim eius vocabulum resonat etymologia incerta. [12] Amos populus avulsus. Prophetia enim eius ad populum fuit Israel, quia iam avulsus erat a Domino, et aureis vitulis serviebat, sive avulsus a regno stirpis David. [13] Nahum gemens, sive consolator. Increpat enim civitatem sanguinum, et post eversionem illius consolatur Sion dicens (Nahum 1,15): «Ecce super montes pedes evangelizantis et adnuntiantis pacem.» [14] Habacuc amplexans; qui vel ex eo, quod amabilis Domini fuit, vocatur amplexatio, vel quod in certamen cum Deo congreditur, amplexantis, id est luctantis, sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitiae provocare, cur in rebus humanis et mundi istius tanta rerum versatur iniquitas. [15] Micheas, quis hic, vel quis iste? [16] Sophonias speculum, vel arcanum Domini interpretatur. Utrumque ad prophetam convenit; ipsi enim sciunt mysteria Dei. Unde et ad Ezechiel dicitur (3,17): «Speculatorem te posui.» Et alibi (Amos 3,7): «Non faciet Dominus quicquam, nisi revelaverit servis suis prophetis.» [17] Abdias servus Domini. Sicut enim Moyses famulus Domini et apostolus servus Christi, ita iste legatus ad gentes missus venit et praedicat, quae prophetali digna sunt ministerio et servitute: inde servus Domini. [18] Ionas interpretatur columba, sive dolens. Columba pro gemitu, quando in ventre ceti triduo fuit. Dolens autem vel propter tristitiam, quam habuit de salute Ninivitarum, vel propter hederam subito arescentem, cuius umbraculo tegebatur contra solis ardorem. [19] Ipse est et Amathi, Sareptanae viduae filius, ut Iudaei adfirmant, quem resuscitavit Helias, matre postea ad eum dicente (3 Reg. 17,24): «Nunc cognovi quia vir Dei es tu, et verbum Dei in ore tuo est veritatis.» Ob hanc causam ipsum puerum Amathi vocitatum. Amathi enim ex Hebraeo in Latinam linguam veritas dicitur; [et] ex eo quod verum Helias locutus est, ille, qui suscitatus est, filius nuncupatus est veritatis. [20] Zacharias memoria Domini. Septuagesimo enim anno desolationis templi conpleto, Zacharia praedicante, memoratus est Dominus populum suum, iussuque Darii reversus est Dei populus, et reaedificatum est et urbs et templum. [21] Aggaeus in Latino festinus et laetus resonat. Destructum enim templum aedificandum prophetat, et post luctum captivitatis regressionis laetitiam praedicat. [22] Malachias interpretatur angelus Domini, id est nuntius. Quidquid enim loquebatur, quasi a Domino essent mandata, ita credebantur; et inde ita eius nomen Septuaginta transtulerunt dicentes (Malach. 1,1): «Adsumptio verbi Domini super Israel in manu angeli eius.» [23] Esdras adiutor. Nehemias consolator a Domino. Quodam enim praesagio futuri nomina ista sortiti sunt. Fuerunt enim in adiutorium et consolationem omni illius populo redeunti ad patriam. Nam et templum Domini iidem reaedificaverunt, et murorum ac turrium opus ipsi restauraverunt. Ananias gratia Dei. [24] Idem et Sidrac lingua Chaldaea, quod interpretatur decorus meus. [25] Azarias auxilium Domini. Idem et Abdenago, quod in Latinum vertitur serviens taceo. [26] Misahel, qui populus Domini. Ipse et Misac, quod interpretatur risus vel gaudium. [27] Ahia frater meus. Semeia audiens Dominum. Asaph [congregans]. Ethan [robustus sive ascensus]. [28] Idithun transiliens eos, sive saliens eos. Quosdam enim inhaerentes humo, curvatos in terram, et ea quae in imo sunt cogitantes, et in rebus transeuntibus spem ponentes transilivit canendo iste, qui vocatur transiliens. [29] Eman accipiens, vel formido eorum. Ethan robustus. Barachia benedictus Domini, vel benedictus Dominus. Olda districtio, sive diverticulum. Iudith laudans, vel confitens. Hester absconsa. [30] Zacharias [memoria Domini, ob hoc quod canit (Luc. 1,72): «Memorare testamenti sancti sui»]. [31] Iohannes [baptista, Domini gratia, eo quod sit limes prophetiae, praenuntius gratiae, sive initium baptismatis, per quod gratia ministratur]. [32] Hi sunt prophetae Veteris Novique Testamenti, quorum finis Christus, cui dicitur a Patre (Ierem. 1,5): «Et prophetam in gentibus posui te.» Prophetiae autem genera septem sunt. [33] Primum genus ecstasis, quod est mentis excessus; sicut vidit Petrus vas illud summissum de caelo in stupore mentis cum variis animalibus. [34] Secundum genus visio; sicut apud Esaiam dicentem (Esai. 6,1): «Vidi Dominum sedentem super solium excelsum.» Tertium genus somnium; sicut Iacob subnixam in caelo scalam dormiens vidit. Quartum genus per nubem; sicut ad Moysen et ad Iob post plagam loquitur Deus. [35] Quintum genus vox de caelo; sicut ad Abraham sonuit dicens (Genes. 22,12): «Ne inicias manum tuam in puerum.» Et ad Saulum in via (Act. 9,4): «Saule, Saule, quid me persequeris?» [36] Sextum genus accepta parabola; sicut apud Salomonem in Proverbiis, et apud Balaam, cum evocaretur a Balac. Septimum genus repletio sancti Spiritus; sicut pene apud omnes prophetas. [37] Alii tria genera visionum [esse] dixerunt. Unum secundum oculos corporis; sicut vidit Abraham tres viros sub ilice Mambre, et Moyses ignem in rubo, et discipuli transfiguratum Dominum in monte inter Moysen et Heliam, et cetera huiusmodi. [38] Alterum secundum spiritum, quo imaginamur ea quae per corpus sentimus; sicut vidit Petrus discum illum submitti de caelo cum variis animalibus, et sicut Esaias Deum in sede altissima non corporaliter, sed spiritaliter vidit. [39] Non enim Deum forma corporea circumterminat, sed quemadmodum figurate, non proprie multa dicuntur, ita etiam figurate multa monstrantur. [40] Tertium autem genus visionis est, quod neque corporeis sensibus, neque illa parte animae qua corporalium [rerum] imagines capiuntur, sed per intuitum mentis quo intellecta conspicitur veritas sicut Daniel praedit
us mente vidit quod Balthasar viderat corpore, sine quo genere illa duo vel infructuosa sunt, vel etiam in errorem mittunt. Omnia tamen haec genera Spiritus sanctus moderatur. [41] Habere autem prophetiam non solum bonus, sed etiam et malus potest. Nam invenimus Saulem regem prophetasse. Persequebatur enim sanctum David, et inpletus Spiritu sancto prophetare coepit.

Caput IX. DE APOSTOLIS.
[1] Apostoli missi interpretantur. Hoc enim eorum nomen indicat. Nam sicut Graece aggeloi, Latine nuntii vocantur, ita Graece Apostoli, Latine missi appellantur. Ipsos enim misit Christus evangelizare per universum mundum, ita ut quidam Persas Indosque penetrarent docentes gentes, et facientes in nomine Christi magna et incredibilia miracula, ut adtestantibus signis et prodigiis crederetur illis in his quae dicebant et viderant. Habent autem plerique ex his causas suorum vocabulorum. [2] Petrus a petra nomen accepit, hoc est a Christo, super quem est fundata Ecclesia. Non enim a Petro petra, sed Petrus a petra nomen sortitus est, sicut non Christus a Christiano, «sed Christianus a Christo vocatur; ideoque ait Dominus (Matth. 16,18): «Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam,» quia dixerat Petrus: «Tu es Christus filius Dei vivi»; deinde ei Dominus: «Super hanc,» inquit, «petram,» quam confessus es, «aedificabo ecclesiam meam.» Petra enim erat Christus, super quod fundamentum etiam ipse aedificatus est Petrus. [3] Cephas dictus eo quod in capite sit constitutus Apostolorum; kefalh enim Graece caput dicitur, et ipsud nomen in Petro Syrum est. [4] Simon Bar-iona in lingua nostra sonat filius columbae, et est nomen Syrum pariter et Hebraeum. Bar quippe Syra lingua filius, Iona Hebraice columba; utroque sermone dicitur Bariona. [5] Alii simpliciter accipiunt, quod Simon, id est Petrus, filius sit Iohannis, iuxta illam interrogationem (Ioh. 21,15): «Simon Iohannis, diligis me?» et volunt scriptorum vitio depravatum, ut pro Bar-Iohannem, hoc est filium Iohannis, Barione scriptum sit, una detracta syllaba. Iohanna autem interpretatur Domini gratia. [6] Et fuisse Petrum trinomium: Petrum, Cephan, et Simon Bariona: Simon autem Hebraice interpretatur audiens. [7] Saulus Hebraeo sermone temptatio dicitur, eo quod prius in temptatione Ecclesiae sit versatus. Persecutor enim erat: inde nomen habet istud, quando persequebatur Christianos. [8] Postea mutato nomine de Saulo factus est Paulus, quod interpretatur mirabilis, sive electus. Mirabilis, vel quia multa signa fecit, vel quia ab oriente usque ad occasum evangelium Christi in omnibus gentibus praedicavit. [9] Electus, sicut in Actibus apostolorum Spiritus sanctus dicit (13,2): «Segregate mihi Barnaban et Paulum ad opus, quod elegi eos.» Latino autem sermone Paulus a modico dictus, unde et ipse ait (1 Cor. 15,9): «Ego autem sum minimus omnium apostolorum.» Quando enim Saulus, superbus, elatus; quando Paulus, humilis, modicus. [10] Ideo sic loquimur: «paulo post videbo te,» id est post modicum. Nam quia modicus factus est, ipse dicit: «Ego enim sum novissimus [omnium] apostolorum,» et (Eph. 3,8): «Mihi minimo omnium sanctorum.» Cephas autem et Saulus ideo mutato nomine sunt vocati, ut essent etiam ipso nomine novi, sicut Abraham et Sarra. [11] Andreas frater Petri carne, et cohaeres gratia. Secundum Hebraeam etymologiam interpretatur decorus, sive respondens; sermone autem Graeco a viro virilis appellatur. [12] Iohannes quodam vaticinio ex merito nomen accepit. Interpretatur enim, In quo est gratia, vel Domini gratia. Amplius enim eum ceteris Apostolis dilexit Iesus. [13] Iacobus Zebedaei a patre cognominatur, quem relinquens cum Iohanne verum patrem secuti sunt. Hi sunt filii tonitrui, qui etiam Boanerges ex firmitate et magnitudine fidei nominati sunt. Hic est Iacobus filius Zebedaei, frater Iohannis, qui post ascensionem Domini ab Herode manifestatur occisus. [14] Iacobus Alphaei ob distinctionem prioris cognominatus, qui dicitur filius Zebedaei, sicut iste filius Alphaei. [15] Cognomentum igitur ambo a patre sumpserunt. Iste est Iacobus minor, qui in Evangelio frater Domini nominatur, quia Maria uxor Alphaei soror fuit matris Domini, quam Mariam Cleophae Iohannes evangelista cognominat, a patre, sive a gentilitate familiae, aut quacumque alia causa ei nomen inponens. Alphaeus autem Hebraeo sermone in Latino exprimitur millesimus, sive doctus. [16] Philippus os lampadarum, vel os manuum. Thomas abyssus, vel geminus, unde et Graece Didymus appellatur. Bartholomeus filius suspendentis aquas, vel filius suspendentis me. Syrum est, non Hebraeum. [17] Matthaeus in Hebraeo donatus exprimitur. Idem et appellatus Levi ex tribu a qua ortus fuit. In Latino autem ex opere publicani nomen accepit, quia ex publicanis fuit electus et in apostolatum translatus. [18] Simon Cananeus ad distinctionem Simonis Petri, de vico Galileae Cana, ubi aquas Dominus mutavit in vinum. Ipse est qui in alio evangelista scribitur Zelotes. Cana quippe zelum interpretatur. [19] Iudas Iacobi, qui alibi appellatur Lebbaeus, figuratum nomen habet a corde, quod nos diminutive corculum possumus appellare; ipse in alio evangelista Thaddaeus scribitur, quem ecclesiastica tradit historia missum Edessam ad Abgarum regem. [20] Iudas Iscariotes vel a vico in quo ortus est, vel ex tribu Issachar vocabulum sumpsit, quodam praesagio futuri in condemnationem sui. Issachar enim interpretatur merces, ut significaretur pretium proditoris quo vendidit Dominum, sicut scriptum est (Matth. 27,9): «[Et] acceperunt mercedem meam, triginta argenteos, pretium quod adpretiatus sum ab eis.» [21] Matthias, qui inter Apostolos sine cognomine solus habetur, interpretatur donatus, ut subaudiatur pro Iuda. Iste enim in locum eius electus est ab Apostolis, cum pro duobus sors mitteretur. [22] Marcus excelsus mandato, utique propter Evangelium Altissimi, quod praedicavit. [23] Lucas ipse consurgens, sive ipse elevans (eo quod elevaverit praedicationem Evangelii post alios]. [24] Barnabas filius prophetae, vel filius consolationis.

Caput X. DE RELIQUIS IN EVANGELIO NOMINIBUS.
[1] Maria inluminatrix, sive stella maris. Genuit enim lumen mundi. Sermone autem Syro Maria domina nuncupatur; et pulchre; quia Dominum genuit. [2] Elisabeth Dei mei saturitas, vel Dei mei iuramentum. Magdalena turris. [3] Martha inritans, [vel] provocans. Sermone autem Syro interpretatur dominans. [4] Nathanael donum Dei [quia dolus, id est simulatio, dono Dei in eo non fuit]. Zebedaeus donatus, sive fluens iste. [5] Zacchaeus iustus, sive iustificatus, aut iustificandus. Syrum est nomen, non Hebraeum. [6] Lazarus adiutus [eo quod sit a morte resuscitatus]. Herodes pellicius, gloriosus. [7] Caiphas investigator, aut sagax, aut vomens ore. Inique enim ore suo iustum condemnavit, quamvis hoc mysterio prophetali adnuntiasset. [8] Pontius declinans consilium, utique Iudaeorum. Accepta enim aqua lavit manus suas dicens (Matth. 27,24): «Innocens ego sum a sanguine iusti huius.» [9] Pilatus os malleatoris [quia dum Christum ore suo et iustificabat et condemnabat, more malleatoris utraque ferit]. [10] Barabba filius magistri eorum; absque dubio Iudaeorum magistri, qui est diabolus, homicidiorum auctor, qui usque hodie regnat in eis.

Caput XI. DE MARTYRIBUS.
[1] Martyres Graeca lingua, Latine testes dicuntur, unde et testimonia Graece martyria nuncupantur. Testes autem ideo vocati sunt, quia propter testimonium Christi passiones sustinuerunt, et usque ad mortem pro veritate certaverunt. [2] Quod vero non testes (quod Latine utique possemus), sed Graece martyres appellamus, familiarius Ecclesiae auribus hoc Graecum verbum sonat, sicut multa Graeca nomina quae pro Latinis utimur. [3] Martyrum primus in Novo Testamento Stephanus fuit, qui Hebraeo sermone interpretatur norma, quod prior fuerit in martyrio ad imitationem fidelium. Idem autem ex Graeco sermone in Latinum vertitur coronatus; et hoc prophetice ut, quod sequeretur in re, vaticinio quodam futuri prius in vocabulo resonaret. Passus est enim, et quod vocabatur accepit. Stephanus enim corona dicitur; humiliter lapidatus, sed sublimiter coronatus. [4] Duo sunt autem martyrii genera, unum in aperta passione, alterum in occulta animi virtute. Nam multi hostis insidias tolerantes, et cunctis carnalibus desideriis resistentes per hoc, quod se omnipotenti Deo in corde mactaverunt, etiam pacis tempore martyres facti sunt, qui etiam si persecutionis tempus existeret, martyres esse potuerunt.

Caput XII. DE CLERICIS.
[1] Cleros et clericos hinc appellatos, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. klhroV enim Graece sors vel hereditas dicitur. [2] Propterea ergo dicti clerici, quia de sorte sunt Domini, vel quia Domini partem habent. Generaliter autem clerici nuncupantur omnes qui in ecclesia Christi deserviunt, quorum gradus et nomina haec sunt: [3] ostiarius, psalmista, lector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus, presbyter, episcopus. [4] Ordo episcoporum quadripertitus est, id est in patriarchis, archiepiscopis, metropolitanis atque episcopis. [5] Patriarcha Graeca lingua summus patrum interpretatur, quia primum, id est apostolicum, retinet locum; et ideo, quia summo honore fungitur, tali nomine censetur, sicut Romanus, Antiochenus et Alexandrinus. [6] Archiepiscopus Graeco vocabulo quod sit summus episcoporum. Tenet enim vicem apostolicam et praesidet tam metropolitanis quam episcopis ceteris. [7] [Metropolitani autem a mensura civitatum vocati.] Singulis enim provinciis praeeminent, quorum auctoritati et doctrinae ceteri sacerdotes subiecti sunt, sine quibus nihil reliquos episcopos agere licet. Sollicitudo enim totius provinciae ipsis commissa est. [8] Omnes autem superius designati ordines uno eodemque vocabulo episcopi nominantur, sed inde privato nomine quidam utuntur, propter distinctionem potestatum quam singulariter acceperunt. [9] Patriarcha pater principum. [10] arcwn enim princeps. Archiepiscopus princeps episcoporum. Metropolitanus. [11] Episcopatus autem vocabulum inde dictum, quod ille, qui superefficitur, superintendat, curam scilicet subditorum gerens. skopein enim Latine intendere dicitur. [12] Episcopi autem Graece, Latine speculatores interpretantur. Nam speculator est praepositus in Ecclesia; dictus eo quod speculatur, atque praespiciat populorum infra se positorum mores et vitam. [13] Pontifex princeps sacerdotum est, quasi via sequentium. Ipse et summus sacerdos, ipse pontifex maximus nuncupatur. Ipse enim efficit sacerdotes atque levitas: ipse omnes ordines ecclesiasticos disponit: ipse quod unusquisque facere debeat ostendit. [14] Antea autem pontifices et reges erant. Nam maiorum haec erat consuetudo, ut rex esset etiam sacerdos vel pontifex. Unde et Romani imperatores pontifices dicebantur. [15] Vates a vi mentis appellatos, cuius significatio multiplex est. Nam modo sacerdotem, modo prophetam significat, modo poetam. [16] Antistes sacerdos dictus ab eo quod ante stat. Primus est enim in ordine Ecclesiae, et supra se nullum habet. [17] Sacerdos autem nomen habet conpositum ex Graeco et Latino, quasi sacrum dans; sicut enim rex a regendo, ita sacerdos a sacrificando vocatus est. Consecrat enim et sanctificat. [18] Sacerdotes autem gentilium flamines dicebantur. Hi in capite habebant pilleum, in quo erat brevis virga desuper habens lanae aliquid. Quod cum per aestum ferre non possent, filo tantum capita religare coeperunt. [19] Nam nudis penitus eos capitibus incedere nefas erat. Unde a filo, quo utebantur, flamines dicti sunt, quasi filamines. Verum festis diebus filo deposito pilleum inponebant pro sacerdotii eminentia. [20] Presbyter Graece, Latine senior interpretatur, non pro aetate, vel decrepita senectute; sed propter honorem et dignitatem, quam acceperunt, presbyteri nominantur. [21] Ideo autem et presbyteri sacerdotes vocantur, quia sacrum dant, sicut episcopi, qui licet sint sacerdotes, tamen pontificatus apicem non habent; quia nec chrismate frontem signant, nec Paracletum Spiritum dant, quod solis deberi episcopis lectio Actuum apostolorum demonstrat. Unde et apud veteres idem episcopi et presbyteri fuerunt, quia illud nomen dignitatis est, hoc aetatis. [22] Levitae ex nomine auctoris vocati. De Levi enim levitae exorti sunt, a quibus in templo Dei mystici sacramenti ministeria explebantur. Hi Graece diacones, Latine ministri dicuntur, quia sicut in sacerdote consecratio, ita in diacono ministerii dispensatio habetur. [23] Hypodiacones Graece, quos nos subdiaconos dicimus, qui ideo sic appellantur, quia subiacent praeceptis et officiis levitarum. Oblationes enim in templo Dei a fidelibus ipsi suscipiunt, et levitis superponendas altaribus deferunt. Hi apud Hebraeos Nathanei vocantur. [24] Lectores a legendo, psalmistae a psalmis canendis vocati. Illi enim praedicant populis quid sequantur, isti canunt ut excitent ad conpunctionem animos audientium; licet et quidam lectores ita miseranter pronuntiant, ut quosdam ad luctum lamentationemque conpellant. [25] Idem etiam et pronuntiatores vocantur, quod porro adnuntiant. Tanta enim et tam clara erit eorum vox, ut quamvis longe positorum aures adinpleant. [26] Cantor autem vocatus quia voce modulatur in cantu. Huius duo genera dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines Latine dicere potuerunt, praecentor et succentor. Praecentor scilicet, qui vocem praemittit in cantu. [27] Succentor autem qui subsequenter canendo respondet. [28] Concentor autem dicitur, quia consonat; qui autem consonat nec concinit, nec concentor erit. [29] Acolythi Graece, Latine ceroferarii dicuntur, a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum. [30] Tunc enim accenduntur luminaria ab eis et deportantur, non ad effugandas tenebras, dum sol eodem tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum, ut sub typo luminis corporalis illa lux ostendatur de qua in Evangelio legitur (Ioh. 1,9): «Erat lux vera, quae inluminat omnem hominem venientem in hunc mundum.» [31] Exorcistae ex Graeco in Latino adiurantes sive increpantes vocantur. Invocant enim super cathecumenos, vel super eos qui habent spiritum inmundum, nomen Domini Iesu, adiurantes per eum ut egrediatur ab eis. [32] Ostiarii idem et ianitores, qui in Veteri Testamento electi sunt ad custodiam templi, ut non ingrederetur eum inmundus in omni re. Dicti autem ostiarii, quod praesint ostiis templi. [33] Ipsi enim tenentes clavem omnia intus extraque custodiunt, atque inter bonos et malos habentes iudicium fideles recipiunt, respuunt infideles.

Caput XIII. DE MONACHIS.
[1] Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis. monaV enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est? Plura sunt autem genera monachorum. [2] Coenobitae, quos nos In commune viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. [3] Anachoritae sunt qui post coenobialem vitam deserta petunt et soli habitant per deserta; et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur; sed anachoritae Heliam et Iohannem, coenobitae Apostolos imitantur. [4] Eremitae hi sunt, qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. [5] Abba autem Syrum nomen, significat in Latino pater, quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens (8,15): «In quo clamamus: Abba pater»: in uno nomine duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat itidem patrem.

Caput XIV. DE CETERIS FIDELIBUS.
[1] Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. [2] Christiani autem olim a Iudaeis quasi opprobrio Nazaraei vocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico quodam Galileae Nazaraeus sit appellatus. [3] Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet et facta non habet. Ubi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. [4] Catholicus universalis sive generalis interpretatur. Nam Graeci universale kaqolikon vocant. [5] Orthodoxus est recte credens, et ut credit [recte] vivens. orqoV enim Graece recte dicitur, doxa gloria est: hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. [6] Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus interpretari potest. [7] Catechumenus dictus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam kathcoumenoV Graece auditor interpretatur. [8] Conpetens vocatus, quia post instructionem fidei conpetit gratiam Christi; inde et a petendo conpetentes vocati. [9] Laicus popularis. laoV enim Graece populus dicitur. [10] Proselytus, id est advena et circumcisus qui miscebatur populo Dei, Graecum est.


Liber VIII. De ecclesia et sectis

Caput I. DE ECCLESIA ET SYNAGOGA.
[1] Ecclesia Graecum est, quod in Latinum vertitur convocatio, propter quod omnes ad se vocet. Catholica, universalis, apou tou kaq' olon, id est secundum totum. Non enim sicut conventicula haereticorum in aliquibus regionum partibus coartatur, sed per totum terrarum orbem dilatata diffunditur. [2] Quod etiam Apostolus adprobat ad Romanos dicens (1,8): «Gratias ago Deo meo pro omnibus vobis, quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo.» Hinc et universitas ab uno cognominata est, propter quod in unitatem colligitur. Unde Dominus in Evangelio (Luc. 11,23): «Qui mecum non colligit, spargit.» [3] Cur autem Ecclesia cum una sit, a Iohanne septem scribuntur, nisi ut una catholica septiformi plena Spiritu designetur? Sicut [et] de Domino novimus dixisse Salomonem (Proverb. 9,1): «Sapientia aedificavit sibi domum et excidit columnas septem,» quae tamen septem una esse non ambigitur, dicente Apostolo (1 Timoth. 3,15): «Ecclesia Dei vivi, quae est columna et firmamentum veritatis.» [4] Inchoavit autem Ecclesia a loco ubi venit de caelo Spiritus sanctus, et inplevit uno loco sedentes. [5] Pro peregrinatione autem praesenti Ecclesia Sion dicitur, eo quod ab huius peregrinationis longitudine posita promissionem rerum caelestium speculetur; et idcirco Sion, id est speculatio, nomen accepit. [6] Pro futura vero patriae pace Hierusalem vocatur. Nam Hierusalem pacis visio interpretatur. Ibi enim absorpta omni adversitate pacem, quae est Christus, praesenti possidebit obtutu. [7] Synagoga Graece congregatio dicitur, quod proprium nomen Iudaeorum populus tenuit. Ipsorum enim proprie synagoga dici solet, quamvis et ecclesia dicta sit. [8] Nostram vero Apostoli numquam synagogam dixerunt, sed semper ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem, unde ecclesia nomen accepit, distet aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent, quorum et greges proprie dicimus; convocari autem magis est utentum ratione, sicut sunt homines.

Caput II. DE RELIGIONE ET FIDE.
[1] Dogma a putando philosophi nominaverunt, id est, «hoc puto esse bonum,» «hoc puto esse verum.» [2] Religio appellata, quod per eam uni Deo religamus animas nostras ad cultum divinum vinculo serviendi. Quod verbum conpositum est a relegendo, id est eligendo, ut ita Latinum videatur religio sicut eligio. [3] Tria sunt autem quae in religionis cultu ad colendum Deum in hominibus perquiruntur, id est fides, spes, caritas. In fide, quid credendum; in spe, quid sperandum; in caritate, quid sit amandum. [4] Fides est qua veraciter credimus id quod nequaquam videre valemus. Nam credere iam non possumus quod videmus. Proprie autem nomen fidei inde est dictum, si omnino fiat quod dictum est aut promissum. Et inde fides vocata, ab eo quod fit illud quod inter utrosque placitum est, quasi inter Deum et hominem; hinc et foedus. [5] Spes vocata quod sit pes progrediendi, quasi «est pes.» Unde et e contrario desperatio. Deest enim ibi pes, nullaque progrediendi facultas est; quia dum quisque peccatum amat, futuram gloriam non sperat. [6] Caritas Graece, Latine dilectio interpretatur, quod duos in se liget. Nam dilectio a duobus incipit, quod est amor Dei et proximi; de. qua Apostolus (Rom. 13,10) «Plenitudo», inquit, «legis dilectio.» [7] Maior est autem haec omnibus, quia qui diligit et credit et sperat. Qui autem non diligit, quamvis multa bona faciat, frustra laborat. Omnis autem dilectio carnalis non dilectio, sed magis amor dici solet. Dilectionis autem nomen tantum in melioribus rebus accipi solet.

Caput III. DE HAERESI ET SCHISMATE.
[1] Haeresis Graece ab electione vocatur, quod scilicet unusquisque id sibi eligat quod melius illi esse videtur, ut philosophi Peripatetici, Academici, et Epicurei et Stoici, vel sicut alii qui perversum dogma cogitantes arbitrio suo de Ecclesia recesserunt. [2] Inde ergo haeresis, dicta Graeca voce, ex interpretatione electionis, qua quisque arbitrio suo ad instituenda, sive ad suscipienda quaelibet ipse sibi elegit. Nobis vero nihil ex nostro arbitrio inducere licet, sed nec eligere quod aliqui de arbitrio suo induxerit. [3] Apostolos Dei habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt, sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus adsignaverunt. Itaque etiamsi angelus de caelis aliter evangelizaverit, anathema vocabitur. [4] Secta a sequendo et tenendo nominata. Nam sectas dicimus habitus animorum, ac instituta circa disciplinam vel propositum, quem tenendo sequuntur, longe alia in religionis cultu opinantes quam ceteri. [5] Schisma ab scissura animorum vocata. Eodem enim cultu, eodem ritu credit ut ceteri; solo congregationis delectatur discidio. Fit autem schisma cum dicunt homines, «nos iusti sumus,» «nos sanctificamus inmundos,» et cetera similia. [6] Superstitio dicta eo quod sit superflua aut superinstituta observatio. Alii dicunt a senibus, quia multis annis superstites per aetatem delirant et errant superstitione quadam, nescientes quae vetera colant aut quae veterum ignari adsciscant. [7] Lucretius autem superstitionem dicit superstantium rerum, id est caelestium et divinorum quae super nos stant; sed male dicit. Haereticorum autem dogmata ut facile possint agnosci, causas eorum vel nomina demonstrare oportuit.

Caput IV. DE HAERESIBUS IUDAEORUM.
[1] Iudaei confessores interpretantur. Multos enim ex his sequitur confessio, quos antea perfidia possidebat. [2] Hebraei transitores dicuntur. Quo nomine admonentur ut de peioribus ad meliora transeant, et pristinos errores relinquant. [3] Pharisaei [negant Christum venisse nec nulla in rebus praedictis communicant] [Pharisaei et Saducaei inter se contrarii sunt. Nam Pharisaei ex Hebraeo in Latinum interpretantur Divisi, eo quod traditionum et observationum, quas illi deuterhseiV vocant, iustitiam praeferunt. Unde et divisi vocantur a populo, quasi per iustitiam.] [4] Saducaei [negant resurrectionem, dicentes dictum esse in Genesi (3,19): «Dudum terra es, et in terram ibis.»] [Sadducaei interpretantur iusti. Vindicant enim sibi quod non sunt, corporis resurrectionem negant, et animam interire cum corpore praedicant. Hi quinque tantum libros Legis recipiunt, Prophetarum vaticinia respuunt.] [5] Essei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos omnem abstinentiam. [Galilaei dicunt Christum venisse et docuisse eos ne dicerent dominum Caesarem neque eius monitis uterentur.] [6] Masbothei dicunt ipsum esse Christum qui docuit illos in omni re sabbatizare. [7] Genistae [praesumunt quoniam de genere Abrahae sunt] [dicti eo quod de genere Abrahae esse glorientur. Nam cum in Babyloniam venisset populus Dei, plerique relinquentes uxores suas Babylonicis mulieribus adhaeserunt: quidam autem Israeliticis tantum coniugiis contenti, vel ex eis geniti, dum reversi essent de Babylonia, diviserunt se ab omni populo et adsumserunt sibi hoc nomen iactantiae.] [8] Meristae appellati eo quod separent Scripturas, non credentes omnibus Prophetis, dicentes aliis et aliis spiritibus illos prophetasse. [9] [Meris enim Graece.] Samaritae [qui in locum, Israhel captivo abducto in Babyloniam, translati sunt, venientes in terram regionis Samariae, ex parte Israhelitarum consuetudinem, quam per sacerdotem reductum didicerunt, tenent, ex parte gentilem, quam in nativitatis suae terra habuerunt. Nam in observationibus suis a Iudaeis omnino separantur, quorum superstitio proculdubio omnibus nota est.] [Samaritae dicti quod Legem solam custodiant. Nam Prophetas non recipiunt.] [10] [Herodiani. Haec haeresis temporibus Salvatoris surrexit. Hi Herodem magnificabant, dicentes ipsum esse Christum]. [11] Hemerobaptistae [qui cotidie corpora sua et domum et supellectile lavant] [eo quod cotidie vestimenta sua et corpora lavent.]

Caput V. DE HAERESIBUS CHRISTIANORUM.
[1] Quidam etiam haeretici, qui de Ecclesia recesserunt, ex nomine suorum auctorum nuncupantur; quidam vero ex causis quas elegentes instituerunt. [2] Simoniani dicti a Simone magicae disciplinae perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit, pro eo quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset. Hi dicunt creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam. [3] Menandriani a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati; qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asserunt. [4] Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias passum Iesum abnegavit. [5] Nicolaitae dicti a Nicolao, diacono ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui propter pulchritudinem relinquens uxorem, ut qui vellet eam uteretur, versa est in stuprum talis consuetudo, ut invicem coniugia commutarentur. Quos Iohannes in Apocalypsi inprobat dicens (2,6): «Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum.» [6] Gnostici propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt. Animam naturam Dei esse dicunt, bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt. [7] Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum. [8] Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati. Hi inter cetera circumcisionem observant; mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant. Unde et Graece Chiliastae, Latine Miliasti sunt appellati. [9] Nazaraei dicti, qui dum Christum, qui a vico Nazaraeus est appellatus, filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris Legis custodiunt. [10] Ophitae a colubro nominati sunt. Coluber enim Graece OFIS dicitur. Colunt enim serpentem, dicentes ipsum in paradiso induxisse virtutis cognitionem. [11] Valentiniani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati, qui aiwnaV, id est saecula quaedam, in originem Dei creatoris induxit; Christum quoque de Virgine nihil corporis adsumpsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse adseruit. [12] Apellitae, quorum Apelles princeps fuit, qui, creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israhel illum igneum adfirmans, dixit Christum non Deum in veritate, sed hominem in phantasia apparuisse. [13] Archontiaci a principibus appellantur, qui universitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt. [14] Adamiani vocati, quod Adae imitentur nuditatem; unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conveniunt. [15] Caiani proinde sic appellati, quoniam Cain adorant. [16] Sethiani nomen acceperunt a filio Adam, qui vocatus est Seth, dicentes eundem esse Christum. [17] Melchisedechiani vocati pro eo, quod Melchisedech sacerdotem Dei non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur. [18] Angelici vocati, quia angelos colunt. [19] Apostolici hoc sibi nomen ideo praesumpserunt, quod nihil possidentes proprium, nequaquam recipiunt eos qui ali quid in hoc mundo utuntur. [20] Cerdoniani a Cerdone quodam nominati; qui duo contraria principia adserunt. [21] Marcionistae a Marcione Stoico philosopho appellati, qui Cerdonis dogma secutus, alterum bonum, alterum iustum Deum adseruit, tamquam duo principia creatoris et bonitatis. [22] Artotyritae ab oblatione vocati. Panem enim et caseum offerunt, dicentes primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam. [23] Aquarii appellati, eo quod aquam solam offerunt in calice sacramenti. [24] Severiani a Severo exorti vinum non bibunt: Vetus Testamentum et resurrectionem non recipiunt. [25] Tatiani a Tatiano quodam vocati, qui et Encratitae dicti, quia carnes abominantur. [26] Alogii vocantur tamquam sine Verbo. logoV enim Graece verbum dicitur. Deum enim Verbum non credunt, respuentes Iohannis evangelium et Apocalypsin. [27] Cataphrygiis nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi extiterunt. Auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt. Hi adventum Spiritus Sancti non in Apostolis, sed in se traditum adserunt. [28] Catharoe propter munditiam ita se nominaverunt. Gloriantes enim de suis meritis, negant paenitentibus veniam peccatorum: viduas, si nupserint, tamquam adulteras damnant: mundiores se ceteris praedicant. Qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent. [29] Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit non semper fuisse Christum, sed a Maria sumpsisse initium. [30] Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit, matremque elementorum et deam adseruit; quos Apostolus inprobat, elementis servientes. [31] Manichei a quodam Persa extiterunt, qui vocatus est Manes. Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare adseruit. Testamentum Vetus respuunt: Novum ex parte recipiunt. [32] Anthropomorphitae dicti pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere humana membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur; anqrwpoV enim Graece, Latine homo interpretatur: ignorantes vocem Domini, qui ait (Ioh. 4,24): «Spiritus est Deus.» Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur. [33] Heraclitae ab Heraclio auctore exorti. Monachos tantum recipiunt, coniugia respuunt, regna caelorum parvulos habere non credunt. [34] Novatiani a Novato Romae urbis presbytero exorti, qui adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere, haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, et rebaptizans baptizatos. [35] Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt; qua occasione se a catholicae Ecclesiae corpore diviserunt. [36] Ebionitae ab Ebione dicti. Hi semiiudaei sunt, et ita tenent Evangelium ut Legem carnaliter servent: adversus quos ad Galatas Apostolus scribens invenitur. [37] Photiniani a Photino Gallograeciae Sirmiae episcopo nuncupati, qui Ebionitarum haeresim suscitans adseruit Christum a Maria per Ioseph nuptiali coitu fuisse conceptum. [38] Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt. Hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt. [39] Aetiani ab Aetio sunt vocati. Idemque Eunomiani, ab Eunomio quodam dialectico, Aetii discipulo, ex cuius nomine magis innotuerunt: dissimilem Patri asserentes Filium et Filio Spiritum sanctum. Dicunt etiam nullum inputari peccatum in fide manentium. [40] Origeniani Origene auctore exorti sunt, dicentes quod non possit Filius videre Patrem, nec Spiritus sanctus Filium. Animas quoque in mundi principio dicunt peccasse, et pro diversitate peccatorum de caelis usque ad terras diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque causa factum fuisse mundum. [41] Noetiani a quodam Noeto vocati, qui dicebat Christum eundem esse et Patrem et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non in personis accipiunt. Unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt. [42] Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cuius discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cuius nomine maxime innotuerunt; unde et Sabelliani vocati sunt. Hi unam personam Patris et Filii et Spiritus sancti astruunt. [43] Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti sunt, qui coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias adseruit, contra illud quod ait Dominus (Ioh. 10,30): «Ego et Pater unum sumus.» [44] Macedoniani a Macedonio Constantinopolitano episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum. [45] Apollinaristae ab Apollinare vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse. [46] Antidicomaritae appellati sunt pro eo, quod Mariae virginitati contradicunt, adserentes eam post Christum natum viro suo fuisse conmixtam. [47] Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia aggoV Graece vas dicitur. Adserunt enim sic esse in Patre Filium, tamquam vas minus intra vas maius. [48] Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt. [49] Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt Deum non facere mala, contra illud quod scriptum est (Isai. 45,7): «Ego Deus, creans mala.» [50] Floriani a Florino, qui e contrario dicunt Deum creasse male, contra id quod scriptum est (Genes. 1,31): «Fecit Deus omnia bona.» [51] Donatistae a Donato quodam A
fro nuncupati, qui de Numidia veniens totam pene Africam sua persuasione decepit, adserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos. [52] Bonosiaci a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum filium Dei adoptivum, non proprium adserunt. [53] Circumcelliones dicti eo, quod agrestes sint, quos Cotopitas vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam. Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes martyres nominentur. [54] Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permixtum dogma conposuit. [55] Luciferiani a Lucifero Sirmiae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti redire in catholicam delegerunt, damnantes, sive quod crediderunt, sive quod se credidisse simulaverant; quos Ecclesia catholica materno recepit sinu, tamquam Petrum post fletum negationis. Hanc illi matris caritatem superbe accipientes eosque recipere nolentes ab Ecclesiae communione recesserunt et cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt. [56] Iovinianistae a Ioviniano quodam monacho dicti, adserentes nullam nuptarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen. [57] Elvidiani ab Elvidio nominati, qui dicunt post natum Christum alios Mariam filios de viro Ioseph peperisse. [58] Paterniani a Paterno quodam exorti [qui] inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur. [59] Arabici nuncupati, eo quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimum utrumque resurgi. [60] Tertullianistae dicti a Tertulliano presbytero Africanae provinciae, civitatis Carthaginensis, animam inmortalem esse, sed corpoream praedicantes, et animas hominum peccatorum post mortem in daemones verti putantes. [61] Tessarescaedecatitae dicti, quia XIV luna pascha cum Iudaeis observandum contendunt. Nam tessareV quattuor significat, et deka decem. [62] Nyctages a somno nuncupati, quod vigilias noctis respuant, superstitionem esse dicentes iura temerari divina, qui noctem ad requiem tribuit. [63] Pelagiani a Pelagio monacho exorti. Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes sufficere voluntatem ad inplenda iussa divina. [64] Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui beatam Virginem Mariam non Dei, sed hominis tantummodo adseruit genetricem, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis: nec unum Christum in verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque seiunctim alterum filium Dei, alterum hominis praedicavit. [65] Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam adsumptionem negavit adsistere de duabus naturis, sed solam in eo divinam adseruit esse naturam. [66] Acephali dicti, id est sine capite quem sequuntur haeretici. Nullus enim corum reperitur auctor, a quo exorti sunt. Hi trium Chalcedonensium capitulorum inpugnatores duarum in Christo substantiarum proprietatem negant, et unam in eius persona naturam praedicant. [67] Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Iustiniani principis in Alexandria populi perversi electione uno die sunt ordinati episcopi. Hi errores Eutychis et Dioscori sequentes Chalcedonense concilium respuunt: ex duabus unam in Christo naturam adserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt. [68] Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt; ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia perversitati, a qua exorti sunt, id adiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura, quae sunt scripta de die et hora novissima, non recordantes Christi personam in Esaia loquentis (63,4): «Dies iudicii in corde meo.» Tritheitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres adstruunt Deos esse, contra illud quod scriptum est (Deuteron. 6,4): «Audi, Israel; Dominus Deus tuus Deus unus est.» [69] Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus: ex quibus aliae triformem putant esse Deum: aliae Christi divinitatem passibilem dicunt: aliae Christi de Patre nativitati initium temporis dant: aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione [non] credunt: aliae animam imaginem Dei negant: aliae animas converti in daemones et in quacumque animalia existimant: aliae de mundi statu dissentiunt: aliae innumerabiles mundos opinantur: aliae aquam Deo coaeternam faciunt: aliae nudis pedibus ambulant: aliae cum hominibus non manducant. [70] Haec sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab Apostolis et a sanctis Patribus vel Conciliis praedamnatae: quae dum in se multis erroribus divisae invicem sibi dissentiant, communi tamen nomine adversus Ecclesiam Dei conspirant. Sed et quicumque aliter Scripturam sanctam intellegit quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de Ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.

Caput VI. DE PHILOSOPHIS GENTIUM.
[1] Philosophi Graeca appellatione vocantur, qui Latine amatores sapientiae interpretantur. Est enim Philosophus qui divinarum et humanarum [rerum] scientiam habet, et omnem bene vivendi tramitem tenet. [2] Nomen Philosophorum primum a Pythagora fertur exortum. Nam dum antea Graeci veteres sophistas, id est sapientes, aut doctores sapientiae semetipsos iactantius nominarent, iste interrogatus quid profiteretur, verecundo nomine philosophum, id est amatorem sapientiae se esse respondit, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur. [3] Ita deinceps posteris placuit ut, quantalibet de rebus ad sapientiam pertinentibus doctrina quisque vel sibi vel aliis videretur excellere, non nisi philosophus vocaretur. Idem autem philosophi triplici genere dividuntur: nam aut Physici sunt, aut Ethici, aut Logici. [4] Physici dicti, quia de naturis tractant. Natura quippe Graece fusiV vocatur. Ethici, quia de moribus disputant. [5] Mores enim apud Graecos eqh appellantur. [6] Logici autem, quia in natura et in moribus rationem adiungunt. Ratio enim Graece logoV dicitur. Divisi sunt autem et hi in haeresibus suis, habentes quidam nomina ex auctoribus, ut Platonici, Epicurei, Pythagorici: alii a locis conventiculorum et stationum suarum, ut Peripatetici, Stoici, Academici. [7] Platonici a Platone philosopho dicti. Hi animarum creatorem esse Deum, corporum angelos asserunt; per multos annorum circulos in diversa corpora redire animas dicunt. Stoici a loco dicti. [8] Porticus enim fuit Athenis, quam poikilhn stoan appellabant, in qua picta erant gesta sapientium atque virorum fortium historiae. In hac porticu sapientes philosophabantur, ex quo et Stoici dicti sunt. Graece enim porticus stoa dicitur. Hanc sectam primus Zenon instituit. [9] Hi negant sine virtute effici quemquam beatum. Omne peccatum uniforme esse asserunt, dicentes: «Sic ille nocens erit qui paleas furaverit quam qui aurum; qui mergum occiderit quam qui equum. Non enim animal crimen, sed animus facit.» [10] Hi etiam animam cum corpore perire dicunt, animam quoque. Virtutem continentiae esse negant. Affectant gloriam aeternam, cum se fateantur non esse aeternos. [11] Academici appellati a villa Platonis Academia Athenarum, ubi idem Plato docebat. Hi omnia incerta opinantur; sed, sicut fatendum est multa incerta et occulta esse, quae voluit Deus intelligentiam hominis excedere, sic tamen plurima esse quae possint et sensibus capi et ratione conprehendi. [12] Hanc sectam Arcesilaus Cyrenaicus philosophus repperit; cuius sectator fuit Democritus, qui dixit tamquam in puteo alto, ita ut fundus nullus sit, ita in occulto iacere veritatem. [13] Peripatetici a deambulatione dicti, eo quod Aristoteles auctor eorum deambulans disputare solitus esset. Hi dicunt quandam particulam animae esse aeternam: de reliquo magna ex parte mortalem. [14] Cynici ab inmunditia inpudentiae nuncupati. Contra humanam enim verecundiam in propatulo coire cum coniugibus eis mos erat, censentes licitum honestumque esse palam cum uxore concumbere, quia coniugium iustum est, publice id praedicantes agendum, ut canes in vicis vel plateis. Unde et a canibus, quorum vitam imitabantur, etiam vocabulum nomenque traxerunt. [15] Epicurei dicti ab Epicuro quodam philosopho amatore vanitatis, non sapientiae, quem etiam ipsi philosophi porcum nominaverunt, quasi volutans in caeno carnali, voluptatem corporis summum bonum adserens; qui etiam dixit nulla divina providentia instructum esse aut regi mundum. [16] Sed originem rerum atomis, id est insecabilibus ac solidis corporibus adsignavit, quorum fortuitis concursionibus universa nascantur et nata sint. Adserunt autem Deum nihil agere; omnia constare corporibus: animam nihil aliud esse quam corpus. Unde et dixit: «Non ero, posteaquam mortuus fuero.» [17] Gymnosophistae nudi per opacas Indiae solitudines perhibentur philosophari, adhibentes tantum genitalibus tegmina. Gymnasium enim ex eo dictum est, quod iuvenes nudi exercerentur in campo, ubi pudenda sola tantum operiunt. Hi et a generando se cohibent. [18] Theologi autem idem sunt qui et Physici. Dicti autem Theologi, quoniam in scriptis suis de Deo dixerunt. Quorum varia constat opinio, quid Deus esset dum quaererent. Quidam enim corporeo sensu hunc mundum visibilem ex quattuor elementis Deum esse dixerunt, ut Dionysius Stoicus. Alii vero spiritaliter intellexerunt mentem esse Deum, ut Thales Milesius. [19] Quidam animum in omnibus commanentem et lucidum, ut Pythagoras. Quidam Deum sine tempore incommutabilem, ut Plato. Quidam mentem solutam, ut Cicero. Quidam et spiritum et mentem, ut Maro. Inventum enim solummodo Deum, non ut invenerunt, exposuerunt, quia evanuerunt in cogitationibus suis. Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt. [20] [Item] Platonici quidem Deum curatorem et arbitrum et iudicem asserunt. Epicurei otiosum et inexercitatum. De mundo autem Platonici adfirmant incorporalem; Stoici corporalem; Epicurus atomis; Pythagoras ex numeris; Heraclitus ex igni. [21] Unde et Varro ignem mundi animum dicit, proinde quod in mundo ignis omnia gubernet, sicut animus in nobis. Quam vanissime: «Qui cum est,» inquit, «in nobis, ipsi sumus: cum exit, emorimur.» Ergo et ignis cum de mundo per fulgura proficiscitur, mundus emoritur. [22] Hi philosophorum errores etiam et apud Ecclesiam induxerunt haereses. Inde aiwneV et formae nescio quae, inde apud Arium Trinitas nominis, et apud Valentinum Platonicus furor. [23] Inde Marcionis Deus melior de tranquillitate: ab Stoicis enim venerat; et ut anima interire dicatur, Epicurus observatur; et ut carnis restitutio negetur, de vana omnium philosophorum schola sumitur; et ubi materia cum Deo aequatur, Zenonis disciplina est; et ubi quid de igneo Deo legitur, Heraclitus intervenit. Eadem materia apud haereticos et philosophos volutatur, idem retractatus inplicantur.

Caput VII. DE POETIS.
[1] Poetae unde sint dicti, sic ait Tranquillus (de poet. 2): «Cum primum homines exuta feritate rationem vitae habere coepissent, seque ac deos suos nosse, cultum modicum ac sermonem necessarium commenti sibi, utriusque magnificentiam ad religionem deorum suorum excogitaverunt. [2] Igitur ut templa illis domibus pulchriora, et simulacra corporibus ampliora faciebant, ita eloquio etiam quasi augustiore honorandos putaverunt, laudesque eorum et verbis inlustrioribus et iucundioribus numeris extulerunt. Id genus quia forma quadam efficitur, quae poiwteVPOIOTES dicitur, poema vocitatum est, eiusque fictores poetae.» [3] Vates a vi mentis appellatos Varro auctor est; vel a viendis carminibus, id est flectendis, hoc est modulandis: et proinde poetae Latine vates olim, scripta eorum vaticinia dicebantur, quod vi quadam et quasi vesania in scribendo commoverentur; vel quod modis verba conecterent, viere antiquis pro vincire ponentibus. Etiam per furorem divini eodem erant nomine, quia et ipsi quoque pleraque versibus efferebant. [4] Lyrici poetae apo tou lhrein, id est a varietate carminum. Unde et lyra dicta. [5] Tragoedi dicti, quod initio canentibus praemium erat hircus, quem Graeci tragoV vocant. Unde et Horatius (A. P. 220):

Carmine qui tragico vilem certavit ob hircum.

Iam dehinc sequentes tragici multum honorem adepti sunt, excellentes in argumentis fabularum ad veritatis imaginem fictis. [6] Comoedi appellati sive a loco, quia circum pagos agebant, quos Graeci kwmaV vocant, sive a comisatione. Solebant enim post cibum homines ad eos audiendos venire. Sed comici privatorum hominum praedicant acta; tragici vero res publicas et regum historias. Item tragicorum argumenta ex rebus luctuosis sunt: comicorum ex rebus laetis. [7] Duo sunt autem genera comicorum, id est, veteres et novi. Veteres, qui et ioco ridiculares extiterunt, ut Plautus, Accius, Terentius. Novi, qui et Satirici, a quibus generaliter vitia carpuntur, ut Flaccus, Persius, Iuvenalis vel alii. Hi enim universorum delicta corripiunt, nec vitabatur eis pessimum quemque describere, nec cuilibet peccata moresque reprehendere. Unde et nudi pinguntur, eo quod per eos vitia singula denudentur. [8] Saturici autem dicti, sive quod pleni sint omni facundia, sive a saturitate et copia: de pluribus enim simul rebus loquuntur; seu ab illa lance quae diversis frugum vel pomorum generibus ad templa gentilium solebat deferri; aut a satyris nomen tractum, qui inulta habent ea quae per vinolentiam dicuntur. [9] Quidam autem poetae Theologici dicti sunt, quoniam de diis carmina faciebant. [10] Officium autem poetae in eo est ut ea, quae vere gesta sunt, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conversa transducant. Unde et Lucanus ideo in numero poetarum non ponitur, quia videtur historias conposuisse, non poema. [11] Apud poetas autem tres characteres esse dicendi: unum, in quo tantum poeta loquitur, ut est in libris Vergilii Georgicorum: alium dramaticum, in quo nusquam poeta loquitur, ut est in comoediis et tragoediis: tertium mixtum, ut est in Aeneide. Nam poeta illic et introductae personae loquuntur.

Caput VIII. DE SIBYLLIS.
[1] Sibyllae generaliter dicuntur omnes feminae vates lingua Graeca. Nam swV Aeolico sermone deos, boulhn Graeci mentem nuncupant, quasi dei mentem. Proinde igitur, quia divinam voluntatem hominibus interpretari solebant, Sibyllae nominatae sunt. [2] Sicut enim omnis vir prophetans vel vates dicitur vel propheta, ita omnis femina prophetans Sibylla vocatur. Quod nomen ex officio, non ex proprietate vocabuli est. [3] Decem autem Sibyllae a doctissimis auctoribus fuisse traduntur. Quarum prima de Persis fuit; secunda Libyssa; tertia Delphica in templo Delphii Apollinis genita, quae ante Troiana bella vaticinata est, cuius plurimos versus operi suo Homerus inseruit. [4] Quarta Cimmeria in Italia; quinta Erythraea nomine Herophila in Babylone orta, quae Graecis Ilium petentibus vaticinata est perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum. Dicta autem Erythraea, quia in eadem insula eius inventa sunt carmina. Sexta Samia, quae Phemonoe dicta est, a Samo insula, unde fuit cognominata. [5] Septima Cumana, nomine Amalthea, quae novem libros adtulit Tarquinio Prisco, in quibus erant decreta Romana conscripta. Ipsa est et Cumaea, de qua Vergilius (Ecl. 4,4):

Ultima Cumaei venit iam carminis aetas.

Dicta autem Cumana a civitate Cumas, quae est in Campania, cuius sepulchrum in Sicilia adhuc manet. [6] Octava Hellespontia in agro Troiano nata, quae scribitur Solonis et Cyri fuisse temporibus; nona Phrygia, quae vaticinata est Ancyrae, decima Tiburtina, nomine Albunea. [7] Quarum omnium carmina efferuntur, in quibus de Deo et de Christo et gentibus multa scripsisse manifestissime conprobantur. Celebrior autem inter ceteras ac nobilior Erythraea perhibetur.

Caput IX. DE MAGIS.
[1] Magorum primus Zoroastres rex Bactrianorum, quem Ninus rex Assyriorum proelio interfecit: de quo Aristoteles scribit quod vicies centum milia versuum ab ipso condita indiciis voluminum eius declarentur. [2] Hanc artem multa post saecula Democritus ampliavit, quando et Hippocrates medicinae disciplina effloruit. Apud Assyrios autem magicae artes copiosae sunt testante Lucano (6,427):

Quis noscere fibra
facta queat, quis prodat aves, quis fulgura caeli
servet, et Assyria scrutetur sidera cura?

[3] Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto terrarum orbe plurimis saeculis valuit. Per quandam scientiam futurorum et infernorum et vocationes eorum inventa sunt aruspicia, augurationes, et ipsa quae dicuntur oracula et necromantia. [4] Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleliciorum artes ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in dracones, aquas in sanguinem. [5] Fertur et quaedam maga famosissima Circe, quae socios Ulixis mutavit in bestias. Legitur et de sacrificio quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum formas convertebantur. [6] Hinc apparet non esse in toto dubium, quod nobilis ille poeta scribit de quadam femina, quae magicis artibus excellebat (Virg. Aen. 4,487):

«Haec,» inquit, «se carminibus promittit solvere mentes
quas velit, ast aliis duras inmittere curas;
sistere aquam fluminis, et vertere sidera retro;
nocturnosque ciet manes; mugire videbis
sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.»

[7] Quid plura, si credere fas est, de Pythonissa, ut prophetae Samuelis animam de inferni abditis evocaret, et vivorum praesentaret conspectibus; si tamen animam prophetae fuisse credamus, et non aliquam phantasmaticam inlusionem Satanae fallacia factam? [8] Prudentius quoque de Mercurio sic ait (1 con. Symmach. 90):

Traditur extinctas sumpto moderamine virgae
in lucem revocasse animas,
ast alios damnasse neci.

Et post paululum adiecit:

Murmure nam magico tenues excire figuras,
atque sepulchrales scite incantare favillas.
Vita itidem spoliare alios ars noxia novit.

[9] Magi sunt, qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur. Hi et elementa concutiunt, turbant mentes hominum, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt. [10] Unde et Lucanus (6,457):

Mens hausti nulla sanie polluta veneni
incantata perit.

Daemonibus enim adcitis audent ventilare, ut quisque suos perimat malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur et victimis, et saepe contingunt corpora mortuorum. [11] Necromantii sunt, quorum praecantationibus videntur resuscitati mortui divinare, et ad interrogata respondere. nekroV enim Graece mortuus, manteia divinatio nuncupatur: ad quos sciscitandos cadaveri sanguis adicitur. Nam amare daemones sanguinem dicitur. Ideoque quotiens necromantia fit, cruor aqua miscitur, ut cruore sanguinis facilius provocentur. [12] Hydromantii ab aqua dicti. Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagines vel ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur sciscitari. [13] Quod genus divinationis a Persis fertur adlatum. Varro dicit divinationis quattuor esse genera, terram, aquam, aerem et ignem. Hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dictam. [14] Divini dicti, quasi deo pleni: divinitate enim se plenos adsimulant et astutia quadam fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo sunt [autem] genera divinationis: ars et furor. [15] Incantatores dicti sunt, qui artem verbis peragunt. [16] Arioli vocati, propter quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, iisque celebritatibus daemonum responsa accipiunt. [17] Haruspices nuncupati, quasi horarum inspectores: dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora observare debeat homo, intendunt. Hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt. [18] Augures sunt, qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes inprovisas hominibus occurrentes. Idem et auspices. Nam auspicia sunt quae iter facientes observant. [19] Dicta sunt autem auspicia, quasi avium aspicia, et auguria, quasi avium garria, hoc est avium voces et linguae. Item augurium, quasi avigerium, quod aves gerunt. [20] Duo sunt autem genera auspiciorum: unum ad oculos, alterum ad aures pertinens. Ad oculos scilicet volatus; ad aures vox avium. [21] Pythonissae a Pythio Apolline dictae, quod is auctor fuerit divinandi. [22] Astrologi dicti, eo quod in astris auguriantur. [23] Genethliaci appellati propter natalium considerationes dierum. Geneses enim hominum per duodecim caeli signa describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, eventa praedicare conantur, id est, quis quale signo fuerit natus, aut quem effectum habeat vitae qui nascitur. [24] Hi sunt qui vulgo Mathematici vocantur; cuius superstitionis genus Constellationes Latini vocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant cum quisque nascitur. [25] Primum autem idem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur qui in Evangelio natum Christum adnuntiaverunt; postea hoc nomine soli Mathematici. [26] Cuius artis scientia usque ad Evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicuius de caelo interpretaretur. [27] Horoscopi dicti, quod horas nativitatis hominum speculantur dissimili et diverso fato. [28] Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcumque scripturarum inspectione futura promittunt. [29] Salisatores vocati sunt, quia dum eis membrorum quaecumque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significare praedicunt. [30] Ad haec omnia pertinent et ligaturae execrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, sive in praecantationibus, sive in characteribus, vel in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis. [31] In quibus omnibus ars daemonum est ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta. Unde cuncta vitanda sunt a Christiano, et omni penitus execratione repudianda atque damnanda. [32] Auguria autem avium Phryges primi invenerunt. [33] Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse. Dictum autem praestigium, quod praestringat aciem oculorum. [34] Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur quidam Tages. Hic ex +oris+ aruspicinam dictavit, et postea non apparuit. [35] Nam dicitur fabulose, arante quodam rustico, subito hunc ex glebis exiluisse et aruspicinam dictasse, qua die et mortuus est. Quos libros Romani ex Tusca lingua in propriam mutaverunt.

Caput X. DE PAGANIS.
[1] Pagani ex pagis Atheniensium dicti, ubi exorti sunt. Ibi enim in locis agrestibus et pagis gentiles lucos idolaque statuerunt, et a tali initio vocabulum pagani sortiti sunt. [2] Gentiles sunt qui sine lege sunt, et nondum crediderunt. Dicti autem gentiles, quia ita sunt ut fuerunt geniti, id est, sicut in carne descenderunt sub peccato, scilicet idolis servientes et necdum regenerati. [3] Proinde gentiles primitus nuncupantur: ipsi dicuntur Graece Ethnici. Ethnici ex Graeco in Latinum interpretantur gentiles. hqoV enim Graece gens dicitur. [4] Post fidem autem non debere vocari gentes sive gentiles eos qui ex gentibus credunt; sicut post fidem dici iam non potest Iudaeus, testante Paulo Apostolo et dicente iam Christianis (1 Cor. 12,2): «Quoniam cum gentes essetis,» hoc est, infideles. [5] Apostatae dicuntur, qui post baptismum Christi susceptum ad idolorum cultum et sacrificiorum contaminationem revertuntur. Est autem nomen Graecum.

Caput XI. DE DIIS GENTIUM.
[1] Quos pagani deos asserunt, homines olim fuisse produntur, et pro uniuscuiusque vita vel meritis coli apud suos post mortem coeperunt, ut apud Aegyptum Isis apud Cretam Iovis, apud Mauros Iuba, apud Latinos Faunus, apud Romanos Quirinus. [2] Eodem quoque modo apud Athenas Minerva, apud Samum Iuno, apud Paphos Venus, apud Lemnos Vulcanus, apud Naxos Liber, apud Delos Apollo. In quorum etiam laudibus accesserunt et poetae, et conpositis carminibus in caelum eos sustulerunt. [3] Nam quorundam et inventiones artium cultu peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Ab actibus autem vocantur, ut Mercurius, quod mercibus praeest; Liber a libertate. [4] Fuerunt etiam et quidam viri fortes aut urbium conditores, quibus mortuis homines, qui eos dilexerunt, simulacra finxerunt, ut haberent aliquod ex imaginum contemplatione solacium; sed paulatim hunc errorem persuadentibus daemonibus ita in posteris inrepsisse, ut quos illi pro sola, nominis memoria honoraverunt, successores deos existimarent atque colerent. [5] Simulacrorum usus exortus est, cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines vel effigies, tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemones colendi supposuerunt, et sibi sacrificari a deceptis et perditis persuaserunt. [6] Simulacra autem a similitudine nuncupata, eo quod manu artificis ex lapide aliave materia eorum vultus imitantur in quorum honore finguntur. Ergo simulacra vel pro eo quod sunt similia, vel pro eo quod simulata atque conficta; unde et falsa sunt. [7] Et notandum quod Latinus sermo sit in Hebraeis. Apud eos enim idolum sive simulacrum Semel dicitur. Iudaei dicunt quod Ismael primus simulacrum luto fecerit. [8] Gentiles autem primum Prometheum simulacrum hominum de luto finxisse perhibent, ab eoque natam esse artem simulacra et statuas fingendi. Unde et poetae ab eo homines primum factos esse confingunt figurate propter effigies. [9] Apud Graecos autem Cecrops, sub quo primum in arce oliva orta est, et Atheniensium urbs ex Minervae appellatione nomen sortita est. [10] Hic primus omnium Iovem appellavit, simulacra repperit, aras statuit, victimas inmolavit, nequaquam istiusmodi rebus in Graecia umquam visis. [11] Idolatria idolorum servitus sive cultura interpretatur. Nam latreia Graece, Latine servitus dicitur, quae quantum ad veram religionem adtinet, nonnisi uni et soli Deo debetur. [12] Hanc sicut inpia superbia sive hominum sive daemonum sibi exhiberi vel iubet vel cupit, ita pia humilitas vel hominum vel angelorum sanctorum sibi oblatam recusat, et cui debetur ostendit. [13] Idolum autem est simulacrum quod humana effigie factum et consecratum est, iuxta vocabuli interpretationem. eidoV enim Graece formam sonat, et ab eo per diminutionem idolum deductum aeque apud nos formulam facit. Igitur omnis forma vel formula idolum se dici exposcit. [14] Inde idolatria omnis circa omnem idolum famulatus et servitus. Quidam vero Latini ignorantes Graece inperite dicunt idolum ex dolo sumpsisse nomen, quod diabolus creaturae cultum divini nominis invexit. [15] Daemonas a Graecis dictos aiunt, quasi dahmonaV, id est peritos ac rerum scios. Praesciunt enim futura multa, unde et solent responsa aliqua dare. [16] Inest enim illis cognitio rerum plus quam infirmitati humanae, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissimae vitae, partim per Dei iussum angelica revelatione. Hi corporum aeriorum natura vigent. [17] Ante transgressionem quidem caelestia corpora gerebant. Lapsi vero in aeriam qualitatem conversi sunt, nec aeris illius puriora spatia, sed ista caliginosa tenere permissi sunt, qui eis quasi carcer est usque ad tempus iudicii. Hi sunt praevaricatores angeli, quorum Diabolus princeps est. [18] Diabolus Hebraice dicitur deorsum fluens, quia quietus in caeli culmine stare contempsit, sed superbiae pondere deorsum corruens cecidit. Graece vero diabolus criminator vocatur, quod vel crimina, in qua ipse inlicit, ad Deum referat, vel quia electorum innocentiam criminibus fictis accusat; unde et in Apocalypsi voce angelica dicitur (12,10): «Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos in conspectu Dei nostri die ac nocte.» [19] Satanas in Latino sonat adversarius, sive transgressor. Ipse est enim adversarius, qui est veritatis inimicus, et semper sanctorum virtutibus contraire nititur. Ipse et transgressor, quia praevaricator effectus in veritate, qua conditus est, non stetit. Idem et temptator, quia temptandam iustorum innocentiam postulat, sicut in Iob scribitur. [20] Antichristus appellatur, quia contra Christum venturus est. Non, quomodo quidam simplices intellegunt, Antichristum ideo dictum quod ante Christum venturus sit, id est post cum veniat Christus. Non sic, sed Antichristus Graece dicitur, quod est Latine contrarius Christo. anti enim Graece in Latino contra significat. [21] Christum enim se mentietur, dum venerit; et contra eum dimicabitur; et adversabitur sacramentis Christi, ut veritatis eius evangelium solvat. [22] Nam et templum Hierosolymis reparare, et omnes veteris legis caerimonias restaurare temptabit. Sed et ille Antichristus est qui negat esse Deum Christum. Contrarius enim Christo est. Omnes enim, qui exeunt de Ecclesia et ab unitate fidei praeciduntur, et ipsi Antichristi sunt. [23] Bel idolum Babylonium est, quod interpretatur vetus. Fuit enim hic Belus pater Nini, primus rex Assyriorum, quem quidam Saturnum appellant; quod nomen et apud Assyrios et apud Afros postea cultum est, unde et lingua Punica Bal deus dicitur. Apud Assyrios autem Bel vocatur quadam sacrorum suorum ratione et Saturnus et Sol. [24] Belphegor interpretatur simulacrum ignominiae. Idolum enim fuit Moab, cognomento Baal, super montem Phegor, quem Latini Priapum vocant, deum hortorum. [25] Fuit autem de Lampsaco civitate Hellesponti, de qua pulsus est; et propter virilis membri magnitudinem in numero deorum suorum eum Graeci transtulerunt, et in numen sacraverunt hortorum; unde et dicitur praeesse hortis propter eorum fecunditatem. [26] Belzebub idolum fuit Accaron, quod interpretatur vir muscarum. Zebub enim musca vocatur. Spurcissimum igitur idolum ideo virum muscarum vocatum propter sordes idolatriae, sive pro inmunditia. Belial * *. [27] Behemoth ex Hebraea voce in Latina lingua animal sonat, propter quod de excelsis ad terrena cecidit, et pro merito suo ut animal brutum effectus sit. Ipse est et Leviathan, id est serpens de aquis, quia in huius saeculi mare volubili versatur astutia. Leviathan autem interpretatur additamentum eorum. [28] Quorum scilicet, nisi hominum quibus in paradiso semel culpam praevaricationis intulit, et hanc usque ad aeternam mortem cottidie persuadendo adicit vel extendit? [29] Quaedam autem nomina deorum suorum gentiles per vanas fabulas ad rationes physicas conantur traducere, eaque in causis elementorum conposita esse interpretantur. Sed hoc a poetis totum fictum est, ut deos suos ornarent aliquibus figuris, quos perditos ac dedecoris infamia plenos fuisse historiae confitentur. Omnino enim fingendi locus vacat, ubi veritas cessat. [30] Saturnus origo deorum et totius posteritatis a paganis designatur. Hunc Latini a satu appellatum ferunt, quasi ad ipsum satio omnium pertineat rerum, vel a temporis longitudine, quod saturetur annis. [31] Unde et eum Graeci Cronos nomen habere dicunt, id est tempus, quod filios suos fertur devorasse, hoc est annos, quos tempus produxerit, in se revolvit, vel quod eo semina, unde oriuntur, iterum redeunt. [32] Hunc Caeli patris abscidisse genitalia dicunt, quia nihil in caelo de seminibus nascitur. Falcem tenet, inquiunt, propter agriculturam significandam, vel propter annos et tempora, quod in se redeant, vel propter sapientiam, quod intus acuta sit. [33] In aliquibus autem civitatibus Saturno liberos suos apud gentiles inmolabant, quod Saturnum poetae liberos suos devorasse solitum tradiderunt. [34] Iovis fertur a iuvando dictus, et Iuppiter quasi iuvans pater, hoc est, omnibus praestans. Hunc et privato titulo Iovem Optimum dixerunt, dum fuisset incestus in suis, inpudicus in extraneis. [35] Quem modo taurum fingunt propter Europae raptum; fuit enim in navi cuius insigne erat taurus: modo Danaes per
imbrem aureum appetisse concubitum; ubi intellegitur pudicitiam mulieris ab auro fuisse corruptam: modo in similitudine aquilae, propter quod puerum ad stuprum rapuerit: modo serpentem, quia reptaverit, et cygnum, quia cantaverit. [36] Et ideo non figurae istae sunt, sed plane de veritate scelera. Unde turpe erat tales deos credi, quales homines esse non debeant. [37] Ianum dicunt quasi mundi vel caeli vel mensuum ianuam: duas Iani facies faciunt, propter orientem et occidentem. Cum vero faciunt eum quadrifrontem et Ianum geminum appellant, ad quattuor mundi partes hoc referunt, vel ad quattuor elementa sive tempora. Sed dum hoc fingunt, monstrum, non deum faciunt. [38] Neptunum aquas mundi praedicant; et dictus ab eis Neptunus, quasi nube tonans. [39] Vulcanum volunt ignem; et dictus Vulcanus quasi volans candor, vel quasi volicanus, quod per aerem volat. Ignis enim e nubibus nascitur. [40] Unde etiam Homerus dicit eum praecipitatum de aere in terras, quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco autem Vulcanus de femore Iunonis fingitur natus, quod fulmina de imo aere nascantur. [41] Claudus autem dicitur Vulcanus, quia per naturam numquam rectus [est] ignis, sed quasi claudus eiusmodi speciem motumque habet. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Vulcanum auctorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest. [42] Pluton Graece, Latine Diespiter vel Ditis pater; quem alii Orcum vocant, quasi receptorem mortium. Unde et orca nuncupatur vas quod recipit aquas. Ipse et Graece Charon. [43] Liberum a liberamento appellatum volunt, quod quasi mares in coeundo per eius beneficium emissis seminibus liberentur; quod idem Liber muliebri et delicato corpore pingitur. Dicunt enim mulieres ei adtributas et vinum propter excitandam libidinem. Unde et frons eius pampino cingitur. [44] Sed ideo coronam viteam et cornu habet, quia cum grate et moderate vinum bibitur, laetitiam praestat; cum ultra modum, excitat lites, id est quasi cornua dat. Idem autem et Lyaeus apo tou luein, quod multo vino membra solvantur. Iste et Graece DionusoV a monte Indiae Nysa, ubi dicitur esse nutritus. Ceterum est et Nysa civitas, in qua colitur idem Liber, unde Nysaeus dictus est. [45] Mercurium sermonem interpretantur. Nam ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inter homines medius. Ideo et ermhV Graece, quod sermo, vel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, ermhneia dicitur. [46] Ideo et mercibus praeesse, quia inter vendentes et ementes sermo fit medius. Qui ideo fingitur habere pinnas, quia citius verba discurrunt. Unde et velox et errans inducitur: alas eius in capite et in pedibus significare volucrem fieri per aera sermonem. [47] Nuntium dictum, quoniam per sermonem omnia cogitata enuntiantur. Ideo autem furti magistrum dicunt, quia sermo animos audientium fallit. Virgam tenet, qua serpentes dividit, id est venena. [48] Nam bellantes ac dissidentes interpretum oratione sedantur; unde secundum Livium legati pacis caduceatores dicuntur. Sicut enim per fetiales bella indicebantur, ita pax per caduceatores fiebat. [49] Hermes autem Graece dicitur apo thV ermhneiaV, Latine interpres; qui ob virtutem multarumque artium scientiam Trimegistus, id est ter maximus nominatus est. Cur autem eum capite canino fingunt, haec ratio dicitur, quod inter omnia animalia canis sagacissimum genus et perspicax habeatur. [50] Martem deum belli esse dicunt, et Martem appellatum quia per viros pugnatur, ut sit Mars mas; licet et tria sint genera consuetudinum, sicut Scytharum, ubi et feminae et viri in pugna eunt: Amazonum, ubi solae feminae: Romanorum aliarumque gentium, ubi soli mares. [51] Item Martem quasi effectorem mortium. Nam a Marte mors nuncupatur. Hunc et adulterum dicunt, quia belligerantibus incertus est. [52] Quod vero nudo pectore stat, ut bello se quisque sine formidine cordis obiciat. Mars autem apud Thracos Gradivus dicitur, eo quod in bello gradum inferant qui pugnant, aut quod inpigre gradiantur. [53] Apollinem quamvis divinatorem et medicum vellent, ipsum tamen etiam Solem dixerunt, quasi solum. Ipsum Titan, quasi unum ex Titanis, qui adversus Iovem non fecit. [54] Ipsum Phoebum, quasi ephebum, hoc est adolescentem. Unde et sol puer pingitur, eo quod cottidie oriatur et nova luce nascatur. Pythium quoque eundem Apollinem vocari aiunt a Pythone inmensae molis serpente, cuius non magis venena quam magnitudo terrebat. [55] Hunc Apollo sagittarum ictibus sternens nominis quoque spolia reportavit, ut Pythius vocaretur. Unde et ob insigne victoriae Pythia sacra celebranda constituit. [56] Dianam quoque germanam eius similiter lunam et viarum praesidem aiunt. Unde et virginem volunt, quod via nihil pariat. Et ideo ambo sagittas habere finguntur, quod ipsa duo sidera de caelo radios usque ad terras emittant. Dianam autem vocatam quasi Duanam, quod luna et die et nocte appareat. [57] Ipsam et Lucinam adseverant, eo quod luceat. Eandem et Triviam, eo quod tribus fungatur figuris. De qua Vergilius (Aen. 4,511):

Tria virginis ora Dianae,

quia eadem Luna, eadem Diana, eadem Proserpina vocatur. [58] Sed cum Luna fingitur (Prudent. 1 con. Symm. 363):

Sublustri splendet amictu.
cum subcincta iacit calamos, Latonia virgo est:
cum subnixa sedet solio, Plutonia coniux.

Latonia autem Diana, eo quod Latonae fuerit filia. [59] Cererem, id est terram, a creandis frugibus adserunt dictam, appellantes eam nominibus plurimis. Dicunt etiam eam et Opem, quod opere melior fiat terra: [60] Proserpinam, quod ex ea proserpiant fruges: [61] Vestam, quod herbis vel variis vestita sit rebus, vel a vi sua stando. Eandem et Tellurem et Matrem magnam fingunt, turritam cum tympano et gallo et strepitu cymbalorum. Matrem vocatam, quod plurima pariat; magnam, quod cibum gignat; almam, quia universa animalia fructibus suis alit. Est enim alimentorum nutrix terra. [62] Quod simulacrum eius cum clavi fingitur, quia tellus hieme clauditur, vere aperitur ut fruges nascantur. Quod tympanum habet, significare volunt orbem terrae. [63] Quod curru vehi dicitur, quia ipsa est terra quae pendet in aere. Quod sustinetur rotis, quia mundus rotatur et volubilis est. Quod leones illi subiciunt mansuetos, ut ostendant nullum genus esse tam ferum quod non subigi possit aut superari ab ea. [64] Quod in capite turritam gestat coronam, ostendit superpositas terrae civitates quasi insignitas turribus constare. Quod sedes finguntur circa eam, quia cum omnia moveantur, ipsam non moveri. [65] Quod Corybantes eius ministri cum strictis gladiis esse finguntur, ut significetur omnes pro terra sua debere pugnare. Quod gallos huic deae ut servirent fecerunt, significant qui semine indigeant, terram sequi oportere; in ea quippe omnia reperire. [66] Quod se apud eam iactant, praecipitur, inquiunt, ut qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum autem aereorum sonitus, ferramentorum crepitus in colendo agro: sed ideo aere, quod terram antiqui aere colebant, priusquam ferrum esset inventum. [67] Eandem Vestam et ignem esse perhibent, quia terram ignem habere non dubium est, ut ex Aetna Vulcanoque datur intellegi. Et ideo virginem putant, quia ignis inviolabile sit elementum, nihilque nasci possit ex eo, quippe qui omnia quae arripuerit absumat. [68] Ovidius in Fastis (6,291):

Nec tu aliud Vestam quam vivam intellege flammam;
nataque de flamma corpora nulla vides.

Propterea et virgines ei servire dicuntur, eo quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. [69] Iunonem dicunt quasi ianonem, id est ianuam, pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iovis adserunt sororem et coniugem: ignem enim et aerem Iovem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum permixtione universa gignuntur. [70] Et sororem dicunt quod mundi pars est; coniugem, quod commixta concordat. Unde et Vergilius (Georg. 2,325):

Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether
coniugis in gremium descendit.

[71] Minerva apud Graecos Aqhnh dicitur, id est, femina. Apud Latinos autem Minervam vocatam quasi deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri. [72] Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. [73] In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et inperitos ac saxeos conprobat: quod et in antiquis Imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et virtutem. [74] Haec Minerva et Tritonia dicitur. Triton enim Africae palus est, circa quam fertur virginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Unde et tanto procliyius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. [75] Pallas autem dicta vel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; vel apo tou pallein to doru, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem occiderit. [76] Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi femina virgo esse non desinat. Hanc Graeci Afrodithn vocant propter spumam sanguinis generantem. [77] AfroV enim Graece spuma vocatur. Quod autem fingunt Saturnum Caelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde Afrodithn Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco viscerum liquido salsoque constat. [78] Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium nonnisi calore consistit, unde est (Virg. Georg. 3,97):

Frigidus in Venerem senior.

[79] Nam quod Saturnus dicitur patri Caelo virilia amputasse, quae in mare cadentia Venerem creaverunt, quod ideo fingitur quia nisi humor de caelo in terram descenderit, nihil creatur. [80] Cupidinem vocatum ferunt propter amorem. Est enim daemon fornicationis. Qui ideo alatus pingitur, quia nihil amantibus levius, nihil mutabilius invenitur. Puer pingitur, quia stultus est et inrationabilis amor. Sagittam et facem tenere fingitur. Sagittam, quia amor cor vulnerat; facem, quia inflammat. [81] Pan dicunt Graeci, Latini Silvanum, deum rusticorum, quem in naturae similitudinem formaverunt; unde et Pan dictus est, id est omne. Fingunt enim eum ex universali elementorum specie. [82] Habet enim cornua in similitudinem radiorum solis et lunae. Distinctam maculis habet pellem, propter caeli sidera. Rubet eius facies ad similitudinem aetheris. Fistulam septem calamorum gestat, propter harmoniam caeli, in qua septem sunt soni et septem discrimina vocum. [83] Villosus est, quia tellus convestita est +agitventibus+. Pars eius inferior foeda est, propter arbores et feras ut pecudes. Caprinas ungulas habet, ut soliditatem terrae ostendat, quem volunt rerum et totius naturae deum; unde Pan quasi omnia dicunt. [84] Isis lingua Aegyptiorum terra appellatur, quam Isin volunt esse. Fuit autem Isis regina Aegyptiorum, Inachis regis filia, quae de Graecia veniens Aegyptios litteras docuit, et terras colere instituit; propter quod et terram eius nomine appellaverunt. [85] Serapis omnium maximus Aegyptiorum deus. Ipse est Apis rex Argivorum, qui navibus transvectus in Aegyptum, cum ibidem mortuus fuisset, Serapis appellatus est; propterea quia arca, in qua mortuus ponitur, quam sarcophagum vocant, soroV dicitur Graece, et ibi eum venerari sepultum coeperunt, priusquam templum eius esset instructum. Velut soroV et Apis, Sorapis primo, deinde una littera commutata Serapis dictus est. [86] Apis fuit apud Aegyptios taurus Serapi consecratus, et ab eo ita cognominatus, quem Aegyptus instar numinis colebat, eo quod de futuris daret quaedam manifesta signa. Apparebat enim in Menphis. Quem centum antistites prosequebantur et repente velut lymphatici praecanebant. Huius capitis imaginem sibi in eremo Iudaei fecerunt. [87] Fauni a fando, vel apo thV fwnhV dicti, quod voce, non signis ostendere viderentur futura. In lucis enim consulebantur a paganis, et responsa illis non signis, sed vocibus dabant. [88] Genium autem dicunt, quod quasi vim habeat omnium rerum gignendarum, seu a gignendis liberis; unde et geniales lecti dicebantur a gentibus, qui novo marito sternebantur. [89] Haec et alia sunt gentilium fabulosa figmenta, quae interpretata sic habentur, ut ea non intellecta damnabiliter tamen adorent. [90] Fatum autem dicunt esse quidquid dii fantur, quidquid Iuppiter fatur. A fando igitur fatum dicunt, id est a loquendo. Quod nisi hoc nomen iam in alia re soleret intellegi, quo corda hominum nolumus inclinare, rationabiliter possumus a fando fatum appellare. [91] Non enim abnuere possumus esse scriptum in litteris sanctis (Psalm. 61,12): «Semel locutus est Deus: duo haec audivi,» et cetera. Quod enim dictum est, «semel locutus est,» intellegitur inmobiliter, hoc est incommutabiliter est locutus; sicut novit incommutabiliter omnia quae futura sunt, et quae ipse facturus est. [92] Tria autem fata fingunt in colo et fuso digitisque filum ex lana torquentibus, propter tria tempora: praeteritum, quod in fuso iam netum atque involutum est: praesens, quod inter digitos neentis traicitur: futurum, in lana quae colo inplicata est, et quod adhuc per digitos neentis ad fusum tamquam praesens ad praeteritum traiciendum est. [93] Parcas kata antifrasin appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse voluerunt: unam, quae vitam hominis ordiatur; alteram, quae contexat; tertiam, quae rumpat. Incipimus enim cum nascimur, sumus cum vivimus, desiimus cum interimus. [94] Fortunam a fortuitis nomen habere dicunt, quasi deam quandam res humanas variis casibus et fortuitis inludentem; unde et caecam appellant, eo quod passim in quoslibet incurrens sine ullo examine meritorum, et ad bonos et ad malos venit. Fatum autem a fortuna separant: et fortuna quasi sit in his quae fortuitu veniunt, nulla palam causa; fatum vero adpositum singulis et statutum aiunt. [95] Aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, quae in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec famae nec periculi sui respectum habere permittant. Ira, quae vindictam cupit; cupiditas, quae desiderat opes: libido, quae appetit voluptates. Quae ideo Furiae appellantur, quod stimulis suis mentem feriant et quietam esse non sinant. [96] Nymphas deas aquarum putant, dictas a nubibus. Nam ex nubibus aquae, unde derivatum est. Nymphas deas aquarum, quasi numina lympharum. Ipsas autem dicunt et Musas quas et nymphas, nec inmerito. Nam aquae motus musicen efficit. [97] Nympharum apud gentiles varia sunt vocabula. Nymphas quippe montium Oreades dicunt, silvarum Dryades, fontium Hamadryades, camporum Naides, maris Nereides. [98] Heroas dicunt a Iunone traxisse nomen. Graece enim Iuno Hra appellatur. Et ideo nescio quis filius eius secundum Graecorum fabulam ErwV fuit nuncupatus; hoc videlicet velut mysticum significante fabula, quod aer Iunoni deputetur, ubi volunt heroas habitare. Quo nomine appellant alicuius meriti animas defunctorum, quasi aeroaV, id est viros aerios et caelo dignos propter sapientiam et fortitudinem. [99] Penates gentiles dicebant omnes deos quos domi colebant. Et penates dicti, quod essent in penetralibus, id est in secretis. Hi dii quomodo vocabantur, vel quae nomina habuerint, ignoratur. [100] Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt; a quibus et mane dictum existimant; quos putant ab aere, qui manoV, id est rarus est, manes dictos, sive quia late manant per auras, sive quia mites sunt, inmanibus contrarii, nomine hoc appellantur. Apuleius autem ait eos kata antifrasin dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et inmanes, ut Parcas, ut Eumenides. [101] Larvas ex hominibus factos daemones aiunt, qui meriti mali fuerint. Quarum natura esse dicitur terrere parvulos et in angulis garrire tenebrosis. [102] Lamias, quas fabulae tradunt infantes corripere ac laniare solitas, a laniando specialiter dictas. [103] Pilosi, qui Graece Panitae, Latine Incubi appellantur, sive Inui ab ineundo passim cum animalibus. Unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est stuprando. Saepe enim inprobi existunt etiam mulieribus, et earum peragunt concubitum: quos daemones Galli Dusios vocant, quia adsidue hanc peragunt inmunditiam. [104] Quem autem vulgo Incubonem vocant, hunc Romani Faunum ficarium dicunt. Ad quem Horatius dicit (C. 3,18,1):

Faune, Nympharum fugientium amator,
per meos fines et aprica rura
lenis incedas.


Liber IX. De linguis, gentibus, regnis, militia, civibus, affinitatibus

Caput I. DE LINGUIS GENTIUM.
[1] Linguarum diversitas exorta est in aedificatione turris post diluvium. Nam priusquam superbia turris illius in diversos signorum sonos humanam divideret societatem, una omnium nationum lingua fuit, quae Hebrae vocatur; quam Patriarchae et Prophetae usi sunt non solum in sermonibus suis, verum etiam in litteris sacris. Initio autem quot gentes, tot linguae fuerunt, deinde plures gentes quam linguae; quia ex una lingua multae sunt gentes exortae. [2] Linguae autem dictae in hoc loco pro verbis quae per linguam fiunt, genere locutionis illo quo is qui efficit per id quod efficitur nominatur; sicut os dici solet pro verbis, sicut manus pro litteris. [3] Tres sunt autem linguae sacrae: Hebraea, Graeca, Latina, quae toto orbe maxime excellunt. His enim tribus linguis super crucem Domini a Pilato fuit causa eius scripta. Unde et propter obscuritatem sanctarum Scripturarum harum trium linguarum cognitio necessaria est, ut ad alteram recurratur dum siquam dubitationem nominis vel interpretationis sermo unius linguae adtulerit. [4] Graeca autem lingua inter ceteras gentium clarior habetur. Est enim et Latinis et omnibus linguis sonantior: cuius varietas in quinque partibus discernitur. Quarum prima dicitur koinou, id est mixta, sive communis quam omnes utuntur. [5] Secunda Attica, videlicet Atheniensis, qua usi sunt omnes Graeciae auctores. Tertia Dorica, quam habent Aegyptii et Syri. Quarta Ionica, quinta Aeolica, +quas aiolisti locutos dixerunt.+ Et sunt in observatione Graecae linguae eiusmodi certa discrimina; sermo enim eorum ita est dispertitus. [6] Latinas autem linguas quattuor esse quidam dixerunt, id est Priscam, Latinam, Romanam, Mixtam. Prisca est, quam vetustissimi Italiae sub Iano et Saturno sunt usi, incondita, ut se habent carmina Saliorum. Latina, quam sub Latino et regibus Tusci et ceteri in Latio sunt locuti, ex qua fuerunt duodecim tabulae scriptae. [7] Romana, quae post reges exactos a populo Romano coepta est, qua Naevius, Plautus, Ennius, Vergilius poetae, et ex oratoribus Gracchus et Cato et Cicero vel ceteri effuderunt. Mixta, quae post imperium latius promotum simul cum moribus et hominibus in Romanam civitatem inrupit, integritatem verbi per soloecismos et barbarismos corrumpens. [8] Omnes autem Orientis gentes in gutture linguam et verba conlidunt, sicut Hebraei et Syri. Omnes mediterraneae gentes in palato sermones feriunt, sicut Graeci et Asiani. Omnes Occidentis gentes verba in dentibus frangunt, sicut Itali et Hispani. [9] Syrus et Chaldaeus vicinus Hebraeo est in sermone, consonans in plerisque et litterarum sono. Quidam autem arbitrantur linguam ipsam esse Chaldaeam, quia Abraham de Chaldaeis fuit. Quod si hoc recipitur, a quomodo in Danielo Hebraei pueri linguam, quam non noverant, doceri iubentur? [10] Omnem autem linguam unusquisque hominum sive Graecam, sive Latinam, sive ceterarum gentium aut audiendo potest tenere, aut legendo ex praeceptore accipere. Cum autem omnium linguarum scientia difficilis sit cuiquam, nemo tamen tam desidiosus est ut in sua gente positus suae gentis linguam nesciat. Nam quid aliud putandus est nisi animalium brutorum deterior? Illa enim propriae vocis clamorem exprimunt, iste deterior qui propriae linguae caret notitiam. [11] Cuiusmodi autem lingua locutus est Deus in principio mundi, dum diceret: 'Fiat lux,' inveniri difficile est. Nondum enim erant linguae. Item qua lingua insonuit postea exterioribus hominum auribus, maxime ad primum hominem loquens, vel ad prophetas, vel dum corporaliter sonuit vox dicentis Dei: 'Tu es Filius meus dilectus'; ubi a quibusdam creditur illa lingua una et sola, quae fuit antequam esset linguarum diversitas. In diversis quippe gentibus creditur quod eadem lingua illis Deus loquatur quam ipsi homines utuntur, ut ab eis intellegatur. [12] Loquitur autem Deus hominibus non per substantiam invisibilem, sed per creaturam corporalem, per quam etiam et hominibus apparere voluit, quando locutus est. Dicit etiam Apostolus (1 Cor. 13,1): 'Si linguis hominum loquar et angelorum.' Ubi quaeritur qua lingua angeli loquantur; non quod angelorum aliquae linguae sint, sed hoc per exaggerationem dicitur. [13] Item quaeritur qua lingua in futurum homines loquantur: nusquam reperitur. Nam dicit Apostolus (1 Cor. 13,8): 'Sive linguae, cessabunt.' [14] Ideo autem prius de linguis, ac deinde de gentibus posuimus, quia ex linguis gentes, non ex gentibus linguae exortae sunt.

Caput II. DE GENTIUM VOCABULIS.
[1] Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est a gignendo, sicut natio a nascendo. [2] Gentes autem a quibus divisa est terra, quindecim sunt de Iaphet, triginta et una de Cham, viginti et septem de Sem, quae fiunt septuaginta tres, vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae; totidemque linguae, quae per terras esse coeperunt, quaeque crescendo provincias et insulas inpleverunt. [3] Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis: secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium: tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est: quartus Ludi, a quo Lydii: quintus Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus. [4] Filii Aram, nepotes Sem, quattuor: Hus et Ul et Gether et Mes. Hus Traconitidis conditor, qui inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, unde fuit Iob, secundum quod scriptum est (Iob 1,1): 'Vir erat in terra Hus': secundus Ul, a quo Armenii: tertius Gether, a quo Acarnanii sive Curiae: quartus Mes, a quo sunt hi qui vocantur Maeones. [5] Posteritas Arphaxat filii Sem; Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei; Iectam filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Iectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exules suspicantur. [6] Ismael filius Abraham, a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Saraceni, quasi a Sarra, et Agareni ab Agar. [7] Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathei, qui ab Euphrata in mare Rubrum inhabitant. [8] Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammonitae. [9] Edom filius Esau, a quo Idumaei. Haec sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Phoenices. [10] Filii Cham quattuor, ex quibus ortae sunt gentes haec: Chus, a quo Aethiopes progeniti; Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. [11] Phut, a quo Libyi. Unde et Mauretaniae fluvius usque in praesens Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis. [12] Chanaam, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. [13] Item ex nepotibus Cham filii Chus, nepotes Cham sex. Filii Chus: Saba et Hevila, Sabatha, Rhegma, Seba, Cuza. [14] Saba, a quo progeniti et appellati Sabaei, de quibus Vergilius (Georg. 2,117):

Solis est thurea virga Sabaeis.

Hi sunt et Arabes. [15] Hevila, a quo Getuli in parte remotioris Africae heremo cohaerentes. [16] Sabatha, a quo Sabatheni, qui nunc Astabari nominantur. [17] Rhegma vero et Seba et Cuza paulatim antiqua vocabula perdiderunt, et quae nunc a veteribus habeant ignorantur. [18] Filii Rhegma, Saba et Dadan. Hic Saba per Sin litteram scribitur in Hebraeo; ille autem superior Saba per Samech, a quo appellatos Sabaeos: interpretatur autem nunc Saba Arabia. [19] Dadan, a quo gens est Aethiopiae in occidentali plaga. Filii Mesraim Labaim, a quo Libyi, qui quondam Phuthaei vocabantur. [20] Casloim, a quo Philistiim, quos veteres allofulouV, nos modo corrupte Palaestinos vocamus. [21] Ceterae sex gentes ignotae sunt, quia bello Aethiopico subversae usque ad oblivionem praeteritorum nominum pervenerunt. [22] Filii Chanaam undecim, ex quo Chananaeorum decem gentes, quorum terram his expulsis Iudaei possiderunt. Quorum primogenitus Sidon, a quo Sidones. Unde et urbs eorum in Phoenice Sidon vocatur. [23] Secundus Cheth, a quo Chetaei. Tertius Iebus, a quo Iebusaei, quorum fuit Hierusalem. Quartus Amorrhaeus, a quo Amorrhaei. Quintus Gergesaeus, a quo Gergesaei. Sextus Hevaeus, a quo Hevaei. Ipsi sunt Gabaonitae, a civitate Gabaon, qui supplices venerunt ad Iesum. [24] Septimus Aracaeus, qui Arcas condidit oppidum contra Tripolim in radicibus Libani situm. Octavus Sinaeus, a quo Sinaei. Nonus Aradius, a quo Aradii sunt, qui Aradum insulam possiderunt angusto fretu a Phoenicis litore separatam. [25] Decimus Samareus, a quo Syriae nobilis civitas, quae vocatur Coeles. Undecimus Amathaeus. Haec sunt gentes de stirpe Cham, quae a Sidone usque ad Gaditanum fretum omnem meridianam partem tenent. Item tribus filiorum Iafeth. [26] Filii igitur Iaphet septem nominantur: Gomer, ex quo Galatae, id est Galli. [27] Magog, a quo arbitrantur Scythas et Gothos traxisse originem. [28] Madai, a quo Medos existere putant. [29] Iavan, a quo Iones, qui et Graeci. Unde et mare Ionium. Thubal, a quo Iberi, qui et Hispani; licet quidam ex eo et Italos suspicentur. [30] Mosoch, ex quo Cappadoces. Unde et urbs apud eos usque hodie Mazaca dicitur. [31] Thiras, ex quo Thraces; quorum non satis inmutatum vocabulum est, quasi Tiraces. [32] Filii Gomer, nepotes Iaphet. Aschanaz, a quo Sarmatae, quos Graeci Rheginos vocant. [33] Riphath, a quo Paphlagones. Gotorna, a quo sunt Phryges. [34] Filii Iavan Elisa, a quibus Graeci Elisaei, qui vocantur Aeolides. Unde et lingua quinta Graece AIOLIS appellatur. [35] Tharsis, a quo Cilices, ut Iosephus arbitratur. Unde et metropolis civitas eorum Tharsus dicitur. [36] Cethim, a quo Citii, id est Cyprii, a quibus hodieque urbs Citium nominatur. [37] Dodanim, a quo Rhodii. Haec sunt gentes de stirpe Iaphet, quae a Tauro monte ad aquilonem mediam partem Asiae et omnem Europam usque ad Oceanum Brittanicum possident, nomina et locis et gentibus relinquentes; de quibus postea inmutata sunt plurima, cetera permanent ut fuerunt. [38] Nam multarum gentium vocabula partim manserunt, ita ut hodieque appareat unde fuerant derivata, sicut ex Assur Assyrii, ex Heber Hebraei: partim vero temporis vetustate ita mutata sunt, ut vix homines doctissimi antiquissimas historias perscrutantes, nec omnium, sed aliquarum ex istis origines gentium potuerunt reperire. [39] Nam quod ex filio Cham, qui vocatur Mesraim, Aegyptii sunt exorti, nulla hic resonat origo vocabuli, sicut nec Aethiopum, qui dicuntur ad eum filium Cham pertinere qui Chus appellatus est. Et si omnia considerentur, plura tamen gentium mutata quam manentia vocabula apparent; quibus postea nomina diversa dedit ratio. Namque Indi ab Indo flumine dicti sunt, qui ab occidentali parte eos includit. [40] Seres a proprio oppido nomen sortiti sunt, gens ad Orientem sita, apud quos de arboribus lana contexitur. De quibus est illud:

Ignoti facie, sed noti vellere Seres.

[41] Gangaridae populi sunt inter Assyrios Indosque, habitantes circa Gangen fluvium. Unde etiam Gangaridae nuncupati sunt. [42] Hircani dicti a silva Hircania, ubi sunt plurimae tigres. [43] Bactriani Scythae fuerunt, qui suorum factione a sedibus suis pulsi iuxta Bactron Orientis fluvium consederunt, ex cuius vocabulo et nomen sortiti. Huius gentis rex fuit Zoroastres, inventor magicae artis. [44] Parthi quoque et ipsi ab Scythis originem trahunt. Fuerunt enim eorum exules, quod etiam eorum vocabulo manifestatur. Nam Scythico sernione exules 'parthi' dicuntur. Hi, similiter ut Bactriani, domesticis seditionibus Scythia pulsi solitudines iuxta Hircaniam primum furtim occupaverunt, deinde pleraque finium etiam virtute obtinuerunt. [45] Assyrii ab Assur filio Sem vocati, gens potentissima, quae ab Euphrate usque ad Indorum fines omnem in medio tenuit regionem. [46] Medi a rege suo cognominati putantur. Namque Iason, Peliaci regis frater, a Peliae filiis Thessalia pulsus est cum Medea uxore sua; cuius fuit privignus Medus rex Atheniensium, qui post mortem Iasonis Orientis plagam perdomuit, ibique Mediam urbem condidit, gentemque Medorum nomine suo appellavit. Sed invenimus in Genesi quod Madai auctor gentis Medorum fuit, a quo et cognominati, ut superius dictum est. [47] Persae a Perseo rege sunt vocati, qui e Graecia Asiam transiens, ibi barbaras gentes gravi diuturnoque bello perdomuit, novissime victor nomen subiectae genti dedit. Persae autem ante Cyrum ignobiles fuerunt, et nullius inter gentes loci habebantur. Medi semper potentissimi fuerunt. [48] Chasdei, qui nunc Chaldaei vocantur, a Chased filio Nachor fratris Abrahae cognominati sunt. [49] Sabaei dicti apo tou sebesqai, quod est supplicari et venerari, quia divinitatem per ipsorum tura veneramus. Ipsi sunt et Arabes, quia in montibus Arabiae sunt, qui vocantur Libanus et Antilibanus, ubi tura colliguntur. [50] Syri a Surim vocati perhibentur, qui fuit nepos Abraham ex Cethura. Quos autem veteres Assyrios, nunc nos vocamus Syros, a parte totum appellantes. [51] Hebraei vocati sunt ab Heber, qui pronepos fuit Sem. [52] Israelitae vero ab Israel filio Isaac. Nam patriarcham Hebraeorum fuisse Israel, a quo duodecim Iudaeorum tribus Israelis vocabulum sortitae sunt. Iudaeis autem scissura decem tribuum nomen inposuit. Nam antea Hebraei sive Israelitae nuncupabantur. [53] Ex quo autem in duo regna Dei populus est divisus, tunc duae tribus, quae de stirpe Iuda reges habebant, Iudaeorum nomen sortitae sunt. Reliqua pars decem tribuum, quae in Samaria regem sibi constituit, ob populi magnitudinem pristinum nomen retinuit Israel. [54] Samaritanorum gens sumpsit exordium ab Assyriis, qui transmigrati habitaverunt in Samaria, qui Latine interpretantur custodes, eo quod captivato Israel isti in terram regionis eorum ad custodiam conlocati sunt. [55] Phoenix, Cadmi frater, de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus, apud Sidonem regnavit, eosque populos ex suo nomine Phoenices, eamque provinciam Phoeniciam nuncupavit. [56] Sidones autem a civitate quae vocatur Sidon traxisse vocabulum perhibentur. [57] Saraceni dicti, vel quia ex Sarra genitos se praedicent, vel sicut gentiles aiunt, quod ex origine Syrorum sint, quasi Syriginae. Hi peramplam habitant solitudinem. Ipsi sunt et Ismaelitae, ut liber Geneseos docet, quod sint ex Ismaele. Ipsi Cedar a filio Ismaelis. Ipsi Agareni ab Agar; qui, ut diximus, perverso nomine Saraceni vocantur, quia ex Sarra se genitos gloriantur. [58] Philistaei ipsi sunt Palaestini, quia P litteram sermo Hebraeus non habet, sed pro eo Phi Graeco utitur. Inde Philistaei pro Palaestinis dicuntur, a civitate utique sua. Idem et Allophyli, id est alienigenae, ob hoc, quia semper fuerunt inimici Israel, et longe ab eorum genere ac societate separati. [59] Chananei appellati de Chanaam filio Cham, quorum terram Iudaei possiderunt. Ex cuius origine fuit Emor, pater Sichem, a quo Amorrhaei sunt nuncupati. [60] Aegyptii ab Aegypto quodam rege vocati sunt. Nam antea Aerii dicebantur. Inter pretantur autem lingua Hebraica Aegyptii adfligentes, eo quod adflixerint Dei populum, priusquam divino auxilio liberarentur. [61] Armenius ex Thessalia unus de numero ducum Iasonis, qui ad Colchos profecti sunt, recollecta multitudine, quae amisso rege Iasone passim vagabantur, Armeniam condidit, gentique ex suo vocabulo nomen dedit. [62] Limes est Persicus, qui Scythas ab eis dividit, Scytha cognominatus, a quo limite Scythae a quibusdam perhibentur vocati, gens antiquissima semper habita. Hi Parthos Bactrianosque; feminae autem eorum Amazonum regna condiderunt. [63] Massagetae ex Scytharum origine sunt. Et dicti Massagetae quasi graves, id est fortes Getae. Nam sic Livius argentum grave dicit, id est massas. Hi sunt, qui inter Scythas atque Albanos septentrionalibus locis inhabitant. [64] Amazones dictae sunt, seu quod simul viverent sine viris, quasi ama zwn, sive quod adustis dexterioribus mammis essent, ne sagittarum iactus inpediretur, quasi aneu mazon. Nudabant enim quam adusserant mammam. Has Titianus Unimammas dicit. Nam hoc est Amazon, quasi aneu mazou, id est sine mamma. Has iam non esse, quod earum partim ab Hercule, partim ab Achille vel Alexandro usque ad internicionem deletae sunt. [65] In partes Asiaticae Scythiae gentes, quae posteros se Iasonis credunt, albo crine nascuntur ab adsiduis nivibus; et ipsius capilli color genti nomen dedit. Et inde dicuntur Albani. Horum glauca oculis, id est picta, inest pupilla, adeo ut nocte plus quam die cernant. Albani autem vicini Amazonum fuerunt. [66] Hugnos antea Hunnos vocatos, postremo a rege suo Avares appellatos, qui prius in ultima Maeotide inter glacialem Tanaim et Massagetarum inmanes populos habitaverunt. Deinde pernicibus equis Caucasi rupibus, feras gentes Alexandri claustra cohibente, eruperunt, et orientem viginti annis tenuerunt captivum, et ab Aegyptiis atque Aethiopibus annuum vectigal exegerunt. [67] Troianorum gens antea Dardana a Dardano nominata. Nam Dardanus et Iasius fratres e Graecia profecti; ex his Iasius ad Thraciam, Dardanus ad Phrygiam pervenit, ibique primus regnavit. Post quem filius eius Ericthonius, deinde nepos eius Tros, a quo Troiani nuncupati sunt. [68] Galatae Galli esse noscuntur, qui in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt; sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae nuncupantur. [69] Graeci ante Thessali a Thessalo, postea a Graeco rege Graeci sunt nuncupati. Nam Graeci proprie Thessali sunt. [70] Lapithas autem gentem Thessaliae fuisse aiunt, circa Penion amnem olim inhabitantem, a Lapitha Apollinis filia nuncupatos. [71] Sicyonii Graeci sunt nuncupati, a Sicyone rege. Hi primum Agialei vocabantur, a rege Agealeo, qui primus Sicyonis imperavit; a quo et Agealea civitas nuncupata est, quae nunc Peloponensis vocatur a Pelope rege suo. Ipsi sunt et Arcades, ab Arcade rege Iovis et Callistae filio dicti. [72] Danai a Danao rege vocati. Idem et Argivi, ab Argo conditore cognominati. Postquam autem rex Graecorum Apis mortuus est, huic filius Argus successit in regnum, et ex eo Argivi appellati sunt; qui etiam ab eis post obitum [ut] deus haberi coepit, templo et sacrificio honoratus. [73] Achaei, qui et Achivi, ab Achaeo Iovis filio dicti. [74] Pelasgi nominati, quia cum velis passis verno tempore advenisse Italiam visi sunt, ut aves. Primo enim eos Varro Italiam adpulisse commemorat. Graeci vero Pelasgos a Iovis et Larissae filio perhibent dictos. [75] Myrmidones fuerunt Achilli socii: Dolopes Pyrrhi. Dicti autem sunt Myrmidones propter astutiam, quasi murmhkes, id est formicae. Eratosthenes autem dicit dictos Myrmidonas a Myrmidone duce, Iovis et Eurymedusae filio. [76] Cecropi Atheniensium regi successit Cranaus, cuius filia Atthis nomen et regionis et gentis dedit. Et ex ea Attici cognominati, qui sunt Athenienses. [77] Ion, vir fortis, ex suo nomine eosdem Athenienses vocavit Iones. [78] Macedones a nomine Emathionis regis antea Emathii nuncupati sunt: postea Macedones dicti. [79] Epirotae a Pyrrho Achilli filio prius Pyrrhidae, postea vero Epiro rege S ad Italiam transire praesumpserunt. [80] Dorus Neptuni et El
lepis filius fuit, unde Dori et originem et nomen ducunt. Sunt autem pars Graeciae gentis; ex quibus etiam cognominata est tertia lingua Graecorum, quae Dorica appellatur. [81] Lacedaemones a Lacedaemone Semelae filio dicti. Hi diu perseverantes in bellum contra Messenios, veriti ne diuturnitate proelii spem prolis amitterent, praeceperunt ut virgines eorum cum iuvenibus domi relictis concumberent; sicque ex promiscuo virginum concubitu iuvenes de incertis parentibus nati ex nota materni pudoris Spartani vocati sunt. Nam ipsos esse Spartanos, quos et Lacedaemonios. [82] Thraces ex filio Iaphet, qui vocatus est Thiras, et orti et cognominati, ut superius dictum est, perhibentur; licet gentiles eos ex moribus ita dictos existimant, quod sint truces. Saevissimi enim omnium gentium fuerunt, unde et multa de eis fabulosa memorantur: quod captivos diis suis litarent, et humanum sanguinem in ossibus capitum potare soliti essent. De quibus Vergilius (Aen. 3,44):

Heu fuge crudeles terras, fuge litus avarum;

quasi crudelium et avarorum. [83] Istrorum gens originem a Colchis ducit, qui missi ad Argonautas persequendos, ut a Ponto intraverunt Istrum fluvium, a vocabulo amnis, quo a mari recesserunt, appellati sunt. [84] Romani a Romuli nomine nuncupati, qui urbem Romam condidit gentique et civitati nomen dedit. Hi antea a Saturno Saturnii, a Latino Latini vocati sunt. Nam Latinus Italiae rex fuit, qui ex suo nomine Latinos appellavit, qui postea Romani nuncupati sunt. Hi et Quirites dicti, quia Quirinus dictus est Romulus, quod semper hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitur. [85] Italus quoque et Sabinus et Sicanus fratres fuerunt, ex quibus nomina populis inposita et regionibus sunt. Nam ab Italo ItaIi, a Sabino Sabini, a Sicano Sicani cognominati sunt, qui et Siculi, id est Sicilienses. [86] Tusci ItaIiae gens est a frequentia sacrorum et turis vocata, id est apo tou qusiazein. [87] Umbri Italiae gens, sed Gallorum veterum propago, qui Appenninum montem incolunt; de quibus historiae perhibent eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerint, [et ob hoc] ombrious Graece nominatos. [88] Marsi gens Italiae dicta a comite Liberi Marsya, qui usum illis vitium ostendit; et ob hoc illi statuam fecerunt, quam postea Romani victis Marsis tulerunt. Marsos autem Graeci Oscos vocant, quasi othskouV, quod multas serpentes habeant, et ofis serpens dicatur. Inlaesos autem esse carminum maleficiis. Inhabitant autem plagam Appennini montis simul cum Umbris. [Alexander historiographus ait: 'Vulscos quidam appellatos aiunt a Vulsco Antiphatae Laestrygonis filio. Fabius quoque Sicolicis profectos corrupto nomine Vulscos ait dictos'] [89] Gothi a Magog filio Iaphet nominati putantur, de similitudine ultimae syllabae, quos veteres magis Getas quam Gothos vocaverunt; gens fortis et potentissima, corporum mole ardua, armorum genere terribilis. De quibus Lucanus (2,54):

Hinc Dacus premat inde Getes occurrat Iberis.

[90] Daci autem Gothorum soboles fuerunt, et dictos putant Dacos, quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt. De quibus ille (Paulinus ad Nicetam 17):

Ibis arctoos procul usque Dacos.

[91] Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine bovum sic vocati creduntur. De quibus quidam (Paulin. ad Nic. 243):

Qui colit terrae medio vel ille
divitis multo bove pilleatus
accola ripae.

[92] Gipedes pedestri proelio magis quam equestre sunt usi, ex hac causa vocati. [93] Sarmatae patentibus campis armati inequitabant prius quam eos Lentulus Danubio prohiberet; atque inde ob studio armorum Sarmatae nuncupati existimantur. [94] Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxta Lemannum fluvium Alemanni vocantur. De quibus Lucanus (1,396):

Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.

[95] Langobardos vulgo fertur nominatos prolixa barba et numquam tonsa. [96] Vindilicus amnis ab extremis Galliae erumpens, iuxta quem fluvium inhabitasse, et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur. [97] Germanicae gentes dictae, quod sint inmania corpora inmanesque nationes saevissimis duratae frigoribus; qui mores ex ipso caeli rigore traxerunt, ferocis animi et semper indomiti, raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae; ut Tolosates, Amsivari, Quadi, Tuungri, Marcomanni, Bruteri, Chamavi, Blangiani, Tubantes; quorum inmanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quendam significat. [98] Suevi pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis. De quibus Lucanus (2,51):

Fundit ab extremo flavos aquilone Suevos.

Quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu initium Germaniae facit, cuius loca incoluerunt. [99] Burgundiones quondam, a Romanis subacta interiori Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare in magnam coaluerunt gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt; quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plus quam octoginta milia armatorum ripae Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt. [100] Saxonum gens in Oceani litoribus et paludibus inviis sita, virtute atque agilitate habilis. Unde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum et praestans ceteris piraticis. [101] Franci a quodam proprio duce vocari putantur. Alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorun. [102] Brittones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod bruti sint, gens intra Oceanum interfuso mari quasi extra orbem posita. De quibus Vergilius (Ecl. 1,67):

Toto divisos orbe Britannos.

[103] Scotti propria lingua nomen habent a picto corpore, eo quod aculeis ferreis cum atramento variarum figurarum stigmate adnotentur. [104] Galli a candore corporis nuncupati sunt. gala enim Graece lac dicitur. Unde et Sibylla sic eos appellat, cum ait de his (Virg. Aen. 8,660):

Tunc lactea colla
auro innectuntur.

[105] Secundum diversitatem enim caeli et facies hominum et colores et corporum quantitates et animorum diversitates existunt. Inde Romanos graves, Graecos leves, Afros versipelles, Gallos natura feroces atque acriores ingenio pervidemus, quod natura climatum facit. [106] Galli autem Senones antiquitus Xenones dicebantur, quod Liberum hospitio recepissent; postea X in S litteram commutata est. [107] Vacca oppidum fuit iuxta Pyrenaeum, a quo sunt cognominati Vaccei, de quibus creditur dixisse poeta (cf. Virg. Aen. 4,42):

Lateque vagantes Vaccei.

Hi Pyrenaei iugis peramplam montis habitant solitudinem. Idem et Vascones, quasi Vaccones, C in S litteram demutata. [108] Quos Gnaeus Pompeius edomita Hispania et ad triumphum venire festinans de Pyrenaei iugis deposuit et in unum oppidum congregavit. Unde et Convenarum urbs nomen accepit. [109] Hispani ab Ibero amne primum Iberi, postea ab Hispalo Hispani cognominati sunt. [110] Galleci a candore dicti, unde et Galli. Reliquis enim Hispaniae populis candidiores existunt. Hi Graecam sibi originem adserunt. Unde et naturali ingenio callent. [111] Siquidem post finem Troiani belli Teucrum morte Aiacis fratris invisum patri Telamoni, dum non reciperetur in regnum, Cyprum concessisse, ibique urbem nomine antiquae patriae Salamina condidisse, inde ad Galleciam profectus et positis sedibus ex loco genti nomen dedisse. [112] Astures gens Hispaniae, vocati eo, quod circa Asturam flumen septi montibus silvisque crebris inhabitent. [113] Cantabri gens Hispaniae a vocabulo urbis et Iberi amnis, cui insidunt, appellati. Horum animus pertinax et magis ad latrocinandum et ad bellandum, vel ad perpetiendum verbera semper parati. [114] Celtiberi ex Gallis Celticis fuerunt, quorum ex nomine appellata est regio Celtiberia. Nam ex flumine Hispaniae Ibero, ubi considerunt, et ex Gallis, qui Celtici dicebantur, mixto utroque vocabulo Celtiberi nuncupati sunt. [115] Afri appellati ab uno ex posteris Abrahae, qui vocabatur Afer, qui dicitur duxisse adversus Libyam exercitum, et ibi victis hostibus considisse, eiusque posteros ex nomine atavi et Afros et Africam nuncupasse. [116] Poeni autem Carthaginenses sunt a Phoenicibus nuncupati, qui cum Didone profecti sunt. [117] Tyrios vero a Tyria urbe Phoenicum nominatos, de qua profecti sunt et in Africae litus venerunt. [118] Getuli Getae dicuntur fuisse, qui ingenti agmine a locis suis navibus conscendentes, loca Syrtium in Libya occupaverunt, et quia ex Getis venerant, derivato nomine Getuli cognominati sunt. Unde et opinio est apud Gothos ab antiqua cognatione Mauros consanguinitate propinquos sibi vocare. [119] Africam autem initio habuere Libyes, deinde Afri, post haec Getuli, postremum Mauri et Numides. [120] Mauri et Numidae, ut Afri putant, sic sumpserunt exordium et vocabulum. Nam postquam in Hispania Hercules interiit, et exercitus eius conpositus ex variis gentibus, amisso duce, passim sibi sedes quaerebant, ex eo numero Medi et Persae et Armenii navibus in Africam transvecti proxima mari loca occupavere. [121] Sed Persae, dum materiam in agris pro construendis domiciliis non invenirent, et ignara lingua commercium prohiberet, per patentes agros et diversas solitudines vagabantur, et a pabulationibus vagabundis semetipsos propria lingua Numides appellaverunt, id est sine oppido vagos et errantes. [122] Medi autem cum Libyis se miscuerunt, qui proxima Hispania inhabitabant; quorum nomen paulatim Libyes corrupere, barbara lingua Mauros propter Medos appellantes, licet Mauri ob colorem a Graecis vocentur. Graeci enim nigrum mauron vocant. Aestifero quippe calore afflati speciem atri coloris ducunt. [123] Massylia civitas Africae est, non longe ab Atlante et hortis Hesperidum; a qua civitate Massyli vocati sunt, quos nos corrupte Massulos vocamus, de quibus Vergilius (Aen. 4,483):

Hic mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.

[124] Gaulalum gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperium pervagantes. His nomen Gauloe insula dedit, quae est iuxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur neque vivit. [125] Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit. Sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Vergilius (Ecl. 8,44):

Extremi Garamantes.

Extremi autem, quia saevi et a consortio humanitatis remoti. Hesperii vero sunt, qui circa Hispaniam conmorantur. [126] Nam Hispania Hesperia. [127] Aethiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Aethiops interpretatur. [128] Hi quondam ab Indo flumine consurgentes, iuxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum, in meridie sub ipsa solis vicinitate insiderunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes et Indi. Hesperi sunt occidentis, Garamantes Tripolis, Indi orientis. [129] Trochoditae gens Aethiopum, ideo nuncupati, quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedum adsequantur. [130] Pamphagi, et hi in Aethiopia sunt: quibus esca est quidquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia; unde et appellati. [131] Icthyophagi, quod venando in mari valeant, et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit. [132] Anthropophagi gens asperrima sub regione Siricum sita, qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo anthropophagi nominantur.

Itaque sicut his, ita et ceteris gentibus per saecula aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis inmutata vocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat. [133] Iam vero hi qui Antipodae dicuntur, eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, ut quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum est, quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae; sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae quasi ratiocinando coniectant. [134] Titanas autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos. [135] Unde et Titanes dicti sunt apo thV tisewV, id est ab ultione, quod quasi ulciscendae matris Terrae causa in deos armati existerent, quos fabulae a Iove bello fuisse superatos atque extinctos fingunt, propter quod e caelo iactis fulminibus interierunt.

Caput III. DE REGNIS MILITIAEQUE VOCABULIS.
[1] Regnum a regibus dictum. Nam sicut reges a regendo vocati, ita regnum a regibus. [2] Regnum universae nationes suis quaeque temporibus habuerunt, ut Assyrii, Medi, Persae, Aegyptii, Graeci, quorum vices sors temporum ita volutavit ut alterum ab altero solveretur. Inter omnia autem regna terrarum duo regna ceteris gloriosa traduntur: Assyriorum primum, deinde Romanorum, ut temporibus, et locis inter se ordinata atque distincta. [3] Nam sicut illud prius et hoc posterius, ita illud in oriente, hoc in occidente exortum est: denique in illius fine huius initium confestim fuit. Regna cetera ceterique reges velut adpendices istorum habentur. [4] Reges a regendo vocati. Sicut enim sacerdos a sacrificando, ita et rex a regendo. Non autem regit, qui non corrigit. Recte igitur faciendo regis nomen tenetur, peccando amittitur. Unde et apud veteres tale erat proverbium: 'Rex eris, si recte facias: si non facias, non eris.' [5] Regiae virtutes praecipuae duae: iustitia et pietas. Plus autem in regibus laudatur pietas; nam iustitia per se severa est. [6] Consules appellati a consulendo, sicut reges a regendo, sicut leges a legendo. Nam cum Romani regum superbam dominationem non ferrent, annua imperia binosque consules sibi fecerunt. Nam fastum regium non benivolentia consulentis, sed superbia dominantis erat. Hinc igitur consules appellati, vel a consulendo civibus, vel a regendo cuncta consilio. [7] Quos tamen ideo mutandos per annos singulos elegerunt, ut nec insolens diu maneret, et moderatior cito succurreret. Inde autem duo pares, quia unus rem civilem, alter rem militarem administrabant. Regnaverunt autem annis quadringentis sexaginta septem. [8] Proconsules suffecti erant consulibus, et dicti proconsules eo quod vicem consulis fungerentur, sicut procurator curatori, id est actori. [9] Exconsules autem dicti, quod iam a consulatu exierint, sive discesserint peracto vicis suae anno. [10] Dictatores quinto anno post reges expulsos Romani sibi creaverunt, dum gener Tarquinii ad iniuriam soceri vindicandam ingentem adversus Romam collegisset exercitum. [11] Hi quinquennii temporis imperio utebantur. Plus enim erant honore quam consules, qui annuas potestates tenebant. Et dicti dictatores, quasi principes et praeceptores. Unde et magistri populi nominabantur. Unde et edicta dicuntur. [12] Caesarum nomen a Iulio coepit, qui bello civili commoto primus Romanorum singularem optinuit principatum. Caesar autem dictus, quod caeso mortuae matris utero prolatus eductusque fuerit, vel quia cum caesarie natus sit. A quo et imperatores sequentes Caesares dicti, eo quod comati essent. Qui enim execto utero eximebantur, Caesones et Caesares appellabantur. [13] Iulius autem dictus, quia ab Iulo Aeneae filio originem duxit, ut confirmat Vergilius (Aen. 1,288):

Iulius, a magno demissum nomen Iulo.

[14] Imperatorum autem nomen apud Romanos eorum tantum prius fuit apud quos summa rei militaris consisteret, et ideo imperatores dicti ab imperando exercitui: sed dum diu duces titulis imperatoriis fungerentur, senatus censuit ut Augusti Caesaris hoc tantum nomen esset, eoque is distingueretur a ceteris gentium regibus; quod et sequentes Caesares hactenus usurpaverunt. [15] Solet enim fieri ut primi regis nomen etiam reliqui possideant, sicut apud Albanos ex Silvii nomine omnes reges Albanorum Silviii appellati sunt; sicut apud Persas Arsacidae: apud Aegyptios Ptolomei; apud Athenienses Cecropidae. [16] Augustus ideo apud Romanos nomen imperii est, eo quod olim augerent rempublicam amplificando. Quod nomen primitus senatus Octavio Caesari tradidit, ut quia auxerat terras, ipso nomine et titulo consecraretur. [17] Dum autem idem Octavianus iam Caesar et imperator appellaretur, vel Augustus, postea vero dum Iudos spectaret, et pronuntiatum esset illi a populo ut vocaretur et Dominus, statim manu vultuque averso indecoras adulationes repressit et Domini appellationem ut homo declinavit, atque insequenti die omnem populum gravissimo edicto corripuit, Dominumque se post haec appellari ne a liberis quidem suis permisit. Fuit autem filius A[c]tiae, quae nata est de sorore Iulii Caesaris. [18] Reges autem ob hanc causam apud Graecos basileis vocantur, quod tamquam bases populum sustinent. Unde et bases coronas habent. Quanto enim quisque magis praeponitur, tanto amplius pondere laborum gravatur. [19] Tyranni Graece dicuntur. Idem Latine et reges. Nam apud veteres inter regem et tyrannum nulla discretio erat, ut (Virg. Aen. 7,266):

Pars mihi pacis erit dextram tetigisse tyranni.

Fortes enim reges tyranni vocabantur. Nam tiro fortis. De qualibus Dominus loquitur dicens (Proverb. 8,15): 'Per me reges regnant et tyranni per me tenent terram.' [20] Iam postea in usum accidit tyrannos vocari pessimos atque inprobos reges, luxuriosae dominationis cupiditatem et crudelissimam dominationem in populis exercentes. [21] Princeps et dignitatis modo significatur et ordinis, sicut est illud Vergilianum (Aen. 9,535):

Princeps ardentem coniecit lampada Turnus,

pro primus. Dictus autem princeps a capiendi significatione, quod primus capiat, sicut municeps ab eo quod munia capiat. Dux dictus eo quod sit ductor exercitus. [22] Sed non statim, quicumque principes vel duces sunt, etiam reges dici possunt. In bello autem melius ducem nominari quam regem. Nam hoc nomen exprimit in proelio ducentem. Unde et Vergilius (Aen. 10,370):

Ducis Evandri.

Sallustius (Hist. 4, frag. 7 M.): 'Quo cupidius in ore ducis se quisque bonum.' Non dixit 'in ore consulis.' [23] Monarchae sunt, qui singularem possident principatum, qualis fuit Alexander apud Graecos, et Iulius apud Romanos. Hinc et monarchia dicitur. monaV quippe singularitas Graeco nomine, arch principatus est. [24] Tetrarchae sunt quartam partem regni tenentes: nam tettara quattuor sunt; qualis fuit apud Iudaeam Philippus. [25] Patricii inde vocati sunt, pro eo quod sicut patres filiis, ita provideant reipublicae. [26] Praefecti dicti, quod praetoria potestate praesint. [27] Praetores, idem qui et praefecti, quasi praepositores. [28] Praesides vero dicti, qui alicuius loci tutelam praesidialiter tenent. [29] Tribuni vocati, quod militibus sive plebibus iura tribuunt. [30] Chiliarchae sunt qui mille praesunt, quos nos millenarios nuncupamus; et est Graecum nomen. [31] Centuriones dicti, eo quod centum praesint militibus; sicut quinquagenarii, quia in capite sunt quinquaginta militum; sicut decani, ab eo quod decem militibus praeferuntur. [32] Miles dictus, quia mille erant ante in numero uno, vel quia unus est ex mille electus. Romulus autem primus ex populo milites sumpsit et appellavit. Liber vero primus militiae ordinem docuit. [33] Miles aut ordinarius dicitur, aut extraordinarius. Ordinarius est, qui per ordinem militat, nec adhuc aliquem consecutus est gradum honoris. Est enim gregarius, id est humilis militiae. Extraordinarius vero, qui ob virtutem promovetur ex ordine. [34] Emeriti dicuntur veterani solutique militia, qui iam in usu proelii non sunt, et quia mereri militare dicitur, ab stipendiis scilicet quae merentur. Idem et veterani dicuntur, quia iam in usu proelii non sunt, sed post multos militiae labores quietis suffragium consequuntur. [35] Equestres milites dicti quod equo sedeant. Item militat ille in equestri ordine. [36] Tirones dicuntur fortes pueri, qui ad militiam delegantur atque armis gerendis habiles existunt. Hi enim non ex sola professione nativitatis, sed aspectu et valitudine corporis existimantur. Unde et tirones dicti, quique antequam sacramento probati sint, milites non sunt. [37] Romanae autem militiae mos fuit puberes primos exercere armis. Nam sexto decimo anno tirones militabant, quo etiam solo sub custodibus agebant, de quibus Vergilius (Aen. 7,162):

Et primo flore iuventus.

[38] Servos sane numquam militasse constat, nisi servitute deposita, excepto Hannibalis tempore, cum post Cannense proelium in tanta necessitate fuissent Romani, ut ne liberandorum quidem servorum daretur facultas. [39] Desertores vocati eo, quod desertis militaribus officiis evagantur. Hi in alios numeros militiae nomen dare prohibentur, sed si non magni temporis culpam contraxerint, caesi numeris suis restituuntur. Sed et qui deserunt exercitum ad hostes transeuntes et ipsi desertores vocantur. [40] Conscripti milites dicuntur, quia in tabulis conferuntur ab eo qui eos ducturus est, sicut transcripti vocantur cum de alia in aliam legionem transeunt; et inde transcripti, quia nomina dant, ut transcribantur. [41] Obtiones dicti, quod sint electi. Nam optare eligere est, sicut est illud (Virg. Aen. 3,109):

Optavitque locum regno,

id est elegit. [42] Excubitores dicuntur, pro eo quod excubias semper agunt. Sunt enim ex numero militum et in porticibus excubant propter regalem custodiam. Excubiae autem diurnae sunt, vigiliae nocturnae. Unde et vigiles. [43] Velites erant apud Romanos genus militiae, a volitando vocati. Lecti enim agilitate iuvenes cum armis suis post terga equitum consedebant, et mox cum ad hostes ventum esset, equis desiliebant, et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus, per quos advecti fuerant, dimicantibus, hostem perturbabant. Ab his igitur velitibus elephanti quondam Hannibalis retro acti, cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. [44] Castra sunt ubi miles steterit. Dicta autem castra quasi casta, vel quod illic castraretur libido. Nam numquam his intererat mulier. [45] Militia autem a militibus dicta; aut a multis, quasi multitia, quasi negotium multorum; aut a mole rerum, quasi moletia. [46] Legio sex milium armatorum est, ab electo vocata, quasi lecti, id est armis electi. Proprie autem Macedonum phalanx, Gallorum caterva, nostra legio dicitur. [47] Legio habet sexaginta centurias, manipulos triginta, cohortes duodecim, turmas ducentas. [48] Centuria est pars exercitus in centenos milites divisa. Unde et qui his praesunt centuriones dicuntur. [49] Subcenturiati vero sunt, non qui in prima, sed qui in secunda centuria sunt, quasi sub prima centuria: tamen structi etiam ipsi et in speculis positi in bello sunt; ut si prima defecerit, isti, quos sub se diximus, laborantibus primis subveniunt. Unde et ad insidiandum ponitur subcenturiatus, quasi armis dolosis instructus. [50] Manipulus ducentorum est militum. Manipuli autem dicti sunt milites, sive quia bellum primo manu incipiebant, sive quod antequam signa essent, manipulos sibi, id est fasciculos stipulae vel herbae alicuius pro signis faciebant, a quo signo manipulares milites cognominati sunt. De quibus Lucanus (1,296):

Convocat armatos extemplo ad signa maniplos.

[51] Turma triginta equites sunt. Romani enim equites in una tribu trecenti fuerunt. De singulis enim centuriis decem dabantur et fiebant turma. [52] Cohors quingentos milites habet. Tria sunt militiae genera: sacramentum, evocatio, coniuratio. [53] Sacramentum, in quo post electionem iurat unusquisque miles se non recedere a militia, nisi post conpleta stipendia, id est, militiae tempora; et hi sunt qui habent plenam militiam. Nam viginti et quinque annis tenentur. [54] Evocatio, dum ad subitum bellum non solum miles sed et ceteri evocantur. Unde etiam consul solebat dicere: 'Qui rempublicam salvam esse vult, me sequatur.' [55] Coniuratio, quae fit in tumultu, quando vicinum urbis periculum singulos iurare non patitur, sed repente colligitur multitudo et tumultuosa in ira conflatur. Haec et tumultuatio dicitur. [56] In acie autem istae fere formae sunt: exercitus, classis, nodus, cuneus, alae, cornua, agmen; quae formas et nomina ab ipsis rebus, de quibus translata sunt, mutuantur. [57] Acies dicta, quod ferro armata sit et acumine gladiorum. [58] Exercitus multitudo ex uno genere, ab exercitatione belli vocata. [59] Cuneus est collecta in unum militum multitudo. Unde propter quod in unum coit, ipsa coitio in unum cuneus nominatus est, quasi couneus, eo quod in unum omnes cogantur. [60] Classes dictae propter divisionem exercitus, qui postea manipuli dicti sunt. Unde et Vergilius (Aen. 2,30): Classibus hic locus, hic acies certare solebant.

[61] Iam postea et classica navium dicta. Nodus proprie est densa peditum multitudo, sicut turma equitum. Nodum autem dictum pro difficultate, quod vix possit resolvi. Alae in exercitu triginta equites esse dicuntur. [62] Alae autem equites ob hoc dicti, quia tegunt pedites alarum vice. [63] Cornua vocantur extremitas exercitus, quod intorta sit. [64] Agmen dicitur cum exercitus iter facit, ab agendo vocatum, id est eundo. Plautus (Most. 562): 'Quo te agis?' Ipse est enim exercitus ambulans. Nam agmen dicitur, quod in longitudine directum est, quale solet esse cum exercitus portis procedit. Quidquid fuerit aliud, abusive dicitur.

Caput IV. DE CIVIBUS.
[1] De imperiis militiaeque vocabulis ex parte dictum est, deinceps civium nomina summatim subiungimus. [2] Cives vocati, quod in unum coeuntes vivant, ut vita communis et ornatior fiat et tutior. [3] Domus unius familiae habitaculum est, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. Est autem domus genus, familia, sive coniunctio viri et uxoris. Incipit autem a duobus, et est nomen Graecum. [4] Nam familia est liberi ex liberis legibus suscepti, a femore. Genus autem a gignendo et progenerando dictum, aut a definitione certorum prognatorum, ut nationes, quae propriis cognationibus terminatae gentes appellantur. [5] Populus est humanae multitudinis, iuris consensu et concordi communione sociatus. Populus autem eo distat a plebibus, quod populus universi cives sunt, connumeratis senioribus civitatis. [Plebs autem reliquum vulgus sine senioribus civitatis.] [6] Populus ergo tota civitas est; vulgus vero plebs est. Plebs autem dicta a pluralitate; maior est enim numerus minorum quam seniorum. Populus vero +soucnamoiV+ dicitur, id est +sitoasis+. Unde et populus dictus est. Graece autem populus laoV dicitur, a lapidibus. Vulgus est passim inhabitans multitudo, quasi quisque quo vult. [7] Tribus dicuntur tamquam curiae et congregationes distinctae populorum, et vocatae tribus ab eo quod in principio Romani trifarie fuerunt a Romulo dispertiti: in senatoribus, militibus et plebibus. Quae tamen tribus nunc multiplicatae nomen pristinum retinent. [8] Senatui nomen aetas dedit, quod seniores essent. Alii a sinendo dictos accipiunt senatores. Ipsi enim agendi facultatem dabant. [9] Senatus consultus a consulendo et tractando est dictus, quod sic fit, ut consuleat et nocere non possit. [10] Patres autem, ut Sallustius (Cat. 6) dicit, a curae similitudine vocati sunt. Nam sicut patres filios suos, ita illi rempublicam alebant. [11] Patres conscripti, quia dum Romulus decem curias senatorum elegisset, nomina eorum praesenti populo in tabulas aureas contulit, atque inde patres conscripti vocati. [12] Primi ordinis senatorum dicuntur inlustres, secundi spectabiles, tertii clarissimi. Iam inferius quartum aliquod genus non est. Quamvis autem senatoria quisque origine esset, usque ad legitimos annos eques Romanus erat; deinde accipiebat honorem senatoriae dignitatis. [13] Censores apud veteres Romanos erant. Est enim nomen censoris dignitas iudicialis. Censere enim iudicare est. Item censores sunt patrimoniorum iudices, a censu aeris appellati. [14] Iudices dicti quasi ius dicentes populo, sive quod iure disceptent. Iure autem disputare est iuste iudicare. Non est autem iudex, si non est in eo iustitia. [15] Praesides rectores provinciae sunt, dicti quod praesunt. [16] Praetores autem quasi praeceptores civitatis et principes. Idem et quaestores quasi quaesitores, eo quod quaestionibus praesunt. Consilium enim et causa apud eos est. [17] Proceres sunt principes civitatis, quasi procedes, quod ante omnes honore praecedant. Unde et capita trabium, quae eminent extra parietes, proceres dicuntur, eo quod primo procedant. [18] Hinc ad primores facta translatio, quod a cetera multitudine prominent. Tribuni dicti quod plebi vel iura vel opem tribuunt. Constituti sunt autem sexto anno post reges exactos. Dum enim plebs a senatu et consulibus premeretur, tunc ipsa sibi tribunos quasi proprios iudices et defensores creavit, qui eorum libertatem tuerentur, et eos adversus iniuriam nobilitatis defenderent. Unde et defensores dicti, eo quod plebem sibi commissam contra insolentiam inproborum defendant. At contra nunc quidam eversores, non defensores existunt. [19] Numerarii vocati sunt, quia publicum nummum aerariis inferunt. [20] Functi, ab eo quod fungantur officio et honore aliquo dicti. Hinc et defunctos mortuos dicimus, qui conpleverunt vitae officia; nihil enim iam faciunt. [21] Municipes sunt in eodem municipio nati, ab officio munerum dicti, eo quod publica munia accipiunt. Munia enim officia sunt. Unde et inmunes dicuntur, qui nullum gerunt officium. [22] Municipales originales cives et in locum officium gerentes. [23] Decuriones dicti, quod sint de ordine curiae. Officium enim curiae administrant. Unde non est decurio, qui summam non intulit vel curiam participavit. [24] Curiales autem idem et decuriones. Et dicti curiales, quia civilia munera procurant et exequuntur. [25] Principales, magistrati et duumvirales curialium officiorum ordines sunt. Principales dicti, quod primi sint magistratibus. [26] Magistrati vero, quod maiores sunt reliquis officiis. Duumvirales **. [27] Tabellio vocatus eo quod sit portitor tabellarum. Idem exceptor, idem et scriba publicus, quia ea tantum, quae gestis publicantur, scribit. [28] Burgarii a burgis dicti, quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Unde et Burgundionum gentis nomen inhaesit, quos quondam subacta Germania Romani per castra disposuerunt, atque ita nomen ex locis sumpserunt. [29] Collegiati dicuntur, quod ex eorum collegio custodiisque deputentur, qui facinus aliquod commiserunt. Est enim sordidissimum genus hominum patre incerto progenitum. [30] Privati sunt extranei ab officiis publicis. Est enim nomen magistratum habenti contrarium, et dict privati quod sint ab officiis curiae absoluti. [31] Mercennarii sunt qui serviunt accepta mercede. Idem et barones Graeco nomine, quod sint fortes in laboribus. baruV enim dicitur gravis, quod est fortis. Cui contrarius est levis, id est infirmus. [32] Publicani appellantur conductores vectigalium fisci, vel rerum publicarum, sive qui vectigalia publica exigunt, vel qui per negotia saeculi lucra sectantur. Unde et cognominati sunt. [33] Vilicus proprie villae gubernator est. Unde et a villa vilicus nomen accepit. Interdum autem vilicus non gubernationem villae, sed dispensationem universae domus, Tullio interpretante, significat, quod est universarum possessionum et villarum dispensatorem. [34] Actores idem et curatores ab agendo et curando vocati. [35] Procuratores vero, eo quod vice curatoris fungantur, quasi propter curatores, sicut proconsul pro consule. [36] Coloni sunt cultores advenae, dicti a cultura agri. Sunt enim aliunde venientes atque alienum agrum locatum colentes, ac debentes conditionem genitali solo propter agri culturam sub dominio possessoris, pro eo quod his locatus est fundus. Coloni autem quattuor modis dicuntur. Nam coloni aut Romani sunt, aut coloni Latini, aut coloni auxiliares, aut coloni ruris privati. [37] Inquilini vocati quasi incolentes aliena. Non enim habent propriam sedem, sed in terra aliena inhabitant. [38] Differt autem inter inquilinum et advenam. Inquilini enim sunt qui emigrant, et non perpetuo permanent. Advenae autem vel incolae adventicii perhibentur, sed permanentes; et inde incolae, quia iam habitatores sunt, ab incolendo. [39] Indigenae sunt inde geniti, et in eodem loco nati, ubi inhabitant. [40] Incola autem non indigenam, sed advenam indicat. [41] Peregrini dicti eo quod ignorantur eorum parentes, a quibus orti existunt. Sunt enim de longinqua regione. [42] Urbani vocabantur, qui Romae habitabant. Qui vero in ceteris locis, oppidani. Nam sola urbs Roma, cetera oppida. [43] Famuli sunt ex propria servorum familia orti. Servi autem vocabulum inde traxerunt, quod hi, qui iure belli possint occidi a victoribus, cum servabantur, servi fiebant, a servando scilicet servi appellati. [44] Ancillae a sustentaculo vocatae. agkwn enim Graece cubitus dicitur. Unde et anconem dicimus. [45] Mancipium est quidquid manu capi subdique potest, ut homo, equus, ovis. Haec enim animalia statim ut nata sunt, mancipium ess putantur. Nam et ea, quae in bestiarum numero sunt, tunc videntur mancipium esse, quando capi sive domari coeperint. [46] Ingenui dicti, quia in genere habent libertatem, non in facto sicut liberti. Unde et eos Graeci eugeneis vocant, quod sint boni generis. [47] Libertus autem vocatus quasi liberatus. Erat enim prius iugo servitutis addictus. Libertorum autem filii apud antiquos libertini appellabantur, quasi de libertis nati. Nunc vero libertinus aut a liberto factus, aut possessus. [48] Manumissus dicitur quasi manu emissus. Apud veteres enim quotiens manu mittebant, alapa pe
rcussos circumagebant, et liberos confirmabant; unde et manumissi dicti, eo quod manu mitterentur. [49] Dediticii primum a deditione sunt nuncupati. Deditio enim dicitur quando se victi aut vincendi hostes victoribus tradunt: quibus haec origo nominis fuit. Dum quondam adversus populum Romanum servi armis sumptis dimicassent, victi se dederunt, conprehensique varia turpitudine affecti sunt. [50] Ex his quidam postea a dominis manumissi, propter suppliciorum notas, quas manifeste perpessi sunt, ad dignitatem civium Romanorum non pervenerunt. [51] Latini ante Romam conditam apud Latinos fiebant, numquam per testamentum, sed per epistolam libertatem sumentes. Inde quia per testamentum non fiebant, nec ex testamento aliquid capere, nec suos heredes facere poterant, cives Romani postea sub consulibus per testamenta in urbe Romana effecti sunt. [52] Dicti autem cives Romani, quia testamento liberi effecti in numerum Romanorum civium rediguntur. His primum aditus erat in urbe Roma commorari; ceteris autem libertis prohibebatur ne vel in urbe Roma, vel infra septimum ab urbe miliarium commanerent.

Caput V. DE ADFINITATIBUS ET GRADIBUS.
[1] Heredis nomen inposuit census aeris. Solvet enim tributum auctoris. In hoc enimvero vocabulo prima successio est hereditatis et generis, ut sunt filii et nepotes. [2] Proheres est, qui loco heredis fungitur, quasi pro herede. Est enim aut institutus, aut substitutus. [3] Pater est, a quo initium nascitur generis. Itaque is paterfamilias vocitatur. Pater autem dictus eo quod patratione peracta filium procreet. Patratio enim est rei veneriae consummatio. Lucretius (4,1129):

Et bene patra patrum.

[4] Genitores autem a gignendo; et parentes quasi parientes. Idem et creatores. [5] Crementum enim est semen masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc creatores parentes dicuntur. [6] Mater dicitur, quod exinde efficiatur aliquid. Mater enim quasi materia; nam causa pater est. [7] Pater familias autem dictus, quod omnibus in familia sua positis servis tamquam pater filiis patria dilectione consulit, servorumque condicionem a filiorum affectu non discernit, sed quasi unum membrum amplectit. Hinc enim exortum est nomen patri familias. Qui autem inique dominantur in servis, hoc se nomine nequaquam reputent appellari. [8] Matremfamilias inde vocari, quia per quandam iuris sollemnitatem in familiam transit mariti. Tabulae enim matrimoniales instrumenta emptionis suae sunt. Alias sicut matrona est mater primi pueri, id est quasi mater nati, ita materfamilias illa est quae plures enixa est. Nam familia ex duobus esse incipit. [9] Avus patris pater est, ab aevo dictus, id est ab antiquitate. Proavus avi pater est, quasi prope avum. Abavus proavi pater [est], iam longe ab avo. Atavus abavi pater. [10] Tritavus atavi pater, quasi tetravus, id est quartus super avum. Sed tritavus ultimum cognationis nomen est. Familia enim oritur a patre, terminatur in tritavo. [11] Filius et filia a familia dicti sunt; ipsi enim primi in ordine nascentium existunt. Unde et Cornelia familia stirps ipsa omnis a Cornelio orta. Familia autem a femore. [12] Femore enim genus et stirps ostenditur. Nam familia pro servis abusive, non proprie dicitur. [13] Stirps ex longa generis significatione vocatur. Gnatus dictus quia generatus. Unde et per G scribitur. Suboles eo quod substitutio sit generis. [14] Quadripertitus est autem ordo filiorum, ita: unigenitus, primogenitus, medius, novissimus. Primogenitus, ante quem nullus. Unigenitus, post quem nullus. Medius, inter omnes. Novissimus, post omnes. Idem et minimus, a monade. Novissimus autem propter quod novus, quia ceteri praecedendo antiquiores existunt. [15] Quattuor etiam modis filii appellantur: natura, imitatione, adoptione, doctrina. Natura, veluti quum dicuntur filii Abrahae Iudaei. Imitatione, ut ipsius Abrahae fidem imitantes ex gentibus, dicente Evangelio (Luc. 3,8): 'Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae'; veluti sicut eosdem Iudaeos Dominus filios esse dicit diaboli; a quo non nati, sed quem fuerant imitati. [16] Adoptione quoque, quod humana consuetudine nulli licet nescire, vel sicut nos Deo non natura, sed adoptione dicimus: 'Pater noster, qui es in caelis.' Doctrina, sicut Apostolus filios suos appellat eos quibus Evangelium praedicavit. [17] Filii autem ideo in legibus liberi appellantur, ut isto vocabulo secernantur a servis; quia sicut servus in potestate est domini, sic filius in potestate est patris. Inde etiam filio fit emancipatio, ut sit liber a patre, sicut fit servo manumissio, ut sit liberatus a domino. [18] Item liberi dicti, quia ex libero sunt matrimonio orti. Nam filii ex libero et ancilla servilis condicionis sunt. Semper enim qui nascitur deteriorem parentis statum sumit. [19] Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas coniugii. Idem et pueri a pube. [20] Adoptivus filius est, qui aut patre iusto, aut avo, aut proavo, cuius potestate per mancipationem est traditus in alienam potestatem, qui utriusque fert nomen, ut Fabius Aemilius, vel Scipio Paulinus. [21] Gemini sunt non duo tantum simul nati, sed etiam plures. De geminis autem uno aborto, alter, qui legitime natus fuerit, Vopiscus nominatur. [22] Posthumus vocatur eo quod post humationem patris nascitur, id est post obitum. Iste et defuncti nomen accepit. Sic enim lex voluit, ut qui de defuncto nascitur, defuncti nomine appelletur. [23] Nothus dicitur, qui de patre nobili et de matre ignobili gignitur, sicut ex concubina. Est autem hoc nomen Graecum et in Latinitate deficit. [24] Huic contrarius spurius, qui de matre nobili et patre ignobili nascitur. Item spurius patre incerto, matre vidua genitus, velut tantum spurii filius; quia muliebrem naturam veteres spurium vocabant; velut apo [tou] sporou, hoc est seminis; non patris nomine. [25] Eosdem et Favonios appellabant, quia quaedam animalia Favonio spiritu hausto concipere existimantur. Unde et hi, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur. Latine autem spurii quasi extra puritatem, id est quasi inmundi. [26] Nepos est, qui ex filio natus est. Dictus autem nepos quasi natus post. Primum enim filius nascitur, deinde nepos. Gradus enim substitutionis est. Hinc et posteritas, quasi postera aetas. Nepos autem utriusque sexus est. Nam ut neptis dicamus in iure est propter discretionem successionis admissum. [27] Pronepos est, qui ex nepote conceptus natusque est. Et dictus pronepos, quasi natus porro post. Ex hoc quoque gradu incipit vocari et progenies, quasi porro post geniti. Nam filii et nepotes non sunt progenies, quia non est in eis longa posteritas. [28] Sicut autem inferius longe editi progenies dicuntur, ita superius proavi, atavi qui et progenitores appellantur, quasi porro generantes. Pronepos dictus, quia prope nepotem. [29] Abnepos, quia seiungitur a nepote. Est enim inter illum et nepotem pronepos. Adnepos abnepotis filius. [30] Trinepos adnepotis filius, quia post nepotem quartus in ordine est, quasi tetranepos. [31] Minores autem non dicimus, nisi quotiens graduum deficit nomen, ut puta filius, nepos, pronepos, abnepos, adnepos, trinepos. Ubi isti gradus defecerint, merito iam dicimus minores, sicut et maiores dicimus, post patris, avi, proavi, abavi, atavi, tritavique vocabulum.

Caput VI. DE AGNATIS ET COGNATIS.
[1] Agnati dicti eo, quod accedant pro natis, dum desunt filii. Qui ideo prius in gente agnoscuntur, quia veniunt per virilis sexus personas, veluti frater eodem patre natus, vel fratris filius neposve ex eo; item patruus. [2] Cognati dicti, quia sunt et ipsi propinquitate cognationis coniuncti. Qui inde post agnatos habentur, quia per feminini sexus personas veniunt, nec sunt agnati, sed alias naturali iure cognati. [3] Proximus, propter proximitatem sanguinis appellatus. [4] Consanguinei vocati, eo quod ex uno sanguine, id est ex uno patris semine sati sunt. Nam semen viri spuma est sanguinis ad instar aquae in scopulos conlisae, quae spumam candidam facit, vel sicut vinum nigrum, quod in calice agitatum spumam albentem reddit. [5] Fratres dicti, eo quod sint ex eodem fructu, id est ex eodem semine nati. [6] Germani vero de eadem genetrice manantes; non, ut multi dicunt, de eodem germine, qui tantum fratres vocantur. Ergo fratres ex eodem fructu, germani ex eadem genetrice manantes. [7] Uterini vocati, quod sint ex diversis patribus, et uno utero editi. Nam uterus tantum mulieris est. [8] Quattuor autem modis in Scripturis divinis fratres dici: natura, gente, cognatione, affectu. Natura, ut Esau et Iacob, Andreas et Petrus, Iacobus et Iohannes. Gente, ut omnes Iudaei fratres inter se vocantur in Deuteronomio (15,12): 'Si autem emeris fratrem tuum, qui est Hebraeus.' Et Apostolus (Rom. 9,3): 'Optabam,' inquit, 'ego Anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israhelitae.' [9] Porro cognatione fratres vocantur, qui sunt de una familia, id est patria; quas Latini paternitates interpretantur, cum ex una radice multa generis turba diffunditur. Et in Genesi dixit Abraham ad Loth (13,8): 'Non sit rixa inter me et te et inter pastores tuos et pastores meos, quia omnes fratres nos sumus.' Et certe Loth non erat frater Abrahae, sed filius fratris eius Aram. [10] Quarto modo affectu fratres dici, qui in duo scinduntur: spiritale et commune. Spiritale, quo omnes Christiani fratres vocamur, ut (Psalm. 133,1): 'Ecce quam bonum, et quam iucundum habitare fratres in unum.' In commune, cum et omnes homines ex uno patre nati pari inter nos germanitate coniungimur, Scriptura loquente (Isai. 66,5): 'Dicite his qui oderunt vos: Fratres nostri vos estis.' [11] Germana ita intellegitur ut germanus, eadem genetrice manans. [12] Soror autem, ut frater. Nam soror est ex eodem semine dicta, quod sola cum fratribus in sorte agnationis habeatur. [13] Fratres patrueles dicti, eo quod patres eorum germani fratres inter se fuerunt. [14] Consobrini vero vocati, qui aut ex sorore et fratre, aut ex duabus sororibus sunt nati, quasi consororini. Fratrueles autem materterae filii sunt. [15] Sobrini consobrinorum filii. [16] Tius Graecum est. Patruus frater patris est, quasi pater alius. Unde et moriente patre pupillum prior patruus suscipit, et quasi filium lege tuetur. [17] Avunculus est matris frater, cuius nomen formam diminutivi habere videtur, quia ab avo venire monstratur. [18] Amita est soror patris quasi alia mater. Matertera est soror matris, quasi mater altera. [19] Socer est, qui filiam dedit. Gener est, qui filiam duxit. Gener autem dictus, quod adsciscatur ad augendum genus. Socer autem et socrus, quod generum vel nurum sibi adsocient. [20] Vitricus [est], qui uxorem ex alio viro filium aut filiam habentem duxit. Et dictus vitricus quasi novitricus, quod a matre superducatur novus. [21] Privignus est qui ex alio patre natus est; et privignus dici putatur quasi privigenus, quia prius genitus. Unde et vulgo antenatus. [22] Vocabula a gente haec videntur declinata: genitor, genetrix, agnati, agnatae, cognati, cognatae, progenitores, progenetrices, germani, germanae. [23] ITEM DE PRAEDICTIS AFFINITATIBUS. Auctor mei generis mihi pater est, ego illi filius aut filia. Patris mei pater mihi avus est, ego illi nepos, aut neptis. Patris mei avus mihi proavus est, ego illi pronepos, aut proneptis. Patris mei proavus mihi abavus est, ego illi abnepos, aut abneptis. Patris mei abavus mihi atavus est, ego illi adnepos, aut adneptis. Patris mei atavus mihi tritavus est, ego illi trinepos, aut trineptis. [24] DE PATRUIS. Patris mei frater mihi patruus est, ego illi fratris filius, aut filia. Patrui mei pater mihi pater magnus est, ego illi filii, aut filiae fratris filius, aut filia. Patrui mei avus mihi propatruus est, ego illi filii, aut filiae aut nepos, aut neptis. Patrui mei proavus mihi adpatruus est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia. [25] DE AMITIS. Patris mei soror mihi amita est, ego illi fratris filius, aut filia. Amitae meae mater mihi amita magna est, ego illi filiae fratris filius, aut filia. Amitae meae avia mihi proamita est, ego illi nepotis aut neptis filius, aut filia. Amitae meae proavia mihi abamita est, ego illi nepotis, aut neptis filius, aut filia. [26] DE AVUNCULIS. Matris meae frater mihi avunculus est, ego illi sororis filius, aut filia. Avunculi mei pater mihi avunculus magnus est, ego illi filii sororis filius, aut filia. Avunculi mei avus mihi proavunculus est, ego illi filii nepos, aut neptis. Avunculi mei proavus mihi abavunculus est, ego illi neptis filius, aut filia. [27] DE MATERTERIS. Matris meae soror mihi matertera est, ego illi sororis filius, aut filia. Materterae meae soror mihi matertera magna est, ego illi sororis nepos, aut neptis. Aviae meae soror mihi abmatertera est, ego illi pronepos sororis, aut pronepotis. Proaviae meae soror mihi promatertera est, ego illi neptis filius, aut filia.

[28] Stemmata dicuntur ramusculi, quos advocati faciunt in genere, cum gradus cognationum partiuntur, ut puta ille filius, ille pater, ille avus, ille agnatus, et ceteri, quorum figurae haec:

[STEMMA 1]

[STEMMA 2]

[29] Haec consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodam modo revocat fugientem. Ideo autem usque ad sextum generis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur.

[STEMMA 3]

Caput VII.
DE CONIUGIIS.
[1] Vir sexum significat, non coniugium, nisi adieceris vir eius. [2] Maritus vero etiam sine adiectione coniugem sonat; et a mare maritus, quasi mas. Est enim nomen primae positionis, quod facit in diminutione masculus, in derivatione maritus. [3] Sponsus ab spondendo vocatus. Nam ante usum tabellarum matrimonii cautiones sibi invicem emittebant, in quibus spondebant se invicem consentire in iura matrimonii, et fideiussores dabant. [4] Unde admissum est ut sponsum dicamus virum, ab spondendo, et sponsam similiter. Ceterum proprie spondere velle est. Ergo sponsus non quia promittitur, sed quia spondet et sponsores dat. [5] Arrabo dicta, quasi arra bona. Quod enim datur pro coniugio, bene datur, quia coniugium bonum est. Quod vero causa fornicationis aut adulterii, malum est, idcirco arrabo non est. [6] Dicta autem arra a re, pro qua traditur. Est autem arra non solum sponsio coniugalis, sed etiam pro qualibet promissa re, ut aut reddatur aut conpleatur. [7] Proci nuptiarum petitores, a procando et petendo dicti. [8] Pronuba dicta, eo quod nubentibus praeest, quaeque nubentem viro coniungit. Ipsa est et paranympha. Nam nympha sponsa in nuptiis; et nympha pro lavationis officio, quod et ad nomen nubentis adluditur. [9] Coniuges appellati propter iugum, quod inponitur matrimonio coniungendis. Iugo enim nubentes subici solent, propter futuram concordiam, ne separentur. Coniuges autem verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc inter eos ignoretur coniugalis concubitus; sicut Maria Ioseph coniux vocatur, inter quos nec fuerat nec futura erat carnis ulla commixtio. [10] Nuptae dictae, quod vultus suos velent. Translatum nomen a nubibus, quibus tegitur caelum. Unde et nuptiae dicuntur, quod ibi primum nubentium capita velantur. Obnubere enim cooperire est. [11] Cuius contraria innuba, hoc est innupta, quae adhuc vultum suum non velat. Uxores vocatae, quasi unxiores. [12] Moris enim erat antiquitus ut nubentes puellae simul venirent ad limen mariti, et postes, antequam ingrederentur, ornarent laneis vittis et oleo unguerent. Et inde uxores dictae, quasi unxiores: quae ideo vetabantur limina calcare, quod illic ianuae et coeant et separentur. [13] Matrona est quae iam nupsit, et dicta matrona, quasi mater nati, vel quia iam mater fieri potest, unde et matrimonium dictum. Distinguitur autem inter matronam et matrem, et matrem et matremfamilias. Nam matronae, quia iam in matrimonium convenerunt: matres, quia genuerunt: matresfamilias, quia perquandam iuris sollemnitatem in familiam mariti transierunt. [14] Monogamus dictus, quia uni tantum nupsit. monon enim apud Graecos unum dicitur, gamos nuptiae interpretantur. [15] Digamus autem et trigamus a numero uxorum vocatus, quasi duabus, vel tribus maritus. [16] Vidua vocata, quod cum viro duo non fuerit, nec circa consortium alterius viri post mortem coniugis primi adhaeserit. Nam quae alteri post mortem prioris viri nupserint, viduae non dicuntur. Item vidua dicta, quod sola sit, nec circa consortium viri coniugalia iura custodiat. [17] Fratris uxor fratrissa vocatur. Mariti frater levir dicitur. Duorum inter se fratrum uxores ianetrices vocantur, quasi eandem ianuam terentes, vel per eandem ianuam iter habentes. Viri soror galos appellatur. [18] Sororis vir speciale nomen non habet, nec uxoris frater. [19] Matrimonium est nubilium iusta conventio et condicio. [20] Coniugium est legitimarum personarum inter se coeundi et copulandi nuptiae: coniugium dictum quia coniuncti sunt, vel a iugo quo in nuptiis copulantur, ne resolvi aut separari possint. [21] Conubium autem non a nupta, sed a nubendo formatum. Dicitur autem conubium, cum aequales in nuptias coeunt, ut puta cives Romani, pari utique dignitate. Conubium autem non est, cum civis Romanus cum Latina iungitur. Quotiens autem conubium non est, filii patrem non sequuntur. [22] Hymenaeus dicitur a quodam Hymenaeo, qui primus prospere usus est nuptiis, vel apo tou umenoV, quae membrana virginitatis est claustrum. [23] Contubernium est ad tempus coeundi conventio; unde et tabernaculum, quod modo huc, modo illuc praefigitur. [24] Repudium est quod sub testimonio testium vel praesenti vel absenti mittitur. [25] Divortiumn est quotienscumque dissoluto matrimonio alter eorum alteras nuptias sequitur. Divortium autem dictum a flexu viarum, hoc est, viae in diversa tendentes. [26] Frivolum est cum eo animo separantur, ut rursum ad se invicem revertantur. Nam frivolus est velut quassae mentis et fluxae, nec stabilis. Proprie autem frivola vocantur fictilia vasa inutilia. [27] Tribus autem ob causis ducitur uxor: prima est causa prolis, de qua legitur in Genesi (1,28): 'Et benedixit eos,' dicens: 'Crescite et multiplicamini': secunda causa adiutorii, de qua ibi in Genesi dicitur (2,18): 'Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adiutorium simile': tertia causa incontinentiae, unde dicit Apostolus, ut (1 Cor. 7,9): 'Qui se non continet, nubat.' [28] In eligendo marito quattuor spectari solent: virtus, genus, pulchritudo, sapientia. Ex his sapientia potentior est ad amoris affectum. Refert haec quattuor Vergilius de Aenea, quod his Dido inpulsa est in amorem eius (Aen. 4,11-14):

Pulchritudine:
Quam sese ore ferens!
Virtute:
Quam forti pectore et armis!
Oratione:
Heu quibus ille
iactatus fatis, quae bella exhausta canebat!
Genere:
Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.

[29] Item in eligenda uxore quattuor res inpellunt hominem ad amorem: pulchritudo, genus, divitiae, mores. Melius tamen si in ea mores quam pulchritudo quaeratur. Nunc autem illae quaeruntur, quas aut divitiae aut forma, non quas probitas morum commendat. [30] Ideo autem feminae sub viri potestate consistunt, quia levitate animi plerumque decipiuntur. Unde et aequum erat eas viri auctoritate reprimi. Proinde et veteres volueruut feminas innuptas, quamvis perfectae aetatis essent, propter ipsam animi levitatem in tutela consistere.


Liber X. De vocabulis

ABCDEFGHIKLMNOPQRSTUV

[1] ORIGO quorundam nominum, id est unde veniant, non pene omnibus patet. Proinde quaedam noscendi gratia huic operi interiecimus.

DE QUIBUSDAM VOCABULIS HOMINUM. Licet origo nominum, unde veniant, a philosophis eam teneat rationem, ut per denominationem homo ab humanitate, sapiens a sapientia nominetur, quia prius sapientia, deinde sapiens; tamen claret alia specialis in origine quorundam nominum causa, sicut homo ab humo, unde proprie homo est appellatus. Ex quibus exempli gratia quaedam in hoc opere posuimus.

A
[2] Aeros, vir fortis et sapiens. Auctor ab augendo dictus. Auctorem autem feminino genere dici non posse. Nam quaedam sunt quae in feminino flecti non possunt, ut cursor. Actor, ab agendo. [3] Alumnus ab alendo vocatus, licet et qui alit et qui alitur alumnus dici potest; id est et qui nutrit et qui nutritur; sed melius tamen qui nutritur. [4] Amicus, per derivationem, quasi animi custos. [5] Dictus autem proprie: amator turpitudinis, quia amore torquetur libidinis: amicus ab hamo, id est, a catena caritatis; unde et hami quod teneant. Amabilis autem, quod sit amore dignus. Amasius, eo quod sit pronus ad amorem. [6] Astutus ab astu vocatus, quod est callidi et cauti nominis, qui possit sine periculo fortiter aliquid facere. Argutus, quia argumentum cito invenit in loquendo. Acer, in unamquamque formam vegetus ac nimius. Alacer, a velocitate et cursu, quasi diceret aliger. Armiger, quod arma gerat. Alacris, laetus: alacer, gestiens et [nullius] rei novitate turbatus. Agilis, ab agendo aliquid celeriter, sicut docilis. [7] Aemulus, eiusdem rei studiosus, quasi imitator et amabilis. Alias inimicus invenitur. Aequus est secundum naturam iustus dictus, ab aequitate, hoc est ab eo quad sit aequalis; unde et aequitas appellata, ab aequalitate quadam scilicet. Aequaevus, ab eo quod sit alteri aequalis aevo, id est coaetaneus. Adrogans, eo quod multum rogetur, et ille fastidiosus sit. Audax proprie pro adrogante ponitur. Animosus, quod sit animis et viribus plenus. Animatus, quasi animo auctus, quasi animo firmatus. [8] Aelatus, pro eo quod se ipsum super mensuram suam elevet, dum magnus sibi videtur de his quae agit. Adtollens, quod se elevet et erigat. Ambitiosus, quod honores ambiat. [9] Avidus dictus ab avendo; avere enim cupere est. Hinc et avarus. Nam quid est avarum esse? progredi ultra quam sufficit. Avarus ex eo dictus, quod sit avidus auri, et numquam opibus expleatur, et quantum plus habuerit tantum plus cupiat, Flacci super hoc concordante sententia, qui ait (Epp. 1,2,56):

Semper avarus eget.

Et Sallustius (Cat. 11,3): «quod neque avaritia e copia, neque inopia minuatur.» [10] Amarus a sapore translatum nomen habet. Est enim insuavis, nec novit quemquam ad consortium suum aliqua invitare dulcedine. Adulter, violator maritalis pudoris, eo quod alterius torum polluat. [11] Anceps, huc et illuc fluctuans ac dubius istud an illud capiat, et in qua parte declinet anxius. Atrox, quod sit tetris moribus. Abstemius, a temeto, id est vino, quasi abstinens a vino. [Adfinis.] Ablactatus, quod sit a lacte ablatus. [12] Aeger, quod agatur infirmitate vel tristitia ad tempus. Aegrotus, quod sit aeger frequentius, sicut iratus et iracundus. Aerumnosus a rumine dictus, quod per inopiam miser factus esuriat et sitiat. [13] Auspex, eo quod avium auspicia intendat, sicut auceps quod aves capiat. Astrosus ab astro dictus, quasi malo sidere natus. [14] Aenormis, eo quod normam et mensuram excedat. Abactor est fur iumentorum et pecorum, quem vulgo abigeium vocant, ab abigendo scilicet. [15] Atratus et albatus: ille a veste nigra, iste ab alba. Advena, eo quod aliunde adveniat. Alienigena, quod alieni generis sit, et non eius ubi est. [Item] Alienigena, qui ex alia gente genitus est, et non ex ea ubi est. [16] Accola, eo quod adveniens terram colat. Agricola, a colendo agro, sicut silvicola. Adsecula, eo quod sequatur aliquem lucri causa. [17] Assiduus dicebatur apud antiquos qui assibus ad aerarium expensum conferendis erat, et in negotiis quoque publicis frequens; unde et per S, non per D scribendus est. [18] Adparitor nominatus, quod appareat et videatur et praesto sit ad obsequium. Adtentus, ut aliquid audiens teneat. [19] Adtonitus, veluti furore quodam instinctus atque stupefactus; dictus autem adtonitus a tonitruum strepitu, quasi tonitru obstupefactus et vicino fulgori aut tactu proximus. [20] Adlectus, quod sit palam electus. Abactus, quod sit ab actu remotus. Abortivus, eo quod non oriatur, sed aboriatur et excidat. Adoptivus, quia est optatus palam in filium. [21] Ambo, ab eo quod est amfo, nomen de Graeco Latinum factum, littera tertia demutata. Alius [e multis dicitur]. Alter [vero e duobus]. Aequimanus appellatur utraque manu gladium tenens.

B
[22] Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod vellet et nihil patiendo quod nollet. Ille autem vere beatus est qui et habet omnia quae vult bona, et nihil vult male. Ex his enim duobus beatus homo efficitur. [23] Bonus a venustate corporis creditur dictus: postea et ad aninium translatum nomen. Eum autem dicimus bonum cui non praevalet malum: eumque optimum qui peccat minimum. [24] Benignus est vir sponte ad benefaciendum paratus et dulcis adloquio. Non autem multum distat benignus a bono, quia et ipse ad benefaciendum videtur expositus. Sed in eo differt quia potest bonus esse et tristior, et bene quidem facere et praestare quod poscitur, non tamen suavis esse novit consortio; benignus autem sua cunctos novit invitare dulcedine. [25] Beneficus a benefaciendo alteri dictus; unde et beneficientia vocatur, quae proximo prode est. [26] Benivolus, quia bene vult. Non tamen dicimus benevolus, sicut nec malevolus. Saepe enim ex duabus partibus conpositum nomen aut priorem aut sequentem litteram corrumpit. Nam benevolentia absurdum sonat. [27] Blandus, dulcis et invitans ad familiaritatem sui. [28] Brutus, quasi obrutus, quia sensu caret. Est enim sine ratione, sine prudentia. Unde et ille Iunius Brutus ex sorore Tarquinii Superbi genitus, cum eundem casum timeret quem frater inciderat, qui ob divitias et prudentiam ab avunculo fuerat occisus, utilem temporis stultitiam simulavit. Unde etiam Brutus est cognominatus, dum vocaretur Iunius. [29] [Burrus.] Balbus a balando potius quam loquendo dictus. Verba enim non explicat. Inde et blaesus, quia verba frangit. [30] Bucco, garrulus, quod ceteros oris loquacitate, non sensu exsuperet. Biliosus, quod sit semper tristis, ab humore nigro qui bilis vocatur. [31] Baburrus, stultus, ineptus. Biothanatus, quod sit bis mortuus. qanatoV enim Graeco sermone mors dicitur.

C
[32] Clarus, a caelo, quod splendeat. Unde et clara dies pro splendore caeli. Celsus a caelo dictus, quod sit sublimis et altus, quasi caelestis. [33] Castus primum a castratione nuncupatus: postea placuit veteribus etiam eos sic nominari qui perpetuam libidinis abstinentiam pollicebantur. [34] Caeles dictus, quia iter sibi facit ad caelum. Caelebs, conubii expers, qualia sunt numina in caelo, quae absque coniugiis sunt. Et caelebs dictus quasi caelo beatus. Caelicola, eo quod caelum colat; est enim angelus. [35] Continens non solum in castitate dicitur, sed et in cibo et potu, in ira quoque et vexatione mentis et detrahendi libidine. Et continens, quod se a multis malis abstineat. [36] Clemens, misericors, ab eo quod cluat, id est protegat et tueatur, sicut solet patronus clientem. [37] Concors a coniunctione cordis est appellatus. Nam sicut consors dicitur qui sortem iungit, ita ille concors dicitur qui corde iungitur. [38] Contionator. Consolator, adlocutor. Et inde dictus consolator, quod soli se adplicat cui loquitur, et solitudinem levat adloquio suo. Hinc et solacium. [39] Consultus est qui consulitur; cui contrarius est inconsultus, qui non accipit consilium. [40] Constans dictus quod undique stat, nec in aliquam partem declinari potest. Confidens, quod sit in cunctis fiducia plenus. Unde et Caecilius (246):

Si confidentiam adhibes, confide omnia.

[41] Cautus a cavendo dictus. Callidus, fraudulentus, quia celare novit, et male peritus. Callidum autem veteres non pro astuto tantum, sed etiam pro astute docto ponebant. Hunc et versutum, ab eo quod animum cito vertat. [42] Cupidus a capiendo multum, id est accipiendo, vocatus. Clamosus, quasi calamosus, a calamo; scilicet quod sonet. Calumniator, falsi criminis accusator; a calvendo, id est frustrando et decipiendo, dictus. [43] Calculator, a calculis, id est lapillis minutis, quos antiqui in manu tenentes numeros conponebant. [44] Conpilator, qui aliena dicta suis praemiscet, sicut solent pigmentarii in pila diversa mixta contundere. Hoc scelere quondam accusabatur Mantuanus ille vates, cum quosdam versus Homeri transferens suis permiscuisset et conpilator veterum ab aemulis diceretur: Ille respondit: «Magnarum esse virium clavam Herculi extorquere de manu.» [45] Contumax, ab eo quod contemnat. Chromaticus, quia non confunditur nec colorem mutat. Graece enim CHROMA color vocatur. [46] Contumeliosus, quia velox est et tumet verbis iniuriae. Contentiosus ab intentione vocatus, qui non ratione aliquid, sed sola pertinacia vindicat. [47] Contemptibilis, vel quia contemptui habilis, vel quia contemptus et vilis, id est sine honore. [48] Crudelis, hoc est crudus, quem Graeci wmon appellant per translationem, quasi non coctus nec esui habilis. Est enim asper et durus. [49] Carnifex, quod carnem afficiat. Cruciarius, eo quod sit cruce dignus. Collega a conligatione societatis et amicitiae conplexu dictus. [50] Coaetaneus, quasi conpar aetatis. Conplex, quia uno peccato vel crimine alteri est adplicatus ad malum; ad bonum vero numquam dicimus conplicem. [51] Consors, eo quod ad eum pars pertinet bonorum. Nam sortem veteres pro parte ponebant. Consors ergo, quod sit communis sorte, sicut dissors dissimilis sorte. [52] Celer appellatus a celeritate, quia quod usus exigit velocius facit. Confinalis, ab eo quod sit genere vel loco adfinis. [53] Colonus a colonia vel ab agro colendo dictus. Cognitor a cognoscendo causam dictus.

Curator, quod curam ferat pueris, qui adhuc eius aetatis sunt ut negotia sua satis administrare non possint. Clientes prius colientes dicebantur, a colendis patronis. [54] [Captus.] Captivus dicitur quasi capite deminutus; ingenuitatis enim fortuna ab eo excidit, unde et ab iuris peritis capite deminutus dicitur. [55] Colomis a columna vocatus, eo quod erectus et firmissimus sit. [56] Comtus a coma dictus, quod sit formosus capillis, vel quia comam nutrit. [57] Calamistratus, a calamistro, id est aco ferreo in calami similitudine facto, in quo crines obtorquentur, ut crispi sint: quem in cinere calefacere solent qui capillos crispant, ut calamistrati sint. [58] Corpulentus, quod sit corpore validus et lentis carnibus. Crassus, a sagina corporis, a creando carnes. Comesor, a comedendo satis. Est enim gulae ac ventri inmoderate deditus. [59] Caupo, pessimus de vino aquam faciens. Candidus [bonus, candens].

Canus dictus a candido; et candidus quasi candor datus. Studio enim accedit candor. Nam album vocari natura est. [60] Crispus. Clodus. Curvus. Caecus appellatus, quod careat visum. Est enim luminibus amissis. Caecus est qui utroque oculo non videt. [61] Caducus a cadendo dictus. Idem lunaticus eo quod [certo lunae tempore patiatur]. Confusus a confessione sceleris appellatus. Inde et confusio. [62] Convulsus dicitur, cui sua vi aliqua adimuntur. Unde et convulsa navis, cui eminentia vi tempestatis adimuntur, ut Vergilius (Aen. 1,383):

Vix septem convulsae undis,

quasi mutilatae. [63] Consumptus, totus sumptus et devoratus. Conciliatrix ob societatem flagitiosae consensionis dicta, eo quod intercurrat alienumque nundinet corpus. Hanc etiam et lenonem vocant. [64] Circumforanus, qui advocationum causa circum fora et conventus vagatur. Collegiatus. Carpentarius.

D
[65] Dominus per derivationem dictus, quod domui praesit. Disertus, doctus, a disserendo dictus: disposite enim disserit. Doctus, a dicendo. Inde et dictor. [66] Docilis, non quod sit doctus, sed quia doceri potest: est enim ingeniosus et ad discendum aptus. [67] Discipulus a disciplina dictus: disciplina autem a discendo vocata. Dispensator vocatur, cui creditur administratio pecuniarum. Et ideo dispensator quia prius qui dabant pecuniam non numerabant eam, sed adpendebant. [68] Dives ab aere vocatus. Decorus, perfectus, a decem. [Dulcis.] Decens, conpositus, a numero decem dictus. Hinc et decorus et decibilis. [69] Directus, eo quod in rectum vadit. Dilectus a diligentia. Haec sunt enim signa diligendi. [70] Delibutus, de oleo unctus, ut athletae solent, vel in cereumate pueri. Hinc et (Ter. Phorm. 856) «delibutum gaudio,» id est perfusum vel plenum. Delicatus, quod sit deliciis pastus, vivens in epulis et nitore corporis. [71] Defessus, semper infirmus, quasi diu fessus. Debilis, quod per bilem factus sit fragilis. Bilis enim humor est afficiens corpus. Decolor, quod desit illi color. [72] Desperatus vulgo vocatur malus ac perditus nec iam ullius prosperae spei. Dicitur autem per similitudinem aegrorum qui affecti et sine spe deponuntur. Consuetudo autem erat apud veteres ut desperati ante ianuas suas conlocarentur, vel ut extremum spiritum redderent terrae, vel ut possent a transeuntibus forte curari, qui aliquando simili laboraverant morbo. [73] Degener, aut ignobilis, aut quod sit inpari genere, aut si dum sit genere optimo natus, inhoneste tamen vivit. [74] Decrepitus, quod morti propior quasi ad mortis tenebras vertat, sicut crepusculum tempus noctis. Alii dicunt decrepitum non qui senectute avulsus est, sed qui iam crepare desierit, id est loqui cessaverit. [75] Depretiatus, ab eo quod sit vilis nec aliquo pretio dignus. Dirus, praeparcus et teter, quasi divina ira in id actus. Nam dirum dicitur quod divina infertur ira. Alias dirus, magnus. [76] Dehiscens, valde hiscens. Hic enim «de» augentis est, ut (Ter. Heaut. 825): «deamo te, Syre.» Despiciens, eo quod deorsum aspiciat vel contemptui habeat. Dolosus, insidiosus vel malignus, ab eo quod deludat. Ut enim decipiat, occultam malitiam blandis sermonibus ornat. [77] Dubius, incertus; quasi duarum viarum. Delator dictus eo quod detegit quod latebat. Dilator, quia differt ad proferendum. Desidiosus, tardus, piger, a desidendo vocatus, id est valde sedendo. Idem et resides a residendo. «De» enim hic augentis est. [78] Delerus, mente defectus per aetatem, apo tou lhrein, vel quod a recto ordine et quasi a lira aberret. Lira est enim arationis genus, cum agricolae facta semente dirigunt sulcos, in quos omnis seges decurrit. [79] Demens, idem qui amens; id est sine mente, vel quod diminutionem habeat mentis. Desipiens, eo quod minus sapere incipit quam quod solebat. [80] Damnatus et damnabilis: quorum prior iam addictus est, sequens potest addici. Degulator, quod gulae sit deditus.

E
[81] Eloquens, profusus eloquio. Exertus, in loquendo expeditus. Exerere enim proferre vel expedire est. Eruditus, quia non rudis, sed iam doctus. [82] Expertus, multum peritus. «Ex» enim hic pro valde ponitur. Expers vero, qui est extra peritiam et intellectum. Exornatus, valde ornatus. «Ex» enim pro valde ponitur, sicut excelsus, quasi valde celsus, et eximius, quasi valde eminens. [83] Efficax dictus, quia nullam difficultatem habet in qualibet re facienda. Hinc et efficiens a faciendo dictus. Exspes, quod sit sine spe. Expers, quia extra partem; caruit enim partem. [84] Exsors, quia extra sortem est. Exul, quia extra solum suum est; quasi trans solum missus, aut extra solum vagus. Nam exulare dicuntur, qui extra solum eunt. [85] Extorris, quia extra terram suam est; quasi exterris. Sed proprie extorris, cum vi expulsus et cum terrore solo patrio eiectus; et extorris, ex terra sua pulsus. [86] Extorris, extra terram, aut extra terminos suos, quia exterretur. [87] Exterminator, non ille qui vulgo dicitur afanisqhnai, sed qui deicit et expellit a terminis civitatis. Exterminatus, ab eo quod sit extra terminos suos eiectus. [Sic et] Externus, eo quod sit alienae terrae. [88] Egens et egenus, sine gente et sine genere indigentes. [Egenus.] Exiguus, multum egens. «Ex» enim pro valde ponitur. Exilis, tenuis, quod possit quamvis per angustum exire. [89] Exesus, quia percomesus; est enim aridus, tenuis, exilis. Exhaustus, quia consumptus est et inanis effectus. Exsanguis, quod sit extra san?guinem. [90] Exanimis est mortuus. Exanimis autem et exanimus dicimus, sicut unanimus et unanimis, inermus et inermis, et hoc nostro arbitrio subiacet. [91] Exustus dicitur de quo nihil superest; quasi valde ustus. «Ex» enim pro valde ponitur. Exosus ab odio dictus. Nam antiqui et odi dicebant et osus sum. Hinc est exosus, quo utimur, licet iam osus non dicimus. Exitiosus, eo quod multis exitio sit. Executor, ab exequendo. Idem et exactor. [92] Effractor, quod sit expugnator claustrorum. Efferatus, mente ferina effectus et ultra humanum modum excedens. Effrenatus, ab eo quod sit praeceps et pronus et sine freno rationis. [93] Eunuchus Graecum nomen est, quod est spado. Horum quidam coeunt, sed tamen virtus in semine nulla est. Liquorem enim habent et emittunt, sed ad gignendum inanem atque invalidum. [94] Effeta ab eo, quod sit frequenti fetu exhausta. Partus enim eam adsiduus debilem reddit.

F
[95] Facundus dictus, quia facile fari possit. Facetus, qui iocos et lusus gestis et factis conmendat, a faciendo dictus. Frugalis a fruge nominatus, id est a fructu vel parsimonia, sive, ut alii volunt, a modestia et temperantia. [96] Fenerator, qui pecuniam deponit apud debitorem, quasi fenoris actor: nam fenus pecunia est. Fenerator autem Latine dicitur et qui dat mutuum et qui accipit. [97] Flamines, pontifices idolorum. Felix dicitur qui felicitatem dat, felix, qui accipit: et felix, per quem datur felicitas, ut felix tempus, felix locus. [98] Fidelis, pro eo quod fit ab eo id quod dicit vel promittit bonum. Facilis, a faciendo, nec tardus. Firmus, unde et formosus. Fortis, quia fert adversa vel quaecumque acciderint: sive a ferro, quod sit durus nec molliatur. [99] Formosus a forma dictus. Formum enim veteres calidum et fervens dixerunt. Fervor enim sanguinem movet, [et] sanguis pulchritudinem. [100] Foedus nomen habet ab hirco et haedo, F littera addita. Hunc veteres in gravi significatione ponebant, ut (Virg. Aen. 2,502):

Sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignes.

[101] Fragilis dictus eo quod facile frangi potest. Fessus, quasi fissus, nec iam integer salute: est autem generate. Dicimus enim fessus animo, ut (Virg. Aen. 8,232):

Ter fessus valle resedit;

et fessus corpore, quod magis est proprium; et fessus rerum a casu venientium. [102] Fatigatus, quasi fatis agitatus. Formidolosus a formo, id est sanguine, dictus, cum se a cute vel a praecordia fugiens contrahit sanguis. Nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit formidinem, unde est illud (Virg. Aen. 3,30):

Gelidusque coit formidine sanguis.

Formidolosus autem cum sit timidus, et timendum significat. [103] Fatuus ideo existimatur dictus, quia neque quod fatur ipse, neque quod alii dicunt intellegit. Fatuos origine duci quidam putant a miratoribus Fatuae, Fauni uxoris fatidicae, eosque primum fatuos appellatos, quod praeter modum obstupefacti sunt vaticiniis illius usque ad amentiam. [104] Fautor, ab eo quod faveat et consentiat. Fictor appellatus a fingendo et conponendo aliquid, sicut capillos mulierum lenit et pertractat, unguit et nitidat. [105] Fallax, quod fando, id est loquendo, decipiat. Fervidus, iracundus. Ira enim inflammat. Frendens, quod minando frangat dentes et conprimat. Fremens. Ferox, ab eo quod feritatem exerceat, ut bestia. [106] Fur a furvo dictus est, id est a fusco. Nam noctis utitur tempore. Factiosus, inter opprobria, cum seditiosum accipi volumus: cum vero gratiosum ac potentem et quasi magnae factionis. [107] Facinorosus a facti commisso nominatus: facit enim quod alteri noceat. [Femellarius, feminis deditus, quem antiqui mulierariun appellabant]. Flagitiosus, eo quod frequentius flagitet atque adpetat libidinem. [108] Furcifer dicebatur olim qui ob levi delicto cogebatur ad hominis ignominiam, magis quam supplicii causa, furcam circa viam ferre, praedicans peccatum suum, et monere ceteros ne qui simile peccarent. [109] Futilis, vanus, superfluus, loquax. Et est metaphora a vasis fictilibus, quae cassa et rimosa non tenent quae inieceris. [110] Fornicarius. Fornicatrix est cuius corpus publicum et vulgare est. Haec sub arcuatis prostrabantur, quae loca fornices dicuntur, unde et fornicariae. Vergilius (Aen. 6,631):

Atque adverso fornice.

[111] Fecunda a fetu dicta, quasi fetunda. Est enim partu frequens. Feta. Flens, quasi lacrimas fluens. Fugitivus nemo recte dicitur nisi qui dominum fugit. Nam si parvulus puer a nutrice aut ab schola discessit, fugitivus non est.

G
[112] Gloriosus a frequentia claritatis dictus, pro C G littera conmutata. Gloriosus a laurea dictus quae datur victoribus. Gnarus, sciens; cui contrarius ignarus, nesciens. Gravis, venerabilis. Unde et contemptibiles leves dicimus. Gravis pro consilio et constantia dictus, quia non levi motu dissilit, sed fixa constantiae gravitate consistit. [113] [Grandis. Gracilis.] Grandaevus, quod sit grandis aevo. Gratus, gratiam servans. Sed gratus tantum animo: gratissimus et animo et corpore dicitur. Gratificus, ab eo quod gratis faciat bonum. Gratiosus, quod plus unicuique quam meretur tribuit. [114] Garrulus proprie dicitur, qui vulgo verbosus appellatur. Accedente laetitia nec valentes nec volentes tacere. Sumtum nomen a graculis avibus, qui inportuna loquacitate semper strepunt nec usquam quiescunt. Ganeo, luxuriosus, et quamquam in occultis locis et subterraneis, quae ganeia Graeci vocant. Glutto, a gula, id est gulosus.

H
[115] Humilis, quasi humo adclinis. Honorabilis, quasi honore habilis, hoc est aptus. [116] Honestus, quod nihil habeat turpitudinis. Nam quid est honestas nisi honor perpetuus, id est quasi honoris status? Humanus, quod habeat circa homines amorem et miserationis affectum. Unde et humanitas dicta, qua nos invicem tuemur. [117] Habilis, quod sit ad habendum commodus atque aptus. Honerosus plus est quam honeratus, sicut scelerosus quam sceleratus. Hirsutus, ab eo quod sit hirtus et pilis horridus. [118] Hypocrita Graeco sermone in Latino simulator interpretatur. Qui dum intus malus sit, bonum se palam ostendit. upo enim falsum, krisiV iudicium interpretatur. [119] Nomen autem hypocritae tractum est specie eorum qui in spectaculis contecta facie incedunt, distinguentes vultum caeruleo minioque colore et ceteris pigmentis, habentes simulacra oris lintea gipsata et vario colore distincta, nonnumquam et colla et manus creta perungentes, ut ad personae colorem pervenirent et populum, dum [in] ludis agerent, fallerent; modo in specie viri, modo in feminae, modo tonsi, modo criniti, anuli et virginali ceteraque specie, aetate sexuque diverso, ut fallant populum, dum in ludis agunt. [120] Quae species argumenti translata est in his qui falso vultu incedunt et simulant quod non sunt. Nam hypocritae dici non possunt, ex quo foras exierint. [121] Humatus, quod sit humo tectus, id est sepultus.

I
[122] Ingeniosus, quod intus vim habeat gignendi quamlibet artem. Inventor dictus [eo] quod in ea quae quaerit invenit. Unde et ipsa quae appellatur inventio, si verbi originem retractemus, quid aliud resonat nisi quia invenire est in id venire quod quaeritur? [123] Interpres, quod inter partes medius sit duarum linguarum, dum transferet. Sed et qui Deum [quem] interpretatur et hominum quibus divina indicat mysteria, interpres vocatur [quia inter eam quam transferet]. [124] Iuridicus [quia legum iura dicit]. Indoles proprie est imago quaedam futurae virtutis. Iustus dictus quia iura custodit et secundum legem vivit. [125] Innox, quod non noceat: innocuus, cui nocitum non sit. Sed apud veteres utrumque indifferens est. Ilaris Graecum nomen est. Iocundus, eo quod sit semper iocis aptus et hilaritati; a frequentia, sicut iracundus. Iocosus, iocis usus. [126] Inclitus Graecum nomen est. Nam kluton Graeci gloriosum dicunt. Inlustris nomen notitiae est, quod clareat multis splendore generis, vel sapientiae, vel virtutis; cuius contrarius est obscure natus. [127] [Idoneus.] Incolomis a columna nomen habet, quasi erectus, fortis et stabilis. Inmarcescibilis, incorruptus et sempiternus; quod sit sine marcore atque languore. Intemeratus, incorruptus et nulla temeritate violatus. Infirmus, quia sine forma. [128] Inbecillus, quasi sine baculo fragilis et inconstans. Inanis, levis. Inconstans, quia non est stabilis, sed quod placet et rursus displicet. [129] Iactans vel arrogans est, quia maiorum institutis non adquiescit, sed propriam quandam viam iustitiae et sanctitatis inquirit. Iracundus dictus quia accenso sanguine in furorem conpellitur; +ur+ enim flamma dicitur, et ira inflammat. [130] Incentor, ab eo quod incendat atque inflammet. Incentor, quia prava suggestione ad vitia cor aliorum succendit, et persuadendo inflammat. [131] Inexpiabilis, quod numquam expiatur, numquam purgetur. Inlaudabilis, non quia laudatus non sit, sed quia laudari non meruit. Iratus, ira actus. [132] Impius, quia sine pietate religionis est. Iniquus proprie dictus quia non est aequus, sed inaequalis est. Inter impium autem et iniquum hoc distare nonnumquam solet, quia omnis impius iniquus, non tamen omnis iniquus est impius. Impius namque pro infideli ponitur: et dictus impius quod sit a pietate religionis alienus. Iniquus vero dicitur pro eo quod non est aequus sed pravis operibus maculatur, vel [si] Christianitatis nomine censeatur. [133] Inimicus, quia non amicus, sed adversarius. Duae autem res inimicos faciunt: fraus et terror. Terror, quod timent. Fraudes, malum quod passi sunt. [134] Invidus dictus ab intuendo felicitatem alterius. Invidiosus est qui ab alio patitur invidiam. Invisus, odiosus, ob invidia et zelo dictus. [135] Intestabilis, cuius testimonium non valet et quod dixerit inritum inprobatumque sit. Infamis, non bonae famae. Inprobus dictus quod instat etiam prohibenti. [136] Inportunus, inquietus; quia non habet portum, id est quietem. Unde et inportuni quasi in naufragium cito feruntur. Infrenis, hoc est qui frenis non regitur, ut (Virg. Aen. 4,41):

Numidae infreni.

[137] Infrendens proprie est inter se conprimens dentes. Nam et frendere significat dentibus frangere, unde nefrendes infantes, qui necdum dentes habent. Ingluviosus a gula et voracitate dictus. [138] Ingloriosus, quod sit sine gloria, id est sine triumphis. Item inglorius inmemor gloriae. Informis, ingens, non quod non habeat formam, sed quod ultra formam magnitudinem habeat. [139] Inveterator, eo quod sit multi veterisque usus in malitia. Inmanis, quia non bonus sed crudelis, [atque] terribilis. Manum enim bonum dicitur. Unde et kata antifrasin dii Manes, minime boni. [140] Inmunis, minime munificus, ut est in proverbio veteri: «Inmunem cives odere sui.» Item inmunis, qui non facit munia, id est officio non fungitur. Est enim omni privilegio vacuus. [141] Indemnis, eo quod sine damno vivat, et sine ulla culpa atque periculo. Iners, sine arte, et ob hoc ne operis quidem ullius. Inermis, vel sine arma, vel sine viribus. Nam semper arma pro viribus [accipiuntur]. [142] Ignavus, ignarus viae, id est rationis et vitae. Ignarus, non gnarus, id est inscius, id est sine naribus. Olfecisse enim veteres scisse dicebant. Ignarus autem duo significat, vel qui ignorat, vel qui ignoratur. Ignarus qui ignorat. [143] Inmemor, qui oblitus est: perdidit enim memoriam. Inscius, quia sine scientia est. [144] Idiota, inperitus, Graecum est. Inperitus, sine peritia. Inconsultus, ab eo quod non accipiat consilium. Inconsultus, quia est sine consilio et inscius rerum atque ignarus. Ineptus, apto contrarius est, quasi inaptus. [145] Inops, qui sine terra est: opem enim terram intellegimus, quia opem fert fructificando. Alii inopem intellegunt non sepultum, inhumatum, cui nec inane absenti surrexit tumulum. [146] Ignobilis, eo quod sit ignotus et vilis et obscuri generis, cuius nec nomen quidem scitur. Ircosus, quia sudore corporis foetido putet. Ignotus, ignobilis, vel ex inproviso veniens. [147] Inprovisus dictus eo quod subito sit et non porro ante visus. Index, proditor ab indicando. Indigena vocatus quod inde sit genitus, id est in eodem loco natus. [148] Inpudens, eo quod ab eo pudor et pudicitia procul abest. Inpudicus a podice vocatus. Putorem enim foetorem dicit. Incestus, propter inlicitam conmixtionem vocatus, quasi incastus; sicut qui virginem sacram, vel adfinitatis suae proximam stupraverit. [149] Internicida est qui falsum testamentum fecit et ob id hominem occidit. Infitiator, negator, quia non fatetur sed contra veritatem mendacio nititur. [150] [Inpostor.] Interceptor proprie dicitur qui inter duos de medio tollitur. [151] Insidiosus, quod insidiat. Nam proprie insidere est dolose aliquem expectare. Unde et insidiae nominatae sunt. Incincta, id est sine cinctu; quia praecingi fortiter uterus non permittit. [152] Investis, id est sine veste; nondum enim habet stolam; quod est signum maritalis virginitatis. Iscurra vocatur quia causa escae quempiam consectatur.

K
[153] Katholicus, universalis: Graecum enim est. Karus Graecum nomen est, sicut et caritas, unde et caristia.

L
[154] Luculentus, ab eo quod sit lingua clarus et sermone splendidus. Lector dicitur a legendo, id est percurrendo. Unde et navis dicitur legere quicquid transit. Nam «legit,» transit, praeterit, ut (Virg. Aen. 3,127):

Crebris legimus freta concita terris.

Item lector, a colligendo animo quae legit, quasi collector: sicut illud (Virg. Ecl. 3,92):

Qui legitis flores.

[155] Loquax non est eloquens. Laetus [a latitudine]. Locuples, quasi locis plenus, et possessionum plurimarum possessor, quemadmodum docet Tullius de Republica in libro secundo (16): «multaque editione ovium et boum, quod tunc erat res in pecore et in locorum possessionibus: ex quo pecuniosi et locupletes vocabantur.» [156] Liberalis dictus ab eo quod libenter donet nec murmuret. Largus. Longus a linea dictus, propter quod sit porrectus. Longaevus, quasi longi aevi et longi temporis. [157] Longanimis, sive magnanimis, eo quod nullis passionibus perturbatur sed ad universa sustinenda patiens est. Cui contrarius est pusillanimis, angustus et in nulla tribulatione subsistens, de quo scribitur (Proverb. 14,17): «Pusillanimis vehementer insipiens.» [158] Levis ob inconstantiam vagationis appellatus, quia levi motu mentis nunc ista, nunc illa desiderat. Lubricus, ab eo quod labitur. Labens, interdum velox, ut (Virg. Aen. 11,588):

Labere, nympha, polo,

et (Virg. Aen. 4,223):

Labere pinnis.

[159] Cursu enim lapsus celerior est. Latro, insessor viarum, a latendo dictus: Aelius autem «latro est,» inquit, «latero ob latere, insidiator viae.» Lanista, gladiator, id est carnifex, Tusca lingua appellatus, a laniando scilicet corpora. [160] Lacessitor per translationem dictus a canibus vel a feris, quae solent lacerando provocare. Leno, conciliator stupri, eo quod mentes miserorum blandiat et deliniendo seducat. Libidinosus, ab eo quod facit quod libet. Libidinosus a Libero, qui puellarum [corpore pingitur]. Luxuriosus, quasi solutus in voluptate: unde et membra loco mota luxa dicuntur. Lascivus, quod sit laxus, id est solutus et vanus. [161] Lymphaticus, quod aquam timeat, quem Graeci udrofobon dicunt. Lymphaticus proprie dicitur qui vitium ex aqua contrahit, cuius vitium est huc atque illuc cursare, aut a fluore aquae sumpto vitio. [162] Sed poetae iam hoc genus nominis pro furiosis usurpant. [Languidus.] Luridus, quod sit pallidus, a loro dictus, quod huiusmodi habeat cutem. Leprosus a pruritu nimio ipsius scabiae dictus, unde et per P scribi debet. [163] Luscus, quod lucem ex parte sciat, sicut luscitiosus, qui vesperi nihil videt. Luscos coclites dixerunt antiqui, unde et Cyclopas Coclites legimus dictos, quod unum oculum habuisse perhibentur. Lotus, lautus, id est mundus. Lupa, meretrix, a rapacitate vocata, quod ad se rapiat miseros et adprehendat.

M
[164] Misericors a conpatiendo alienae miseriae vocabulum est sortitus: et hinc appellata misericordia, quod miserum cor faciat dolentis aliena miseria. Non autem occurrit ubique haec etymologia; nam est in Deo misericordia sine ulla cordis miseria. [165] Mactus, magis auctus gloria; et est nomen tractum a sacris. Quotiens enim tus aut vinum super victimam fundebatur dicebant: «Mactus est taurus vino vel ture»; hoc est cumulata est hostia et magis aucta. [166] Munificus dicitur vel quia alicui multa munera dat, vel quia munus suum, id est officium quod debet, adinplet: sic et munifex, quia munera fert. [167] Magnanimis, ab eo quod sit magni animi et magnae virtutis. Cui contrarius est pusillanimis. Magnificus a magna faciendo vocabulum traxit. [168] Mansuetus, mitis vel domitus, quasi manu adsuetus. Modestus dictus a modo et temperie, nec plus quicquam nec minus agens. Mitis, lenis et mansuetus et cedens inprobitatibus et ad sustinendam iniuriam tacens, quasi mutus. [169] Mutus, quia vox eius non est sermo, nisi mugitus: vocalem enim spiritum per nares quasi mugiens emittit. Memor, vel qui memoria tenet, vel quia memoria tenetur. [170] Magister, maior in statione: nam +steron+ Graece statio dicitur. Minister, minor in statione, sive quia officium debitum manibus exequitur. [171] Maximus, aut meritis, aut aetate, aut honore, aut facundia, aut virtute, aut omnibus magis eximius. Maior. Minor, minimus, a numero monadis, quod post eum non sit alter. [172] Modicus, parvus, sed abusive; ceterum rationabilis. Moderatus, a modo scilicet et temperamento. Mediocris, quod modicum illi sufficiat. [173] Miser proprie [dicitur] eo quod omnem felicitatem amiserit. Secundum autem Ciceronem proprie mortuus, qui in Tusculanis (1,5) miseros mortuos vocat, propter quod iam amiserunt vitam. Miserabilis, quod sit miseriae habilis. [174] Mestus, naturaliter tristis, non casu. Est enim a natura animi et mentis, unde et mestus. [175] Mendicus dictus quia minus habet unde vitam degat: sive quia mos erat apud antiquos os claudere egenum et manum extendere, quasi manu dicere. Mendax, quod mentem alterius fallat. [176] Malignus, quia malitiae votum vel opus peragit. Malus appellatus a nigro felle, quod Graeci melan dicunt: unde et melancholici appellantur homines qui et conversationem humanam refugiunt et amicorum carorum suspecti sunt. Malitiosus, deterior malo, quia frequenter malus. A malo autem peior dicitur: a bono deterior. [177] Melior dictus quasi mollior: non durus aut ferreus: nam melius quasi mollius. Minax, a facie oculorum, quando furiose ardescunt, ut amplius videns pertimescat. Minator et monitor. Sed monitor dicitur cum praenuntiat bona: minator, cum nuntiat adversa. [178] Mulcator, eo quod blandis verbis mulceat ad declinandum animum: translatio a mulso, id est quod acceptum lenire solet fauces dolentis aut oppletum sordibus stomachum. [179] Metatores appellantur qui castra designant, a metiendo scilicet. Lucanus (1,382):

Hesperios audax veniat metator in agros.

Mollis, quod vigorem sexus enerviati corpore dedecoret, et quasi mulier emolliatur. [180] Macer, a macie: et macies a moechia, eo quod inmoderata libido macros faciat. Mancus, manu ancus. [181] Moribundus, morientis similis: sicut vitabundus, viventi similis. Quando enim dicimus moriturus est, vere moriturus est: moribundus autem non vere, sed veri similis morientis est. [182] Meretrix dicta eo quod pretium libidinis mereatur. Inde et meritoriae tabernae: nam et milites, cum stipendia accipiunt, mereri dicuntur. [183] Morio [a morte vocatus, eo quod non vigeat intellectu]. Mulio dictus a mulis, eo quod praesidet isdem vehiculis.

N
[184] Nobilis, non vilis, cuius et nomen et genus scitur. Nubilis, ad nubendum habilis. Nemo ab homine tractum, id est ne homo, quod est pro nullo; nullus autem quasi ne ullus. Nullus, ne ullus. [185] Nihili conpositum est ex nil et hilo. Hilum autem Varro ait significare medullam eius ferulae quam Graeci asfodelon vocant; et sic dici apud nos nihilum quomodo apud Graecos oude gru. [186] Nequam a malo plerique distingunt, alium perniciosum, alium nugam existimantes; ut ait Munatius: «Hic adulescens nequam, non malus,» id est nugax, non perniciosus. Alii confundunt, quasi utrumque unum idemque significent. [187] Nequam ex eo quod nec quicquam sit, id est ex eo quod nihil sit, veteres dictum [esse] voluerunt. Neuter, neque ille neque iste; quasi diceret ne uterque. [188] Nefarius, non dignus farre, quo primo cibi genere vita hominum sustentabatur. [Alias nefarius nec dicendus.] [Nutritor, quasi nutu eruditor.] Nefandus, id est nec nominandus quidem. [189] Nuntius est [et] qui nuntiat et quod nuntiatur, id est AGGELOS KAI AGGELIA. Sed nuntius ipse homo genere masculino: id vero, quod nuntiat, genere neutro, ut hoc nuntium et haec nuntia. [190] Nazaraeus, id est sanctus Dei. Nazaraeus olim dicebatur qui sanctam comam nutriebat et nihil contaminatum conspiciebat, abstinens se a vino omnique sicera, quae mentem ab integra sanitate pervertit. [191] Nugas autem Hebraeum nomen est. Ita enim in Prophetis est expositum, ubi dicit Sophonias (3,4): «Nugas, qui a lege recesserunt,» ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matrem. [192] Nugigerulus appellatus ab eo quod sit turpis nuntius. [193] Neglegens, [quasi] nec legens. Nepos dictus a genere quodam scorpionum qui natos suos consumit, excepto eum, qui dorso eius insiderit; nam rursus ipse qui servatus fuerit consumit patrem: unde homines qui bona parentum per luxuriam consumunt nepotes dicuntur. Hinc quoque nepotatio pro luxuria ponitur, qua certe quaeque res consumuntur. [194] Niger, quasi nubiger: quia non serenus, sed fusco opertus. Unde et nubilum diem tetrum dicimus.

O
[195] Orthodoxus, rectae gloriae. Orator ab ore vocatus, a perorando nominatus, id est dicendo; nam orare dicere est. [196] Obaudiens, ab aure, eo quod audiat inperantem. Ospes, quod inferat ostio pedem. Ospes, facilis, aptus et ostio patens: unde et ospitalis homo dicitur. [197] Osor, inimicus, ab odio dictus, sicut amator ab amore; et est generis communis. Odibilis, odio aptus. Obsitus, obsessus, id est undique insidiis convallatus. [198] Obscenus, inpurae libidinis, a vitio Obscorum dictus. Obtunsus, hebetior et obclusior, quasi ex omni parte tunsus. Obnixus, contranisus et conabundus. Obnexus, quia obligatus est nexibus culpae. [199] Oblectator, quasi cum lacte, cum fraude, ut Terentius (Andr. 648):

Nisi me lactasses amantem.

Unde et oblectare dictum est. Obtrectator, malignus et qui obstringillando officiendoque non sinat quempiam progredi et augescere. [200] Orbus, quod liberos non habet; quasi oculis amissis. Opifex, quod opus faciat aliquod. Opilio [custos ovium] [ovium pastor quasi ovilio].

P
[201] Prudens, quasi porro videns. Praespicax est enim et incertorum praevidet casus. Patiens dictus a pavendo. Pavere enim ferire est. Percutitur enim et tolerat. [202] Perfectus, cui nihil iam adici potest. Huic nomini apud Grammaticos conparatio non adicitur, quia si dixeris: «Ille perfectior est,» iste perfectus non erit. [203] Pulcer ab specie cutis dictus, quod est pellis: postea transiit hoc nomen in genus. Nam pulchritudo hominis aut in vultu est, ut (Virg. Aen. 1,589):

Os humerosque deo similis.

aut in capillis, ut (Virg. Aen. 1,589):

Namque ipse decoram caesariem.

aut in oculis, ut (Virg. Aen. 1,591):

Laetos oculis adflarat honores.

aut in candore, ut (Virg. Aen. 1,592):

Quale manus addunt ebori decus.

aut in lineamentis, ut (Cic. Verr. 2,36): «Te multo plus figura et lineamenta hospitis delectabant,» aut in proceritate, ut Turnus (Virg. Aen. 11,683):

Vertitur in mediis, et tota vertice supra est.

[204] Pellax a perliciendo. Perspicax, splendidus, eo quod perluceat. [205] [Perpetuus]. Perennis, ab eo quod sit perpetuus annis. Praesul vocatus quia praeest sollicitudine. Praepositus appellatus eo quod sit subiectorum ac famulantium ordinator vel rector. Patroni a patribus dicti sunt, quod huiusmodi affectum clientibus exhibeant ut quasi patres illos regant. [206] Paedagogus est cui parvuli adsignantur. Graecum nomen est; et est conpositum ab eo quod pueros agat, id est ductet et lascivientem refrenet aetatem. [207] Praesens dictus quod sit prae sensibus, id est coram oculis, qui sensus sunt corporis. Prior, quod primus sit ordine: et primus quasi praeminens. [Primus. Postremus.] [208] Potens, rebus late patens: unde et potestas, quod pateat illi quaqua velit, et nemo intercludat, nullus obsistere valeat. Praeopimus, prae ceteris opibus copiosus. [209] Pecuniosus: Tullius primum eos dictos refert qui plurimam habuissent pecuniam, id est pecora. Ita enim et antiqui eos appellabant; paulatim autem per abusionem nomen aliud devolutum est. [210] Pervicax proprie dicitur qui in proposito suo ad victoriam perseverat. Antiqui enim vicam dicebant quam nos victoriam. Credo quod inde dicatur herba vicia, id est victorialis. [211] Pernix a pernitendo tractum est: id est in conatibus perseverando. Alii pernicem velocem intellegunt pedibus. Nam pernicitas pedum est, ut (Virg. Aen. 11,718):

Pernicibus ignea plantis:

sicut celeritas pinnarum est, ut (Virg. Aen. 3,243):

Celerique fuga sub sidera lapsae.

[212] Piger, quasi pedibus aeger. Est enim tardus ad incedendum: quod nomen per usum transiit ad animum. Pernox, pervigilans nocte. [Perseverans.] Pertinax, inpudenter tenens, quasi pertinens. [213] Petulans nunc quidem pro audace et inprobo ponitur: olim autem acerbi flagitatores et proprie argentariorum [coactorum] pueri, quod pretia rerum crebrius et asperius exigebant, a petendo petulantes vocati. [214] Procax, proprie idem quod petax. Nam procare est petere; unde et petitores nuptiarum proci dicuntur. [215] Prodigus, sumtuosus atque consumtor, qui omnia porro agit et quasi proicit. Profugus proprie dicitur qui procul a sedibus suis vagatur, quasi porro fugatus. Peregrinus, longe a patria positus, sicut alienigena. [216] Proiectus, quasi longe et procul iactatus; sicut et produxit, quasi porro illum duxit; et provocavit, quasi porro illum vocavit. Proiectus, porro eiectus ac proiactatus, unde et (Virg. Aen. 3,699):

Proiectaque saxa;

id est porro iactata. [217] Proscriptus, cuius bona palam et aperte scribuntur. Praescriptus ordinem significat, sicut et praescriptiones apud iurisconsultos. [218] Procinctus, expeditus et armatus; unde et «in procinctu», id est cum belli causa arma sumebant. Praecinctus, eo quod ante se ponat aliquid, quo praecingitur. Unde et de Domino dictum est (Iohann. 13,5): «Praecinctus est linteo, et lavit pedes discipulorum suorum.» [219] Praedo est qui populando alienam provinciam invadit: praedo ab abigendo praedas dictus; et praedo qui praedam habet. Praedator, hoc est cui de praeda debetur ahiquid. [220] Plagiator, apo tou plagiou, id est oblico, quod non certa via grassatur sed pelliciendo dolis. Piratae sunt praedones maritimi, ab incendio navium transeuntium quas capiebant dicti. Nam PURA ignis est. [221] Pugillator, qui de manu in manu nummorum aliquid subtrahit. Peculator, pro eo quod sit pecuniae publicae defraudator. Proditor, pro eo quod detegit. Item proditor perditor, ut (Virg. Aen. 1,252):

Unius ob iram prodimur.

[222] Perfidus, quia fraudulentus est et sine fide, quasi perdens fidem. Periurus, quia perpere iurat, id est male iurat. Periurus autem in verbo R non habet. Nam peiuro et deiero dicimus. [223] Praevaricator, malae fidei advocatus, et qui vel in accusando nocitura, vel in defendendo profutura praetereat aut inutiliter dubieque ponat mercedis gratia licet corruptus. Cicero: «Quid enim tam praevarum?» id est valde varum. [224] Pellax, dolosus et fallax, a pelle, id est vultu. Foris enim, ut fallat, arridet, sed nequitiam intus gerit. Profanus, quasi porro a fano. Sacris enim illi non licet interesse. [225] Parricida proprie dicitur interfector parentis, quamvis quidam veteres hunc parenticidam dixerunt, quoniam parricidium et homicidium quocumque intellegi possit, cum sint homines hominibus pares. [226] Persecutor non semper pro malo intellegitur; unde et persecutus, perfecte secutus. [227] Publicanus est qui vectigalia publica exigit. Vel qui per publica negotia saeculi lucra sectantur, unde et cognominati sunt. [228] Peccator a pelice, id est meretrice vocatus, quasi pelicator; quod nomen apud antiquos tantum flagitiosum significabat, postea transiit hoc vocabulum in appellationem omnium iniquorum. [229] Prostitutae, meretrices a prosedendo in meritoriis vel fornicibus. Pelex apud Graecos proprie dicitur, a Latinis concuba. Dicta autem a fallacia, id est versutia, subdolositate vel mendacio. [230] Procurvus, quasi per longum curvus. Pavidus est quem vexat trepidatio mentis. Habet cordis pulsationem, cordis motum. Nam pavere ferire est, unde et pavimentum. [231] Petro autem et rupex a duritia saxorum nominantur. Pusillanimis, pusillo animo. Petulcus dictus ab adpetendo; unde etiam et meretrices petulcas vocamus. [Productus.] [Pisinnus.]

Q
[232] Quaestor a quaerendo dictus, quasi quaesitor. Quaestuosus. Querimoniosus. Querulus, quia querellam infert. [233] Quietus, quod sit ipse sibi animo securus, neminem tangens.

R
[234] Religiosus ait Cicero (Deor. Nat. 2,72) a relegendo appellatus; qui retractat et tamquam relegit ea quae ad cultum divinum pertineant. Hi sunt dicti religiosi ex relegendo, tamquam ex elegendo elegentes, ex diligendo diligentes, ex intellegendo intellegentes. [235] Rationator dictus vir magnus; quia de omnibus rebus, quas esse mirabiles constat, possunt reddere rationem. Retractator, repetitor; nam retractare est repetere quod omiseras. [236] Resipiscens, eo quod mentem quasi post insaniam recipit, aut quia resapit qui sapere desierat. Castigat enim se ipsum dementiae, et confirmat animum suum ad rectius vivendum, cavens ne iterum corruat. [237] Repentinus, a repente. Repens autem et adverbium et nomen potest esse. Robustus, fortis, validus; a fortitudine roboreae arboris appellatus. Rapidus, velox pedibus. Raptor, eo quod corruptor. Inde et rapta eo quod corrupta. [238] Reus a re, de qua obnoxius est, et reatum a reo [est] nuncupatum. Reus maiestatis primum dictus qui adversus rempublicam aliquid egisset, aut quicumque hostibus consensisset. Dictus autem reus maiestatis, quia maius est laedere patriam quam civem unum. Postea etiam et ii rei maiestatis dicti sunt qui adversus maiestatem principis egisse viderentur, vel qui leges inutiles reipublicae detulerant, vel utiles abrogaverant. [239] Rixosus a rictu canino dictus. Semper enim ad contradicendum paratus est, et iurgio delectatur, et provocat contendentem. Rusticus dictus quod rus operetur, id est terram.

S
[240] Sapiens dictus a sapore; quia sicut gustus aptus est ad discretionem saporis ciborum, sic sapiens ad dinoscentiam rerum atque causarum; quod unumquodque dinoscat, atque sensu veritatis discernat. Cuius contrarius est insipiens, quod sit sine sapore, nec alicuius discretionis vel sensus. [241] Studiosus. Sanctus a veteri consuetudine appellatus eo quod hi, qui purificari volebant, sanguine hostiae tangebantur, et ex hoc sancti nomen acceperunt. [242] Sincerus, quasi sine corruptione, cui contrarius insincerus, vitiatus, corruptus. Supremus, summus, ab eo quod superemineat. Unde et «Supreme Pater» dicimus. [Suavis.] Sublimis ab altitudine vocatus honoris. Nam proprie sublime dicitur quod in alto est, ut (Virg. Aen. 1,259):

Sublimemque feres ad sidera caeli.

[243] Speciosus, ab specie vel aspectu; sicut formosus a forma. Sollers, quod sit sollicitus in arte et utilis. Sollers enim apud antiquos dicebatur, qui erat omni bona arte instructus. Terentius (Eun. 478):

Adulescentem sollertem dabo.

[244] Superstitiosos ait Cicero (Nat. Deor. 2,72) appellatos «qui totos dies precabantur et inmolabant, ut sibi sui liberi superstites essent.» Sollicitus, quia sollers et citus atque inrequietus. Sedulus familiare verbum Terenti; hoc est sine dolo: alias adsiduus. [245] Sodales dicuntur qui ad symbolum convenire consueverunt, quasi suadentes. Ipsi et socii dicuntur propter periculi aut operis societatem, quasi in una caliga et in uno vestigio manentes. [246] Stultus, hebetior corde, sicut quidam ait (Afran. 416):

Ego me esse stultum existimo: fatuum esse non opino,

id est obtunsis quidem sensibus, non tamen nullis. Stultus est qui per stuporem non movetur iniuria; saevitiam enim perfert nec ultus est, nec ulla ignominia commovetur dolore. [247] Segnis, id est sine igni, ingenio carens. «Se» autem sine significat, ut sedulus sine dolo. Securus, quasi sine cura; id est frigidus, per quod inutiles accipimus. [248] Stupidus, saepius stupens. Superbus dictus quia super vult videri quam est; qui enim vult supergredi quod est, superbus est. [249] Susurro de sono locutionis appellatus, quia non in facie alicuius, sed in aure loquitur de altero detrahendo. [250] Seditiosus, qui dissensionem animorum facit et discordias gignit, quam Graeci diastasin dicunt. Severus, quasi saevus verus; tenet enim sine pietate iustitiam. [251] Simulator dicitur a simulacro; gestat enim similitudinem eius, quae non est ipse. [252] Suasor [a suadendo quem vult decipere]. [Studiosus.] Scrupulosus, animi minuti et asperi. Scrupo est enim arena durior. Sacrilegus dicitur ab eo quod sacra legit, id est furatur. Sicarius vocatur quia ad perpetrandum scelus telis armatus est. Sica enim gladius est, a secando vocatus. [253] Scaevus, sinister atque perversus, apo tou skaiou. Est enim pessimi et crudelis animi. Scenicus, qui in theatro agit. Theatrum enim scena est. Scorta, quod a Graecis quoque skuth vocabantur: quo defricantur pelles quibus corruptela fit. [254] Spurcus, quod sit inpurus. Scelerosus, sceleribus plenus; ut lapidosus locus et arenosus. Plus est autem scelerosus quam sceleratus. [255] Sator, seminator vel pater, a semine. Scurra, qui sectari quempiam solet cibi gratia. A sequendo igitur inde scurras appellatos. Idem assecla, a sequendo. Satelles, quod adhaereat alteri, sive a lateris custodia. [256] Suffectus, in loco alterius soppositus, quasi suffactus. Unde et consulem suffectum dicimus eum qui pro alio substituitur. [257] Secundus, quia secus pedes: et tractus est sermo a sequentibus servis pedisequis. Unde et secunda fortuna dicitur, quod secundum nos est, id est prope nos. Inde et res secundae, id est prosperae. Secundae autem a sequendo sunt dictae. [258] Stipulator, promissor. Stipulare enim promittere est, ex verbis iurisperitorum. [259] Sanus, a sanguine, quia sine pallore est. [260] [Sospes.] Subtilis ab extenuatione dictus. Sequester dicitur qui certantibus medius intervenit, qui apud Graecos o mesoV dicitur, apud quem pignera deponi solent. Quod vocabulum ob sequendo factum est, quod eius, qui electus sit, utraque pars fidem sequatur. [261] Sessilis, quod non videtur stare, sed sedere. Surdus, a sordibus humoris aure conceptis; et quamvis multis casibus accidat, nomen tamen aeger ex praedicto vitio retinet. [262] Siccus, quod sit exsucatus; sive per antiphrasin, quod sit sine suco. Sepultus dictus est eo quod sit sine palpatione, vel sine pulsu, id est sine motu. [263] Saio ab exigendo dictus. Sutor a suendis pellibus nominatus. Subulcus, porcorum pastor; sicut bubulcus, a cura boum.

T
[264] Tutor, qui pupillum tuetur, hoc est intuetur; de quo in consuetudine vulgari dicitur: «Quid me mones? Et tutorem et paedagogum olim obrui.» [265] Testes dici quod testamento adhiberi solent; sicut signatores, quod testamentum signent. [266] Tetricus, mons in Sabinis asperrimus. Unde et tristes homines tetricos dicimus. Taciturnus, in tacendo diuturnus. [267] Trutinator, examinator, ex iudicii libra perpendens recta; translatione a trutina, quae est gemina ponderum lances. Tristis. [268] Tenax, nummi cupidior, quod teneat. Interdum et pertinax. [269] [Truculentus.] Torvus, terribilis, eo quod sit torto vultu et turbulento aspectu, ut: «torva leaena,» et (Virg. Aen. 3,677):

Cernimus adstantes nequiquam lumine torvo.

[270] Turbidus, terribilis. Teter, ob obscura tenebrosaque vita. Teterrimus, pro fero nimium. Tetrum enim veteres pro fero dixerunt, ut Ennius (Ann. 607): «tetros elephantos.» Terribilis, quia terrorem habet et timetur. [271] Tergiversator, quod animum quasi tergum vertat huc et illuc, nec [facile] qualis sit intellegitur. [272] Temulentus a temeto, id est vino, dictus. Timidus, quod timeat diu, id est sanguine; nam timor sanguinem gelat, qui coactus gignit timorem. [273] Turpis, quod sit informis et torpeat.

U V
[274] Vir, a virtute. Utilis, ab utendo bene sua, vel quod bene quid utere possit; sicut docilis, quod doceri possit. [275] Verus, a veritate; hinc et verax. Maior est veritas quam verus, quia non veritas a vero, sed verus a veritate descendit. [276] Veridicus, quia verum dicit et veritatis adsertor est. Verecundus, quia verum factum erubescit. [277] Venustus, pulcher, a venis, id est sanguine. [Viridis, vi et suco plenus, quasi vi rudis.] [Vivens, vivus.] Varius, quasi non unius viae, sed incertae mixtaeque sententiae. Versutus, eo quod eius mens in quolibet actu ad quamlibet fraudem facile vertitur; unde et versutia dicitur contorta sententia. [278] Plautus (Epid. 371):

Versutior [est] quam rota figularis.

[279] [Vilis, a villa; nullius enim urbanitatis est.] Versipellis, eo quod in diversa vultum et mentem vertat. Inde et versutus et callidus. Violentus, quia vim infert. Vecors, mali cordis et malae conscientiae. [280] Vagus, quia sine via. Vanus a Venere etymologiam trahit. Item vanus inanis, falsus, eo quod memoria evanescat. [281] Vesanus, non probe sanus. Vinolentus, qui et satis bibit et difficile inebriatur. Vexatus, id est portatus; ab eo quod est veho, vecto, vexo, ut vexasse sit portasse. Veneficus, eo quod venenum mortis causa paravit, aut praestitit, aut vendidit. [282] Vector, quasi vehitor. Est autem vector et qui vehit et qui vehitur. Venator, quasi venabulator, a venatione scilicet, quo bestias premit. Quattuor autem sunt venatorum officia: vestigatores, indagatores, alatores, pressores.


Liber XI. De homine et portentis

Caput I. DE HOMINE ET PARTIBUS EIUS.
[1] Natura dicta ab eo quod nasci aliquid faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dixerunt, a quo omnia creata sunt et existunt. [2] Genus a gignendo dictum, cui derivatum nomen a terra, ex qua omnia gignuntur; guh enim Graece terra dicitur. [3] Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi. Unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignuntur et crescunt. [4] Homo dictus, quia ex humo est factus, sicut [et] in Genesi dicitur (2,7): 'Et creavit Deus hominem de humo terrae.' Abusive autem pronuntiatur ex utraque substantia totus homo, id est ex societate animae et corporis. Nam proprie homo ab humo. [5] Graeci autem hominem anqrwpon appellaverunt, eo quod sursum spectet sublevatus ab humo ad contemplationem artificis sui. Quod Ovidius poeta designat, cum dicit (Metam. 1,84):

Pronaque cum spectant animalia cetera terram,
os homini sublime dedit caelumque videre
iussit, et erectos ad sidera tollere vultus.

Qui ideo erectus caelum aspicit, ut Deum quaerat, non ut terram intendat veluti pecora, quae natura prona et ventri oboedientia finxit. [6] Duplex est autem homo: interior et exterior. Interior homo anima, [et] exterior homo corpus. [7] Anima autem a gentilibus nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Graece ventus anemoV dicitur, quod ore trahentes aerem vivere videamur: sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi aer ore possit, quia iam in genetricis utero vivit. [8] Non est igitur aer inima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt incorpoream eius cogitare naturam. [9] Spiritum idem esse quod animam Evangelista pronuntiat dicens (Ioh. 10,18): 'Potestatem habeo ponendi animam meam, et rursus potestatem habeo sumendi eam.' De hac quoque ipsa Domini anima passionis tempore memoratus Evangelista ita protulit, dicens (Ioh. 19,30): 'Et inclinato capite emisit spiritum.' [10] Quid est enim emittere spiritum nisi quod animam ponere? Sed anima dicta propter quod vivit: spiritus autem vel pro spiritali natura, vel pro eo quod inspiret in corpore. [11] Item animum idem esse quod animam; sed anima vitae est, animus consilii. Unde dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare: unde et amentes. Nam mentem vocari, ut sciat: animum, ut velit. [12] Mens autem vocata, quod emineat in anima, vel quod meminit. Unde et inmemores amentes. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima mens vocatur, tamquam caput eius vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita autem haec omnia adiunta sunt animae ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. [13] Nam et memoria mens est, unde et inmemores amentes. Dum ergo vivificat corpus, anima est: dum vult, animus est: dum scit, mens est: dum recolit, memoria est: dum rectum iudicat, ratio est: dum spirat, spiritus est: dum aliquid sentit, sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit, unde et sententia nomen accepit. [14] Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. [15] Caro autem a creando est appellata. Crementum enim semen est masculi, unde animalium et hominum corpora concipiuntur. Hinc et parentes creatores vocantur. [16] Caro autem ex quattuor elementis compacta est. Nam terra in carne est, aer in halitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, cuius quid debetur conpage resoluta. [17] Caro autem et corpus diversa significant. In carne semper corpus est, non semper corpore caro. Nam caro est quae vidit, idem et corpus. Corpus, quod non vidit, idem non caro. Nam corpus dici aut quod post vitam est mortuum, aut sine vita est conditum. Interdum et cum vita corpus, et non caro, ut herba et lignum. [18] Sensus corporis quinque sunt: visus, auditus, odoratus, gustus et tactus. Ex quibus duo aperiuntur et clauduntur, duo semper patentes sunt. [19] Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Unde et praesentia nuncupantur, quod sint prae sensibus; sicut prae oculis, quae praesto sunt oculis. [20] Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem fier quidam adseverant aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido per tenues vias a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc conmixtione similis materiae visum dantes. [21] Visus dictus, quod vivacior sit ceteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quantum memoria inter cetera mentis officia. Vicinior est enim cerebro, unde omnia manant; ex quo fit ut ea quae ad alios pertinent sensus, 'vide' dicamus; veluti cum dicimus: 'Vide quomodo sonat,' 'vide quomodo sapit,' sic et cetera. [22] Auditus appellatus, quod voces auriat; hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odoris adtactus. Tacto enim aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus adficiatur. Gustus a gutture dictus. [23] Tactus, eo quod pertractet et tangat et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam tactu probamus quidquid ceteris sensibus iudicare non possumus. Duo autem genera tactus esse; nam aut extrinsecus venit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur. [24] Unicuique autem sensui propriam naturam datam. Nam quod videndum est, oculis capitur, quod audiendum est, auribus: mollia et dura tactu aestimantur, sapor gustu, odor naribus ducitur. [25] Prima pars corporis caput; datumque illi hoc nomen eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant, atque ex eo omnis vigendi causa oriatur. Ibi enim omnes sensus apparent. Unde ipsius animae, quae consulit corpori, quodammodo personam gerit. [26] Vertex est ea pars qua capilli capitis colliguntur, et in ua caesaries vertitur; unde et nuncupatur. [27] Calvaria ab ossibus calvis dicta, per defectionem; et neutraliter pronuntiatur. Obcipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capiti retrorsum. [28] Capilli vocati quasi capitis pili, facti ut et decorem praestent et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. Pilos autem dictos a pelle, qua prodeunt; sicut el pilo dicitur a pila, ubi pigmentum contunditur. [29] Caesaries a caedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim tonsum decet, mulierem non decet. [30] Comae sunt proprie non caesi capilli, et est Graecus sermo. Nam comas Graeci caimos a secando nominant, unde et ceirein tondere [dicunt]. Inde et cirri vocantur, quod etiam idem Graeci mallon vocant. [31] Crines proprie mulierum sunt. Dictae autem crines eo quod vittis discernantur. Unde et discriminalia dicuntur, a quibus divisae religantur. [32] Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subiacent. Quae ideo sic nuncupantur quia moventur, ipsaque mobilitate quasi tempora quibusdam intervallis mutantur. [33] Facies dicta ab effigie. Ibi est enim tota figura hominis et uniuscuiusque personae cognitio. [34] Vultus vero dictus, eo quod per eum animi voluntas ostenditur. Secundum voluntatem enim in varios motus mutatur, unde et differunt sibi utraque. Nam facies simpliciter accipitur de uniuscuiusque naturali aspectu; vultus autem animorum qualitatem significas. [35] Frons ab oculorum foraminibus nominata est. Haec imago quaedam animi mentis motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est. [36] Oculi vocati, sive quia eos ciliorum tegmina occulant, ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, sive quia occultum lumen habeant, id est secretum vel intus positum. Hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis enim omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi autem idem et lumina. Et dicta lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ex initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus acceptam visui proponendo refundant. [37] Pupilla est medius punctus oculi, in quo vis est videndi; ubi quia parvae imagines nobis videntur, propterea pupillae appellantur. Nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupulam vocant: vocatur autem pupilla quod sit pura atque inpolluta, ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est desperatio. [38] Circulus vero, quo a pupilla albae partes oculi separantur discreta nigredine, corona dicitur, quod rotunditate sui ornet ambitum pupillae. [39] Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur. Concurrunt enim invicem, ut assiduo motu reficiant obtutum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut [et] apertis oculis si quid inciderit repellatur, et somno coniventibus tamquam involuti quiescant latentes. [40] In summitate autem palpebrarum locis, quibus se utraque clausa contingunt, extant adnati ordine servato capilli tutelam oculis ministrantes, ne inruentes facile iniurias excipiant et ex eo noceantur, ut pulveris vel cuiusquam crassioris materiae arceant contactum, aut ipsum quoque aerem concidendo mitificent, quo tenuem atque serenum faciant visum. [41] Lacrimas quidam a laceratione mentis putant dictas; alii existimant ideo quod Graeci dakrua vocant. [42] Cilia sunt tegmina quibus operiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos teg
antque tuta custodia. Supercilia dicta, quia superposita sunt ciliis; quae idcirco pilis vestita sunt ut oculis munimenta praetendant, et sudorem a capite defluentem depellant. Intercilium vero est medium illud inter supercilia quod sine pilis est. [43] Genae sunt inferiores oculorum partes, unde barbae inchoant. Nam Graece barbae. Hinc et genae, quod inde incipiant gigni barbae. [44] Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae sive quod infra oculos prominent in rotunditatem, quam Graeci mula appellant, sive quod sint supra maxillas. [45] Maxillae per diminutionem a malis; sicuti paxillus a palo, taxillus a talo. Mandibulae sunt maxillarum partes, ex quo et nomen factum. Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. [46] Aurium inditum nomen a vocibus auriendis, unde et Vergilius (Aen. 4,359):

Vocemque his auribus ausit.

Aut quia vocem ipsam Graeci audhn vocant, ab auditu; per inmutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus earum sonum facit quo sensum excipiant audiendi. Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnum enim antiqui acutum dicebant, unde et bipinnis et pinna. [47] Nares idcirco nominantur quia per eas vel odor vel spiritus nare non desinit, sive quia nos odore admonent ut norimus aliquid ac sciamus. Unde et e contra inscii ac rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim scisse veteres dicebant. Terentius (Adelph. 397):

Ac non totis sex mensibus
prius olfecissent, quam ille quidquam coeperit.

[48] Narium recta pars, propter quod aequaliter sit in longitudine et rotunditate porrecta, columna vocatur; extremitas eius pirula, a formula pomi piri; quae vero dextra laevaque sunt, pinnulae, ab alarum similitudine: medium autem interfinium. [49] Os dictum, quod per ipsum quasi per ostium et cibos intus mittimus et sputum foris proicimus; vel quia inde ingrediuntur cibi, inde egrediuntu sermones. [50] Labia a lambendo nominata. Quod autem superius est, labium dicimus; quod inferius, eo quod grossior sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum labia dicunt. [51] Linguae a ligando cibo putat Varro nomen impositum. Alii, quod per articulatos sonos verba ligat. Sicut enim plectrum cordis, ita lingua inliditur dentibus et vocalem efficit sonum. [52] Dentes Graeci odonteV vocant, et inde in Latinum trahere nomen videntur. Horum primi praecisores dicuntur, quia omne, quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes canini vocantur, quorum duo in dextra maxilla et duo in sinistra sunt. Et dicti canini quia ad similitudinem caninorum existunt, et canis ex ipsis ossa frangit, sicut et homo; ut quod non possunt priores praecidere, illis tradunt ut confrangant. Hos vulgus pro longitudine et rotunditate colomellos vocant. Ultimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molent atque inmassant; unde et molares vocati sunt. [53] Dentium autem numerum discernit qualitas sexus. Nam in viris plures, in feminis pauciores existunt. [54] Gingivae a gignendis dentibus nominatae. Factae sunt autem etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent. [55] Palatum nostrum sicut caelum est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum ouranon appellant, eo quod pro sui concavitate caeli similitudinem habeat. [56] Fauces a fundendis vocibus nominatae, vel quod per eas famur voces. Arteriae vocatae, sive quod per eas a pulmone aer, hoc est spiritus fertur, seu quod artis et angustis meatibus spiritum vitalem retineant, unde vocis sonos emittunt: qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. [57] Toles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tusillas vocant, quae in faucibus turgescere solent. Mentum dictum, quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi iungantur. [58] Gurgulio a gutture nomen trahit, cuius meatus ad os et nares pertendit: habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba conlidere. Unde et garrire dicimus. [59] Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potio devoratur. Hinc bestiae, quae cibum revocant ac remandunt, ruminare dicuntur. Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parva lingua quae foramen linguae recludit operitve. [60] Collum dictum, quod sit rigidum et teres ut columna, baiulans caput et sustentans quasi capitolium: cuius anterior pars gula vocatur, posterior cervix. [61] Cervix autem vocata, quod per eam partem cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant: prius Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem numero singulari membrum ipsud significat: nam pluraliter contumaciam saepe demonstrat. Cicero in Verrinis (6, 110): 'Praetotem tu accuses? frange cervices.' [62] Umeri dicti, quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illi armos habere dicantur. Nam proprie armi quadrupedum sunt. Ola summi humeri pars posterior. [63] Brachia a fortitudine nominata: baru enim Graece grave et forte significatur. In brachiis enim tori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. Hi sunt tori, id est musculi: et dicti tori, quod illic viscera torta videantur. [64] Cubitum dictum, quod ad cibos sumendos in ipso cubamus. Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est, secundum alias cubitus; quod magis verum est, quia Graece wlenoV cubitus dicitur. [65] Alae subbrachia sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet; quas quidam ascillas vocant, quod ex his brachia celluntur, id est moventur; unde et oscilla dicta ab eo quod his cillantur, hoc est moveantur, ora. Nam cillere est movere. Has quidam subhircos vocant, propter quod in plerisque hominibus hircorum foetorem reddant. [66] Manus dicta, quod sit totius corporis munus. Ipsa enim cibum ori ministrat; ipsa operatur omnia atque dispensat; per eam accipimus et damus. Abusive autem manus etiam ars vel artifex, unde et manupretium dicimus. [67] Dextra vocatur a dando, ipsa enim pignus pacis datur; ipsa fidei testis atque salutis adhibetur; et hoc est illud apud Tullium (Cat. 3,8): 'Fidem publicam iussu senatus dedi,' id est dextram. Unde et Apostolus [(Galat. 2,9): 'Dextras dederunt mihi.'] [68] Sinixtra autem vocata quasi sine dextra, sive quod rem fieri sinat. [69] A sinendo enim sinixtra est nuncupata. Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pugillo dictus, sicut palma ab expansis palmae ramis. [70] Digiti nuncupati, vel quia decem sunt, vel quia decenter iuncti existunt. Nam habent in se et numerum perfectum et ordinem decentissimum. Primus pollex vocatus, eo quod inter ceteros polleat virtute et potestate. Secundus index et salutaris seu demonstratorius, quia eo fere salutamus vel ostendimus. [71] Tertius inpudicus, quod plerumque per eum probri insectatio exprimitur. Quartus anularis, eo quod in ipso anulus geritur. Idem et medicinalis, quod eo trita collyria a medicis colliguntur. Quintus auricularis, pro eo quod eo aurem scalpimus. [72] Ungulas ex Graeco vocamus: illi enim has onucaV dicunt. Truncus media pars corporis a collo ad inguinem. De quo Nigidius (108): 'Caput collo vehitur, truncus sustinetur coxis et genibus cruribusque.' [73] Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum, quam nos dicimus arcam eo quod ibi arcanum sit, id est secretum, quo ceteri arcentur. Unde et arca et ara dicta, quasi res secretae. Cuius eminentes pulpae mamillae: inter quas pars illa ossea pectus dicitur, dextraque aut laeva costae. [74] Pectus vocatum, quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes; unde et pectinem dici, quod pexos capillos faciat. Mamillae vocatae, quia rotundae sunt quasi malae, per diminutionem scilicet. [75] Papillae capita mammarum sunt, quas sugentes conprehendunt. Et dictae papillae, quod eas infantes quasi pappant, dum lac sugunt. Proinde mamilla est omnis eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur. [76] Ubera dicta, vel quia lacte uberta, vel quia uvida, humore scilicet lactis in more uvarum plena. [77] Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor: leukoV enim Graece album dicunt: cuius natura ex sanguine commutatur. Nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas, et earum virtute albescens lactis accipit qualitatem. [78] Cutis est quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori superposita incisionem prima patiatur: kutiV enim Graece incisio dicitur. Idem et pellis, quod externas iniurias corporis tegendo pellat, pluviasque et ventos solisque ardores perferat. [79] Pellis autem mox detracta: subacta iam corium dicitur. Corium autem per derivationem caro appellavit, quod eo tegatur: sed hoc in brutis animalibus proprium. [80] Pori corporis Graeco nomine appellantur, qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur. [81] Arvina est pinguedo cuti adhaerens. Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet: resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, propter quod glutinosa sit. [82] Membra sunt partes corporis. Artus, quibus conligantur membra, ab artando dicti. [83] Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi neura vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum coniunctiones invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimun est: nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augescere firmitatem. [84] Artus dicti, quod conligati invicem nervis artentur, id est stringantur; quorum diminutiva sunt articuli. Nam artus dicimus membra maiora, ut brachia; articulos minora membra, ut digiti. [85] Conpago capita sunt ossuum, dicta eo quod sibi conpacta nervis velut
glutino quodam adhaereant. [86] Ossa sunt corporis solidamenta. In his enim positio omnis roburque subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propter quod cremarentur ab antiquis; sive, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant. Nam ubique cute visceribusque obtecta celantur. [87] Medulla appellata, quod madefaciant ossa; inrigant enim et confortant. Vertibula sunt summae ossum partes nodis crassioribus conglobatae, dictae ita eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur. [88] Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae et narium discrimen et costarum extremitates habent; sive opercula ossuum, quae moventur. Et dictae cartilagines quod leni attritu carent dolorem dum flectuntur. [89] Costas appellari quidam putant quod ab ipsis interiora custodiantur, et tota mollities ventris vallata salvetur. [90] Latus, quia iacentibus nobis latet: est enim laeva pars corporis. Dextro autem lateri habilior motus est; laevo fortior, et oneri ferendo adcommodatior. Unde et laeva nuncupata, quod aptior sit ad levandum aliquid et portandum. Ipsa enim gestat clipeum, ensem, pharetra et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum. [91] Dorsum est a cervice usque ad renes. Dictum autem dorsum quod sit superficies durior corporis in modum saxi, fortis et ad portandum et ad perpetiendum. [92] Terga, quia in ea supini iacemus in terra, quod solus homo potest. Nam muta animalia tantum aut in ventre aut in latere iacent. Unde et in animalibus terga abusive dicuntur. [93] Scapula ä Interscapilium spatium, quod inter scapulas est, unde et nominatum. [94] Palae sunt dorsi dextra laevaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus; quod Graeci palhn dicunt. [95] Spina est iunctura dorsi, dicta eo quod habeat radiolos acutos; cuius iuncturae spondilia appellantur propter partem cerebri, quae fertur per eos longo tractu ad ceteras corporis partes. [96] Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci ieron ostoun vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque ex hostia id primum a gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur. [97] Renes ait Varro dictos quod rivi ab his obsceni humoris nascantur. Nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renibus, qui liquor rursus a renibus calore Venerio resolutus decurrit. [98] Lumbi ob libidinis lasciviam dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Unde et ad Iob in exordio sermonis dictum est (38,3): 'Accinge sicut vir lumbos tuos': ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus libidinis est usitata dominandi occasio. [99] Umbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbus iliorum. Unde et umbo appellatur locus in medio clypei, a quo pendet. Ex eo enim infans in utero pendet, ex eo etiam et nutritur. [100] Ilium Graeco sermone appellatum, quod ibi nos obvolvamus. Graece enim ðiliosð obvolvere dicitur. [101] Clunes vocatae, quod sint iuxta colum, quod est longao. Nates, quod in ipsis innitimur dum sedemus. Unde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent. [102] Genitalia corporis partes, ut nomen ipsud docet, gignendae sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube: unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eam speciem decoris sicut membra quae in promptu locata sunt. [103] Idem et veretrum, quia viri est tantum, sive quod ex eo virus emittitur. Nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri. [104] Testiculi per diminutionem a testibus dicti, quorum numerus incipit a duobus. Hi semen calamo ministrant, quod ab spinae medulla et renes et lumbus suscipiunt ad gratiam procreandi. Fiscus est pellis in qua testiculi sunt. [105] Posteriora vero vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus inquinaremus aspectum. Meatus inde appellatus, quia per eum meant, id est egeruntur, stercora. [106] Femora dicta sunt, quod ea parte a femina sexus viri discrepet. Sunt autem ab inguinibus usque ad genua. Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum adhaeremus. Unde et proeliatores olim sub feminibus equos amisisse dicebantur. [107] Coxae quasi coniunctae axes; ipsis enim femora moventur. Quarum concava vertebra vocantur, quia in eis capita femorum vertuntur. Suffragines, quia subtus franguntur, id est flectuntur, non supra, sicut in brachiis. [108] Genua sunt commissiones femorum et crurum; et dicta genua eo quod in utero sint genis opposita. Cohaerent enim ibi sibi, et cognata sunt oculis, lacrimarum indicibus et misericordiae. Nam a genis genua dicuntur. [109] Denique conplicatum gigni formarique hominem, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur, ut cavi ac reconditi fiant. Ennius (inc. 14):

Atque genua conprimit arta gena.

Inde est quod homines dum ad genua se prosternunt, statim lacrimantur. Voluit enim eos natura uterum maternum rememorare, ubi quasi in tenebris consedebant antequam venirent ad lucem. [110] Crura dicta, quia in his currimus et gressum facimus. Sunt autem sub genibus usque ad suras. Tibiae vocatae quasi tubae. Sunt enim et longitudine et specie similes. [111] Talus dictus a tolo. Nam tolus est eminens rotunditas: unde et fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crura est, sub talo calcanei. [112] Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci podaV dicunt, qui alternis motibus solo fixi incedunt. [113] Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant. [114] Calcis prima pars plantae: a callo illi nomen inpositum, quo terram calcamus; hinc et calcaneus. [115] Solum inferior pars pedis, dictum quia eo terrae vestigia inprimimus. Sed et solum dicitur omne quod aliquid sustinet, quasi solidum: unde et terra solum, quod cuncta sustineat; et solum pedis, quod totam corporis molem portat. [116] Viscera non tantum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est, a visco, quod est inter cutem et carnem. [117] Item viscera vitalia, id est circumfusa cordis loca, quasi viscora, eo quod ibi vita, id est anima, continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata. Item lacerti, sive mures, quia sic in singulis membris cordis loco sunt ut cor in media totius corporis parte, appellanturque a nomine similium animalium sub terra delitescentium. Nam inde musculi a murium similitudine: idem etiam et tori, quod illic viscera torta videantur. [118] Cor a Graeca appellatione derivatum, quod illi kardian dicunt, sive a cura. In eo enim omnis sollicitudo et scientiae causa manet. Qui ideo pulmoni vicinus est ut, cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Huius duae arteriae sunt, e quibus sinistra plus sanguinem habet, dextra plus spiritum: unde et in dextro brachio pulsum inspicimus. [119] Praecordia sunt loca cordis vicina quibus sensus percipitur; et dicta praecordia eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis. [120] Pulsus vocatus, quod palpitet; cuius indicio aut infirmitatem intellegimus aut salutem. Huius duplex est motus; aut simplex, aut conpositus. Simplex, qui ex uno saltu constat; conpositus, qui ex pluribus motibus inordinatus et inaequalis existit. Qui motus certa habent spatia; dactylicum percussum, quamdiu sine vitio sunt; si quando vero citatiores sunt, ut dorkadazonteV, aut leniores, ut murmizonteV, mortis signa sunt. [121] Venae dictae, eo quod viae sint natantis sanguinis, atque rivi per corpus omne divisi, quibus universa membra inrigantur. [122] Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur et sustentetur et vivat. Sanguis autem est dum in corpore est, effusus vero cruor dicitur. Nam cruor vocatus ab eo quod effusus decurrit, vel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur sanguinem corruptum qui emittitur. Alii aiunt vocatum sanguinem quod suavis sit. Sanguis autem non est integer, nisi in iuvenibus. [123] Nam dicunt physici minui sanguinem per aetatem; unde et in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio est: inde genas lacerare mulieres in luctu solent; inde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebentur. [124] Pulmo ex Graeco trahit vocabulum. Graeci enim pulmonen pleumwn vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo pleuma, id est spiritus inest, per quod et agitantur et moventur; unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece pleuma spiritus dicitur, qui flando et exagitando aerem amittit et recipit; a quo moventur pulmones et palpitant et aperiendo se ut flatum capiant, stringendo, ut eiciant. [125] Est enim organus corporis. Iecur nomen habet eo quod ignis ibi habeat sedem, qui in cerebro subvolat. Inde ad oculos ceterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo ad se sucum ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In iecore autem consistit voluptas et concupiscentia iuxta eos qui de physicis disputant. [126] Fibrae iecoris sunt extremitates, sicut [et] extremae partes foliorum in intibis, sive quasi linguae eminentes. Dictas autem fibras quod apud gentiles in sacris ad Phoebi aras ferebantur ab ariolis, quibus oblatis atque subcensis responsa acciperent. [127] Splen dictum a supplemento ex contraria parte iecoris, ne vacua existeret: quem quidam etiam risus causa factum existimant. Nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, iecore amamus. Quibus quattuor elementis constantibus integrum est animal. [128] Fel appellatum, quod sit folliculum gestans humorem, qui vocatur bilis. Stomachus Graece os vocatur, eo quod ostium ventris sit, et ipse cibum excipiat atque in intestina transmittat. [129] Intestina dicuntur, eo quod corporis interiore parte cohibentur; quae idcirco longis nexibus in circulorum ordinata sunt modo, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non inpediantur. [130] Omentum membranum, quod continet intestinorum maiorem partem, quod epiploun Graeci vocant. Disseptum intestinum, quod discernit ventrem et cetera intestina a pulmonibus, a corde. [131] Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu; quem Graeci tuflon euteron dicunt. Ieiuna tenue intestinum, unde et ieiunium dicitur. [132] Venter autem et alvus et uterus inter se differunt. Venter est qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, pertinetque a pectore ad inguinem, et dictus venter quod per totum corpus vitae alimenta transmittat. [133] Alvus est qui cibum recipit, et purgari solet. Sallustius (Hist. I, frag. 52): 'Simulans sibi alvum purgari.' Et vocatum alvum quod abluatur, id est purgetur: ex ipso enim sordes stercorum defluunt. [134] Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt, ad similitudinem cauliculi. Tamen auctores uterum pro utriusque libet sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et ceteri. [135] Vocatus autem uterus, quod duplex sit et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac replexae circumplicantur in modum cornu arietis; vel quod interius inpleatur foetu. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habuerit, membra et viscera. [136] Aqualiculus autem proprie porci est; hinc ad ventrem translatio. Matrix dicitur, quod foetus in eo generetur: semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit. [137] Vulva vocata quasi valva, id est ianua ventris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea foetus procedat. Vesica dicta, quia sicut vas aqua, ita de renibus urina collecta conpletur, et humore distenditur. Cuius usus in volucribus non habetur. [138] Urina autem dicta, sive quod urat, seu quia ex renibus egeritur. Cuius indicio et salus et aegritudo futura monstratur. Qui humor vulgo lotium dicitur, quod eo lota, id est munda, vestimenta efficiantur. [139] Semen est quod iactum sumitur aut a terra aut ab utero ad gignendum vel fructus vel foetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus in modum sentinae concrescit in renibus, eiectusque per coitum, et in utero mulieris susceptus calore quodammodo viscerum et menstrualis sanguinis inrigatione formatur in corpore. [140] Menstrua supervacuus mulierum sanguis. Dicta autem menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc venire profluvium; luna enim Graece mhnh dicitur. Haec et muliebria nuncupantur; nam mulier solum animal menstruale est. [141] Cuius cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corripit, nigrescunt aera. Si qui canes inde ederint, in rabiem efferuntur. Glutinum asphalti, quod nec ferro nec aquis dissolvitur, cruore ipso pollutum sponte dispergitur. [142] Post plurimos autem dies menstruos ideo semen non esse germinabile, quia iam non est menstrualis sanguis, a quo perfusum inrigetur. Tenue semen locis muliebribus non adhaerere; labitur enim nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum
vim non habet gignendi, quia muliebri sanguini miscere se non potest propter nimiam sui spissitudinem. Hinc et steriles mares vel feminas fieri; vel per nimiam seminis vel sanguinis crassitudinem, vel propter nimiam raritatem. [143] Primum autem aiunt cor hominis fingi, quod in eo sit et vita omnis et sapientia; deinde quadragesimo die totum opus expleri; quod ex abortionibus, ut ferunt, collecta sunt. Alii foetus a capite sumere dicunt exordium. Unde et in avium foetus primum oculos fingi in ovis videmus. [144] Foetus autem nominatus, quod adhuc in utero foveatur. Cuius secundae dicuntur folliculus, qui simul cum infante nascitur continetque eum; dictus, quia et cum editur sequitur. [145] Nasci autem patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit; matribus, si matris; hac ratione similes exprimi vultus: qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter mixto paterno maternoque semine concipiuntur. Avorum proavorumque similes fieri, quia sicut in terra multa semina occulta, sic et in nobis semina celantur figuras parentum redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci et ex materno pueros, quia omnis partus constat duplici semine, cuius pars maior cum invaluit occupat similitudinem sexus. [146] In corpore nostro quaedam tantum utilitatis causa facta sunt, ut viscera: quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes: quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima. [147] Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba promissa, pectus amplum; in mulieribus leves genae, et angustum pectus; ad concipiendos autem et portandos foetus renes et latera dilatata. Quod ad hominem et ad partes attinet corporis ex parte dictum est, nunc aetates eius subiungam.

Caput II. DE AETATIBUS HOMINUM.
[1] Gradus aetatis sex sunt: infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas atque senectus. [2] Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annis. [3] Secunda aetas pueritia, id est pura et necdum ad generandum apta, tendens usque ad quantumdecimum annum. [4] Tertia adolescentia ad gignendum adulta, quae porrigitur usque ad viginti octo annos. [5] Quarta iuventus firmissima aetatum omnium, finiens in quinquagesimo anno. [6] Quinta aetas senioris, id est gravitas, quae est declinatio a iuventute in senectutem; nondum senectus sed iam nondum iuventus, quia senioris aetas est, quam Graeci presbuthn vocant. Nam senex apud Graecos non presbyter, sed gerwn dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno incipiens septuagesimo terminatur. [7] Sexta aetas senectus, quae nullo annorum tempore finitur; sed post quinque illas aetates quantumcumque vitae est, senectuti deputatur. [8] Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus sextae aetatis. In his igitur sex spatiis philosophi vitam discripserunt humanam, in quibus mutatur et currit et ad mortis terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias eorum in homine demonstrantes. [9] Infans dicitur homo primae aetatis; dictus autem infans quia adhuc fari nescit, id est loqui non potest. Nondum enim bene ordinatis dentibus minus est sermonis expressio. [10] Puer a puritate vocatus, quia purus est, et necdum lanuginem floremque genarum habens. Hi sunt ephebi, id est a Phoebo dicti, necdum [pronati] viri, adolescentuli lenes. [11] Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitate, ut Esaias (9,6): 'Puer natus est nobis.' Pro aetate, ut octoennis, decennis. Unde est illud:

Iam puerile iugum tenera cervice gerebat.

Pro obsequio et fidei puritate, ut Dominus ad prophetam (Ierem. 1,7): 'Puer meus es tu, noli timere,' dum iam Ieremias longe pueritiae excessisset annos. [12] Puella est parvula, quasi pulla. Unde et pupillos non pro condicione, sed pro aetate puerili vocamus. Pupilli autem dicti quasi in oculis, hoc est a parentibus orbi. Hi autem vere pupilli dicuntur quorum patres ante decesserunt quam ab his nomen acceperint. Ceteri orbi vocantur orphani, idem qui et pupilli; illud enim Graecum nomen est, hoc Latinum. Nam et in psalmo, ubi legitur (10,14): 'Pupillo tu eris adiutor,' Graecus habet orfanwi. [13] Puberes a pube, id est a pudenda corporis, nuncupati, quod haec loca tunc primum lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum puberem esse qui quattuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat: certissimum autem puberem esse qui et ex habitu corporis pubertatem ostendit et generare iam possit. [14] Puerperae sunt, quae annis puerilibus pariunt. Unde et Horatius (C. 4,5,23):

Laudatur primo prole puerpera [nato].

Et dictae puerperae vel quod primo partu gravantur, vel quod primum pueros pariunt. [15] Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive a crescere et augeri. [16] Iuvenis vocatus, quod iuvare posse incipit; ut in bubus iuvenci, cum a vitulis discesserint. Est enim iuvenis in ipso aetatis incremento positus, et ad auxilium praeparatus. Nam iuvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem trecesimus perfectae aetatis est annus in hominibus, ita in pecudibus ac iumentis tertius robustissimus. [17] Vir nuncupatus, quia maior in eo vis est quam in feminis: unde et virtus nomen accepit; sive quod vi agat feminam. [18] Mulier vero a mollitie, tamquam mollier, detracta littera vel mutata, appellata est mulier. [19] Utrique enim fortitudine et inbecillitate corporum separantur. Sed ideo virtus maxima viri, mulieris minor, ut patiens viri esset; scilicet, ne feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere aut in alium sexum proruere. [20] Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura (Genes. 2,23): 'Et formavit eam in mulierem.' [21] Virgo a viridiori aetate dicta est, sicut et virga, sicut et vitula. Alias ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem. [22] Virago vocata, quia virum agit, hoc est opera virilia facit et masculini vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur. Mulier vero si virilia facit, recte virago dicitur, ut Amazona. [23] Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur; sicut a servo serva, sicut a famulo famula, ita a viro vira. Hinc et virginis nomen quidam putant. [24] Femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus species a viro distinguitur. Alii Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quia vehementer concupiscit. Libidinosiores enim viris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. [25] Senior est adhuc viridior. In sexto libro Ovidius (Met. 12,464): Senior, Inter iuvenemque senemque. Terentius (Hec. 11):

Quo iure sum us(us) adulescentior.

[26] (Adulescentior) non utique magis adolescens, sed minus; ut senior minus sene, ubi comparativus gradus minus significat a positivo. Ergo senior non satis, sicut iunior inter iuvenem, sicut pauperior intra ditem et pauperem. [27] Senes autem quidam dictos putant a sensus diminutione, eo quod iam per vetustatem desipiant. Nam physici dicunt stultos esse homines frigidioris sanguinis, prudentes calidi: unde et senes, in quibus iam friget, et pueri, in quibus necdum calet, minus sapiunt. Inde est quod convenit sibi infantum aetas et senum: senes enim per nimian aetatem delirant; pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. [28] Senex autem tantum masculini generis est, sicut anus feminini; nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune esset nomen, cur diceret Terentius (Eun. 357): 'senem mulierem'? Hinc et vetula, quia vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est. [29] Canities autem vocata a candore, quasi candities. Unde est illud: 'florida iuventus, lactea canities,' prout diceret candida. [30] Senectus autem multa secum et bona adfert et mala. Bona, quia nos ab inpotentissimis dominis liberat, voluptatibus inponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia. Mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio. 'Subeunt' enim (Virg. Georg. 3,67) 'morbi tristisque senectus'. Nam duo sunt quibus minuuntur corporis vires, senectus et morbus. [31] Mors dicta, quod sit amara, vel a Marte, qui est effector mortium [sive mors a morsu hominis primi, quod vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit]. [32] Tria sunt autem genera mortis: acerba, inmatura, naturalis. Acerba infantum, inmatura iuvenum, merita, id est naturalis, senum. [33] Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur incertum est. Nam sicut ait Caesar, ab eo quod est morior in participio praeteriti temporis in 'tus' exire debuit, per unum scilicet U, non per duo. Nam ubi geminata est littera U, nominativus est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum ut quemadmodum id, quod significat, non potest agendo, ita et ipsud nomen non possit loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadaver. [34] Funus est, si sepeliatur. Et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. [35] Cadaver autem est, si insepultum iacet. Nam cadaver nominatum a cadendo, quia iam stare non potest. Quod dum portatur, exsequias dicimus: crematum reliquias: conditum iam sepultum. Corpus autem consuetudine dicitur, ut illud (Virg. Georg. 4,255): [36] Tum corpora luce carentum. Defunctus vocatus, quia conplevit vitae officium. Nam dicimus functos officio, qui officia debita conpleverunt; unde est et honoribus functus. Hinc ergo defunctus, quod ab officio sit vitae depositus, sive quod sit diem functus. [37] Sepultus autem dictus, eo quod iam sine pulsu et palpitatione est, id est sine motu. Sepelire autem est condere corpus. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum inicere.

Caput III. DE PORTENTIS.
[l] Portenta esse Varro ait quae contra naturam nata videntur: sed non sunt contra naturam, quia divina voluntate fiunt, cum voluntas Creatoris cuiusque conditae rei natura sit. Unde et ipsi gentiles Deum modo Naturam, modo Deum appellant. [2] Portentum ergo fit non contra naturam, sed contra quam est nota natura. Portenta autem et ostenta, monstra atque prodigia ideo nuncupantur, quod portendere atque ostendere, monstrare ac praedicare aliqua futura videntur. [3] Nam portenta dicta perhibent a portendendo, id est praeostendendo. Ostenta autem, quod ostendere quidquam futurum videantur. Prodigia, quod porro dicant, id est futura praedicant. Monstra vero a monitu dicta, quod aliquid significando demonstrent, sive quod statim monstrent quid appareat; et hoc proprietatis est, abusione tamen scriptorum plerumque corrumpitur. [4] Quaedam autem portentorum creaciones in significationibus futuris constituta videntur. Vult enim deus interdum ventura significare per aliqua nascentium noxia, sicut et per somnos et per oracula, qua praemoneat et significet quibusdam vel gentibus vel hominibus futuram cladem; quod plurimis etiam experimentis probatum est. [5] Xerxen quippe vulpis ex equa creata solvi regnum portendit. Alexandro ex muliere monstrum creatum, quod superiores corporis partes hominis, sed mortuas habuerit, inferiores diversarum bestiarum, sed viventes, significasse repentinam regis interfectionem: supervixerant enim deteriora melioribus. Sed haec monstra quae in significationibus dantur non diu vivunt, sed continuo ut nata fuerint occidunt. [6] Inter portentum autem et portentuosum differt. Nam portenta sunt quae transfigurantur, sicut fertur in Umbria mulierem peperisse serpentem. Unde Lucanus (1,563):

Matremque suus conterruit infans.

Portentuosa vero levem sumunt mutationem, exempli causa cum sex digitis nati. [7] Portenta igitur vel portentuosa existunt alia magnitudine totius corporis ultra communem hominum modum, quantus fuit Tityon in novem iugeribus iacens, Homero testante: alia parvitate totius corporis, ut nani, vel quos Graeci Pygmaeos vocant, eo quod sint statura cubitales. Alii a magnitudine partium, veluti capite informi, aut superfluis membrorum partibus, ut bicipites et trimani, vel cynodontes, quibus gemini procedunt dentes. [8] Alii a defectu partium, in quibus altera pars plurimum deficit ab altera, ut manus a manu, vel pes a pede. Alii a decisione, ut sine manu aut capite generata, quos Graeci steresios vocant. Alia praenumeria, quando solum caput aut crus nascitur. [9] Alia, quae in parte transfigurantur, sicut qui leonis habent vultum vel canis, vel taurinum caput aut corpus, ut ex Pasiphaë memorant genitum Minotaurum; quod Graeci eteromorfian vocant. Alia, quae ex omni parte transfigurantur in alienae creationis portentum, ut ex muliere vitulum dicit historia generatum. Alia, quae sine transfiguratione mutationem habent locorum, ut oculos in pectore vel in fronte, aures supra tempora: vel sicut Aristoteles tradidit quendam in sinistra parte iecur, in dextera splen habuisse. [10] Alia secundum connaturationem, ut in alia manu digiti plures connaturati et cohaerentes reperiuntur, in alia minus, sive in pedibus. Alia secundum inmaturam et intemperatam creationem, sicut hi qui dentati nascuntur sive barbati vel cani. Alia conplexu plurimarum differentiarum, sicut illud quod praediximus (ß 5) in Alexandro multiforme portentum. [11] Alia conmixtione generis, ut androgunoi et ermafroditai vocantur. Hermaphroditae autem nuncupati eo quod eis uterque sexus appareat. ErmhV quippe apud Graecos masculus, Afrodith femina nuncupatur. Hi dexteram mamillam virilem, sinistram muliebrem habentes vicissim coeundo et gignunt et pariunt. [12] Sicut autem in singulis gentibus quaedam monstra sunt hominum, ita in universo genere humano quaedam monstra sunt gentium, ut Gigantes, Cynocephali, Cyclopes, et cetera. [13] Gigantes dictos iuxta Graeci sermonis etymologiam, qui eos guhguhneiV existimant, id est terrigenas, eo quod eos fabulose parens terra inmensa mole et similes sibi genuerit. guh enim terra appellatur: guhnoV genus; licet et terrae filios vulgus vocat: quorum genus incertum est. [14] Falso autem opinantur quidam inperiti de Scripturis sanctis praevaricatores angelos cum filiabus hominum ante diluvium concubuisse, et exinde natos Gigantes, id est nimium grandes et fortes viros, de quibus terra conpleta est. [15] Cynocephali appellantur eo quod canina capita habeant, quosque ipse latratus magis bestias quam homines confitetur. Hi in India nascuntur. [16] Cyclopes quoque eadem India gignit; et dictos Cyclopes eo quod unum habere oculum in fronte media perhibentur. Hi et agriofaguitai dicuntur, propter quod solas ferarum carnes edunt. [17] Blemmyas in Libya credunt truncos sine capite nasci, et os et oculos habere in pectore. Alios sine cervicibus gigni, oculos habentes in humeris. [18] In ultimo autem Orientis monstruosae gentium facies scribuntur. Aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habentes vultus. Aliae labro subteriori adeo prominenti ut in solis ardoribus totam ex eo faciem contegant dormientes. Aliis concreta ora esse, modico tantum foramine calamis avenarum pastus haurientes. Nonnulli sine linguis esse dicuntur, invicem sermonis utentes nutum sive motum. [19] Panotios apud Scythiam esse ferunt, tam diffusa magnitudine aurium ut omne corpus ex eis contegant. pan enim Graeco sermone omne, wta aures dicuntur. [20] Artabatitae in Aethiopia proni, ut pecora, ambulare dicuntur: quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. [21] Satyri homunciones sunt aduncis naribus; cornua in frontibus, et caprarum pedibus similes, qualem in solitudine Antonius sanctus vidit. Qui etiam interrogatus Dei servo respondisse fertur dicens (Hieron. vit. Paul. erem. 8): 'Mortalis ego sum unus ex accolis heremi, quos vario delusa errore gentilitas Faunos Satyrosque colit.' [22] Dicuntur quidam et silvestres homines, quos nonnulli Faunos ficarios vocant. [23] Sciopodum gens fertur in Aethiopia singulis cruribus et celeritate mirabili: quos inde skiopodaV Graeci vocant, eo quod per aestum in terra resupini iacentes pedum suorum magnitudine adumbrentur. [24] Antipodes in Libya plantas versas habent post crura et octonos digitos in plantis. [25] Hippopodes in Scythia sunt, humanam formam et equinos pedes habentes. [26] In India ferunt esse gentem quae makrobioi nuncupantur, duodecim pedum staturam habentes. Est et gens ibi statura cubitalis, quos Graeci a cubito pygmaeos vocant, de qua supra diximus, (ß 7). Hi montana Indiae tenent, quibus est vicinus oceanus. [27] Perhibent [et] in eadem India esse gentem feminarum quae quinquennes concipiunt, et octavum vitae annum non excedunt. [28] Dicuntur autem et alia hominum fabulosa portenta, quae non sunt, sed ficta in causis rerum interpretantur, ut Geryonem Hispaniae regem triplici forma proditum. Fuerunt enim tres fratres tantae concordiae ut in tribus corporibus quasi una anima esset. [29] Gorgones quoque meretrices crinitas serpentibus, quae aspicientes convertebant in lapides, habentes unum oculum quem invicem utebantur. Fuerunt autem tres sorores unius pulchritudinis, quasi unius oculi, quae ita spectatores suos stupescere faciebant ut vertere eos putarentur in lapides. [30] Sirenas tres fingunt fuisse ex parte virgines, ex parte volucres, habientes alas et ungulas: quarum una voce, altera tibiis, tertia lyra canebant. Quae inlectos navigantes sub cantu in naufragium trahebant. [31] Secundum veritatem autem meretrices fuerunt, quae transeuntes quoniam deducebant ad egestatem, his fictae sunt inferre naufragia. Alas autem habuisse et ungulas, quia amor et volat et vulnerat. Quae inde in fluctibus conmorasse dicuntur, quia fluctus Venerem creaverunt. [32] Scyllam quoque ferunt feminam capitibus succinctam caninis, cum latratibus magnis, propter fretum Siculi maris, in quo navigantes verticibus in se concurrentium undarum exterriti latrari aestimant undas, quas sorbentis aestus vorago conlidit. [33] Fingunt et monstra quaedam inrationabilium animantium, ut Cerberum inferorum canem tria capita habentem, significantes per eum tres aetates per quas mors hominem devorat, id est infantiam, iuventutem et senectutem. Quem quidam ideo dictum Cerberum putant quasi kreoboroV, id est carnem vorans. [34] Dicunt et Hydram serpentem cum novem capitibus, quae Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantem vicinam civitatem, in quo uno meatu clauso multi erumpebant. Quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. [35] Nam hydra ab aqua dicta est. Huius mentionem facit Ambrosius in similitudinem haeresium, dicens (De fid. 1,4): 'Haeresis enim velut quaedam hydra fabularum vulneribus suis crevit; et dum saepe reciditur, pullulavit igni debita incendioque peritura.' [36] Fingunt et Chimaeram triformem bestiam: ore leo, postremis partibus draco, media caprea. Quam quidam Physiologi non animal, sed Ciliciae montem esse aiunt, quibusdam locis leones et capreas nutrientem, quibusdam ardentem, quibusdam plenum serpentibus. Hunc Bellorophontes habitabilem fecit, unde Chimaeram dicitur occidisse. [37] Centauris autem species vocabulum indidit, id est hominem equo mixtum, quos quidam fuisse equites Thessalorum dicunt, sed pro eo quod discurrentes in bello velut unum corpus equorum et hominum viderentur, inde Centauros fictos adseruerunt. [38] Porro Minotaurum nomen sumpsisse ex tauro et homine, qualem bestiam dicunt fabulose in Labyrintho inclusam fuisse. De qua Ovidius (Art. Am. 2,24):

Semibovemque virum, semivirumque bovem.

[39] Onocentaurum autem vocari eo quod media hominis specie, media asini esse dicatur; sicut et Hippocentauri, quod equorum hominumque in eis natura coniuncta fuisse putatur.

Caput IV. DE TRANSFORMATIS.
[1] Scribuntur autem et quaedam monstruosae hominum transformationes et commutationes in bestiis, sicut de illa maga famosissima Circe, quae socios quoque Ulixis mutasse fertur in bestias: et de Arcadibus, qui sorte ducti transnatabant quoddam stagnum atque ibi convertebantur in lupos. [2] Nam et Diomedis socios in volucres fuisse conversos non fabuloso mendacio, sed historica adfirmatione confirmant. Sed et quidam adserunt Strigas ex hominibus fieri. Ad multa enim latrocinia figurae sceleratorum mutantur, et sive magicis cantibus, sive herbarum veneficio totis corporibus in feras transeunt. [3] Siquidem et per naturam pleraque mutationem recipiunt, et corrupta in diversas species transformantur; sicut de vitulorum carnibus putridis apes, sicut de equis scarabei, de mulis locustae, de cancris scorpiones. Ovidius (Metam. 15,369): Concava litorei si demas brachia cancri, scorpio exibit, caudaque minabitur unca.


Liber XII. De animalibus

Caput I. DE PECORIBUS ET IUMENTIS.
[1] Omnibus animantibus Adam primum vocabula indidit, appellans unicuique nomen ex praesenti institutione iuxta condicionem naturae cui serviret. [2] Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula. Non autem secundum Latinam linguam atque Graecam aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa inposuit Adam, sed illa lingua quae ante diluvium omnium una fuit, quae Hebraea nuncupatur. [3] Latine autem animalia sive animantia dicta, quod animentur vita et moveantur spiritu. [4] Quadrupedia vocata, quia quattuor pedibus gradiuntur: quae dum sint similia pecoribus, tamen sub cura humana non sunt; ut cervi, dammae, onagri, et cetera. Sed neque bestiae sunt, ut leones; neque iumenta, ut usus hominum iuvare possint. [5] Pecus dicimus omne quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen his animalibus adcommodari solet quae sunt aut ad vescendum apta, ut oves et sues; aut in usu hominum commoda, ut equi et boves. [6] Differt autem inter pecora et pecudes: nam veteres communiter in significatione omnium animalium pecora dixerunt; pecudes autem tantum illa animalia quae eduntur, quasi pecuedes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo vocatum. [7] Iumenta nomina inde traxerunt, quod nostrum laborem vel onus suo adiutorio subvectando vel arando iuvent. Nam bos carpenta trahit, et durissimas terrae glebas vomere vertit; equus et asinus portant onera, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et iumenta appellantur ab eo quod iuvent homines: sunt enim magnarum virium animalia. [8] Item quoque armenta, vel quod sint apta armis, id est bello; vel quod his in armis utimur. Alii armenta tantum boves intellegunt, ab arando, quasi aramenta [vel quod sint cornibus armata]. Discretio est autem inter armenta et greges: nam armenta equorum et boum sunt, greges vero caprarum et ovium. [9] Ovis molle pecus lanis, corpore inerme, animo placidum, ab oblatione dictum; eo quod apud veteres [in] initio non tauri, sed oves in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes vocant, eas quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificium offerebant. [10] Vervex vel a viribus dictus, quod ceteris ovibus sit fortior; vel quod sit vir, id est masculus; vel quod vermem in capite habeat, quorum excitati pruritu invicem se concutiunt, et pugnantes cum magno impetu feriunt. [11] Aries vel apo tou ArewV, id est a Marte, vocatus: unde apud nos in gregibus masculi mares dicuntur: sive quod hoc pecus a gentilibus primum aris est immolatum. Aries, quod inponeretur aris. Unde est illud (Sedul. 1,115):

Aries mactatur ad aram.

[12] Agnum quamquam et Graeci vocent apo tou agnou, quasi pium, Latini autem ideo hoc nomen habere putant, eo quod prae ceteris animantibus matrem agnoscat; adeo ut etiam si in magno grege erraverit, statim balatu recognoscat vocem parentis. [13] Haedi ab edendo vocati. Parvi enim pinguissimi sunt et saporis iucundi, unde [et edere, unde] et edulium vocatur. [14] Hircus lascivum animal et petulcum et fervens semper ad coitum; cuius oculi ob libidine in transversum aspiciunt, unde et nomen traxit. Nam hirqui sunt oculorum anguli secundum Suetonium (Prat. 171); cuius natura adeo calidissima est ut adamantem lapidem, quem nec ignis, nec ferri domare valet materia, solus huius cruor dissolvat. Maiores hirci Cinyphii dicuntur a fluvio Cinyphe in Libya, ubi grandes nascuntur. [15] Capros et capras a carpendis virgultis quidam dixerunt. Alii quod captent aspera. Nonnulli a crepitu crurum, unde eas crepas vocitatas; quae sunt agrestes caprae, quas Graeci pro eo quod acutissime videant, id est oxuderkhsteron, dorka appellaverunt. Morantur enim in excelsis montibus, et quamvis de longinquo, vident tamen omnes qui veniunt. [16] Idem autem et capreae: idem ibices, quasi avices, eo quod ad instar avium ardua et excelsa teneant et in sublime inhabitent, ita ut de sublimitate vix humanis obtutibus pateant. [17] Unde et meridiana pars ibices aves vocant, qui Nili fluentis inhabitant. Haec itaque animalia, ut diximus, in petris altissimis commorantur, et si quando ferarum vel hominum adversitatem persenserint, de altissimis saxorum cacuminibus sese praecipitantes in suis [se] cornibus inlaesa suscipiunt. [18] Cervi dicti apo twn keratwn, id est a cornibus; kerata enim Graece cornua dicuntur. Hi serpentium inimici cum se gravatos infirmitate persenserint, spiritu narium eos extrahunt de cavernis, et superata pernicie veneni eorum pabulo reparantur. Dictamnum herbam ipsi prodiderunt; nam eo pasti excutiunt acceptas sagittas. Mirantur autem sibilum fistularum. [19] Erectis auribus acute audiunt, summissis nihil. Si quando inmensa flumina vel maria transnatant, capita clunibus praecedentium superponunt sibique invicem succedentes nullum laborem ponderis sentiunt. [20] Tragelaphi a Graecis nominati, qui quum eadem specie sint ut cervi, villosos tamen habent armos ut hirci, et menta promissis hirta barbis, qui non alibi sunt quam circa Phasidem. [21] Hinnuli filii sunt cervorum [ab innuere dicti, quia ad nutum matris absconduntur]. [22] Dammula vocata, quod de manu effugiat: timidum animal et inbelle; de quo Martialis (13,94):

Dente timetur aper, defendunt cornua cervum;
inbelles damae quid nisi praeda sumus?

[23] Lepus, levipes, quia velociter currit. Unde et Graece pro cursu lagwV dicitur; velox est enim animal et satis timidum. [24] Cuniculi genus agrestium animalium dicti quasi caniculi, eo quod canum indagine capiantur vel excludantur ab speluncis. [25] Sus dicta, quod pascua subigat, id est terra subacta escas inquirat. Verres, quod grandes habeat vires. Porcus, quasi spurcus. Ingurgitat enim se caeno, luto inmergit, limo inlinit. Horatius (Epist. 1,2,26):

Et amica luto sus.

[26] Hinc etiam spurcitiam vel spurios nuncupatos. Porcorum pilos setas vocamus, et setas a sue dictas: a quibus et sutores vocantur, quod ex setis suant, id est consuant, pelles. [27] Aper a feritate vocatus, ablata F littera et subrogata P. Unde et apud Graecos suagroV, id est ferus, dicitur. Omne enim, quod ferum est et inmite, abusive agreste vocamus. [28] Iuvencus dictus, quod iuvare incipiat hominum usus in colenda terra, vel quia apud gentiles Iovi semper ubique invencus inmolabatur, numquam taurus. Nam in victimis etiam aetas considerabatur. Taurus Graecum nomen est, sicut et hos. [29] Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilis in contrarium versis; caput circumflectunt flexibilitate qua volunt; tergi duritia omne telum respuunt inmiti feritate. [30] Bovem Graeci BOUN dicunt. Hunc Latini trionem vocant, eo quod terram terat, quasi terionem. Naevius (trag. 62):

Trionum hic moderator rusticus.

Cuius latitudo pellium a mento ad crura palearia dicuntur, a pelle ipsa, quasi pellearia; quod est generositatis in bove signum. Boum in sociis eximia pietas; nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratra consuevit, et frequenti mugitu pium testatur affectum si forte defecerit. [31] Vacca dicta, quasi boacca. Est enim ex qualitate mobilium nominum, sicut leo leaena, draco dracaena. [32] Vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est aetate viridi, sicut virgo. Vitulam ergo parvam esse et nondum enixam: nam enixa iuvenca est aut vacca. [33] Bubali vocati per derivationem, quod sint similes boum; adeo indomiti ut prae feritate iugum cervicibus non recipiant. [34] Hos Africa procreat. Uri agrestes boves sunt in Germania, habentes cornua in tantum protensa ut regiis mensis insigni capacitate ex eis gerulae fiant. [Dicti uri apo twn orewn, id est a montibus.] [35] Camelis causa nomen dedit, sive quod quando onerantur, ut breviores et humiles fiant, accubant, quia Graeci camai humile et breve dicunt; sive quia curvus est dorso. kamour enim verbo Graeco curvum significat. Hos licet et aliae regiones mittant, sed Arabia plurimos. Differunt autem sibi; nam Arabici bina tubera in dorso habent, reliquarum regionum singula. [36] Dromeda genus camelorum est, minoris quidem staturae, sed velocioris. Unde et nomen habet; nam dromoV Graece cursus et velocitas appellatur. Centum enim et amplius milia uno die pergere solet. Quod animal, sicut bos et ovis et camelus, ruminat. [37] Ruminatio autem dicta [est] a ruma, eminente gutturis parte, per quam dimissus cibus a certis revocatur animalibus. [38] Asinus et asellus a sedendo dictus, quasi asedus: sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit quia priusquam equos caperent homines, huic praesidere coeperunt. Animal quippe tardum et nulla ratione renitens, statim ut voluit sibi homo substravit. [39] Onager interpretatur asinus ferus. onoV quippe Graeci asinum vocant: agrion ferum. Hos Africa habet magnos et indomitos et in deserto vagantes. Singuli autem feminarum gregibus praesunt. Nascentibus masculis zelant et testiculos eorum morsu detruncant, quod caventes matres eos in secretis locis occultant. [40] Asinos Arcadicos dictos, eo quod ab Arcadia primum vecti sunt magni et alti. Minor autem asellus agro plus necessarius est, quia et laborem tolerat et neglegentiam propemodum non recusat. [41] Equi dicti, eo quod quando quadrigis iungebantur, aequabantur, paresque forma et similes cursu copulabantur. [42] Caballus antea cabo dictus, propter quod gradiens ungula inpressa terram concavet, quod reliqua animalia non habent. [43] Inde et sonipes, quod pedibus sonat. Vivacitas equorum multa: exultant enim in campis; odorantur bellum; excitantur sono tubae ad proelium; voce accensi ad cursum provocantur; dolent cum victi fuerint; exultant cum vicerint. Quidam hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant: aliqui etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis si mutentur; aliqui praeter dominum dorso nullum recipiunt: interfectis vel morientibus dominis multi lacrimas fundunt. Solum enim equum propter hominem lacrimare et doloris affectum sentire. Unde [et] in Centauris equorum et hominum natura permixta est. [44] Solent etiam ex equorum vel maestitia vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere. Aetas longaeva equis Persicis, Hunnicis, Epirotis ac Siculis in annis ultra quinquaginta, brevior autem Hispanis ac Numidis et Gallicis frequens opinio est. [45] In generosis equis, ut aiunt veteres, quattuor spectantur: forma, pulchritudo, meritum atque color. Forma, ut sit validum corpus et solidum, robori conveniens altitudo, latus longum, substrictus maxime et rotundi clunis, pectus late patens, corpus omne musculorum densitate nodosum, pes siccus et cornu concavo solidatus. [46] Pulchritudo, ut sit exiguum caput et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breves et argutae, oculi magni, nares patulae, erecta cervix, coma densa et cauda, ungularum soliditatis fixa rotunditas. [47] Meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris, quod est fortitudinis indicium: quique ex summa quiete facile concitetur, vel excitata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intellegitur, virtus in membris trementibus. [48] Color hic praecipue spectandus: badius, aureus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger. Sequenti autem ordine, varius ex nigro badioque distinctus; reliquus varius color vel cinereus deterrimus. [49] Badium autem antiqui vadium dicebant, quod inter cetera animalia fortius vadat. Ipse est et spadix, quem phoenicatum vocant: et dictus spadix a colore palmae, quam Siculi spadicam vocant. [50] Glaucus vero est veluti pictos oculos habens et quodam splendore perfusos. Nam glaucum veteres dixerunt. Gilvus autem melinus color est subalbidus. Guttatus, albus nigris intervenientibus punctis. [51] Candidus autem et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est: candidus vero niveus et pura luce perfusus. Canus dictus, quia ex candido colore et nigro est. Scutulatus vocatus propter orbes, quos habent candidos inter purpuras. [52] Varius, quod vias habeat colorum inparium. Qui autem albos tantum pedes habent, petili appellantur; qui frontem albam, calidi. [53] Cervinus est quem vulgo guaranen dicunt. Aeranen idem vulgus vocat, quod in modum aerei sit coloris. Myrteus autem est pressus in purpura. [54] Dosina autem dictus, quod sit color eius de asino: idem et cinereus. Sunt autem hi de agresti genere orti, quos equiferos dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. [55] Mauron niger est; nigrum enim Graeci mauron vocant. Mannus vero equus brevior [est], quem vulgo brunicum vocant. Veredos antiqui dixerunt, quod veherent redas, id est ducerent; vel quod vias publicas currant, per quas et redas ire solitum erat. [56] Equorum tria sunt genera: unum generosum, proeliis et oneribus aptum; alterum vulgare atque gregarium ad vehendum, non ad equitandum aptum; tertium ex permixtione diversi generis ortum, quod etiam dicitur bigenerum quia ex diversis nascitur, ut mulus. [57] Mulus autem a Graeco tractum vocabulum habet. Graece enim hoc vel quod iugo pistorum subactus tardas molendo ducat in gyro molas. Iudaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse fecerit primus ascendi, ut mulorum inde nova contra naturam animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas: et ipsum istiusmodi repperisse concubitum, ut velocissimi ex his asini nascerentur. [58] Industria quippe humana diversum animal in coitu coegit, sicque adulterina commixtione genus aliud repperit; sicut et Iacob contra naturam colorum similitudines procuravit. Nam tales foetus oves illius concipiebant, quales umbras arietum desuper ascendentium in aquarum speculo contemplabantur. [59] Denique et hoc ipsud in equarum gregibus fieri fertur, ut generosos obiciant equos visibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam et columbarum dilectores depictas ponunt pulcherrimas columbas isdem locis, quibus illae versantur, quo rapiente visu similes generent. [60] Inde est quod quidam gravidas mulieres iubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos et simios, ne visibus occurrentes similes foetus pariant. Hanc enim feminarum esse naturam ut quales perspexerint sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu, dum concipiunt, talem et sobolem procreent. Etenim animal in usu Venerio formas extrinsecus intus transmittit, eorumque satiata typis rapit species eorum in propriam qualitatem. In animantibus bigenera dicuntur quae ex diversis nascuntur, ut mulus ex equa et asino; burdo ex equo et asina; hybridae ex apris et porcis; tityrus ex ove et hirco; musmo ex capra et ariete. Est autem dux gregis.

Caput II. DE BESTIIS.
[1] Bestiarum vocabulum proprie convenit leonibus, pardis, tigribus, lupis et vulpibus canibusque et simiis ac ceteris, quae vel ore vel unguibus saeviunt, exceptis serpentibus. Bestiae dictae a vi, qua saeviunt. [2] Ferae appellatae, eo quod naturali utuntur libertate et desiderio suo ferantur. Sunt enim liberae eorum voluntates, et huc atque illuc vagantur et quo animus duxerit, eo feruntur. [3] Leonis vocabulum ex Graeca origine inflexum est in Latinum. Graece enim lewn vocatur; et est nomen nothum, quia ex parte corruptum. Leaena vero totum Graecum est, sicut et dracaena. Ut autem leaena lea dicatur usurpatum est a poetis. Leo autem Graece, Latine rex interpretatur, eo quod princeps sit omnium bestiarum. Cuius genus trifarium dicitur. [4] E quibus breves et iuba crispa inbelles sunt; longi et coma simplici acres. Animos eorum frons et cauda indicat. Virtus eorum in pectore; firmitas in capite. Septi a venatoribus terram contuentur, qno minus conspectis venabulis terreantur. Rotarum timent strepitus, sed ignes magis. [5] Cum dormierint, vigilant oculi; cum ambulant, cauda sua cooperiunt vestigia sua, ne eos venator inveniat. Cum genuerint catulum, tribus diebus et tribus noctibus catulus dormire fertur; tunc deinde patris fremitu vel rugitu veluti tremefactus cubilis locus suscitare dicitur catulum dormientem. [6] Circa hominem leonum natura est ut nisi laesi nequeant irasci. Patet enim eorum misericordia exemplis assiduis. Prostratis enim parcunt; captivos obvios repatriare permittunt; hominem non nisi in magna fame interimunt. De quibus Lucretius (5,1035):

Scymnique leonum.

[7] Tigris vocata propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est enim bestia variis distincta maculis, virtute et velocitate mirabilis; ex cuius nomine flumen Tigris appellatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hyrcania gignit. [8] Panther dictus, sive quod omnium animalium sit amicus, excepto dracone, sive quia et sui generis societate gaudet et ad eandem similitudinem quicquid accipit reddit. pan enim Graece omne dicitur. Bestia minutis orbiculis superpicta, ita ut oculatis ex fulvo circulis, nigra vel alba distinguatur varietate. [9] Haec semel omnino parturit; cuius causae ratio manifesta est. Nam cum in utero matris coaluere catuli maturisque ad nascendum viribus pollent, odiunt temporum moras; itaque oneratam foetibus vulvam tamquam obstantem partui unguibus lacerant: effundit illa partum, seu potius dimittit, dolore cogente. Ita postea corruptis et cicatricosis sedibus genitale semen infusum non haeret acceptum, sed inritum resilit. Nam Plinius (N. H. 8,43) dicit animalia cum acutis unguibus frequentur parere non posse; vitiantur enim intrinsecus se moventibus catulis. [10] Pardus secundus post pantherem est, genus varium ac velocissimum et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. [11] Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit; sicut et Plinius in Naturali Historia (8,42) dicit, leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere et ex utroque coitu degeneres partus creari, ut mulus et burdo. [12] Rhinoceron a Graecis vocatus. Latine interpretatur in nare cornu. Idem et monoceron, id est unicornus, eo quod unum cornu in media fronte habeat pedum quattuor ita acutum et validum ut quidquid inpetierit, aut ventilet aut perforet. Nam et cum elephantis saepe certamen habet, et in ventre vulneratum prosternit. [13] Tantae autem esse fortitudinis ut nulla venantium virtute capiatur; sed, sicut asserunt qui naturas animalium scripserunt, virgo puella praeponitur, quae venienti sinum aperit, in quo ille omni ferocitate deposita caput ponit, sicque soporatus velut inermis capitur. [14] Elephantum Graeci a magnitudine corporis vocatum putant, quod formam montis praeferat; Graece enim mons lofoV dicitur. Apud Indos autem a voce barro vocatur; unde et vox eius barritus, et dentes ebur. Rostrum autem proboscida dicitur, quoniam illo pabulum ori admovet; et est angui similis, vallo munitus eburno. [15] Hos boves Lucas dictos ab antiquis Romanis: boves, quia nullum animal grandius videbant: Lucas, quia in Lucania illos primus Pyrrhus in proelio obiecit Romanis. Nam hoc genus animantis in rebus bellicis aptum est; in eis enim Persae et Indi ligneis turribus conlocatis, tamquam de muro iaculis dimicant. Intellectu autein et memoria multa vigent. [16] Gregatim incedunt; motu, quo valent, salutant; murem fugiunt; aversi coeunt; quando autem parturiunt, in aquis vel insulis dimittunt fetus propter dracones, quia inimici sunt et ab eis inplicati necantur; biennio autem portant fetus, nec amplius quam semel gignunt nec plures, sed tantum unum; vivunt [autem] annos trecentos. Apud solam Africam et Indiam elephanti prius nascebantur; nunc sola eos India gignit. [17] Grypes vocatur, quod sit animal pinnatum et quadrupes. Hoc genus ferarum in Hyperboreis nascitur montibus. Omni parte corporis leones sunt; alis et facie aquilis similes; equis vehementer infesti. Nam et homines visos discerpunt. [18] Chamaeleon non habet unum colorem, sed diversa est varietate consparsus, ut pardus. Dictus autem ita É Huius chamaeleontis corpusculum ad colores quos videt facillima conversione variatur, quod aliorum animalium non est ita ad conversionem facilis corpulentia. [19] Camelopardus dictus, quod dum sit ut pardus albis maculis superaspersus, collo equo similis, pedibus bubulis, capite tamen camelo est similis. Hunc Aethiopia gignit. [20] Lyncis dictus, quia in luporum genere numeratur; bestia maculis terga distincta ut pardus, sed similis lupo: unde et ille lukoV, iste lyncis. Huius urinam convertere in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lyncurius appellatur, quod et ipsas lynces sentire hoc documento probatur. Nam egestum liquorem harenis, in quantum potuerint, contegunt, invidia quadam naturae ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius Secundus (cf. N. H. 8,43) extra unum non admittere fetum. [21] Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum praesenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant. De quibus Cicero in Scauriana (2,7): «Redimunt se ea parte corporis, propter quod maxime expetuntur.» Iuvenalis (12,34):

Qui se
eunuchum ipse facit, cupiens evadere damno
testiculi.

[22] Ipsi sunt et fibri, qui etiam Pontici canes vocantur. Ursus fertur dictus quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et carnem quandam nasci quam mater lambendo in membra conponit. Unde est illud:

Sic format lingua fetum cum protulit ursa.

Sed hoc inmaturitas partus facit: denique tricesimo die generat. Unde evenit ut praecipitata fecunditas informes procreet. Ursorum caput invalidum; vis maxima in brachiis et lumbis; unde interdum erecti insistunt. [23] Lupus Graeca derivatione in linguam nostram transfertur. Lupos enim illi lupouV dicunt: lukoV autem Graece a moribus appellatur, quod rabie rapacitatis quaequae invenerit trucidet. Alii lupos vocatos aiunt quasi leopos, quod quasi leonis, ita sit illi virtus in pedibus; unde et quidquid pede presserit non vivit. [24] Rapax autem bestia et cruoris appetens; de quo rustici aiunt vocem hominem perdere, si eum lupus prior viderit. Unde et subito tacenti dicitur: «Lupus in fabula.» Certe si se praevisum senserit, deponit feritatis audaciam. Lupi toto anno non amplius dies duodecim coeunt; famem diu portant, et post longa ieiunia multum devorant. Lupos Aethiopia mittit cervice iubatos, et tanto varios ut nullum colorem illis abesse dicant. [25] Canis nomen Latinum Graecam etymologiam habere videtur; Graece enim kuwn dicitur. Licet eum quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod insonat; unde et canere. Nihil autem sagacius canibus; plus enim sensus ceteris animalibus habent. [26] Namque soli sua nomina recognoscunt; dominos suos diligunt; dominorum tecta defendunt; pro dominis suis se morti obiciunt; voluntarie cum domino ad praedam currunt; corpus domini sui etiam mortuum non relinquunt. Quorum postremo naturae est extra homines esse non posse. In canibus duo sunt: aut fortitudo, aut velocitas. [27] Catuli abusive dicuntur quarumlibet bestiarum filii. Nam proprie catuli canum sunt, per diminutionem dicti. [28] Lycisci autem dicuntur, ut ait Plinius (cf. 8,148), canes nati ex lupis et canibus, cum inter se forte miscuntur. Solent et Indi feminas canes noctu in silvis alligatas admitti ad tigres bestias, a quibus insiliri, et nasci ex eodem foetu canes adeo acerrimos et fortes ut in conplexu leones prosternant. [29] Vulpes dicta, quasi volupes. Est enim volubilis pedibus, et numquam rectis itineribus, sed tortuosis anfractibus currit, fraudulentum animal insidiisque decipiens. Nam dum nun habuerit escam, fingit mortem, sicque descendentes quasi ad cadaver aves rapit et devorat. [30] Simiae Graecum nomen est, id est pressis naribus; unde et simias dicimus, quod suppressis naribus sint et facie foeda, rugis turpiter follicantibus; licet et capellarum sit pressum habere nasum. Alii simias Latino sermone vocatos urbitrantur, eo quod multa in eis similitudo rationis humanae sentitur; sed falsum est. [31] Hi elementorum sagaces nova luna exultant, media et cava tristantur. Fetus, quos amant, ante se gestant; neglecti circa matrem haerent. Horum genera quinque sunt, ex quibus cercopitheci caudas habent; simia enim cum cauda est, quam quidam cluram vocant. [32] Sphingae villosae sunt comis, mammis prominentibus, dociles ad feritatis oblivionem. Cynocephali et ipsi similes simiis, sed facie ad modum canis; unde et nuncupati. [33] Satyri facie admodum grata, et gesticulatis motibus inquieti. Callitriches totu paene aspectu a ceteris distant. Sunt enim in facie producta barba et lata cauda. [34] Leontophonos bestia modica; et ex eo ita vocata quia capta exuritur, eiusque cinere aspersae carnes et positae per conpita semitarum leones necant, si quantulumcumque ex illis sumpserint. [35] Histrix animal in Africa erinacii simile, vocatum ab stridore spinarum, quas tergo laxatas emittit ut canes vulneret insequentes. [36] Enhydros bestiola ex eo nuncupata, quod in aquis versetur, et maxime in Nilo. Quae si invenerit dormientem corcodilum, volutat se in luto primum, et intrat per os eius in ventrem, et carpens omnia intranea eius, sic moritur. [37] Ichneumon Graece vocatus, eo quod odore suo et salubria ciborum et venenosa produntur. De quo Dracontius ait (Laud. 1,515):­

Praecidit suillus vim cuiuscumque veneni.

Suillus autem a saetis est nuncupatus. Hic etiam serpentes insequitur; qui, cum adversus aspidem pugnat, caudam erigit, quam aspis maxime incipit observare quasi minantem; ad quam cum vim suam transfert, decepta corripitur. [38] Musio appellatus, quod muribus infestus sit. Hunc vulgus cattum a captura vocant. Alii dicunt, quod cattat, id est videt. Nam tanto acute cernit ut fulgore luminis noctis tenebras superet. Unde a Graeco venit catus, id est ingeniosus, apo tou kaiesqai. [39] Furo a furvo dictus; unde et fur. Tenebrosos enim et occultos cuniculos effodit, et eicit praedam quam invenerit. [40] Melo, vel quod sit rotundissimo membro, vel quod favos petat et assidue mella captet.

Caput III. DE MINUTIS ANIMANTIBUS.
[1] Mus pusillum animal. Graecum illi nomen est; quidquid vero ex eo trahit Latinum fit. Alii dicunt mures quod ex humore terrae nascantur; nam mus terra, unde et humus. His in plenilunio iecur crescit, sicut quaedam maritima augentur, quae rursus minuente luna deficiunt. [2] Sorex Latinum est, eo quod rodat et in modum serrae praecidat. Antiqui autem soricem sauricem dicebant, sicut et clodum claudum. [3] Mustela dicta, quasi mus longus; nam telum a longitudine dictum. Haec ingenio subdola in domibus, ubi nutrit catulos suos, transfert mutatque sedem. Serpentes etiam et mures persequitur. Duo autem sunt genera mustelarum; alterum enim silvestre est distans magnitudine, quod Graeci IKTIDAS vocant; alterum in domibus oberrans. Falso autem opinantur qui dicunt mustelam ore concipere, aure effundere partum. [4] Mus araneum, cuius morsu aranea. Est in Sardinia animal perexiguum, aranei forma, quae solifuga dicitur, quod diem fugiat. In metallis argentariis plurima est, occultim reptans, et per inprudentiam supersedentibus pestem facit. [5] Talpa dicta, quod sit damnata caecitate perpetua tenebris. Est enim absque oculis, semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter frugibus comedit; quam Graeci asqulaka vocant. [6] Glires dicti sunt quia pingues eos efficit somnus; nam gliscere dicimus crescere. Hieme enim tota dormiunt et inmobiles quasi mortui iacent, tempore aestivo reviviscunt. [7] Ericium animal spinis coopertum, quod exinde dicitur nominatum, eo quod subrigit se quando spinis suis clauditur, quibus undique protectus est contra insidias. Nam statim ut aliquid praesenserit, primum se subrigit, atque in globum conversus in sua se arma recolligit. Huius prudentia quaedam est; nam dum absciderit uvam de vite, supinus sese volutat super eam, et sic eam exhibet natis suis. [8] Gryllus nomen a sono vocis habet. Hic retro ambulat, terram terebrat, stridet noctibus. Vena(n)tur eum formica circumligata capillo in cavernam eius coniecta, afflato prius pulvere ne se abscondat; ita formicae conplexibus trahitur. [9] Formica dicta, ab eo quod ferat micas farris. Cuius sollertia multa; providet enim in futurum, et praeparat aestate quod hieme comedat; in messe autem eligit triticum, hordeum non tangit; dum pluit ei super frumentum, totum eicit. Dicuntur in Aethiopia esse formicae ad formam canis quae arenas aureas pedibus eruunt, quas custodiunt ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. [10] Formicoleon ob hoc vocatus, quia est vel formicarum leo vel certe formica pariter et leo. Est enim animal parvum formicis satis infestum, quod se in pulvere abscondit, et formicas frumenta gestantes interficit. Proinde autem leo et formica vocatur, quia aliis animalibus ut formica est, formicis autem ut leo est.

Caput IV. DE SERPENTIBUS.
[1] Anguis vocabulum omnium serpentium genus quod plicari et contorqui potest; et inde anguis quod angulosus sit et numquam rcctus. Angues autem apud gentiles pro geniis locorum erant habiti semper, unde Persius (1,113):

Pinge duos angues: pueri, sacer est locus.

[2] Colubrum ab eo dictum, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut piscis, serpens. [3] Serpens autem nomen accepit quia occultis accessibus serpit, non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quattuor pedibus nituntur, sicut lacerti et stiliones, non serpentes, sed reptilia nominantur. Serpentes autem reptilia sunt, quia ventre et pectore reptant. Quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores quot colores habentur. [4] Draco maior cunctorum serpentium, sive omnium animantium super terram. Hunc Graeci drakonta vocant; unde et derivatum est in Latinum ut draco diceretur. Qui saepe ab speluncis abstractus fertur in aerem, concitaturque propter eum aer. Est autem cristatus, ore parvo, et artis fistulis, per quas trahit spiritum et linguam exerat. Vim autem non in dentibus, sed in cauda habet, et verbere potius quam rictu nocet. [5] Innoxius autem est a venenis, sed ideo huic ad mortem faciendam venena non esse necessaria, quia si quem ligarit occidit. A quo nec elephans tutus est sui corporis magnitudine; nam circa semitas delitescens, per quas elephanti soliti gradiuntur, crura eorum nodis inligat, ac suffocatos perimit. Gignitur autem in Aethiopia et India in ipso incendio iugis aestus. [6] Basiliscus Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod rex serpentium sit, adeo ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat; nam et hominem vel si aspiciat interimit. Siquidem et eius aspectu nulla avis volans inlaesa transit, sed quam procul sit, eius ore conbusta devoratur. [7] A mustelis tamen vincitur, quas illic homines inferunt cavernis in quibus delitescit; itaque eo visu fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim parens ille rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis; albis maculis lineatus. [8] Reguli autem, sicut scorpiones, arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint, udrofobouV et lymphaticos faciunt. [9] Sibilus idem est qui et regulus. Sibilo enim occidit, antequam mordeat vel exurat. [10] Vipera dicta, quod vi pariat. Nam et cum venter eius ad partum ingemuerit, catuli non expectantes maturam naturae solutionem conrosis eius lateribus vi erumpunt cum matris interitu. Lucanus (6,490):

Viperei coeunt, abrupto corpore, nodi.

[11] Fertur autem quod masculus ore inserto viperae semen expuat; illa autem ex voluptate libidinis in rabiem versa caput maris ore receptum praecidit. Ita fit ut parens uterque pereat; masculus, dum coit, dum parturit, femina. Ex vipera autem fiunt pastilli, qui qeriakoi vocantur a Graecis. [12] Aspis vocata, quod morsu venena inmittat et spargat; ioV enim Graeci venenum dicunt: et inde aspis, quod morsu venenato interimat. Huius diversa genera et species, et dispares effectus ad nocendum. Fertur autem aspis, cum coeperit pati incantatorem, qui eam quibusdam carminibus propriis evocat ut eam de caverna producat: illa, cum exire noluerit, unam aurem in terram premit, alteram cauda obturat et operit, atque [ita] voces illas magicas non audiens non exit ad incantantem. [13] Dipsas, genus aspidis, qui Latine situla dicitur, quia quem momorderit siti perit. [14] Hypnalis, genus aspidis, dicta quod somno necat. Hanc sibi Cleopatra adposuit, et ita morte quasi somno soluta est. [15] Haemorrhois aspis nuncupatus quod sanguinem sudet qui ab eo morsus fuerit, ita ut dissolutis venis, quidquid vitae est, per sanguinem evocet. Graece enim sanguis aima dicitur. [16] Prester aspis semper ore patenti et vaporanti currit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,722):

Oraque distendens avidus fumantia prester.

Hic quem percusserit distenditur, enormique corpulentia necatur; extuberatum enim putredo sequitur. [17] Seps, tabificus aspis, qui dum momorderit hominem, statim eum consumit, ita ut liquefiat totus in ore serpentis. [18] Cerastes serpens dictus, eo quod in capite cornua habeat similia arietum; kerata enim Graeci cornua vocant: sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione, veluti esca, inlice sollicitata animalia perimit. Totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex ea parte qua invitatas aves vel animalia capit. Est autem flexuosus plus quam alii serpentes, ita ut spinam non habere videatur. [19] Scytale serpens vocata, quod tanta praefulget tergi varietate ut notarum gratia aspicientes retardet; et quia reptando pigrior est, quos adsequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Tanti autem fervoris est ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventis exponat. De quo Lucanus (9,717):

Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis
exuvias positura suas.

[20] Amphisbaena dicta, eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium procedens. De qua idem Lucanus (9,719):

Et gravis in geminum vergens caput amphisbaena.

[21] Cuius oculi lucent veluti lucernae. Enhydris colubra in aqua vivens; Graeci enim aquam udwr vocant. [22] Hydros aquatilis serpens, a quo icti obturgescunt; cuius quidam morbum boam dicunt, eo quod fimo bovis remedietur. [23] Hydra draco multorum capitum, qualis fuit in Lerna palude provinciae Arcadiae. Haec Latine excetra dicitur, quod uno caeso tria capita excrescebant. Sed hoc fabulosum est; nam constat Hydram locum fuisse evomentem aquas, vastantes vicinam civitatem, in quo, uno meatu clauso, multi erumpebant: quod Hercules videns loca ipsa exussit, et sic aquae clausit meatus. Nam Hydra ab aqua dicta est. [24] Chelydros serpens, qui et chersydros, quasi +cerim+, quia et in aquis et in terris moratur; nam cerson dicunt Graeci terram, udwr aquam. Hic per quam labitur terram, fumare facit: quam sic Macer describit (8):

Seu terga expirant spumantia virus,
seu terra fumat, qua teter labitur anguis.

Et Lucanus (9,711):

Tractique via fumante chelydri.

Semper autem directus ambulat; nam si torserit se, dum currit, statim crepat. [25] Natrix serpens aquam veneno inficiens; in quocumque enim fonte fuerit, eum veneno inmiscit. De quo Lucanus (9,720):

Natrix violator aquae.

[26] Cenchris serpens inflexuosa, quae semper rectum iter efficit. De qua Lucanus (9,712):

Et semper recto lapsurus limite cencliris.

[27] Parias serpens quae semper in cauda ambulat et sulcum facere videtur. De quo idem Lucanus (9,721):

Quo contentus iter cauda sulcare parias.

[28] Boas, anguis Italiae inmensa mole, persequitur greges armentorum et bubalos, et plurimo lacte riguis se uberibus innectit et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione boas nomen accepit. [29] Iaculus serpens volans. De quo Lucanus (9,720):

Iaculique volucres.

Exiliunt enim in arboribus, et dum aliquod animal obvium fuerit, iactant se super eum et perimunt; unde et iaculi dicti sunt. In Arabia autem sunt serpentes cum alis, quae sirenae vocantur, quae plus currunt ab equis, sed etiam et volare dicuntur; quorum tantum virus est ut morsum ante mors insequatur quain dolor. [30] Ophites dicta, quod colorem arenae habeat. De qua poeta (Lucan. 9,714):

Quam parvis pictus maculis Thebanus ophites
concolor exustis atque indiscretus arenis
ammodytes.

[31] Seps exiguus serpens, qui non solum corpus sed et ossa veneno consumit. Cuius poeta sic meminit (Lucan. 9,723):

Ossaque dissolvens cum corpore tabificus seps.

[32] Dipsas serpens tantae exiguitatis fertur ut cum calcatur, non videatur. Cuius venenum ante extinguit quam sentiatur, ut facies praeventa morte nec tristitiam induat morituri. De quo poeta (Lucan. 9,737):

Signiferum iuvenem Tyrrheni sanguinis Aulum
torto capite retro dipsas calcata momordit:
vix dolor aut sensus dentis fuit.

[33] Salpuga serpens est quae non videtur. Caecula dicta, propter quod parva sit et non habeat oculos. Centupeda a multitudine pedum dicta. [34] Lacertus reptile genus est, vocatus ita quod brachia habeat. Genera lacertorum plura: ut botrax, salamandra, saura, stellio. [35] Botrax dicta, quod ranae habeat faciem; nam Graeci ranam batracon vocant. [36] Salamandra vocata, quod contra incendia valeat. Cuius inter omnia venenata vis maxima est; cetera enim singulos feriunt, haec plurimos pariter interimit. Nam si arbori inrepserit, omnia poma inficit veneno, et eos qui ederint occidit; qui etiam vel si in puteum cadat, vis veneni eius potantes interficit. Ista contra incendia repugnans, ignes sola animalium extinguit; vivit enim in mediis flammis sine dolore et consummatione, et non solum quia non uritur, sed extinguit incendium. [37] Saura lacertus, qui quando senescit, caecantur oculi eius, et intrat in foramen parietis aspicientis contra Orientem, et orto sole intendit et inluminatur. [38] Stellio de colore inditum nomen habet; est enim tergore pictus lucentibus guttis in modum stellarum. De quo Ovidius (Metam. 5,461):

aptumque colori
Nomen habet, variis stellatus corpore guttis.

Hic autem scorpionibus adeo contrarius traditur ut viso eo pavorem his adferat et torporem. [39] Sunt et alia serpentium genera; ut ammodytae, elephantiae, chamaedracontes. Postremo quantus nominum, tantus mortium numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidae sunt; nec percutiunt nisi quando calescunt. [40] Nam quando sunt frigidae, nullum tangunt; unde et venena eorum plus die quam nocte nocent. Torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidae sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem corporis gelidi pestes et natura frigidae; unde et hieme in nodos torpent, aestate solvuntur. [41] Inde est quod dum quicumque serpentium veneno percutitur, primum obstupescit, et postea, ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem extinguit. Venenum autem dictum, eo quod per venas vadit; infusa enim pestis eius per venas vegetatione corporis aucta discurrit et animam exigit. [42] Unde non posse venenum nocere, nisi hominis tetigerit sanguinem. Lucanus (9,614):

Noxia serpentium est admixto sanguine pestis.

Omne autem venenum frigidum est, et ideo anima, quae ignea est, fugit venenum frigidum. In naturalibus bonis, quae nobis et inrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit. [43] Unde et legitur in Genesi (3,1): «Serpens autem erat sapientior omnibus pecoribus terrae.» Dicit autem Plinius, si creditur, quod serpentis caput etiam si cum duobus evaserit digitis, nihilominus vivit. Unde et totum corpus obicit pro capite ferientibus. [44] Anguibus universis hebes visus est. Raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant, sed in temporibus; adeo ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet ut serpens, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit. [45] Serpentium humida sunt corpora, adeo ut quaque eunt, viam humore designent. Vestigia serpentium talia sunt ut, cum pedibus carere videantur, costis tamen et squamarum nisibus repant, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squamis enim quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. [46] Unde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit, spinam solvit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu vivere dicuntur, adeo ut deposita vetere tunica senectutem deponere atque in iuventam redire perhibeantur. [47] Tunicae serpentium exuviae nuncupantur, eo quod his, quando senescunt, sese exuunt, quibus exuti in iuventam redeunt. Dicuntur enim exuviae et induviae, quia exuuntur et induuntur. [48] Pythagoras dicit de medulla hominis mortui, quae in spina est, serpentem creari; quod etiam Ovidius in Metamorphoseorum libris commemorat dicens (15,398):

Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulchro
mutari credunt humanas angue medullas.

Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita et hominis morte serpens. Fertur autem quod serpens hominem nudum non sit ausus contingere.

Caput V. DE VERMIBUS.
[1] Vermis est animal quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacumque re terrena sine ullo concubitu gignitur; licet nonnumquam et de ovis nascuntur, sicut scorpio. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum. [2] Aranea vermis aeris, ab aeris nutrimento cognominata; quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta numquam desinit laborare, perpetuum sustinens in sua arte suspendium. [3] Sanguisuga vermis aquatilis, dicta quod sanguinem sugit. Potantibus enim insidiatur, cumque labitur faucibus vel ubi uspiam adhaerescit, sanguinem haurit; et cum nimio cruore maduerit, evomit quod hausit, ut recentiorem denuo sugat. [4] Scorpio vermis terrenus, qui potius vermibus adscribitur, non serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece vocatum quod cauda figat et arcuato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpionis quod manus palmam non feriat. [5] Cantharida vermis terrenus [qui humano corpori statim fuerit applicatus, sui adustione vesicas efficit plenas humore]. [6] Multipes vermis terrenus, ex multitudine pedum vocatus, qui contactus in globum conplicatur. Nascitur sub petris ex humore et terra. [7] Limax vermis limi, dictus quod in limo vel de limo nascatur; unde et sordida semper et inmunda habetur. [8] Bombyx frondium vermis, ex cuius textura bombycinum conficitur. Appellatus autem hoc nomine ab eo quod evacuetur dum fila generat, et aer solus in eo remaneat. [9] Eruca frondium vermis in holus, vel [in] pampino involuta, ab erodendo dicta. De qua meminit Plautus (Cist. 728):

Imitatus nequam bestiam et maleficam involutam in pampino inplicat se.

Idem nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens semipasta dimittat, sed permanet perituris frugibus et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. [10] Teredonas Graeci vocant lignorum vermes, quod terendo edant. Hos nos termites dicimus. Ita enim apud Latinos ligni vermes vocantur, quos tempore inoportuno caesae arbores gignunt. [11] Tinea vestimentorum vermis, dicta quod teneat, et eo usque insedat quo erodat. Inde et pertinax, quod in eandem rem identidem urgeat. [12] Vermes carnium: hemicranius, lumbricus, ascaridae, costi, peduculi, pulices, lendes, tarmus, ricinus, usia, cimex. [13] Hemicranius vermis capitis vocatus. Lumbricus vermis intestinarum, dictus quasi lumbicus, quia labitur, vel quod in lumbis sit. [14] Ascaridae É Costi É Peduculi vermes cutis a pedibus dicti. Unde et peducosi dicuntur quibus peduculi in corpore effervescunt. [15] Pulices vero vocati sunt quod ex pulvere magis nutriantur. Lendes É Tarmus vermis est lardi. Ricinus vermis est canis, vocatus eo quod haeret in auribus canum; kuwn enim Graece canis est. [16] Usia est vermis porci, appellata quia urit; nam ubi momorderit, adeo locus ardet ut ibi vesicae fiant. [17] Cimex de similitudine cuiusdam herbae vocatus, cuius foetorem habet. [18] Proprie autem vermis in carne putre nascitur; tinea in vestimentis; eruca in holere; teredo in ligno; tarmus in lardo. [19] Vermis non ut serpens apertis passibus vel squamarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor, ut colubri, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sicque agitatus perlabitur.

Caput VI. DE PISCIBUS.
[1] Pisces dicti unde et pecus, a pascendo scilicet. [2] Reptilia ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habeant speciem et naturam; quamvis se in profundum inmergant, tamen in natando repunt. Unde et David ait (Psalm. 104,25): «Hoc mare magnum et spatiosum; illic reptilia, quorum non est numerus.» [3] Amphibia sunt quaedam genera piscium, dicta eo quod ambulandi in terris usum et natandi in aquis officium habeant. amfi enim Graece utrumque dicitur, id est quia et in aquis et in terris vivunt: ut phocae, corcodilli, hippopotami, hoc est equi fluviales. [4] Pecoribus autem et bestiis et volatilibus antea homines nomina inposuerunt quam piscibus, quia prius visa et cognita sunt. Piscium vero postea paulatim cognitis generibus nomina instituta sunt aut ex similitudine terrestrium animalium, aut ex specie propria sive moribus [seu colore, vel figura, aut sexu]. [5] Ex similitudine terrestrium: ut ranae et vituli et leones et nigri meruli et pavi diverso colore, dorso et collo picti, et turdi albo varii, et cetera quae sibi iuxta species terrestrium animalium nomina vindicaverunt. Ex moribus terrestrium: ut canes in mari a terrenis canibus nuncupati, quod mordeant; et lupi, quod inproba voracitate alios persequantur. [6] A colore: ut umbrae, quia colore umbrae sunt; et auratae, quia in capite auri colorem habent; et varii a varietate, quos vulgo tructas vocant. A figura: ut orbis, quia rotundus est totusque in capite constat; ut solea, quod sit instar calciamentorum soleis. A sexu: ut musculus, quod sit ballenae masculus; eius enim coitu concipere haec bellua perhibetur. Hinc et musculi coclearum, quorum lacte concipiunt ostreae. [7] Ballenae autem sunt inmensae magnitudinis bestiae, ab emittendo et fundendo aquas vocatae; ceteris enim bestiis maris altius iaciunt undas; ballein enim Graece emittere dicitur. [8] Cete dicta to khtoV kai to khth, hoc est ob inmanitatem. Sunt enim ingentia genera beluarum et aequalia montium corpora; qualis cetus excepit Ionam, cuius alvus tantae magnitudinis fuit ut instar obtineret inferni, dicente Propheta (2,3): «Exaudivit me de ventre inferni.» [9] Equi marini, quod prima parte equi sunt, postrema solvuntur in piscem. Bocas dicunt esse boves marinos, quasi boacas. [10] Caerulei a colore appellati; nam caeruleum est viride cum nigro, ut est mare. [11] Delphines certum habent vocabulum, quod voces hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniunt. Nihil in mare velocius istis; nam plerumque salientes naves transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus et undarum se molibus saltu praecipiti feriunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo dorso serrato, qui crocodillos tenera ventrium secantes interimunt. [12] Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis inmergunt, pastum non colligunt. [13] Corvi a cordis voce dicti, quia grunniunt pectore, suaque voce proditi capiuntur. [14] Thynni Graecum nomen habent. Hi ingrediuntur veris tempore, intrant dextro latere, laevo exeunt. Hoc inde creduntur quod dextris oculis acutius videant quam sinistris. [15] Gladius dicitur eo quod rostro mucronato sit: ob hoc naves perfossas mergit. [16] Serra nuncupata, quia serratam cristam habet, et subternatans navem secat. [17] Scorpio dictus, quia laedit dum manu tollitur. Tradunt decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum congregari. [18] Aranea genus piscis, dictus quod aure feriat; habet enim stimulos e quibus percutit. [19] Crocodillus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo, animal quadrupes in terra et aquis valens, longitudine plerumque viginti cubitorum, dentium et unguium inmanitate armatum, tantaque cutis duritia ut quamvis fortium ictus lapidum tergo repercutiat. Nocte in aquis, die humi quiescit. [20] Ova in terra fovet: masculus et femina vices servant. Hunc pisces quidam serratam habentes cristam tenera ventrium desecantes interimunt. [Solus ex animalibus superiorem maxillam movere dicitur.] [21] Hippopotamus vocatus, quod sit equo similis dorso, iuba et hinnitu, rostro resupinato, aprinis dentibus, cauda tortuosa. Die in aquis commoratur, nocte segetes depascitur: et hunc Nilus gignit. [22] Pagrum, quem Graeci fagron ideo nuncupant quod duros dentes habeat, ita ut ostreis in mari alatur. [23] Dentix pro multitudine et granditate dentium dictus. Lepus a similitudine capitis nuncupatus. [24] Lupum, ut dictum est, aviditas appellavit, piscem in captura ingeniosum: denique rete circumdatus fertur arenas arare cauda, atque ita conditus transire rete. [25] Mullus vocatus, quod mollis sit atque tenerrimus. Cuius cibo tradunt libidinem inhibere, oculorum autem aciem hebetari: homines vero, quibus saepe pastus, piscem olent. Mullus in vino necatus, hi, qui inde biberint, taedium vini habent. [26] Mugilis nomen habet quod sit multum agilis. Nam ubi dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete ut volare piscem videas. [27] Melanurus, eo quod nigram caudam habeat et pinnas nigras et in corpore lineas nigras; melan enim Graeci nigrum vocant. [28] Glaucus a colore dictus, quod albus sit; Graeci enim album glaukon dicunt. Hic aestate raro apparet, nisi tantum in nubilo. [29] Thymallus ex flore nomen accepit: thymum quippe flos appellatur: nam dum sit specie gratus et sapore iucundus, tamen sicut flos fraglat et corpore odores aspirat. [30] Escarus dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur: denique alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse; namque inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis viminibus caput inserere, sed aversum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum redire; quem luctatum eius si forte alius escarus extrinsecus videat, adprehensa mordicus cauda adiuvare nisus erumpentis. [31] Sparus a lancea missile nomen traxit, quod eiusdem figurae sit. Terrestria enim prius inventa sunt quam marina. Nam sparus est telum rusticanum missile, ab spargendo dictum. [32] Australis piscis, sive quia aquarum undam ore suscipit, sive quia tunc [hic] piscis oritur quo tempore tendere in occasum Pleiades coeperint. [33] Hamio saxatilis dextra sinistraque lateribus virgis puniceis perpetuis aliisque discoloribus designatur; dictus hamio quia non capitur nisi hamo. [34] Echenais, parvus et semipedalis pisciculus, nomen sumpsit quod navem adhaerendo retineat. Ruant licet venti, saeviant procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur nec moveri, non retinendo, sed tantummodo adhaerendo. Hunc Latini moram appellaverunt, eo quod cogat stare navigia. [35] Uranoscopus vocatur ab oculo, quem in capite habet, a quo semper supra intendit. [36] Millago nominatus, quia evolat super aquam. Quoties autem cernitur extra aquam volitans, tempestates mutari. [37] Squatus dictus, quod sit squamis acutus. Unde et eius cute lignum politur. [38] Civitas Syriae, quae nunc Tyrus dicitur, olim Sarra vocabatur a pisce quodam qui illic abundat, quem lingua sua «sar» appellant; ex quo derivatum est huius similitudinis pisciculos sardas sardinasque vocari. [39] Allec pisciculiis ad liquorem salsamentorum idoneus; unde et nuncupatus. [40] Aphorus pisciculus, qui propter exiguitatem hamo capi non potest. Anguillae similitudo anguis nomen dedit. [41] Origo huius ex limo; unde et quando capitur, adeo lenis est ut quanto fortius presseris, tanto citius elabitur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangen anguillas tricenis pedibus gignere. Anguillae vino necatae, qui ex eo biberint taedium vini habent. [42] Draco marinus aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes, qui dum percusserit, quaqua ferit, venenum fundit [unde et vocatus]. [43] Muraenam Graeci murainan vocant, eo quod conplicet se in circulos. Hanc feminini tantum sexus esse tradunt et concipere a serpente: ob id a piscatoribus tamquam a serpente sibilo evocatur et capitur. Ictu autem fustis difficulter interimitur, ferula protinus. Animam in cauda habere certum est; nam capite percusso vix eam interimi, cauda statim exanimari. [44] Congrus É Polypus, id est multipes; pluri
mos enim nexus habet. Iste ingeniosus hamum appetens brachiis conplectit, non morsu, nec prius dimittit quam escam circumroserit. [45] Torpedo vocata, eo quod corpus torpescere faciat, si eam quisque viventem tangat. Narrat Plinius Secundus (N. H. 32,7): «Ex Indico mare torpedo etiam procul et e longinquo, vel si hasta virgaque adtingatur, quamvis praevalidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum veloces alligare pedes.» Tanta enim vis eius est ut etiam aura corporis sui adficiat membra. [46] Sepia dicitur, quia sepibus interclusa facilius capitur: in coeundo obscenum genus; ore enim concipit sicut vipera. Cuius atramento tanta vis est ut lucernae addito Aethiopas videri ablato priori lumine quidam tradant. [47] Lulligo. Tradunt in Oceano Mauretaniae, non procul a Lixo flumine, tantam multitudinem lulliginum evolare ex aqua ut etiam naves demergere possint. [48] Conchae et cochleae hac ex causa vocatae, quia deficiente luna cavantur, id est evacuantur. Omnium enim clausorum maris animalium atque concharum incremento lunae membra turgescunt, defectu evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem; cum vero in defectum venerit, humores minuuntur; hoc enim Physici dicunt. Conchae autem primae positionis nomen, cochleae vero per diminutionem, quasi conchleae. [49] Concharum multa genera sunt; inter quas et margaritiferae, quae +oceloe+ dicuntur, in quarum carne pretiosus calculus solidatur. De quibus tradunt hi qui de animantium scripsere naturis [eo] quod nocturno tempore litora appetant, et ex caelesti rore margaritum concipiunt; unde et +oceloe+ nominantur. [50] Murex cochlea est maris, dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchilium nominatur, propter quod circumcisa ferro lacrimas purpurei coloris emittat, ex quibus purpura tingitur: et inde ostrum appellatum quod haec tinctura ex testae humore elicitur. [51] Cancros vocari, quia conchae sunt crura habentes: inimica ostreis animalia. Eorum enim carnibus vivunt miro ingenio; nam quia valida testa eius aperiri non potest, explorat quando ostrea claustra testarum aperiat, tunc cancer latenter lapillum inicit atque inpedita conclusione ostreae carnes erodit. Tradunt quidam decem cancris cum ocimi manipulo alligatis omnes qui ibi sunt scorpiones ad eum locum coituros. Duo sunt autem genera cancrorum: fluviales et marini. [52] Ostrea dicta est a testa, quibus mollities interior carnis munitur; Graeci enim testam ostra vocant. Ostrea autem neutrum, carnes eius feminino dicunt. [53] Musculi sunt, ut praediximus (§ 6), cochleae a quorum lacte concipiunt ostreae; et dicti musculi quasi masculi. [54] Pelorides a Peloro promontorio Siciliae, ubi abundant, cognominatae sunt (Virg. Aen. 3,687):

Ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori.

[55] Ungues a similitudine humanarum unguium dictae. [56] Testudo dictus, eo quod tegmine testae sit adopertus in camerae modum. Sunt autem quattuor genera: terrestres, maritimae, lutariae, id est in caeno et paludibus viventes; quartum genus fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui, quod incredibile est, tardius ire navigia testudinis pedem dextrum vehentia. [57] Echinus a terrestre echino nomen traxit, quem vulgus iricium vocant; cuius testula duplex, spinis aculeata in modum castanearum, quando adhuc coopertae de arboribus cadunt. Caro eius mollis et minio similis, +uris+ tribus modis: ut testudo ac peloris et cochlea. Nam et quod edimus et ubi caro inest utrumque dicitur peloris. [58] Ranae a garrulitate vocatae, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis inportunis clamoribus reddunt. Ex his quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id, quia in vepribus vivunt, grandiores cunctarum. Aliae calamites vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt, minimae omnium et viridissimae; mutae et sine voce sunt. [59] Agredulae ranae parvae in sicco vel agris morantes; unde et nuncupatae. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data. [60] Sfungia a fingere, id est nitidare et extergere, dicta. Afranius (415):

Accedo ad te, ut tibi cervicem fingam linteo,

id est extergam. Cicero (pro Sest. 77): «Effingebatur sfungiis sanguis,» id est extergebatur. Animal autem esse docetur cruore inhaerente petris. Unde et dum absciditur sanguinem remittit. [61] Nam alia sunt viventia in aquis et discurrunt, ut pisces; alia, quae stant fixa, ut ostreae, echini, sfungiae. Ex his alias mares dici, eo quod tenues sint fistulae spissioresque; alias feminas, quae maioribus fistulis sunt ac perpetuis; alias duriores, quas Graeci appellant tragouV, et nos hircosas dicere possumus ob asperitatem sui. [62] Mollissimum genus earum penicilli vocantur, eo quod aptae sint ad oculorum tumores, et ad extergendas lippitudines utiles. Candidae sfungiae cura fiunt; per aestatem enim ad solem sternuntur, et sicut cera Punica candorem bibunt. [63] Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quattuor Plinius (32,142) ait, divisa in generibus beluarum, serpentium communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, lucustarum, peloridum, polyporum, solearum, lacertorum, et lulliginum, et huic similia; ex quibus multa quodam naturae intellectu ordinem temporum suorum agnoscunt, quaedam vero [in suis locis sine mutatione vagantur]. [64] In piscibus autem feminis aliae commixtione masculi concipiunt et pariunt catulos; aliae ponunt ova sine masculi susceptione concepta, qui idem insequens, sui seminis iactu perfunduntur; et quae hoc munere fuerint afflata generabilia fiunt, quae vero perfusa non fuerint sterilia perseverant aut putrescunt.

Caput VII. DE AVIBUS.
[1] Unum nomen avium, sed genus diversum. Nam sicut specie sibi differunt, ita et naturae diversitate. Nam aliae simplices sunt, ut columbae; aliae astutae, ut perdix; aliae ad manum se subiciunt, ut accipiter; aliae reformidant, ut garamantes; aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo; aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut turtur; aliae solo semine reperto pascuntur, ut anser; aliae carnes edunt et rapinis intendunt, ut milvus; aliae enchoriae, quae manent in locis semper, ut [struthio]; aliae adventiciae, quae propriis temporibus revertuntur, ut ciconiae, hirundines; aliae congregae, id est gregatim volantes, ut sturni et coturnices; aliae solivagae, id est solitariae propter insidias depraedandi, ut aquila; accipiter et quaecumque ita sunt; aliae vocibus strepunt, ut hirundo; aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula; aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica. [2] Sed alia sicut genere, ita et moribus innumerabilia; nam volucrum quot genera sint invenire quemque non posse. Neque enim omnis Indiae et Aethiopiae aut Scythiae deserta quis penetrare potuit, qui earum genus vel differentias nosset. [3] Aves dictae, eo quod vias certas non habeant, sed per avia quaque discurrunt. Alites, quod alis alta intendant, et ad sublimia remigio alarum conscendant. [4] Volucres a volando. Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis sive manus; et in avibus vola pars media alarum, quarum motu pinnae agitantur; inde volucres. [5] Pulli dicuntur omnium avium nati; sed et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo parvus pullus. Recentes igitur nati pulli, eo quod polluti sint. Unde et vestis nigra pulla dicta est. [6] Alae sunt, in quibus pinnae per ordinem fixae volandi exhibent usum. Vocatae autem alae quod his aves conplexos alant ac foveant pullos. [7] Pinna a pendendo, id est a volando, dicta; unde et pendere. Volucres enim pinnarum auxilio moventur, quando se aeri mandant. [8] Pluma quasi piluma; nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita pluma in avibus. [9] Avium nomina multa a sono vocis constat esse conposita: ut grus, corvus, cygnus, pavo, milvus, ulula, cuculus, graculus et cetera. Varietas enim vocis eorum docuit homines quid nominarentur. [10] Aquila ab acumine oculorum vocata. Tanti enim contuitus esse dicitur, ut cum super maria inmobili pinna feratur nec humanis pateat obtutibus, de tanta sublimitate pisciculos natare videat, ac tormenti instar descendens raptam praedam pinnis ad litus pertrahat. [11] Nam et contra radium solis fertur obtutum non flectere; unde et pullos suos ungue suspensos radiis solis obicit, et quos viderit inmobilem tenere aciem, ut dignos genere conservat; si quos vero inflectere obtutum, quasi degeneres abicit. [12] Vultur a volatu tardo nominata putatur: magnitudine quippe corporis praepetes volatus non habet. Harum quasdam dicunt concubitu non misceri, et sine copula concipere et generare; natosque earum paene usque ad centum annos procedere. Vultures autem, sicut et aquilae, etiam ultra maria cadavera sentiunt; altius quippe volantes multa, quae montium obscuritate celantur, ex alto illae conspiciunt. [13] Gradipes apud Graecos vocatur avis apud nos tarda, eo quod gravi volatu detenta nequaquam, ut ceterae volucres, adtollitur velocitate pinnarum. [14] Grues nomen de propria voce sumpserunt; tali enim sono susurrant. Haec autem dum properant, unam sequuntur ordine litterato. De quibus Lucanus (5,716):

Et turbata perit dispersis littera pinnis.

Excelsa autem petunt, quo facilius videant quas petant terras. [15] Castigat autem voce quae cogit agmen: at ubi raucescit, succedit alia: nocte autem excubias dividunt, et ordinem vigiliarum per vices faciunt, tenentes lapillos suspensis digitis, quibus somnos arguant: quod cavendum erit, clamor indicat. Aetatem in illis color prodit; nam senectute nigrescunt. [16] Ciconiae vocatae a sono quo crepitant, quasi cicaniae: quem sonum oris potius esse quam vocis, quia eum quatiente rostro faciunt. Hae veris nuntiae, societatis comites, serpentium hostes, maria transvolant, in Asiam collecto agmine pergunt. Cornices duces eas praecedunt, et ipsae quasi exercitus prosequuntur. [17] Eximia illis circa filios pietas; nam adeo nidos inpensius fovent ut assiduo incubitu plumas exuant. Quantum autem tempus inpenderint in fetibus educandis, tantum et ipsae invicem a pullis suis aluntur. [18] Olor avis est quem Graeci kuknoV appellant. Olor autem dictus quod sit totus plumis albus: nullus enim meminit cygnum nigrum; olon enim Graece totum dicitur. Cygnus autem a canendo est appellatus, eo quod carminis dulcedinem modulatis vocibus fundit. Ideo autem suaviter eum canere, quia collum longum et inflexum habet, et necesse est eluctantem vocem per longum et flexuosum iter varias reddere modulationes. [19] Ferunt in Hyperboreis partibus praecinentibus citharoedis olores plurimos advolare, apteque admodum concinere. Olores autem Latinum nomen est; nam Graece kuknoi dicuntur. Nautae vero sibi hunc bonam prognosim facere dicunt, sicut Aemilius ait (4):

Cygnus in auspiciis semper laetissimus ales;
hunc optant nautae, quia se non mergit in undas.

[20] Struthio Graeco nomine dicitur, quod animal in similitudine avis pinnas habere videtur; tamen de terra altius non elevatur. Ova sua fovere neglegit; sed proiecta tantummodo fotu pulveris animantur. [21] Ardea vocata quasi ardua, id est propter altos volatus. Lucanus (5,554):

Quodque ausa volare Ardea.

Formidat enim imbres, et supra nubes evolat, ut procellas nubium sentire non possit. Cum autem altius volaverit, significat tempestatem. Hanc multi Tantalum nominant. [22] Phoenix Arabiae avis, dicta quod colorem phoeniceum habeat, vel quod sit in toto orbe singularis et unica. Nam Arabes singularem «phoenicem» vocant. Haec quingentis ultra annis vivens, dum se viderit senuisse, collectis aromatum virgulis, rogum sibi instruit, et conversa ad radium solis alarum plausu voluntarium sibi incendium nutrit, sicque iterum de cincribus suis resurgit. [23] Cinnamolgus et ipsa Arabiae avis, proinde ita vocata quod in excelsis nemoribus texit nidos ex fruticibus cinnami: et quoniam non possunt ibi homines conscendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt iaculis, ac sic cinnama illa deponunt, et pretiis amplioribus vendunt; [eo] quod cinnamum magis quam alia mercatores probent. [24] Psittacus Indiae litoribus gignitur, colore viridi, torque puniceo, grandi lingua et ceteris avibus latiore. Unde et articulata verba exprimit, ita ut si eam non videris, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat dicens: «have,» vel caire. Cetera nomina institutione discit. Hinc est illud (Mart. 14,73):

Psittacus a vobis aliorum nomina discam;
hoc didici per me dicere: «Caesar have.»

[25] Alcyon pelagi volucris dicta, quasi ales oceanea, eo quod hieme in stagnis oceani nidos facit pullosque educit: qua excubante fertur extento aequore pelagus silentibus ventis continua septem dierum tranquillitate mitescere, et eius fetibus educandis obsequium ipsa rerum natura praebere. [26] Pelicanus avis Aegyptia habitans in solitudine Nili fluminis, unde et nomen sumpsit; nam Canopos Aegyptus dicitur. Fertur, si verum sit, eam occidere natos suos, eosque per triduum lugere, deinde se ipsam vulnerare et aspersione sui sanguinis vivificare filios. [27] Stymphalidae aves ab Stymphadibus insulis appellatae, ubi plurimum abundant; adversus quas Hercules sagittis est usus. Sunt enim pelagi volucres in insulis habitantes. [28] Diomedias aves a sociis Diomedis appellatas, quos ferunt fabulae in easdem volucres fuisse conversos; forma fulicae similes, magnitudine cygnorum, colore candido, duris et grandibus rostris. Sunt autem circa Apuliam in insula Diomedia inter scopulos litorum et saxa volitantes; iudicant inter suos et advenas. [29] Nam si Graecus est, propius accedunt et blandiunt; si alienigena, morsu inpugnant et vulnerant, lacrimosis quasi vocibus dolentes vel suam mutationem vel regis interitum. Nam Diomedes ab Illyriis interemptus est. Haec autem aves Latine Diomediae vocantur, Graeci eas erwdiouV dicunt. [30] Memnonides aves Aegyptiae appellatae a loco, ubi Memnon periit. Nam catervatim advolare dicuntur ex Aegypto ad Ilium iuxta Memnonis sepulchrum, et proinde eas Ilienses Memnonias vocant. Quinto autem anno ad Ilium veniunt, et cum biduo circumvolaverint, tertia die ineuntes pugnam vicissim se unguibus rostrisque dilacerant. [31] Hercyniae aves dictae ab Hercynio saltu Germaniae, ubi nascuntur, quarum pinnae adeo per obscurum emicant ut quamvis nox obtenta densis tenebris sit, ad praesidium itineris dirigendi praeiactae interluceant, cursusque viae pateat indicio plumarum fulgentium. [32] Onocrotalon Graeci vocant rostro longo. [Quorum duo genera sunt: aliud aquatile, aliud solitudinis.] [33] Ibis avis Nili fluminis, quae semetipsam purgat, rostro in anum aquam fundens. Haec serpentium ova vescitur, gratissimam ex eis escam nidis suis deportans. [34] Meropes eosdemque et gaulos, qui parentes suos recondere atque alere dicuntur. Coredulus genus volatile, quasi cor edens. [35] Monedula avis, quasi monetula, quae dum aurum invenit, aufert et occultat. Cicero pro Valerio Flacco (76): «Non plus aurum tibi quam monedulae committendum.» [36] Vespertilio pro tempore nomen accepit, eo quod lucem fugiens crepusculo vespertino circumvolet praecipiti motu acta, et tenuissimis brachiorum membris suspensa; animal murium simile, non tam voce resonans quam stridore; specie quoque volatilis simul et quadrupes, quod in aliis avibus reperiri non solet. [37] Luscinia avis inde nomen sumpsit, quia cantu suo significare solet diei surgentis exortum, quasi lucinia. Eadem et acredula, de qua Cicero in Prognosticis (frag. 6):

Et matutinos exercet acredula cantus.

[38] Ulula avis apo tou ololuzein, id est a planctu et luctu, nominata; cum enim clamat aut fletum imitatur aut gemitum. Unde et apud augures si lamentetur tristitiam, tacens ostendere fertur prosperitatem. [39] Bubo a sono vocis conpositum nomen habet, avis feralis, onusta quidem plumis, sed gravi semper detenta pigritia: in sepulcris die noctuque versatur, et semper commorans in cavernis. De qua Ovidius (Met. 5,549):

Foedaque fit volucris venturi nuntia luctus,
ignavus bubo dirum mortalibus omen.

Denique apud augures malum portendere fertur: nam cum in urbe visa fuerit, solitudinem significare dicunt. [40] Noctua dicitur pro eo quod nocte circumvolat et per diem non possit videre; nam exorto splendore solis, visus illius hebetatur. Hanc autem insula Cretensis non habet; et si veniat aliunde, statim moritur. Noctua autem non est bubo; nam bubo maior est. [41] Nycticorax ipsa est noctua, quia noctem amat. Est enim avis lucifuga, et solem videre non patitur. [42] Strix nocturna avis, habens nomen de sono vocis; quando enim clamat stridet. De qua Lucanus (6,689):

Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur.

Haec avis vulgo amma dicitur, ab amando parvulos; unde et lac praebere fertur nascentibus. [43] Corvus, sive corax, nomen a sono gutturis habet, quod voce coracinet. Fertur haec avis quod editis pullis escam plene non praebeat, priusquam in eis per pinnarum nigredinem similitudinem proprii coloris agnoscat; postquam vero eos tetros plumis aspexerit, in toto agnitos abundantius pascit. Hic prior in cadaveribus oculum petit. [44] Cornix, annosa avis, apud Latinos Graeco nomine appellatur; quam aiunt augures hominum curas significationibus agere, insidiarum vias monstrare, futura praedicere. Magnum nefas haec credere ut Deus consilia sua cornicibus mandet. Huius inter multa auspicia tribuunt etiam pluvias portendere vocibus; unde est illud (Virg. Georg. 1,388):

Tunc cornix plena pluviam vocat inproba voce.

[45] Graculus a garrulitate nuncupatus; non, ut quidam volunt, pro eo ut gregatim volent; cum sit manifestum ex voce eos nuncupari. Est enim loquacissimum genus et vocibus inportunum. [46] Picae quasi poeticae, quod verba in discrimine vocis exprimat, ut homo. Per ramos enim arborum pendulae inportuna garrulitate sonantes, et si linguas in sermone nequeunt explicare, sonum tamen humanae vocis imitantur. De qua congrue quidam ait (Mart. 14,76):

Pica loquax certa dominum te voce saluto:
si me non videas, esse negabis avem.

[47] Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod eam in auspiciis utebatur. Nam ferunt hanc avem quiddam habere divinum, illo indicio quod in quacumque arbore nidificaverit, clavum, vel quidquid aliud fixum, diu haerere non potest quin statim excidat, ubi ea insederit. Iste est picus Martius; nam alia est pica. [48] Pavo nomen de sono vocis habet; cuius caro tam dura est ut putredinem vix sentiat, nec facile coquatur. De quo quidam sic ait (Mart. 13,70):

Miraris, quotiens gemmantes explicat alas,
si potes hunc saevo tradere, dure, coco.

[49] Phasianus a Phaside insula Graeciae, unde primum asportatus est, appellatus. Testatur id vetus distichon illud (Mart. 13,72):

Argiva primo sum transportata carina:
ante mihi notum nil nisi Phasis erat.

[50] Gallus a castratione vocatus; inter ceteras enim aves huic solo testiculi adimuntur. Veteres enim abscisos gallos vocabant. Sicut autem a leone leaena et a dracone dracaena, ita a gallo gallina. Cuius membra, ut ferunt quidam, si auro liquescenti misceantur, consumi. [51] Ans ab assiduitate natandi aptum nomen accepit. Ex quo genere quaedam germanae dicuntur, quod plus ceteris nutriant. [52] Anseri nomen ans dedit per derivationem, vel a similitudine, vel quod et ipsa natandi frequentiam habeat. Iste vigilias noctis assiduitate clangoris testatur. Nullum autem animal ita odorem hominis sentit ut anser; unde et clangore eius Gallorum ascensus in Capitolio deprehensus est. [53] Fuliga dicta, quod caro eius leporinam sapiat; lagwV enim lepus dicitur, unde et apud Graecos lagwV vocatur. Est autem avis stagnensis, habens nidos in medio aquae, vel in petris quas aquae circumdant, maritimoque semper delectatur profundo. Quae dum tempestatem praesenserit, fugiens in vado ludit. [54] Mergis ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit. Saepe autem demisso in profundum capite aurarum signa sub fluctibus colligunt, et praevidentes aequoris tempestatem cum clamore ad litora tendunt. Nam in pelago iam gravissimam esse tempestatem, cum ad litora mergi confugerint. [55] Accipiter avis animo plus armata quam ungulis, virtutem maiorem in minori corpore gestans. Hic ab accipiendo, id est a capiendo, nomen sumpsit. Est enim avis rapiendis aliis avibus avida, ideoque vocatur accipiter, hoc est raptor. Unde et Paulus Apostolus dicit (2 Cor. 11,20): «Sustinetis enim, si quis accipit»; ut enim diceret «si quis rapit», dixit «si quis accipit». [56] Fertur autem accipitres circa pullos suos inpios esse; nam dum viderint eos posse tentare volatus, nullas eis praebent escas; sed verberant pinnis et a nido praecipitant, atque a tenero conpellunt ad praedam, ne forte adulti pigrescant. [57] Capus Itala lingua dicitur a capiendo. Hunc nostri falconem vocant, quod incurvis digitis sit. [58] Milvus mollis et viribus et volatu, quasi mollis avis, unde et nuncupatus; rapacissimus tamen et semper domesticis avibus insidiator. [59] Ossifragus vulgo appellatur avis quae ossa ab alto dimittit et frangit. Unde et a frangendo ossa nomen accepit. [60] Turtur de voce vocatur; avis pudica, et semper in montium iugis et in desertis solitudinibus commorans. Tecta enim hominum et conversationem fugit, et commoratur in silvis. [Quae etiam hieme deplumata in truncis arborum concavis habitare perbibetur.] Cuius e contrario columba hospitia humana diligit; domorum blanda semper habitatrix. [61] Columbae dictae, quod earum colla ad singulas conversiones colores mutent; aves mansuetae, et in hominum multitudine conversantes, ac sine felle; quas antiqui Venerias nuncupabant, eo quod nidos frequentant, et osculo amorem concipiant. [62] Palumbes [eo quod sint farsae, a pabulo; quas vulgus titos vocant] avis casta ex moribus appellatur, quod comes sit castitatis; nam dicitur quod amisso corporali consortio solitaria incedat, nec carnalem copulam ultra requirat. [63] Perdix de voce nomen habet, avis dolosa atque inmunda; nam masculus in masculum insurgit, et obliviscitur sexum libido praeceps. Adeo autem fraudulenta, ut alteri ova diripiens foveat; sed fraus fructum non habet: denique dum pulli propriae vocem genetricis audierint, naturali quodam instinctu hanc quae fovit relinquunt, et ad eandem quae genuit revertuntur. [64] Coturnices a sono vocis dictas, quas Graeci ortugaV vocant, eo quod visae fuerint primum in Ortygia insula. Haec adveniendi habent tempora; nam aestate depulsa maria transmeant. [65] Ortygometra dicitur quae gregem ducit. Eam terrae propinquantem accipiter videns rapit; ac propterea cura est universis ducem sollicitare generis externi, per quam caveant prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum; quam ob causam eas veteres vesci interdixerunt. Solum enim hoc animal, sicut et homo, caducum patitur morbum. [66] Upupam Graeci appellant eo quod stercora humana consideret, et foetenti pascatur fimo; avis spurcissima, cristis extantibus galeata, semper in sepulcris et humano stercore commorans. Cuius sanguine quisquis se inunxerit, dormitum pergens daemones suffocantes se videbit. [67] Tucos, quos Hispani ciculos vocant, a voce propria nominatos. Hi veniendi habent tempus, milvorum scapulis suscepti propter breves et parvos volatus, ne per longa aeris spatia fatigati deficiant. [68] Horum salivae cicadas gignunt. Passeres sunt minuta volatilia, a parvitate vocata; unde et pusilli parvi. [69] Merula antiquitus medula vocabatur, eo quod modulet. Alii merulam aiunt vocatam quia sola volat, quasi mera volans. Haec cum in omnibus locis nigra sit, in Achaia autem candida est. [70] Erundo dicta, quod cibos non sumat residens, sed in aere capiat escas et edat; garrula avis, per tortuosos orbes et flexuosos circuitus pervolans, et in nidis construendis educandisque fetibus sollertissima; habens etiam quiddam praescium, quod lapsura deserat nec appetat culmina. A diris quoque avibus non inpetitur, nec umquam praeda est. Maria transvolat, ibique hieme commoratur. [71] Turdos a tarditate dictos; hiemis enim confinio se referunt. Turdela quasi maior turdus; cuius stercore viscum generare putatur. Unde et proverbium apud antiquos erat, «Malum sibi avem cacare.» [72] Furfurio vocatus, quod prius farre in farinam redacto pasceretur. [73] Ficedulae dictae, quod ficus magis edant. Panditur versiculo veteri illo (Mart. 13,49):

Cum me ficus alat, cum pascar dulcibus uvis,
cur potius nomen non dedit uva mihi?

[74] Carduelus, quod spinis et cardibus pascitur; unde etiam apud Graecos acalanthis dicta est, ab akanqaiV, id est spinis, quibus alitur. [75] Augures autem dicunt et in gestu et in motu et in volatu et in voce avium signa esse constituta. [76] Oscines aves vocant, quae ore cantuque auspicium faciunt; ut corvus, cornix, picus. [77] Alites, quae volatu ostendere futura videntur; quae si adversae sunt, inebrae dicuntur, quod inhibeant, id est vetent; si prosperae, praepetes; et ideo praepetes, quia omnes aves priora petunt volantes. [78] Tertiam faciunt speciem auguriorum in avibus, quam communem vocant, ex utroque permixtam, id est cum aves ex ore et volatu auguriant. Sed fidem non habet. [79] Omnium autem genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur, inde calore materni corporis formantur et animantur. [80] Ova autem dicta ab eo quod sint uvida. Unde et uva, eo quod intrinsecus humore sit plena. Nam humidum est quod exterius humorem habet; uvidum, quod interius. Quidam [autem] putant, ovum Graecam habere originem nominis. Illi autem dicunt OA, V littera ablata. [81] Ova autem quaedam inani vento concipiuntur; sed non sunt generabilia, nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Ovorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eo non ardeat, ac ne vestis quidem contra aduratur. Admixta quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta.

Caput VIII. DE MINUTIS VOLATILIBUS.
[1] Apes dictae, vel quod se pedibus invicem alligent, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pinnas accipiunt. Haec sollertes in generandi mellis officio adsignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte conponunt, ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, proelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. [2] Has plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci. Nam pro his creandis vitulorum occisorum carnes verberantur, ut [ex] putrefacto cruore vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes vocantur ortae de bobus, sicuti scabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. [3] Costros Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus maiores creantur: quos aliqui reges putant. Dicti quod castra ducant. Fugus est maior ape, scabrone minor. Dictus autem fugus quod alienos labores edat, quasi fagus; depascitur enim quod non laboravit. De quo Vergilius (Georg. 4,168):

Ignavum fucos pecus a praesepibus arcent.

[4] Vespae É Scabrones vocati a cabo, id est [a] caballo, quod ex eis creentur. Sicut autem scabrones nascuntur de equorum carnibus putridis, ita ex his iterum saepe nascuntur scarabaei; unde et cognominati sunt. [5] Tauri vocantur scarabaei terrestres ricino similes. Buprestis animal est parvum in Italia simillimum scarabaeo, longipedum. Fallit inter herbas bovem maxime, unde et nomen habet, devoratumque tacto felle ita inflammat ut rumpat. [6] Cicindela scarabaeorum genus est; eo quod gradiens vel volans lucet. [7] Blattae a colore nuncupatae, siquidem et conprehensae manum tingunt; unde et blatteum colorem dicunt. Hoc autem animal lucem videre non patitur, contrarium muscae, nam musca lucipeta, et blatta lucifuga est; per noctem enim tantum ambulat. [8] Papiliones aviculae sunt quae maxime abundant florentibus malvis, quique vermiculos [ex] stercore suo faciunt nasci. [9] Locusta, quod pedibus sit longis veluti asta; unde et eam Graeci tam maritimam quam terrestrem astakoV appellant. [10] Cicades ex ciculorum nascuntur sputo. Haec in Italia apud Rheginos mutae sunt, nec usquam alibi. [11] Musca ex Graeco venit, sicut et mus. Haec, sicut et apes, necatae in aqua aliquotiens post unius horae spatium reviviscunt. [12] Cynomya Graece vocatur, id est musca canina; nam kuwn Graece canis vocatur. [13] Culex ab aculeo dictus, quod sanguinem sugit. Habet enim in ore fistulam in modum stimuli, qua carnem terebrat ut sanguinem bibat. [14] Sciniphes muscae minutissimae sunt, aculeis permolestae. Qua tertia plaga superbus Aegyptiorum populus caesus est. [15] Oestrus animal armentorum, aculeis permolestum. Oestrus autem Graecum est, qui Latine asilus, vulgo tabanus vocatur. [16] Bibiones sunt qui in vino nascuntur, quos vulgo mustiones a musto appellant. Unde et Afranius (407):

Cum ad me spectas et fabulare incipis,
ex ore in oculis tuis bibiones involant.

[17] Gurgulio dicitur, quia pene nihil est aliud nisi guttur.


Liber XIII. De mundo et partibus

Caput I. DE MUNDO.
[1] Mundus est caelum et terra, mare et quae in eis opera Dei. De quo dicitur (Ioh. 1,10): «Et mundus per eum factus est.» Mundus Latine a philosophis dictus, quod in sempiterno motu sit, ut caelum, sol, luna, aer, maria. Nulla enim requies eius elementis concessa est, ideoque semper in motu est. [2] Unde et animalia Varroni videntur elementa. «Quoniam per semetipsa,» inquit, «moventur.» Graeci vero nomen mundo de ornamento adcommodaverunt, propter diversitatem elementorum et pulchritudinum siderum. Appellatur enim apud eos kosmoV, quod significat ornamentum. Nihil enim mundo pulchrius oculis carnis aspicimus. [3] Quattuor autem esse climata mundi, id est plagas: Orientem et Occidentem, Septentrionem et Meridiem. [4] Oriens ab exortu solis est nuncupatus. Occidens, quod diem faciat occidere atque interire. Abscondit enim lumen mundo et tenebras superinducit. [5] Septentrio autem a septem stellis axis vocatur, quae in ipso revolutae rotantur. Hic proprie et vertex dicitur, eo quod vertitur, sicut poeta ait (Virg. Aen. 2,250):

Vertitur interea caelum.

[6] Meridies, vel quia ibi sol faciat medium diem, quasi medidies, vel quia tunc purius micat aether. Merum enim purum dicitur. [7] Ianuae caeli duae sunt, Oriens et Occasus; nam una porta sol procedit, alia se recipit. [8] Cardines autem mundi duo, Septentrio et Meridies; in ipsis enim volvitur caelum.

Caput II. DE ATOMIS.
[1] Atomos philosophi vocant quasdam in mundo corporum partes tam minutissimas ut nec visui pateant nec tomhn, id est sectionem, recipiant; unde et atomoi dicti sunt. Hi per inane totius mundi inrequietis motibus volitare et huc atque illuc ferri dicuntur, sicut tenuissimi pulveres qui infusi per fenestras radiis solis videntur. Ex his arbores et herbas et fruges omnes oriri, ex his ignem et aquam et universa gigni atque constare quidam philosophi gentium putaverunt. [2] Sunt autem atomi aut in corpore, aut in tempore, aut in numero. In corpore, ut lapis. Dividis eum in partes et partes ipsas dividis in grana, veluti sunt harenae; rursumque ipsa harenae grana divide in minutissimum pulverem, donec, si possis, pervenias ad aliquam minutiam, quae iam non sit quae dividi vel secari possit. Haec est atomus in corporibus. [3] In tempore vero sic intellegitur atomus. Annum, verbi gratia, dividis in menses, menses in dies, dies in horas; adhuc partes horarum admittunt divisionem, quousque venias ad tantum temporis punctum et quandam momenti stillam, ut per nullam morulam produci possit; et ideo iam dividi non potest. Haec est atomus temporis. [4] In numeris, ut puta octo dividuntur in quattuor, rursus quattuor in duo, deinde duo in unum. Unus autem atomus est, quia insecabilis est. Sic et littera: nam orationem dividis in verba, verba in syllabas, syllabam in litteras. Littera, pars minima, atomus est, nec dividi potest. Atomus ergo est quod dividi non potest, ut in geometria punctus. Nam tomoV divisio dicitur Graece, atomoV indivisio.

Caput III. DE ELEMENTIS.
[1] ulhn Graeci rerum quandam primam materiam dicunt, nullo prorsus modo formatam, sed omnium corporalium formarum capacem, ex qua visibilia haec elementa formata sunt; unde et ex eius derivatione vocabulum acceperunt. Hanc ulhn Latini materiam appellaverunt, ideo quia omne informe, unde aliquid faciendum est, semper materia nuncupatur. Proinde et eam poetae silvam nominaverunt, nec incongrue, quia materiae silvarum sunt. [2] Graeci autem elementa stoiceia nuncupant, eo quod sibi societatis concordia et communione quadam conveniant. Nam sic ea inter se naturali quadam ratione iuncta dicuntur, [ut] modo originem ab igni repetentes usque ad terram, modo a terra usque ad ignem, ut ignis quidem in aera desinat, aer in aquam densetur, aqua in terram crassescat; rursusque terra diluatur in aquam, aqua rarescat in aera, aer in ignem extenuetur. [3] Quapropter omnia elementa omnibus inesse, sed unumquodque eorum ex eo quod amplius habet accepisse vocabulum. Sunt autem divina providentia propriis animantibus distributa: nam caelum angelis, aerem volucribus, mare piscibus, terram hominibus ceterisque animantibus Creator ipse inplevit.

Caput IV. DE CAELO.
[1] Caelum vocatum eo quod, tamquam caelatum vas, inpressa lumina habeat stellarum veluti signa. Nam caelatum dicitur vas quod signis eminentioribus refulget. Distinxit enim eum Deus claris luminibus, et inplevit; sole scilicet et lunae orbe fulgenti et astrorum micantium splendentibus signis adornavit. [Alias autem a superiora caelando.] [2] Hic autem Graece ouranoV dicitur apo tou orasqai, id est a videndo, eo quod aer perspicuus sit et ad speculandum purior. Caelum autem in Scripturis sanctis ideo firmamentum vocatur, quod sit cursu siderum et ratis legibus fixisque firmatum. [3] Interdum et caelum pro aere accipitur, ubi venti et nubes et procellae et turbines fiunt. Lucretius (4,133):

Caelum, quod dicitur aer.

Et Psalmus (79,2; 104,12): «Volucres caeli» appellat, cum manifestum sit aves in aere volare; et nos in consuetudine hunc aerem caelum appellamus. Nam cum de sereno vel nubilo quaerimus, aliquando dicimus, «qualis est aer?», aliquando, «quale est caelum?»

Caput V. DE PARTIBUS CAELI.
[1] Aether locus est in quo sidera sunt, et significat eum ignem qui a toto mundo in altum separatus est. Sane aether est ipsud elementum, aethra vero splendor aetheris, et est sermo Graecus. [2] Sphaera caeli dicta eo quod species eius in rotundum formata est. Sed et quidquid tale est, a volubilitate sphaera a Graecis dicitur, sicut [et] pilae quibus ludunt infantes. Nam philosophi dicunt caelum in sphaerae figuram undique esse convexum, omnibus partibus aequalem, concludentem terram in media mundi mole libratam. Hunc moveri dicunt, et cum motu eius sidera in eo fixa ab oriente usque ad occidentem circumire, septentrionibus breviores gyros iuxta cardinem peragentibus. [3] Axis est Septentrionis linea recta, quae per mediam pilam sphaerae tendit; et dicta axis quod in ea sphaera ut rota volvitur, vel quia ibi plaustrum est. [4] Cardines extremae partes sunt axis; et dictae cardines eo quod per eos vertitur caelum. [5] Poli sunt circuli qui currunt per axem. Horum alter est Septentrionalis, qui numquam occidit, appellaturque Boreus; alter Australis, qui numquam videtur, et Austronotius dicitur. Et dicti poli quod sint axium cycli, ex usu plaustrorum, a poliendo scilicet nominati. Sed polus Boreus semper videtur, Austronotius numquam; quia dextra caeli altiora sunt, pressa austri. [6] Convexa extrema caeli sunt, a curvitate dicta. Nam convexum curvum est et inclinatum, et in modum circuli flexum. [7] Lacteus circulus via est quae in sphaera videtur, a candore dicta, quia alba est. Quam aliqui dicunt viam esse qua circuit sol, et ex splendoris ipsius transitu ita lucere.

Caput VI. DE CIRCULIS CAELI.
[1] Habitatio ista caeli circulorum distincta zonis quasdam partes temperie sua incolere permisit, quasdam negavit enormitate frigoris aut caloris. Zonae autem ipsae quinque sunt, quae ideo zonae vel circuli appellantur eo quod in circumductione sphaerae existunt. [2] Quorum primus circulus ideo arktikoV appellatur eo quod intra eum Arctorum signa inclusa prospiciuntur, quae a nostris in ursarum speciem ficta Septentriones appellantur. [3] Secundus circulus ex eo qerinoV tropikoV dicitur quia in eo circulo sol Aquilonis finibus aestatem faciens ultra eum circulum non transit, sed statim revertitur; et inde tropikoV appellatur. [4] Tertius circulus ishmerinoV, qui a Latinis ideo aequinoctialis appellatur eo quod sol, cum ad eum orbem pervenerit, aequinoctium facit. hmerinoV enim Latine dies dicitur atque nox, quo circulo dimidia sphaerae pars constituta respicitur. [5] Quartus circulus antarktikoV vocatur eo quod contrarius sit circulo quem arktikon nominamus. [6] Quintus circulus ceimerinoV tropikoV, qui a Latinis hiemalis sive brumalis appellatur, ideo quia sol cum ad eum circulum pervenerit, hiemem his, qui ad Aquilonem sunt, facit, aestatem autem his, qui Austri partibus commorantur. [7] Zodiacus [autem] circulus est …

Caput VII. DE AERE ET NUBE.
[1] Aer est inanitas plurimum habens admixtum raritatis quam cetera elementa. De quo Vergilius (Aen.12,354):

Longum per inane secutus.

Aer dictus apo tou airein, ab eo quod ferat terram, vel ab eo quod feratur. Hic autem partim ad terrenam, partim ad caelestem materiam pertinet; nam ille subtilis, ubi ventosi ac procellosi motus non possunt existere, ad caelestem pertinet partem; iste vero turbulentior, qui exhalationibus humidis corporescit, terrae deputatur; quique ex se multas species reddit. Nam commotus ventos facit; vehementius concitatus ignes et tonitrua; contractus nubila; conspissatus pluviam; congelantibus nubilis nivem; turbulentius congelantibus densioribus nubilis grandinem; distentus serenum efficit. Nam aerem densum nubem esse, nubem rarefactam et solutam aerem. [2] Nubes dictae ab obnubendo, id est operiendo, caelum; unde et nuptae, quod vultus suos velent; unde et Neptunus, quod nubat, id est mare et terram tegat. Nubes autem aeris densitas facit. Venti enim aerem conglobant nubemque faciunt; unde est illud (Virg. Aen. 5,20):

Atque in nubem cogitur aer.

Caput VIII. DE TONITRUO.
[1] Tonitruum dictum quod sonus eius terreat; nam tonus sonus. Qui ideo interdum tam graviter concutit omnia ita ut caelum discississe videatur quia, cum procella vehementissimi venti nubibus se repente inmiserit, turbine invalescente exitumque quaerente, nubem, quam excavavit, impetu magno perscindit, ac sic cum horrendo fragore defertur ad aures. [2] Quod mirari quis non debeat, cum vesicula quamvis parva magnum tamen sonitum displosa emittit. Cum tonitruo autem simul et fulgura exprimi: sed illud celerius videtur, quia clarum est; hoc autem ad aures tardius pervenire. Lux autem quae apparet ante tonitruum fulgetra vocatur. Quae, ut diximus, ideo ante videtur quia clarum est lumen; tonitruum autem ad aures tardius pervenit.

Caput IX. DE FULMINIBUS.
[1] Fulgur et fulmen, ictus caelestis iaculi, a feriendo dicti; fulgere enim ferire est atque percutere. Fulmen autem conlisa nubila faciunt. Nam omnium rerum conlisio ignem creat, ut in lapidibus cernimus, vel attritu rotarum, vel in silvis arborum: simili modo in nubibus ignis, unde et prius nubila sunt, deinde ignes. [2] Vento autem et igni fulmina in nubibus fieri et inpulsu ventorum emitti. Ideo autem fulminis ignem vim habere maiorem ad penetrandum, quia subtilioribus elementis factus est quam noster, id est qui nobis in usu est. Tria sunt autem eius nomina, fulgus, fulgor et fulmen: fulgus, quia tangit; fulgor, quia incendit et urit; fulmen, quia findit; ideo et cum ternis radiis finguntur.

Caput X. DE ARCU ET NUBIUM EFFECTIBUS.
[1] Arcus caelestis dictus a similitudine curvati arcus. Iris huic nomen proprium est. Et dicitur iris quasi aeris, id est quod per aera ad terras descendat. Hic autem a sole resplendet, dum cavae nubes ex adverso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt; cui varios colores illa dat res, quia aqua tenuis, aer lucidus, et nubes caligantes, inradiata ista varios creant colores. [2] Pluviae dictae quod fluant, quasi fluviae; nascuntur enim de terrae et maris anhelitu. Quae cum altius elevatae fuerint, aut solis calore resolutae, aut vi ventorum conpressae, stillantur in terris. [3] Nimbus est densitas nubis intempesta et obscura; et inde nimbus a nube. Sunt autem nimbi repentinae et praecipites pluviae. Nam pluvias vocamus lentas et iuges, quasi fluvias, quasi fluentes. [4] Imbres autem et ad nubes et ad pluvias pertinent, dictae a Graeco vocabulo quod terram inebrient ad germinandum. Ex his enim cuncta creantur, unde et Lucretius (1,715):

Ex igni, terra atque anima nascuntur et imbri.

Est autem nomen Graecum. [5] Grando appellata quod forma eius granorum similitudinem habeat. Haec autem ventorum rigore durantur in nube, ac solidantur in nivem, ruptoque aere solvuntur. [6] Nix a nube, unde venit; et glacies a gelu et aqua, quasi gelaquies, id est gelata aqua. [7] Gelus autem quod eo stringatur tellus; GE quippe terra dicitur. Tunc autem maiori gelu stringitur terra, cum fuerit nox serena. [8] Pruina est matutini temporis frigus, quae inde pruina nomen accepit quia sicut ignis urit; pur enim ignis. Urere enim et ad frigus et ad solem pertinet; nam uno sermone duo diversa significantur, pro eo quod unum effectum habent. Similis enim vis est et caloris et frigoris, unde et utraque saxa rumpunt. Nam calor urit, ut est (Virg. Aen. 4,68):

Uritur infelix Dido.

Item frigus urit, ut est (Virg. Georg. 1,93):

Aut boreae penetrabile frigus adurat.

[9] Ros Graecum est, quod illi drosoV dicunt. Alii putant ros dictum quia rarus est, et non spissus ut pluvia. [10] Nebula inde dicta, unde et nubila, ab obnubendo scilicet, hoc est operiendo, terram, sive quod nubes volans faciat. Exhalant enim valles humidae nebulas et fiunt nubes; inde nubilum, inde nives. Nebulae autem ima petunt cum serenitas est; summa, cum nubilum. [11] Caligo umbra est de spissitudine aeris effecta. Et dicta caligo quod maxime aeris calore gignatur. [12] Tenebrae dicuntur quod teneant umbras. Nihil autem sunt tenebrae, sed ipsa lucis absentia tenebrae dicuntur; sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur; sic tenebrae non aliquid sunt, sed ubi lux non est, tenebrae dicuntur. [13] Umbra est aer carens solem. Dicta autem quod fiat cum solis obicimur radiis. Est autem mobilis et incerta, et ex solis circuitu et ex motu ventorum. Namque quotiens movetur in sole, nobiscum movere videtur; quia ubi quoque loco a radiis solis obstitimus, perinde lumen illi auferimus. Sic et ingredi nobiscum umbra et gestus nostros videtur imitari. [14] Lux, ipsa substantia; lumen, quod a luce manat, id est candor lucis: sed hoc confundunt auctores.

Caput XI. DE VENTIS.
[1] Ventus [est] aer commotus et agitatus, et pro diversis partibus caeli nomina diversa sortitus. Dictus autem ventus quod sit vehemens et violentus. Vis enim eius tanta est ut non solum saxa et arbores evellat, sed etiam caelum terramque conturbet, maria commoveat. [2] Ventorum quattuor principales spiritus sunt. Quorum primus ab oriente Subsolanus, a meridie Auster, ab occidente Favonius, a septentrione eiusdem nominis ventus adspirat; habentes geminos hinc inde ventorum spiritus. [3] Subsolanus a latere dextro Vulturnum habet, a laevo Eurum: Auster a dextris Euroaustrum, a sinistris Austroafricum: Favonius a parte dextra Africum, a laeva Corum: porro Septentrio a dextris Circium, a sinistris Aquilonem. Hi duodecim venti mundi globum flatibus circumagunt. [4] Quorum nomina propriis causis signata sunt: nam Subsolanus vocatus eo quod sub ortu solis nascatur; Eurus eo quod ab EO fluat, id est ab oriente; est enim coniunctus Subsolano; Vulturnus, quod alte tonat. [5] De quo Lucretius (5,745):

Altitonans Vulturnus et Auster fulmine pollens;

[6] Auster ab auriendo aquas vocatus, unde et crassum aerem facit et nubila nutrit. Hic Graece notoV appellatur, propter quod interdum corrumpat aerem. Nam pestilentiam, quae ex corrupto aere nascitur, Auster flans in reliquas regiones transmittit; sed sicut Auster pestilentiam gignit, sic Aquilo repellit. Euroauster dictus quod ex una parte habeat Eurum, ex altera Austrum. [7] Austroafricus, quod iunctus sit hinc et inde Austro et Africo. Ipse et Libonotus, quod sit ei Libs hinc et inde Notus. [8] [Favonius nuncupatus eo quod foveat fruges ac flores. Hic Graece Zephyrus, quia plerumque vere flat; unde est illud (Virg. Georg. 1,44):

Et Zephyro putris se gleba resolvit.]

Zephyrus Graeco nomine appellatus eo quod flores et germina eius flatu vivificentur. Hic Latine Favonius dicitur propter quod foveat quae nascuntur. Austro autem flores solvuntur, a Zephyro fiunt. [9] Africus a propria regione vocatus; in Africa enim initium flandi sumit. [10] Corus est qui ab occidente aestivo flat. Et vocatus Corus quod ipse ventorum circulum claudat, et quasi chorum faciat. Hic antea Caurus dictus, quem plerique Argesten dicunt, non ut inprudens vulgus Agrestem. [11] Septentrio dictus eo quod circulo septem stellarum consurgit, quae vertente se mundo resupinato capite ferri videntur. [12] Circius dictus eo quod Coro sit iunctus. Hunc Hispani Gallicum vocant, propter quod eis a parte Galliciae flat. Aquilo dictus eo quod aquas stringat et nubes dissipet; [13] est enim gelidus ventus et siccus. Idem et Boreas, quia ab Hyperboreis montibus flat; inde enim origo eiusdem venti est; unde et frigidus est. Natura enim omnium septentrionalium ventorum frigida et sicca est, australium humida et calida. [14] Ex omnibus autem ventis duo cardinales sunt: Septentrio et Auster. [15] Etesiae autem flabra Aquilonis sunt, quibus nomen inditum est quod certo anni tempore flatus agere incipiunt; ENIAUTOS enim Graece, annus Latine dicitur. Haec autem cursum rectum a Borea in Aegyptum ferunt, quibus Auster contrarius est. [16] Duo sunt autem extra hos ubique spiritus magis quam venti: aura et altanus. [17] Aura ab aere dicta, quasi aeria, quod lenis sit motus aeris. Agitatus enim aer auram facit; unde et Lucretius (5,503):

Aerias auras.

[18] Altanus, qui in pelago est, per derivationem ab alto, id est mari, vocatus. Nam alter est flatus in ripis quem diximus auram; nam aura terrae est. [19] Turbo est volubilitas ventorum; et turbo dictus a terra, quotiens ventus consurgit et terram in circuitum mittit. [20] Tempestas aut pro tempore dicitur, sicut ubique historiographi solent, dum dicunt, «ea tempestate»; aut ab statu caeli, quia magnitudine sui multis diebus oritur. Verno autem et autumnali tempore quam maximae fiunt tempestates, quando nec plena est aestas, nec plena hiems; unde et medium et confine utriusque temporis ex coniunctione aerum contrariorum efficiuntur tempestates. [21] Fragor a fractarum rerum nominatus est sonitu, quia sicca quaeque et arida facile frangit. [22] Procella ab eo quod percellat, id est percutiat et evellat; est enim vis venti cum pluvia. Procellae enim aut de fulminibus, aut de ventis fiunt. Nihil autem velocius ventis; unde et propter celeritatem tam ventos quam fulmina alata fingunt poetae, ut (Virg. Aen. 8,430):

Alitis Austri.

Caput XII. DE AQUIS.
[1] Aqua dicta quod superficies eius aequalis sit; hinc et aequor appellatum, quia aequaliter sursum est. [2] Duo autem validissima vitae humanae elementa ignis et aqua; unde graviter damnantur quibus ignis et aqua interdicitur. [3] Aquarum elementum ceteris omnibus imperat. Aquae enim caelum temperant, terram fecundant, aerem exhalationibus suis incorporant, scandunt in sublime et caelum sibi vindicant. Quid enim mirabilius aquis in caelo stantibus? [4] Parum sit in tantam pervenisse altitudinem; rapiunt et secum piscium examina; effusae omnium in terra nascentium causa fiunt. Fruges gignunt, arbores, frutices herbasque produnt, sordes detergunt, peccata abluunt, potum cunctis animantibus tribuunt.

Caput XIII. DE DIVERSITATE AQUARUM.
[1] Aquarum naturae diversitas multa est: aliae enim salis, aliae nitri, aliae aluminis, aliae sulphuris, aliae bituminis, aliae curam morborum adhibentes. [2] Nam iuxta Romam Albulae aquae vulneribus medentur. In Italia fons Ciceronis oculorum vulnera curat. In Aethiopia lacus est quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. Zamae fons in Africa canoras voces facit. Ex Clitorio lacu Italiae qui biberint vini taedium habent. [3] In Chio insula fontem esse quo hebetes fiant. In Boeotia duo fontes; alter memoriam, alter oblivionem adfert. [4] Cyzici fons amorem Veneris tollit. Boeotiae lacus furialis est, de quo qui biberit ardore libidinis exardescit. In Campania sunt aquae quae sterilitatem feminarum et virorum insaniam abolere dicuntur. In Aethiopiae fonte Rubro qui biberit lymphaticus fit. [5] Leinus fons Arcadiae abortus fieri non patitur. In Sicilia fontes sunt duo, quorum unus sterilem fecundat, alter fecundam sterilem facit. In Thessalia duo sunt flumina: ex uno bibentes oves nigras fieri, ex altero albas, ex utroque varias. [6] Clitumnus lacus in Umbria maximos boves gignit. Reatinis paludis aquis iumentorum ungulas indurari. In Asphaltite lacu Iudacae nihil mergi potest, quidquid animam habet. [7] In Indis Siden vocari stagnum, in quo nihil innatat, sed omnia merguntur. At contra in Africae lacu Apuscidamo omnia fluitant, nihil mergitur. Marsidae fons in Phrygia saxa egerit. In Achaia aqua profluit e saxis Styx appellata, quae ilico potata interficit. [8] Gelonium stagnum Siciliae tetro odore abigit proximantes. Fons est in Africa circa templum Ammonis, qui humoris nexibus humum stringit: favillas etiam in cespitem solidat. Fons Iob in Idumaea quater in anno colorem mutare dicitur: id est pulverulentum, sanguineum, viridem et limpidum; ternis mensibus in anno tenens ex his unum colorem. [9] In Trogodytis lacus est; ter [in] die fit amarus et deinde totiens dulcis. Fons Siloa ad radicem montis Sion non iugibus aquis, sed in certis horis diebusque ebullit. In Iudaea quondam rivus sabbatis omnibus siccabatur. [10] In Sardinia fontes calidi oculis medentur, fures arguunt; nam caecitate detegitur eorum facinus. In Epiro esse fontem in quo faces extinguntur accensae et accenduntur extinctae. Apud Garamantes fontem esse ita algentem die ut non bibatur, ita ardentem nocte ut non tangatur. [11] Iam vero in multis locis aquae manant perpetim ferventes, tanta vi ut balnea calefaciant. Quaedam enim terrae sunt quae multum sulphuris et aluminis habent. Itaque cum per venas calentes aqua frigida venit, vicino sulphuris calore contacta excandescit, nec talis ab origine effluit, sed permutatur dum venit. Sulphur enim alumenque secum ferunt aquae; utramque materiam igne plenam minimisque motibus incalescentem.

Caput XIV. DE MARI.
[1] Mare est aquarum generalis collectio. Omnis enim congregatio aquarum, sive salsae sint sive dulces, abusive maria nuncupantur, iuxta illud (Genes. 1,10): «Et congregationes aquarum vocavit maria.» Proprie autem mare appellatum eo quod aquae eius amarae sint. [2] Aequor autem vocatum quia aequaliter sursum est; et quamvis aquae fluctuantes velut montes erigantur, sedatis rursus tempestatibus adaequantur. Altitudo enim maris diversa est, indiscreta tamen dorsi eius aequalitas. [3] Ideo autem mare incrementum non capere, cum omnia flumina, omnes fontes recipiat, haec causa est: partim quod influentes undas ipsa magnitudo eius non sentiat: deinde, quod amara aqua dulce fluentum consumat; vel quod ipsae nubes multum aquarum ad se attrahant; sive quod illum partim auferant venti, partim sol exsiccet; postremum, quod per occulta quaedam terrae foramina percolatus, et ad caput amnium fontesque revolutus recurrat. Maris autem certum (non) esse colorem, sed pro qualitate ventorum mutari; nam modo flavum est, modo lutulentum, modo atrum.

Caput XV. DE OCEANO.
[1] Oceanum Graeci et Latini ideo nominant eo quod in circuli modum ambiat orbem. [Sive a celeritate, eo quod ocius currat.] Item quia ut caelum purpureo colore nitet: oceanus quasi kuaneoV. Iste est qui oras terrarum amplectitur, alternisque aestibus accedit atque recedit; respirantibus enim in profundum ventis aut revomit maria, aut resorbet. [2] Quique a proximis regionibus diversa vocabula sumpsit: ut Gallicus, Germanicus, Scythicus, Caspius, Hyrcanus, Athlanticus, Gaditanus. Nam Gaditanum fretum a Gadibus dictum, ubi primum ab Oceano maris Magni limen aperitur; unde et Hercules cum Gadibus pervenisset, columnas ibi posuit, sperans illic esse orbis terrarum finem.

Caput XVI. DE MEDITERRANEO MARI.
[1] Mare Magnum est quod ab occasu ex Oceano fluit et in meridiem vergit, deinde ad septentrionem tendit; quod inde magnum appellatur quia cetera maria in conparatione eius minora sunt. Iste est et Mediterraneus, quia per mediam terram usque ad orientem perfunditur, Europam et Africam Asiamque disterminans. [2] Cuius primae partis sinus, qui in Hispaniis perfunditur, Ibericus et Balearicus appellatur. Deinde Gallicus, qui Narbonensem provinciam adluit. Mox Ligusticus, qui iuxta Genuam urbem est proximus. Post haec Tyrrhenus, qui Italiam adtingit; quem Graeci Ionium, Itali Inferum vocant. Inde Siculus, qui a Sicilia usque ad Cretam vadit. Deinde Creticus, qui in Pamphyliam et Aegyptum pertendit. [3] Deinde Hellespontus, qui in septentrionem retorquens, anfractibus magnis iuxta Graecias et Illyricum in angustias septem stadiorum stringitur; quo Xerses ponte navibus facto in Graeciam commeavit: ibi est Abydos. Inde diffusus aequore patenti rursus stringitur et facit Propontidem; qui mox in quingentos passus coartatur, fitque Bosphorus Thracius, quo Darius copias transportavit. [4] Inde Ponticus sinus amplissimus a tergo Maeotidis paludibus; quod mare ex multitudine fluminum dulcius quam cetera, nebulosumque et brevius. Unde et Pontum vocatum, quod sit pervius; atque eo praeter phocas et thynnos atque delphinos, alias beluas maiores non patitur. [5] Sicut autem terra dum una sit, pro diversis locis variis appellatur vocabulis, ita et pro regionibus hoc mare magnum diversis nominibus nuncupatur: nam Ibericum et Asiaticum a provinciis dictum; ab insulis Balearicum, Siculum, Creticum, Cyprium, Aegeum, Carpatium. Nam inter Tenedum et Chium saxum est in mare potius quam insula, quod visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aiga nuncupant, unde et Augeum mare est dictum; sic et Carpatium mare inter Aegyptum et Rhodum ab insula Carpato illic posita. [6] A gentibus Gallicum, Ausonium, Dalmatium, Ligusticum. Ab oppidis Argolicum, Corinthium, Tyrium, Adriaticum. Nam Adria quaedam civitas Illyrico mari proxima fuit, quae Adriatico mari nomen dedit. [7] A positione caeli, ut Superum et Inferum; quod sit oriens superior, occidens inferior; est autem Tuscum et Adriaticum. A memoria regis, ut Ionium. Io quippe rex fuit Graeciae, unde [et] Iones Athenienses. Hoc mare et Tyrrhenum dictum, sive quod Tusciam adluit, id est Tyrrheniam, sive a Tyrrhenis nautis, qui se in hoc mare praecipitaverunt. Et sciendum Ionium sinum esse inmensum, ab Ionia usque ad Siciliam, et huius partes esse Adriaticum, Achaicum et Epiroticum. A moribus accolarum Euxinus, Axenus ante appellatus. [8] A casibus hominum qui deciderunt in mare, ut Hellespontum, Icarium, Myrteum. Nam Myrteum mare dictum a Myrtili lapsu, quod illic ab Oenomao praecipitatus sit. Icarus vero Cretensis, ut fabulae ferunt, altiora petens, pinnis solis calore solutis mari, in quo cecidit, nomen inposuit. Phrixus quoque cum Helle sorore sua fugiens insidias novercales conscendit navem signum arietis habentem, qua liberatus est. Helles autem soror eius perpessa naufragium decidit in mare, et mortua Hellesponti mari nomen dedit. [9] Ab ordine fluenti Propontis. Nam dictum Propontum quia Pontum praevenit. Item et a transitu vel angustis meatibus boum Bosphorus. Aegyptius autem pelagus Asiae datur, Gallicus Europae, Africus Libyae: his ut quaeque proxima sunt, venerunt in partes. Pelagus autem est latitudo maris sine litore et portu, Graeco nomine apo tou plagiou, hoc est a latitudine, dictus; unde et plagia, eo quod sint inportuosa.

Caput XVII. DE SINIBUS MARIS.
[1] Sinus dicuntur maiores recessus maris, ut in mari Magno Ionius, in Oceano Caspius, Indicus, Persicus, Arabicus, qui et mare Rubrum, qui Oceano adscribitur. [2] Rubrum autem mare vocatum eo quod sit roseis undis infectum; non tamen talem naturam habet qualem videtur ostendere, sed vicinis litoribus vitiatur gurges atque inficitur; quia omnis terra, quae circumstat pelago, rubra est et sanguineo colori proxima. Ideoque inde minium acutissimum excernitur, et alii colores quibus pictura variatur. [3] Ergo cum terra hanc habeat naturam, fluctibus subinde diluitur, et quidquid adesum est, in colorem cadit. Ob hoc etiam in his litoribus gemmae rubrae inveniuntur. Lapillus enim eiusmodi humo involutus cum inter arenas attritus est, et terrae colorem habet et maris. [4] Hoc mare in duos sinus scinditur. Ex his, qui ab oriente est, Persicus appellatur, quia ora illius Persae inhabitant. Alter vero Arabicus dicitur, quod sit circa Arabiam.

Caput XVIII. DE AESTIBUS ET FRETIS.
[1] Aestus ad Oceanum pertinet, fretus ad utrumque mare. Nam aestus est maris accessus vel recessus, id est inquietudo; unde et aestuaria, per qua mare vicissim tam accedit quam recedit. [2] Fretum autem appellatum quod ibi semper mare ferveat; nam fretum est angustum et quasi fervens mare, ab undarum fervore nominatum, ut Gaditanum vel Siculum; nam freta dicta Varro (L. L. 7,22) ait quasi fervida, id est ferventia, et motum fervoris habentia. [3] Fretum Siciliae, quod Rhegium dicitur, Sallustius tali ex causa vocari scribit dicens (Hist. 4,26) Italiae olim Siciliam coniunctam fuisse, et dum esset una tellus, medium spatium aut per humilitatem obrutum est aquis, aut per angustiam scissum. Et inde rhgion nominatum, quia Graece abruptum hoc nomine nuncupatur. Est autem artissimum trium milium spatio Siciliam ab Italia dividens, fabulosis infame monstris, cuius hinc inde Scylla et Charybdis ostenditur. [4] Scyllam accolae saxum mari inminens appellant, simile celebratae formae procul visentibus. Unde et monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi formam hominis capitibus caninis succinctam, quia conlisi ibi fluctus latratus videntur exprimere. [5] Charybdis dicta quod gurgitibus occultis naves obsorbeat; est enim mare verticosum, et inde ibi laniata naufragia profundo emergunt. Ter autem in die erigit fluctus, et ter obsorbet; nam accipit aquas ut vomat, vomit ut rursus accipiat. [6] Syrtes sunt harenosa in mari loca. Syrtes autem Sallustius (Iug. 78,3) a tractu vocari dicit, quod omnia ad se trahant, et adpropinquanti vadoso mari haereant. Haec autem ad mare Aegyptium vicinae sunt, et pariter admiscuntur. Vada vero sunt per qua in mari vel in fluminibus homines vel animalia pedibus vadunt, quae Vergilius (Aen. 1,111) brevia appellat, Graeci braceia.

Caput XIX. DE LACIS ET STAGNIS.
[1] Sunt autem et quaedam maria quae non miscuntur Oceani fluctibus aut mari Magno, et dicuntur lacus et stagna. [2] Lacus est receptaculum in quo aqua retinetur nec miscetur fluctibus, ut lacus Asphalti, ut lacus Benacus et Larius, et ceteri quos Graeci limnai, id est stagnos, vocant. Nam fontes labuntur in fluviis; flumina in freta discurrunt; lacus stat in loco nec profluit. Et dictus lacus quasi aquae locus. [3] Lacus Asphalti idem et mare Mortuum vocatum propter quod nihil gignit vivum, nihil recipit ex genere viventium. Nam neque pisces habet neque adsuetas aquis et laetas mergendi usu patitur aves, sed et quaecumque viventia mergenda temtaveris, quacumque arte demersa statim resiliunt, et quamvis vehementer inlisa confestim excutiuntur; sed neque ventis movetur resistente turbinibus bitumine, quo aqua omnis stagnatur, neque navigationis patiens est, quia omnia vita carentia in profundum merguntur, nec materiam ullam sustinet, nisi quae bitumine inlustratur. [4] Lucernam accensam ferunt supernatare, extincto demergi lumine. Hoc et mare Salinarum dicitur, sive lacus Asphalti, id est bituminis; et est in Iudaea inter Iericho et Zoaran. Longitudo eius usque ad Zoaras Arabiae dirigitur stadiis septingentis octuaginta; latitudo stadiis centum quinquaginta usque ad viciniam Sodomorum. [5] Lacus Tiberiadis ab oppido Tiberiade vocatus, quod quondam Herodes in honorem Tiberii Caesaris condidit. Est autem in Iudaea omnibus lacis salubrior, et ad sanitatem corporum quodammodo efficacior. Circuit stadia … [6] Genesar lacus amplissimus in Iudaea longitudine centum quadraginta extenditur stadiis, latitudine quadraginta diffunditur, crispantibus aquis, auram non ventis, sed de se ipso sibi excreans. Unde et Genesar dicitur Graeco vocabulo, quasi generans sibi auram; denique per diffusiora spatia lacus frequentibus auris spirantibus agitatur; unde et purior haustus eius, et ad potandum dulcis et habilis. [7] Benacus lacus Italiae in Venetia, de quo fluvius nascitur Mincius; qui lacus magnitudine sui tempestates imitatur marinas. [8] Lucrinus et Avernus lacus Campaniae sunt. Lucrinus autem dictus quia olim propter copiam piscium vectigalia magna praestabat. Avernus autem lacus vocatus quod aves ibi supervolare non possent; nam antea silvarum densitate sic ambiebatur ut exhalantis inde per angustias aquae sulphureae odor gravissimus supervolantes aves halitu suo necaret: quam rem Augustus Caesar intellegens, deiectis silvis ex pestilentibus amoena reddidit loca. [9] Lacus autem idem et stagnus, ubi inmensa aqua convenit. Nam dictus est stagnus ab eo quod illic aqua stet nec decurrat.

Caput XX. DE ABYSSO.
[1] Abyssus profunditas est aquarum inpenetrabilis, sive speluncae aquarum latentium, e quibus fontes et flumina procedunt; vel quae occulte subter eunt, unde et abyssus dictus. Nam omnes aquae, sive torrentes, per occultas venas ad matricem abyssum revertuntur. [2] Fluctus dicti quod flatibus fiant. Ventorum enim inpulsu agitatae aquae fluctuant. Aqua est stativa et sine motu aequalis. [3] Unda vero, eminens liquor qui semper in motu est. Lucretius (2,151):

Aerias undas,

id est motus, et corpus illud quod refluctuat. Nam nec unda per se aqua est, sed aqua in motu quodam et agitatione, quasi ab eundo et redeundo, unda vocata. [4] Latex proprie liquor fontis est; et dicta latex quod in venis terrae lateat. [5] Gutta est quae stat, stilla, quae cadit. Hinc stillicidium, quasi stilla cadens. Stiria enim Graecum est, id est gutta: inde fit diminutivum, ut dicamus stilla: dum autem stat, aut pendet de tectis vel arboribus, quasi glutinosa gutta est; dum ceciderit, stilla est. [6] Spuma dicta [est] ab eo quod spuatur; sordes enim sunt undarum; unde et mustum et ea quae coquuntur spuma purgantur. Hinc et sputum.

Caput XXI. DE FLUMINIBUS.
[1] Fluvius est perennis aquarum decursus, a fluendo perpetim dictus. Proprie autem flumen ipsa aqua, fluvius cursus aquae. Prius autem flumen quam fluvius, id est prior aqua quam decursus. Duo autem sunt fluminum genera: unum torrens, alterum vivum. De quo Vergilius (Aen. 2,719):

Donec me flumine vivo
abluero.

[2] Torrens est aqua veniens cum impetu. Dictus autem torrens quia pluvia crescit, siccitate torrescit, id est arescit. De quo Pacuvius (13):

Flammeo vapore torrens torret.

Cui Graeci ab hieme nomen dederunt, nos ab aestate; illi a tempore quo succrescit, nos a tempore quo siccatur. [3] Amnis fluvius est nemore ac frondibus redimitus, et ex ipsa amoenitate amnis vocatus. [4] Decursus proprie finis cursus, sive aquarum sit seu quarumlibet rerum. Rivi dicti quod deriventur ad inrigandum, id est ad inducendum aquas in agris; nam inrigare inducere est. [5] Gurges proprie locus altus in flumine. Puteus est locus defossus ex quo hauritur aqua, a potatione dictus. Fons caput est aquae nascentis, quasi aquas fundens. [6] Quidam autem fluviorum propriis ex causis nomina acceperunt, ex quibus nonnulli notandi sunt qui in historiis celebres memorantur. [7] Geon fluvius de Paradiso exiens atque universam Aethiopiam cingens, vocatus hoc nomine quod incremento suae exundationis terram Aegypti inriget; gh enim Graece, Latine terram significat. Hic apud Aegyptios Nilus vocatur propter limum quem trahit, qui efficit fecunditatem; unde et Nilus dictus est, quasi nean ilun: nam antea Nilus Latine Melo dicebatur. Apparet autem in Nilide lacu, de quo in meridiem versus excipitur Aegypto, ubi Aquilonis flatibus repercussus aquis retroluctantibus intumescit, et inundationem Aegypti facit. [8] Ganges fluvius, quem Phison sancta Scriptura cognominat, exiens de Paradiso pergit ad Indiae regiones. Dictus autem Phison, id est caterva, quia decem fluminibus magnis sibi adiunctis inpletur et efficitur unus: Ganges autem vocatus a rege Gangaro Indiae. Fertur autem Nili modo exaltari, et super Orientis terras erumpere. [9] Tigris fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens et pergens contra Assyrios, et post multos circuitus in mare Mortuum influens. Vocatus autem hoc nomine propter velocitatem, instar bestiae tigris nimia pernicitate currentis. [10] Euphrates fluvius Mesopotamiae de Paradiso exoriens, copiosissimus gemmis, qui per mediam Babyloniam influit. Hic a frugibus, vel ab ubertate nomen accepit, nam Hebraice Ephrata fertilitas interpretatur: Mesopotamiam enim in quibusdam locis ita inrigat, sicut Nilus Alexandriam. Sallustius autem, auctor certissimus, asserit (Hist. 4,77) Tigrim et Euphraten uno fonte manare in Armenia, qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; quae tamen terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur. Ex quo Hieronymus (sit. et nom. 202) animadvertit aliter de Paradisi fluminibus intellegendum. [11] Indus fluvius orientis, qui Rubro mari accipitur. [12] Hystaspes fuit Medorum rex antiquissimus, ex quo amnis orientis nomen accepit, qui nunc Hydaspes dicitur. De quo Lucanus … Qui dum sit fluvius Persarum, dicitur tamen contra orientem decurrere. [13] Araris fluvius orientis. De quo Vergilius (Ecl. 1,63):

Aut Ararim Parthus bibet.

Currit enim per Parthiam et Assyriam. [14] Bactrus fluvius orientis a rege Bactro vocatus fertur; a quo et Bactriani et urbs eorum. [15] Choaspis Persarum fluvius, vocatus eorum lingua quod miram aquae dulcedinem habeat, adeo ut Persici reges quamdiu inter ripas Persidis fluit, sibi ex eo pocula vindicarunt. Ex hoc amne quidam Cydnum Ciliciae fluvium derivari existimant. [16] Araxis amnis Armeniae, qui ab uno monte cum Euphrate diversis specubus oritur, dictus quod rapacitate cuncta prosternit. Unde et cum Alexander eum transgredi vellet, ponte fabricato, tanta vi inundavit ut pontem dirueret. Hic brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde Caspium fertur in mare. [17] Fluvius Syriae qui vocatur Orontes iuxta Antiochiae muros decurrens, qui a solis ortu oriens non longe ab urbe mari conditur, quem de originis suae tractu Orontem veteres Latine appellavere. Cuius fluentis ex ipso impetu frigidioribus, et zephyris assidue ibi spirantibus tota civitas momentis prope omnibus refrigeratur. [18] Iordanis Iudaeae fluvius, a duobus fontibus nominatus, quorum alter vocatur Ior, alter Dan. His igitur procul a se distantibus in unum alveum foederatis, Iordanis deinceps appellatur. Nascitur autem sub Libano monte, et dividit Iudaeam et Arabiam; qui per multos circuitus iuxta Iericho in mare Mortuum influit. [19] Eusis Caucaseis montibus fusus cum pluribus aliis in Eusinum se praecipitat mare; unde et nuncupatur. [20] Cydnus amnis Ciliciae e Tauro monte progrediens, miram aquarum habens suavitatem, et quia quidquid candidum est, «cydnum» gentili lingua Syri dicunt. Unde et amni huic nomen datum, quia tumet aestate, quando nives solvuntur; reliquis anni temporibus tenuis est et quietus. [21] Hylas fluvius Asiae. Pactolus fluvius Asiae, harenas aureas trahens: de quo Vergilius (Aen. 10,142):

Pactolusque inrigat auro.

Quem pro aurato fluore aliter Chrysorrhoam vocant. [22] Hermus fluvius Asiae qui Smyrneos secat campos, et ipse fluctibus aureis et harenis plenus; a quo et Smyrna vocata est. [23] Maeander amnis Asiae flexuosus, qui recurrentibus ripis inter Cariam et Ioniam praecipitatur in sinum qui Miletum dividit et Prienen; Maeander autem vocatus quod sit flexuosus et numquam currat rectus. De quo Ovidius (Met. 2,246):

Curvis ludit Maeander in undis.

[24] Tanus fuit rex Scytharum primus, a quo Tanais fertur fluvius nuncupatus, qui ex Riphaeis silvis veniens dirimit Europam ab Asia, inter duas mundi partes medius currens atque in Pontum fluens. [25] Inachus Achaiae amnis Argolicos inrigans campos, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae gentis primus dedit. Ibi et Erymanthus ab Erymantho monte demissus. [26] Padus Italiae fluvius a iugis Alpium fusus ex tribus fontibus oritur; ex quibus uni vocabulum est Padus, qui diffusus in modum stagni amnem sinu digerit; a quo et Padus est nuncupatus. Hic a Graecis Eridanus cognominatus, ab Eridano Solis filio, quem Phaethontem dicunt; qui fulmine percussus in eodem fluvio deiectus est et extinctus. Augetur autem exortu Canis liquescentibus nivibus, et cum accessione triginta fluminum circa Ravennam in Adriaticum mare defertur. [27] Tiberis Italiae fluvius a Tiberino rege Albanorum dicitur appellatus, qui in hunc fluvium cecidit, et de exitu suo nomen dedit. Nam antea Albula antiquum nomen a colore habuit, quod nivibus albus sit. Ipse est autem Tibris, qui et Tiberis; sed Tiberis in cotidiano sermone, Tibris in versu dicitur. [28] Danubius Germaniae fluvius vocari fertur a nivium copia quibus magis augetur. Iste est qui in Europa plus omnibus habet famam. Idem et Ister, quia dum per innumeras vadit gentes, mutat et nomen et maiores sibi ambiendo colligit vires. Oritur a Germanicis iugis et occidentalibus partibus barbarorum, pergens contra orientem: sexaginta in se fluvios recipit: septem ostiis in Pontum influit. [29] Rhodanus Galliae fluvius ab oppido Rhodo cognominatus, quem coloni Rhodiorum locaverunt; qui rapido concitus cursu, Tyrrheni aequoris freta scindens, non modicum saepe navigantium facit periculum, dum inter se maris fluctus et amnis fluenta decertant. [30] Rhenus a Rhodani societate fertur vocatus, quoniam cum eodem ex una provincia oritur. Est autem Germaniae fluvius inter tres Europae maximos fluvios conputatus, qui a iugo Alpium usque in Oceani profunda cursus suos dirigit.

[31] Iberus amnis, qui quondam totius Hispaniae nomen dedit. [32] Mineus fluvius Galliciae nomen a colore pigmenti sumpsit, qui in eo plurimus invenitur. [33] Durius a Graecis, quasi Doricus. Tagum fluvium Cartago Hispaniae nuncupavit, ex qua ortus procedit; fluvius harenis auriferis copiosus, et ob hoc ceteris fluviis Hispaniarum praelatus. [34] Baetus fluvius, qui et Baeticae provinciae nomen dedit. De quo Martialis (12,98,1):

Baetis olivifera crinem redimite corona,
aurea qui nitidis vellera tingis aquis;

eo quod ibi lanae pulchro colore tinguntur. Baetis autem dictus eo quod humili solo decurrat: baqun enim Graeci humile vel mersum vocant. [35] Quaedam autem flumina in diluvio soluta mole terrarum praeclusa sunt, quaedam vero, quae non erant, abyssi tunc ruptis meatibus eruperunt.

Caput XXII. DE DILUVIIS.
[1] Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat. [2] Primum diluvium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus videmus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis visere solemus. [3] Secundum diluvium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. [4] Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphictyonis temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fovit et aluit. A quo propterea genus hominum Graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam. [5] Sed et flumina cum insolitis aucta imbribus ultra consuetudinem, vel diuturnitatem vel magnitudinem, redundant multaque prosternunt, et ipsa diluvium dicuntur. Sciendum autem, flumina cum supra modum crescunt, non tantum ad praesens inferre damna, sed etiam et aliqua significare futura.


Liber XIV. De terra et partibus

Caput I. DE TERRA.
[1] Terra est in media mundi regione posita, omnibus partibus caeli in modum centri aequali intervallo consistens; quae singulari numero totum orbem significat, plurali vero singulas partes. Cuius nomina diversa dat ratio; nam terra dicta a superiori parte, qua teritur; humus ab inferiori vel humida terra, ut sub mari; tellus autem, quia fructus eius tollimus; haec et Ops dicta, eo quod opem fert frugibus; eadem et arva, ab arando et colendo vocata. [2] Proprie autem terra ad distinctionem aquae arida nuncupatur, sicut Scriptura ait (Genes. 1,10): 'Quod vocaverit Deus terram aridam.' Naturalis enim proprietas siccitas est terris; nam ut humida sit, hoc aquarum affinitate sortitur. Cuius motum alii dicunt ventum esse in concavis eius, qui motus eam movet. Sallustius (Hist. 2, fr. 28): 'Venti per cava terrae citatu rupti aliquot montes tumulique sedere.' [3] Alii aquam dicunt genetalem in terris moveri, et eas simul concutere, sicut vas, ut dicit Lucretius (6,555). Alii atomoiSPOGGOEIDE terram volunt, cuius plerumque latentes ruinae superposita cuncta concutiunt. Terrae quoque hiatus aut motu aquae inferioris fit, aut crebris tonitruis, aut de concavis terrae erumpentibus ventis.

Caput II. DE ORBE.
[1] Orbis a rotunditate circuli dictus, quia sicut rota est; unde brevis etiam rotella orbiculus appellatur. Undique enim Oceanus circumfluens eius in circulo ambit fines. Divisus est autem trifarie: e quibus una pars Asia, altera Europa, tertia Africa nuncupatur. [2] Quas tres partes orbis veteres non aequaliter diviserunt. Nam Asia a meridie per orientem usque ad septentrionem pervenit; Europa vero a septentrione usque ad occidentem; atque inde Africa ab occidente usque ad meridiem. [3] Unde evidenter orbem dimidium duae tenent, Europa et Africa, alium vero dimidium sola Asia; sed ideo istae duae partes factae sunt, quia inter utramque ab Oceano mare Magnum ingreditur, quod eas intersecat. Quapropter si in duas partes orientis et occidentis orbem dividas, Asia erit in una, in altera vero Europa et Africa.

Caput III. DE ASIA.
[1] Asia ex nomine cuiusdam mulieris est appelata, quae apud antiquos imperium tenuit orientis. Haec in tertia orbis parte disposita, ab oriente ortu solis, a meridie Oceano, ab occiduo nostro mare finitur, a septentrione Maeotide lacu et Tanai fluvio terminatur. Habet autem provincias multas et regiones, quarum breviter nomina et situs expediam, sumpto initio a Paradiso. [2] Paradisus est locus in orientis partibus constitutus, cuius vocabularum ex Graeco in Latinum vertitur hortus: porro Hebraice Eden dicitur, quod in nostra lingua deliciae interpretatur. Quod utrumque iunctum facit hortum deliciarum; est enim omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus, habens etiam et lignum vitae: non ibi frigus, non aestus, sed perpetua aeris temperies. [3] E cuius medio fons prorumpens totum nemus inrigat, dividiturque in quattuor nascentia flumina. Cuius loci post peccatum hominis aditus interclusus est; septus est enim undique romphea flammea, id est muro igneo accinctus, ita ut eius cum caelo pene iungat incendium. [4] Cherubin quoque, id est angelorum praesidium, arcendis spiritibus malis super rompheae flagrantiam ordinatum est, ut homines flammae, angelos vero malos angeli submoveant, ne cui carni vel spiritui transgressionis aditus Paradisi pateat. [5] India vocata ab Indo flumine, quo ex parte occidentali clauditur. Haec a meridiano mari porrecta usque ad ortum Solis, et ab septentrione usque ad montem Caucasum pervenit; habens gentes multas et oppida, insulam quoque Taprobanen gemmis et elephantis refertam, Chrysam et Argyren auro argentoque fecundas, Tilen quoque arboribus foliam numquam carentem. [6] Habet et fluvios Gangen et Indum et Hypanem inlustrantes Indos. Terra Indiae Favonii spiritu saluberrima in anno bis metit fruges: vice hiemis Etesias patitur. Gignit autem tincti coloris homines, elephantos ingentes, monoceron bestiam, psittacum avem, ebenum quoque lignum, et cinnamum et piper et calamum aromaticum. [7] Mittit et ebur, lapides quoque pretiosos: beryllos, chrysoprasos et adamantem, carbunculos, lychnites, margaritas et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio. Ibi sunt et montes aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum hominum monstra inpossible est. [8] Parthia ab Indiae finibus usque ad Mesopotamiam generaliter nominatur. Propter invictam enim Parthorum virtutem et Assyria et reliquae proximae regiones in eius nomen transierunt. Sunt enim in ea Aracusia, Parthia, Assyria, Media et Persida, quae regiones invicem sibi coniunctae initium ab Indo flumine sumunt, Tigri clauduntur, locis montuosis et asperioribus sitae, habentes fluvios Hydaspem et Arbem. Sunt enim inter se finibus suis discretae, nomina a propriis auctoribus ita trahentes. [9] Aracusia ab oppido suo nuncupata. Parthiam Parthi ab Scythia venientes occupaverunt, eamque ex suo nomine vocaverunt. Huius a meridie Rubrum mare est, a septentrione Hyrcanum salum, ab occidui solis plaga Media. Regna in ea decem et octo sunt, porrecta a Caspio litore usque ad terras Scytharum. [10] Assyria vocata ab Assur filio Sem, qui cam regionem post diluvium primus incoluit. Haec ab ortu Indiam, a meridie Mediam tangit, ab occiduo Tigrim, a septentrione montem Caucasum, ubi portae Caspiae sunt. In hac regione primus usus inventus est purpurae, inde primum crinium et corporum unguenta venerunt et odores, quibus Romanorum atque Graecorum effluxit luxuria. [11] Media et Persida a regibus Medo et Perso cognominatae, qui eas provincias bellando adgressi sunt. Ex quibus Media ab occasu transversa Parthia regna amplectitur, a septentrione Armenia circumdatur, ab ortu Caspios videt, a meridie Persidam. Huius terra Medicam arborem gignit, quam alia regio minime parturit. Sunt autem Mediae duae, maior et minor. [12] Persida tendens ab ortu usque ad Indos, ab occasu Rubrum mare habet, ab aquilone vero Mediam tangit, ab austro Carmaniam, quae Persidae adnectitur, quibus est Susa oppidum nobilissimum. In Persida primum orta est ars magica, ad quam Nebroth gigans post confusionem linguarum abiit, ibique Persas ignem colere docuit. Nam omnes in illis partibus solem colunt, qui ipsorum lingua El dicitur. [13] Mesopotamia Graecam etymologiam possidet, quod duobus fluviis ambiatur; nam ab oriente Tigrim habet, ab occiduo Euphraten. Incipit autem a septentrione inter montem Taurum et Caucasum; cuius a meridie sequitur Babylonia, deinde Chaldaea, novissime Arabia atomoiEUDUIMON. [14] Babyloniae regionis caput Babylon urbs est, a qua et nuncupata, tam nobilis ut Chaldaea et Assyria et Mesopotamia in eius nomen aliquando transierint. [15] Arabia appellata, id est sacra; hoc enim significare interpretatur; eo quod sit regio turifera, odores creans: hinc eam Graeci atomoiEUDAIMON, nostri beatam nominaverunt. In cuius saltibus et myrrha et cinnamum provenit: ibi nascitur avis phoenix, sardonyx gemma, et iris, molochites et paederota ibi invenitur. Ipsa est et Saba, appellata a filio Chus, qui nuncupatus est Saba. Haec autem angusto terrae tractu ad orientem versus ad Persicum sinum extenditur, cuius septentrionalia Chaldaea claudit, occasum sinus Arabicus. [16] Syriam Syrus quidam perhibetur indigena a suo vocabulo nuncupasse. Haec ab oriente fluvio Euphrate, ab occasu mari nostro et Aegypto terminatur, tangens a septentrione Armeniam et Cappadociam, a meridie sinum Arabicum. Situs eius porrectus in inmensam longitudinem, in lato angustior. [17] Habet autem in se provincias Commagenam, Phoeniciam et Palaestinam, cuius pars est Iudaea absque Sarracenos et Nabatheos. Commagena prima provincia Syriae a vocabulo Commagae urbis nuncupata, quae quondam ibi metropolis habebatur. Huius est a septentrione Armenia, ab ortu Mesopotamia, a meridie Syria, ab occasu mare Magnum. [18] Phoenix Cadmi frater de Thebis Aegyptiorum in Syriam profectus apud Sidonem regnavit, eamque provinciam ex suo nomine Phoeniciam appellavit. Ipsa est ubi est Tyrus, ad quem Esaias (23) loquitur. Habet autem ab oriente Arabiam, a meridie mare Rubrum. [19] Palaestina provincia Philistim urbem metropolim habuit, quae nunc dicitur Ascalon, ex qua civitate omnis circa eam regio Palaestina est nuncupata. Huius ab oriente mare Rubrum occurrit, a meridiano latere Iudae excipitur, a septentrionali plaga Tyriorum finibus clauditur, ab occasu Aegyptio limite terminatur. [20] Iudaea regio Palaestinae ex nomine Iudae appellata, ex cuius tribu reges habuit. Haec prius Chanaan dicta a filio Cham, sive a decem Chananaeorum gentibus, quibus expulsis eandem terram Iudaei possiderunt. Initium longitudinis eius a vico Arfa usque ad vicum Iuliadem porrigitur, in quo Iudaeorum pariter ac Tyriorum communis habitatio est. Latitudo autem eius a monte Libani usque ad Tiberiadis lacum extenditur. [21] In medio autem Iudaeae civitas Hierosolyma est, quasi umbilicus regionis totius. Terra variarum opum dives, frugibus fertilis, aquis inlustris, opima balsamis. Unde secundum elementorum gratiam existimaverunt Iudaei eam promissam patribus terram fluentem mel et lac, cum hic illis Deus resurrectionis praerogativam polliceretur. [22] Samaria regio Palaestinae ab oppido quodam nomen accepit qui vocabatur Samaria, civitas quondam regalis in Israel, quae nunc ab Augusti nomine Sebastia nuncupatur. Haec regio inter Iudaeam et Galilaeam media iacet, incipiens a vico cui nomen est Eleas, deficiens in terra Agrabath. Situs eius natura consimili nec ullo differens a Iudaea. [23] Galilaea regio Palaestinae vocata quod gignat candidiores homines quam Palaestina. Haec autem duplex est, superior et inferior, sibi tamen conexae, Syriae et Phoeniciae adhaerentes. Terra earum opima et ferax et fructibus satis fecunda. [24] Pentapolis regio in confinio Arabiae et Palaestinae sita, dicta a quinque civitatibus inpiorum quae caelesti igne consumptae sunt. Terra amplius ab Hierosolymis olim uberrima, nunc autem deserta atque exusta; nam pro scelere incolarum de caelo descendit ignis, qui regionem illam in cineres aeternos dissolvit. [25] Cuius umbra quaedam et species in favillis et arboribus ipsis etiam adhuc videtur. Nascuntur enim ibi poma virentia sub tanta specie maturitatis, ut edendi desiderium gignant; si carpas fatiscunt ac resolvuntur in cinerem, f
umumque exhalant quasi adhuc ardeant. [26] Nabathea regio a Nabeth filio Ismael nuncupata. Iacet autem inter Iudaeam et Arabiam, et surgens ab Euphrate in mare Rubrum porrigitur, et est pars Arabiae. [27] Aegyptus, qui prius Aeria dicebatur, ab Aegypto Danai fratre postea ibi regnante nomen accepit. Haec ab oriente Syriae ac Rubro mari coniuncta, ab occasu Libyam habet, a septentrione mare Magnum, a meridie vero introrsus recedit, pertendens usque ad Aethiopas; regio caeli imbribus insueta et pluviarum ignara. [28] Nilus solus eam circumfluens inrigat, et inundatione sua fecundat; unde et ferax frugibus multam partem terrarum frumento alit; ceterorum quoque negotiorum adeo copiosa ut inpleat necessariis mercibus etiam orbem terrarum. Finis Aegypti Canopea a Canope Menelai gubernatore, sepulto in ea insula quae Libyae principium et ostium Nili facit. [29] Seres oppidum orientis, a quo et genus Sericum et regio nuncupata [est]. Haec ab Scythico Oceano et mari Caspio ad Oceanum orientalem inflectitur, nobilibus frondibus fertilis, e quibus vellera decerpuntur, quae ceterarum gentium Seres ad usum vestium vendunt. [30] Bactriae regionis proprius amnis Bactros vocabulum dedit. Partes huius quae pone sunt Propanisi iugis ambiuntur, quae adversae sunt Indi fluvii fontibus terminantur; reliqua includit Ochus fluvius. Mittit Bactria fortissimos camelos numquam adterentes pedes. [31] Scythia sicut et Gothia a Magog filio Iaphet fertur cognominata. Cuius terra olim ingens fuit; nam ab oriente India, a septentrione per paludes Maeotides inter Danubium et Oceanum usque ad Germaniae fines porrigebatur. Postea vero minor effecta, a dextra orientis parte, qua Oceanus Sericus tenditur, usque ad mare Caspium, quod est ad occasum; dehinc a meridie usque ad Caucasi iugum deducta est, cui subiacet Hyrcania ab occasu habens pariter gentes multas, propter terrarum infecunditatem late vagantes. [32] Ex quibus quaedam agros incolunt, quaedam portentuosae ac truces carnibus humanis et eorum sanguine vivunt. Scythiae plures terrae sunt locupletes, inhabitabiles tamen plures; nam dum in plerisque locis auro et gemmis affluant, gryphorum inmanitate accessus hominum rarus est. Smaragdis autem optimis haec patria est: cyaneus quoque lapis et crystallus purissimus Scythiae est. Habet et flumina magna Moschorum, Phasiden atque Araxen. [33] Hyrcania dicta a silva Hyrcana, quae Scythiae subiacet, habens ab oriente mare Caspium, a meridie Armeniam, a septentrione Albaniam, ab occasu Iberiam. Est autem silvis aspera, copiosa inmanibus feris, tigribus pantherisque et pardis. De qua Vergilius (Aen. 4,367):

Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.

[34] Albania a colore populi nuncupata, eo quod alba crine nascantur. Haec ab oriente sub mare Caspium surgens, per ora Oceani septentrionalis usque ad Maeotides paludes per deserta et inculta extenditur. Huic terrae canes ingentes sunt, tantaeque feritatis ut tauros premant, leones perimant. [35] Armenia nuncupata ab Armeno Iasonis Thessali comite, qui amisso rege Iasone collecta multitudine eius, quae passim vagabatur, Armeniam cepit, et ex suo nomine nuncupavit. Sita est autem inter Taurum et Caucasum a Cappadocia usque ad Caspium mare protensa, habens a septentrione Ceraunios montes, ex cuius collibus Tigris fluvius nascitur, et in cuius montibus arca post diluvium sedisse perhibetur. Duplex est autem Armenia, superior et inferior, sicut duae Pannoniae. [36] Hiberia regio Asiae est, prope Pontum Armeniae iuncta. In hac herbae tincturae utiles nascuntur. Cappadociam urbs propria nominavit. [37] Haec in capite Syriae sita ab oriente Armeniam tangit, ab occasu Asiam minorem, ab aquilone mare Cimmericum et Themiscyrios campos, quos habuere Amazones; a meridie vero Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum. Terra eius ante alias nutrix equorum. Halys amnis per eam fluit, qui quondam Lydiae regna disiunxit a Persis. [38] Asia minor ab oriente Cappadocia cingitur, ab aliis partibus undique mare circumdatur; nam a septentrione pontum Euxinum habet, ab occasu Propontidem, a meridie Aegyptium mare. Habet provincias Bithyniam, Phrygiam, Galatiam, Lydiam, Cariam, Pamphyliam, Isauriam, Lyciam atque Ciliciam. [39] Prima Asiae minoris Bithynia in Ponti exordio ad partem solis orientis adversa Thraciae iacet, multis antea nominibus appellata. Nam prius Bebrycia dicta, deinde Mygdonia, mox a Bithyno rege Bithynia nuncupata. Ipsa est et maior Phrygia. Nicomedia urbs in ea est, ubi Hannibal fugiens veneni haustu animam exspiravit. [40] Galatia dicta a priscis Gallorum gentibus, a quibus extitit occupata. Nam Galli in auxilium a rege Bithyniae evocati, regnum cum eo parta victoria diviserunt, sicque deinde Graecis admixti primum Gallograeci, nunc ex antiquo Gallorum nomine Galatae dicuntur; et eorum regio Galatia nuncupatur. [41] Phrygia dicta a Phrygia Europis filia. Haec et Dardania a Dardano Iovis filio dicta. De quo Homerus ait (cf. Il. 20,215):

Quem primum genuit caelesti Iuppiter arce.

Hic enim profectus de Corytho civitate primus venit in Phrygiam. Est autem regio Troadi superiecta ab Aquilonis parte Galatiae; a meridiana vicina est Lycaoniae; ab oriente Lydiae adhaeret; ab occidente Hellesponto mari terminatur. Huius regio Troia est, quam ex suo nomine appellavit Tros, Troianorum rex, Ganymedis pater. Duae sunt autem Phrygiae: maior et minor. Maior Phrygia Smyrnam habet, minor vero Ilium. [42] Lycaonia … Cariam Hermus fluvius discernit a Phrygia. [43] Lydia sedes antiqua regnorum, quam Pactoli unda extulit in divitias torrentibus aureis. Haec antea Maeonia dicebatur, quae dum pro brevitate duos fratres reges Lydum et Tyrrhenum ferre non posset, hinc ex sorte Tyrrhenus cum ingenti multitudine profectus loca Galliae occupavit, et Tyrrheniam nominavit. Lydia autem a Lydo regis fratre, qui in provincia remanserat, cognominata est. Coniungitur autem ab occidente minori Phrygiae, ab ortu Smyrnam urbem habet, quam Helles fluvius cingit; cuius campos Pactolus et Hermus circumfluunt, arenis aureis ditissimi. Pamphylia. [44] Isauria ex situ loci perhibetur cognominata, quod undique aperta aurarum flatibus pateat. Metropolim urbem Seleuciam habet. [45] Cilicia a Cilice quodam nomen traxit, quem ortum Phoenice dicunt, antiquioremque Iove fuisse adserunt. Plurima iacet campis, recipiens ab occiduo Lyciam, a meridie mare Issicum, a tergo montis Tauri iuga. Hanc Cydnus amnis intersecat. Matrem urbium habet Tarsum. In ea et Corycus oppidum est, unde crocum plurimum et optimum venit, spiramine fraglantiori et colore plus aureo. [46] Lycia nuncupata quod ab oriente adiuncta Ciliciae sit. Nam habet ab ortu Ciliciam, ab occasu et meridie mare, a septentrione Cariam. Ibi est mons Chimaera, qui nocturnis aestibus ignem exhalat: sicut in Sicilia Aetna et Vesuvius in Campania.

Caput IV. DE EUROPA.
[1] Post Asiam ad Europam stilum vertendum. Europa quippe Agenoris regis Libyae filia fuit, quam Iovis ab Africa raptam Cretam advexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellavit. Iste est autem Agenor Libyae filius, ex qua et Libya, id est Africa, fertur cognominata; unde apparet prius Libyam accepisse vocabulum, postea Europam. [2] Europa autem in tertiam partem orbis divisa incipit a flumine Tanai, descendens ad occasum per septentrionalem Oceanum usque in fines Hispaniae; cuius pars orientalis et meridiana a Ponto consurgens, tota mari Magno coniungitur, et in insulas Gades finitur. [3] Prima Europae regio Scythia inferior, quae a Maeotidis paludibus incipiens inter Danubium et Oceanum septentrionalem usque ad Germaniam porrigitur; quae terra generaliter propter barbaras gentes, quibus inhabitatur, Barbarica dicitur. Huius pars prima Alania est, quae ad Maeotidis paludes pertingit; post hanc Dacia, ubi et Gothia; deinde Germania, ubi plurimam partem Suevi incoluerunt. [4] Germania post Scythiam inferiorem a Danubio inter Rhenum fluvium Oceanumque conclusa cingitur a septentrione et occasu Oceano, ab ortu vero Danubio, a meridie Rheno flumine dirimitur. Terra dives virum ac populis numerosis et inmanibus; unde et propter fecunditatem gignendorum populorum Germania dicta est. Gignit aves Hyrcanias, quarum pinnae nocte perlucent; bisontes quoque feras et uros atque alces parturit. Mittit et gemmas, crystallum et sucinum, callaicum quoque viridem, et ceraunium candidum. Duae sunt autem Germaniae: superior iuxta septentrionalem Oceanum, inferior circa Rhenum. [5] Provincias autem quas Danubius a Barbarico ad Mediterraneum mare secludit: prima est Moesia, a messium proventu vocata; unde et eam veteres Cereris horreum nuncupabant. Haec autem ab oriente ostiis Danubii iungitur, ab Euro vero Thraciae, a meridie Macedoniae, ab occasu Histriae copulatur. Post Moesiam autem Pannonia est. Inde Noricus ager frigidus et parcius fructuosus. Post quem Raeticus frugibus ferax, qui excipit Galliam Belgicam. [6] Thraciae Thiras Iaphet filius veniens nomen dedisse perhibetur: alii a saevitia incolarum Thraciam appellatam dixerunt. Huic ab oriente Propontis et urbs Constantinopolis opposita est, a septentrione vero Ister obtenditur, a meridie vero Aegeo mari adhaeret, ab occasu Macedonia illi subiacet. Cuius regionem olim Bessorum populus Massagetae, Sarmatae, Scythae et aliae plurimae nationes incoluerunt; ampla est enim, ideoque plurimas continuit gentes. Ebrum fluvium Thracia fundit, qui etiam gentes barbarorum plurimas tangit. [7] Graecia a Graeco rege vocata, qui cunctam eam regionem regno incoluit. Sunt autem provinciae Graeciae septem: quarum prima ab occidente Dalmatia, inde Epirus, inde Hellas, inde Thessalia, inde Macedonia, inde Achaia, et duae in mari, Creta et Cyclades. Illyricus autem generaliter omnis Graecia. [8] Dalmatia a Delmi maxima eiusdem provinciae civitate traxisse nomen existimatur. Adhaeret autem ab oriente Macedoniae, a septentrione Moesiae, ab occasu Histria terminatur, a meridie vero Adriatico sinu clauditur. Epirus a Pyrrho Achillis filio cognominata. [9] Cuius pars Chaonia, quae antea Molosia dicta est, a Moloso filio Pyrrhi quem de Andromacha habuit. Sed postquam occisus est Pyrrhus Orestis insidiis, Andromacham Helenus suscepit tenuitque regnum privigni qui successerat patri; a quo Molosia dicta est pars Epiri, quam Helenus postea a fratre Chaone, quem in venatu per ignorantiam dicitur occidisse, Chaoniam nominavit, quasi ad solacium fratris extincti. [10] Hellas dicta a rege Hellene, Deucalionis et Pyrrhae filio, a quo et prius Graeci Hellenes nuncupati sunt. Ipsa est et Attica terra Acte prius dicta. Nam Granus quidam Graeciae indigena fuit, ex cuius filia Attis nomine Attica terra vocata est. Haec inter Macedoniam et Achaiam media iacet, Arcadiae a septentrionali parte coniuncta. Ipsa est et vera Graecia, ubi fuit Athenae civitas, mater liberalium litterarum et philosophorum nutrix, qua nihil habuit Graecia clarius atque nobilius. In ea est et Marathonius campus opinione quondam proelii cruentissimus. [11] Helladis autem duae sunt provinciae: Boeotia et Peloponnensis. Boeotia autem dicta hac ex causa. Dum Cadmus Agenoris filius Europam sororem a Iove raptam ex praecepto genitoris quaereret nec reperiret, patris iram formidans confirmato animo elegit exilium. Nam bovis forte conspectae secutus vestigia amplexus est sedem, ubi illa recubaverat, sicque locum de nomine bovis Boeotiam nominavit; ubi et Thebas urbem construxit, in qua olim civilia bella detonuerunt, et ubi nati sunt Apollo et Hercules maior ille Thebanus. Eadem est Aonia vocata, a fonte quodam Apollini et Musis consecrato, qui in eadem Boeotia est. Peloponnensis secunda pars Helladis a Pelope regnata atque vocata. [12] Thessalia a Thessalo rege cognominata, quae ad meridianam plagam Macedoniae coniuncta est, cuius a tergo Pieria est. Multa in Thessalia flumina [et civitates] et oppida, inter quae praecipue Thessalonica: ibi est et mons Parnasus quondam Apollini consecratus. Thessalia patria Achillis et origo Lapitharum fuit, de quibus fertur quod hi primo equos frenis domuerunt, unde et Centauri dicti sunt. In Thessalia primum solidi aurei facti sunt, domandorum quoque equorum usus primum repertus est. [13] Macedoniae in exordio ab Emathio rege Emathiae nomen erat, sed Macedo Deucalionis maternus nepos, postquam ibi accepit principatum, mutavit vocabulum Macedoniamque a suo nomine dixit. Est autem confinis ab oriente Aegeo mari, a meridie Achaiae, ab occasu Dalmatiae, a septentrione Moesiae; patria Alexandri Magni, et regio aureis venis argentique opima. Lapidem quem paeaniten vocant ista gignit. Mons Olympus in ea est, qui excellenti vertice tantus adtollitur ut in cacumine eius nec nubes nec venti sentiantur. [14] Achaia ab Achaeo rege et urbs et provincia appellata. Haec pene insula est; nam absque septentrionali parte, qua Macedoniae iungitur, undique septa est mari. Ab oriente enim habet Myrteum mare, ab Euro Creticum, a meridie Ionium, ab Africo et occasu Cassiopas insulas, a sola septentrionali parte Macedoniae vel Atticae terrae adiungitur. Huius caput est urbs Corinthus Graeciae decus. Inachus est Achaiae fluvius. [15] Arcadia vero sinus Achaiae est, ut platani folium inter Ionium et Aegeum mare exposita, quam Arcas, Iovis et Callisto filius, Pelasgis in dicionem redactis, ex suo nomine Arcadiam nuncupavit. Ipsa est et Sicyonia, a Sicyone rege, a quo et regnum Sicyoniorum est dictum. Habet autem Arcadia fluvium magnum Erimanthum; asbeston quoque lapidem, qui semel accensus numquam extinguitur: candidissimae etiam merulae ibi nascuntur. [16] Lacedaemonia … Pannonia ab Alpibus Appenninis est nuncupata, quibus ab Italia secernitur, regio viro fortis et solo laeta, duobus satis acribus fluviis, Dravo Savoque, vallata. Coniungitur autem cum Norico et Raetia; habentes ab oriente Moesiam, ab Euro Istriam; ab Africo vero Alpes Appenninos habent, ab occasu Galliam Belgicam, a septentrione Danubii fontem, vel limitem qui Germaniam Galliamque secernit. [17] Istriam Ister amnis vocavit, qui eius terram influit. Ipse est Danubius. Habet autem Istria a septentrione Pannoniam. [18] Italia olim a Graecis populis occupata Magna Graecia appellata est, deinde a regis nomine Saturnia; mox et Latium dicta eo quod idem Saturnus a Iove sedibus suis pulsus ibi latuerit; postremo ab Italo Siculorum rege ibi regnante Italia nuncupata est. Cuius situs longitudine amplius quam latitudine a Circio in Eurum extenditur, a meridie Tyrrheno mare, ab Aquilone Adriatico clauditur, ab occiduo Alpium iugis finitur, terra omnibus in rebus pulcherrima, soli fertilitate, pabuli ubertate gratissima. [19] Habet lacus Benacum, Avernum atque Lucrinum; fluvios Eridanum et Tiberim; et tepentes fontibus Baias. Gignit gemmas syrtitem, lyncurium et corallium; boam quoque serpentem, lyncem feram et Diomedias aves. Italia autem et Hispania idcirco Hesperiae dictae quod Graeci Hespero stella navigent et in Italia et in Hispania. Quae hac ratione discernuntur; aut enim Hesperiam solam dicis et significas Italiam, aut addis ultimam et significas Hispaniam, quia in occidentis est fine. [20] Tusci
a pars Italiae; Umbria vero pars Tusciae. Tuscia autem a frequentia sacrorum et turis vocata, atomoiAPO TOU THUAKSEIN. [21] Umbria vero, historiae narrant, eo quod tempore aquosae cladis imbribus superfuerit, et ob hoc atomoiOMBRIA Graece cognominata. Est enim in iugis Appennini montis sita, in parte Italiae iuxta meridiem. [22] Etruria pars Italiae dicta quod eius fines tendebantur usque ad ripam Tiberis, quasi atomoiETEROURIA. Nam atomoiETERON significat alterum, atomoiOROS finis vocatur. Romae enim fines antea unam tantum Tiberis ripam tenebant. Alii Etruriam dictam ab Etrusco principe putant. Item et Tyrrhenia a Tyrrheno Lydi fratre, qui ex sorte cum populi parte de Maeonia venit ad Italiam. Haec est et Tuscia; sed Tusciam dicere non debemus; quia nusquam legimus. Tuscia autem a frequentia sacrificii et turis dicta, atomoiAPO TOU THUSAI. Illic et aruspicinam dicunt esse repertam. [23] Apulia [ubi Brundusium, quam Aetoli secuti Diomedem ducem condiderunt]. [24] Campania [habet terras hieme anni atque aestate vernantes. Sol ibi mitis, grata temperies, aer purus et blandus]. [25] Gallia a candore populi nuncupata est; atomoiGALA enim Graece lac dicitur. Montes enim et rigor caeli ab ea parte solis ardorem excludunt, quo fit ut candor corporum non coloretur. Hanc ab oriente Alpium iuga tuentur, ab occasu Oceanus includit, a meridie praerupta Pyrenaei, a septentrione Rheni fluenta atque Germania; cuius initium Belgica, finis Aquitania est; regio gleba uberi ac pabulosa et ad usum animantium apta, fluminibus quoque et fontibus rigua, perfusa duobus magnis Rheno et Rhodano fluviis. [26] Belgis autem civitas est Galliae, a quo Belgica provincia dicta [est]. Cisalpina, quia citra Alpes. Transalpina, id est trans Alpes, contra septentrionem. [27] Raetia vero, quod sit iuxta Rhenum. Aquitania autem ab obliquis aquis Ligeris fluminis appellata, qui ex plurima parte terminus eius est, eamque pene in orbem cingit. [28] Hispania prius ab Ibero amne Iberia nuncupata, postea ab Hispalo Hispania cognominata est. Ipsa est et vera Hesperia, ab Hespero stella occidentali dicta. Sita est autem inter Africam et Galliam, a septentrione Pyrenaeis montibus clausa, a reliquis partibus undique mare conclusa, salubritate caeli aequalis, omnium frugum generibus fecunda, gemmarum metallorumque copiis ditissima. [29] Interfluunt eam flumina magna: Baetis, Mineus, Iberus et Tagus aurum trahens, ut Pactolus. Habet provincias sex: Tarraconensem, Cartaginensem, Lusitaniam, Galliciam, Baeticam, et trans freta in regione Africae Tingitaniam. [30] Duae sunt autem Hispaniae: Citerior, quae in septentrionis plagam a Pyrenaeo usque ad Cartaginem porrigitur; Ulterior, quae in meridiem a Celtiberis usque ad Gaditanum fretum extenditur. Citerior autem et Ulterior dicta quasi citra et ultra; sed citra quasi circa terras, et ultra vel quod ultima vel quod non sit post hanc ulla, hoc est alia, terra.

Caput V. DE LIBYA.
[1] Libya dicta quod inde Libs flat, hoc est Africus. Alii aiunt Epaphum Iovis filium, qui Memphin in Aegypto condidit, ex Cassiopa uxore procreasse filiam Libyam, quae postea in Africa regnum possedit. Cuius ex nomine terra Libya est appellata. [2] Africam autem nominatam quidam inde existimant, quasi apricam, quod sit aperta caelo vel soli et sine horrore frigoris. Alii dicunt Africam appellari ab uno ex posteris Abrahae de Cethura, qui vocatus est Afer, de quo supra (IX,II,115) meminimus. [3] Incipit autem a finibus Aegypti pergens iuxta meridiem per Aethiopiam usque Athlantem montem. A septentrionali vero parte Mediterraneo mari coniuncta clauditur, et in Gaditano freto finitur, habens provincias Libyam Cyrenensem, Pentapolim, Tripolim, Byzacium, Carthaginem, Numidiam, Mauretaniam Sitifensem, Mauretaniam Tingitanam, et circa solis ardorem Aethiopiam. [4] Libya Cyrenensis in parte Africae prima est, a Cyrene urbe metropoli, quae est in eius finibus, nuncupata. Huic ab oriente Aegyptus est, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae, a septentrione mare Libycum, a meridie Aethiopia et barbarorum variae nationes et solitudines inaccessibiles, quae etiam basiliscos serpentes creant. [5] Pentapolis Graeca lingua a quinque urbibus nuncupata: id est Berenice, Ceutria, Apollonia, Ptolomais, Cyrene; ex quibus Ptolomais et Berenice a regibus nominatae sunt. Est autem Pentapolis Libyae Cyrenensi adiuncta, et [in] eius finibus deputata. [6] Tripolitanam quoque provinciam Graeci lingua sua signant de numero trium magnarum urbium; Oeae, Sabratae, Leptis magnae. Haec habet ab oriente Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Adriaticum, ab occasu Byzacium, a meridie Gaetulos et Garamantas usque ad Oceanum Aethiopicum pertendentes. [7] Byzacena regio ex duobus nobilissimis oppidis nomen sortita est, ex quibus una Hadrumetum vocatur. Haec sub Tripoli est, patens passuum ducenta vel amplius milia, fecunda oleis, et glebis ita praepinguis ut iacta ibi semina incremento pene centesimae frugis renascantur. [8] Zeugis, ubi Carthago magna. Ipsa est et vera Africa inter Byzacium et Numidiam sita, a septentrione mari Siculo iuncta, et a meridie usque ad Gaetulorum regionem porrecta; cuius proxima quaeque frugifera sunt, ulteriora autem bestiis et serpentibus plena, atque onagris magnis in deserto vagantibus. Gaetulia autem Africae pars mediterranea est. [9] Numidia ab incolis passim vagantibus sic vocata, quod nullam certam haberent sedem. Nam lingua eorum incertae sedes et vagae 'numidia' dicuntur. Incipit autem a flumine Amsiga, in Zeugitanum limitem definit, habens ab ortu Syrtes minores, a septentrione mare quod intendit Sardiniam, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie Aethiopum gentes: regio campis praepinguis. Ubi autem silvestris est, feras educat; ubi iugis ardua, equos et onagros procreat; eximio etiam marmore praedicatur, quod Numidicum dicitur. Habet autem urbes praecipuas: Hipponem, Regium et Rusicadam. [10] Mauretania vocata a colore populorum; Graeci enim nigrum atomoiMAURON vocant. Sicut enim Gallia a candore populi, ita Mauretania a nigrore nomen sortita est. Cuius prima provincia Mauretania Sitifensis est, quae Sitifi habuit oppidum; a quo et vocabulum traxisse regio perhibetur. [11] Mauretania vero Caesariensis: coloniae Caesareae civitas fuit, et nomen provinciae ex ea datum. Utraeque igitur provinciae sibi coniunctae ab oriente Numidiam habent, a septentrione mare Magnum, ab occasu flumen Malvam, a meridie montem Astrixin, qui discernit inter fecundam terram et harenas iacentes usque ad Oceanum. [12] Mauretania Tingitania a Tingi metropolitana huius provinciae civitate vocata est. Haec ultima Africae exsurgit a montibus septem, habens ab oriente flumen Malvam, a septentrione fretum Gaditanum, ab occiduo Oceanum Athlanticum, a meridie Gaulalum gentes usque ad Oceanum Hesperium pererrantes: regio gignens feras, simias, dracones et struthiones. Olim etiam et elephantis plena fuit, quos sola nunc India parturit. [13] Garamantis regionis caput Garama oppidum fuit. Est autem inter Cyrenensem et Aethiopiam, ubi est fons qui friget calore diei et calet frigore noctis. [14] Aethiopia dicta a colore populorum, quos solis vicinitas torret. Denique vim sideris prodit hominum color; est enim ibi iugis aestus; nam quidquid eius est, sub meridiano cardine est. Circa occiduum autem montuosa est, arenosa in medio, ad orientalem vero plagam deserta: cuius situs ab occiduo Athlantis montis ad orientem usque in Aegypti fines porrigitur, a meridie Oceano, a septentrione Nilo flumine clauditur; plurimas habens gentes, diverso vultu et monstruosa specie horribiles. [15] Ferarum quoque et serpentium referta est multitudine. Illic quippe rhinoceros bestia et camelopardus, basiliscus, dracones ingentes, ex quorum cerebro gemmae extrahuntur. Iacynthus quoque et chrysoprasus ibi reperiuntur; cinnamonium ibi colligitur. [16] Duae sunt autem Aethiopiae: una circa ortum solis, altera circa occasum in Mauretania. [17] Extra tres autem partes orbis quarta pars trans Oceanum interior est in meridie, quae solis ardore incognita nobis est; in cuius finibus Antipodes fabulose inhabitare produntur. Proxima autem Hispaniae Mauretania est, deinde Numidia, inde regio Carthaginensis, post quae Gaetuliam accipimus, post eam Aethiopiam, inde loca exusta solis ardoribus. [18] Sciendum sane quod quaedam provinciae primum de nomine auctoris appellatae sunt; postea a provincia gentis nomen est factum. Nam ab Italo Italia, et rursus ab Italia Italus; et sic utimur ipsa nomina gentis, quomodo fuit ipsud nomen auctoris, unde derivatum est nomen provinciae. Ex quo accidit ex uno nomine nominari et civitatem et regionem et gentem. [19] Provinciae autem ex causa vocabulum acceperunt. Principatus namque gentium, qui ad reges alios pertinebat, eum in ius suum Romani vincendo redigerent, procul positas regiones provincias appellaverunt. Patria autem vocata quod communis sit omnium, qui in ea nati sunt. [20] Terra autem significari, ut praediximus (XIII,III,1), elementum: terras vero singulas partes, ut Africa, Italia. Eadem et loca; nam loca et terrae spatia in orbe terrarum multas in se continent provincias, sicut in corpore locus est pars una, multa in se continens membra; sicut et domus, multa in se habens cubicula: sic terrae et loca dicuntur terrarum spatia, quorum partes sunt provinciae; sicut in Asia Phrygia, in Gallia Raetia, in Hispania Baetica. [21] Nam Asia locus est, provincia Asiae Phrygia, Troia regio Phrygiae, Ilium civitas Troiae. Item regiones partes sunt provinciarum, quas vulgus conventus vocat, sicut in Phrygia Troia; sicut in Gallicia Cantabria, Asturia. A rectoribus autem regio nuncupata est, cuius partes territoria sunt. [22] Territorium autem vocatum quasi tauritorium, tritum bubus et aratro. Antiqui enim sulco ducto et possessionum et territoriorum limites designabant.

Caput VI. DE INSULIS.
[1] Insulae dictae quod in salo sint, id est in mari. Ex his quoque notissimae et maximae, quas plurimi veterum sollerti studio indagaverunt, notandae sunt. [2] Brittania Oceani insula interfuso mari toto orbe divisa, a vocabulo suae gentis cognominita. Haec adversa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sita est; circuitus eius quadragies octies septuaginta quinque milia; multa et magna flumina in ea, fontes calidi, metallorum larga et varia copia: gagates lapis ibi plurimus et margaritae. [3] Tanatos insula Oceani freto Gallico, a Brittania aestuario tenui separata, frumentariis campis et gleba uberi. Dicta autem Tanatos a morte serpentum, quos dum ipsa nesciat, asportata inde terra quoquo gentium vecta sit, angues ilico perimit. [4] Thyle ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam ultra Brittaniam, a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit, et nullus ultra eam dies est. Unde et pigrum et concretum est eius mare. [5] Orcades insulae Oceani intra Britanniam positae numero triginta tres, quarum viginti desertae sunt, tredecim coluntur. [6] Scotia idem et Hibernia proxima Brittaniae insula, spatio terrarum angustior, sed situ fecundior. Haec ab Africo in Boream porrigitur. Cuius partes priores Hiberiam et Cantabricum Oceanum intendunt, unde et Hibernia dicta: Scotia autem, quod ab Scotorum gentibus colitur, appellata. Illic nulla anguis, avis rara, apis nulla, adeo ut advectos inde pulveres seu lapillos si quis alibi sparserit inter alvaria, examina favos deserant. [7] Gadis insula in fine Baeticae provinciae sita, quae dirimit Europam ab Africa, in qua Herculis columnae visuntur, et unde Tyrrheni maris faucibus Oceani aestus inmittitur. Est autem a continenti terra centum viginti passibus divisa, quam Tyrii a Rubro profecti mare occupantes [in] lingua sua Gadir, id est septam, nominaverunt, pro eo quod circumsepta sit mari. Nascitur in ea arbor similis palmae, cuius gummis infectum vitrum ceraunium gemmam reddit. [8] Fortunatarum insulae vocabulo suo significant omnia ferre bona, quasi felices et beatae fructuum ubertate. Sua enim aptae natura pretiosarum poma silvarum parturiunt; fortuitis vitibus iuga collium vestiuntur; ad herbarum vicem messis et holus vulgo est. Unde gentilium error et saecularium carmina poetarum propter soli fecunditatem easdem esse Paradisum putaverunt. Sitae sunt autem in Oceano contra laevam Mauretaniae, occiduo proximae, et inter se interiecto mari discretae. [9] Gorgades insulae Oceani obversae promontorio, quod vocatur Hesperu Ceras, quas incoluerunt Gorgones feminae aliti pernicitate, hirsuto et aspero corpore; et ex his insulae cognominatae. Distant autem a continenti terra bidui navigatione. [10] Hesperidum insulae vocatae a civitate Hesperide, quae fuit in fines Mauretaniae. Sunt enim ultra Gorgadas sitae sub Athlanteum litus in intimos maris sinus; in quarum hortis fingunt fabulae draconem pervigilem aurea mala servantem. Fertur enim ibi e mari aestuarium adeo sinuosis lateribus tortuosum ut visentibus procul lapsus angueos imitetur. [11] Chryse et Argyre insulae in Indico Oceano sitae, adeo fecundae copia metallorum ut plerique eas auream superficiem et argenteam habere prodiderint; unde et vocabula sortitae sunt. [12] Taprobane insula Indiae subiacens ad Eurum, ex qua Oceanus Indicus incipit, patens in longitudine octingentis septuaginta quinque milibus passuum, in latitudine sescenta viginti quinque milia stadiorum. Scinditur amni interfluo; tota margaritis repleta et gemmis: pars eius bestiis et elephantis repleta est, partem vero homines tenent. In hac insula dicunt in uno anno duas esse aestates et duas hiemes, et bis floribus vernare locum. [13] Tiles insula Indiae, virens omni tempore folia. Hucusque Oceani insulae. [14] Item insulae quae Hellesponto usque ad Gades in mare Magno sunt constitutae. Cypros insula a civitate Cypro, quae in ea est, nomen accepit; ipsa est et Paphos Veneri consecrata in Carpathio mari, vicina Austro, famosa quondam divitiis, et maxime aeris. Ibi enim prima huius metalli inventio et utilitas fuit. [15] Creta Graeciae pars est iungens contra Peloponnensem. Haec primum a temperie caeli Macaronnesos appellata est; deinde Creta dicta a Crete quodam indigena, quem aiunt unum Curetum fuisse, a quibus Iuppiter ibi absconditus est et enutritus. Est autem insula Graeciae inter ortum et occasum longissimo tractu porrecta, a septentrione Graeciae aestibus, ab Austro Aegyptiis undis perfusa. Fuit autem quondam centum urbibus nobilis; unde et Hecatompolis dicta est. [16] Prima etiam remis et sagittis claruit, prima litteris iura finxit, equestres turmas prima docuit; studium musicum ab Idaeis dactylis in ea coeptum. Capris copiosa, cervos eget; lupos et vulpes aliaque ferarum noxia nusquam gignit; serpens nulla ibi, nulla noctua, et si inveniatur, statim emoritur. Larga est autem vitibus et arboribus: dyctamnos herba in Creta nascitur et alimos, quae admorsa diurnam famem prohibet. Phalangos autem venenatos gignit et lapidem qui Idaeus dactylus dicitur. [17] Abydos insula in Europa super Hellespontum posita, angusto et periculoso mari separata, et atomoiABUDOS Graece dicta quod sit introitus Hellesponti maris, in quo Xerxes pontem ex navibus fecit, et in Graeciam transiit. [18] Coos insula adiacens provinciae Atticae, in qua Hippocrates medicus natus est; quae, ut Varro testis est, arte lanificii prima in ornamento feminarum inclaruit. [19] Cyclades insulae antiquitus Graeciae fuerunt, quas inde Cyclades autumant dictas quod, licet spatiis longioribus a Delo proiectae, in orbem tamen circa Delum sitae sint; nam orbem atomoiKUKLON Graii loquuntur. Quidam vero non quod in orbem digestae, sed propter scopulos qui circa eadem sunt, dictas putant Cyclades. [20] Haec in Hellesponto inter Aegeum et Maleum mare constitutae circumdantur etiam pelago Myrtoo. Sunt autem numero quinquaginta tres, tenentes a septentrione in meridiem milia quingenta, ab oriente in occasum milia ducenta. Metropolis earum Rhodos. [21] Delos insula in medio Cycladum sita. Et dicta Delos fertur, quod post diluvium, quod Ogygi temporibus notatur, cum orbem multis mensibus continua nox inumbrasset, ante omnes terras radiis solis inluminata est; sortitaque ex eo nomen, quod prima manifestata fuisset visibus; nam atomoiDELON Graeci manifestum dicunt. Ipsa est et Ortygia, eo quod primum ibi visae sunt coturnices aves, quas Graeci atomoiORTUGAS vocant. In hac insula Latona enixa est Apollinem et Dianam. Delos autem et civitas dicitur et insula. [22] Rhodos Cycladum prima ab oriente, in qua rosae capitulum dicitur esse inventum, dum ibi civitas conderetur, ex quo et urbs et insula Rhodos est appellata. In hac urbe Solis colossus fuit aereus septuaginta cubitorum altitudine; fuerunt et alii centum numero in eadem insula colossi minores. [23] Tenedos una ex Cycladibus a septentrione sita, in qua olim civitas a Tene quodam condita est. Unde nomen urbis illius vel potius insulae fuit; nam Tenes iste infamatus quod cum noverca sua concubuisset, [et] fugiens hanc insulam vacuam cultoribus obtinuit; unde et Tenedos dicta est. Sic Cicero (2 Verr. 1,49): 'Tenen ipsum, cuius ex nomine Tenedos nominatum.' [24] Carpathos una ex Cycladibus a meridie posita contra Aegyptum; a qua Carpathium mare appellatum est, vocata propter celerem fructuum maturitatem. Est enim inter Aegyptum et Rhodum. Ex hac insula dicuntur et carpasiae naves, magnae et spatiosae. [25] Cytherea insula una ex Cycladibus a parte occidua sita, cuius Porphyris antea nomen fuit. Cytherea autem vocata quod ibi Venus sit orta. [26] Icaria insula una de Cycladibus, quae Icario mari nomen dedit. Haec inter Samum et Myconum procurrentibus saxis inhospitalis est, et nullis sinibus portuosa. Dicitur autem Icarum Cretensem ibi naufragio interisse, et de exitu hominis inpositum nomen loco. [27] Naxos insula a Dionysio dicta, quasi Dionaxos, quod fertilitate vitium vincat ceteras. Est autem a Delo decem et octo milia passuum separata, ex qua olim Iovis fertur adversus Titanas fuisse profectus. [28] Melos ex numero Cycladum, una omnium insularum rotundissima; unde et nuncupata. [29] Historia dicit ex Ias(i)one natum fuisse Philomelum et
Plutum, ex Philomelo Pareantum genitum, qui de suo nomine Paron insulam et oppidum appellavit: prius autem Minoia, deinde Paros dicta. De qua Vergilius (Aen. 3,126):

Niveamque Paron.

Gignit enim marmor candidissimum, quod Parium dicunt. Mittit et sardam lapidem marmoribus quidem praestantiorem, et inter gemmas vilissimum. [30] Chios insula Syra lingua appellatur eo quod ibi mastix gignitur; Syri enim masticem 'chio' vocant. [31] Samos insula est in mari Aegeo, ubi nata est Iuno; ex qua fuit Sibylla Samia et Pythagoras Samius, a quo philosophiae nomen inventum est. In hac insula reperta prius fictilia vasa traduntur; unde et vasa Samia appellata sunt. [32] Sicilia a Sicano rege Sicania cognominata est, deinde a Siculo Itali fratre Sicilia. Prius autem Trinacria dicta propter tria atomoiAKRA, id est promontoria: Pelorum, Pachinum et Lilybaeum. Trinacria enim Graecum est, quod Latine triquetra dicitur, quasi in tres quadras divisa. Haec ab Italia exiguo fretu discreta, Africum mare prospectans, terris frugifera, auro abundans, cavernis tamen et fistulis penetrabilis, ventisque et sulphure plena; unde et ibi Aethnae montis extant incendia. In cuius fretu Scylla est et Charybdis, quibus navigia aut absorbuntur aut conliduntur. [33] Fuit autem quondam patria Cyclopum, et postea nutrix tyrannorum; frugum fertilis, ac primum terris omnibus commissis seminibus aratro proscissa. Principem urbium Syracusas habet, fontem Arethusam et Alpheum fluvium 'magnorum generatorem equorum' (cf. Virg. Aen. 3,704). In ea insula primum est inventa comoedia. [34] Achaten lapidem ipsa primum ex Achate flumine dedit. Parturit et mare eius corallium; gignit et sales Agrigentinos in igne solubiles, crepitantes in aquis. Omnis ambitus eius clauditur stadiorum tribus milibus. Sallustius (Hist. 4,26) autem dicit Italiae coniunctam fuisse Siciliam sed medium spatium impetu maris divisum et per angustiam scissum. [35] Thapsus insula stadiis decem a Sicilia remota iacens et planior, unde et nuncupata. De qua Vergilius (Aen. 3,689):

Thapsumque iacentem.

[36] Aeoliae insulae Siciliae appellatae ab Aeolo Hippotae filio, quem poetae finxerunt regem fuisse ventorum: sed ut Varro dicit, rector fuit istarum insularum, et quia ex earum nebulis et fumo futuros praedicebat flatus ventorum, ab inperitis visus est ventos sua potestate retinuisse. Eaedem insulae et Vulcaniae vocantur, quod et ipsae sicut Aethna ardeant. [37] Sunt autem novem habentes propria nomina. Quarum primam Liparus quidam Liparen vocavit, qui eam ante Aeolum rexit; altera Hiera vocatur, quod sit collibus eminentissimis; reliquae vero, id est Strongyle, Didyme, Eriphusa, Hephaestia, Phaenicusa, Euonymos, Tripodes, Sonores, quoniam nocte ardent, Aeoliae sive Vulcaniae dicuntur. Ex his quaedam ab initio non fuerunt; postea mare editae usque [ad] nunc permanent. [38] Stoechades insulae Massiliensium sexaginta milium spatio a continenti in fronte Narbonensis provinciae, qua Rhodanus fluvius in mare exit. Dictae autem Graece atomoiSTOICHADES, quasi opere in ordinem sint positae. [39] Sardus Hercule procreatus cum magna multitudine a Libya profectus Sardiniam occupavit, et ex suo vocabulo insulae nomen dedit. Haec in Africo mari facie vestigii humani, in orientem quam in occidentem latior prominet, ferme paribus lateribus quae in meridiem et septentrionem vertunt; ex quo ante commercium a navigantibus Graecorum atomoiICHNOS appellata est. [40] Terra patet in longitudine milia centum quadraginta, in latitudine quadraginta. In ea neque serpens gignitur neque lupus, sed solifuga tantum, animal exiguum hominibus perniciosum. Venenum quoque ibi non nascitur, nisi herba per scriptores plurimos et poetas memorata, apiastro similis, quae hominibus rictus contrahit et quasi ridentes interimit. Fontes habet Sardinia calidos, infirmis medellam praebentes, furibus caecitatem, si sacramento dato oculos aquis eius tetigerint. [41] Corsicae insulae exordium incolae Ligures dederunt appellantes eam ex nomine ducis. Nam quaedam Corsa nomine Ligus mulier, cum taurum ex grege, quem prope litora regebat, transnatare solitum atque per intervallum corpore aucto remeare videret, cupiens scire incognita sibi pabula, taurum a ceteris digredientem usque ad insulam navigio prosecuta est. Cuius regressu insulae fertilitatem cognoscentes Ligures ratibus ibi profecti sunt, eamque nomine mulieris auctoris et ducis appellaverunt. [42] Haec autem insula Graece atomoiKURNE dicitur, a Cyrno Herculis filio habitata. De qua Vergilius (Ecl. 9,30):

Cyrnea taxos.

Dividitur autem a Sardinia viginti milium freto, cincta Ligustici aequoris sinu ad prospectum Italiae. Est autem multis promuntoriis angulosa, gignens laetissima pabula et lapidem quem catochiten Graeci vocant. [43] Ebosus insula Hispaniae dicta quod a Zanio non procul sit, quasi abozus; nam septuaginta stadiis ab ea distat. Cuius terram serpentes fugiunt. Huic contraria est Colubraria, quae feta est anguibus. [44] Baleares insulae Hispaniae duae sunt: Aphrosiades et Gymnaside, maior et minor; unde et eas vulgus Maioricam et Minoricam nuncupant. In his primum insulis inventa est funda qua lapides emittuntur, unde et Baleares dictae; atomoiBALLEIN enim Graece mittere dicitur; unde et ballista, quasi missa, et fundibalum. Vergilius (Georg. 1,309):

Balearis verbera fundae.

Caput VII. DE PROMUNTORIIS.
[1] Commune est insulis ut promineant. Inde et loca earum promuntoria dicitur. Sic Sallustius de Sardinia (Hist. 2, fr. 2): 'In Orientem quam in Occidentem latior prominet.' [2] Sigeum promuntorium Asiae, ubi Hellespontus apertius dilatatur. Dictum autem Sigeum propter Herculis taciturnitatem, quia prohibitus hospitio a Laumedonte Troianorum rege, simulavit abscessum, et inde contra Troiam cum silentio venit, quod dicitur atomoiSIGE. [3] Maleum promuntorium Graeciae, quod intrat mare, et per milia quinquaginta protenditur; ubi unda ita saeva est ut persequi navigantes videatur. Hoc autem promuntorium a Maleo rege Argivorum nomen accepit. [4] Pelorum promuntorium Siciliae respiciens Aquilonem, secundum Sallustium (Hist. 4,39) dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto. [5] Pachynum promuntorium Siciliae Austrum spectans, ab aeris crassitudine dictum, nam atomoiPACHUS est pinguis et crassus: Austro enim perflatur. [6] Lilybaeum promuntorium Siciliae, solis occasum intendens, vocatum ab eiusdem nominis civitate, quae ibi est sita. [7] Borion promuntorium Numidiae, vocatum ita quod Aquilonem intendat. Hoc Hipponem Regium postea dictum, pro eo quod sit aequore interruptum. Calpis Hispaniae promuntorium.

Caput VIII. DE MONTIBUS CETERISQUE TERRAE VOCABULIS.
[1] Montes sunt tumores terrarum altissimi, dicti quod sint eminentes. Quidam autem propriis ex causis vocati sunt, ex quibus notandi sunt qui opinione maximi celebrantur. [2] Mons Caucasus ab India usque ad Taurum porrectus, pro gentium ac linguarum varietate quoquo versum vadit, diversis nominibus nuncupatur. Ubi autem ad orientem in excelsiorem consurgit sublimitatem, pro nivium candore Caucasus nuncupatur. Nam orientali lingua 'caucasum' significat candidum, id est nivibus densissimis candicantem. Unde et eum Scythae, qui eidem monti iunguntur, Croacasim vocaverunt. 'Casim' enim apud eos candor sive nix dicitur. [3] Mons Taurus a plerisque idem vocatur et Caucasus. [4] Libanus mons Phoenicum altissimus, cuius meminerunt prophetae; dictus a ture, quia ibi colligitur. Cuius ea pars, quae est super eum ad orientalem plagam respiciens, Antilibanus appellatur, id est contra Libanum. [5] Ararat mons Armeniae, in quo arcam historici post diluvium sedisse testantur. Unde et usque hodie ibidem lignorum eius videntur vestigia. [6] Acroceraunii montes propter altitudinem et fulminum iactus vocati sunt; Graece enim fulmen atomoiKERAUNOS dicitur. Sunt autem inter Armeniam et Iberiam, incipientes a portis Caspiis usque ad fontem Tigridis fluvii. [7] Hyperborei montes Scythiae, dicti quod supra, id est ultra, eos flat Boreas. [8] Riphaei montes in capite Germaniae sunt, a perpetuo ventorum flatu nominati; nam atomoiRIFE Graece impetus et atomoiORME dicitur, atomoiAPO TOU RIPTEIN. [9] Olympus mons Macedoniae nimium praecelsus, ita ut sub illo nubes esse dicantur. De quo Vergilius (Lucan. 2,271):

Nubes excessit Olympus.

Dictus autem Olympus quasi Ololampus, id est quasi caelum. [10] Hic mons Macedoniam dividit a Thracia. Athos mons Macedoniae, et ipse altior nubibus, tantoque sublimis ut in Lemnum umbra eius pertendat, quae ab eo septuaginta sex milibus separatur. [11] Parnasus mons Thessaliae iuxta Boeotiam, qui gemino vertice est erectus in caelum. Hic in duo finditur iuga: Cyrrham et Nissam; unde et nuncupatus; eo quod in singulis iugis colebantur Apollo et Liber. Haec iuga a duobus fratribus Cithaeron et Helicon appellantur. Nam Helicon dictus ab Helicone fratre Cythaeronis. [12] Item Ceraunii sunt montes Epiri, a crebris dicti fulminibus. Graece enim fulmen atomoiKERAUNOS dicitur. [13] Appenninus mons appellatus quasi Alpes Poeninae, quia Hannibal veniens ad Italiam easdem Alpes aperuit. Unde et Vergilius (Aen. 10,13):

Alpes inmittit apertas;

has enim Hannibal post bella Hispaniae aceto rupit; Iuvenalis (10,153):

Et montem rupit aceto.

Et inde loca ipsa, quae rupit, Appenninae Alpes vocantur. [14] Mons Aethna ex igne et sulphure dictus; unde et Gehenna. Constat autem hunc ab ea parte, qua Eurus vel Africus flat, habere speluncas plenas sulphuris et usque ad mare deductas, quae speluncae recipientes in se fluctus ventum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde est quod videtur incendium. [15] Pyrenaeus et ipse a crebris fulminum ignibus nuncupatus; Graece enim ignis pur vocatur. Iste est qui inter Galliam atque Hispaniam quasi de industria munimentum interiacet. [16] Solurius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur [sive quod oriente sole ante radius eius quam ipse cernatur]. [17] Calpes mons in ultimis finibus Oceani, qui dirimit Europam ab Africa, quem Athlantis finem esse dicunt. De quo Lucanus (1,555):

Hesperiam Calpem, summumque implevit Athlantem.

Athlans frater Promethei fuit et rex Africae, a quo astrologiae artem prius dicunt excogitatam; ideoque dictus est sustinuisse caelum. Ob eruditionem igitur disciplinae et scientiam caeli nomen eius in montem Africae derivatum est, qui nunc Athlans cognominatur: qui propter altitudinem suam quasi caeli machinam atque astra sustentare videtur. [18] Alpes autem proprie montes Galliae sunt. De quibus Vergilius (Georg. 3,474):

Aerias Alpes;

et dicendo aerias verbum expressit a verbo. Nam Gallorum lingua 'alpes' montes alti vocantur. Haec sunt enim quae Italiae murorum exhibent vicem. [19] Colles sunt praeminentiora iuga montium, quasi colla. [20] Iuga autem montium ex eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur. [21] Tumulus est mons brevis, quasi tumens tellus. Item tumulus terra congesta, ubi nulla memoria est. [22] Valles sunt humilia loca, quasi vulsa. Hinc et convalles depressa loca terrarum inter montes. [23] Campus est terrarum planities. Dictus autem campus quod brevis sit pedibus, nec erectus, ut montes, sed patens et spatio suo porrectus et iacens; unde et Graece atomoiPEDION dicitur. Sumpsit autem nomen ex Graeca etymologia; atomoiCHAMAI enim Graeci breve dicunt. [24] Solum est omne quod sustinet, a soliditate dictum scilicet. Unde et de mari Vergilius ait (Aen. 5,199):

Subtrahiturque solum.

[25] Saltus sunt vasta et silvestria loca, ubi arbores exiliunt in altum. [26] Fauces sunt aditus angustorum locorum inter arduos montes, loca angusta et brevia, dicta a faucium similitudine, quasi foces. [27] Confrages loca in qua undique venti currunt ac sese frangunt. Ut Naevius ait (trag. 58):

In montes ubi venti frangebant locum.

[28] Scabra sunt loca situ aspera. Unde et scabies dicitur, a corporis asperitate. [29] Lustra obscura latibula ferarum et luporum cubilia sunt. Unde et lupanaria lustra dicuntur, per contrarium videlicet, quia parum inlustrantur. [30] Lucus est locus densis arboribus septus, solo lucem detrahens. Potest et a conlucendo crebris luminibus dici, quae ibi propter religionem gentilium cultumque fiebant. [31] Deserta vocata quia non seruntur et ideo quasi deseruntur; ut sunt loca silvarum et montium, contraria uberrimarum terrarum, quae sunt uberrimae glebae. [32] Devia sunt loca secreta et abdita, quasi extra viam. Ipsa sunt et invia. Inde et aviaria secreta loca et a via remota, aut tantum adibilia avibus. Unde est illud (Virg. Georg. 2,430):

Inculta rubent aviaria bacis.

[33] Amoena loca Varro dicta ait eo quod solum amorem praestant et ad se amanda adliciant. Verrius Flaccus, quod sine munere sint nec quicquam his officia, quasi amunia, hoc est sine fructu, unde nullus fructus exsolvitur. Inde etiam nihil praestantes inmunes vocantur. [34] Aprica loca quae sole gaudent, quasi atomoiANEU FRIKES, id est sine frigore; sive quod sint aperto caelo. [35] Opaca vero loca, quasi operto caelo, aprico contraria. [36] Lubricum dici locum ab eo quod ibi quis labitur; et lubricum dicitur non quod labitur, sed in quo labitur. [37] Aestiva sunt loca umbrosa, quibus per aestatem vitant pecora solis ardorem. Statius (Theb. 1,363):

Et umbrosi patuere aestiva Lycaei.

[38] Navalia sunt loca ubi naves fabricantur. Hoc et textrinum vocatur. [39] Statio est ubi ad tempus stant naves; portus, ubi hiemant; inportunum autem, in quo nullum refugium, quasi nullus portus. [40] Portus autem locus est ab accessu ventorum remotus, ubi hiberna opponere solent: et portus dictus a deportandis commerciis. Hunc veteres a baiolandis mercibus baias vocabant, illa declinatione a baia baias, ut a familia familias. [41] Litus est terra aquae et mari vicina: et dictum litus quia fluctu eliditur, vel quod aqua adluitur. Cicero in Topicis (32): 'Litus est qua fluctus eludit.' [42] Circumluvium locus quem aqua circumluit; adluvium consumptio riparum ex aquis. Margo est pars cuiuslibet loci, utputa maris; unde et nomen accepit. Maritima quasi maris intima. [43] Ostia ab ingressu et exitu fluminis dicta in mari. Continens perpetua terra nec ullo mari discreta, quem Graeci atomoiEPEIRON vocant.

Caput IX. DE INFERIORIBUS.
[1] Specus est fossa sub terra qua prospici potest; atomoiSPELAIA Graece, speluncae Latine. [2] Spiracula appellata omnia loca pestiferi spiritus, quae Graeci atomoiCHARONEIA appellant vel atomoiACHERONTEIA. Etiam Varro spiraculum dicit huiuscemodi locum; et spiracula ex eo dicuntur loca qua terra spiritum edit. [3] Hiatus praeruptio terrae profunda, quasi itus. Proprie autem hiatus est hominis oris apertio, translata a feris quarum aviditas oris adapertione monstratur. [4] Profundum proprie quasi cuius porro sit fundus. Abusive autem profundum vel sursum vel deorsum dicitur, ut (Virg. Aen. 1,58):

Maria ac terras caelumque profundum.

[5] Baratrum nimiae altitudinis nomen est: et dictum baratrum quasi vorago atra, scilicet a profunditate. [6] Erebus inferorum profunditas atque recessus. Styx atomoiAPO TOU STUGEROS, id est a tristitia, dicta, eo quod tristes faciat vel quod tristitiam gignat. [7] Cocytus locus inferi, de quo Iob ita loquitur … Cocytus autem nomen accepit Graeca interpretatione, a luctu et gemitu. [8] Tartarus vel quia omnia illic turbata sunt, atomoiAPO TOU TARTARIKSEIN, aut, quod est verius, atomoiAPO TES TARACHES, id est a tremore frigoris, quod est algere et rigere, scilicet quia lucem solemque caret; quia neque illic vapores sunt, qui ex solis luce gignuntur, neque flatus, qui eiusdem motibus incitatur, sed perpetuus stupor; atomoiTARTARIKSEIN enim horrere et tremere apud Graecos legitur. Illic enim 'fletus et stridor dentium' (cf. Matth. 8,12). [9] Gehenna est locus ignis et sulphuris, quem appellari putant a valle idolis consecrata, quae est iuxta murum Hierusalem, repleta olim cadaveribus mortuorum; ibi enim Hebraei filios suos inmolabant daemonibus, et appellabatur locus ipse Gehennon. Futuri ergo supplicii locus, ubi peccatores cruciandi sunt, huius loci vocabulo designatur. Duplicem autem esse Gehennam et ignis et frigoris. [10] Inferus appellatur eo quod infra sit. Sicut autem secundum corpus, si ponderis sui ordinem teneant, inferiora sunt omnia graviora, ita secundum spiritum inferiora sunt omnia tristiora; unde et in Graeca lingua origo nominis, quo appellatur inferus, ex eo quod nihil suave habeat resonare perhibetur. [11] Sicut autem cor animalis in medio est, ita et inferus in medio terrae esse perhibetur. Unde et in Evangelio legimus (Matth. 12,40): 'In corde terrae.' Philosophi autem dicunt quod inferi pro eo dicantur quod animae hinc ibi ferantur.


Liber XV. De aedificiis et agris

Caput I. DE CIVITATIBUS.
[1] De auctoribus, conditarum urbium plerumque dissensio invenitur, adeo ut nec urbis quidem Romae origo possit diligenter agnosci. Nam Sallustius dicit (Cat. 6): 'Urbem Romam, sicuti ego accepi, condere atque habitare initio Troiani et cum his Aborigines.' Alii dicunt ab Evandro, secundum quod Vergilius (Aen. 8,313):

Tunc rex Evandrus Romanae conditor arcis.

Alii a Romulo, ut (Virg. Aen. 6,781):

En huius, nate, auspiciis illa inclita Roma.

[2] Si igitur tantae civitatis certa ratio non apparet, non mirum si in aliarum opinione dubitatur. Unde nec historicos nec commentatores varia dicentes imperite condemnare debemus, quia antiquitas ipsa creavit errorem. Sane quasdam, de quibus aut sanctae Scripturae aut historiae gentium certam originem referunt, paucis admodum verbis retexere oportet. [3] Primus ante diluvium Cain civitatem Enoch ex nomine filii sui in Naid condidit, quam urbem sola multitudine suae posteritatis implevit. [4] Primus post diluvium Nembroth gigans Babylonem urbem Mesopotamiae fundavit. Hanc Semiramis regina Assyriorum ampliavit, murumque urbis bitumine et cocto latere fecit. Vocabulum autem sumpsit a confusione, eo quod ibi confusae sint atque permixtae linguae aedificantium turrem. [5] Iudaei asserunt Sem, filium Noe, quem dicunt Melchisedech, primum post diluvium in Syria condidisse urbem Salem, in qua regnum fuit eiusdem Melchisedech. Hanc postea tenuerunt Iebusaei, ex quibus et sortita vocabulum est Iebus; sicque duobus nominibus copulatis Iebus et Salem vocata est Hierusalem, quae postea a Salomone Hierosolyma quasi Hierosolomonia dicta est. Haec et corrupte a poetis Solyma nuncupata est, et postmodum ab Aelio Hadriano Aelia vocitata est. [In] Ipsa est et Sion, quae Hebraice interpretatur speculatio, eo quod in sublimi constructa sit, et de longe venientia contempletur. Hierusalem [autem] pacifica in nostro sermone transfertur.

Oppida nobilia, qui vel quae constituerunt.

[6] Dionys[i]us, qui et Liber pater, cum Indiam victor perambulasset, Nysam urbem ex suo nomine iuxta Indum fluvium condidit, et quinquaginta milibus hominum adimplevit. [7] Medus autem Aegei filius Mediam construxit; unde et regio eius Mediae nomen sortita est. [8] Persepolim urbem caput Persici regni Perseus +Adeae+ filius condidit famosissimam confertissimamque opibus; a quo et Persida dicta est. [9] Ctesiphontem quoque Parthi apud Parthiam condiderunt in aemulationem Babyloniae urbis. [10] Susis oppidum Persidae aiunt Memnonis fratrem constituisse. Dicta autem Susis quod inmineat Susae fluvio. Ibi est regia Cyri, lapide candido et vario cum columnis aureis et lacunaribus gemmisque distincta, continens etiam simulacrum caeli stellis micantibus praesignatum, et cetera humanis mentibus incredibilia. [11] Bactrum oppidum Bactriani condiderunt, ex proprio amne eum cognominantes, qui Bactros vocatur. [12] Carra civitas Mesopotamiae trans Edessam condita a Parthis, ubi quondam Romanus est caesus exercitus, et Crassus dux captus. [13] Edessam urbem Mesopotamiae condidit Nembroth, filius Chus, postquam de Babylone migravit, in qua et regnavit; quae antea Arach cognominata est. Ipse construxit et Chalannen, quae postea verso nomine a Seleuco rege dicta est Seleucia. Philadelphiam urbem Arabiae condidit Raphaim, gens antiquissima, quam interfecerunt filii Loth. [14] Seleucus, unus ex posteris Alexandri, post mortem eiusdem Alexandri occupato regno orientis urbem in Syria condidit, eamque ex Antiochi patris sui nomine Antiochiam nuncupavit, et Syriae caput instituit. Ipse quoque Laudiciam et Seleuciam, ipse Apamiam et Edessam urbem construxit. [15] Damascum Syriae conditam et nuncupatam a Damasco dispensatoris Abrahae filio. Haec antea in omni Syria tenuit principatum; necdum enim florebant ibi Antiochia, Laudicia et Apamia, quas urbes post Alexandrum constructas esse cognoscimus. Hic est Damascus quem Abraham futurum sibi heredem dixerat, antequam esset illi promissus Isaac. [16] Gazam oppidum Palaestinae condiderunt Evei, in qua habitaverunt Cappadoces pristinis cultoribus interfectis. Vocata autem Gaza eo quod ibi Cambyses rex Persarum thensauros suos posuit, cum bellum Aegyptiis intulisset; Persarum enim lingua thesaurum 'gaza' nominatur. [17] Philistim urbem condiderunt Allophyli; ipsa est Ascalon, de qua superius memoravimus, nuncupata ex nomine Cesloim, qui fuit nepos Cham et filius Mesraim. [18] Dor urbs fuit quondam potentissima; et versa vice Stratonis turris, postea ab Herode, rege Iudaeae, in honorem Caesaris Augusti Caesarea nuncupata. In qua Corneli domum Christi vidit Ecclesia, et Philippi aediculas, et cubiculum quattuor virginum prophetarum. [19] Ioppe oppidum Palaestinae maritimum idem Palaestini aedificaverunt; ubi saxum ostenditur quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet; cuius beluae forma eminentior elephantis fuit. [20] Iericho a Iebusaeis condita traditur, a quibus et nomen traxisse perhibetur. Hanc subvertit Iesus. Post quam instruxit aliam, Ozam de Bethel ex tribu Ephraim. Sed et haec eo tempore quo Hierusalem obpugnabatur a Romanis, propter perfidiam civium capta atque destructa est; propter quam tertia aedificata est urbs, quae hodieque permanet. [21] Sichem Samariae urbem, quae Latine et Graece Sichima vocatur, aedificavit Emor, appellavitque eam nomine Sichem filii sui. Ipsa est nunc Neapolis, civitas Samaritanorum. [22] Bethel urbem Samariae condiderunt Iebusaei, quae prius vocabatur Luza; sed postquam dormiens ibi Iacob vidit scalam innitentem caelo et dixit (Genes. 28,17), 'Vere hic domus Dei est et porta caeli,' hac ex causa nomen locus accepit Bethel, id est domus Dei. Quando autem ibi Ieroboam vituli aurei fabricati sunt, vocata est Bethaven, id est domus idoli, quae antea vocabatur domus Dei. [23] Bethleem Iuda, civitas David, quae mundi genuit salvatorem, a Iebusaeis condita fertur et vocata primum E[u]phrata. Quando autem ibi Iacob pecora sua pavit, eidem loco Bethleem nomen quodam vaticinio futuri inposuit, quod domus panis interpretatur, propter eum panem qui ibi de caelo descendit. [24] Chebron civitas Iudaeae, quae quondam vocabatur Arbe, condita est a gigantibus ante septem annos quam ab eis Tanis urbs Aegypti conderetur. Ipsa est Arbe a numero ita vocata, quod ibi tres patriarchae sepulti sunt et quartus Adam. Ipsa est et Mambre vocata ex uno amico Abrahae. [25] Samariam, a qua omnis regio quae circa eam fuit nomen accepit, Sennacherib rex Assyriorum construxit vocavitque Samariam, id est custodiam, quia, quando Israel transtulit in Medos, ibi custodes constituit. Hanc obsidione captam Antiochus solo coaequavit. Quam postea Herodes a fundamentis instaurans in honorem Augusti Augustam, id est Sebastiam Graeco sermone, vocavit. Ibi siti sunt Heliseus et Abdias Prophetae, et, quo maior inter natos mulierum non fuit, Baptista Iohannes. [26] Tiberiadem vero Herodes alius in Iudaea in nomine Tiberii Caesaris condidit. [27] Tyrus urbs Phoenicum condita a Phoenicibus fuit. Haec est civitas ex qua aurum regi Salomoni deferebatur; in qua optima purpura tinguitur: unde et Tyria dicitur nobilis purpura. [28] Phoenices a Rubro profecti mare Sidonem urbem opulentissimam condiderunt, quam a piscium copia Sidon appellaverunt. Nam piscem Phoenices 'sidon' vocant. Ipsi etiam Tyrum in Syria, ipsi Uticam in Africa, Hipponem, Leptim aliasque urbes in ora maritima condiderunt. [29] Ipsi Thebas in Boeotia duce Cadmo; ipsi postremo in ultima orbis tendentes urbem in Oceano construxerunt, eamque lingua sua Gades nominaverunt. Nam mos erat antiquus Phoenicum gentis multis simul mercandi causa a domo proficisci, et cum incolarum animos conmercio rerum his ante incognitarum sibi conciliassent, loca quae condendis urbibus idonea videbantur capere. [30] Ex his profecta et Dido in litus Africae urbem condidit, et Carthadam nominavit; quod Phoenica lingua exprimit civitatem novam; mox sermone verso Carthago est dicta: hanc Scipio delevit. Quae autem nunc est, postea a Romanis condita est. Carthago autem antea Byrsa, post Tyrus dicta est, deinde Carthago. [31] Memphin civitatem Aegypti aedificavit Epaphus Iovis filius, cum in secunda Aegypto regnaret. Haec est urbs ubi charta nascitur, ubi etiam optimi mathematici fuerunt. Nam hanc urbem magicis artibus deditam pristini usque ad praesens tempus vestigia erroris ostendunt. [32] Tanis metropolis Aegypti, ubi Pharao fuit, et Moyses cuncta signa fecit quae in Exodo scribuntur. Hanc construxisse perhibentur Titanes, id est gigantes, et ex nomine suo nuncupaverunt. [33] Heliopolis urbs Aegypti, quae Latine interpretatur solis civitas, sicut septuaginta interpretes arbitrantur. Aedificata est autem a filiis Israel, in qua Petephres sacerdos fuit, cuius meminit Ezechiel. [34] Urbem Alexandriam condidit Alexander Magnus, cuius et nomen detinet. Hanc enim [idem] in terminis Africae et Aegypti constituit, et caput esse regionis Aegypti iussit. Interiacet autem inter Aegyptum et mare, quasi claustrum, inportuosa. Haec est urbs Aegypti Noo, postea versa in Alexandriam. [35] Thebas Aegyptias condidit Cadmus, quae inter Aegyptias urbes numero portarum nobiliores habentur, ad quas conmercia Arabes undique subvehunt. Hinc regio Aegypti Thebaica dicta est. Thebae autem et Boeotiae sunt et Aegyptiae, uno tamen auctore conditae. [36] Ptolomais et Berenice a regibus Aegyptiis nominatae, a quibus et aedificatae fuerunt. [37] Caesarea Cappadociae … [38] Tarsum Ciliciae Danaes proles Perseus aedificavit. De qua civitate fuit Paulus Apostolus (Act. Apost. 22,3): 'Natus' inquit, 'Tarso Ciliciae.' Quidam etiam locus Indiae Tarsus vocatur. Seleuciam Isauriae condidit Seleucus, qui et Antiochiam. Ilus autem Apollonis filius in Phrygia Ilium condidit. [39] Amazones Ephesum in Asia construxerunt. Theseus vero Smyrnam construxit, quae Homero poetae patria extitit; et vocata Smyrna quod eius campos Ermus fluvius secat. [40] Dioscoriam Colchorum urbem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis fabricaverunt, ex eorum nomine eam cognominantes; nam Castor et Pollux Graece DIOSKOUROI appellantur. [41] Nicomedia a Nicomedo rege Bithyniae aedificata est. Bithynia condita a Phoenice, quae primum Mariandyna
vocabatur. [42] Constantinopolim urbem Thraciae Constantinus ex nomine suo instituit, solam Romae meritis et potentia adaequatam. Hanc conditam primum a Pausania rege Spartanorum, et vocatam Byzantium, vel quod tantum patet inter Adriaticum mare et Propontidem, vel quod sit receptaculum terrae marisque copiis. Unde et eam Constantinus aptissimam condere iudicavit, ut et receptaculum sibi terra marique fieret. Unde et nunc Romani imperii sedes et totius caput est orientis, sicut et Roma occidentis. [43] Epirum civitas Thraciae condita est a Pyrrho et cognominata. [44] Athenas in Hellade Cecrops condidit, et ex suo nomine Cecropiam nominavit. Hanc Amphictyon, idem qui in Graecia tertius post Cecropem regnavit, Minervae sacravit et nomen civitati Athenas dedit; nam Minerva Graece ATHENE dicitur. Unde et Minervam Graeci inventricem multarum artium asserunt, quia et litterae et artes diversorum studiorum et ipsa philosophia veluti templum Athenas habuerunt. [45] Corinthum in Achaia condidit Corinthus Orestis filius. Hanc Graeci Corintheam vocant, hoc est administrationem reipublicas. [46] Thebas Boeotiae Cadmus veniens a Phoenicibus condidit, Thebis Aegyptiis prius ab eo constructis. [47] Mycenas [civitatem Graeciae]. Lacedaemonia condita a Lacedaemone Semelae filio. Sparta ab Sparto filio Phoronei vocata, qui fuit filius Inachi. Ipsam autem esse Spartam quam et Lacedaemoniam civitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. [48] Achaia ab Achaeo constructa: Pelops, qui apud Argos regnavit, Peloponnensem urbem condidit: Cecrops in insula Rhodo Rhodum aedificavit: Carpathus Coum: Aeos Typhonis filius Paphum: Angeus Lycurgi filius Samum: Dardanus autem condidit Dardaniam: Thessalonicam Thessalus Graeci filius aedificavit, in qua etiam et regnavit. [49] Brundisium construxerunt Graeci: Brundisium autem dictum [est] Graece quod brunda caput cervi dicatur: sic est enim ut et cornua videantur et caput et lingua in positione ipsius civitatis. [50] In Italia autem a Iano Ianiculum, a Saturno Saturnia atque Latium conditum, eo quod ibi fugiens latuisset cognominatum. [51] Ab Hercule in Campania Pompeia, qui victor ex Hispania pompam boum duxerat. [52] Aeneas autem post excidium Troiae in eadem Italia veniens, ab uxoris nomine Lavinium condidit. [53] Ascanius vero relicto Laviniae novercae suae regno, Albam Longam aedificavit. Alba autem vocata propter colorem suis; Longa, quia longum oppidum est, iuxta prolixitatem collis in quo sita est. Ex hac etiam urbe reges Albanorum appellari coeperunt. [54] Capuam Capys Silvius rex Albanorum construxit, appellatam a nomine conditoris; licet sint qui dicant a capacitate eam Capuam dictam, quod eius terra omnem vitae fructum capiat: alii a locis campestribus in quibus sita est. Est autem caput urbium Campaniae, inter tres maximas Romam Carthaginemque numerata; ex qua et provincia Italiae Campania dicta est. [55] Romulus cum interfecto apud Albam Amulio avum Numitorem in regnum restituisset, in eum locum ubi nunc Roma est devenit, ibique sedes posuit, moenia construxit, urbemque ex nomine suo Romam vocavit. Hanc autem antea Evander dicitur condidisse, ut est illud (Virg. Aen. 8,313):

Tunc pater Evandrus Romanae conditor arcis.

[56] Ancus Marcius ex filia Numae Pompilii natus: hic urbem in exitu Tiberis condidit quae et peregrinas merces exciperet et hostem moraretur, quam ab ipso situ Ostiam appellavit. [57] Galli quidam intestina discordia et assiduis dissensionibus suorum permoti, sedes novas quaerentes Italiam profecti sunt, sedibusque propriis Tuscis expulsis, Mediolanum atque alias urbes condiderunt. Vocatum autem Mediolanum ab eo quod ibi sus medio lanea perhibetur inventa. [58] Historiis placet a Messapo Graeco Messapiae datam originem, versam postmodum in nomen Calabriae, quam in exordio Oenotri frater Peucetius Peucetiam nominaverat. [59] Manto Tiresiae filia post interitum Thebanorum dicitur delata in Italiam Mantuam condidisse: est autem in Venetia, quae Gallia Cisalpina dicitur: et dicta Mantua quod manes tuetur. [60] Parthenopea Parthenope quadam virgine illic sepulta Parthenope appellata; quod oppidum postea Augustus Neapolim esse maluit. [61] Ad promuntorium Leucaten, in quo Actii Apollinis templum fuit, bellum Augustus contra Antonium gessit. Quo victo, urbem in Actiaco sinu condidit, quam a victoria Nicopolim appellavit. [62] Phalantus Partheniorum dux Parthenios constituit. Taras Neptuni filius fuit, a quo Tarentum civitas et condita et appellata est. [63] Cum Cyrus maritimas urbes Graeciae occuparet, et Phocaeenses ab eo expugnati omnibus angustiis premerentur, iuraverunt ut profugerent quam longissime ab imperio Persarum, ubi ne nomen quidem eorum audirent; atque ita in ultimos Galliae sinus navibus profecti, armisque se adversus Gallicam feritatem tuentes, Massiliam condiderunt et ex nomine ducis nuncupaverunt. Hos Varro trilingues esse ait, quod et Graece loquantur et Latine et Gallice. [64] Narbonam et Arelatum et Pictavis coloni proprii condiderunt. Burdigalim appellatam ferunt quod Burgos Gallos primum colonos habuerit, quibus antea cultoribus adimpleta est. [65] Terraconam in Hispania Scipiones construxerunt; ideo caput est Terraconensis provinciae. [66] [Caesaraugusta Terraconensis Hispaniae oppidum a Caesare Augusto et situm et nominatum, loci amoenitate et deliciis praestantius civitatibus Hispaniae cunctis atque inlustrius, florens sanctorum martyrum sepulturis.] [67] Afri sub Hannibale maritima Hispaniae occupantes, Carthaginem Spartariam construxerunt, quae mox a Romanis capta et colonia facta, nomen etiam provinciae dedit. Nunc autem a Gothis subversa atque in desolationem redacta est. [68] Saguntum Graeci ex insula Zacyntho profecti in Hispania condiderunt; quam Afri postea bello inpetitam deleverunt. [69] Emeritam Caesar Augustus aedificavit, postquam Lusitaniam et quasdam Oceani insulas cepit, dans ei nomen ab eo quod ibi milites veteranos constituisset. Nam emeriti dicuntur veterani solutique militiae. [70] Olisipona ab Ulixe est condita et nuncupata; quo loco, sicut historiographi dicunt, caelum a terra et maria distinguuntur a terris. [71] Hispalim Caesar Iulius condidit, quam ex suo et Romae urbis vocabulo Iuliam Romulam nuncupavit. Hispalis autem a situ cognominata est, eo quod in solo palustri suffixis in profundo palis locata sit, ne lubrico atque instabili fundamento cederet. [72] Gades oppidum a Poenis conditum, qui etiam et Carthaginem Spartariam condiderunt. [73] Septe oppidum a montibus septem, qui a similitudine Fratres vocati Gaditano inminent fretu. [74] Tingis civitatis et Lix Antaeus auctor est, quem Hercules fertur luctae certamine superatum interfecisse. Lix autem a Lixo flumine Mauretaniae nuncupata, ubi Antaei regia fuit, et Sala, quod inmineat Salae flumini. [75] Caesaream Mauretaniae oppidum Iuba rex Maurorum in honorem Caesaris Augusti condidit, quam ex eius nomine Caesaream appellavit; sicut Herodes aliam Caesaream in Palaestina, quae nunc urbs est clarissima. [76] Icosium Caesariensis Mauretaniae oppidum, Hercule illuc transeunte, viginti a comitatu eius discindentes construxerunt. Hanc ne quis inposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero urbi Icosio nomen datum. [77] Cyrene regina fuit Libyae quae ex suo nomine civitatem Cyrenen condidit, ex qua et Libyam Cyrenensem vocavit.

Caput II. DE AEDIFICIIS PUBLICIS.
[1] Civitas est hominum multitudo societatis vinculo adunata, dicta a civibus, id est ab ipsis incolis urbis [pro eo quod plurimorum consciscat et contineat vitas]. Nam urbs ipsa moenia sunt, civitas autem non saxa, sed habitatores vocantur. [2] Tres autem sunt societates: familiarum, urbium, gentium. [3] Urbs vocata ab orbe, quod antiquae civitates in orbe fiebant; vel ab urbo parte aratri, quo muri designabantur; unde est illud (Virg. Aen. 3,109; 1,425):

Optavitque locum regno et concludere sulco.

Locus enim futurae civitatis sulco designabatur, id est aratro. Cato (Orig. 1,18); 'Qui urbem,' inquit 'novam condit, tauro et vacca arat; ubi araverit, murum facit; ubi portam vult esse, aratrum substollit et portat, et portam vocat.' [4] Ideo autem urbs aratro circumdabatur, dispari sexu iuvencorum, propter commixtionem familiarum, et imaginem serentis fructumque reddentis, Urbs autem aratro conditur, aratro vertitur. Unde Horatius (C. 1,16,20):

Inprimeretque muris
hostile aratrum.

[5] Oppidum quidam ab oppositione murorum dixerunt; alii ab opibus recondendis, eo quod sit munitum; alii quod sibi in eo conventus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homines tamquam nudi et inermes nec contra beluas praesidia habebant, nec receptacula frigoris et caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. [6] Tandem naturali sollertia speluncis silvestribusque tegumentis tuguria sibi et casas virgultis arundinibusque contexerunt, quo esset vita tutior, ne his, qui nocere possent, aditus esset. Haec est origo oppidorum, quae quod opem darent, idcirco oppida nominata dixerunt. Oppidum autem magnitudine et moenibus discrepare a vico et castello et pago. [7] Civitates autem aut coloniae, aut municipia, aut vici, aut castella, aut pagi appellantur. [8] Civitas proprie dicitur, quam non advenae, sed eodem innati solo condiderunt. Ideoque urbes a propriis civibus conditae civitates, non coloniae nuncupantur. [9] Colonia vero est quae defectu indigenarum novis cultoribus adimpletur. Unde et colonia a cultu agri est dicta. [10] Municipium est quo manente statu civitatis ius aliquod minoris aut maioris officii a principe inpetrat. Dictum autem municipium a muniis, id est officiis, quod tantum munia, id est tributa debita vel munera, reddant. Nam liberales et famosissimae causae, et quae ex principe proficiscuntur, ibi non aguntur. Haec enim ad dignitatem civitatum pertinent. [11] Vici et castella et pagi hi sunt qui nulla dignitate civitatis ornantur, sed vulgari hominum conventu incoluntur, et propter parvitatem sui maioribus civitatibus adtribuuntur. [12] Vicus autem dictus ab ipsis tantum habitationibus, vel quod vias habeat tantum sine muris. Est autem sine munitione murorum; licet et vici dicantur ipsae habitationes urbis. Dictus autem vicus eo quod sit vice civitatis, vel quod vias habeat tantum sine muris. [13] Castrum antiqui dicebant oppidum loco altissimo situm, quasi casam altam; cuius pluralis numerus castra, diminutivum castellum est [sive quod castrabatur licentia inibi habitantium, ne passim vaga hosti pateret]. [14] Pagi sunt apta aedificiis loca inter agros habitantibus. Haec et conciliabula dicta, a conventu et societate multorum in unum. [15] Conpita sunt ubi usus est conventus fieri rusticorum; et dicta conpita quod loca multa in agris eodem conpetant; et quo convenitur a rusticis. [16] Suburbana sunt circumiecta civitatis aedificia, quasi sub urbe. [17] Moenia sunt muri civitatis, dicta ab eo quod muniant civitatem, quasi munimenta urbis, id est tutamenta. [18] Munium autem dictum, quasi manu factum: sic et munus. Muri a munitione dicti, quasi muniri, eo quod muniant et tueantur interiora urbis. Moenia autem duplicem habent significationem; nam interdum moenia abusive dici omnia aedificia publica civitatis, ut (Virg. Aen. 2,234):

Dividimus muros, et moenia pandimus urbis;

proprie autem moenia sunt tantum muri. [19] Murus autem turribus propugnaculisque ornatur. Turres vocatae quod teretes sint et longae; teres est enim aliquid rotundum cum proceritate, ut columna. Nam et quamvis quadratae aut latae construantur, procul tamen videntibus rotundae existimantur; ideo quia omne cuiusque anguli simulacrum per longum aeris spatium evanescit atque consumitur, et rotundum videtur. [20] Propugnacula pinnae murorum sunt, dicta quia ex his propugnatur. [21] Promurale vero, eo quod sit pro munitione muri. Est enim murus proximus ante murum. [22] Porta dicitur qua potest vel inportari vel exportari aliquid. Proprie autem porta aut urbis aut castrorum vocatur, sicut superius dictum est. Vicus, ut praedictum est, ipsae habitationes urbis sunt; unde et vicini dicti. Viae ipsa spatia angusta quae inter vicos sunt. [23] Plateae perpetuae ac latiores civitatum viae sunt, iuxta proprietatem linguae Graecae a latitudine nuncupatae; platoV enim Graeci latum dicunt. [24] Quintana pars plateae quinta est, qua carpentum progredi potest. Cloacae dictae quod his percolantur aquae. [25] Has primum Romae fecisse Tarquinium Priscum ut, quotiens pluviarum inundatio existeret, per eas aquae extra civitatem emitterentur, ne maximis perpetuisque tempestatibus planitiem vel fundamenta urbium strages aquarum subverteret. [26] Imboli, vel quia subvolumina sunt, vel quia sub his ambulant. Sunt enim portici hinc inde platearum. [27] Forus est exercendarum litium locus a fando dictus [sive a Phoroneo rege, qui primus Graecis legem dedit]. Haec loca et prorostra vocantur ideo quod ex bello Punico captis navibus Carthaginiensium rostra ablata sunt, et in foro Romano praefixa ut esset huius insigne victoriae. [28] Curia dicitur eo quod ibi cura per senatum de cunctis administretur. [29] Praetorium, quod ibi praetor resideat ad discutiendum. [30] Gymnasium generalis est exercitiorum locus. Tamen apud Athenas locus erat ubi discebatur philosophia et sapientiae exercebatur studium; nam gumnasion Graece vocatur, quod Latine exercitium dicitur, hoc est meditatio. Sed et balnea et loca cursorum et athletarum gymnasia sunt, eo quod illic homines in suae artis studio exercitentur. [31] Capitolium Romae vocatum eo quod fuerit Romanae urbis et religionis caput summum. Alii aiunt, cum Tarquinius Priscus Capitolii fundamenta Romae aperiret, in loco fundamenti caput hominis litteris Tuscis notatum invenit, et proinde Capitolium appellavit. [32] Arces sunt partes urbis excelsae atque munitae. Nam quaecumque tutissima urbium sunt, ab arcendo hostem arces vocantur. Unde et arcus et arca. [33] Circum Romani dictum putant a circuitu equorum, eo quod ibi circum metas equi currant. [34] Theatrum autem ab spectaculo nominatum, apo thV qewriaV, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos scenicos contemplaretur. [35] Amphitheatrum vero vocatum quod ex duobus sit theatris conpositum. Nam amphitheatrum rotundum est, theatrum vero ex medio amphitheatrum est, semicirculi figuram habens. [36] Labyrinthus est perplexis parietibus aedificium, qualis est apud Cretam a Daedalo factus, ubi fuit Minotaurus inclusus; in quo si quis introierit sine glomere lini, exitum invenire non valet. Cuius aedificii talis est situs ut aperientibus fores tonitruum intus terribile audiatur: descenditur centenis ultra gradibus; intus simulacra et monstrificae effigies, in partes diversas transitus innumeri per tenebras, et cetera ad errorem ingredientium facta, ita ut de tenebris eius ad lucem venire inpossibile videatur. Quattuor sunt [autem] labyrinthi; primus Aegyptius, secundus Creticus, tertius in Lemno, quartus in Italia; omnes ita cunstructi ut dissolvere eos nec saecula quidem possint. [37] Farum turris est maxima quam Graeci ac Latini in commune ex ipsius rei usu farum appellaverunt, eo quod flammarum indicio longe videatur a navigantibus, qualem Ptolomaeus iuxta Alexandriam construxisse octingentis talentis traditur. Usus eius est nocturno navium cursu ignes ostendere, ad pronuntianda vada portusque introitus, ne decepti tenebris navigantes in scopulos incidant; nam Alexandria fallacibus vadis insidiosos accessus habet. Hinc igitur in portubus machinas ad praelucendi ministerium fabricatas pharos dicunt. Nam fwV lux est, oroV visio dicitur. Unde et Lucifer Graece fwsforoV appellatur. [38] Cocleae sunt altae et rotundae turres; et dictae cocleae quasi cycleae, quod in eis tamquam per circulum orbemque conscendatur; qualis est Romae centum septuaginta quinque pedibus. [39] Thermas appellatas quod caleant; Graeci enim qermon calorem vocant. [40] Balneis vero nomen inditum a levatione maeroris; nam Graeci balaneion dixerunt, quod anxietatem animi tollat. Haec et gymnasia dicuntur, quia ibi athletae uncto corpore et perfricato manibus exercitantur; nam gumnasion Graece, Latine exercitium dicitur. [41] Apodyterium, ubi lavantium vestimenta ponuntur, ab exuendo scilicet dictum; apoduein enim Graece exuere dicitur. [42] Propina Graecus sermo est, quae apud nos corrupte popina dicitur: est autem locus iuxta balnea publica, ubi post lavacrum a fame et siti reficiuntur. Unde et propina et propinare dicitur. peina enim Graece famem significat, eo quod hic locus famem tollat. [43] Tabernae olim vocabantur aediculae plebeiorum parvae et simplices in vicis, axibus et tabulis clausae; unde et tabernariae, quod ibi solebant consedere. Dictae autem tabernae quod ex tabulis lignisque erant constructae, quae nunc et si non speciem, nomen tamen pristinum retinent. [44] Macellum dictum quod ibi mactentur pecora quae mercantibus venundantur. [45] Mercatum autem a conmercio nominatum. Ibi enim res vendere vel emere solitum est; sicut et teloneum dicitur ubi merces navium et nautarum emolumenta redduntur. Ibi enim vectigalis exactor sedet pretium rebus inpositurus, et voce a mercatoribus flagitans. [46] Carcer est a quo prohibemur exire, et dictus carcer a coercendo, [Hinc Fronto (frag. 12): 'Et pergraecari potius amoenis locis quam coerceri carcere viderentur.']

Caput III. DE HABITACULIS.
[1] Habitatio ab habendo vocata, ut 'habitare casas' (Virg. Ecl. 2,29). Domus ex Graeca appellatione vocata; nam dwmata Graeci tecta dicunt. Est autem domus unius familiae habitatio, sicut urbs unius populi, sicut orbis domicilium totius generis humani. [2] Omne aedificium antiqui aedem appellaverunt. Alii aedem ab edendo quiddam sumpsisse nomen existimant, dantes exemplum de Plauto (Poen. 529):

Si vocassem vos in aedem ad prandium.

Hinc et aedificium, eo quod fuerit prius ad edendum factum. [3] Aula domus est regia, sive spatiosum habitaculum porticibus quattuor conclusum. [4] Atrium magna aedes est, sive amplior et spatiosa domus; et dictum atrium [eo] quod addantur ei tres porticus extrinsecus. Alii atrium quasi ab igne et lychno atrum dixerunt; atrum enim fit ex fumo. [5] Palatium a Pallante principe Arcadum dictum, in cuius honore Arcades Pallanteum oppidum construxerunt, et regiam in ipsius nomine conditam Palatium vocaverunt. [6] Thalamum hac ex causa vocatum ferunt. Cum enim raptae fuissent a Romanis Sabinae, ex quibus cum una ante alias specie nobilis cum magna omnium admiratione raperetur, Thalamoni duci eam oraculo responsum est dari; et quoniam hae nuptiae feliciter cesserant, institutum est ut in omnibus nuptiis thalami nomen iteretur. Aegyptii quoque lingua sua loca, in quibus nubentes succedunt et cubant, 'thalamum' nominant. [7] Coenaculum dictum a communione vescendi; unde et coenobium congregatio. Antiqui enim publice et in commune vescebant, nec ullius convivium singulare erat, ne in occulto deliciae luxuriam gignerent. [8] Triclinium est coenaculum, a tribus lectulis discumbentium dictum. Apud veteres enim in loco, ubi convivii apparatus exponebatur, tres lectuli strati erant, in quibus discumbentes epulabantur. klinh enim Graece lectus vel adcubitus dicitur, ex quo confectum est ut triclinium diceretur. [9] Cella dicta quod nos occultat et celat. Cubiculum vero, quod eo cubamus ibique dormientes requiescimus. Cubile autem cubandi locus est. Secessus, quod sit locus secretus, id est sine accessu. [10] Diversorium dictum eo quod ex diversis viis ibi conveniatur. Hospitium sermo Graecus est, ubi quis ad tempus hospitali iure inhabitat, et iterum inde transiens migrat. Inde et metatum, quia mutatur. Unde et legitur: 'castra metati sunt,' pro mutaverunt; non enim illic permanet exercitus, sed [per]transit. [11] Moenius collega Crassi in foro proiecit materias, ut essent loca in quibus spectantes insisterent, quae ex nomine eius Moeniana appellata sunt. Haec et solaria, quia patent soli. Post haec alii lapide, alii materia aedificavere porticibus moeniana, et foribus et domibus adiecerunt. [12] Tabulata olim ligneae domus fiebant. Inde nomen permanet tabulatorum. Hypogeum est constructum sub terris aedificium, quod nos antrum vel speluncam dicimus. Solarium, quod soli et auris pateat, qualis fuit locus in quo David Bethsabee lavantem aspexit et adamavit. [13] Cum Hierosolymam Antiochus obsideret, Hyrcanus princeps Iudaeorum reserato David sepulcro, tria milia auri talenta inde abstraxit, ex quibus trecenta Antiocho dedit, ut obsidionem relinqueret; atque ut facti invidiam demeret, fertur ex reliqua pecunia instituisse primus xenodochia, quibus adventum susciperet pauperum et peregrinorum; unde et vocabulum sumpsit. Nam ex Graeco in Latinum xenodoceion peregrinorum susceptio nuncupatur. Ubi autem aegrotantes de plateis colliguntur, nosokomeion Graece dicitur; in quo consumpta languoribus atque inediis miserorum membra foventur.

Caput IV. DE AEDIFICIIS SACRIS.
[1] Sacra sunt loca divinis cultibus instituta, utpote ea in quibus altaria litantibus de more pontificibus consecrantur. [2] Sancta iuxta veteres exteriora templi sunt. Sancta autem sanctorum locus templi secretior, ad quem nulli erat accessus nisi tantum sacerdotis. Dicta autem Sancta sanctorum quia exteriori oraculo sanctiora sunt, vel quia sanctorum conparatione sanctiora sunt; sicut Cantica canticorum, quia cantica universa praecellunt. Sanctum autem a sanguine hostiae nuncupatum; nihil enim sanctum apud veteres dicebatur nisi quod hostiae sanguine esset consecratum aut consparsum. Item sanctum, quod extat esse sancitum. Sancire est autem confirmare et inrogatione poenae ab iniuria defendere; sic et leges sanctae et muri sancti esse dicuntur. [3] Propitiatorium [quasi propitiationis oratorium; propitiatio enim placatio est]. Oracula dicta eo quod inde responsa redduntur; et oracula ab ore. [4] Penetralia secreta sunt oraculorum; et penetralia dicta sunt ab eo quod est penitus, hoc est pene intus. Oratorium orationi tantum est consecratum, in quo nemo aliquid agere debet nisi ad quod est factum; unde et nomen accepit. [5] Monasterium unius monachi habitatio est. monoV enim apud Graecos solus, sthrion statio; id est solitarii habitatio. [6] Coenobium ex Graeco et Latino videtur esse conpositum. Est enim habitaculum plurimorum in commune viventium; koinon enim Graece commune dicitur. [7] Templi nomen generale; pro locis enim quibuscumque magnis antiqui templa dicebant: et templa dicta quasi tecta ampla. Sed et locus designatus ad orientem a contemplatione templum dicebatur. Cuius partes quattuor erant: antica ad ortum, postica ad occasum, sinistra ad septentrionem, dextra ad meridiem spectans. Unde et quando templum construebant, orientem spectabant aequinoctialem, ita ut lineae ab ortu ad occidentem missae fierent partes caeli dextra sinistra aequales; ut qui consuleret atque precaretur rectum aspiceret orientem. [8] Fana dicta a Faunis, uibus templa error gentilium construebat unde consulentes daemonum responsa audirent. [9] Delubra veteres dicebant templa fontes habentia, quibus ante ingressum diluebantur; et appellari delubra a diluendo. Ipsa sunt nunc aedes cum sacris fontibus, in quibus fideles regenerati purificantur: et bene quodam praesagio delubra sunt appellata; sunt enim in ablutionem peccatorum. [10] Fons autem in delubris locus regeneratorum est, in quo septem gradus in Spiritus sancti mysterio formantur; tres in descensu et tres in ascensu: septimus vero is est qui et quartus, id est similis Filio hominis, extinguens fornacem ignis, stabilimentum pedum fundamentum aquae; in quo plenitudo divinitatis habitat corporaliter. [11] Basilicae prius vocabantur regum habitacula, unde et nomen habent; nam basileuV rex et basilicae regiae habitationes. Nunc autem ideo divina templa basilicae nominantur, quia ibi regi omnium Deo cultus et sacrificia offeruntur. [12] Martyrium locus martyrum Graeca derivatione, eo quod in memoria martyris sit constructum, vel quod sepulchra sanctorum ibi sint martyrum. [13] Aram quidam vocatam dixerunt quod ibi incensae victimae ardeant. Alii aras dicunt a precationibus, id est quas Graeci araV dicunt; unde contra inprecatio katara dicitur. Alii volunt ab altitudine aras, sed male. [14] Altare autem ab altitudine constat esse nominatum, quasi alta ara. [15] Pulpitum, quod in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur. [16] Tribunal, eo quod inde a sacerdote tribuantur praecepta vivendi. Est enim locus in sublimi constitutus, unde universi exaudire possint. Alias tribunal a tribu denominatum, quod ad illud tribus convocetur. [17] Analogium dictum quod sermo inde praedicetur; nam logoV Graece sermo dicitur; quod et ipsud altius situm est [ut in eo lector vel psalmista positus in publico conspici a populo possit, quo liberius audiatur].

Caput V. DE REPOSITORIIS.
[1] Sacrarium proprie est locus templi in quo sacra reponuntur; sicut donarium est in quo conlocantur oblata; sicut lectisternia dicuntur ubi homines sedere consueverunt. Ab inferendis igitur et deportandis sacris sacrarium nuncupatur. [2] Donaria vero, eo quod ibi dona reponantur quae in templis offerre consueverunt. [3] Aerarium vocatum quia prius aes signatum ibi recondebatur. Hoc enim olim in usu erat auro argentoque nondum signato: ex quorum metallis quamvis postea facta fuisset pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde pecunia [nomen] initium sumpsit. [4] Armarium locus est ubi quarumcumque artium instrumenta ponuntur. Armamentarium vero, ubi tantum tela armorum. Unde Iuvenalis (13,83):

Quidquid habet telorum armamentaria caeli.

Dicta autem utraque ab armis, id est brachiis, quibus exercentur. [5] Bibliotheca est locus ubi reponuntur libri; bibloV enim Graece liber, qhkh repostorium dicitur. [6] Promtuarium dictum eo quod inde necessaria victui promuntur, hoc est proferuntur. [7] Cellarium, quod in eo colligantur ministeria mensarum, vel quae necessaria victui supersunt. Inter promtuarium autem et cellarium hoc interest quod cellarium est paucorum dierum, promtuarium vero temporis longi est. [8] Apotheca autem vel horrea a Graeco, verbum e verbo repostoria vel reconditoria dici possunt, eo quod in his homines elaboratas fruges reponunt. Unde et enthecam Graeco nomine repositam rei copiosam substantiam appellamus.

Caput VI. DE OPERARIIS.
[1] Ergasterium locus est ubi opus aliquod fit. Graeco enim sermone erga opera, sthrion statio; id est operarii statio. [2] Ergastula quoque et ipsa a Graeco vocabulo nuncupantur, ubi deputantur noxii ad aliquod opus faciendum; ut solent gladiatores et exules, qui marmora secant et tamen vinculorum custodiis alligati sunt. [3] Gynaeceum Graece dictum eo quod ibi conventus feminarum ad opus lanificii exercendum conveniat. Mulier enim Graece gunhGUNE nuncupatur. [4] Pistrinum quasi pilistrinum, quia pilo antea tundebant granum. Unde et apud veteres non molitores sed pistores dicti, quasi pinsores, a pinsendis granis frumenti; molae enim usus nondum erat, sed granum pilo pinsebant. Unde et Vergilius (Georg. 1,267):

Nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

[5] Clibanus [a clivo dictus, ab eo quod in erectione sit collectus; clivum enim ascensum dicimus sive flexuosum]. [6] Furnum per derivationem a farre dictum, quoniam panis ex eo factus ibi coquitur. [7] Torcular dictum eo quod ibi uvae calcentur atque extortae exprimantur. [8] Forus est locus ubi uva calcatur, dictus quod ibi feratur uva, vel propter quod ibi pedibus feriatur: unde et calcatorium dicitur. Sed hoc nomen multa significat: prima species fori locus in civitate ad exercendas nundinas relictus; secunda, ubi magistratus iudicare solet; tertia, quem supra diximus, quem calcatorium nominavimus. Quarta, spatia plana in navibus, de quibus Vergilius (Aen. 6,412):

Laxatque foros.

Lacus dictus quia ibi decurrit frugum liquor.

Caput VII. DE ADITIBUS.
[1] Aditus ab eundo dictus, per quem ingredimur et admittimur. [2] Vestibulum est vel aditus domus privatae, vel spatium adiacens aedibus publicis. Et vestibulum dictum eo quod eo vestiuntur fores, aut quod aditum tecto vestiat, aut ab stando. [3] Porticus, quod transitus sit magis quam ubi standum sit, quasi porta; et porticus, eo quod sit apertus. [4] Ianua a Iano quodam appellatur, cui gentiles omne introitum vel exitum sacraverunt. Unde Lucanus (1,62):

Ferrea belligeri conpescat limina Iani.

Est autem primus domus ingressus; cetera intra ianuam ostia vocantur generaliter. Ostium est per quod ab aliquo arcemur ingressu, ab ostando dictum [sive ostium, quia ostendit aliquid intus]. Alii aiunt ostium appellari quia ostem moratur; ibi enim adversariis nos obicimus: hinc et Ostia Tiberina, quia ostibus sunt opposita. Fores et valvae claustra sunt; sed fores dicuntur quae foras, valvae, quae intus revolvuntur, et duplices conplicabilesque sunt. Sed generaliter usus vocabula ista corrupit. [5] Claustra ab eo quod claudantur dicta. [6] Fenestrae sunt quibus pars exterior angusta et interior diffusa [est], quales in horreis videmus, dictae eo quod lucem fenerent: lux enim Graece fwV dicitur: vel quia per eas intus positus homo videt. Alii fenestram putant dictam eo quod domui lucem minestret, conpositum nomen ex Graeco Latinoque sermone; fwV enim Graece lux est. [7] Cardo est locus in quo ostium vertitur et semper movetur, dictus apo thV kardiaV, quod quasi cor hominem totum, ita ille cuneus ianuam regat ac moveat. Unde et proverbiale est: 'In cardine rem esse.' [8] Limina ostiorum dicta eo quod transversa sint ut limes, et per ea sicut in agro aut introeatur aut foris eatur. [9] Postes et antae quasi post et ante: et antae quia ante stant, vel quia antea ad eas accedimus prius quam domum ingrediamur; postes eo quod post ostium stent.

Caput VIII. DE PARTIBUS AEDIFICIORUM.
[1] Fundamentum dictum quod fundus sit domui. Idem et caementum a caedendo dictum, quod caeso crasso lapide surgat. [2] Paries nuncupatus quia semper duo sunt pares, vel a latere vel a fronte. Sive enim tetragonum sive hexagonum sit, qui se conspiciunt ex pari erunt. [3] Aliter enim structura facta deformis est. Parietinas dicimus quasi parietum ruinas: sunt enim parietes stantes sine tecto, sine habitantibus. [4] Angulus, quod duos parietes in unum coniungat. Culmina dicta sunt quia apud antiquos tecta culmo tegebantur, ut nunc rusticani. Hinc tecti summitas culmen dicitur. [5] Camerae sunt volumina introrsum respicientia, appellatae a curvo; ‹kampthr› enim Graece curvum est. [6] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):

Resultant aedesque lacusque.

Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18,1):

Neque aureum
mea renidet in domo lacunar.

Inde fit alia diminutio lacunarium; et per antisticon laquearium facit. [7] Absida Graeco sermone, Latine interpretatur lucida, eo quod lumine accepto per arcum resplendeat. Sed utrum absidam an absidem dicere debeamus, hoc verbi genus ambiguum quidam doctorum existimant. [8] Testudo est camera templi obliqua. Nam in modum testudinis veteres templorum tecta faciebant; quae ideo sic fiebant ut caeli imaginem redderet, quod constat esse convexum. Alii testudinem volunt esse locum in parte atrii adversum venientibus. [9] Arcus dicti quod sint arta conclusione curvati; ipsi et fornices. [10] Pavimenta originem apud Graecos habent elaborata arte picturae; lithostrota parvulis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Vocata autem pavimenta eo quod paviantur, id est caedantur. Unde et pavor, quia caedit cor. [11] Ostracus est pavimentum testaceum, eo quod fractis testis calce admixto feriatur, testa enim Graeci ostrakon dicunt. [12] Conpluvium dictum quia aquae partibus, quae circa sunt, eo conveniunt. Tessella sunt e quibus domicilia sternuntur, a tesseris nominata, id est quadratis lapillis, per diminutionem. [13] Bases fulturae sunt columnarum, quae a fundamento consurgunt et superpositae fabricae sustinent pondus. 'Bases' autem nomen petrae est fortissimae Syro sermone. [14] Columnae pro longitudine et rotunditate vocatae, in quibus totius fabricae pondus erigitur. Antiqua ratio erat columnarum altitudinis tertia pars latitudinum. Genera rotundarum quattuor: Doricae, Ionicae, Tuscanicae, Corinthiae, mensura crassitudinis et altitudinis inter se distantes. Quintum genus est earum quae vocantur Atticae, quaternis angulis aut amplius, paribus laterum intervallis. [15] Capitolia dicta quod sint columnarum capita, sicut super collum caput. Epistolia sunt quae super capitella columnarum ponuntur; et est Graecum [id est supermissa]. Tegulae, quod tegant aedes; et imbrices, quod accipiant imbres. [16] Lateres et laterculi, quod lati formentur circumactis undique quattuor tabulis. Canalis ab eo quod cava sit in modum cannae. Sane canalem melius genere feminino quam masculino proferimus. [17] Fistulae aquarum sunt dictae quod aquas fundant et mittant; nam stola Graece mittere est. Formae earum pro magnitudine aquae et capacitatis modo fiunt.

Caput IX. DE MUNITIONIBUS.
[1] Munitum vel munimentum dictum quia manu est factum. Cohors vocata vel quod coartet cuncta quae interius sunt, id est concludat, vel quod coerceat obiectu suo extraneos et adire prohibeat. [2] Vallum est quod mole terrae erigitur, ut custodia praetendatur. Dictum autem vallum a vallis; nam valli fustes sunt, quibus vallum munitur. Et valli dicti quod figantur et vellantur. Intervalla sunt spatia inter capita vallorum, id est stipitum quibus vallum fit; unde et cetera quoque spatia dicunt, ab stipitibus scilicet. [3] Agger est cuiuslibet rei acervatio, unde fossae aut valles possint repleri. Agger proprie dicitur terra aggesta quae vallo facto propius ponitur; sed abusive et muros et munimenta omnia aggerem dicimus. [4] Maceriae sunt parietes longi quibus vineae aliquae clauduntur; longum enim Graeci makron dicunt. [5] Formatum, sive formacium, in Africa et Hispania parietes e terra appellant, quoniam in forma circumdatis duabus utrimque tabulis inferciuntur verius quam instruuntur. Aevis durant incorrupti ventis, ignibus omnique caemento fortiores. [6] Sepes munimenta satorum sunt; unde et appellatae. Caulas munimenta ovium vel sepimenta ovilium. Est autem Graecum nomen C [littera] detracta; nam Graeci aulaV vocant animalium receptacula.

Caput X. DE TENTORIIS.
[1] Tabernacula tentoria sunt militum, quibus in itinere solis ardores tempestatesque imbrium frigorisque iniurias vitant. Dicta autem tabernacula quod cortinae distentae funibus tabulis interstantibus adpenderentur, quae tentoria sustinerent. [2] Tentorium vocatum eo quod tendatur funibus atque palis; unde et hodie praetendere dicuntur. [3] Papiliones vocantur a similitudine parvuli animalis volantis, quae maxime abundant florentibus malvis. Haec sunt aviculae quae lumine accenso conveniunt, et circa volitantes ab igne proxime interire coguntur.

Caput XI. DE SEPULCHRIS.
[1] Sepulchrum a sepulto dictum. Prius autem quisque in domo sua sepeliebatur. Postea vetitum est legibus, ne foetore ipso corpora viventium contacta inficerentur. Monumentum ideo nuncupatur eo quod mentem moneat ad defuncti memoriam. Cum enim non videris monumentum, illud est quod scriptum est (Psalm. 31,12): 'Excidi tamquam mortuus a corde.' Cum autem videris, monet mentem et ad memoriam te reducit ut mortuum recorderis. Monumenta itaque et memoriae pro mentis admonitione dictae. [2] Tumulus dictus quasi tumens tellus. Sarcophagus Graecum est nomen, eo quod ibi corpora absumantur; sarx enim Graece caro, fagein comedere dicitur. [3] Mausolea sunt sepulchra seu monumenta regum, a Mausol[e]o rege Aegyptiorum dicta. Nam eo defuncto uxor eius mirae magnitudinis et pulchritudinis extruxit sepulchrum in tantum ut usque hodie omnia monumenta pretiosa ex nomine eius Mausolea nuncupentur. [4] Pyramides genus sepulchrorum quadratum et fastigiatum ultra omnem excelsitatem quae fieri manu possit, unde et mensuram umbrarum egressae nullam habere umbram dicuntur. Tali autem aedificio surgunt ut a lato incipiant et in angusto finiantur sicut ignis; pur enim dicitur ignis. Hos Aegyptus habet. Apud maiores enim potentes aut sub montibus aut in montibus sepeliebantur. Inde tractum est ut super cadavera aut pyramides fierent, aut ingentes columnae conlocarentur.

Caput XII. DE AEDIFICIIS RUSTICIS.
[1] Casa est agreste habitaculum palis atque virgultis arundinibusque contextum, quibus possint homines tueri a [vi] frigoris vel caloris iniuria. [2] Tugurium casula est quam faciunt sibi custodes vinearum ad tegimen sui, quasi tegurium, sive propter ardorem solis et radios declinandos, sive ut inde vel homines vel bestiolas, quae insidiare solent natis frugibus, abigant. Hunc rustici capannam vocant, quod unum tantum capiat. [3] Tescua quidam putant esse tuguria, quidam loca praerupta et aspera. [4] Magalia aedificia Numidarum agrestium oblonga, incurvis lateribus tecta, quasi navium carinae sunt, sive rotunda in modum furnorum. Et magalia dicta quasi magaria, quia 'magar' Punici novam villam dicunt, una littera commutata L pro R, magalia, magaria.

Caput XIII. DE AGRIS.
[1] Ager Latine appellari dicitur eo quod in eo agatur aliquid. Alii agrum ex Graeco nominari manifestius credunt. [2] Unde et villa Graece +coragros+ [cwragroV?] dicitur. Villa a vallo, id est aggere terrae, nuncupata, quod pro limite constitui solet. [3] Possessiones sunt agri late patentes publici privatique, quos initio non mancipatione, sed quisque ut potuit occupavit atque possedit; unde et nuncupati. [4] Fundus dictus quod eo fundatur vel stabiliatur patrimonium. Fundus autem et urbanum aedificium et rusticum intellegendum est. [5] Praedium, quod ex omnibus patrifamilias maxime praevidetur, id est apparet, quasi praevidium; vel quod antiqui agros, quos bello ceperant, ut praedae nomine habebant. [6] Omnis autem ager, ut Varro docet, quadrifarius dividitur: aut enim arvus est ager, id est sationalis; aut consitus, id est aptus arboribus; aut pascuus, qui herbis tantum et animalibus vacat; aut florus, quod sunt horti apibus congruentes et floribus. Quod etiam Vergilius in quattuor libros Georgicorum secutus est. [7] Rura veteres incultos agros dicebant, id est silvas et pascua; agrum vero, qui colebatur. Nam rus est quo mel, quo lac, quo pecus haberi potest; unde et rusticus nominatur: haec agrestium prima et otiosa felicitas. [8] Seges ager est in quo seritur; unde et Vergilius (Georg. 1,47):

Illa seges demum votis respondet avari
agricolae.

[9] Conpascuus ager dictus qui a divisoribus agrorum relictus est ad pascendum communiter vicinis. [10] Alluvius ager est quem paulatim fluvius in agrum reddit. [11] Arcifinius ager dictus est qui a certis linearum mensuris non continetur, sed arcentur fines eius obiectu fluminum, montium, arborum; unde et in his agris nihil subsicivorum intervenit. [12] Novalis ager est primum proscissus, sive qui alternis annis vacat novandarum sibi virium causa. Novalia enim semel cum fructu erunt et semel vacua. [13] Squalidus ager quasi excolidus, quod iam a cultura exierit; sicut exconsul, quod a consulatu discesserit. [14] Uliginosus ager est semper uvidus. Nam humidus dicitur qui aliquando siccatur. Uligo enim humor terrae est naturalis, ab ea numquam recedens. [15] Subseciva sunt proprie quae sutor de materia praecidens quasi supervacua abicit. Inde et subsiciva, agri quos in pertica divisos recusant quasi steriles vel palustres. Item subseciva quae in divisura agri non efficiunt centuriam, id est iugera ducenta. [16] Area dicitur tabularum aequalitas. Dicta autem area a planitie atque aequalitate; unde et ara. Alii aream vocatam dicunt quod pro triturandis frugibus eradatur, vel quod non triturentur in ea nisi arida. [17] Pratum est cuius feni copia armenta tuentur, cui veteres Romani nomen indiderunt ab eo quod protinus sit paratum, nec magnum laborem culturae desideret. Prata autem esse quae secari possunt. [18] Paludes dictae a Pale pastorali dea, quod paleam, id est pabula, nutriant iumentorum.

Caput XIV. DE FINIBUS AGRORUM.
[1] Fines dicti eo quod agri funiculis sint divisi. Mensurarum enim lineae in terrarum partitione tenduntur ut dimensionis aequalitas teneatur. [2] Limites appellati antiquo verbo transversi, nam transversa omnia antiqui lima dicebant; a quo et limina ostiorum, per quae foris vel intus itur, et limites, quod per eos in agros foris eatur. Hinc et limus vocabulum accepit, cingulum quo servi publici cingebantur obliqua purpura. [3] Termini dicti quod terrae mensuras distinguunt atque declarant. His enim testimonia finium intelleguntur, et agrorum intentio et certamen aufertur. [4] Limites maximi in agris duo sunt: cardo et decumanus. Cardo, qui a septentrione directus a cardine caeli est; nam sine dubio caelum vertitur in septentrionali orbe. Decumanus est qui ab oriente in occidentem per transversum dirigitur, qui pro eo quod formam X faciat decumanus est appellatus. Ager enim bis divisus figuram denarii numeri efficit. [5] Arca ab arcendo vocata: fines enim agri custodit eosque adire prohibet. Trifinium dictum eo quod trium possessionum fines adstringit. Hinc et quadrifinium, quod quattuor. Reliqui limites angustiores et inter se distant inparibus intervallis et nominibus designatis.

Caput XV. DE MENSURIS AGRORUM.
[1] Mensura est quidquid pondere, capacitate, longitudine, altitudine, latitudine, animoque finitur. Maiores itaque orbem in partibus, partes in provinciis, provincias in regionibus, regiones in locis, loca in territoriis, territoria in agris, agros in centuriis, centurias in iugeribus, iugera in climatibus, deinde climata in actus, perticas, passus, gradus, cubitos, pedes, palmos, uncias et digitos dividerunt; tanta enim fuit illorum sollertia. [2] Digitus est pars minima agrestium mensurarum. Inde uncia habens digitos tres. Palmus autem quattuor digitos habet, pes sedecim, passus pedes quinque, pertica passus duos, id est pedes decem. [3] Pertica autem a portando dicta, quasi portica. Omnes enim praecedentes mensurae in corpore sunt, ut palmus, pes, passus, et reliqua; sola pertica portatur. Est enim decem pedum ad instar calami in Ezechielo templum mensurantis. [4] Actus minimus est, latitudine pedum quattuor, longitudine centum viginti. Climata quoque undiqueversum pedes habent sexaginta, ita (sequitur figura). Actus quadratus undique finitur pedibus centum viginti, ita (seq. fig.). Hunc Baetici arapennem dicunt, ab arando scilicet. [5] Actus duplicatus iugerum facit; ab eo quod est iunctum iugeri nomen accepit. Iugerum autem constat longitudine pedum ducentorum quadraginta, latitudine centum viginti, ita (seq. fig.). Actum provinciae Baeticae rustici acnuam vocant. [6] Porcam idem Baetici triginta pedum latitudine et octuaginta longitudine definiunt (seq. fig.). Sed porca est quod in arando extat; quod defossum est, lira. Galli candetum appellant in areis urbanis spatium centum pedum, quasi centetum. In agrestibus autem pedes centum quinquaginta quadratum iustum candetum vocant. Porro stadialis ager habet passus CXXV, id est pedes DCXXV; cuius mensura octies conputata, miliarium facit, qui constat quinque milia pedibus. [7] Centuria autem ager est ducentorum iugerum, qui apud antiquos a centum iugeribus vocabatur, sed postea duplicata est nomenque pristinum retinuit. In numero enim centuriae multiplicatae sunt, nomen mutare non potuerunt.

Caput XVI. DE ITINERIBUS.
[1] Mensuras viarum nos miliaria dicimus, Graeci stadia, Galli leugas, Aegypti schoenos, Persae parasangas. Sunt autem proprio quaeque spatio. [2] Miliarium mille passibus terminatur; et dictum miliarium quasi mille adium, habens pedes quinque milia. [3] Leuga finitur passibus mille quingentis. Stadium octava pars miliarii est, constans passibus centum viginti quinque. Hunc primum Herculem statuisse dicunt, eumque eo spatio determinasse quod ipse sub uno spiritu confecisset, ac proinde stadium appellasse quoniam in fine respirasset simulque et stetisset. [4] Via est qua potest ire vehiculum; et via dicta a vehiculorum incursu. Nam duos actus capit, propter euntium et venientium vehiculorum occursum. [5] Omnis autem via aut publica est aut privata. Publica est quae in solo publico est, qua iter, actus populo patet. Haec aut ad mare aut ad oppida pertinet. Privata est quae vicino municipio data est. [6] Strata dicta quasi vulgi pedibus trita. Lucretius (1,315):

Strataque iam vulgi pedibus detrita viarum.

Ipsa est et delapidata, id est lapidibus strata. Primi autem Poeni dicuntur lapidibus vias stravisse; postea Romani eas per omnem pene orbem disposuerunt, propter rectitudinem itinerum et ne plebs esset otiosa. [7] Agger est media stratae eminentia coaggeratis lapidibus strata, ab aggere, id est coacervatione dicta; quam historici viam militarem dicunt, ut (Virg. Aen. 5,273):

Qualis saepe viae deprensus in aggere serpens.

[8] Iter vel itus est via qua iri ab homine quaquaversum potest. Iter autem et itiner diversam significationem habent. Iter [enim] est locus transitu facilis; unde appellamus et itum. Itiner autem est itus longae viae, et ipse labor ambulandi ut quo velis pervenias. [9] Semita itineris dimidium est, a semiitu dicta. Semita autem hominum est, calles ferarum et pecudum. [10] Callis est iter pecudum inter montes angustum et tritum, a callo pedum vocatum, sive a callo pecudum praeduratum. Tramites sunt transversa in agris itinera, sive recta via, dicta quod transmittat. [11] Divortia sunt flexus viarum, hoc est viae in diversa tendentes. Idem diverticula sunt, hoc est diversae ac divisae viae, sive semitae transversae quae sunt a latere viae. [12] Bivium, quia duplex est via. Conpeta, quia plures in ea conpetunt viae, quasi triviae, quadriviae. Ambitus inter vicinorum aedificia locus, duorum pedum et semipedis ad circumeundi facultatem relictus, et ab ambulando dictus. [13] Orbita vestigium carri, ab orbe rotae dicta. Porro actus, quo pecus agi solet. Clivosum iter flexuosum. Vestigia sunt pedum signa primis plantis expressa, vocata quod his viae praecurrentium investigentur, id est agnoscantur.


Liber XVI. De lapidibus et metallis

Caput I. DE PULVERIBUS ET GLEBIS TERRAE.
[1] Pulvis dictus quod vi venti pellatur. Tollitur enim eius flatu nec resistit nec stare novit, sicut ait propheta (Psalm. 1,4): «Tamquam pulvis, quem proicit ventus a facie terrae.» [2] Limus vocatus quod lenis sit. Caenum est vorago luti. Cinis ex incendio dicitur; ab eo enim fit. Favilla, quod per ignem effecta sit; nam fwV ignis est. [3] Gleba, quod sit globus; pulveris enim collectione conpingitur et in uno glomere adunatur. Terra autem ligata gleba est, soluta pulvis. [4] Labina, eo quod ambulantibus lapsum inferat, dicta per derivationem a labe. Lutum vocatum quidam per antiphrasin putant, quod non sit mundum; nam omne lotum mundum est. [5] Volutabra appellata quod ibi apri volutentur. Uligo sordes limi vel aquae sunt. Sabulum levissimum terrae genus. [6] Argilla ab Argis vocata, apud quos primum ex ea vasa confecta sunt. Creta ab insula Creta, ubi melior est. Creta Cimolia candida est, a Cimea Italiae insula dicta; quarum altera vestimentorum pretiosos colores emollit, et contristatos sulphure quodam nitore exhilarat, altera gemmis nitorem praestat. Creta argentaria, et ipsa candida, appellata eo quod nitorem argento reddat. [7] Terra Samia a Samo insula dicta, glutinosa et candida et linguae lenis, medicamentis ei vasculis necessaria. [8] Pulvis Puteolanus in Puteolanis Italiae colligitur collibus, opponiturque ad sustinenda maria fluctusque frangendos. Nam mersus aquis protinus lapis fit, undisque cottidie fortior effectus in saxum mutatur; sicut argilla igne in lapidem vertitur. [9] Sulphur vocatum quia igne accenditur; pur enim ignis est. Nam vis eius et in aquis ferventibus sentitur, neque alia res facilius accenditur. Nascitur in insulis Aeoliis inter Siciliam et Italiam, quas ardere dicunt. Invenitur et in aliis locis effossum. [10] Huius genera quattuor. Vivum, quod foditur, translucetque et viret, quem solum ex omnibus generibus medici utuntur. Alterum, quod appellant glebam, usibus tantum fullonum familiare. Tertium liquor est; usus eius ad lanas suffiendas, quoniam candorem mollitiemque praestat. Quartum ad lychnia maxime conficienda aptum. Sulphuris tanta vis est ut morbos comitiales deprehendat nidore suo inpositus ignibus ardescens. In calice vini prunaque subdita circumferens exardescentis repercussu pallorem dirum velut defunctorum effundit.

Caput II. DE GLEBIS EX AQUA.
[1] Bitumen in Iudaeae lacu Asphaltite emergit, cuius glebas supernatantes nautae scaphis adpropinquantes colligunt. In Syria autem limus est passim aestuans a terra. Spissantur autem utraque et densitate coeunt, et utraque Graeci pissasfalton appellant. Natura eius ardens et ignium cognata, et neque aqua neque ferro rumpitur, nisi solis muliebribus inquinamentis: utilis ad conpages navium. [2] Alumen vocatum a lumine, quod lumen coloribus praestat tinguendis. Est autem salsugo terrae, efficiturque hieme ex aqua et limo, et aestivis solibus maturatur. Huius species duae sunt: liquidum et spissum. [3] Sal quidam dictum putant quod in igne exiliat. Fugit enim ignem, dum sit igneum, sed naturam sequitur, quia ignis et aqua semper inter se inimica sunt. Alii sal a salo et sole vocatum existimant; nam aquis maris sponte gignitur, spuma in extremis litoribus vel scopulis derelicta et sole decocta. Sunt et lacus et flumina et putei e quibus auritur. Dehinc in salinis ingestus sole siccatur; sed et flumina densantur in salem, amne reliquo sub gelu fluente. Alibi quoque detractis arenis colligitur, crescens cum luna noctibus; nam in Cyrenaea ammoniacus sub arenis invenitur. Sunt et montes nativi salis, in quibus ferro caeditur, ut lapis, renascens maius: tantae alicubi duritiae ut muros domosque massis salis faciant, sicut in Arabia. [4] In natura quoque salis differentiae [sunt]. Nam alibi suave, alibi salsissimum: commune sal in igne crepitat; Tragasaeum nec crepitat in igne nec exilit; Agrigentinum Siciliae flammis patiens in aqua exilit, in igne fluit contra naturam. [5] Sunt et colorum differentiae. Memphiticus rufus est; in parte quadam Siciliae, ubi Aetna est, purpureus; item in eadem Sicilia in Pachyno adeo splendidus et lucidus ut imagines reddat; in Cappadocia crocinus effoditur. [6] Salis natura necessaria est ad omnem escam. Pulmentis enim saporem dat, excitat aviditatem, et appetitum in omnibus cibis facit. Ex eo quippe omnis victus delectatio et summa hilaritas. Hinc et salus nomen accepisse putatur; nihil enim utilius sale et sole: denique cornea videmus corpora nauticorum. Quin etiam pecudes, armenta et iumenta sale maxime provocantur ad pastum, multo largiores lacte multoque gratiores casei dote. Corpora etiam sal adstringit, siccat et alligat. Defuncta etiam a putrescendi labe vindicat ut durent. [7] Nitrum a loco sumpsit vocabulum; nascitur enim in oppido vel regione Aegypti Nitria, ex quo et medicinae fiunt et sordes corporum vestiumque lavantur. Huius natura non multum a sale distat; habet enim virtutem salis et similiter oritur canescentibus siccitate litoribus. [8] Aphronitrum Graece, Latine spuma nitri est. De quo quidam ait (Mart. 14,58):

Rusticus es? nescis quid Graeco nomine dicar:
spuma vocor nitri. Graecus es? aphronitrum.

Colligitur autem in Asia in speluncis distillans, dehinc siccatur sole. Optimum putatur si minime fuerit ponderosum et maxime friabile, colore pene purpureo. [9] Chalcantum dictum quia chalcitis est thymum, id est flos; unde et apud Latinos aeris flos appellatur. Fit autem nunc multis in regionibus; olim in Hispaniae puteis vel stagnis id genus aquae habentibus, quam decoquebant et in piscinas ligneas fundebant, adpendentes super eas restes lapillis extentas, quibus limus in similitudinem vitreis acinis adhaerebat, sicque eiectum siccabatur diebus triginta. [10] Fit autem nunc alibi in speluncis, quod liquide collectum dehinc diffusum in quosdam botros solidatur: fit et in scrobibus cavatis, quorum e lateribus decadentes guttae coalescunt: fit et salis modo ex flagrantissimo sole. Adeo autem constrictae virtutis est ut in leonum et ursorum ora sparsum tantam vim habeat adstringendi ut non valeant mordere.

Caput III. DE LAPIDIBUS VULGARIBUS.
[1] Lapis a terra tamquam densior etiam vulgo discernitur. Lapis autem dictus quod laedat pedem. Lapis mollis est et sparsus; saxa haerent et a montibus exciduntur; petra Graecum est; silex est durus lapis, eo quod exiliat ab eo ignis dictus. [2] Scopulus a saxo eminenti, quasi ab speculando dictus; sive a tegimento navium, apo tou skepein. sphlaia Graece, speluncae Latine. Est autem rupis cavata. [3] Crepido extremitas saxi abrupta; unde et crepido vocata quod sit abrupti saxi altitudo, sicut «haeret pede pes densus» (Virg. Aen. 10,361); unde et vocatur. Cautes aspera saxa in mari, dictae a cavendo, quasi cautae. Murices petrae in litore similes muricis vivis, acutissimae et navibus perniciosae. [4] Icon saxum est, qui humanae vocis sonum captans, etiam verba loquentium imitatur: icon autem Graece, Latine imago vocatur, eo quod ad vocem respondens alieni efficitur imago sermonis; licet hoc quidem et locorum natura evenit, ac plerumque convallium. [5] Calculus est lapillus terrae admixtus, rotundus atque durissimus, et omni puritate lenissimus. Dictus autem calculus quod sine molestia brevitate sui calcetur: cuius contrarius est scrupus, lapillus minutus et asper, qui si inciderit in calciamentum, nocet et molestia est animo; unde et animi molestiam scrupulum dicimus: hinc et scrupea saxa, id est aspera. [6] Cotis nomen accepit quod ferrum ad incidendum acuat; +cotis+ enim Graeco sermone incisio nominatur. Ex his aliae aquariae sunt, aliae oleo indigent in acuendo, sed oleum lenem; aquae aciem acerrimam reddunt. [7] Pumex vocatur eo quod spumae densitate concretus fiat; et est aridus, candore parvus, tantamque naturam refrigerandi habens ut in vas missus musta fervere desinant. [8] Rudus artifices appellant lapides contusos et calce admixtos, quos in pavimentis faciendis supurfundunt; unde et rudera dicuntur. [9] Gypsum cognatum calci est; et est Graecum nomen. Plura eius genera; omnium autem optimum lapidi speculari. Est enim signis aedificiorum et coronis gratissimus. [10] Calcis viva dicta quia dum sit tactu frigida, intus occultum continet ignem, unde et perfusa aqua statim latens ignis erumpit. Natura eius mirum aliquid facit. Postquam enim arserit, aquis incenditur, quibus solet ignis extingui; oleo extinguitur, quo solet ignis accendi. Usus eius structuris fabricae necessarius. Nam lapis lapidi non potest adhaerere fortius nisi calce coniunctus. Calcis e lapide albo et duro melior structuris, ex molle utilis tectoriis. [11] Arena ab ariditate dicta, non ab adhaerendo in fabricis, ut quidam volunt. Huius probatio, si manu inpressa stridet, aut si in vestem candidam sparsa nihil sordis relinquat.

Caput IV. DE LAPIDIBUS INSIGNIORIBUS.
[1] Magnes lapis Indicus ab inventore vocatus. Fuit autem in India primum repertus, clavis crepidarum baculique cuspide haerens, cum armenta idem Magnes pasceret; postea et passim inventus. Est autem colore ferrugineus, sed probatur cum ferro adiunctus eius fecerit raptum. Nam adeo adprehendit ferrum ut catenam faciat anulorum: unde et cum vulgus ferrum vivum appellat. [2] Liquorem quoque vitri ut ferrum trahere creditur; cuius tanta vis est, ut refert beatissimus Augustinus (Civ. 21,4), quod quidam eundem magneten lapidem tenuerit sub vase argenteo, ferrumque super argentum posuerit, deinde subtermovente manu cum lapide ferrum cursim desuper movebatur. Unde factum est ut in quodam templo simulacrum e ferro pendere in aere videretur. Est quippe et alius in Aethiopia magnes qui ferrum omne abigit respuitque. Omnis autem magnes tanto melior est quanto magis caeruleus est. [3] Gagates lapis primum inventus est in Sicilia, Gagatis fluminis fluore reiectus; unde et nominatus, licet in Brittania sit plurimus. Est autem niger, planus, levis et ardens igni admotus. Fictilia ex eo scripta non delentur; incensus serpentes fugat, daemoniacos prodit, virginitatem deprehendit; mirumque, accenditur aqua, oleo restinguitur. [4] Asbestos Arcadiae lapis ferrei coloris, ab igne nomen sortitus eo quod accensus semel numquam extinguitur. De quo lapide mechanicum aliquid ars humana molita est, quod gentiles capti sacrilegio mirarentur. Denique in templo quodam fuisse Veneris fanum, ibique candelabrum et in eo lucernam sub divo sic ardentem ut eam nulla tempestas, nullus imber extingueret. [5] Pyrites Persicus lapis fulvus, aeris simulans qualitatem, cuius plurimus ignis, siquidem facile scintillas emittit: hic tenentis manum, si vehementius prematur, adurit, propter quod ab igne nomen accepit. Est alius pyrites vulgaris, quem vivum lapidem appellant, qui ferro vel lapide percussus scintillas emittit, quae excipiuntur sulpure vel aliis fungis vel foliis, et dicto celerius praebet ignem. Hunc vulgus focarem petram vocant. [6] Selenites, qui Latine lunaris interpretatur, eo quod interiorem eius candorem cum luna crescere atque deficere aiunt, gignitur in Persida. [7] Dionysius lapis fuscus et rubentibus notis sparsus. Vocatur autem ita quia, si aquae mixtus conteratur, vinum fragrat, et quod in illo mirum est, ebrietati resistit. [8] Thracius niger et sonorus; nascitur in flumine cuius nomen est Pontus in Equitia. [9] Phrygius lapis ex loco traxit vocabulum; nascitur enim in Phrygia, colore pallidus, mediocriter gravis. Est autem gleba pumicosa. Uritur antea vino perfusus flatusque follibus donec rubescat, ac rursus dulce vino extinguitur ternis vicibus, tinguendis vestibus tantum utilis. [10] Syrius lapis a Syria, ubi reperitur, appellatus; hic integer fluctuari traditur, comminutus mergi. [11] Arabicus similis est eboris sine ulla macula. Hic defricatus ad cotem sucum dimittit croco similem. [12] Iudaicus lapis albus est atque in schemate glandis, scripturis subinvicem modulatus, quas Graeci grammaV vocant. [13] Samius a Samo insula, ubi reperitur, vocatus: et est gravis et candidus, poliendo auro utilis. [14] Memphitis vocatus a loco Aegypti; et est gemmantis naturae. Hic tritus atque in his quae urenda sunt et secanda ex aceto inlinitus ita obstupescere facit corpus ut non sentiat cruciatum. [15] Sarcophagus lapis dictus eo quod corpora defunctorum condita in eo infra quadraginta dies absumuntur; soroV enim Graece arca dicitur, fagein comedere. Nascitur autem in Troade, fissilique vena scinditur. Sunt et eiusdem generis in oriente saxa, quae etiam viventibus alligata erodunt corpora. [16] Mitiores autem servandis corporibus nec absumendis haematites appellatus, eo quod cote resolutus in colorem veniat sanguinis. Est autem ammodum lividus; est et ferrugineus. Nascitur in ultima Aegypti, Babylonia et Hispania. [17] Androdamantus colore niger, pondere et duritia insignis, unde et nomen traxit, praecipuus reperitur in Africa. Trahere autem in se argentum vel aes dicitur, quique adtritus, ut haematites, in colorem redigitur sanguinis. [18] Schistos invenitur in ultima Hispania, croco similis, cum levi fulgore, facile friabilis. [19] Amiantos appellatus a veteribus eo quod, si ex ipso vestis fuerit contexta, contra ignem resistat et igni inposita non ardeat, sed splendore accepto nitescat; et est scissi aluminis similis, veneficiis resistens omnibus, specialiter magorum. [20] Batrachites similis est testae laminis scissibilis. Galactites colore cinereus, gustu suavis; sed ideo vocatus quod quiddam de se lacteum adtritus dimittat. [21] Obsius lapis niger est translucidus et vitri habens similitudinem. Ponitur in speculis parietum propter imaginum umbras reddendas. Gemmas multi ex eo faciunt: nascitur in India et in Sam(ni)o Italiae. Mithridax lapis Euphratis sole [re]percussus coloribus micat variis. [22] Aetites lapides reperiuntur in nidis aquilarum. Aiunt binos inveniri, marem et feminam, nec sine his parere aquilas: horum masculus durus, similis gallae, subrutilis; femineus vero pusillus ac mollis. Alligati partus celeritatem faciunt, etiam aliquibus aliquid vulvae excidunt, niso cito parturientibus auferantur. [23] Phengites Cappadociae lapis, duritia marmoris, candidus atque translucens; ex quo quondam templum constructum est a quodam rege foribus aureis, quibus clausis claritas intus diurna erat. [24] (Ch)emites ebori similis, in quo Darium conditum ferunt, Parioque similis candore et duritia, minus tantum ponderosus, qui porus vocatur. [25] Ostracites vocatus quod similitudinem testae habeat: usus eius pro pumice. [26] Melanites lapis dictus est eo quod melleum et dulcem sucum emittat. [27] Smyris lapis asper et indomitus et omnia adterens, ex quo lapide gemmae teruntur. [28] Chrysites colore similis ochrae invenitur in Aegypto. [29] [H]ammites similis nitro, sed durior, gignitur [in] Aegypto vel [in] Arabia. [30] Thyites nascitur in Aethiopia veluti viridis, sed lacteus cum resolvitur, remordens vehementer. [31] Coranus albus est duriorque Pario. [32] Molotius veluti viridis et gravis invenitur in Aegypto. [33] Tusculanus, a loco Italiae dictus, dissilire igni traditur. [34] Sabinus fuscus addito oleo etiam lucere fertur. Est et quidam viridis lapis vehementer igni resistens. [35] Siphnius mollis et candidus, excalfactus oleo nigrescit atque durescit. [36] Lapides quoque medicinalium mortariorum et pigmentorum usibus apti: etesius praecipuus et inde chalazius; Thebaicus quoque et basanites lapides nihil ex sese remittentes. [37] Specularis lapis vocatus est quod vitri more transluceat; repertus primum in Hispania citeriori circa Segobricam urbem. Invenitur enim sub terra et effossus exciditur atque finditur in quamlibet tenues crustas.

Caput V. DE MARMORIBUS.
[1] Post lapidum genera veniemus ad marmora. Nam inter lapides et marmora differentia est. Nam marmora dicuntur eximii lapides, qui maculis et coloribus commendantur. Marmor sermo Graecus est a viriditate vocatus, et quamvis postea et alii coloris inveniantur, nomen tamen pristinum a viriditate retinuerunt. [2] Marmorum colores et genera innumerabilia sunt. Non tamen omnia e rupibus exciduntur, sed multa sub terra sparsa sunt et pretiosissimi generis, sicut Lacedaemonium viride cunctisque hilarius, repertum prius apud Lacedaemonios, unde et vocabulum traxit. [3] Ophites serpentium maculis simile, unde et vocabulum sumpsit. Duo eius genera: molle candidum, nigrum durum. [4] Augusteum et Tiberium in Aegypto Augusti ac Tiberii primum principatu reperta sunt. Differentia eorum est ab ophite, quum illud, ut praediximus, serpentium maculis sit simile, haec maculas diverso modo colligunt. Nam Augusteum undatim est crispum in vertices; Tiberium sparsa, non convoluta, canitie. [5] Porphyrites in Aegypto est rubens, candidis intervenientibus punctis. Nominis eius causa quod rubeat [ut] purpura. [6] Basanites ferrei coloris sive duritiae; unde et nomen ei datum est: inventus in Aegypto et Aethiopia. [7] Alabastrites lapis candidus, intertinctus variis coloribus, ex quo Evangelici illius unguenti vasculum fuit. Cavant enim hunc ad vasa unguentaria, quoniam optime servare incorrupta dicitur. Nascitur circa Thebas Aegyptias et Damascum Syriae, ceteris candidior, probatissimus vero in India. [8] Parius candoris eximii, lygdinus cognomento: hic apud Paron insulam nascitur, unde et Parius nuncupatus. Magnitudo eius, qua lances craterasque non excedat; unguentis et ipse aptus. [9] Coralliticus in Asia repertus, mensurae non ultra cubita bina, candore proximo eboris et quadam similitudine. E diverso niger Alabandicus terrae suae nomine nuncupatus, purpurae aspectu similis. Iste in oriente igni liquatur atque ad usum vitri funditur. [10] Thebaicus interstinctus aureis guttis invenitur in parte Aegypti adscripta, coticulis ad terenda collyria quadam utilitute naturali conveniens. Syenites circa Syenem vel Thebas nascitur. [11] Trabes ex eo fecere reges. [12] Marmora autem, quae in officinis rupibusque gignuntur: ex quibus Thasius diversi coloris maculis distinctus, cuius primum usum insulae Cyclades dederunt. [13] Lesbius lividior est paulo huic, sed et ipse diversi coloris maculas habens. [14] Corintheus ammoniacae guttae similis cum varietate diversorum colorum. Corintho primum repertus. Ex eo columnae ingentes liminaque fiunt ac trabes. [15] Caristeum viride, optimum; nomen ab aspectu habens, eo quod gratus sit his qui gemmas sculpunt; eius enim viriditas reficit oculos. [16] Numidicum marmor Numidia mittit: ad cutem sucum dimittit croco similem, unde et nomen accepit; non crustis, sed in massa et liminum usu aptum. [17] Luculleum marmor nascitur in Melo insula; cui Lucullus consul nomen dedit, qui delectatus illo primus Romam invexit; solumque pene hoc marmor ab amatore nomen accepit. [18] Est et Lunensis. Tephrias appellatus a colore cineris, cuius lapidis alligatio contra serpentes laudatur. [19] Ebur a barro, id est elephanto, dictum. Horatius (Epod. 12,1):

Quid tibi vis, mulier, nigris dignissima barris?

Caput VI. DE GEMMIS.
[1] Post marmorum genera gemmae secuntur, quae multum auri decorem tribuunt venustate colorum. Primordia eius a rupe Caucaso. Fabulae ferunt Prometheum primum fragmentum saxi eius inclusisse ferro ac digito circumdasse, hisque initiis coepisse anulum atque gemmam. [2] Genera gemmarum innumerabilia esse traduntur, e quibus nos ea tantum quae principalia sunt sive notissima adnotavimus. Gemmae vocatae quod instar gummi transluceant. Pretiosi lapides ideo dicti sunt quia care valent, sive ut a vilibus discerni possint, seu quod rari sint. Omne enim quod rarum est magnum et pretiosum vocatur; sicut et in Samuelis volumine legitur (1 Reg. 3,1): «Et sermo Domini pretiosus erat in Israel,» hoc est rarus.

Caput VII. DE VIRIDIORIBUS GEMMIS.
[1] Omnium gemmarum virentium smaragdus principatum habet, cui veteres tertiam post margaritas et uniones tribuunt dignitatem. Smaragdus a nimia viriditate vocatus; omne enim satis viride amarum dicitur. Nullis enim gemmis vel herbis maior huic austeritas est; nam herbas virentes frondesque exsuperat, inficiens circa se viriditate repercussum aerem. Sculpentibus quoque gemmas nulla gratior oculorum refectio est. Cuius corpus si extentum est, sicut speculum ita imagines reddit. Quippe Nero Caesar gladiatorum pugnas in smaragdo spectabat. [2] Genera eius duodecim, sed nobiliores Scythici, qui in Scythica gente reperiuntur. Secundum locum tenent Bactriani: colliguntur enim in commissuris saxorum flante Aquilone; tunc enim tellure deoperta intermicant, quia his ventis arenae maxime moventur. Tertium Aegyptii habent. Reliqui in metallis aerariis inveniuntur, sed vitiosi; nam aut aeri, aut plumbo, vel capillamentis, vel sali[s] similes notas habent. Smaragdi autem mero et viridi proficiunt oleo, quamvis natura inbuantur. [3] Chalcosmaragdus dicta quod viridis sit et turbida aereis venis. Haec in Aegypto vel Cypro insula nascitur. [4] Prasius pro viridanti colore dictus, sed vilis. Cuius alterum genus sanguineis punctis abhorret. Tertium distinctum virgulis tribus candidis. [5] Beryllus in India gignitur, ventis suae lingua nomen habens, viriditate similis smaragdo, sed cum pallore. Politur autem ab Indis in sexangulas formas, ut hebetudo coloris repercussu angulorum excitetur; aliter politus non habet fulgorem. Genera eius novem. [6] Chrysoberyllus dictus eo quod pallida eius viriditas in aureum colorem resplendeat. Et hunc India mittit. [7] Chrysoprasus Indicus est, colore …, porri sucum referens, aureis intervenientibus guttis, unde et nomen accepit. Quem quidam beryllorum generi adiudicaverunt. [8] Iaspis de Graeco in Latinum viridis gemma interpretatur; ias quippe viride, pinasin gemma dicitur. Est autem smaragdo subsimilis, sed crassi coloris. Species eius decem et septem. Volunt autem quidam iaspidem gemmam et gratiae et tutelae esse gestantibus, quod credere non fidei, sed superstitionis est. [9] Topazion ex virenti genere est omnique colore resplendens, inventa primum in Arabiae insula, in qua Trogodytae praedones fame et tempestate fessi quum herbarum radices effoderent, eruerunt. Quae insula postea quaesita nebulis cooperta tandem a navigantibus inventa. Sed ob hoc locus et gemma nomen ex causa accepit; nam topazein Trogodytarum lingua significationem habet quaerendi. Est autem amplissima gemmarum; eadem sola nobilium limam sentit. Genera eius duo. [10] Callaica colore viridi, sed pallens et nimis crassa; nihil iucundius aurum decens; unde et appellata. Nascitur in India vel Germania in rupibus gelidis, oculi modo extuberans. [11] Molochites spissius virens et crassior quam smaragdus a colore malvae nomen accepit, in reddendis laudata signis. Nascitur in Arabia. [12] Heliotropia viridi colore et nubilo, stellis puniceis supersparsa cum sanguineis venis. Causa nominis de effectu lapidis est; nam deiecta in labris aeneis radios solis mutat sanguineo repercussu; extra aquam autem speculi modo solem accipit, deprehenditque defectus eius subeuntem lunam ostendens. Magorum inpudentiae manifestissimum in hoc quoque exemplum est, quoniam admixta herba heliotropio quibusdam additis precationibus gerentem conspici negent. Gignitur in Cypro et Africa, sed melior in Aethiopia. [13] Sagda gemma prasini coloris apud Chaldaeos. Cuius tanta vis est ut permeantes naves e profundo petat, et carinis ita tenaciter adhaereat ut nisi abrasa parte ligni vix separetur. [14] Myrrhites dicta est quod in ea myrrhae color est. Conpressus autem usque ad calorem nardi spirat suavitatem. Aromatitis reperitur in Arabia vel Aegypto, myrrhae coloris et odoris; unde et nomen habet. [15] Melichros bicolor ex una parte viridis, ex altera melli similis. [16] Choaspitis a flumine Persarum dicta est, ex viridi fulgoris aurei.

Caput VIII. DE RUBRIS GEMMIS.
[1] Corallius gignitur in mari, forma ramosus, colore viridi sed maxime rubens. Bacae eius candidae sub aqua et molles; detractae confestim durantur et rubescunt, tactuque protinus lapidescunt. Itaque occupari evellique retibus solet, aut acri ferramento praecidi, qua de causa corallius vocitatus. Quantum autem apud nos margaritum Indicum pretiosum est, tantum apud Indos corallium. Hunc magi fulminibus resistere adfirmant, si creditur. [2] Sardius dicta eo quod reperta sit primum a Sardis: haec rubrum habet colorem marmoribus praestans, sed inter gemmas vilissima. Genera eius quinque. [3] Onyx appellata quod habeat in se permixtum candorem in similitudinem unguis humanae. Graeci enim unguem onuca dicunt. Hanc India vel Arabia gignit; distant autem invicem; nam Indica igniculos habet albis cingentibus zonis, Arabica autem nigra est cum candidis zonis. Genera eius quinque. [4] Sardonyx ex duorum nominum societate vocata; est enim ex onychis candore et sardo. Constat autem tribus coloribus; subterius nigro, medio candido, superius mineo. Haec sola in signando nihil cerae avellit. Reperitur autem apud Indos et Arabes detecta torrentibus. Genera eius quinque. [5] Haematites rubore sanguineus, ac propterea haematites vocatus; aima quippe sanguis est. Gignitur in Aethiopia quidem principalis, sed in Arabia et in Africa invenitur. De qua promittunt magi quiddam ad coarguendas barbarorum insidias. [6] Sucinus, quem appellant Graeci hlektron, fulvi cereique coloris, fertur arboris sucus esse et ob id sucinum appellari. Electrum autem vocari fabulosa argumentatio dedit. Namque Phaethonte fulminis ictu interempto sorores eius luctu mutatas in arbores populos, lacrimis electrum omnibus annis fundere iuxta Eridanum amnem; et electrum appellatum quoniam sol vocitatus sit Elector plurimi poetae dixere. Constat autem eum non esse sucum populi, sed pineae arboris; nam accensus taedae nidore fragrat. [7] Nascitur autem in insulis Oceani septentrionalis sicut gummis, densaturque ut crystallum rigore vel tempore. Ex ea fiunt decoris gratia agrestium feminarum monilia. Vocari autem a quibusdam harpaga, eo quod adtritu digitorum accepta caloris anima folia paleasque et vestium fimbrias rapiat, sicut magnes ferrum. Quocumque autem modo libeat tinguitur; nam anchusae radice conchylioque inficiuntur. [8] Lyncurius vocatus quod fiat ex urina lyncis bestiae tempore indurata. Est autem, sicut et sucinum, fulva, adtrahens spiritu folia propinquantia.

Caput IX. DE PURPUREIS.
[1] Inter purpureas gemmas principatum amethystus Indicus tenet. Amethystus purpureus est permixto violacio colore; et quasi rosae nitor, et leniter quasdam flammulas fundens. Alterum eius genus descendit ad iacinthos. Causam nominis eius afferunt quia sit quiddam in purpura illius non ex toto igneum, sed vini colorem habens. Est autem sculpturis facilis: genera eius quinque. [2] Sapphirus caeruleus est cum purpura, habens pulveres aureos sparsos; optimus apud Medos, nusquam tamen perlucidus. [3] Iacinthus ex nominis sui flore vocatus. Hic in Aethiopia invenitur, caeruleum colorem habens. Optimus, qui nec rarus est nec densitate obtunsus, sed ex utroque temperamento lucet purpuraque refulgens; hic autem non rutilat aequaliter. Sereno enim perspicuus atque gratus est, nubilo coram oculis evanescit atque marcescit, in os missus frigidus est, in sculpturis durissimus, nec tamen invictus. Nam adamante scribitur et signatur. Iacinthizonta Indicus et iacinthum prope referens. [4] Quidam autem eorum crystalli similes capillamentis intercurrentibus obscurantur; ex quo etiam vitio illorum nomen est. [5] Amethystizontas appellatus quia eius extremus igniculus in amethysti violam exit. [6] Chelidonia ex hirundinum colore vocata; et duorum est generum, quarum una ex altera parte purpurea, et alia purpurea nigris intervenientibus maculis. [7] Cyanea Scythiae gemma caeruleo coruscans nitore, pura, interdum et punctulis intermicantibus auratis pulvisculis varians. [8] Rhoditis rosea est; et ex eo nomen accepit.

Caput X. DE CANDIDIS.
[1] Margarita prima candidarum gemmarum, quam inde margaritum aiunt vocatum quod in conchulis maris hoc genus lapidum inveniatur; inest enim in carne cochleae calculus natus, sicut in cerebro piscis lapillus: gignitur autem de caelesti rore, quem certo anni tempore cocleae hauriunt. Ex quibus margaritis quidam uniones vocantur, aptum nomen habentes, quod tantum unus, numquam duo vel plures simul reperiantur. Meliores autem candidae margaritae quam quae flavescunt. Illas enim aut iuventus aut matutini roris conceptio reddit candidas; has senectus vel vespertinus aer gignit obscuras. [2] Paederos secunda post margaritum candidarum gemmarum. De qua quaeritur in quo colore numerari debeat totiens iactati per alienas pulchritudines nominis, adeo ut decoris praerogativa vocabulo facta sit. [3] Asterites candida est, inclusam lucem continens veluti stellam intus ambulantem, redditque solis candicantes radios; unde et nomen invenit. [4] Galactitis lacteus est, qui adtritus reddit sucum album ad lactis saporem, feminis nutrientibus inligata fecundat ubera; infantium quoque collo suspensa salivam facere fertur, in ore autem liquescere et memoriam adimere. Mittunt eam Nilus et Achelous amnes. Sunt qui smaragdum albis venis circumligatum galactiten vocant. [5] Chalazias grandinis et candorum praefert et figuram, duritia quoque invicta, ut adamas; etiam in ignes posita manere suum frigus. [6] Solis gemma candida est, traxitque nomen quod ad speciem solis in orbem fulgentis spargit radios. [7] Selenites translucet candido melleoque fulgore, imaginem continens lunae; quam iuxta cursum astri ipsius perhibent in dies singulos minui atque augeri. Nascitur in Persida. [8] Cinaedia invenitur in cerebro piscis eiusdem nominis, candida et oblonga. Praesagare his ferunt maris signa tranquillitatis vel tempestatis. [9] Beli oculus albicans pupillam cingit nigram e medio aureo fulgore lucentem, et propter speciem Assyriorum regi Belo dicatam; unde et appellata. [10] Epimelas dicitur quum in candida gemma superne nigricat color; unde et nomen habet. [11] Exebenus speciosa et candida, qua aurifices aurum poliunt.

Caput XI. DE NIGRIS.
[1] Achates reperta primum in Sicilia iuxta flumen eiusdem nominis, postea plurimis in terris. Est autem nigra, habens in medio circulos nigros et albos iunctos et variatos, similis haematiti. Magi suffitu earum, si creditur, tempestatus avertunt, flumina sistunt. [2] Apsyctos nigra et ponderosa, distincta venis rubentibus. Haec excalefacta igni septem diebus calorem tenet. [3] Aegyptilla nigra est radice, caerulea facie, ex Aegypto, ubi invenitur, vocata. [4] Media nigra est, a Media illa fabulosa inventa. Habet venas aerei coloris; sudorem reddit croci, saporem vini. [5] Veientana Italica gemma est, Veis reperta, nigra facie, albis intermicantibus notis. Bariptos nigra est cum sanguineis et albis notis. [6] Mesomelas nigra vena quemlibet colorem secante per medias. Veneris crines nigerrimi nitoris, continens in se speciem rufi crinis. [7] Trichrus ex Africa nigra est, sed tres sucos reddit, ab radice nigrum, e medio sanguineum, e summo ochrae. [8] Dionysia nigra mixtis rubentibus notis ex aqua trita vinum fragrat, et odore suo ebrietati resistere putatur. Pyritis nigra quidem, sed adtritu digitos adurit.

Caput XII. DE VARIIS.
[1] Panchrus varius ex omnibus pene coloribus constans; unde et nominatus. Olca barbari nominis ex fulvo et nigro viridique et candido est. [2] Mithridax sole percussa coloribus micat variis. Gignitur in Persida. Drosolithus varius. Nominis causa quia si ad ignem adplicetur, velut sudorem mittit. [3] Opalus distinctus diversarum colore gemmarum. Est enim in eo carbunculi tenuior ignis, amethysti fulgens purpura, smaragdi nitens viriditas, et cuncta pariter sub quadam varietate lucentia. Nomen habet ex patria; sola enim eum parturit India. [4] Ponticae a Ponto dicuntur, genere diverso, nunc sanguineis, nunc auratis guttis micantes, aliae habentes stellas, aliae longis colorum ductibus lineatae. [5] Hexecontalithos in parva magnitudine multicolor; unde et hoc sibi nomen adoptavit. Tam diversis enim notis sparsus est ut sexaginta gemmarum colores in parvo orbiculo eius deprehendantur. Nascitur autem in Libya apud Trogodytas. [6] Murrina apud Parthos gignitur, sed praecipua in Carmania. Humorem sub terra putant calore densatum; unde et nomen sumpsit. Varietas eius in purpuram candoremque et ignem cum quosdam colorum repercussus, quales in caelesti arcu spectantur. Cuius contraria causa crystallum facit, gelu vehementiori concreto.

Caput XIII. DE CRYSTALLINIS.
[1] Crystallus resplendens et aquosus colore. Traditur quod nix sit glacie durata per annos; unde et nomen ei Graeci dederunt. Gignitur autem in Asia et Cypro, maxime in septentrionum Alpibus, ubi nec aestate sol ferventissimus invenitur; ideoque ipsa diuturna et annosa duritia reddit hanc speciem quae crystallus dicitur. Hic oppositus radiis solis adeo rapit flammam ut aridis fungis vel foliis ignem praebeat. Usus eius etiam ad pocula destinatur: nihil autem aliud quam frigidum pati potest. [2] Adamans Indicus lapis parvus et indecorus, ferrugineum habens colorem et splendorem crystalli, numquam autem ultra magnitudinem nuclei Avellani repertus. Hic nulli cedit materiae, nec ferro quidem nec igni, nec umquam incalescit; unde et nomen interpretatione Graeca indomita vis accepit. Sed dum sit invictus ferri ignisque contemptor, hircino rumpitur sanguine recenti et calido maceratus, sicque multis ictibus ferri perfrangitur. Cuius fragmenta sculptores pro gemmis insigniendis perforandisque utuntur. [3] Hic autem dissidet cum magnete lapide in tantum ut iuxta positus ferrum non patiatur abstrahi magnetem, aut si admotus magnes conprehenderit, rapiat atque auferat. Fertur quoque in electri similitudine venena deprehendere, metus vanos expellere, maleficis resistere artibus. Genera eius sex. [4] Chalazias grandinum et candorem et figuram adamantinae duritiae habet. Etiam in ignes posita manere suum frigus. [5] Cerauniorum duo genera sunt. Unum, quod Germania mittit, crystallini simile, splendet tamen caeruleo, et si sub divo positum fuerit, fulgorem rapit siderum. Ceraunium alterum Hispania in Lusitanis litoribus gignit, cui color e pyropo rubenti, et qualitas ut ignis. Haec adversus vim fulgurum opitulari fertur, si credimus. Dicta autem ceraunia quoniam alibi non inveniatur quam in loco fulmine icto proximo; Graece enim fulmen keraunoV dicitur. [6] Iris apud Arabiam in mari Rubro nascitur, coloris crystallini, sexangulata, dicta ex argumento iris. Nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes imitatur. [7] Astrion ex India est, crystallo propinqua, in cuius centro stella lucet fulgore lunae plenae. Sumpsit autem nomen quod astris opposita fulgorem rapit ac regerit. [8] Electria, quasi alectoria: in ventriculis enim gallinaciis invenitur, crystallina specie, magnitudine fabae. Hac in certaminibus invictos fieri magi volunt, si credimus. [9] Enhydros ab aqua vocata; exundat enim aquam, ita ut clausam in ea putes fontaneam scaturriginem.

Caput XIV. (DE IGNITIS.)
[1] Omnium ardentium gemmarum principatum carbunculus habet. Carbunculus autem dictus quod sit ignitus ut carbo, cuius fulgor nec nocte vincitur; lucet enim in tenebris adeo ut flammas ad oculos vibret. Genera eius duodecim, sed praestantiores qui videntur fulgere et veluti ignem effundere. Carbunculus autem Graece anqrax dicitur. Gignitur in Libya apud Trogodytas. [2] Anthracitis vocatus quod sit et ipse coloris ignei ut carbunculus, sed candida vena praecinctus; cuius proprium est quod iactatus igni velut intermortuus extinguitur, at contra aquis perfusus exardescit. [3] Sandasirus nascitur in Indis, loco eiusdem nominis. Species eius quod veluti in tralucido igne intus fulgent aureae guttae. Constat inter omnes, quantus numerus stellarum accedit, tanto et pretium accedere. [4] Lychnis ex eodem genere ardentium est, appellata a lucernarum flagrantia: gignitur in multis locis, sed probatissima apud Indos. Quidam eam remissiorem carbunculum esse dixerunt. Huius duplex facies; una quae purpura radiat, alia quae cocci rubore. A sole excalefacta aut digitorum adtritu paleas et chartarum fila ad se rapere dicitur; sculpturis resistit, ac si quando sculpta est, dum signa inprimit, quasi quodam animali morsu partem cerae retentat. Genera eius quattuor. [5] Carchedonia hoc quod et lychnis facere dicitur, quamquam multo vilior praedictis. Nascitur apud Nasamonas imbre, ut ferunt, divino: invenitur ad repercussum lunae plenae. Omnia autem genera sculpturae resistunt. [6] Alabandina dicta ab Alabanda Asiae regione, cuius color ad carchedoniam vadit, sed rarus. [7] Dracontites ex cerebro draconis eruitur. Quae nisi viventi abscisa fuerit, non ingemmescit; unde et eam magi dormientibus draconibus amputant. Audaces enim viri explorant draconum specus, spargunt ibi gramina medicata ad incitandum draconum soporem, atque ita somno sopitis capita desecant et gemmas detrahunt. Sunt autem candore translucido. Usu earum orientis reges praecipue gloriantur. [8] Chrysoprasus Aethiopicus est; quem lapidem lux celat, prodit obscuritas. Nocte enim igneus est, die aureus. [9] Phlogites ex Persida est, ostentans intra se quasi flammas aestuantes, quae non exeant. [10] Syrtitis vocata quoniam in litore Syrtium inventa primum est. In parte Lucaniae color huius croceus, intus stellas continens languidas, et sub nubilo renitentes. [11] Hormiscion inter gratissimas aspicitur, ex igneo colore radians auro portante[m] secum in extremitatibus candidam lucem.

Caput XV. DE AUREIS.
[1] Sunt quaedam gemmarum genera ex specie metallorum vel lapidum cognominata. [2] Chrysopis aurum tantum videtur esse. Chrysolithus auro similis est cum marini coloris similitudine. Hunc [et] Aethiopia gignit. [3] Chryselectrus similis auro, sed in colorem electri vergens, matutino tantum aspectu iucundus, rapacissimus ignium, et, si iuxta fuerit, celerrime ardescens. [4] Chrysolampis ex auro et igne vocata; aurea est enim die, et noctu ignea. Hanc Aethiopia gignit. [5] Ammochrysus harenis auro intermixtus nunc brattearum, nunc pulveris habet quadrulas. Gignitur in Persida. [6] Leucochrysus colore aureo interveniente candida vena. Melichrysus dicta quod veluti per aurum (sincerum mel), sic haec gemma transluceat. [7] Chrysocolla gignitur in India, ubi formicae eruunt aurum. Est autem auro similis et habet naturam magnetis, nisi quod augere aurum traditur; unde et nuncupatur. Argyrites similis argento, habens stigmata aurea. [8] Androdama(s) argenti nitorem habet et pene adamans, quadrata semper tesseris. Magi putant nomen inpositum ab eo quod animorum inpetus vel iracundias domare et refrenare dicatur, si credimus. Gignitur in mari Rubro. [9] Chalcitis aerei coloris est. Chalcophonos nigra est, sed lapidi inlisa aeris tinnitum reddit. [10] Balanites: duo genera sunt, subvirides et Corinthiae aeris similitudine, mediam secante flammea vena. [11] Sideritis a contemplatione ferri nihil dissonat. In maleficiis quoquo modo inferatur discordias excitat. [12] Idaeus dactylus ex insula Creta est, ferrei coloris. Causa nominis eius quia pollicem humanum exprimit. [13] Aethiopicus ferrei coloris est, qui dum teritur, nigrum sucum emittit. [14] Zmilanthis in Euphrate alveo legitur Proconnesio marmori similis, medio colore glauco, veluti oculi pupilla internitens. Arabica ex patria dicta aspectu eburnea est. [15] Hephaestitis speculi naturam habet in reddendis imaginibus, quamquam rutilet. Experimentum eius, si ferventi aqua statim addita refrigerat, aut si soli adposita aridam materiam accendat. Nascitur in Coryco. [16] Ostracites lapidosus colore, testacio durior. Altera achatae similis, nisi quod achates politura pinguescit. Duritiae tanta inest vis ut aliae gemmae sculpantur fragmentis eius. [17] Glossopetra similis est linguae humanae; unde et nomen sumpsit: fertur autem deficiente luna caelo cadere. Cui non modicam magi tribuunt potestatem; nam ex eo lunares motus excitari putant. [18] Sunt et quaedam gemmarum genera cognominata ab animalibus: echites vipereas maculas exprimit; carciniae marini cancri color est; [19] scorpitis scorpionem et colore et effigie refert; myrmecitis formicae reptantis effigiem imitatur; taos pavoni est similis; hieracitis accipitris colore, aetitis aquilae; aegopthalmos caprino oculo similis; [20] lycopthalmos quattuor colorum, ex rutilo sanguinea, in medio nigrum candido cingit, ut luporum oculi; meconites papaver exprimit. [21] Sunt et quaedam gemmae quas gentiles in superstitionibus quibusdam utuntur. Liparea suffita omnes bestias evocare tradunt. [22] Anancitide in hydromantia daemonum imagines evocari dicunt. Synochitide umbras inferorum evocatas teneri aiunt. [23] Chelonitis oculus est Indicae testudinis, varius et purpureus. Hunc magi inpositum linguae futura pronuntiare finguntur. [24] Brontea a capite testudinum; e tonitribus cadi putatur, et restinguere fulminis ictus. [25] Hyaenia lapis in oculis hyaenae bestiae invenitur; qui si sub lingua hominis subditus fuerit, futura eum praecinere dicunt. Sed et corallius tempestati et grandini resistere fertur. [26] Pontica est gemma quaedam livore perlucida, habens stellas rubeas, interdum et aureas. Dicunt per eam interrogare daemones et fugare. [27] In quibusdam gemmarum generibus veras a falsis discernere magna difficultas est, quippe quum inventum sit ex vero genere alterius in alia falsa transducere; ut sardonyches, quae ternis glutinantur gemmis ita ut deprehendi non possint. Fingunt enim eas ex diverso genere: nigro, candido mineoque colore. Nam et pro lapide pretiosissimo smaragdo quidam vitrum arte inficiunt, et fallit oculos subdole quadam falsa viriditas, quoadusque non est qui probet simulatum et arguat; sic et alia alio atque alio modo. Neque est sine fraude ulla vita mortalium. [28] Omnes autem non translucidas gemmas caecas appellari, eo quod densitate sua obscurentur.

Caput XVI. DE VITRO.
[1] Vitrum dictum quod visui perspicuitate transluceat. In aliis enim metallis quidquid intrinsecus continetur absconditur; in vitro vero quilibet liquor vel species qualis est interius talis exterius declaratur, et quodammodo clausus patet. Cuius origo haec fuit. In parte Syriae, quae Phoenice vocatur, finitima Iudaeae circa radices montis Carmeli palus est, ex qua nascitur Belus amnis, quinque milium passuum spatio in mare fluens iuxta Ptolomaidem, cuius arenae de torrente fluctu sordibus eluuntur. [2] Hic fama est pulsa nave mercatorum nitri, cum sparsim per litus epulas pararent, nec essent pro adtollendis vasis lapides, glebas nitri e nave subdiderunt; quibus accensis permixta arena litoris, translucentes novi liquoris fluxisse rivos: et hanc fuisse originem vitri. [3] Mox, ut est ingeniosa sollertia, non fuit contenta solo nitro, sed et aliis mixturis hanc artem [condire] studuit. Levibus enim aridisque lignis coquitur, adiecto cypro ac nitro continuisque fornacibus ut aes liquatur, massaeque fiunt. Postea ex massis rursus funditur in officinis, et aliud flatu figuratur, aliud torno teritur, aliud argenti modo caelatur. Tinguitur etiam multis modis, ita ut iacinthos sapphirosque et virides imitetur et onyches vel aliarum gemmarum colores; neque est alia speculis aptior materia vel picturae adcommodatior. [4] Maximus tamen honor in candido vitro, proximoque in crystalli similitudine; unde et ad potandum argenti metalla et auri pepulit vitrum. Olim fiebat et in Italia, et per Gallias et Hispaniam arena alba mollissima pila molaque terebatur. Dehinc miscebatur tribus partibus, nitri pondere vel mensura, ac liquata in alias fornaces transfundebatur, quae massa vocabatur ammonitrum; atque haec recocta fiebat vitrum purum et candidum. [5] In genere vitri et obsianus lapis adnumeratur. Est autem virens interdum et niger aliquando et translucidus, crassiore visu et in speculis parietum pro imagine umbras reddente; gemmas multi ex eo faciunt. Hunc lapidem et in India et in Italia et ad Oceanum in Hispania nasci tradunt. [6] Ferunt autem sub Tiberio Caesare quendam artificem excogitasse vitri temperamentum, ut flexibile esset et ductile. Qui dum admissus fuisset ad Caesarem, porrexit phialam Caesari, quam ille indignatus in pavimentum proiecit. Artifex autem sustulit phialam de pavimento, quae conplicaverat se tamquam vas aeneum; deinde marculum de sinu protulit et phialam correxit. Hoc facto Caesar dixit artifici: «Numquid alius scit hanc condituram vitrorum?» Postquam ille iurans negavit alterum hoc scire, iussit illum Caesar decollari, ne dum hoc cognitum fieret, aurum pro luto haberetur et omnium metallorum pretia abstraherentur; et revera, quia si vasa vitrea non frangerentur, melius essent quam aurum et argentum.

Caput XVII. DE METALLIS.
[1] Metallum dictum Graece para tou metallan, quod natura eius sit ut ubi una vena apparuerit, ibi spes sit alterius inquirendi. Septem sunt autem genera metallorum: aurum, argentum, aes, electrum, stagnum, plumbum et, quod domat omnia, ferrum.

Caput XVIII. DE AURO.
[1] Aurum ab aura dictum, id est ab splendore, eo quod repercusso aere plus fulgeat. Unde et Vergilius (Aen. 6,204):

Discolor inde auri per ramos aura refulsit,

hoc est splendor auri. Naturale enim est ut metallorum splendor plus fulgeat luce alia repercussus. Hinc et aurarii dicti, quorum fulgor splendiosus reddit. [2] Obryzum aurum dictum quod obradiet splendore; est enim coloris optimi, quod Hebraei «ophaz», Graeci kirron dicunt. Brattea dicitur tenuissima lamina, apo tou bremetou, qui est onomatopoieia crepitandi, e apo tou +bratun+ lamina. [3] Pecunia prius de pecudibus et proprietatem habebat et nomen; de corio enim pecudum nummi incidebantur et signabantur. Postea a Saturno aereus nummus inventus; ipse enim signare nummos et scribi constituit. [4] Propterea et aerarium Saturno a gentilibus consecratum est. Alii, ut superius, pecuniam a petudibus appellaverunt, sicut a iuvando iumenta sunt dicta. Omne enim patrimonium apud antiquos peculium dicebatur a pecudibus, in quibus eorum constabat universa substantia; unde et pecuarius vocabatur qui erat dives, modo vero pecuniosus. [5] Antiquissimi nondum auro argentoque invento, aere utebantur. Nam prius aerea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subsecuta est, sed ab ea, qua coepit, et nomen retinuit. Unde et aerarium dictum, quia prius aes tantum in usu fuit, et ipsud solum recondebatur, auro argentoque nondum signato; ex quorum metallis quamvis postea fuisset facta pecunia, nomen tamen aerarii permansit ab eo metallo unde initium sumpsit. [6] Thesaurum iuxta Graecam proprietatem apo thV qesewV, a positione, hoc est a reposito, nom