Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (13)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (42)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

IUSTINUS FLAVIUS IUNIOR AUGUSTUS - CODEX LIBER III

Liber tertius

CJ.3.1.0. De iudiciis.

CJ.3.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Iudicio coepto usurarum stipulatio non est perempta. superest, ut debitorem eius temporis, quod non est in iudicium deductum, convenire possis. * sev. et ant. aa. clementi. * <a 205 pp. k. april. antonino a. ii et geta ii conss.>

CJ.3.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Licet iudice accepto cum tutore tuo egisti, ipso iure actio tutelae sublata non est: et ideo si rursus eundem iudicem petieris, contra utilem exceptionem rei iudicatae, si de specie de qua agis in iudicio priore tractatum non esse adlegas, non inutiliter replicatione doli mali uteris. * sev. et ant. aa. valerio. * <a 210 pp. vi k. ian. faustino et rufo conss.>

CJ.3.1.3: Imperator Alexander Severus

Quotiens quaestio status bonorum disceptationi concurrit, nihil prohibet, quo magis apud eum quoque, qui alioquin super causa status cognoscere non possit, disceptatio terminetur. * alex. a. faustinae. * <a 224 pp. vi id. febr. iuliano ii et crispino conss.>

CJ.3.1.4: Imperator Alexander Severus

Si, cum tibi pretium praediorum a curatoribus comparatorum reputaretur et instrumenta emptionis traderentur, quaestionem omissae evictionis non movisti, intellegis semel finitam litem instaurari non oportere. * alex. a. popilio. * <a 228 pp. k. aug. modesto et probo conss.>

CJ.3.1.5: Imperator Gordianus

A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem, cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit. * gord. a. Marcello. * <a 238 pp. iiii non. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.3.1.6: Imperator Gordianus

Servus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit. * gord. a. iuniae. * <a 239 d. xv k. sept. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.1.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum debitoris tui servum, tibi pignoris iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis exempti tenere profitearis, adversus eum dari tibi actiones contra ius postulas, si quidem inter servum et liberum consistere iudicium nullum possit. ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis venire te convenit quam illicita postulare. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenae. * <a 294 s. xiiii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.3.1.8: Imperatores Constantinus, licin.

Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem. * const. et licin. aa. ad dionysium. * <a 314 d. id. mai. volusiano et anniano conss.>

CJ.3.1.9: Imperator Constantinus

Iudices oportet imprimis rei qualitatem plena inquisitione discutere et tunc utramque partem saepius interrogare, ne quid novi addere desiderent, cum hoc ipsum ad alterutram partem proficiat, sive definienda causa per iudicem sive ad maiorem potestatem referenda sit. * const. a. ad maximum. * <a 321 d. prid. id. ian. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.1.10: Imperator Constantinus

Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena ei ex officio iudicis imminente, qui contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quaestione iudicem postulaverit. * const. a. ad severum pu. * <a 325 d. iii k. aug. paulino et iuliano conss.>

CJ.3.1.13pr.: Imperator Justinianus

Properandum nobis visum est, ne lites fiant paene immortales et vitae hominum modum excedant, cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariae causae frequentiores sunt et saepe ipsae materiam criminibus creare noscuntur, praesentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis locorum vel temporum angustiis coartandam ponere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.1: Imperator Justinianus

Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque quantitatis, sive super condicionibus sive super iure civitatum seu privato fuerint illatae, super possessione vel dominio vel hypotheca seu servitutibus vel pro aliis quibusdam casibus, pro quibus hominibus contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quae ad ius fiscale pertinent vel quae ad publicas respiciant functiones, non ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed omnes iudices , sive in hac alma urbe sive in provinciis maiorem seu minorem peragunt administrationem, sive in magistratibus positi sunt vel ex aula nostra dati vel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere. hoc etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam si ipsi voluerint, nullus tam audax invenitur, qui possit invito iudice litem protelare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2: Imperator Justinianus

Et si quidem pars actoris cessaverit, quatenus multiplici dilatione reus fatigetur, et triennii metae post litem contestatam iam prope finem veniant, ut semenstre tempus tantum ei supersit, licentia erit iudici per exsecutores negotii actorem requirere, parte fugiente ex una parte actoris absentiam incusante et iudicibus omnimodo suas aures huiusmodi quaestioni reserantibus: et si per tres vices hoc fuerit subsecutum, decem dierum spatio per unumquemque introitum destinato, et nec ita actoris pars fuerit inventa et neque per se neque per procuratorem instructum pervenerit, tunc iudicem negotii acta apud se confecta conspicere : <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2a: Imperator Justinianus

Et si quidem nihil sufficiens actitatum est, ex quo possit termino causae certa fieri coniectura, non solum partem fugientem ab observatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quae consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare, vera quantitate earum sacramento fugientis manifestanda et omni cautela, quam super lite reus exposuit, reddenda: quae et si remanserit, viribus vacuabitur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2b: Imperator Justinianus

Sin autem ex gestis apud se habitis parte actoris minime inventa possit invenire viam, ex qua manifestum ei fiat, quid statuendum sit, et absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit, pro eo ferre sententiam non moretur et praesentem reum absenti actori condemnare, expensis tantummodo litis, quas reus legitime se expendisse iuraverit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem causam habenti propter solam absentiae contumaciam imponimus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2c: Imperator Justinianus

Nullo penitus ei regressu ad eandem litem conservando: sed actor contumax cadat omnimodo lite, si reus absolvetur: sin vero aliqua condemnatio contra reum pro absente actore proferatur, quam forsitan non sufficientem sibi actor putaverit fugitivus, nullo modo iterum eandem litem resuscitare concedimus. et haec quidem poena actori fiat imposita. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.3: Imperator Justinianus

Sin autem reus afuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente eo eremodicium contrahatur et iudex, secundum quod veteribus legibus cautum est, ex una parte cum omni subtilitate causam requirat et, si obnoxius fuerit inventus, et contra absentem promere condemnationem non cesset, quae ad effectum perducatur: et per res et facultates fugientis victori satisfiat, sive ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest, sive per relationem ad maiorem iudicem hoc referatur et ex eo legitima via contra res contumacis aperiatur: nulla licentia ei vel alii personam eius solam praetendenti concedenda contradicendi, cum in possessionem ex huiusmodi causa actor mittitur: nec si reversus fuerit et voluerit fideiussiones dare et possessionem recuperare, audiatur: in huiusmodi etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.4: Imperator Justinianus

Cum autem eremodicium ventilatur sive pro actore sive pro reo, examinatione sine ullo obstaculo celebretur. cum enim terribiles in medio proponuntur scripturae, litigatoris absentia dei praesentia repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei, qui contumaciter abesse noscitur, nulla est provocationis licentia, quod et in veteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.5: Imperator Justinianus

Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur, pro quo et praesentem legem induximus. si enim in anteriore tempore, in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit revertendi, alterutra pars cessaverit, in sola expensarum datione et absolutione forsitan praestetur poenalis sententia, non autem tunc mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quae in his tantummodo casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.6: Imperator Justinianus

Sive autem alterutra parte absente sive utraque praesente lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant in expensarum causa victum victori esse condemnandum, quantum pro solitis expensis litium iuraverit, non ignorantes, quod, si hoc praetermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenae subiacebunt et reddere eam parti laesae coartabuntur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.7: Imperator Justinianus

Et haec de alterutra parte litigantium contumaciter absente nobis statuere visum est ad aequitatis rationem omnia corrigentibus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.8: Imperator Justinianus

Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente iudex eam accipere noluerit vel propter amicitias vel inimicitias vel turpissimi lucri gratia vel per aliud quicquam vitium, quod miserrimis animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu positus est vel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem libras auri privatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa plectetur per eandem scholam exigenda et nostro aerario applicanda, et eo removendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenae formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam ab initio peragat. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.8a: Imperator Justinianus

Sin autem in medio triennio vel morte iudicis vel alia inrecusabili occasione iudicium fuerit mutatum, tunc, si quidem ex triennio annale tempus vel amplius residet, in quo alius iudex causae imponitur, intra reliquum tempus causa finiatur: sin autem minus quam annale sit, tunc omne quod deest repleatur, ut non in minore perfecti anni tempore litem possit subrogatus iudex tam discutere quam terminare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.9: Imperator Justinianus

Illo procul dubio observando, ut, si neque per alterutram litigantium partem vel per iudicem steterit, quominus lis suo marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici et eos duarum librarum auri poena adficere per scholam palatinam exigenda et similiter publicis rationibus adgregenda, ipso videlicet iudice in sua sententia hoc ipsum manifestante, quod per patronos causae vel fugientis vel agentis dilatio facta est vel per omnes vel quosdem ex his: necessitate advocatis imponenda, ex quo litem peragendam susceperint, eam usque ad terminum, nisi lex vel iusta causa impediat, adimplere, ne ex eius recusatione fiat causae dilatio: honorariis scilicet a clientibus, qui dare possint, disertissimis togatis omnimodo praestandis et, si cessaverint, per exsecutores negotiorum exigendis, ne et per huiusmodi machinationem causae merita protrahantur, nisi i pse litigator alium pro alio patronum eligere maluerit. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.10: Imperator Justinianus

Haec autem omnia in his nobis cauta sunt, quibus perfectae aetatis constitutis arbitrium suum pro omnibus causis sufficit. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.11: Imperator Justinianus

Sin vero causae vel pupillorum vel adultorum sint vel aliorum sub cura agentium masculorum vel feminarum, ut per tutores vel curatores vel actores vel procuratores eorum agantur, et eorum desidia triennium fuerit elapsum et causa ceciderint, litem quidem nihilo minus suum habere vigorem, omnem autem iacturam, quae ex hac causa oritur, ad tutores et curatores et fideiussores eorum heredesque et res eorum et omnes, quorum in hac causa legitime interest, redundare: sin autem non sufficiat pupillis vel minoribus eorum substantia, tunc in quo fuerint detrimentum perpessi, in integrum restitutionis auxilium eis superesse. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14pr.: Imperator Justinianus

Rem non novam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem. cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum veritate et legum observatione iudicium esse disposituros? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.1: Imperator Justinianus

Cum igitur et viam non inusitatem invenimus ambulandam et anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus, per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel qui ex iurisdi ctione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto ( id est compromisso, quod iudicium imitatur) causa dirimendas suscipiunt vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere , nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitivae sententiae recitationem. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.2: Imperator Justinianus

Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.3: Imperator Justinianus

Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus observandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum sit. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.4: Imperator Justinianus

Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium , cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.5: Imperator Justinianus

Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.15: Imperator Justinianus

Sancimus omnes iudices sive in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa, quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. quod et in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.3.1.16: Imperator Justinianus

Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali culmine delegati. quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.1.17: Imperator Justinianus

Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.3.1.18: Imperator Justinianus

Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum. tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. id. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.3.28.4: Imperatores Severus, Antoninus

Cum ex causa fideicommissi secundum decretum praetoris in libertate morati sitis , filios etiam susceperitis, quamvis postea domini vestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente filio, non est aequum fieri vobis libertatis quaestionem. * idem aa. sotericho et aliis. * <a 208 pp. vi id. mart. antonino iii et geta ii conss.>


CJ.3.2.0. De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus litium.

CJ.3.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis fuerit exhibitus, usque ad negotii terminum ab eo apparitore, cui primum traditus fuit, observari eum decernimus: si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit quinque librarum auri condemnatione multando. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad potitum vic. * <a 379 d. viii k. nov. ausonio et olybrio conss.>

CJ.3.2.3pr.: Imperator Justinianus

Omnibus iudicibus licentiam praestamus, sive his, quibus a nostro numine lites mandantur, illustribus vel spectabilibus vel clarissimis vel togatis fori cuiusque praefecturae vel aliis quibusdam, vel his, qui ex nostris iudicibus delegandas lites accipiunt, exsecutores si cessaverint causas eis instructas offerre, et removere ab exsecutione eos et alios idoneos supponere vel etiam multis adficere, sed si quidem illustres sint iudices, usque ad sex solidorum summam, sin autem alii, usque ad tres tantummodo aureos, et ad iudices quorum interest referre, quatenus militia exuti poenas luant corporales. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss.>

CJ.3.2.3.1: Imperator Justinianus

Nostris autem amplissimis iudicibus licentia sit et maiores poenas et corporales maculas exsecutoribus imponere, si male fuerint circa lites versati, ut sciant non esse causas a se deludendas nec lucri gratia aliquod eis vitium imponendum. <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss.>


CJ.3.3.0. De pedaneis iudicibus.

CJ.3.3.1: Imperator Gordianus

Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit. * gord. a. vicanis. * <a 242 pp. k. febr. attico et praetextato conss.>

CJ.3.3.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Placet nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut , si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. aug. cc. conss.>

CJ.3.3.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

( quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur: quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta videantur): dum tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent. <a 294 d. xv k. aug. cc. conss.>

CJ.3.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Placet, ut iudicibus, si quos gravitas tua disceptatores dederit, insinues, ut delegata sibi negotia lata sententia determinent: nec in his causis, in quibus pronuntiare debent et possunt, facultatem sibi remittendi patere ad iudicium praesidale cognoscant, maxime cum, et si iudicatio alicui litigatorum parti iniusta videatur, interponendae provocationis potestas a sententia ex omni causa prolata libera litigatoribus tribuatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad serapionem. * <a 294 d. viii k. april. antiochiae cc. conss.>

CJ.3.3.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Placuit, quotiens pedanei iudices dati post litem contestatam vel ad aliud iudicium necessario dirigantur vel publicae utilitatis ratione in alias provincias profiscantur vel diem obierint atque his rationibus negotiis coeptis finis non possit adhiberi, alium in locum eorum iudicem tribui qui negotium examinet, ne eiusmodi casibus intervenientibus impedimentum aliquod in persequendis litibus adferatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. firmino. * <a 303 d. x k. dec. dechioppe diocletiano viii et maximiano vii aa. conss.>

CJ.3.3.5: Imperator Julianus

Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem expectare provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. * iul. a. secundo pp. * <a 362 d. v k. aug. antiochiae mamertino et nevitta conss.>

CJ.3.3.6: Imperator Zeno

* zenon a. * <a 486 vel 487 >


CJ.3.4.0. Qui pro sua iurisdictione iudices dare darive possunt.

CJ.3.4.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In causarum delegationibus illud consultissime praecipimus observari, ut ita valeant, si ad iurisdictionem pertineant delegantis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.4.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis alienae iurisdictionis causam crediderit delegandam, nec praecepto cognitorem datum parientiam accomodare censemus et, contra leges obtemperaverit deleganti, omnia, quae ab ea delegatione geruntur, ita pro infectis haberi praecipimus, ac si ipsi qui delegaverant alienae iurisdictionis iudices resedissent, ut nec appellandi quidem necessitas victis adversus eas sententias imponatur. <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.4.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Haec, nisi iudices a nobis specialiter delegantibus dati aliis causas delegaverint iudicandas: nam his delegantibus nullo personarum causarumve habito tractatu appellationum ad eos iure iudicia remeabunt. <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>


CJ.3.5.0. Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.

CJ.3.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Generali lege decernimus neminem sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. in re enim propria iniquum admodum est alicui licentiam tribuere sententiae. * valens grat. et valentin. aaa. ad gracchum pu. * <a 376 lecta k. dec. valente v et valentiniano aa. conss.>


CJ.3.6.0. Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.

CJ.3.6.1: Imperator Gordianus

Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est. * gord. a. candidae. * <a 239 d. id. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In rebus, quae privati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae agemachae. * <a 294 d. xviiii k. febr. cc. conss.>

CJ.3.6.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio et constante conss.>


CJ.3.7.0. Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.

CJ.3.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Invitus agere vel accusare nemo cogitur. * diocl. et maxim. aa. camerio. * <a 284 d. id. oct. carino ii et numeriano conss.>


CJ.3.8.0. De ordine iudiciorum.

CJ.3.8.1: Imperatores Severus, Antoninus

Adite praesidem provinciae et ruptum esse testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 203 d. xiii k. dec. geta et plautiano conss.>

CJ.3.8.2: Imperator Antoninus

Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit. * ant. a. magnillae. * <a 213 pp. x k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.8.3: Imperatores valer., gallien.

Cum civili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit vel crimini prius instituto civilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere. * valer. et gallien. aa. demetrio. * <a 262 pp. non. gallieno a. v et faustino conss.>

CJ.3.8.4: Imperator Constantinus

Quoniam civili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur: ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem causam velut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium civili tribuat quaestioni. * constant. a. ad calpurnianum. * <a 336 d. id. mart. nepotiano et facundo conss.>


CJ.3.9.0. De litis contestatione.

CJ.3.9.1: Imperatores Severus, Antoninus

Res in iudicium deducta non videtur, si tantum postulatio simplex celebrata sit vel actionis species ante iudicium reo cognita. inter litem enim contestatam et editam actionem permultum interest. lis enim tunc videtur contestata, cum iudex per narrationem negotii causam audire coeperit. * sev. et ant. aa. valenti. * <a 202 d. k. sept. severo iii et antonino aa. conss.>


CJ.3.10.0. De plus petitionibus.

CJ.3.10.3: Imperator Justinianus

Odiosas contrahentium calliditates amputare properantes censemus, ut, si quis certa quantitate sibimet debita super ampliore pecunia per dolum et machinationem cautionem exegerit et ad iudicium debitorem vocaverit, si quidem ante inchoatam litem calliditatis eum paeniteat et veritatem debiti confessus fuerit, nullo eum dispendio praegravari: sin autem et liti praebuit exordium et in certaminibus negotii permanens arguatur de adiecta falsi quantitate, non solum ea, sed etiam toto debito eum fraudari: transactionibus scilicet et secundis confessionibus, sive insinuatae sint sive non, etiam in hoc casu suam obtinentibus firmitatem: talibus etenim cautionibus hoc obicere non oportet. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>


CJ.3.11.0. De dilationibus.

CJ.3.11.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium instructionis exhibendae postulatum dari conveniet. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

CJ.3.11.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

CJ.3.11.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et necessitas desideratae instructionis exegerit , non facile amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

CJ.3.11.2: Imperator Constantinus

Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est: illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, si praeter spem ad alienum iudicium trahitur. * const. a. ad ursum vic. * <a 314 d. ii non. mart. volusiano et anniano conss.>

CJ.3.11.3: Imperator Constantinus

Sive pars sive integra dilatio fuerit data, eo usque iudicis officium conquiescat, donec petiti temporis defluxerint curricula. feriae autem, sive repentinae sive sollemnes sint, dilationum temporibus non excipiantur, sed his connumerentur. * const. a. profuturo praef. annonae. * <a 318 d. vii id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>

CJ.3.11.4: Imperator Constantinus

A procedente iudice dilationem non convenit postulari, etiamsi utraque parte praesente tribuatur, cum non alias nisi causa cognita indulgeri queat et cognitio causae non interpellatione planaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, et, si forte dilationis petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam iudicis dirimatur. * const. a. ad catullinum procons. africae. * <a 318 d. v id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>

CJ.3.11.5: Imperator Constantinus

Cum a nobis fuerit ad appellationem consultationemve rescriptum, sive sit primo iudicio petita dilatio sive ea tributa non sit sive nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione, qua nec in iudiciis quidem cognitionum nostrarum dilatio tribui solet. * const. a. ad maximum. * <a 322 pp. romae viii k. april. probiano et iuliano conss.>

CJ.3.11.6: Imperatores Constantius, constans

Inter privatos et fiscum si aliqua lis mota fuerit, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non est deneganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. * constantius et constans aa. ad petronium vic. africae. * <a 340 d. v id. april. aquileiae acyndino et proculo conss.>

CJ.3.11.7: Imperatores Arcadius, Honorius

Nec de statu ac patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensuum novem spatia egredi concedatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. xii k. dec. theodoro cons.>


CJ.3.12.0. De feriis.

CJ.3.12.1: Imperatores Constantius, Maximianus

Quoniam consulis, an similis observantia a nobis adiciendarum feriarum, quae rebus feliciter gestis proveniunt, ad appellationum quoque tempora porrigenda sit, verine carissime, rescribi placuit experientiae tuae, ut in causis provocationum iugiter et sine additamento eiuscemodi dierum tempora scias servari debere et supra dictorum dierum in appellationum causis minime fieri adiectionem. * constantius et maxim. aa. et sev. et maximin. nobb. cc. verino.* <a 305 d. non. .... apollonio superioris constantio v et maximiano v cc. conss.>

CJ.3.12.2: Imperator Constantinus

Omnes iudices urbanaeque plebes et artium officia cunctarum venerabili die solis quiescant. ruri tamen positi agrorum culturae libere licenterque inserviant, quoniam frequenter evenit, ut non alio aptius die frumenta sulcis aut vineae scrobibus commendentur, ne occasione momenti pereat commoditas caelesti provisione concessa. * const. a. helpidio. * <a 321 pp. v non. mart. crispo ii et constantino ii conss.>

CJ.3.12.3: Imperator Constantinus

A nullo iudice praesumi decet, ut auctoritate sua ferias aliquas condat. nec enim imperiales ferias vocari oportet, quas administrator edixerit, ac per hoc, si nomine eximuntur, etiam fructu carebunt. * constant. a. ad severum. * <a 323 d. id. april. sirmi severo et rufino conss.>

CJ.3.12.4pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Publicas ac fiscales causa tua sinceritas etiam feriatis geminis mensibus, hoc est sine aliqua intermissione, discingat. * valentin. valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 369 iiii non. mai. tyberiade valentiniano np. et victore conss.>

CJ.3.12.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Pistoriis quoque causis isdem diebus ratum in futurum examen adhibebit. <a 369 iiii non. mai. tyberiade valentiniano np. et victore conss.>

CJ.3.12.5: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Quadraginta diebus, qui auspicio caerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur criminalium quaestionum. * valentin. valens et grat. aaa. albuciano vic. macedoniae. * <a 380 d. vi k. april. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.3.12.6pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnes dies iubemus esse iuridicos. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Kalendarum quoque ianuarium consuetos dies otio mancipamus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

His adicimus natalicios dies urbium maximarum romae atque constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum christi et quo tempore commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Parem necesse est habere reverentiam, ut ne apud ipsos arbitros vel a iudicibus flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum, nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariae functionis et omnium publicorum privatorumque debitorum differatur exactio. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus conquiescant. in his tamen emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his acta non prohibeantur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. vi k. iun. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.3.12.8: Imperatores Honorius, Theodosius

Provinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus latronum et maxime isaurorum nullum quadragesimae nec venerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 408 d. v k. mai. constantinopoli basso et philippo conss.>

CJ.3.12.9pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Dies festos, dies maiestati altissimae dedicatos nullis volumus voluptatibus occupari nec ullis exactionum vexationibus profanari. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.3.12.9.1: Imperatores Leo, Anthemius

Dominicum itaque diem semper honorabilem ita decernimus venerandum, ut a cunctis exsecutionibus excusetur, nulla quemquam urgueat admonitio, nulla fideiussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, advocatio delitescat, sit idem dies a cognitionibus alienus, praeconis horrida vox silescat, respirent a controversiis litigantes, habeant foederis intervallum, ad se veniant adversarii non timentes, subeat animos vicaria paenitudo, pacta conferant, transactiones loquantur. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.3.12.9.2: Imperatores Leo, Anthemius

Nec tamen haec religiosi diei otia relaxantes obscaenis quemquam patimur voluptatibus detineri. nihil eodem die sibi vindicet scaena theatralis aut circense certamen aut ferarum lacrimosa spectacula: etiam si in nostrum ortum aut natalem celebranda sollemnitas inciderit, differatur. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.3.12.9.3: Imperatores Leo, Anthemius

Amissionem militiae, proscriptionem patrimonii sustinebit, si quis umquam hoc die festo spectaculis interesse vel cuiuscumque iudicis apparitor praetextu negotii publici seu privati haec quae hac lege statuta sunt crediderit temeranda. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>


CJ.3.13.0. De iurisdictione omnium iudicum et de foro competenti.

CJ.3.13.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Non quidem fuit iudex procurator noster in lite privatorum: sed cum ipsi eum iudicem elegeritis et is consentientibus adversariis sententiam tulerit, intellegitis vos adquiescere debere rei ex consensu vestro iudicatae, cum et procurator iudicandi potestatem inter certas habeat personas, et vos incongruum eum esse vobis iudicem scientes tamen audientiam eius elegistis. * sev. et ant. aa. severo et aliis. * <a 214 d. ii id. ian. messala et sabino conss.>

CJ.3.13.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quod et in aliis similibus iudiciis tam in actionem proponentis quam in exceptionem opponentis persona locum habebit. <a 214 d. ii id. ian. messala et sabino conss.>

CJ.3.13.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iuris ordinem converti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium habet reus vel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit, ibi tantum eum conveniri oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 pp. vi k. sept. aa. conss.>

CJ.3.13.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Privatorum consensus iudicem non facit eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae continet auctoritatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. iudae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>

CJ.3.13.4: Imperator Constantinus

Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet examen, nec prius praefecti praetorio aut comitis orientis vel alterius spectabilis iudicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta ad sacrum auditorium veniat. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 pp. k. oct. basso et ablabio conss.>

CJ.3.13.5pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

In criminali negotio rei forum accusator sequatur. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.3.13.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Is vero, qui suam causam sive criminalem sive civilem sine caelesti oraculo in vetito vocabit examine aut exsecutionem poposcerit militarem, actor quidem propositi negotii actione multetur, reus vero pro condemnato habeatur: et tribuni sive vicarii capitalem sibi animadversionem subeundam esse cognoscant, si vel suam vel militum exsecutionem interdictam praebuerint. <a 397 d. xv k. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.3.13.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Magisteriae potestati inter militares viros vel privato actore in reum militarem etiam civilium quaestionum audiendi concedimus facultatem, praesertim cum id ipsum e re esse litigantium videatur constetque militarem reum nisi a suo iudice nec exhiberi posse nec, si in culpa fuerit, coerceri. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. v k. mai. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.3.13.7pr.: Imperator Anastasius

Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum, ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem et praeceptiones declinare conari. * anastas. a. constantino pp. * <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>

CJ.3.13.7.1: Imperator Anastasius

Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiae seu cinguli vel dignitatis praerogativam in hac parte suppetere, sed eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt vel fuerint seu dignitatem aliquam praetendunt, sine quadam fori praescriptione his iudicibus tam in publicis quam in privatis causis oboedire compelli, ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis , quam praeter militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio videtur respicere, ita tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>

CJ.3.13.7.2: Imperator Anastasius

His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint, militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>


CJ.3.14.0. Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas cognoscat et ne exhibeantur.

CJ.3.14.1pr.: Imperator Constantinus

Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. * const. a. ad andronicum. * <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss.>

CJ.3.14.1.1: Imperator Constantinus

Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss.>


CJ.3.15.0. Ubi de criminibus agi oportet.

CJ.3.15.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quaestiones eorum criminum, quae legibus aut extra ordinem coercentur, ubi commissa vel inchoata sunt vel ubi reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis notum est. * sev. et ant. aa. laurinae. * <a 196 pp. iiii non. oct. dextro ii et prisco conss.>

CJ.3.15.2: Imperatores Severus, Antoninus

Sciens liberum venumdando plagii crimen committit. ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex, si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit, causam cognoscet. * sev. et ant. aa. et cc. nicae. * <a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss.>


CJ.3.16.0. Ubi de possessione agi oportet.

CJ.3.16.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Ubi aut vis facta dicitur aut momentaria possessio postulanda est, ibi loci iudicem adversus eum qui possessionem turbavit convenit iudicare. * valentin. et valens aa. ad festum procons. africae. * <a 366 d. viii k. iun. gratiano nobilissimo puero et dagalaifo conss.>


CJ.3.17.0. Ubi fideicommissum peti oportet.

CJ.3.17.1: Imperatores Severus, Antoninus

Fideicommissum ibi petendum esse, ubi hereditas relicta est, dubitari non oportet. * sev. et ant. aa. demetrio. * <a 204 pp. viii k. sept. cilone ii et libone conss.>


CJ.3.18.0. Ubi conveniatur qui certo loco dare promisit.

CJ.3.18.1: Imperator Alexander Severus

Qui certo loco se soluturum pecuniam obligat, si solutioni satis non fecerit, arbitraria actione et in alio loco potest conveniri: in qua venit aestimatio, quod alterutrius interfuit suo loco potius quam in eo in quo petitur solvi. * alex. a. heraclidae. * <a 225 d. vi id. mart. fusco ii et dextro conss.>


CJ.3.19.0. Ubi in rem actio exerceri debet.

CJ.3.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In rem actio non contra venditorem, sed contra possidentem competit. frustra itaque desideras non tecum congredi, sed cum auctore tuo dominium vindicantem, cum te possidere contendas. nam si denuntiasti ei qui tibi vendidit, intellegit evictionis periculum. nec enim iurisdictionis forma in eadem provincia constitutis tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia provincia dicis consistere, debet immutari. * diocl. et maxim. aa. et cc. pancratio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>

CJ.3.19.2pr.: Imperator Constantinus

Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in iudicio dominum nominare, ut, sive in eadem civitate degat sive in agro sive in alia provincia sit, certo dierum spatio ab iudice finiendo eoque ad notionem eius perducendo, vel ipse in locis in quibus praedium situm est perveniens vel procuratorem mittens actoris intentiones excipiat. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss.>

CJ.3.19.2.1: Imperator Constantinus

Si vero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum est facere maluerit, tamquam lite quae ei ingeritur ex die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam longi temporis praescriptionem contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit et tunc in eadem voluntate eo permanente negotium summatim discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni adlegatione absenti de principali quaestione servata. <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss.>

CJ.3.19.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Actor rei forum, sive in rem sive in personam sit actio, sequitur. sed et in locis, in quibus res propter quas contenditur constitutae sunt, iubemus in rem actionem adversus possidentem moveri. * grat. valentin. et theodos. aaa. * <a 385 d. x k. iul. constantinopoli arcadio et bautone conss.>


CJ.3.20.0. Ubi de hereditate agatur et ubi scripti heredes in possessionem mitti postulare debent.

CJ.3.20.1: Imperatores valer., gallien.

Illic, ubi res hereditarias esse proponis, heredes in possessionem rerum hereditarium mitti postulandum est. ubi autem domicilium habet qui convenitur, vel si ibi ubi res hereditariae sitae sunt degit, hereditatis erit controversia terminanda. * valer. et gallien. aa. messiae. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculare et donato conss.>


CJ.3.21.0. Ubi agi oportet de ratiociniis tam privatis quam publicis.

CJ.3.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, qui aliena negotia sive ex tutela sive quocumque alio titulo administravit, ubi haec gessit, rationem oportet reddere. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. * <a 293 s. xiiii k. sept. aa. conss.>

CJ.3.21.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Nemo post depositum cingulum privatae vitae redditus ob negotium, quod militiae causa est ei exortum praestandi ratiocinii gratia eius numeri, in quo militavit vel quem ipse gessit a quocumque pulsatus fori praescriptionibus utatur. unumquemque enim super huiuscemodi causis, id est publicis, quas dum militaret exercuit, super ratiociniis militaribus, per quae suos contubernales adflixisse adseritur, in militari oportet iudicio respondere, in quo et instructio sufficiens et nota testimonia et verissima possunt documenta praestari. * honor. et theodos. aa. macedonio mag. mil. * <a 423 d. prid. k. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>


CJ.3.22.0. Ubi causa status agi debeat.

CJ.3.22.1: Imperator Alexander Severus

Quae a te, cum tibi serviret, refugit et in aliam provinciam se contulit, libertatem sibi vindicans non iniuria eo loco litigare compellenda est, unde quasi fugitiva recessit. ideoque remittere eam in qua serviret praeses provinciae qui eo loco ius repraesentat curae habebit: sed non ubi deprehensa est audiri debet. * alex. a. aurelio aristocrati. * <a 231 pp. xiii k. sept. pompeiano et peligno conss.>

CJ.3.22.2: Imperator dec.

Procuratores nostros status causas examinare non posse omnibus notum est. * dec. a. et dec. et quintus cc. felici. * <a 250 pp. k. dec. decio a. ii et grato conss.>

CJ.3.22.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in possessione libertatis constituta es, cum in status etiam quaestione actor rei forum sequi debeat, ibi causam liberalem agi oportet, ubi consistit quae ancilla dicitur, licet senatoria dignitate actor decoretur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zenonidi. * <a 293 d. prid. id. april. byzantio aa. conss.>

CJ.3.22.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ex possessione servitutis in libertatem quis proclamat, ibi agi oportere status causam, ubi domicilium constitutum habet qui se dominum dicit, non est ambigui iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. sisinniae. * <a 294 d. ii non. mart. byzantio cc. conss.>

CJ.3.22.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iam dudum a nobis statutum est, ut, si quae causae libertinitatis est servitutis in provinciis inter fiscum et privatos exorerentur, ad rationalem vel magistrum privatae rei, hoc est unde mota est quaestio, remitterentur, si quae vero ingenuitatis essent, a rectore provinciae examinarentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeni praesidi insularum. * <a 294 d. iiii non. aug. cc. conss.>

CJ.3.22.6: Imperator Justinianus

In litibus, in quibus utrum ingenuus an libertinus sit aliquis quaeritur, quinquennii divisionem, post quod divino auditorio opus esse veteres leges praecipiebant, in posterum cessare sancimus et huiusmodi lites etiam post memoratum tempus ad exemplum ceterarum vel in provinciis apud earum moderatores vel in hac alma urbe apud competentia maxima iudicia examinari. quod etiam, si clarissima persona super tali condicione vel etiam servili quaestionem patiatur, tenere censemus. * iust. a. menae pp. * <a 528 vel 529 d. iii non. aug.>


CJ.3.23.0. Ubi quis de curiali vel cohortali aliave condicione conveniatur.

CJ.3.23.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis vel curiae vel officiis iudicum aut aliis quibuscumque corporibus obnoxius intra provinciam ab his erit quos aufugerat comprehensus, non expectata eius iudicis notione, sub quo per ambitum coeperat militare, penitusque emendicati honoris praescriptione submota ab iudice, qui in locis aditus fuerit, audiatur manifestarumque rerum probatione convictus eorum societati quos declinaverat adgregetur. * arcad. et honor. aa. florentino pu. * <a 397 d. xii k. aug. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.3.23.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac perpetua lege sancimus provincialibus iudiciis non posse fori praescriptionem opponere eos, qui ad curiam vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis vel aliis corporibus obnoxii sunt, eos etiam, qui superexactiones vel concussiones perpetrasse firmentur: exceptis videlicet his qui armata militia praediti sunt, vel aliis qui speciali beneficio principali sese defendant, ita tamen ut, cui ex militaribus viris curiae nomen vel cohortalis officii quaestio ingeratur , rector provinciae super eius nomine tam ad sedem tuae magnificentiae quam ad magisteriam vel ad competentem referat potestatem, ut hi, qui velut debiti postulentur, provinciali iudicio destinati ibi eventum iudicii expectent, ubi iura moveri praecipiunt huiusmodi quaestiones. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.23.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Super publicis autem functionibus et debitis nemini liceat fori praescriptionem opponere praeter eos qui specialiter excepti sunt. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.23.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ceteros excelsae tuae sedis et rectorum provinciarum in quolibet negotio declinare minime posse iudicium decernimus, ita ut, qui tam saluberrimam legem pertinaciter violare temptaverint, sciant a moderatoribus provinciarum adversus se tamquam in contumaces sententiam proferendam. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>


CJ.3.24.0. Ubi senatores vel clarissimi civiliter vel criminaliter conveniantur.

CJ.3.24.1: Imperator Constantinus

Quicumque non illustris, sed tantum clarissima dignitate praeditus virginem rapuerit vel fines aliquos invaserit vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam in qua facinus perpetravit publicis legibus subiugetur nec fori praescriptione utatur. omnem enim huiusmodi honorem reatus excludit. * const. a. ad octavianum com. hispaniarum. * <a 317 d. prid. non. dec. serdicae. acc. v non. mart. cordubae gallicano et basso conss.>

CJ.3.24.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Senatores in pecuniariis causis, sive in hac urbe sive in suburbanis degunt, in iudicio tam praetorianae quam urbicariae praefecturae nec non magistri officiorum ( quotiens tamen ad eum nostrae pietatis emanaverit iussio), in provinciis vero ubi larem fovent aut ubi maiorem bonorum partem possident et adsidue versantur respondebunt. * valens grat. et valentin. aaa. ad senatum. * <d. k. mart.>

CJ.3.24.3pr.: Imperator Zeno

Quotiens viro forte patricio vel ex patricio vel ei, quem praetorianae vel urbicariae amplissimae sedis administratio illustravit, vel consulari viro, quem tam ordinaria processio quam sacra nostrae pietatis pariter sublimavit oratio, quive magisteriae potestatis sudoribus clarus factus est, vel ei, qui magistri officiorum vel quaestoris officio functus aut sacri nostrae pietatis cubiculi praepositus post depositam administrationem senatorio ordini sociatus est, aut cui nostra serenitas domesticorum scholam regendam mandavit cuive sacros nostri numinis thesauros aut res privatas nostrae pietatis vel serenissimae augustae nostrae coniugis gubernandas iniunxit, post depositam videlicet administrationem cr imen publicum privatumve, cui tamen non per procuratorem respondere liceat, in hac alma urbe vel in provinciis commoranti ingeratur, nullius alterius iudicis nisi nostrae pietatis huiusmodi esse cognitionem vel sacri tantummodo cognitoris , cui nostra serenitas huiusmodi negotii audientiam vice sua sacris apicibus mittendis mandaverit, ita tamen, ut apud talem iudicem, nullius officii vel scholae intercedente ministerio, more atque habitu sacrarum consultationum absque ulla videlicet observatione dierum fatalium introductae causae, viris devotissimis sacri nostri scrinii libellensibus sollemnia implentibus, audiantur: eo qui in crimen vocatus erit, ne quas ante probationes iniurias patiatur, sedendi quoque in aliqua secretarii parte, quae iudicibus inferior, altercantibus vero superior esse videatur, habituro licentiam. * zeno a. arcadio pp. * <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.1: Imperator Zeno

Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos, ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum, contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis audituro licebit, ut intentatum apud se crimen , si patefactum fuisset, ad principalem referat notionem. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.1a: Imperator Zeno

Ultionis autem tantis inferendae dignitatibus modus non nisi in principis residebit arbitrio, cum sit certum oportere accusatoris calumniam ( reo videlicet protinus absolvendo) inconsulta quoque nostra serenitate prout leges sanciunt coerceri, nisi forte accusator quoque non minoris quam reus sit dignitatis: in hoc namque casu super coercenda huiusmodi accusatoris calumnia non immerito consulenda erit principalis auctoritas. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.2: Imperator Zeno

Viros autem illustres in hac inclita urbe degentes, qui sine administratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem praerogativam nostrae iussionis meruerint, ut quod non egerint videantur egisse, in criminalibus causis magnificae tuae sedis et illustrissimae urbicariae praefecturae nec non etiam viri magnifici magistri officiorum ( quotiens tamen ad eius iudicium specialis nostrae pietatis emanaverit iussio) sententiis respondere decernimus, ita ut huiusmodi viri sedendi quidem in cognitionibus dicendis minime sibi vindicent facultatem. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.2a: Imperator Zeno

Sciant autem ipsi quoque nec de se vel suis facultatibus iudicaturos aliquid nec probatis criminibus, nisi prius ad nostram pietatem rettulerint, posse statuere. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.3: Imperator Zeno

Quotiens autem viri illustres in provinciis constituti ( non hi tamen, quorum cognitio ad nostram maiestatem vel ad vice nostri numinis auditurum pertineat) in querimoniam fuerint criminalem vocati, et sedendi, cum celebratur cognitio, in secretariis iudicantium ius consequantur et iudices patefactis quoque criminibus ferendis contra huiusmodi viros vel facultates eorum sententiis abstineant, dum nostrae pietatis ad suas meruerint relationes responsum: supplicio videlicet, quod accusatoribus patefacta eorum calumnia ingerendum est, nec apud provinciales iudices, si non, sicut superius dictum est, similem dignitatem habeant, differendo. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >


CJ.3.25.0. In quibus causis militantes fori praescriptione uti non possunt.

CJ.3.25.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnes omnino domesticos et agentes in rebus et quaecumque alia praetenditur militia vel dignitas sub moderatoribus provinciarum pro functionibus publicis respondere nulla fori praescriptione valitura sancimus, si hac qui exiguntur publica debita uti temptaverint. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. xiii k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.3.25.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Immo et in aliis privatis actionibus occupatos volumus respondere, qui per provincias negotiantur vel conductorum vocabulis, cum non armata militia praediti sunt, defenduntur, sive domorum divinarum sive virorum potentium seu cuiuslibet condicionis sunt conductores, nisi forte commeatum ad rem propriam componendam unius anni indutias ostenderint se accepisse. <a 439 d. xiii k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.3.25.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eadem forma servanda in his etiam, qui mercandi et militandi sacra beneficia meruerunt, ut etiam ipsi rectoribus provinciarum respondeant. <a 439 d. xiii k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>


CJ.3.26.0. Ubi causae fiscales vel divinae domus hominumque eius agantur.

CJ.3.26.1: Imperatores Severus, Antoninus

Non defensae mortis quaestionem apud procuratores nostros non oportere tractari quis ignorat, nec bona fisco peti posse, quam si de crimine constiterit apud eum , cui convictis poenam inrogare licet? plane defunctis homicidii reis apud procuratores quoque causam agendam esse ratio permittit. * sev. et ant. aa. dioscoro. * <a 197 pp. vii id. mai. laterano et rufino conss.>

CJ.3.26.2: Imperatores Severus, Antoninus

Non animadvertimus, cur causam ad officium procuratorum nostrorum pertinentem ad proconsulis notionem advocare velis. nam cum hoc quaeratur, an pater tuus mortem sibi consciverit metu alicuius poenae ac propterea bona fisco debeant vindicari, iam non de crimine aut poena mortui, sed de bonis quaerendum est. * sev. et ant. aa. aristae. * <a 207 d. xii k. oct. apro et maximo conss.>

CJ.3.26.3: Imperator Antoninus

Procurator meus, qui vice praesidis provinciae non fungitur, sicut exigere poenam desertae accusationis potest, ita iudicare, ut ea inferatur sententia sua, non potest. * ant. a. heliodoro. * <a 215 d. x k. sept. laeto et cereale conss.>

CJ.3.26.4pr.: Imperator Alexander Severus

Cum vendente procuratore meo emisse te praedia dicas, pretium eorum necessario solvere debes. * alex. a. maximae. * <a 233 pp. iiii id. oct. maximo et paterno conss.>

CJ.3.26.4.1: Imperator Alexander Severus

Cum his, quibus mandantibus eadem praedia emisse te et tradidisse dicas, agente te procurator meus, si eius audientiam elegeris, cognoscet, ut pecuniam quae pretii nomine tibi debetur et usuras quae fisco solvendae sunt consequi possis. <a 233 pp. iiii id. oct. maximo et paterno conss.>

CJ.3.26.5: Imperator Constantinus

Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat, omnibus concussionibus prohibendis. * const. a. ad ursum. * <a 315 d. non. febr. constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.3.26.6: Imperatores Constantius, constans

Si quis adversus conductorem nostrum aliquid agendum crediderit, viro illustri comiti rerum privatarum referri oportet, ne et iudici existimationis et officio eius salutis discrimen immineat. * constantius a. ad italicum. * <d. k. febr..... conss.>

CJ.3.26.7: Imperatores Constantius, constans

Dominicis colonis et patrimonialibus gravitatem tuam censuimus disceptatricem esse debere. duces enim et praepositos limitum et castrorum et rectores provinciarum evocandis et arcessendis colonis abstinere oportet. * constant. a. ad bulephorum rationalem summae rei. * <a 349 d. xvi k. mart. limenio et catullino conss.>

CJ.3.26.8: Imperator Constantius

Cum aliquid colonus aut servus rei privatae nostrae contra disciplinam publicam adseratur perpetrare, ad iudicium rectoris provinciae venire cogendus est, sic videlicet, ut praesente rationali vel procuratore domus nostrae inter eum et accusatorem causa tractetur et, si facinus fuerit adprobatum, iuris severitas exseratur. * constant. a. ad taurum pp. * <a 358 d. v non. mart. sirmi datiano et cereale conss.>

CJ.3.26.9: Imperatores Valentinianus, Valens

Universi fiduciam gerant, ut, cum quis eorum ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit vexatus iniuriis, super eius contumeliis vel depraedationibus deferre querimoniam sinceritati tuae vel rectori provinciae non dubitet et ad publicae sententiam vindictae sine aliqua trepidatione convolare. quae res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus, ut, si in provincialem hanc audaciam quisquam moliri fuerit ausus, publice vivus concremetur. * valentin. et valens aa. ad philippum vic. * <a 365 d. iii non. iul. heracliae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.3.26.10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullum ex officio rationalis, qui exactioni vel chartis inserviat, in alio iudicio adduci oportet, nisi forte cuiuspiam caput accusatio legibus instituta pulsaverit. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad polemium pp. * <a 385 d. ii k. mai. arcadio et bautone conss.>

CJ.3.26.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac lege sancimus, ut, sive agat domorum nostrarum colonus aut inquilinus aut servus seu pulsetur ab aliquo super criminali vel civili negotio, non alibi quam tui culminis ac viri spectabilis comitis domorum petatur examen: nullius adlegatione super fori praescriptione penitus admittenda. * theodos. et valentin. aa. artaxi praeposito sacri cubiculi. * <a 442 d. v id. april. eudoxio et dioscoro conss.>


CJ.3.27.0. Quando liceat sine iudice unicuique vindicare se vel publicam devotionem.

CJ.3.27.1pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque militum vel privatorum ad agros nocturnus populator intraverit aut itinera frequentata insidiis adgressionis obsederit, permissa cuicumque licentia dignus ilico supplicio subiugetur ac mortem quam minabatur excipiat et id quod intendebat incurrat. melius enim est occurrere in tempore, quam post exitum vindicare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad provinciales. * <a 391 d. k. iul. tatiano et symmacho conss.>

CJ.3.27.1.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Vestram igitur vobis permittimus ultionem et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto: nullus parcat militi, cui obviare telo oporteat ut latroni. <a 391 d. k. iul. tatiano et symmacho conss.>

CJ.3.27.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Opprimendorum desertorum facultatem provincialibus iure permittimus. qui si resistere ausi fuerint, in his velox ubicumque iubemus esse supplicium. cuncti etenim adversus latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum. * arcad. honor. et theodos. aaa. hadriano pp. * <a 403 d. v non. oct. theodosio a. et rumorido conss.>


CJ.3.28.0. De inofficioso testamento.

CJ.3.28.1: Imperatores Severus, Antoninus

Cum de inofficioso matris suae testamento filius dicere velit adversus eum, qui ex causa fideicommissi hereditatem tenet, non est iniquum hoc ei accommodari, ut perinde fideicommissarius teneatur, ac si pro herede aut pro possessore possideret. * sev. et ant. aa. victorino. * <a 193 pp. v k. iul. falcone et claro conss.>

CJ.3.28.2: Imperatores Severus, Antoninus

Quamvis de inofficioso testamento acturum te bonorum possessionem accepisse proponas, tamen scriptis heredibus auferre possessionem incivile est. * sev. et ant. aa. lucretio. * <a 196 d. iiii k. dec. dextro ii et prisco conss.>

CJ.3.28.3pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si mater filiis duobus institutis tertio post testamentum suscepto, cum mutare idem testamentum potuisset, hoc facere neglexisset, merito utpote non iustis rationibus neglectus de inofficioso querellam instituere poterat. * sev. et ant. aa. ianuario. * <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.3.28.3.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sed cum eam in puerperio vita cessisse proponas, repentini casus iniquitas per coniecturam maternae pietatis emendanda est. quare filio tuo, cui nihil praeter maternum fatum imputari potest, perinde virilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios heredes instituisset. <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.3.28.3.2: Imperatores Severus, Antoninus

Sin autem heredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso testamento actionem instituere non prohibetur. <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.3.28.5: Imperator Antoninus

Si pater tuus post litem contestatam vel postquam propositum habuisset inofficiosum fratris testamentum dicere te herede relicto decessit, causam coeptam vel quocumque modo illi placitam exsequi non prohiberis. * ant. a. aelio. * <a 211 pp. prid. non. oct. gentiano et basso conss.>

CJ.3.28.6: Imperator Antoninus

Cum quaeritur, an filii de inofficioso patris testamento possint dicere, si quartam bonorum mortis tempore testator reliquit, inspicitur. * ant. a. ingenuo. * <a 212 pp. vii k. iul. romae duobus aspris conss.>

CJ.3.28.7: Imperator Antoninus

Neptem defuncti actione de inofficioso testamento, quamvis pater eius emancipatus fuerat defunctus, experiri posse ignorare non debes. * ant. a. secundino. * <a 215 pp. vi k. iul. romae laeto ii et cereale conss.>

CJ.3.28.8pr.: Imperator Antoninus

Parentibus arbitrium dividendae hereditatis inter liberos adimendum non est, dum non minus, qui pietatis sibi conscius est, partis quae intestato defuncto potuit ad eum pertinere quarta ex iudicio parentis obtineat. * ant. a. florentino. * <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.8.1: Imperator Antoninus

Qui autem agnovit iudicium defuncti eo, quod debitum paternum pro hereditaria parte persolvit vel alio legitimo modo, etiamsi minus quam ei debebatur relictum est, si is maior viginti quinque annis est, accusare ut inofficiosam voluntatem patris quam probavit non potest. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.9: Imperator Antoninus

De inofficioso testamento militis vel iure militare vel civile facto vel centurionis vel tribuni numeri nec filios posse queri ius certum est. * ant. a. romanae. * <a 223 pp. id. mai. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.10: Imperator Antoninus

Si heredum quintiani, quem patrem tuum esse dicis, adversus quos de inofficioso testamento acturus eras, iure successionis bona ad fiscum pertinent, vel ipsius quintiani bona utpote vacantia fiscus tenet, causam apud procuratorem meum agere potes. * ant. a. quintiliano. * <a 223 pp. ii id. aug. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.11: Imperator Antoninus

In harenam non damnato, sed sua sponte harenario constituto legitimae successiones integrae sunt, sicuti civitas et libertas manet. sed si testamentum parens eius fecit, neque de inofficioso testamento accusatio neque bonorum possessio ei competit: nam talem filium merito quis indignum sua successione iudicat, nisi et ipse similis condicionis est. * ant. a. ingenuo. * <a 224 pp. iiii k. ian. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.28.12: Imperator Antoninus

Si pater puellae, cuius vos curatores esse dicitis, filio ex semisse, ipsa autem ex triente et uxore ex reliquo sextante scriptis heredibus, fidei filiorum commisit, ut, si quis eorum intra viginti quinque annos aetatis decederet, superstitibus portionem suam restitueret, praeterea uxori, ut id, quod ex causa hereditatis ad eam pervenisset, filiis post mortem suam restitueret, fideicommisit, calumniosam inofficiosi actionem adversus iustum iudicium testatoris instituere non debetis, cum ex huiusmodi fideicommissaria restitutione tam matris quam fratris eius portio ad eam poterat pervenire. * ant. a. liciniano et diogeniano. * <a 229 pp. non. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.3.28.13: Imperator Gordianus

Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero ex septem unciis, adversus eum qui ex septem unciis heres scriptus fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem victum fuisse adlegas, pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamvis libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant. * gord. a. prisciano. * <a 239 pp. iii k. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.28.14: Imperator Gordianus

Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit, a falsi accusatione non submoveri placuit. idem observatur et si e contrario falsi crimine instituto victus postea de inofficioso actionem exercere maluerit. * gord. a. prisco. * <a 239 pp. vi k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.28.15: Imperator Philippus

Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. aphrodisiae. * <a 245 pp. v k. aug. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.28.16: Imperatores valer., gallien.

Contra maiores viginti quinque annorum duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure sit perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae officere non cessantibus non potest. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. theodotae. * <a 258 pp. id. aug. tusco et basso conss.>

CJ.3.28.17: Imperatores carinus, numer.

Cum filium tuum te praeterita sororem heredem instituisse proponas, inofficiosi querellam apud praesidem provinciae persequi potes. * carinus et numer. aa. florae. * <a 284 pp. prid. id. febr. carino ii et numeriano aa. conss.>

CJ.3.28.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum te pietatis religionem non violasse, sed mariti coniugium quod fueras sortita distrahere noluisse ac propterea offensum atque iratum patrem ad exheredationis notam prolapsum esse dicas, inofficiosi testamenti querellam inferre non vetaberis. * diocl. et maxim. aa. faustinae. * <a 286 pp. nicomediae xvi k. mart. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.28.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. * diocl. et maxim. aa. apollinari. * <a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss.>

CJ. c.3.28.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. * diocl. et maxim. aa. apollinari. * <a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss.>

CJ.3.28.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filia in orbitate patris relicta cum marito, cui matre volente nupsit, colens concordiam iustas offensionis post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex momentariis voluntatibus matris nupta atque vidua esse iure compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabiniano. * <a 294 d. non. ian. sirmi cc. conss.>

CJ.3.28.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fratris vel sororis filii, patrui vel avunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum frustra dicunt, cum nemo eorum qui ex transversa linea veniunt exceptis fratre et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. de falso sane per accusationem criminis queri non prohibentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. vi id. febr. cc. conss.>

CJ.3.28.22pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maritus tuus facto testamento te quidem ex asse scripsit heredem, filia autem quam habuit in potestate exheredata facta minime probetur nihilque ei relictum est neque iustas causas offensae praestitisse convincatur, eam de inofficioso testamento patris querentem totam hereditatem obtinere posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. statillae. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.3.28.22.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si iam obtinuit vel postea vincat, quodcumque maritus mortis suae tempore debuisse tibi perhibetur, idem ab ea reddi oportet. <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.3.28.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Testamenti factionem per testationem vos interdixisse matri profitentes iustitiam offensae manifeste testamini. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippae. * <a 294 d. v id. sept. cc. conss.>

CJ.3.28.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Testamentum militis filii familias in castrensi peculio factum neque a patre neque a liberis eius per inofficiosi querellam rescindi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. successo. * <a 294 d. iii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.28.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filiis matrem, quae de mariti moribus secus suspicetur, ita posse consulere iure compertum est, ut eos sub hac condicione instituat heredes, si a patre emancipati fuerint, atque eo pacto secundum tabulas bonorum possessionem patrem cum re accipere non videri, qui condicioni minime obtemperavit, neque ei nomine filiorum inofficiosi eo modo actionem posse competere, quibus nullam iniuriam fecerit mater, sed potius putaverit providendum, restituere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. menodoto. * <a 301 d. iiii non. iul. antiochiae titiano et nepotiano conss.>

CJ.3.28.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex tribus unciis herede instituto filio intra pubertatis annos directam non inutiliter a patre fieri substitutionem certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. serapioni suo s. * <a 304 d. v k. sept. nicomediae diocletiano viiii et maximiano viii aa. conss.>

CJ.3.28.27: Imperator Constantinus

Fratres vel sorores uterini ab inofficiosi actione contra testamentum fratris vel sororis penitus arceantur: consanguinei autem durante vel non agnatione contra testamentum fratris sui vel sororis de inofficioso quaestionem movere possunt , si scripti heredes infamiae vel turpitudinis vel levis notae macula adsparguntur vel liberti, qui perperam et non bene merentes maximisque beneficiis suum patronum adsecuti instituti sunt, excepto servo necessario herede instituto. * const. a. ad lucrium verinum. * <a 319 d. id. april. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.3.28.28pr.: Imperator Constantinus

Liberi de inofficioso querellam contra testamentum parentum moventes probationes debent praestare, quod obsequium debitum iugiter, prout ipsius naturae religio flagitabat, parentibus adhibuerunt, nisi scripti heredes ostendere maluerint ingratos liberos contra parentes extitisse. * const. a. ad claudium praes. daciae. * <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.28.28.1: Imperator Constantinus

Sin autem mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem novissima laeserit voluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur. <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.28.28.2: Imperator Constantinus

Si tamen mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut hoc probato invita etiam adquiescat filii voluntati. <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.28.29pr.: Imperator Zeno

Quoniam novella constitutio divi leonis ante nuptias donationem a filio conferri ad similitudinem dotis quae a filia confertur praecepit, etiam ante nuptias donationem filio in quartam praecipimus imputari. * zeno a. sebastiano pp. * <a 479 d. k. mai. ipso a. ii conss.>

CJ.3.28.29.1: Imperator Zeno

Eodemque modo cum mater pro filia dotem vel pro filio ante nuptias donationem vel avus paternus aut maternus vel avia paterna aut materna pro sua nepte vel pro suo nepote vel proavus itidem vel proavia paterna aut materna pro sua pronepte vel pro suo pronepote dederit, non tantum eandem dotem vel donationem conferri, verum etiam in quartam partem ad excludendam inofficiosi querellam tam dotem datam quam ante nuptias donationem praefato modo volumus imputari, si ex substantia eius profecta sit, cuius de hereditate agitur. <a 479 d. k. mai. ipso a. ii conss.>

CJ.3.28.30pr.: Imperator Justinianus

Omnimodo testatorum voluntatibus prospicientes magnam et innumerabilem occasionem subvertendae eorum dispositionis amputare censemus et in certis casibus, in quibus de inofficiosis defunctorum testamentis vel alio modo subvertendis moveri solebat actio, certa et statuta lege tam mortuis consulere quam liberis eorum vel aliis personis, quibus eadem actio competere poterat: ut, sive adiciatur testamento de implenda legitima portione sive non, firmum quidem testamentum sit, liceat vero his personis, quae testamentum quasi inofficiosum vel alio modo subvertendum queri poterant, id quod minus portione legitima sibi relictum est ad implendam eam sine ullo gravamine vel mora exigere, si tamen non ingrati legiti mis modis arguantur, cum eos scilicet ingratos circa se fuisse testator edixit: nam si nullam eorum quasi ingratorum fecerit mentionem, non licebit eius heredibus ingratos eos nominare et huiusmodi quaestionem introducere. et haec quidem de his personis statuimus, quarum mentionem testantes fecerint et aliquam eis quantitatem in hereditate vel legato vel fideicommisso, licet minorem legitima portione, reliquerint. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.30.1: Imperator Justinianus

Sin vero vel praeterierint aliquam eorum personam iam natam vel ante testamentum quidem conceptam, adhuc vero in ventre constitutam, vel exheredatione vel alia eorum mentione facta nihil eis penitus reliquerint, tunc vetera iura locum habere sancimus, nullam ex praesenti promulgatione novationem vel permutationem acceptura. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.30.2: Imperator Justinianus

Imputari vero filiis aliisque personis, quae dudum ad inofficiosi testamenti querellam vocabantur, in legitimam portionem et illa volumus, quae occasione militiae ex pecuniis mortui eisdem personis adquisitae posse lucrari eas manifestum est, eo quod talis sit militia, ut vendatur vel mortuo militante certa pecunia ad eius heredes perveniat, ita tamen, ut ille gradus eiusdem militiae inspiciatur, quem morte testatoris militans obtinet, ut tanta ei pecunia in legitimam portionem computetur, quantam dari statutum est, si in eo gradu mortuus esset is, qui militiam ex pecuniis testatoris adeptus est. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.30.3: Imperator Justinianus

Exceptis solis viris spectabilibus silentiariis sacri nostri palatii, quibus praestita iam specialia beneficia tam de aliis capitulis quam de pecuniis super memorata militia a parentibus eorum datis, ne in legitimam portionem eis computentur, rata esse praecipimus: in ceteris vero personis praedictam observationem tenere volumus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.31: Imperator Justinianus

Quae nuper ad testamenta conservanda nec facile retractanda sanximus, ut ratione falcidiae minime illis personis derelicta, quae ad inofficiosi testamenti querellam ex prioribus vocabantur legibus, non periclitentur testamenta, sed quod deest legitimae portioni, id est quartae parti ab intestato successionis, tantum repleatur, exceptis illis quibus nihil in testamento derelictum est, in quibus prisca iura illibata servavimus, etiam ad testamenta sine scriptis facienda locum habere sancimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.3.28.32: Imperator Justinianus

Quoniam in prioribus sanctionibus illud statuimus, ut, si quid minus legitima portione his derelictum sit, qui ex antiquis legibus de inofficioso testamento actionem movere poterant, hoc repleatur nec occasione minoris quantitatis testamentum rescindatur, hoc in praesenti addendum esse censemus, ut, si condicionibus quibusdam vel dilationibus aut aliqua dicpositione moram vel modum vel aliud gravamen introducente eorum iura, qui ad memoratam actionem vocabantur, minuta esse videantur, ipsa condicio vel dilatio vel alia dispositio moram vel quodcumque onus introducens tollatur et ita res procedat, quasi nihil eorum testamento additum esset. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. ii k. april. constantinopoli dec io vc. cons.>

CJ.3.28.33pr.: Imperator Justinianus

Si quis suo testamento maximam quidem portionem libero derelinquat, minusculam autem alii vel aliis de sua stirpe progenitis, ipsam tamen legitimam sive in hereditate vel in legato vel in fideicommisso, ut non possit locus de inofficiosi testamenti querellae fieri, et ille quidem, qui ex parvulo genitoris sui consequitur substantiam, eam suscipere maluerit, qui autem ex maiore parte eam amplexus est, sive unus vel si plures sint, non statim et sine contentioso proposito vel ulla mora eam restituere voluerit, sed expectato iudiciorum strepitu et multis variisque certaminibus habitis post longum tempus ex sententia iudicis vix eam reddiderit, crudelitatem eius competenti poena adgredimur, ut, si haec fuerint subsecuta, non tantum in quod testator voluit eum restituere condemnetur, s ed etiam aliam tertiam partem quantitatis, quae fuerat in testamento derelicta, modis omnibus reddere, ut avaritia eius legitimis ictibus feriatur: aliis omnibus, quae in eodem testamento vel elogio scripta sunt, pro sui tenore ad effectum perducendis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.3.28.33.1: Imperator Justinianus

Legis autem veteris iniquitatem tollentes, ut non diutius erubescat posita, quam iulius paulus in suis scripsit quaestionibus, hanc piissimam adgredimur sanctionem. cum enim infantem suum non posse ingratum a matre sua vocari scripsit neque propter hoc ab ultima suae matris hereditate repelli, nisi hoc odio sui fecerit mariti, ex quo infans progenitus est, hoc iniquum iudicantes, ut alieno odio alius praegravetur, penitus delendum esse sancimus et huiusmodi causam liberis non tantum infantibus, sed etiam quamcumque aetatem agentibus opponi minime concedimus, cum possit sub condicione emancipationis hereditatem suam mater filio derelinquens et patris odium punire et iuri filii sui minime nocere nec suam ma turam fallere. satis enim crudele nobis esse videtur eum qui non sentit ingratum existimari. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.3.28.34pr.: Imperator Justinianus

Si quis filium suum exheredatum fecerit alio scripto herede, reliquerit autem ex eo nepotem vel vivum vel in ventre nurus suae constitutum, deliberante vero scripto herede filius decesserit, nulla hereditatis petitione ex nomine de inofficioso constituta vel praeparata omne adiutorium nepotem dereliquit. nec enim pater nepoti aliquod ius, cum decesserit, contra patris sui testamentum dereliquit , quia postea et adita est ab extraneo hereditas et supervixit avo pater eius, ut neque ex lege vellaea possit in locum patris sui succedere et rescindere testamentum. et hoc nonnulli iuris consulti in medio proponentes inhumane reliquer unt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.34.1: Imperator Justinianus

Sed nos, qui omnes subiectos nostros et filios et nepotes habere existimamus adfectione paterna et imitatione, secundum quod possibile est omnium commodo prospicientes iubemus in tali specie eadem iura nepoti dari, quae filius habebat, et nisi praeparatio facta est ad inofficiosi querellam instituendam, tamen posse nepotem eandem causam proponere: et si non heres apertissimis probationibus ostenderit ingratum patrem nepotis circa testatorem fuisse, testamento remoto ab intestato eum vocari, nisi certa quantitas patri eius minor parte legitima relicta est: tunc etenim secundum novellam nostri numinis constitutionem repletio quartae partis nepoti superest, si qua patri eius competebat: et perfruatur nostro beneficio a vetustate quidem neglectus, a nostro autem vigore recreatus, nisi pater adhuc superstes vel repudiavit querellam vel quinquennium tacuit, scilicet post aditam hereditatem. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35pr.: Imperator Justinianus

Si quando talis concessio imperialis processerit, per quam libera testamenti factio conceditur, nihil aliud videri principem concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem. neque enim credendum est romanum principem qui iura tuetur huiusmodi verbo totam observationem testamentorum multis vigiliis excogitatam atque inventam velle everti. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.1: Imperator Justinianus

Illud etiam sancimus, ut, si quis a patre certas res vel pecunias accepisset et pactus fuisset, quatenus de inofficiosi querella adversus testamentum paternum minime ab eo moveretur, et post obitum patris filius cognito paterno testamento non agnoverit eius iudicium, sed oppugnandum putaverit, vetere iurgio exploso huiusmodi pacto filium minime gravari secundum papiniani responsum, in quo definivit meritis filios ad paterna obsequia provocandos quam pactionibus adstringendos. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.1a: Imperator Justinianus

Sed hoc ita admittimus, nisi transactiones ad heredes paternos filius celebraverit, in quibus apertissime iudicium patris agnoverit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.2: Imperator Justinianus

Et generaliter definimus, quando pater minus legitima portione filio reliquerit vel aliquid dederit vel mortis causa donatione vel inter vivos sub ea condicione , ut haec inter vivos donatio in quartam ei computetur, si filius post obitum patris hoc quod relictum vel datum est simpliciter agnoverit, forte et securitatem heredibus fecerit quod ei relictum est accepisse, non adiciens nullam sibi superesse de repletione quaestionem, nullum filium sibi facere praeiudicium, sed legitimam partem repleri, nisi hoc specialiter sive in apocha sive in transactione scripserit vel pactus fuerit, quod contentus relicta vel data parte de eo quod deest nullam habet quaestionem: tunc etenim omni exclusa querella paternum amplecti compellitur iudicium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.3: Imperator Justinianus

Quae omnis sanctio suas radices extendat non solum ad filium vel filiam, sed etiam ad omnes personas, quae de inofficioso querellam contra mortuorum ultima elogia possunt movere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36pr.: Imperator Justinianus

Scimus ante constitutionem fecisse, qua cautum est, si pater minorem debita portionem filio suo reliquisset, omnimodo, etsi non adiciatur viri boni arbitratu repleri filio, attamen ipso iure inesse eandem repletionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1: Imperator Justinianus

Quaerebatur itaque, si quis rem donatam vel inter vivos vel mortis causa vel in testamento relictam agnoverit et pro parte sua habuerit, deinde eadem res evicta vel tota vel pro parte fuerit, an debeat ex nostra constitutione pars legitima post evictionem suppleri: vel si ex lege falcidia minuantur legata vel fideicommissa vel mortis causa donationes, debet tamen ex hoc casu supplementum introduci: ne, dum totam falcidiam accipere heres nititur, etiam totum commodum hereditatis amittat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1a: Imperator Justinianus

Sancimus itaque in omnibus istis casibus, sive in totum evictio subsequatur sive in partem, emendari vitium et vel aliam rem vel pecunias restitui vel repletionem fieri, nulla falcidia interveniente, ut, sive ab initio minus fuerit derelictum sive extrinsecus qualiscumque causa interveniens aliquod gravamen imponat vel in quantitate vel in tempore, hoc modis omnibus repleri et nostrum iuvamen purum filiis inferri. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1b: Imperator Justinianus

Repletionem autem fieri ex ipsa substantia patris, non si quid ex aliis causis filius lucratus est vel ex substitutione vel ex iure adcrescendi, puta usus fructus: humanitatis etenim gratia sancimus ea quidem omnia quasi iure adventicio eum lucrari, repletionem autem ex rebus substantiae fieri. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1c: Imperator Justinianus

Cum autem quis extraneo herede instituto filio suo restituere eum hereditatem suam, cum moriatur, disposuerit, vel in tempus certum restitutionem distulerit, quia nostra constitutio, quae antea posita est, omnem dilationem omnem moram censuit esse abstrahendam, ut quarta pars pura et mox filio restituatur, in huiusmodi specie quid faciendum sit, dubitabatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1d: Imperator Justinianus

Sancimus itaque quartae quidem partis restitutionem iam nunc celebrari non expectata nec morte heredis nec temporis intervallo, reliquim autem, quod post legitimam portionem restat, tunc restitui, quando testator disposuit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1e: Imperator Justinianus

Sic etenim filius suam habebit portionem integram et qualem leges et nostra constitutio definivit, et scriptus heres commodum quod ei testator dereliquit cum legitimo moderamine sentiet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.2: Imperator Justinianus

Illud praeterea sancimus, ut tempora de inofficiosi querellae ab adita hereditate secundum ulpiani opinionem currant, herennii modestini sententia recusata, qui a morte testatoris ilico cursum de inofficioso querellae temporibus dabat, ut non liceat heredi quando voluerit adire, ne per huiusmodi tramitem iterum filius defraudetur debito naturali. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.2a: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, ubi testator decesserit alio scripto herede et speratur de inofficioso querella, necessitatem habere scriptum heredem, si quidem praesto est in eadem commanens provincia, intra sex mensuum spatium, sin autem seorsum utraque pars in diversis provinciis degit, tunc intra annale tantummodo spatium simili modo per continuum a morte testatoris numerandum omnimodo adire huiusmodi hereditatem, vel manifestare suam sententiam, quod hereditatem minime admittit: expeditus etenim ita tractatus inducitur filio memoratam movere querellam: sin vero scriptus heres intra statuta tempora minime adierit, per officium quidem iudicis scriptum compelli hoc facere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.2b: Imperator Justinianus

In medio tamen, id est a morte quidem testatoris, ante aditam autem hereditatem, etsi decesserit filius, huiusmodi querellam, licet non se praeparavit, ad suam posteritatem transmittet, ad extraneos vero heredes tunc tantummodo, quando antiquis libris insertam faciat praeparationem. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.37pr.: Imperator Justinianus

Cum antiquis legibus declaratum est, ut militaria testamenta de inofficioso querellam evadant, multi alii casus emergunt, in quibus dubitationes exortas sopiri necesse est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1: Imperator Justinianus

In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdivisio et peculii triplex invenitur causa. vel enim paganum est peculium vel castrense vel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi castrense nuncupatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1a: Imperator Justinianus

In tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur, quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta, sed non quasi militibus pro voluerint modo, sed communi et licito et consueto ordine observando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus et praefectis legionum et praesidibus provinciarum et omnibus generaliter, qui in diversis dignitatibus vel administrationibus positi a nostra consequuntur manu vel ex publicis salariis quasdam largitates. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1b: Imperator Justinianus

Sed hae quidem personae testamenti faciendi habent potestatem in ipsis tamen tantummodo peculiis, quae iam enumerata sunt, id est quasi castrensibus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1c: Imperator Justinianus

Sed et veterani, qui tempore quidem militiae sibi peculium adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari ( licito tamen modo) non prohibentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1d: Imperator Justinianus

In his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur, si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1e: Imperator Justinianus

Sed prior quaestio erat, si omnes qui quasi castrense peculium habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam personis hoc privilegii loco concessum est: quia militibus quidem et veteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo, veteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quae non per speciale privilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum fuerat, ut puta viris disertissimis patronis causarum virisque devotissimis memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium, archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria vel stipendia percipiunt publica. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1f: Imperator Justinianus

In his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii castrensis quasi castrense peculium supervenit, omnibus, qui tale peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, ultima condere ( secundum leges tamen) posse elogia: hoc nihilo minus eis addito privilegio, ut neque eorum testamenta de inofficioso querella expugnentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1g: Imperator Justinianus

Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris quaesivit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellae esse supposita? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.2: Imperator Justinianus

Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>


CJ.3.29.0. De inofficiosis donationibus.

CJ.3.29.1: Imperator Philippus

Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis, factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et fideicommissis exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento constitutorum subveniri vobis utpote quartam partem non habentibus desideratis. * philipp. a. nicanori et papinianae. * <a 245 pp. xiiii k. sept. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.29.2: Imperatores valer., gallien.

Pater si omne patrimonium suum impetu quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumen, aut emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo, sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet. * valer. et gallien. aa. aetiae. * <a 256 pp. vi k. aug. maximo ii et glabrione conss.>

CJ.3.29.3: Imperatores valer., gallien.

Precibus quidem tuis proposita rescripta eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium suum immensis donationibus exinanissent, inane nomen heredum liberis reliquissent. sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur. * valer. et gallien. aa. aeliano. * <a 257 pp. x k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.29.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filius tuus immoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, praesidis provinciae auxilio uteris, qui discussa fide veri, si in integrum restitutionem ex filii persona competere tibi ob improbabilem donationis enormitatem animadverterit, in removendis his quae perperam gesta sunt tibi subveniet. ideoque non est tibi necessarium adversus immodicas donationes auxilium ad instar inofficiosi testamenti. * diocl. et maxim. aa. calpurniae aristaenetae. * <a 286 pp. iiii id. febr. mediolani maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.29.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si totas facultates tuas per donationes vacuefecisti, quas in emancipatos filios contulisti, id, quod ad submovendas inofficiosi testamenti querellas non ingratis liberis relinqui necesse est, ex factis donationibus detractum, ut filii vel nepotes, qui postea ex quocumque legitimo matrimonio nati sunt, debitum bonorum subsidium consequantur, ad patrimonium tuum revertetur. * diocl. et maxim. aa. cottabeo. * <a 286 d. ii k. mart. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.29.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum donationibus in fratrem tuum collatis facultates patris tui exhaustas esse eundemque patrem vestrum ea quae superfuerant codicillis inter vos divisisse proponas, si voluntatem eius non agnovisti nec beneficio aetatis adversus haec iuvari poteris nec tantum dos a patre data et fideicommissum continent, quantum ad submovendam querellam sufficiat, de enormitate donationum ad exemplum inofficiosi testamenti praeses provinciae iurisdictionis suae partes exhibebit. * diocl. et maxim. aa. demetrianae. * <a 286 pp. vi k. mai. conss. ut supra.>

CJ.3.29.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mater tua ita patrimonium suum profunda liberalitate in fratrem tuum evisceratis opibus suis exhausit, ut quartae partis dimidium, quod ad excludendam inofficiosi testamenti querellam adversus te sufficeret, in his donationibus quas tibi largita est non habeas, quod immoderate gestum est revocabitur. * diocl. et maxim. aa. aurelio ammiano. * <a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.29.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si liqueat matrem tuam intervertendae quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in unum filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt, aditum querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae ad instar inofficiosi testamenti convicti deminuetur. * diocl. et maxim. aa. auxanoni. * <a 294 pp. iii id. sept. cc. conss.>

CJ.3.29.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nam quod uxor a marito in se matrimonii tempore donationis causa collatum emancipato filio communi consentiente domino donavit, velut ex bonis patris, de cuius substantia prohibente matrimonio non potuit exire, datum accipi rationis est: in cuius bonis si idem consilium et eventus comprehendatur, lex, quam patrimonio matris ediximus, observabitur. <a 294 pp. iii id. sept. cc. conss.>

CJ.3.29.9: Imperator Constantius

Non convenit dubitari, quod immodicarum donationum omnis querella ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit introducta et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda vel idem et temporibus et moribus. * consius. a. olybrio. * <a 361 d. xiiii k. iun. tauro et florentio conss.>


CJ.3.30.0. De inofficiosis dotibus.

CJ.3.30.1: Imperator Constantius

Cum omnia bona a matre tua dote dicantur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur. * constantius a. ad maximum praes. ciliciae. * <a 358 d. xiiii k. ian. sirmio datiano et cereale conss.>


CJ.3.31.0. De petitione hereditatis.

CJ.3.31.1pr.: Imperator t. ael. ant.

Senatus consultum auctore divo hadriano avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis petitores pertinet. * t. ael. ant. a. augurino procons. africae. * <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>

CJ.3.31.1.1: Imperator t. ael. ant.

Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditarium rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores extiterunt. <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>

CJ.3.31.1.2: Imperator t. ael. ant.

Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas omnimodo reddere compellantur. <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>

CJ.3.31.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si post motam controversiam menecratis bonorum partem dimidiam musaeus ab herede scripto quaestionis illatae non ignarus comparavit, tam ipse quasi malae fidei possessor quam heredes eius fructus restituere coguntur. * sev. et ant. aa. Marcello mil. * <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.3.31.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur, ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est. fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti potest. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.3.31.2.2: Imperatores Severus, Antoninus

Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non est, etiam singularum rerum iure convenitur. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.3.31.3: Imperatores Severus, Antoninus

Hereditas materterae petita non infringit alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. sed et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset, iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia causa vindicanti. * sev. et ant. aa. epictae. * <a 205 pp. v id. aug. geta ii cons.>

CJ.3.31.4: Imperator Antoninus

In restituenda hereditate compensatio eius habebitur, quod te in mortui infirmitate in sumptumque funeris bona fide ex proprio tuo patrimonio erogasse probaveris. * ant. a. vitaliano. * <a 213 pp. vii k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.31.5: Imperator Antoninus

De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ant. a. postumianae. * <a 213 pp. vi k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.31.6: Imperator Alexander Severus

Si putas non iure tutores datos nepotibus tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis, iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * alex. a. firmino. * <a 224 pp. x k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.31.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Hereditatis petitionem, quae adversus pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis actionis ratio hoc respondere compellat. * diocl. et maxim. aa. et cc. restitutae. * <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>

CJ.3.31.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel longum tempus explosa sit. <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>

CJ.3.31.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liber nec ne fuerit testator, ante omnia disquiri debet, cum hereditas petatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. * <a 294 d. iii k. april. cc. conss.>

CJ.3.31.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si scripti delatam sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione vindicare potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. demophiliae. * <a 294 d. iii k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.31.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filius familias delatam sibi hereditatem per longum tempus detinuit, eo ipso utpote agnita hereditate patri suo eius commodum adquisiisse videtur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. * <a 294 d. xiii k. ian. cc. conss.>

CJ.3.31.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat. * arcad. et honor. aa. aeternali procons. asiae. * <a 396 d. xii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.3.31.12pr.: Imperator Justinianus

Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium. magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1: Imperator Justinianus

Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum , quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus , scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1a: Imperator Justinianus

Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1b: Imperator Justinianus

Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1c: Imperator Justinianus

Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.2: Imperator Justinianus

Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.2a: Imperator Justinianus

Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.2b: Imperator Justinianus

Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.3: Imperator Justinianus

Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis petitio omnimodo bonae fidei iudiciis connumeretur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>


CJ.3.32.0. De rei vindicatione.

CJ.3.32.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis. * sev. et ant. aa. caeciliae. * <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>

CJ.3.32.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>

CJ.3.32.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur. * sev. et ant. aa. aristaeneto. * <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.32.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. si vero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint. <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.32.3pr.: Imperator Alexander Severus

Mater tua vel maritus fundum tuum invita vel ignorante te vendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore vindicare etiam non oblato pretio poteris. * alex. a. domninae. * <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.32.3.1: Imperator Alexander Severus

Sin autem postea de ea venditione consensisti vel alio modo proprietatem eius amisisti, adversus emptorem quidem nullam habes actionem, adversus venditricem vero de pretio negotiorum gestorum exercere non prohiberis. <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.32.4: Imperator Gordianus

Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit. * gord. a. muniano mil. * <a 238 pp. xii k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.3.32.5pr.: Imperator Gordianus

Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit. * gord. a. herasiano. * <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.5.1: Imperator Gordianus

Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.6: Imperator Gordianus

Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est. * gord. a. austronio mil. * <a 239 pp. v id. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.7: Imperator Philippus

Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. aurelio antonio. * <a 245 pp. xiiii k. nov. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.32.8: Imperator Philippus

Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit. * philipp. a. et c. philippo mil. * <a 246 pp. ii non. mart. praesente et albino conss.>

CJ.3.32.9: Imperatores carus, carinus, numer.

Doce ancillam, de qua supplicas, dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit vindicari ab uxore tua nequivisse. * carus carinus et numer. aaa. antonio. * <a 283 pp. iii k. mart. caro et carino aa. conss.>

CJ.3.32.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. iudex enim non ignorat servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus vel ipsorum interrogatione posse ostendi. * diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a 290 pp. viii id. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.32.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quis sciens agrum alienum sevit vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. domini enim magis segetem vel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaiano. * <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris auctoritate significatum est. <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incivile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. sane de pretio, si non te hoc probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuum. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 d. vi id. april. aa. conss.>

CJ.3.32.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ordinarii iuris est, ut mancipiorum orta quaestione prius exhibitis mancipiis de possessione iudicetur ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eytychio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>

CJ.3.32.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. quod si venditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimae. * <a 293 d. iii k. iul. aa. conss.>

CJ.3.32.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio proculino. * <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.15.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in area communi domum aliquis extruxit, hanc vobis communem iuris fecit ratio. cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoveri. * diocl. et maxim. aa. et cc. ianuario. * <a 293 d. id. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparavit vel alio modo mala fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses provinciae restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. * <a 293 d. xii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Re tua apud aliquem manente proprietatis error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa intervenerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claro. * <a 293 d. viiii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.32.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. callistrato. * <a 293 viii k. ian. sirmi. aa. conss.>

CJ.3.32.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non servum, quem res tuas detinere adseveras, sed eius dominum de rebus repetendis conveniendum esse perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. quartillae. * <a 294 vi k. mart. cc. conss.>

CJ.3.32.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A possidentibus vindicata mancipia, quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam impleveritis intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodi. * <a 294 d. vi id. oct. cc. conss.>

CJ.3.32.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Certum est mala fide possessores omnes fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide vero extantes, post litis autem contestationem universos. * diocl. et maxim. aa. et cc. diodoto. * <a 294 d. iii k. nov. cc. conss.>

CJ.3.32.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mancipium tuum per vim vel furtum ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, vindicanti tibi dominium solvendi pretii nulla necessitas inrogatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. magnifero. * <a 294 d. xvi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nullo iusto titulo praecedente possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. idcirco cum etiam usucapio cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reverso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra vindicatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 294 d. xvi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sollemnibus pensionibus rei pro alio satisfacientem non interveniente venditione solutionis causa minime dominum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eugnomio. * <a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.32.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Morae litis causam possessoris non instruunt ad inducendam longae possessionis praescriptionem, quae post litem contestatam in praeteritum aestimatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. * <a 294 d. x id. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Servum emptor non traditum sibi praesentem vindicare non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 294 d. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.32.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Res alienas possidens, licet iustam causam nullam habeat tenendi, non nisi suam intentionem implenti restituere cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. sopatro. * <a 294 d. viii k. ian. cc. conss.>


CJ.3.33.0. De usu fructu et habitatione et ministerio servorum.

CJ.3.33.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si usus fructus omnium bonorum testamento uxoris marito relictus est, quamvis cautionem a te prohibuerat exigi, tamen non aliter a debitoribus solutam pecuniam accipere poteris quam oblata secundum formam senatus consulti cautione. * sev. et ant. aa. posidonio. * <a 199 pp. vi k. oct. anullino et frontone conss.>

CJ.3.33.2: Imperatores Severus, Antoninus

Verbis testamenti, quae precibus inseruisti, usum fructum legatum tibi animadvertimus. quae res non impedit proprietatis dominum obligare creditori proprietatem, manente scilicet integro usu fructu tui iuris. * sev. et ant. aa. felici. * <a 205 pp. vi id. mai. antonino ii et geta ii conss.>

CJ.3.33.3pr.: Imperator Antoninus

Si patri tuo usus fructus legatus est, defuncto eo nihil ad te pertinet, cum morte eius, cui fuerat legatus usus fructus vel alio modo adquisitus, ad proprietatem regredi solet. * ant. a. antoniano. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.33.3.1: Imperator Antoninus

Usufructuario autem superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur , ius utendi fruendi non tollitur. <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.33.4: Imperator Alexander Severus

Usu fructu constituto consequens est, ut satisdatio boni viri arbitrio praebeatur ab eo, apud quem id commodum pervenit, quod nullam laesionem ex usu proprietati adferat. nec interest, sive ex testamento sive ex voluntario contractu usus fructus constitutus est. * alex. a. verbicio. * <a 226 pp. vi id. mart. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.3.33.5: Imperator Alexander Severus

Si pater usum fructum praediorum in tempus vestrae pubertatis matri vestrae reliquit, finito usu fructu postquam vos adolevistis, posterioris temporis fructus perceptos ab ea repetere potestis, quos nulla ratione sciens de alieno percepit. * alex. a. .. evocato et aliis.* <a 226 pp. k. april. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.3.33.6: Imperator Alexander Severus

Interest, usum fructum solum maritus tuus in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, verum pactum intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur. nam usufructuarius quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem aestimatam in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto matrimonio restituenda tibi aestimatio eius fuit. * alex. a. stratonicae. * <a 230 pp. k. iul. agricola et clemente conss.>

CJ.3.33.7: Imperator Gordianus

Eum, ad quem usus fructus pertinet, sarta tecta suis sumptibus praestare debere explorati iuris est. proinde si quid ultra quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces. * gord. a. ulpiano mil. * <a 243 pp. k. febr. arriano et papo conss.>

CJ.3.33.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis ex ea causa tenentes praescriptio munit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hieroni. * <a 293 vi k. iul. aa. conss.>

CJ.3.33.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Usu fructu matri tuae praediorum et mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est. sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad testatoris heredem pertinentia quicquam facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. auxanusae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

CJ.3.33.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si domina proprietatis uxori tuae usum fructum locavit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei quae locavit etiam utendi fruendi causa non est deneganda. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.33.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Habitatio morte finitur: nec proprietatem qui habitationem habuit legando dominii vindicationem excludit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio theodoto. * <a 294 subscripta iiii k. oct. viminaci cc. conss.>

CJ.3.33.12pr.: Imperator Justinianus

Ambiguitatem antiqui iuris decidentes sancimus, sive quis uxori suae sive alii cuicumque usum fructum reliquerit sub certo tempore, in quo vel filius eius vel quisquam alius pervenerit, stare usum fructum in annos, in quos testator statuit , sive persona, de cuius aetate compositum est, ad eam pervenerit sive non: neque enim ad vitam hominis respexit, sed ad certa curricula: nisi ipse cui usus fructus legatus sit ab hac luce fuerit subtractus: tunc etenim ad posteritatem usum fructum transmitti non est possibile, cum morte usum fructum penitus extingui iuris indubitati sit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem talis fuerit incerta condicio, 'donec in furore filius vel alius quisquam remanserit', vel in aliis similibus casibus, quorum eventus in incerto sit, si quidem resipuerit filius vel alius, pro quo hoc dictum est, vel condicio extiterit, usum fructum finiri: sin autem adhuc in furore is constitutus decesserit, tunc quasi in usufructuarii vitam eo relicto manere usum fructum apud eum. cum enim possibile erat usque ad omne vitae tempus usufructuarii non ad suam mentem venire furentem vel condicionem impleri, humanissimum est ad vitam eorum usum fructum extendi. quemadmodum etenim, si decesserit usufructuarius ante completam condicionem vel furorem finitum, extinguitur usus fructus, ita humanum est extendi eum in usufructuarii vitam, etsi antea decesserit furiosus vel alia co ndicio defecerit. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13pr.: Imperator Justinianus

Cum antiquitas dubitabat usu fructu habitationis legato, et primo quidem cui similis est, utrumne usui vel usui fructui an neutri eorum, sed ius proprium et specialem naturam sortita est habitatio, postea autem si possit is cui habitatio legata est eandem locare vel dominium sibi vindicare, auctorum iurgium decidentes compendioso responso omnem huiusmodi dubitationem resecamus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.1: Imperator Justinianus

Et si quidem habitationem reliquerit, ad humaniorem declinare sententiam nobis visum est et dare legatario etiam locationis licentiam. quid enim distat, sive ipse legatarius maneat sive alii cedat, ut mercedem accipiat? <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.2: Imperator Justinianus

Et multo magis, si habitationis usum fructum reliquerit, cum et nimiae subtilitati satisfactum videatur etiam nomine usus fructus addito. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.3: Imperator Justinianus

In tantum etenim valere habitationem volumus, ut non antecellat usum fructum nec dominium habitationis speret legatarius, nisi specialiter evidentissimis probationibus ipse legatarius possit ostendere et dominium ei domus esse relictum: tunc enim voluntati testatoris per omnia oboediendum est. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.4: Imperator Justinianus

Quam decisionem locum habere censemus in omnibus modis, quibus habitatio constitui potest. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14pr.: Imperator Justinianus

Antiquitas dubitabat, si quis fundum vel aliam rem cuidam testamento reliquerit, quatenus usus fructus apud heredem maneat, si huiusmodi constat legatum. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14.1: Imperator Justinianus

Et cum quidam inutile legatum esse existimabant, quia usus fructus numquam ad suam redit proprietatem, sed semper apud heredem remanet, et forsitan hoc existimabant, quia et secundus heres et deinceps successores unus esse videntur et non potest huiusmodi usus fructus secundum veterem distinctionem solitis modis extingui, alii autem huiusmodi legatum non esse respuendum existimaverunt: tales altercationes decidentes censemus et huiusmodi legatum firmum esse et talem usum fructum una cum herede finiri et illo moriente vel aliis legitimis modis eum amittente expirare. quare enim iste usus fructus sibi tale vindicat privilegium, ut generali interemptione usus fructus ipse solus excipiatur? quod ex nulla induci rationabili sententia manifestissimum est. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14.2: Imperator Justinianus

Et propter hoc et usum fructum finiri et ad proprietatem suam redire et utile esse legatum sancientes huiusmodi paucissimis verbis totam eorum ambiguitatem delevimus. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15pr.: Imperator Justinianus

Inter antiquam prudentiam dissensio incidit, si per servum usus fructus domino fuerit adquisitus et ex quibusdam casibus ( multi enim rebus incidunt mortalibus)pars huiusmodi servi in alium pervenerit, utrum omnis usus fructus, qui antea per servum ad aliquem pervenerit, apud eum remaneat an totus tollatur vel ex parte deminuatur, ex parte autem apud eum resideat? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15.1: Imperator Justinianus

Et super huiusmodi dubitatione tres sententiae vertebantur, una, quae dicebat ex particulari alienatione servi totum usum fructum deminui, alia in tantum usum fructum deminui, in quantum et servus alienatur, tertia, quae definiebat partem quidem servi posse alienari, usum fructum autem totum apud eum remanere, qui ante servum in solidum habebat. et in novissimam sententiam et summum auctorem iuris scientiae salvium iulianum esse invenimus. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15.2: Imperator Justinianus

Nobis autem haec decidentibus placuit salvii iuliani admitti sententiam et aliorum qui in eadem fuerunt opinione, quibus humanius visum est non interemptionem usus fructus studiosam esse, sed magis retentionem, quatenus, etsi pars servi alienatur, tamen nec pars usus fructus depereat, sed maneat secundum suam naturam integer atque incorruptus et, quemadmodum et ab initio fixus est, ita conservetur ex huiusmodi casu nullo deterioratus modo. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16pr.: Imperator Justinianus

Corruptionem usus fructus multiplicem esse veteribus placuit, vel morte usufructuarii vel capitis deminutione vel non utendo vel aliis quibusdam non ignotis modis. sed de usu fructu quidem hoc indubitatum fuerat: de personali autem actione, quae super usu fructu nascitur, sive in stipulationem usus fructus deductus sive ex testamento relictus est, dubitabatur, morte quidem usufructuarii et capitis deminutione et eam tolli omnibus concedentibus, non utendo autem, si per annum vel per biennium forsitan eundem usum fructum non petierit usufructuarius, si personalis actio tollitur, altercantibus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.1: Imperator Justinianus

Sed nos haec decidentes sancimus non solum actionem quae pro usu fructu nascitur , sed nec ipsum usum fructum non utendo cadere, nisi tantummodo morte usufructuarii et ipsius rei interitu, sed usum fructum, quem sibi aliquis adquisivit, hunc habeat, dum vivit, intactum, cum multae et innumerabiles causae rebus incidunt mortalibus, per quas homines iugiter detinere quod habent non possunt, et est satis durum per huiusmodi difficultates amittere quod semel possessum est, nisi talis exceptio usufructuario opponetur, quae, etiam si dominium vindicabat, poterat eum praesentem vel absentem excludere. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.2: Imperator Justinianus

Sed nec per omnem capitis deminutionem huiusmodi detrimentum imminere nostris patimur subiectis. quare enim, si filius familias fuerit is qui usum fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum amittat? sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere, cum usufructuarius vel res pereat, et tantummodo eum cum anima vel rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis vigor reclamaverit. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.3: Imperator Justinianus

Excepta videlicet tali capitis deminutione, quae vel libertatem vel civitatem romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo ereptus ad suam revertatur proprietatem. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.17pr.: Imperator Justinianus

Ex libris sabinianis quaestio nobis relata est, per quam dubitabatur, si usus fructus per servum adquisitus vel per filium familias capitis deminutione filii magna vel media vel morte vel emancipatione vel servi quacumque alienatione vel morte vel manumissione potest adhuc remanere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.33.17.1: Imperator Justinianus

Et ideo sancimus in huiusmodi casibus neque, si servus vel filius familias in praefatos casus inciderit, interrumpi patri vel domino usum fructum qui per eos adquisitus est, sed manere intactum, neque, si pater capitis deminutionem magnam vel mediam passus fuerit vel morte ab hac luce fuerit exemptus, usum fructum perire, sed apud filium remanere, etiamsi heres a patre non relinquatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.33.17.2: Imperator Justinianus

Usum fructum enim per eum adquisitum apud eum remanere et post patris calamitatem oportet, cum plerumque verisimile est testatorem contemplatione filii quam patris usum fructum ei reliquisse. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>


CJ.3.34.0. De servitutibus et de aqua.

CJ.3.34.1: Imperator Antoninus

Si quas actiones adversus eum, qui aedificium contra veterem formam extruxit, ut luminibus tuis officeret, competere tibi existimas, more solito exercere non prohiberis. is, qui iudex erit, longi temporis consuetudinem vicem servitutis obtinere sciet, modo si is qui pulsatur nec vi nec clam nec precario possidet. * ant. a. calpurniae. * <a 211 pp. iii id. nov. gentiano et basso conss.>

CJ.3.34.2: Imperator Antoninus

Si aquam per possessionem martialis eo sciente duxisti, servitutem exemplo rerum mobilium tempore quaesiisti. quod si ante id spatium eius usus tibi interdictus est, frustra sumptus in ea re factos praestari tibi postulas, cum in aliena possessione operis facti dominium, quoad in eadem causa manet, ad eum pertinet, cuius est possessio. * ant. a. martiali. * <a 215 pp. k. iul. laeto ii et cereale conss.>

CJ.3.34.3: Imperator Antoninus

Et in provinciali praedio constitui servitus aquaeductus vel aliae servitutes possunt, si ea praecesserint, quae servitutem constituunt: tueri enim placita inter contrahentes debent. quare non ignorabis, si priores possessores aquam duci per praedia prohibere iure non potuerunt, cum eodem onere perferendae servitutis transire ad emptores eadem praedia posse. * ant. a. ricanae. * <a 223 pp. k. mai. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.34.4: Imperator Antoninus

Aquam, quae in alieno loco oritur, sine voluntate eius, ad quem usus eiusdem aquae pertinet, praetoris edictum non permittit ducere. * ant. a. cornelio. * <a 223 pp. id. aug. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.34.5: Imperator Philippus

Si quid pars diversa contra servitutem aedibus tuis debitam iniuriose extruxit, praeses provinciae revocare ad pristinam formam, damni etiam ratione habita, pro sua gravitate curabit. * philipp. a. et philipp. c. luciano mil. * <a 246 pp. k. febr. praesente et albino conss.>

CJ.3.34.6: Imperator Claudius

Praeses provinciae usu aqua, quam ex fonte iuris tui profluere adlegas, contra statutam consuetudinis formam carere te non permittet, cum sit durum et crudelitati proximum ex tuis praediis aquae agmen ortum sitientibus agris tuis ad aliorum usum vicinorum iniuria propagari. * claud. a. prisco. * <a 269 pp. vii k. mai. claudio a. et paterno conss.>

CJ.3.34.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si manifeste doceri possit ius aquae ex vetere more atque observatione per certa loca profluentis utilitatem certis fundis inrigandi causa exhibere, procurator noster, ne quid contra veterem formam atque sollemnem morem innovetur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iuliano. * <a 286 pp. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.34.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Altius quidem aedificia tollere, si domus servitutem non debeat, dominus eius minime prohibetur. in pariete vero tuo si fenestram iulianus vi vel clam fecisse convincatur, sumptibus suis opus tollere et integrum parietem restituere compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aniceto. * <a 293 d. k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.34.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in aedibus vicini tibi debita servitute parietem altius aedificavit heraclius , novum opus suis sumptibus per praesidem provinciae tollere compellitur. sed si te servitutem habuisse non probetur, tollendi altius aedificium vicino non est interdictum. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 pp. v k. iul. sirmi aa. conss.>

CJ.3.34.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi servitutem aquae deberi praeses animadverterit nec hactenus non utentem spatio temporis amisisse perspexerit, uti te iure proprio providebit. nam si hoc minime probetur, loco proprio facto opere dominus fundi continere aquam et facere, quominus ager tuus rigari possit, non prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nymphidio. * <a 294 pp. xi k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.3.34.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Per agrum quidem alienum, qui servitutem non debet, ire vel agere vicino minime licet: uti autem via publica nemo recte prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 294 d. xi k. nov. sirmi cc. conss.>

CJ.3.34.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non modus praediorum, sed servitus aquae ducendae terminum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valeriae. * <a 294 pp. iii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.34.13: Imperator Justinianus

Sicut usum fructum, qui non utendo per biennium in soli rebus, per annale autem tempus in mobilibus vel se moventibus deminuebatur, non passi sumus huiusmodi sustinere compendiosum interitum, sed et ei decennii vel viginti annorum dedimus spatium, ita et in ceteris servitutibus obtinendum esse censuimus, ut omnes servitutes non utendo amittantur non biennio, quia tantummodo soli rebus adnexae sunt, sed decennio contra praesentes vel viginti annorum spatio contra absentes, ut sit in omnibus huiusmodi rebus causa similis differentiis explosis. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.34.14pr.: Imperator Justinianus

Cum talis quaestio in libris sabinianis vertebatur: quidam etenim pactus est cum suo vicino, ut liceat ei vel per se vel per suos homines per agrum vicini transitum facere iterque habere uno tantummodo per quinquennium die, quatenus ei licentia sit in suam silvam inde transire et arbores excidere vel facere, quidquid ei fuerit visum, et quaerebatur, quando huiusmodi servitus non utendo amittitur , et quidam putaverunt, si in primo vel secundo quinquennio per eam viam non itum est, eandem servitutem penitus tolli quasi per biennium ea non utendo deperdita, singulo die quinquennii pro anno numerando, aliis aliam sententiam eligentibus, nobis placuit ita causam dirimere, ut, quia iam per legem latam a nobis prospectum est, ne servitutes per biennium non utendo depereant, sed per decem v el viginti annorum curricula, et in proposita specie , si per quattuor quinquennia nec uno die vel ipse vel homines eius eadem servitute usi sunt, tunc eam penitus amittat viginti annorum desidia. qui enim in tam longo prolixoque spatio suum ius minime consecutus est, sera paenitentia ad pristinam servitutem reverti desiderat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xi k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.34.14.1: Imperator Justinianus

Cum autem apertissimi iuris est fructus aridos conculcatione quae in area fit suam naturam et utilitatem ostendere, aliquis vicinum suum vetabat ita aedificium extollere iuxta suam aream, ut ventus excluderetur et paleae ex huiusmodi obstaculo secerni a frugibus non possent, quasi vento suam vim per omnem locum inferre ex huiusmodi aedificatione vetito, cum secundum regionis situm et auxilium venti aream accedit. sancimus itaque nemini licere sic aedificare vel alio modo versari, ut idoneum ventum et sufficientem ad praefatum opus infringat et inutilem domino aream et fructuum inutilitatem faciat. <a 531 d. xi k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>


CJ.3.35.0. De lege aquilia.

CJ.3.35.1: Imperator Alexander Severus

Damnum per iniuriam datum immisso in silvam igne vel excisa ea si probari potest , actione legis aquiliae utere. * alex. a. glyconidi. * <a 222 pp. vii id. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.35.2: Imperator Gordianus

Legis aquiliae actione expertus adversus eum, quem domum tuam deposuisse vel incendio concremasse damnoque te adflixisse proponis, ut id damnum sarciatur, competentis iudicis auctoritate consequeris. quin etiam, si aqua per iniuriam alio derivata est, ut in priorem statum restituatur, eiusdem iudicis cura impetrabis. * gord. a. muciano. * <a 239 pp. viii id. nov. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.35.3: Imperator Gordianus

Ex morte ancillae, quam caesam conquestus es, tam legis aquiliae damni sarciendi gratia actionem quam criminalem accusationem adversus obnoxium competere posse non ambigitur. * gord. a. dolenti. * <a 241 pp. v k. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.3.35.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Contra negantem ex lege aquilia, si damnum per iniuriam dedisse probetur, dupli procedit condemnatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoilo. * <a 293 d. xv k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.3.35.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De pecoribus tuis, quae per iniuriam inclusa fame necata sunt vel interfecta, legis aquiliae actione in duplum agere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio. * <a 293 d. xv k. nov. aa. conss.>

CJ.3.35.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De his, quae per iniuriam depasta contendis, ex sententia legis aquiliae agere minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. plinio. * <a 294 pp. xv k. nov. cc. conss.>


CJ.3.36.0. Familiae erciscundae.

CJ.3.36.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si non omnem paternam hereditatem ex consensu divisisti nec super ea re sententia dicta vel transactio subsecuta est, iudicio familiae erciscundae potes experiri. * sev. et ant. aa. marciano. * <a 197 pp. viii k. oct. laterano et rufino conss.>

CJ.3.36.2: Imperator Antoninus

Uxor tua si mortuo patre tuo, cui dotem numeraverat, cum heres ei extiteris, adhuc in matrimonio tuo fuit, familiae erciscundae actionem ad exsequendam dotem secundum iuris pridem placitum adversus coheredes tuos nactus es eamque retines, etiam si postea, dum tibi nupta est, decessit. * ant. a. avitiano. * <pp ii id. febr.>

CJ.3.36.3: Imperator Antoninus

Adversus coheredes dividendae hereditatis iudicio secundum iuris formam experire. iudex datus, si quid a coherede etiam tuae portionis ex hereditate sublatum fuerit probatum, adiudicationibus factis secundum iuris formam eum tibi condemnabit. expilatae enim hereditatis crimen frustra coheredi intenditur, cum iudicio familiae erciscundae indemnitati prospiciatur. * ant. a. rufo. * <pp. vii... nov.>

CJ.3.36.4: Imperator Alexander Severus

Si filius familias fuisti et res mobiles vel se moventes, quae castrensis peculii esse possunt, donatae tibi a patre sunt, eas quoque in cetero peculio castrensi non communes cum fratribus tuis habes. praedia autem, licet eunti tibi in castra filio pater donaverit, peculii castrensis non sunt. diverso iure ea praedia habentur, quae ex occasione militiae filiis familias obveniunt: haec enim castrensi peculio cedunt. * alex. a. antonio. * <>

CJ.3.36.5: Imperator Alexander Severus

In ipsius mariti tui fuit potestate mutare, quod iratus in servos suos testamento caverat, ut unus quidem in perpetuis vinculis moraretur, alter vero exportandus venumdaretur. proinde si offensam istam clementia flexit ( quod, licet scriptura non probetur, vel aliis tamen rationibus doceri nihil impedit, praesertim cum posteriora eorum talia merita deprehenduntur, ut ira domini potuerit mitigari), novissimam eius voluntatem arbiter familiae erciscundae sequetur. * alex. a. statiliae. * <>

CJ.3.36.6: Imperator Gordianus

Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem, cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege duodecim tabularum divisa sunt. * gord. a. pompeio mil. * <pp.>

CJ.3.36.7: Imperator Gordianus

Si qua fideicommissorum petitio inter coheredes consistat, praetor vel praeses provinciae eius rei disceptator constitutus vel iudex familiae erciscundae iudicio aditus, ut voluntas testatricis servetur, suas partes debet accommodare. * gord. a.Aeliano. * <a 239 vel 241 pp. k. sept. gordiano... conss.>

CJ.3.36.8: Imperator Gordianus

Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo ex hereditaria successione patris vel matris, cum eodem familiae erciscundae iudicio experiens, ut dividantur, impetrabis. * gord. a. telesphoro. * <a 243 pp. vi non..... arriano et papo conss.>

CJ.3.36.9: Imperator Gordianus

Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus inter bonae fidei iudicia numeretur, portionem hereditatis, si qua ad te pertinet, incremento fructuum augeri. * gord. a. nerviae. * <>

CJ.3.36.10: Imperator Gordianus

Quotiens inter omnes heredes testator successionem dividit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem sunt constituta, iubet esse contentos , voluntati eius salva legis falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat, quod in sequentibus verbis mancipia sua universa nulla facta eorum discretione commendanda putavit heredibus, cum utique his ea videatur insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decrevit. * gord. a. philoterae. * <>

CJ.3.36.11: Imperator Philippus

Inter filios ac filias bona intestatorum parentium pro virilibus portionibus aequo iure dividi oportere explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. antoniae. * <pp. xvi k. mart.... conss.>

CJ.3.36.12: Imperatores gallus, volus.

Non ideo divisio inter te ac fratrem tuum, ut proponis, facta irrita habenda est , quod eam scriptura secuta non est, cum fides rei gestae ratam divisionem satis adfirmet. * gallus et volus. aa. rufo. * <a 252 pp. prid. id. mart. gallo a. ii et volusiano conss.>

CJ.3.36.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Certum est liberorum peculia post mortem patris in hereditate dividenda ad communionem esse revocanda. frater autem et coheres tuus ob contractus, quibus vivente patre etiam ignorante ipso obligatus fuit, convenire te et alterum fratrem tuum coheredem vestrum ultra non potest, quam ut de peculio suo recipiat tantam quantitatem, in quantam condemnatus est his, cum quibus ipse contraxit. * diocl. et maxim. aa. saturnino. * <>

CJ.3.36.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si familiae erciscundae iudicio, quo bona paterna inter te ac fratrem tuum aequo iure divisa sunt, nihil super evictione rerum singulis adiudicatarum specialiter inter vos convenit, id est ut unusquisque eventum rei suscipiat, recte possessionis evictae detrimentum fratrem tuum et coheredem pro parte agnoscere praeses provinciae per actionem praescriptis verbis compellet. * diocl. et maxim. aa. hermiano. * <>

CJ.3.36.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si divisionem conventione factam etiam possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere ad patrem tuum placuit, ei firmavit, earum vindicationem habere potes, si patri tuo successisti. si vero placitum divisionis usque ad pactum stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio vobis datus communionem inter vos finiri providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophilae. * <a 293 >

CJ.3.36.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filii patris testamentum rescindendi, si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem. sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat, verum quibuscumque verbis voluntas eius declarata sit, licet intestato ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo servato familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi voluntatem oportere iuris auctoritate significatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heracliano. * <a 293 d. viii k. sept. aa. conss.>

CJ.3.36.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Coheredibus divisionem inter se facientibus iuri absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiviso portionem eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere certissimum est. unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes divisione nullum praeiudicium timens. * diocl. et maxim. aa. et cc. commodiano. * <a 293 d. vii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.3.36.18pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filiae, cuius pater nomine res comparavit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendae hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. his itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, adversus sororem tuam apud praesidem provinciae, si res integra est, uti potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 293 d. xviii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.36.18.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiae erciscundae iudicio vel negotiorum gestorum actione servari possint, non est ambiguum. <a 293 d. xviii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.36.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incerti iuris non est in familiae erciscundae iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus absumpserunt vel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei ceteris praestandam indemnitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. lysicratiae. * <a 293 pp. xviii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.36.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In familiae erciscundae iudicio ab uno pro solido rei veluti communis venumdatae pretium non venit, sed mandati, si praecessit, coheres venditoris agere potest, vel negotiorum gestorum, si ratam fecerit venditionem. nam si velut propriam unus distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est. * diocl. et maxim. aa. et cc. pactumeiae. * <a 294 iii... febr. cc. conss.>

CJ.3.36.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cogitatione futurae successionis officium arbitri dividendae hereditatis praeveniendo pater communis iudicio suo qualicumque indicio suam declaravit voluntatem, inter eos qui successerunt, exemplo falcidiae retentionis habita ratione, familiae dividendae causa datus arbiter ( virili praeterea portione eorum, quae nulli specialiter vel generaliter adsignavit, facta divisione) in adiudicando patris sequetur voluntatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunato. * <a 294 vi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.36.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Servum communem non consentientibus coheredibus, sed per errorem ad eum qui possidet pertinere credentibus tenens, cum omnis verus titulus deficiat, suum non facit, sed in eo portiones hereditarias adsignatas penes singulos successores remanere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 >

CJ.3.36.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet pacto divisionis adversus singulos actio pro hereditariis portionibus creditori parata mutari non possit, tamen ad exhibendam fidem his quae convenerant, stipulationis et iuris adhibito remedio, qui placitum excedit, urgueri potest, cum et hoc omisso, si non contrarium convenisse probaretur, praescriptis verbis conveniri potuisset. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermogeni. * <a 294 s.>

CJ.3.36.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filium, quam habentem fundum portionem hereditatis fratribus et quibusdam aliis sub condicione verbis precariis restituere sanxit testator, post eius eventum, hereditaria parte praedii in quartae ratione retenta, compensato praeterea quod a coheredibus vice mutua percepit et, si quid deest, in supplementum deducto, quod a ceteris in eo fundo solvitur supra quartam habens, reddere compelletur. * diocl. et maxim. aa. et cc. socrati. * <a 294 d. v k. ian. cc. conss.>

CJ.3.36.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex causa donationis vel aliunde tibi quaesita, si avi successionem respueris, conferre fratribus compelli non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. diocl. * <a 295 d. id. april. tusco et anullino conss.>

CJ.3.36.26pr.: Imperator Constantinus

Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet venientes gradu tamen pares videantur esse, vel emancipatos, quos praetor ad successionem vocat, sive coeptum neque impletum testamentum vel codicillus seu epistula parentis esse memoratur sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis vel iudiciis inveniantur relictae, iudicio familiae erciscundae, licet intestato ad successionem liberi vocentur, servato senatus consulti auxilio defuncti dispositio custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta. * const. a. ad bassum. * <a 321 d. romae k.... crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.36.26.1: Imperator Constantinus

Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi. <a 321 d. romae k.... crispo ii et constantino ii cc. conss.>


CJ.3.37.0. Communi dividundo.

CJ.3.37.1pr.: Imperator Antoninus

Frater tuus si solam portionem praedii ad se pertinentem distraxit, venditionem revocari non oportet, sed adversus eum, cum quo tibi idem praedium commune esse coepit, communi dividundo iudicio consiste: ea actione aut universum praedium, si licitatione viceris, exsoluta socio parte pretii obtinebis aut pretii portionem, si alius meliorem condicionem attulerit, consequeris. * ant. a. luciano. * <a 213 pp. k. mart. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.37.1.1: Imperator Antoninus

Quod si divisio praedii sine cuiusquam iniuria commode fieri poterit, portionem suis finibus tibi adiudicatam possidebis: hoc videlicet custodiendo, ut post litis contestationem nemo nec partem suam ceteris eiusdem rei dominis non consentientibus alienare possit. <a 213 pp. k. mart. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.37.2pr.: Imperator Alexander Severus

Si probatum fuerit praesidi provinciae fratrem tuum vineas communes pignori dedisse, cum partem tuam, quam in vineis habes, creditori obligare non potuerit, praeses provinciae restitui tibi eam iubebit cum fructibus, quos creditor de parte tua percepit. * alex. a. avito mil. * <a 222 pp. ii id. sept. alexandro a. cons.>

CJ.3.37.2.1: Imperator Alexander Severus

Idem praeses provinciae de divisione vinearum inter te et creditorem fratris tui cognoscet et iubebit eum accepta pecunia, quanti statuerit partem fratris tui valere, eam partem quam de fratre tuo accepit tibi restituere aut aestimata tua parte ad creditorem fratris tui data pecunia quanti aestimaverit eam transferre. <a 222 pp. ii id. sept. alexandro a. cons.>

CJ.3.37.3pr.: Imperator Alexander Severus

Ad officium arbitri, qui inter te et fratrem tuum dividendis bonis datus fuerit, ea sola pertinent, quae manent communia tibi et illi. nam ea, quorum partem is vendidit, cum emptoribus tibi communia sunt et adversus singulos arbitrum petere debes, si ab illorum quoque societate discedi placeat. * alex. a. verecundiano. * <a 224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.37.3.1: Imperator Alexander Severus

Cum autem regionibus dividi aliquis ager inter socios non potest, vel ex pluribus singuli aestimatione iusta facta unicuique sociorum adiudicantur, compensatione invicem pretii facta eoque, cui maiores res pretii obvenit, ceteris condemnato, ad licitationem nonnumquam etiam extraneo emptore admisso, maxime si se non sufficere ad iusta pretia alter ex sociis sua pecunia vincere vilius licentem profiteatur. <a 224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.37.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maior quinque et viginti annis soror tua tecum res communes divisit, quamvis non instrumentis, sed aliis probationibus earum diremptam communionem probetur, stare finitis convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodae. * <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>

CJ.3.37.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si minor fuit nec tempus in integrum restitutioni praefinitum adhuc excessit, an in integrum propter divisionem restitui debeat, causa cognita provinciae praeses aestimabit. <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>

CJ.3.37.4.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Idem eorum etiam, quae vobis permanent communia, fieri divisionem providebit, tam sumptuum, si quis de vobis in res communes fecit, quam fructuum, item doli et culpae, cum in communi dividundo iudicio haec omnia venire non ambigitur, rationem, ut in omnibus aequalitas servetur, habiturus. <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>

CJ.3.37.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In communionem vel societatem nemo compellitur invitus detineri: quapropter aditus praeses provinciae ea, quae communia tibi cum sorore perspexerit, dividi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. secundino. * <a 294 d. viii k. sept. cc. conss.>


CJ.3.38.0. Communia utriusque iudicii tam familiae erciscundae quam communi dividundo.

CJ.3.38.1: Imperator Antoninus

Divisionem praediorum vicem emptionis obtinere placuit. * ant. a. marco. * <a 211 pp. vi k. dec. gentiano et basso conss.>

CJ.3.38.2: Imperator Alexander Severus

Etiamsi is divisioni arbitrum dedit, cui ius dandi non fuit, tamen si socii quondam divisioni consensum dederint, quod quisque eorum secundum placita possedit, pro parte socii dominium nactus est. * alex. a. euphratae. * <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.3.38.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Maioribus etiam, per fraudem vel dolum vel perperam sine iudicio factis divisionibus, solet subveniri, quia in bonae fidei iudiciis et quod inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformabitur. * diocl. et maxim. aa. aureliae severae. * <a 290 pp. xvii k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si patruus tuus ex communibus bonis res comparavit sibi negotium gerens, non omnium bonorum socius constitutus, pro competentium portionum modo indemnitati tuae consuli oportet: et ideo rem emptam eum communicare contra formam iuris postulas. * diocl. et maxim. aa. ad maximum. * <a 290 pp. xvi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De instrumentis, quae communia fratrem vestrum tenere proponitis, rector aditus provinciae, apud quem haec collocari debeant, aestimabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni et glafirioni. * <a 293 pp. vi id. febr. sirmi aa. conss.>

CJ.3.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cum patruo vestro hac condicione divisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse iuraret, nec fidem placitis exhibuit, quominus res indivisas requiratis, eorum placitum quae in divisionem venerunt nihil vobis nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. thesidianae. * <a 294 d. v k. april. sirmi cc. conss.>

CJ.3.38.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fratres vestri pro indiviso commune praedium citra vestram voluntatem obligaverunt et hoc ad vos secundum pactum divisionis nulla pignoris facta mentione pervenit, evictis partibus, quae ante divisionem sociorum fuerunt, in quibus obligatio tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin quanti interest praescriptis verbis contra fratres agere potestis. nam si fundi scientes obligationem dominium suscepistis, tantum evictionis promissionem sollemnitate verborum vel pacto promissam probantes eos conveniendi facultatem habetis. * diocl. et maxim. aa. et cc. severiano et flaviano. * <a 294 d. ii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.38.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si inter vos maiores annis viginti quinque rerum communium divisio relicta vel translata possessione finem accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicomacho. * <a 294 d. non. dec. cc. conss.>

CJ.3.38.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Familiae erciscundae vel communi dividundo iudicium ita demum, si corpora maneant communia, agi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. demetriano. * <a 294 d. vi id. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.38.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Scriptura testamenti, qua specialiter omnia divisa continentur, quominus res quarum testator non fecit mentionem heredes inquirere nihil impedit. * diocl. et maxim. aa. et cc. gallicano. * < sine die et consule.>

CJ.3.38.11: Imperator Constantinus

Possessionum divisiones sic fieri oportet, ut integra apud successorem unumquemque servorum vel colonorum adscripticiae condicionis seu inquilinorum proxima agnatio vel adfinitas permaneret. quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diversum mancipia vel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur. * const. a. gerulo. * <a 334? d. iii k. mai. proculo et paulino conss.>

CJ.3.38.12pr.: Imperator Justinianus

Illud aequitatis vovere rationibus bene nobis apparuit. si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit vel dederit vel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem revertatur vel stipulatione vel lege hoc faciente, vel et si alio dotem vel ante nuptias donationem dante stipulationis paternae tenor vel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito vel filios suos vel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus, quae ad eum reversae sunt vel pervenerunt, disposuerit, inveniantur autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati vel per ante nuptias donationes vel dotes vel militiae causa, quas utpote testamento existente non coguntur conferre, tunc filius vel filia easdem res, quae ad patrem reversae sunt vel pervenerunt, habeant praecipuas, ad simile tamen lucrum computandas, ut in praesenti casu tantum habeat ipsa vel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum non coartantur. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum est, neque ipsos sibi praecipue hanc partem vindicare, sed, quasi paternae facta substantiae sit, inter omnes secundum institutionis tenorem dividi. et haec quidem, si inter fratres patris elogium compositum sit. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.2: Imperator Justinianus

Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo praecipuum habeat filius vel filia, quod ad patrem revertitur vel pervenit. si tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu ad patrem pervenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto cetera quasi paternae substantiae facta secundum modum institutionum dividantur: illo procul dubio observando, quod, si minus sit quod pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quae in fratres collata est, tota huiusmodi portio ad eas personas perveniat, quarum occasione res ad patrem revertitur. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.3: Imperator Justinianus

Ea igitur, quae in paterna persona diximus, obtinere volumus etiam in avum et proavum paternum vel maternum et in matrem et in aviam vel proaviam paternam vel maternam. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>


CJ.3.39.0. Finium regundorum.

CJ.3.39.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Regionem certam fundi propriis finibus eius mutatis dominus eius distrahere ac residuum retinere non prohibetur. nec amplius emptor, quam quod ratione secundum venditionis fidem ad se pervenit, vindicare potest praetextu terminorum temporis antecedentis venditionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicephoro. * <a 294 d. id. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.39.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Successionum varietas et vicinorum novi consensus, additis vel detractis agris alterutro, determinationis veteris monumenta saepe permutant. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 294 d. viiii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.39.3pr.: Imperator Constantinus

Si quis super iuris sui locis prior de finibus detulerit querimoniam, quae proprietatis controversiae cohaeret, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur. * const. a. ad tertullianum. * <a 330 d. viii k. mart. bessi gallicano et symmacho conss.>

CJ.3.39.3.1: Imperator Constantinus

Quod si altera pars, ne huiusmodi quaestio terminetur, se subtraxerit, nihilo minus agrimensor in ipsis locis iussione rectoris provinciae una cum observante parte hoc ipsum faciens perveniet. <a 330 d. viii k. mart. bessi gallicano et symmacho conss.>

CJ.3.39.4: Imperator Constantinus

Si constiterit eum qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id quod male petebat amittat, sed quod magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, qui inreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum adimere temptavit, amittat. * const. a. ad bassum pp. * <a 330 lecta apud acta xi k. iul. gallicano et symmacho conss.>

CJ.3.39.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quinque pedum praescriptione submota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. * valentin. theodos. et arcad. aaa. neoterio pp. * <a 385 pp. alexandriae vii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>

CJ.3.39.6: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Cunctis molitionibus et machinis amputatis decernimus in finali quaestione non longi temporis, sed triginta tantummodo annorum praescriptionem locum habere. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 392 d. prid. non. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>


CJ.3.40.0. De consortibus eiusdem litis.

CJ.3.40.1: Imperator Julianus

Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. * iul. a. secundo pp. * <a 362 d. iii non sept. antiochiae mamertino et nevitta conss.>

CJ.3.40.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Commune negotium post litem legitime ordinatam et quibusdam absentibus in solidum agi sine mandato potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel, si quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. * valentin. et valens aa. sallustio pp. * <a 364 pp. vi id. dec. divo ioviano et varroniano conss.>


CJ.3.41.0. De noxalibus actionibus.

CJ.3.41.1: Imperator Alexander Severus

Si extat corpus nummorum, quos ablatos ex patris tui hereditate ab eo, quem liberum esse constitit, adlegas, vindicare eos vel ad exhibendum agere non prohiberis. nam quamvis alias noxa caput sequatur et manumissus furti actione teneatur, quae in heredem non competit, cum tamen servus a domino aliquid auferat, quamvis furtum committat, furti tamen actio non est nata neque adversus ipsum, si postea manumissus est, locum habet, nisi furtivas res et post manumissionem contractat. * alex. a. Marcello. * <a 223 pp. xiii k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.41.2: Imperator Gordianus

Si servi vestri inscientibus vobis vel etiam prohibentibus furtim arbores ceciderunt, quibus etiam propria poena iuxta legem saltui datam fuerat praestituta, frustra veremini, ne ex persona eorum ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis servorum domini ignorantes vel prohibentes, si noxali actione conveniantur, ita condemnari debeant, ut aut noxae dedere aut condemnationem sufferre habeant in sua potestate. * gord. a. quintiliano et aliis. * <a 239 pp. iii non. iun. gordiano et aviola conss.>

CJ.3.41.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sive servum plagii paras accusare sollemniter, praesidem provinciae adire non prohiberis, sive dominum eius sollicitati servi noxali iudicio vel furti malueris convenire, suam tibi notionem praeses provinciae commodabit non ignorans, quod, si dominum elegeris et eo non consentiente quod intendis commissum probaveris, vel noxae dedendae vel damni sarciendi ac poenae praestandae habeat facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 pp. v non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.3.41.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si servus ignorante domino vel sciente et prohibere nequeunte res tuas vi rapuit , dominum eius apud praesidem provinciae, si necdum utilis annus excessit, quadrupli, quod si hoc effluxit tempus, simpli noxali iudicio convenire potes: qui si noxae maluerit servum dedere, nihilo minus cum ipso quantum ad eum pervenit experiri non prohiberis: nam si eo conscio et prohibere valente, detracta noxae deditione conventus ad summam condemnationis solvendam omnimodo compellendus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sosio. * <a 293 pp. xviii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.41.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane si criminis publici accusationem propter uxorem tuam a servo raptam intendendam putaveris, non contra dominum, sed contra eum, quem facinus commisisse proponis, hanc instituere debes. <a 293 pp. xviii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.41.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi per furtum nec manifestum ancillam servus ope consilioque domini cum aliis rebus subtraxit, cum inter servum et liberum civile iudicium consistere non possit, eum ob hoc delictum dupli poenali actione et de rebus propriis vindicatione vel condictione convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. menophilo. * <a 294 s. v k. april. cc. conss.>


CJ.3.42.0. Ad exhibendum.

CJ.3.42.1: Imperator Alexander Severus

Si dominium ancillae, de qua agis, ad matrem tuam pertinuit nec iure a patre tuo venumdata est eiusque proprietatem tibi vindicare paratus es, praeses provinciae exhiberi eam iubebit, ut apud iudicem de rei veritate quaeratur. * alex. a. crescenti mil. * <a 222 pp. k. mai. alexandro a. cons.>

CJ.3.42.2: Imperator Alexander Severus

Si criminis alicuius reus servus postulatur, per ad exhibendum actionem produci a domino, non celari debet. * alex. a. syro. * <a 222 pp. xi k. dec. alexandro a. cons.>

CJ.3.42.3: Imperator Alexander Severus

Neque ad exhibendum actio neque proprietatis vindicatio, si nunc competit, propterea perempta est, quod aliquando adversus te ad exhibendum actione aliter pronuntiatum est, quia commutatione litis alia res esse incipit. * alex. a. felicissimae. * <a 223 pp. k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.42.4: Imperator Alexander Severus

Non ignorabit iudex, instrumenta tui iuris, quae penes diversam partem fuisse probaveris, si ab eisdem non exhibeantur, iurisiurandi in litem facultatem deferri tibi oportere. * alex. a. flaccillae. * <a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss.>

CJ.3.42.5: Imperator Gordianus

Ad exhibendum actione non tantum eum qui possidet, sed etiam eum teneri, qui dolo fecit, quominus exhiberet, merito tibi a non contemnendae auctoritatis iuris consulto modestino responsum est. * gord. a. sabiniano mil. * <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.42.6: Imperator Philippus

Instrumenta ad ius tuum pertinentia partem diversam invasisse adseverans, si quidem crimen intendis, sollemnibus accusationibus impletis fidem adseverationi tuae fac, sin vero ad exhibendum intendis, iudiciorum more experire. * philipp. a. polemonidi. * <a 244 pp. ii id. mart. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.3.42.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Exhibitionis necessitatis tenetur, qui facultatem habens culpam vel dolum in explendo praecepto committit, ita ut, qui rem deteriorem exhibuit, aequitas exhibitionis proficiat, ut, quamvis ad exhibendum agi non potest, in factum tamen actio contra eum detur. * diocl. et maxim. aa. vitaliano. * <a 286 pp. xvi k. iun. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.42.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si res tuas commodavit aut deposuit is, cuius precibus meministi, adversus tenentem ad exhibendum vel vindicatione uti potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. photino. * <a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.3.42.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si pactus sit, ut tibi restituantur, si quidem ei qui deposuit successisti, iure hereditario depositi actione uti non prohiberis: si vero nec civili nec honorario iure ad te hereditas eius pertinet, intellegis nullam te ex eius pacto contra quem supplicas actionem stricto iure habere: utilis autem tibi propter aequitatis rationem dabitur depositi actio. <a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.3.42.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ex quocumque contractu apud praesidem provinciae iure debitum cui oportuerat te reddidisse probaveris, chirographa tua, ex quibus iam nihil peti potest, et instrumenta ad eum contractum pertinentia tibi naturaliter liberationem consecuto exhiberi ac reddi iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. * <a 294 s. viii k. sept. cc. conss.>


CJ.3.43.0. De aleae lusu et aleatoribus.

CJ.3.43.1pr.: Imperator Justinianus

Alearum lusus antiqua res est et extra operas pugnantibus concessa, verum pro tempore prodiit in lacrimas, milia extranearum nominationum suscipiens. quidam enim ludentes nec ludum scientes, sed nominationem tantum, proprias substantias perdiderunt, die noctuque ludendo in argento apparatu lapidum et auro. consequenter autem ex hac inordinatione blasphemare conantur et instrumenta conficiunt. * iust. a. demostheni eparcho praitorion. * <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.1: Imperator Justinianus

Commodis igitur subiectorum providere cupientes hac generali lege decernimus, ut nulli liceat in privatis seu publicis locis ludere neque in specie neque in genere: et si contra factum fuerit, nulla sequatur condemnatio, sed solutum reddatur et competentibus actionibus repetatur ab his qui dederunt vel eorum heredibus aut his neglegentibus a patribus seu defensoribus locorum: <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.2: Imperator Justinianus

Non obstante nisi quinquaginta demum annorum aliqua praescriptione: <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.3: Imperator Justinianus

Episcopis locorum hoc inquirentibus et praesidum auxilio utentibus. <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.4: Imperator Justinianus

Deinde vero ordinent quinque ludos, ton monobolon ton condomonobolon ke kondacca ke repon ke perichyten. sed nemini permittimus etiam in his ludere ultra unum solidum, etsi multum dives sit, ut, si quem vinci contigerit, casum gravem non sustineat. non solum enim bella bene ordinamus et res sacras, sed et ista: interminantes poenam transgressoribus, potestatem dando episcopis hoc inquirendi et auxilio praesidum sedandi. <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.2pr.: Imperator Justinianus

Prohibemus etiam, ne sint equi lignei: sed si quis ex hac occasione vincitur, hoc ipse recuperaret: domibus eorum publicatis, ubi haec reperiuntur. * iust. a. * <a 529 d.X.K.Oct.Constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.2.1: Imperator Justinianus

Si autem noluerit recipere is qui dedit, procurator noster hoc inquirat et in opus publicum convertat. <a 529 d.X.K.Oct.Constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.2.2: Imperator Justinianus

Similiter provideant iudices, ut a blasphemiis et periuriis, quae ipsorum inhibitionibus debent comprimi, omnes penitus conquiescant. <a 529 d.X.K.Oct.Constantinopoli decio cons.>


CJ.3.44.0. De religiosis et sumptibus funerum.

CJ.3.44.1: Imperator Antoninus

Si vi fluminis reliquiae filii tui continguntur vel alia iusta et necessaria causa intervenit, aestimatione rectoris provinciae transferre eas in alium locum poteris. * ant. a. dionysiae. * <a 213 pp. viii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.44.2: Imperator Antoninus

Invito vel ignorante te ab alio illatum corpus in puram possessionem tuam vel lapidem locum religiosum facere non potest. si autem voluntate tua mortuum aliquis in locum tuum intulerit, religiosus iste efficitur: quo facto monumentum neque venire neque obligari a quoquam prohibente iuris religione posse in dubium non venit. * ant. a. hilariano. * <a 216 pp. k. mai. sabino ii et anullino conss.>

CJ.3.44.3: Imperator Alexander Severus

Legatum a defuncto tibi relictum et quod in funus vel morbum eius erogasse te boni viri arbitratu probaveris, praeses provinciae solvi tibi iubebit. * alex. a. primo. * <a 223 pp. v non. iul. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.4pr.: Imperator Alexander Severus

Si sepulchrum monumenti appellatione significas, scire debes iure dominii id nullum vindicare posse, sed et, si familiare fuit, ius eius ad omnes heredes pertinere nec divisione ad unum heredem redigi potuisse. * alex. a. licinio. * <a 223 pp. vi non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.4.1: Imperator Alexander Severus

Profana tamen loca, quae circa id sunt, si semper vicinis aedificiis usui hominum destinatis cesserunt, eius sunt, cui illa, quorum partes esse visae sunt, ex divisione obtigerunt. <a 223 pp. vi non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.5: Imperator Alexander Severus

Militis voluntatem, quam circa monumentum sibi daciendum testamento expressit, et mater et pater heredes eius neglegere non debent. nam etsi delatio hoc nomine praeteritis constitutionibus amota est, invidiam tamen et conscientiam circa omissum supremum huiusmodi officium et contemptum iudicium defuncti evitare non possunt. * alex. a. cassio mil. * <a 224 pp. viii k. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.44.6: Imperator Alexander Severus

Monumentorum inscriptiones neque sepulchrorum iura neque dominium loci puri ad libertos transferunt. praescriptio autem longi temporis, si iustam causam initii habuit, vobis proficiat. * alex. a. primitivo et aliis. * <a 224 pp. viii k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.44.7: Imperator Gordianus

Statuas sepulchro superimponere vel monumento, quod te extructurum profiteris, ornamenta quae putas superaddere non prohiberis, cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas libera non denegetur. * gord. a. claudio. * <a 241 pp. iii k. aug. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.3.44.8: Imperator Philippus

Ius familiarium sepulchrorum ad adfines seu proximos cognatos non heredes constitutos minime pertinet. * philipp. a. iuliae. * <a 244 pp. xvi k. iul. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.3.44.9: Imperator Philippus

Locum quidem religiosum distrahi non posse manifestum est. verum agrum purum monumento cohaerentem profani iuris esse ideoque efficaciter venumdari non est opinionis incertae. * philipp. a. et philipp. c. faustinae. * <a 245 pp. vi k. dec. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.44.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si necdum perpetuae sepulturae corpus traditum est, translationem eius facere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. aquilinae. * <a 287 pp. viii id. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

CJ.3.44.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Obnoxios criminum digno supplicio subiectos sepulturae tradi non vetamus. * diocl. et maxim. aa. gaudentio. * <a 290 pp. viii id. april. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.44.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mortuorum reliquias, ne sanctum municipiorum ius polluatur, intra civitatem condi iam pridem vetitum est. * diocl. et maxim. aa. victorino. * <a 290 pp. iii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.44.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ius sepulchri tam hereditarii quam familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem ad familiam, etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non heres est pertinere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 s. iii id. nov. sirmi cc. conss.>

CJ.3.44.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nemo humanum corpus ad alterum locum sine augusti adfatibus transferat. * diocl. et maxim. aaa. cynegio pp.* <a 386 d. iiii k. mart. constantinopoli honorio nob. puero et euodio conss.>


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com