Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (14)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

IUSTINUS FLAVIUS IUNIOR AUGUSTUS - CODEX LIBER XI

Liber undecimus

CJ.11.1.0. De tollenda lustralis auri collatione.

CJ.11.2.0. De naviculariis seu naucleris publicas species transportantibus.

CJ.11.2.1: Imperator Constantius

Nullam vim oportet navicularios sustinere delegatas species annonarias transferentes nec concussiones perpeti nec aliquod genus incommodi, sed venientes ac remeantes omni securitate potiri: decem auri librarum multa proponenda his, qui eos inquietare temptaverint. * constantius a. et iul. c.Olybrio pu. *<a 357 d.K.Iun.Romae constantio viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.11.2.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Comperimus naucleros susceptas species in negotiationis emolumenta convertere. ideoque decernimus, ut intra annum quas susceperint inferant species et securitates reportent, quae etiam diem illationis edoceant, ut intra alterum annum eis reddantur, a quibus species praestitae sunt. * arcad. et honor. aa. eusebio pp. *<a 396 d.X k.Ian.Mediolani arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

CJ.11.2.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Ab his, qui in naucleros praedas egerunt, volumus eorum commodis satisfieri. et ideo ne crescat in posterum eorum audacia, sancimus, ut, quicumque in rapinis fuerit deprehensus, poena quadrupli teneatur. * arcad. et honor. aa. flaviano pu. *<a 400 pp.Romae in foro aproniani viiii k.Febr.Stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.2.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Cum nauarchorum coetus circiter provincias orientis inopia navium tribuaret et investigandae classis obtentu insularum secessus obiret et navigandi opportunitate transacta iudiciorum indignatio sine transvectionis expectaretur effectu, merito celsitudo tua praefecto augustali et insularum praeside conventis alexandrinae et carpathiae classis summates et nonnullos alios naucleros eo professionis adduxit, ut onus frumentarii commeatus, qui per orientales nauarchos ex alexandrinae civitatis conditis consueverat ad sacratissimam urbem transferri, in suam fidem susceptum ad eadem augustissimae urbis horrea comportarent, solaciis pro mercedula praestitis ex tributariae pensitationis immunitate vel ex eo, quod vocatur éphilikoné, nec non etiam aliis, quae tuae cognitionis limavit examen. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Xiiii k.Febr.Honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.11.2.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Qui fiscales species suscepit deportandas, si recta navigatione contempta litora devia sectatus eas avertendo distraxerit, capitali poena plectetur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Xiiii k.Aug.Constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.11.2.6pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Iudices, qui in portibus dioeceseos suae onusta navigia, cum prosperior flatus invitat, sub praetextu hiemis immorari permiserint, una cum municipibus et corporatis eiusdem loci fortunarum propriarum feriantur dispendiis. * honor. et theodos. aa. faustino pp. *<a 410 d.Xviii k.Sept.Ravennae varane vc.Cons.>

CJ.11.2.6.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Naucleri praeterea poenam deportationis excipiant, si aliquid fraudis eos admisisse fuerit revelatum.<a 410 d.Xviii k.Sept.Ravennae varane vc.Cons.>


CJ.11.3.0. De praediis naviculariorum.

CJ.11.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Domum etiam mansuetudinis nostrae in his, quae naviculario nomine obnoxia sunt, agnoscere praecipimus debitam functionem. * valentin. et valens aa. aureliano praef. annonae. *<a 367 d.Iii k.Oct.Lupicino et iovino conss.>

CJ.11.3.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

In his, quae navicularii vendunt, quoniam intercipere contractum emendi vendendique fas prohibet, emptor navicualrii functionem pro modo portionis comparatae subeat: res enim oneri addicta est, non persona mercatoris. * valentin. et valens et grat. aaa. chiloni procons. africae. *<a 375 d.Iii non.Aug.Post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >

CJ.11.3.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Neque navicularium iubemus fieri eum, qui aliquid comparavit, sed eam partem quae empta est pro suo modo ac ratione esse munificam: nec enim totum patrimonium ad functionem naviculariam occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguae mercator accessit, sed illa portio, quae ab initio navicularii fuit, ad pensionem huiusmodi functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc vinculo liberum est, otioso et immuni servando.<a 375 d.Iii non.Aug.Post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >

CJ.11.3.2.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Domus vero, quarum cultu decus urbium potius quam fructus adquiritur, ubi a naviculariis veneunt, pro tanto modo ad hanc pensionem obligari placet, quantum habebant emolumentum, cum pecunia mutuarentur.<a 375 d.Iii non.Aug.Post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >

CJ.11.3.2.3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Ubi vero spatia loci et exiguitas nullam habuit pensionem aut extructio, cuius est ardua difficilisque molitio, aut decus sumptuosum, aut, ut est plerumque liberale institutum, habitationem quis suam ornamento urbis adiecit, nolumus munificentiam quae postea addita est improbam licitationem aestimationis excipere: sed vetusta potius loci species et pensio cogitetur quam cultus hodiernus, qui per industriam hominis animosi accessit.<a 375 d.Iii non.Aug.Post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >

CJ.11.3.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Hi, qui fundos naviculariae functioni adscriptos a naviculariis acceperunt quodlibet ad se titulo transeuntes, secundum agri opinionem, quae antiquitus habetur adscripta, naviculariam functionem suscipere cogantur neque eas condiciones sibi aestiment profuturas, quas venditor minus idoneus in se recipit impositas ementis arbitrio: hac tamen ratione servata, ut, si ad minus idoneum fuerit translata possessio, etiam auctores transscripti praedii teneantur obnoxii, sitque hoc in promptu, ut damnis fiscalibus primitus ab idoneis consulatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d.Xiiii k.Mart.Mediolani theodoro pvc.Cons.>


CJ.11.4.0. De navibus non excusandis.

CJ.11.4.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Multi naves suas diversorum nominibus et titulis tuentur. cui fraudi obviantes praecipimus, ut, si quis ad evitationem publicae necessitatis titulum crediderit apponendum, sciat navem esse fisco sociandam. * arcad. et honor. aa. longiniano pp. *<a 406 d.Iii id.Ian.Ravennae arcadio a.Vi et probo conss.>

CJ.11.4.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Nam ut privatos quoque non prohibemus habere navigia, ita fraudi locum esse non sinimus, cum omnes in commune, si necessitas exegerit, conveniat utilitatibus publicis oboedire et subvectionem sine dignitatis privilegio celebrare.<a 406 d.Iii id.Ian.Ravennae arcadio a.Vi et probo conss.>

CJ.11.4.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iubemus nullam navem ultra duorum milium modiorum capacem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive divina pragmatica, providentissimae legis regulas oppugnare debebit. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d.Vii id.April.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>

CJ.11.4.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod etiam in omnibus causis huiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat. quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus.<a 439 d.Vii id.April.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>


CJ.11.5.0. Ne quid oneri publico imponatur.

CJ.11.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Oneri publico sarcinam privatam ne quis imponat nec audeat portitores frumenti ad suscipiendum onus aliqua necessitate compellere. hoc enim facto atque commisso non in dispendium solum atque naufragii damnum tenebitur obligatus, verum etiam publicae coercitionis experietur vigorem. * arcad. et honor. aa. rufino pp. *<a 395 d.V id.Ian.Constantinopoli olybrio et probino conss.>


CJ.11.6.0. De naufragiis.

CJ.11.6.1: Imperator Antoninus

Si quando naufragio navis expulsa fuerit ad litus vel si quando reliquam terram attigerit, ad dominos pertineat: fiscus meus sese non interponat. quod enim ius habet fiscus in aliena calamitite, ut de re tam luctuosa compendium sectetur? * ant. a. maximo. *<>

CJ.11.6.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si quis navicularius naufragium sustinuisse adfirmat, provinciae iudicem, eius videlicet, in qua res agitur, adire festinet ac probet apud eum testibus eventum , relatioque ad sublimissimam referatur praefecturam, ita ut intra anni spatium veritate revelata competens dispositio procedat. quod si per neglegentiam praefinitum anni spatium fortasse claudatur, supervacuas serasque interpellationes emenso anno placuit non admitti. * valentin. valens et grat. aaa. ad modestum pp. *<a 372 d.Pp.Bersti non.Iun.Modesto et arintheo conss.>

CJ.11.6.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quotiens obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur competentis iudicis , duorum vel trium nautarum quaestione habita ceteri ab huiusmodi nexu liberentur. quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers quaesitor inveniat? * grat. valentin. et theodos. aaa. naviculariis afris salutem. *<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Circa magistros navium, quibus est scientia plenior, immoretur: qui si fatali sorte defuerint, in alios inquisitio transferatur.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Sane si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, a liberis nautarum sive magistrorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.3.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Susceptionis autem necessitas ex kalendis aprilibus in diem kalendarum octobrium mansura servabitur.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.11.6.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Pro his, quae semel a collatoribus illata naufragiis perierunt, nolumus nobis aliquam cum possessoribus, sive senatores sive privati sint, esse communionem vel aliquid periculi ad eos redundare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 391 d.Xv k.Aug.Constantinopoli tatiano et symmacho conss.>

CJ.11.6.5pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

De submersis navibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur. et si quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, apud quem constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum multandi removendi proscribendi habeat potestatem. * honor. et theodos. aa. naviculariis per africam. *<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >

CJ.11.6.5.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Si vero causarum talium cognitores, libelli datione vel planaria interpellatione commoniti intra biennium has causas audire neglexerint, et hoc fuerit tempus elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut naviculario propter vitium iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam vero officium eius exsolvat.<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >

CJ.11.6.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Super naufragiorum quae contigerint casibus usitato more habita quaestione si quis calculus modiationis dicatur tempestate maris deperisse, sub tuae sedis auditione nequaquam feratur acceptus, sed haec dispendii iactura in omne naviculariorum concilium, pro rata scilicet contingentis muneris, deferatur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d. xiiii k. febr. honorio viii et theodosio iii aa. conss.>


CJ.11.7.0. De metallariis et metallis et procuratoribus metallorum.

CJ.11.7.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Perpensa deliberatione duximus sanciendum, ut, quicumque exercitium metallorum vellet adfluere, is labore proprio et sibi et rei publicae commoda compararet. * valentin. et valens aa. ad cresconium com. metallorum. *<a 365 d. iiii id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.7.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Itaque si qui sponte confluxerint, eos laudabilitas, tua octonos scripulos in balluca, quae graece é krusammos é appellatur, cogat exsolvere.<a 365 d. iiii id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.7.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Quidquid autem amplius colligere potuerint, fisco potissimum distragant, a quo competentia ex largitionibus nostris pretia suscipiant.<a 365 d. iiii id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.7.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Ob metallicum canonem, in quo propria consuetudo retinenda est, quattuordecim unicas ballucae pro singulis libris constat inferri. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a 367 d. vi id. ian. romae lupicino et iovino conss.>

CJ.11.7.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Cuncti, qui per privatorum loca saxorum venam laboriosis effossionibus persequuntur, decimas fisco, decimas etiam domino repraesentent, cetero modo suis desideriis vindicando. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d. iii k. sept. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.11.7.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Cum procuratores metallorum intra macedoniam daciam mediterraneam moesiam seu dardaniam soliti ex curialibus ordinari, per quos sollemnis profligatur exactio, simulato hostili metu huic se necessitati subtraxerint, ad implendum munus retrahantur, et nulli deinceps licentia laxetur prius indebitas expetere dignitates, quam subeundam procurationem fideli sollertique exactione compleverint. * grat. valentin. et theodos. aaa. eusignio pp. *<a 386 d. iiii k. aug. mediolani honorio np. et euodio conss.>

CJ.11.7.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Per annos singulos septeni per hominem scripuli largitionibus inferantur ab aurilegulis, non solum in pontica dioecesi, verum etiam in asiana. * valentin. theodos. et arcad. aaa. romulo com. sacr. larg. *<a 392 d. xi k. mart. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.11.7.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quosdam operta humo esse saxa dicentes id agere cognovimus, ut defossis in altum cuniculis alienarum aedium fundamenta labefactent. qua de re, si quando huiusmodi marmora sub aedificiis latere dicantur, perquirendi eadem copia denegetur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. paterno. *<a 393 d. xvii k. april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.11.7.7: Imperator Theodosius

Metallarii sive metallariae, qui quaeve ea regione deserta, ex qua videntur oriundi vel oriundae, ad externa migraverint, indubitanter sine ulla temporis praescriptione ad propriae originis stirpem laremque una cum sua subole revocentur, et quos domus nostrae secreta retineant. sciant autem nullum exinde praeiudicium fisco esse generandum, etiamsi is, quem metallicum esse constiterit, privatis censibus suum nomen indiderit. * theodos. a. maximino com. sacr. larg. *<a 424 d. v id. iul. constantinopoli victore vc. cons.>


CJ.11.8.0. De murilegulis et gynaeciariis et procuratoribus gynaecii et de monetariis et bastagariis.

CJ.11.8.1: Imperator Constantinus

Monetarios in sua semper durare condicione oportet nec dignitatis cuiuscumque privilegio ab huiusmodi condicione liberari. * constant. a. ad bithynos. *<a 317 d. xii k. aug. gallicano et basso conss.>

CJ.11.8.2: Imperator Constantinus

Procuratores rei privatae baphii et gynaecii, per quos et privata nostra substantia tenuatur et species in gynaeciis confectae corrumpuntur, in baphyiis etiam admixta temeratio naevum adducit inquinatae adluvionis, suffragiis abstineant, per quae memoratas administrationes adipiscuntur, vel, si contra hoc fecerint, gladio feriantur. * const. a. ad felicem. *<a 333 d.... k. nov. aquil. dalmatio et zenophilo conss.>

CJ.11.8.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Ingenuae mulieres, quae se gynaeciariis sociaverint, si conventae denuntiatione sollemni splendorem generis contuberniorum vilitati praeferre noluerint, suorum maritorum condicione teneantur. * valentin. et valens aa. ad germanum consularem. *<a 365 d. iiii k. iul. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.8.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Quod ad praesens remedium pertinet, quintum animal bastagariis pro reparatione praebeatur. * valentin. et valens aa. ad auxonium pp. *<a 368 d. id. dec. marcianopoli valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.8.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Qui aliquem ex familiis gynaecii in latebris habere comperti sunt, quinque librarum auri damno subicientur. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad philematium com. sacr. larg.*<a 372 d. xii k. sept. ciliciae modesto et arintheo conss.>

CJ.11.8.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Qui textrini nostri mancipia occultatione celaverit, ternis libris auri pro singulorum hominum suppressione plectetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eucherium. *<a 380 pp. karthagine iii k. mart. post consulatum ausonii et olybrii.>

CJ.11.8.7pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Edicimus, ne qua mulier splendidioris gradus monetarii adhaerens consortio decus nativae libertatis amittat. quod si quam ab hac praeceptione statutum nostrae perennitatis abduxerit, ea vel legitima admonita conventione discedat vel, si complexui monetarii putaverit inhaerendum, non ambigat se et liberis praeiudicaturam et eius condicioni esse nectendam. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium pp. *<a 380 d. prid. id. mart. aquileiae post consulatum ausonii et olybrii.>

CJ.11.8.7.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si qua vero originaria seu colonaria possessionis alienae ignaro domino seu sciente monetario adsociabitur, ii conventi mox iuri agrorum debitas personas retrahere festinent vel de cetero sciant repetendi facultatem silentii sui coniventia perdidisse.<a 380 d. prid. id. mart. aquileiae post consulatum ausonii et olybrii.>

CJ.11.8.7.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Sed ut monetario nullam extraneam necti volumus, ita et monetario patre susceptas prohibemus extraneis copulari.<a 380 d. prid. id. mart. aquileiae post consulatum ausonii et olybrii.>

CJ.11.8.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Aeternam fiximus legem, ne umquam bastagariis militiam vel suam deserere liceat vel aliam, antequam eam impleverint, subreptiva impetratione temptare. > * grat. valentin. et theodos. aaa. trifolio com. sacr. larg. *<a 384 d.Viiii k.Aug.Heracleae ricomere et clearcho conss.>

CJ.11.8.9: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quis naviculam functioni muricis et legendis conchyllis deputatam ausus fuerit usurpare, duarum librarum auri illatione teneatur. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. ad principium pp. *<a 385 d.Vi k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone cosss.>

CJ.11.8.10: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Lotas in posterum sericoblattae et metaxae huiusmodi species inferri praecipimus : viginti librarum auri condemnatione proposita his, qui scrinium canonum tractant, prioribus etiam cuiuscumque officii, si statuta caelestia a quodam passi fuerint temerari. * arcad. honor. et theodos. aaa. philometori com. sacr. larg. *<a 406 d.V k.Iul.Constantinopoli arcadio a.Vi et probo conss.>

CJ.11.8.11pr.: Imperator Theodosius

Murileguli, qui relicto atque despecto propriae condicionis officio vetitis se infulis dignitatum et cingulis penitus denegatis munisse dicuntur, ad propriae artis et originis vincula revocentur. * theodos. a. et valentin. c.Maximino com. sacr. larg. *<a 424 d.Xvii k.Nov.Constantinopoli voctore cons.>

CJ.11.8.11.1: Imperator Theodosius

Ab illis autem, qui rebus eorum videntur inhiasse, quos in sua origine permanere et sollemnibus ministeriis inservire manifestum est, omnia quaecumque constiterit ex quocumque titulo possessa antiquis possessoribus restituantur.<a 424 d.Xvii k.Nov.Constantinopoli voctore cons.>

CJ.11.8.11.2: Imperator Theodosius

Quod si alienigenae detentatores oneribus condicionis externae maluerint subiacere quam restituere facultates, et futura deinceps agnoscant munia sibi esse subeunda et de praeterito, si qua ipsis possidentibus reliqua colliguntur, a semet ipsis sciant sine aliqua excusatione solvenda.<a 424 d.Xvii k.Nov.Constantinopoli voctore cons.>

CJ.11.8.12: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ii, qui ex filiabus murilegulorum et alienae originis patribus sunt vel fuerint procreati, iura maternae condicionis agnoscant. * theodos. a.Et valentin. c.Maximino com. sacr. larg. *<a 425 d.Viiii k.Iun.Theodosio a.Xi et valentiniano c.Conss.>

CJ.11.8.13: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis ex corpore gynaeciariorum vel linteariorum vel linyphariorum monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas largitiones nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo collegio liberari, non quoscumque nec facile in locum proprium, freti dextrae triumphalis absolutione, substituant, sed eos, quos omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo amplissimae tuae sedis obtutibus approbaverint: ita tamen, ut is, qui ab huiusmodi condicione iuxta formam caelitus datam beneficio principali fuerit absolutus, universi generis sui prosapiam in functione memorati corporis permanentem cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris futuram esse non dubitet. * theodos. et valentin. aa. acacio com. sacr. larg. *<a 426 d.Vii k.Mart.Constantinopoli the odosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.11.8.14: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Privatae vel linteae vestis magistri, thesaurorum praepositi vel baphiorum ac textrinorum procuratores ceterique, quibus huiusmodi sollicitudo committitur, non ante ad rem sacri aerarii procurandam permittantur accedere, quam satisdationibus dignis eorum administratio roboretur: scituri nec prosecutorias quidem sacras posthac sibimet postulandas. * theodos. et valentin. aa. acacio com. sacr. larg. *<a 426 >

CJ.11.8.15: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Qui aut patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni obnoxios se esse non ambigant. * theodos. et valentin. aa. valerio com. sacr. larg. *<a 427 d.X k.April.Constantinopoli hierio et ardabure conss.>


CJ.11.9.0. De vestibus holoveris et auratis et de intinctione sacri muricis.

CJ.11.9.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Auratas ac sericas paragaudas auro intextas viriles privatis usibus contexere conficereque prohibemus et a gynaeciariis tantum nostris fieri praecipimus. * valentin. valens et grat. aaa. archelao com. sacr. larg. *<a 369 d.V non.Iul.Nebiodumi acc.Xv k.Aug.Marcianopoli valentiniano np.Et victore conss.>

CJ.11.9.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nemo vir auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas, nisi ii tantummodo, quibus hoc propter imperiale ministerium concessum est. non enim levi animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non abdicaverit indumento. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d.Iii k.April.Constantinopoli antonio et suagrio conss.>

CJ.11.9.3: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Vellera adulterino colore fucata in speciem sacri muricis tingere non sinimus nec tinctum cum rhodino prius sericum alio postea colore fucari, cum de albo omnium colorum tingendi copia non negetur: nam capitalem poenam illicita temptantes suscipient. * theodos. arcad. et honor. aaa. *<a xxx >

CJ.11.9.4pr.: Imperator Theodosius

Temperent universi, cuiuscumque sint sexus dignitatis artis professionis et generis, ab huiusmodi speciei possessione, quae soli principi eiusque domui dedicatur. * theodos. a. maxinino com. sacr. larg. *<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>

CJ.11.9.4.1: Imperator Theodosius

Nec pallia tunicasque domi quis sericas contexat aut faciat, quae tincta conchylio nullius alterius permixtione subtexta sunt.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>

CJ.11.9.4.2: Imperator Theodosius

Proferantur ex aedibus tradanturque tunicae et pallia ex omni parte texturae cruore infecta conchylii. nulla stamina subtextantur tincta conchylio, nec eiusdem infectionis arguto pectine solidanda fila decurrant. reddenda aerario holovera vestimenta virilia protinus offerantur.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>

CJ.11.9.4.3: Imperator Theodosius

Nec est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatae legis impunitas.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>

CJ.11.9.4.4: Imperator Theodosius

Ne quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat: alioquin ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>

CJ.11.9.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Purpurae nundinas, licet innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque interminatione vetamus. et ideo septimum de scrinio exceptorum, sextum de scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad baphia phoenices per certum tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur sollertia timentium, ne quaesitis longo sudore stipendiis careant: etiam viginti librarum auri condemnatione proposita. * theodos. et valentin. aa. apollonio com. sacr. larg. *<a 436 d.Viii id.Mart.Constantinopoli isidoro et senatore conss.>


CJ.11.10.0. De fabricensibus.

CJ.11.10.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnibus fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri praecipimus, ut venae nobilis et quae facile deducatur ignibus seu liquescat ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo publico consulatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 388 d xv k.Nov.Theodosio a.Ii et cynegio cosss.>

CJ.11.10.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Primicerium fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari praecipimus, ita ut inter protectores eiusdem fabricae per biennium adoraturus aeternitatem nostram suo quisque tempore dirigatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino mag. off. *<a 390 d.Viii id.Mart.Mediolani valentiniano a.Iiii et neoterio conss.>

CJ.11.10.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Stigmata, hoc est nota publica fabricensium brachiis ad imitationem tironum infligatur, ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci ( his, qui eos susceperint vel eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis) et qui subreptione quadam declinandi operis ad publicae cuiuslibet sacramenta militiae transierunt. * arcad. et honor. aa. osio mag. off. *<a 398 d.Xviii k.Ian.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.11.10.4pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest convocatis primitus acta conficiat, sese doceat non avo non patre curiali progenitum, nihil ordini civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis confectis vel apud moderatorem provinciae vel si is absit apud defensorem civitatis, ad militiam quam optaverit suscipiatur. * honor. et theodos. aa. antehmio pp. *<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>

CJ.11.10.4.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se ad ordinis cui debetur patriaque suae munera esse reducendum, ita ut nulla eum nec temporis nec stipendiorum praerogativa defendat.<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>

CJ.11.10.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iure provisum est fabricenses artibus propriis inservire, ut exhaustis laboribus immorentur cum subole professioni, cui nati sunt. * theodos. et valentin. aa. aureliano com. rer. privat. *<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.11.10.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Denique quod ab uno committitur, totius delinquitur periculo numeri, ut constricti nominationibus suis sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum ad omnium transit dispendium.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.11.10.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Universi itaque, velut in corpore unius formae, unius decoctionis, si ita res tulerit, respondere cogentur.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.11.10.6: Imperatores Leo, Anthemius

Eos, qui inter fabricenses sacrae fabricae sociati sunt, vel eorum uxores aut filios, qui itidem inter fabricenses militare dicuntur, non alibi pulsare volentibus respondere praecipimus, nisi in iudicio tuae sublimitatis, ad cuius iurisdictionem potestatemque pertinent: nec eos post stipendiorum finem militiae super civilibus vel curialibus muneribus, quibus nullo modo subiacere monstrantur, a viris clarissimis rectoribus provinciarum vel eorum officiis praeter licitum inquietari. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx >

CJ.11.10.7pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Nullus fabricensium conductioni vel administrationi vel agriculturae alienarum rerum se posthac immiscere conetur: dominis quidem, si qui contra haec statuta meae pietatis venire ausi fuerint, res vel praedia, quae scientes quod fabricenses sunt isdem fabricensibus ministranda commiserint, amissuris, fabricensibus vero gravissime coercitis post facultatum suarum amissionem perpetua exilii poena et animadversione retinendis. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx >

CJ.11.10.7.1: Imperatores Leo, Anthemius

Quotiens sane in translatione armorum angariae necessariae fuerint, sublimitas tua litteras ad eminentissimam iubeat dirigi praefecturam et numerum ei armorum et ex quo loco transferenda sunt indicare, ut continuo super praebendis angariis pro numero eorum quae transferuntur armorum praeceptione sua viros clarissimos provinciae moderatores conveniat, ut secundum missam a sublimitate tua notitiam naves vel angariae confestim de publico praebeantur.<a xxx >

CJ.11.10.7.2: Imperatores Leo, Anthemius

Quod si aliqua tarditas vel neglegentia post datas a sublimitate tua ad eminentissimam praefecturam litteras in destinandis auctoritatibus amplissimae sedis intercesserit et ex hoc armorum transvectio fuerit impedita, quinquaginta libris auri tam numerarium pro tempore officii eiusdem amplissimae sedis quam alios quorum interest condemnari praecipimus eamque auri quantitatem protinus exactam fisci viribus adgregari: multa praeterea triginta librarum auri proposita tam viris clarissimis qui provincias regunt quam eorum apparitionibus, si coniventibus his armorum subvectio tarditate aliqua fuerit praepedita.<a xxx >


CJ.11.11.0. De veteris numismatis potestate.

CJ.11.11.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Solidos veterum principum veneratione formatos ita tradi ac suscipi ab ementibus et distrahentibus iubemus, ut nihil omnino refragationis oriatur, modo ut debiti ponderis sint et speciei probae: scituris universis, qui aliter fecerint, haud leviter in se vindicandum. * valentin. et valens aa. germano pp. *<a xxx >

CJ.11.11.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Pro imminutione, quae in aestimatione solidi forte tractatur, omnium quoque specierum pretia decrescere oportet. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad iulianum pp. *<a xxx >

CJ.11.11.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Universos auctoritas tua proposito edicto commoneat obryziacorum omnium solidorum uniforme pretium postulare, scilicet capitali supplicio puniendo, qui vel iussa nostrae maiestatis avaritiae caecitate contempserit, vel aeternales vultus, dum fraudibus studet, duxerit viliores. * grat. valentin. et theodos. aaa. arintheo pp. *<a xxx >


CJ.11.12.0. Nulli licere in frenis et equestribus sellis et in balteis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare et de artificibus palatinis.

CJ.11.12.1pr.: Imperator Leo

Nulli prorsus liceat in frenis et equestribus sellis vel in balteis suis margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare posthac vel inserere. aliis autem gemmis frena et equestres sellas et balteos suos privatos exornare permittimus. de curcumis vero omnem prorsus qualiumcumque gemmarum habitum praecipimus submoveri. fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quae solo auro et arte pretiosae sunt. si quis autem contra interdictum pietatis meae fecerit, sciat se continuo quinquaginta libris auri esse multandum. * leo a. leontico. *<a xxx >

CJ.11.12.1.1: Imperator Leo

Nulli praeterea privatorum liceat ( exceptis scilicet ornamentis matronalibus et tam muliebrium quam virilium anulorum habitu) aliquid ex auro et gemmis quod ad cultum et ornatum imperatorium pertinet facere neque illud sub hoc colore et praetextu praeparare, quod velit clementiae principali velut aliquod munus offerre: pietas enim mea huiusmodi dona non expetit neque regium sibi offerri a privatis cultum requirit.<a xxx >

CJ.11.12.1.2: Imperator Leo

Sane si quis posthac aliquid contra vetitum huiusmodi sanctionis effecerit et offerenda clementiae meae ornamenta, quae usibus regiis deputata sunt, gemmis auroque decorata ausus fuerit praeparare, centum librarum auri condemnatione sciat se esse feriendum, capitali quoque subdendum esse supplicio: ornamenta enim regia intra aulam meam fieri a palatinis artificibus debent, non passim in privatis domibus vel officiis parari.<a xxx >

CJ.11.12.1.3: Imperator Leo

Unde summa severitate sancimus, ut quod in cultu ornatuque nostro sacrum et adoptabile est, id facere temeritas privata non audeat.<a xxx >

CJ.11.12.1.4: Imperator Leo

Si quis sane contra vetitum tranquillitatis meae aliquid fecerit, definitam superius multam ab his per officia palatinorum exigi et sacris largitionibus nostris iubemus inferri.<a xxx >


CJ.11.13.0. De classicis.

CJ.11.13.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Classem seleucenam aliasque universas ad officium, quod magnitudini tuae obsequitur, volumus pertinere, ut classicorum numerus ex incensitis vel adcrescentibus compleatur et seleucena ad auxilium purgandi orontis aliasque necessitates orientis comiti deputetur. * valentin. et valens aa. auxonio pp. *<a 369 data indictione xii>


CJ.11.14.0. De decuriis urbis romae.

CJ.11.14.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quis decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum, intellegat se decuriae interpellare debere iudicem. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad trifolium pp. *<a 389 d. xiiii k. febr. mediolani timasio et promoto conss.>

CJ.11.14.2pr.: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Leges tam a superioribus principibus quam a divo parente nostro conditas nostra auctoritate firmamus. * arcad. honor. et theodos. aaa. exsuperantio iulio et ceteris decurialib.*<a 404 d.Viii id.Iul.Romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>

CJ.11.14.2.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Singulos itaque iudices scire volumus, ne quis huic collegio iniuriis corporalibus temptet notam atterere neque ab his commodis, quae rationibus approbantur, audeat sperare. huic enim collegio volumus antiquam privilegiorum praerogativam servari.<a 404 d.Viii id.Iul.Romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>


CJ.11.15.0. De privilegiis corporatorum urbis romae.

CJ.11.15.1pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nulli sit liberum, nulli permissum, ut novum aliquid urbis incolae in urbe sustineant, sed in honorem aeternae urbis coproratis indulta suffragia valere praecipimus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad alypium pu. *<a 391 d.Prid.Id.Iul.Aquileiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.11.15.1.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Cura autem rectorum provinciarum corporati urbis romae, qui in peregrina transgressi sunt, redire cogantur, ut servire possint functionibus, quas imposuit antiqua sollemnitas.<a 391 d.Prid.Id.Iul.Aquileiae tatiano et symmacho conss.>


CJ.11.16.0. De pistoribus.

CJ.11.16.1pr.: Imperator Leo

Quicumque ex mancipibus comitis horreorum dignitatem et officium vel ambitione vel gratia vel pecunia seu quolibet alio modo posthac fuerit adsecutus, exutus dignitate, quam contra interdictum nostrae serenitatis adeptus est, multatus etiam viginti libris auri ad mancipum denuo consortium collegiumque revocetur. * leo a. viviano pp. *<a 457-465 >

CJ.11.16.1.1: Imperator Leo

Omne etiam speciale beneficium, quocumque modo contra hanc sanctionem fuerit impetratum, penitus conquiescat.<a 457-465 >


CJ.11.17.0. De suariis et susceptoribus vini et ceteris corporatis.

CJ.11.17.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Porcinarii urbis aeternae cum pervilegem laborem populi romani commodis exhibeant, sordidis semper muneribus liberentur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad albinum pu. *<a 389 d.Viii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>

CJ.11.17.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quicumque ex corporibus suariorum sive excipiendae necessitate litis adstrictus seu inferendae voluntate spontanea provocatus iudicium voluerit experiri, fori urbani auditorium praestoletur. * arcad. et honor. aa. florentino pu. *<a 395-397 >


CJ.11.18.0. De collegiatis et chartopratis et nummulariis.

CJ.11.18.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati vel decani festinant. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. *<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>

CJ.11.18.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens approbatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>

CJ.11.18.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod autem supra numerum, qui encautis brevibus continetur, nemo se quolibet patrocinio vel cuiuslibet adsumpta potentia debeat excusare, hoc nostrae est serenitatis censere, tuae sublimitatis tuique officii cautius observare.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>

CJ.11.18.1.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hoc inter omnes aequa lance servari praecipimus, nullo divinae domus patrocinio, nullo sacrosanctarum ecclesiarum reverentia, nullo qualibet vel cuiuslibet se potentia excusante.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>

CJ.11.18.1.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed ne tantum circa munera relevanda supplicibus consuluisse noscamur, illud etiam dicendum observandumque esse censemus, ut chartae venditio, quae de provinciis ad corporatos supplicum per innovationem translata est, primae constitutionis terminis concludatur, hoc est, quod initio dispositionis constitutum est, id in posterum nulla addita novatione servetur.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>


CJ.11.19.0. De studiis liberalibus urbis romae et constantinopolitanae.

CJ.11.19.1pr.: Imperator Theodosius

Universos, qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione vulgari praecipimus amoveri, ita ut, si qui eorum post emissos divinae sanctionis adfatus quae prohibemus atque damnamus iterum forte temptaverit, non solum eius quam meretur infamiae notam subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi versatur illicite urbe cognoscat. * theodos. a. et valentin. c. constantio pu. *<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>

CJ.11.19.1.1: Imperator Theodosius

Illos vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consueverunt, si ipsis tantummodo discipulis vacare maluerint, quos intra parietes domesticos docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus: sin autem ex eorum numero fuerint, qui videntur intra capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis privatarum aedium studia sibi interdicta esse cognoscant, scituri, quod, si adversus caelestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis privilegiis consequantur, quae his, qui in capitolio tantum docere praecepti sunt, merito deferuntur.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>

CJ.11.19.1.2: Imperator Theodosius

Habeat igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos romanae eloquentiae doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem vero grammaticos: in his etiam, qui facundia graecitatis pollere noscuntur, quinque numero sint sophistae et grammatici aeque decem.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>

CJ.11.19.1.3: Imperator Theodosius

Et quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui, profundioris quoque scientiae atque doctrinae memoratis magistris sociamus auctores.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>

CJ.11.19.1.4: Imperator Theodosius

Unum igitur adiungi ceteris volumus, qui philosophiae arcana rimetur, duo quoque , qui iuris ac legum voluntates pandant, ita ut unicuique loca specialiter deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi invicem possint obstrepere vel magistri, neve linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum avertat.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>


CJ.11.20.0. De honoratorum vehiculis.

CJ.11.20.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Omnes honorati seu civilium seu militarium vehiculis dignitatis suae, id est carrucis, intra urbem sacratissimi nominis semper utantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio pu. *<a 386 d.Iii k.Febr.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>


CJ.11.21.0. De privilegiis urbus constantinopolitanae.

CJ.11.21.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Urbs constantinopolitana non solum iuris italici, sed etiam ipsius romae veteris praerogativa laetetur. * honor. et theodos. aa. philippo pp. illyrici. *<a 421 d.Prid.Id.Iul.Eustathio et agricola conss.>


CJ.11.22.0. De metropoli beryto.

CJ.11.22.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Propter multas iustasque causas metropolitano nomine ac dignitate berytum decernimus exornandum iam suis virtutibus coronatam. igitur haec quoque metropolitanam habeat dignitatem. tyro nihil de iure suo derogatur. sit illa mater provinciae maiorum nostrorum beneficio, haec nostro, et utraque dignitate simili perfruatur. * theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. *<a 448-450 >


CJ.11.23.0. De canone frumentario urbis romae.

CJ.11.23.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Nautici apud praesidum vel magistratuum acta confiteantur incorruptas species suscepisse, eorumque, apud quos deponitur ista testatio, praesens adspectus probet nihil in his esse vitii. quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum pervenit , praefecturam iugiter observare praeceptum est. * valentin. et valens aa. ad iulianum praef. annonae. *<a 366 d.Xviii k.Iul.Remis gratiano a.Et dagalaifo conss.>

CJ.11.23.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quid frumenti vel olei urbicarii canonis remissione indultum est speciali beneficio, contra commodum publicum elicita non valeant. * arcad. et honor. aa. ad senatum et pop. *<a 397 d.Xvii k.Mai.Mediolani caesario et attico conss.>

CJ.11.23.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Neminem patimur in mutando canone urbis romae nostrae clementiae beneficium postulare: sed etiam ea rescripta, quae quoquo modo potuerint impetrari, suscipi non sinimus. eos vero, qui contra haec fecerint, in duplum retinendos esse decernimus. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d.Prid.Non.Sept.Altino theodoro vc.Cons.>

CJ.11.23.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Vicarios quin etiam ceterosque iudices, nisi deinceps ab usurpatione urbicarii canonis abstineant, deportationis poena detineri, primates officiorum capitali supplicio subiugari perpetua auctoritate sancimus.<a 399 d.Prid.Non.Sept.Altino theodoro vc.Cons.>


CJ.11.24.0. De frumento urbis constantinopolitanae.

CJ.11.24.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Nulli, ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane cocto domibus exhibenda. ita enim debet canon ab inclitae memoriae constantino praestitus nec non a divo pietatis meae avo theodosio auctus expendi, quoniam crescit inopia, si frumenta, quae pro annona tribuuntur, ad usus alios deputata cogentur sibi de publico emere, quae aliis vendere potuissent. * honor. et theodos. aa. urso pu. *<a 416 d. x k. aug. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>

CJ.11.24.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Auri statuta quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex eadem summa minuere vel ad quoscumque alios usus convertere: sed sub gestorum testificatione certum fiat, et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod ab isdem sit excepta omni concussione solvendum. * theodos. et valentin. aa. leontio pu. *<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>

CJ.11.24.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eum autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta ratione adcreverit, ad cumulum eiusdem auri quantitatis et frumentarii tituli fomitem redundare, legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi.<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>


CJ.11.25.0. De annonis civilibus.

CJ.11.25.1pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Annonas publicas non tam titulis dignitatum quam singulorum viritim meritis attributas divi constantini liberalitate sat claruit. * theodos. arcad. et honor. aaa. proculo pu. *<a 392 d. vii k. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.11.25.1.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Ideoque nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis titulo transscripserunt, maneat, quod gestum est vel hereditatis merito vel alienationis arbitrio.<a 392 d. vii k. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.11.25.2pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Centum viginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de praesenti sexta indictione ex die kalendarum ianuariarum nomine parapeteumatis de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate tribuimus, datis sacris apicibus ad sublimissimam quoque per orientem praefecturam, quibus possit et modum nostrae donationis agnoscere et incunctanter praebere quae iussimus. * theodos. arcad. et honor. aaa. tatiano pp. *<a 392 >

CJ.11.25.2.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Quam modiationem iugiter et in perpetuum civibus nostris debere conferri valitura in aevum hac lege sancimus.<a 392 >


CJ.11.26.0. De mendicantibus validis.

CJ.11.26.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Cunctis adfatim, quos in publicum quaestum incerta mendicitas vocabit, inspectis exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum, atque inertibus et absque ulla debilitate miserandis necessitas inferatur, ut eorum quidem, quos tenet condicio servilis, proditor studiosus et diligens dominium consequatur, eorum vero, quos natalium sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo fulciatur, quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit: salva dominis actione in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis subeundae consilium praestiterunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad severum pu. *<a 382 d. xii k. iul. patavi antonio et syagrio conss.>


CJ.11.27.0. De nautis tiberinis.

CJ.11.27.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Qui navem tiberinam habere fuerit ostensus, onus rei publicae necessarium agnoscat. quaecumque igitur navigia in alveo tiberis inveniuntur, competentibus et solitis obsequiis mancipentur, ita ut nullius dignitas aut privilegium ab hoc officio vindicetur. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. *<a 364 d. viii id. oct. altino divo ioviano et varroniano conss.>


CJ.11.28.0. De frumento alexandrino.

CJ.11.28.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

In aestimatione frumenti, quod ad civitatem alexandrinam convehitur, quidquid de crithologia et zygostasii munere et pro naucleriorum tuenda substantia eminentia tua disposuit, roboramus. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 412 d. v k. febr. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.11.28.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Atque ut curialibus praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi sollicitudinem adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis provisionibus examinata sollicitudinem praedictam implere.<a 412 d. v k. febr. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.11.28.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Diurnos centum et decem modios alimoniis alexandrinae civitatis addi decernimus, ut nemo privetur eo, quod nunc usque percepit, et perissochoregiae nomen penitus amputetur et tesserae designentur et nostrae pietatis nomine censeantur. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *<a 436 d. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss.>


CJ.11.29.0. De alexandriae primatibus.

CJ.11.29.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Corporatos civitatis alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro tenore et dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali memoratae civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium omnibus modis repensetur. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *<a 436 d. prid. non. iun. constantinopoli isidoro et senatore conss.>


CJ.11.30.0. De iure rei publicae.

CJ.11.30.1: Imperator Antoninus

Si quid adversus rem publicam indefensam in ea specie, in qua neque defensores creati fuerint neque ut crearentur placuerit, statutum est, actionibus eius nihil est praeiudicatum. * ant. a. dionysio. *< >

CJ.11.30.2: Imperator Antoninus

An res publica, in cuius locum vos successistis eo, quod satisfecisse debito proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quaeritur. si enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris creditoribus, qui habent personalem actionem. * ant. a. aphrodisio. *< >

CJ.11.30.3: Imperator Alexander Severus

Rem publicam ut pupillam extra ordinem iuvari moris est. * alex. a. saturnino. *< >

CJ.11.30.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si secundum legem civitatis res publica, cuius meministi, ruina collapsis aedificiis tuis distraxit aream, nihil contra huius legis tenorem rector provinciae fieri patietur. * diocl. et maxim. aa. urbano. *< x>


CJ.11.31.0. De administratione rerum publicarum.

CJ.11.31.1: Imperator Philippus

Fundum vectigalem, si suis quibusque temporibus debitae quantitates inferantur, invito possessore auferri non posse manifestum est. * philipp. a. crescentiae. *<a xx>

CJ.11.31.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Contra eos, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem sub condicione relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest satis non esse acceptum, dirigendam actionem perspicitis. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio et zenodoro. *<a 294 pp. vii k. dec. cc. conss.>


CJ.11.32.0. De vendendis rebus civitatis.

CJ.11.32.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si sine ulla condicione praedia vendente re publica comparasti, perfecta venditione nulla ratione vereris, ne adiectione facta auferri tibi dominium possit. tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent, nisi si qua civitas propriam legem habeat. * sev. et ant. aa. herculiano. *<a xx>

CJ.11.32.2: Imperator Antoninus

Quamvis incrementum conductioni factae publici praedii videtur offerri, non tamen additamenti specie oportet fidem locationis infringi, praesertim cum tantum iam temporis ex contractu decessisse proponas. * ant. a. *<a xx>

CJ.11.32.3pr.: Imperator Leo

Si qua hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut annonae civiles aut quaelibet aedificia vel mancipia ad ius inclitae urbis vel alterius cuiuslibet civitatis pervenerunt sive pervenerint, super his licebit civitatibus venditionis pro suo commodo inire contractum, ut summa pretii exinde collecta ad renovanda sive restauranda publica moenia dispensata proficiat. * leo a. erythrio pp. *<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>

CJ.11.32.3.1: Imperator Leo

Indefessa vero cura prospicientes, ne quis adversus commoda civitatum quicquam moliri possit incommodum, sed sine ulla fraude seu nundinatione vel colludio seu coniventia huiusmodi venditiones procedant, hoc in posterum observandum esse censemus, ut, si quidem ad hanc inclitam urbem domum vel civiles annonas aut alia quaelibet aedificia aut mancipia pertinentia contigerit venumdari, non aliter nisi imperiali auctoritate vendantur.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>

CJ.11.32.3.2: Imperator Leo

In provinciis vero praesentibus omnibus seu plurima parte tam curialium quam honoratorum et possessorum civitatis, ad quam res pertinent praedictae, propositis sacrosanctis scripturis singillatim unumquemque eorum qui convenerint iubemus sententiam quam putent utilem patriae suae designare, ut ita demum decreti recitatione in provinciali iudicio interveniente emptor competentem possit habere cautelam.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>

CJ.11.32.3.3: Imperator Leo

Hos autem venditionum contractus, sive iam completi fuerunt seu postea ineundi fuerint, stabiles esse censemus.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>


CJ.11.33.0. De debitoribus civitatum.

CJ.11.33.1: Imperator Antoninus

Non prius debitorem rei publicae honorem in re publica subire quam id quod debere constiterit conventus exsolverit, tam meis quam divorum principum constitutionibus declaratur. * ant. a. diodoto. *<>

CJ.11.33.2pr.: Imperator Constantinus

Apud eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicae perseverare debebunt, ita tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti minime nutriri. * constant. a. verino suo salutem. *<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>

CJ.11.33.2.1: Imperator Constantinus

Et quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit, si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit, cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur, pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque usuris postulari.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>

CJ.11.33.2.1a: Imperator Constantinus

Itaque quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen civitati alicui invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur, personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus liberatur.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>

CJ.11.33.2.1b: Imperator Constantinus

Ab eo autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam reliquam portionem quae apud eum resederit transferri ad idoneum oportebit.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>

CJ.11.33.2.2: Imperator Constantinus

Quod si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit, emptores, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>

CJ.11.33.2.3: Imperator Constantinus

Quod si quis debitor non comparaverit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo aliquam rem ex eius bonis possideat, id debitum convenit ad dispendium rei publicae pertinere. ideoque cura patris civitatis apud idoneos vel dominos rusticorum praediorum pecunia collocanda est.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>


CJ.11.34.0. De periculo nominatorum.

CJ.11.34.1: Imperator Gordianus

Hi, qui a te collegaque tuo magistratus creati sunt, etiamsi maxime fideiussores non exegistis, tamen si per id temporis quo magistratus honor deponebatur solvendo fuerunt, periculo vos creationis non fecerunt obnoxios ex eo, quod casu aliquo patrimonium eorum mutilatum sit, cum cessationi suae id debeant imputare damnaque rei publicae, si qua ob culpam eorum passa est, sarcire, qui, cum nomine publico eos convenire potuissent, id facere supersederunt. * gord. a. severino. *<a xxx >

CJ.11.34.2: Imperator Gordianus

Si successoris tui successor non idoneum loco suo magistratum denominavit, administrationis eius periculum ad personam tuam spectare nequaquam potest. etenim nominati successoris dumtaxat quisque periculum suscipere compellitur nec ad nominatoris nominatorem manus iure porrigi possunt. * gord. a. rufino. *<a xxx >


CJ.11.35.0. De periculo eorum qui pro magistratibus intervenerunt.

CJ.11.35.1: Imperator Antoninus

Fideiussorem magistratuum in his quae ad rei publicae administrationem pertinent teneri, non in his quae ob culpam vel delictum eis poenae nomine inrogentur, tam mihi quam divo severo patri meo placuit. * ant. a. augustali. *<>


CJ.11.36.0. Quo quisque ordine conveniatur.

CJ.11.36.1pr.: Imperator Antoninus

Etsi duobus simul cura pecuniae civitatis, non tamen separatis portionibus mandetur, singuli non pro virili portione, sed in solidum rei publicae obligantur. * ant. a. luciano. *<a xxx >

CJ.11.36.1.1: Imperator Antoninus

Cum autem de indemnitate eius quaeritur, prius eius bona qui administravit ac mox, si satisfieri non potuerit, collegae conveniuntur.<a xxx >

CJ.11.36.1.2: Imperator Antoninus

Vos tamen, qui heredes unius ex curatoribus extitistis, damnum si quod post mortem eius dolo vel culpa collegarum accessit, onerari non est rationis.<a xxx >

CJ.11.36.2pr.: Imperator Gordianus

Quotiens duobus non separatim, sed pro indiviso munus iniungitur, et ita, ut unusquisque eorum periculo soliditatis videatur obstrictus, manus ad nominatorem, priusquam utrique qui id munus administraverunt sollemniter fuerint excussi, nulla ratione possunt porrigi. * gord. a. valenti. *<a xxx >

CJ.11.36.2.1: Imperator Gordianus

Si vero separatis portionibus ad munus nominati sunt, prius pro portione conveniantur qui administraverint, item fideiussores eorum: si nec ab his quidem indemnitas fuerit servata, tunc demum creatorem ac, si nec is quidem sufficiat, novissime participem muneris conveniri debere praeses non ignoret.<a xxx >

CJ.11.36.3: Imperatores carus, carinus, numer.

Si ita duumviri creati estis, ut mutuo periculo teneamini, in dubium non venit vicariis damnis vos esse obstrictos, cum in magistratibus prius nominatores conveniendos esse ( hoc quod in persona vestra custodiri considerastis) constitutum est. * carus carinus et numer. aaa. theodosio. *<a xxx >

CJ.11.36.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum te et collegam tuum magistratus vestri tempore publicum fenus collocasse proponas nec potuisse debitum a quibusdam rei publicae restitui, cum paratus sis pro te id quod solus gessisti satis rei publicae facere, consequens est rem publicam, si separati actus vestri fuerint, contra successores collegae tui vel rerum eius possessores prius ob personam eius progredi et, si solida indemnitas rei publicae servata non fuerit, nominatores eius interpellare ac postremo loco, si quid ex nomine collegae tui defuerit, ob culpae nexum te interpellare. priores nominatores enim veluti fideiussores placuit obstringi. * diocl. et maxim. aa. dioni. *<a xxx >


CJ.11.37.0. Ne quis liber invitus actum rei publicae gerere cogatur.

CJ.11.37.1: Imperator Alexander Severus

Si, ut proponis, decreto ordinis ad libertatem ductus es, non debere te invitum actum rei publicae administrare curator rei publicae non ignorat, praesertim cum servi eiusmodi officia administrare debeant. * alex. a. urbico. *<a xxx >

CJ.11.37.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si, cum ingenuus esses, ad actum gerendum a re publica compelleris, auxilium praesidis et iuris praesidia prout usus exigebat implorare potuisti. * diocl. et maxim. aa. tiberio. *<a xxx >


CJ.11.38.0. Iniuncti muneris sumptus ad omnes collegas pertinere.

CJ.11.38.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum ad munus exhibendarum angariarum cum aliis creatus a consortibus muneris sollicitudine deserta solum te functum esse proponas, sumptuum detrimenta, si qua acciderunt, collatione eorum, quos munus oportuit participare, provisione praesidis dividentur. qui si etiam a te obsequium derelictum esse cognoverit, quid censurae publicae congruit, non ignoret. * diocl. et maxim. aa. diodoro. *<a xxx >


CJ.11.39.0. De his qui ex officio quod administraverunt conveniuntur.

CJ.11.39.1: Imperator Alexander Severus

Fenoris rei publicae, quod non tua culpa perditum esse apparuerit, sufficit sortis damnum, non etiam usurarum sustinere. * alex. a. octavio. *<a xxx >


CJ.11.40.0. De solutionibus et liberationibus debitorum civitatis.

CJ.11.40.1pr.: Imperator Alexander Severus

Cautiones servorum publicorum ita demum firmam securitatem debitoribus praestant , si curatorum adsignantium vel eorum quibus exigendi ius est auctoritate subnixae sunt. * alex. a. quattuorviris et decurionibus fabraternorum. *<a xxx >

CJ.11.40.1.1: Imperator Alexander Severus

Cum autem is qui exsolvisse dicitur solam scripturam actoris suscipientis pecuniam promet, ea tantum defensio consuevit admitti, si quod exsolutum est rationi rei publicae profecisse doceatur.<a xxx >

CJ.11.40.1.2: Imperator Alexander Severus

Sane curator vester, si fraude servi constiterit effectum, ut interciperentur a curatore illatae a debitoribus quantitates, de peculio eius quod eo modo deest restituet.<a xxx >


CJ.11.41.0. De spectaculis et scaenicis et lenonibus.

CJ.11.41.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Non invidemus, sed potius cohortamur amplectenda felicis populi studia, gymnici ut agonis spectacula reformentur. verumtamen cum primates viri populi studiis ac voluptatibus grati esse cupiant, promptius permittimus, ut integra sit voluptas , quae volentium celebretur impensis. * valens grat. et valentin. aaa. ad hesperium procons. africae. *<a 376 d.Vi id.Mart.Triveris valente v et valentiniano aa.Conss.>

CJ.11.41.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis equosus, quos vel serenitas nostra vel ordinarii consules tribuunt voluptatibus, ad commodum compendiumque privatum abduxerit, unius librae auri condemnatione multetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad valerianum pu. *<a 381 d.Viii k.Mai.Triveris eucherio et syagrio conss.>

CJ.11.41.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Eos qui agitandi munus exercent illustris auctoritas tua nullis praeter circense certamen adfici noverit oportere suppliciis. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad valerianum pu. *<a 381 d.Viii id.Mai.Eucherio et syagrio conss.>

CJ.11.41.4pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a 394 d.Iii k.Iul.Heracleae arcadio a.Iii et honorio a.Ii conss. >

CJ.11.41.4.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

In aditu vero circi vel in theatri proscaeniis ut collocentur, non vetamus.<a 394 d.Iii k.Iul.Heracleae arcadio a.Iii et honorio a.Ii conss. >

CJ.11.41.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Nemo iudicum ex quamcumque civitate in aliud oppidum vel ex provinciae solo equos curules aurigas bestias histriones cives temptet traducere, ne, dum popularibus plausibus intemperanter serviunt, et publicarum rerum statum fatigent et festivitatem impediant in cunctis oppidis celebrandam: ita ut, si quis hanc violaverit iussionem, poena teneatur ea, quae legum violatores persequitur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Viii id.Aug.Constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.11.41.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Lenones patres et dominos, qui suis filiabus vel ancillis peccandi necessitatem imponunt, nec iure frui dominii nec tanti criminis patimur libertate gaudere. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 428 d.Xi k.Mai.Felice et tauro conss.>

CJ.11.41.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Igitur tali placet eos indignatione subduci, ne potestatis iure frui valeant neve quid eis ita possit adquiri. sed ancillis filiabusque, si velint, conductisve pro paupertate personis, quas sors damnavit humilior, episcoporum liceat, iudicum etiam defensorumque implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi, ita ut, si insistendum eis lenones esse crediderint vel peccandi ingerant necessitatem invitis, non amittant solum eam quam habuerant potestatem, sed proscripti poenae mancipentur exilii metallis addicendi publicis: quae minor poena est, quam si praecepto lenonis cogatur quispiam coitionis sordes ferre, quas nolit.<a 428 d.Xi k.Mai.Felice et tauro conss.>


CJ.11.42.0. De expensis publicorum ludorum.

CJ.11.42.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum praesidem provinciae impensas, quae in certaminis editione erogabantur, ad refectionem murorum transtulisse dicas, et quod salubriter derivatum est non revocabitur et sollemne certaminis spectaculum post restitutam murorum fabricam iuxta veteris consuetudinis legem celebrabitur. * diocl. et maxim. aa. Marcello. *<>

CJ.11.42.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ita enim et tutelae civitatis instructae murorum praesidio providebitur et instaurandi agonis voluptas, confirmatis his quae ad securitatis cautionem spectant, insecuti temporis circuitione repraesentabitur.<>


CJ.11.43.0. De aquaeductu.

CJ.11.43.1pr.: Imperator Constantinus

Possessores, per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinariis oneribus volumus esse immunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus oppleti mundentur, nec ad aliud superindictae rei onus isdem possessoribus attinendis, ne circa res alias occupati repurgium formarum facere non occurrant. * const. a. ad maximilianum consularem aquarum. *<a 330 d.Xv k.Iun.Gallicano et symmacho conss.>

CJ.11.43.1.1: Imperator Constantinus

Quod si neglexerint, amissione possessionum multabuntur: nam fiscus eius praedium obtinebit, cuius neglegentia perniciem formae congesserit.<a 330 d.Xv k.Iun.Gallicano et symmacho conss.>

CJ.11.43.1.2: Imperator Constantinus

Praeterea scire eos oportet, per quorum praedia aquaeductus commeat, ut dextra laevaque de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant: observante officio iudicis, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices fabricam formae corrumpant.<a 330 d.Xv k.Iun.Gallicano et symmacho conss.>

CJ.11.43.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quis de cetero vetiti furoris audacia florentissimae urbis commoda voluerit mutilare aquam ad suum fundum ex aquaeductu publico derivando, sciat eundem fundum fiscalis tituli proscriptione signatum privatis rebus nostris adgregandum. * valentin. theodos. et arcad. aaa. pancratio pu. *<a 389 d.Viii. . . constantinopoli timasio et promoto conss.>

CJ.11.43.3pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Eos, qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, usum aut ex castellis aut ex ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas matrices vocant cursum ac soliditatem attemptare vel ab ipso aquaeductu trahere. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu.Romae. *<a 389 d.V k.Sept.Romae.Timasio et promoto conss.>

CJ.11.43.3.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quod si quis aliter fecerit, non solum id quod prius iure beneficii fuerat consecutus amittat, verum pro condicione quoque personae severissima poena plectetur.<a 389 d.V k.Sept.Romae.Timasio et promoto conss.>

CJ.11.43.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Usum aquae veterem longoque dominio constitutum singulis civibus manere censemus nec ulla novatione turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam veteri licentia percipiunt, more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena in eos, qui ad inrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum meatibus abutuntur. * arcad. et honor. aa. asterio com. orientis. *<a 397 d.K.Nov.Caesario et attico conss.>

CJ.11.43.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis per divinam liberalitatem meruerit ius aquae, non viris clarissimis rectoribus provinciarum, sed tuae praecellentissimae sedi caelestes apices intimare debebit: condemnatione contra illum qui preces moderatoribus insinuare conatur quinquaginta librarum auri et contra universos administratores qui rescriptum per subreptionem elicitum suscipere moliuntur proponenda, apparitoribus nihilo minus eorundem virorum clarissimorum provinciae moderatorum animadversionibus pro vigore tui culminis subiugandis: et amplissima tua sede dispositura, quid in publicis thermis, quid in nympheis pro abundantia civium convenit deputari, quid his personis, quibus nostra perennitas indulsit, ex aqua superflua debeat impertiri. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 440-441 >

CJ.11.43.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnis servitus aquarum aquaeductus hadriani sive domorum sive possessionum sive suburbanorum sive balneorum vel per divinos adfatus intimatos in quolibet iudicio vel per usurpationem impertitos penitus exprobretur: maluimus etenim praedictum aquaeductum nostri palatii publicarum thermarum ac nymphaeorum commoditatibus inservire. et decernimus hanc dispositionem modis omnibus in posterum servari , nemini licentia tribuenda ab eodem aquaeductu precibus oblatis usum aquae petere vel eum audere perforare: scientibus his, qui qualibet ratione putaverint ad huiusmodi molimen accedere, vel officio, si ausum fuerit instruere vel minus instructis precibus parere, centena pondo auri multae nomine fiscalibus rationibus se esse illaturos. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. *<a 440?>

CJ.11.43.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Super his sancimus sulcum publicum aquarum nullis intra decem pedes arboribus coartari, sed ex utroque latere decempedale spatium integrum illibatumque servari.<a 440?>

CJ.11.43.6.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Praeterea de plumbeis fistulis ducentibus ad thermas, quae achillis nuncupantur, quas providentia tuae magnificentiae factas esse cognovimus, eandem formam servari censemus.<a 440?>

CJ.11.43.6.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Etenim memoratas fistulas thermis tantum et nymphaeis, quibus eminentia tua deputaverit, volumus inservire: facultate praebenda tuae sublimitatis apparitoribus circumeundi sine formidine domus suburbana balnea ad requirendum, ne qua deceptio vel suppressio vel insidiae contra publicam utilitatem a quoquam penitus attemptetur.<a 440?>

CJ.11.43.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ad reparationem aquaeductus huius almae urbis omnia vectigalia, quae colligi possunt ex universis scalis huius inclitae urbis et ex operariis qui cyzicenii dicuntur, ad refectionem eiusdem aquaeductus procedere: illo videlicet observando, ut nemo eorum qui ius aquae possident quamcumque descriptionem sustineat: nam exsecrabile videtur domos huius almae urbis aquam habere venalem. * theodos. et valentin. aa. eutychiano pp. *<a xxx >

CJ.11.43.8pr.: Imperator Zeno

Hac lege sancimus, ut si quis amplissimam praefecturam gubernans aurum aquaeductui deputatum ad alterum quodlibet opus non aquaeductibus vel aquae publicae competens extruendum vel curandum putaverit convertendum, de suis facultatibus eandem summam aquaeductus titulo repensare cogatur. * zeno a. adamantio pu. *<a xxx >

CJ.11.43.8.1: Imperator Zeno

Separatus vero arcarius aurum aquaeductus suscipiat gloriosissimorum consulum liberalitate vel ex aliis titulis ad aquas publicas pertinentibus collectum vel postea colligendum.<a xxx >

CJ.11.43.9: Imperator Zeno

Diligenter investigari decernimus, qui publici ab initio fontes vel, cum essent ab initio privati, postquam publice usum praebuerunt, ad privatorum usum conversi sunt, sive sacris apicibus per subreptionem impetratis, ac multo amplius si auctoritate illicita nec appetito colore sacri oraculi huiusmodi aliquid pertemptatum fuisse dignoscitur, ut ius suum regiae civitati restituatur et, quod publicum fuerit aliquando, minime sit privatum, sed ad communes usus recurrat: sacris oraculis vel pragmaticis sanctionibus adversus commoditatem urbis quibusdam impertitis iure cassandis nec longi temporis praescriptione ad circumscribenda civitatis iura profutura. * zeno a. sporacio. *<a xxx >

CJ.11.43.10pr.: Imperator Zeno

Decernimus, ne quid a quacumque persona qualibet dignitate praedita contra munuscularios aquaeductus vel fontes publicos qui ad aquaeductus confluunt pertemptetur. * zeno a. spontio. *<a xxx >

CJ.11.43.10.1: Imperator Zeno

Sed et si quis clam vel palam auctoritate confisus de isdem paragogiis vel fontibus aquam transduxerit vel clandestinis insidiis forte subripuerit, publicis aquaeductibus eam restituere compellatur.<a xxx >

CJ.11.43.10.2: Imperator Zeno

Hoc etiam praecipimus, ne in posterum a quolibet iuxta eosdem aquaeductus plantari qualescumque arbores possint, ne ex stirpibus labefactentur parietes aquaeductuum, quod antiquis etiam constitutionibus interdictum esse dignoscitur.<a xxx >

CJ.11.43.10.3: Imperator Zeno

Scientibus universis, quod in posterum super huiusmodi commissis suburbanum vel praedium vel balneum vel aquae mola vel hortus, ad cuius usum aqua publica fuerit derivata, vel si quid ex his iuxta aquaeductum positum ad eum pertinet, qui plantavit arbores aquaeductibus noxias, ad quemcumque pertineat locum vel hominem vel domum, proscriptionis titulo subiacebit et fisci viribus vindicabitur: nulli super huiusmodi poena nec per sacros apices venia tribuenda.<a xxx >

CJ.11.43.10.4: Imperator Zeno

Universos autem aquarios vel aquarum custodes, quos hydrophylacas nominant, qui omnium aquaeductuum huius regiae urbis custodiae deputati sunt, singulis manibus eorum felici nomine nostrae pietatis impresso signari decernimus, ut huiusmodi adnotatione manifesti sint omnibus nec a procuratoribus domorum vel quolibet alio ad usus alios avellantur vel angariarum vel operarum nomine teneantur.<a xxx >

CJ.11.43.10.5: Imperator Zeno

Quod si quem ex isdem aquariis mori contigerit, eum nihilo minus qui in locum defuncti subrogatur signo eodem notari praecipimus, ut militiae quodammodo sociati excubiis aquae custodiendae incessanter inhaereant nec muneribus aliis occupentur.<a xxx >

CJ.11.43.11: Imperator Anastasius

Divinam dispositionem ab inclitae recordationis principe theodosio super his, qui aquam sibi de publicis aquaeductibus seu fontibus praeberi desiderant, promulgatam hac etiam lege in sua firmitate durare sancimus, quatenus nemo vel in hac sacratissima civitate vel in provinciis sine divinis apicibus de sacro epistularum scrinio more solito edendis et iudicio tuae celsitudinis vel aliis quorum interest intimatis vel intimandis aquam de publico aquaeductu seu fonte trahere permittatur: his, quicumque nostra iussa violaverint seu violari concesserint, denarum librarum auri condemnatione aliaque gravissima indignatione feriendis. * anastas. a. sergio pp. *<a xxx >


CJ.11.44.0. De gladiatoribus penitus tollendis.

CJ.11.44.1: Imperator Constantinus

Cruenta spectacula in otio civili et domestica quiete non placent. quapropter omnino gladiatores esse prohibemus. * constant. a. maximo pp. *<a 325 pp. beryto k. oct. paulino et iuliano conss.>


CJ.11.45.0. De venatione ferarum.

CJ.11.45.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Occidendorum leonum cunctis facimus potestatem neque aliquam sinimus quemquam calumniam formidare. * honor. et theodos. aa. mauriano com. domesticorum et vices agenti mag. mil.*<a 414 d. xiii k. iun. constantio et constante vv. cc. conss.>

CJ.11.45.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Bestias autem, quae ad comitatum ab omnibus limitum ducibus transmittuntur, non plus quam septem diebus intra singulas civitates retineri praecipimus: violatoribus eorum quinas libras auri fisci viribus illaturis.<a 414 d. xiii k. iun. constantio et constante vv. cc. conss.>


CJ.11.46.0. De maiuma.

CJ.11.46.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Clementiae nostrae placuit, ut maiumae provincialibus laetitia reddatur, ita tamen ut servetur honestas et verecundia castis moribus perseveret. * arcad. et honor. aa. caesario pp. *<a 396 d. vii k. mai. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>


CJ.11.47.0. Ut armorum usus inscio principe interdictus sit.

CJ.11.47.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Nulli prorsus nobis insciis atque inconsultis quorumlibet armorum movendorum copia tribuatur. * valentin. et valens aa. ad bulephorum consularem campaniae. *<a 364 d. iii non. oct. altino divo ioviano et varroniano conss.>


CJ.11.48.0. De agricolis censitis vel colonis.

CJ.11.48.1: Imperator Constantinus

Numquam rationibus vel colligendis frugibus insistens agricola ad extraordinaria onera trahatur, cum providentiae sit opportuno tempore his necessitatibus satisfacere. * const. a. ad aemilianum pp. *<a 328 lecta vii id. mai. romae ianuarino et iusto conss.>

CJ.11.48.2pr.: Imperator Constantius

Si quis praedium vendere voluerit vel donare, retinere sibi transferendos ad alia loca colonos privata pactione non possit. * constantius a. ad dulcitium consularem aemiliae. *<a 357 d. iii k. mai. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.11.48.2.1: Imperator Constantius

Qui enim colonos utiles credunt, aut cum praediis eos tenere debent aut profuturos aliis derelinquere, si ipsi sibi praedium prodesse desperant.<a 357 d. iii k. mai. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.11.48.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Quisquis ex desertis agris veluti vagos servos liberalitate nostra fuerit consecutus, pro fiscalibus pensitationibus ad integram terrae professionem, ex qua videlicet servi manere videntur, habeatur obnoxius. * valentin. et valens aa. ad faventium vic. italiae. *<a 365 d. prid. k. aug. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.48.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Id etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones suas transire permiserint.<a 365 d. prid. k. aug. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.48.4pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Ii, penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis isdem censitos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. *<a 366 d. k. mai. constantinopoli gratiano a. et dagalaifo conss.>

CJ.11.48.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Sane quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione discernimus: eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones sub solito exactore cognoscere.<a 366 d. k. mai. constantinopoli gratiano a. et dagalaifo conss.>

CJ.11.48.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Domini praediorum id quod terra praestat accipiant, pecuniam non requirant, quam rustici optare non audent, nisi consuetudo praedii hoc exigat. * valentin. et valens aa. ad oricum praes. tripolit. *<a 366 >

CJ.11.48.6: Imperatores Valentinianus, Valens

Omnes omnino fugitivos adscripticios colonos vel inquilinos sine ullo sexus muneris condicionisque discrimine ad antiquos penates, ubi censiti atque educati natique sunt, provinciis praesidentes redire compellant. * valentin. et et valens aa. ad germanicum pp. galliarum. *<a 366 >

CJ.11.48.7pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Quemadmodum originarios absque terra, ita rusticos censitosque servos vendi omnifariam non licet. * valentin. valens et grat. aaa. ad maximum pp. *<a xxx >

CJ.11.48.7.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Neque vero commento fraudis id usurpet legis illusio, quod in originariis saepe actitatum est, ut parva portione terrae emptori tradita omnis integri fundi cultura adimatur.<a xxx >

CJ.11.48.7.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Sed cum soliditas fundorum vel certa portio ad unumquemque perveniat, tanti quoque servi et originarii transeant, quanti apud superiores dominos et possessores vel in soliditate vel in parte manserunt: et emptor pretium quod dederit amissum existimet, nihilo minus venditori ad repetendos servos cum agnatione eorum vindicatione concessa.<a xxx >

CJ.11.48.7.3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Et si aliqua denique ex causa dissimulaverit legis usurpare beneficium atque iste sub hac taciturnitate decesserit, et heredibus eius et contra heredes emptoris vindicationem damus longi temporis praescriptione submota: mala fide namque possessorem esse nullus ambiget, qui aliquid contra legum interdicta mercatur.<a xxx >

CJ.11.48.8pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Omnes profugi in alieno latebras collocantes cum emolumentis tributariis, salva tamen moderatione, revocentur, scilicet ut si, apud quos homines reperiuntur, alienos esse noverant fugitivos et profugis in lucrum suum usi sunt, hoc est sive excoluerunt agros fructibus dominis profuturos sive aliqua ab isdem sibi iniuncta novaverunt nec mercedem laboris debitam consecuti sunt, ab illis tributa quae publicis perierunt functionibus exigantur. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a xxx >

CJ.11.48.8.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Ceterum si occultato eo profugi, quod alieni esse videntur, quasi sui arbitrii ac liberi apud aliquem se collocaverunt aut excolentes terras partem fructuum pro solo debitam dominis praestiterunt cetera proprio peculio reservantes, vel quibuscumque operis impensis mercedem placitam consecuti sunt, ab ipsis profugis quaecumque debentur exigantur: nam manifestum est privatum iam esse contractum.<a xxx >

CJ.11.48.8.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si qui vero inter agricolas, ut solet, ex quibuscumque commerciis huiusmodi hominibus inveniuntur esse debitores, coram partibus constitutis iudex ab obnoxiis quod debetur exposcat.<a xxx >

CJ.11.48.9: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Immunitates specialiter datae et iugatio et capitatio libris publicis et civitatum ac provinciarum encautariis sine aliqua probatione factae penes fruentes ereptae in functionem pristinam redeant. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad pop. *<a 383 d.Iii non.Mart.Mediolani merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.11.48.10pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Cum antea per singulos viros, per binas vero mulieres capitis norma sit censa, nunc binis ac ternis viris, mulieribus autem quaternis unius pendendi capitis attributum est. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. *<a 386 d.Vi k.April.Constantinopoli honorio et euodio conss.>

CJ.11.48.10.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quocirca sublimitas tua huiusmodi census per comanensium et ariarathensium armeniae secundae, amasenorum helenoponti et diocaesarensium cappadociae secundae urbes salubris et temperatae per aequationis modum monumentis publicis iubebit adnecti.<a 386 d.Vi k.April.Constantinopoli honorio et euodio conss.>

CJ.11.48.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Originarios colonos nullis privilegiis, nulla dignitate, nulla census auctoritate excusari praecipimus, sed amputatis omnibus, quae aliquotiens per gratiam sunt elicita, domino vel fundo esse reddendos. * arcad. et honor. aa. ad pop. *<a xxx >

CJ.11.48.12pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Servos vel tributarios vel inquilinos apud dominos volumus remanere. nam cum metu damni deterritus unusquisque eum quem incognitum habuerit coeperit propulsare , voluntas fugiendi servis non erit: nemo enim dominum suum deserit sciens nusquam sibi latendi locum esse derelictum. * arcad. et honor. aa. florentio. *<a xxx >

CJ.11.48.12.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sed aut cognitum sibi ingenuum unusquisque suscipiet, aut eum qui se liberum esse simulaverit a se submovebit metuens his quae statuta sunt obnoxius fieri.<a xxx >

CJ.11.48.12.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis igitur ex memoratis fugitivis apud quemlibet fuerit repertus, duodecim libras argenti fisco nostro inferat detentator, ipsi autem cuius fuit praeter eundem fugitivum alterum etiam eiusdem aestimationis inferre decernimus.<a xxx >

CJ.11.48.13pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Definimus, ut inter inquilinos colonosve, quorum quantum ad originem pertinet vindicandam indiscreta eademque paene videtur esse condicio, licet sit discrimen in nomine, suscepti liberi vel utroque vel neutro parente censito statum paternae condicionis agnoscant. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum.*<a 400 d.Iii id.Iul.Stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.48.13.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Illud etiam servandum est, ut, si quando utriusque fundi idem dominus de possessione referta cultoribus ad eam colonos quae laborabat tenuitate transtulerit, idemque fundi ad diversorum iura dominorum qualibet sorte transierint, maneat quidem facta translatio, sed ita, ut praedii eius dominus, a quo coloni probantur fuisse transducti, translatorum agnationem restituat.<a 400 d.Iii id.Iul.Stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.48.14: Imperatores Arcadius, Honorius

Si coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae vitio transeuntes necessitatem condicionis propriae declinare temptaverint, bonae fidei possessori primum oportet celeri reformatione succurri, tunc causam originis et proprietatis agitari. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum.*<a 400 d.Iiii id.Iul.Mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.48.15: Imperatores Honorius, Theodosius

Colonos numquam fiscalium nomine debitorum ullius exactoris pulset intentio: quos ita glebis inhaerere praecipimus, ut ne puncto quidem temporis debeant amoveri. * honor. et theodos. aa. probo. *<a xxx >

CJ.11.48.16: Imperatores Honorius, Theodosius

Mulier, quae fuisse originaria docebitur, si cuiuscumque liberi hominis secuta consortium in urbibus vel in quibuscumque locis victura constitit, eius omnem subolem secundum vetera constituta conveniet revocari. * honor. et theodos. aa. palladio pp. *<a 419 d.Vi k.Iul. ravennae monaxio et plinta conss.>

CJ.11.48.17: Imperatores Honorius, Theodosius

Per colonum praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus decantatur. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. *<a 422 d.Id.Iul.Ravennae honorio xiii et theodosio x.Aa.Conss.>

CJ.11.48.18: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Colonos nulla ratione ad ullum quamvis humilioris militiae locum sinimus admitti : sed nec apparitores magisteriae potestatis censibus adscriptos probari concedimus, quia in hac parte et dominorum iuri et publicae consulimus honestati. * theodos. et valentin. aa. basso pp. *<a 426 >

CJ.11.48.20pr.: Imperator Justinianus

Litibus imponentes celeritatem sancimus, si quando coloni cuiuscumque condicionis contra dominos terrae declamaverint super hoc ipso dubitantes, utrum is terrae dominus est nec ne ( eos tamen dicimus, qui non ex longo prolixoque tempore vel longinqua et inveterata redituum susceptione sufficientem habent cautelam, in quibus casibus ne contradicendi quidem licentia colonis relinquitur, longi temporis praescriptione vel redituum frequentissima consequentia colonorum impetus excludente): talem esse super redituum vel publicarum functionum praestatione formam censemus, ut, si tales coloni, quales supra diximus, idoneum fideiussorem totius summae quae ab his dependitur praestiterint, quod omnes reditus sine ulla procrastinatione, si melior causa dominorum iudicetur, eis restituent, et talis fideiussor per triennium accipiatur eoque impleto iterum renovetur, coloni in medio nullo modo super reditibus a dominis inquietentur. * iust. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.20.1: Imperator Justinianus

Sin autem hoc coloni minime facere voluerint vel potuerint, tunc idem reditus per officium iudicis annui exigantur per solita tempora, in quae etiam dominis dependebantur, et deponantur in aede sacra, id est in cimeliarchio civitatis, sub qua possessio sita est, vel si localis ecclesia ad susceptionem pecuniarum idonea non sit, in metropolitana ecclesia, ut remaneant cum omni cautela et post plenissimam definitionem vel dominis dentur vel colonis restituantur.<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.20.2: Imperator Justinianus

Sin autem reditus non in auro, sed in speciebus inferuntur, vel in totum vel ex parte, interim per officium iudicis fructus vendantur et pretia eorum secundum praedictum modum deponantur.<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.20.3: Imperator Justinianus

Haec de reditibus definientes ad publicas transeamus functiones. et si quidem coloni more solito eas dependant, ipsi maneant in pristina consuetudine, nullo praeiudicio dominis generando, qui et quiescentibus colonis et non contradicentibus ad publicum tributarias functiones minime inferebant.<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.20.3a: Imperator Justinianus

Sin autem moris erat dominos totam summam accipere et ex ea partem quidem in publicas vetere functiones, partem autem in suos reditus habere, tunc, si quidem fideiussor a colonis detur, eundem fideiussorem dominis sine praeiudicio litis tantam summam inferre, quantam tributa publica faciunt, ut a dominis publicis rationibus persolvatur: nullo ex hoc colonis praeiudicio generando. super reditibus enim domini fideiussore fiant contenti.<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.20.4: Imperator Justinianus

Sin autem fideiussione cessante ad sequestrationem res veniat et pecuniae deponantur, ex earum summa tantam iudices separare, quanta ad publicas sufficiat functiones, et eam disponere dominum accipere, quatenus ipse eam persolvens publicas accipiat securitates: reliqua quantitate, quae in reditus puros remanet, in tuto collocanda et litis terminum expectante:<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.20.5: Imperator Justinianus

Nullo praeiudicio sive colonis sive dominis ex huiusmodi fideiussione vel sequestratione vel publicarum functionum solutione generando: sed omni causa in suspenso manente, donec iudicialis sententia, quae de toto negotio procedit, omnem rem aperiat et ostendat, quis dominus terrae constitutus est et ad quem publicarum functionum securitas debet in posterum fieri, seu reditus vel pervenire vel permanere.<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >

CJ.11.48.21pr.: Imperator Justinianus

Ne diutius dubitetur, si quis ex adscripticia et servo vel adscripticio et ancilla fuisset editus, cuius status sit, vel quae peior fortuna sit, utrumne adscripticia an servilis, sancimus ea quidem, quae in anterioribus legibus cauta sunt pro tali progenie, quae ex mulieribus adscripticiis et viris liberis progenita sit, in suo statu relinqui, et sit adscripticia proles ex tali copulatione procreata. * iust. a. ad senatum. *<a 530 >

CJ.11.48.21.1: Imperator Justinianus

Si quis autem vel ex servo et adscripticia, vel ancilla et adscripticio fuerit editus, matris suae ventrem sequatur et talis sit condicionis, qualis et genetrix fuit, sive ancilla sive adscripticia: quod hactenus in liberis tantum et servis observabatur. quae etenim differentia inter servos et adscripticios intellegetur, cum uterque in domini sui positus est potestate, et possit servum cum peculio manumittere et adscripticium cum terra suo dominio expellere?<a 530 >

CJ.11.48.22pr.: Imperator Justinianus

Cum scimus nostro iure nullum praeiudicium generari cuidam circa condicionem neque ex confessionibus neque ex scriptura, nisi etiam ex aliis argumentis aliquid accesserit incrementum, sancimus solam conductionem vel aliam quamcumque scripturam ad hoc minime sufficere nec adscripticiam condicionem cuidam inferre, sed debere huiusmodi scripturae aliquid advenire adiutorium, quatenus vel ex publici census adscriptione vel ex aliis legitimis modis talis scriptura adiuvetur. * iust. a. iuliano pp. *<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.11.48.22.1: Imperator Justinianus

Melius etenim est in huiusmodi difficultatibus ex pluribus capitulis condiciones ostendi et non solis confessionibus neque scripturis homines forte liberos ad deteriorem detrahi fortunam.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.11.48.22.2: Imperator Justinianus

Sin autem et scriptura et post scripturam confessio seu depositio, sine vi et necessitate tamen, intervenerit ( quid enim, si etiam conductionale instrumentum vel alium chartulam, in qua subscripsit, intimavit et inter acta deposuit sese colonum fuisse adscripticium?), tunc ex utroque genere obligationis, id est tam scripturae quam confessionis vel depositionis, talem eum esse credendum, qualem et scripsit et inter acta deposuit.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.11.48.22.3: Imperator Justinianus

Illud quoque non ineleganter dubitabatur, si coloni filius per triginta annorum curricula vel forsitan quadraginta seu ampliora, adhuc vivente patre et agriculturam peragente, ipse in libera conversatione morabatur, et dominus terrae, quia per patrem ei satisfiebat, non etiam eius praesentiam exigebat, an post obitum patris, vel postquam inutilis is forte existat et ruri non idoneus, potest excusari filius, longinqua libertate abutendo et quod per multos annos neque agrum coluit neque aliquid colonarii operis celebravit, cum non possit dominus incusari propter suam desidiam, cui per patrem eius omne quod voluerat accedebat.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.11.48.22.4: Imperator Justinianus

In omnibus itaque huiuscemodi speciebus satis acerbum nobis videtur domino praeiudicari colonorum absentia eorum, qui in rure nati et postea absentes per suos vel patres vel fratres vel cognatos agriculturam peragebant. cum enim pars quodammodo corporis eius per cognationem in fundo remanebat, non videtur neque peregrinari neque in libertate morari.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.11.48.22.5: Imperator Justinianus

Maneat itaque domino ius inconcussum, et donec eius vel antiquitas vel posteritas vel cognatio in agrum remanet, ipse videatur ibi resedisse.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>

CJ.11.48.23pr.: Imperator Justinianus

Cum satis inhumanum est terram quae ab initio adscripticios habebat suis quodammodo membris defraudari et colonos in aliis terris demorantes dominos terrae maximis damnis adficere, censemus, quemadmodum in curialium condicione nemo ex temporali cursu liberatur, ita nec adscripticiae condicioni suppositus ex annalibus curriculis, quantacumque emanaverint, vel quacumque prolixa negotiatione aliquis sibi vindicet libertatem: sed remaneat adscripticius et inhaereat terrae. et si se celaverit vel separare conatus fuerit, secundum exemplum servi fugitivi sese diutinis insidiis furari intellegatur et sit suppositus una cum subole sua , etsi in alia terra eam fecerit, huiusmodi fortunae et capitali illationi, nulla liberatione ei penitus competente. * iust. a. iohanni pp. *<a 531-534 >

CJ.11.48.23.1: Imperator Justinianus

Cum autem anastasiana lex homines qui per triginta annos colonaria detenti sunt condicione voluit liberos quidem permanere, non autem habere facultatem terra derelicta in alia loca migrare, et ex hoc quaerebatur, si etiam liberi eorum cuiuscumque sexus, licet non triginta annos fecerint in fundis vel vicis, deberent colonariae esse condicionis an tantummodo genitor eorum, qui per triginta annos huiusmodi condicioni illigatus est: sancimus liberos colonorum esse quidem in perpetuum secundum praefatam legem liberos et nulla deteriore condicione praegravari, non autem habere licentiam relicto suo rure in aliud migrare, sed semper terrae inhaereant, quam semel colendam patres eorum susceperunt.<a 531-534 >

CJ.11.48.23.2: Imperator Justinianus

Caveant autem possessionum domini, in quibus tales coloni constituti sunt, aliquam innovationem vel violentiam eis inferre. si enim hoc approbatum fuerit et per iudicem pronuntiatum, ipse provinciae moderator, in qua aliquid tale fuerit perpetratum, omnimodo provideat et laesionem, si qua subsecuta est, eis resarcire et veterem consuetudinem in reditibus praestandis eis observare: nulla nec tunc licentia concedenda colonis fundum ubi commorantur relinquere.<a 531-534 >

CJ.11.48.23.3: Imperator Justinianus

Et hoc tam in ipsis colonis quam in subole eorum qualiscumque sexus vel aetatis sancimus, ut et ipsa semel in fundo nata remaneat in possessione sub isdem modis isdemque condicionibus, sub quibus etiam genitores eius manere in alienis fundis definivimus.<a 531-534 >

CJ.11.48.23.4: Imperator Justinianus

Nemini autem liceat vel adscripticium vel colonum alienum scienti prudentique in suum ius suscipere.<a 531-534 >

CJ.11.48.23.5: Imperator Justinianus

Sed et si bona fide eum susceperit, postea autem reppererit eum alienum esse constitutum, admonente domino vel ipsius adscripticii vel terrae et hoc faciente per se vel per procuratorem suum hunc restituere cum omni peculio et subole sua: et si hoc facere supersederit, omnis quidem temporis, quo apud eum remoratus est, publicas functiones sive terrenas sive animales pro eo inferre compelletur cura et provisione tam eminentissimae praefecturae quam praesidis provinciae: coartetur autem et sic ad restitutionem eius secundum veteres constitutiones et poenas eis insertas.<a 531-534 >

CJ.11.48.24pr.: Imperator Justinianus

Si qui adscripticiae condicionis constituti mulieres liberas quacumque mente aut quacumque machinatione sive scientibus dominis sive ignorantibus sibi uxores coniunxerunt vel postea coniunxerint, in sua libertate permanere tam eas quam prolem quae ex eis cognoscitur procreata sancimus: illo procul dubio observando, ut, si ex libero marito et adscripticia uxore partus fuerit editus, is maternae condicionis maculam, non paternam sequatur libertatem. * iust. a. hermogeni mag. off. *<a xxx >

CJ.11.48.24.1: Imperator Justinianus

Sed ne adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit ab adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominum eius sive per se sive per praesidem provinciae talem hominem castigatione moderata corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram.<a xxx >


CJ.11.49.0. De capitatione civium censibus eximenda.

CJ.11.49.1: Imperator Constantinus

Plebs urbana, sicut in orientalibus quoque provinciis observatur, minime in censibus pro capitatione sua conveniatur, sed iuxta hanc iussionem nostram immunis habeatur. * constant. a. ad eusebium virum perfectissimum praes. lyciae et pamphyliae.*<a 313 d.K.Iun.Constantino a.Iii et licinio iii conss.>


CJ.11.50.0. In quibus causis coloni censiti dominos accusare possunt.

CJ.11.50.1: Imperator Constantinus

Quisquis colonus plus a domino exigitur, quam ante consueverat et quam in anterioribus temporibus exactus est, adeat iudicem, cuius primum poterit habere praesentiam, et facinus comprobet, ut ille, qui convincitur amplius postulare, quam accipere consueverat, hoc facere in posterum prohibeatur, prius reddito quod superexactione perpetrata noscitur extorsisse. * const. a. ad maximum vic. orientis. *<a xxx pp.Id. >

CJ.11.50.2pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Coloni censibus dumtaxat adscripti, sicuti ab his liberi sunt, quibus eos tributa subiectos non faciunt, ita his, quibus annuis functionibus et debito condicionis obnoxii sunt, paene est ut quadam servitute dediti videantur. * arcad. et honor. aa. nebridio com. asiae. *<a xxx >

CJ.11.50.2.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quo minus est ferendum, ut eos audeant lite pulsare, a quibus ipsos utpote a dominis una cum possessionibus distrahi posse dubium non est.<a xxx >

CJ.11.50.2.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quam de cetero licentiam submovemus, ne quis audeat domini in iudicio nomen lacessere, et cuius ipsi sunt, eiusdem omnia sua esse cognoscant.<a xxx >

CJ.11.50.2.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Cum enim saepissime decretum sit, ne quid de peculio suo cuiquam colonorum ignorante domino praedii aut vendere aut alio modo alienare liceret, quemadmodum contra eius personam aequo poterit consistere iure, quem nec propria quidem leges sui iuris habere voluerunt et adquirendi tantum, non etiam transferendi potestate permissa, domino et adquirere et habere voluerunt?<a xxx >

CJ.11.50.2.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Sed ut in causis civilibus huiusmodi hominum generi adversus dominos vel patronos et aditum intercludimus et vocem negamus exceptis superexactionibus, in quibus retro principes facultatem eis super hoc interpellandi praebuerunt, ita in criminum accusatione quae publica est non adimitur eis propter suam suorumque iniuriam experiendi licentia.<a xxx >


CJ.11.51.0. De colonis palaestinis.

CJ.11.51.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Cum per alias provincias, quae subiacent nostrae serenitatis imperio, lex a maioribus constituta colonos quodam aeternitatis iure detineat, ita ut illis non liceat ex his locis quorum fructu relevantur abscedere nec ea deserere quae semel colenda susceperunt, neque id palaestinae provinciae possessoribus suffragetur, sancimus, ut etiam per palaestinas nullus omnino colonorum suo iure velut vagus ac liber exsultet, sed exemplo aliarum provinciarum ita domino fundi teneatur, ut sine poena suscipientis non possit abscedere: addito eo, ut possessionis domino revocandi eius plena tribuatur auctoritas. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. *<a xxx >


CJ.11.52.0. De colonis thracensibus.

CJ.11.52.1pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Per universam dioecesim thraciarum sublato in perpetuum humanae capitationis censu iugatio tantum terrena solvatur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a xxx >

CJ.11.52.1.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Et ne forte colonis tributariae sortis nexibus absolutis vagandi et quo libuerit recedendi facultas permissa videatur, ipsi quidem originario iure teneantur, et licet condicione videantur ingenui, servi tamen terrae ipsius cui nati sunt aestimentur nec recedendi quo velint aut permutandi loca habeant facultatem, sed possessor eorum iure utatur et patroni sollicitudine et domini potestate.<a xxx >

CJ.11.52.1.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si quis vero alienum colonum suscipiendum retinendumve crediderit, duas auri libras ie cogatur exsolvere, cuius agros transfuga cultore vacuaverit, ita ut eundem cum omni peculio suo et agnatione restituat.<a xxx >


CJ.11.53.0. De colonis illyricianis.

CJ.11.53.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Colonos inquilinosque per illyricum vicinasque regiones abeundi rure, in quo eos originis agnationisque merito certum est immorari, licentiam habere non posse censemus. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.11.53.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Inserviant terris non tributario nexu, sed nomine et titulo colonorum, ita ut, si abscesserint ad aliumve transierint, revocati vinculis poenisque subdantur, maneatque eos poena, qui alienum et incognitum recipiendum esse duxerint, tam in redhibitione operarum et damni, quod locis quae deseruerant factum est, quam multae, cuius modum in auctoritate iudicis collocamus: ita ut etiam dominus fundi , in quo alienus fuisse monstrabitur, pro qualitate peccati coercitionem subire cogatur nec sit ignorantiae locus, cum ad criminis rationem solum illud sufficiat, quod incognitum sibi tenuit.<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.11.53.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Servum etiam in memoratis regionibus si quis receperit, ignorationis excusatione sublata quadrupli poena teneatur, operarum praeterea compendiis damnisque praestitis.<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.11.53.1.3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

In libertis etiam, quos pari usurpatione susceperit, is modus sit, quem circa liberos duximus colonos retinendum.<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii et probo conss.>


CJ.11.54.0. Ut nemo ad suum patrocinium suscipiat vicos vel rusticanos eorum.

CJ.11.54.1pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Si quis post hanc nostri numinis sanctionem in fraudem circumscriptionemque publicae functionis ad patrocinium cuiuscumque confugerit, id, quod huius rei gratia geritur sub praetextu donationis vel venditionis seu conductionis aut cuiuslibet alterius contractus, nullam habeat firmitatem: tabellionibus, qui talia instrumenta perficere ausi fuerint, bonorum proscriptione plectendis, qui tamen scientes ausi fuerint huiusmodi instrumenta conscribere: vicis etiam vel possessionibus ad patrocinia confugientium publico vindicandis. * leo et anthem. aa. nicostrato pp orientis. *<a 468 d.K.Sept.Antehmio a.Ii cons.>

CJ.11.54.1.1: Imperatores Leo, Anthemius

Eae autem personae, quae contra publicam commoditatem in clientelam suam suscepisse collatores detectae fuerint, nobiliores quidem centum librarum auri condemnationem subire cogentur, mediocris vero fortunae facultatum suarum amissione plectentur: eadem poena multandis etiam his, qui intercedentes ministerium suum huiusmodi nefariis actibus improba mente praebuerint.<a 468 d.K.Sept.Antehmio a.Ii cons.>

CJ.11.54.1.2: Imperatores Leo, Anthemius

Quam formam ex eo quidem tempore, quod sacra constitutio a divae memoriae marciano promulgata continet, id est in thracica quidem dioecesi abhinc annis triginta, hoc est a consulatu aetii iterum et sigisbuldi, in orientali vero et aegyptiaca et pontica et asiana dioecesi viginti octo, hoc est a consulatu cyri valere atque exsecutioni mandari praecipimus.<a 468 d.K.Sept.Antehmio a.Ii cons.>


CJ.11.55.0. Ut rusticani ad nullum obsequium devocentur.

CJ.11.55.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ne quis ex rusticana plebe, quae extra muros posita capitationem suam detulit et annonam congruam praestat, ad ullum aliud obsequium devocetur neque a rationali nostro mularum fiscalium vel equorum ministerium subire cogatur. * diocl. et maxim. aa. exempl sacr. litt. ad charisium.*<a xxx sine die et consule.>

CJ.11.55.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Si qui eorum, qui provinciarum rectoribus obsequuntur quique in diversis agunt officiis principatus et qui sub quocumque praetextu muneris publici possunt esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii quasi mancipio sui iuris imponant aut servum eius vel forte bovem in usus proprios necessitatesque converterint, ablatis omnibus facultatibus perpetuo subiugentur exilio, et nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse responderit, par poenae severitudo constringat. * valentin. et valens aa. ad probum pp.Illyrici. *<a 368 d.Prid.K.Oct.Agrippinae valentiniano et valente aa.Conss.>


CJ.11.56.0. Non licere metrocomiae habitatoribus loca sua ad extraneum transferre.

CJ.11.56.1: Imperatores Leo, Anthemius

In illis, quae metrocomiae communi vocabulo nuncupantur, hoc adiciendum necessario nostra putavit humanitas, ut nulli extraneo illic quoquo modo possidendi licentia tribuatur: sed si quis ex isdem vicanis loca sui iuris alienare voluerit, non licere ei nisi ad habitatorem adscriptum eidem metrocomiae per qualemcumque contractum terrarum suarum dominium possessionemque transferre: sciente persona extranea, quod, si contra vetitum se huic negotio immiscere vel illic possidere temptaverit, quicumque contractus initus fuerit, carebit effectu et contractu soluto, si quid praestitum est, hoc tantum reddetur. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. *<a 468 d.K.Sept.Anthemio a.Ii cons.>


CJ.11.57.0. Ut nullus ex vicanis pro alienis debitis vicanorum teneatur.

CJ.11.57.1: Imperator Zeno

Grave est et non solum legibus, verum etiam aequitati naturali contrarium, pro alienis debitis alios molestari. idcirco huiusmodi iniquitates contra omnes vicanos perpetrari modis omnibus prohibemus. * zeno a. *<a xxx >


CJ.11.58.0. De censibus et censitoribus et peraequatoribus et inspectoribus.

CJ.11.58.1: Imperator Constantinus

Quoniam tabularii civitatum per collusionem potentiorum sarcinam ad inferiores transferunt, iubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum pristinam professionem agnoscat. * const. a. ad populum. *<a 313 pp.Xv k.Febr.Romae constantino a.Iii et licinio iii conss. >

CJ.11.58.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis vitem succiderit aut feracium ramorum fetus hebetaverit, quo declinet fidem censuum et mentiatur callide paupertatis ingenium, mox detectus competenti indignationi subiciatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a 381 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.11.58.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Illo videlicet evitante calumniam, qui forte detegitur laborasse pro copia ac reparandis agrorum fetibus, non sterilitatem aut inopiam procurasse.<a 381 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.11.58.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si peraequatore misso aliquis aut procuratorem suum retraxerit aut colonum per contumaciam retractationis fugaverit, ad eum censuum modum, quem vel eo vel procuratore illius absente peraequator apposuerit, nostrae sanctionis auctoritate tenebitur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a 386 d.Vi k.April.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.11.58.4: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Omne territorium censeatur, quotiens defectorum levamen exposcitur, ut sterilia atque ieiuna his quae culta vel opima sunt compensentur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a 393 d.Iii non.April.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio conss.>

CJ.11.58.5pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Qui gravatos se a peraequatoribus conqueruntur et iniusto oneri impares esse proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis demeretur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a 393 d.Iii k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc. conss.>

CJ.11.58.5.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Quod intra annum post codicum oblationem cui videbitur de iniusto onere conqueratur, iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitae functioni fraus clandestina subtraxerat.<a 393 d.Iii k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc. conss.>

CJ.11.58.5.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Emenso autem eo tempore actio denegabitur, exceptis minoribus qui fuerint indefensi, his etiam qui aberunt rei publicae causa: qui tamen ex eo tempore quae sunt statuta custodient, ex quo ad agendum habuerunt facultatem.<a 393 d.Iii k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc. conss.>

CJ.11.58.6: Imperatores Arcadius, Honorius

Peraequatores ac discussores, si incurrerint culpam neglegentiae vel gratiae, non solum honorum iacturam, verum etiam annonarum in quadruplum multam subire debebunt: ea vero, quae in damnum provincialium fuerint accepisse convicti, in quadruplum cogentur exsolvere. * arcad. et honor. aa. eusebio pp. *<a 396 d.Iiii k.April.Mediolani arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

CJ.11.58.7pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Apud eum possessio firma permaneat, cui a peraequatore semel eam traditam fuisse constiterit. * honor. et theodos. aa. sebastio com. primi ordinis. *<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>

CJ.11.58.7.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Reliqua vero temporis anteacti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius culpa alter incipiat subiacere dispendio.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>

CJ.11.58.7.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quae deserta huc usque permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, adlegationes suas sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam manifestare debebit, ita ut, si aequitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata possessio, is, qui eam a peraequatore susceperit, rei melioratae receptis sublevetur expensis.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>

CJ.11.58.7.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Verum ne sub specie litis dominationes semel constitutae turbentur, sex mensum spatium censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione competere, debitas exserat actiones.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>

CJ.11.58.7.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus repetendi volumus esse principium.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>

CJ.11.58.7.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si quis eo tempore, quo peraequator praedium alicui addicit, de suo iure vel per se vel per homines suos non crediderit actitandum, sex mensum curriculis evolutis in perpetuum conquiescat.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>


CJ.11.59.0. De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponuntur.

CJ.11.59.1: Imperator Constantinus

Cum divus aurelianus parens noster civitatum ordines pro desertis possessionibus iusserit conveniri et pro his fundis, qui invenire dominos non potuerunt quos praeceperamus, earundem possessionum triennii immunitate percepta de sollemnibus satisfacere, servato hoc tenore praecipimus, ut, si constiterit ad suscipiendas easdem possessiones ordines minus idoneos esse, eorundem agrorum onera possessionibus et territoriis dividantur. * const. a. capestrino. *< acc.>

CJ.11.59.2: Imperator Constantinus

Si quis ab emphyteuticario seu patrimoniali possessore privati iuris quippiam comparaverit, cuius substantia alias possessiones sustentare consueverat, et succisis quasi quarundam virium nervis reliqua labuntur, earum possessionum onera subiturus est, quae penes distractores inutiles permanebunt. * const. a. *<a 337 d.Viii id.Dec.Thessalonicae feliciano et titiano conss.>

CJ.11.59.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Quicumque deserta praedia meruerint sub certa immunitate, ad possessionem impetratorum non prius sinantur accedere, quam vel fideiussoribus idoneis periculo curialium datis vel fundis patrimonii sui maxime utilibus obligatis idonea cautione firmaverunt susceptam a se possessionem nullo detrimento publico relinquendam. * valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. *<a 364 d.Vii k.Iun.Dibo ioviano et varroniano conss.>

CJ.11.59.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Heredes scripti etiam pro minus idoneis fundis fiscale onus cogantur agnoscere, vel si renuntiandum hereditati putent, cedant his omnibus rebus, quas ex isdem bonis quocumque titulo et iure perceperint. * valentin. valens et grat. aaa. ad crescentem vic. africae. *<a 371 d.Iiii id.Iul.Contionaci gratiano a.Ii et probo conss.>

CJ.11.59.5: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Qui utilia rei publicae loca possident, permixtione facta etiam deserta suscipiant, ut, si earum partium graventur accessu, quas antea per fastidium relinquerunt, cedant aliis curialibus, qui utraque hac condicione retineant, ut praestatione salva cum desertis et culta possideant sublata a paucis, quos iniquum est electa retinere, cum municipes gravatura sit pars relicta. * valens grat. et valentin. aaa. ad antonium pp. *<a xxx >

CJ.11.59.6pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ut quisque conductor fuerit inventus possessor fundi, qui ex publico vel templorum iure descendit, huic ager iungatur inutilior. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio com. rer. privat.*<a 383 d.Xv k.Febr.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.. >

CJ.11.59.6.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quod si contra id reluctandum existimaverit, alius possessor sub eadem praestatione quaeratur, vel si voluntarius qui sit conductor non invenietur, tunc ad possessores antiquos, id est decuriones vel quoslibet alios, loca iuris praedicti adiunctis inutilibus revertantur, idoneis fideiussoribus praestitis.<a 383 d.Xv k.Febr.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.. >

CJ.11.59.7pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quicumque defectum fundum patrimonialem exercuerit, fertilem idoneumque praestiterit, salvo patrimoniali canone perpetuo ac privato iure defendat velut domesticum et avita successione quaesitum, sibi habeat, suis relinquat, neque eum aut promulgatione rescripti aut reverentia sacrae adnotationis quisquam a fructu impensi operis excludat. * grat. et valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. cynegio pp.*<a 386 d. viii k. nov. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.11.59.7.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ceterum eos, qui opimas ac fertiles possident terras aut etiam nunc sibi aestimant eligendas, pro defecta scilicet portione summam debiti praesentis iubemus implere: illos etiam, qui emphyteuticario nomine nec ad plenum idoneas nec omnibus modis vacuas detinent, sic ex illis quoque quae praesidio indigent iustam ac debitam quantitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio post biennium decretum canonem solvendum esse meminerint.<a 386 d. viii k. nov. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.11.59.7.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nemo tamen qualibet meriti et potestatis obiectione submoveatur, quominus ad diacatochiae vicem defectas possessiones patrimonialis iuris accipiat, earum tributa et canonem soluturus: illud speciali observatione procurans, ut primum vicinas et in eodem territorio sortiatur, dehinc si neque finitimas neque in isdem locis reppererit constitutas, tunc demum etiam longius positas, sed in quantum fieri valet pro interiecto spatio sibimet cohaerentes pro modo et aequitate suscipiat, ut id consensu omnium fiat, quod omnibus profuturum est.<a 386 d. viii k. nov. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.11.59.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Qui agros domino cessante desertos vel longe positos vel in finitimis ad privatum pariter publicumque compendium excolere festinat, voluntati suae nostrum noverit adesse responsum: ita tamen, ut, si vacanti ac destituto solo novus cultor insederit, ac vetus dominus intra biennium eadem ad suum ius voluerit revocare, restitutis primitus quae expensa constiterit facultatem loci proprii consequatur. nam si biennii fuerit tempus emensum, omni possessionis et dominii carebit iure qui siluit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. orientis. *<a 388 - 392 >

CJ.11.59.9: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Qui fundos patrimoniales iure privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sine ullius exceptione personae propositam intellegant optionem, ut aut ea loca, quibus minor est soli fecunditas, cum his, ex quibus fructus uberes capiunt, suscipere et tenere non abnuant, aut si eorum refugiunt sterilitatem, opimioribus cedant. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. orientis. *<a 394 d. viii id. nov. tyro arcadio iii et honorio ii aa. conss.>

CJ.11.59.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Qui per potentiam fundos opimos ac fertiles occuparunt, cum quaestuosis uberibusque pro rata portione suscipiant infecundos ex eadem substantia. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d. non. mart. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.11.59.11pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Locorum domini intra sex menses edictis vocati revertantur. qui si adfuerint, et propria teneant et ea quae ex praeterito contraxerint debita redhibere cogantur. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. *<a 400 d. vi k. sept. stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.59.11.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sin vero impares esse earum rerum tributis propria confitentur absentia nec adesse voluerint, penes eos, qui haec susceperint et certum quem tributorum canonem promittunt, proprietas possessionis intemerata permaneant, ut, postquam ea exsolverint, sciant sibi inquietudinem submovendam nec subreptione cuiusquam competitionis loca quae tenuerunt auferenda.<a 400 d. vi k. sept. stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.59.11.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quibus etiam illud indulsimus, ut ex eo tempore, ex quo primum loca de quibus agitur coeperint possidere, tributa poscantur.<a 400 d. vi k. sept. stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.59.12: Imperatores Honorius, Theodosius

Hac definitione sancimus nullum possessorem neque munificum praedium pro alienis debitis vel destitutione esse retinendum neque eorum praediorum depectione praegravari, quae ex isdem bonis quae retinentur nequaquam esse monstrantur, ne ullis praestigiis atque commentis exactio mutiletur. * honor. et theodos. aa. seleuco pp. *<a 412 d. prid. k. febr. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.11.59.13: Imperatores Honorius, Theodosius

Omnium praediorum actores ac domini requirantur. quorum si vitio probantur debita fuisse contracta, in absoluto est, ut debeat dominium commutari. * honor. et theodos. aa. ad probum. *<a 414 d.Iii id.Iun.Constantinopoli constante et constantio conss. >

CJ.11.59.14: Imperatores Honorius, Theodosius

Rura et possessiones, quas curiales quolibet pacto publicatis apud acta provincialia desideriis suis vel reliquerunt vel possidere alios permiserunt, penes eos , qui eas excoluerunt et functiones publicas recognoscunt, firmiter perdurabunt, nullam habentibus curialibus copiam repetendi. * honor. et theodos. aa. aureliano pp. *<a 415 d.Iii non.Dec.Honorio x et theodosio vi aa.Conss.>

CJ.11.59.15: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis deserta praedia, quae navalem sustinent functionem et in desertis nunc usque remanent, sub peraequationis iure perceperit, meliore condicione in omnibus titulis convenit ea relevari, ut gravis sors navalis esse non possit pro ea quae resederit portiuncula, cum aliis fuerit dispendiis liberata. * honor. et theodos. aa. sebastio com. primi ordinis. *<a 417 d.Prid.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss. >

CJ.11.59.16: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iubemus neminem curialem pro alieni territorii debitis attineri, sed tantum municipem pro gleba propria conveniri. * theodos. et valentin. aa. celeri procons. africae. *<a 429 d.V k.Mai.Ravennae post cons. felicis et tauri vv.Cc.>

CJ.11.59.17: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis auctoritate nostri numinis de fundis patrimonialibus steriles sub certi canonis pollicitatione susceperit, firmiter eum volumus possidere sub eiusdem tantum canonis solutione, quem nostrae maiestatis auctoritas per annos singulos solvendum esse praescripserit, nullamque eos descriptionem aut adiectionem aut innovationem in posterum sustinere, quoniam nimis absurdum est eos, qui nobis hortantibus fundus inopes atque egenos magno labore impenso aut exhausto patrimonio vix forte meliorare potuerint, utpote deceptos inopinatum onus suscipere illudque velut quadam circumventione deposci, quod si se daturos praescissent, fundos minime suscipere aut etiam colere paterentur. * theodos. et valentin. aa. hermocrati pp. orientis. *<a 444 d.Xii k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss.>


CJ.11.60.0. De fundis limitotrophis et terris et paludibus et pascuis limitaneis vel castellorum.

CJ.11.60.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Tiberianus ad possibilitatem singulorum quorumque locorum intuens statuit certas possessiones, quae ad limitem frumenta conveherent. * valentin. valens et grat. aaa. ad licinium pp. *<a 385 d.Xviii k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone conss.>

CJ.11.60.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Quocirca generali lege sancimus tiberiani dispositionem oportere servari, amoventes, quidquid vel potentia uniuscuiusque elicuit vel furtiva deprecatio, addentesque nihilo minus in futurum nulli licere adversus utilem vetustatem et praesentem legem nostram importuna et respuenda reposcere.<a 385 d.Xviii k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone conss.>

CJ.11.60.2pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Quicumque castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de quibus iudicavit antiquitas. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. et cons. ordinario. *<a 423 d.Non.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >

CJ.11.60.2.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si ulterius vel privatae condicionis quispiam in his locis vel non castellanus miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione plectatur.<a 423 d.Non.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss. >

CJ.11.60.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Agros limitaneos universos cum paludibus omnique iure, quos ex prisca dispositione limitanei milites ab omni munere vacuos ipsi curare pro suo compendio atque arare consueverunt, et si in praesenti coluntur, ab his firmiter ac sine ullo concussionis gravamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet spatii temporis praescriptione cessante ab universis detentatoribus vindicatos isdem militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, collationis onere volumus adsignari: in his etiam contra eos, qui praeceptionibus nostris obviam venire temptaverint, proscriptionis poena valitura. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. *<a 443 d.Prid.Id.Sept.Constantinopoli maximo ii et paterio conss.>

CJ.11.60.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nam si quis forte, quod minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris possidet praedia, competens ei actio contra venditorem intacta servabitur.<a 443 d.Prid.Id.Sept.Constantinopoli maximo ii et paterio conss.>


CJ.11.61.0. De pascuis publicis vel privatis.

CJ.11.61.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Cum nulla ratio sit, cur in pascuis saltibus rei privatae pensio debeat ampliari , nequaquam pro libidine ordinum augmenta facienda sunt. * valentin. et valens aa. ad rufinum pp. *<a 365 d.Viiii k.Oct.Luceriae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.61.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Etenim idcirco graviorem pensionem imponi ab ordinibus accipimus, ut animalia ex rebus privatis nostris a locorum pastibus arceantur: quod fieri non oportere divae memoriae iulianus prorogata iussione constituit.<a 365 d.Viiii k.Oct.Luceriae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.61.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Quare excellens auctoritas tua conventis rectoribus provinciarum non eam licitationis necessitatem patiatur inferri, quam repentinam faciunt civitates, sed eam manere decernat, quam statuit antiquitas.<a 365 d.Viiii k.Oct.Luceriae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.11.61.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Insignis auctoritas tua hac condicione a publicis pratis apamenis animalia militum prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum tuique officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si quisquam posthac memorata prata mutilare temptaverit: non minore decernenda poena, si etiam prata privatorum antiochenorum fuerint devastata: ita tamen, ut sine laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium pastui consulatur. * arcad. et honor. aa.Simplicio com. et mag. utr. mil. *<a 398 d.V id.Mart.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.11.61.3pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Prata provincialium nostrorum et praecipue rei privatae nostrae perniciosum est militum molestia fatigari, ideoque lege ad amplissimam praefecturam promulgata censuimus, ne hoc deinceps usurpetur. * honor. et theodos. aa. comm. et magg. mil. *<a 415 d.Non sept.Honorio x et theodosio vi aa.Conss.>

CJ.11.61.3.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Super qua re universos quorum interest convenire tua magnificentia non moretur, ne permittant possessores vel colonos pratorum gratia qualibet importunitate vexari.<a 415 d.Non sept.Honorio x et theodosio vi aa.Conss.>


CJ.11.62.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum conductoribus.

CJ.11.62.1: Imperator Constantinus

Si quis fundos emphyteutici iuris salva lege fisci citra iudicis auctoritatem donaverit, donationes firmae sint, dummodo suis quibusque temporibus ea quae fisco pensitanda sunt repraesentare cogantur. * const. a. cupito. *<a 315 pp.Xvii k.Iul.Treviris constantino aa.Iiii et licinio iiii conss.>

CJ.11.62.2: Imperator Constantinus

Patrimonialis fundi pensitationem aurariam seu frumentariam intra tempus omissam minorum dominio non nocere praecipimus nec ad fraudem iuris eorum evadere, si, quod sollemniter debetur, paulo serius inferatur: ita tamen, ut permanente substantia parvulorum iudex tutorem vel curatorem, per quem differtur illatio, neglegentiae suae et deserti officii poenas exigat et damna deplorare compellat. * const. a. ad dracontium. *<a xxx >

CJ.11.62.3pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Quicumque possessiones ex emphyteutico iure susceperint, ea ad refundendum uti occasione non possunt, qua adserant desertas esse coepisse, tametsi rescripta per obreptionem meruerint. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a 365 d.Viii k.Oct.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.11.62.3.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Sed nec avelli eas ab his posse, nec si licitatio ab alio fuerit promissa, sed eas in perpetuum apud eos qui eas susceperint et eorum posteritatem remanere, nec si super hoc rescriptum fuerit adversus eos impetratum.<a 365 d.Viii k.Oct.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.11.62.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Fundi patrimoniales et qui ex emphyteutico iure ad domum nostram diversis generibus devoluti sunt, sic eis qui eos poposcerint cedunt, ut commissi metus esse non possit. neque enim magis commodamus nostra, quam tradimus ea iure dominii: ita tamen, ut ea, quae in nostra possessione positi praestiterint, et in posterum dissolvant. * vanentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. *<a 368 d.Id.Mart.Treveris valentiniano ii et valente ii aa.Conss. >

CJ.11.62.5: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Si qui a prioribus colonis vel emphyteuticariis destitutum patrimonialem fundum a peraequatore vel censitore susceperint, perpetuo eundem atque inconcusso iure possideant, nec quisquam secundus petitor accedat. * valens grat. et valentin. aaa. ad modestum pp. *<a 377 d.Iiii non.Nov.Gratiano a.Iiii et merobaude conss.>

CJ.11.62.6pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Hi, quibus patrimoniales possessiones per asianam ac ponticam dioecesin vel a nobis vel a divis parentibus nostris sacra largitate donatae sunt, inconcusse possideant atque ad suos posteros mittant. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio com. rer. privat. *<a 384 d.Iii k.April.Constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.11.62.6.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quod quidem non solum in heredibus, sed et in contractoribus omni genere volumus custodiri.<a 384 d.Iii k.April.Constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.11.62.7pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quicumque ad emphyteusin fundorum patrimonialium vel rei publicae iussu nostri numinis venerit, is si redundantia fortunarum idoneus fuerit ad restituenda, quae desertis forte possessionibus requirentur, patrimonium suum publicis implicet nexibus. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. *<a 386 d.Vi k.Mart.Constantinopoli honorio nob.Puero et euodio conss.>

CJ.11.62.7.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si vero minor facultatibus probabitur, datis fideiussoribus idoneis ad emphyteusin accedat: scientibus his, quos talium rerum cura sollicitat, in se neglegentiae damna, si huiusmodi cautio defuerit, esse vertenda.<a 386 d.Vi k.Mart.Constantinopoli honorio nob.Puero et euodio conss.>

CJ.11.62.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnes fundi patrimoniales per mesopotamiam et osrhoenam provincias, quos constat divorum retro principum sanctionibus limiti deputatos, ad ius pristinum sine ullius adsertionis revocetur obstaculo praebituri omnia quae antea impendenda necessitatibus limitis praebere consueverant, ita ut nulli penitus audiantur, qui aut rescripto aut adnotatione dominium vel emphyteusin vel conductionem quolibet genere largitatis de nostra liberalitate meruerint. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. clearcho pp. *<a 386 d.Prid.K.Mai.Constnatinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.11.62.9: Imperatores Arcadius, Honorius

Universi cognoscant nihil privato iure salvo canone fundis emptis cum patrimonialibus esse commune, ita ut ad eos numquam patrimonialium fundorum peraequator accedat: gravi multa feriendo eo, qui statuta nostrae clementiae ausus fuerit temerare. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398 d.Prid.Non.Iul.Nicomediae honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.11.62.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Fundos patrimoniales eos dumtaxat, qui salvo canone iure privato nostra liberalitate concessi sunt, cum his patrimonialibus, qui in condicione propria constituti sunt, illustris auctoritas tua iubebit exaequari, ita ut relevato, quod imminet fatigatis, translatio in eos, qui integris viribus florent, adscriptio tributorum aequa lance dividatur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 399 d.Iiii id.April.Constantinopoli theodoro cons.>

CJ.11.62.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Ius emphyteutici praedii, quod sine obligationis vinculo retentatum est, nostro iudicio immutabile perdurare praecipimus: possessionem autem, quae sine obligatione speciali fuerit vitiosa, vetustate temporis volumus adiuvari. * honor. et theodos. aa. probo com. sacr. larg. *<a 412 d.Id.April.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >

CJ.11.62.12pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Possessores vel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt, eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam pretiis depensis, sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate praedictus emphyteuticarius habeat. * theodos. et valentin. aa. tauro pp.Et patricio. *<a 434 d.Xiiii k.Iul.Constantinopoli ariobindo et aspare conss.>

CJ.11.62.12.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Illud quoque ius, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut ex comparatione privata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo possedit, sciat inlibatum intemeratumque servari: licentia eis concedenda etiam libertates mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticariis, cum fundorum sunt domini, praestare.<a 434 d.Xiiii k.Iul.Constantinopoli ariobindo et aspare conss.>

CJ.11.62.13: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulli iam in posterum licere praecipimus patrimoniales seu limitotrophos vel saltuenses fundos, qui per tractum orientis positi sunt, ad ius transferre privatum, sive dempto sive salvo canone iuris fundorum immutatio postuletur: legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes tam videlicet petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio nostra, licet divina pragmatica contra vetitum proferatur. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. *<a 439 d.Vi id.Iun.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo conss.>

CJ.11.62.14pr.: Imperator Anastasius

Iubemus omnes, qui in quacumque dioecesi in quacumque provincia vel quolibet saltu fundos patrimoniales vel templorum aut agonothetici seu relevatorum iugorum vel cuiuscumque iuris per quadraginta iugiter annos ( possessione scilicet non solum eorum qui nunc detinent, verum etiam eorum quoque qui antea possederant computanda) ex quocumque titulo vel etiam sine titulo hactenus possederunt vel postea per memoratum quadraginta annorum spatium possederint, nullam penitus super dominio memoratorum omnium fundorum vel locorum vel domorum a publico actionem vel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare. * anastas. a. matroniano pp. *<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>

CJ.11.62.14.1: Imperator Anastasius

Sed impositum canonem pro qualitate iuris, cuius praedia sunt vel loca, per singulos annos solventes pro certo habeant suum esse quod possident vel postea possederint, ita ut omnibus ad excludendam omnem quolibet modo e publico movendam quaestionem nudae et ex quocumque titulo vel etiam sine titulo corporalis quadraginta annorum iugis possessionis exceptio possit sufficere.<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>

CJ.11.62.14.2: Imperator Anastasius

Hoc etiam adiciendo, ut illi quoque, qui dempto canone huiusmodi fundos ab initio principali iussione datos sibi fuisse confirmant, si per quadragesimos annos adempti canonis beneficium iugiter possederunt, nec canonem, cuius ademptionem quadraginta, sicut dictum est, annorum possessio testatur, possint penitus profligari, eo quod nostrae pietati placuit in utroque casu, id est tam salvo quam dempto canone, possessorum iura nostrorum in eo statu, in quo per quadragesimos, sicut dictum est, iugiter annos manserunt, absque ulla innovatione durare.<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>


CJ.11.63.0. De mancipiis et colonis patrimonialium et saltuensium et emphyteuticariorum fundorum.

CJ.11.63.1pr.: Imperator Constantinus

Emphyteuticarios gravant coloni agros praeter consuetudinem usurpantes, quos nullis culturis erudierunt, cum sollemnitas id eos attractare permittat, quod eorum labore vel olivetis est obsitum vel vinetis. sed et inriguas fontium aquas usurpare conantur, quarum fructus solis emphyteuticariis debentur. * const. a. *<a 319 pp. vii id. mart. carthagine constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.11.63.1.1: Imperator Constantinus

Ideoque placuit, ut deinceps aquarum ius potestatesque penes emphyteuticarios permaneant, tantumque ex eis colonis impertiatur, quantum culturis eorum agrorum sufficere manifestum est, quos ipsi colunt.<a 319 pp. vii id. mart. carthagine constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.11.63.1.2: Imperator Constantinus

Pro modo autem superfluae inrigationis, quam ultra culturas suas usurpaverint, emphyteuticariis possessoribus pensiones accessionesque praebeant.<a 319 pp. vii id. mart. carthagine constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.11.63.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Libertates, quas mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticis qui fundorum non sunt domini praestiterunt, rationales huiusmodi praecepti auctoritate rescindant. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a 367 pp. xiii k. mai. lupicino et iovino conss.>

CJ.11.63.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Cognovimus a nonnullis, qui patrimoniales fundos meruerunt, colonos antiquissimos proturbari atque in eorum locum vel servos proprios vel alios colonos subrogari. edicti itaque huius auctoritate sancimus eos, qui deinceps huiusmodi aliquid crediderint attemptandum, isdem possessionibus esse privandos. * grat. valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. *<a 383 ?>

CJ.11.63.4pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Super patrimonialium refectione fundorum dudum nostris est legibus constitutum, ut ii, qui eos colentes solum eorum verterant, nunc alia loca deligentes, nunc ad militiam convolantes, ad avitas condiciones et propria iura revocentur. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. cynegio pp. *<a 384 - 389 >

CJ.11.63.4.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ceterum eos, qui castrensibus stipendiis otia quieta meruerunt veterani constituti, nequaquam placet tela in usum vomeris ligonisque convertere.<a 384 - 389 >


CJ.11.64.0. De fugitivis colonis patrimonialibus et emphyteuticis et saltuensibus.

CJ.11.64.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quicumque parvuli ex municipibus vel colonis patrimonialibus aut saltuensibus, quorum tamen avi ac patres implicati huiusmodi functionibus fuerint, coniventia militaris officii ad stipendium castrense vel officia diversa transierint, ad munera patriae vel agrorum cultus conventis ducibus tribunis ac praepositis revocentur neque his prosint stipendia. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<>

CJ.11.64.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis colonum patrimonialem aut sollicitatione susceperit aut occultatione celaverit, non solum ipsum restituere, sed etiam libram auri poenae nomine cogatur inferre. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad cynegium pp. *<a 386 d.Viii k.Nov.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.11.64.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Cuiuscumque adnotationis vel oraculi dudum impetrati vel postea eliciendi auctoritate submota omnes, quos patrimonialium agrorum vinculis fortuna tenet adstrictos, sub quibuslibet gradibus militantes ad provinciae moderatoris iudicium ilico sub idonea intercessione mittentur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 408-415 >


CJ.11.65.0. De collatione fundorum patrimonialium et emphyteuticorum.

CJ.11.65.1: Imperator Constantinus

Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocantur munera, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant. nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, seiungi. * const. a. ad proculum procons. africae. *<a 319 pp.Non.Mai.Karthagine constantino a.V et licinio c.Conss.>

CJ.11.65.2: Imperator Constantinus

Patrimoniales fundos extraordinariis oneribus vel mediae aut tertiae portionis obsequiis fatigari non convenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum constet persolvere: ita ut, qui violare statuta temptaverit, puniatur. * const. a. ad catullinum procons. africae. *<a 319 pp. vi k. sept. carthagini constantino a. v et licinio conss.>

CJ.11.65.3: Imperator Julianus

Omnes, qui patrimoniales fundos sive communiter sive ex asse retinent, pro his conveniendi sunt ad universorum munerum ad eosdem fundos pertinentium pro rata portione vel in solidum functiones, sicut unumquemque privatorum necessitas publicae pensitationis adstringit. * iul. a.*<a 362 d. v k. april. mamertino et nevitta conss.>

CJ.11.65.4pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Placuit, ut emphyteuticorum fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint tempore et quantum habuerint pensionis paratum ( dummodo non amplius quam in tribus per singulos annos vicibus) officio rationalis adsignent ac de suscepto ab eodem securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra ianuariarum iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore ( dummodo nequaquam numerum trinae illationis excedat) solutionem facere gestienti negaverit susceptionis officium, vel si moram fecerit in chirographo securitatis edendo. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a 366>

CJ.11.65.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Super quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerint, qui conficiendorum actorum habeant potestatem, conveniet contestari, ut et de officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta est, et his possit esse consultum.<a 366>

CJ.11.65.5pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Per omnes provincias patrimonialium fundorum ab ordinariis iudicibus canon exigatur, et quidquid exactum fuerit, dirigatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d. xvi k. iun. mediolani theodoro cons.>

CJ.11.65.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sciant vero memorati iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis contigerit, ad necessitates alias transferendum, nisi malint gravissima severitate eorum licentiam coerceri.<a 399 d. xvi k. iun. mediolani theodoro cons.>


CJ.11.66.0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.

CJ.11.66.1: Imperatores Constantius, constans

Universi cognoscant has possessiones quas de fisco nostro comparaverunt seu comparant, nullo a nobis iure retrahi, sed propria firmitate possessas etiam ad posteros suos dominii perpetui durabilitate dimitti. * constantius et constans aa. edictum ad heliopolitanos. *<a 341 d. prid. id. febr.Antiochiae Marcellino et probino conss.>

CJ.11.66.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Ii, quos commoditas privatae rei praediorum ad ea postulanda sollicitat, adeant tuae dicationis officium et modum suae deliberationis indicent per libellos certumque habeant pro unaquaque villa, cum eo onere vel forma cui nunc habetur obnoxia ad novi domini iura migraverit, ut, si quid adiecerit sumptus cura sollertia, quidquid mancipiorum vel pecoris adcreverit, capitationis aut canonis augmenta non patiatur, sed solis dominis heredibusque dominorum sit cessura felicitas. * valentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. *<a xxx >

CJ.11.66.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis autem in annis singulis non solverit debitum, ex re ipsius, quod in reliquis remansisse claruerit, sine aliquibus dependere cogetur indutiis.<a xxx >

CJ.11.66.2.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Sane si quem postea minus idoneum factum esse constabit nec ita ut expedit rationem reddere pensionis, res, quas ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure quo sanximus transferentur: nec tamen decoctoris cuiusque reliquis qui novus accedit onerari.<a xxx >

CJ.11.66.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quicumque possessionem rei privatae nostrae acceptam suo nomine vel iure perpetuo vel titulo conductionis ei crediderit esse tradendam, qui pensare utilitatem patrimonii nostri solvendo non valeat, is pro eo quem succedaneum subrogavit perpetuae solutioni statuatur obnoxius. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium procons. africae.*<a 376?>

CJ.11.66.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Universi fundi templorum ad rationalium rei privatae sollicitudinem curamque pertineant atque ab his anniversariis solutionibus postulatis peculiari, ut semper fuit, studio defendantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad nebridium com. rer. privat.*<a 382-384 >

CJ.11.66.5pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Usus aquae, quae fundorum nostrorum utilitatibus serviebat, plurimorum dicitur usurpatione sublatus, idque procuratorum coniventia vel dissimulatione perfectum , ut agrorum fertilitas destituta nullos fructus cultoribus praestet. * grat. valentin. et theodos. et arcad. aaaa. ad nebridium com. rer. privat.*<a 383-384 >

CJ.11.66.5.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quia igitur satis iniustum est statum florentis ante patrimonii aridae sitis molestia fatigari, ad meatus pristinos universum aquae modum temporis praescriptione submota praecipimus revocari.<a 383-384 >

CJ.11.66.6: Imperatores Arcadius, Honorius

Eum, qui curiae vel collegio vel burgis ceterisque corporibus per triginta annos sine interpellatione servierit, res dominica vel intentio privata non inquietabit, si colonatus vel inquilinatus quaestionem movere temptaverit: sed in curia vel in corpore, in quo servierit, remaneat. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum. *<a 400 d. iii k. iul. mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.66.7pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nemo dempto canone ad comparationem dominicae possessionis accedat. * theodos. et valentin. aa. ad eudoxium com. rer. privat. *<a 440 d. xiii k. iun. constantinopoli anatolio vc. cons.>

CJ.11.66.7.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis in posterum ad interdictum contractum accesserit, eum volumus pretia perdere fundos reddere fructus redhibere perpetuo nec expensarum vel melioratae rei fructuum exactioni compensationem opponere nec temporis sibimet contra nostra commoda praescriptione, excepto vetustatis auxilio, blandiri.<a 440 d. xiii k. iun. constantinopoli anatolio vc. cons.>

CJ.11.66.7.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Palatinum etiam officium, si quoquo modo contractus eiusmodi fuerit celebratus vel si talem petitionem instruxerit, quinquaginta pondo auri poenae nomine inferre privato nostrae mansuetudinis aerario.<a 440 d. xiii k. iun. constantinopoli anatolio vc. cons.>

CJ.11.66.7.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulla liberalitate nostrae clementiae, nulla sanctione contra tanta rei privatae commoda valitura, licet adnotatio vel divina pragmatica sit, quae contra vetita canonem vendere concedit vel poenam palatino remittit officio.<a 440 d. xiii k. iun. constantinopoli anatolio vc. cons.>


CJ.11.67.0. De fundis et saltibus rei dominicae.

CJ.11.67.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quis ovium vel equarum greges in saltus rei dominicae alienus immiserit, fisco ilico vindicetur. quod si venalis procuratorum coniventia, ut id deinceps temptetur, admiserit, gravissimo eos iubemus supplicio subiacere. * valentin. theodos. et arcad. aaa. deprianio com. rer. privat. *<a xxx >

CJ.11.67.2pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si qua loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit, secundum veteris census fidem in sua iura retrahantur: rescriptis per obreptionem impetratis et praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio in hac causa submovendis. * theodos. arcad. et honor. aaa. ad apulum com. domorum. *<a 396 d.V k.April.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

CJ.11.67.2.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Neque enim aut precatio colorata aut incubatio diuturna aut novella professio proprietatis nostrae privilegium abolere potuerunt.<a 396 d.V k.April.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>


CJ.11.68.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae.

CJ.11.68.1: Imperator Constantinus

Nullus omnino originalis colonus rei privatae nostrae ad aliquos honores vel quaelibet alia civitatis munera devocetur. nec enim civitatum ordinibus et ceteris , ex quibus pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad haec suprema praesidia iniuriosa nominatione descendendum est. * const. a. ad constantium pp. *<a xxx >

CJ.11.68.2: Imperator Constantinus

Colonos nostros, qui sunt privati vel ad ratiocinia gerenda vel ad colendos agros idonei, retrahi iubemus ac tantum colendis nostris rebus addici, quin etiam in posterum observari, ne quis eorum rem privatam cuiusquam gerendam aut aliquid ministrandum suscipiat. * const. a. ianiuario com. orientis. *< >

CJ.11.68.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Servi atque coloni, etiam eorum filii vel nepotes, vel quicumque de fundis ac possessionibus nostris clanculo ad officia convolaverint diversa, reddantur, etiamsi armatae habuerint sacramenta militiae. nos enim etiam eos discingi iubemus ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti. * valentin. et valens aa. ad equitium mag. equitum et peditum. *<a xxx >

CJ.11.68.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Ex ingenuo et colonis ancillisque nostris natos natasve origini, ex qua matres eorum sunt, facies deputari. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad florianum com. rer. privat.*<a xxx >

CJ.11.68.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Dominicos colonos neque ad descriptionem patimur devocari neque extraordinarias pati functiones, maxime cum adversus consuetudinem memoratis onera dicantur inferri. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. *<a xxx >

CJ.11.68.6: Imperator Theodosius

Quotiens alicui colonorum agrum privati patrimonii nostri placuerit venumdari, non usus tantum, qui forte consortibus suis gravis ac molestus existat, sed alii quoque duo vel plures ex simili origine ac iure venientes in supra dicta emptione socientur. * theodos. a. et valentin. c. valerio com. rer. privat. *<a 425 d. id. dec. constantinopoli theodosio a. xi et valentiniano c. conss.>


CJ.11.69.0. De praediis tamiacis et de his qui ex colonis dominicis aliisque liberare condicionis procreantur.

CJ.11.69.1pr.: Imperator Zeno

Si liber colonus vel colona libera tamiaco vel tamiacae matrimonii iure copuletur, filii vel filiae ex huiusmodi contubernio procreati vel procreatae colonis dominicis adnectentur. * zeno a. chryseroti praeposito sacri cubiculi. *<a xxx >

CJ.11.69.1.1: Imperator Zeno

Sin autem adscripticius vel servus alienus colonam vel ancillam dominicam ducat uxorem vel adscripticia vel ancilla colono vel servo nubat dominico et ex huiusmodi coniunctionibus nati sunt liberi, legum veterum ius tenere sancimus.<a xxx >

CJ.11.69.2pr.: Imperator Zeno

Meminimus pragmatica sanctione iussisse fundos tamiaci iuris in provinciis positos nec non etiam possessiones gonatici saltus sub certa forma ( salvo scilicet canone et tributariis collationibus isdem praediis impositis) volentibus distrahi, quatenus, quidquid ex pretiis memoratorum fundorum possit restitui, publico inferatur. * zeno a. sebastiano pp. *<a xxx >

CJ.11.69.2.1: Imperator Zeno

Sed licet per eandem sanctionem huiusmodi venditionum contractibus plenissima delata sit cautio, attamen perpetuae emptionis securitati consulentes huius etiam perpetuae constitutionis auctoritate muniri eosdem emptores praecipimus.<a xxx >


CJ.11.70.0. De diversis praediis urbanis et rusticis templorum et civitatum et omni reditu civili.

CJ.11.70.1: Imperator Julianus

Pro aedibus, quas nonnulli in solo rei publicae extruxerunt, placitam praestare pensionem cogantur. * iul. a. atarbino. *<a x >

CJ.11.70.2: Imperator Julianus

Pamphyliae etiam civitates et quaecumque aliae quidquid sibi adquirant, id firmiter habeant. * iul. a. secundo pp. *<a x >

CJ.11.70.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Restaurationi moenium publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisve rei publicae annua praestatione confertur, certum est satis posse sufficere. * arcad. et honor. aa. hadriano com. sacr. larg. *<a 395 d. viii id. aug. olybrio et probino conss.>

CJ.11.70.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Eos, qui auctione prima fundorum iuris patrimonialis sive templorum possessores effecti sunt vel fuerint, firmum dominium tenere decernimus, ne ulterius vacillet uniuscuiusque possessio, sed teneat quisque ius proprium, quod dato pretio roboratum est vel fuerit. * arcad. et honor. aa. caesario pp. *<a x >

CJ.11.70.5pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Si qui ex titulo donationis vel ex emptione sive ex alio quolibet titulo possessiones vel domus vel ergasteria iuris dumtaxat civilis, quae huius iuris esse vere probantur, cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris quam etiam agnotheticas possessiones a consulatu ausonii et olybrii dempto civili canone acceperunt, eos impositum eis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitatis, ad quam eaedem res pertinuerunt, praebere iubemus. * valentin. et marcian. aa. ad palladium pp. orientis. *<a 451 d. xv k. febr. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.11.70.5.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nam si privatis viris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt civitatibus quae iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.<a 451 d. xv k. febr. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.11.70.5.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Si quae tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in praesenti praebent vel numquam ademptum vel postea impositum, ad hanc iussionem non pertinebunt, sed privato aerario canonem quem nunc agnoscunt inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente.<a 451 d. xv k. febr. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.11.70.6: Imperator Zeno

Hac in perpetuum valitura lege sancimus et nicaeensium civitati seu habitatoribus eius tam ius exactionis quadringentorum solidorum annui canonis civilis reditus ad suam patriam pertinentis ex possessionibus, id est calamo et heliobomo nec non emptorio variario cum emptio eorum sub territorio apamenae civitatis constitutis, ex nuper lapsa tertia indictione cum ipsa restitui, quam si quid, ex quo sanctio marciani divae memoriae lata est, ad eiusdem civitatis praeiudicium gestum est, infirmari et, quod ex eadem provisione civitatibus delatum interea qualibet occasione imminutum est, ex auctoritate constitutionis nostrae serenitatis isdem civitatibus redhiberi, ita ut neque iudiciaria auctoritas nec imperiale rescriptum, quacumque videlicet adiectione munitum, saepe dictae generalis legis vires possit refringere. quod si quis aliter fecerit, poena gravi plectetur. * zeno a. aeliano pp. *<a 480 ? >


CJ.11.71.0. De locatione praediorum civilium vel fiscalium sive templorum sive rei privatae vel dominicae.

CJ.11.71.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Divi patris nostri aperta praeceptio est fundos ex re privata nostra ita tradi perpetuariis, ut periculo collocantium officiorumque tradantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad florum pp. *<a 380 - 383 >

CJ.11.71.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Neque enim quicquam potest ex devotionis plenitudine vacillare, si apparitione iudiciaria et fundi idoneis attributi sunt et sit fiscalis indemnitas idonea fideiussione munita.<a 380 - 383 >

CJ.11.71.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quorum si alterum vel utrumque neglectum est, quae ex hoc titulo pensitatio canonica desiderat, ex officiorum facultatibus seruentur.<a 380 - 383 >

CJ.11.71.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Fundi rei publicae ab his, qui nec titulo conductionis eos detinent quique meliores cultu patrocinante reddiderunt, ne nostrarum quidem sanctionum ( si forte quispiam per subreptionem meruerit) nutibus auferantur, iuxta legem veterem semel tantum licentia faciendae adiectionis indulta. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio com. rer. privat. *<a 382-384 >

CJ.11.71.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Loca omnia fundive rei publicae propositis prius licenter edictis dehinc, ubi in eum canonis modum contendentium augmenta succreverint, ut extendi ultra aut superari alterius oblatione non possint, perpetuariis conductoribus locentur. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. *<a 400-405 >

CJ.11.71.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Congruit aequitati, ut veteres possessores fundorum publicorum novis conductoribus praeferantur, si facta per alios augmenta suscipiant. * arcad. et honor. aa. minervio com. sacr. larg. *< >

CJ.11.71.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Praedia domus nostrae, si semel iure perpetuo vel nostra praeceptione vel auctoritate illustris viri comitis aerarii privati apud aliquem fuerint vel iam dudum sunt collocata, ad alium transferri perpetuarium non oportet. * theodos. et valentin. aa. volusiano pp. *< >

CJ.11.71.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Aperte enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario numquam possessio transferatur, etiamsi alteri eam imperator vel exoratus vel sponte donaverit sive adnotatione sive pragmatica.< >

CJ.11.71.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cui si forte contra perpetuarium vir illustris comes privatarum, dum adlegabitur , adquiescet, et ipse de proprio centum libras auri et alias centum fisci viribus palatinum inferre cogatur officium.< >

CJ.11.71.5.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nec tamen post adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur alteri, licet ingenti superare videatur augmento, possessio.< >

CJ.11.71.5.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iure igitur perpetuo publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et intellegat neque a se neque a posteris suis vel his, ad quos ea res vel successione vel donatione sive venditione vel quolibet titulo pervenit sive aliquando pervenerit, esse retrahendam.< >

CJ.11.71.5.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sane quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis, rem divinae domus suae imperator, si velit, donabit ei, qui eam possidet iure perpetuo, sive ipse iam meruit sive cuiuslibet tituli iure successit. videtur enim suam concedere pensionem, non alteri nocere liberalitas, quae possidentem iure perpetuo dominum vult vocari.< >

CJ.11.71.5.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sane si quis non perpetuo iure, sed ad tempus locatam ab illustri viro comite rerum privatarum possessionem videtur adeptus, non erit obstaculo principali largitati, si voluerit in alterum donatione transferre, quod ad definitum tempus alter forte conduxit.< >

CJ.11.71.5.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si vero pro tali praedio ab altero conductore offeratur augmentum, sit in arbitrio conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quod alter adiecit obtulerit, maneat penes eum temporalis illa conductio.< >

CJ.11.71.5.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si vero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit iure perpetuo possidere, habebit et ipse superius expressam perpetuam firmitatem.< >


CJ.11.72.0. De conductoribus et procuratoribus sive actoribus praediorum fiscalium et domus augustae.

CJ.11.72.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Conductores hominesve augustissimae domus nostrae, quotiens de causa ad domum regiam pertinente aliquid quaestionis emerserit, non aliter quam ex legum ordine, quibus similiter omne hominum genus tenetur, vel excipiant vel inferant actiones: nec aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam iudicantium aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent, nullive exsecutionis suae turbulentum ministerium audeant commodare: non privatis se negotiis, non publicis misceant: nec quiescentem domum delatio ulla sollicitet, ne eos inconsultae pertinaciae sero paeniteat. gravior enim poena constituenda est in hos, qui nostri iuris sunt et nostra debent custodire mandata. * theodos. et valentin. aa. basso pp. *<a 426 d. prid. non. mart. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>


CJ.11.73.0. Quibus ad conductionem praediorum fiscalium accedere non licet.

CJ.11.73.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Nullus palatinorum, qui in officio rei privatae nostrae militat, conductoris nomine vel per se vel per quamlibet personam possessionum huiusmodi conducendarum habeat facultatem, cum neque militi neque curiali hoc faciendum permittimus. * arcad. et honor. aa. nestorio com. rer. privat. *<a 401 d. vi k. aug. vincentio et fravitta conss.>





CJ.11.74.0. De collatione fundorum fiscalium vel rei privatae vel dominicae vel civitatum vel templorum.

CJ.11.74.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Ordinariorum iudicum officiis nec non ipsis rectoribus provinciarum actores seu conductores dominicos conveniendi licentiam damus, ita tamen, ut rationalibus privatae rei ad exigenda fiscalia debita immineant. * arcad. et honor. aa. firmino com. sacr. larg. *<a 398 d. viiii k. iul. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.11.74.2pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Palatinos, qui a viro illustri comite rerum privatarum cum publicis litteris destinantur ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 400 d. k. dec. mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.74.2.1: Imperatores Arcadius, Honorius

De quorum nominibus, si temere versati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per ordinarios iudices oportebit, ut in eos severissime vindicetur.<a 400 d. k. dec. mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.11.74.3: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Omnia praedia, tam ea, quae in re privata olim tenentur, quam illa, quae ex proscriptorum bonis ad fiscum sunt devoluta, eatenus ab huiusmodi privilegiis et excusationibus submoveantur, ut omnes species annonarias, cursitationes etiam debitas atque integram opinionem sciant esse solvendam. * arcad. et honor. et theodos. aaa. petronio pp. *< >





CJ.11.75.0. De privilegiis domus augustae vel rei privatae et quarum collationum excusationem habent.

CJ.11.75.1: Imperator Constantius

Privatas possessiones nostras ab universis muneribus sordidis placet esse immunes, neque earum conductores nec colonos vel ad extraordinaria munera vel superindictiones aliquas conveniri. * constantius a. ad italicum. *<a 343 d. viii k. febr. bononiae placido et romulo conss.>

CJ.11.75.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Rem privatam nostram levandorum provincialium causa canonicas necessitates ea condicione, qua cunctos, volumus sustinere. * valentin. valens et grat. aaa. ad claudium. *<a 368-370 >

CJ.11.75.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Sed excessit occasio iussionem, quandoquidem non locis solitis frumenta quae ex diversis sunt saltibus convehenda trahantur, sed eo usque portentur, quo grave atque damnosum est provehere.<a 368-370 >

CJ.11.75.2.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Proinde spectata sinceritas tua rem eandem in isdem locis implere faciat proprias functiones, quibus antea frumenta praebebat.<a 368-370 >

CJ.11.75.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Pro tironibus in corporibus postulatis pretia conferri ex fundis perpetuariis nostrae rei privatae praecipimus. * arcad. et honor. aa. minervio com. rer. privat. *<a 397-398 >

CJ.11.75.4pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Absit, ut nos instructionem viae publicae et pontium stratarumque opera titulis magnorum principum dedicata inter sordida munera numeremus. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. *<a 423 d. xv k. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.11.75.4.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Igitur ad instructiones reparationesque itinerum pontiumque nullum genus hominum nulliusque dignitatis ac venerationis meritis cessare oportet.<a 423 d. xv k. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.11.75.4.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Domos etiam divinas tam laudabili titulo libenter adscribimus.<a 423 d. xv k. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.11.75.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Excepto patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis frequentissime deputamus, universos possessores functiones in superindicticiis titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. * theodos. et valentin. aa. flaviano pp. *<a 431 d. iii k. mai. ravennae basso et antiocho conss.>





CJ.11.76.0. De grege dominico.

CJ.11.76.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Propositis edictis sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur, ut sciant singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas pro singulis equis vel equabus sive hermogenianis sive palmatis, nisi eos sponte obtulerint: in his vero, quos ex aliis gregibus occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci viribus inferendas. * arcad. et honor. aa. caesario pp. *<a 395 d. prid. d. dec. constantinopoli olybrio et probino conss.>





CJ.11.77.0. De palatiis et domibus dominicis.

CJ.11.77.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Consecratas nobis aedes, id est inclita palatia, ab omni privatorum usu et communi habitatione excipimus. * theodos. et valentin. aa. iohanni com. rer. privat. *<a xxx >





CJ.11.78.0. De cupressis ex luco daphnensi vel perseis per aegyptum non excidendis vel vendendis.

CJ.11.78.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis daphnensis luci in syria vel persei in aegypto arborem comparaverit, quinque libris auri noverit se esse multandum: non minore dispendio et illo feriendo, qui vendere arbores ausus fuerit, quas non licet emptoribus comparare. * arcad. et honor. aa. silvano com. rer. privat. *< >

CJ.11.78.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnes iudices cuiuscumque dignitatis sciant posthac absque permissu magnitudinis tuae arborem ex daphnensi luco antiochenae civitatis praecidendi vel quolibet modo lapsas transferendi licentiam sibimet denegandam. * theodos. et valentin. aa. eudoxio com. sacr. larg. *< >

CJ.11.78.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed nec alytarcha unam cupressum aliis plantatis excidere sibi licere contendat. ac ne solacio antiquitus ei concesso privari per omnia videatur, pro eo, quod ei cupressum excidere denegatur, unam auri libram eum de privatis nostris largitionibus accipere decernimus: quinque librarum auri condemnatione huius legis temeratore plectendo.< >


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com