Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (356)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

IUSTINUS FLAVIUS IUNIOR AUGUSTUS - CODEX LIBER XII

Liber duodecimus

CJ.12.1.0. De dignitatibus.

CJ.12.1.1: Imperator Alexander Severus

Si, ut proponitis, et avum consularem et patrem praetorium virum habuistis, et non privatae condicionis hominibus, sed clarissimis nupseritis, claritatem generis retinetis. * alex. a. severianae. * <a xxx sine die et consule >

CJ.12.1.2: Imperator Constantinus

Neque famosis et notatis et quos scelus aut vitae turpitudo inquinat et quos infamia ab honestorum coetu segregat, dignitatis portae patebunt. * const. a. volusiano pp. * <a 313-315 >

CJ.12.1.3: Imperator Constantinus

Maior dignitatis nulli debet circa prioris dignitatis seu militiae privilegia praeiudicium facere. * const. a. ad rufinum pp. * <a 319 d.V k.Mai.Sirmio constantino a.V et licinio c.Conss.>

CJ.12.1.4: Imperatores Constantius, constans

Senatorum substantias, quas in diversis locis et provinciis possident, et homines eorum tam a temonariis oneribus conferendis quam a ceteris praestationibus, quas iudices describunt, nec non etiam ab omnibus sordidis extraordinariisque et vilioribus muneribus liberos esse praecipimus nullaque sorte constringi functionis indignae. * constantius et constans aa. philippo pp. * <a 346-349 >

CJ.12.1.5pr.: Imperator Constantius

Nemo praefectus urbis citra praeceptionem vel scientiam nostram ulli muneri subiuget senatorem: nemo curiam nostram immani pulset iniuria. * constantius a. ad clearchum pu. * <a xxx >

CJ.12.1.5.1: Imperator Constantius

Si quid enim senatoria praeditis dignitate fuerit forte mandandum, nostro est iudicio reservandum: sit namque dignitas, si nobis iubentibus sustinetur. <a xxx >

CJ.12.1.6: Imperator Constantius

Ne quis ex ultimis negotiatoribus vel monetariis abiectisque officiis vel deformis ministerii stationariis omnique officiorum faece diversisque pastis turpibus lucris aliqua frui dignitate pertemptet. sed et si quis meruerit, repellatur: repulsos autem etiam propriis reddi consortiis oportebit. * constantius a. ad orfitum. * <a 357-360 >

CJ.12.1.7: Imperator Constantius

Quoniam diversi iudices nonnulla opera in quibusdam aestimant urbibus extruenda, ad huiusmodi necessitatem senatorum substantia non vocetur. * constantius a. ad senatum. * <a 361 d.V non.Mai.Tauro et florentio conss.>

CJ.12.1.8: Imperator Julianus

Ius senatorum et auctoritatem eius ordinis, in quo nos quoque ipsos numeramus, necesse est ab omni iniuria defendere. * iul. a. sallustio pp. * <a 362 d.Non.Febr.Constantinopoli mamertino et nevitta conss.>

CJ.12.1.9: Imperatores Valentinianus, Valens

Libertorum filios adipisci clarissimam dignitatem non prohibemus. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. * <a 364-365>

CJ.12.1.10: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Severam indagationem per tormenta quaerendi a clarissimo nomine submovemus. * valens grat. et valentin. aaa. ad gracchum pu. * <a 377 d.Prid.Non.Ian.Treviris gratiano a.Iiii et merobaude conss. >

CJ.12.1.11pr.: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Senator vel alius clarissimus privatos habeat filios, editos quippe, antequam susciperet dignitatem: quod non solum circa masculos dignoscitur constitutum, verum etiam circa filias simili condicione servandum. * valens grat. et valentin. aaa. ad procopium. * <a 377 d.Xviii k... hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >

CJ.12.1.11.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Cum autem paternos honores invidere filiis non oportet, a senatore vel solo clarissimo susceptum in clarissimatus sciendum est dignitate mansurum. <a 377 d.Xviii k... hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >

CJ.12.1.12: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Iudices, qui se furtis et sceleribus fuerint maculasse convicti, ablatis codicillorum insignibus et honore exuti inter pessimos quosque et plebeios habeantur, nec sibi posthac de eo honore blandiantur, quo se ipsi indignos iudicaverunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. neoterio pp. * <a 380 d.Xviii k.Febr.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.12.1.13: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Mulieres honore maritorum erigimus, genere nobilitamus et forum ex eorum persona statuimus et domicilia mutamus. sin autem minoris ordinis virum postea sortitae sunt, priore dignitate privatae posterioris mariti sequantur condicionem. * valentin. theodos. et arcad. aaa. marciano com. orientis. * <a 392 d.Iiii id.Nov.Constantinopoli arcadio a.Ii et rufino conss.>

CJ.12.1.14: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Praecipimus, ut senatori in qualibet provincia constituto nullam habeant iudices iniungendi aliquid forte publici muneris potestatem. * theodos. et valentin. aa. basso pp. * <a 426 >

CJ.12.1.15: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Clarissimis vel spectabilibus universis ad genitale solum vel quolibet alio et sine commeatu proficiscendi et ubi voluerint commorandi habitandive permittimus facultatem. * theodos. et valentin. aa. ad neuthium pu. * <>

CJ.12.1.16: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si gravius ullum facinus admittatur, nocente persona extra carceralem custodiam substitutione habita, super illustribus quidem nobis suggeri iubemus, super ceteris vero quadam minore dignitate decoratis ad tui referri culminis notionem, ut ita demum, quid de admisso crimine constitui oporteat, iudicetur. * theodos. et valentin. aa. apollonio pp. * <a 442-443 >

CJ.12.1.17pr.: Imperator Zeno

Quotiens ex privata cuiuslibet interpellatione civili vel criminali viri illustres conveniendi sunt, nulla dandae fideiussionis concussione vexentur, sed per speciale privilegium suae committi fidei consequantur, iuratoria ab his cautione tantummodo exponenda. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486? >

CJ.12.1.17.1: Imperator Zeno

Quam si neglexerint et contra insertum cautioni sacramentum ipsi vel eorum procuratores afuerint, in pecuniariis quidem causis super possessione rerum ad eos pertinentium iudex competens, quod et iuris auctoritas et rei qualitas suggerit, ordinabit: in criminalibus vero negotiis dignitate quoque, qua se per suum videlicet periurium indignos esse probaverint, spolientur, ut in eos utpote illustri dignitate per suum facinus privatos inconsulta etiam nostra pietate iudicibus legum severitatem liceat exercere. <a 485-486? >

CJ.12.1.17.2: Imperator Zeno

Quibus illustrium dignitatum privilegiis hoc etiam adiciendum statuimus, ut huiusmodi personae nullam ex cuiuslibet iudicis sine scriptis habita sententia conventionem neque in civili neque in criminali causa sustineant. <a 485-486? >

CJ.12.1.18: Imperator Anastasius

Iubemus salvo honore, qui per evocationem sacrae revocatoriae defertur, durante licere cunctis tam maiores quam minores potestates gerentibus nec non etiam honorariis illustribus sive ex hac urbe regia, principali videlicet praecedente consensu, profecti fuerint, sive in provinciis habitantes sacratissimum, suis scilicet poscentibus negotiis, petere maluerint comitatum, sine sacra quoque revocatoria ad hanc regiam urbem pervenire. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.2.0. De praetoribus et honore praeturae et gleba et folli et septem solidorum functione sublata.

CJ.12.2.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nemo ex clarissimis et spectabilibus qui in provinciis degunt ad praeturam postea devocetur: maneat unusquisque domi suae tutus atque securus et sua dignitate laetetur. * valentin. et marcian. aa. tatiano. pu. * <a 450 d.Xv k.Ian.Constantinopoli valentiniano a.Vii et avieno conss.>

CJ.12.2.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Glebam vel follem sive septem solidorum functionem sive quamlibet eiusmodi collationem tam circa personas quam circa res ac praedia funditus iubemus aboleri, ut omnis huiusmodi sopita perpetuo conquiescat exactio. * valentin. et marcian. aa. ad senatum. * <a xxx >

CJ.12.3.0. De consulibus et non spargendis ab his pecuniis et de praefectis et magistris militum et patriciis.

CJ.12.3.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Antiquitus statutum est consularibus viris ceteros quidem honoratos ipsius trabeae summitate, pares vero infulis consideratione tantum temporis anteire. * theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. * <a xxx >

CJ.12.3.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quis enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior meruit dignitatem? cum posterior, et si eiusdem honoris praetendat auspicia, cedere tamen illius temporis consuli debeat, quo ipse non fuerit. <a xxx >

CJ.12.3.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hoc observando et si iterata vice fastigia consulatus aliquis adscenderit: repetiti etenim fasces virtutes saepe meriti comprobant, non augent, quia nihil est altius dignitate. <a xxx >

CJ.12.3.1.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis prior consul posteriori consuli eidemque patricio posthabitus patriciatum postea consequatur, vinci eum oportet qui prior meruit patriciatum, postquam iste honore patriciae dignitatis decoratus est. <a xxx >

CJ.12.3.2pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Ordinem consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostram honoris merito, non rapiendi studio populorum agmina sectarentur ac lucrandi cupiditate deposita venerabilem parentum habitum et felicissima antiquitatis ornamenta conspicerent. * valentin. et marcian. aa. sporacio com. domest. et cons.* <a 452 >

CJ.12.3.2.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Hoc ego exemplo etiam ceteros procedere consules volumus nec expendere eos sine effectu patimur. <a 452 >

CJ.12.3.2.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Cessante ergo ista spargendi vilitate amplissimi consules procedentes deinceps abstineant hoc errore perdendi, optimoque consilio operi necessario proficiat, quod erat incompetenter proiciendum. <a 452 >

CJ.12.3.2.3: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Ad instaurationem itaque aquaeductuum huius amplissimae urbis centena pondo auri praestentur per singulos consulatus, ut et consul patriae se dedisse noverit et data notum sit mansura esse perpetuo. <a 452 >

CJ.12.3.3pr.: Imperator Zeno

Nemini ad sublimen patriciatus honorem, qui ceteris omnibus anteponitur, adscendere liceat, nisi prius aut consulatus honore potiatur aut praefecturae praetorio vel illyrici vel urbis administrationem aut magistri militum aut magistri officiorum, in actu videlicet positus, gessisse noscatur, ut huiusmodi tantum personis sive adhuc administrationem gerendo seu postea liceat ( quando hoc nostrae sederit maiestati) patriciam consequi dignitatem. * zeno a. * <>

CJ.12.3.3.1: Imperator Zeno

Quoniam vero gloriosissimae huic urbi, quae caput orbis terrarum est, omnifariam credimus consulendum, universos, qui posthac honorarii consulatus insignibus principali munificentia decorantur, centum auri libras ad reficiendum aquaeductum publicum ministrare censemus ad similitudinem eorum, qui per annale tempus consularium editione munerum gloriantur. nam ipsis quoque expedit, ut florentissima civitas centum auri librarum munificentia sustentata honorarium quoque sentiat consulatum. <>

CJ.12.3.4pr.: Imperator Zeno

Sancimus viris excellentissimis conaularibus omnibus, qui iam facti sunt vel postea fuerint, procedendi quoque et re ipsa per annum gerendi consulatus, impetrato videlicet principali iudicio, legitimam tribui facultatem, ita ut acta quam meruerint processione non novum aliquid vel quod nondum habeant adipisci, sed consulatus ius, quod semel eis consularitas detulerat, processionis iterasse beneficio videantur et adoranda nostra purpura vel in consequendis cunctis consulum honoribus et privilegiis ex anteriore tempore provectionis ordinem sibimet noverint vindicandum. * zeno a. sebastiano pp. * <a xxx >

CJ.12.3.4.1: Imperator Zeno

Hoc etiam observando, ut huiusmodi consul nec centum libras auri aquaeductibus huius inclitae civitatis pro tenore sacrae constitutionis praebendas, quas cum esset consularis praestiterat, consul postea creatus persolvere denuo compellatur. <a xxx >

CJ.12.3.5pr.: Imperator Justinianus

Sancimus viros excelsos patricios, quos in huiusmodi dignitatis apicem augusta maiestatis rettulerit, ilico ab imperialibus codicillis praestitis patres familias effici ac potestate liberari paterna, ne bideantur, qui a nobis loco patris honorantur, alieno iuri esse subiecti. * iust. a. iohanni pp. * <a 531-533>

CJ.12.3.5.1: Imperator Justinianus

Quis enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suis nexibus filium relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem elegit ab aliena eximere potestate? ne, si contrarium approbetur, per quamcumque machinationem imperialis maiestas minui videatur. <a 531-533>

CJ.12.3.5.2: Imperator Justinianus

Et hoc quidem raro contingere satis certum est: nemo enim facile respexit filium familias in patriciatus honorem provectum, quemadmodum in consulibus haec res usitata est. <a 531-533>

CJ.12.3.5.3: Imperator Justinianus

Sed ne quid in parte temporis tale eveniat et sine legibus inveniatur, ideo haec nobis visa sunt sancienda. <a 531-533>


CJ.12.4.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum in dignitatibus exaequandis.

CJ.12.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Praefectum urbis praefectum praetorio magistros equitum ac peditum indiscretae ducimus dignitatis, usque adeo videlicet, ut, cum ad privatam secesserint vitam, eum loco velimus esse potiorem, qui alios promotionis tempore et codicillorum adeptione praecesserit. * valentin. valens et grat. aaa. ad ampleium pu. * <a 372 d.Iii non.Iul.Nasonaci.Acc.Iii non.Sept.Modesto et arintheo conss.>

CJ.12.4.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis magisterium equitum peditumque susceperit et gesserit ante captam a quoquam praefecturam, is, cum privatus erit et honorem deposuerit, ex praefectis qui provecti fuerint praeferatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. restituto pu. * <a 380 d.Viii k.Iul.Theossalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.12.4.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. <a 380 d.Viii k.Iul.Theossalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>

CJ.12.5.0. De praepositis sacri cubiculi et de omnibus cubiculariis et privilegiis eorum.

CJ.12.5.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Sacri cubiculi praepositi ea dignitate fungantur, qua sunt praediti, qui eminentissimam praetorianam vel urbanam meruerint praefecturam aut certe militarem magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post depositas administrationes nulla discretio, sive nostrae serenitatis adoraturi admittuntur imperium sive pro suo arbitrio sollemnes festivitates et coetus vel salutationes vel quaelibet alia officia frequentent, ut in sedibus et in concessu is eis ordo servetur, quem ordo provectionis ostenderit, sub habitu ipsis videlicet consueto, cum manifeste decretum sit eum esse qui praecesserit potiorem, vel illum subsequi, quem recentius probavit examen. * honor. et theodos. aa. florentio pu. * <a 422 d. viii id. nov. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss.>

CJ.12.5.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac nostrae mansuetudinis aeterna lege sancimus, ut omnes cubicularii, qui de nostro cubiculo exeunt, antequam primum locum obtineant, excepto castrensi et comite domorum his privilegiis perfruantur, id est ut nec possessiones eorum angarias sive parangarias vel etiam paraveredos in posterum dispositione tui culminis vel alicuius calumnia dare cogantur, ne sordidis adstricti muneribus decus ministerii, quod militando videbantur adepti, otii tempore et quietis amittant. * theodos. et valentin. aa. proculo pu. * <a 428 >

CJ.12.5.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Domos quoque eorum vel in hac sacratissima urbe vel in qualibet alia positas civitate ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus. <a 428 >

CJ.12.5.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Provinciarum rectoribus eorumque apparationibus denarum librarum auri dispendio feriendis, si mansuetudinis nostrae statuta dissimulare et ex aliqua parte violare temptaverint. <a 428 >

CJ.12.5.3: Imperatores Leo, Anthemius

Cubicularios tam sacri cubiculi mei quam venerabilis augustae, quos utrosque certum est obsequiis occupatos et aulae penetralibus inhaerentes diversa iudicia obire non posse, ab observatione aliorum tribunalium liberamus, ut in sublimitatis solummodo tuae iudicio propositas adversus se excipiant actiones. * leo et anthem. aa. iohanni com. et mag. off. * <a x >

CJ.12.5.4pr.: Imperator Leo

Iubemus omnes, qui vel iam in sacrum cubiculum cuiuspiam liberalitate donati aliove titulo dati vel dandi principalibus obsequiis inhaerere vel ante meruerunt vel postea meruerint, licet nulla interveniente scriptura, nulla confectione gestorum, postquam devotissimis cubiculariis fuerint sociati, ad condicionem libertatis ingenuitatisque rapiantur raptique videantur. * leo a. pusaeo pp. * <a x >

CJ.12.5.4.1: Imperator Leo

Hoc non solum circa superstites, sed etiam circa mortuos volumus custodiri. nam cum hoc privilegium videatur principalis esse proprium maiestatis, ut non famulorum, sicut privatae condicionis homines, sed liberorum honestis utantur obsequiis, periniquum est eos dumtaxat pati fortunae deterioris incommoda. <a x >

CJ.12.5.4.2: Imperator Leo

Sed testamenta quidem ad similitudinem aliorum, qui ingenuitatis infulis decorantur, pro sua liceat eis condere voluntate. intestatorum vero nemo dubitet facultates utpote sine legitimis successoribus defunctorum fisci viribus vindicari. <a x >

CJ.12.5.4.3: Imperator Leo

Haec omnia tunc diligenti observatione volumus custodiri, cum sponte suaque voluntate quis dederit eunuchum sacri cubiculi ministeriis adhaesurum. <a x >

CJ.12.5.4.4: Imperator Leo

Si vero cuidam fuerit violenter extortus, aut invito domino vel ignaro intra sacrum ausus sit militare cubiculum, liceat domino destinatum sacra ex lege cubiculariis interpellare iudicium et eum, quem probaverit nolente se vel inscio sacrum penetrasse cubiculum, ut suum famulum cum peculio consequatur. <a x >

CJ.12.5.4.5: Imperator Leo

Sed sicut laesis implorandi praesidii facultatem denegari non convenit, ita nec calumniandi viam patimur diutius esse patefactam. ideoque tempus quinquennii praefinimus, intra quoc contra eum suas debeant exercere quaestiones, ut, si medio tempore movere distulerint, ulterius eis tamquam in suum famulum vindicandi vel eius ut servi peculium vel bona quasi liberti copia denegetur. <a x >

CJ.12.5.4.6: Imperator Leo

Haec omnia, quae super devotissimis cubiculariis sancimus, etiam ad cubicularias , quae a dominis in sacrum cubiculum datae vel dandae sunt, superstites atque mortuas extendi propagarique decernimus. <a x >

CJ.12.5.5: Imperator Anastasius

Iubemus duobus viris illustribus praepositis utriusque sacri cubiculi tam nostrae pietatis quam nostrae serenissimae coniugis, post finitam militiam si senatorio fuerint consortio sociati, licere, quotiens ad adspiciendos agros suos vel ob aliam causam proficisci voluerint, cingulo uti, cum hoc ad implendum eorum desiderium et ad nullius laesionem respicere videatur. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.6.0. De quaestoribus magistris officiorum comitibus sacrarum largitionum et rei privatae.

CJ.12.6.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Qui ex quaesturae honore aut efficaci magisterio aut comitiva utriusque aerarii nostri attonito splendore viguerunt, acclamatione excipiantur solita nec praetereantur ut incogniti. * grat. valentin. et theodos. aaa. restituto pu. * <a 380 d.Viii k.Iun.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.12.7.0. De primicerio et secundocerio et notariis.

CJ.12.7.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Praecipua est nostrae pietatis intentio circa notariorum nomen: atque ideo, si umquam huius ordinis viri laborem quiete mutaverint vel senectute posuerint seu cum alia dignitate post hanc qualibet usi sunt, non omittant prioris vocabulum militiae, sed compendium sequentis honoris adsumant. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d.Xvii k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.12.7.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Et si quis ex officio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius ad census discussiones peraequationes, aliam denique ullam rem inquietator extiterit, officium suum noverit vel levis culpae offensione detecta gravis multae discrimine fatigandum et numerariorum corpus extincto iniuriae auctore minuendum. <a 380 d.Xvii k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.12.7.2pr.: Imperator Zeno

Praeclaram nobilemque militiam spectabilium tribunorum notariorum, quo gloriosis obsequiis nonnihil rei publicae commodatis adferunt et decoris, diversis beneficiorum titulis muniendam credidimus et augendam. * zeno a. hilariano mag. off. * <a xxx >

CJ.12.7.2.1: Imperator Zeno

Nam biennales metas viro spectabili pro tempore primicerio agendis numeris duximus statuendas. <a xxx >

CJ.12.7.2.2: Imperator Zeno

Hos autem tribunos, qui suis negotiis occupati minime sacrum palatium curaverint frequentandum, nisi intra annale spatium revertantur, quamvis commeatus iura praetendunt, pro absentia quidem unius anni unius gradus, si vero duobus annis afuerint, duorum, si tribus, trium, si quattuor, similiter quattuor graduum subire iacturam his qui inferiores eis fuerint postponendos. <a xxx >

CJ.12.7.2.3: Imperator Zeno

Qui vero per quinquennium integrum se repraesentare cessaverint, exemptos matricula tantum nomine tribunorum, nec vero ordine perpotiri, his in hunc modum dispositis vacationem census discullionis peraequationes et cuiuslibet alterius rei habituros. <a xxx >

CJ.12.7.2.4: Imperator Zeno

Illud praecipue privisionem nostram flagitare perspeximus, ne per ambitionem aut gratiam aut cuiuslibet occasionis obtentu vel laborum seu sollicitudinum specie publicorum cuiquam liceat aliquando graduum seriem conturbare et temporum ratione calcata dudum militantibus anteferri et, quae longis prolixisque stipendiis defensa iam pollicetur senectus, gratiosa festinatione subripere. <a xxx >

CJ.12.7.2.5: Imperator Zeno

Hoc etiam adiciendo, ut primicerius post depositam publicam numerorum sollicitudinem, ac si ipsam gessisset administrationem, cuius consequitur dignitatem, magistri officiorum pro antiqua consuetudine infulas sortiatur, omnibus vacantibus quamvis tempore praecedentibus praeponendus. <a xxx >

CJ.12.8.0. Ut dignitatum ordo servetur.

CJ.12.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat sitque plane sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad praetextatum pp. * <a 384 d.Xii k.Iun.Mediolani ricomere et clearcho vv.Cc.Conss.>

CJ.12.8.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnes privilegia dignitatum hoc ordine servanda cognoscant, ut primo loco habeantur ii, qui in actu positi illustres peregerint administrationes: secundo venient vacantes, qui praesentes in comitatu illustris dignitatis cingulum meruerint : tertium ordinem eorum prospicimus, quibus absentibus cingulum illustris mittitur dignitatis: quartum honorariorum, qui praesentes a nostro numine sine cingulo codicillos tantum honorariae dignitatis adepti sunt: quintum eorum, quibus absentibus similiter sine cingulo mittuntur illustris insignia dignitatis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440-441 >

CJ.12.8.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed administratores quidem, etiam comites rei privatae, omnibus vacantibus omnibus honorariis anteponi censemus. <a 440-441 >

CJ.12.8.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Vacantes autem post administratores venientes non omnes iam omnibus honorariis credidimus praeponendos, sed eos vacantes illis honorariis, qui similem adepti sunt dignitatem, ut praefectorius praefectorio, non quaestorius praefectorio praeponatur, parique modo quaestorius quaestorio, non vacans comes thesaurorum vel comes rei privatae honorario quaestorio vel ex magistro officiorum praeferatur. <a 440-441 >

CJ.12.8.2.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Inter administratores illos etiam numerari decernimus, quibus illustribus in sacro nostro consistorio cinctis aliquid ordinariae dignitatis vel antea commisimus vel postea committemus peragendum, verbi gratia si vacanti magistro militum belli cura committatur. <a 440-441 >

CJ.12.8.2.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cur enim aut vir magnificus germanus magister militum vacans appellatur, cui bellum contra hostes mandavimus? aut cur excellentissimus pentadius non egisse dicitur praefecturam, cuius illustribus cincti dispositionibus vice praetorianae praefecturae miles in expeditione copia commeatuum abundavit. <a 440-441 >

CJ.12.9.0. De magistris scriniorum.

CJ.12.9.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Viris spectabilibus magistris omnium sacrorum scriniorum nostrae benivolentiae liberalitas tribuenda est, qui nostrae quodammodo adsidere maiestati videntur. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp.Orientis. * <a 444 d.V k.Mart.Theodosio a.Xviii et albino conss.>

CJ.12.9.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Idqoeue post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu civilium seu militarium iudicium prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet gravamine privato vel publico penitus iniungatur. <a 444 d.V k.Mart.Theodosio a.Xviii et albino conss.>

CJ.12.9.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hoc beneficium ad proximos etiam sacrorum scriniorum et ex proximis volumus propagari. <a 444 d.V k.Mart.Theodosio a.Xviii et albino conss.>

CJ.12.9.1.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quinquaginta librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid adversus statuta clementiae nostrae innovari concesserit. <a 444 d.V k.Mart.Theodosio a.Xviii et albino conss.>

CJ.12.10.0. De comitibus consistorianis.

CJ.12.10.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Eos, qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt, spectabilibus proconsulibus aequari generaliter decernimus. * arcad. et honor. aa. severino pu. * <a 399 d. vii k. oct. constantinopoli theodoro vc. cons.>

CJ.12.10.2: Imperator Anastasius

Viros spectabiles comites consistorianos et coniuges et liberos, servos quin etiam atque colonos eorum isdem privilegiis tam intentiones ab aliis proponendas excipiendo quam suas contra alios exercendo perfrui, quibus viri clarissimi principes scholae agentium in rebus per sacram pragmaticam sanctionem divae memoriae zenonis utuntur. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.11.0. De comitibus et tribunis scholarum.

CJ.12.11.1pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Praepositos ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis facultatem antiquitus meruerunt, inter quos comites etiam sacri stabuli et cura palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerunt et casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramento inter eos, qui comites aegypti vel ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi praecipimus. * honor. et theodos. aa. prisciano pu. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.12.11.1.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Sin absque honore comitivae regimen fuerint nacti, absolutos militia inter eos qui duces fuerint provinciarum numerari iubemus. <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.12.12.0. De comitibus rei militaris.

CJ.12.12.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Qui contemplatione meritorum, ducto intra provincias transmarinas strenuissimo milite, primi ordinis comitivam fuerint consecuti, ea reverentia altissimarum dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus insignibus adornantur. * valentin. valens et grat. aaa. ampelio pu. * <a 372 d. iii non. iul. nasonaci modesto et arintheo conss.>

CJ.12.12.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Eos, qui sub comitivae primi ordinis dignitate peculiariter ad quamlibet provinciam vel provincias defendendas milite credito auctoritate nostri numinis destinantur, et eos, qui vicem illustrium virorum magistrorum militum susceperint peragendam, ducibus, qui praeter aegyptum et ponticam in aliis provinciis administraverint, adaequamus. * honor. et theodos. aa. prisciano pu. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.12.13.0. De comitibus et archiatris sacri palatii.

CJ.12.13.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Archiatros intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus, inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis administraverit vel comitivae indeptus est insignia. * honor. et theodos. aa. prisciano pu. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.12.14.0. De comitibus qui provincias regunt.

CJ.12.14.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Hos, qui in administratione civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdictionis licentia comites quoque primi ordinis esse meruerint, vicariae dignitatis post depositam administrationem privilegiis frui oportet. * honor. et theodos. aa. prisciano pu. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.12.15.0. De professoribus qui in urbe constantinopolitana docentes ex lege meruerint comitivam.

CJ.12.15.1: Imperator Theodosius

Grammaticos tam graecos quam latinos, sophistas et iuris peritos in hac regia urbe professionem suam exercentes et inter statutos connumeratos, si laudabilem in se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam facundiamque dicendi interpretandi subtilitatem copiam disserendi se habere patefecerint, et coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati, cum ad viginti annos observatione iugi ac sedulo docendi labore pervenerint, placuit honorari et his qui sunt ex vicaria dignitate connumerari. * theodos. a. et valentin. c. theophilo pu. * <a 425 d. id. mart. constantinopoli theodosio a. xi et valentiniano c. conss.>

CJ.12.16.0. De decurionibus et silentiariis.

CJ.12.16.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Decuriones nostri palatii post emensum fideliter obsequium postque deposita sacramenta militiae electionem habeant, sive ex magistro officiorum velut agentes dignitatem consequi a nostra maiestate maluerint, sive inter viros illustres comites domesticorum, videlicet inter agentes, taxari, ut tam in adoranda nostra serenitate quam in salutandis administratoribus et reliquis praedicti honoris privilegiis nec non in nostro consistorio his honor omnifariam observetur. * honor. et theodos. aa. urso pu. et aureliano pp. orientis et strategio pp per illyricum.* <a 415 d. prid. k. nov. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>

CJ.12.16.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Unusquisque decurio vel silentiarius a tironum et equorum praestatione habeatur immunis: nullam collationem, quae plerumque poscitur, solvat: nihil his ulla potestas iniungat aut necessitas imponat. * honor. et theodos. aa. venatio pp. * <a 423 d. vii id. mart. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.12.16.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Decurionibus et silentiariis, etiam si ad superiorem gradum successu meliore transcendunt, omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt , legis istius praeceptione noveris esse firmata, non praeiudicatura quacumque generalitate pragmatica. * theodos. et valentin. aa. flaviano pp. * <a 432 d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>

CJ.12.16.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nec angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimae praeceptionis imponat auctoritas. sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et superindicti gravamine eos liberamus. <a 432 d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>

CJ.12.16.3.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Domus quoque eorum non tantum in hac sacratissima urbe, sed in qualibet alia positas civitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus: permissa eis veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae securitatem. multa decem librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse contemnenda. <a 432 d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>

CJ.12.16.3.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

His addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter viros illustres senatores coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur, immunitatisque gaudio plena dignitatis laetitia potiantur, ut dignitatem solam habeant ex senatu: sub hac videlicet definitione, ut triginta tantummodo numero ea privilegia consequantur, decuriones quoque tres. <a 432 d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>

CJ.12.16.3.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed eos tunc demum perpotiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum per continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint. <a 432 d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>

CJ.12.16.4: Imperator Zeno

Ne ad diversa tracti viri devoti silentiarii iudicia sacris abstrahi videantur obsequiis, iubemos eos, qui quemlibet devotissimorum silentiariorum scholae vel eius uxorem civiliter vel etiam criminaliter pulsare maluerint, minime eum ex cuiuslibet alterius iudicio nisi ex iudicio tantummodo viri excellentissimi magistri officiorum conveniri. * zeno a. cosmae praeposito sacri cubiculi. * <a xxx >

CJ.12.16.5pr.: Imperator Anastasius

Iubemus clarissimorum silentiariorum militia praeditos, etsi genitorum suorum in potestate sint constituti, quaecumque solaciorum sive emolumentorum vel donationum seu hereditatum nomine per militiam vel quamlibet eius causam his adquisita sunt vel fuerint, iure castrensis peculii possidere, nec ea posse vel perentes superstites sibimet vindicare vel auferre, vel etiam post eorum obitum fratres vel alios heredes eorum quasi ad defunctorum dominium pertinentia in divisionem deducere: nec enim oportet labores eorum aliis fructum vel lucrum adferre. * anastas. a. polycarpo pp. * <a 497-499 >

CJ.12.16.5.1: Imperator Anastasius

Hac namque ratione simul et contemplatione nec ipsam militiam vel suffragium, quodcumque pro ea vel ab isdem viris devotis silentiariis vel a parentibus eorum vel quolibet alio datum est vel fuerit, ab his patimur in successionem defunctorum parentum conferri seu nomine collationis in medium easdem offerri pecunias vel his imputari. <a 497-499 >

CJ.12.16.5.2: Imperator Anastasius

Ad haec de tutelis et curationibus eos excusari sancimus, ne alienarum rerum administrationem subire compellantur, qui propter nostra ministeria nec suis curam seu provisionem diligenter deferre possunt. <a 497-499 >

CJ.12.16.5.3: Imperator Anastasius

Liberos insuper eorum, qui dignitate virorum spectabilium comitum seu tribunorum decorati sunt vel fuerint, nullatenus nolentes administrationem praeturae suscipere seu peragere. <a 497-499 >

CJ.12.16.5.4: Imperator Anastasius

Omnibus videlicet antelatis privilegiis in persona non tantum in praesenti militantium, sed etiam postea eidem consortio inserendorum tam tempore militiae quam post eam depositam observandis. <a 497-499 >

CJ.12.17.0. De domesticis protectoribus.

CJ.12.17.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Domestici ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant potestatem. poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pp. * <a 387 d.Prid.Non.Mart.Mediolani valentiniano a.Iii et eutropio conss.>

CJ.12.17.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Primicerius quidem domesticorum et protectorum utriusque scholae post acceptum tribunatum inter eos spectabili dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerint. * theodos. et valentin. aa. heliodoro pu. * <a 432 d.Iii id.Iun.Constantinopoli aetio et valerio vv.Cc.Conss. >

CJ.12.17.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Alii vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur, consulari, id est clarissimatus dignitate, perfruantur cum ipsa loci decem primorum accessione. <a 432 d.Iii id.Iun.Constantinopoli aetio et valerio vv.Cc.Conss. >

CJ.12.17.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis domesticorum nulla negotii publici abstrahente sollicitudine nec ei per commeatum sollemniter, ut abesset, facultate concessa biennium obsequiis serenitatis nostrae defuerit, is retrorsum in ordinem tractus inferiorem quinque sequentibus postponatur. * theodos. et valentin. aa. sporacio com. domesticorum peditum. * <a xxx >

CJ.12.17.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si vero triennium eius absentia continuasse monstretur, usque ad decimum locum procul dubio regradetur. quod si quadriennio tenus afuerit, novissimus collocetur. quinquennio autem si fuerit devagatus, ipso iam cingulo spoliandus est. indignum quippe est desides ac propriis tam diu muniis aberrantes, quos esse convenit adsiduos, numerari. <a xxx >

CJ.12.17.4: Imperator Justinianus

Lege pragmatica sine fine victura praefiniendum ac constituendum credidimus, ut, si quis virorum fortium praesentalium domesticorum in equitum schola secundocerii locum indeptus diem interea supremum clauserit, heredes eius non reliqui tantum temporis, quod eidem gradui superesse monstratur, verum etiam insequentis anni, hoc est primiceratus, solaciis ac emolumentis fruantur omnibus, ut, quod ad quaestum et compendium militiaeque fructum prolixe pertinet, similis habeatur , ac si superstes permanserit ad finem usque supremum. * iust. a. vigilantio com. domesticorum consulari ac patricio. * <a xxx >

CJ.12.18.0. De praepositis labarum.

CJ.12.18.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Qui praepositi labarum nostro iudicio promoventur, clarissimi sint inter adlectos, ita ut ex consularibus habeantur. nam et immunitate digni sunt, quos nostri lateris comitatus illustrat. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d.Iii id.Nov.Constantinopoli theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.12.19.0. De proximis sacrorum scriniorum ceterisque qui in sacris scriniis militant.

CJ.12.19.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Proximos memoriae, epistularum ac libellorum atque dispositionum ita vicariorum honore cumulamus, ut inter eos merito dignitatis habeantur, qui pro praefectis dioeceses sibi creditas temperarunt, ex eo tempore, ex quo eos splendor indepti proximatus ostendat, insequentibus praeponendi, qui vicarias postea administraverint. et nullam iniuriam descriptionis perhorrescant. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Prid.K.Ami.Constantinopoli honorio nobilissimo puero et euodio conss.>

CJ.12.19.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

In sacris scriniis nostris militantes in provinciis ordinarii vel spectabiles iudices a salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant: scituris vel principe vel corniculario vel capitibus officii, ternas libras auri ex suis facultatibus eruendas, si consistorium nostrum saepe ingredientibus secretarii iudicum non patuerit ingressus, aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. * valentin. theodos. et arcad. aaa. constantio pp. * <a 389 d.Vi id.Nov.Triveris timasio et promoto vv.Cc.Conss.>

CJ.12.19.3: Imperatores Arcadius, Honorius

In scriniis palatii militantes, id est memoriae epistularum libellorumque ac dispositionum, post viginti annos transactae militiae si discedendum sibi esse decreverint, consulari honore fulti inter adlectos habeantur huncque honorem dignitatis teneant, qui ex consularibus deferri consueverit. nec eos quisquam iniungendo aliquid iubendo possit ab impertito otio separare. * arcad. et honor. aa. claudio pu. * <a 396 d.Xv k.Mart.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

CJ.12.19.4pr.: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Iubemus, ut primum omnium sit eorum, qui in sacris scriniis nostris, id est memoriae, epistularum libellorum et dispositionum, referuntur, secura possessio ab omnibus sordidis muneribus excusata: superindictum non timeant, venalicium non petantur solumque canonicae indictionis praestent tributum: labore dignitas conquisita extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam: equorum tironumque praestationem nullus agnoscat, qui vel adhuc in scriniis militat vel honorem proximi et comitivam primi dispositionum longi temporis sudore quaesivit. et haec quidem patrimoniis censuimus deferenda. * arcad. honor. et theodos. aaa. epiphanio pu. * <a 407 d.Id.Oct.Ravennae honorio vii et theodosio ii aa.Conss.>

CJ.12.19.4.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Quod autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur, ut, etiamsi prosperioris fortunae iudicio ad honoris ornamenta processerint , vetera tamen eis scrinii labore privilegia quaesita serventur. <a 407 d.Id.Oct.Ravennae honorio vii et theodosio ii aa.Conss.>

CJ.12.19.5pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Peculiari praeceptionis nostrae favore praestamus, ut in scriniis memoriae, epistularum libellorumque ab exceptoribus usque ad melloproximos dignitatem clarissimorum honoremque percipiant. * honor. et theodos. aa. faustino pp. * <a 413 d.Viii id.Iun.Ravennae lucio vc.Cons.>

CJ.12.19.5.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Et sicuti reliqui, qui in isdem scriniis militant, liberum cum ordinariis iudicibus ingressum in secretarium concessumque habere legibus meruerunt, ii quoque, in quos hanc stipendiorum meritis clarissimatus conferimus dignitatem, cum spectabilibus etiam sese ferimus reverentiam recognoscant, ut consedendi ingrediendique secretarium sciant a nobis licentiam contributam. <a 413 d.Viii id.Iun.Ravennae lucio vc.Cons.>

CJ.12.19.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Pro biennio annum solum agere deinceps decernimus eos, qui in tribus scriniis memoriae epistularum libellorumque ordine ac merito stipendiorum ad gradum pervenerint proximorum. * honor. et theodos. aa. eustathio quaest. et heloni mag. off.* <a 416 d.Viii id.Febr.Constantinopoli theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.12.19.7pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Unicuique, qui in sacris scriniis militat, sui loci merita servari oportere constituimus, et universos, qui ultra numerum statutorum in isdem scriniis militant , sui gradus respectu per ordinem quem sortiti sunt in deficientium statutorum locum, ut tamen ultimis socientur, subire decernimus: scilicet ut nemini penitus liceat, cum sit posterior tempore, in locum praecedentis ambire, nisi forte adeo qui tempore vincitur laborum comparatione superat, ut quindecim primatum eiusdem scrinii testimonio cum sacramenti religione subnixus praecedentibus dignior iudicetur. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443-444 ? >

CJ.12.19.7.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hanc quoque observationem extra filios proximorum volumus custodiri. etenim cuique proximo unum de suis filiis, qui temporis dumtaxat suffragio nititur, licet parum observasse militiam cognoscatur, insequentibus tempore, qui laborum meritis muniuntur, anteferre posse decernimus. <a 443-444 ? >

CJ.12.19.7.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Illum tamen, qui locum statuti meretur, proximo quidem ducentos quinquaginta solidos, melloproximo vero vel adiutori pro consuetudine uniuscuiusque scrinii viginti aut quindecim solidos offerre praecipimus. <a 443-444 ? >

CJ.12.19.7.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis de supernumerariis, qui in statuti locum subire debuerat, ne pecuniam offerat, statuti etiam gradum recusare voluerit, sequenti tam offerendae quantitatis praedictae quam subrogandi licentia permittatur, ita videlicet, ut si secundus etiam vel tertius vel cuiuslibet numeri in eadem excusationis voluntate duraverit, accedenti semper eadem copia quam praecedens excusaverat tribuatur. <a 443-444 ? >

CJ.12.19.7.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hos autem, qui ad statutorum ordinem progredi noluerint, nec de suo gradu volumus removeri et, cum vacaverit statuti locus, condicionem quam antea repudiaverant, id est offerendae pecuniae et adipiscendi statuti locum liberam habere praecipimus facultatem. <a 443-444 ? >

CJ.12.19.8pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Proximos sacrorum scriniorum, quos fides ac diuturnae observationis industria litterataque militia, comitem quin etiam dispositionum, quem probitas ac strenuitas merito commendat, completo tempore suae militiae comitivae sacri nostri consistorii cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet iam dudum praestitis salvis privilegiis, decernimus. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443-444? >

CJ.12.19.8.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quibus enim arcana pietatis nostrae merito committuntur, his pietas nostra vitam cingulo supra dictae comitivae ornandam decorandamque decrevit. <a 443-444? >

CJ.12.19.9: Imperator Leo

In sacris nostris scriniis militantes per commeatum non continuatim praestitum ante conventionem profecti intra indultum temporis spatium erunt cum suis coniugibus et liberis a conventione securi: ab indictionibus etiam publicorum et civilium munerum et post completam militiam excusatione potiantur: super domibus quoque, quas in provinciis possident, metatorum molestia liberentur. * leo a. patricio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.19.10pr.: Imperator Leo

Statutos memoriales praecipimus esse in scrinio quidem memoriae sexaginta duos, epistularum vero triginta quattuor, libellorum quoque triginta quattuor: antiquarios vero, qui habentur in scrinio memoriae, numquam minus esse quam quattuor. * leo a. hilariano com. et mag. off. ac patricio. * <a xxx >

CJ.12.19.10.1: Imperator Leo

Supra scripti autem memoriales nullo modo duplici fungantur officio nec geminis chartis inrepserint, ut non occupentur plura in unum se commoda collaturi nihilque reliquis relicturi. <a xxx >

CJ.12.19.11: Imperator Anastasius

Si quis in sacris nostris scriniis, id est memoriae dispositionum epistularum et libellorum, statutis iam connumeratus ab hac luce fuerit subtractus, ab eo, quicumque utpote vacante loco de substitutis in statutorum consortio fuerit ultimus subrogatus, pro solacio vel suffragio proximi definitam sacraeque constitutioni divae memoriae theodosii et valentiniani principum insertam quantitatem defuncti heredes vel successores vel liberi eius seu creditores, qui fenus cum mortuo pro statuti loco ei adquirendo contraxerint, consequantur: ita scilicet ut, si hereditas vel successio diem functi minime fuerit suscepta vel adita, tales personae, id est creditores quidem contra ceteros praerogativa sibi servata, li beri autem vel agnati seu cognati non hereditatis sed privilegii nomine simili modo huiusmodi summam percipiant sibique petere ac vindicare permittantur: nullius machinatione huiusmodi nostra dispositione retractanda seu violanda, maxime cum viros etiam pro tempore spectabiles eorundem proximos scriniorum, si quis eorum ante completum proximatus actum morte praeventus sit, ad heredes successoresque suos residui temporis proximatus solacia sine quadam imminutione transmittere non dubitetur. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.19.12pr.: Imperator Anastasius

In sacris scriniis militantes et parentes atque uxores eorum nec non liberos ex sententia tantummodo tuae celsitudinis criminales et civiles intentiones agentium excipere iubemus, insuper etiam colonos seu adscripticios et servos eorum in hac regia urbe degentes eodem beneficio potiri, fidei pro tempore adiutoris viri spectabilis proximi vel unius ex statutis committendos: ita ut, si in provincia quicumque memorialis repertus fuerit, iuratoriae cautioni committatur, etsi non possideat immobilem substantiam, servi nihilo minus et coloni ad eum pertinentes fidei eius tradantur. * anastas. a. celeri mag. off. * <a xxx >

CJ.12.19.12.1: Imperator Anastasius

Modum insuper sportularum ad mediocrem deduci quantitatem et exsecutoribus de schola agentium in rebus attribuendis unum solidum singulos usque ad finem negotii proque ingressu in iudicio tuae magnitudinis quolibet modo faciendo duos solidos et pro editione gestorum exceptoribus dimidiam solidi partem et, si apud arbitrum negotium ventilari contigerit, ipsi quidem arbitrio unum solidum et nihil amplius, exceptoribus autem eum observantibus tam pro ipso quod implere videntur ministerio quam pro editione gestorum seu relationis vel definitionis tertiam partem solidi praebere sancimus: nec pro tempore virum spectabilem fisci patronum vel exsecutores, quibus imminendi litibus sollicitudo iniuncta est, quicquam ab his exigere seu profligare concedi: dimidia scilicet expensarum, quas in iudicio tui culminis a memoratis personis praeberi statuimus, portione in iudi ciis provincialibus ab his agnoscenda: ita ut, si de civilibus annonis vel tutela seu curatione vel novi operis nuntiatione litem eos subire contigerit, in maiore quidem iudicio ad similitudinem sumptuum, quos in iudicio eminentiae tuae dependere praecepti sunt, apud virum autem clarissimum praefectum annonae seu fisci patronum urbicariae magnificae praefecturae vel architectos pro modo eorum, quae super arbitris et litibus apud eos exercendis superius statuta sunt, solventes expensas nihil amplius agnoscere seu dependere cogantur. <a xxx >

CJ.12.19.12.2: Imperator Anastasius

Quae omnia custodiri iubemus, sive per se sive per procuratores aut defensores lites exercere maluerint. haec, si prolata scriptis sententia moniti sunt. <a xxx >

CJ.12.19.12.3: Imperator Anastasius

Si vero ex depositione seu aliter quis eorum conventus fuerit, nihil eum vel scrinio viri clarissimi adiutoris vel cuilibet alii nomine sportularum offerre compelli. <a xxx >

CJ.12.19.12.3a: Imperator Anastasius

Omnibus ante latis privilegiis postea, quibus per anteriores divorum principum sanctiones defenduntur, in persona tam eorum, qui adhuc militant et qui postea eandem militiam sortiti sunt, quam eorum, qui praedictam militiam gradu vocante iam deposuerunt vel postea deposuerint, servandis, ut eorum commodo ipsi quoque una cum uxoribus et liberis, colonis praeterea et servis propriis perfruantur. <a xxx >

CJ.12.19.12.4: Imperator Anastasius

Et quoniam in controversiis, quas in iudiciis moveri contigerit, aequalitatem litigatoribus volumus servari, et adversariis eorum pro sumptibus et expensis similem ante latorum beneficiorum praerogativam custodiri. <a xxx >

CJ.12.19.12.5: Imperator Anastasius

Propter hanc etenim causam et viros devotos memoriales non tantum agendo in quolibet iudicio, sed etiam actiones ab aliis ingerendas excipiendo privilegiis a nobis indultis potiri decernimus. <a xxx >

CJ.12.19.12.6: Imperator Anastasius

His videlicet, qui militiam virorum devotissimorum memorialium gradu soluto deposuerunt seu deposuerint, et si quietis amore per provincias domicilium fovere maluerint, omnibus nihilo minus privilegiis, quae huiusmodi personis per sacratissimam legem nuper promulgatam a nostra serenitate praestita sunt, muniendis et eorum commodis atque auxilio potituris. <a xxx >

CJ.12.19.13pr.: Imperator Justinus

Comperimus divinitus quidem fuisse dispositum viros devotos adiutores tuae magnitudinis certo esse in numero nec ad huiusmodi nomen vel operam plures licitum esse adspirare, quam in scrinio quidem sacrae memoriae duodecim tantum, septenos vero in duobus reliquis scriniis, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum, sed posterioris licentiam temporis supra modum indulgendo ambitionibus disturbasse rei merita ac in multitudinem divulgasse, ut inter memorialium et adiutorum numerum non longum paene intersit. * iustinus a. proculo quaest. sacri palatii. * <a xxx >

CJ.12.19.13.1: Imperator Justinus

Sancimus itaque reduci ac renovari statutum ordinis terminum, non ut eximantur adiutoribus ii, qui praeter praedictam dispositionem in praesenti exuberant, sed ut interea omnibus aliis interdicatur ab adfectando hoc nomen, donec exeuntibus singulis ac recedentibus decrescere possit vetita conglomeratio legitimusque iam resideat numerus: non prohibendis viris devotis adiutoribus desistentibus eodem officio, cum vel ad laterculensis gradum in scrinio sacrae memoriae provecti fuerint vel secundum locum obtinuerint in duobus aliis scriniis, post quem proximi creabuntur, licet nondum redacta sit quantitas pristina, tamen alios pro se quos elegerint subrogandos adiutores petere, qui posteriores erunt ceteris. <a xxx >

CJ.12.19.13.2: Imperator Justinus

Illud etiam disponendum duximus utpote nonnullis anterioribus exemplis subnixum nec non iustitiae congruum, ut ab his, quibus concessum est adiutorum agmini pro se sociare, libellus offeratur viro illustri pro tempore quaestori petendaque eius subscriptio tempus atque hominem nec non rem ipsam continens, id est quod inter adiutores ei quem pro se subrogat merere permissum est: ordinandis videlicet isdem adiutoribus pro ratione temporum, quibus libelli porrecti sunt, ut, etiamsi memorialium matricula inferiore loco sit, qui prior in adiutoribus meruit , adiutor quidem habeatur superior, memorialis vero posterior pro utriusque ordinis modo vel discrimine: quod etiam in aliis quoque paene omnibus officiis observari dignoscitur. <a xxx >

CJ.12.19.14pr.: Imperator Justinus

Hac lege sancimus, si quando adiutores viri magnifici pro tempore quaestoris sacri nostri palatii in accusationem civilis causae vel criminalis deducti fuerint , strictum iuris et integritati congruum ordinem conservari, ut, si sine scriptis conveniendi sint, nomen eius praecipientis ore designatum esse sufficiat: sin autem scriptis in querimoniam unus adiutorum aut plures forte ferendi sint, monumenta sententiarum in persona tantummodo conveniendi adiutoris praecedentium aequum et iustum initium futuro praestent certamini. * iustinus a. tatiano mag. off. * <a xxx >

CJ.12.19.14.1: Imperator Justinus

Et quoniam probatioribus exemplis quam indecorae consuetudini deceat indulgeri, quod in universo scrinio devotissimorum libellensium evicisse monstratur, id in adiutores sacrae memoriae, sacrarum etiam epistularum transferendum censemus, ut , qui liberam proficiscendi licentiam pronuntiatione commeatus indepti fuerint, sine qualibet stipendiorum aut emolumentorum deductione peregre degant, etenim pro tempore viris clarissimis proximis et melloproximis aut eorum adiutoribus absentiae causa vel offerre de suo proprio aut ex annonis aut stipendiis quicquam relinquere cogendi, quamvis ianuarias kalendas indultum excedat spatium et int ra se festum diem contineat. <a xxx >

CJ.12.19.14.2: Imperator Justinus

Ad haec illud observandum sancimus, ne alius adiutor propter quamcumque ambitionem his, qui in praesenti sunt, vel post eorum deminutionem addatur, licet in veterem numerum redacti fuerint. <a xxx >

CJ.12.19.15pr.: Imperatores Justinus, Justinianus

Certae quidem sunt dispositiones nostri numinis, quas super adiutoribus viri illustris pro tempore quaestoris nostri palatii, quorum obsequio res agitur quaestoria, dedimus. * iustinus et iust. aa. tatiano mag. off. * <a 527>

CJ.12.19.15.1: Imperatores Justinus, Justinianus

Quarum prima quidem ad supplicationem eorundem adiutorum emissa numero eorum, qui erant illo tempore, quo preces nobis obtulerunt, neque aliquem eximi neque aliquem addi praecepit, praeterquam si quis eorum vel ad laterculensis gradum in scrinio sacrae memoriae vel ad secundum locum in duobus aliis scriniis, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum, provectus fuerit: nam his licere desistentibus ab adiutoris officio alios pro se quos voluerint adiutores subrogare ultimum locum in isdem adiutoribus obtenturos, licet superiorem in memoralibus habeant. <a 527>

CJ.12.19.15.2: Imperatores Justinus, Justinianus

Altera vero per sacram pragmaticam facta est, per quam excelsae memoriae proculo viro suggerente praecipimus illos etiam adiutores posse in suum locum alios inducere, qui per aliquem fortuitum casum minus implere suum officium valeant, veluti senium vel morbum vel aliam necessariam causam: quod ex ipsorum adiutorum petitione idem magnificae memoriae proculus ad nos rettulit. <a 527>

CJ.12.19.15.3: Imperatores Justinus, Justinianus

Sed in praesenti, ab aliis memorialibus tam in scrinio sacrae memoriae quam in ceteris duobus sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum relatis aditi comperimus deminutionem eorundem adiutorum impediri per memoratam pragmaticam sanctionem et insuper venditionis quodammodo memorati officii locum introductum esse. <a 527>

CJ.12.19.15.4: Imperatores Justinus, Justinianus

Quod ne de cetero fiat, praesentem sanctionem ad tuam magnitudinem mittimus, per quam iubemus illis tantummodo permissum esse secundum prius nostrae serenitatis rescriptum alios in suum locum subrogare, qui vel laterculensis gradum in scrinio memoriae vel secundum locum in aliis duobus scriniis adepti fuerint, secunda nostra sanctione super hoc capitulo de cetero cessante: nulli danda licentia eorundem adiutorum, praeterquam si ad memoratos gradus adscenderit, alium pro se isdem adiutoribus ex quocumque fortuito casu connumerare, ut eo modo ad veterem numerum idem adiutores redeant et duodecim quidem in scrinio sacrae memoriae, s epteni vero in aliis duobus sint, id est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum. <a 527>

CJ.12.19.15.5: Imperatores Justinus, Justinianus

Illo videlicet observando, ne alius adiutor per quamcumque ambitionem his qui in praesenti sunt vel post eorum deminutionem, licet in veterem numerum redacti fuerint, addatur: nam si permutationem, licet fortuito casus inciderint, prohiberi disposuimus, multo magis prioribus manentibus alios introduci vetamus: ceteris scilicet anterioris sanctionis capitulis in suo robore permansuris. <a 527>

CJ.12.20.0. De agentibus in rebus.

CJ.12.20.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Nullus de schola agentium in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is, qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur, statim atque illum fata subduxerint in eius praemia percipienda succedat omni obreptione cessante. * arcad. honor. et theodos. aaa. antehmio mag. off. * <a 404 d.Prid.K.Iul.Constantinopoli honorio a.Vi et aristaeneto conss.>

CJ.12.20.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Nulli posthac sine nostrae maiestatis auctoritate discingendi agentem in rebus, nulli eximendi pateat copia: nam probata schola et animadversionem vereri iudicis et nullam debet timere contumeliam vilitatis. * arcad. honor. et theodos. aaa. helioni mag. off. * <a 415 d.Iii id.Nov.Constantinopoli honorio x et theodosio vi aa.Conss.>

CJ.12.20.3pr.: Imperator Leo

Matriculam agentum in rebus a tua celsitudine confectam amittentes iubemus, ne ducenarii plus quam quadraginta octo in cingulis habeantur in posterum: et numerum centenariorum ducenti viri, quos vocante tempore gradus competentes admiserint, parique modo biarchorum nomen meritumque ducenti quinquaginta viri dumtaxat , praeterea circitorum trecenti et equitum quadringenti quinquaginta impleant. * leo a. patricio mag. off. rum. * <a xxx >

CJ.12.20.3.1: Imperator Leo

Sit in aeternum illa quoque fixa stabilisque tuae sublimitatis dispositio, ut, si quis de numero ducenariorum, quos quadraginta octo quotannis esse censuimus, forsitan de luce migraverit, laborum eius fructum successores ab intestato vel ex testamento venientes luctui dispenset, et ita omnibus inter ceteros superstites potiantur solaciis, tamquam si vivus, qui haec eadem diu speraverat, sibimet vindicasset: qua de causa locum etiam eius successorum intuitu vacare conveniet. <a xxx >

CJ.12.20.3.2: Imperator Leo

Nemo autem sine divali probatoria, quam codices in sacro nostro scrinio memoriae positi debeant inserendam accipere, militaribus eiusdem devotissimae scholae stipendiis vel privilegiis potiatur. <a xxx >

CJ.12.20.4pr.: Imperator Leo

Ex eo, quo primum ducenae vel centenariorum gradum in schola agentum in rebus militantes meruerint, desinant in sacratissima videlicet civitate constituti alterius iudicis cuiuslibet auctoritate pulsari, vel in alio quolibet examine praeterquam viri magnifici magistri officiorum et cui forsitan ipse concesserit actionibus sui quisque adversarii respondere. quod multo magis in criminalibus causis observari decernimus: absurdum est enim, ut in eius salutem vel existimationem valeat quisquam proferre sententiam, cuius de nulla re possit pecuniaria iudicare. * leo a. patricio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.20.4.1: Imperator Leo

Huius autem beneficii praerogativam subadiuvis etiam, qui singulis inveniuntur temporibus, deferri iubemus, licet hanc in eorum persona more quoque vetere servari cognoverimus: ut tamen post depositum officium memoratum, si non inter centenarios numerentur, communi iam lege respondere non ambigant. <a xxx >

CJ.12.20.4.2: Imperator Leo

Praedictas autem omnes centenariorum personas in provincia repertas concessa nunc speciali fori praerogativa, nisi publicae exsecutionis sollicitudo his iniuncta sit, uti prohibemus eosque ordinariorum etiam iudicum pro vetere iure sententiis oboedire praecipimus. <a xxx >

CJ.12.20.5pr.: Imperator Leo

Agentes in rebus, qui per ordinem consequi solent principatus insignia, in unoquoque scrinio fabricarum et barbarorum quaternos subadiuvarum sollicitudine per annum dumtaxat integrum procedentes gradatim subire hac in aeternum valitura lege decernimus: exceptis videlicet universis negotiatoribus quodlibet mercimonium per se gerentibus interpositasve personas, cum eis ante sacratissimis constitutionibus interdictum sit militare: exceptis nihilo minus his, qui possessionum alienarum sollicitudinem procurationemve susceperint. eos enim ad haec officia volumus adspirare, quorum labores scholae agentum in rebus testimonio comproban tur. * leo a. patricio mag. off. * <a xxx >

CJ.12.20.5.1: Imperator Leo

Illi quoque sunt ab hac liberalitate nostrae mansuetudinis excludendi, qui, cum scholae eidem socientur, in sacris scriniis, quibus vir spectabilis primicerius et tertiocerius praesunt, adiuvantes eos publicarum chartarum tractatibus occupantur et duobus officiis operam suam adhibere non possunt: nam praeter emolumenta, quae de praedictis scriniis consequuntur, principatus etiam solacio debent esse contenti. <a xxx >

CJ.12.20.5.2: Imperator Leo

Quod si morbo vel aetatis senio capti vel imperiti huiusmodi rerum vel quocumque alio vitio praepediti per se memorati officii curam subire nequiverint, consideratis praecedentibus eorum laboribus per substitutum chartularium eiusdem scrinii, cui praefuturus est ipse, idoneum et tam moribus optimis praeditum quam scientiam peritiamque rerum habentem electione sua suarumque periculo facultatum praefatum munus eos implere praecipimus. <a xxx >

CJ.12.20.6pr.: Imperator Anastasius

Hac saluberrima sanctione decernimus agentes in rebus pro conventionibus et modo sportularum exsecutoribus praebendarum pro quantitate sumptuum, quae circa litigia sibimet ab aliis inferenda vel a se contra alios per semet ipsos seu per ordinandos a se procuratores exercenda convenit ab his agnosci, beneficiis, quae in sacro nostro militantibus ministerio iam pridem per divinas sanctiones indulta sunt, perpotiri, fideiussorem idoneum de eadem schola, non autem extraneum offerre compelli: * anastas. a. celeri mag. off. * <a xxx >

CJ.12.20.6.1: Imperator Anastasius

Ita tamen, ut privilegia, quaecumque centenariis seu ducenariis vel chartulariis seu viris clarissimis principibus post depositam quoque militiam iam per dispositiones principales impertita et nunc usque observata esse noscuntur, intacta inviolataque custodiantur, cum perabsurdum perque temerarium sit hanc nostrae pietatis liberalitatem quemquam astuta interpretatione non ad augmentum anteriorum privilegiorum, sed imminutionem convertere concedi: <a xxx >

CJ.12.20.6.2: Imperator Anastasius

Simili videlicet forma pro matribus et uxoribus eorum nec non etiam liberis sub eorum potestate constitutis nec aliam sortitis vel sortituris militiam nec non etiam servis ad eos pertinentibus servanda: <a xxx >

CJ.12.20.6.3: Imperator Anastasius

Ita ut in provinciis quoque supra dictae personae degentes simili beneficio perfruantur, sportulas tamen et litium expensas pro tertia superius enarratae quantitatis soluturae: <a xxx >

CJ.12.20.6.4: Imperator Anastasius

Denarum librarum auri condemnatione aliaque gravissima indignatione his feriendis, quicumque nostra iussa quolibet modo seu tempore violaverint seu violari concesserint. <a xxx >

CJ.12.21.0. De principibus agentum in rebus.

CJ.12.21.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Agentes in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore remuneramus. atque ideo officiales tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe mittantur auctore, nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum, etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. * <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.12.21.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Causarum etiam patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam postulationem introducant, neve sub unius persona suscepti fraude quadam aliena negotia inserenda esse pertemptent. <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.12.21.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quod si fuerit definitio contempta, decem libras auri fisco nostro ab officio tuo iubemus inferri. <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>

CJ.12.21.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Omnia citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros , qui in sacratissimo coetu senatus tractari consueverunt, censualium sollicitudine celebrari, nec aliquid praeiudicium ex subreptivo rescripto supplicibus inferri. * arcad. et hohor. aa. theodoto pu. * <a 395 d.Xii k.Iun.Constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.12.21.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Proconsularis apicis dignitatis adiectione principes agentum in rebus praecipimus decorari. * honor. et theodos. aa. palladio procons. africae. * <a 410 d.Vii k.Oct.Ravennae varane vc.Cons.>

CJ.12.21.4pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ex agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos, quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio fuerint ante perfuncti. * theodos. et valentin. aa. valerio mag. off. * <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.4.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Et si quis agens in rebus post viginti quinque annorum curricula ob adversam corporis valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex principe dignitatem testimonio scholae procilierit, isdem eum privilegiis muniri censemus, quibus ii qui ad principatus actum progressi sunt potiuntur. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.4.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed in salutationibus iudicum concessibusque priores eos, qui per longae militiae metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint, esse praecipimus. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.4.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nihil censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam in actu principatus fuerit versati, vicenarum librarum auri condemnatione contra eos proposita. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.21.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eos, qui ordine transcursa militia post ducenam ad desideratum principis pervenerint gradum aut adiutores viri illustris magistri officiorum extiterint, cum inter honoratos coeperint numerari, vicarianae dignitatis titulis decorari censemus. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440.441 >

CJ.12.21.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Principes agentum in rebus, quos saepe saeva pericula vitaeque interdum renuntiatio ad memoratum gradum adduxit, completo tempore suae militiae comitivae primi ordinis cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet dudum praestitis salvis privilegiis, decernimus. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443.444? >

CJ.12.21.7pr.: Imperator Leo

Quicumque ex corpore cohortalium militans in schola agentum in rebus filium procreaverit, antequam ad metas militiae suae perveniat, principatus honore decoretur, licet ipse post finitam militiam utpote liber nulla debeat huiusmodi conventione pulsari, filium tamen cohortali condicioni relinquat obnoxium. * leo a. nicostrato pp. * <a 468 >

CJ.12.21.7.1: Imperator Leo

Si vero, postquam adeptus fuerit principatum, ediderit filium, is qui natus est, etiamsi in schola devotissimorum agentum in rebus militiam sortitus non fuerit, ita sit liber ac securus nec ullis cohortalis officii nexibus obligetur, quasi iam ex patre libero et ab hac condicione penitus alieno progenitus. <a 468 >

CJ.12.21.8pr.: Imperator Zeno

Multis devotissimae scholae agentum in rebus aditionibus permoti viros clarissimos eiusdem scholae principes, qui finitis militiae stipendiis exeunt, quotiens ex maioris iudicis sententiis ipsi vel eorum coniuges aut liberi vel servi aut coloni sive per se sive per procuratores conveniantur, non amplius quam unum solidum exsecutoribus sportularum nomine praebere compelli, apparitoribus vicarianis seu praesidalis iudicii non nisi tertia parte solidi tantum praestanda: * zeno a. iohanni mag. off. * <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.1: Imperator Zeno

Nullasque eisdem concussiones aut vexationes in praebendis fideiussoribus ingeri , sed eos fideiussores quos locorum defensor existimaverit dare, ita videlicet, ut pro tenore generalium edictorum ii, qui vel in sacratissima urbe vel in provinciis immobiles possident facultates, iuratoriae cautioni et substantiae suae credantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.2: Imperator Zeno

Hoc etiam adiciendo, ut numquam nisi ex sententia in scriptis prolata penitus moneantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.3: Imperator Zeno

Ad similitudinem insuper aliorum officiorum, quotiens civiles vel criminales contra eosdem cognitiones moventur, exsecutorem quidem negotii usque ad finem litis civilis seu criminalis unius esse solidi praestatione contentum. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.4: Imperator Zeno

Et pro insinuandis nostrae serenitatis apicibus vel simplici contra obnoxios eorum postulatione deponenda binos solidos ab his vel coniugibus eorum praeberi. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.5: Imperator Zeno

Et quotiens exemplaria postulantur, ii quorum interest accepto solido quod petitur praebere non differant. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.6: Imperator Zeno

Pro implendis vero monumentis, unde conveniendi tribuitur exsecutoribus facultas , non ultra quam tres solidos quibus competit impertiri praecipimus. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.7: Imperator Zeno

Arbitro vero non amplius quam solidum et fisci patronis dimidiam solidi partem, notariis vero tertiam usque ad finem, sicut dictum est, causae praestare: super editione quoque chartularum solidi partem dimidiam praebere. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.8: Imperator Zeno

Quod si non apud arbitrum, sed in competentibus iudiciis maioribus cognitio celebretur, inducendi quidem negotii gratia non nisi quattuor solidos eosdem viros clarissimos erogare, gestorum vero excipiendorum causa duos tantummodo solidos dare et nullius ultra supra scriptas quantitates cuilibet alteri praestandi sumptus exactione vexari. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.21.8.9: Imperator Zeno

His omnibus locum habentibus, sive ipsi aliis litem ingerunt sive ab aliis pulsantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>

CJ.12.22.0. De curiosis.

CJ.12.22.1: Imperator Constantius

Curiosi et stationarii, vel quicumque funguntur hoc munere, crimina iudicibus nuntianda meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui, si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. cesset ergo prava consuetudo, per quam carceri aliquos immittebant. * constantius a. ad lollianum pp. * <a 355 d.Xi k.Aug.Mediolani acc.Xii k.Sept.Arbitrione et lolliano conss.>

CJ.12.22.2pr.: Imperator Constantius

Agentes in rebus in curiis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei publicae: ideoque solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium adhibere, et non ab alio penitus officio. * constantius a. et iul. c.Ad taurum pp. * <a 357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.12.22.2.1: Imperator Constantius

Hi vero pervigili diligentia providebunt, ne quis contra evectionis auctoritatem moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio. quisquis igitur aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu. <a 357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.12.22.2.2: Imperator Constantius

Demonstretur etiam iudicibus vel curiosis evectio, etiamsi quis nobis iubentibus festinare memoret in obsequium necessarium, nec praevaleat contumacia vel dignitas. <a 357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.12.22.2.3: Imperator Constantius

Ergo nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. quod si forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre cogatur. <a 357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.12.22.3: Imperator Constantius

Per id tempus, quo cursus tuendi sollicitudinem sustinetis, condemnationes praefectorum praetorio circa eos solos irritae sunt futurae, qui servaverint honestatem. erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam gravior poena statuenda. * constantius a. ad agentes in rebus. * <a 359 pp.Prid.K.Dec.Eusebio et hypatio conss.>

CJ.12.22.4pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Agentes in rebus singulos per singulas provincias mittendos esse censemus, quibus tamen inspiciendarum evectionum tantum debeat cura mandari, ut nihil prorsus commune aut cum iudicibus aut cum provincialibus habeant. * arcad. et honor. aa. Marcello mag. off. * <a 395 d.K.Iun.Constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.12.22.4.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Nec naves debebunt illicita concussione vexare nec libellos aut attestationes litis gratia suscipere aut in carcerem quemquam trudere, sed cursui solum vacare. <a 395 d.K.Iun.Constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.12.23.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum.

CJ.12.23.1: Imperatores Constantius, constans

Palatini pro capitibus seu iugis suis tantum pensitationem atque obsequia recognoscant, extraordinariis et sordidis muneribus et susceptionibus et temonariis oneribus liberati. * constantius et constans aa. ad veronicianum vic. asiae. * <a 346 d. non. mai. constantinopoli constantio iiii et constante iii aa. conss.>

CJ.12.23.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Nullus thesaurensis vel officialis comitis thesaurorum semel deprehensus eversor quocumque pacto aut repetat militiam suam aut aliam sibi requirat per ambitum dignitatem vel sese transferat ad aliam quamcumque militiam. * valentin. valens et grat. aaa. titiano com. sacr. larg. * <a 377 d. viii k. febr. antiochiae gratiano a. iiii et merobaude conss.>

CJ.12.23.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Prisco iam nunc ordine revocato de palatino potius officio ad gerendum principatum officii comitis domorum per cappadociam mittantur, quales comes etiam domorum, si inhonestum aliquid gesserit, vereatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio com. rer. priv * <a 379 d. prid. non. iul. scupis ausonio et alybrio conss.>

CJ.12.23.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Idoneos itaque singulis annis e numero mittendariorum ad hoc eligere debebis et mittere. <a 379 d. prid. non. iul. scupis ausonio et alybrio conss.>

CJ.12.23.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nihil omnino ullis iudicibus cum palatinis nostrae clementiae, quicumque a comitibus diriguntur, sit commune atque coniunctum, sed excepta reverentia, quae non solum ab inferioribus, sed etiam a maioribus et in provincia degentibus rectoribus proviniarum debetur atque defertur, suis quisque necessitatibus obsecundet. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium pp. * <a 379 d. viii id. dec. sirmio ausonio et olybrio conss.>

CJ.12.23.5: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quidam post impletum ordinem militiae palatinae quam gesserant honoremque transactum ad exceptorum scrinia transire nituntur. hac igitur lege sancimus, ut nulli prorsus dehinc ista audendi relinquatur occasio: sed unusquisque eius scrinii , quod primum militando elegit, ordinem persequatur nec in alterius loco finem militiae requirat, qui iam proprii ordinis transegerit principatum. * grat. valentin. et theodos. aaa. nebridio com. rer. privat. * <a 383 d. v id. oct. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.12.23.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ab officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut neque ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad probum pp. * <a 384 d.Vii k.Nov. mediolani post cons. merobaudis ii et saturnini.>

CJ.12.23.7pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scriniis omnibus largitionum comitatensium infra scriptas decernimus dignitates, ut his contenti ambiendi sibi aditum interclusum esse cognoscant, etiamsi speciale beneficium emendicato suffragio quisquam valuerit impetrare. annonas etiam iuxta definitum dignitatum modum volumus postulari nec amplius quicquam praesumi. * grat. valentin. et theodos. aaa. trifolio com. sacr. lar * <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Brevis, quas dignitates per singula scrinia officiorum sacrarum largitionum habere statuimus, hic est: <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii exceptorum: perfectissimus ordinis secundi numero unus, id est primicerius omnis scholae. perfectissimus id est primicerius exceptorum numero unus. ducenarii duo, id est tertiocerius et quartocerius. centenarius unus, id est primicerius instrumentorum. epistulares numero duo. formae primae numero triginta sex. formae secundae numero quattuor. formae tertiae numero tres. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii numerorum: perfectissimus ordinis tertii numero unus. ducenarius numero unus. centenarii numero duo. epistulares numero duo. formae primae numero tres. formae secundae numero unus. formae tertiae numero duo. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Sacri scrinii tabulariorum: perfectissimus ordinis tertii numero unus. ducenarius numero unus. centenarius numero unus. epistularis numero unus. formae primae numero tres. formae secundae numero quinque. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.5: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii canonum: perfectissimus ordinis tertii numero unus. ducenarius numero unus. centenarius numero unus. epistulares numero duo. formae primae numero quattuor. formae secundae numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii mittendariorum: ducenarius numero unus. centenarii numero quinque. epistulares numero novem. formae primae numero septem. formae secundae numero triginta tres. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii auri massae: perfectissimus ordinis tertii numero unus. id est primicerius sacrae massae. perfectissimus numero unus, id est secundocerius. ducenarii numero duo, id est tertiocerius et quartocerius. centenarii numero quattuor. epistulares numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Aurifices specierum: perfectissimus numero unus. ducenarii numero tres. centenarii numero sex. epistulares numero octo. formae primae numero decem et octo. formae secundae numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.9: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Aurifices solidorum: ducenarius numero unus. centenarii numero septem. epistulares numero sex. formae primae numero novem. formae secundae numero triginta. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Sculptores et ceteri aurifices: centenarius numero unus. epistulares numero quinque. formae primae numero sex. formae secundae numero decem et octo. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.11: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii auri ad responsum: perfectissimus ordinis secundi numero unus. perfectissimi ordinis secundi numero duo. ducenarii numero tres. centenarii numero duo. epistulares numero tres. formae primae numero tres. formae secundae numero duo. formae tertiae numero unus. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.12: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii a militarensibus: perfectissimus ordinis primi numero unus. ducenarius numero unus. formae primae numero unus. formae secundae numero duo. formae tertiae numero tres. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.13: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii vestis: perfectissimus primi ordinis numero unus. perfectissimus secundi ordinis numero unus. ducenarius numero unus. centenarius numero unus. epistulares numero duo. formae primae numero septem. formae secundae numero decem. formae tertiae numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.14: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Officialium sacrarum vestium: ducenarii numero duo. centenarii numero duo. epistulares numero duo. formae primae numero septem. formae secundae numero decem. formae tertiae numero novem. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.15: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Deputati sacrae vestis: perfectissimi secundi ordinis numero duo. ducenarii numero duo. centenarii numero duo. epistulares numero duo. formae primae numero tres. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.16: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Scrinii ab argento: perfectissimus ordinis secundi numero unus. centenarius numero unus. epistularis numero unus. formae primae numero quattuor. formae secundae numero tres. formae tertiae numero unus. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.17: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ad pecunias: perfectissimus ordinis secundi numero unus. formae primae numero duo. formae secundae numero duo. formae tertiae numero quinque. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.18: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Argentarii comitatenses: ducenarius numero unus. centenarii numero duo. epistulares numero duo. formae primae numero octo. formae secundae numero viginti quinque. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.7.19: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Barbaricarii: centenarius numero unus. epistulares numero duo. formae primae numero octo. formae secundae numero unus. . . <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.23.8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Placuit iusta et omnibus mittendariis palatini officii profutura suggestio, qua insinuasti, ut ex isdem annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis habito provisionis intuitu cingulo liberentur. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. trifolio com. sacr. larg.* <a 385 d.Iiii id.Mart.Constantinopoli arcadio a.Et bautone vc.Conss.>

CJ.12.23.9: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Non aliter quilibet in officio sacrarum largitionum vel privatarum cingulum militiae sibi sumendum existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem meruerit. * arcad. honor. et theodos. aaa. nestori com. rer. privat. * <a 405 d.Prid.Id.Aug.Ancyrae stilichone ii et anthemio conss.>

CJ.12.23.10: Imperatores Honorius, Theodosius

Palatinos, qui sacrarum remunerationum rationem tractantes inculpanter ad calcem terminumque militiae pervenerint, adiutorem et primicerios diversorum officiorum praecepimus habere privilegia, quae nuper agentum in rebus scholae a nostra sunt mansuetudine contributa, scilicet ut a tironum praebitione memorati reddantur exsortes ceteraque onera non agnoscant. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 413 d.Vii id.Iun.Ravennae post cons.Honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.23.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Ad similitudinem sanctionis, quam de proximis sacrorum promulgavimus scriniorum, etiam in officio sacrarum largitionum atque privatarum pro biennio annum sub perpetua observatione praecipimus custodiri, ita ut et privilegia, quae huiusmodi officiis vel primiceriis sacris legibus deferuntur, integra illibataque serventur. * honor. et theodos. aa. anysio com. sacr. larg. et tauro com. rer. privat.* <a 416 d.Iii k.Iul.Constnatinopoli theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.12.23.12pr.: Imperator Theodosius

Viros devotos palatinos non oportere in hac regia urbe apud virum illustrem praefectum urbis litigare compelli, nisi de aedificatione domorum et servitutibus et annonis orta videatur causa: in aliis vero causis tam pecuniariis quam criminalibus apud viros illustres tantummodo comites suos respondere. * theodos. a. et valentin. c.Maximino com. sacr. larg. * <a xxx >

CJ.12.23.12.1: Imperator Theodosius

Rectoribus autem provinciarum intra administrationis suae fines inter praesentes palatinos nec causis publicis occupatos cognoscere tam pro civili quam pro criminali causa permittimus, sic tamen, ut non aliter criminalis sententia adversus eos proferatur, nisi ex suggestione provincialis iudicii vir illustris comes sub quo militat certioratus hoc ei permiserit. <a xxx >

CJ.12.23.13: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Inter alias praerogativas, quas ante meruerant scholae societatis sacrarum largitionum, primicerius et tres primicerii scriniorum tribuni praetoriani militaris dignitate fruantur, nulla eis ex cuiuslibet iudicis praeceptione iniungenda publica vel privata necessitate. * theodos. et valentin. aa. eudoxio com. sacr. larg. * <a xxx >

CJ.12.23.14pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iubemus viros devotos palatinos rei nostri numinis privatae isdem privilegiis decorari, quibus etiam palatini qui in sacris largitionibus deferuntur. cum enim par similisque militia sint, iustum et competens videtur isdem utrumque officium privilegiis gloriari. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a xxx >

CJ.12.23.14.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Primicerios itaque officii tresque primates scriniorum rerum privatarum finito tempore militiae inter tribunos militares praetorianos, salvis isdem praestitis privilegiis sacris constitutionibus, nostram clementiam adorare decernimus, ita tamen, ut nullam iniunctionem nullam sollicitudinem privati vel publici negotii quolibet iudiciario praecepto sustinere possint, sed excepta omni necessitate omnique fatigatione indeptae dignitatis honore potiantur. <a xxx >

CJ.12.24.0. De stratoribus.

CJ.12.24.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Per omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum solidus probae nomine posceretur, et in offerendis equis certam formam staturam aetatem proviciales nostri custodiendam esse cognoscant. * valentin. et valens aa. ad zosimum praes. novae epiri. * <a 373 d. xiii k. iul. apolloniae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.24.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Quos etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere interdictum est, illi dare stratoribus non timerent. <a 373 d. xiii k. iul. apolloniae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.24.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Officium quoque gravitatis tuae centum argenti libris multabitur, si sciens praedictam rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariae prodidisset. <a 373 d. xiii k. iul. apolloniae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.25.0. De castrensianis et ministerianis.

CJ.12.25.1: Imperatores Honorius, Theodosius

In officio spectabilitatis tuae secundum formam divalium responsorum post completum tempus praefinitum, id est biennium, prioribus decedentibus insequentes ad locum pro merito laborum stipendiorumque succedant, nec ulla licentia tribuatur his, qui impletum deposuerint officium, denuo ad eandem militiam vel sollicitudinem remeandi. * honor. et theodos. aa. narsi com. et castrensi sacri palatii. * <a 416 d. vi id. febr. constantinopoli theodosio a. vii et qui fuerit nuntiatus. >

CJ.12.25.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis primae vel secundae vel tertiae formae specialiter inter statutos gradum caelitus valuerit impetrare, supernumerarius ultimus formae tertiae in matriculis habeatur. * honor. et theodos. aa. scholastico com. et castrensi sacri palatii. * <a 422 d. prid. id. ian. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss.>

CJ.12.25.3: Imperatores Leo, Anthemius

Ii, qui in schola vestis sacrae militant, vel matres eorum vel uxores criminalem vel litem contra se commovendam in nullo alio nisi in sublimitatis tuae suscipiant examine. * leo et anthem. aa. iohanni com. et mag. off. * <a xxx >

CJ.12.25.4pr.: Imperatores Leo, Zeno

Ante omnia nullius penitus alterius iudicis minoris vel maioris sacro ministerio nostro deputatos, quorum officia singillatim brevis subter adnexus continet, nisi a tuae dumtaxat magnitudinis sententiis conveniri, ut in nullo penitus alterius iudicis foro pulsantium nisi in tuae tantummodo amplitudinis examine praebeant aliquando responsum. * leo et zeno aa. hilariano com. et mag. off. * <a 474 >

CJ.12.25.4.1: Imperatores Leo, Zeno

Sed ne in hoc ipso iudicio enormibus molestentur dispendiis, vel ex nudis conveniantur facile cuiuscumque mandatis, ipsis quoque sportulis et fideiussionibus modum constituimus observandum, ante omnia decernentes, ne quando sine scriptura vel interpellatione deposita ac sententia prorogata tuae magnitudinis eademque non edita conveniri posse, conventos vero non alium fideiussorem nisi actuarium vel unum e primatibus suae scholae exsecutoribus pro suae personae responsione sine scripto praestare, sive per se ipsi sive procuratore dato in iudicio responsuri sunt, et sive in causis civilibus appetantur sive in criminalibus incusentur. <a 474 >

CJ.12.25.4.2: Imperatores Leo, Zeno

Nec ultra conventionis nomine sportularum quam unum aureum exsecutoribus usque ad finem litis praestent, quemcumque contigerit conveniri. inducendorum sane nomine et cognitionum exercendarum standaeque personae gratia ex simplici postulatione contra eos habita, sive ex appellatione subsecuta vel quolibet alio modo in iudicio deponatur, tribus tantummodo solidis usque ad terminum negotii eos qui accepturi sunt praecipimus semper esse contentos. in cognitionalibus vero gestis edendis duos tantummodo praestari solidos. <a 474 >

CJ.12.25.4.3: Imperatores Leo, Zeno

Haec autem privilegia non in eorum tantummodo, sed in matrum quoque et uxorum personis valere et ad integrum permanere: filiis quoque et maritis easdem fideiussionis nomine, si necessitas interpellationis exegerit, tradi nec alios vades exigi: ipsosque, dum militant, et post emensam militiam cum his, qui ex tempore prioris praestitae sibi pragmaticae sanctionis eiusdem militiae stipendia implesse noscuntur, omnibus privilegiis perfrui ( cunctis nihilo minus capitulis sacris adfatibus divae recordationis marciani, quos se meruisse adserunt, valituris , excepto hoc, quod in diversis iudiciis tunc respondere praedepti sunt) hac sa nctione decernimus. <a 474 >

CJ.12.25.4.4: Imperatores Leo, Zeno

Advocato quoque fisci, exceptoribus etiam, qui apud arbitros hoc utuntur officio , ab exordio incipiendo usque ad terminum finemque negotii tertiam dumtaxat partem solidi praebituros: in huiusmodi autem arbitrorum gestis edendis non ultra praestare quam dimidiam solidi partem: et cum per provincias constitutus fideiussore conventus caruerit, adiuratoriae tantummodo cautioni committi nec ullo tempore nisi ex tuae dumtaxat magnitudinis sententia conveniri ( exceptis tributariis et munerum functionibus et criminibus, quae in locis inquiri flagitari et vindicari generalia legum praecepta constituunt), praesenti sanctione decernimus : viro clarissimo adiutore sublimitatis tuae in speculis constituto, ne quid ex his quae statuimus aliqua subreptione violetur. <a 474 >

CJ.12.26.0. De decanis.

CJ.12.26.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quattuor, qui ex corpore decanorum ad primum militiae gradum pervenerint, biennii spatio primiceratus gerant officium, neque ulterius cuiquam hoc loco liceat immorari, ut omni gratia et ambitione cessante post duorum annorum curricula succedant prioribus subsequentes. * honor. et theodos. aa. helioni coniti et mag. off. * <a 416 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. vii et palladio vc. conss.>

CJ.12.26.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nostrae pietatis famulationibus adhaerentes decanos non oportet pro desiderio pulsantium ad alia protrahi iudicia, sed viri illustris tantum magistri officiorum observare examen. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443-444?>

CJ.12.26.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hoc namque modo neque mansuetudinis nostrae obsequia decipiuntur et agentibus adversus eos iure adhibetur responsum. <a 443-444?>

CJ.12.26.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ad exemplum itaque devotissimorum scholarium nulli licere memoratos ad aliud iudicium trahere et pulsatos priorum fidei scholae permitti praecipimus. <a 443-444 ?>

CJ.12.27.0. De mensoribus.

CJ.12.27.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Primicerius mensorum biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam sortiatur. * honor. et theodos. aa. aemiliano mag. off. * <a 405 d. x k. aug. ancyrae stilichone ii et anthemio conss.>

CJ.12.28.0. De privilegiis eorum qui in sacro palatio militant.

CJ.12.28.1: Imperator Constantinus

A palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque, versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse submotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab aliquibus inferri: ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas debitas exigatur. * const. a. palatinis bene meritis salutem. * <a 314 d. iiii k. nov. triveris volusiano et anniano conss.>

CJ.12.28.2pr.: Imperator Constantinus

De cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis, memoriales etiam, qui in scriniis memoriae epistularum libellorum sacrarumque dispositionum referuntur, nec non et si qui in utroque officio palatinorum comitatensium singularumve urbium et officio admissionum et castrensis sacri palatii militant, privilegia volumus habere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum ad honores vel munera municipalia devocentur. * const. a. rufino pp. * <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.12.28.2.1: Imperator Constantinus

Quibus omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant, curam subeant vel obsequium temonariorum vel pentaprotiae aut etiam tironis praestationem agnoscant. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.12.28.2.2: Imperator Constantinus

Nam beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiam censualibus vel personalibus vel corporalibus muneribus liberentur et habeant castrense peculium, sive adhuc palatium observant sive optata quiete donati sunt. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.12.28.2.3: Imperator Constantinus

Quibus omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet militaribus videantur esse subnixi. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.12.28.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ex aula nostra decedentes viri ab omnibus iniunctis habeantur immunes: numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non patiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iii non. febr. constantinopoli eucherio et syagrio vv. cc. conss.>

CJ.12.28.4pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Omnes, qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, in tantum eius dignitatis, cuius meruerint missionem, obtinere noverint insignia, ut his omnibus praeferantur in ordine atque concessu, qui posteriore tempore regendas provincias dignitatesque susceperint palatinas. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad pinianum pu.* <a 386 d. prid. non. iul. mediolani. acc. iiii k. sept. honorio np. et euodio conss.>

CJ.12.28.4.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis autem temeraria usurpatione violare statuta temptaverit, sacrilegii poenam sustineat. <a 386 d. prid. non. iul. mediolani. acc. iiii k. sept. honorio np. et euodio conss.>

CJ.12.29.0. De privilegiis scholarum.

CJ.12.29.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Viris spectabilibus comitibus scholarum verberandi regradandive senatores ac ducenarios licentiam denegamus. ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad tuae sublimitatis volumus referri notitiam. * theodos. et valentin. aa. phlegetio com. et mag. off. * <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.12.29.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Insuper etiam domesticos eorum non senatores vel ducenarios centenariosve fieri decernimus: poena quinque librarum auri plectendo, quisquis hanc divinam iussionem excesserit, scrinio vero barbarorum, si tale quid vel attemptari passum fuerit vel attemptatum contra leges non suggesserit, decem librarum auri condemnatione percellendo. <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.12.29.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Illud etiam observari non sine ratione conveniet, ne is, cui domestici officium per militiae gradum vel quinquennii tempus interdici censuimus, familiaritate comitis simulata rem prohibitam alio nomine valeat usurpare. <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.12.29.2pr.: Imperatores Leo, Zeno

Hac lege decernimus, ut, qui in singulis scholis militant quique post emensa stipendiorum curricula ad primiceriorum gradum pervenerint et adorata nostrae divinitatis purpura virorum clarissimorum comitum meruerint dignitatem, tam cingulo quam privilegiis omnibus sibimet competentibus perfruantur ac deinceps usque ad finem vitae foro tuae celsitudinis tantummodo subiaceant nec ex alterius cuiuslibet sententia civile subire litigium compellantur. * leo et zeno aa. eusebio mag. off. * <a 474 >

CJ.12.29.2.1: Imperatores Leo, Zeno

In criminalibus sane controversiis et in publicis tributis et adversus tales viros provincias moderantium congruam iurisdictionem volumus observari, ne sub praetextu concessi privilegii vel flagitiorum crescat auctoritas vel publica vacillet utilitas. <a 474 >

CJ.12.29.3pr.: Imperator Zeno

Quotiens super causa civili vel etiam criminali, ex sententia videlicet iudicii tui culminis, scholares vel eorum coniuges, sive adhuc vivent mariti sive post mortem eorum in viduitate constitutae sunt, matresve eorum in viduitate permanentes aut liberi, qui non specialiter alterius iudicis iurisdictioni subiectam condicionem sortiti sunt, et servi ad eos pertinentes conveniuntur, minime eos easve extranei fideiussoris exactione vexari, sed pro consuetudine vetustissima et iugiter observata numerarium suae scholae fideiussorem praebere iubemus. * zeno a. longino mag. off. * <a x >

CJ.12.29.3.1: Imperator Zeno

Hoc videlicet observando, ut in criminalibus causis quinque alios primates ex triginta viris, a primicerio usque ad tricesimum retro numerandis una cum numerario, volentes scilicet et non recusantes, praebeant fideiussores, aut recusantibus quinque sicut dictum est viris extraneus in criminibus tantummodo publicis fideiussor una cum numerario praebeatur: ita ut exsecutoribus non amplius ab his quam unus solidus, sive per se sive per procuratorem respondere maluerint, praebeatur. <a x >

CJ.12.29.3.1a: Imperator Zeno

In subeundis autem cognitionalibus certaminibus, quotiens causa fuerit arbitro delegata, pro contestatione litis unum solidum et pro definitione ab arbitro recitanda alterum unum et nihil amplius dari decernimus. <a x >

CJ.12.29.3.2: Imperator Zeno

Quod si causa in iudicio tui culminis ab ipsa contestatione litis vel relatione iudicis aut appellatione interposita ventilatur, pro inducenda cognitione non amplius quam tres solidos, et chartarum vel recitandorum in cognitionibus instrumentorum nomine, editionis quin etiam gestorum duos tantummodo solidos dabunt. <a x >

CJ.12.29.3.3: Imperator Zeno

Quotiens sane apud viros clarissimos provinciarum moderatores, ex delegatione scilicet sententiae tuae magnitudinis, contra viros fortissimos scholares vel eorum coniuges vel liberos vel servos cognitio celebretur, non amplius quam dimidiam partem consuetorum sumptuum praeberi decernimus. <a x >

CJ.12.29.3.3a: Imperator Zeno

Hoc etiam adiciendo, ut, qui acceptis commeatibus ad provincias profecti fuerint , usque ad quinque mensium spatium, intra quod ipsis erit remeandi licentia, nullam penitus actionem, super civili videlicet negotio ( exceptis criminibus et tributariis functionibus) sustineant. <a x >

CJ.12.29.3.3b: Imperator Zeno

Ne tamen ibi quoque, post quinque scilicet commeatus menses, ex sententia iudicii tuae magnitudinis conventi in exigendis fideiussoribus aliquod sentiant detrimentum, iuratoriae eos cautioni iubemus committi. <a x >

CJ.12.29.3.4: Imperator Zeno

Quotiens autem ex verbis et sine ulla scriptis prolata sententia idem fortissimi scholares vel eorum matres seu coniuges, ut dictum est, aut liberi vel servi moneantur, nihil ipsa exsecutione sportularum nomine penitus eos vel eorum matres seu coniuges aut liberos secundum superius datam distinctionem vel servos praebere decernimus. <a x >

CJ.12.29.3.5: Imperator Zeno

Sed si talis sit negotii vilitas, ut etiam sine scriptis, consentientibus videlicet partibus, super ea possit cognosci, expectato sine scriptis, sicut dictum est, habendae cognitionis eventu, si deteriorem calculum reportaverint, sportularum nomine unum tantummodo solidum exsecutori praestabunt. <a x >

CJ.12.29.3.6: Imperator Zeno

Sin vero causae qualitas in scriptis habendam cognitionem flagitaverit, in hoc necesse est casu interlocutione in scriptis proferenda ea, quae superius de quantitate sportularum decidendarumque cognitionum disposita sunt, observari. <a x >

CJ.12.30.0. De castrensi omnium palatinorum peculio.

CJ.12.30.1pr.: Imperator Constantinus

Omnes palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa privilegia superfundunt, rem , si quam, dum in palatio nostro morantur, vel si parsimonia propria quaesierint vel donis nostris fuerint consecuti, ut castrense peculium habere praecipimus. quid enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus nostris adquiritur? * const. a. ad severum pu. * <a 326 pp. x k. iun. constantino a. vii et constantio c. conss.>

CJ.12.30.1.1: Imperator Constantinus

Sed nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas et expeditionum difficultas exercet. <a 326 pp. x k. iun. constantino a. vii et constantio c. conss.>

CJ.12.30.1.2: Imperator Constantinus

Ideoque palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerunt, peculia sua praecipua retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est , proprio aut dignatione nostra quaesierint. <a 326 pp. x k. iun. constantino a. vii et constantio c. conss.>

CJ.12.31.0. De equestri dignitate.

CJ.12.31.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Equites romanos secundum gradum post clarissimatus dignitatem obtinere iubemus. * valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. * <a 364 d. prid. k. nov. philippopoli divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.12.32.0. De perfectissimatus dignitate.

CJ.12.32.1: Imperator Constantinus

Codicillis perfectissimatus fruantur, qui impetraverint, si abhorreant a condicione servili vel fisco aut curiae obnoxii non sint vel si pistores non fuerint vel non in aliquo negotio constiterint nec sibi honorem venali suffragio emerint nec rem alicuius administraverint. * const. a. ad paternum valerianum. * <a x>

CJ.12.33.0. Qui militare possunt vel non et de servis ad militiam vel dignitatem adspirantibus et ut nemo duplici militia vel dignitate et militia simul utatur.

CJ.12.33.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si militiae nomen dare vultis, offerte vos his qui probandi ius habent. non autem ignoratis eos, qui litis causa militiam appetierunt, postulantibus adversariis solvi sacramento solere. * sev. et ant. aa. antonio suo salutem. * <a x>

CJ.12.33.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non tantum decurionum filiis, sed omnibus in fraudem civilium munerum nomina armatae militiae dantibus fraudem prodesse displicuit. * diocl. et maxim. aa. valerio mil. * <a x>

CJ.12.33.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Cura pervigili observare debebit sublimitas tua, ne coloni vel saltuenses aut ultro se offerentes ad militiam suscipiantur armatam aut cogantur inviti. * arcad. et honor. aa. pulchro mag. utr. mil. * <a x >

CJ.12.33.4: Imperator Leo

Omnes omnino curialis vel cohortalis condicionis constituti nullam armatam militiam in posterum adripiant. * leo a. dioscoro pp. * <a 472 ? >

CJ.12.33.5pr.: Imperator Justinus

Eis quidem, quibus indultum hactenus demonstratur, quo binis aut ternis pluribusve mereantur cingulis non coniunctis e prisca consuetudine, sed absectis atque discrepantibus, detur electio, quem retinendum sibi potius censeant, quem deserendum cognoscant, ut in eo quod optaverint firmiter maneant, eo quod despexerint sine dubitatione reppellantur. * iustinus a. licinio mag. off. * <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>

CJ.12.33.5.1: Imperator Justinus

In posterum vero nemini prorsus facultas pateat eodem tempore plus quam unius ordinis nomen adfectare, interdicendis in commune cunctis ut dictum est binis pluribusve militiis, nec dignitatem coniungere cuilibet alii cingulo concedendis, ut et qui supplicandum de re vetita nobis existimaverint, poena decem librarum auri pro temeritate quamvis infructuosa plectantur, et qui susceperint iussionem augustam per subreptionem elicitam, quod nonnumquam contingit, decem librarum auri multa feriantur: scriniis etiam nec non officiis, quorum haec intersit, si non restiterint et hanc pragmaticam legem obiecerint, decem librarum auri dispe ndio puniendis. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>

CJ.12.33.5.1a: Imperator Justinus

Si quid autem contra haec perpetretur, sciant omnes, quod extra concessum admissum est aut actum fuerit vel notis conscriptum publicis, simile habeatur, ac si nec impetratum nec pronuntiatum omnino nec insertum esset ullis matriculis. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>

CJ.12.33.5.2: Imperator Justinus

Scituris etiam omnibus, qui merentes in ordinibus armatis sive civilibus administrandas provincias seu regendos quoslibet numeros vel iam sunt seu de cetero fuerint iussione nostra sortiti et, ut servetur eis gradus, augusta promeriti sanctione, parem indulgendam sibi licentiam, postquam deposuerint sollicitudinem, aut in priore cingulo protinus persistendi, nullo vindicando titulo dignitatis, quem sollicitudo media praestiterint, aut retinendi splendorem, quem adquisierint administrationis obtentu, verum priore cingulo desistendi. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>

CJ.12.33.5.3: Imperator Justinus

Monente tamen innata nobis clementia liberum esse cunctis prospeximus, si militia, qua decedendum est, inter eas habetur, quas volentibus licet distrahere, et in alios eam conferendi et pretia consequendi, prout in isdem agminibus consuevit hactenus. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>

CJ.12.33.5.4: Imperator Justinus

Excipiendis videlicet nec deducendis in hanc perpetuo conservandam legem pragmaticam eis, qui binas militias simul compositas et sociali nexas consortio fuerint adsecuti, ut in viris dicatissimis scholaribus atque candidatis fieri moris est nec non in viris devotis laterculensibus et pragmaticariis vel a secretis contigit, quos memorialium etiam aut agentum in rebus adornat cingulus, et si qui simili stipendiorum iunguntur copula. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>

CJ.12.33.6pr.: Imperator Justinianus

Super servis, qui postea ad quandam militiam adspirare temptaverint vel scientibus vel ignorantibus dominis, praecipimus, si quidem ignorantibus his eam meruerint, licere dominis adire competentem iudicem et suam ignorantiam eo, quod contrarium minime probatur, ostendere eoque modo spoliatos eos militia in suum dominium trahere: sin vero scientibus his servi militaverint, cadere quidem eos non tantum dominio eorum, sed etiam omni patronatus iure, illos vero ingenuos effectos, si quidem utiles ad militiam eis datam visi fuerint, in ea durare, sin vero minime idonei sint, ea privari. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.12.33.6.1: Imperator Justinianus

Super illis autem servis, qui iam militarunt et adhuc in eadem militia perseverant, licentiam dominis damus intra triginta dierum spatium ab eo tempore connumerandorum, quo praesens sanctio divulgata fuerit, vel nostram adire clementiam vel competentes iudices et suam innocentiam commendare eosque in suum recipere dominium. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.12.33.6.2: Imperator Justinianus

Quo tempore transacto simili modo tam dominio quam omni patronatus iure cadere eos necesse est. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>

CJ.12.33.7pr.: Imperator Justinianus

Si quis servum suum dignitatem habere, quemadmodum militiam, fuerit passus, spolietur et dominio servi et iure, quod pervenit ad patronos. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.12.33.7.1: Imperator Justinianus

Cui enim ferendum est homines a nostra manu donationes accipientes adhuc inter servos haberi et forte cum suis dominis nostram purpuram adorantes? <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.12.33.7.2: Imperator Justinianus

In his itaque casibus, in quibus non militia, sed dignitas volentibus dominis servis adquiritur, eadem iura reserventur, quae antea posita sunt, ne videatur nostra sanctio aliquid habere imperfectum. <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.12.33.7.3: Imperator Justinianus

Sciant autem domini ad exemplum praeteritae nostrae constitutionis, quae de huiusmodi servis loquitur, quod, nisi hoc intra triginta dies, ex quo hoc eis fuerit notum, manifestaverint et competentem iudicem adierint et spoliare eos dignitatibus curaverint, dominium eorum et ius patronatus amittant, nobis deliberantibus, postquam dominio fuerint servi liberati et inter ingenuos connumerati, si oportet eos habere dignitatem vel ea quasi indignos spoliari. <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.12.34.0. Negotiatores ne militent.

CJ.12.34.1pr.: Imperator Justinianus

Eos, qui vel in hac alma urbe vel in provinciis cuidam ergasterio praesunt, militare de cetero prohibemus, exceptis argenti distractoribus, qui in hac alma urbe negotiantur. * iust. a. menae pp. * <a 528-529>

CJ.12.34.1.1: Imperator Justinianus

Hos enim utpote omnium contractibus utiles armata quidem militia penitus abstinere sancimus, aliam vero quamcumque sine metu praesentis sanctionis posse sibi adquirere. <a 528-529>

CJ.12.34.1.2: Imperator Justinianus

Si qui vero negotiatores, quos omni militia prohibuimus, iam militarunt, licentiam eis damus negotiationem quidem relinquere, militiam vero retinere, scientibus quod, si postea negotiantes appareant, militia privabuntur. <a 528-529>

CJ.12.34.1.3: Imperator Justinianus

Quod et in argenti distractoribus huius almae urbis, si armatam militiam iam sortiti sunt, tenere volumus, ut relicta negotiatione liceat eis in eadem militia durare. <a 528-529>

CJ.12.34.1.4: Imperator Justinianus

Negotiantes etenim post hanc sanctionem huiusmodi militia privabuntur: illis, qui ad armorum structionem suam professionem contulerint, minime prohibendis ad competentem suae professionis venire militiam et huiusmodi negotiationem nihilo minus retinere. <a 528-529>

CJ.12.35.0. De re militari.

CJ.12.35.1: Imperator Antoninus

Stipendia et donativa temporis, quo apud hostes fuisse te dicis, restitui tibi postliminio regresso restitutoque non iure desideras. * ant. a. annaeo mil. * <a x>

CJ.12.35.2: Imperator Antoninus

Viginti stipendia si implestis, sordida munera militiae vobis non indicentur. * ant. a. mil. cohortis primae. * <a xxx >

CJ.12.35.3: Imperator Antoninus

Milites ignominia missi, cum infamia notantur, nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt. habeant autem morandi ubi velint potestatem, praeterquam in eis locis, quibus specialiter arcentur. * ant. a. iuliano. * <a xxx >

CJ.12.35.4: Imperator Alexander Severus

Defunctorum in desertione bona confiscari divus marcus et antoninus pater meus constituit. * alex. a. attico. * <a xxx >

CJ.12.35.5pr.: Imperator Gordianus

Cum adlegatis septem annos in desertione egisse maritum sororis vestrae et indulgentia nostra esse restitutum, non recte desideratis, ut id tempus, ac si in castris fuerit, habeatur. * gord. a. valentino et aliis mil. * <a xxx >

CJ.12.35.5.1: Imperator Gordianus

Proinde excepto eo tempore, quod ad desertores pertinet, restitutus nostra indulgentia residuo militare debebit: ideoque nec stipendia temporis, quo in desertione fuerit, exigere poterit. <a xxx >

CJ.12.35.6: Imperator Gordianus

Semel causaria missis militibus instauratio non solet concedi obtentu recuperatae valitudinis melioris, quando non temere dimittantur, nisi quos constet medicis denuntiantibus et iudice competente diligenter etiam investigante vitium contraxisse. * gord. a. bruto mil. * <a xxx >

CJ.12.35.7: Imperator Gordianus

Frustra vereris, ne nota, quae propter delictum militare intercessit, existimationem tuam iam veterani laesisse videatur, maxime cum nec ex eo delicto, quod et in paganorum potest cadere personam, notatos milites post missionem placuerit esse famosos. * gord. a. domno veterano. * <a xxx >

CJ.12.35.8: Imperator Philippus

Causaria missus nulla existimationis macula adspergitur. * philipp. a. et philipp. c. maccio. * <a xxx >

CJ.12.35.9: Imperator Constantinus

Si quis barbaris scelerata factione facultatem depraedationis in romanos dederit , vel si quis alio modo factam diviserit, vivus amburatur. * const. a. et c. aelio pp. * <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino conss.>

CJ.12.35.10: Imperator constans

Quicumque militum ex nostra auctoritate familias suas ad se venire meruerint, non amplius quam coniugia liberos, servos etiam de peculio castrensi emptos neque adscriptos censibus ad eosdem excellentia tua dirigi faciat. * constans a. titiano pp. * <a 349 d. iii k. iun. limenio et catullino conss.>

CJ.12.35.11: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Tribuni vel milites nullam evagandi per possessiones habeant facultatem: cum signis propriis in mansionibus solitis ac publicis maneant: aut si quis tam necessaria scita contempserit, de eo ac tribuno eius ad nostram scientiam rectorum ac defensorum relationibus protinus referatur, quatenus severissime in eos animadvertatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d. iiii id. april. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.35.12: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Cum supra virentes fluminum ripas omnis legionum multitudo consistit, id provida auctoritate decernimus, ut nullus omnino immundo fimo sorditatis fluentis commune poculum polluat, neve abluendo equorum sudore deproperus publicos oculos nudatus incestet, sed procul a cunctorum obtutibus in inferioribus partibus fluviorum hoc ipsum faciat. * theodos. arcad. et honor. aaa. ricomeri com. et mag. utr. mil.* <a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.12.35.13pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Nemo miles ex his, qui praesentes divino obsequio nostrae clementiae deputati sunt et qui in hac esse urbe praesente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris vel legionibus sunt, vel sibi vacet vel aliena obsequia sine nutu principali peragere audeat. qui autem in huiusmodi facinore fuerint convicti, militia exuti poenas consentaneas luere compellantur: ii autem, qui in privato obsequio militem retinere fuerint reperti, quinque libris auri multae nomine feriantur. * arcad. et honor. aa. romuliano pu. * <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.35.13.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sin vero quisquam missus a numero vel a tribuno ad comitatum serenitatis nostrae pervenerit ( aliter enim eos hoc facere vetamus), ilico se viris illustribus comitibus, sub quorum regimine constituti sunt, offerre festinet et causas profectionis exponat, ut et responsum caeleste mereatur et citam remeandi accipiat facultatem. <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.35.13.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quos autem milites per provincias relictis propriis numeris passim vagari praesides earum cognoverint, correptos faciant custodiri, donec de his clementiae nostrae auribus intimetur et, quid fieri oporteat, decernamus. <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.35.14pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Contra publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros transferri. sciant igitur comites vel duces, quibus regendae militiae cura commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros milites transferri non licere, sed ne ipsis quidem seu de comitatensibus legionibus seu de riparensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum transferendi militem copiam attributam, nisi hoc augusta maiestas publicae utilitatis gratia fieri iusserit: quia honoris augmentum non ambitione, sed labore ad unumquemque convenit devenire. * arcad. et honor. aa. stilichoni mag. mil. * <a 400 d.Xiiii k.April.Mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.35.14.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se noverint exigendas. <a 400 d.Xiiii k.April.Mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.35.15pr.: Imperator Leo

Milites, qui a re publica armantur et aluntur, solis debent publicis utilitatibus occupari nec agrorum cultui et custodiae animalium vel mercimoniorum quaestui , sed propriae muniis insudare militiae. * leo a. aspari mag. mil. * <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>

CJ.12.35.15.1: Imperator Leo

Nullam praeterea ex militibus posthac praedictis obsequiis vacare magnitudo tua patiatur, sed frequentes esse in numero suo iubeat, ut armorum quotidiano exercitio ad bella se praeparent. <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>

CJ.12.35.15.2: Imperator Leo

Quod si quis ex militaribus iudicibus ullos militum tam divinis quam regiis vel privatis domibus ac possessionibus diversisque aliis obsequiis contra interdictum serenitatis nostrae crediderit deputandos, sciat ab eo, qui contra vetitum fecerit, et ab eo, qui ausus accipere militem fuerit, per singulos milites singulas libras auri protinus exigendas. <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>

CJ.12.35.16: Imperator Leo

Militares viros civiles curas adripere prohibemus, aut si aliquam huiusmodi sollicitudinem forte susceperint, et militia statim et privilegiis omnibus denudari decernimus: formidantibus his motum nostrae serenitatis, qui temeritate saluberrimis statutis obviam ire temptaverint. * leo a. dioscoro pp. * <a xxx >

CJ.12.35.17pr.: Imperator Zeno

Neminem in ullo numero equitum vel peditum vel in quolibet limite sine nostri numinis sacra probatoria in posterum sociari concedimus, consuetudine quae hactenus tenuit antiquata, quae magisteriae potestati vel ducibus probatorias militum facere vel militibus adiungere licentiam tribuebat, ut ii tantum in numeris vel in limitibus militent, qui a nostra divinitate probatorias consequuntur. * zeno a. marciano mag. mil. * <a 472? >

CJ.12.35.17.1: Imperator Zeno

Viros autem eminentissimos pro tempore magistros militum nec non etiam viros spectabiles duces, si supplere numeros pro his qui fatalibus sortibus decrescent necessarium esse putaverint, veritate discussa per suggestionem suam nostrae mansuetudini declarare, qui et quanti et in quo numero vel limite debeant subrogari, ut ita demum, prout nostrae sederit maiestati, divina subnotatione subnixi militiam sortiantur; officio, quod tuae sublimitatis actibus obsecundat, centum librarum auri dispendio feriendo, si ex aliqua parte, quae statuit nostra serenitas, fuerint violata. <a 472? >

CJ.12.35.18pr.: Imperator Anastasius

Tam collatores et provinciales quam fortissimos milites prout oportet gubernari minimeque laesionem aliquam seu dispendium perpeti properantes necessarium esse perspeximus dicatissimos milites, qui de diversis praesentalibus numeris per orientis partes noscuntur consistere, virorum spectabilium ducum iussionibus oboedire, ut, quidquid emerserit, quod pro communi securitate curandum est, hoc protinus utpote militari praesidio in proximis locis constituto competens possit mereri remedium: ita videlicet, ut etiam agentibus causas tam criminaliter quam civiliter praefati milites iam non apud magnificam magisteriam per orientem potestatem vel ex sententiis seu praeceptionibus eius, sed per interlocutiones seu dispositiones tam excelsae tuae sedis, sub cuius iurisdictione consistunt, quam eorundem ducum respondeant. * anastas. a. iohanni mag. mil. praesentalium. * <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.1: Imperator Anastasius

Eo scilicet observando, ut ad responsum, qui de officio tuae sublimitatis huc usque ad praedictam magisteriam per orientem potestatem moris erat destinari, viris spectabilibus ducibus inhaesurus mittatur tam per se quam per adiutores suos eosdem iudices observare et iussiones eorum implere curaturus: licentia ei non deneganda, etiam ad responsum, qui de officio alterius viri excelsi magistri militum praesentalis pro hac nostra dispositione destinatur, in locis, in quibus apparitionis tuae sublimitatis ad responsum non contigerit reperiri, suam sollicitudinem pro emergentibus maxime causis peragere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.1a: Imperator Anastasius

Cuius etiam illi qui de altero officio mittendus est praebemus facultatem, ut non tantum per adiutores suos, id est ad responsum, sed etiam invicem se adiuvando nec publicis nec privatis causis vel exsecutionibus abesse videantur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.1b: Imperator Anastasius

Ad singulos etenim duces ad responsum de apparitionibus vestris non prospeximus oportere destinari, ne per multitudinem eorum qualibet machinatione damna contra milites nostros augeri contingat. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.2: Imperator Anastasius

Ut autem omnifariam tam publicae commoditati quam fortissimis prospiciatur militibus, sportularum nihilo minus exactionem merito censuimus moderandam. et iubemus nec ipsis ad responsum nec adiutoribus eorum pro criminalibus seu civilibus causis, etsi ex publicis causis descendere vel ad publicam causam pertinere dicantur, licere aliquid plus quam unum solidum a singulis vel nolentibus vel spontanea voluntate offerentibus suscipere militibus, ita ut, si universitas numeri seu principiorum monenda sit, duplicata quantitate tantummodo sportulas accipiant: in his etenim causis nec plures quam duos primates, quorum nomina semel ac primum gestis intervenientibus fuerint publicata, patimur conveniri, syndico videlicet, prout consuetudo deposcit legibusque cautum est, ordinando. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.2a: Imperator Anastasius

Hoc quoque adiecto, ut pro omnibus quibuslibet expensis ingressus in iudicio duciano faciendi unum tantum solidum nihilque amplius milites vel syndici litigantes dependere compellantur, ut huiusmodi solacium ad commodum ad responsum et eius adiutorum et exceptorum proficiat: nihil sibi usurpare vel suo nomine poscere vel viris devotis principibus, qui ducianum observant iudicium, vel duciana apparitione de praefatis litibus concedendis: ita videlicet, ut super litis expensis in personis etiam eorum, quicumque milites pulsare maluerint, eadem forma servetur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.3: Imperator Anastasius

Erit autem arbitrii atque aestimationis virorum spectabilium ducum pro qualitate negotiorum vel quantitate, quae devotissimis militibus ab adversariis eorum ingeritur, vel suam audientiam interponere litigiis vel eorum discussionem dicatissimis principiis seu arbitris in locis degentibus committere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.4: Imperator Anastasius

Quibus viris spectabilibus ducibus et eos observantibus ad responsum seu adiutoribus eorum curae sit, si quando ad eosdem duces milites fuerint arcessiti vel de locis in quibus constituti sunt movere praecepti, ne quolibet modo curiales seu collatores quibusdam adficiantur dispendiis, ita scilicet, ut pro militibus inspiciendis, quandocumque voluerint viri spectabiles duces etiam praesentales devotissimos milites adhibere, non immodicam multitudinem eorum tempore pacis convocare procurent. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.5: Imperator Anastasius

Sin vero etiam necessitate poscente milites ad alia perveniant loca, laesionibus contra curiales seu collatores nihilo minus modis omnibus abstineant. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.5a: Imperator Anastasius

Et si tam eundo quam redeundo triginta tantum dies oportet eos proficisci, ipsi suas expensas sibi praebendas collatoribus seu curialibus minime praegravandis suscipere non cessent: sin autem ulteriore tempore in aliis locis necesse sit eos commorari, expensas eis ulterioris ut dictum est temporis, ad quae pervenerint loca, ministrari. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.6: Imperator Anastasius

Quoniam vero comperimus quosdam temerario atque iniquo proposito anteriore tempore certos e memoratis militibus tam in iudicio sublimitatis tuae quam apud excelsam magisteriam per orientem potestatem in accusationem deduxisse et eos eodem tempore ad diversa quoque protraxisse iudicia diversasque super isdem personis isdemque causis et negotiis prolatas fuisse sententias, ne postea nihilo minus tantae contra milites nostros insidiae tantaque confusio querellis, quas eis ingeri contingit, generetur, nemini licere apud sedem magnitudinis tuae accusatione contra militem seu milites praesentales deposita conventioneque oblata eundem vel eosdem milites criminaliter seu civiliter per iussionem virorum spectabilium ducum inquietare, antequam negotium ex priore actione prioreque conventione finem legitimum sortiatur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.6a: Imperator Anastasius

Idemque versa vice observari, ut, si quidam miles seu milites praesentales iussione viri spectabilis ducis incusati ac moniti fuerint, licentia denegetur agenti postulationem seu accusationem in iudicio tuae sublimitatis contra eundem militem vel eosdem milites deponere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.6b: Imperator Anastasius

Nec si eundem vel eosdem tam criminaliter quam civiliter obnoxios esse firmaverit, facultatem eidem agenti superesse separatis intentionibus suis pro criminalibus quidem iudicium tuae celsitudinis, pro civilibus autem viri spectabilis ducis seu versa vice occupare. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.7: Imperator Anastasius

Si quis vero ad huiusmodi tam audacissimum tamque aequitati contrarium conamen prosiluerit, eum pro pecuniariis quidem negotiis iactura litis et damnorum quae vitio eius contigerunt solutione percelli, pro criminalibus autem quasi calumniatorem convictum legum aculeos sentire. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.35.18.8: Imperator Anastasius

Dispositiones autem ante latas non ad imminuendam potestatem magisteriae per orientem administrationis, sed pro tuitione locorum ac securitate publica noscimur praestitisse, cum non dubium sit ipsos etiam duces, quibus fortissimi praesentales milites parare praecepti sunt, sub eadem excelsa potestate esse constitutos. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

CJ.12.36.0. De castrensi peculio militum et praefectianorum.

CJ.12.36.1pr.: Imperator Alexander Severus

Si in potestate tua filius tuus fuit eo tempore, quo quaedam nomine eius emisti, ea tua esse non dubitatur. * alex. a. prisciano. * <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.12.36.1.1: Imperator Alexander Severus

Peculio autem castrensi cedunt res mobiles, quae eunti in militiam a patre vel a matre aliisve propinquis vel amicis donatae sunt, item quae in castris per occasionem militiae quaeruntur. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.12.36.1.2: Imperator Alexander Severus

In quibus sunt etiam hereditates eorum, qui non alias noti esse potuerunt nisi per militiae occasionem, etiamsi res immobiles in his erunt. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.12.36.1.3: Imperator Alexander Severus

Matris autem hereditas, quamvis in militia delata sit, ad peculium castrense non pertinet. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.12.36.1.4: Imperator Alexander Severus

In castrensi vero peculio praedium donatum non esse constat, quamvis empta ex castrensi peculio praedia eius condicionis efficiantur. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.12.36.2: Imperator Alexander Severus

Filius familias alienationem nullius rei sine voluntate patris habet, nisi si castrensi peculium habeat. * alex. a. felici. * <a 224 pp. viii k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.12.36.3: Imperator Alexander Severus

Errat, qui tibi persuasit, quod nexu paternae potestatis iure sacramenti solutus es. manent enim nihilo minus milites in potestate parentium, sed peculium castrense proprium habent nec in eo ius ullum patris est. * alex. a. feliciano mil. * <a 224 pp. iii id. oct. iuliano et crispino conss.>

CJ.12.36.4pr.: Imperator Gordianus

Cum adlegas te a fratre tuo eodemque commilitone in isdem castris institutum heredem, successionem eius potius ex castrensi peculio tuo quam patri cuius in potestae es per te quaesitam videri rationis est. * gord. a. gallo mil. * < >

CJ.12.36.4.1: Imperator Gordianus

Etenim peregrinationis labor sociatus commilitii eius et obeundorum munerum consortium adfectioni fraternae nonnihilum addidisse, quin immo vice mutua cariores invicem sibi reddidisse credendum est. < >

CJ.12.36.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Intellegis filio qui militavit defuncto peculium eius penes patrem remansisse, non hereditatem patri quaesitam. * diocl. et maxim. aa. et cc. philostrato. * < >

CJ.12.36.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ius castrensis peculii tam scriniarios quam exceptores ceterosque, qui in officio tui culminis merendi licentiam habere noscuntur, ac si in legione prima adiutrice nostra militent, inviolatum habere praecipimus. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp. * <a 444 ?>

CJ.12.37.0. De erogatione militaris annonae.

CJ.12.37.1: Imperator Constantius

Repetita consuetudo monstravit expeditionis tempore buccellatum ac panem, vinum quoque atque acetum, sed et lardum, carnem vervecinam etiam milites nostros ita solere percipere: biduo buccellatum. tertio die panem: uno die vinum, alio die acetum: uno die lardum, biduo carnem vervecinam. * constantius a. et iul. c.Helpidio pp. * <a 360 d.Xvi k.Iun.Hierapoli constantio x et iuliano c.Iii conss. >

CJ.12.37.2: Imperatores Valentinianus, Valens

E vicesimo, non amplius, lapide milites sibi iubemus paleas convectare. * valentin. et valens aa. secundo pp. * <a 363.364 d.V k.Oct. edessa ioviano et varroniano conss.>

CJ.12.37.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Cenaticorum nomine milites et eorum superstantes nihil penitus a provincialibus accipere audeant. sciant enim milites, quod oportet eos commoda sua, quae in annonarum perceptione adipiscuntur, accipientes extrinsecus detrimentis provinciales non adficere. * valentin. et valens aa. ad victorem mag. mil. * <a 364 d.Vi k.Ian.Bonamansione divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.12.37.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Sicut fieri per omnes limites salubri prospectione praecipimus, species annonarias vicinioribus limitibus a provincialibus ordinabis ad castra conferri. sed in veteranis castris constituti milites duas alimoniarum partes ibidem de conditis sumant nec amplius quam tertiam partem ipsi vehere cogantur. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad auxonium pp. * <a 369 d.V non.Mai.Marcianopoli valentiniano np.Et victore conss. >

CJ.12.37.5: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Actuarii nisi expleto triginta dierum spatio pittacia authentica confestim tradiderint, species, quas ex fiscalibus conditis dissimulaverint excludere vel numero cuius ratiocinia pertractant supersederint erogare, de propriis facultatibus vel militibus ipsis vel fiscalibus horreis adigantur inferre. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 370.373 d.Vi id.April.Sirmio valentiniano et valente aa.Conss. >

CJ.12.37.6: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Fortissimi ac devotissimi milites annonas et capita singulis diebus aut certe competenti tempore, id est priusquam annus elabatur, de horreis consequantur: aut si perceptionem suam ac si debitam studio voluerint protelare, id, quod competenti tempore minime perceperint, fisci nostri commodis vindicetur. * valens grat. et valentin. aaa. ad modestum pp. * <a 377 d.Prid.Non.April.Antiochiae gratiano a.Iiii et merobaude vc.Conss.>

CJ.12.37.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nulli militarium pro his annonis, quae in provinciis delegantur, repudiata ad tempus specierum copia et inopiae occasione captata pretia liceat postulare: ita ut, si quis propter anni abundantiam suscipere oblata neglexerit ac postea impositis pro necessitate rerum pretiis repudiata taxaverit, neque id quod contra hanc legem expetit sinatur exigere, neque id quod accipere dissimulaverit consequatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino pp. * <a 393 d.Iii k.Aug.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc.Conss.>

CJ.12.37.8: Imperatores Arcadius, Honorius

Provincialium commodis nos convenit subvenire. ad omnium itaque numerorum sive vexillationum aut etiam scholarum tribunos vel viros illustres comites sublimitas tua faciat pervenire, ut meminerint fenum militibus iustis capitibus praestandum iuxta legem divi valentiniani nec tamen ad oppidum deferendum. * arcad. et honor. aa. hilario pp. * <a 396 d.Xvi k.Iul.Arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.12.37.9pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Excellentia tua erogationis per susceptores factae modum quantitate brevium conferri perficiat, ita ut, quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac, si quid amplius actuarios vel optiones accepisse constiterit, quam brevium datorum scriniis nostris veritas continet, memorati in duplum reddere compellantur: susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus eisdem erogasse monstraverint. * arcad. et honor. aa. * <a 398 d.Viii k.April. constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.12.37.9.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Nam ad illustres quoque magistros utriusque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a susceptoribus erogatio celebretur. <a 398 d.Viii k.April. constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.12.37.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Iubemus per omnes provincias cunctis numeris ac militibus a novembri mense de novello vino annonam dari, quoniam veteris dispendiosa videtur erogatio. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d.X k.Iun.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>

CJ.12.37.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Opinatoribus, id est exactoribus militaris annonae, nullum sit cum provinciali commercium, ita ut a iudicibus vel officio provinciali omnis summa debiti postuletur intra anni spatium conferenda. * arcad. et honor. aa. provincialibus prov. proconsularis.* <a 401 d.Prid.K.April.Mediolani vincentio et fravito conss.>

CJ.12.37.12: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Septem dierum, per quas tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine consequuntur resistentes species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum venalium distrahuntur. * arcad. et honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a 406 d.V id.April. constantinopoli arcadio a.Vi et probo vc.Conss.>

CJ.12.37.13: Imperatores Honorius, Theodosius

Lege repetita censemus, ut, si quis militum interclusam specierum exactionem refricare temptaverit vel adaerationes statutas ausus fuerit immutare, tam vir spectabilis dux centum librarum auri quam etiam eius officium pari condemnationis summa quatiatur, adiecta sacrilegii poena, quae divalium scitorum violatores palam insequitur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d.X k.April. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.12.37.14: Imperatores Honorius, Theodosius

His scholaribus, quibus laborum intuitu regendos numeros dederimus, de aerariis annonis singulos solidos per opinatores, caballationis quoque rationem pro administrato tempore debitam, quando militibus erogatur, sine mora praeberi oportet vel, si quis eorum antequam accipiat in fata concesserit, quod ex utraque causa ei debebatur, heredibus eius restituti. * honor. et theodos. aa. constantio mag. mil. * <a 414 d.Xiii k.Dec.Constantio et constante vv.Cc.Conss.>

CJ.12.37.15: Imperatores Honorius, Theodosius

Annonas omnes, quae universis officiis atque sacri palatii ministeriis et sacris scriniis ceterisque cunctarum adminiculis dignitatum adsolent delegari, quasque ii, qui ad earum exactionem mittuntur, pro cupiditate et libidine sua graviter ex provincialium visceribus eruebant, ad similitudinem militum, quibus aerariae praebentur annonae, adaerari praecipimus, ut omnibus superius designatis emolumenta debita in pretiis dispositio culminis tui pro publica utilitate taxatis praecipiat erogari. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d.Xvi k.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.12.37.16pr.: Imperator Anastasius

Per hanc divinam dispositionem iubemus eos, quibus ex officio tuae sublimitatis militarium meritorum seu cuiuslibet praestationis committitur erogatio, in primis iurare pro iustitiae ratione iniunctam sibi sollicitudinem peracturos. * anastas. a. longino mag. equitum ac peditum. * <a xxx >

CJ.12.37.16.1: Imperator Anastasius

Et secundum praesentem saluberrimae nostrae dispositionis observationem solacium , sicut dictum est, publicum erogator manu sua sine ullo dolo vel fraude singulis militibus numeret, quatenus unusquisque miles accepto per suam manum solacio ipse cum actuario de negotiatione actuariis permissa secundum rationem agat iustitiae. <a xxx >

CJ.12.37.16.1a: Imperator Anastasius

Hoc videlicet observando, ut pro singulis solidis actuario, sive statim sive post unum duosve seu amplius annos restitutum fuerit debitum, minus quidem uno tremisse, pro temporis scilicet brevitate, pacisci liceat. <a xxx >

CJ.12.37.16.1b: Imperator Anastasius

Amplius autem quam unum tremissem nullus actuarius pro quoquo tempore seu annorum spatio pacisci penitus permittatur, nec ulla possit actuarius machinatione pro temporis prolixitate unius quantitatem tremissis excedere. <a xxx >

CJ.12.37.16.1c: Imperator Anastasius

Si qua tamen inter actuarium et militem super pactione seu negotiatione tempore erogationis emerserit dubitatio, iubemus eidem militi dandas pecunias ab erogatore principiis dari et non secundum obtinentem hactenus consuetudinem easdem pecunias vel ab erogatore vel ab actuario retineri, quatenus causa apud devotissima principia propositis sacrosanctis scripturis inter actuarium et militem tractetur, ut ex omni parte miles nullum damnum sub quacumque occasione praeterquam id, quod eum ex iusta et permissa actuariis negotiatione debere constiterit, patiatur. <a xxx >

CJ.12.37.16.2: Imperator Anastasius

Super his vero, quos datis forte commeatibus abesse contigerit, haec volumus observari, ut pecuniae quae erogandae sunt usque ad triginta milites, quos tantummodo datis commeatibus dimitti sacra constitutio continet, apud devotissima principia sequestrentur, illorum scilicet tantummodo militum, quorum intra triginta commeatales viros constitutorum actuarius tempore erogationis pittacia utpote habita super pactione protulerit, quatenus, cum idem redierint milites, causa apud devotissima principia secundum praefatum modum tractata utriusque partis indemnitati similiter consuletur: non danda pro tempore tribuno licentia triginta viris amplius sub commeatus occasione dimittere. <a xxx >

CJ.12.37.16.3: Imperator Anastasius

Sin vero saluberrimam constitutionem offendendo amplius quam triginta viros datis commeatibus tribunus dimittere ausus fuerit, pecunias quidem, quae post praefatorum triginta virorum numerum per commeatus dimissis militibus erogandae fuerant, publicae rationi erogatur non dubitet reportandas. <a xxx >

CJ.12.37.16.4: Imperator Anastasius

Sciat vero tribunus praeter iam constitutas super huiusmodi facinore interminationes sese de propriis facultatibus singulis militibus, quibus ultra numerum triginta virorum sub nomine commeatuum eos dimittendo causam non consequendi publica solacia dederit, quidquid ob iniquam dimissionem amiserint, soluturum. <a xxx >

CJ.12.37.16.4a: Imperator Anastasius

Nec prius idem tribunus ab eodem discedat numero, nisi omnes huiusmodi milites, id est quos post permissam triginta virorum quantitatem commeatus nomine dimiserit, indemnes in hac parte atque illaesos reddiderit. <a xxx >

CJ.12.37.16.5: Imperator Anastasius

Hoc etiam adiciendo, ut sub gestorum testificatione tam decem ex devotissimis principiis, primates eorum videlicet, quam unusquisque caput scholae iuratus deponat, sub sua praestantia rem sicut superius dispositum est fuisse subsecutam, et sub obtutibus suis unumquemque militem solacium suum manu sua ab erogatoris dextera suscepisse: et huiusmodi gesta relatione a viro clarissimo tribuno vel devotissimis principiis intra tres menses mittenda, ex quo profectus fuerit, numerandos ad nostram referat pietatem. <a xxx >

CJ.12.37.16.6: Imperator Anastasius

Hoc videlicet ante omnia curando, ut pro tempore erogator, postquam datae fuerint ex publico pecuniae, intra duos vel tres menses seu quattuor, pro qualitate scilicet spatiorum, commissam sibi sollicitudinem erogationis non dubitet faciendam: vel si ulterius apud se pecunias publicas differendo erogationem ausus fuerit retinere, sciat se modis omnibus damnum, quod ex negotiatione miles sustinuerit, ex propriis facultatibus militi soluturum. <a xxx >

CJ.12.37.16.7: Imperator Anastasius

Scientibus his, qui praefatae dispositionis observantiam sive in differenda ultra sigillatim definitum temporis spatium erogatione sive in qualibet alia parte fuerint egressi, non solum sese militiae cinguli amissionem, verum etiam facultatum quoque suarum publicationem pro tanto subituros flagitio: et insuper erogationum quoque sollicitudinem ab officio tuae celsitudinis, si imperatoria violata fuerit dispositio, ad alios transferendam, si non idem officium, simulac huiusmodi fuerit a quolibet facinus perpetratum, ad notitiam nostrae mansuetudinis vel certe ad scientiam illustrissimae magisteriae referre curaverit potestatis, ut eiusdem apparitionis periculo tale flagitium principales minime possit aures latere, quatenus ex omni parte eodem delicto revelato, quicumque saluberrimas nostrae pietatis ordinationes ausus fuerit violare, interminatas minime possit poenas evadere: ita ut in singulis militibus, qui non observato in eorum persona tenore datae dispositionis laesi fuerint, liceat sacratissimum nostrum, per unum forte vel etiam binos milites pro omnibus verba facturos, petere comitatum et porrectis precibus quod contra nostram dispositionem passi sunt approbare, eoque facto statutis violator imperatoriae dispositionis suppliciis percellatur. <a xxx >

CJ.12.37.16.8: Imperator Anastasius

Illud praeterea modis omnibus observari decernimus, ut erogator omnes pecunias, quae mortuis militibus usque ad diem mortis eorum debitae fuerant, secundum datam iam divalem dispositionem uxoribus vel liberis eorum non dubitet ministrandas. <a xxx >

CJ.12.37.17pr.: Imperator Anastasius

Cum saepe contingit propter quasdam maximas et inexcusabiles rationes quibusdam ad custodiam vel aliam huiusmodi causam milites deputari vel etiam deputatos esse, et non convenit hoc modo publicum aliquod damnum seu dispendium sustinere, iubemus, si qui fortissimi milites ex quocumque numero curiis vel quibusdam corporibus vel sacrosanctis ecclesiis vel aliis personis pro custodia, ut dictum est, vel tali alia causa a nostro numine deputati sunt vel fuerint, ne per eorum translationes circa annonarum vel capitum eis praebendorum erogationem publicis rationibus quaedam laesio ingeratur, eadem de proprio personam seu personas, cui et quibus deputati sunt vel fuerint, modis omnibus agnoscere: hoc tantummodo de publico pro isdem annonis et capitu praebendo et imputando, quod in locis, ex quibus praefati milites perveniunt seu pervenerunt, imputabatur, vel si antelatam praestationem supradictae personae recusaverint, eosdem milites de suis locis non recedere, vel eos qui recesserint ad ea sine quadam mora redire. * anastas. a. arcadio pp. * <a xxx >

CJ.12.37.17.1: Imperator Anastasius

Hoc omnifariam custodiendo, ut nemo devotissimorum militum cuicumque personae seu corpori sine speciali nostrae serenitatis iussione scriptis proferenda deputetur. <a xxx >

CJ.12.37.17.2: Imperator Anastasius

Officio tuae celsitudinis, si hanc nostrae mansuetudinis formam, quotiens super militibus quibusdam deputandis aliquid statutum fuerit, gestis insinuare et, quid eos, quibus dati sunt, prout nobis placuit, agnoscere oportet, itidem publicare minime curaverit, tam dispendium, quodcumque publicum hac ex causa sustinuerit, ei de proprio resarcire, quam triginta librarum auri multam propter suam desidiam, immo magis coniventiam dependere cogendo. <a xxx >

CJ.12.37.17.3: Imperator Anastasius

Rectoribus nihilo minus provinciarum et apparitionibus eorum, si statuta nostra violaverint seu violari concesserint, eiusdem condemnationis solutione percellendis. <a xxx >

CJ.12.38.0. De excoctione et translatione militarium annonarum.

CJ.12.38.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Opinatores, quibus species in diversis provinciis delegantur, contra omnem consuetudinem nullis consistentibus familiis excoctionem panis efflagitant. * arcad. et honor. aa. stilichoni com. et mag. utr. mil. * <a 399 d.Id.Sept.Mediolani theodoro vc.Cons.>

CJ.12.38.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Illustris igitur auctoritas tua novam usurpationem congrua auctoritate repellat, ut, cum opinatores in provinciis delegantur, vetus consuetudo servetur. <a 399 d.Id.Sept.Mediolani theodoro vc.Cons.>

CJ.12.38.2pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

In excoctione buccellati, quod devotissimis militibus convenit praeparari, in translatione etiam annonae nullius excipiatur persona, videlicet ut ne nostra quidem domus ab his habeatur immunis. * arcad. et honor. aa.Et theodos. a. hadriano pp. * <a 404 d.Viiii k.April. romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>

CJ.12.38.2.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Et si quisquam, quod non opinamur, implere quae sunt praecepta neglexerit, in procuratorem eius severissime vindicetur, ita ut, si huiusmodi contumaciae dominum conscium esse constiterit, quadruplum id, quod pro eius capitatione poscitur, posthabita dilatione solvatur. <a 404 d.Viiii k.April. romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>

CJ.12.39.0. De militari veste.

CJ.12.39.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Omnem canonem vestium ex kalendis septembribus ad kalendas apriles nostris largitionibus tradi praecipimus: proposita poena rectori provinciae vel eius officio condemnationis, quae tuae iustitiae videbitur. * valentin. et valens aa. auxonio pp. * <a 368 d.Xiiii k.Dec.Marcianopoli valentiniano et valente conss.>

CJ.12.39.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Provinciae thraciarum per viginti iuga seu capita conferant vestem: scythia et mysia in triginta iugis seu capitibus interim annua solutione dependant: per aegyptum et orientis partes in triginta terrenis iugis, per asianam vero et ponticam dioecesin ad eundem numerum in capitibus seu iugis annuae vestis collatio dependatur, ita ut per orientem provinciae in titulo auri comparaticii, quod per iugationem redditur, compensationis gratia perfruantur, exceptis osrhoena et isauria: nam easdem constat aurum comparaticium minime redhibere. * valens grat. et valentin. aaa. modesto pp. * <a 377 d.V id.Aug.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude vc.Conss. >

CJ.12.39.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Fortissimis militibus nostris per illyricum non binos tremisses pro singulis chlamydibus, sed singulos solidos dari praecipimus. * arcad. et honor. aa. martiniano com. sacr. larg. * <a 396 d.Xvi k.Febr.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.12.39.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Militaris adaeratio vestis a collatoribus exigatur, sacratissimis videlicet largitionibus inferenda, ita ut quinque eius partes fortissimis militibus erogentur in pretio, sexta vero portio a gynaeciariis clementiae nostrae absque ulla vel ipsorum vel publica incommoditate pro eadem contextione suscepta iunioribus gregariisque militibus in ipsa, quam maxime eos desiderare constitit, specie praebeatur. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d.Vii id.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.12.40.0. De metatis et epidemeticis.

CJ.12.40.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quis mensorum nostrorum manum, qua deputatas singulis quibusque domus enotant et postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitaverit, ad instar falsi reus ex hac auctoritate teneatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. theodoto mag. off. * <a 393 d.Vi k.Nov.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc.Conss.>

CJ.12.40.2pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

In qualibet vel nos ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate submota duas dominus propriae domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat portiones , ut in tres domus divisae partes primam eligendi dominus habeat facultatem, secundam hospes quam voluerit exsequatur, tertia domino relinquenda. plenum enim aequitate atque iustitia est, ut, qui aut successione fruitur aut empto vel extructione gaudet, electam praecipue iudicio suam rem teneat et relictam. * arcad. et honor. aa. hosio mag. off. * <a 398 d.Viii id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.40.2.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Ergasteria vero, quae mercimoniis deputantur, ad praedictam divisionis iniuriam non vocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitum iniuria defensata solis dominis conductoribusque deserviant. sane si stabulum, ut adsolet, militari viro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet occasione providerit, pro animalium numero vel domus qualitate deputabitur. <a 398 d.Viii id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.40.2.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Illustribus sane viris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari decernimus: ea dumtaxat condicione servata, ut alter ex his quilibet , quive maluerit, divisionem arbitraria aequitate faciat, alter eligendi habeat optionem. <a 398 d.Viii id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.40.2.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Et firmissimum perpetuo quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui illustri sunt praediti dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant, ceteri vero militia sciant se esse privandos, si generale praeceptum amplius usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate violaverint. <a 398 d.Viii id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.40.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Cunctos iudices scire volumus a praetoriis ordinariorum iudicum his praesentibus abstinendum. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. * <a 400 d.Xvi k.Febr.Mediolani stilichone et aureliano vv.Cc.Conss.>

CJ.12.40.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Fabricensium domibus ubique constitutis omnem molestiam hospitum praecipimus amoveri, quo et antiochensibus et ceterarum civitatum fabricis similis domorum excusatio praebeatur, absente scilicet sacro comitatu. * arcad. et honor. aa. aemiliano mag. off. * <a 400 d.Xi k.Febr. constantinopoli stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.40.5pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Devotum possessorem ab omni inquietudine liberamus. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.5.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Primo igitur omnium ad nullum praedium publicum vel privatum domus nostrae vel cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.5.1a: Imperatores Honorius, Theodosius

Licentiam enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra commisit, ut eum, qui praeparandi gratia ad possessionem venerit, expellendi habeat facultatem nec crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suae sciat esse concessum: recteque sacrilegium prior arceat, qui primus invenerit. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.5.1b: Imperatores Honorius, Theodosius

Administrantem vero eiusque officii proceres, quorum praecepto inhibitam personam ad agrum aliquem destinaverit, in tempore proscribi debere censuimus. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.5.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Solam sane hospitalitatem sub hac observatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod vel hominum vel animalium pastui necessarium creditur, postuletur, omniumque sit acceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas commanentium ulla ex parte praedium vexet. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.5.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Decem etiam librarum auri multa ferietur, quisquis administrator togatus apparitor ullus aut militans vel iter agens ullo in loco aliquid ab hospite postulaverit. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.5.4: Imperatores Honorius, Theodosius

In tantum enim inhiberi sceleratum morem iubemus, ut ipsis quoque praebentibus impunitum esse non patiamur, si quid sponte contra praeceptum nostrum probati fuerint obtulisse. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.40.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Africae hoc prospectum est, ut infausta hospitalitatis praebitio tolleretur nec balneum quisquam a domino aedium postulet. * honor. et theodos. aa. hadriano pp. * <a 414 d. v non. mart. ravennae constantio et constante conss.>

CJ.12.40.7: Imperatores Honorius, Theodosius

Devotissimos milites ex procinctu redeuntes vel proficiscentes ad bella muri novi sacratissimae urbis singulae turres in pedeplanis suis suscipiant. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 422 d. v non. mart. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss.>

CJ.12.40.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Archiatros nostri palatii nec non urbis romae et magistros litterarum pro necessariis artibus et liberalibus disciplinis nec non picturae professores, si modo ingenui sunt, hospitali molestia quoad vivent liberari praecipimus. * theodos. et valentin. aa. helioni mag. off. * <a 427 d. xiiii k. sept. hierio et ardaburio conss.>

CJ.12.40.9pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnes, qui metata in suis domibus praestant, sive hospitia praebuerint metatoribus seu quolibet pacto satis eis fecerint, nullam vel pensionis vel discussionis domus gratia molestiam sustinere cogantur. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>

CJ.12.40.9.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Deinde neminem volumus cuiuslibet loci vel ordinis in hac florentissima urbe domum propriam excusantem metatum sibi in alienis aedibus privilegio militiae vindicare. quod et in provinciis observari oportet. <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>

CJ.12.40.9.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ceteris vero, quibus illustris dignitas sub cingulo vel citra cingulum pro solo honore delata est, excusandarum aedium licentiam penitus denegamus. <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>

CJ.12.40.9.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hoc iuris in his etiam praecipimus observari, quos ipsa quidem administrationis condicio spectabiles novit, honor tamen additus a nostra liberalitate reddit illustres. <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>

CJ.12.40.9.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Scituris omnibus, quod si quis, cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriae domus impetraverit, ut a pensione etiam portionis tertiae sit immunis, et militiae causa metatum in alienis domibus sibi crediderit vindicandum, si quidem honore praeditus excusationis ius habeat, carebit legum privilegiis, quas fraudare conatus est: si vero inter eos quibus nulla suffragatur dignitas numeretur, centum librarum auri sacratissimis largitionibus pendendarum illatione multabitur. <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>

CJ.12.40.10pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Hac lege sancimus, ut, si quis consularem et patriciam meruerit dignitatem, tres domos proprias dum superest habeat hospitum immunitate securas, heredes vero eius filii aut pater aut mater nepotes aut frater aut soror aut uxor duarum domorum suarum excusatione potiantur. * valentin. et marcian. aa. .... mag. off. * < >

CJ.12.40.10.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Si quis vero consulatu tantummodo gloriatur, duas semis domos suas immunes habeat: post fata vero eius memorati heredes unam semis domum suam habeant nullis hospitiis praegravatam. < >

CJ.12.40.10.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Pari privilegio perfruatur cum memoratis heredibus, qui solius patriciae dignitatis sine consulatu decoratur insignibus. < >

CJ.12.40.10.3: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Praefectorii vero nec non et magistri militum duas domus suas habeant quoad vixerint hospitibus liberatas: heredes vero eorum memorati unam defendant domum suam simili excusatione munitam. < >

CJ.12.40.10.4: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Magistri vero officiorum vel quaestores unam semis domum suam quoad vixerint habeant hospitum onere liberatam: heredes vero eorum praedicti unam ab hospitibus iure defendant. < >

CJ.12.40.10.5: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Comites autem domesticorum et protectorum et sacrarum largitionum et privatarum et vir spectabilis primicerius notariorum singulas domus suas ab hospitum gravamine dum vivunt gaudeant esse securas: memorati vero heredes eorum mediam partem unius domus suae sciant excusatione muniri, residuae vero dimidiae partis tertiam portionem hospitibus deputandam esse cognoscant. < >

CJ.12.40.10.6: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Si qui illustres honorarias dignitates quascumque sine actu caelitus impetrarunt , aequo animo suas domus hospitibus post hanc legem pandant pro tertia quae legibus praefinita est portione: exceptis videlicet ergasteriis, quae in plateis vel angiportis esse noscuntur. < >

CJ.12.40.10.7: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Quod in omnibus domibus quae hospitales sunt observari iubemus: ita ut nemo vel ex sacro rescripto vel ex divina adnotatione seu pragmatica sanctione contra hanc legem uti possit excusationis auxilio. < >

CJ.12.40.10.8: Imperatores Valentinianus, Marcianus

His omnibus, quae per hanc legem constituimus, in hac aeterna urbe observandis. < >

CJ.12.40.11: Imperator Zeno

Decem post primicerium tribunos in domibus, quas in hac regia urbe possident, metatorum iussimus vacationem mereri. * zeno a. illyriciano mag. off. * <a xxx >

CJ.12.41.0. De salgamo hospitibus non praebendo.

CJ.12.41.1: Imperatores Constantius, constans

Ne quis comitum vel tribunorum aut praepositorum aut militum nomine salgami gratia, id est culcitas lignum oleum a suis extorqueat hospitibus: sed nec volentibus hospitibus in praedictis speciebus aliquid auferant: sed provinciales sint nostri ab hac praebitione securi: comitibus tribunis vel certe praepositis militibusque gravi vexationi subiacentibus. * constantius et constans aa. leontio pp. * <a 340 ? d. v id. oct......Conss.>

CJ.12.42.0. De commeatu.

CJ.12.42.1pr.: Imperator Constantinus

Ne cui liceat praepositorum vel tribunorum cohortium vel vicariorum et familiarium eorum tempore expeditionis quocumque genere cuiquam de militibus a castris atque signis vel his etiam locis, in quibus pertendant, discedendi commeatum dare. * const. a. et c. aeliano. * <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino conss.>

CJ.12.42.1.1: Imperator Constantinus

Si quis vero contra hanc legem facere ausus fuerit et militem contra interdictum commeatu dimiserit eo tempore, in quo barbarorum incursio extiterit, et tunc, cum praesentes in castris atque apud signa milites esse debeant, quisquam afuerit, capite vindicetur. . <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino conss.>

CJ.12.42.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quicumque de scriniis aut agentibus in rebus vel etiam ex officiis palatinis, his videlicet, qui sacrarum et privatarum remunerationum comitibus obsecundant, sex mensium spatium supra diem commeatus aut iussionem evectionis afuerit, is in inferiorem locum quinque antelatis posterioribus devolvatur: is vero, qui anni vacationem arbitratu proprio iudiciarii praecepti oblitus adsumpserit, a decem post se militantibus transeatur: ac deinde cum iam aliquis desidia quadriennio officium proprium adire neglexerit, quadraginta de sequentibus postferatur: qui vero nec post quadriennii quidem tempus, militantum non immerito matriculis auf eratur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium mag. off. * <a 379 d. k. oct. ausonio et olybrio conss.>

CJ.12.42.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Si qui sine commeatu aliquo annum in penatibus propriis vel in quibuslibet locis desidiosa quiete transegerit, decem sequentibus postponatur: in quo vero biennium talis culpa deprehenditur, viginti sibi antepositos congemiscat: tertius autem annus triginta praelatos iure deflebit, ita ut quartus exempto matriculae nullam veniam derelinquat. * honor. et theodos. aa. gaisoni com. mag. mil.* <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>

CJ.12.43.0. De tironibus.

CJ.12.43.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Nullus tiro vagus aut veteranus aut censibus obnoxius ad militiam accedat. * valentin. et valens aa. modesto pp. * <a 370 d.Xiiii k.Oct.Hierapoli valentiniano et valente iii aa. conss.>

CJ.12.43.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis mancipium iuris alieni in tirocinio militiae scribi curaverit, convictus ac proditus auri libram aerario nostro cogatur inferre, mancipio scilicet domino, si factum ignoraverit, reddendo. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 382 d.Id.Mai.Tyro metropoli pp. beryto antonio et syagrio conss.>

CJ.12.43.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Tirones in scholis loco semper posteriore ponantur. nec enim patimur quemquam celsiorem gradum obtinere, nisi cui et laborum adsiduitas et stipendiorum prolixitas suffragatur. * honor. et theodos. aa. .Com. sacr. larg. * <a 408 d.Vii k.Dec.Ravenna basso et philippo conss.>

CJ.12.44.0. De litorum et itinerum custodia.

CJ.12.44.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Saluberrima sanctione censemus, ne merces illicitae ad nationes barbaras deferantur. et quaecumque naves ex quolibet portu seu litore dimittuntur, nullam concussionem vel damna sustineant: ita tamen, ut earum naucleri deponant, in quam provinciam ituri sunt, ut hoc manifestato nulla contra eos postea indignatio seu concussio procedat. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 420 d.Xiiii k.Oct.Constantinopoli theodosio a.Viiii et qui fuerit nuntiatus.>

CJ.12.45.0. De desertoribus et occultatoribus eorum.

CJ.12.45.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis forte desertorem agro tectoque susceperit atque apud se diu passus fuerit delitescere, actor quidem vel procurator loci, qui hoc sciens prudensque commiserit, capitali supplicio subiugetur, dominus vero, si huius rei conscius fuerit, praedii, in quo latuerit desertor, amissione puniatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>

CJ.12.45.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis autem desertorem prodiderit mediocris loci ingenuus, immunitate potiatur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>

CJ.12.45.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Neque solum de his loquimur, qui proxime signis felicibus applicati militiae rudimenta timuerunt, verum etiam qui stipendiis militaribus degenerem latebram praebuisse monstrantur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>

CJ.12.45.1.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Desertor autem habebitur quisquis belli tempore aberit a signis. horum qui sponte processerit, peccati anterioris supplicium non timebit. sin vero flagitiosa ignavia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, invigilantibus extrinsecus quoque officiis publicis, ubicumque correptus severitati iudicis offeratur, degeneri morte gladium subiturus. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>

CJ.12.45.1.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si autem rector provinciae propositam severitatem vel gratia vel dissimulatione distulerit, patrimonii atque existimationis damno subiciatur et in officii primores capitaliter vindicetur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>

CJ.12.45.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Si desertores inventi resistendum atque armis obtinendum putaverint, tamquam rebelles in ipsis temeritatis suae conatibus opprimantur: ita tamen, ut provinciarum iudices sollicita cautione disquirant, ne sub falsarum tractoriarum nomine desertionis suae crimen defendere moliantur, nec suppositis aut commentis epistulis evadendi habeant facultatem. * arcad. honor. et theodos. aaa. hadriano pp. * <a 403 d.Vi k.Mart.Ravennae theodosio a.Et rumorido conss.>

CJ.12.45.3: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Qui relictis militaribus castris se ad depraedationes vel latrocinium contulerint, severitatem iudicis non evadant. * arcad. honor. et theodos. aaa. longiano pp. * <a 406 d. viiii k. april. ravennae arcadio a. vi et probo vc. conss.>

CJ.12.46.0. De veteranis.

CJ.12.46.1pr.: Imperator Constantinus

Auguste constantine, deus te nobis servet: vestra salus nostra salus: vere dicimus, iurati dicimus. * const. a. cum introisset principia et salutatus esset a praeff. et tribb. et vv. eminentiss. acclamatum est:* <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.1: Imperator Constantinus

Adunati veterani exclamaverunt: constantine auguste, quo nos veteranos factos, si nullam indulgentiam habemus? constantinus a. dixit: magis magisque conveteranis meis beatitudinem augere debeo quam minuere. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.2: Imperator Constantinus

Victorinus veteranus dixit: muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur. constantinus a. dixit: apertius indica: quae sunt maxime munera, quae vos contumaciter gravant? <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.3: Imperator Constantinus

Universi veterani dixerunt: ipse perspicis scilicet. constantinus a. dixit: iam nunc magnificentia mea omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit, ne quis eorum in nullo munere civili neque in operibus publicis conveniatur neque in nulla collatione neque a magistratibus neque vectigalibus. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.4: Imperator Constantinus

In quibuscumque nundinis interfuerint, nulla ad venditionem proponenda dare debebunt. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.5: Imperator Constantinus

Publicani quoque, ut solent agentibus super compellere, ab isdem veteranis amoveantur. quiete post labores suos perenniter perfruantur. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.6(1): Imperator Constantinus

Fisco nostro quoque eadem epistula interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret: sed liceat eis emere et vendere, optimis negotiis pecuniam tractare et mercimonia agitare, ut integra beneficia eorum sub saeculi nostri otio et pace perfruantur. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.1.7: Imperator Constantinus

Sed etiam nullo munere civili, id est corporali sive personali, vel de portorio onere eos adfici concedimus. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.12.46.2: Imperator Constantinus

Providendum est, ne veterani protectoria dignitate cumulati, aut qui honores varios pro meritis suis consecuti sunt, incongruis pulsentur iniuriis, cum, si quis in hoc crimine fuerit deprehensus, rectores provinciarum pro iurisdictione sua examinantes factum pro sui qualitate eos coerceant. * const. a. maximo pp. * <a 328 d. iiii k. ian. triveris ianuarino et iusto conss.>

CJ.12.46.3: Imperator Constantius

Veterani, qui ex neglegentia vitae neque rus colunt neque aliquid honestum peragunt, sed latrociniis sese dederunt, omnibus veteranorum privilegiis exuti poenis competentibus a provinciarum rectoribus subiciantur. * constantius a. ad euagrium pp. * <a 353 d. iii id. aug. constantio a. vi et constante ii conss.>

CJ.12.46.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Nullus eorum, qui sacramentis inhaerere desierit, vel volens permittatur vel invitus militare cogatur observare iudicium: sententiis, quae non his observatis latae fuerint, nullam firmitatem habentibus, nisi forte reperiatur ibi tempore militiae coepta cognitio: tunc enim velut necdum cingulo deposito sub militare iudice rem tractari finirique praecipimus, nisi principali beneficio specialiter indulto quidam ex his sese defendant. * honor. et theodos. aa. eustathio pp.Et nestorio pp. illyrici. * <a 421-422 >

CJ.12.47.0. De filiis officialium militarium qui in bello moriuntur.

CJ.12.47.1: Imperator Constantinus

Ii, qui ex officialibus quorumcumque officiorum geniti sunt, sive eorundem parentes adhuc sacramento tenentur sive iam dimissi erunt, in parentum militiam vocentur. * constant. a. ad euagrium pp. * <a 331 d. prid. non. aug. basso et ablabio conss.>

CJ.12.47.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Filios primipilariorum paternam sequi condicionem oportet. * grat. valentin. et theodos. aaa. neoterio. * <a 380? >

CJ.12.48.0. De oblatione votorum.

CJ.12.48.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quando votis communibus felix annus aperitur, in una libra auri et solidis obryziacis principibus offerendi devotionem animo libenti suscipimus statuentes, ut deinceps sequentibus annis uniuscuiusque sedulitas principibus suis talia ingerant semper et deferant. * arcad. et honor. aa. basilio pu. * <a 395 d. iii non. mart. mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.12.49.0. De numerariis actuariis et chartulariis et adiutoribus scriniariis et exceptoribus sedis excelsae ceterorumque iudicum tam civilium quam militarium.

CJ.12.49.1: Imperator Constantinus

Vorax et fraudulentum numerariorum propositum, qui diversis obsequiis rectoribus obsequuntur, ita inhibendum est, ut antea sanximus et nunc itidem sancimus condicioni eos subdi tormentorum et eculeis atque lacerationibus subiacere. * constant. a. veroniciano vic. asiae. * <a 334 d. xiiii k. iun. optato et paulino conss.>

CJ.12.49.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Qui numerarii appellari consueverant consularium ac praesidum dumtaxat, tabularii post hanc nostram sanctionem vocabuntur, scientes se tormentis esse subiectos , nisi iudicibus vel his, qui provecti nostro iudicio ad provincias venerint, vel exactoribus debitorum aut reliquorum modum frequenter ingesserint sub actorum testificatione: quos scire oportet cum his qui debitores sunt sese ad solutionem esse retinendos, nisi omnia debita ipsis fuerint indicantibus persoluta. * valentin. et valens aa. ad clearchum. * <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.49.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Triennii tamen spatio tabulariorum decet tempus omne concludi. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.49.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Numerarios amplissimae tuae sedis cingulum habere et militiae ordinem tenere iubemus. * valentin. et valens aa. rufino pp. * <a 365 d. prid. id. dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.49.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

In provinciis singulis duo numerarii, qui et tabularii, collocentur, quo ad unum fiscalis arcae ratiocinium, ad alterum largitionales pertinere tituli iubeantur : scituri, quod, si ex alienis quicquam actibus ad alteram partem illicita fuerit usurpatione translatum, is, qui iudicis culpam dissimulatione texerit, gravissimo sit supplicio subiugandus. * grat. valentin. et theodos. aaa. omn. rectoribus provinciarum.* <a 382 d. iii k. april. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.12.49.5: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Exceptores omnes iudicibus provincialibus obsequentes, qui nec cohortalem militiam sustinere videntur neque a fisco ullas consequuntur annonas, absque metu dare coeptis operam, etiamsi decuriones sint, minime prohibemus, dummodo munia propriae civitatis agnoscant et peracto secundum morem exceptionis officio ad propriam sibi curiam redeundum esse non nesciant. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. principio pp. * <a 385 d. iiii id. dec. aquileiae arcadio a. et bautone conss.>

CJ.12.49.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Ne diutius ad cunctorum perniciem actuarii numerariorum consortiis adiuventur, illustris auctoritas tua cunctos ex numerariis actuariorum societate praecipiat abstinere atque ab eorum communione discedere. * arcad. et honor. aa. severo pu. * <a 398 d.Iiii k.Iul.Nicaeae honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.49.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si haec moniti custodire neglexerint, isdem poenis se quibus actuarios non ambigant subiacere. <a 398 d.Iiii k.Iul.Nicaeae honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.49.7pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Actuarios tam classium urbis constantinopolitanae quam thymelae equorumque curulium civitatum diversarum non aliter nisi, ut consueverat, manus sanxerit principalis, sublimitas tua praecipiat ordinari. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 426 d.X k.Iul.Nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.12.49.7.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profectio irritis his, quae vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret. <a 426 d.X k.Iul.Nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.12.49.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Scriniarios vel numerarios officii magnitudinis tuae iubemus nullatenus in posterum aut mutuam pecuniam sumere aut polliceri cuiquam pro publicis cogi expensis : quos nullam post depositam militiam inquietudinem sustinere volumus. * theodos. et valentin. aa. protogeni pp. * <a xxx >

CJ.12.49.9: Imperator Leo

Nemini licere deinceps iubemus in quacumque militia connumeratio sollicitudinem actuarii subire vel post depositam eandem curam ad militiam adspirare, quatenus inter privatos agens omnique militari privilegio denudatus nihil nundinationis vel fraudis circa commendanda ratiocinia quibus obnoxius est attemptare valeat. * leo a. dioscoro pp. * <a 472? >

CJ.12.49.10pr.: Imperator Zeno

Nulli scriniario liceat pro tempore numerarios plus quam quaternis vicibus, nec his tamen continuandis, adiuvare: idemque hoc super chartulariis praebenda pro tempore numerariis opera observari decernimus, ita ut adiutorum quidem bienii, chartulariorum vero unius anni intervallo continuatio interrumpatur: nulla adiutoribus ad chartulariorum sollicitudinem, quam semel dedignati sunt, descendendi danda licentia: ita ut orientalis quidem tractus pro tempore numerariis non nisi ab his scriniariis, qui intra triginta viros a numerario retro numerandos, asianae vero dioeceseos numerariis non nisi ab his, qui intra quinquaginta a num erario similiter retro numerandos inveniuntur, ponticae vero et thracicae dioeceseos passim et pro suo libitu ex omni multitudine eligendorum adiutorum tribuatur facultas. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486? >

CJ.12.49.10.1: Imperator Zeno

Omnia sane commonitoria vel praeceptiones aut evectiones seu quaelibet publica instrumenta non solum adiutori, verum etiam provinciae illius de qua disponitur tractatori inspiciendi itidemque subscribendi, aliorum quoque, qui una cum eo tractant, in eadem subscriptione mentione habenda, necessitatem incumbere. <a 485486? >

CJ.12.49.10.2: Imperator Zeno

Si quid autem sine hac observatione ex orientali vel asiano vel thracico scrinio fuerit emissum, falsi suspicione non careat: exceptis publicis instrumentis, quae ex scrinio ponticae dioeceseos emittuntur, quod in isdem instrumentis solum numerarium eiusdem dioeceseos eiusque adiutorem et chartularium subscribere magnitudo tua disposuit: ita ut, si quid huius legis fuerit violatum, numerarii quidem tam gradus sui quam sollemnitatum seu solaciorum universi anni iacturam, adiutores vero quinquaginta librarum auri et chartularii quindecim itidem librarum auri poenam subeant. <a 485-486? >

CJ.12.49.11: Imperator Zeno

Officio magnitudinis tuae datis precibus postulante, ut numerariorum actus non in biennium, sed in unum annum statuatur, nostra pietas huiusmodi petitionibus adnuens dispositionem, quae promulgata fuerat super biennio, super uno tantummodo anno revocavit. * zeno a. catoni mag. mil. * <a 485-486? >

CJ.12.49.12pr.: Imperator Anastasius

Per hanc divinam pragmaticam sanctionem decernimus, quod antea, dum tribuni praetoriani dignitas eis, qui in scriniis seu gradibus officii tuae celsitudinis deponunt militiam, praebeatur, custoditum fuisse dignoscitur, hoc super honore quoque comitivae dignitatis eis impertiri, ut sententia pro fine eorum militiae proferenda dignitatis etiam mentionem contineat, haec quoque tantummodo et sine speciali codicillorum vel divinorum apicum sanctione ad eandem dignitatem adipiscendam et privilegia eam sequentia sufficiat: ita tamen, ut primi ordinis comitivam per interlocutionem eiusdem potestatis mereantur cornicularius et primiscrinius et numerarius scrinii macedoniae et scrinii daciae et scrinii operum et scrinii auri. * anastas. a. spartiatio pp.Illyrici. * <a xxx >

CJ.12.49.12.1: Imperator Anastasius

Hoc eodem in his etiam, qui post novellam dispositionem divae memoriae zenonis, quae de isdem personis loquitur, deposuerunt militiam, obtinente. <a xxx >

CJ.12.50.0. De cursu publico angariis et parangariis.

CJ.12.50.1: Imperator Constantinus

Equos, qui publico cursui deputati sunt, non lignis vel fustibus, sed flagellis tantummodo agitari decernimus: poena non defutura contra eum, qui aliter fecerit. * const. a. ad titianum. * <a 316 d.Prid.Id.Mai.Sabino et rufino conss.>

CJ.12.50.2pr.: Imperator Constantinus

Praesidibus et rationalibus ceterisque, quibus propterea res publica et annonas et alimenta pecoribus subministrat, usurpandi paraveredi licentia derogetur. * const. a. ad acyndinum pp. * <a 326 pp.Xv.K.Mart.Constantino.A.Vii et constantio c.Conss.>

CJ.12.50.2.1: Imperator Constantinus

Sed nec alia via eundi quisquam habeat facultatem, nisi per quam cursus publicus stare dignoscitur: excepta videlicet tua sublimissima sede, cui cursus publicus et proficiscendi per eum licentia et ubi ratio exegerit praesto est. <a 326 pp.Xv.K.Mart.Constantino.A.Vii et constantio c.Conss.>

CJ.12.50.3pr.: Imperator Constantius

Evectiones ab omnibus postulentur, et tam iudices quam custodes publici cursus minime transire patiantur, antequam seriem evectionis adspexerint. * constantius a. ad taurum pp. * <a 357 d.Viii k.Iul.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.12.50.3.1: Imperator Constantius

Quod si quis putaverit resistendum et sine evectione iter facere detegitur, vel ultra tempus quod evectioni insertum est publico cursu uti conatus sit, ubi repertus fuerit, eundem iussimus detineri et, si quidem dignitate praeditus sit, de eius nomine ad prudentiam tuam et ad illustrem virum comitem et magistrum officiorum referri. adversus ceteros vero protinus indignatio competens exercenda est, quos sinceritas tua pro loco graduque militiae ibidem coerceri posse crediderit. <a 357 d.Viii k.Iul.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>

CJ.12.50.4pr.: Imperator Julianus

Parhippum eum videri et habendum esse, si quis usurpato uno vel duobus veredis, quos solos evectio continebit. alterum tertiumve extra ordinem commoveat. * iul. a. ad mamertinum pp. * <a 362 d. v id. sept. mamertino et nevitta conss.>

CJ.12.50.4.1: Imperator Julianus

Nihil autem interesse debet nec ad crimen vocari, utrum agens in rebus suo anne mulionis itineris subiugando, modo evectionis datae formam et licentiam non excedat. <a 362 d. v id. sept. mamertino et nevitta conss.>

CJ.12.50.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis per publicum cursum iter faciens cuiuscumque dignitatis vel militiae ab itinere recto deverterit, poena in eum competens proferatur. * valentin. et valens aa. ad symmachum correctorem lucaniae et brittiorum.* <a 365 d. viii k. april. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.12.50.6pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Evictionum copiam senatui, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra largita est, ita tamen, ut cum a nobis evocatur aut a clementiae nostrae veneratione discedat. * valentin. et valens et grat. aaa. ad ampelium pu. * <a 371 d. iii id. dec. triveris gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.12.50.6.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si quis ergo posthac contra vetitum sibi cursum publicum illicita temeritate praesumpserit, motum in se nostrae mansuetudinis excitabit. <a 371 d. iii id. dec. triveris gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.12.50.7pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

In omnibus provinciis veredorum pars quarta reparetur. * valentin. et valens et grat. aaa. ad hesperium pp. * <a 377 d. iii k. mart. triveris gratiano a. iiii et merobaude conss.>

CJ.12.50.7.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Stabula autem ut impensis publicis extruantur, contra rationem est, cum provincialium sumptu, in quorum locis stabula constituta sunt, citius arbitremur apparanda et utilius tam publico quam his, quos stercus animalium pro suo solacio habere concedimus. <a 377 d. iii k. mart. triveris gratiano a. iiii et merobaude conss.>

CJ.12.50.8: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Ut agendi itineris possit esse moderatio, deni veredi per dies singulos ex utraque parte dimittantur: poena quinque librarum auri minime defutura contra eos, qui statuta nostra neglexerint. * valens grat. et valentin. aaa. ad ausonium pp. * <a 378 d. xii k. mai. triveris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.12.50.9pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Iudicibus faciendae evectionis copiam denegamus, cum id tantum nostro numini et tuae sedi nec non viro illustri magistro officiorum sit reservandum, cum neque praefecto urbis neque magistris militum neque ducibus neque vicariis nec cuiquam alii praeter memoratas duas potestates hoc a nobis concessum sit. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d. x k. aug. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.12.50.9.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

His enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio praebituri sunt, quos in transmissione publicarum functionum prosecutores viderint constitutos: scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem viginti quinque auri libris, officia vero quinquaginta esse multandos. <a 382 d. x k. aug. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.12.50.10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Gravissimae poenae acerbitate proposita evectionum contractus, animalium quoque publicorum merces et ementis et distrahentis coercitione prohibemus. * grat. valentin. et theodos. aaa. philagrio com. orientis. * <a 382 pp. beryto. d. xii k. oct. antonio et syagrio conss.>

CJ.12.50.11: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullus evectione utatur privatus, tametsi valuerit impetrare. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d. vi non. mart. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>

CJ.12.50.12: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quoniam veredorum quoque cura pari ratione tractanda est, sexaginta libras sella cum frenis, sexaginta itidem averta non transeat: ea condicione, ut, si quis praescripta moderaminis imperatorii libramenta transcenderit, eius sella in frusta caedatur, averta vero fisci viribus deputetur: exceptis auri centenariis, quae necesse est ab hippocomis in solitis sacculis reportari. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. xv k. iul. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>

CJ.12.50.13pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Non patimur hippocomos per eos qui veredis uterentur indigna spoliatione vexari, si quidem nonnulli veredarii saga eorum dicuntur auferre vel praecidere. * valentin. theodos. et arcad. aaa. floro pp. * <a 390 pp. xv k. iul. triveris valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.12.50.13.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quocirca per omnes iudices et curiosos miserabilis removeatur iniuria, scientibus cunctis, quod, si observata non fuerit nostra sanctio, non solum damna resarcire, verum etiam notam et multam qui neglexerit subire cogetur. <a 390 pp. xv k. iul. triveris valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.12.50.14: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Publici cursus exhibitio secundum locorum consuetudinem vel curialibus vel cohortalibus debet committi vel his, qui suo periculo ab eminentissima praefectura sub competenti cautela excipiunt. * valentin. theodos. et arcad. aaa. potamio praef. augustali. * <a 392 d. iii k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.12.50.15: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis vel per unam mutationem veredum superducendum esse crediderit, in quadruplum superductorum animalium pretium fisci viribus inferat. * arcad. et honor. aa. dextro pp. * <a 395 d. xv k. april. mediolano olybrio et probino conss.>

CJ.12.50.16: Imperatores Arcadius, Honorius

His tantummodo utendi cursus publici facultas concessa est, qui legati de diversis gentibus ad nostram clementiam properare festinant. * arcad. et honor. aa. remistheo duci armeniae. * <a 397 d. vi k. mart. constantinopoli caesario et attico conss.>

CJ.12.50.17: Imperatores Arcadius, Honorius

Nemo mulionem mutationibus deputatum vel per sollicitationem vel per receptionem subtrahere audeat, decem libras argenti poenae nomine reformidans inferre. * arcad. et honor. aa. vicentio pp. * <a 398 d. xii k. mart. mediolani honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.50.18: Imperatores Arcadius, Honorius

Animalia publica, dum longe maiore ac periniquo pretio pabula aestimantur per mancipes atque apparitores, aperte vexantur. ne id contingat, sublimitas tua disponat, ut neque pabula mutationibus desint, neque provinciales ultra quam iustitiae sinit ratio praegraventur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 400 d. v k. dec. stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.50.19pr.: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Comperimus provinciales et pabula et pecuniam pro equorum cursualium sollemni ratione conferre et extrinsecus etiam paraveredorum onere praegravari. * arcad. honor. et theodos. a. septimino procons. africae. * <a 403 d. vii k. april. ravennae theodosio a. et rumorido conss.>

CJ.12.50.19.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Provinciarum igitur rectores procurent, ne umquam cursus publicus veniat in querellam et occasio deceptionis curiales vel provinciales animalia indebita praestare compellat. <a 403 d. vii k. april. ravennae theodosio a. et rumorido conss.>

CJ.12.50.20pr.: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Nemo ducum ingressus semel provinciam suam postmodum itineribus faciendis cursu atque angariis ipse sive suum utatur officium, sed expeditionem militarem iumentis propriis exsequantur. * arcad. honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a 407 d. iiii non. aug. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.12.50.20.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

De cohortalinis etiam officiis eadem lege sancimus, ne quis ex his per provinciam suam discurrens veredo uti conetur in posterum, cum sacra prohibitum sanctione cognoscant. <a 407 d. iiii non. aug. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.12.50.20.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Quod si quis ducum vel apparitorum vel cohortalium temerario animo ea quae decernimus contemnenda putaverit, per singula animalia quibus usus fuerit singularum librarum auri illatione multabitur. <a 407 d. iiii non. aug. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.12.50.21: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nullus penitus cuiuslibet ordinis seu dignitatis vel sacrosancta ecclesia vel domus regia tempore expeditionis excusationem angariarum seu parangariarum habeat. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440-441 >

CJ.12.50.22pr.: Imperator Leo

Cursum clavularem ab omni orientali tractu nec non ab his civitatibus aliarum regionum, quarum instructio tui culminis meminit, tolli amputarique decernimus, ita tamen, ut in transitu fortissimorum militum ( quando nostra serenitas disposuerit ex aliis ad alia eos loca deduci, evectionesque animalium secundum consuetudinem a nostra fuerint aeternitate consecuti)et in armorum tam confectione quam translatione servata consuetudine, in profectione quin etiam legatorum animalium dominis, qui ea solent accepta mercede locare, praebenda pensio arcae tui culminis imputetur. * leo a. pusaeo pp. * < >

CJ.12.50.22.1: Imperator Leo

Tractorias videlicet animalium super memoratis causis nulli alii iudici, cuiuscumque sit dignitatis, nisi tuo tantummodo culmini faciendi licentiam patere decernimus. < >

CJ.12.50.23pr.: Imperator Anastasius

Iubemus nemini licere cuiuscumque scholae vel officii vel militiae seu condicionis per totius orientalis tractus partes ob quamcumque causam profiscenti seu redeunti supra unum veredum unumque paraveredum, cum evectione tamen iudiciali, movere, nisi specialis ei praestita sit nostrae serenitatis quantitatem animalium continens evectio. * anastas. a. armenio pp. * < >

CJ.12.50.23.1: Imperator Anastasius

Exceptis procul dubio his, qui pecunias publicas devehunt, cum in hac parte sine nostra quoque speciali auctoritate tanta convenit animalia moveri, quanta transvehendae pecuniae summa et eius tuitio deposcit. < >

CJ.12.50.23.2: Imperator Anastasius

Quinquaginta librarum auri condemnatione his feriendis, quicumque nostra iussa quolibet modo seu tempore violaverint seu violare concesserint. < >

CJ.12.51.0. De tractoriis et stativis.

CJ.12.51.1pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Tractoriae cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 392 d.Vii k.Sept constantinopoli arcadio a.Ii et rufino conss. >

CJ.12.51.1.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Nulli vero penitus cum necessariis sibi personis praebeantur, nisi his tantummodo, qui animalia atque equos sacro usui necessarios prosequuntur: ita tamen, ut his dimissis in tractoriarum corpore quinque dierum numerus adscribatur, ut nullus ultra hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam nanciscatur. <a 392 d.Vii k.Sept constantinopoli arcadio a.Ii et rufino conss. >

CJ.12.52.0. De apparitoribus praefectorum praetorio et privilegiis eorum.

CJ.12.52.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Praefecturae cornicularios, qui annis singulis exeunt post transactos corniculos nostram adorare purpuram volumus: quo honore perfunctis, cum iam missionem tenuerint, liberum otium damus, ut ad susceptionem vel cuiuslibet necessitatis officium minime devocentur. * valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. * <a 365 d. iii k.Dec.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.12.52.2pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Praefectianos ad perniciem provincialium exactionibus in provinciis vel potius lucris et quaestibus suis sese immiscere vetamus: praeterea vel horreorum gerere custodiam vel curarum ius atque arbitrium sibi praesumere his denegamus. * valentin. et valens aa. ad zosium praes. epiri novae. * <a 373 d.Xiiii k.Dec.Mediolani valentiniano et valente iiii aa. conss.>

CJ.12.52.2.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Horum si quis praesentis legis temerator existat, volumus eum competenti motu indignatione percelli. <a 373 d.Xiiii k.Dec.Mediolani valentiniano et valente iiii aa. conss.>

CJ.12.52.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cornicularii et primiscrinii, numerarii insuper, qui in officio tuae sublimitatis per ordinem obsequiis militiae terminatis desideratam laborum requiem sortiuntur, pro multis erga rem publicam sudoribus ab omnibus indictionibus tam militarium quam civilium iudicum semper habeantur immunes, et civilium tantum iudicum , non etiam militarium iurisdictioni subiaceant. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp. * <a 444?>

CJ.12.52.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Huic sanctioni addendum esse censemus, ut, si quis praefectianus dum militat vel post depositum cingulum sine testamento quod legibus comprobatur nullisque ab intestato successoribus derelictis fati munus impleverit, omnes eius patrimonii facultates provisione magnificae tuae sedis non fisci viribus, sed arcae tui culminis rationibus vindicentur. <a 444?>

CJ.12.52.3.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Scriniariis autem exceptoribus ceterisque, qui in officio tui culminis merent, cum in legione prima adiutrice nostra militant, audientiam tantummodo in causis in quibus pulsantur tuae celsitudinis deputamus. in provinciis vero commorantes rectoribus earum eos respondere iubemus, nisi publicum officium aliquod eis iniunctum sit. <a 444?>

CJ.12.53.0. De apparitoribus praefecti urbis.

CJ.12.53.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Praeter eos, qui de officio eminentium potestatum numero stipendiorum et curriculis evolutis urbique praefecti serenitatis nostrae annis singulis attingere purpuram venerarique praecepti sunt, nulli prorsus eorum, qui provincialia officia peregerunt, tranquillitatis nostrae muricem adorare sit liberum, omnium suffragiorum obreptione cessante. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. ad principium pp.* <a 385 d. xiiii k. oct. aquileiae arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.12.53.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Quicumque illustris urbanae sedis apparitor clandestina fraude pistorem concusserit, accusatus atque convictus perpetuis paneficii nexibus addicatur. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 417 d. vii k. ian. ravennae honorio a. xi et constantio ii vc. conss.>

CJ.12.54.0. De apparitoribus magistrorum militum et privilegiis eorum.

CJ.12.54.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Qui sese in officiis magistrorum equitum ac peditum militare monstraverint, ab omni nominationis iniuria excusentur. * valentin. et valens aa. ad artemium correctorem. * <a 364 d. xiii k. oct. aquileiae. acc. xv k. nov. salerni divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.12.54.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Qui in officio magistrorum equitum ac peditum militiam sortiti sunt, ordinis sint militaris. * valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. * <a x>

CJ.12.54.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Probari apparitores magisteriae potestatis neque curiales neque cohortales neque censibus volumus adscriptos. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 441 d. prid. non. mart. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.12.54.4pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Numerarios virorum illustrium magistrorum militum tam praesentalium quam orientalium qui ordine stipendiis militiae fuerint decorati, exeuntes tribunis praetorianis partis militaris, sudoribus eorum beneficium deferentes, sociari praecipimus: ita videlicet, ut post completam militiam ab omnibus indictionibus tam militarium quam civilium iudicum semper habeantur immunes. * theodos. et valentin. aa. apollonio mag. mil. praesentali anatolio mag. mil. per orientem.* <a x>

CJ.12.54.4.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Principatus vero munere functos tribunis vigilum militaribus volumus adgregari. <a x>

CJ.12.54.5: Imperator Anastasius

Eos, qui in officiis vestris merentes statutorum tantummodo numero inserti sunt, fori praescriptione muniri, ceteros vero, qui supra huiusmodi numerum militare noscuntur, quasi nec militantes et apud illustrissimas praefecturas et apud clarissimos provinciarum rectores de quolibet pulsari et conveniri et sine cinguli praescriptione respondere negotio sancimus. * anastas. a. magistris mil. * <a x >

CJ.12.55.0. De apparitoribus proconsulis et legati.

CJ.12.55.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Officio, quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec ex ceteris corporibus volumus adgregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos debitis muniis mox iubemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad flavianum procons. africae.* <a 393 d.Non.Oct.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio conss.>

CJ.12.55.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Apparitioni tuae et legatorum quadringentos censuimus deputandos de his dumtaxat , quos sibi esse detractos rei publicae membra non queruntur. * arcad. et honor. aa. victorio procons. africae et dominatori vic. africae.* <a 398 d.Xii k.Iun.Mediolani honorio a.Iiii et eutychiano conss.>

CJ.12.55.3: Imperatores Arcadius, Honorius

In proconsulari provincia officium proconsulare postulet, quod exigere consuevit , nec alienis se partibus impudenter inserat. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d.Iii k.Oct.Altino theodoro vc.Cons.>

CJ.12.56.0. De apparitoribus comitis orientis.

CJ.12.56.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

In officio comitis orientis non amplius quam sescenti apparitores habeantur, quos quidem publicis necessitatibus novimus abunde suppetere. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. orientis. * <a 394 d.Iii k.Ian.Heracliae arcadio iii et honorio ii aa.Conss.>

CJ.12.57.0. De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus.

CJ.12.57.1: Imperator Constantinus

Omnes stationarii neque superexactionem audeant neque carcerem habeant, neve quis personam licet pro manifesto crimine apud se habeat in custodia, sciens quod, si quid tale fuerit commissum, capite puniendus est. * const. a. edicto suo ad afros. * <a 315 pp.Vi id.Mai.Karthagine constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>

CJ.12.57.2pr.: Imperatores Constantius, constans

Nullus iudicum quemquam sine sacra probatoria probare audeat vel provehere. * constantius et constans aa. ad taurum pp. * <a 358 d.Vi k.Iun.Mediolani acc.Viii id.Iul.Datiano et cereale conss.>

CJ.12.57.2.1: Imperatores Constantius, constans

Excipimus tamen officia provincialia cursus publici sollicitudinem sustinentia: nec enim tanto muneri adminiculum denegari publica permittit utilitas. <a 358 d.Vi k.Iun.Mediolani acc.Viii id.Iul.Datiano et cereale conss.>

CJ.12.57.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Solita cohortalibus syriae privilegia, quae a divo diocletiano porrecta sunt atque concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagae, non ad functionem naviculariam devocandos, non invitos curialibus coetibus adscribendos, verum peracto labore militiae, pastus primipili competenti sedulitate functione transacta praerogativam his recusationis offerrimus. * valentin. et valens aa. festo consulari syriae. * <a 365 ? d.Vi non.Oct.Valentiniano et valente aa.Conss.>

CJ.12.57.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Officia rectorum provinciarum tuae magnificentiae litteris volumus admoneri, ut susceptos in officio proprio vel probatos cohortium nomine legionumve privilegiis aestiment inserendos. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad probum pp. * <a 372 d.Xvi k.Iun.Modesto et arintheo conss.>

CJ.12.57.5pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Quicumque per osdroenam primipilarium maiore laetatur numero filiorum, unum loco suo veluti hereditario iure substituat, alterum pro amore patriae edessenae curiae tradat obsequiis, ceteris quam voluerit militiam provisurus. sin autem duos tantum procreaverit, cohorti satisfacere cogatur et curiae. quod si unum procreaverit, eundem ordini patriae restituat, nullo contra hanc formam beneficio valituro. * valentin. et valens et grat. aaa. modesto pp. * <a 375 d.Iii non.Dec.Antiochiae post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >

CJ.12.57.5.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Damus sane licentiam tam patribus eorum quam ipsis, qui huius legis auctoritate civitatum obsequio adgregantur, ut, si quos curiales patrocinio principalium invenerint excusari, in medium proferant, ut et ipsi similibus officiis deputati pareant impetratis. <a 375 d.Iii non.Dec.Antiochiae post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >

CJ.12.57.6pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si apparitor diffugerit criminosus, edictum, quo revocari possit, adiecta condicione legibus subsequatur: cui nisi fuerit satisfactum, merito in latitantem a iudice pro qualitate peccati sententia proferatur. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. ad neoterium pp. * <a 385 d.Prid.Id.Iun.Mediolani arcadio a.Et bautone conss.>

CJ.12.57.6.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Veniam enim talibus non permittimus nec indulgentiis crimina sublevamus. <a 385 d.Prid.Id.Iun.Mediolani arcadio a.Et bautone conss.>

CJ.12.57.7pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Ordinariorum iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum attigerint gradum, nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam primipili pastum digesta ratione compleverint. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 389 d.Iii non.Mai.Mediolani timasio et promoto conss.>

CJ.12.57.7.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quod si ante debitum locum, qui huic functioni habetur obnoxius, vel aegri corporis labem vel defessae senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilio debetur expenderit. <a 389 d.Iii non.Mai.Mediolani timasio et promoto conss.>

CJ.12.57.7.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Eos etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni volumus subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debetur, nihil ex eorum facultatibus subtrahatur. <a 389 d.Iii non.Mai.Mediolani timasio et promoto conss.>

CJ.12.57.8: Imperatores Arcadius, Honorius

Speciebus primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio servetur, quae in venalibus publicis poterit reperiri. * arcad. et honor. aa. euthymio vic. asiae. * <a 396 d.V k.Mart.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

CJ.12.57.9pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Per illyricum, in quo plurima ac maxima necessitatum publicarum emolumenta officiis constat praesidalibus expediri, centeni numero singulis iudicibus obsecundent: nec ultra hunc modum vel ad militiam ullus adspiret vel coniventia iudicum perseveret. * arcad. et honor. aa. clearcho pp. illyrici. * <a xxx >

CJ.12.57.9.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Adhibendi autem sunt ad huiusmodi ministeriorum obsequia non illi, qui vano militiae nomine immania lucra sectentur, sed qui necessitatem officii sollicitudinibus debitis exsequantur. <a xxx >

CJ.12.57.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Quicumque ad chartas vel tabulas vel quodcumque aliud ministerium cohortalis optaverit, non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis receptum primitus fuerit: poena proposita his, qui contra statuta caelestia crediderint suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. anthemio pp. * <a 407 d. xvi k. april. constantinopoli honorio vii et theodosio iterum aa. conss.>

CJ.12.57.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis ex grege cohortalinorum urguente criminis insectatione stipendiis fuerit exemptus, aut otio traditus quietis artibus immoretur, aut si ad pristina sacramenta precum miseratione maluerit repedare, indultum nostrae maiestatis oraculum amplissimae tuae sedi offerat adlegandum. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 415 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>

CJ.12.57.12pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam adspiraverit dignitatem, spoliatus omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur: liberis etiam in tali eius condicione susceptis fortunae patriae mancipandis. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d. iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss.>

CJ.12.57.12.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis ex his ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione temporis muniatur praeter eam scilicet, quae ex quadraginta annis colligitur: sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare. <a 436 d. iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss.>

CJ.12.57.12.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed nec ad aliam cohortalinus vel cohortalini filius audeat adspirare fortunam, cui maiorum suorum exempla praeiudicant. <a 436 d. iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss.>

CJ.12.57.12.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed etiam cunctos, qui diversarum rerum negotiationibus detinentur, trapezitas scilicet vel gemmarum argentique vestiumve venditores, apothecarios etiam ceterosque institores aliarum mercium quibuscumque ergasteriis adhaerentes iubemus a provincialibus officiis removeri, ut omnis honor atque militia contagione huiusmodi segregetur. <a 436 d. iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss.>

CJ.12.57.13pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nullum ex primipilaribus, nullum ex principe cohortalis officii vel ad aliam posse militiam adspirare vel ministeriis sibi contra publicam utilitatem blandiri vel ad quamlibet aliam dignitatem ad praeiudicium praeteriti status accedere concedimus. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 ? >

CJ.12.57.13.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si contra hanc tam saluberrimam formam vel responsa caelestia quaedam militia aut dignitas audacter eliciatur, pro ingestis haberi, etiamsi speciali adnotatione nostrae indulgentiae eam obtinuisse videatur, nec adsertionem ei quoquo modo patere, qui se memoratis artibus publicae studet commoditati subtrahere, sed statim civitatis unde oriundus est curiae tradi praecipimus. <a 442 ? >

CJ.12.57.14pr.: Imperator Leo

Quisquis cohortalibus adhuc obsequiis obligatus vel regimen provinciae vel cingulum cuiuslibet militiae dignitatisve quoquo modo meruit, ante omnia contra licitum usurpatis impetratisve careat, etiamsi ultronea nostra liberalitate ius gerendae provinciae vel militiae seu dignitatis cuiuspiam sibi iactaverit fuisse delatum. * leo a. constantino pp. * <a 471 d. vi k. ian. constantinopoli leone a. iiii et probiano conss.>

CJ.12.57.14.1: Imperator Leo

Dehinc universis solaciis condicionis quam spreverat defraudatus, ne quid eorum omnino per se vel interpositam personam possit adquirere, primipili tantum munus implere cogatur: mox curialibus civitatis, in qua natus est, in diem vitae suae functionibus inhaesurus, ita scilicet, ut etiam ii, qui post impletam talem militiam quodlibet militiae dignitatisve genus adfectaverint, curiae patriae suae restituantur. <a 471 d. vi k. ian. constantinopoli leone a. iiii et probiano conss.>

CJ.12.58.0. De apparitoribus praefecti annonae.

CJ.12.58.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Apparitores urbanae praefecturae annonario officio se non inserant, sed apparitorum aemulatione secreta ministerio suo annonae praefectura fungatur. * valens grat. et valentin. aaa. rufino pu. * <a 376 d. iii id. iul. valente a. v et valentiniano iuniore conss.>

CJ.12.58.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Praefectus annonae canonem, qui ad officium suum pertinet, per compulsores suos exigat, et cum officio suo retineatur obnoxius, qui ad implendum canonem devotionis suae exactionem non ostenderit. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 ? >

CJ.12.59.0. De diversis officiis et apparitoribus iudicum et probatoriis eorum.

CJ.12.59.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Si quando praefectus praetorio vel vicarius aut rector provinciae significaverit eum, qui chartis ac ratiociniis publicis invenitur obnoxius, ad praeposituram castri ac militum transisse, retractus illi adsignetur officio, a quo ad necessitatem praestandi ratiocinii devocatur: in reiecti vero locum is potissimum destinetur, cui meritorum adstipulentur insignia. * valentin. valens et grat. aaa. ad severum mag. mil. * <a 371 d. x k. ian. gratiano a. ii et probo conss.>

CJ.12.59.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullus ex his, quos claruerit militia resolutos, indebita denuo sacramenta sine augustis adfatibus suscipiat. si quis autem id per obreptionem forte meruerit, quinque librarum auri multetur incommodo. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eusignium pp. * <a 386 d. prid. id. iul. mediolani honorio np. et euodio conss.>

CJ.12.59.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullus apparitor amplitudinis tuae vel de officiis palatinis ad eam provinciam, ex qua oriundus est vel in qua collocaverit larem, vel qui iam in huiusmodi officio fuerit commoratus, obtentu publicae necessitatis vel exsecutor privati negotii dirigatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eusignium pp. * <a 386 d. iii non. dec. mediolani honorio np. et euodio conss.>

CJ.12.59.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Etenim officii celsitudinis tuae primiscrinius tres libras auri fisci utilitatibus sine dilatione persolvet, si statuta fuerint temerata: apparitor vero qui huic se muneri passus est deputari, militia spoliabitur. <a 386 d. iii non. dec. mediolani honorio np. et euodio conss.>

CJ.12.59.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Haec vero poena etiam ceteris inrogata est, ut, si domesticus aut protector, strator vel agens in rebus vel palatinus utriusque officii vel ad eandem provinciam, in qua natus est, vel ad eam, in qua collocarit larem, cum huiusmodi usurpatione perrexerit, matriculis quidem exemptus ipse, qui se voluit mitti, auri libram unam fisci viribus inferre cogetur, adiutores vero officiorum palatinorum ac numerarii comitum illustrium virorum sive actuarii libram fisci viribus solvant, nisi statuta fuerint custodita. <a 386 d. iii non. dec. mediolani honorio np. et euodio conss.>

CJ.12.59.4: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Qui vel exiguam rei familiaris substantiam habent, militare in apparitorum numero non vetentur. * theodos. arcad. et honor. aaa. silvano duci et correctori limitiitis tripolitani.* <a 393 d. vi k. april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.12.59.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Quicumque apparitores ob culpam vel neglegentiam fuerint iudicato distincti, ad nullam militiam adspirandi habeant facultatem: nec ex rescripto his ullus aditus reseretur, quos congruit poenae gravissimae subiugari, si contra inhibita quoque sacratissimis constitutis adspirare contempserint. * honor. et theodos. aa. graccho pu. * <a 415 d. viii k. aug. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss.>

CJ.12.59.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In his officiis, id est virorum spectabilium proconsulis asiae comitis orientis praefecti augustalis et vicariorum, quos etiam monuimus sub viginti interminatione librarum auri, nemo aliter admittatur, nisi eum emissa ex sacris scriniis probatoria consecrarit. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 426 d. x k. iul. nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.12.59.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto irritis his quae vetita contrectavit etiam congruam indignationem incurret. <a 426 d. x k. iul. nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.12.59.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ad splendidioris militiae privilegia, posteaquam priorem continuo labore compleverint, eos venientes admittimus, qui ea voto adipiscendi honoris crediderint expetenda, non eos, qui studio exercendae cupiditatis ambierint, ut velut in meliore fortuna positi aut ea scelera quae prius commusisse doceantur occultent aut alia deinceps possint impune committere. * theodos. et valentin. aa. anatolio mag. mil. * <a 438-443 >

CJ.12.59.8: Imperator Leo

Viros spectabiles duces eorumque apparitores nec non limitaneos castrorumque praepositos tantummodo ex sublimis tui iudicii sententia conveniri nec aliis subiacere iudicibus praecipimus: illustribus scilicet ac magnificis viris magistris militum consuetudine ac potestate, si qua ad limites aliquos orientis thraciarum et illyrici ex longo tempore hactenus obtinuit, reservata. * leo a. iohanni mag. off. * <a xxx >

CJ.12.59.9pr.: Imperator Leo

Probatorias memorialium et agentium in rebus, ceterorum nihilo minus apparitorum praetorianae per orientem amplissimae praefecturae, eorum etiam, qui in diversorum iudicum officiis numerantur, ex sacris probatoriis solito more militiae sacramenta sortiri decernimus, non passim nec licenter solis auctoritatibus vel sacrarum litterarum exemplaribus: sed ex authenticis tantum sacris probatoriis manu nostra subscriptis et nostro arbitrio praestandis, ita ut nullus his dolus aut fraus possit adnecti, de his etiam, qui sunt verae et catholicae fidei, iubemus admitti. * leo a. hilariano mag. off. * <a 470 ?>

CJ.12.59.9.1: Imperator Leo

Aliter vero militantes, nisi ex his sint, quos solis auctoritatibus apparitioni adgregari vetusta consuetudo perdocuit, detecta fraude cuiuscumque accusandi studio non solum mendaci carere militia, sed etiam proscriptionis stilum subire decernimus et bonorum omnium amissione multamus. <a 470 ?>

CJ.12.59.10pr.: Imperator Leo

Hac sanctione decernimus, ut in posterum nemini licentia sit edendi exemplaria his, qui sociandi sunt cuicumque militiae, quam sine divinis probatoriis adipisci non possunt, sed periculo primatum uniuscuiusque officii ipsas authenticas sacras, quae divinam nostrae pietatis continent adnotationem, cum subscriptione administrantium, sub quorum iurisdictione consistunt, his qui militare volunt praestari: exemplaribus videlicet earum cum subscriptione eorundem iudicum apud singula quoque officia, prout convenit, reservandis. * leo a. erythrio pp. * <a xxx >

CJ.12.59.10.1: Imperator Leo

Quamvis autem manifestum sit de huiusmodi probatoriarum observatione excepta esse certorum iudicum officia, tamen ne ullius ignorantiae relinquatur occasio, omnium officiorum, quibus necesse est per sacras probatorias militiae sociari, notitiam in sacris apicibus subdendam esse censuimus. <a xxx >

CJ.12.59.10.2: Imperator Leo

Sub hac igitur observatione omnes, qui sive in hoc sacro palatio nostro sive in aliis quibuscumque officiis deinceps militare cupiunt, qui tamen, ut dictum est, non possunt pro tenore sacrarum constitutionum vel vetere consuetudine nisi praecedentibus sacris probatoriis militiae sociari, sicut subnexa notitia demonstrat, adipisci praecipimus: scientibus his, qui ex aliqua parte praesentis nostrae serenitatis legis formam conventia vel neglegentia quadam colludere temptaverint, non tantum amissione bonorum omnium, sed etiam capitis periculo utpote criminis falsitatis obnoxios semet esse plectendos. <a xxx >

CJ.12.59.10.3: Imperator Leo

Et est notitia. scrinii memoriae probatoriae agentium in rebus, palatinorum largitionum, palatinorum rerum privatarum partis augustae. <a xxx >

CJ.12.59.10.4: Imperator Leo

Item scrinii sacrarum epistularum sic: in officiis virorum illustrium praefectorum praetorio orientis et illyrici et urbis, officii proconsulum asiae et achaiae, officii praefecti augustalis, officii comitis orientis, officii comitis divinarum domorum, officii vicariorum thraciae ponti asiae et macedoniae et thesauriensium classis. <a xxx >

CJ.12.59.10.5: Imperator Leo

Item scrinii sacrorum libellorum: officii virorum illustrium magistrorum militum utriusque militiae in praesenti, orientis et illyrici, invitatorum, admissionalium, memorialium omniumque paedagogorum, cellariorum, mensorum, lampadariorum eorum, qui sacris scriniis deputati sunt, decanorum partis augustae, cursorum partis augustae, officii virorum spectabilium ducum palaestinae, mesopotamiae, novi limitis phoenices, osrhoenae, syriae et augustae euphratensis, arabiae et thebaidis, libyae, pentapoleos, utriusque armeniae, utriusque ponti, scythiae, mysiae primae, secundae, daciae, pannoniae, officii virorum spectabilium comitum aegypti, pamphyliae, isauriae, lycaoniae et pisidiae. <a xxx >

CJ.12.60.0. De exsecutoribus et exactoribus.

CJ.12.60.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Ne per diversas provinciarum partes aut palatinus exactor accederet aut illustrium virorum apparitor vagaretur vel militaris terror inferret formidinem, hac lege sancimus, ut omnis memoratis intentio ad provinciae rectorem sit, cum eo agant, illo insistente disponente et agnoscente suo periculo rem peragant et impleant universa. * arcad. et honor. aa. ad provinciales et ad proconsules. * <a 395 d. xvii k. iul. mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.12.60.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quicumque e palatio nostro cuiuslibet tituli ad provincias commeaverit compulsor exactor admonitor portitorve praecepti, agens in rebus vel palatinus vel apparitor illustrium potestatum, hoc tantum potestatis adripiat, quod mandatum curae suae specialiter approbatur, nec quod iniunctum alteri fuit collegii iure praesumat, ne, dum hoc sibi invicem mutui officii licentia partiuntur, agant cuncti, quod singulis credebatur. * arcad. et honor. aa. andromacho pp. * <a 395 d. prid. id. iu. mediolani olybrio et probino conss.>

CJ.12.60.3pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Sive ex praetoriano officio sive illustris comitivae sedis largitionum nec non et rei privatae nostrae vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem profligandam quis fuerit destinatus, sciat intra anni metas debere collectis ratiociniis ad proprium iudicem remeare eique suam efficaciam ostendere, quid eius instantia exactum fuerit quidve in debitis habetur vel penes quos resederit vel cuius culpa aut causa in eadem provincia fuerit derelictum. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 416 d.X k.Oct.Ravennae theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.12.60.3.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si exacto spatio anni eius regionis visceribus praedator insidens deprehensus fuerit remorari, tunc absolutus cingulo militia abicietur, primoribus eius militiae decem librarum auri multa proposita. <a 416 d.X k.Oct.Ravennae theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.12.60.3.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Si redire dissimulet, per vices officiorum ligatus ferreis nexibus cura provincialis officii ad debitum mittatur examen nec ei liberum sit, ut hoc se privilegio aut occasione defendat, quod sibi aliud negotium vel aliam necessitatem post iniunctam esse causetur, cum isdem licentiam auferamus in eadem provincia continuare exactionem. <a 416 d.X k.Oct.Ravennae theodosio a.Vii et palladio conss.>

CJ.12.60.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Nullam possessionem alterius pro alienis debitis publicis sive privatis praecipimus conveniri. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 422 d.V id.Iul.Ravennae honorio xiii et theodosio x aa.Conss.>

CJ.12.60.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Contra nostra praecepta si quisquam vetito ausu exsecutor audebit, licebit provinciae moderatori eundem correptum ad sublimitatis tuae iudicium sub prosecutione dirigere, licebit provinciali, etsi probatur obnoxius, exsecutoris contra vetitum exactionem sibi vindicantis temeritatem legitime repellere. * theodos. et valentin. aa. volusiano pp. * <a 429 a.Iii k.Mart.Ravennae post cons.Felicis et tauri vv.Cc.>

CJ.12.60.6pr.: Imperator Zeno

Sancimus, ut eum, cui ex iudicio tui culminis quocumque modo sive studio numerariorum aut tractatorum vel ipsorum iussu, qui pro tempore amplissimae tuae sedis administrationem suscipiunt, exactio publicarum pecuniarum iniungatur, minime prius liceat aliam sollicitudinem gerendam suscipere, antequam reversus iniunctae sibi causae responsum praebuerit. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486 ? >

CJ.12.60.6.1: Imperator Zeno

Si tamen ita sors tulerit, ut in ea provincia, ad quam exsequendi causa publici negotii aliquis proficiscitur, alia quoque causa sit exsequenda, non prohiberi unum eundemque exsecutorem ab hac urbe regia proficiscentem duorum simul, non plurium negotiorum exsecutionem suscipere, dum ipsi quoque tertii negotii non sit iniungendi, antequam superioribus responsum portaverit. <a 485-486 ? >

CJ.12.60.6.2: Imperator Zeno

Exsecutoribus his, qui secundam, si non simul duas, vel etiam tertiam causam passi fuerint exsequendam suscipere, non solum cinguli et bonorum suorum amissionem, verum etiam perpetui exsilii supplicium subituris. <a 485-486 ? >

CJ.12.60.6.3: Imperator Zeno

Eandemque hanc poenam numerarium quoque et eius adiutores, ad quorum curam quod violatum est pertinet, formidare. <a 485-486 ? >

CJ.12.61.0. De lucris advocatorum et concussionibus officiorum sive apparitorum.

CJ.12.61.1: Imperator Constantinus

Si quis se a ducenariis vel centenariis vel fisci advocatis laesum esse cognoscit, adire iudicia et probare iniuriam non moretur, ut in eum qui convictus fuerit competenti severitate vindicetur. * constant. a. procons. africae. * <a 314. 315 d. vi id. nov. triveris. acc. xv k. mart. karthagine constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.12.61.2pr.: Imperator Constantius

Praeter sollemnes et canonicas pensitationes multa a provincialibus indignissime postulantur ab officialibus et scholasticis non modo in civitatibus singulis, sed et mansionibus, dum ipsis et animalibus eorundem alimoniae sine pretio ministrantur. * constantius a. eubulidae vic. africae. * <a 344 d. iii k. iul. leontio et sallustio conss.>

CJ.12.61.2.1: Imperator Constantius

Provinciales itaque cuncti iudices tueantur nec iniurias inultas transire permittant. <a 344 d. iii k. iul. leontio et sallustio conss.>

CJ.12.61.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Quotiens compulsor arguitur in depraedatione convictus, etiam non consulta clementia nostra poenam subeat legibus competentem. * arcad. et honor. aa. pompeiano procons. africae. * <a 400 d. prid. k. ian. mediolani stilichone et aureliano conss.>

CJ.12.61.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Curialibus et naviculariis omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil apparitoribus universorum iudicum liceat, quod ad praedam provinciarum pertinet. * honor. et theodos. aa. hadriano pp. * < >

CJ.12.62.0. De primipilo.

CJ.12.62.1: Imperatores valer., gallien.

Commoda primipilatus post administrationem deberi incipiunt, et si is, qui ea percipere debuit, prius rebus humanis eximatur, heredibus petitio salva sit. * valer. et gallien. aa. domitio. * < >

CJ.12.62.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Obtentu nominis primipili civiles actiones ad alios iudices transferendae non sunt. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * < >

CJ.12.62.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Utilitas publica praeferenda est privatorum contractibus: et ideo si constiterit fisco satisfactum esse ob causam primipili, poteris obligatam tibi possessionem dotis titulo petere, ut satis doti fieri possit. * diocl. et maxim. aa. domnae. * < >

CJ.12.62.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum ex sola primipili causa liberos, etiam si patribus heredes non existant, teneri divus aurelianus sanxerit, si neque successistis patri vestro nec quicquam ex bonis eius tenetis, consequens est a paternis creditoribus vos non conveniri. * diocl. et maxim. aa. dionysio. * < >

CJ.12.63.0. Publicae laetitiae vel consulum nuntiatores vel insinuatores constitutionum et aliarum sacrarum vel iudicialium litterarum ex descriptione vel ab invitis ne quid accipiant immodicum.

CJ.12.63.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quidquid nostrorum umquam nuntiari coeperit prosperorum, bella si desinent, si oriuntur victoriae, fastis si honor datus fuerit regalium trabearum, compositae pacis si erit efferenda tranquillitas, sacros vultus inhiantibus si forte populis inferimus, haec sine immodico pretio nuntiari excipique sancimus. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 383 d. iiii non. febr. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.12.63.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Gerulum iubemus esse castissimum: indices nummarios esse prohibemus: iudices statuimus esse sollicitos, ne turpi colludio quaeratur ex miseris pretium gaudiorum. <a 383 d. iiii non. febr. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.12.63.1.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quod si id sacrilega fuerit dissimulatione violatum, et accipientem pudoris fortunarumque manebit excidium et cogentem par poena multabit et officium triginta librarum auri vexatione quatiatur. <a 383 d. iiii non. febr. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com