Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

IUSTINUS FLAVIUS IUNIOR AUGUSTUS - DIGESTAE (LIBER XLVIII)


Liber duodequinquagesimus

Dig.48.1.0. De publicis iudiciis.
Macer 1 de publ. iudic.
Non omnia iudicia, in quibus crimen vertitur, et publica sunt, sed ea tantum, quae ex legibus iudiciorum publicorum veniunt, ut iulia maiestatis, iulia de adulteriis, cornelia de sicariis et veneficis, pompeia parricidii, iulia peculatus, cornelia de testamentis, iulia de vi privata, iulia de vi publica, iulia ambitus, iulia repetundarum, iulia de annona.

Dig.48.1.2
Paulus 15 ad ed. praet.
Publicorum iudiciorum quaedam capitalia sunt, quaedam non capitalia. capitalia sunt, ex quibus poena mors aut exilium est, hoc est aquae et ignis interdictio: per has enim poenas eximitur caput de civitate. nam cetera non exilia, sed relegationes proprie dicuntur: tunc enim civitas retinetur. non capitalia sunt, ex quibus pecuniaria aut in corpus aliqua coercitio poena est.

Dig.48.1.3
Ulpianus 35 ad sab.
Publica accusatio reo vel rea ante defunctis permittitur.

Dig.48.1.4
Paulus 37 ad ed.
Interdum evenit, ut praeiudicium iudicio publico fiat, sicut in actione legis aquiliae et furti et vi bonorum raptorum et interdicto unde vi et de tabulis testamenti exhibendis: nam in his de re familiari agitur.

Dig.48.1.5pr.
Ulpianus 8 disp.
Is qui reus factus est purgare se debet nec ante potest accusare, quam fuerit excusatus: constitutionibus enim observatur, ut non relatione criminum, sed innocentia reus purgetur.

Dig.48.1.5.1
Ulpianus 8 disp.
Illud incertum est, utrum ita demum accusare potest, si fuerit liberatus, an et si poenam subierit: est enim constitutum ab imperatore nostro et divo patre eius post damnationem accusationem quem inchoare non posse. sed hoc puto ad eos demum pertinere, qui vel civitatem vel libertatem amiserunt.

Dig.48.1.5.2
Ulpianus 8 disp.
Inchoatas plane delationes ante damnationem implere eis et post damnationem permissum est.

Dig.48.1.6
Marcianus 14 inst.
Defuncto eo, qui reus fuit criminis, et poena extincta in quacumque causa criminis extincti debet is cognoscere, cuius de pecuniaria re cognitio est.

Dig.48.1.7
Macer 2 iudic. publ.
Infamem non ex omni crimine sententia facit, sed ex eo, quod iudicii publici causam habuit. itaque ex eo crimine, quod iudicii publici non fuit, damnatum infamia non sequetur, nisi id crimen ex ea actione fuit, quae etiam in privato iudicio infamiam condemnato importat, veluti furti, vi bonorum raptorum, iniuriarum.

Dig.48.1.8
Paulus l.S. de iudic. publ.
Ordo exercendorum publicorum capitalium in usu esse desiit, durante tamen poena legum, cum extra ordinem crimina probantur.

Dig.48.1.9
Marcianus 1 de iudic. publ.
Sciendum est, si in capitali causa suum servum reum crimine factum quis non defenderit, non eum pro derelicto haberi, et ideo, si absolutus fuerit, non liberum fieri, sed manere domini.

Dig.48.1.10
Papinianus 2 def.
Inter accusatorem et reum cognitione suscepta excusatio pro absente iustis rationibus admittitur: nec per triduum per singulos dies ter citatus reus damnetur vel de accusatoris absentis praesente reo calumnia pronuntietur.

Dig.48.1.11
Maecenatus 10 de iudic. publ.
Servus per procuratorem domini aeque ac per dominum defendi potest.

Dig.48.1.12pr.
Modestinus 3 de poen.
Custodias auditurus tam clarissimos viros quam patronos causarum, si omnes in civitate provinciae quam regit agunt, adhibere debet.

Dig.48.1.12.1
Modestinus 3 de poen.
Et feriatis diebus custodias audiri posse rescriptum est, ita ut innoxios dimittat et nocentes, qui duriorem animadversionem indigent, differat.

Dig.48.1.13pr.
Papinianus 15 resp.
Accusatore defuncto res ab alio, iudicante praeside provinciae, peragi potest.

Dig.48.1.13.1
Papinianus 15 resp.
Ad crimen iudicii publici persequendum frustra procurator intervenit, multoque magis ad defendendum: sed excusationes absentium ex senatus consulto iudicibus allegantur et, si iustam rationem habeant, sententia differtur.

Dig.48.1.14
Papinianus 16 resp.
Generi servis a socero veneficii accusatis praeses provinciae patrem calumniam intulisse pronuntiaverat. inter infames patrem defunctae non habendum respondi, quoniam et si publicum iudicium inter liberos de morte filiae constitisset, citra periculum pater vindicaretur.

Dig.48.2.0. De accusationibus et inscriptionibus.

Dig.48.2.1
Pomponius 1 ad sab.
Non est permissum mulieri publico iudicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentium liberorumque et patroni et patronae et eorum filii filiae nepotis neptis mortem exequatur.

Dig.48.2.2pr.
Papinianus 1 de adult.
Certis ex causis concessa est mulieribus publica accusatio, veluti si mortem exequantur eorum earumque, in quos ex lege testimonium publicorum invitae non dicunt. idem et in lege cornelia testamentaria senatus statuit: sed et de testamento paterni liberti vel materni mulieribus publico iudicio dicere permissum est.

Dig.48.2.2.1
Papinianus 1 de adult.
Pupillis ex consilio tutorum patris mortem, item pupillae avi sui mortem exequi concessum est. lege autem testamentaria nam de patris quidem testamento pupillis agere divus vespasianus permisit: sed quasi non exhibeantur tabulae, per interdictum possunt experiri.

Dig.48.2.3pr.
Paulus 3 de adult.
Libellorum inscriptionis conceptio talis est. " consul et dies. apud illum praetorem vel proconsulem lucius titius professus est se maeviam lege iulia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum gaio seio in civitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis adulterium commisisse". utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis: hoc enim lege iulia publicorum cavetur et generaliter praecipitur omnibus, qui reum aliquem deferunt: neque autem diem neque horam invitus comprehendet.

Dig.48.2.3.1
Paulus 3 de adult.
Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur et ex integro repetendi reum potestas fiet.

Dig.48.2.3.2
Paulus 3 de adult.
Item subscribere debebit is qui dat libellos se professum esse, vel alius pro eo, si litteras nesciat.

Dig.48.2.3.3
Paulus 3 de adult.
Sed et si aliud crimen obiciat, veluti quod domum suam praebuit, ut stuprum mater familias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libellis comprehendendum erit.

Dig.48.2.3.4
Paulus 3 de adult.
Si accusator decesserit aliave quae causa ei impedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile, nomen rei aboletur postulante reo: idque et lege iulia de vi et senatus consulto cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum. sed intra quod tempus, videbimus: et utique triginta dies utiles observandi sunt.

Dig.48.2.4
Ulpianus 2 de adult.
Is, qui iudicio publico damnatus est, ius accusandi non habet, nisi liberorum vel patronorum suorum mortem eo iudicio vel rem suam exequatur. sed et calumnia notatis ius accusandi ademptum est, item his, qui cum bestiis depugnandi causa in harenam intromissi sunt, quive artem ludicram vel lenocinium fecerint, quive praevaricationis calumniaeve causa quid fecisse iudicio publico pronuntiatus erit, quive ob accusandum negotiumve cui facessendum pecuniam accepisse iudicatus erit.

Dig.48.2.5
Ulpianus 3 de adult.
Servos quoque adulterii posse accusari nulla dubitatio est: sed qui prohibentur adulterii liberos homines accusare, idem servos quoque prohibebuntur. sed ex rescripto divi marci etiam adversus proprium servum accusationem instituere dominus potest. post hoc igitur rescriptum accusandi necessitas incumbet domino servum suum: ceterum iuste mulier nupta praescriptione utetur.

Dig.48.2.6
Ulpianus 2 de off. procons.
Levia crimina audire et discutere de plano proconsulem oportet et vel liberare eos, quibus obiciuntur, vel fustibus castigare vel flagellis servos verberare.

Dig.48.2.7pr.
Ulpianus 7 de off. procons.
Si cui crimen obiciatur, praecedere debet crimen subscriptio. quae res ad id inventa est, ne facile quis prosiliat ad accusationem, cum sciat inultam sibi accusationem non futuram.

Dig.48.2.7.1
Ulpianus 7 de off. procons.
Cavent itaque singuli, quod crimen obiciant, et praeterea perseveraturos se in crimine usque ad sententiam.

Dig.48.2.7.2
Ulpianus 7 de off. procons.
Isdem criminibus, quibus quis liberatus est, non debet praeses pati eundem accusari, et ita divus pius salvio valenti rescripsit: sed hoc, utrum ab eodem an nec ab alio accusari possit, videndum est. et putem, quoniam res inter alios iudicatae alii non praeiudicant, si is, qui nunc accusator exstitit, suum dolorem persequatur doceatque ignorasse se accusationem ab alio institutam, magna ex causa admitti eum ad accusationem debere.

Dig.48.2.7.3
Ulpianus 7 de off. procons.
Si tamen alio crimine postuletur ab eodem, qui in alio crimine eum calumniatus est, puto non facile admittendum eum qui semel calumniatus sit: quamvis filium accusatoris admitti oportere aliam accusationem instituentem adversus eum, quem pater accusaverat divus pius iulio candido rescripsit.

Dig.48.2.7.4
Ulpianus 7 de off. procons.
Idem imperator rescripsit servos ibi puniendos, ubi deliquisse arguantur, dominumque eorum, si velit eos defendere, non posse revocare in provinciam suam, sed ibi oportere defendere, ubi deliquerint.

Dig.48.2.7.5
Ulpianus 7 de off. procons.
Cum sacrilegium admissum esset in aliqua provincia, deinde in alia minus crimen, divus pius pontio proculo rescripsit, postquam cognoverit de crimine in sua provincia admisso, ut reum in eam provinciam remitteret, ubi sacrilegium admisit.

Dig.48.2.8
Macer 2 de publ. iudic.
Qui accusare possunt, intellegemus, si scierimus, qui non possunt. itaque prohibentur accusare alii propter sexum vel aetatem, ut mulier, ut pupillus: alii propter sacramentum, ut qui stipendium merent: alii propter magistratum potestatemve, in qua agentes sine fraude in ius evocari non possunt: alii propter delictum proprium, ut infames: alii propter turpem quaestum, ut qui duo iudicia adversus duos reos subscripta habent nummosve ob accusandum vel non accusandum acceperint: alii propter condicionem suam, ut libertini contra patronos:

Dig.48.2.9
Paulus 5 sent.
Alii propter suspicionem calumniae, ut illi, qui falsum testimonium subornati dixerunt:

Dig.48.2.10
Hermogenianus 6 iuris epit.
Nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent.

Dig.48.2.11pr.
Macer 2 de publ. iudic.
Hi tamen omnes, si suam iniuriam exequantur mortemve propinquorum defendent, ab accusatione non excluduntur.

Dig.48.2.11.1
Macer 2 de publ. iudic.
Liberi libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentium patronorumve queri, veluti si dicant vi se a possessione ab his expulsos, scilicet non ut crimen vis eis intendant, sed ut possessionem recipiant. nam et filius non quidem prohibitus est de facto matris queri, si dicat suppositum ab ea partum, quo magis coheredem haberet, sed ream eam lege cornelia facere permissum ei non est.

Dig.48.2.11.2
Macer 2 de publ. iudic.
Ab alio delatum alius deferre non potest: sed eum, qui abolitione publica vel privata interveniente aut desistente accusatore de reis exemptus est, alius deferre non prohibetur.

Dig.48.2.12pr.
Venonius 2 de iudic. publ.
Hos accusare non licet: legatum imperatoris, id est praesidem provinciae, ex sententia lentuli dicta sulla et trione consulibus: item legatum provincialem eius dumtaxat criminis, quod ante commiserit, quam in legationem venerit: item magistratum populi romani eumve, qui rei publicae causa afuerit, dum non detractandae legis causa abest.

Dig.48.2.12.1
Venonius 2 de iudic. publ.
Hoc beneficio etiam in reos recepti uti possunt, si abolitione interveniente repeti se non debere contendant, secundum epistulam divi hadriani ad glabrionem consulem scriptam.

Dig.48.2.12.2
Venonius 2 de iudic. publ.
Lege iulia iudiciorum publicorum cavetur, ne eodem tempore de duobus reis quis quereretur nisi suarum iniuriarum causa.

Dig.48.2.12.3
Venonius 2 de iudic. publ.
Si servus reus postulabitur, eadem observanda sunt, quae si liber esset, ex senatus consulto cotta et messala consulibus.

Dig.48.2.12.4
Venonius 2 de iudic. publ.
Omnibus autem legibus servi rei fiunt excepta lege iulia de vi privata, quia ea lege damnati partis tertiae bonorum publicatione puniuntur, quae poena in servum non cadit. idemque dicendum est in ceteris legibus, quibus pecuniaria poena irrogatur vel etiam capitis, quae servorum poenis non convenit, sicuti relegatio. item nec lex pompeia parricidii, quoniam caput primum eos adprehendit, qui parentes cognatosve aut patronos occiderint: quae in servos, quantum ad verba pertinet, non cadunt: sed cum natura communis est, similiter et in eos animadvertetur. item cornelia iniuriarum servum non debere recipi reum cornelius sulla auctor fuit: sed durior ei poena extra ordinem imminebit.

Dig.48.2.13
Marcianus 1 de publ. iudic.
Mulierem propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a praefecto annonae deferentem divus severus et antoninus rescripserunt. famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur. milites quoque, qui causas alienas deferre non possunt, qui pro pace excubant, vel magis ad hanc accusationem admittendi sunt. servi quoque deferentes audiuntur.

Dig.48.2.14
Paulus 2 de off. procons.
Senatus censuit, ne quis ob idem crimen pluribus legibus reus fieret.

Dig.48.2.15
Ulpianus 56 ad ed.
In eum, cuius dolo malo hominibus coactis damni quid datum esse dicatur, non debet cogi actor omissa actione civili crimen intendere.

Dig.48.2.16
Ulpianus 2 de off. cons.
Si plures existant, qui eum in publicis iudiciis accusare volunt, iudex eligere debet eum qui accuset, causa scilicet cognita aestimatis accusatorum personis vel de dignitate, vel ex eo quod interest, vel aetate vel moribus vel alia iusta de causa.

Dig.48.2.17
Modestinus 6 diff.
Si servum dominus in crimine capitali defendat, sistendum satisdato promittere iubetur.

Dig.48.2.18
Modestinus 17 resp.
Cum titia testamentum gaii fratris sui falsum arguere minaretur et sollemnia accusationis non implevit intra tempus a praeside praefinitum, praeses provinciae iterum pronuntiavit non posse illam amplius de falso testamento dicere: adversus quas sententias titia non provocavit, sed dixit se post finitum tempus de irrito testamento dicere. quaero, an titia, quae non appellavit adversus sententiam praesidis, possit ad falsi accusationem postea reverti. respondit nihil aperte proponi, propter quod adversus sententiae auctoritatem de falso agens audienda sit.

Dig.48.2.19pr.
Callistratus 5 de cogn.
Divi fratres rescripserunt non debere cogi heredes accusatorum exequi crimina.

Dig.48.2.19.1
Callistratus 5 de cogn.
Item non oportere compelli accusatorem plures reos facere divus hadrianus rescripsit.

Dig.48.2.20
Modestinus 2 de poen.
Ex iudiciorum publicorum admissis non alias transeunt adversus heredes poenae bonorum ademptionis, quam si lis contestata et condemnatio fuerit secuta, excepto repetundarum et maiestatis iudicio, quae etiam mortuis reis, cum quibus nihil actum est, adhuc exerceri placuit, ut bona eorum fisco vindicentur: adeo ut divus severus et antoninus rescripserunt, ex quo quis aliquod ex his causis crimen contraxit, nihil ex bonis suis alienare aut manumittere eum posse. ex ceteris vero delictis poena incipere ab herede ita demum potest, si vivo reo accusatio mota est, licet non fuit condemnatio secuta.

Dig.48.2.21
Papinianus 15 resp.
Capitis reus suspenso crimine causam fisco deferre non prohibetur.

Dig.48.2.22
Papinianus 16 resp.
Alterius provinciae reus apud eos accusatur et damnatur, apud quos crimen contractum ostenditur. quod etiam in militibus esse observandum optimi principes nostri generaliter rescripserunt.

Dig.48.3.0. De custodia et exhibitione reorum.

Dig.48.3.1
Ulpianus 2 de off. procons.
De custodia reorum proconsul aestimare solet, utrum in carcerem recipienda sit persona an militi tradenda vel fideiussoribus committenda vel etiam sibi. hoc autem vel pro criminis quod obicitur qualitate vel propter honorem aut propter amplissimas facultates vel pro innocentia personae vel pro dignitate eius qui accusatur facere solet.

Dig.48.3.2pr.
Papinianus 1 de adult.
Si servus capitali crimine postuletur, lege publicorum cavetur, ut sistendum vel a domino vel ab extero satisdato promittatur: quod si non defendatur, in vincula publica coici iubetur, ut ex vinculis causam dicat.

Dig.48.3.2.1
Papinianus 1 de adult.
Solet itaque tractari, an postea domino permittendum sit oblata satisdatione servum suum vinculis liberare. dubitationem auget edictum domitiani, quo cautum est abolitiones ex senatus consulto factas ad huiusmodi servos non pertinere. nam et lex ipsa prohibet eum absolvi, priusquam de eo iudicetur. sed haec interpretatio perdura, pernimium severa est in eo, cuius dominus absens fuit vel quod per inopiam illo momento temporis satisdationem implere non potuit: neque enim pro indefenso derelictus recte dici potest, qui dominum praesentem non habuit vel habuit paratum defendere, pauperem tamen. quod utique facilius admitti poterit, si non post longum temporis spatium hoc desideretur.

Dig.48.3.2.2
Papinianus 1 de adult.
Qui exhibendi postulati sunt propter aliam causam, alterius criminis, quod ante admissum est, rei non recipiuntur ex senatus consulto. quod in privatis quoque causis et hominibus sub fideiussore factis observatur, nisi ex hoc temporalis actio in periculum cadat.

Dig.48.3.3
Ulpianus 7 de off. procons.
Divus pius ad epistulam antiochensium graece rescripsit non esse in vincula coiciendum eum, qui fideiussores dare paratus est, nisi si tam grave scelus admisisse eum constet, ut neque fideiussoribus neque militibus committi debeat, verum hanc ipsam carceris poenam ante supplicium sustinere.

Dig.48.3.4
Ulpianus 9 de off. procons.
Si quis reum criminis, pro quo satisdedit, non exhibuerit, poena pecuniaria plectitur. puto tamen, si dolo non exhibeat, etiam extra ordinem esse damnandum. sed si neque in cautione neque in decreto praesidis certa quantitas comprehensa est, ac nec consuetudo ostenditur, quae certam formam habet, praeses de modo pecuniae, quae inferri oporteat, statuet.

Dig.48.3.5
Venonius 2 de iudic. publ.
Si confessus fuerit reus, donec de eo pronuntietur, in vincula publica coiciendus est.

Dig.48.3.6pr.
Marcianus 2 de iudic. publ.
Divus hadrianus iulio secundo ita rescripsit et alias rescriptum est non esse utique epistulis eorum credendum, qui quasi damnatos ad praesidem remiserint. idem de irenarchis praeceptum est, quia non omnes ex fide bona elogia scribere compertum est.

Dig.48.3.6.1
Marcianus 2 de iudic. publ.
Sed et caput mandatorum exstat, quod divus pius, cum provinciae asiae praeerat, sub edicto proposuit, ut irenarchae, cum adprehenderint latrones, interrogent eos de sociis et receptatoribus et interrogationes litteris inclusas atque obsignatas ad cognitionem magistratus mittant. igitur qui cum elogio mittuntur, ex integro audiendi sunt, etsi per litteras missi fuerint vel etiam per irenarchas perducti. sic et divus pius et alii principes rescripserunt, ut etiam de his, qui requirendi adnotati sunt, non quasi pro damnatis, sed quasi re integra quaeratur, si quis erit qui eum arguat. et ideo cum quis anakrisin faceret, iuberi oportet venire irenarchen et quod scripserit, exsequi: et si diligenter ac fideliter hoc fecerit, collaudandum eum: si parum prudenter non exquisitis argumentis, simpliciter denotare irenarchen minus rettulisse: sed si quid maligne interrogasse aut non dicta rettulisse pro dictis eum compererit, ut vindicet in exemplum, ne quid et aliud postea tale facere moliatur.

Dig.48.3.7
Macer 2 de off. praesid.
Solent praesides provinciarum, in quibus delictum est, scribere ad collegas suos, ubi factores agere dicuntur, et desiderare, ut cum prosecutoribus ad se remittantur: et id quoque quibusdam rescriptis declaratur.

Dig.48.3.8
Paulus l.S. de poen. milit.
Carceri praepositus si pretio corruptus sine vinculis agere custodiam vel ferrum venenumve in carcerem inferri passus est, officio iudicis puniendus est: si nescit, ob neglegentiam removendus est officio.

Dig.48.3.9
Venonius 1 de off. procons.
De militibus ita servatur, ut ad eum remittantur, si quid deliquerint, sub quo militabunt: is autem, qui exercitum accipit, etiam ius animadvertendi in milites caligatos habet.

Dig.48.3.10
Venonius 2 de off. procons.
Ne quis receptam custodiam sine causa dimittat, mandatis ita cavetur: " si quos ex his, qui in civitatibus sunt, celeriter et sine causa solutos a magistratibus cognoveris, vinciri iubebis et his, qui solverint, multam dices. nam cum scierint sibi quoque molestiae futurum magistratus, si facile solverint vinctos, non indifferenter de cetero facient".

Dig.48.3.11pr.
Celsus 37 dig.
Non est dubium, quin, cuiuscumque est provinciae homo, qui ex custodia producitur, cognoscere debeat is, qui ei provinciae praeest, in qua provincia agitur.

Dig.48.3.11.1
Celsus 37 dig.
Illud a quibusdam observari solet, ut, cum cognovit et constituit, remittat illum cum elogio ad eum, qui provinciae praeest, unde is homo est: quod ex causa faciendum est.

Dig.48.3.12pr.
Callistratus 5 de cogn.
Milites si amiserint custodias, ipsi in periculum deducuntur. nam divus hadrianus statilio secundo legato rescripsit, quotiens custodia militibus evaserit, exquiri oportere, utrum nimia neglegentia militum evaserit an casu, et utrum unus ex pluribus an una plures, et ita demum adficiendos supplicio milites, quibus custodiae evaserint, si culpa eorum nimia deprehendatur: alioquin pro modo culpae in eos statuendum. salvio quoque legato aquitaniae idem princeps rescripsit in eum, qui custodiam dimisit aut ita sciens habuit, ut possit custodia evadere, animadvertendum: si tamen per vinum aut desidiam custodis id evenerit, castigandum eum et in deteriorem militiam dari: si vero fortuito amiserit, nihil in eum statuendum.

Dig.48.3.12.1
Callistratus 5 de cogn.
Si paganos evaserit custodia, idem puto exquirendum, quod circa militum personas explorandum rettuli.

Dig.48.3.13
Callistratus 6 de cogn.
In eos, qui, cum recepti essent in carcerem, conspiraverint, ut ruptis vinculis et effracto carcere evadant, amplius, quam causa ex qua recepti sunt reposcit, constituendum est quamvis innocentes inveniantur ex eo crimine, propter quod impacti sunt in carcere, tamen puniendi sunt: eos vero, qui conspirationem eorum detexerint, relevandos.

Dig.48.3.14pr.
Modestinus 4 de poen.
Non est facile tironi custodia credenda: nam ea prodita is culpae reus est, qui eam ei commisit.

Dig.48.3.14.1
Modestinus 4 de poen.
Nec uni, sed duobus custodia committenda est.

Dig.48.3.14.2
Modestinus 4 de poen.
Qui si neglegentia amiserint, pro modo culpae vel castigantur vel militiam mutant: quod si levis persona custodiae fuit, castigati restituuntur. nam si miseratione custodiam quis dimiserit, militiam mutat: fraudulenter autem si fuerit versatus in dimittenda custodia, vel capite punitur vel in extremum gradum militiae datur. interdum venia datur: nam cum custodia cum altero custode simul fugisset, alteri venia data est.

Dig.48.3.14.3
Modestinus 4 de poen.
Sed si se custodia interfecerit vel praecipitaverit, militi culpae adscribitur, id est castigabitur.

Dig.48.3.14.4
Modestinus 4 de poen.
Quod si ipse custos custodiam interfecerit, homicidii reus est:

Dig.48.3.14.5
Modestinus 4 de poen.
Ergo si casu custodia defuncta dicatur, testationibus id probandum est et sic venia dabitur.

Dig.48.3.14.6
Modestinus 4 de poen.
Solet praeterea amissa culpa custodia, si tamen intersit eam adprehendi, tempus causa cognita militi dari ad eam requirendam, applicito ei alio milite.

Dig.48.3.14.7
Modestinus 4 de poen.
Quod si fugitivum domino reddendum prodiderit, si facultates habeat, domino pretium reddere iuberi saturninus probat.

Dig.48.4.0. Ad legem iuliam maiestatis.

Dig.48.4.1pr.
Ulpianus 7 de off. procons.
Proximum sacrilegio crimen est, quod maiestatis dicitur.

Dig.48.4.1.1
Ulpianus 7 de off. procons.
Maiestatis autem crimen illud est, quod adversus populum romanum vel adversus securitatem eius committitur. quo tenetur is, cuius opera dolo malo consilium initum erit, quo obsides iniussu principis interciderent: quo armati homines cum telis lapidibusve in urbe sint conveniantve adversus rem publicam, locave occupentur vel templa, quove coetus conventusve fiat hominesve ad seditionem convocentur: cuiusve opera consilio malo consilium initum erit, quo quis magistratus populi romani quive imperium potestatemve habet occidatur: quove quis contra rem publicam arma ferat: quive hostibus populi romani nuntium litterasve miserit signumve dederit feceritve dolo malo, quo hostes populi romani consilio iuventur adversus rem publicam: quive milites sollicitaverit concitaveritve, quo seditio tumultusve adversus rem publicam fiat:

Dig.48.4.2
Ulpianus 8 disp.
Quive de provincia, cum ei successum esset, non discessit: aut qui exercitum deseruit vel privatus ad hostes perfugit: quive sciens falsum conscripsit vel recitaverit in tabulis publicis: nam et hoc capite primo lege maiestatis enumeratur.

Dig.48.4.3
Marcianus 14 inst.
Lex duodecim tabularum iubet eum, qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit, capite puniri. lex autem iulia maiestatis praecipit eum, qui maiestatem publicam laeserit, teneri: qualis est ille, qui in bellis cesserit aut arcem tenuerit aut castra concesserit. eadem lege tenetur et qui iniussu principis bellum gesserit dilectumve habuerit exercitum comparaverit: quive, cum ei in provincia successum esset, exercitum successori non tradidit: quive imperium exercitumve populi romani deseruerit: quive privatus pro potestate magistratuve quid sciens dolo malo gesserit: quive quid eorum, quae supra scripta sunt, facere curaverit:

Dig.48.4.4pr.
Scaevola 4 reg.
Cuiusque dolo malo iureiurando quis adactus est, quo adversus rem publicam faciat: cuiusve dolo malo exercitus populi romani in insidias deductus hostibusve proditus erit: factumve dolo malo cuius dicitur, quo minus hostes in potestatem populi romani veniant: cuiusve opera dolo malo hostes populi romani commeatu armis telis equis pecunia aliave qua re adiuti erunt: utve ex amicis hostes populi romani fiant: cuiusve dolo malo factum erit, quo rex exterae nationis populo romano minus obtemperet: cuiusve opera dolo malo factum erit, quo magis obsides pecunia iumenta hostibus populi romani dentur adversus rem publicam. item qui confessum in iudicio reum et propter hoc in vincula coniectum emiserit.

Dig.48.4.4.1
Scaevola 4 reg.
Hoc crimine liberatus est a senatu, qui statuas imperatoris reprobatas conflaverit.

Dig.48.4.5pr.
Marcianus 5 reg.
Non contrahit crimen maiestatis, qui statuas caesaris vetustate corruptas reficit.

Dig.48.4.5.1
Marcianus 5 reg.
Nec qui lapide iactato incerto fortuito statuam attigerit, crimen maiestatis commisit: et ita severus et antoninus iulio cassiano rescripserunt.

Dig.48.4.5.2
Marcianus 5 reg.
Idem pontio rescripsit non videri contra maiestatem fieri ob imagines caesaris nondum consecratas venditas.

Dig.48.4.6
Venonius 2 de iudic. publ.
Qui statuas aut imagines imperatoris iam consecratas conflaverint aliudve quid simile admiserint, lege iulia maiestatis tenentur.

Dig.48.4.7pr.
Modestinus 12 pand.
Famosi, qui ius accusandi non habent, sine ulla dubitatione admittuntur ad hanc accusationem.

Dig.48.4.7.1
Modestinus 12 pand.
Sed et milites, qui causas alias defendere non possunt: nam qui pro pace excubant, magis magisque ad hanc accusationem admittendi sunt.

Dig.48.4.7.2
Modestinus 12 pand.
Servi quoque deferentes audiuntur et quidem dominos suos: et liberti patronos.

Dig.48.4.7.3
Modestinus 12 pand.
Hoc tamen crimen iudicibus non in occasione ob principalis maiestatis venerationem habendum est, sed in veritate: nam et personam spectandam esse, an potuerit facere, et an ante quid fecerit et an cogitaverit et an sanae mentis fuerit. nec lubricum linguae ad poenam facile trahendum est: quamquam enim temerarii digni poena sint, tamen ut insanis illis parcendum est, si non tale sit delictum, quod vel ex scriptura legis descendit vel ad exemplum legis vindicandum est.

Dig.48.4.7.4
Modestinus 12 pand.
Crimen maiestatis facto vel violatis statuis vel imaginibus maxime exacerbatur in milites.

Dig.48.4.8
Papinianus 13 resp.
In quaestionibus laesae maiestatis etiam mulieres audiuntur. coniurationem denique sergii catilinae iulia mulier detexit et marcum tullium consulem indicium eius instruxit.

Dig.48.4.9
Hermogenianus 5 iuris epit.
Eorum, qui maiestatis crimine damnati sunt, libertorum bona liberis damnatorum conservari divus severus decrevit et tunc demum fisco vindicari, si nemo damnati liberorum existat.

Dig.48.4.10
Hermogenianus 6 iuris epit.
Maiestatis crimine accusari potest, cuius ope consilio dolo malo provincia vel civitas hostibus prodita est.

Dig.48.4.11
Ulpianus 8 disp.
Is, qui in reatu decedit, integri status decedit: extinguitur enim crimen mortalitate. nisi forte quis maiestatis reus fuit: nam hoc crimine nisi a successoribus purgetur, hereditas fisco vindicatur. plane non quisque legis iuliae maiestatis reus est, in eadem condicione est, sed qui perduellionis reus est, hostili animo adversus rem publicam vel principem animatus: ceterum si quis ex alia causa legis iuliae maiestatis reus sit, morte crimine liberatur.

Dig.48.5.0. Ad legem iuliam de adulteriis coercendis.

Dig.48.5.1
Ulpianus 1 de adult.
Haec lex lata est a divo augusto.

Dig.48.5.2pr.
Ulpianus 8 disp.
Ex lege iulia servatur, ut, cui necesse est ab adultero incipere, quia mulier ante denuntiationem nupsit, non alias ad mulierem possit pervenire, nisi reum peregerit. peregisse autem non alias quis videtur, nisi et condemnaverit.

Dig.48.5.2.1
Ulpianus 8 disp.
Marito iure mariti accusanti illa praescriptio obicitur, si legem prodidisse dicatur ob hoc, quod adgressus accusationem adulterii destitit.

Dig.48.5.2.2
Ulpianus 8 disp.
Lenocinii quidem crimen lege iulia de adulteris praescriptum est, cum sit in eum maritum poena statuta, qui de adulterio uxoris suae quid ceperit, item in eum, qui in adulterio deprehensam retinuerit.

Dig.48.5.2.3
Ulpianus 8 disp.
Ceterum qui patitur uxorem suam delinquere matrimoniumque suum contemnit quique contaminationi non indignatur, poena adulterum non infligitur.

Dig.48.5.2.4
Ulpianus 8 disp.
Qui hoc dicit lenocinio mariti se fecisse, relevare quidem vult crimen suum, sed non est huiusmodi compensatio admissa. ideo si maritum velit reus adulterii lenocinii reum facere, semel delatus non audietur.

Dig.48.5.2.5
Ulpianus 8 disp.
Si publico iudicio maritus uxorem ream faciat, an lenocinii allegatio repellat maritum ab accusatione? et putem non repellere: lenocinium igitur mariti ipsum onerat, non mulierem excusat.

Dig.48.5.2.6
Ulpianus 8 disp.
Unde quaeri potest, an is, qui de adulterio cognoscit, statuere in maritum ob lenocinium possit? et puto posse. nam claudius gorgus vir clarissimus uxorem accusans cum detectus est uxorem in adulterio deprehensam retinuisse, et sine accusatore lenocinio damnatus est a divo severo.

Dig.48.5.2.7
Ulpianus 8 disp.
Extraneus autem nequaquam lenocinium obiciens, posteaquam reus factus est, se relevabit, nec maritum poenae subiciet.

Dig.48.5.2.8
Ulpianus 8 disp.
Si simul ad accusationem veniant maritus et pater mulieris, quem praeferri oporteat, quaeritur. et magis est, ut maritus praeferatur: nam et propensiore ira et maiore dolore executurum eum accusationem credendum est, in tantum, ut et si pater praevenerit et libellos inscriptionum deposuerit, marito non neglegente nec retardante, sed accusationem parante et probationibus instituente atque muniente, ut facilius iudicantibus de adulterio probetur, idem erit dicendum.

Dig.48.5.2.9
Ulpianus 8 disp.
Sed et quotiens alii, qui post maritum et patrem accusare possunt, ad accusandum prosiliunt, lege expressum est, ut is, cuius de ea re notio est, de iusto accusatore constituat.

Dig.48.5.3
Ulpianus 2 de adult.
Nisi igitur pater maritum infamem aut arguat aut doceat colludere magis cum uxore quam ex animo accusare, postponetur marito.

Dig.48.5.4pr.
Ulpianus 8 disp.
Si maritus praevenerit accusareque instituerit, tempora non cedunt patri, quod accusationem instituere non potest, sic tamen, ut, quoad unus occupet, utrique tempora cedant, ubi vero maritus occupavit, residua tempora ei, qui occupare non potest, non cedant. quod et in eo dici potest, qui ab adultero vel adultera coepit: nam adversus eum, adversus quem non coepit, desinunt ei tempora cedere. haec in maritis et patribus dicta sunt.

Dig.48.5.4.1
Ulpianus 8 disp.
Extraneis autem, qui accusare possunt, accusandi facultas post maritum et patrem conceditur: nam post sexaginta dies quattuor menses extraneis dantur et ipsi utiles.

Dig.48.5.4.2
Ulpianus 8 disp.
Si ante extraneus instituerit accusationem, an supervenienti marito permittatur accusatio, quaeritur. et magis arbitror hoc quoque casu maritum audiendum, si non neglegentia praeventus est. et ideo et si accusatione instituta absoluta sit mulier extraneo accusante, tamen marito debet permitti restaurare accusationem, si idoneas causas allegare possit, quibus impeditus non instituit accusationem.

Dig.48.5.5
Iulianus 86 dig.
Nuptam mihi adulterii ream postulari posse in priore matrimonio commissi dubium non est, cum aperte lege iulia de adulteriis coercendis caveatur, si quidem vidua sit, de cuius adulterio agetur, ut accusator liberum arbitrium habeat, adulterum an adulteram prius accusare malit: si vero nupta sit, ut prius adulterum peragat, tunc mulierem.

Dig.48.5.6pr.
Papinianus 1 de adult.
Inter liberas tantum personas adulterium stuprumve passas lex iulia locum habet. quod autem ad servas pertinet, et legis aquiliae actio facile tenebit et iniuriarum quoque competit nec erit deneganda praetoria quoque actio de servo corrupto: nec propter plures actiones parcendum erit in huiusmodi crimine reo.

Dig.48.5.6.1
Papinianus 1 de adult.
Lex stuprum et adulterium promiscui et kataxrystikwteron appellat. sed proprie adulterium in nupta committitur, propter partum ex altero conceptum composito nomine: stuprum vero in virginem viduamve committitur, quod graeci fvoran appellant.

Dig.48.5.6.2
Papinianus 1 de adult.
Filius familiae maritus ab eo, qui sui iuris est, in ea lege non separatur. divus quoque hadrianus rosiano gemino rescripsit et invito patre filium hac lege reum facere.

Dig.48.5.6.3
Papinianus 1 de adult.
Maritus etsi duo reos ex alio crimine habeat, poterit iure viri tertium accusare, quoniam ea causa non cedit in numerum ceterarum.

Dig.48.5.7
Marcianus 10 inst.
Qui pupillam suam duxit uxorem contra senatus consultum, nec matrimonium est hoc et potest adulterii accusari, qui tutor vel curator fuit et intra vicensimum sextum annum duxit uxorem non a patre desponsam vel destinatam vel testamento denominatam.

Dig.48.5.8
Marcianus not. in pap. 2 de adult.
Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest.

Dig.48.5.9pr.
Marcianus 2 de adult.
Qui domum suam, ut stuprum adulteriumve cum aliena matre familias vel cum masculo fieret, sciens praebuerit vel quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit: cuiuscumque sit condicionis, quasi adulter punitur.

Dig.48.5.9.1
Marcianus 2 de adult.
Appellatione domus habitationem quoque significari palam est.

Dig.48.5.10pr.
Ulpianus 4 de adult.
Et si amici quis domum praebuisset, tenetur.

Dig.48.5.10.1
Ulpianus 4 de adult.
Sed et si quis in agro balneove stuprum fieri praebuisset, comprehendi debet.

Dig.48.5.10.2
Ulpianus 4 de adult.
Sed et si in domum aliquam soliti fuerint convenire ad tractandum de adulterio, etsi eo loci nihil fuerit admissum, verum tamen videtur is domum suam, ut stuprum adulteriumve committeretur, praebuisse, quia sine colloquio illo adulterium non committeretur.

Dig.48.5.11pr.
Papinianus 2 de adult.
Mater autem familias significatur non tantum nupta, sed etiam vidua.

Dig.48.5.11.1
Papinianus 2 de adult.
Mulieres quoque hoc capite legis, quod domum praebuerunt vel pro comperto stupro aliquid acceperunt, tenentur.

Dig.48.5.11.2
Papinianus 2 de adult.
Mulier, quae evitandae poenae adulterii gratia lenocinium fecerit aut operas suas in scaenam locavit, adulterii accusari damnarique ex senatus consulto potest.

Dig.48.5.12pr.
Papinianus l.S. de adult.
Miles, qui cum adultero uxoris suae pactus est, solvi sacramento deportarique debet.

Dig.48.5.12.1
Papinianus l.S. de adult.
Militem, qui sororis filiam in contubernio habuit, licet non in matrimonium, adulterii poena teneri rectius dicetur.

Dig.48.5.12.2
Papinianus l.S. de adult.
Ea, quae inter reas adulterii recepta esset, absens defendi non potest.

Dig.48.5.12.3
Papinianus l.S. de adult.
Socer cum nurum adulterii accusaturum se libellis praesidi datis testatus fuisset, maluit accusatione desistere et lucrum ex dote magis petere. quaeritur, an huiusmodi commentum eius admitti existimes. respondit: turpissimo exemplo is, qui nurum suam accusare instituisset, postea desistere maluit contentus lucrum ex dote retinere tamquam culpa mulieris dirempto matrimonio: quare non inique repelletur, qui commodum dotis vindictae domus suae praeponere non erubuit.

Dig.48.5.12.4
Papinianus l.S. de adult.
Adulterii reum intra quinque annos continuos a die criminis admissi defuncta quoque muliere postulari posse palam est.

Dig.48.5.12.5
Papinianus l.S. de adult.
Quidam accusare volebat adulterii mulierem et postulabat, ne sibi computarentur dies, quos in custodiam fecisset: me hoc admittente exstitit qui mihi contradiceret. cuius opinionem an tu probes, rogo maturius mihi scribas. respondit: opinionem tuam et verba legis et sententia adiuvant, cui placuit utiles dies accusatori computandos esse, id est quibus potuit accusationis sollemnia implere. quare sine dubio dies, quibus quis in custodia fuit, extra computationem utilium dierum existimanti tibi constitutos contradici non debuit.

Dig.48.5.12.6
Papinianus l.S. de adult.
Sexaginta dies, qui marito accusanti utiles computantur, feriatis quoque diebus, si modo facultatem praesidis adeundi accusator habuit, numerari certum est, quoniam de plano quoque libellus dari potest. quod privilegium si amisit, non prohibetur intra alios quattuor menses querellam suam apud iudicem deferre.

Dig.48.5.12.7
Papinianus l.S. de adult.
Quaerebatur, an iure mariti possit accusare vir eam feminam, quae, cum ei desponsa fuisset, alii in matrimonium a patre fuisset tradita. respondit: novam rem instituere huiusmodi accusatorem existimo, qui adulterii crimen obicere desiderat propter hoc tantum, quod priori sibi desponsa puella a patre in matrimonium alii fuerit tradita.

Dig.48.5.12.8
Papinianus l.S. de adult.
Defuncto marito adulterii rea mulier postulatur, quae propter impuberem filium vult dilatationem ab accusatore impetrare: an debeat audiri? respondi: non videtur mihi confugere ea mulier ad iustam defensionem, quae aetatem filii praetendit ad eludendam legitimam accusationem: nam non utique crimen adulterii, quod mulieri obicitur, infanti praeiudicat, cum possit et illa adultera esse et impubes defunctum patrem habuisse.

Dig.48.5.12.10
Papinianus l.S. de adult.
Volenti mihi ream adulterii postulare eam, quae post commissum adulterium in eodem matrimonio perseveraverit, contradictum est. quaero, an iuste responsum sit. respondit: ignorare non debuisti durante eo matrimonio, in quo adulterium dicitur esse commissum, non posse mulierem ream adulterii fieri: sed nec adulterum interim accusari posse.

Dig.48.5.12.11
Papinianus l.S. de adult.
Licet ei mulier, qui in suspicionem adulterii incidit, nupsisse dicatur, non ante accusari poterit, quam adulter fuerit convictus: alioquin ad hoc vel maxime viri confugient volentes bene concordatum sequens matrimonium dirimere, ut dicant cum adultero mulierem nuptias contraxisse.

Dig.48.5.12.12
Papinianus l.S. de adult.
Mulier cum absentem virum audisset vita functum esse, alii se iunxit: mox maritus reversus est. quaero, quid adversus eam mulierem statuendum sit. respondit tam iuris quam facti quaestionem moveri: nam si longo tempore transacto sine ullius stupri probatione falsis rumoribus inducta, quasi soluta priore vinculo, legitimis nuptiis secundis iuncta est, quod verisimile est deceptam eam fuisse nihil vindicta dignum videri potest: quod si ficta mariti mors argumentum faciendis nuptiis probabitur praestitisse, cum hoc facto pudicitia laboretur, vindicari debet pro admissi criminis qualitate.

Dig.48.5.12.13
Papinianus l.S. de adult.
Ream adulterii uxorem duxi: eam damnatam mox repudiavi. quaero, an causam discidii praestitisse videor. respondit: cum per legem iuliam huiusmodi uxorem retinere prohibearis, non videri causam te discidii praestitisse palam est. quare ita ius tractabitur quasi culpa mulieris facto divortio.

Dig.48.5.13
Ulpianus 1 de adult.
Haec verba legis " ne quis posthac stuprum adulterium facito sciens dolo malo" et ad eum, qui suasit, et ad eum, qui stuprum vel adulterium intulit, pertinent.

Dig.48.5.14pr.
Ulpianus 2 de adult.
Si uxor non fuerit in adulterio, concubina tamen fuit, iure quidem mariti accusare eam non poterit, quae uxor non fuit, iure tamen extranei accusationem instituere non prohibebitur, si modo ea sit, quae in concubinatum se dando matronae nomen non amisit, ut puta quae patroni concubina fuit.

Dig.48.5.14.1
Ulpianus 2 de adult.
Plane sive iusta uxor fuit sive iniusta, accusationem instituere vir poterit: nam et sextus caecilius ait, haec lex ad omnia matrimonia pertinet, et illud homericum adfert: nec enim soli, inquit, atridae uxores suas amant. ou monoi fileous aloxous meropwn anvrwpwn atreidai.

Dig.48.5.14.2
Ulpianus 2 de adult.
Sed et in ea uxore potest maritus adulterium vindicare, quae volgaris fuerit, quamvis, si vidua esset, impune in ea stuprum committeretur.

Dig.48.5.14.3
Ulpianus 2 de adult.
Divi severus et antoninus rescripserunt etiam in sponsa hoc idem vindicandum, quia neque matrimonium qualecumque nec spem matrimonii violare permittitur.

Dig.48.5.14.4
Ulpianus 2 de adult.
Sed et si ea sit mulier, cum qua incestum commissum est, vel ea, quae, quamvis uxoris animo haberetur, uxor tamen esse non potest, dicendum est iure mariti accusare eam non posse, iure extranei posse.

Dig.48.5.14.5
Ulpianus 2 de adult.
Iudex adulterii ante oculos habere debet in inquirere, an maritus pudice vivens mulieri quoque bonos mores colendi auctor fuerit: periniquum enim videtur esse, ut pudicitiam vir ab uxore exigat, quam ipse non exhibeat: quae res potest et virum damnare, non rem ob compensationem mutui criminis inter utrosque communicare.

Dig.48.5.14.6
Ulpianus 2 de adult.
Si quis uxorem suam velit accusare dicatque eam adulterium commisisse antequam sibi nuberet, iure viri accusationem instituere non poterit, quia non, cum ei nupta est, adulterium commisit. quod et in concubina dici potest, quam uxorem quis postea habuit, vel in filia familias, cuius coniunctioni pater postea concessit.

Dig.48.5.14.7
Ulpianus 2 de adult.
Si quis plane uxorem suam, cum apud hostes esset, adulterium commisisse arguat, benignius dicetur posse eum accusare iure viri: sed ita demum adulterium maritus vindicabit, si vim hostium passa non est: ceterum quae vim patitur, non est in ea causa, ut adulterii vel stupri damnetur.

Dig.48.5.14.8
Ulpianus 2 de adult.
Si minor duodecim annis in domum deducta adulterium commiserit, mox apud eum aetatem excesserit coeperitque esse uxor, non poterit iure viri accusari ex eo adulterio, quod ante aetatem nupta commisit, sed vel quasi sponsa poterit accusari ex rescripto divi severi, quod supra relatum est.

Dig.48.5.14.9
Ulpianus 2 de adult.
Sed et si qua repudiata, mox reducta sit non quasi eodem matrimonio durante, sed quasi alio interposito, videndum est, an ex delicto, quod in priore matrimonio admisit, accusari possit. et puto non posse: abolevit enim prioris matrimonii delicta reducendo eam.

Dig.48.5.14.10
Ulpianus 2 de adult.
Idem dicendum est, si stupri velit accusare eam quam postea duxit uxorem: sero enim accusat mores, quos uxorem ducendo probavit.

Dig.48.5.15pr.
Scaevola 4 reg.
Is, cuius ope consilio dolo malo factum est, ut vir feminave in adulterio deprehensi pecunia aliave qua pactione se redimerent, eadem poena damnatur, quae constituta est in eos, qui lenocinii crimine damnantur.

Dig.48.5.15.1
Scaevola 4 reg.
Si vir infamandae uxoris suae causa adulterum subiecerit, ut ipse deprehenderet, et vir et mulier adulterii crimine tenentur ex senatus consulto de ea re facto.

Dig.48.5.15.2
Scaevola 4 reg.
Marito primum, vel patri eam filiam quam in potestate habet, intra dies sexaginta divortii accusare permittitur nec ulli alii intra id tempus agendi potestas datur: ultra eos dies neutrius voluntas exspectatur.

Dig.48.5.15.3
Scaevola 4 reg.
Iure mariti qui accusant, calumniae periculum non evitant.

Dig.48.5.16pr.
Ulpianus 2 de adult.
Si maritus sit in magistratu, potest praeveniri a patre: atquin non oportet. et putat pomponius debere dici, quoad maritus magistratum gerit, patris quoque accusationem impediendam, ne praeripiatur marito ius, quod cum eo aequale habet: igitur non cedent sexaginta dies patri, cum accusare non potest.

Dig.48.5.16.1
Ulpianus 2 de adult.
Legis iuliae de adulteriis capite septimo ita cavetur: " ne quis inter reos referat eum, qui tum sine detrectatione rei publicae causa aberit": neque enim aequum visum est absentem rei publicae causa inter reos referri, dum rei publicae operatur.

Dig.48.5.16.2
Ulpianus 2 de adult.
Necessario adicitur " sine detrectatione": ceterum si quis evitandi criminis id egit, ut rei publicae causa abesset, nihil illi commentum hoc proficiat.

Dig.48.5.16.3
Ulpianus 2 de adult.
Quod si quis praesens sit, vice tamen absentis habetur ( ut puta qui in vigilibus vel urbanis castris militat), dicendum est deferri hunc posse: neque enim laborare habet, ut se repraesentet.

Dig.48.5.16.4
Ulpianus 2 de adult.
Et generaliter dicendum est eorum demum absentiam excusatam esse, qui in alia provincia rei publicae causa absunt, quam in ea in qua deferuntur. proinde si quis in provincia, in qua agit, adulterium commiserit, accusari poterit, nisi sit ea persona, quae ad praesidis cognitionem non pertinet.

Dig.48.5.16.5
Ulpianus 2 de adult.
Si negaverint se pater et maritus accusaturos intra diem sexagensimum, an statim incipiant tempora extraneo cedere? et primus pomponius putat admitti ad accusationem extraneum posse statim atque isti negaverint. cui adsentiendum puto: fortius enim dicitur eum, qui se negaverit acturum, postea non audiendum.

Dig.48.5.16.6
Ulpianus 2 de adult.
Lex iulia de adulteriis specialiter quosdam adulterii accusare prohibet, ut minorem annis viginti quinque: nec enim visus est idoneus accusator, qui nondum robustae aetatis est. quod ita verum est, si non matrimonii sui iniuriam exequatur: ceterum si suum matrimonium vindicare velit, quamvis iure extranei ad accusationem veniat, tamen audietur: nec enim ulla praescriptio obicitur suam iniuriam vindicanti. sane si iuvenali facilitate ductus vel etiam fervore aetatis accensus ad accusationem prosilit, accusanti ei non facile calumniae poena irrogabitur. minorem viginti quinque annis etiam eum accipimus, qui vicensimum quintum annum aetatis agit.

Dig.48.5.16.7
Ulpianus 2 de adult.
Praescriptiones, quae obici solent accusantibus adulterii, ante solent tractari, quam quis inter reos recipiatur: ceterum posteaquam semel receptus est, non potest praescriptionem obicere.

Dig.48.5.16.8
Ulpianus 2 de adult.
Si in viduitate mulier perseverat, in accusatoris est arbitrio, a quo velit incipere, utrum ab adultero an ab adultera.

Dig.48.5.16.9
Ulpianus 2 de adult.
Si quis et adulterum et adulteram simul detulit, nihil agit poteritque, quasi neutrum detulerit, rursus a quo velit initium facere, quia nihil agit prima delatione.

Dig.48.5.17
Ulpianus 1 de adult.
Qui uxori repudium miserit, postea denuntiare, ne seio nuberet, et, si denuntiaverit, et ab ea incipere potest.

Dig.48.5.18pr.
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Denuntiasse qualiter accipiamus, utrum ad iudicem an vero simpliciter? ego, etsi non denuntiavit ad iudicem, sufficere credo, si adulterii se acturum denuntiaverit.

Dig.48.5.18.1
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Quid ergo, si non quidem denuntiavit, verum libellos accusatoris dedit, antequam nuberet, eaque, cum id cognovisset, nupsit, vel ignorans? puto non videri ei denuntiatum: idcirco non posse accusatorem ab ea incipere.

Dig.48.5.18.2
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Quid ergo, si tantum denuntiavit, ne nuberet, sed non addidit, quare, num recte nupsisse videatur? sed melius est illud sequi, ut eius denuntiatio videatur electionem accusatori reservare, qui crimen denuntiavit. omnino igitur si fecit adulterii criminis commemorationem in denuntiatione, etsi iudicem non monstravit, magis putamus mulierem, quasi denuntiationem praecesserit, posse accusari.

Dig.48.5.18.3
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Quid tamen si specialiter, cum quo adulterium fecerit, denuntiationi complexus est, mox velit eam ex alterius persona accusare? magis est, ut non debeat audiri: neque enim crimen quod denuntiavit obicit.

Dig.48.5.18.4
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Sed et si per procuratorem denuntiaverit, puto posse eum accusationem si velit instituere sufficereque procuratoris denuntiationem.

Dig.48.5.18.5
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Ergo et si per actores denuntiaverit, id est per servum dominus denuntiaverit, rata erit denuntiatio.

Dig.48.5.18.6
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Quaeritur, an alius adulteram, alius adulterum postulare possit, ut, quamvis ab eodem ambo simul postulari non possint, a diversis tamen singuli possint. sed non ab re est hoc probare diversos accusatores admitti posse, dum, si ante denuntiationem nupserit, prior mulier accusari non possit. exspectabit igitur mulier sententiam de adultero latam: si absolutus fuerit, mulier per eum vincet nec ultra accusari potest: si condemnatus fuerit, mulier non est condemnata, sed aget causam suam, fortassis et optinere vel gratia vel iustitia vel legis auxilio possit. quid enim, si adulter inimicitiis oppressus est vel falsis argumentis testibusque subornatis apud praesidem gravatus, qui aut noluit aut non potuit provocare, mulier vero iudicem religiosum sortita pudicitiam suam defendet?

Dig.48.5.18.7
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Sed si antequam condemnetur.

Dig.48.5.19
Macer 1 de publ. iudic.
Vel antequam cum eo agi coepit,

Dig.48.5.20pr.
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Adulter diem suum obierit, constitutum est etiam mortuo adultero sine praescriptione mulierem posse accusari.

Dig.48.5.20.1
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Sed et si non mors, sed poena alia reum subtraxerit, adhuc dicimus posse ad mulierem veniri.

Dig.48.5.20.2
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Si eo tempore, quo eligebatur reus, adultera nupta non fuit, quo autem absolvatur, nupta invenitur: dicendum est hanc absoluto quoque adultero posse accusari, quia eo tempore, quo adulter eligebatur, nupta non fuit.

Dig.48.5.20.3
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Nupta non potest accusari, non tantum ab eo, qui adulterum accusavit nec optinuit, sed nec ab alio quidem, si adulter absolutus est. proinde si per collusionem cum adultero constituerit fueritque absolutus, dedit mulieri nuptae adversus omnes securitatem. plane si nupta esse desierit, accusari poterit: neque enim aliam lex tuetur quam eam, quae nupta est, quamdiu nupta erit.

Dig.48.5.21
Papinianus 1 de adult.
Patri datur ius occidendi adulterum cum filia quam in potestate habet: itaque nemo alius ex patribus idem iure faciet: sed nec filius familias pater:

Dig.48.5.22
Ulpianus 1 de adult.
( sic eveniet, ut nec pater nec avus possint occidere) nec immerito: in sua enim potestate non videtur habere, qui non est suae potestatis.

Dig.48.5.23pr.
Papinianus 1 de adult.
Nec in ea lege naturalis ab adoptivo pater separatur.

Dig.48.5.23.1
Papinianus 1 de adult.
In accusationem viduae filiae non habet pater ius praecipuum.

Dig.48.5.23.2
Papinianus 1 de adult.
Ius occidendi patri conceditur domi suae, licet ibi filia non habitat, vel in domo generi: sed domus et pro domicilio accipienda est, ut in lege cornelia de iniuriis.

Dig.48.5.23.3
Papinianus 1 de adult.
Sed qui occidere potest adulterum, multo magis contumelia poterit iure adficere.

Dig.48.5.23.4
Papinianus 1 de adult.
Ideo autem patri, non marito mulierem et omnem adulterum remissum est occidere, quod plerumque pietas paterni nominis consilium pro liberis capit: ceterum mariti calor et impetus facile decernentis fuit refrenandus.

Dig.48.5.24pr.
Ulpianus 1 de adult.
Quod ait lex " in filia adulterum deprehenderit", non otiosum videtur: voluit enim ita demum hanc potestatem patri competere, si in ipsa turpitudine filiam de adulterio deprehendat. labeo quoque ita probat, et pomponius scripsit in ipsis rebus veneris deprehensum occidi: et hoc est quod solo et draco dicunt en ergw.

Dig.48.5.24.1
Ulpianus 1 de adult.
Sufficit patri, si eo tempore habeat in potestate, quo occidit, non quo in matrimonio collocavit: finge enim postea redactam in potestatem.

Dig.48.5.24.2
Ulpianus 1 de adult.
Quare non, ubicumque deprehenderit pater, permittitur ei occidere, sed domi suae generive sui tantum, illa ratio redditur, quod maiorem iniuriam putavit legislator, quod in domum patris aut mariti ausa fuerit filia adulterum inducere.

Dig.48.5.24.3
Ulpianus 1 de adult.
Sed si pater alibi habitet, habeat autem et aliam domum, in qua non habitet, deprehensam illo filiam, ubi non habitat, occidere non poterit.

Dig.48.5.24.4
Ulpianus 1 de adult.
Quod ait lex " in continenti filiam occidat", sic erit accipiendum, ne occiso hodie adultero reservet et post dies filiam occidat, vel contra: debet enim prope uno ictu et uno impetu utrumque occidere, aequali ira adversus utrumque sumpta. quod si non affectavit, sed, dum adulterum occidit, profugit filia et interpositis horis adprehensa est a patre qui persequebatur, in continenti videbitur occidisse.

Dig.48.5.25pr.
Macer 1 publ.
Marito quoque adulterum uxoris suae occidere permittitur, sed non quemlibet, ut patri: nam hac lege cavetur, ut liceat viro deprehensum domi suae ( non etiam soceri) in adulterio uxoris occidere eum, qui leno fuerit quive artem ludicram ante fecerit in scaenam saltandi cantandive causa prodierit iudiciove publico damnatus neque in integrum restitutus erit, quive libertus eius mariti uxorisve, patris matris, filii filiae utrius eorum fuerit ( nec interest, proprius cuius eorum an cum alio communis fuerit) quive servus erit.

Dig.48.5.25.1
Macer 1 publ.
Et praecipitur, ut is maritus, qui horum quem occiderit, uxorem sine mora dimittat.

Dig.48.5.25.2
Macer 1 publ.
Ceterum sui iuris an filius familias sit maritus, nihil interesse a plerisque dictum est.

Dig.48.5.25.3
Macer 1 publ.
Illud in utroque ex sententia legis quaeritur, an patri magistratum occidere liceat? item si filia ignominiosa sit aut uxor contra leges nupta, an id ius nihilo minus pater maritusve habeat? et quid, si pater maritus leno vel aliqua ignominia notatus est? et rectius dicetur eos ius occidendi habere, qui iure patris maritive accusare possunt.

Dig.48.5.26pr.
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Capite quinto legis iuliae ita cavetur, ut viro adulterum in uxore sua deprehensum, quem aut nolit aut non liceat occidere, retinere horas diurnas nocturnasque continuas non plus quam viginti testandae eius rei causa sine fraude sua iure liceat.

Dig.48.5.26.1
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Ego arbitror etiam in patre id servandum, quod in marito expressum est.

Dig.48.5.26.2
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Sed et si non in domo sua deprehenderit maritus, poterit retinere.

Dig.48.5.26.3
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Sed semel remissus adulter reduci non potest.

Dig.48.5.26.4
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Quid ergo si evaserit, an reductus custodiri viginti horis possit? et putem hic magis dicendum reductum retineri posse, testandae rei gratia.

Dig.48.5.26.5
Ulpianus 2 ad l. iul. de adult.
Quod adicitur " testandae eius rei gratia", ad hoc pertinet, ut testes inducat testimonio futuros accusatori deprehensum reum in adulterio.

Dig.48.5.27pr.
Ulpianus 3 disp.
Constante matrimonio ab iis, qui extra maritum ad accusationem admittuntur, accusari mulier adulterii non potest: probatam enim a marito uxorem et quiescens matrimonium non debet alius turbare atque inquietare, nisi prius lenocinii maritum accusaverit.

Dig.48.5.27.1
Ulpianus 3 disp.
Derelictam vero a marito accusationem etiam ab alio excitari utile est.

Dig.48.5.28pr.
Ulpianus 3 de adult.
Si postulaverit accusator, ut quaestio habeatur de servo adulterii accusato, sive voluit ipse interesse sive noluit, iubent iudices eum servum aestimari, et ubi aestimaverint, tantam pecuniam et alterum tantum eum, qui nomen eius servi detulerit, ei ad quem ea res pertinet dare iubebunt.

Dig.48.5.28.1
Ulpianus 3 de adult.
Sed dispiciamus, cui ista poena praestanda sit, quia lex eum nominavit " ad quem ea res pertinebit". igitur bonae fidei emptorem, quamvis ab eo emerit qui dominus non est, recte dicemus eum esse, ad quem ea res pertinet.

Dig.48.5.28.2
Ulpianus 3 de adult.
Eum quoque, qui pignori accepit, magis admittimus in eadem causa esse, scilicet quia intererat eius quaestionem non haberi.

Dig.48.5.28.3
Ulpianus 3 de adult.
Sed et si usus fructus in servo alienus sit, inter dominum et fructuarium dividi debet aestimatio.

Dig.48.5.28.4
Ulpianus 3 de adult.
Et si communis plurium servus erit, utique inter eos quoque erit aestimatio dividenda.

Dig.48.5.28.5
Ulpianus 3 de adult.
Si liber homo, dum servus existimatur, tortus sit, quia et ipse condicionem suam ignorat: magis admittit caecilius actionem utilem ipsi dandam adversus eum, qui per calumniam appetit, ne impunita sit calumnia eius ob hoc, quod liberum hominem quasi servum deduxit in quaestionem.

Dig.48.5.28.6
Ulpianus 3 de adult.
Haberi quaestionem lex iubet de servis ancillisve eius, de quo vel de qua quaereretur, parentisve utriusque eorum, si ea mancipia ad usum ei a parentibus data sint. divus autem hadrianus cornelio latiniano rescripsit et de exteris servis quaestionem haberi.

Dig.48.5.28.7
Ulpianus 3 de adult.
Quaestioni interesse iubentur reus reave et patroni eorum et qui crimen detulerit, interrogandique facultas datur patronis.

Dig.48.5.28.8
Ulpianus 3 de adult.
De eo quoque servo, in quo usum fructum reus habuit, magis est, ut quaestio haberi possit: licet enim servus eius non fuerit, in servitute tamen fuisse videtur: nec tam proprietatis causa ad quaestionem quam ministerii pertinet.

Dig.48.5.28.9
Ulpianus 3 de adult.
Ergo et si bona fide serviat reo servus alienus, admittet quis interrogari eum per quaestionem posse.

Dig.48.5.28.10
Ulpianus 3 de adult.
Sed et si servus sit, cui fideicommissa libertas debetur vel statuta speratur, torqueri eum posse magis est.

Dig.48.5.28.11
Ulpianus 3 de adult.
Iubet lex eos homines, de quibus quaestio ita habita est, publicos esse: proinde in communi partem publicamus: in proprio, cuius usus fructus alienus est, nudam proprietatem: in quo tantum usum fructum habuit reus, magis est, ut perceptio usus fructus ad publicum incipiat pertinere: alienum servum utique non publicabimus. ratio autem publicandorum servorum ea est, ut sine ullo metu verum dicant et ne, dum timeant se in reorum potestatem regressuros, obdurent in quaestione.

Dig.48.5.28.12
Ulpianus 3 de adult.
Non tamen prius publicantur, quam quaestio de illis habita fuerit.

Dig.48.5.28.13
Ulpianus 3 de adult.
Sed et si negaverint, nihilo minus publicantur: ratio enim adhuc eadem est, ne, dum hi sperant se in potestatem dominorum reversuros si negaverint, spe meriti collocandi in mendacio perseverent.

Dig.48.5.28.14
Ulpianus 3 de adult.
Sed et servi accusatoris, si de his quaestio habita sit, publicantur: eius enim servi ne mentiantur, merito a dominio eius recedunt. extranei vero non habent cui gratificentur.

Dig.48.5.28.15
Ulpianus 3 de adult.
Si reus vel rea absoluti fuerint, aestimari per iudices lex damnum voluit, sive mortui fuerint, quantae pecuniae ante quaestionem fuerint, sive vivent, quantae pecuniae in his damnum datum fuerit factumve esset.

Dig.48.5.28.16
Ulpianus 3 de adult.
Notandum est, quod capite quidem novo cavetur, si servus adulterii accusetur et accusator quaestionem in eo haberi velit, duplum pretium domino praestari lex iubet, at hic simplum.

Dig.48.5.29
Marcianus 1 de iudic. publ.
Quod ex his causis debetur, per condictionem, quae ex lege descendit, petitur.

Dig.48.5.30pr.
Ulpianus 4 de adult.
Mariti lenocinium lex coercuit, qui deprehensam uxorem in adulterio retinuit adulterumque dimisit: debuit enim uxori quoque irasci, quae matrimonium eius violavit. tunc autem puniendus est maritus, cum excusare ignorantiam suam non potest vel adumbrare patientiam praetextu incredibilitatis: idcirco enim lex ita locuta est " adulterum in domo deprehensum dimiserit", quod voluerit in ipsa turpitudine prehendentem maritum coercere.

Dig.48.5.30.1
Ulpianus 4 de adult.
Quod ait lex, adulterii damnatum si quis duxerit uxorem, ea lege teneri, an et ad stuprum referatur, videamus: quod magis est. certe si ob aliam causam ea lege sit condemnata, impune uxor ducetur.

Dig.48.5.30.2
Ulpianus 4 de adult.
Plectitur et qui pretium pro comperto stupro acceperit: nec interest, utrum maritus sit qui acceperit an alius quilibet: quicumque enim ob conscientiam stupri accepit aliquid, poena erit plectendus. ceterum si gratis quis remisit, ad legem non pertinet.

Dig.48.5.30.3
Ulpianus 4 de adult.
Qui quaestum ex adulterio uxoris suae fecerit, plectitur: nec enim mediocriter deliquit, qui lenocinium in uxore exercuit.

Dig.48.5.30.4
Ulpianus 4 de adult.
Quaestum autem ex adulterio uxoris facere videtur, qui quid accepit, ut adulteretur uxor: sive enim saepius sive semel accepit, non est eximendus: quaestum enim de adulterio uxoris facere proprie ille existimandus est, qui aliquid accepit, ut uxorem pateretur adulterari meretricio quodam genere. quod si patiatur uxorem delinquere non ob quaestum, sed neglegentiam vel culpam vel quandam patientiam vel nimiam credulitatem, extra legem positus videtur.

Dig.48.5.30.5
Ulpianus 4 de adult.
Sex mensuum haec fit separatio, ut in nupta quidem ex die divortii sex menses computentur, in vidua vero ex die commissi criminis: quod significari videtur rescripto ad tertullum et maximum consules. praeterea si ex die divortii sexaginta dies sint, ex die vero commissi criminis quinquennium praeteriit, debuit dici nec mulierem posse accusari, ut, quod dantur sex menses utiles, sic sit accipiendum, ne crimen quinquennio continuo sopitum excitetur.

Dig.48.5.30.6
Ulpianus 4 de adult.
Hoc quinquennium observari legislator voluit, si reo vel reae stuprum adulterium vel lenocinium obiciatur. quid ergo, si aliud crimen sit quod obiciatur, quod ex lege iulia descendit, ut sunt qui domum suam stupri causa praebuerunt et alii similes? et melius est dicere omnibus admissis ex lege iulia venientibus quinquennium esse praestitutum.

Dig.48.5.30.7
Ulpianus 4 de adult.
Quinquennium autem ex eo die accipiendum est, ex quo quid admissum est, et ad eum diem, quo quis postulatus postulatave est, et non ad eum diem, quo iudicium de adulteriis exercetur.

Dig.48.5.30.8
Ulpianus 4 de adult.
Hoc amplius senatus consulto adiectum est, ut, si plures eundem postulaverint, eius, qui perseveraverit reum reamve facere, postulationis dies prima exigatur, scilicet ut qui accusat suos libellos accusatorios exspectet, non alienos.

Dig.48.5.30.9
Ulpianus 4 de adult.
Eum autem, qui per vim stuprum intulit vel mari vel feminae, sine praefinitione huius temporis accusari posse dubium non est, cum eum publicam vim committere nulla dubitatio est.

Dig.48.5.31pr.
Paulus 1 de adult.
Pater sine periculo calumniae non potest agere.

Dig.48.5.31.1
Paulus 1 de adult.
Sexaginta dies a divortio numerantur: in diebus autem sexaginta et ipse sexagensimus est.

Dig.48.5.32
Paulus 2 de adult.
Quinquennium non utile, sed continuo numerandum est. quid ergo fiet, si prior mulier rea facta sit et ideo adulter eodem tempore reus fieri non potuit et diu tracta lite quinquennium transierit? quid si is, qui intra quinquennium quem postulaverat, non peregerit aut praevaricatus est et alius eundem repetere velit et quinquennium transactum sit? aequum est computationi quinquennii eximi id tempus, quod per postulationem praecedentem consumptum sit.

Dig.48.5.33pr.
Macer 1 de publ. iudic.
Nihil interest, adulteram filiam prius pater occiderit an non, dum utrumque occidat: nam si alterum occidit, lege cornelia reus erit. quod si altero occiso alter vulneratus fuerit, verbis quidem legis non liberatur: sed divus marcus et commodus rescripserunt impunitatem ei concedi, quia, licet interempto adultero mulier supervixerit post tam gravia vulnera, quae ei pater infixerat, magis fato quam voluntate eius servata est: quia lex parem in eos, qui deprehensi sunt, indignationem exigit et severitatem requirit.

Dig.48.5.33.1
Macer 1 de publ. iudic.
Cum alterum ex adulteris elegerit maritus, alterum non ante accusare potest, quam prius iudicium finietur, quia duos simul ab eodem accusari non licet. non tamen prohibetur accusator simul cum adultero vel adultera eum quoque accusare, qui domum suam praebuit vel consilio fuit, ut crimen redimeretur.

Dig.48.5.34pr.
Marcianus 1 de publ. iudic.
Si quis adulterium a servo suo commissum dicat in eam, quam uxorem habuit, divus pius rescripsit accusare potius mulierem eum debere, quam in praeiudicium eius servum suum torquere.

Dig.48.5.34.1
Marcianus 1 de publ. iudic.
Si quis adulterum non dimiserit, sed retinuerit, forsan filium in noverca vel etiam libertum vel servum in uxore, ex sententia legis tenetur, quamvis verbis non continetur. quae autem retinetur, punitur. sed si dimissam reduxerit, verbis non tenetur: sed tamen dicendum est, ut teneatur, ne fraus fiat.

Dig.48.5.34.2
Marcianus 1 de publ. iudic.
Si uxor ex adulterio viri praemium acceperit, lege iulia quasi adultera tenetur.

Dig.48.5.35pr.
Modestinus 1 reg.
Stuprum committit, qui liberam mulierem consuetudinis causa, non matrimonii continet, excepta videlicet concubina.

Dig.48.5.35.1
Modestinus 1 reg.
Adulterium in nupta admittitur: stuprum in vidua vel virgine vel puero committitur.

Dig.48.5.36
Modestinus 8 reg.
Accusaturus adulterii si quid circa inscriptionem erraverit, si tempora largiantur, emendare non prohibetur, ne causa aboleatur.

Dig.48.5.37
Papinianus 3 quaest.
Si minor annis adulterium commiserit, lege iulia tenetur, quoniam tale crimen post pubertatem incipit.

Dig.48.5.38
Papinianus 5 quaest.
Filium familias publico iudicio adulterium in uxorem sine voluntate patris arguere constitutum est: vindictam enim proprii doloris consequitur.

Dig.48.5.39pr.
Papinianus 36 quaest.
Si adulterium cum incesto committatur, ut puta cum privigna nuru noverca, mulier similiter quoque punietur: id enim remoto etiam adulterio eveniret.

Dig.48.5.39.1
Papinianus 36 quaest.
Stuprum in sororis filiam si committatur, an adulterii poena sufficiat mari, considerandum est. occurrit, quod hic duplex admissum est, quia multum interest, errore matrimonium illicite contrahatur an contumacia iuris et sanguinis contumelia concurrant.

Dig.48.5.39.2
Papinianus 36 quaest.
Quare mulier tunc demum eam poenam, quam mares, sustinebit, cum incestum iure gentium prohibitum admiserit: nam si sola iuris nostri observatio interveniet, mulier ab incesti crimine erit excusata.

Dig.48.5.39.3
Papinianus 36 quaest.
Nonnumquam tamen et in maribus incesti crimina, quamquam natura graviora sunt, humanius quam adulterii tractari solent: si modo incestum per matrimonium illicitum contractum sit.

Dig.48.5.39.4
Papinianus 36 quaest.
Fratres denique imperatores claudiae crimen incesti propter aetatem remiserunt, sed distrahi coniunctionem illicitam iusserunt, cum alias adulterii crimen, quod pubertate delinquitur, non excusetur aetate. nam et mulieres in iure errantes incesti crimine non teneri supra dictum est, cum in adulterio commisso nullam habere possint excusationem.

Dig.48.5.39.5
Papinianus 36 quaest.
Idem imperatores rescripserunt post divortium, quod cum noverca bona fide privignus fecerit, non esse crimen admittendum incesti.

Dig.48.5.39.6
Papinianus 36 quaest.
Idem pollioni in haec verba rescripserunt: " incestae nuptiae confirmari non solent: et ideo abstinenti tali matrimonio poenam praeteriti delicti, si nondum reus postulatus est, remittimus".

Dig.48.5.39.7
Papinianus 36 quaest.
Incestum autem, quod per illicitam matrimonii coniunctionem admittitur, excusari solet sexu vel aetate vel etiam puniendi correctione, quae bona fide intervenit, utique si error allegetur, et facilius, si nemo reum postulavit.

Dig.48.5.39.8
Papinianus 36 quaest.
Imperator marcus antoninus et commodus filius rescripserunt: " si maritus uxorem in adulterio deprehensam impetu tractus doloris interfecerit, non utique legis corneliae de sicariis poenam excipiet". nam et divus pius in haec verba rescripsit apollonio: " ei, qui uxorem suam in adulterio deprehensam occidisse se non negat, ultimum supplicium remitti potest, cum sit difficillimum iustum dolorem temperare et quia plus fecerit, quam quia vindicare se non debuerit, puniendus sit. sufficiet igitur, si humilis loci sit, in opus perpetuum eum tradi, si qui honestior, in insulam relegari".

Dig.48.5.39.9
Papinianus 36 quaest.
Liberto patroni famam lacessere non facile conceditur: sed si iure mariti velit adulterii accusare, permittendum est, quomodo si atrocem iniuriam passus esset. certe si patronum, qui sit ex eo numero, qui deprehensus ab alio interfici potest, in adulterio uxoris deprehenderit, deliberandum est, an impune possit occidere. quod durum nobis esse videtur: nam cuius famae, multo magis vitae parcendum est.

Dig.48.5.39.10
Papinianus 36 quaest.
Si quis in honore ministeriove publico sit, reus quidem postulatur, sed differtur eius accusatio et cautionem iudicio sistendi causa promittit in finem honoris. et hoc ita tiberius caesar rescripsit.

Dig.48.5.40pr.
Papinianus 15 resp.
Vim passam mulierem sententia praesidis provinciae continebatur: in legem iuliam de adulteriis non commisisse respondi, licet iniuriam suam protegendae pudicitiae causa confestim marito renuntiari prohibuit.

Dig.48.5.40.1
Papinianus 15 resp.
Nupta quoque muliere, tametsi lenocinii vir prior non postuletur, adulterii crimen contra adulterum ab extrario poterit inferri.

Dig.48.5.40.2
Papinianus 15 resp.
In matrimonio quoque defuncta uxore vir iure adulterum inter reos recipi postulat.

Dig.48.5.40.3
Papinianus 15 resp.
Nupta, priusquam adulter damnetur, adulterii non postulatur, si nuptias denuntiatio vel ad domum mulieris missa non praecessit.

Dig.48.5.40.4
Papinianus 15 resp.
Mulierem ob latronum societatem exulare iussam citra poenae metum in matrimonio retineri posse respondi, quia non fuerat adulterii damnata.

Dig.48.5.40.5
Papinianus 15 resp.
Praescriptione quinque annorum crimen incesti coniunctum adulterio non excluditur.

Dig.48.5.40.6
Papinianus 15 resp.
Duos quidem adulterii, marem et feminam, propter commune crimen simul non iure nec a viro postulari convenit. cum tamen duobus denuntiatum fuisset ab eo, qui postea desistere volebat, abolitionem esse necessariam in utriusque personam respondi.

Dig.48.5.40.7
Papinianus 15 resp.
Incesti commune crimen adversus duos simul intentari potest.

Dig.48.5.40.8
Papinianus 15 resp.
De servis quaestionem in dominos incesti postulatos ita demum habendam respondi, si per adulterium incestum esse contractum dicatur.

Dig.48.5.41pr.
Paulus 19 resp.
Quaesitum est, an ea, quam maritus adulterii crimine se accusaturum minatus est nec quicquam egit vel iure mariti vel iure publico, nubere possit ei, quem in ea reum adulterii destinavit. paulus respondit nihil impedire, quo minus ei, quem suspectum maritus habuit, ea de qua quaeritur nubere possit.

Dig.48.5.41.1
Paulus 19 resp.
Item quaeritur, an idem maritus destitisse videatur vel lenocinium commisisse, qui eandem reduxit uxorem. paulus respondit eum, qui post crimen adulteri intentatum eandem uxorem reduxit, destitisse videri et ideo ex eadem lege postea accusandi ei ius non superesse.

Dig.48.5.42
Paulus 1 sent.
In crimine adulterii nulla danda dilatio est, nisi ut personae exhibeantur, aut iudex ex qualitate negotii motus hoc causa cognita permiserit.

Dig.48.5.43
Tryphonus 2 disp.
Si is, qui ius anulorum impetravit, adulterium commisit in patroni uxorem aut in patronam suam, aut in eius eive, cuius libertus patris aut matris, filii filiaeve fuit: an ut libertus puniri debeat? et si deprehensus sit in adulterio, an impune occidatur? et magis probo subiciendum poenae libertinorum, quoniam lege iulia de adulteriis coercendis ad tuenda matrimonia pro libertinis eos haberi placuit et deteriorem causam per istud beneficium patronorum haberi non oportet.

Dig.48.5.44
Gaius 3 ad l. xii tab.
Si ex lege repudium missum non sit et idcirco mulier adhuc nupta esse videatur, tamen si quis eam uxorem duxerit, adulter non erit. idque salvius iulianus respondit, quia adulterium, inquit, sine dolo malo non committitur: quamquam dicendum, ne is, qui sciret eam ex lege repudiatam non esse, dolo malo committat.

Dig.48.5.45
Papinianus 4 resp.
Defuncta quoque socru gener incesti postulabitur, ut adulter post mortem mulieris.

Dig.48.6.0. Ad legem iuliam de vi publica.

Dig.48.6.1
Marcianus 14 inst.
Lege iulia de vi publica tenetur, qui ^ quia^ arma tela domi suae agrove inve villa praeter usum venationis vel itineris vel navigationis coegerit.

Dig.48.6.2
Scaevola 4 reg.
Excipiuntur autem arma, quae quis promercii causa habuerit hereditateve ei obvenerint.

Dig.48.6.3pr.
Marcianus 14 inst.
In eadem causa sunt, qui turbae seditionisve faciendae consilium inierint servosve aut liberos homines in armis habuerint.

Dig.48.6.3.1
Marcianus 14 inst.
Eadem lege tenetur, qui pubes cum telo in publico fuerit.

Dig.48.6.3.2
Marcianus 14 inst.
In eadem causa sunt, qui pessimo exemplo convocatu seditione villas expugnaverint et cum telis et armis bona rapuerint.

Dig.48.6.3.3
Marcianus 14 inst.
Item tenetur, qui ex incendio rapuerit aliquid praeter materiam.

Dig.48.6.3.4
Marcianus 14 inst.
Praeterea punitur huius legis poena, qui puerum vel feminam vel quemquam per vim stupraverit.

Dig.48.6.3.5
Marcianus 14 inst.
Sed et qui in incendio cum gladio aut telo rapiendi causa fuit vel prohibendi dominum res suas servare, eadem poena tenetur.

Dig.48.6.3.6
Marcianus 14 inst.
Eadem lege tenetur, qui hominibus armatis possessorem domo agrove suo aut navi sua deiecerit expugnaverit.

Dig.48.6.4
Ulpianus 59 ad ed.
Utive id staret, homines commodaverit:

Dig.48.6.5pr.
Marcianus 14 inst.
Qui coetu conversu turba seditione incendium fecerit: quique hominem dolo malo incluserit obsederit: quive fecerit, quo minus sepeliatur, quo magis funus diripiatur distrahatur: quive per vim sibi aliquem obligaverit, nam eam obligationem lex rescindit.

Dig.48.6.5.1
Marcianus 14 inst.
Si de vi et possessione vel dominio quaeratur, ante cognoscendum de vi quam de proprietate rei divus pius tw koinw twn vessalwn graece rescripsit: sed et decrevit, ut prius de vi quaeratur quam de iure dominii sive possessionis.

Dig.48.6.5.2
Marcianus 14 inst.
Qui vacantem mulierem rapuit vel nuptam, ultimo supplicio punitur et, si pater iniuriam suam precibus exoratus remiserit, tamen extraneus sine quinquennii praescriptione reum postulare poterit, cum raptus crimen legis iuliae de adulteris potestatem excedit.

Dig.48.6.6
Ulpianus 7 de off. procons.
Et eum, qui puerum ingenuum rapuit, puniendum divus pius rescripsit in haec verba: " exemplum libelli dati mihi a domitio silvano nomine domitii silvani patrui subici iussi, motus querella eius, qua significavit filium suum ingenuum, iuvenem admodum, raptum atque conclusum, mox verberibus ac tormentis usque ad summum periculum adflictum, gemine carissime: velim audias eum et, si compereris haec ita admissa, rem severe exequaris".

Dig.48.6.7
Ulpianus 8 de off. procons.
Lege iulia de vi publica tenetur, qui, cum imperium potestatemve haberet, civem romanum adversus provocationem necaverit verberaverit iusseritve quid fieri aut quid in collum iniecerit, ut torqueatur. item quod ad legatos oratores comitesve attinebit, si quis eorum pulsasse et sive iniuriam fecisse arguetur.

Dig.48.6.8
Maecenatus 5 publ.
Lege iulia de vi publica cavetur, ne quis reum vinciat impediatve, quo minus romae intra certum tempus adsit.

Dig.48.6.9
Paulus 7 ad ed.
Armatos non utique eos intellegere debemus, qui tela habuerunt, sed etiam quid aliud nocere potest.

Dig.48.6.10pr.
Ulpianus 68 ad ed.
Qui dolo malo fecerit, quo minus iudicia tuto exerceantur aut iudices ut oportet iudicent vel is, qui potestatem imperiumve habebit, quam ei ius erit, decernat imperet faciat: qui ludos pecuniamve ab aliquo invito polliceri publice privatimve per iniuriam exegerit: item qui cum telo dolo malo in contione fuerit aut ubi iudicium publice exercebitur. exceptus est, qui propter venationem habeat homines, qui cum bestiis pugnent, ministrosque ad ea habere conceditur.

Dig.48.6.10.1
Ulpianus 68 ad ed.
Hac lege tenetur et qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur et pulsetur, neque homo occisus sit.

Dig.48.6.10.2
Ulpianus 68 ad ed.
Damnato de vi publica aqua et igni interdicitur.

Dig.48.6.11pr.
Paulus 5 sent.
Hi, qui aedes alienas aut villas expilaverint effregerint expugnaverint, si quid in turba cum telis fecerint, capite puniuntur.

Dig.48.6.11.1
Paulus 5 sent.
Telorum autem appellatione omnia, ex quibus singuli homines nocere possunt, accipiuntur.

Dig.48.6.11.2
Paulus 5 sent.
Qui telum tutandae salutis suae causa gerunt, non videntur hominis occidendi causa portare.

Dig.48.6.12
Paulus l.S. ad sc turpill.
Qui nova vectigalia exercent, lege iulia de vi publica tenentur.

Dig.48.7.0. Ad legem iuliam de vi privata.

Dig.48.7.1pr.
Marcianus 14 inst.
De vi privata damnati pars tertia bonorum ex lege iulia publicatur et cautum est, ne senator sit, ne decurio, aut ullum honorem capiat, neve in eum ordinem sedeat, neve iudex sit: et videlicet omni honore quasi infamis ex senatus consulto carebit.

Dig.48.7.1.1
Marcianus 14 inst.
Eadem poena adficiuntur, qui ad poenam legis iuliae de vi privata rediguntur, et si quis ex naufragio dolo malo quid rapuerit.

Dig.48.7.1.2
Marcianus 14 inst.
Sed et ex constitutionibus principum extra ordinem, qui de naufragiis aliquid diripuerint, puniuntur: nam et divus pius rescripsit nullam vim nautis fieri debere et, si quis fecerit, ut severissime puniatur.

Dig.48.7.2
Scaevola 4 reg.
Hac lege tenetur, qui convocatis hominibus vim fecerit, quo quis verberetur pulsaretur, neque homo occisus erit:

Dig.48.7.3pr.
Macer 1 publ.
Nec interest, liberos an servos et suos an alienos quis ad vim faciendam convocaverit.

Dig.48.7.3.1
Macer 1 publ.
Nec minus hi, qui convocati sunt, eadem lege tenentur.

Dig.48.7.3.2
Macer 1 publ.
Sed si nulli convocati nullique pulsati sint, per iniuriam tamen ex bonis alienis quid ablatum sit, hac lege teneri eum qui id fecerit.

Dig.48.7.4pr.
Paulus 55 ad ed.
Legis iuliae de vi privata crimen committitur, cum coetum aliquis et concursum fecisse dicitur, quo minus quis in ius produceretur.

Dig.48.7.4.1
Paulus 55 ad ed.
Et si quis quaestionem de alterius servo habuisset: et ideo moderatius edicto praetoris de iniuriis utendum esse labeo ait.

Dig.48.7.5
Ulpianus 69 ad ed.
Si quis aliquem deiecit ex agro suo hominibus congregatis sine armis, vis privatae postulari possit.

Dig.48.7.6
Modestinus 8 reg.
Ex senatus consulto volusiano, qui improbe coeunt in alienam litem, ut, quidquid ex condemnatione in rem ipsius redactum fuerit, inter eos communicaretur, lege iulia de vi privata tenentur.

Dig.48.7.7
Callistratus 5 de cogn.
Creditores si adversus debitores suos agant, per iudicem id, quod deberi sibi putant, reposcere debent: alioquin si in rem debitoris sui intraverint id nullo concedente, divus marcus decrevit ius crediti eos non habere. verba decreti haec sunt. " optimum est, ut, si quas putas te habere petitiones, actionibus experiaris: interim ille in possessione debet morari, tu petitor es". et cum marcianus diceret: " vim nullam feci": caesar dixit: " tu vim putas esse solum, si homines vulnerentur? vis est et tunc, quotiens quis id, quod deberi sibi putat, non per iudicem reposcit. non puto autem nec verecundiae nec dignitati nec pietati tuae convenire quicquam non iure facere. quisquis igitur probatus mihi fuerit rem ullam debitoris non ab ipso sibi traditam sine ullo iudice temere possidere, eumque sibi ius in eam rem dixisse, ius crediti non habebit".

Dig.48.7.8
Modestinus 2 de poen.
Si creditor sine auctoritate iudicis res debitoris occupet, hac lege tenetur et tertia parte bonorum multatur et infamis fit.

Dig.48.8.0. Ad legem corneliam de siccariis et veneficis.

Dig.48.8.1pr.
Marcianus 14 inst.
Lege cornelia de sicariis et veneficis tenetur, qui hominem occiderit: cuiusve dolo malo incendium factum erit: quive hominis occidendi furtive faciendi causa cum telo ambulaverit: quive, cum magistratus esset publicove iudicio praeesset, operam dedisset, quo quis falsum iudicium profiteretur, ut quis innocens conveniretur condemnaretur.

Dig.48.8.1.1
Marcianus 14 inst.
Praeterea tenetur, qui hominis necandi causa venenum confecerit dederit: quive falsum testimonium dolo malo dixerit, quo quis publico iudicio rei capitalis damnaretur: quive magistratus iudexve quaestionis ob capitalem causam pecuniam acceperit ut publica lege reus fieret.

Dig.48.8.1.2
Marcianus 14 inst.
Et qui hominem occiderit, punitur non habita differentia, cuius condicionis hominem interemit.

Dig.48.8.1.3
Marcianus 14 inst.
Divus hadrianus rescripsit eum, qui hominem occidit, si non occidendi animo hoc admisit, absolvi posse, et qui hominem non occidit, sed vulneravit, ut occidat, pro homicida damnandum: et ex re constituendum hoc: nam si gladium strinxerit et in eo percusserit, indubitate occidendi animo id eum admisisse: sed si clavi percussit aut cuccuma in rixa, quamvis ferro percusserit, tamen non occidendi animo. leniendam poenam eius, qui in rixa casu magis quam voluntate homicidium admisit.

Dig.48.8.1.4
Marcianus 14 inst.
Item divus hadrianus rescripsit eum, qui stuprum sibi vel suis per vim inferentem occidit, dimittendum.

Dig.48.8.1.5
Marcianus 14 inst.
Sed et in eum, qui uxorem deprehensam in adulterio occidit, divus pius leviorem poenam irrogandam esse scripsit, et humiliore loco positum in exilium perpetuum dari iussit, in aliqua dignitate positum ad tempus relegari.

Dig.48.8.2
Ulpianus 1 de adult.
Inauditum filium pater occidere non potest, sed accusare eum apud praefectum praesidemve provinciae debet.

Dig.48.8.3pr.
Marcianus 14 inst.
Eiusdem legis corneliae de sicariis et veneficis capite quinto, qui venenum necandi hominis causa fecerit vel vendiderit vel habuerit, plectitur.

Dig.48.8.3.1
Marcianus 14 inst.
Eiusdem legis poena adficitur, qui in publicum mala medicamenta vendiderit vel hominis necandi causa habuerit.

Dig.48.8.3.2
Marcianus 14 inst.
Adiectio autem ista " veneni mali" ostendit esse quaedam et non mala venena. ergo nomen medium est et tam id, quod ad sanandum, quam id, quod ad occidendum paratum est, continet, sed et id quod amatorium appellatur: sed hoc solum notatur in ea lege, quod hominis necandi causa habet. sed ex senatus consulto relegari iussa est ea, quae non quidem malo animo, sed malo exemplo medicamentum ad conceptionem dedit, ex quo ea quae acceperat decesserit.

Dig.48.8.3.3
Marcianus 14 inst.
Alio senatus consulto effectum est, ut pigmentarii, si cui temere cicutam salamandram aconitum pituocampas aut bubrostim mandragoram et id, quod lustramenti causa dederit cantharidas, poena teneantur huius legis.

Dig.48.8.3.4
Marcianus 14 inst.
Item is, cuius familia sciente eo apiscendae reciperandae possessionis causa arma sumpserit: item qui auctor seditionis fuerit: et qui naufragium suppresserit: et qui falsa indicia confessus fuerit confitendave curaverit, quo quis innocens circumveniretur: et qui hominem libidinis vel promercii causa castraverit, ex senatus consulto poena legis corneliae punitur.

Dig.48.8.3.5
Marcianus 14 inst.
Legis corneliae de sicariis et veneficis poena insulae deportatio est et omnium bonorum ademptio. sed solent hodie capite puniri, nisi honestiore loco positi fuerint, ut poenam legis sustineant: humiliores enim solent vel bestiis subici, altiores vero deportantur in insulam.

Dig.48.8.3.6
Marcianus 14 inst.
Transfugas licet, ubicumque inventi fuerint, quasi hostes interficere.

Dig.48.8.4pr.
Ulpianus 7 de off. procons.
Lege cornelia de sicariis tenetur, qui, cum in magistratu est esset, eorum quid fecerit contra hominis necem, quod legibus permissum non sit.

Dig.48.8.4.1
Ulpianus 7 de off. procons.
Cum quidam per lasciviam causam mortis praebuisset, comprobatum est factum ignatii taurini proconsulis baeticae a divo hadriano, quod eum in quinquennium relegasset.

Dig.48.8.4.2
Ulpianus 7 de off. procons.
Idem divus hadrianus rescripsit: " constitutum quidem est, ne spadones fierent, eos autem, qui hoc crimine arguerentur, corneliae legis poena teneri eorumque bona merito fisco meo vindicari debere, sed et in servos, qui spadones fecerint, ultimo supplicio animadvertendum esse: et qui hoc crimine tenentur, si non adfuerint, de absentibus quoque, tamquam lege cornelia teneantur, pronuntiandum esse. plane si ipsi, qui hanc iniuriam passi sunt, proclamaverint, audire eos praeses provinciae debet, qui virilitatem amiserunt: nemo enim liberum servumve invitum sinentemve castrare debet, neve quis se sponte castrandum praebere debet. at si quis adversus edictum meum fecerit, medico quidem, qui exciderit, capitale erit, item ipsi qui se sponte excidendum praebuit".

Dig.48.8.5
Paulus 2 de off. procons.
Hi quoque, qui thlibias faciunt, ex constitutione divi hadriani ad ninnium hastam in eadem causa sunt, qua hi qui castrant.

Dig.48.8.6
Venonius 1 de off. procons.
Is, qui servum castrandum tradiderit, pro parte dimidia bonorum multatur ex senatus consulto, quod neratio prisco et annio vero consulibus factum est.

Dig.48.8.7
Paulus l.S. de publ. iudic.
In lege cornelia dolus pro facto accipitur. neque in hac lege culpa lata pro dolo accipitur. quare si quis alto se praecipitaverit et super alium venerit eumque occiderit, aut putator, ex arbore cum ramum deiceret, non praeclamaverit et praetereuntem occiderit, ad huius legis coercitionem non pertinet.

Dig.48.8.8
Ulpianus 33 ad ed.
Si mulierem visceribus suis vim intulisse, quo partum abigeret, constiterit, eam in exilium praeses provinciae exiget.

Dig.48.8.9
Ulpianus 37 ad ed.
Furem nocturnum si quis occiderit, ita demum impune feret, si parcere ei sine periculo suo non potuit.

Dig.48.8.10
Ulpianus 18 ad ed.
Si quis dolo insulam meam exusserit, capitis poena plectetur quasi incendiarius.

Dig.48.8.11pr.
Modestinus 6 reg.
Circumcidere iudaeis filios suos tantum rescripto divi pii permittitur: in non eiusdem religionis qui hoc fecerit, castrantis poena irrogatur.

Dig.48.8.11.1
Modestinus 6 reg.
Servo sine iudice ad bestias dato non solum qui vendidit poena, verum et qui comparavit tenebitur.

Dig.48.8.11.2
Modestinus 6 reg.
Post legem petroniam et senatus consulta ad eam legem pertinentia dominis potestas ablata est ad bestias depugnandas suo arbitrio servos tradere: oblato tamen iudici servo, si iusta sit domini querella, sic poenae tradetur.

Dig.48.8.12
Modestinus 8 reg.
Infans vel furiosus si hominem occiderint, lege cornelia non tenentur, cum alterum innocentia consilii tuetur, alterum fati infelicitas excusat.

Dig.48.8.13
Modestinus 12 pand.
Ex senatus consulto eius legis poena damnari iubetur, qui mala sacrificia fecerit habuerit.

Dig.48.8.14
Callistratus 6 de cogn.
Divus hadrianus in haec verba rescripsit: " in maleficiis voluntas spectatur, non exitus".

Dig.48.8.15
Ulpianus 8 ad l. iul. et pap.
Nihil interest, occidat quis an causam mortis praebeat.

Dig.48.8.16
Modestinus 3 de poen.
Qui caedem admiserunt sponte dolove malo, in honore aliquo positi deportari solent, qui secundo gradu sunt, capite puniuntur. facilius hoc in decuriones fieri potest, sic tamen, ut consulto prius principe et iubente id fiat: nisi forte tumultus aliter sedari non possit.

Dig.48.8.17
Paulus 5 sent.
Si in rixa percussus homo perierit, ictus unius cuiusque in hoc collectorum contemplari oportet.

Dig.48.9.0. De lege pompeia de parricidiis.

Dig.48.9.1
Marcianus 14 inst.
Lege pompeia de parricidiis cavetur, ut, si quis patrem matrem, avum aviam, fratrem sororem patruelem matruelem, patruum avunculum amitam, consobrinum consobrinam, uxorem virum generum socrum, vitricum, privignum privignam, patronum patronam occiderit cuiusve dolo malo id factum erit, ut poena ea teneatur quae est legis corneliae de sicariis. sed et mater, quae filium filiamve occiderit, eius legis poena adficitur, et avus, qui nepotem occiderit: et praeterea qui emit venenum ut patri daret, quamvis non potuerit dare.

Dig.48.9.2
Scaevola 4 reg.
Frater autem eius, qui cognoverat tantum nec patri indicaverat, relegatus est et medicus supplicio affectus.

Dig.48.9.3
Marcianus 14 inst.
Sed sciendum est lege pompeia de consobrino comprehendi, sed non etiam eos pariter complecti, qui pari propioreve gradu sunt. sed et novercae et sponsae personae omissae sunt, sententia tamen legis continentur:

Dig.48.9.4
Marcianus 1 de publ. iudic.
Cum pater et mater sponsi sponsae socerorum, ut liberorum sponsi generorum appellatione continentur.

Dig.48.9.5
Marcianus 14 inst.
Divus hadrianus fertur, cum in venatione filium suum quidam necaverat, qui novercam adulterabat, in insulam eum deportasse, quod latronis magis quam patris iure eum interfecit: nam patria potestas in pietate debet, non atrocitate consistere.

Dig.48.9.6
Ulpianus 8 de off. procons.
Utrum qui occiderunt parentes an etiam conscii poena parricidii adficiantur, quaeri potest. et ait maecianus etiam conscios eadem poena adficiendos, non solum parricidas. proinde conscii etiam extranei eadem poena adficiendi sunt.

Dig.48.9.7
Ulpianus 29 ad ed.
Si sciente creditore ad scelus committendum pecunia sit subministrata, ut puta si ad veneni mali comparationem vel etiam ut latronibus adgressoribusque daretur, qui patrem interficerent: parricidii poena tenebitur, qui quaesierit pecuniam quique eorum ita crediderint aut a quo ita caverint.

Dig.48.9.8
Ulpianus 8 disp.
Parricidii postulatus si interim decesserit, si quidem sibi mortem conscivit, successorem fiscum habere debebit: si minus, eum quem voluit, si modo testamentum fecit: si intestatus decessit, eos heredes habebit, qui lege vocantur.

Dig.48.9.9pr.
Modestinus 12 pand.
Poena parricidii more maiorum haec instituta est, ut parricida virgis sanguineis verberatus deinde culleo insuatur cum cane, gallo gallinaceo et vipera et simia: deinde in mare profundum culleus iactatur. hoc ita, si mare proximum sit: alioquin bestiis obicitur secundum divi hadriani constitutionem.

Dig.48.9.9.1
Modestinus 12 pand.
Qui alias personas occiderint praeter matrem et patrem et avum et aviam ( quos more maiorum puniri supra diximus), capitis poena plectentur aut ultimo supplicio mactantur.

Dig.48.9.9.2
Modestinus 12 pand.
Sane si per furorem aliquis parentem occiderit, impunitus erit, ut divi fratres rescripserunt super eo, qui per furorem matrem necaverat: nam sufficere furore ipso eum puniri, diligentiusque custodiendum esse aut etiam vinculis coercendum.

Dig.48.9.10
Paulus l.S. de poen. omnium legum.
Eorum, qui parricidii poena teneri possunt, semper accusatio permittitur.

Dig.48.10.0. De lege cornelia de falsis et de senatus consulto liboniano.

Dig.48.10.1pr.
Marcianus 14 inst.
Poena legis corneliae irrogatur ei, qui falsas testationes faciendas testimoniave falsa inspicienda dolo malo coiecerit.

Dig.48.10.1.1
Marcianus 14 inst.
Item ob instruendam advocationem testimoniave pecuniam acceperit pactusve fuerit societatem coierit ad obligationem innocentium, ex senatus consulto coercetur.

Dig.48.10.1.2
Marcianus 14 inst.
Sed et si quis ob renuntiandum remittendumve testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam acceperit, poena legis corneliae adficitur. et qui iudicem corruperit corrumpendumve curaverit.

Dig.48.10.1.3
Marcianus 14 inst.
Sed et si iudex constitutiones principum neglexerit, punitur.

Dig.48.10.1.4
Marcianus 14 inst.
Qui in rationibus tabulis cerisve vel alia qua re sine consignatione falsum fecerint vel rem amoverint, perinde ex his causis, atque si erant falsarii, puniuntur. sic et divus severus lege cornelia de falsis damnavit praefectum aegypti, quod instrumentis suis, cum praeerat provinciae, falsum fecit.

Dig.48.10.1.5
Marcianus 14 inst.
Is, qui aperuerit vivi testamentum, legis corneliae poena tenetur.

Dig.48.10.1.6
Marcianus 14 inst.
Is, qui deposita instrumenta apud alium ab eo prodita esse adversariis suis dicit, accusare eum falsi potest.

Dig.48.10.1.7
Marcianus 14 inst.
Ad testamenta militum senatus consultum pertinet, quo lege cornelia tenentur, qui sibi legatum fideicommissumve adscripserint.

Dig.48.10.1.8
Marcianus 14 inst.
Inter filium et servum et extraneum testamentum scribentes hoc interest, quod in extraneo, si specialiter subscriptio facta est " quod illi dictavi et recognovi", poena cessat et capi potest, in filio vel servo vel generalis subscriptio sufficit et ad poenam evitandam et ad capiendum.

Dig.48.10.1.9
Marcianus 14 inst.
Ex illa quoque causa falsi poenae quis subicitur ( ut divi quoque severus et antoninus constituerunt), ut tutores et curatores et qui officio deposito non restituerunt tutelam vel curationem cum fisco contrahere non possint ac, si quis adversus hanc legem profectus aerario obrepserit, ut perinde puniatur, ac si falsum commisisset.

Dig.48.10.1.10
Marcianus 14 inst.
Sed ad illos hoc non pertinet ( ut idem principes rescripserunt), qui antequam tutelam susciperent haec gesserunt: nec enim excusationes admisisse, sed fraudes exclusisse.

Dig.48.10.1.11
Marcianus 14 inst.
Idem principes rescripserunt ita demum eum, qui rationem tutelae vel curae nondum reddidit, cum fisco contrahere non debere, si vivat is, cuius tutela administrata est: nam si decesserit, licet nondum heredi eius rationem reddiderit, iure eum contrahere.

Dig.48.10.1.12
Marcianus 14 inst.
Sed si iure hereditario successerunt in fiscalem contractum tutor vel curator, licet ante rationem redditam: non puto poenam locum habere, licet adhuc vivat is, cuius tutela vel cura administrata est.

Dig.48.10.1.13
Marcianus 14 inst.
Poena falsi vel quasi falsi deportatio est et omnium bonorum publicatio: et si servus eorum quid admiserit, ultimo supplicio adfici iubetur.

Dig.48.10.2
Paulus 3 ad sab.
Qui testamentum amoverit celaverit eripuerit deleverit interleverit subiecerit resignaverit quive testamentum falsum scripserit signaverit recitaverit dolo malo cuiusve dolo malo id factum erit, legis corneliae poena damnatur.

Dig.48.10.3
Ulpianus 4 disp.
Qui ignorans falsum esse testamentum vel hereditatem adiit vel legatum accepit vel quoquo modo adgnovit, falsum testamentum dicere non prohibetur.

Dig.48.10.4
Ulpianus 8 disp.
Si quis, cum falso sibi legatum adscribi curasset, decesserit, id heredi quoque extorquendum est. inde divus quoque marcus, cum quidam a patre heres institutus codicillos intercidisset et decessisset, fisco tantum esse putavit vindicandum, quantum per codicillos erogari posset, id est usque ad dodrantem.

Dig.48.10.5
Iulianus 86 dig.
Senatus poenam remisit ei, qui legata a se testamento data codicillis sua manu scriptis ademerat, sed quia et iussu patris id fecerat et annorum viginti quinque erat: hereditatem quoque ei capere permissum est.

Dig.48.10.6pr.
Africanus 3 quaest.
Si quis legatum sibi adscripserit, tenetur poena legis corneliae, quamvis inutile legatum sit: nam et eum teneri constat, qui eo testamento, quod postea ruptum vel etiam quod initio non iure fieret, legatum sibi adscripserit. hoc tamen tunc verum est, cum perfectum testamentum erit. ceterum si non signatum fuerit, magis est ut senatus consulto locus non sit, sicuti nec interdictum de tabulis testamenti exhibendis locum habet: prius enim oportet esse aliquod testamentum vel non iure factum, ut senatus consulto locus sit. nam et falsum testamentum id demum recte dicitur, quod, si adulterinum non esset, verum tamen testamentum recte dicetur. similiter igitur et non iure factum testamentum id appellatur, in quo si omnia rite facta essent, iure factum diceretur.

Dig.48.10.6.1
Africanus 3 quaest.
Si institutus heres exheredationem nominatim filii vel aliarum personarum adscribat, senatus consulto tenetur.

Dig.48.10.6.2
Africanus 3 quaest.
Similiter et is, qui libertatem sua manu ademit servi testatoris et maxime cui a se legata vel fideicommissa data erant, senatus consulto tenetur.

Dig.48.10.6.3
Africanus 3 quaest.
Si patronus testamento liberti legatum sibi scripserit et venia impetrata abstinere legato iussus est, an emolumentum bonorum possessionis contra tabulas habere possit? et magis placet non posse. nec tamen huic consequens est, ut et, si uxor dotem vel creditor id, quod in diem sibi deberetur, sibi adscripserit et similiter venia impetrata abstinere se legato iubeantur, aut mulieri dotis aut creditori actio sua denegari debet, ne eorum uterque merito debito careat.

Dig.48.10.7
Marcianus 2 inst.
Nullo modo servi cum dominis suis consistere possunt, cum ne quidem omnino iure civili neque iure praetorio neque extra ordinem computantur: praeterquam quod favorabiliter divi marcus et commodus rescripserunt, cum servus quereretur, quod tabulae testamenti, quibus ei data erat libertas, subprimerentur, admittendum ad suppressi testamenti accusationem.

Dig.48.10.8
Ulpianus 7 de off. procons.
Quicumque nummos aureos partim raserint, partim tinxerint vel finxerint: si quidem liberi sunt, ad bestias dari, si servi, summo supplicio adfici debent.

Dig.48.10.9pr.
Ulpianus 8 de off. procons.
Lege cornelia cavetur, ut, qui in aurum vitii quid addiderit, qui argenteos nummos adulterinos flaverit, falsi crimine teneri.

Dig.48.10.9.1
Ulpianus 8 de off. procons.
Eadem poena adficitur etiam is qui, cum prohibere tale quid posset, non prohibuit.

Dig.48.10.9.2
Ulpianus 8 de off. procons.
Eadem lege exprimitur, ne quis nummos stagneos plumbeos emere vendere dolo malo vellet.

Dig.48.10.9.3
Ulpianus 8 de off. procons.
Poena legis corneliae irrogatur ei, qui quid aliud quam in testamento sciens dolo malo falsum signaverit signarive curaverit, item qui falsas testationes faciendas testimoniave falsa invicem dicenda dolo malo coierint.

Dig.48.10.9.4
Ulpianus 8 de off. procons.
Qui delatorem summisit in causa pecuniaria, eadem poena tenetur, qua tenentur hi qui ob instruendas lites pecuniam acceperunt.

Dig.48.10.10pr.
Macer 1 publ.
De eo, qui ei in cuius potestate est eique qui in eadem potestate est adscripserit, nihil senatus consultis cavetur: sed hoc quoque casu committitur in legem, quia huius rei emolumentum ad patrem dominumve pertinet, ad quem pertineret, si filius servusve sibi adscripsissent.

Dig.48.10.10.1
Macer 1 publ.
Illud constat, si extraneo quis adscripserit legatum, licet postea vivo testatore in potestate eum habere coeperit, senatus consultis locum non esse.

Dig.48.10.11
Marcianus 1 de iudic. publ.
Si pater filio suo militi, quem habet in potestate, testamento commilitonis filii aliquid adscripserit, quem conmilitonem in militia novit: quia patri non adquiritur, extra poenam est. et cum matri filius adscripserat, divi fratres rescripserunt, cum iussu testatoris hoc scripsit, impunitum eum esse matremque capere posse.

Dig.48.10.12
Papinianus 13 resp.
Cum falsi reus ante crimen illatum aut sententiam dictam vita decedit, cessante cornelia quod scelere quaesitum est heredi non relinquitur.

Dig.48.10.13pr.
Papinianus 15 resp.
Falsi nominis vel cognominis adseveratio poena falsi coercetur.

Dig.48.10.13.1
Papinianus 15 resp.
Ordine decurionum decem annis advocatum motum, qui falsum instrumentum cognoscente praeside recitavit, post finem temporis dignitatem respondi reciperare, quoniam in corneliam falso recitato, non facto non incidit. eadem ratione plebeium ob eandem causam exilio temporario punitum decurionem post reditum recte creari.

Dig.48.10.14pr.
Paulus 22 quaest.
Filius emancipatus cum scriberet patris testamentum, iussu patris servo communi titii et suo legatum adscripsit: quaero quis exitus quaestionis sit. respondit: plures quaestiones coniunxisti. et quidem quantum ad senatus consultum, quo prohibemur nobis vel his, quos in potestate habemus, adscribere legatum, emancipatus quoque filius eadem poena tenebitur, licet iussu patris scripserit: excusatus enim is videtur qui in potestate est sic ut servus, si tamen iussum ex subscriptione testatoris appareat: sic enim inveni senatum censuisse.

Dig.48.10.14.1
Paulus 22 quaest.
Sequens quaestio est, an, quoniam placet id quod illicite scriptum est pro non scripto esse, quod servo communi scribentis et alterius adscriptum est, utrum in totum pro non scripto sit an quantum ad eum tantum qui adscripsit, ceterum socio totum debeatur. et inveni Marcellum apud iulianum adnotasse. nam cum iulianus scripsisset, si sibi et titio scripsisset aut servo communi, cum pro non scripto sit, facillime quaeri posse, quantum titio et socio adquiratur ita: adicit iste Marcellus: quemadmodum socio debebitur, si quasi falsum nomen servi subducitur? quod et in praesenti quaestione observandum est.

Dig.48.10.14.2
Paulus 22 quaest.
Maritus servum dotalem manumisit et in testamento eius legatum sibi adscripsit. quaesitum est, quid mulier ex lege iulia consequi possit. respondi: et patronum incidere in poenam edicti divi claudii dicendum est et filium emancipatum, licet praeteriti possint petere possessionem bonorum. ergo si nihil habet patronus ex bonis liberti, non tenebitur mulieri. an ideo teneri potest, quod adiectum est in lege " aut dolo fecit, quo minus ad eum perveniat?" sed nihil fecit in fraudem mulieris: non enim adversus illam hoc excogitavit. an ideo non denegamus huic actiones, quoniam alii restituturus est? adquin cum is, qui sibi iussu testatoris legatum adscripsit, etiam si fidei suae, similiter iubente testatore, commisisset, ut id alii restitueret, senatus iussit eum nihilo minus legato abstinere idque apud heredem remanere cum onere fideicommissi.

Dig.48.10.15pr.
Callistratus 1 quaest.
Divus claudius edicto praecepit adiciendum legi corneliae, ut, si quis, cum alterius testamentum vel codicillos scriberet, legatum sibi sua manu scripserit, proinde teneatur ac si commisisset in legem corneliam, et ne vel is venia detur, qui se ignorasse edicti severitatem praetendant. scribere autem sibi legatum videri non solum eum qui manu sua id facit, sed etiam qui per servum suum vel filium, quem in potestatem habet, dictante testatore legato honoratur.

Dig.48.10.15.1
Callistratus 1 quaest.
Plane constitutionibus principalibus cavetur, ut, si testator specialiter subscriptione sua declaraverit dictasse servo alicuius, ut domino eius legatum ab heredibus suis daretur, id valere, nec generalem subscriptionem testatoris valere adversus senatus consulti auctoritatem et ideo legatum pro non scripto habendum et servo, qui etiam sibi legatum adscripsit, veniam dari. ego tutius esse puto veniam petendam ab imperatore, scilicet eo quod relictum est abstinentibus.

Dig.48.10.15.2
Callistratus 1 quaest.
Item senatus censuit, ut, si servus domini sui iussu testamento codicillisve libertatem sibi adscripserit, ob eam rem, quod ipsius manu adscriptum est, minus liber sit: sed libertas ei ex fideicommissi causa praestatur: si modo post eam scripturam manu sua testator testamento codicillisve subscripserit.

Dig.48.10.15.3
Callistratus 1 quaest.
Et quatenus de sola specie fideicommissae libertatis hoc senatus consulto continebatur, divus pius rescripsit sententiam magis sequendam esse huius senatus consulti quam scripturam: nam servos, cum dominis suis parent, necessitate potestatis excusari, si tamen accedat domini auctoritas subscribentis se ea dictasse et recognovisse: videri enim ait ipsius domini manu scripta, cuius voluntate ea scripta sunt. " quod tamen", inquit, " ad liberas personas, in quas nullum ius testator habuerit, extendi non debet: quaeri tamen debet, an aeque subsequendi necessitas et honesta excusatio est non facientibus, quod non sit concessum".

Dig.48.10.15.4
Callistratus 1 quaest.
Matri quoque, cui per servum suum dictante filio legatum scriptum esset, veniam tribuendam legis corneliae placuit.

Dig.48.10.15.5
Callistratus 1 quaest.
Idem in filiam, quae dictante matre sua per ignorantiam iuris legatum sibi scripserat, senatus censuit.

Dig.48.10.15.6
Callistratus 1 quaest.
Si quis duobus heredibus institutis adiecerit, ut, si alteruter heres sine liberis decessisset, ei qui superesset et liberos haberet hereditas redderetur vel, si uterque sine liberis decessisset, hereditas ( deinde alia manu) scriptori testamenti restitueretur: placet testamentario poenam legis corneliae remitti. sed benignius est, ut etiam ea, quae supra scripta sunt, simili modo consequatur.

Dig.48.10.16pr.
Paulus 3 resp.
Respondit instrumentorum subreptorum crimen non esse publici iudicii, nisi testamentum alicuius subreptum arguatur.

Dig.48.10.16.1
Paulus 3 resp.
Paulus respondit legis corneliae poena omnes teneri, qui etiam extra testamenta cetera falsa signassent.

Dig.48.10.16.2
Paulus 3 resp.
Sed et ceteros, qui in rationibus tabulis litteris publicis aliave qua re sine consignatione falsum fecerunt vel, ut verum non appareat, quid celaverunt subripuerunt deleverunt subiecerunt resignaverunt, eadem poena adfici solere dubium non esse.

Dig.48.10.17
Paulus 3 fideic.
Cum quidam sua manu servum sibi legatum scripsisset et eum manumittere rogatus esset, senatus censuit ab omnibus heredibus eum manumittendum.

Dig.48.10.18pr.
Paulus 3 sent.
Uxori legatum in alieno testamento scribere non prohibemur.

Dig.48.10.18.1
Paulus 3 sent.
Qui se filio testatoris impuberi tutorem adscripsit, etsi suspectus esse praesumitur, quod ultro tutelam videbitur affectasse, tamen, si idoneus esse adprobetur, non ex testamento, sed ex decreto tutor dandus est. nec excusatio eius admittetur, quia consensisse videtur voluntati testatoris.

Dig.48.10.19pr.
Paulus 5 sent.
Qui falsam monetam percusserint, si id totum formare noluerunt, suffragio iustae paenitentiae absolvuntur.

Dig.48.10.19.1
Paulus 5 sent.
Accusatio suppositi partus nulla temporis praescriptione depellitur, nec interest, decesserit nec ne ea, quae partum subdidisse contenditur.

Dig.48.10.20
Hermogenianus 6 iuris epit.
Falsi poena coercentur et qui ad litem instruendam advocatione testibus pecuniam acceperunt, obligationem pactionem fecerunt, societatem inierunt, ut aliquid eorum fieret curaverunt.

Dig.48.10.21
Paulus l.S. ad sc turpill.
Qui duobus in solidum eandem rem diversis contractibus vendidit, poena falsi coercetur, et hoc et divus hadrianus constituit. is adiungitur et is qui iudicem corrumpit. sed remissius puniri solent, ut ad tempus relegentur nec bona illis auferantur.

Dig.48.10.22pr.
Paulus l.S. ad sc libon.
Impuberem in hoc edictum incidere dicendum non est, quoniam falsi crimine vix possit teneri, cum dolus malus in eam aetatem non cadit.

Dig.48.10.22.1
Paulus l.S. ad sc libon.
Si ei filio, qui apud hostes est, adscripserit pater legatum, dicendum est reverso eo incidere in poenam senatus consulti: quod si ibi decesserit, innocens pater existimatur.

Dig.48.10.22.2
Paulus l.S. ad sc libon.
Sed et si emancipato filio adscribit, recte id faciet: item in adoptionem dato.

Dig.48.10.22.3
Paulus l.S. ad sc libon.
Item si servo, cui moram fecit in fideicommissaria libertate praestanda, adscripserit, dicendum est extra sententiam senatus consulti eum esse, quoniam placet omne, quod per huiusmodi servum adquisitum est, restitui oportere manumisso.

Dig.48.10.22.4
Paulus l.S. ad sc libon.
Et si ei servo, qui bona fide servit, aliquid adscripsit, quod ad cogitationem animi nocens est, quia ei adscribit, quem suum putat: sed quoniam neque legatum neque hereditas bonae fidei possessori adquiritur, dicamus eum poenae eximendum esse.

Dig.48.10.22.5
Paulus l.S. ad sc libon.
Si dominus adscripserit servo legatum, cum liber erit, dicimus senatus consulto dominum excusatum esse, qui compendio suo nullo modo prospexerit. eadem et de filio postea emancipato dici potest.

Dig.48.10.22.6
Paulus l.S. ad sc libon.
Qui codicillos ante testamentum factos, in quibus legatum ei adscriptum erat, confirmat, in senatus consultum incidit: quod et iulianus scribit.

Dig.48.10.22.7
Paulus l.S. ad sc libon.
Adimendo quoque aliquid incidere in poenam debet, quasi sibi aliquid dederit: veluti si servo legato sibi eodemque manumisso libertatem sua manu ademerit ( hoc ita, si voluntate testatoris ademerit: nam si ignorante eo, libertas valet): item si, rogatus restituere legatum sibi adscriptum, fideicommissum ademerit.

Dig.48.10.22.8
Paulus l.S. ad sc libon.
Qui liberti adsignationem sua manu adscripsit, non verbis, sed sententia senatus consulti tenetur.

Dig.48.10.22.9
Paulus l.S. ad sc libon.
Item non continetur verbis servus, qui alieno testamento fideicommissam libertatem sibi adscripsit. sed de hoc potest haesitari, quoniam, ut supra diximus, senatus ita demum ei, qui sibi libertatem fideicommissam in testamento domini adscripsit, poenam remisit, si dominus subscripsit. immo magis dicendum est hunc contra senatus consultum facere, quam eum qui legatum sibi adscribit, cum libertas omnimodo ipsi competitura sit, legatum autem domino adquiri possit.

Dig.48.10.22.10
Paulus l.S. ad sc libon.
Si testamentarius servo suo fideicommissam libertatem dederit, videamus, ne extra poenam sit, quoniam nullum ipsius commodum est: nisi ideo adscripserit, ut servus magno pretio redimatur ab eo et manumittatur.

Dig.48.10.22.11
Paulus l.S. ad sc libon.
Sed et ille, qui, cum titio fundus legaretur, adiecit sua manu condicionem pecuniae sibi dandae, in voluntatem senatus consulti incidit.

Dig.48.10.22.12
Paulus l.S. ad sc libon.
Qui autem voluntate patris se exheredat vel legatum sibi adimit, neque verbis senatus consulti neque sententia continetur.

Dig.48.10.23
Paulus l.S. de poen. paganorum.
Quid sit falsum, quaeritur: et videtur id esse, si quis alienum chirographum imitetur aut libellum vel rationes intercidat vel describat, non qui alias in computatione vel in ratione mentitur.

Dig.48.10.24
Scaevola 22 dig.
Aithales servus, cui testamento betiti callinici per fideicommissum libertas et portio hereditatis relicta erat ab his, qui ex undecim portionibus heredes erant instituti, professus est indicium apud maximillam filiam testatoris ex parte duodecima heredem scriptam: se posse probare falsum testamentum betiti callinici. et apud magistratus interrogatus a maximilla professus est probaturum, quemadmodum falsum sit factum testamentum. et cum in crimen falsi subscripsisset maximilla in scriptorem testamenti et proculum coheredem, acta causa praefectus urbi falsum testamentum non esse pronuntiavit et maximillae partem duodecimam a fisco cogi iussit. quaesitum est, an aithaleti libertas et fideicommissum post haec facta debeantur. respondit secundum ea quae proponerentur deberi.

Dig.48.10.25
Ulpianus 7 ad ed.
Qui nomine praetoris litteras falsas reddidisse edictumve falsum proposuisse dicetur, ex causa actione in factum poenali tenetur, quamquam lege cornelia reus sit.

Dig.48.10.26
Marcellus 30 dig.
Si quis patris sui testamentum aboleverit et, quasi intestatus decessisset, pro herede gesserit atque ita diem suum obierit: iustissime tota hereditas paterna heredi eius eripietur.

Dig.48.10.27pr.
Modestinus 8 reg.
Eos, qui diversa inter se testimonia praebuerunt, quasi falsum fecerint, et praescriptio legis teneri pronuntiat.

Dig.48.10.27.1
Modestinus 8 reg.
Et eum, qui contra signum suum falsum praebuit testimonium, poena falsi teneri pronuntiatum est. de impudentia eius, qui diversa duobus testimonia praebuit, cuius ita anceps fides vacillat, quod crimine falsi teneatur, nec dubitandum est.

Dig.48.10.27.2
Modestinus 8 reg.
Qui se pro milite gessit vel illicitis insignibus usus est vel falso duplomate vias commeavit, pro admissi qualitate gravissime puniendus est.

Dig.48.10.28
Modestinus 4 resp.
Si, a debitore praelato die, pignoris obligatio mentiatur, falsi crimini locus est.

Dig.48.10.29
Modestinus l.S. de enucl. cas.
Si quis obrepserit praesidi provinciae, tam per acta quam per libelli interpellationem nihil agit. immo si accusatus fuerit, poenam temerari luit: proinde enim punitur, atque si falsum fecerit. sunt enim rescripta de ea re: sufficit autem unum argumenti causa referre, cuius verba haec sunt: " alexander augustus iulio marullo. si libello dato adversarius tuus veritatem in precibus ab eo datis non adiecit, subscriptione uti non potest: immo si accusatus fuerit, et poenam inferre debet".

Dig.48.10.30pr.
Modestinus 12 pand.
Lege cornelia testamentaria obligatur, qui signum adulterinum fecerit sculpserit.

Dig.48.10.30.1
Modestinus 12 pand.
De partu supposito soli accusant parentes aut hi, ad quos ea res pertineat: non quilibet ex populo ut publicam accusationem intendat.

Dig.48.10.31
Callistratus 3 de cogn.
Divus pius claudio rescripsit pro mensura cuiusque delicti constituendum in eos, qui apud iudices instrumenta protulerunt, quae probari non possint: aut si plus meruisse videatur, quam ex forma iurisdictionis pati possint, ut imperatori describatur aestimaturo, quatenus coerceri debeant. sed divus marcus cum fratre suo pro sua humanitate hanc rem temperavit, ut, si ( quod plerumque evenit) per errorem huiusmodi instrumenta proferantur, ignoscatur eis, qui tale quicquam protulerint.

Dig.48.10.32pr.
Modestinus 1 de poen.
Hodie qui edicta proposita dolo malo corrumpunt, falsi poena plectuntur.

Dig.48.10.32.1
Modestinus 1 de poen.
Si venditor mensuras publice probatas vini, frumenti vel cuiuslibet rei, aut emptor corruperit dolove malo fraudem fecerit: quanti ea res est, eius dupli condemnatur: decretoque divi hadriani praeceptum est in insulam eos relegari, qui pondera aut mensuras falsassent.

Dig.48.10.33
Modestinus 3 de poen.
Si quis falsis constitutionibus nullo auctore habito utitur, lege cornelia aqua et igni ei interdicitur.

Dig.48.11.0. De lege iulia repetundarum.

Dig.48.11.1pr.
Marcianus 14 inst.
Lex iulia repetundarum pertinet ad eas pecunias, quas quis in magistratu potestate curatione legatione vel quo alio officio munere ministeriove publico cepit, vel cum ex cohorte cuius eorum est.

Dig.48.11.1.1
Marcianus 14 inst.
Excipit lex, a quibus licet accipere: a sobrinis propioreve gradu cognatis suis, uxore.

Dig.48.11.2
Scaevola 4 reg.
Datur ex hac lege et in heredes actio intra annum dumtaxat a morte eius qui arguebatur.

Dig.48.11.3
Macer 1 publ.
Lege iulia repetundarum tenetur, qui, cum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob iudicandum vel non iudicandum decernendumve acceperit:

Dig.48.11.4
Venonius 3 publ. iudic.
Vel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret.

Dig.48.11.5
Macer 1 publ.
In comites quoque iudicum ex hac lege iudicium datur.

Dig.48.11.6pr.
Venonius 3 publ. iudic.
Eadem lege tenentur, qui ob denuntiandum vel non denuntiandum testimonium pecuniam acceperint.

Dig.48.11.6.1
Venonius 3 publ. iudic.
Hac lege damnatus testimonium publice dicere aut iudex esse postulareve prohibetur.

Dig.48.11.6.2
Venonius 3 publ. iudic.
Lege iulia repetundarum cavetur, ne quis ob militem legendum mittendumve aes accipiat, neve quis ob sententiam in senatu consiliove publico dicendam pecuniam accipiat, vel ob accusandum vel non accusandum: utque urbani magistratus ob omni sorde se abstineant neve plus doni muneris in anno accipiant, quam quod sit aureorum centum.

Dig.48.11.7pr.
Macer 1 iudic. publ.
Lex iulia de repetundis praecipit, ne quis ob iudicem arbitrumve dandum mutandum iubendumve ut iudicet: neve ob non dandum non mutandum non iubendum ut iudicet: neve ob hominem in vincula publica coiciendum vinciendum vincirive iubendum exve vinculis dimittendum: neve quis ob hominem condemnandum absolvendumve: neve ob litem aestimandam iudiciumve capitis pecuniaeve faciendum vel non faciendum aliquid acceperit.

Dig.48.11.7.1
Macer 1 iudic. publ.
Apparet autem, quod lex ab exceptis quidem in infinitum capere permittit, ab his autem, qui hoc capite enumerantur, a nullo neque ullam quantitatem capere permittit.

Dig.48.11.7.2
Macer 1 iudic. publ.
Illud quoque cavetur, ne in acceptum feratur opus publicum faciendum, frumentum publice dandum praebendum adprehendendum, sarta tecta tuenda, antequam perfecta probata praestita lege erunt.

Dig.48.11.7.3
Macer 1 iudic. publ.
Hodie ex lege repetundarum extra ordinem puniuntur et plerumque vel exilio puniuntur vel etiam durius, prout admiserint. quid enim, si ob hominem necandum pecuniam acceperint? vel, licet non acceperint, calore tamen inducti interfecerint vel innocentem vel quem punire non debuerant? capite plecti debent vel certe in insulam deportari, ut plerique puniti sunt.

Dig.48.11.8pr.
Paulus 54 ad ed.
Quod contra legem repetundarum proconsuli vel praetori donatum est, non poterit usu capi.

Dig.48.11.8.1
Paulus 54 ad ed.
Eadem lex venditiones locationes eius rei causa pluris minorisve factas irritas facit impeditque usucapionem, priusquam in potestatem eius, a quo profecta res sit, heredisve eius veniat.

Dig.48.11.9
Papinianus 15 resp.
Qui munus publice mandatum accepta pecunia ruperunt, crimine repetundarum postulantur.

Dig.48.12.0. De lege iulia de annona.

Dig.48.12.1
Marcianus 2 inst.
Constitit inter servum et dominum iudicium, si annonam publicam fraudasse dicat dominum.

Dig.48.12.2pr.
Ulpianus 9 de off. procons.
Lege iulia de annona poena statuitur adversus eum, qui contra annonam fecerit societatemve coierit, quo annona carior fiat.

Dig.48.12.2.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Eadem lege continetur, ne quis navem nautamve retineat aut dolo malo faciat, quo magis detineatur:

Dig.48.12.2.2
Ulpianus 9 de off. procons.
Et poena viginti aureorum statuitur.

Dig.48.12.3pr.
Papirius 1 de const.
Imperatores antoninus et verus augusti in haec verba rescripserunt: " minime aequum est decuriones civibus suis frumentum vilius quam annona exigit vendere".

Dig.48.12.3.1
Papirius 1 de const.
Item scripserunt ius non esse ordini cuiusque civitatis pretium grani quod invenitur statuere. item in haec verba rescripserunt: " etsi non solent hoc genus nuntiationis mulieres exercere, tamen quia demonstraturam te quae ad utilitatem annonae pertinent polliceris, praefectum annonae docere potes".

Dig.48.13.0. Ad legem iuliam peculatus et de sacrilegis et de residuis.

Dig.48.13.1
Ulpianus 44 ad sab.
Lege iulia peculatus cavetur, ne quis ex pecunia sacra religiosa publicave auferat neve intercipiat neve in rem suam vertat neve faciat, quo quis auferat intercipiat vel in rem suam vertat, nisi cui utique lege licebit: neve quis in aurum argentum aes publicum quid indat neve immisceat neve quo quid indatur immisceatur faciat sciens dolo malo, quo id peius fiat.

Dig.48.13.2
Paulus 11 ad sab.
Lege iulia de residuis tenetur, qui publicam pecuniam delegatam in usum aliquem retinuit neque in eum consumpsit.

Dig.48.13.3
Ulpianus 1 de adult.
Peculatus poena aquae et ignis interdictionem, in quam hodie successit deportatio, continet. porro qui in eum statum deducitur, sicut omnia pristina iura, ita et bona amittit.

Dig.48.13.4pr.
Marcianus 14 inst.
Lege iulia peculatus tenetur, qui pecuniam sacram religiosam abstulerit interceperit.

Dig.48.13.4.1
Marcianus 14 inst.
Sed et si donatum deo immortali abstulerit, peculatus poena tenetur.

Dig.48.13.4.2
Marcianus 14 inst.
Mandatis autem cavetur de sacrilegiis, ut praesides sacrilegos latrones plagiarios conquirant et ut, prout quisque deliquerit, in eum animadvertant. et sic constitutionibus cavetur, ut sacrilegi extra ordinem digna poena puniantur.

Dig.48.13.5pr.
Marcianus 14 inst.
Lege iulia de residuis tenetur is, apud quem ex locatione, emptione, alimentaria ratione, ex pecunia quam accepit aliave qua causa pecunia publica resedit.

Dig.48.13.5.1
Marcianus 14 inst.
Sed et qui publicam pecuniam in usu aliquo acceptam retinuerit nec erogaverit, hac lege tenetur.

Dig.48.13.5.2
Marcianus 14 inst.
Qua lege damnatus amplius tertia parte quam debet punitur.

Dig.48.13.5.3
Marcianus 14 inst.
Non fit locus religiosus, ubi thensaurus invenitur: nam et si in monumento inventus fuerit, non quasi religiosus tollitur. quod enim sepelire quis prohibetur, id religiosum facere non potest: at pecunia sepeliri non potest, ut et mandatis principalibus cavetur.

Dig.48.13.5.4
Marcianus 14 inst.
Sed et si de re civitatis aliquid subripiat, constitutionibus principum divorum traiani et hadriani cavetur peculatus crimen committi: et hoc iure utimur.

Dig.48.13.6
Marcianus 5 reg.
Divi severus et antoninus cassio festo rescripserunt, res privatorum si in aedem sacram depositae subreptae fuerint, furti actionem, non sacrilegii esse.

Dig.48.13.7
Ulpianus 7 de off. procons.
Sacrilegii poenam debebit proconsul pro qualitate personae proque rei condicione et temporis et aetatis et sexus vel severius vel clementius statuere. et scio multos et ad bestias damnasse sacrilegos, nonnullos etiam vivos exussisse, alios vero in furca suspendisse. sed moderanda poena est usque ad bestiarum damnationem eorum, qui manu facta templum effregerunt et dona dei in noctu tulerunt. ceterum si qui interdiu modicum aliquid de templo tulit, poena metalli coercendus est, aut, si honestiore loco natus sit, deportandus in insulam est.

Dig.48.13.8pr.
Ulpianus 7 de off. procons.
Qui, cum in moneta publica operarentur, extrinsecus sibi signant pecuniam forma publica vel signatam furantur, hi non videntur adulterinam monetam exercuisse, sed furtum publicae monetae fecisse, quod ad peculatus crimen accedit.

Dig.48.13.8.1
Ulpianus 7 de off. procons.
Si quis ex metallis caesarianis aurum argentumve furatus fuerit, ex edicto divi pii exilio vel metallo, prout dignitas personae, punitur. is autem, qui furanti sinum praebuit, perinde habetur, atque si manifesti furti condemnatus esset, et famosus efficitur. qui autem aurum ex metallo habuerit illicite et conflaverit, in quadruplum condemnatur.

Dig.48.13.9
Venonius 2 iud. publ.
Peculatus crimen ante quinquennium admissum obici non oportet.

Dig.48.13.10pr.
Venonius ex 3 iudic. publ.
Qui tabulam aeream legis formamve agrorum aut quid aliud continentem refixerit vel quid inde immutaverit, lege iulia peculatus tenetur.

Dig.48.13.10.1
Venonius ex 3 iudic. publ.
Eadem lege tenetur, qui quid in tabulis publicis deleverit vel induxerit.

Dig.48.13.11pr.
Paulus l.S. de iudic. publ.
Sacrilegi capite puniuntur.

Dig.48.13.11.1
Paulus l.S. de iudic. publ.
Sunt autem sacrilegi, qui publica sacra compilaverunt. at qui privata sacra vel aediculas incustoditas temptaverunt, amplius quam fures, minus quam sacrilegi merentur. quare quod sacrum quodve admissum in sacrilegii crimen cadat, diligenter considerandum est.

Dig.48.13.11.2
Paulus l.S. de iudic. publ.
Labeo libro trigensimo octavo posteriorum peculatum definit pecuniae publicae aut sacrae furtum non ab eo factum, cuius periculo fuit, et ideo aedituum in his, quae ei tradita sunt, peculatum non admittere.

Dig.48.13.11.3
Paulus l.S. de iudic. publ.
Eodem capite inferius scribit non solum pecuniam publicam, sed etiam privatam crimen peculatus facere, si quis quod fisco debetur simulans se fisci creditorem accepit, quamvis privatam pecuniam abstulerit.

Dig.48.13.11.4
Paulus l.S. de iudic. publ.
Is autem, qui pecuniam traiciendam suscepit vel quilibet alius, ad cuius periculum pecunia pertinet, peculatum non committit.

Dig.48.13.11.5
Paulus l.S. de iudic. publ.
Senatus iussit lege peculatus teneri eos, qui iniussu eius, qui ei rei praeerit, tabularum publicarum inspiciendarum describendarumque potestatem fecerint.

Dig.48.13.11.6
Paulus l.S. de iudic. publ.
Eum, qui pecuniam publicam in usus aliquos retinuerit nec erogaverit, hac lege teneri labeo libro trigensimo octavo posteriorum scripsit. cum eo autem, qui, cum provincia abiret, pecuniam, quae penes se esset, ad aerarium professus retinuerit, non esse residuae pecuniae actionem, quia eam privatus fisco debeat, et ideo inter debitores eum ferri: eamque ab eo is, qui hoc imperio utitur, exigeret, id est pignus capiendo, corpus retinendo, multam dicendo. sed eam quoque lex iulia residuorum post annum residuam esse iussit.

Dig.48.13.12pr.
Marcianus 1 iudic. publ.
Hac lege tenetur, qui in tabulis publicis minorem pecuniam, quam quid venierit aut locaverit, scripserit aliudve quid simile commiserit.

Dig.48.13.12.1
Marcianus 1 iudic. publ.
Divus severus et antoninus quendam clarissimum iuvenem, cum inventus esset arculam in templum ponere ibique hominem includere, qui post clusum templum de arca exiret et de templo multa subtraheret et se in arculam iterum referret, convictum in insulam deportaverunt.

Dig.48.13.13
Ulpianus 68 ad ed.
Qui perforaverit muros vel inde aliquid abstulerit, peculatus actione tenetur.

Dig.48.13.14
Marcellus 25 dig.
Peculatus nequaquam committitur, si exigam ab eo pecuniam, qui et mihi et fisco debet: non enim pecunia fisci intercipitur, quae debitori eius aufertur, scilicet quia manet debitor fisci nihilo minus.

Dig.48.13.15
Modestinus 2 de poen.
Is, qui praedam ab hostibus captam subripuit, lege peculatus tenetur et in quadruplum damnatur.

Dig.48.13.16
Papinianus 36 quaest.
Publica iudicia peculatus et de residuis et repetundarum similiter adversus heredem exercentur, nec immerito, cum in his quaestio principalis ablatae pecuniae moveatur.

Dig.48.14.0. De lege iulia ambitus.

Dig.48.14.1pr.
Modestinus 2 de poen.
Haec lex in urbe hodie cessat, quia ad curam principis magistratuum creatio pertinet, non ad populi favorem.

Dig.48.14.1.1
Modestinus 2 de poen.
Quod si in municipio contra hanc legem magistratum aut sacerdotium quis petierit, per senatus consultum centum aureis cum infamia punitur.

Dig.48.14.1.2
Modestinus 2 de poen.
Qua lege damnatus si alium convicerit, in integrum restituitur, non tamen pecuniam recipit.

Dig.48.14.1.3
Modestinus 2 de poen.
Item is, qui novum vectigal instituerit, ex senatus consulto hac poena plectitur.

Dig.48.14.1.4
Modestinus 2 de poen.
Et si qui reus vel accusator domum iudicis ingrediatur, per legem iuliam iudiciariam in legem ambitus committit, id est aureorum centum fisco inferre iubetur.

Dig.48.15.0. De lege fabia de plagiariis.

Dig.48.15.1
Ulpianus 1 reg.
Si liberum hominem emptor sciens emerit, capitale crimen adversus eum ex lege fabia de plagio nascitur, quo venditor quoque fit obnoxius, si sciens liberum esse vendiderit.

Dig.48.15.2pr.
Ulpianus 9 de off. procons.
Sciendum est legem fabiam ad eos non pertinere, qui, cum absentes servos haberent, eos vendiderunt: aliud est enim abesse, aliud in fuga esse.

Dig.48.15.2.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Item non pertinere ad eum, qui mandavit servum fugitivum persequendum et distrahendum: nec enim fugam vendidit.

Dig.48.15.2.2
Ulpianus 9 de off. procons.
Amplius dicendum est et si quis titio mandaverit servum fugitivum adprehendendum, ut, si adprehendisset, eum emptum haberet, cessare senatus consultum.

Dig.48.15.2.3
Ulpianus 9 de off. procons.
Hoc autem senatus consulto domini quoque continentur, qui fugam servorum suorum vendiderunt.

Dig.48.15.3pr.
Marcianus 1 iudic. publ.
Legis fabiae crimine suppressi mancipii bona fide possessor non tenetur, id est qui ignorabat servum alienum, et qui voluntate domini putabat id eum agere. et ita de bona fide possessore ipsa lex scripta est: nam adicitur " si sciens dolo malo hoc fecerit": et saepissime a principibus severo et antonino constitutum est, ne bonae fidei possessores hac lege teneantur.

Dig.48.15.3.1
Marcianus 1 iudic. publ.
Illud non est omittendum, quod exemplo legis aquiliae, si is, propter quem quis in fabiam commisit, decesserit, adhuc accusatio et poena legis fabiae superest, ut et divus severus et antoninus rescripserunt.

Dig.48.15.4
Gaius 22 ad ed. provinc.
Lege fabia tenetur, qui sciens liberum hominem donaverit vel in dotem dederit, item qui ex earum qua causa sciens liberum esse acceperit, in eadem causa haberi debeat, qua venditor et emptor habetur. idem et si pro eo res permutata fuerit.

Dig.48.15.5
Modestinus 17 resp.
Respondit eum, qui fugitivum alienum suscepisse et celasse doceatur, ex eo, quod proprietatis quaestionem referret, crimen, si probetur, evitare minime posse.

Dig.48.15.6pr.
Callistratus 6 de cogn.
Non statim plagiarium esse, qui furti crimine ob servos alienos interceptos tenetur, divus hadrianus in haec verba rescripsit: " servos alienos qui sollicitaverit aut interceperit, crimine plagii, quod illi intenditur, teneatur nec ne, facit quaestionem: et ideo non me consuli de ea re oportet, sed quod verissimum in re praesenti cognoscitur, sequi iudicem oportet. plane autem scire debet posse aliquem furti crimine ob servos alienos interceptos teneri nec idcirco tamen statim plagiarium esse existimari".

Dig.48.15.6.1
Callistratus 6 de cogn.
Idem princeps de eadem re in haec verba rescripsit: " apud quem unus aut alter fuerit fugitivus inventus, qui operas suas locaverint ut pascerentur, et utique si idem antea apud alios opus fecerint, hunc suppressorem non iure quis dixerit".

Dig.48.15.6.2
Callistratus 6 de cogn.
Lege fabia cavetur, ut liber, qui hominem ingenuum vel libertinum invitum celaverit invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in earum qua re socius erit, quique servo alieno servaeve persuaserit, ut a domino dominave fugiat, vel eum eamve invito vel insciente domino dominave celaverit, invinctum habuerit emerit sciens dolo malo quive in ea re socius erit, eius poena teneatur.

Dig.48.15.7
Hermogenianus 5 iuris epit.
Poena pecuniaria statuta lege fabia in usu esse desiit: nam in hoc crimine detecti pro delicti modo coercentur et plerumque in metallum damnantur.

Dig.48.16.0. Ad senatus consultum turpillianum et de abolitionibus criminum.

Dig.48.16.1pr.
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Accusatorum temeritas tribus modis detegitur et tribus poenis subicitur: aut enim calumniantur aut praevaricantur aut tergiversantur.

Dig.48.16.1.1
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Calumniari est falsa crimina intendere, praevaricari vera crimina abscondere, tergiversari in universum ab accusatione desistere.

Dig.48.16.1.2
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Calumniatoribus poena lege remmia irrogatur.

Dig.48.16.1.3
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari videtur: nam eius rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui reo absoluto de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem processit, et si quidem iustum eius errorem reppererit, absolvit eum, si vero in evidenti calumnia eum deprehenderit, legitimam poenam ei irrogat.

Dig.48.16.1.4
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Quorum alterutrum ipsis verbis pronuntiationis manifestatur. nam si quidem ita pronuntiaverit " non probasti", pepercit ei: sin autem pronuntiavit " calumniatus es", condemnavit eum. et quamvis nihil de poena subiecerit, tamen legis potestas adversus eum exercebitur: nam, ut papinianus respondit, facti quidem quaestio in arbitrio est iudicantis, poenae vero persecutio non eius voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur.

Dig.48.16.1.5
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Quaeri possit, si ita fuerit interlocutus: " lucius titius temere accusasse videtur", an calumniatorem pronuntiasse videatur. et papinianus temeritatem facilitatis veniam continere et inconsultum calorem calumniae vitio carere et ob id hunc nullam poenam subire oportere.

Dig.48.16.1.6
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Praevaricatorem eum esse ostendimus, qui colludit cum reo et translaticie munere accusandi defungitur, eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas vero rei excusationes admitteret.

Dig.48.16.1.7
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.

Dig.48.16.1.8
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Abolitio privatim a praesidibus postulari ac impetrari solet, item pro tribunali, non de plano: nec praesens hanc cognitionem alteri demandare potest.

Dig.48.16.1.9
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Si plura crimina idem eidem intulit, singulorum debet abolitionem petere: alioquin prout quid admiserit, eius nomine senatus consulti poenam patietur.

Dig.48.16.1.10
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Accusationem is intulit, qui praescriptione summoveri poterat, ut quilibet adulterii masculo post quinque annos continuos ex die commissi adulterii vel feminae post sex menses utiles ex die divortii: an, si destiterit, hoc senatus consulto plecti debet, belle dubitatur. movet, quod paene nulla erit accusatio, quam temporis spatium aut personae vitium omnimodo removeret reoque securitatem timoris ac periculi promitteret. contra movet, quod qualiscumque accusatio illata cognoscentis auctoritate, non accusantis voluntate aboleri debet maioreque odio dignus existimaretur, qui temere ad tam improbam accusationem processisset. ergo verius est eum quoque de quo loquimur in senatus consultum incidere oportere. adquin papinianus respondit mulierem, quae idcirco ad falsi accusationem non admitteretur, quod suam suorumve iniuriam non persequeretur, desistentem senatus consulto turpilliano non plecti. num ergo et in ceteris idem responsurus sit? quid enim interest, propter sexus infirmitatem an propter status turpitudinem temporisve finem ad accusationem aliquam non admittatur? multoque magis excludendi sunt, quod mulieris quidem accusatio vel propter proprium eius dolorem effectum habere potuit, illorum vero accusatio voce dumtaxat tenus intervenit. adquin idem alias scribit non posse aliquem duos eodem tempore adulterii accusare, marem et feminam, et tamen, si utrique simul denuntiaverit, in utriusque persona abolitionem eum petere debere, ne in hoc senatus consulto incidat. quid porro refert, propter causas supra scriptas accusatio non valuerit an propter numerum personarum non tenuerit? an haec intersint, plenam habuerit aliquis accusandi facultatem, sed propter personarum coniunctionem ab accusatione summoveatur, an vero stricta ratione quibusdam accusandi facultas non competat? merito itaque dicendum est omnes excepta muliere et minore nisi abolitionem petierint, in hoc senatus consulto incidere.

Dig.48.16.1.11
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Suspecti tutoris accusatio pro tribunali tantum examinari potest, et nullus alius de huiusmodi quaestione quam praeses pronuntiare potest: et tamen qui ab ea destitit, senatus consulto non tenetur.

Dig.48.16.1.12
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Item si dicat aliquis in senatus consultum incidisse turpillianum, praesidis est super ea re notio: et tamen contra desertorem senatus consulti non intervenit coercitio: qui autem dicit quem in hoc senatus consulto incidisse, accusator non est.

Dig.48.16.1.13
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Incidit in hoc senatus consulto et qui accusatorem summittit aut instigat, aut qui mandat alicui et instruit eum ad accusationem capitalem dando probationes, allegando accusationes: et merito: nam diffidendo crimini quod movet et eximendo se periculo calumniae vel desertionis merito calumniantis et desistentis poenae subdi debuit, nisi subornatus accusator probaverit crimen quod intendere suscepit. nec interest, per se mandavit accusationem an per alium: verum hunc, qui hoc ministerio usus est ad mandandam accusationem, non ex verbis, sed ex sententia senatus consulti puniri papinianus respondit. summissus enim accusator similiter eodem senatus consulto plectitur, id est propter hoc solum punitur, quod ministerium alieni timoris recepit.

Dig.48.16.1.14
Marcianus l.S. ad sc turpill.
Reus condemnatus provocavit, deinde accusator destitit: an in hoc senatus consulto incidit? prope est, ut incidisse videatur, quia provocationis remedio condemnationis extinguitur pronuntiatio.

Dig.48.16.2
Paulus l.S. de poen. omnium legum.
Qui destiterit, agere amplius et accusare prohibetur.

Dig.48.16.3
Paulus 1 sent.
Et in privatis et in extraordinariis criminibus omnes calumniosi extra ordinem pro qualitate admissi plectuntur.

Dig.48.16.4pr.
Papinianus 15 resp.
Mulier, quae falsi crimen iniuriae propriae post interpositam denuntiationem desistens omisit, ex senatus consulto turpilliano teneri non videtur.

Dig.48.16.4.1
Papinianus 15 resp.
Post abolitionem idem crimen ab eodem in eundem instaurari non potest.

Dig.48.16.5
Paulus 2 resp.
Quaesitum est, an is, qui libello principi dato falsum se obiecturum minatus est, si non obiecisset, turpilliano senatus consulto tenetur. paulus respondit verbis senatus consulti turpilliani eum de quo quaeritur non contineri.

Dig.48.16.6pr.
Paulus 1 sent.
Ab accusatione destitit, qui cum adversario suo de compositione eius criminis quod intendebat fuerit locutus.

Dig.48.16.6.1
Paulus 1 sent.
Animo ab accusatione destitit, qui affectum et animum accusandi deposuit.

Dig.48.16.6.2
Paulus 1 sent.
Destitisse videtur, qui intra praefinitum accusationis a praeside tempus reum suum non peregit.

Dig.48.16.6.3
Paulus 1 sent.
Nuntiatores, qui per notoriam indicia produnt, notoriis suis adsistere iubentur.

Dig.48.16.6.4
Paulus 1 sent.
Calumniae causa puniuntur, qui in fraudem alicuius librum vel testimonium aliudve quid conquisisse vel scripsisse vel in iudicium protulisse dicuntur.

Dig.48.16.7pr.
Ulpianus 8 disp.
Si quis repetere velit crimen publica abolitione interveniente, eo iure repetit, quo accusabat: neque enim possunt praescriptiones ei obici, quae ante reorum abolitionem non sunt obiectae. et ita divus hadrianus rescripsit.

Dig.48.16.7.1
Ulpianus 8 disp.
Si stellionatum quis obiecerit vel expilatae hereditatis crimen et destitit, poenam senatus consulti turpilliani non subibit, nec si furti vel iniuriarum: sed officio iudicis culpa eius coercebitur.

Dig.48.16.8
Papinianus 2 de adult.
Abolitio aut publice fit ob diem insignem aut publicam gratulationem.

Dig.48.16.9
Macer 2 publ.
Vel ob rem prospere gestam.

Dig.48.16.10pr.
Papinianus 2 de adult.
Aut privatim actore postulante. tertio genere fit ex lege abolitio accusatore mortuo vel ex iusta causa impedito, quo minus accusare possit.

Dig.48.16.10.1
Papinianus 2 de adult.
Abolitione autem publice facta non retractabitur in iudicio repetendo de mariti iure.

Dig.48.16.10.2
Papinianus 2 de adult.
Triginta dies repetendi rei divus traianus utiles esse interpretatus est, ex die scilicet, quo feriae finitae sunt. et senatus censuit eas dies cedere, quibus quisque reum suum repetere possit. hoc autem repetendi rei tempus non aliter cedit, quam si accusator quoque potuit adire.

Dig.48.16.11
Papinianus l.S. de adult.
Quaerebatur, an hi, qui ab accusatione tempore exclusi essent, in senatus consultum turpillianum inciderunt. respondit non oportere dubitari calumnia non puniri eos, qui praescriptione temporis exclusi causam adulterii perferre non potuerunt.

Dig.48.16.12
Ulpianus 2 de adult.
Si interveniente publica abolitione ex senatus consulto, ut fieri adsolet, vel ob laetitiam aliquam vel honorem domus divinae vel ex aliqua causa, ex qua senatus censuit abolitionem reorum fieri, nec intra dies praestitutos reum repetierit: dicendum est cessare turpillianum senatus consultum. nec enim videtur desistere, qui exemptum reum non defert: eximitur autem reorum abolitione interveniente.

Dig.48.16.13pr.
Paulus 3 de adult.
Destitisse eum accipiemus, qui in totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem.

Dig.48.16.13.1
Paulus 3 de adult.
Sed qui permissu imperatoris ab accusatione destitit, impunitus est.

Dig.48.16.14
Ulpianus 7 de off. procons.
Divus hadrianus salvio caro proconsuli cretae rescripsit tutorem, qui pupilli causa instituerat accusationem, defuncto pupillo, cuius causa accusare coeperat, non esse cogendum accusationem implere.

Dig.48.16.15pr.
Macer 2 publ.
In senatus consultum turpillianum incidunt, qui subiecissent accusatores, aut subiecti postulassent nec peregissent reos, aut aliter quam abolitione facta destitissent: quique chirographum ob accusandum dedissent pactionemve aliquam interposuissent. hoc autem verbum " nec peregissent" ad universos supra scriptos pertinere dicendum est.

Dig.48.16.15.1
Macer 2 publ.
An ad eos, qui hodie de iudiciis publicis extra ordinem cognoscunt, senatus consultum pertineat, quaeritur: sed iam hoc iure ex sacris constitutionibus utimur, ut pertineat ita ex singulis causis singulae poenae irrogentur.

Dig.48.16.15.2
Macer 2 publ.
Eos, de quorum calumnia agi non permittitur, si destiterint, non incidere in poenam huius senatus consulti constitutionibus cavetur.

Dig.48.16.15.3
Macer 2 publ.
Si propter mortem rei accusator destiterit, non potest hoc senatus consulto teneri, quia morte rei iudicium solvitur, nisi tale crimen fuit, cuius actio et adversus heredes durat, veluti maiestatis. idem in accusatione repetundarum est, quia haec quoque morte non solvitur.

Dig.48.16.15.4
Macer 2 publ.
Ceterum si, postea quam accusator destitit, reus decesserit, non ideo magis delictum accusatoris relevatur. nam eum qui semel destitit, si postea accusare paratus sit, non esse audiendum severus et antoninus statuerunt.

Dig.48.16.15.5
Macer 2 publ.
Qui post inscriptionem ante litem contestatam anno vel biennio agere non potuerint variis praesidum occupationibus vel etiam civilium officiorum necessitatibus districti, in senatus consultum non incident.

Dig.48.16.15.6
Macer 2 publ.
Quamquam prius reum quis detulerat, et si post abolitionem, antequam reus repeteretur, alia abolitio supervenerit: non ex superiore, sed ex secunda abolitione dies triginta computantur.

Dig.48.16.16
Paulus l.S. de adult.
Domitianus rescripsit, quod de feriis et abolendis reis dicitur, non pertinere ad servos, qui accusati in vinculis esse iubentur, ne iudicium finiatur.

Dig.48.16.17
Modestinus 17 resp.
Lucius titius seium reum falsi fecit et priusquam persequeretur, indulgentia reorum crimina abolita sunt. quaero, si postea eum iterato reum non fecerit, an in turpillianum senatus consultum inciderit. herennius modestinus respondit abolitionem reorum, quae publice indulgetur, ad hoc genus criminis non pertinere.

Dig.48.16.18pr.
Papirius 1 de const.
Imperatores antoninus et verus augusti iulio vero rescripserunt, cum satis diu litem traxisse dicetur, invito adversario non posse eum abolitionem accipere.

Dig.48.16.18.1
Papirius 1 de const.
Item rescripserunt, nisi evidenter probetur consentire adversarium, abolitionem non dari.

Dig.48.16.18.2
Papirius 1 de const.
Item rescripserunt, cum in crimine capitali abolitionem ut in re pecuniaria petitam esse diceret, restaurandam esse nihilo minus cognitionem, ita ut, si non probasset hoc quod proponeret, non impune eum laturum.

Dig.48.17.0. De requirendis vel absentibus damnandis.

Dig.48.17.1pr.
Marcianus 2 publ.
Divi severi et antonini magni rescriptum est, ne quis absens puniatur: et hoc iure utimur, ne absentes damnentur: neque enim inaudita causa quemquam damnari aequitatis ratio patitur.

Dig.48.17.1.1
Marcianus 2 publ.
Si autem gravius quis puniatur, puta in opus metalli vel similem poenam sive capitalem: hoc casu non est irroganda in absentem poena, sed absens requirendus adnotatus est, ut copiam sui praestet.

Dig.48.17.1.2
Marcianus 2 publ.
Praesides autem provinciarum circa requirendos adnotatos hoc debent facere, ut eos quos adnotaverint edictis adesse iubeant, ut possit innotescere eis quod adnotati sunt, sed et litteras ad magistratus, ubi consistunt, mittere, ut per eos possit innotescere requirendos eos esse adnotatos.

Dig.48.17.1.3
Marcianus 2 publ.
Et ex hoc annus computatur ad se purgandos.

Dig.48.17.1.4
Marcianus 2 publ.
Sed et papinianus libro sexto decimo responsorum scripsit requirendum adnotatum si provinciae praesidem intra annum adierit et satis obtulerit, non esse locum mandatis, ut bona fisco vindicentur. nam et si intra annum mortuus sit, criminis causa expirat et perit et bona eius ad successores transmittuntur.

Dig.48.17.2pr.
Macer 2 publ.
Anni spatium ad occupanda bona eius, qui requirendus adnotatus est, pertinet.

Dig.48.17.2.1
Macer 2 publ.
Sed si per viginti annos fiscus bona non occupaverit, postea praescriptione vel ab ipso reo vel ab heredibus eius submovebitur:

Dig.48.17.3
Marcianus 2 de publ. iudic.
Quamcumque enim quaestionem apud fiscum, si non alia sit propria praescriptio, viginti annorum silentio praescribi divi principes voluerunt.

Dig.48.17.4pr.
Macer 2 de publ. iudic.
Annus exinde computandus est, ex quo ea adnotatio quae vel edicto vel litteris ad magistratus factis publice innotuit.

Dig.48.17.4.1
Macer 2 de publ. iudic.
Ergo et viginti annorum tempus exinde fisco numeratur, ex quo adnotatio publice innotuit.

Dig.48.17.4.2
Macer 2 de publ. iudic.
In summa sciendum est nulla temporis praescriptione causae defensione summoveri eum, qui requirendus adnotatus est.

Dig.48.17.5pr.
Modestinus 12 pand.
Mandatis cavetur intra annum requirendorum bona obsignari, ut, si redierint et se purgaverint, integram rem suam habeant: si neque responderint neque qui se defendant habuerint, tunc post annum bona in fiscum coguntur.

Dig.48.17.5.1
Modestinus 12 pand.
Et intra annum medio tempore moventia si qua sunt, ne aut mora deteriora fiant aut aliquo modo intereant, venire debere pretiumque eorum in deposito esse, divi severus et antoninus sanxerunt.

Dig.48.17.5.2
Modestinus 12 pand.
Sed et divus traianus inter moventia fructus quoque haberi rescripsit.

Dig.48.17.5.3
Modestinus 12 pand.
Curandum est autem, ne quid ei qui profugit medio tempore a debitoribus eius solvatur, ne per hoc fuga eius instruatur.

Dig.48.18.0. De quaestionibus.

Dig.48.18.1pr.
Ulpianus 8 de off. procons.
In criminibus eruendis quaestio adhiberi solet. sed quando vel quatenus id faciendum sit, videamus. et non esse a tormentis incipiendum et divus augustus constituit neque adeo fidem quaestioni adhibendam, sed et epistula divi hadriani ad sennium sabinum continetur.

Dig.48.18.1.1
Ulpianus 8 de off. procons.
Verba rescripti ita se habent: " ad tormenta servorum ita demum veniri oportet, cum suspectus est reus et aliis argumentis ita probationi admovetur, ut sola confessio servorum deesse videatur".

Dig.48.18.1.2
Ulpianus 8 de off. procons.
Idem divus hadrianus claudio quartino rescripsit: quo rescripto illud expressit a suspectissimo incipiendum et a quo facillime posse verum scire iudex crediderit.

Dig.48.18.1.3
Ulpianus 8 de off. procons.
Ad quaestionem non esse provocandos eos, quos accusator de domo sua produxit, nec facile credendum subiectam eam, quam ambo parentes dicuntur caram filiam habuisse rescripto divorum fratrum ad lucium tiberianum emisso declaratur.

Dig.48.18.1.4
Ulpianus 8 de off. procons.
Idem cornelio proculo rescripserunt non utique in servi unius quaestione fidem rei constituendam, sed argumentis causam examinandam.

Dig.48.18.1.5
Ulpianus 8 de off. procons.
Divus antoninus, et divus hadrianus sennio sabino, rescripserunt, cum servi pariter cum domino aurum et argentum exportasse dicerentur, non esse de domino interrogandos: ne quidem, si ultro aliquid dixerint, obesse hoc domino.

Dig.48.18.1.6
Ulpianus 8 de off. procons.
Divi fratres leliano longino rescripserunt de servo heredum non esse habendam quaestionem in res hereditarias, quamvis suspectum fuisset, quod imaginaria venditione dominium in eo quaesisse heres videretur.

Dig.48.18.1.7
Ulpianus 8 de off. procons.
Servum municipum posse in caput civium torqueri saepissime rescriptum est, quia non sit illorum servus, sed rei publicae. idemque in ceteris servis corporum dicendum est: nec enim plurium servus videtur, sed corporis.

Dig.48.18.1.8
Ulpianus 8 de off. procons.
Si servus bona fide mihi serviat, etiamsi dominium in eo non habui, potest dici torqueri eum in caput meum non debere. idem est et in libero homine, qui bona fide servit.

Dig.48.18.1.9
Ulpianus 8 de off. procons.
Sed nec libertum torqueri in patroni caput constitutum est.

Dig.48.18.1.10
Ulpianus 8 de off. procons.
Nec fratrem quidem in fratris imperator noster cum divo patre suo rescripsit, addita ratione, quod in eum, in quem quis invitus testimonium dicere non cogitur, in eum nec torqueri debet.

Dig.48.18.1.11
Ulpianus 8 de off. procons.
Servum mariti in caput uxoris posse torqueri divus traianus sernio quarto rescripsit.

Dig.48.18.1.12
Ulpianus 8 de off. procons.
Idem mummio lolliano rescripsit damnati servos, quia desierunt esse ipsius, posse in eum torqueri.

Dig.48.18.1.13
Ulpianus 8 de off. procons.
Si servus ad hoc erit manumissus, ne torqueatur, dummodo in caput domini non torqueatur, posse eum torqueri divus pius rescripsit.

Dig.48.18.1.14
Ulpianus 8 de off. procons.
Sed et eum, qui cognitionis susceptae tempore alienus fuit, licet postea rei sit effectus, torqueri in caput posse divi fratres rescripserunt.

Dig.48.18.1.15
Ulpianus 8 de off. procons.
Si quis dicatur nullo iure emptus, non prius torqueri poterit, quam si constiterit venditionem non valuisse: et ita imperator noster cum divo patre suo rescripsit.

Dig.48.18.1.16
Ulpianus 8 de off. procons.
Item severus spicio antigono ita rescripsit: " cum quaestio de servis contra dominos neque haberi debeat neque, si facta sit, dicturi sententiam consilium instruat: multo minus indicia servorum contra dominos admittenda sunt".

Dig.48.18.1.17
Ulpianus 8 de off. procons.
Divus severus rescripsit confessiones reorum pro exploratis facinoribus haberi non oportere, si nulla probatio religionem cognoscentis instruat.

Dig.48.18.1.18
Ulpianus 8 de off. procons.
Cum quidam deponere pretium servi paratus esset, ut servus torqueretur contra dominum, imperator noster cum divo patre suo id non admiserunt.

Dig.48.18.1.19
Ulpianus 8 de off. procons.
Si servi quasi sceleris participes in se torqueantur deque domino aliquid fuerint confessi apud iudicem: prout causa exegerit, ita pronuntiare eum debere divus traianus rescripsit. quo rescripto ostenditur gravari dominos confessione servorum. sed ab hoc rescripto recessum constitutiones posteriores ostendunt.

Dig.48.18.1.20
Ulpianus 8 de off. procons.
In causa tributorum, in quibus esse rei publicae nervos nemini dubium est, periculi quoque ratio, quod servo fraudis conscio capitalem poenam denuntiat, eiusdem professionem exstruat.

Dig.48.18.1.21
Ulpianus 8 de off. procons.
Qui quaestionem habiturus est, non debet specialiter interrogare, an lucius titius homicidium fecerit, sed generaliter, quis id fecerit: alterum enim magis suggerentis quam requirentis videtur. et ita divus traianus rescripsit.

Dig.48.18.1.22
Ulpianus 8 de off. procons.
Divus hadrianus calpurnio celeriano in haec verba rescripsit: " agricola pompei valentis servus de se potest interrogari. si, dum quaestio habetur, amplius dixerit, rei fuerit indicium, non interrogationis culpa".

Dig.48.18.1.23
Ulpianus 8 de off. procons.
Quaestioni fidem non semper nec tamen numquam habendam constitutionibus declaratur: etenim res est fragilis et periculosa et quae veritatem fallat. nam plerique patientia sive duritia tormentorum ita tormenta contemnunt, ut exprimi eis veritas nullo modo possit: alii tanta sunt impatientia, ut quodvis mentiri quam pati tormenta velint: ita fit, ut etiam vario modo fateantur, ut non tantum se, verum etiam alios criminentur.

Dig.48.18.1.24
Ulpianus 8 de off. procons.
Praeterea inimicorum quaestioni fides haberi non debet, quia facile mentiuntur. nec tamen sub praetextu inimicitiarum detrahenda erit fides quaestionis,

Dig.48.18.1.25
Ulpianus 8 de off. procons.
Causaque cognita habenda fides aut non habenda.

Dig.48.18.1.26
Ulpianus 8 de off. procons.
Cum quis latrones tradidit, quibusdam rescriptis continetur non debere fidem haberi eis in eos, qui eos tradiderunt: quibusdam vero, quae sunt pleniora, hoc cavetur, ut neque destricte non habeatur, ut in ceterorum persona solet, sed causa cognita aestimetur, habenda fides sit nec ne. plerique enim, dum metuunt, ne forte adpprehensi eos nominent, prodere eos solent, scilicet impunitatem sibi captantes, quia non facile eis indicantibus proditores suos creditur. sed neque passim impunitas eis per huiusmodi proditiones concedenda est, neque transmittenda allegatio dicentium idcirco se oneratos, quod eos ipsi tradidissent: neque enim invalidum argumentum haberi debet mendacii sive calumniae in se instructae.

Dig.48.18.1.27
Ulpianus 8 de off. procons.
Si quis ultro de maleficio fateatur, non semper ei fides habenda est: nonnumquam enim aut metu aut qua alia de causa in se confitentur. et extat epistula divorum fratrum ad voconium saxam, qua continetur liberandum eum, qui in se fuerat confessus, cuius post damnationem de innocentia constitisset. cuius verba haec sunt: " prudenter et egregia ratione humanitatis, saxa carissime, primitivum servum, qui homicidium in se confingere metu ad dominum revertendi suspectus esset, perseverantem falsa demonstratione damnasti quaesiturus de consciis, quos aeque habere se commentitus fuerat, ut ad certiorem ipsius de se confessionem pervenires. nec frustra fuit tam prudens consilium tuum, cum in tormentis constiterit neque illos ei conscios fuisse et ipsum de se temere commentum. potes itaque decreti gratiam facere et eum per officium distrahi iubere, condicione addita, ne umquam in potestatem domini revertatur, quem pretio recepto certum habemus libenter tali servo cariturum". hac epistula significatur, quasi servus damnatus, si fuisset restitutus, ad eum pertinebit, cuius fuisset, antequam damnetur. sed praeses provinciae eum quem damnavit restituere non potest, cum nec pecuniariam sententiam suam revocare possit. quid igitur? principi eum scribere oportet, si quando ei, qui nocens videbatur, postea ratio innocentiae constitit.

Dig.48.18.2
Ulpianus 39 ad ed.
Hereditarii servi, quamdiu incertum est ad quem bona pertineant, non possunt videri in caput domini torqueri.

Dig.48.18.3
Ulpianus 50 ad ed.
Constitutione imperatoris nostri et divi severi placuit plurium servum in nullius caput torqueri posse.

Dig.48.18.4
Ulpianus 3 disp.
In incesto, ut papinianus respondit et est rescriptum, servorum tormenta cessant, quia et lex iulia cessat de adulteriis.

Dig.48.18.5
Marcianus 2 inst.
Si quis viduam vel alii nuptam cognatam, cum qua nuptias contrahere non potest, corruperit, in insulam deportandus est, quia duplex crimen est et incestum, quia cognatam violavit contra fas, et adulterium vel stuprum adiungit. denique hoc casu servi in personam domini torquentur.

Dig.48.18.6pr.
Papinianus 2 de adult.
Patre vel marito de adulterio agente et postulantibus de servis rei ut quaestio habeatur, si vere causa perorata testibus prolatis absolutio secuta fuerit, mancipiorum, quae mortua sunt, aestimatio habetur: secuta vero damnatione quae supersunt publicantur.

Dig.48.18.6.1
Papinianus 2 de adult.
Cum de falso testamento quaeritur, hereditarii servi possunt torqueri.

Dig.48.18.7
Ulpianus 3 de adult.
Quaestionis modum magis est iudices arbitrari oportere: itaque quaestionem habere oportet, ut servus salvus sit vel innocentiae vel supplicio.

Dig.48.18.8pr.
Paulus 2 de adult.
Edictum divi augusti, quod proposuit vibio habito et lucio aproniano consulibus, in hunc modum exstat: " quaestiones neque semper in omni causa et persona desiderari debere arbitror, et, cum capitalia et atrociora maleficia non aliter explorari et investigari possunt quam per servorum quaestiones, efficacissimas eas esse ad requirendam veritatem existimo et habendas censeo".

Dig.48.18.8.1
Paulus 2 de adult.
Statuliber in adulterio postulari poterit, ut quaestio ex eo habeatur, quod servus heredis est: sed spem suam retinebit.

Dig.48.18.9pr.
Marcianus 2 de iudic. publ.
Divus pius rescripsit posse de servis haberi quaestionem in pecuniaria causa, si aliter veritas inveniri non possit. quod et aliis rescriptis cavetur. sed hoc ita est, ut non facile in re pecuniaria quaestio habeatur: sed si aliter veritas inveniri non possit nisi per tormenta, licet habere quaestionem, ut et divus severus rescripsit. licet itaque et de servis alienis haberi quaestionem, si ita res suadeat.

Dig.48.18.9.1
Marcianus 2 de iudic. publ.
Ex quibus causis quaestio de servis adversus dominos haberi non debet, ex his causis ne quidem interrogationem valere: et multo minus indicia servorum contra dominos admittenda sunt.

Dig.48.18.9.2
Marcianus 2 de iudic. publ.
De eo, qui in insulam deportatus est, quaestio habenda non est, ut divus pius rescripsit.

Dig.48.18.9.3
Marcianus 2 de iudic. publ.
Sed nec de statulibero in pecuniariis causis quaestio habenda est nisi deficiente condicione.

Dig.48.18.10pr.
Arcadius l.S. de test.
De minore quattuordecim annis quaestio habenda non est, ut et divus pius caecilio iuventiano rescripsit.

Dig.48.18.10.1
Arcadius l.S. de test.
Sed omnes omnino in maiestatis crimine, quod ad personas principum attinet, si ad testimonium provocentur, cum res exigit, torquentur.

Dig.48.18.10.2
Arcadius l.S. de test.
Potest quaeri, an de servis filii castrensis peculii in caput patris quaestio haberi non possit: nam patris non debere torqueri in filium constitutum est. et puto recte dici nec filii servos in caput patris esse interrogandos.

Dig.48.18.10.3
Arcadius l.S. de test.
Tormenta autem adhibenda sunt, non quanta accusator postulat, sed ut moderatae rationis temperamenta desiderant.

Dig.48.18.10.4
Arcadius l.S. de test.
Nec debet initium probationum de domo rei accusator sumere, dum aut libertos eius quem accusat aut servos in testimonium vocat.

Dig.48.18.10.5
Arcadius l.S. de test.
Plurimum quoque in excutienda veritate etiam vox ipsa et cognitionis suptilis diligentia adfert: nam et ex sermone et ex eo, qua quis constantia, qua trepidatione quid diceret, vel cuius existimationis quisque in civitate sua est, quaedam ad inluminandam veritatem in lucem emergunt.

Dig.48.18.10.6
Arcadius l.S. de test.
In causis quoque liberalibus non oportet per eorum tormenta, de quorum statu quaeritur, veritatem requiri.

Dig.48.18.11
Paulus 2 de off. procons.
Etiamsi redhibitus fuerit servus, in caput emptoris non torquebitur.

Dig.48.18.12
Ulpianus 54 ad ed.
Si quis, ne quaestio de eo agatur, liberum se dicat, divus hadrianus rescripsit non esse eum ante torquendum quam liberale iudicium experiatur.

Dig.48.18.13
Modestinus 5 reg.
Certo pretio servum aestimatum in quaestionem dari interposita stipulatione receptum est.

Dig.48.18.14
Modestinus 8 reg.
Statuliber in delicto repertus sperandae libertatis praerogativa non ut servus ob ambiguum condicionis, sed ut liber puniendus est.

Dig.48.18.15pr.
Callistratus 5 de cogn.
Ex libero homine pro testimonio non vacillante quaestionem haberi non oportet.

Dig.48.18.15.1
Callistratus 5 de cogn.
De minore quoque quattuordecim annis in caput alterius quaestionem habendam non esse divus pius maecilio rescripsit, maxime cum nullis extrinsecus argumentis accusatio impleatur. nec tamen consequens esse, ut etiam sine tormentis eisdem credatur: nam aetas, inquit, quae adversus asperitatem quaestionis eos interim tueri videtur, suspectiores quoque eosdem facit ad mentiendi facilitatem.

Dig.48.18.15.2
Callistratus 5 de cogn.
Eum, qui vindicanti servum cavit, domini loco habendum et ideo in caput eius servos torqueri non posse divus pius in haec verba rescripsit: " causam tuam aliis probationibus instituere debes: nam de servis quaestio haberi non debet, cum possessor hereditatis, qui petitori satisdedit, interim domini loco habeatur".

Dig.48.18.16pr.
Modestinus 3 de poen.
Repeti posse quaestionem divi fratres rescripserunt.

Dig.48.18.16.1
Modestinus 3 de poen.
Is, qui de se confessus est, in caput aliorum non torquebitur, ut divus pius rescripsit.

Dig.48.18.17pr.
Papinianus 16 resp.
Extrario quoque accusante servos in adulterii quaestione contra dominum interrogari placuit. quod divus marcus ac postea maximus princeps iudicantes secuti sunt.

Dig.48.18.17.1
Papinianus 16 resp.
Sed et in quaestione stupri servi adversus dominum non torquentur.

Dig.48.18.17.2
Papinianus 16 resp.
De quaestione suppositi partus, vel si petat hereditatem, quem ceteri filii non esse fratrem suum contendunt, quaestio de servis hereditariis habebitur, quia non contra dominos ceteros filios, sed pro successione domini defuncti quaeritur. quod congruit ei, quod divus hadrianus rescripsit: cum enim in socium caedis socius postularetur, de communi servo habendam quaestionem rescripsit, quod pro domino fore videretur.

Dig.48.18.17.3
Papinianus 16 resp.
De servo in metallum damnato quaestionem contra eum qui dominus fuit, non esse habendam respondi: nec ad rem pertinere, si ministrum se facinoris fuisse confiteatur.

Dig.48.18.18pr.
Paulus 5 sent.
Unius facinoris plurimi rei ita audiendi sunt, ut ab eo primum incipiatur, qui timidior est vel tenerae aetatis videtur.

Dig.48.18.18.1
Paulus 5 sent.
Reus evidentioribus argumentis obpressus repeti in quaestionem potest, maxime si in tormenta animum corpusque duraverit.

Dig.48.18.18.2
Paulus 5 sent.
In ea causa, in qua nullis reus argumentis urguebatur, tormenta non facile adhibenda sunt, sed instandum accusatori, ut id quod intendat comprobet atque convincat.

Dig.48.18.18.3
Paulus 5 sent.
Testes torquendi non sunt convincendi mendacii aut veritatis gratia, nisi cum facto intervenisse dicuntur.

Dig.48.18.18.4
Paulus 5 sent.
Iudex cum de fide generis instrui non potest, poterit de servis hereditariis habere quaestionem.

Dig.48.18.18.5
Paulus 5 sent.
Servo qui ultro aliquid de domino confitetur, fides non accommodatur: neque enim oportet salutem dominorum servorum arbitrio committi.

Dig.48.18.18.6
Paulus 5 sent.
Servus in caput eius domini, a quo distractus est cuique aliquando servivit, in memoriam prioris dominii interrogari non potest.

Dig.48.18.18.7
Paulus 5 sent.
Servus, nec si a domino ad tormenta offeratur, interrogandus est.

Dig.48.18.18.8
Paulus 5 sent.
Sane quotiens quaeritur, an servi in caput domini interrogandi sint, prius de eorum dominio oportet inquiri.

Dig.48.18.18.9
Paulus 5 sent.
Cogniturum de criminibus praesidem oportet ante diem palam facere custodias se auditurum, ne hi, qui defendendi sunt, subitis accusatorum criminibus obprimantur: quamvis defensionem quocumque tempore postulante reo negari non oportet, adeo ut propterea et differantur et proferantur custodiae.

Dig.48.18.18.10
Paulus 5 sent.
Custodiae non solum pro tribunali, sed et de plano audiri possunt atque damnari.

Dig.48.18.19
Tryphonus 4 disp.
Is, cui fideicommissa libertas debetur, non aliter ut servus quaestioni applicetur, nisi aliorum quaestionibus oneretur.

Dig.48.18.20
Paulus 3 decr.
Maritus quidam heres uxoris suae petebat a suro pecuniam, quam apud eum deposuisse defunctam se absente dicebat, et in eam rem unum testem liberti sui filium produxerat apud procuratorem: desideraverat et quaestionem haberi de ancilla. surus negabat se accepisse et testimonium non oportere unius hominis admitti nec solere a quaestionibus incipi, etsi aliena esset ancilla. procurator quaestionem de ancilla habuerat. cum ex appellatione cognovisset imperator, pronuntiavit quaestione illicite habita unius testimonio non esse credendum ideoque recte provocatum.

Dig.48.18.21
Paulus l.S. de poen. paganorum.
Quaestionis habendae causa neminem esse damnandum divus hadrianus rescripsit.

Dig.48.18.22
Paulus 1 sent.
Qui sine accusatoribus in custodiam recepti sunt, quaestio de his habenda non est, nisi si aliquibus suspicionibus urgueantur.

Dig.48.19.0. De poenis.

Dig.48.19.1pr.
Ulpianus 8 disp.
Quotiens de delicto quaeritur, placuit non eam poenam subire quem debere, quam condicio eius admittit eo tempore, quo sententia de eo fertur, sed eam, quam sustineret, si eo tempore esset sententiam passus, cum deliquisset.

Dig.48.19.1.1
Ulpianus 8 disp.
Proinde si servus crimen commiserit, deinde libertatem consecutus dicetur, eam poenam sustinere debet, quam sustineret, si tunc sententiam passus fuisset, cum deliquisset.

Dig.48.19.1.2
Ulpianus 8 disp.
Per contrarium quoque si in deteriorem condicionem fuerit redactus, eam poenam subire eum oportebit, quam sustineret, si in condicione priore durasset.

Dig.48.19.1.3
Ulpianus 8 disp.
Generaliter placet, in legibus publicorum iudiciorum vel privatorum criminum qui extra ordinem cognoscunt praefecti vel praesides ut eis, qui poenam pecuniariam egentes eludunt, coercitionem extraordinariam inducant.

Dig.48.19.2pr.
Ulpianus 48 ad ed.
Rei capitalis damnatum sic accipere debemus, ex qua causa damnato vel mors vel etiam civitatis amissio vel servitus contingit.

Dig.48.19.2.1
Ulpianus 48 ad ed.
Constat, postquam deportatio in locum aquae et ignis interdictionis successit, non prius amittere quem civitatem, quam princeps deportatum in insulam statuerit: praesidem enim deportare non posse nulla dubitatio est. sed praefectus urbi ius habet deportandi statimque post sententiam praefecti amisisse civitatem videtur.

Dig.48.19.2.2
Ulpianus 48 ad ed.
Eum accipiemus damnatum, qui non provocavit: ceterum si provocet, nondum damnatus videtur. sed et si ab eo, qui ius damnandi non habuit rei capitalis, quis damnatus sit, eadem causa erit: damnatus enim ille est ubi damnatio tenuit.

Dig.48.19.3
Ulpianus 14 ad sab.
Praegnatis mulieris consumendae damnatae poena differtur quoad pariat. ego quidem et ne quaestio de ea habeatur, scio observari, quamdiu praegnas est.

Dig.48.19.4
Marcianus 13 inst.
Relegati sive in insulam deportati debent locis interdictis abstinere. et hoc iure utimur, ut relegatus interdictis locis non excedat: alioquin in tempus quidem relegato perpetuum exilium, in perpetuum relegato insulae relegationis, in insulam relegato deportationis, in insulam deportato poena capitis adrogatur. et haec ita, sive quis non excesserit in exilium intra tempus intra quod debuit, sive etiam alias exilio non obtemperaverit: nam contumacia eius cumulat poenam. et nemo potest commeatum remeatumve dare exuli, nisi imperator, ex aliqua causa.

Dig.48.19.5pr.
Ulpianus 7 de off. procons.
Absentem in criminibus damnari non debere divus traianus iulio frontoni rescripsit. sed nec de suspicionibus debere aliquem damnari divus traianus adsidio severo rescripsit: satius enim esse impunitum relinqui facinus nocentis quam innocentem damnari. adversus contumaces vero, qui neque denuntiationibus neque edictis praesidum obtemperassent, etiam absentes pronuntiari oportet secundum morem privatorum iudiciorum. potest quis defendere haec non esse contraria. quid igitur est? melius statuetur in absentes pecuniarias quidem poenas vel eas, quae existimationem contingunt, si saepius admoniti per contumaciam desint, statui posse et usque ad relegationem procedi: verum si quid gravius irrogandum fuisset, puta in metallum vel capitis poenam, non esse absentibus irrogandam.

Dig.48.19.5.1
Ulpianus 7 de off. procons.
In accusatorem autem absentem nonnumquam gravius statuendum, quam turpilliani senatus consulti poena irrogatur, dicendum est.

Dig.48.19.5.2
Ulpianus 7 de off. procons.
Refert et in maioribus delictis, consulto aliquid admittatur, an casu. et sane in omnibus criminibus distinctio haec poenam aut iustam elicere debet aut temperamentum admittere.

Dig.48.19.6pr.
Ulpianus 9 de off. procons.
Si quis forte, ne supplicio adficiatur, dicat se habere quod principi referat salutis ipsius causa, an remittendum sit ad eum, videndum est. et sunt plerique praesidum tam timidi, ut etiam post sententiam de eo dictam poenam sustineant nec quicquam audiant: alii omnino non patiuntur quicquam tale allegantes: nonnulli neque semper neque numquam remittunt, sed inquirunt, quid sit, quod allegare principi velint quidque quod pro salute ipsius habeant dicere, post quae aut sustinent poenam aut non sustinent. quod videtur habere mediam rationem. ceterum, ut mea fert opinio, prorsus eos non debuisse, posteaquam semel damnati sunt, audiri, quidquid allegent. quis enim dubitat eludendae poenae causa ad haec eos decurrere magisque esse puniendos, qui tamdiu conticuerunt, quod pro salute principis habere se dicere iactant? nec enim debebant tam magnam rem tam diu reticere.

Dig.48.19.6.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Si quos comitum vel legati sui reos proconsul invenerit, utrum punire eos debeat an successori servare, quaeri potest. sed multa exstant exempla, quae non tantum officialium suorum nec sub se agentium, verum suos quoque servos poena adfecerunt: quod quidem faciendum est, ut exemplo deterriti minus delinquant.

Dig.48.19.6.2
Ulpianus 9 de off. procons.
Nunc genera poenarum nobis enumeranda sunt, quibus praesides adficere quemque possint. et sunt poenae, quae aut vitam adimant aut servitutem iniungant aut civitatem auferant aut exilium aut coercitionem corporis contineant:

Dig.48.19.7
Callistratus 6 de cogn.
( veluti fustium, admonitio: flagellorum, castigatio: vinculorum, verberatio)

Dig.48.19.8pr.
Ulpianus 9 de off. procons.
Aut damnum cum infamia aut dignitatis aliquam depositionem aut alicuius actus prohibitionem.

Dig.48.19.8.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Vita adimitur, ut puta si damnatur aliquis, ut gladio in eum animadvertatur. sed animadverti gladio oportet, non securi vel telo vel fusti vel laqueo vel quo alio modo. proinde nec liberam mortis facultatem concedendi ius praesides habent. multo enim vel veneno necandi. divi tamen fratres rescripserunt permittentes liberam mortis facultatem.

Dig.48.19.8.2
Ulpianus 9 de off. procons.
Hostes autem, item transfugae ea poena adficiuntur, ut vivi exurantur.

Dig.48.19.8.3
Ulpianus 9 de off. procons.
Nec ea quidem poena damnari quem oportet, ut verberibus necetur vel virgis interematur, nec tormentis: quamvis plerique dum torquentur deficere solent.

Dig.48.19.8.4
Ulpianus 9 de off. procons.
Est poena, quae adimat libertatem: huiusmodi ut puta, si quis in metallum vel in opus metalli damnetur. metalla autem multa numero sunt et quaedam quidem provinciae habent, quaedam non habent: sed quae non habent, in eas provincias mittunt, quae metalla habent.

Dig.48.19.8.5
Ulpianus 9 de off. procons.
Praefecto plane urbi specialiter competere ius in metallum damnandi ex epistula divi severi ad fabium cilonem exprimitur.

Dig.48.19.8.6
Ulpianus 9 de off. procons.
Inter eos autem, qui in metallum et eos, qui in opus metalli damnantur, differentia in vinculis tantum est, quod qui in metallum damnantur, gravioribus vinculis premuntur, qui in opus metalli, levioribus, quodque refugae ex opere metalli in metallum dantur, ex metallo gravius coercentur.

Dig.48.19.8.7
Ulpianus 9 de off. procons.
Quisquis autem in opus publicum damnatus refugit, duplicato tempore damnari solet: sed duplicare eum id temporis oportet, quod ei cum superesset fugit, scilicet ne illud duplicetur, quo adprehensus in carcere fuit. et si in decem annos damnatus sit, aut perpetuari ei debet poena aut in opus metalli transmitti. plane si decennio damnatus fuit et initio statim fugit, videndum est, utrum duplicari ei tempora debeant, an vero perpetuari vel transferri in opus metalli: et magis est, ut transferatur aut perpetuetur. generaliter enim dicitur, quotiens decennium excessura est duplicatio, non esse tempore poenam artandam.

Dig.48.19.8.8
Ulpianus 9 de off. procons.
In ministerium metallicorum feminae in perpetuum vel ad tempus damnari solent. simili modo et in salinas. et si quidem in perpetuum fuerint damnatae, quasi servae poenae constituuntur: si vero ad tempus damnantur, retinent civitatem.

Dig.48.19.8.9
Ulpianus 9 de off. procons.
Solent praesides in carcere continendos damnare aut ut in vinculis contineantur: sed id eos facere non oportet. nam huiusmodi poenae interdictae sunt: carcer enim ad continendos homines, non ad puniendos haberi debet.

Dig.48.19.8.10
Ulpianus 9 de off. procons.
In calcariam quoque vel sulpurariam damnari solent: sed hae poenae metalli magis sunt.

Dig.48.19.8.11
Ulpianus 9 de off. procons.
Quicumque in ludum venatorium fuerint damnati, videndum est, an servi poenae efficiantur: solent enim iuniores hac poena adfici. utrum ergo servi poenae isti efficiantur an retineant libertatem, videndum est. et magis est, ut hi quoque servi efficiantur: hoc enim distant a ceteris, quod instituuntur venatores aut pyrricharii aut aliam quam voluptatem gesticulandi vel aliter se movendi gratia.

Dig.48.19.8.12
Ulpianus 9 de off. procons.
Servos in metallum vel in opus metalli, item in ludum venatorium dari solere nulla dubitatio est: et si fuerint dati, servi poenae efficiuntur nec ad eum pertinebunt, cuius fuerint antequam damnarentur. denique cum quidam servus in metallum damnatus beneficio principis esset iam poena liberatus, imperator antoninus rectissime rescripsit, quia semel domini esse desierat servus poenae factus, non esse eum in potestatem domini postea reddendum.

Dig.48.19.8.13
Ulpianus 9 de off. procons.
Sed sive in perpetua vincula fuerit damnatus servus sive in temporalia, eius remanet, cuius fuit, antequam damnaretur.

Dig.48.19.9pr.
Ulpianus 10 de off. procons.
Moris est advocationibus quoque praesides interdicere. et nonnumquam in perpetuum interdicunt, nonnumquam ad tempus vel annis metiuntur vel etiam tempore quo provinciam regunt.

Dig.48.19.9.1
Ulpianus 10 de off. procons.
Nec non ita quoque interdici potest alicui, ne certis personis adsit.

Dig.48.19.9.2
Ulpianus 10 de off. procons.
Potest et ita interdici cui, ne apud tribunal praesidis postulet, et tamen apud legatum vel procuratorem non prohibetur agere.

Dig.48.19.9.3
Ulpianus 10 de off. procons.
Si tamen apud legatum prohibitus fuerit postulare, credo per consequentias ne quidem apud praesidem relictam illi postulandi facultatem.

Dig.48.19.9.4
Ulpianus 10 de off. procons.
Nonnumquam non advocationibus cui interdicitur, sed foro. plus est autem foro quam advocationibus interdicere, si quidem huic omnino forensibus negotiis accommodare se non permittatur. solet autem ita vel iuris studiosis interdici vel advocatis vel tabellionibus sive pragmaticis.

Dig.48.19.9.5
Ulpianus 10 de off. procons.
Solet et ita interdici, ne instrumenta omnino forment neve libellos concipiant vel testationes consignent.

Dig.48.19.9.6
Ulpianus 10 de off. procons.
Solet et sic, ne eo loci sedeant, quo in publico instrumenta deponuntur, archio ^ archivo^ forte vel grammatophylacio.

Dig.48.19.9.7
Ulpianus 10 de off. procons.
Solet et sic, ut testamenta ne ordinent vel scribant vel signent.

Dig.48.19.9.8
Ulpianus 10 de off. procons.
Erit et illa poena, ne quis negotiis publicis interveniat: hic enim privatis quidem interesse poterit, publicis prohibebitur, ut solent quibus sententia praecipitur dymosiwn apexesvai.

Dig.48.19.9.9
Ulpianus 10 de off. procons.
Sunt autem et aliae poenae: si negotiatione quis abstinere iubeatur vel ad conductionem eorum quae publice locantur accedere, ut ad vectigalia publica.

Dig.48.19.9.10
Ulpianus 10 de off. procons.
Interdici autem negotiatione plerumque vel negotiationibus solet: sed damnare, ut quis negotietur, an possit videamus. et sunt quidem hae poenae, si quis generaliter tractare velit, inciviles invitum hominem iubere facere quod facere non potest: sed si quis specialiter tractaverit, potest esse iusta causa compellendi cuius ad negotiationem: quod si fuerit, sequenda erit sententia.

Dig.48.19.9.11
Ulpianus 10 de off. procons.
Istae fere sunt poenae quae iniungi solent. sed enim sciendum est discrimina esse poenarum neque omnes eadem poena adfici posse. nam in primis decuriones in metallum damnari non possunt nec in opus metalli, nec furcae subici vel vivi exuri. et si forte huiusmodi sententia fuerint affecti, liberandi erunt: sed hoc non potest efficere qui sententiam dixit, verum referre ad principem debet, ut ex auctoritate eius poena aut permutetur aut liberaretur.

Dig.48.19.9.12
Ulpianus 10 de off. procons.
Parentes quoque et liberi decurionum in eadem causa sunt.

Dig.48.19.9.13
Ulpianus 10 de off. procons.
Liberos non tantum filios accipere debemus, verum omnes liberos.

Dig.48.19.9.14
Ulpianus 10 de off. procons.
Sed utrum hi soli, qui post decurionatum suscepti sunt, his poenis non adficiantur, an vero omnes omnino liberi, etiam in plebeia familia suscepti, videndum est: et magis puto omnibus prodesse debere.

Dig.48.19.9.15
Ulpianus 10 de off. procons.
Plane si parens decurio esse desierit, si quidem iam decurione fuerit editus, proderit ei, ne adficiatur: enimvero si posteaquam plebeius factus est tunc suscipiat filium, quasi plebeio editus ita erit plectendus.

Dig.48.19.9.16
Ulpianus 10 de off. procons.
Statuliberum quasi liberum iam puniendum divus pius salvio marciano rescripsit.

Dig.48.19.10pr.
Macer 2 de publ. iudic.
In servorum persona ita observatur, ut exemplo humiliorum puniantur. et ex quibus causis liber fustibus caeditur, ex his servus flagellis caedi et domino reddi iubetur: et ex quibus liber fustibus caesus in opus publicum datur, ex his servus, sub poena vinculorum ad eius temporis spatium, flagellis caesus domino reddi iubetur. si sub poena vinculorum domino reddi iussus non recipiatur, venumdari et, si emptorem non invenerit, in opus publicum et quidem perpetuum tradi iubetur.

Dig.48.19.10.1
Macer 2 de publ. iudic.
Qui ex causa in metallum dati sunt et post hoc deliquerunt, in eos tamquam metallicos constitui debet, quamvis nondum in eum locum perducti fuerint, in quo operari habent: nam statim ut de is sententia dicta est, condicionem suam permutant.

Dig.48.19.10.2
Macer 2 de publ. iudic.
In personis tam plebeiorum quam decurionum illud constitutum est, ut qui maiori poena adficitur, quam legibus statuta est, infamis non fiat. ergo et si opere temporario quis multatus sit vel tantum fustibus caesus, licet in actione famosa, veluti furti, dicendum erit infamem non esse, quia et solus fustium ictus gravior est quam pecuniaris damnatio.

Dig.48.19.11pr.
Marcianus 2 de publ. iudic.
Perspiciendum est iudicanti, ne quid aut durius aut remissius constituatur, quam causa deposcit: nec enim aut severitatis aut clementiae gloria affectanda est, sed perpenso iudicio, prout quaeque res expostulat, statuendum est. plane in levioribus causis proniores ad lenitatem iudices esse debent, in gravioribus poenis severitatem legum cum aliquo temperamento benignitatis subsequi.

Dig.48.19.11.1
Marcianus 2 de publ. iudic.
Furta domestica si viliora sunt, publice vindicanda non sunt, nec admittenda est huiusmodi accusatio, cum servus a domino vel libertus a patrono, in cuius domo moratur, vel mercennarius ab eo, cui operas suas locaverat, offeratur quaestioni: nam domestica furta vocantur, quae servi dominis vel liberti patronis vel mercennarii apud quos degunt subripiunt.

Dig.48.19.11.2
Marcianus 2 de publ. iudic.
Delinquitur autem aut proposito aut impetu aut casu. proposito delinquunt latrones, qui factionem habent: impetu autem, cum per ebrietatem ad manus aut ad ferrum venitur: casu vero, cum in venando telum in feram missum hominem interfecit.

Dig.48.19.11.3
Marcianus 2 de publ. iudic.
Capitis poena est bestiis obici vel alias similes poenas pati vel animadverti.

Dig.48.19.12
Macer 2 de off. praesid.
Quod ad statum damnatorum pertinet, nihil interest, iudicium publicum fuerit nec ne: nam sola sententia, non genus criminis spectatur. itaque hi, in quos animadverti iubetur quive ad bestias dantur, confestim poenae servi fiunt.

Dig.48.19.13
Ulpianus 1 de appellat.
Hodie licet ei, qui extra ordinem de crimine cognoscit, quam vult sententiam ferre, vel graviorem vel leviorem, ita tamen ut in utroque moderationem non excedat.

Dig.48.19.14
Macer 2 de re milit.
Quaedam delicta pagano aut nullam aut leviorem poenam irrogant, militi vero graviorem. nam si miles artem ludicram fecerit vel in servitutem se venire passus est, capite puniendum menander scribit.

Dig.48.19.15
Venonius 1 de off. procons.
Divus hadrianus eos, qui in numero decurionum essent, capite puniri prohibuit, nisi si qui parentem occidissent: verum poena legis corneliae puniendos mandatis plenissime cautum est.

Dig.48.19.16pr.
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Aut facta puniuntur, ut furta caedesque, aut dicta, ut convicia et infidae advocationes, aut scripta, ut falsa et famosi libelli, aut consilia, ut coniurationes et latronum conscientia quosque alios suadendo iuvisse sceleris est instar.

Dig.48.19.16.1
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Sed haec quattuor genera consideranda sunt septem modis: causa persona loco tempore qualitate quantitate eventu.

Dig.48.19.16.2
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Causa: ut in verberibus, quae impunita sunt a magistro allata vel parente, quoniam emendationis, non iniuriae gratia videntur adhiberi: puniuntur, cum quis per iram ab extraneo pulsatus est.

Dig.48.19.16.3
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Persona dupliciter spectatur, eius qui fecit et eius qui passus est: aliter enim puniuntur ex isdem facinoribus servi quam liberi, et aliter, qui quid in dominum parentemve ausus est quam qui in extraneum, in magistratum vel in privatum. in eius rei consideratione aetatis quoque ratio habeatur.

Dig.48.19.16.4
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Locus facit, ut idem vel furtum vel sacrilegium sit et capite luendum vel minore supplicio.

Dig.48.19.16.5
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Tempus discernit emansorem a fugitivo et effractorem vel furem diurnum a nocturno.

Dig.48.19.16.6
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Qualitate, cum factum vel atrocius vel levius est: ut furta manifesta a nec manifestis discerni solent, rixae a grassaturis, expilationes a furtis, petulantia a violentia. qua de re maximus apud graecos orator demosthenes sic ait: ou gar hy plygy parestyse tyn hubrin, all' hy atimia: oude to tuptesvai tois eleuverois esti deinon, kaiper on deinon, alla to eph' hubrei. polla gar an poiyseien ho tuptwn, w andres avynaioi, hwn ho pavwn enia oud' an apaggeilai dunaito heterw, tw sxymati, tw blemmati, ty fwny, hotan hws hubrizwn, hotan hws exvros huparxwn, hotan kondulois, hotan epi korrys. tauta kinei, tauta ecistysin anvrwpous ahutwn ayveis ontas tou propylakizesvai.

Dig.48.19.16.7
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Quantitas discernit furem ab abigeo: nam qui unum suem subripuerit, ut fur coercebitur, qui gregem, ut abigeus.

Dig.48.19.16.8
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Eventus spectetur, ut a clementissimo quoquo facta: quamquam lex non minus eum, qui occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum qui occiderit puniat. et ideo apud graecos exilio voluntario fortuiti casus luebantur, ut apud praecipuum poetarum scriptum est: eute me tutvon eonta menoitios ec opoentos ygagen humeterond' androktasiys hupo lugrys, ymati tw hote paida katektanon amfidamantos nypios, ouk evelwn, amf' astragaloisi xolwveis.

Dig.48.19.16.9
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Evenit, ut eadem scelera in quibusdam provinciis gravius plectantur, ut in africa messium incensores, in mysia vitium, ubi metalla sunt adulteratores monetae.

Dig.48.19.16.10
saturn. l.S. de poen. paganorum.
Nonnumquam evenit, ut aliquorum maleficiorum supplicia exacerbentur, quotiens nimium multis personis grassantibus exemplo opus sit.

Dig.48.19.17pr.
Marcianus 1 inst.
Sunt quidam servi poenae, ut sunt in metallum dati et in opus metalli: et si quid eis testamento datum fuerit, pro non scriptis est, quasi non caesaris servo datum, sed poenae.

Dig.48.19.17.1
Marcianus 1 inst.
Item quidam apolides sunt, hoc est sine civitate: ut sunt in opus publicum perpetuo dati et in insulam deportati, ut ea quidem, quae iuris civilis sunt, non habeant, quae vero iuris gentium sunt, habeant.

Dig.48.19.18
Ulpianus 3 ad ed.
Cogitationis poenam nemo patitur.

Dig.48.19.19
Ulpianus 57 ad ed.
Si non defendantur servi a dominis, non utique statim ad supplicium deducuntur, sed permittetur eis defendi vel ab alio, et qui cognoscit, debebit de innocentia eorum quaerere.

Dig.48.19.20
Paulus 18 ad plaut.
Si poena alicui irrogatur, receptum est commenticio iure, ne ad heredes transeat. cuius rei illa ratio videtur, quod poena constituitur in emendationem hominum: quae mortuo eo, in quem constitui videtur, desinit.

Dig.48.19.21
Celsus 37 dig.
Ultimum supplicium esse mortem solam interpretamur.

Dig.48.19.22
Modestinus 1 diff.
In metallum damnati si valetudine aut aetatis infirmitate inutiles operi faciundo deprehendantur, ex rescripto divi pii a praeside dimitti poterunt, qui aestimabit de his dimittendis, si modo vel cognatos vel adfines habeant et non minus decem annis poenae suae functi fuerint.

Dig.48.19.23
Modestinus 8 reg.
Sine praefinito tempore in metallum dato imperitia dantis decennii tempora praefinita videntur.

Dig.48.19.24
Modestinus 11 pand.
Eorum, qui relegati vel deportati sunt ex causa maiestatis, statuas detrahendas scire debemus.

Dig.48.19.25pr.
Modestinus 12 pand.
Si diutino tempore aliquis in reatu fuerit, aliquatenus poena eius sublevanda erit: sic etiam constitutum est non eo modo puniendos eos, qui longo tempore in reatu agunt, quam eos qui in recenti sententiam excipiunt.

Dig.48.19.25.1
Modestinus 12 pand.
Non potest quis sic damnari, ut de saxo praecipitetur.

Dig.48.19.26
Callistratus 1 de cogn.
Crimen vel poena paterna nullam maculam filio infligere potest: namque unusquisque ex suo admisso sorti subicitur nec alieni criminis successor constituitur, idque divi fratres hierapolitanis rescripserunt.

Dig.48.19.27pr.
Callistratus 5 de cogn.
Divi fratres arruntio siloni rescripserunt non solere praesides provinciarum ea quae pronuntiaverunt ipsos rescindere. vetinae quoque italicensi rescripserunt suam mutare sententiam neminem posse idque insolitum esse fieri. si tamen de se quis mentitus fuerit vel, cum non haberet probationum instrumenta, quae postea reppererit, poena adflictus sit, nonnulla exstant principalia rescripta, quibus vel poena eorum minuta est vel in integrum restitutio concessa. sed id dumtaxat a principibus fieri potest.

Dig.48.19.27.1
Callistratus 5 de cogn.
De decurionibus et principalibus civitatium, qui capitale admiserunt, mandatis cavetur, ut, si quis id admisisse videatur, propter quod relegandus extra provinciam in insulam sit, imperatori scribatur adiecta sententia a praeside.

Dig.48.19.27.2
Callistratus 5 de cogn.
Alio quoque capite mandatorum in haec verba cavetur: " si qui ex principalibus alicuius civitatis latrocinium fecerint aliudve quod facinus, ut capitalem poenam meruisse videantur, commiserint, vinctos eos custodies et mihi scribes et adicies, quid quisque commiserit " .

Dig.48.19.28pr.
Callistratus 6 de cogn.
Capitalium poenarum fere isti gradus sunt. summum supplicium esse videtur ad furcam damnatio. item vivi crematio: quod quamquam summi supplicii appellatione merito contineretur, tamen eo, quod postea id genus poenae adinventum est, posterius primo visum est. item capitis amputatio. deinde proxima morti poena metalli coercitio. post deinde in insulam deportatio.

Dig.48.19.28.1
Callistratus 6 de cogn.
Ceterae poenae ad existimationem, non ad capitis periculum pertinent, veluti relegatio ad tempus, vel in perpetuum, vel in insulam, vel cum in opus quis publicum datur, vel cum fustium ictu subicitur.

Dig.48.19.28.2
Callistratus 6 de cogn.
Non omnes fustibus caedi solent, sed hi dumtaxat qui liberi sunt et quidem tenuiores homines: honestiores vero fustibus non subiciuntur, idque principalibus rescriptis specialiter exprimitur.

Dig.48.19.28.3
Callistratus 6 de cogn.
Solent quidam, qui volgo se iuvenes appellant, in quibusdam civitatibus turbulentis se adclamationibus popularium accommodare. qui si amplius nihil admiserint nec ante sint a praeside admoniti, fustibus caesi dimittuntur aut etiam spectaculis eis interdicitur. quod si ita correcti in eisdem deprehendantur, exilio puniendi sunt, nonnumquam capite plectendi, scilicet cum saepius seditiose et turbulente se gesserint et aliquotiens adprehensi tractati clementius in eadem temeritate propositi perseveraverint.

Dig.48.19.28.4
Callistratus 6 de cogn.
Servi caesi solent dominis reddi.

Dig.48.19.28.5
Callistratus 6 de cogn.
Et ut generaliter dixerim, omnes, qui fustibus caedi prohibentur, eandem habere honoris reverentiam debent, quam decuriones habent. est enim inconstans dicere eum, quem principales constitutiones fustibus subici prohibuerunt, in metallum dari posse.

Dig.48.19.28.6
Callistratus 6 de cogn.
Divus hadrianus in haec verba rescripsit: " in opus metalli ad tempus nemo damnari debet. sed qui ad tempus damnatus est, etiamsi faciet metallicum opus, non in metallum damnatus esse intellegi debet: huius enim libertas manet, quamdiu etiam hi, qui in perpetuum opus damnantur". proinde et mulieres hoc modo damnatae liberos pariunt.

Dig.48.19.28.7
Callistratus 6 de cogn.
Ad statuas confugere vel imagines principum in iniuriam alterius prohibitum est. cum enim leges omnibus hominibus aequaliter securitatem tribuant, merito visum est in iniuriam potius alterius quam sui defensionis gratia ad statuas vel imagines principum confugere: nisi si quis ex vinculis vel custodia detentus a potentioribus ad huiusmodi praesidium confugerit: his enim venia tribuenda est. ne autem ad statuas vel imagines quis confugiat, senatus censuit: eumque, qui imaginem caesaris in invidiam alterius praetulisset, in vincula publica coerceri divus pius rescripsit.

Dig.48.19.28.8
Callistratus 6 de cogn.
Omnia admissa in patronum patronive filium patrem propinquum maritum uxorem ceterasque necessitudines gravius vindicanda sunt quam in extraneos.

Dig.48.19.28.9
Callistratus 6 de cogn.
Venenarii capite puniendi sunt aut, si dignitatis respectum agi oportuerit, deportandi.

Dig.48.19.28.10
Callistratus 6 de cogn.
Grassatores, qui praedae causa id faciunt, proximi latronibus habentur. et si cum ferro adgredi et spoliare instituerunt, capite puniuntur, utique si saepius atque in itineribus hoc admiserunt: ceteri in metallum dantur vel in insulas relegantur.

Dig.48.19.28.11
Callistratus 6 de cogn.
Igni cremantur plerumque servi, qui saluti dominorum suorum insidiaverint, nonnumquam etiam liberi plebeii et humiles personae.

Dig.48.19.28.12
Callistratus 6 de cogn.
Incendiarii capite puniuntur, qui ob inimicitias vel praedae causa incenderint intra oppidum: et plerumque vivi exuruntur. qui vero casam aut villam, aliquo lenius. nam fortuita incendia, si, cum vitari possent, per neglegentiam eorum, apud quos orta sunt, damno vicinis fuerunt, civiliter exercentur ( ut qui iactura adfectus est, damni disceptet) vel modice vindicaretur.

Dig.48.19.28.13
Callistratus 6 de cogn.
In exulibus gradus poenarum constituti edicto divi hadriani, ut qui ad tempus relegatus est, si redeat in insulam relegetur, qui relegatus in insulam excesserit, in insulam deportetur, qui deportatus evaserit, capite puniatur.

Dig.48.19.28.14
Callistratus 6 de cogn.
Ita et in custodiis gradum servandum esse idem princeps rescripsit, id est ut, qui in tempus damnati erant, in perpetuum damnarentur, qui in perpetuum damnati erant, in metallum damnarentur, qui in metallum damnati id admiserint, summo supplicio adficerentur.

Dig.48.19.28.15
Callistratus 6 de cogn.
Famosos latrones in his locis, ubi grassati sunt, furca figendos compluribus placuit, ut et conspectu deterreantur alii ab isdem facinoribus et solacio sit cognatis et adfinibus interemptorum eodem loco poena reddita, in quo latrones homicidia fecissent: nonnulli etiam ad bestias hos damnaverunt.

Dig.48.19.28.16
Callistratus 6 de cogn.
Maiores nostri in omni supplicio severius servos quam liberos, famosos quam integrae famae homines punierunt.

Dig.48.19.29
Gaius 1 ad l. iul. et pap.
Qui ultimo supplicio damnantur, statim et civitatem et libertatem perdunt. itaque praeoccupat hic casus mortem et nonnumquam longum tempus occupat: quod accidit in personis eorum, qui ad bestias damnantur. saepe etiam ideo servari solent post damnationem, ut ex his in alios quaestio habeatur.

Dig.48.19.30
Modestinus 1 de poen.
Si quis aliquid fecerit, quo leves hominum animi superstitione numinis terrentur, divus marcus huiusmodi homines in insulam relegari rescripsit.

Dig.48.19.31pr.
Modestinus 3 de poen.
Ad bestias damnatos favore populi praeses dimittere non debet: sed si eius roboris vel artificii sint, ut digne populo romano exhiberi possint, principem consulere debet.

Dig.48.19.31.1
Modestinus 3 de poen.
Ex provincia autem in provinciam transduci damnatos sine permissu principis non licere divus severus et antoninus rescripserunt.

Dig.48.19.32
Ulpianus 6 ad ed.
Si praeses vel iudex ita interlocutus sit " vim fecisti", si quidem ex interdicto, non erit notatus nec poena legis iuliae sequetur: si vero ex crimine, aliud est. quid si non distinxerit praeses, utrum iulia publicorum an iulia privatorum? tunc ex crimine erit aestimandum. sed si utriusque legis crimina obiecta sunt, mitior lex, id est privatorum erit sequenda.

Dig.48.19.33
Papinianus 2 quaest.
Fratres imperatores rescripserunt servos in temporaria vincula damnatos libertatem et hereditatem sive legatum, postquam tempus expleverint, consequi, quia temporaria coercitio, quae descendit ex sententia, poenae est abolitio. si autem beneficium libertatis in vinculis eos inveniat, ratio iuris et verba constitutionis libertati refragantur. plane si testamento libertas data sit et eo tempore, quo aditur hereditas, tempus vinculorum solutum sit, recte manumissus intellegetur, non secus ac si pignori datum servum debitor manumisisset eiusque post liberatum pignus adita fuisset hereditas.

Dig.48.19.34pr.
Papinianus 16 resp.
Servus in opus publicum perpetuum ac multo magis temporarium non datur. cum igitur per errorem in opus temporarium fuisset datus, expleto tempore domino servum esse reddendum respondi.

Dig.48.19.34.1
Papinianus 16 resp.
Eos quoque poena delatoris ex sententia senatus consulti teneri respondi, qui per suppositam personam delatori causam dederunt.

Dig.48.19.35
Callistratus 1 quaest.
Mandatis principalibus, quae praesidibus dantur, cavetur, ne quis perpetuis vinculis damnetur: idque etiam divus hadrianus rescripsit.

Dig.48.19.36
Hermogenianus 1 iuris epit.
In metallum, sed et in ministerium metallicorum damnati servi efficiuntur, sed poenae.

Dig.48.19.37
Paulus 1 sent.
In dardanarios propter falsum mensurarum modum ob utilitatem popularis annonae pro modo admissi extra ordinem vindicari placuit.

Dig.48.19.38pr.
Paulus 5 sent.
Si quis aliquid ex metallo principis vel ex moneta sacra furatus sit, poena metalli et exilii punitur.

Dig.48.19.38.1
Paulus 5 sent.
Transfugae ad hostes vel consiliorum nostrorum renuntiatores aut vivi exuruntur aut furcae suspenduntur.

Dig.48.19.38.2
Paulus 5 sent.
Actores seditionis et tumultus populo concitato pro qualitate dignitatis aut in furcam tolluntur aut bestiis obiciuntur aut in insulam deportantur.

Dig.48.19.38.3
Paulus 5 sent.
Qui nondum viripotentes virgines corrumpunt, humiliores in metallum damnantur, honestiores in insulam relegantur aut in exilium mittuntur.

Dig.48.19.38.4
Paulus 5 sent.
Qui se suis nummis redemptum non probaverit, libertatem petere non potest: amplius eidem domino sub poena vinculorum redditur vel, si ipse dominus malit, in metallum damnatur.

Dig.48.19.38.5
Paulus 5 sent.
Qui abortionis aut amatorium poculum dant, etsi dolo non faciant, tamen quia mali exempli res est, humiliores in metallum, honestiores in insulam amissa parte bonorum relegantur. quod si eo mulier aut homo perierit, summo supplicio adficiuntur.

Dig.48.19.38.6
Paulus 5 sent.
Testamentum, quod nullo iure valet, impune supprimitur: nihil est enim, quod ex eo aut petatur aut consistere possit.

Dig.48.19.38.7
Paulus 5 sent.
Qui vivi testamentum aperuerit recitaverit resignaverit, poena corneliae tenetur: et plerumque humiliores aut in metallum damnantur aut honestiores in insulam deportantur.

Dig.48.19.38.8
Paulus 5 sent.
Si quis instrumentum litis suae a procuratore adversario proditum esse convicerit, procurator si humilior sit, in metallum damnatur, si honestior, adempta parte bonorum dimidia in perpetuum relegatur.

Dig.48.19.38.9
Paulus 5 sent.
Instrumenta penes se deposita quicumque alteri altero absente reddiderit vel adversario prodiderit: prout personae condicio est, aut in metallum damnatur aut in insulam deportatur.

Dig.48.19.38.10
Paulus 5 sent.
Iudices pedanei si pecunia corrupti dicantur, plerumque a praeside aut curia summoventur aut in exilium mittuntur aut ad tempus relegantur.

Dig.48.19.38.11
Paulus 5 sent.
Miles, qui ex carcere dato gladio erupit, poena capitis punitur. eadem poena tenetur et qui cum eo, quem custodiebat, deseruit.

Dig.48.19.38.12
Paulus 5 sent.
Miles, qui sibi manus intulit nec factum peregit, nisi impatientia doloris aut morbi luctusve alicuius vel alia causa fecerit, capite puniendus est: alias cum ignominia mittendus est.

Dig.48.19.39
Tryphonus 10 disp.
Cicero in oratione pro cluentio habito scripsit milesiam quandam mulierem, cum esset in asia, quod ab heredibus secundis accepta pecunia partum sibi medicamentis ipsa abegisset, rei capitalis esse damnatam. sed et si qua visceribus suis post divortium, quod praegnas fuit, vim intulerit, ne iam inimico marito filium procrearet, ut temporali exilio coerceatur, ab optimis imperatoribus nostris rescriptum est.

Dig.48.19.40
Paulus 3 decr.
Metrodorum, cum hostem fugientem sciens susceperit, in insulam deportari, philocteten, quod occultari eum non ignorans diu dissimulaverit, in insulam relegari placet.

Dig.48.19.41
Papinianus 2 def.
Sanctio legum, quae novissime certam poenam irrogat his, qui praeceptis legis non obtemperaverint, ad eas species pertinere non videtur, quibus ipsa lege poena specialiter addita est. nec ambigitur in cetero omni iure speciem generi derogare, nec sane verisimile est delictum unum eadem lege variis aestimationibus coerceri.

Dig.48.19.42
Hermogenianus 1 epit.
Interpretatione legum poenae molliendae sunt potius quam asperandae.

Dig.48.19.43pr.
Paulus 1 resp.
Imperator antoninus aurelio atiliano rescripsit: " praeses ultra administrationis suae tempus interdicere alicui arte sua uti non potest".

Dig.48.19.43.1
Paulus 1 resp.
Idem respondit eum, qui suo admisso decurionum honorem amisit, non posse in poenis evitandis decurionis filii honorem vindicare.

Dig.48.20.0. De bonis damnatorum.

Dig.48.20.1pr.
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Damnatione bona publicantur, cum aut vita adimitur aut civitas, aut servilis condicio irrogatur.

Dig.48.20.1.1
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Etiam si qui ante concepti et post damnationem nati sunt, portiones ex bonis patrum damnatorum accipiunt.

Dig.48.20.1.2
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Liberis autem ita demum portio tribuitur, si iustis nuptiis nati sint.

Dig.48.20.1.3
Callistratus 1 d. i. fisci et pop.
Liberis eius, cui pars dimidia dumtaxat bonorum ablata est, partes non dantur: idque et divi fratres rescripserunt.

Dig.48.20.2
Callistratus 6 de cogn.
Non ut quis in carcerem ductus est, spoliari eum oportet, sed post condemnationem: idque divus hadrianus rescripsit.

Dig.48.20.3
Ulpianus 33 ad ed.
Quinque legibus damnatae mulieri dos publicatur: maiestatis, vis publicae, parricidii, venefici, de sicariis:

Dig.48.20.4
Papinianus 2 de adult.
Et omnes omnino maritus salvas actiones contra fiscum habet.

Dig.48.20.5pr.
Ulpianus 33 ad ed.
Sed si alia lege capitis punita sit, quae lex dotem non publicat, quia prius serva poenae efficitur, verum est dotem mariti lucro cedere, quasi mortua sit.

Dig.48.20.5.1
Ulpianus 33 ad ed.
Quod si deportata sit filia familias, Marcellus ait, quae sententia et vera est, non utique deportatione dissolvi matrimonium: nam cum libera mulier remaneat, nihil prohibet et virum mariti affectionem et mulierem uxoris animum retinere. si igitur eo animo mulier fuerit, ut discedere a marito velit, ait Marcellus tunc patrem de dote acturum. sed si mater familias sit et interim constante matrimonio fuerit deportata, dotem penes maritum remanere: postea vero dissoluto matrimonio posse eam agere, quasi humanitatis intuitu hodie nata actione.

Dig.48.20.6
Ulpianus 10 de off. procons.
Divus hadrianus aquilio braduae ita rescripsit: " panniculariae causa quemadmodum intellegi debeat, ex ipso nomine apparet. non enim bona damnatorum pannicularia significari quis probe dixerit, nec, si zonam circa se habuerit, protinus aliquis sibi vindicare debebit: sed vestem qua is fuerit indutus, aut nummulos in ventralem, quos victus sui causa in promptu habuerit, aut leves anulos, id est quae rem non excedit aureorum quinque. alioquin si quis damnatus digito habuerit aut sardonychica aut aliam gemmam magni pretii vel si quod chirographum magnae pecuniae in sinu habuerit, nullo iure illud in pannicularia ratione retinebitur". pannicularia sunt ea, quae in custodiam receptus secum attulit: spolia, quibus indutus est, cum quis ad supplicium ducitur, ut et ipsa appellatio ostendit. ita neque speculatores ultro sibi vindicent neque optiones ea desiderent, quibus spoliatur, quo momento quis punitus est, hanc rationem non compendio suo debent praesides vertere, sed nec pati optiones sive commentarienses ea pecunia abuti, sed debent ad ea servari, quae iure praesidum solent erogari, ut puta chartiaticum quibusdam officialibus inde subscribere, vel si qui fortiter fecerint milites, inde eis donare: barbaros etiam inde munerari venientes ad se vel legationis vel alterius rei causa. plerumque etiam inde conrasas pecunias praesides ad fiscum transmiserunt: quod perquam nimiae diligentiae est, cum sufficiat, si quis non in usus proprios verterit, sed ad utilitatem officii patiatur deservire.

Dig.48.20.7pr.
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Cum ratio naturalis quasi lex quaedam tacita liberis parentium hereditatem addiceret, velut ad debitam successionem eos vocando ( propter quod et in iure civili suorum heredum nomen eis indictum est ac ne iudicio quidem parentis nisi meritis de causis summoveri ab ea successione possunt): aequissimum existimatum est eo quoque casu, quo propter poenam parentis aufert bona damnatio, rationem haberi liberorum, ne alieno admisso graviorem poenam luerent, quos nulla contingeret culpa, interdum in summam egestatem devoluti. quod cum aliqua moderatione definiri placuit, ut qui ad universitatem venturi erant iure successionis, ex ea portiones concessas haberent.

Dig.48.20.7.1
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Si in libertinum animadversum erit, patrono eius id, quod in bonis illius habiturus esset, si is in quem animadversum est sua morte decessisset, eripiendum non erit: reliqua pars bonorum, quae ad manumissorem non pertinebit, fisco erit vindicanda.

Dig.48.20.7.2
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Ex bonis damnatorum portiones adoptivis liberis, si non fraudis causa facta est adoptio, non minus quam naturalibus concedi aequum est. fraudis autem causa adoptio facta videtur, etiamsi non in reatu, sed desperatione rerum per conscientiam, metu imminentis accusationis quis adoptet in hoc, ut ex bonis, quae se amissurum cogitat, portio detrahatur.

Dig.48.20.7.3
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Si plures filios damnatus habeat, feruntur exempla, per quae pluribus liberis omnia bona damnati concessa sunt. sed et divus hadrianus in hac sententia rescripsit: " favorabilem apud me causam liberorum albini filiorum numerus facit, cum ampliari imperium hominum adiectione potius quam pecuniarum copia malim: ideoque illis paterna sua concedi volo, quae manifestabunt tot possessores, etiamsi acceperint universa".

Dig.48.20.7.4
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Praeterea ex his, quae per flagitium damnatus adquisiit, portiones liberorum non augentur: veluti si cognatum suum interemi curaverit et eius hereditatem adiit vel bonorum possessionem accepit: nam ita divus pius rescripsit. cui consequenter illud idem princeps constituit, cum filia familias veneno necasse convinceretur eum, a quo heres instituta erat: quamvis iussu patris, cuius in potestate erat, hereditatem eam adiisset, tamen fisco eam vindicandam esse.

Dig.48.20.7.5
Paulus l.S. de port., q. lib. dam.
Quae post condemnationem adquisiit is cuius bona publicata sunt, si relegatus est, ad heredes scriptos ab eo vel ab intestato venientes pertinent: nam in insulam relegatus testamenti factionem habet ut reliqua quoque iura. quod si deportatus est, quoniam, quia civitatem amittit, heredem habere non potest, etiam postea adquisita fiscus capit.

Dig.48.20.8pr.
Macer libro de publ. iudic.
Liberis quoque patronorum integrum ius patronatus servatur in bonis paterni liberti publicatis. si eius liberti extat patroni filius, fisco locus non est in parte filii patroni.

Dig.48.20.8.1
Macer libro de publ. iudic.
Si patroni filius excluditur propter liberos quos habet libertus, satius est dicere fisco locum non esse, quoniam patroni filium excludunt liberi liberti, ipse autem fiscum repellit.

Dig.48.20.8.2
Macer libro de publ. iudic.
Patroni filius etiamsi bonorum possessionem non petat, haud dubie excludit fiscum in parte sibi debita ex bonis liberti paterni.

Dig.48.20.8.3
Macer libro de publ. iudic.
Relegati bona per sententiam specialem publicari poterunt, nec tamen iura adversus libertos ei auferuntur nisi principis iussu.

Dig.48.20.8.4
Macer libro de publ. iudic.
Si condemnatur pater, qui dotem pro filia dedit, fisco in eam dotem ius non est, etiamsi postea in matrimonio filia moriatur,

Dig.48.20.9
Callistratus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . nisi probabitur patrem metu condemnationis liberis prospexisse.

Dig.48.20.10pr.
Macer libro de publ. iudic.
Etiam si pater, cum pro filia dotem promisisset, condemnatur, vir eam ex bonis eius a fisco petit.

Dig.48.20.10.1
Macer libro de publ. iudic.
Si post solutum matrimonium filiae pater condemnatur, si quidem postquam filia ei consensit de dote repetenda, fiscus a marito eam repetit: si antequam consentiret ei, condemnatus est, ipsa repetitionem habet.

Dig.48.20.11pr.
Marcianus libro de publ. iudic.
Si quis damnatus appellaverit et pendente appellatione decesserit, bona eius non publicantur: nam ita posterius quoque testamentum eius ratum est. idem est et si appellatio non recepta est.

Dig.48.20.11.1
Marcianus libro de publ. iudic.
Qui reus est non maiestatis, bona administrare potest et pecuniam credere debitamque sibi recipere, si bona fide debitores ei solvunt: in fraudem autem quae alienavit, post condemnationem revocantur.

Dig.48.21.0. De bonis eorum, qui ante sententiam vel mortem sibi consciverunt vel accusatorem corruperunt.

Dig.48.21.1
Ulpianus 8 disp.
In capitalibus criminibus a principibus decretum est non nocere ei qui adversarium corrupit, sed in his demum, quae poenam mortis continent: nam ignoscendum censuerunt ei, qui sanguinem suum qualiterqualiter redemptum voluit.

Dig.48.21.2pr.
Macer 2 publ.
" imperatores severus et antoninus iulio iuliano. eos, qui a latronibus nominati corruptis accusatoribus diem suum obierint, ut confessos de crimine non relinquere defensionem heredibus rationis est".

Dig.48.21.2.1
Macer 2 publ.
Si is, de cuius poena imperatori scriptum est ( veluti quod decurio fuerit vel quod in insulam deportari debuerit), antequam rescriberetur decesserit: potest quaeri, num ante sententiam decessisse videatur. argumento est senatus consultum, quod factum est de his, qui romam transmissi ante sententiam decessissent. cuius verba haec sunt: " cum damnatus nemo videri possit in hunc annum, antequam de eo forte iudicium romae redditum et pronuntiatum esset: neque cuiusquam mortui bona, antequam de eo romae pronuntiatum sit, publicata sunt, eaque bona heredes possidere debent".

Dig.48.21.3pr.
Marcianus l.S. de delator.
Qui rei postulati vel qui in scelere deprehensi metu criminis imminentis mortem sibi consciverunt, heredem non habent. papinianus tamen libro sexto decimo digestorum responsorum ita scripsit, ut qui rei criminis non postulati manus sibi intulerint, bona eorum fisco non vindicentur: non enim facti sceleritatem esse obnoxiam, sed conscientiae metum in reo velut confesso teneri placuit. ergo aut postulati esse debent aut in scelere deprehensi, ut, si se interfecerint, bona eorum confiscentur.

Dig.48.21.3.1
Marcianus l.S. de delator.
Ut autem divus pius rescripsit, ita demum bona eius, qui in reatu mortem sibi conscivit, fisco vindicanda sunt, si eius criminis reus fuit, ut, si damnaretur, morte aut deportatione adficiendus esset.

Dig.48.21.3.2
Marcianus l.S. de delator.
Idem rescripsit eum, qui modici furti reus fuisset, licet vitam suspendio finierit, non videri in eadem causa esse, ut bona heredibus adimenda essent, sicuti neque ipsi adimerentur, si compertum in eo furtum fuisset.

Dig.48.21.3.3
Marcianus l.S. de delator.
Ergo ita demum dicendum est bona eius, qui manus sibi intulit, fisco vindicari, si eo crimine nexus fuit, ut, si convinceretur, bonis careat.

Dig.48.21.3.4
Marcianus l.S. de delator.
Si quis autem taedio vitae vel impatientia doloris alicuius vel alio modo vitam finierit, successorem habere divus antoninus rescripsit.

Dig.48.21.3.5
Marcianus l.S. de delator.
Videri autem et patrem, qui sibi manus intulisset, quod diceretur filium suum occidisse, magis dolore filii amissi mortem sibi irrogasse et ideo bona eius non esse publicanda divus hadrianus rescripsit.

Dig.48.21.3.6
Marcianus l.S. de delator.
Sic autem hoc distinguitur, interesse qua ex causa quis sibi mortem conscivit: sicuti cum quaeritur, an is, qui sibi manus intulit et non perpetravit, debeat puniri, quasi de se sententiam tulit. nam omnimodo puniendus est, nisi taedio vitae vel impatientia alicuius doloris coactus est hoc facere. et merito, si sine causa sibi manus intulit, puniendus est: qui enim sibi non pepercit, multo minus alii parcet.

Dig.48.21.3.7
Marcianus l.S. de delator.
Si qui autem sub incerto causae eventu in vinculis vel sub fideiussoribus decesserint, horum bona non esse confiscanda mandatis cavetur.

Dig.48.21.3.8
Marcianus l.S. de delator.
De illo videamus, si quis conscita morte nulla iusta causa praecedente in reatu decesserit, an, si parati fuerint heredes causam suscipere et innocentem defunctum ostendere, audiendi sint nec prius bona in fiscum cogenda sint, quam si de crimine fuerit probatum: an vero omnimodo publicanda sunt. sed divus pius modesto taurino rescripsit, si parati sint heredes defensiones suscipere, non esse bona publicanda, nisi de crimine fuerit probatum.

Dig.48.22.0. De interdictis et relegatis et deportatis.

Dig.48.22.1
Pomponius 4 ad sab.
Caput ex rescripto divi traiani ad didium secundum: " scio relegatorum bona avaritia superiorum temporum fisco vindicata. sed aliud clementiae meae convenit, qui inter cetera, quibus innocentiam rationum mearum temporum, hoc quoque remisi exemplum".

Dig.48.22.2
Marcianus 13 inst.
Manumittere deportatum non posse divus pius rescripsit.

Dig.48.22.3
Alfenus 1 epit.
Eum, qui civitatem amitteret, nihil aliud iuris adimere liberis, nisi quod ab ipso perventurum esset ad eos, si intestatus in civitate moreretur: hoc est hereditatem eius et libertos et si quid aliud in hoc genere repperiri potest. quae vero non a patre, sed a genere, a civitate, a rerum natura tribuerentur, ea manere eis incolumia. itaque et fratres fratribus fore legitimos heredes et adgnatorum tutelas et hereditates habituros: non enim haec patrem, sed maiores eius eis dedisse.

Dig.48.22.4
Marcianus 2 inst.
Relegati in insulam in potestate sua liberos retinent, quia et alia omnia iura sua retinent: tantum enim insula eis egredi non licet. et bona quoque sua omnia retinent praeter ea, si qua eis adempta sunt: nam eorum, qui in perpetuum exilium dati sunt vel relegati, potest quis sententia partem bonorum adimere.

Dig.48.22.5
Marcianus 1 reg.
Exilium triplex est: aut certorum locorum interdictio, aut lata fuga, ut omnium locorum interdicatur praeter certum locum, aut insulae vinculum, id est relegatio in insulam.

Dig.48.22.6pr.
Ulpianus 9 de off. procons.
Inter poenas est etiam insulae deportatio, quae poena adimit civitatem romanam.

Dig.48.22.6.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Deportandi autem in insulam ius praesidibus provinciae non est datum, licet praefecto urbi detur: hoc enim epistula divi severi ad fabium cilonem praefectum urbi expressum est. praesides itaque provinciae quotiens aliquem in insulam deportandum putent, hoc ipsum adnotare debeant, nomen vero eius scribendum principi, ut in insulam deportetur: sic deinde principi scribere missa plena opinione, ut princeps aestimet, an sequenda sit eius sententia deportarique in insulam debeat. medio ^ modo^ autem tempore, dum scribitur, iubere eum debet in carcere esse.

Dig.48.22.6.2
Ulpianus 9 de off. procons.
Decuriones civitatium propter capitalia crimina deportandos vel relegandos divi fratres rescripserunt. denique priscum in homicidio et incendio nominatim ante quaestionem confessum in insulam deportari iusserunt.

Dig.48.22.7pr.
Ulpianus 10 de off. procons.
Relegatorum duo genera: sunt quidam, qui in insulam relegantur, sunt, qui simpliciter, ut provinciis eis interdicatur, non etiam insula adsignetur.

Dig.48.22.7.1
Ulpianus 10 de off. procons.
In insulam relegare praesides provinciae possunt, sic tamen, ut, si quidem insulam sub se habeant ( id est ad eius provinciae formam pertinentem, quam administrant), et eam specialiter insulam adsignare possint inque eam relegare, sin vero non habeant, pronuntient quidem in insulam se relegare, scribant autem imperatori, ut ipse insulam adsignet. ceterum non possunt damnare in eam insulam, quam in ea provincia cui praesunt non habeant. interim quoad imperator insulam adsignet, militi tradendus est relegatus.

Dig.48.22.7.2
Ulpianus 10 de off. procons.
Haec est differentia inter deportatos et relegatos, quod in insulam relegari et ad tempus et in perpetuum quis potest.

Dig.48.22.7.3
Ulpianus 10 de off. procons.
Sive ad tempus sive in perpetuum quis fuerit relegatus, et civitatem romanam retinet et testamenti factionem non amittit.

Dig.48.22.7.4
Ulpianus 10 de off. procons.
Ad tempus relegatis neque tota bona neque partem adimi debere rescriptis quibusdam manifestatur, reprehensaeque sunt sententiae eorum, qui ad tempus relegatis ademerunt partem bonorum vel bona, sic tamen, ut non infirmarentur sententiae quae ita sunt prolatae.

Dig.48.22.7.5
Ulpianus 10 de off. procons.
Est quoddam genus quasi in insulam relegationis in provincia aegypto in oasin relegare.

Dig.48.22.7.6
Ulpianus 10 de off. procons.
Sicut autem relegare in insulam quisquam, quae non est sub se, non potest, ita ne in provinciam quidem relegandi ius habet, quae non est sub se: forte praeses syriae in macedoniam non relegabit.

Dig.48.22.7.7
Ulpianus 10 de off. procons.
Sed extra provinciam suam potest relegare.

Dig.48.22.7.8
Ulpianus 10 de off. procons.
Item in parte certa provinciae moraturum relegare potest, ut forte non excedat civitatem aliquam vel regionem aliquam non egrediatur.

Dig.48.22.7.9
Ulpianus 10 de off. procons.
Sed et in eas partes provinciae, quae sunt desertiores, scio praesides solitos relegare.

Dig.48.22.7.10
Ulpianus 10 de off. procons.
Interdicere autem quis ea provincia potest quam regit, alia non potest: et ita divi fratres rescripserunt. unde eveniebat, ut, qui relegatus esset ab ea provincia, in qua domilium ^ domicilium^ habuit, morari apud orginem suam posset. sed imperator noster cum divo patre suo huic rei providerunt. maecio enim probo praesidi provinciae hispaniae rescripserunt etiam ea provincia interdici, unde quis oriundus est, ab eo qui regit eam provinciam, ubi quis domicilium habet. sed et eos, qui, cum incolae non essent, in ea provincia quid admiserint, aequum est ad rescripti auctoritatem pertinere.

Dig.48.22.7.11
Ulpianus 10 de off. procons.
Dubitatum est, an interdicere quis alicui possit provincia, in qua oriundus est, cum ipse ei provinciae praesit, quam incolit, dum sua non interdicit, ut solent italia interdicere, qui patria non interdicunt: vel an per consequentias videatur etiam provinciae interdixisse, cui praeest. quod magis erit probandum.

Dig.48.22.7.12
Ulpianus 10 de off. procons.
Per contrarium autem is, qui originis provinciae praeest, non est nanctus ius interdicendi ea provincia, quam incolit is qui relegatur.

Dig.48.22.7.13
Ulpianus 10 de off. procons.
Si quis eam sententiam admiserit, ut is, qui in alia provincia commisit, possit relegari ab eo qui ei provinciae praeest: eveniet, ut relegatus iste tribus provinciis praeter italiam debeat abstinere, et in qua deliquit et quam incolit et originis. et si ex diversis provinciis oriri videatur propter condicionem vel suam vel parentis patronorum: vel pluribus provinciis consequenter interdictum ei dicemus.

Dig.48.22.7.14
Ulpianus 10 de off. procons.
Quibusdam tamen praesidibus, ut multis provinciis interdicere possint, indultum est: ut praesidibus syriarum, sed et daciarum.

Dig.48.22.7.15
Ulpianus 10 de off. procons.
Constitutum eum, cui patria interdictum est, etiam urbe abstinere debere: contra autem si cui urbe fuerit interdictum, patria sua interdictum non videtur. et ita multis constitutionibus cavetur.

Dig.48.22.7.16
Ulpianus 10 de off. procons.
Si cui plane non patria sua, sed aliqua civitate interdictum sit, videndum est, an etiam patria sua itemque urbe interdictum dicamus: quod magis est.

Dig.48.22.7.17
Ulpianus 10 de off. procons.
His, qui relegantur, dies excedendi a praesidibus dari et potest et solet: etenim moris est ita pronuntiari " illum provincia illa insulisque eis relego excedereque debebit intra illum diem".

Dig.48.22.7.18
Ulpianus 10 de off. procons.
Relegatum plane libellum dare principi posse divi fratres rescripserunt.

Dig.48.22.7.19
Ulpianus 10 de off. procons.
Solet praeterea interdici sententia quibusdam, ne intra patriae territorium vel muros morentur: ne excedant patriam vel in vicis quibusdam morentur.

Dig.48.22.7.20
Ulpianus 10 de off. procons.
Solet decurionibus ordine interdici vel ad tempus vel in perpetuum.

Dig.48.22.7.21
Ulpianus 10 de off. procons.
Item potest alicui poena iniungi, ne honores adipiscatur: nec ea res facit, ut decurio esse desinat, cum fieri possit, ut quis decurio quidem sit, ad honores autem non admittatur. nam et senator quis esse potest et tamen honores non repetere.

Dig.48.22.7.22
Ulpianus 10 de off. procons.
Potest alicui et unus honor interdici, sic tamen, ut, si cui honore uno interdictum sit, non tantum eum honorem petere non possit, verum ne eos quoque, qui eo honore maiores sunt: est enim perquam ridiculum eum, qui minoribus poenae causa prohibitus sit, ad maiores adspirare. maioribus tamen prohibitus minores petere non prohibetur. sed muneribus si quis poenae causa fuerit prohibitus, nihil valebit sententia: neque enim immunitatem poena tribuere debet. ergo et si honoribus quis in poenam fuerit prohibitus, poterit dici, si honores isti habuerunt mixtam muneris gravem impensam, infamiam illi ad hoc non profuturam:

Dig.48.22.8
Marcianus 2 publ. iudic.
Sed honore quidem illum arceri puto, ceterum impendia debere praestare.

Dig.48.22.9
Ulpianus 10 de off. procons.
Potest praeses quendam damnare, ne domo sua procedat:

Dig.48.22.10
Marcianus 2 publ. iudic.
Nec tamen, ne necessarias impensas faciat.

Dig.48.22.11
Ulpianus 10 de off. procons.
Interdum pecuniaria poena irrogatur iis qui relegatos suscipiunt: interdum etiam ipsi relegantur, si quidem illi ob magnum crimen relegati sunt.

Dig.48.22.12
Marcianus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . qui patria relegatus non excedit, ad tempus provincia relegatur.

Dig.48.22.13
Paulus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . ei qui a relegato manumissus est romae morari non licet, cum ne patrono quidem eius liceat.

Dig.48.22.14pr.
Ulpianus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . relegatus est is cui interdicitur provincia aut urbe continentibusve in perpetuum vel ad tempus.

Dig.48.22.14.1
Ulpianus libro...
Et multum interest inter relegationem et deportationem: nam deportatio et civitatem et bona adimit, relegatio utrumque conservat, nisi bona publicentur.

Dig.48.22.14.2
Ulpianus libro...
Relegare possunt princeps et senatus et praefecti et praesides provinciarum, nec tamen consules.

Dig.48.22.14.3
Ulpianus libro...
Qui amissa civitate bona habet, a creditore utilibus actionibus convenitur.

Dig.48.22.15pr.
Marcianus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . deportatus civitatem amittit, libertatem retinet et iure civili caret, gentium vero utitur. itaque emit vendit, locat conducit, permutat, fenus exercet aliaque similia. unde etiam recte obligat, quae post condemnationem quaesivit: quibus in rebus creditores quoque, qui bona fide contraxerunt cum eo, praeferuntur fisco deportatis defunctis succedenti. nam bona, quae condemnationis tempore inveniuntur, deportatus alienare non potest.

Dig.48.22.15.1
Marcianus libro...
Qui inconsulto principe a praeside deportatur, et heres institui et legata capere potest.

Dig.48.22.16
Marcianus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . cum ulpianus damascenus ab imperatore petisset, ut matri deportatae ad victum necessaria relinquere sibi permitteretur, item mater per libertum suum petisset, ut quaedam filio deportato relinquere liceret, imperator antoninus ita iis rescripsit. " neque hereditas nec legatum nec fideicommissum contra consuetudinem legemque publicam huiusmodi personis relinqui potest neque earum condicionem mutari convenit: quoniam autem pie rogastis, permitto vobis ultima voluntate relinquere iis, quae ad victum aliosque usus necessarios sufficiant, ut si quid ad eos ex his causis pertinebit, capere iis liceat".

Dig.48.22.17pr.
Pomponius libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . relegatus statuis et imaginibus honorari non prohibetur.

Dig.48.22.17.1
Pomponius libro...
Relegatus statum suum integrum retinet et bona quae habet et potestatem in liberos, sive ad tempus sive in perpetuum relegatus est.

Dig.48.22.17.2
Pomponius libro...
Deportatio autem non fit ad tempus.

Dig.48.22.18pr.
Callistratus libro...
. . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . relegatus morari non potest romae, etsi id sententia comprehensum non est, quia communis patria est: neque in ea civitate, in qua moratur princeps vel per quam transit, iis enim solis permissum est principem intueri, qui romam ingredi possunt, quia princeps pater patriae est.

Dig.48.22.18.1
Callistratus libro...
Cum adversus homines liberos eiusmodi sententia fertur, per quam bona eorum publicantur, qualis est deportationis in insulam, ea ipsa sententia priorem condicionem amittunt et statim poenis sibi irrogatis per eam traduntur, nisi quid cum maiestate coniunctum requirit, ut poena exacerbetur.

Dig.48.23.0. De sententiam passis et restitutis.

Dig.48.23.1pr.
Ulpianus 38 ad ed.
Ad successionem liberti patronus deportatus et restitutus admittitur.

Dig.48.23.1.1
Ulpianus 38 ad ed.
Sed si in metallum damnatus restituatur, numquid servitus poenae extinguat ius patronatus etiam post restitutionem? et magis est, ut non extinguat servitus ius patronatus.

Dig.48.23.2
Ulpianus 5 opin.
Si deportatus restitutus dignitatem quidem indulgentia principis reciperavit, in sua autem omnia bona non est restitutus, nec a creditoribus nec publico nomine conveniri potest. sed cum ei facultas oblata esset a principe bona quoque sua reciperandi, maluerit ea derelinquere, actionibus exuere se, quibus ante sententiam subiectus fuerat, non poterit.

Dig.48.23.3
Papinianus 16 resp.
In insulam deportati bona fiscus poena remissa retinuit: creditores ex ante gesto non habere cum eo qui debitor quondam fuit actiones constitit. quod si bona cum dignitatis restitutione concessa reciperaverit, utiles actiones necessariae non erunt, cum et directae competunt.

Dig.48.23.4
Paulus 17 quaest.
In metallum damnata mulier eum quem prius conceperat edidit, deinde a principe restituta est. humanius dicetur etiam cognationis iura huic restituta videri.

Dig.48.24.0. De cadaveribus punitorum.

Dig.48.24.1
Ulpianus 9 de off. procons.
Corpora eorum qui capite damnantur cognatis ipsorum neganda non sunt: et id se observasse etiam divus augustus libro decimo de vita sua scribit. hodie autem eorum, in quos animadvertitur, corpora non aliter sepeliuntur, quam si fuerit petitum et permissum, et nonnumquam non permittitur, maxime maiestatis causa damnatorum. eorum quoque corpora, qui exurendi damnantur, peti possunt, scilicet ut ossa et cineres collecta sepulturae tradi possint.

Dig.48.24.2
Marcianus 2 publ.
Si quis in insulam deportatus vel relegatus fuerit, poena etiam post mortem manet, nec licet eum inde transferre aliubi et sepelire inconsulto principe: ut saepissime severus et antoninus rescripserunt et multis petentibus hoc ipsum indulserunt.

Dig.48.24.3
Paulus 1 sent.
Corpora animadversorum quibuslibet petentibus ad sepulturam danda sunt.



BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com