Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (14)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

IUSTINUS FLAVIUS IUNIOR AUGUSTUS - NOVELLA XI

De privilegiis archiepiscopi Primae Iustinianae. (AD 535)

Idem A. Catelliano viro beatissimo archiepiscopo Primae Iustinianae.

Multis et variis modis nostram patriam augere cupientes, in qua prima deus praestitit nobis ad hunc mundum quem ipse condidit venire, et circa sacerdotalem censuram eam volumus maximis incrementis ampliare: ut Primae Iustinianae patriae nostrae, pro tempore sacrosanctus antistes non solum metropolitanus, sed etiam archiepiscopus fiat, et certae provinciae sub eius sint auctoritate, id est tam ipsa mediterranea Dacia quam Dacia ripensis nec non Mysia prima et Dardania et Praevalitana provincia et secunda Macedonia et pars secundae Pannoniae, quae in Bacensi est civitate.
1. Cum enim in antiquis temporibus Sirmii praefectura fuerat constituta, ibique omne fuerat Illyrici fastigium tam in civilibus quam in episcopalibus causis, postea autem Attilanis temporibus eiusdem locis devastatis Apraeemius praefectus praetorio de Sirmitana civitate in Thessalonicam profugus venerat, tunc ipsam praefecturam et sacerdotalis honor secutus est, et Thessalonicensis episcopus non sua auctoritate, sed sub umbra praefecturae meruit aliquam praerogativam.
2. Cum igitur in praesenti deo auctore ita nostra respublica aucta est, ut utraque ripa Danubii iam nostris civitatibus frequentaretur, et tam Viminacium quam Recidiva et Litterata, quae trans Danubium sunt, nostrae iterum dicioni subactae sint, necessarium duximus ipsam gloriosissimam praefecturam, quae in Pannonia fuerat constituta, iuxta Pannoniam in nostra felicissima patria collocare, cum nihil quidem magni distat a Dacia mediterranea secunda Pannonia, multis autem spatiis separatur prima Macedonia a Pannonia secunda.
3. Et quia homines semper bellicis sudoribus inhaerentes non erat utile reipublicae ad primam Macedoniam per tot spatia tantasque difficultates venire, ideo necessarium nobis visum est ipsam praefecturam ad superiores partes trahere, et iuxta eam provinciae constitutae facilius sentiant illius medicinam.
4. Et ideo tua beatitudo et omnes praefatae Primae Iustinianae sacrosancti antistites archiepiscopi habeant praerogativam et omnem licentiam suam auctoritatem eis impertire et eos ordinare, et in omnibus supradictis provinciis primum honorem, primam dignitatem, summum sacerdotium, summum fastigium: ut a tua sede creentur et te solum archiepiscopum habeant, nulla communione adversus <eos> Thessalonicensi episcopo servanda; sed tu ipse et omnes Primae Iustinianae antistites sint eis iudices et disceptatores: quicquid oriatur inter eos discrimen, ipsi hoc dirimant et finem ei imponant et eos ordinent, neque ad alium quendam eatur, sed suum cognoscant archiepiscopum omnes praedictae provinciae, et eius sentiant creationem, et vel per se vel per suam auctoritatem vel clericos mittendos habeat omnem potestatem omnemque sacerdotalem censuram et creationis licentiam.
5. Sed et in Aquis, quae est provinciae Daciae ripensis, ordinari volumus a tua sanctitate episcopum, ut non in posterum sub Meridiano episcopo sit constituta: sed Meridianus quidem maneat in Meridio, nulla ei communione cum Aquis servanda; Aquensis autem episcopus habeat praefatam civitatem et omnia eius castella et territoria et ecclesias, ut possit Bonosiacorum scelus ex ea civitate et terra repellere vel in orthodoxam fidem transformare.
6. Ut igitur sciat beatitudo tua nostri numinis dispositionem, ideo praesentem legem ad tuam venerabilem sedem transmisimus, ut in perpetuum tale beneficium habeat patriae nostrae ecclesia in dei omnipotentis gloriam et nostri numinis sempiternam recordationem.
7. Quando autem tuae sedis gubernatorem ab hac luce decedere contigerit, pro tempore archiepiscopum eius a venerabili suo concilio metropolitanorum ordinari sancimus, quemadmodum decet archiepiscopum omnibus honoratum in ecclesiis provehi, nulla penitus Thessalonicensi episcopo neque ad hoc communione servanda.
Beatitudo igitur tua quae nostra sanxit acternitas modis omnibus ad effectum perducere non differat.
Dat. XVIII. kal. Mai. <Belisario v. c. cons>.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://webu2.upmf-grenoble.fr/DroitRomain/Corpus/Nov11.htm