Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (356)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

LUCANUS MARCUS ANNAEUS - DE BELLO CIVILI SIVE PHARSALIA

LIBER PRIMVS

Bella per Emathios plus quam ciuilia campos
iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
in sua uictrici conuersum uiscera dextra
cognatasque acies, et rupto foedere regni
certatum totis concussi uiribus orbis 5
in commune nefas, infestisque obuia signis
signa, pares aquilas et pila minantia pilis.
quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri?
gentibus inuisis Latium praebere cruorem
cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis 10
Ausoniis umbraque erraret Crassus inulta
bella geri placuit nullos habitura triumphos?
heu, quantum terrae potuit pelagique parari
hoc quem ciuiles hauserunt sanguine dextrae,
unde uenit Titan et nox ubi sidera condit 15
quaque dies medius flagrantibus aestuat horis
et qua bruma rigens ac nescia uere remitti
astringit Scythico glacialem frigore pontum!
sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes
et gens siqua iacet nascenti conscia Nilo. 20
tum, si tantus amor belli tibi, Roma, nefandi,
totum sub Latias leges cum miseris orbem,
in te uerte manus: nondum tibi defuit hostis.
at nunc semirutis pendent quod moenia tectis
urbibus Italiae lapsisque ingentia muris 25
saxa iacent nulloque domus custode tenentur
rarus et antiquis habitator in urbibus errat,
horrida quod dumis multosque inarata per annos
Hesperia est desuntque manus poscentibus aruis,
non tu, Pyrrhe ferox, nec tantis cladibus auctor 30
Poenus erit: nulli penitus descendere ferro
contigit; alta sedent ciuilis uolnera dextrae.
quod si non aliam uenturo fata Neroni
inuenere uiam magnoque aeterna parantur
regna deis caelumque suo seruire Tonanti 35
non nisi saeuorum potuit post bella gigantum,
iam nihil, o superi, querimur; scelera ipsa nefasque
hac mercede placent. diros Pharsalia campos
inpleat et Poeni saturentur sanguine manes,
ultima funesta concurrant proelia Munda, 40
his, Caesar, Perusina fames Mutinaeque labores
accedant fatis et quas premit aspera classes
Leucas et ardenti seruilia bella sub Aetna,
multum Roma tamen debet ciuilibus armis
quod tibi res acta est. te, cum statione peracta 45
astra petes serus, praelati regia caeli
excipiet gaudente polo: seu sceptra tenere
seu te flammigeros Phoebi conscendere currus
telluremque nihil mutato sole timentem
igne uago lustrare iuuet, tibi numine ab omni 50
cedetur, iurisque tui natura relinquet
quis deus esse uelis, ubi regnum ponere mundi.
sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe
nec polus auersi calidus qua uergitur Austri,
unde tuam uideas obliquo sidere Romam. 55
aetheris inmensi partem si presseris unam,
sentiet axis onus. librati pondera caeli
orbe tene medio; pars aetheris illa sereni
tota uacet nullaeque obstent a Caesare nubes.
tum genus humanum positis sibi consulat armis 60
inque uicem gens omnis amet; pax missa per orbem
ferrea belligeri conpescat limina Iani.
sed mihi iam numen; nec, si te pectore uates
accipio, Cirrhaea uelim secreta mouentem
sollicitare deum Bacchumque auertere Nysa: 65
tu satis ad uires Romana in carmina dandas.
fert animus causas tantarum expromere rerum,
inmensumque aperitur opus, quid in arma furentem
inpulerit populum, quid pacem excusserit orbi.
inuida fatorum series summisque negatum 70
stare diu nimioque graues sub pondere lapsus
nec se Roma ferens. sic, cum conpage soluta
saecula tot mundi suprema coegerit hora
antiquum repetens iterum chaos, [omnia mixtis
sidera sideribus concurrent,] ignea pontum 75
astra petent, tellus extendere litora nolet
excutietque fretum, fratri contraria Phoebe
ibit et obliquum bigas agitare per orbem
indignata diem poscet sibi, totaque discors
machina diuolsi turbabit foedera mundi. 80
in se magna ruunt: laetis hunc numina rebus
crescendi posuere modum. nec gentibus ullis
commodat in populum terrae pelagique potentem
inuidiam Fortuna suam. tu causa malorum
facta tribus dominis communis, Roma, nec umquam 85
in turbam missi feralia foedera regni.
o male concordes nimiaque cupidine caeci,
quid miscere iuuat uires orbemque tenere
in medio? dum terra fretum terramque leuabit
aer et longi uoluent Titana labores 90
noxque diem caelo totidem per signa sequetur,
nulla fides regni sociis, omnisque potestas
inpatiens consortis erit. nec gentibus ullis
credite nec longe fatorum exempla petantur:
fraterno primi maduerunt sanguine muri. 95
nec pretium tanti tellus pontusque furoris
tunc erat: exiguum dominos commisit asylum.
temporis angusti mansit concordia discors
paxque fuit non sponte ducum; nam sola futuri
Crassus erat belli medius mora. qualiter undas 100
qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos
nec patitur conferre fretum, si terra recedat,
Ionium Aegaeo frangat mare, sic, ubi saeua
arma ducum dirimens miserando funere Crassus
Assyrias Latio maculauit sanguine Carrhas, 105
Parthica Romanos soluerunt damna furores.
plus illa uobis acie, quam creditis, actum est,
Arsacidae: bellum uictis ciuile dedistis.
diuiditur ferro regnum, populique potentis,
quae mare, quae terras, quae totum possidet orbem, 110
non cepit fortuna duos. nam pignora iuncti
sanguinis et diro ferales omine taedas
abstulit ad manes Parcarum Iulia saeua
intercepta manu. quod si tibi fata dedissent
maiores in luce moras, tu sola furentem 115
inde uirum poteras atque hinc retinere parentem
armatasque manus excusso iungere ferro,
ut generos soceris mediae iunxere Sabinae.
morte tua discussa fides bellumque mouere
permissum ducibus. stimulos dedit aemula uirtus. 120
tu, noua ne ueteres obscurent acta triumphos
et uictis cedat piratica laurea Gallis,
Magne, times; te iam series ususque laborum
erigit inpatiensque loci fortuna secundi;
nec quemquam iam ferre potest Caesarue priorem 125
Pompeiusue parem. quis iustius induit arma
scire nefas: magno se iudice quisque tuetur;
uictrix causa deis placuit sed uicta Catoni.
nec coiere pares. alter uergentibus annis
in senium longoque togae tranquillior usu 130
dedidicit iam pace ducem, famaeque petitor
multa dare in uolgus, totus popularibus auris
inpelli plausuque sui gaudere theatri,
nec reparare nouas uires, multumque priori
credere fortunae. stat magni nominis umbra, 135
qualis frugifero quercus sublimis in agro
exuuias ueteris populi sacrataque gestans
dona ducum nec iam ualidis radicibus haerens
pondere fixa suo est, nudosque per aera ramos
effundens trunco, non frondibus, efficit umbram, 140
et quamuis primo nutet casura sub Euro,
tot circum siluae firmo se robore tollant,
sola tamen colitur. sed non in Caesare tantum
nomen erat nec fama ducis, sed nescia uirtus
stare loco, solusque pudor non uincere bello. 145
acer et indomitus, quo spes quoque ira uocasset,
ferre manum et numquam temerando parcere ferro,
successus urguere suos, instare fauori
numinis, inpellens quidquid sibi summa petenti
obstaret gaudensque uiam fecisse ruina, 150
qualiter expressum uentis per nubila fulmen
aetheris inpulsi sonitu mundique fragore
emicuit rupitque diem populosque pauentes
terruit obliqua praestringens lumina flamma:
in sua templa furit, nullaque exire uetante 155
materia magnamque cadens magnamque reuertens
dat stragem late sparsosque recolligit ignes.
&&&hae ducibus causae; suberant sed publica belli
semina, quae populos semper mersere potentis.
namque, ut opes nimias mundo fortuna subacto 160
intulit et rebus mores cessere secundis
praedaque et hostiles luxum suasere rapinae,
non auro tectisue modus, mensasque priores
aspernata fames; cultus gestare decoros
uix nuribus rapuere mares; fecunda uirorum 165
paupertas fugitur totoque accersitur orbe
quo gens quaeque perit; tum longos iungere fines
agrorum, et quondam duro sulcata Camilli
uomere et antiquos Curiorum passa ligones
longa sub ignotis extendere rura colonis. 170
non erat is populus quem pax tranquilla iuuaret,
quem sua libertas inmotis pasceret armis.
inde irae faciles et, quod suasisset egestas,
uile nefas, magnumque decus ferroque petendum
plus patria potuisse sua, mensuraque iuris 175
uis erat: hinc leges et plebis scita coactae
et cum consulibus turbantes iura tribuni;
hinc rapti fasces pretio sectorque fauoris
ipse sui populus letalisque ambitus urbi
annua uenali referens certamina Campo; 180
hinc usura uorax auidumque in tempora fenus
et concussa fides et multis utile bellum.
iam gelidas Caesar cursu superauerat Alpes
ingentisque animo motus bellumque futurum
ceperat. ut uentum est parui Rubiconis ad undas, 185
ingens uisa duci patriae trepidantis imago
clara per obscuram uoltu maestissima noctem
turrigero canos effundens uertice crines
caesarie lacera nudisque adstare lacertis
et gemitu permixta loqui: 'quo tenditis ultra? 190
quo fertis mea signa, uiri? si iure uenitis,
si ciues, huc usque licet.' tum perculit horror
membra ducis, riguere comae gressumque coercens
languor in extrema tenuit uestigia ripa.
mox ait 'o magnae qui moenia prospicis urbis 195
Tarpeia de rupe Tonans Phrygiique penates
gentis Iuleae et rapti secreta Quirini
et residens celsa Latiaris Iuppiter Alba
Vestalesque foci summique o numinis instar
Roma, faue coeptis. non te furialibus armis 200
persequor: en, adsum uictor terraque marique
Caesar, ubique tuus (liceat modo, nunc quoque) miles.
ille erit ille nocens, qui me tibi fecerit hostem.'
inde moras soluit belli tumidumque per amnem
signa tulit propere: sicut squalentibus aruis 205
aestiferae Libyes uiso leo comminus hoste
subsedit dubius, totam dum colligit iram;
mox, ubi se saeuae stimulauit uerbere caudae
erexitque iubam et uasto graue murmur hiatu
infremuit, tum torta leuis si lancea Mauri 210
haereat aut latum subeant uenabula pectus,
per ferrum tanti securus uolneris exit.
fonte cadit modico paruisque inpellitur undis
puniceus Rubicon, cum feruida canduit aestas,
perque imas serpit ualles et Gallica certus 215
limes ab Ausoniis disterminat arua colonis.
tum uires praebebat hiemps atque auxerat undas
tertia iam grauido pluuialis Cynthia cornu
et madidis Euri resolutae flatibus Alpes.
primus in obliquum sonipes opponitur amnem 220
excepturus aquas; molli tum cetera rumpit
turba uado faciles iam fracti fluminis undas.
Caesar, ut aduersam superato gurgite ripam
attigit, Hesperiae uetitis et constitit aruis,
'hic' ait 'hic pacem temerataque iura relinquo; 225
te, Fortuna, sequor. procul hinc iam foedera sunto;
credidimus satis <his>, utendum est iudice bello.'
sic fatus noctis tenebris rapit agmina ductor
inpiger, et torto Balearis uerbere fundae
ocior et missa Parthi post terga sagitta, 230
uicinumque minax inuadit Ariminum, et ignes
solis Lucifero fugiebant astra relicto.
iamque dies primos belli uisura tumultus
exoritur; sed sponte deum, seu turbidus Auster
inpulerat, maestam tenuerunt nubila lucem. 235
constitit ut capto iussus deponere miles
signa foro, stridor lituum clangorque tubarum
non pia concinuit cum rauco classica cornu.
rupta quies populi, stratisque excita iuuentus
deripuit sacris adfixa penatibus arma 240
quae pax longa dabat: nuda iam crate fluentis
inuadunt clipeos curuataque cuspide pila
et scabros nigrae morsu robiginis enses.
ut notae fulsere aquilae Romanaque signa
et celsus medio conspectus in agmine Caesar, 245
deriguere metu, gelidos pauor occupat artus,
et tacito mutos uoluunt in pectore questus.
'o male uicinis haec moenia condita Gallis,
o tristi damnata loco! pax alta per omnes
et tranquilla quies populos: nos praeda furentum 250
primaque castra sumus. melius, Fortuna, dedisses
orbe sub Eoo sedem gelidaque sub Arcto
errantisque domos, Latii quam claustra tueri.
nos primi Senonum motus Cimbrumque ruentem
uidimus et Martem Libyes cursumque furoris 255
Teutonici: quotiens Romam fortuna lacessit,
hac iter est bellis.' gemitu sic quisque latenti,
non ausus timuisse palam: uox nulla dolori
credita, sed quantum, uolucres cum bruma coercet,
rura silent, mediusque tacet sine murmure pontus, 260
tanta quies. noctis gelidas lux soluerat umbras:
ecce, faces belli dubiaeque in proelia menti
urguentes addunt stimulos cunctasque pudoris
rumpunt fata moras: iustos Fortuna laborat
esse ducis motus et causas inuenit armis. 265
expulit ancipiti discordes urbe tribunos
uicto iure minax iactatis curia Gracchis.
hos iam mota ducis uicinaque signa petentes
audax uenali comitatur Curio lingua,
uox quondam populi libertatemque tueri 270
ausus et armatos plebi miscere potentes.
utque ducem uarias uoluentem pectore curas
conspexit 'dum uoce tuae potuere iuuari,
Caesar,' ait 'partes, quamuis nolente senatu
traximus imperium, tum cum mihi rostra tenere 275
ius erat et dubios in te transferre Quirites.
at postquam leges bello siluere coactae
pellimur e patriis laribus patimurque uolentes
exilium: tua nos faciet uictoria ciues.
dum trepidant nullo firmatae robore partes, 280
tolle moras: semper nocuit differre paratis.
[par labor atque metus pretio maiore petuntur.]
bellantem geminis tenuit te Gallia lustris,
pars quota terrarum! facili si proelia pauca
gesseris euentu, tibi Roma subegerit orbem. 285
nunc neque te longi remeantem pompa triumphi
excipit aut sacras poscunt Capitolia laurus:
liuor edax tibi cuncta negat, gentesque subactas
uix inpune feres. socerum depellere regno
decretum genero est: partiri non potes orbem, 290
solus habere potes.' sic postquam fatus, et ipsi
in bellum prono tantum tamen addidit irae
accenditque ducem, quantum clamore iuuatur
Eleus sonipes, quamuis iam carcere clauso
inmineat foribus pronusque repagula laxet. 295
conuocat armatos extemplo ad signa maniplos,
utque satis trepidum turba coeunte tumultum
conposuit uoltu dextraque silentia iussit
'bellorum o socii, qui mille pericula Martis
mecum' ait 'experti decimo iam uincitis anno, 300
hoc cruor Arctois meruit diffusus in aruis
uolneraque et mortes hiemesque sub Alpibus actae?
non secus ingenti bellorum Roma tumultu
concutitur, quam si Poenus transcenderit Alpes
Hannibal: inplentur ualidae tirone cohortes, 305
in classem cadit omne nemus, terraque marique
iussus Caesar agi. quid, si mihi signa iacerent
Marte sub aduerso ruerentque in terga feroces
Gallorum populi? nunc, cum fortuna secundis
mecum rebus agat superique ad summa uocantes, 310
temptamur. ueniat longa dux pace solutus
milite cum subito partesque in bella togatae
Marcellusque loquax et nomina uana Catones.
scilicet extremi Pompeium emptique clientes
continuo per tot satiabunt tempora regno? 315
ille reget currus nondum patientibus annis,
ille semel raptos numquam dimittet honores?
quid iam rura querar totum suppressa per orbem
ac iussam seruire famem? quis castra timenti
nescit mixta foro, gladii cum triste micantes 320
iudicium insolita trepidum cinxere corona
atque auso medias perrumpere milite leges
Pompeiana reum clauserunt signa Milonem?
nunc quoque, ne lassum teneat priuata senectus,
bella nefanda parat suetus ciuilibus armis 325
et docilis Sullam scelerum uicisse magistrum.
utque ferae tigres numquam posuere furorem,
quas, nemore Hyrcano matrum dum lustra secuntur,
altus caesorum pauit cruor armentorum,
sic et Sullanum solito tibi lambere ferrum 330
durat, magne, sitis. nullus semel ore receptus
pollutas patitur sanguis mansuescere fauces.
quem tamen inueniet tam longa potentia finem?
quis scelerum modus est? ex hoc iam te, inprobe, regno
ille tuus saltem doceat descendere Sulla. 335
post Cilicasne uagos et lassi Pontica regis
proelia barbarico uix consummata ueneno
ultima Pompeio dabitur prouincia Caesar,
quod non uictrices aquilas deponere iussus
paruerim? mihi si merces erepta laborum est, 340
his saltem longi non cum duce praemia belli
reddantur; miles sub quolibet iste triumphet.
conferet exanguis quo se post bella senectus?
quae sedes erit emeritis? quae rura dabuntur
quae noster ueteranus aret, quae moenia fessis? 345
an melius fient piratae, Magne, coloni?
tollite iam pridem uictricia tollite signa:
uiribus utendum est quas fecimus. arma tenenti
omnia dat, qui iusta negat. nec numina derunt;
nam neque praeda meis neque regnum quaeritur armis: 350
detrahimus dominos urbi seruire paratae.'
dixerat; at dubium non claro murmure uolgus
secum incerta fremit. pietas patriique penates
quamquam caede feras mentes animosque tumentes
frangunt; sed diro ferri reuocantur amore 355
ductorisque metu. summi tum munera pili
Laelius emeritique gerens insignia doni,
seruati ciuis referentem praemia quercum,
'si licet,' exclamat 'Romani maxime rector
nominis, et ius est ueras expromere uoces, 360
quod tam lenta tuas tenuit patientia uires
conquerimur. deratne tibi fiducia nostri?
dum mouet haec calidus spirantia corpora sanguis
et dum pila ualent fortes torquere lacerti,
degenerem patiere togam regnumque senatus? 365
usque adeo miserum est ciuili uincere bello?
duc age per Scythiae populos, per inhospita Syrtis
litora, per calidas Libyae sitientis harenas:
haec manus, ut uictum post terga relinqueret orbem,
Oceani tumidas remo conpescuit undas 370
fregit et Arctoo spumantem uertice Rhenum:
iussa sequi tam posse mihi quam uelle necesse est.
nec ciuis meus est, in quem tua classica, Caesar,
audiero. per signa decem felicia castris
perque tuos iuro quocumque ex hoste triumphos, 375
pectore si fratris gladium iuguloque parentis
condere me iubeas plenaeque in uiscera partu
coniugis, inuita peragam tamen omnia dextra;
si spoliare deos ignemque inmittere templis,
numina miscebit castrensis flamma monetae; 380
castra super Tusci si ponere Thybridis undas,
Hesperios audax ueniam metator in agros.
tu quoscumque uoles in planum effundere muros,
his aries actus disperget saxa lacertis,
illa licet, penitus tolli quam iusseris urbem, 385
Roma sit.' his cunctae simul adsensere cohortes
elatasque alte, quaecumque ad bella uocaret,
promisere manus. it tantus ad aethera clamor,
quantus, piniferae Boreas cum Thracius Ossae
rupibus incubuit, curuato robore pressae 390
fit sonus aut rursus redeuntis in aethera siluae.
Caesar, ut acceptum tam prono milite bellum
fataque ferre uidet, nequo languore moretur
fortunam, sparsas per Gallica rura cohortes
euocat et Romam motis petit undique signis. 395
deseruere cauo tentoria fixa Lemanno
castraque quae Vosegi curuam super ardua ripam
pugnaces pictis cohibebant Lingonas armis.
hi uada liquerunt Isarae, qui, gurgite ductus
per tam multa suo, famae maioris in amnem 400
lapsus ad aequoreas nomen non pertulit undas.
soluuntur flaui longa statione Ruteni;
mitis Atax Latias gaudet non ferre carinas
finis et Hesperiae, promoto limite, Varus;
quaque sub Herculeo sacratus nomine portus 405
urguet rupe caua pelagus: non Corus in illum
ius habet aut Zephyrus, solus sua litora turbat
Circius et tuta prohibet statione Monoeci:
quaque iacet litus dubium quod terra fretumque
uindicat alternis uicibus, cum funditur ingens 410
Oceanus uel cum refugis se fluctibus aufert.
uentus ab extremo pelagus sic axe uolutet
destituatque ferens, an sidere mota secundo
Tethyos unda uagae lunaribus aestuet horis,
flammiger an Titan, ut alentes hauriat undas, 415
erigat Oceanum fluctusque ad sidera ducat,
quaerite, quos agitat mundi labor; at mihi semper
tu, quaecumque moues tam crebros causa meatus,
ut superi uoluere, late. tum rura Nemetis
qui tenet et ripas Atyri, qua litore curuo 420
molliter admissum claudit Tarbellicus aequor,
signa mouet, gaudetque amoto Santonus hoste
et Biturix longisque leues Suessones in armis,
optimus excusso Leucus Remusque lacerto,
optima gens flexis in gyrum Sequana frenis, 425
et docilis rector monstrati Belga couinni,
Aruernique, ausi Latio se fingere fratres
sanguine ab Iliaco populi, nimiumque rebellis
Neruius et caesi pollutus foedere Cottae,
et qui te laxis imitantur, Sarmata, bracis 430
Vangiones, Batauique truces, quos aere recuruo
stridentes acuere tubae; qua Cinga pererrat
gurgite, qua Rhodanus raptum uelocibus undis
in mare fert Ararim, qua montibus ardua summis
gens habitat cana pendentes rupe Cebennas. 435
tu quoque laetatus conuerti proelia, Treuir, 441
et nunc tonse Ligur, quondam per colla decore
crinibus effusis toti praelate Comatae,
et quibus inmitis placatur sanguine diro
Teutates horrensque feris altaribus Esus 445
et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.
uos quoque, qui fortes animas belloque peremptas
laudibus in longum uates dimittitis aeuum,
plurima securi fudistis carmina, Bardi.
et uos barbaricos ritus moremque sinistrum 450
sacrorum, Dryadae, positis repetistis ab armis.
solis nosse deos et caeli numina uobis
aut solis nescire datum; nemora alta remotis
incolitis lucis; uobis auctoribus umbrae
non tacitas Erebi sedes Ditisque profundi 455
pallida regna petunt: regit idem spiritus artus
orbe alio; longae, canitis si cognita, uitae
mors media est. certe populi quos despicit Arctos
felices errore suo, quos ille timorum
maximus haut urguet leti metus. inde ruendi 460
in ferrum mens prona uiris animaeque capaces
mortis, et ignauum rediturae parcere uitae.
et uos, crinigeros Belgis arcere Caycos
oppositi, petitis Romam Rhenique feroces
deseritis ripas et apertum gentibus orbem. 465
Caesar, ut inmensae conlecto robore uires
audendi maiora fidem fecere, per omnem
spargitur Italiam uicinaque moenia conplet.
uana quoque ad ueros accessit fama timores
inrupitque animos populi clademque futuram 470
intulit et uelox properantis nuntia belli
innumeras soluit falsa in praeconia linguas.
est qui tauriferis ubi se Meuania campis
explicat audaces ruere in certamina turmas
adferat, et qua Nar Tiberino inlabitur amni 475
barbaricas saeui discurrere Caesaris alas;
ipsum omnes aquilas conlataque signa ferentem
agmine non uno densisque incedere castris.
nec qualem meminere uident: maiorque ferusque
mentibus occurrit uictoque inmanior hoste. 480
hunc inter Rhenum populos Albimque iacentes
finibus Arctois patriaque a sede reuolsos
pone sequi, iussamque feris a gentibus urbem
Romano spectante rapi. sic quisque pauendo
dat uires famae, nulloque auctore malorum 485
quae finxere timent. nec solum uolgus inani
percussum terrore pauet, sed curia et ipsi
sedibus exiluere patres, inuisaque belli
consulibus fugiens mandat decreta senatus.
tum, quae tuta petant et quae metuenda relinquant 490
incerti, quo quemque fugae tulit impetus urguent
praecipitem populum, serieque haerentia longa
agmina prorumpunt. credas aut tecta nefandas
corripuisse faces aut iam quatiente ruina
nutantes pendere domos, sic turba per urbem 495
praecipiti lymphata gradu, uelut unica rebus
spes foret adflictis patrios excedere muros,
inconsulta ruit. qualis, cum turbidus Auster
reppulit a Libycis inmensum Syrtibus aequor
fractaque ueliferi sonuerunt pondera mali, 500
desilit in fluctus deserta puppe magister
nauitaque et nondum sparsa conpage carinae
naufragium sibi quisque facit, sic urbe relicta
in bellum fugitur. nullum iam languidus aeuo
eualuit reuocare parens coniunxue maritum 505
fletibus, aut patrii, dubiae dum uota salutis
conciperent, tenuere lares; nec limine quisquam
haesit et extremo tunc forsitan urbis amatae
plenus abit uisu: ruit inreuocabile uolgus.
o faciles dare summa deos eademque tueri 510
difficiles! urbem populis uictisque frequentem
gentibus et generis, coeat si turba, capacem
humani facilem uenturo Caesare praedam
ignauae liquere manus. cum pressus ab hoste
clauditur externis miles Romanus in oris, 515
effugit exiguo nocturna pericula uallo,
et subitus rapti munimine caespitis agger
praebet securos intra tentoria somnos:
tu tantum audito bellorum nomine, Roma,
desereris; nox una tuis non credita muris. 520
danda tamen uenia est tantorum danda pauorum:
Pompeio fugiente timent. tum, nequa futuri
spes saltem trepidas mentes leuet, addita fati
peioris manifesta fides, superique minaces
prodigiis terras inplerunt, aethera, pontum. 525
ignota obscurae uiderunt sidera noctes
ardentemque polum flammis caeloque uolantes
obliquas per inane faces crinemque timendi
sideris et terris mutantem regna cometen.
fulgura fallaci micuerunt crebra sereno, 530
et uarias ignis denso dedit aere formas,
nunc iaculum longo, nunc sparso lumine lampas.
emicuit caelo tacitum sine nubibus ullis
fulmen et Arctois rapiens de partibus ignem
percussit Latiare caput, stellaeque minores 535
per uacuum solitae noctis decurrere tempus
in medium uenere diem, cornuque coacto
iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe
terrarum subita percussa expalluit umbra.
ipse caput medio Titan cum ferret Olympo 540
condidit ardentis atra caligine currus
inuoluitque orbem tenebris gentesque coegit
desperare diem; qualem fugiente per ortus
sole Thyesteae noctem duxere Mycenae.
ora ferox Siculae laxauit Mulciber Aetnae, 545
nec tulit in caelum flammas sed uertice prono
ignis in Hesperium cecidit latus. atra Charybdis
sanguineum fundo torsit mare; flebile saeui
latrauere canes. Vestali raptus ab ara
ignis, et ostendens confectas flamma Latinas 550
scinditur in partes geminoque cacumine surgit
Thebanos imitata rogos. tum cardine tellus
subsedit, ueteremque iugis nutantibus Alpes
discussere niuem. Tethys maioribus undis
Hesperiam Calpen summumque inpleuit Atlanta. 555
indigetes fleuisse deos, urbisque laborem
testatos sudore Lares, delapsaque templis
dona suis, dirasque diem foedasse uolucres
accipimus, siluisque feras sub nocte relictis
audaces media posuisse cubilia Roma. 560
tum pecudum faciles humana ad murmura linguae,
monstrosique hominum partus numeroque modoque
membrorum, matremque suus conterruit infans;
diraque per populum Cumanae carmina uatis
uolgantur. tum, quos sectis Bellona lacertis 565
saeua mouet, cecinere deos, crinemque rotantes
sanguineum populis ulularunt tristia Galli.
conpositis plenae gemuerunt ossibus urnae.
tum fragor armorum magnaeque per auia uoces
auditae nemorum et uenientes comminus umbrae. 570
quique colunt iunctos extremis moenibus agros
diffugiunt: ingens urbem cingebat Erinys
excutiens pronam flagranti uertice pinum
stridentisque comas, Thebanam qualis Agauen
inpulit aut saeui contorsit tela Lycurgi 575
Eumenis, aut qualem iussu Iunonis iniquae
horruit Alcides uiso iam Dite Megaeram.
insonuere tubae et, quanto clamore cohortes
miscentur, tantum nox atra silentibus auris
edidit. e medio uisi consurgere Campo 580
tristia Sullani cecinere oracula manes,
tollentemque caput gelidas Anienis ad undas
agricolae fracto Marium fugere sepulchro.
haec propter placuit Tuscos de more uetusto
acciri uates. quorum qui maximus aeuo 585
Arruns incoluit desertae moenia Lucae,
fulminis edoctus motus uenasque calentis
fibrarum et monitus errantis in aere pinnae,
monstra iubet primum quae nullo semine discors
protulerat natura rapi sterilique nefandos 590
ex utero fetus infaustis urere flammis.
mox iubet et totam pauidis a ciuibus urbem
ambiri et festo purgantes moenia lustro
longa per extremos pomeria cingere fines
pontifices, sacri quibus est permissa potestas. 595
turba minor ritu sequitur succincta Gabino,
Vestalemque chorum ducit uittata sacerdos
Troianam soli cui fas uidisse Mineruam.
tum, qui fata deum secretaque carmina seruant
et lotam paruo reuocant Almone Cybeben, 600
et doctus uolucres augur seruare sinistras
septemuirque epulis festus Titiique sodales
et Salius laeto portans ancilia collo
et tollens apicem generoso uertice flamen.
dumque illi effusam longis anfractibus urbem 605
circumeunt Arruns dispersos fulminis ignes
colligit et terrae maesto cum murmure condit
datque locis numen; sacris tunc admouet aris
electa ceruice marem. iam fundere Bacchum
coeperat obliquoque molas inducere cultro, 610
inpatiensque diu non grati uictima sacri,
cornua succincti premerent cum torua ministri,
deposito uictum praebebat poplite collum.
nec cruor emicuit solitus, sed uolnere laxo
diffusum rutilo dirum pro sanguine uirus. 615
palluit attonitus sacris feralibus Arruns
atque iram superum raptis quaesiuit in extis.
terruit ipse color uatem; nam pallida taetris
uiscera tincta notis gelidoque infecta cruore
plurimus asperso uariabat sanguine liuor. 620
cernit tabe iecur madidum, uenasque minaces
hostili de parte uidet. pulmonis anheli
fibra latet, paruusque secat uitalia limes.
cor iacet, et saniem per hiantis uiscera rimas
emittunt, produntque suas omenta latebras. 625
quodque nefas nullis inpune apparuit extis,
ecce, uidet capiti fibrarum increscere molem
alterius capitis. pars aegra et marcida pendet,
pars micat et celeri uenas mouet inproba pulsu.
his ubi concepit magnorum fata malorum 630
exclamat 'uix fas, superi, quaecumque mouetis,
prodere me populis; nec enim tibi, summe, litaui,
Iuppiter, hoc sacrum, caesique in pectora tauri
inferni uenere dei. non fanda timemus,
sed uenient maiora metu. di uisa secundent, 635
et fibris sit nulla fides, sed conditor artis
finxerit ista Tages.' flexa sic omina Tuscus
inuoluens multaque tegens ambage canebat.
at Figulus, cui cura deos secretaque caeli
nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis 640
aequaret uisu numerisque <seque>ntibus astra,
'aut hic errat' ait 'nulla cum lege per aeuum
mundus et incerto discurrunt sidera motu,
aut, si fata mouent, urbi generique paratur
humano matura lues. terraene dehiscent 645
subsidentque urbes, an tollet feruidus aer
temperiem? segetes tellus infida negabit,
omnis an infusis miscebitur unda uenenis?
quod cladis genus, o superi, qua peste paratis
saeuitiam? extremi multorum tempus in unum 650
conuenere dies. summo si frigida caelo
stella nocens nigros Saturni accenderet ignis,
Deucalioneos fudisset Aquarius imbres
totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
si saeuum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem 655
nunc premeres, toto fluerent incendia mundo
succensusque tuis flagrasset curribus aether.
hi cessant ignes. tu, qui flagrante minacem
Scorpion incendis cauda chelasque peruris,
quid tantum, Gradiue, paras? nam mitis in alto 660
Iuppiter occasu premitur, Venerisque salubre
sidus hebet, motuque celer Cyllenius haeret,
et caelum Mars solus habet. cur signa meatus
deseruere suos mundoque obscura feruntur,
ensiferi nimium fulget latus Orionis? 665
inminet armorum rabies, ferrique potestas
confundet ius omne manu, scelerique nefando
nomen erit uirtus, multosque exibit in annos
hic furor. et superos quid prodest poscere finem?
cum domino pax ista uenit. duc, Roma, malorum 670
continuam seriem clademque in tempora multa
extrahe ciuili tantum iam libera bello.'
terruerant satis haec pauidam praesagia plebem,
sed maiora premunt. nam, qualis uertice Pindi
Edonis Ogygio decurrit plena Lyaeo, 675
talis et attonitam rapitur matrona per urbem
uocibus his prodens urguentem pectora Phoebum:
'quo feror, o Paean? qua me super aethera raptam
constituis terra? uideo Pangaea niuosis
cana iugis latosque Haemi sub rupe Philippos. 680
quis furor hic, o Phoebe, doce, quo tela manusque
Romanae miscent acies bellumque sine hoste est.
quo diuersa feror? primos me ducis in ortus,
qua mare Lagei mutatur gurgite Nili:
hunc ego, fluminea deformis truncus harena 685
qui iacet, agnosco. dubiam super aequora Syrtim
arentemque feror Libyen, quo tristis Enyo
transtulit Emathias acies. nunc desuper Alpis
nubiferae colles atque aeriam Pyrenen
abripimur. patriae sedes remeamus in urbis, 690
inpiaque in medio peraguntur bella senatu.
consurgunt partes iterum, totumque per orbem
rursus eo. noua da mihi cernere litora ponti
telluremque nouam: uidi iam, Phoebe, Philippos.'
haec ait, et lasso iacuit deserta furore.


LIBER SECVNDVS

Iamque irae patuere deum manifestaque belli
signa dedit mundus legesque et foedera rerum
praescia monstrifero uertit natura tumultu
indixitque nefas. cur hanc tibi, rector Olympi,
sollicitis uisum mortalibus addere curam, 5
noscant uenturas ut dira per omina clades?
siue parens rerum, cum primum informia regna
materiamque rudem flamma cedente recepit,
fixit in aeternum causas, qua cuncta coercet
se quoque lege tenens, et saecula iussa ferentem 10
fatorum inmoto diuisit limite mundum,
siue nihil positum est, sed fors incerta uagatur
fertque refertque uices et habet mortalia casus,
sit subitum quodcumque paras; sit caeca futuri
mens hominum fati; liceat sperare timenti. 15
ergo, ubi concipiunt quantis sit cladibus orbi
constatura fides superum, ferale per urbem
iustitium; latuit plebeio tectus amictu
omnis honos, nullos comitata est purpura fasces.
tum questus tenuere suos magnusque per omnis 20
errauit sine uoce dolor. sic funere primo
attonitae tacuere domus, cum corpora nondum
conclamata iacent nec mater crine soluto
exigit ad saeuos famularum bracchia planctus,
sed cum membra premit fugiente rigentia uita 25
uoltusque exanimes oculosque in morte minaces,
necdum est ille dolor nec iam metus: incubat amens
miraturque malum. cultus matrona priores
deposuit maestaeque tenent delubra cateruae:
hae lacrimis sparsere deos, hae pectora duro 30
adflixere solo, lacerasque in limine sacro
attonitae fudere comas uotisque uocari
adsuetas crebris feriunt ululatibus aures.
nec cunctae summi templo iacuere Tonantis:
diuisere deos, et nullis defuit aris 35
inuidiam factura parens. quarum una madentis
scissa genas, planctu liuentis atra lacertos,
'nunc', ait 'o miserae, contundite pectora, matres,
nunc laniate comas neue hunc differte dolorem
et summis seruate malis. nunc flere potestas 40
dum pendet fortuna ducum: cum uicerit alter
gaudendum est.' his se stimulis dolor ipse lacessit.
nec non bella uiri diuersaque castra petentes
effundunt iustas in numina saeua querellas.
'o miserae sortis, quod non in Punica nati 45
tempora Cannarum fuimus Trebiaeque iuuentus.
non pacem petimus, superi: date gentibus iras,
nunc urbes excite feras; coniuret in arma
mundus, Achaemeniis decurrant Medica Susis
agmina, Massageten Scythicus non adliget Hister, 50
fundat ab extremo flauos Aquilone Suebos
Albis et indomitum Rheni caput; omnibus hostes
reddite nos populis: ciuile auertite bellum.
hinc Dacus, premat inde Getes; occurrat Hiberis
alter, ad Eoas hic uertat signa pharetras; 55
nulla uacet tibi, Roma, manus. uel, perdere nomen
si placet Hesperium, superi, conlatus in ignes
plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
saeue parens, utrasque simul partesque ducesque,
dum nondum meruere, feri. tantone nouorum 60
prouentu scelerum quaerunt uter imperet urbi?
uix tanti fuerat ciuilia bella mouere
ut neuter.' talis pietas peritura querellas
egerit. at miseros angit sua cura parentes,
oderuntque grauis uiuacia fata senectae 65
seruatosque iterum bellis ciuilibus annos.
atque aliquis magno quaerens exempla timori
'non alios' inquit 'motus tum fata parabant
cum post Teutonicos uictor Libycosque triumphos
exul limosa Marius caput abdidit ulua. 70
stagna auidi texere soli laxaeque paludes
depositum, Fortuna, tuum; mox uincula ferri
exedere senem longusque in carcere paedor.
consul et euersa felix moriturus in urbe
poenas ante dabat scelerum. mors ipsa refugit 75
saepe uirum, frustraque hosti concessa potestas
sanguinis inuisi, primo qui caedis in actu
deriguit ferrumque manu torpente remisit.
uiderat inmensam tenebroso in carcere lucem
terribilisque deos scelerum Mariumque futurum, 80
audieratque pauens "fas haec contingere non est
colla tibi; debet multas hic legibus aeui
ante suam mortes: uanum depone furorem."
si libet ulcisci deletae funera gentis,
hunc, Cimbri, seruate senem. non ille fauore 85
numinis, ingenti superum protectus ab ira,
uir ferus et Romam cupienti perdere fato
sufficiens. idem pelago delatus iniquo
hostilem in terram uacuisque mapalibus actus
nuda triumphati iacuit per regna Iugurthae 90
et Poenos pressit cineres. solacia fati
Carthago Mariusque tulit, pariterque iacentes
ignouere deis. Libycas ibi colligit iras.
ut primum fortuna redit, seruilia soluit
agmina, conflato saeuas ergastula ferro 95
exeruere manus. nulli gestanda dabantur
signa ducis, nisi qui scelerum iam fecerat usum
adtuleratque in castra nefas. pro fata, quis ille,
quis fuit ille dies, Marius quo moenia uictor
corripuit, quantoque gradu mors saeua cucurrit! 100
nobilitas cum plebe perit, lateque uagatus
ensis, et a nullo reuocatum pectore ferrum.
stat cruor in templis multaque rubentia caede
lubrica saxa madent. nulli sua profuit aetas:
non senis extremum piguit uergentibus annis 105
praecepisse diem, nec primo in limine uitae
infantis miseri nascentia rumpere fata.
crimine quo parui caedem potuere mereri?
sed satis est iam posse mori. trahit ipse furoris
impetus, et uisum lenti quaesisse nocentem. 110
in numerum pars magna perit, rapuitque cruentus
uictor ab ignota uoltus ceruice recisos
dum uacua pudet ire manu. spes una salutis
oscula pollutae fixisse trementia dextrae.
mille licet gladii mortis noua signa sequantur, 115
degener o populus, uix saecula longa decorum
sic meruisse uiris, nedum breue dedecus aeui
et uitam dum Sulla redit. cui funera uolgi
flere uacet? uix te sparsum per viscera, Baebi,
innumeras inter carpentis membra coronae 120
discessisse manus, aut te, praesage malorum
Antoni, cuius laceris pendentia canis
ora ferens miles festae rorantia mensae
inposuit. truncos lacerauit Fimbria Crassos;
saeua tribunicio maduerunt robora tabo. 125
te quoque neclectum uiolatae, Scaeuola, Vestae
ante ipsum penetrale deae semperque calentis
mactauere focos; paruom set fessa senectus
sanguinis effudit iugulo flammisque pepercit.
septimus haec sequitur repetitis fascibus annus. 130
ille fuit uitae Mario modus, omnia passo
quae peior fortuna potest, atque omnibus uso
quae melior, mensoque hominis quid fata paterent.
iam quot apud Sacri cecidere cadauera Portum
aut Collina tulit stratas quot porta cateruas, 135
tum cum paene caput mundi rerumque potestas
mutauit translata locum, Romanaque Samnis
ultra Caudinas sperauit uolnera Furcas!
Sulla quoque inmensis accessit cladibus ultor.
ille quod exiguum restabat sanguinis urbi 140
hausit; dumque nimis iam putria membra recidit
excessit medicina modum, nimiumque secuta est,
qua morbi duxere, manus. periere nocentes,
sed cum iam soli possent superesse nocentes.
tum data libertas odiis, resolutaque legum 145
frenis ira ruit. non uni cuncta dabantur
sed fecit sibi quisque nefas: semel omnia uictor
iusserat. infandum domini per uiscera ferrum
exegit famulus, nati maduere paterno
sanguine, certatum est cui ceruix caesa parentis 150
cederet, in fratrum ceciderunt praemia fratres.
busta repleta fuga, permixtaque uiua sepultis
corpora, nec populum latebrae cepere ferarum.
hic laqueo fauces elisaque guttura fregit,
hic se praecipiti iaculatus pondere dura 155
dissiluit percussus humo, mortesque cruento
uictori rapuere suas; hic robora busti
exstruit ipse sui necdum omni sanguine fuso
desilit in flammas et, dum licet, occupat ignes.
colla ducum pilo trepidam gestata per urbem 160
et medio congesta foro: cognoscitur illic
quidquid ubique iacet. scelerum non Thracia tantum
uidit Bistonii stabulis pendere tyranni,
postibus Antaei Libye, nec Graecia maerens
tot laceros artus Pisaea fleuit in aula. 165
cum iam tabe fluunt confusaque tempore multo
amisere notas, miserorum dextra parentum
colligit et pauido subducit cognita furto.
meque ipsum memini, caesi deformia fratris
ora rogo cupidum uetitisque inponere flammis, 170
omnia Sullanae lustrasse cadauera pacis
perque omnis truncos, cum qua ceruice recisum
conueniat, quaesisse, caput. quid sanguine manes
placatos Catuli referam? cum uictima tristis
inferias Marius forsan nolentibus umbris 175
pendit inexpleto non fanda piacula busto,
cum laceros artus aequataque uolnera membris
uidimus et toto quamuis in corpore caeso
nil animae letale datum, moremque nefandae
dirum saeuitiae, pereuntis parcere morti. 180
auolsae cecidere manus exsectaque lingua
palpitat et muto uacuum ferit aera motu.
hic aures, alius spiramina naris aduncae
amputat, ille cauis euoluit sedibus orbes
ultimaque effodit spectatis lumina membris. 185
uix erit ulla fides tam saeui criminis, unum
tot poenas cepisse caput. sic mole ruinae
fracta sub ingenti miscentur pondere membra,
nec magis informes ueniunt ad litora trunci
qui medio periere freto. quid perdere fructum 190
iuuit et, ut uilem, Marii confundere uoltum?
ut scelus hoc Sullae caedesque ostensa placeret
agnoscendus erat. uidit Fortuna colonos
Praenestina suos cunctos simul ense recepto
unius populum pereuntem tempore mortis. 195
tum flos Hesperiae, Latii iam sola iuuentus,
concidit et miserae maculauit ouilia Romae.
tot simul infesto iuuenes occumbere leto
saepe fames pelagique furor subitaeque ruinae
aut terrae caelique lues aut bellica clades, 200
numquam poena fuit. densi uix agmina uolgi
inter et exangues inmissa morte cateruas
uictores mouere manus; uix caede peracta
procumbunt, dubiaque labant ceruice; sed illos
magna premit strages peraguntque cadauera partem 205
caedis: uiua graues elidunt corpora trunci.
intrepidus tanti sedit securus ab alto
spectator sceleris: miseri tot milia uolgi
non timuit iussisse mori. congesta recepit
omnia Tyrrhenus Sullana cadauera gurges. 210
in fluuium primi cecidere, in corpora summi.
praecipites haesere rates, et strage cruenta
interruptus aquae fluxit prior amnis in aequor,
ad molem stetit unda sequens. iam sanguinis alti
uis sibi fecit iter campumque effusa per omnem 215
praecipitique ruens Tiberina in flumina riuo
haerentis adiuuit aquas; nec iam alueus amnem
nec retinent ripae, redditque cadauera campo.
tandem Tyrrhenas uix eluctatus in undas
sanguine caeruleum torrenti diuidit aequor. 220
hisne salus rerum, felix his Sulla uocari,
his meruit tumulum medio sibi tollere Campo?
haec rursus patienda manent, hoc ordine belli
ibitur, hic stabit ciuilibus exitus armis.
quamquam agitant grauiora metus, multumque coitur 225
humani generis maiore in proelia damno.
exulibus Mariis bellorum maxima merces
Roma recepta fuit, nec plus uictoria Sullae
praestitit inuisas penitus quam tollere partes:
hos alio, Fortuna, uocas, olimque potentes 230
concurrunt. neuter ciuilia bella moueret
contentus quo Sulla fuit.' sic maesta senectus
praeteritique memor flebat metuensque futuri.
at non magnanimi percussit pectora Bruti
terror et in tanta pauidi formidine motus 235
pars populi lugentis erat, set nocte sopora,
Parrhasis obliquos Helice cum uerteret axes,
atria cognati pulsat non ampla Catonis.
inuenit insomni uoluentem publica cura
fata uirum casusque urbis cunctisque timentem 240
securumque sui, farique his uocibus orsus:
'omnibus expulsae terris olimque fugatae
uirtutis iam sola fides, quam turbine nullo
excutiet fortuna tibi, tu mente labantem
derige me, dubium certo tu robore firma. 245
namque alii Magnum uel Caesaris arma sequantur,
dux Bruto Cato solus erit. pacemne tueris
inconcussa tenens dubio uestigia mundo,
an placuit ducibus scelerum populique furentis
cladibus inmixtum ciuile absoluere bellum? 250
quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae:
hos polluta domus legesque in pace timendae,
hos ferro fugienda fames mundique ruinae
permiscenda fides. nullum furor egit in arma;
castra petunt magna uicti mercede: tibi uni 255
per se bella placent? quid tot durare per annos
profuit inmunem corrupti moribus aeui?
hoc solum longae pretium uirtutis habebis:
accipient alios, facient te bella nocentem.
ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, 260
has etiam mouisse manus. nec pila lacertis
missa tuis caeca telorum in nube ferentur:
ne tanta in cassum uirtus eat, ingeret omnis
se belli fortuna tibi. quis nolet in isto
ense mori, quamuis alieno uolnere labens, 265
et scelus esse tuum? melius tranquilla sine armis
otia solus ages, sicut caelestia semper
inconcussa suo uoluuntur sidera lapsu.
fulminibus propior terrae succenditur aer,
imaque telluris uentos tractusque coruscos 270
flammarum accipiunt; nubes excedit Olympus.
lege deum minimas rerum discordia turbat,
pacem magna tenent. quam laetae Caesaris aures
accipient tantum uenisse in proelia ciuem!
nam praelata suis numquam diuersa dolebit 275
castra ducis Magni. nimium placet ipse Catoni,
si bellum ciuile placet. pars magna senatus
et duce priuato gesturus proelia consul
sollicitant proceresque alii; quibus adde Catonem
sub iuga Pompei, toto iam liber in orbe 280
solus Caesar erit. quod si pro legibus arma
ferre iuuat patriis libertatemque tueri
nunc neque Pompei Brutum neque Caesaris hostem,
post bellum uictoris habes.' sic fatur; at illi
arcano sacras reddit Cato pectore uoces. 285
'summum, Brute, nefas ciuilia bella fatemur,
sed quo fata trahunt uirtus secura sequetur.
crimen erit superis et me fecisse nocentem.
sidera quis mundumque uelit spectare cadentem
expers ipse metus? quis, cum ruat arduus aether, 290
terra labet mixto coeuntis pondere mundi,
complossas tenuisse manus? gentesne furorem
Hesperium ignotae Romanaque bella sequentur
diductique fretis alio sub sidere reges,
otia solus agam? procul hunc arcete furorem, 295
o superi, motura Dahas ut clade Getasque
securo me Roma cadat. ceu morte parentem
natorum orbatum longum producere funus
ad tumulos iubet ipse dolor, iuuat ignibus atris
inseruisse manus constructoque aggere busti 300
ipsum atras tenuisse faces, non ante reuellar
exanimem quam te conplectar, Roma; tuumque
nomen, Libertas, et inanem persequar umbram.
sic eat: inmites Romana piacula diui
plena ferant, nullo fraudemus sanguine bellum. 305
o utinam caelique deis Erebique liceret
hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
deuotum hostiles Decium pressere cateruae:
me geminae figant acies, me barbara telis
Rheni turba petat, cunctis ego peruius hastis 310
excipiam medius totius uolnera belli.
hic redimat sanguis populos, hac caede luatur
quidquid Romani meruerunt pendere mores.
ad iuga cur faciles populi, cur saeua uolentes
regna pati pereunt? me solum inuadite ferro, 315
me frustra leges et inania iura tuentem.
hic dabit hic pacem iugulus finemque malorum
gentibus Hesperiis: post me regnare uolenti
non opus est bello. quin publica signa ducemque
Pompeium sequimur? nec, si fortuna fauebit, 320
hunc quoque totius sibi ius promittere mundi
non bene conpertum est: ideo me milite uincat
ne sibi se uicisse putet.' sic fatur, et acris
irarum mouit stimulos iuuenisque calorem
excitat in nimios belli ciuilis amores, 325
interea Phoebo gelidas pellente tenebras
pulsatae sonuere fores, quas sancta relicto
Hortensi maerens inrupit Marcia busto.
quondam uirgo toris melioris iuncta mariti,
mox, ubi conubii pretium mercesque soluta est 330
tertia iam suboles, alios fecunda penates
inpletura datur geminas et sanguine matris
permixtura domos; sed, postquam condidit urna
supremos cineres, miserando concita uoltu,
effusas laniata comas contusaque pectus 335
uerberibus crebris cineresque ingesta sepulchri,
non aliter placitura uiro, sic maesta profatur:
'dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi
iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos:
uisceribus lassis partuque exhausta reuertor 340
iam nulli tradenda uiro. da foedera prisci
inlibata tori, da tantum nomen inane
conubii; liceat tumulo scripsisse "Catonis
Marcia", nec dubium longo quaeratur in aeuo
mutarim primas expulsa an tradita taedas. 345
non me laetorum sociam rebusque secundis
accipis: in curas uenio partemque laborum.
da mihi castra sequi: cur tuta in pace relinquar
et sit ciuili propior Cornelia bello?'
hae flexere uirum uoces, et, tempora quamquam 350
sint aliena toris iam fato in bella uocante,
foedera sola tamen uanaque carentia pompa
iura placent sacrisque deos admittere testes.
festa coronato non pendent limine serta,
infulaque in geminos discurrit candida postes, 355
legitimaeque faces, gradibusque adclinis eburnis
stat torus et picto uestes discriminat auro,
turritaque premens frontem matrona corona
translata uitat contingere limina planta;
non timidum nuptae leuiter tectura pudorem 360
lutea demissos uelarunt flammea uoltus,
balteus aut fluxos gemmis astrinxit amictus,
colla monile decens umerisque haerentia primis
suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
sicut erat, maesti seruat lugubria cultus 365
quoque modo natos hoc est amplexa maritum.
obsita funerea celatur purpura lana,
non soliti lusere sales, nec more Sabino
excepit tristis conuicia festa maritus.
pignora nulla domus, nulli coiere propinqui: 370
iunguntur taciti contentique auspice Bruto.
ille nec horrificam sancto dimouit ab ore
caesariem duroque admisit gaudia uoltu
(ut primum tolli feralia uiderat arma,
intonsos rigidam in frontem descendere canos 375
passus erat maestamque genis increscere barbam:
uni quippe uacat studiis odiisque carenti
humanum lugere genus), nec foedera prisci
sunt temptata tori: iusto quoque robur amori
restitit. hi mores, haec duri inmota Catonis 380
secta fuit, seruare modum finemque tenere
naturamque sequi patriaeque inpendere uitam
nec sibi sed toti genitum se credere mundo.
huic epulae uicisse famem, magnique penates
summouisse hiemem tecto, pretiosaque uestis 385
hirtam membra super Romani more Quiritis
induxisse togam, Venerisque hic us usus,
progenies: urbi pater est urbique maritus,
iustitiae cultor, rigidi seruator honesti,
in commune bonus; nullosque Catonis in actus 390
subrepsit partemque tulit sibi nata uoluptas.
interea trepido discedens agmine Magnus
moenia Dardanii tenuit Campana coloni.
haec placuit belli sedes, hinc summa mouentem
hostis in occursum sparsas extendere partis, 395
umbrosis mediam qua collibus Appenninus
erigit Italiam nulloque a uertice tellus
altius intumuit propiusque accessit Olympo.
mons inter geminas medius se porrigit undas
inferni superique maris, collesque coercent 400
hinc Tyrrhena uado frangentes aequora Pisae,
illinc Dalmaticis obnoxia fluctibus Ancon.
fontibus hic uastis inmensos concipit amnes
fluminaque in gemini spargit diuortia ponti
(in laeuum cecidere latus ueloxque Metaurus 405
Crustumiumque rapax et iuncto Sapis Isauro
Senaque et Hadriacas qui uerberat Aufidus undas;
quoque magis nullum tellus se soluit in amnem
Eridanus fractas deuoluit in aequora siluas
Hesperiamque exhaurit aquis. hunc fabula primum 410
populea fluuium ripas umbrasse corona,
cumque diem pronum transuerso limite ducens
succendit Phaethon flagrantibus aethera loris,
gurgitibus raptis penitus tellure perusta,
hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas. 415
non minor hic Nilo, si non per plana iacentis
Aegypti Libycas Nilus stagnaret harenas;
non minor hic Histro, nisi quod, dum permeat orbem,
Hister casuros in quaelibet aequora fontes
accipit et Scythicas exit non solus in undas. 420
dexteriora petens montis decliuia Thybrim
unda facit Rutubamque cauum. delabitur inde
Vulturnusque celer nocturnaeque editor aurae
Sarnus et umbrosae Liris per regna Maricae
Vestinis inpulsus aquis radensque Salerni 425
tesca Siler nullasque uado qui Macra moratus
alnos uicinae procurrit in aequora Lunae).
longior educto qua surgit in aera dorso,
Gallica rura uidet deuexasque excipit Alpes.
tunc Vmbris Marsisque ferax domitusque Sabello 430
uomere, piniferis amplexus rupibus omnis
indigenas Latii populos, non deserit ante
Hesperiam, quam cum Scyllaeis clauditur undis,
extenditque suas in templa Lacinia rupes,
longior Italia, donec confinia pontus 435
solueret incumbens terrasque repelleret aequor,
at, postquam gemino tellus elisa profundo est,
extremi colles Siculo cessere Peloro.
Caesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso
gaudet habere uias, quod non terat hoste uacantis 440
Hesperiae fines uacuosque inrumpat in agros
atque ipsum non perdat iter consertaque bellis
bella gerat. non tam portas intrare patentis
quam fregisse iuuat, nec tam patiente colono
arua premi quam si ferro populetur et igni. 445
concessa pudet ire uia ciuemque uideri.
tunc urbes Latii dubiae uarioque fauore
ancipites, quamquam primo terrore ruentis
cessurae belli, denso tamen aggere firmant
moenia et abrupto circumdant undique uallo, 450
saxorumque orbes et quae super eminus hostem
tela petant altis murorum turribus aptant.
pronior in Magnum populus, pugnatque minaci
cum terrore fides, ut, cum mare possidet Auster
flatibus horrisonis, hunc aequora tota secuntur, 455
si rursus tellus pulsu laxata tridentis
Aeolii tumidis inmittat fluctibus Eurum,
quamuis icta nouo, uentum tenuere priorem
aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro
uindicat unda Notum. facilis sed uertere mentes 460
terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat.
gens Etrusca fuga trepidi nudata Libonis,
iusque sui pulso iam perdidit Vmbria Thermo.
nec gerit auspiciis ciuilia bella paternis
Caesaris audito conuersus nomine Sulla. 465
Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae,
per diuersa ruens neclecto moenia tergo,
qua siluae, qua saxa, fugit. depellitur arce
Lentulus Asculea; uictor cedentibus instat
deuertitque acies, solusque ex agmine tanto 470
dux fugit et nullas ducentia signa cohortes.
tu quoque nudatam commissae deseris arcem,
Scipio, Nuceriae, quamquam firmissima pubes
his sedeat castris, iam pridem Caesaris armis
Parthorum seducta metu, qua Gallica damna 475
suppleuit Magnus, dumque ipse ad bella uocaret
donauit socero Romani sanguinis usum.
at te Corfini ualidis circumdata muris
tecta tenent, pugnax Domiti; tua classica seruat
oppositus quondam polluto tiro Miloni. 480
ut procul inmensam campo consurgere nubem
ardentisque acies percussis sole corusco
conspexit telis, 'socii, decurrite' dixit
'fluminis ad ripas undaeque inmergite pontem.
et tu montanis totus nunc fontibus exi 485
atque omnis trahe, gurges, aquas, ut spumeus alnos
discussa conpage feras. hoc limite bellum
haereat, hac hostis lentus terat otia ripa.
praecipitem cohibete ducem: uictoria nobis
hic primum stans Caesar erit.' nec plura locutus 490
deuoluit rapidum nequiquam moenibus agmen.
nam prior e campis ut conspicit amne soluto
rumpi Caesar iter calida prolat ab ira
'non satis est muris latebras quaesisse pauori?
obstruitis campos fluuiisque arcere paratis, 495
ignaui? non, si tumido me gurgite Ganges
summoueat, stabit iam flumine Caesar in ullo
post Rubiconis aquas. equitum properate cateruae,
ite simul pedites, ruiturum ascendite pontem.'
haec ubi dicta, leuis totas accepit habenas 500
in campum sonipes, crebroque simillima nimbo
trans ripam ualidi torserunt tela lacerti.
ingreditur pulsa fluuium statione uacantem
Caesar, et ad tutas hostis conpellitur arces.
et iam moturas ingentia pondera turris 505
erigit, et mediis subrepit uinea muris:
ecce, nefas belli, reseratis agmina portis
captiuum traxere ducem, ciuisque superbi
constitit ante pedes. uoltu tamen alta minaci
nobilitas recta ferrum ceruice poposcit. 510
scit Caesar poenamque peti ueniamque timeri.
'uiue, licet nolis, et nostro munere' dixit
'cerne diem. uictis iam spes bona partibus esto
exemplumque mei. uel, si libet, arma retempta,
et nihil hac uenia, si uiceris, ipse paciscor.' 515
fatur et astrictis laxari uincula palmis
imperat. heu, quanto melius uel caede peracta
parcere Romano potuit fortuna pudori!
poenarum extremum ciui, quod castra secutus
sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, 520
ignosci. premit ille grauis interritus iras,
et secum 'Romamne petes pacisque recessus
degener? in medios belli non ire furores
iam dudum moriture paras? rue certus et omnis
lucis rumpe moras et Caesaris effuge munus.' 525
nescius interea capti ducis arma parabat
Magnus, ut inmixto firmaret robore partis.
iamque secuturo iussurus classica Phoebo
temptandasque ratus moturi militis iras
adloquitur tacitas ueneranda uoce cohortes. 530
'o scelerum ultores melioraque signa secuti,
o uere Romana manus, quibus arma senatus
non priuata dedit, uotis deposcite pugnam,
ardent Hesperii saeuis populatibus agri,
Gallica per gelidas rabies ecfunditur Alpes, 535
iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses.
di melius, belli tulimus quod damna priores:
coeperit inde nefas, iam iam me praeside Roma
supplicium poenamque petat. neque enim ista uocari
proelia iusta decet, patriae sed uindicis iram; 540
nec magis hoc bellum est, quam quom Catilina parauit
arsuras in tecta faces sociusque furoris
Lentulus exertique manus uaesana Cethegi.
o rabies miseranda ducis! cum fata Camillis
te, Caesar, magnisque uelint miscere Metellis, 545
ad Cinnas Mariosque uenis. sternere profecto
ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque securis
passus Sicanio tegitur qui Carbo sepulchro,
quique feros mouit Sertorius exul Hiberos.
quamquam, siqua fides, his te quoque iungere, Caesar, 550
inuideo nostrasque manus quod Roma furenti
opposuit. Parthorum utinam post proelia sospes
et Scythicis Crassus uictor remeasset ab oris,
ut simili causa caderes, quoi Spartacus, hosti.
te quoque si superi titulis accedere nostris 555
iusserunt, ualet, en, torquendo dextera pilo,
feruidus haec iterum circa praecordia sanguis
incaluit; disces non esse ad bella fugaces
qui pacem potuere pati. licet ille solutum
defectumque uocet, ne uos mea terreat aetas: 560
dux sit in his castris senior, dum miles in illis.
quo potuit ciuem populus perducere liber
ascendi, supraque nihil nisi regna reliqui.
non priuata cupis, Romana quisquis in urbe
Pompeium transire paras. hinc consul uterque, 565
hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus
uictor erit? non tam caeco trahis omnia cursu
teque nihil, Fortuna, pudet. multisne rebellis
Gallia iam lustris aetasque inpensa labori
dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis 570
Oceanumque uocans incerti stagna profundi
territa quaesitis ostendit terga Britannis?
an uanae tumuere minae quod fama furoris
expulit armatam patriis e sedibus urbem?
heu demens, non te fugiunt, me cuncta secuntur. 575
qui cum signa tuli toto fulgentia ponto,
ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem,
omne fretum metuens pelagi pirata reliquit
angustaque domum terrarum in sede poposcit.
idem per Scythici profugum diuortia ponti 580
indomitum regem Romanaque fata morantem
ad mortem Sulla felicior ire coegi.
pars mundi mihi nulla uacat, sed tota tenetur
terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis:
hinc me uictorem gelidas ad Phasidos undas 585
Arctos habet, calida medius mihi cognitus axis
Aegypto atque umbras nusquam flectente Syene,
occasus mea iura timent Tethynque fugacem
qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis,
me domitus cognouit Arabs, me Marte feroces 590
Heniochi notique erepto uellere Colchi,
Cappadoces mea signa timent et dedita sacris
incerti Iudaea dei mollisque Sophene,
Armenios Cilicasque feros Taurumque subegi:
quod socero bellum praeter ciuile reliqui?' 595
uerba ducis nullo partes clamore secuntur
nec matura petunt promissae classica pugnae.
sensit et ipse metum Magnus, placuitque referri
signa nec in tantae discrimina mittere pugnae
iam uictum fama non uisi Caesaris agmen. 600
pulsus ut armentis primo certamine taurus
siluarum secreta petit uacuosque per agros
exul in aduersis explorat cornua truncis
nec redit in pastus, nisi cum ceruice recepta
excussi placuere tori, mox reddita uictor 605
quoslibet in saltus comitantibus agmina tauris
inuito pastore trahit, sic uiribus inpar
tradidit Hesperiam profugusque per Apula rura
Brundisii tutas concessit Magnus in arces.
urbs est Dictaeis olim possessa colonis, 610
quos Creta profugos uexere per aequora puppes
Cecropiae uictum mentitis Thesea uelis.
hinc latus angustum iam se cogentis in artum
Hesperiae tenuem producit in aequora linguam,
Hadriacas flexis claudit quae cornibus undas. 615
nec tamen hoc artis inmissum faucibus aequor
portus erat, si non uiolentos insula Coros
exciperet saxis lassasque refunderet undas.
hinc illinc montes scopulosae rupis aperto
opposuit natura mari flatusque remouit, 620
ut tremulo starent contentae fune carinae.
hinc late patet omne fretum, seu uela ferantur
in portus, Corcyra, tuos, seu laeua petatur
Illyris Ionias uergens Epidamnos in undas.
hoc fuga nautarum, cum totas Hadria uires 625
mouit et in nubes abiere Ceraunia cumque
spumoso Calaber perfunditur aequore Sason.
ergo, ubi nulla fides rebus post terga relictis
nec licet ad duros Martem conuertere Hiberos,
cum mediae iaceant inmensis tractibus Alpes, 630
tum subole e tanta natum cui firmior aetas
adfatur. 'mundi iubeo temptare recessus:
Euphraten Nilumque moue, quo nominis usque
nostri fama uenit, quas est uolgata per urbes
post me Roma ducem. sparsos per rura colonos 635
redde mari Cilicas; Pharios hinc concute reges
Tigranemque meum; nec Pharnacis arma relinquas
admoneo nec tu populos utraque uagantis
Armenia Pontique feras per litora gentis
Riphaeasque manus et quas tenet aequore denso 640
pigra palus Scythici patiens Maeotia plaustri
et-quid plura moror? totos mea, nate, per ortus
bella feres totoque urbes agitabis in orbe
perdomitas; omnes redeant in castra triumphi.
at uos, qui Latios signatis nomine fastos, 645
primus in Epirum Boreas agat; inde per arua
Graiorum Macetumque nouas adquirite uires
dum paci dat tempus hiemps.' sic fatur, et omnes
iussa gerunt soluuntque cauas a litore puppes.
at numquam patiens pacis longaeque quietis 650
armorum, nequid fatis mutare liceret,
adsequitur generique premit uestigia Caesar.
sufficerent aliis primo tot moenia cursu
rapta, tot oppressae depulsis hostibus arces,
ipsa, caput mundi, bellorum maxima merces, 655
Roma capi facilis; sed Caesar in omnia praeceps,
nil actum credens cum quid superesset agendum,
instat atrox et adhuc, quamuis possederit omnem
Italiam, extremo sedeat quod litore Magnus,
communem tamen esse dolet; nec rursus aperto 660
uult hostes errare freto, sed molibus undas
obstruit et latum deiectis rupibus aequor.
cedit in inmensum cassus labor; omnia pontus
haurit saxa uorax montesque inmiscet harenis,
ut, maris Aeolii medias si celsus in undas 665
depellatur Eryx, nullae tamen aequore rupes
emineant, uel si conuolso uertice Gaurus
decidat in fundum penitus stagnantis Auerni.
ergo, ubi nulla uado tenuit sua pondera moles,
tunc placuit caesis innectere uincula siluis 670
roboraque inmensis late religare catenis.
talis fama canit tumidum super aequora Persen
construxisse uias, multum cum pontibus ausis
Europamque Asiae Sestonque admouit Abydo
incessitque fretum rapidi super Hellesponti, 675
non Eurum Zephyrumque timens, cum uela ratisque
in medium deferret Athon. sic ora profundi
artantur casu nemorum; tunc aggere multo
surgit opus longaeque tremunt super aequora turres.
Pompeius tellure noua conpressa profundi 680
ora uidens curis animum mordacibus angit,
ut reseret pelagus spargatque per aequora bellum.
saepe Noto plenae tensisque rudentibus actae
ipsa maris per claustra rates fastigia molis
discussere salo spatiumque dedere carinis 685
tortaque per tenebras ualidis ballista lacertis
multifidas iaculata faces. ut tempora tandem
furtiuae placuere fugae, ne litora clamor
nauticus exagitet neu bucina diuidat horas
neu tuba praemonitos perducat ad aequora nautas 690
praecepit sociis. iam coeperat ultima Virgo
Phoebum laturas ortu praecedere Chelas,
cum tacitas soluere rates. non anchora uoces
mouit, dum spissis auellitur uncus harenis;
dum iuga curuantur mali dumque ardua pinus 695
erigitur, pauidi classis siluere magistri,
strictaque pendentes deducunt carbasa nautae
nec quatiunt ualidos, ne sibilet aura, rudentes.
dux etiam uotis hoc te, Fortuna, precatur,
quam retinere uetas, liceat sibi perdere saltem 700
Italiam. uix fata sinunt; nam murmure uasto
inpulsum rostris sonuit mare, fluctuat unda,
totque carinarum permixtis aequora sulcis
<Eruta feruescunt litusque frementia pulsant.> 703a
ergo hostes portis, quas omnis soluerat urbis
cum fato conuersa fides, murisque recepti
praecipiti cursu flexi per cornua portus
ora petunt pelagusque dolent contingere classi.
heu pudor, exigua est fugiens uictoria Magnus.
angustus puppes mittebat in aequora limes
artior Euboica, qua Chalcida uerberat, unda. 710
hic haesere rates geminae, classique paratae
excepere manus, tractoque in litora bello
hic primum rubuit ciuili sanguine Nereus,
cetera classis abit summis spoliata carinis:
ut, Pagasaea ratis peteret cum Phasidos undas, 715
Cyaneas tellus emisit in aequora cautes;
rapta puppe minor subducta est montibus Argo
uanaque percussit pontum Symplegas inanem
et statura redit. iam Phoebum urguere monebat
non idem Eoi color aetheris, albaque nondum 720
lux rubet et flammas propioribus eripit astris,
et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Bootae
in faciem puri redeunt languentia caeli,
maioresque latent stellae, calidumque refugit
Lucifer ipse diem. pelagus iam, Magne, tenebas 725
non ea fata ferens quae cum super aequora toto
praedonem sequerere mari: lassata triumphis
desciuit Fortuna tuis. cum coniuge pulsus
et natis totosque trahens in bella penates
uadis adhuc ingens populis comitantibus exul. 730
quaeritur indignae sedes longinqua ruinae.
non quia te superi patrio priuare sepulchro
maluerint Phariae busto damnantur harenae:
parcitur Hesperiae. procul hoc et in orbe remoto
abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus 735
inmaculata sui seruetur sanguine Magni.


LIBER TERTIVS

Propulit ut classem uelis cedentibus Auster
incumbens mediumque rates mouere profundum,
omnis in Ionios spectabat nauita fluctus:
solus ab Hesperia non flexit lumina terra
Magnus, dum patrios portus, dum litora numquam 5
ad uisus reditura suos tectumque cacumen
nubibus et dubios cernit uanescere montis.
inde soporifero cesserunt languida somno
membra ducis; diri tum plena horroris imago
uisa caput maestum per hiantis Iulia terras 10
tollere et accenso furialis stare sepulchro.
'sedibus Elysiis campoque expulsa piorum
ad Stygias' inquit 'tenebras manesque nocentis
post bellum ciuile trahor. uidi ipsa tenentis
Eumenidas quaterent quas uestris lampadas armis; 15
praeparat innumeras puppes Acherontis adusti
portitor; in multas laxantur Tartara poenas;
uix operi cunctae dextra properante sorores
sufficiunt, lassant rumpentis stamina Parcas.
coniuge me laetos duxisti, Magne, triumphos: 20
fortuna est mutata toris, semperque potentis
detrahere in cladem fato damnata maritos
innupsit tepido paelex Cornelia busto.
haereat illa tuis per bella per aequora signis,
dum non securos liceat mihi rumpere somnos 25
et nullum uestro uacuum sit tempus amori
sed teneat Caesarque dies et Iulia noctes.
me non Lethaeae, coniunx, obliuia ripae
inmemorem fecere tui, regesque silentum
permisere sequi. ueniam te bella gerente 30
in medias acies. numquam tibi, Magne, per umbras
perque meos manes genero non esse licebit;
abscidis frustra ferro tua pignora: bellum
te faciet ciuile meum.' sic fata refugit
umbra per amplexus trepidi dilapsa mariti. 35
ille, dei quamuis cladem manesque minentur,
maior in arma ruit certa cum mente malorum,
et 'quid' ait 'uani terremur imagine uisus?
aut nihil est sensus animis a morte relictum
aut mors ipsa nihil.' Titan iam pronus in undas 40
ibat et igniferi tantum demerserat orbis
quantum desse solet lunae, seu plena futura est
seu iam plena fuit: tunc obtulit hospita tellus
puppibus accessus faciles; legere rudentes
et posito remis petierunt litora malo. 45
Caesar, ut emissas uenti rapuere carinas,
absconditque fretum classes, et litore solus
dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi
laetificat Magni: queritur quod tuta per aequor
terga ferant hostes. neque enim iam sufficit ulla 50
praecipiti fortuna uiro, nec uincere tanti,
ut bellum differret, erat. tum pectore curas
expulit armorum pacique intentus agebat
quoque modo uanos populi conciret amores,
gnarus et irarum causas et summa fauoris 55
annona momenta trahi. namque adserit urbes
sola fames, emiturque metus, cum segne potentes
uolgus alunt: nescit plebes ieiuna timere.
Curio Sicanias transcendere iussus in urbes,
qua mare tellurem subitis aut obruit undis 60
aut scidit, et medias fecit sibi litora terras:
uis illic ingens pelagi, semperque laborant
aequora ne rupti repetant confinia montes.
bellaque Sardoas etiam sparguntur in oras.
utraque frugiferis est insula nobilis aruis, 65
nec prius Hesperiam longinquis messibus ullae
nec Romana magis conplerunt horrea terrae.
ubere uix glaebae superat, cessantibus Austris
cum medium nubes Borea cogente sub axem
effusis magnum Libye tulit imbribus annum. 70
haec ubi sunt prouisa duci, tunc agmina uictor
non armata trahens sed pacis habentia uoltum
tecta petit patriae. pro, si remeasset in urbem
Gallorum tantum populis Arctoque subacta,
quam seriem rerum longa praemittere pompa, 75
quas potuit belli facies! ut uincula Rheno
Oceanoque daret, celsos ut Gallia currus
nobilis et flauis sequeretur mixta Britannis.
perdidit o qualem uincendo plura triumphum!
non illum laetis uadentem coetibus urbes 80
sed tacitae uidere metu, nec constitit usquam
obuia turba duci. gaudet tamen esse timori
tam magno populis et se non mallet amari.
iamque et praecipitis superauerat Anxuris arces,
et qua Pomptinas uia diuidit uda paludes, 85
qua sublime nemus, Scythicae qua regna Dianae,
quaque iter est Latiis ad summam fascibus Albam;
excelsa de rupe procul iam conspicit urbem
Arctoi toto non uisam tempore belli
miratusque suae sic fatur moenia Romae: 90
'tene, deum sedes, non ullo Marte coacti
deseruere uiri? pro qua pugnabitur urbe?
di melius, quod non Latias Eous in oras
nunc furor incubuit nec iuncto Sarmata uelox
Pannonio Dacisque Getes admixtus: habenti 95
tam pauidum tibi, Roma, ducem fortuna pepercit,
quod bellum ciuile fuit.' sic fatur et urbem
attonitam terrore subit. namque ignibus atris
creditur, ut captae, rapturus moenia Romae
sparsurusque deos. fuit haec mensura timoris: 100
uelle putant quodcumque potest. non omina festa,
non fictas laeto uoces simulare tumultu,
uix odisse uacat. Phoebea Palatia conplet
turba patrum nullo cogendi iure senatus
e latebris educta suis; non consule sacrae 105
fulserunt sedes, non, proxima lege potestas,
praetor adest, uacuaeque loco cessere curules.
omnia Caesar erat: priuatae curia uocis
testis adest. sedere patres censere parati,
si regnum, si templa sibi iugulumque senatus 110
exiliumque petat. melius, quod plura iubere
erubuit quam Roma pati. tamen exit in iram,
uiribus an possint obsistere iura, per unum
Libertas experta uirum; pugnaxque Metellus,
ut uidet ingenti Saturnia templa reuelli 115
mole, rapit gressus et Caesaris agmina rumpens
ante fores nondum reseratae constitit aedis
(usque adeo solus ferrum mortemque timere
auri nescit amor, pereunt discrimine nullo
amissae leges set, pars uilissima rerum, 120
certamen mouistis, opes), prohibensque rapina
uictorem clara testatur uoce tribunus.
'non nisi per nostrum uobis percussa patebunt
templa latus, nullasque feres nisi sanguine sacro
sparsas, raptor, opes. certe uiolata potestas 125
inuenit ista deos; Crassumque in bella secutae
saeua tribuniciae uouerunt proelia dirae.
detege iam ferrum; neque enim tibi turba uerenda est
spectatrix scelerum: deserta stamus in urbe.
non feret e nostro sceleratus praemia miles: 130
sunt quos prosternas populi, quae moenia dones.
pacis ad exutae spolium non cogit egestas:
bellum, Caesar, habes.' his magnam uictor in iram
uocibus accensus 'uanam spem mortis honestae
concipis: haud' inquit 'iugulo se polluet isto 135
nostra, Metelle, manus; dignum te Caesaris ira
nullus honor faciet. te uindice tuta relicta est
libertas? non usque adeo permiscuit imis
longus summa dies ut non, si uoce Metelli
seruantur leges, malint a Caesare tolli.' 140
dixerat, et nondum foribus cedente tribuno
acrior ira subit: saeuos circumspicit enses
oblitus simulare togam; cum Cotta Metellum
conpulit audaci nimium desistere coepto.
'libertas' inquit 'populi quem regna coercent 145
libertate perit; cuius seruaueris umbram,
si quidquid iubeare uelis. tot rebus iniquis
paruimus uicti; uenia est haec sola pudoris
degenerisque metus, nullam potuisse negari.
ocius auertat diri mala semina belli. 150
damna mouent populos siquos sua iura tuentur:
non sibi sed domino grauis est quae seruit egestas.'
protinus abducto patuerunt templa Metello.
tunc rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas
testatur stridore fores; tum conditus imo 155
eruitur templo multis non tactus ab annis
Romani census populi, quem Punica bella,
quem dederat Perses, quem uicti praeda Philippi,
quod tibi, Roma, fuga llus trepidante reliquit,
quo te Fabricius regi non uendidit auro, 160
quidquid parcorum mores seruastis auorum,
quod dites Asiae populi misere tributum
uictorique dedit Minoia Creta Metello,
quod Cato longinqua uexit super aequora Cypro.
tunc Orientis opes captorumque ultima regum 165
quae Pompeianis praelata est gaza triumphis
egeritur; tristi spoliantur templa rapina,
pauperiorque fuit tum primum Caesare Roma.
interea totum Magni fortuna per orbem
secum casuras in proelia mouerat urbes. 170
proxima uicino uires dat Graecia bello.
Phocaicas Amphissa manus scopulosaque Cirrha
Parnasosque iugo misit desertus utroque.
Boeoti coiere duces, quos inpiger ambit
fatidica Cephisos aqua Cadmeaque Dirce, 175
Pisaeaeque manus populisque per aequora mittens
Sicaniis Alpheos aquas. tum Maenala liquit
Arcas et Herculeam miles Trachinius Oeten.
Thesproti Dryopesque ruunt, quercusque silentis
Chaonio ueteres liquerunt uertice Selloe. 180
exhausit totas quamuis dilectus Athenas,
exiguae Phoebea tenent naualia puppes
tresque petunt ueram credi Salamina carinae.
iam dilecta Ioui centenis uenit in arma
Creta uetus populis Cnososque agitare pharetras 185
docta nec Eois peior Gortyna sagittis;
tunc qui Dardaniam tenet Oricon et uagus altis
dispersus siluis Athaman et nomine prisco
Encheliae uersi testantes funera Cadmi,
Colchis et Hadriaca spumans Apsyrtos in unda; 190
Penei qui rura colunt, quorumque labore
Thessalus Haemoniam uomer proscindit Iolcon.
inde lacessitum primo mare, cum rudis Argo
miscuit ignotas temerato litore gentes
primaque cum uentis pelagique furentibus undis 195
conposuit mortale genus, fatisque per illam
accessit mors una ratem. tum linquitur Haemus
Thracius et populum Pholoe mentita biformem.
deseritur Strymon tepido committere Nilo
Bistonias consuetus aues et barbara Cone, 200
Sarmaticas ubi perdit aquas sparsamque profundo
multifidi Peucen unum caput adluit Histri,
Mysiaque et gelido tellus perfusa Caico
Idalis et nimium glaebis exilis Arisbe,
quique colunt Pitanen, et quae tua munera, Pallas, 205
lugent damnatae Phoebo uictore Celaenae,
qua celer et rectis descendens Marsya ripis
errantem Maeandron adit mixtusque refertur,
passaque ab auriferis tellus exire metallis
Pactolon, qua culta secat non uilior Hermus. 210
Iliacae quoque signa manus perituraque castra
ominibus petiere suis, nec fabula Troiae
continuit Phrygiique ferens se Caesar Iuli.
accedunt Syriae populi; desertus Orontes
et felix, sic fama, Ninos, uentosa Damascos 215
Gazaque et arbusto palmarum diues Idume
et Tyros in stabilis pretiosaque murice Sidon.
has ad bella rates non flexo limite ponti
certior haud ullis duxit Cynosura carinis.
(Phoenices primi, famae si creditur, ausi 220
mansuram rudibus uocem signare figuris:
nondum flumineas Memphis contexere biblos
nouerat, et saxis tantum uolucresque feraeque
sculptaque seruabant magicas animalia linguas.)
deseritur Taurique nemus Perseaque Tarsos 225
Coryciumque patens exesis rupibus antrum;
Mallos et extremae resonant naualibus Aegae,
itque Cilix iusta iam non pirata carina.
mouit et Eoos bellorum fama recessus,
qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe 230
ostia nascenti contraria soluere Phoebo
audet et aduersum fluctus inpellit in Eurum,
hic ubi Pellaeus post Tethyos aequora ductor
constitit et magno uinci se fassus ab orbe est;
quaque ferens rapidum diuiso gurgite fontem 235
uastis Indus aquis mixtum non sentit Hydaspen;
quique bibunt tenera dulcis ab harundine sucos,
et qui tinguentes croceo medicamine crinem
fluxa coloratis astringunt carbasa gemmis,
quique suas struxere pyras uiuique calentis 240
conscendere rogos. pro, quanta est gloria genti
iniecisse manum fatis uitaque repletos
quod superest donasse deis! uenere feroces
Cappadoces, duri populus non cultor Amani,
Armeniusque tenens uoluentem saxa Niphaten. 245
aethera tangentis siluas liquere Choatrae.
ignotum uobis, Arabes, uenistis in orbem
umbras mirati nemorum non ire sinistras.
tum furor extremos mouit Romanus Orestas
Carmanosque duces, quorum iam flexus in Austrum 250
aether non totam mergi tamen aspicit Arcton
lucet et exigua uelox ibi nocte Bootes,
Aethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla
signiferi regione poli, nisi poplite lapso
ultima curuati procederet ungula Tauri, 255
quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus
Euphrates, quos non diuersis fontibus edit
Persis, et incertum, tellus si misceat amnes,
quod potius sit nomen aquis. sed sparsus in agros
fertilis Euphrates Phariae uice fungitur undae; 260
at Tigrim subito tellus absorbet hiatu
occultosque tegit cursus rursusque renatum
fonte nouo flumen pelagi non abnegat undis.
inter Caesareas acies diuersaque signa
pugnaces dubium Parthi tenuere fauorem 265
contenti fecisse duos. tinxere sagittas
errantes Scythiae populi, quos gurgite Bactros
includit gelido uastisque Hyrcania siluis;
hinc Lacedaemonii, moto gens aspera freno,
Heniochi saeuisque adfinis Sarmata Moschis; 270
Colchorum qua rura secat ditissima Phasis,
qua Croeso fatalis Halys, qua uertice lapsus
Riphaeo Tanais diuersi nomina mundi
inposuit ripis Asiaeque et terminus idem
Europae, mediae dirimens confinia terrae, 275
nunc hunc nunc illum, qua flectitur, ampliat orbem;
quaque, fretum torrens, Maeotidos egerit undas
Pontus, et Herculeis aufertur gloria metis,
Oceanumque negant solas admittere Gadis;
hinc Essedoniae gentes auroque ligatas 280
substringens Arimaspe comas; hinc fortis Arius
longaque Sarmatici soluens ieiunia belli
Massagetes, quo fugit, equo uolucresque Geloni.
non, cum Memnoniis deducens agmina regnis
Cyrus et effusis numerato milite telis 285
descendit Perses, fraternique ultor amoris
aequora cum tantis percussit classibus, unum
tot reges habuere ducem, coiere nec umquam
tam uariae cultu gentes, tam dissona uolgi
ora. tot inmensae comites missura ruinae 290
exciuit populos et dignas funere Magni
exequias Fortuna dedit. non corniger Hammon
mittere Marmaricas cessauit in arma cateruas,
quidquid ab occiduis Libye patet arida Mauris
usque Paraetonias Eoa ad litora Syrtis. 295
acciperet felix ne non semel omnia Caesar,
uincendum pariter Pharsalia praestitit orbem.
ille ubi deseruit trepidantis moenia Romae
agmine nubiferam rapto super euolat Alpem;
cumque alii famae populi terrore pauerent 300
Phocais in dubiis ausa est seruare iuuentus
non Graia leuitate fidem signataque iura,
et causas, non fata, sequi. tamen ante furorem
indomitum duramque uiri deflectere mentem
pacifico sermone parant hostemque propinquum 305
orant Cecropiae praelata fronde Mineruae.
'semper in externis populo communia uestro
Massiliam bellis testatur fata tulisse
conprensa est Latiis quaecumque annalibus aetas.
et nunc, ignoto siquos petis orbe triumphos, 310
accipe deuotas externa in proelia dextras.
at, si funestas acies, si dira paratis
proelia discordes, lacrimas ciuilibus armis
secretumque damus. tractentur uolnera nulla
sacra manu. si caelicolis furor arma dedisset 315
aut si terrigenae temptarent astra gigantes,
non tamen auderet pietas humana uel armis
uel uotis prodesse Ioui, sortisque deorum
ignarum mortale genus per fulmina tantum
sciret adhuc caelo solum regnare Tonantem. 320
adde quod innumerae concurrunt undique gentes,
nec sic horret iners scelerum contagia mundus
ut gladiis egeant ciuilia bella coactis.
sit mens ista quidem cunctis, ut uestra recusent
fata, nec haec alius committat proelia miles. 325
cui non conspecto languebit dextra parente
telaque diuersi prohibebunt spargere fratres?
finis adest elerum, si non committitis ullis
arma quibus fas est. nobis haec summa precandi:
terribilis aquilas infestaque signa relinquas 330
urbe procul nostrisque uelis te credere muris
excludique sinas admisso Caesare bellum.
sit locus exceptus sceleri, Magnoque tibique
tutus, ut, inuictae fatum si consulat urbi,
foedera si placeant, sit quo ueniatis inermes. 335
uel, cum tanta uocent discrimina Martis Hiberi,
quid rapidum deflectis iter? non pondera rerum
nec momenta sumus, numquam felicibus armis
usa manus, patriae primis a sedibus exul,
et post translatas exustae Phocidos arces 340
moenibus exiguis alieno in litore tuti,
inlustrat quos sola fides. si claudere muros
obsidione paras et ui perfringere portas,
excepisse faces tectis et tela parati,
undarum raptos auersis fontibus haustus 345
quaerere et effossam sitientes lambere terram
et, desit si larga Ceres, tunc horrida cerni
foedaque contingi maculato attingere morsu.
nec pauet hic populus pro libertate subire
obsessum Poeno gessit quae Marte Saguntum. 350
pectoribus rapti matrum frustraque trahentes
ubera sicca fame medios mittentur in ignis
uxor et a caro poscet sibi fata marito,
uolnera miscebunt fratres bellumque coacti
hoc potius ciuile gerent.' sic Graia iuuentus 355
finierat, cum turbato iam prodita uoltu
ira ducis tandem testata est uoce dolorem.
'uana mouet Graios nostri fiducia cursus.
quamuis Hesperium mundi properemus ad axem
Massiliam delere uacat. gaudete, cohortes: 360
obuia praebentur fatorum munere bella.
uentus ut amittit uires, nisi robore densae
occurrunt siluae, spatio diffusus inani,
utque perit magnus nullis obstantibus ignis,
sic hostes mihi desse nocet, damnumque putamus 365
armorum, nisi qui uinci potuere rebellant.
sed, si solus eam dimissis degener armis,
tunc mihi tecta patent. iam non excludere tantum,
inclusisse uolunt. at enim contagia belli
dira fugant. dabitis poenas pro pace petita, 370
et nihil esse meo discetis tutius aeuo
quam duce me bellum.' sic postquam fatus, ad urbem
haud trepidam conuertit iter; cum moenia clausa
conspicit et densa iuuenum uallata corona.
haut procul a muris tumulus surgentis in altum 375
telluris paruum diffuso uertice campum
explicat: haec patiens longo munimine cingi
uisa duci rupes tutisque aptissima castris.
proxima pars urbis celsam consurgit in arcem
par tumulo, mediisque sedent conuallibus arua. 380
tunc res inmenso placuit statura labore,
aggere diuersos uasto committere colles.
sed prius, ut totam, qua terra cingitur, urbem
clauderet, a summis perduxit ad aequora castris
longum Caesar opus, fontesque et pabula campi 385
amplexus fossa densas tollentia pinnas
caespitibus crudaque extruxit bracchia terra.
iam satis hoc Graiae memorandum contigit urbi
aeternumque decus, quod non inpulsa nec ipso
strata metu tenuit flagrantis in omnia belli 390
praecipitem cursum, raptisque a Caesare cunctis
uincitur una mora. quantum est quod fata tenentur
quodque uirum toti properans inponere mundo
hos perdit Fortuna dies! tunc omnia late
procumbunt nemora et spoliantur robore siluae, 395
ut, cum terra leuis mediam uirgultaque molem
suspendant, structa laterum conpage ligatam
artet humum, pressus ne cedat turribus agger.
lucus erat longo numquam uiolatus ab aeuo
obscurum cingens conexis aera ramis 400
et gelidas alte summotis solibus umbras.
hunc non ruricolae Panes nemorumque potentes
Siluani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu
sacra deum; structae diris altaribus arae
omnisque humanis lustrata cruoribus arbor. 405
siqua fidem meruit superos mirata uetustas,
illis et uolucres metuunt insistere ramis
et lustris recubare ferae; nec uentus in illas
incubuit siluas excussaque nubibus atris
fulgura: non ulli frondem praebentibus aurae 410
arboribus suus horror inest. tum plurima nigris
fontibus unda cadit, simulacraque maesta deorum
arte carent caesisque extant informia truncis.
ipse situs putrique facit iam robore pallor
attonitos; non uolgatis sacrata figuris 415
numina sic metuunt: tantum terroribus addit,
quos timeant, non nosse, deos. iam fama ferebat
saepe cauas motu terrae mugire cauernas,
et procumbentis iterum consurgere taxos,
et non ardentis fulgere incendia siluae, 420
roboraque amplexos circum fluxisse dracones.
non illum cultu populi propiore frequentant
sed cessere deis. medio cum Phoebus in axe est
aut caelum nox atra tenet, pauet ipse sacerdos
accessus dominumque timet deprendere luci. 425
hanc iubet inmisso siluam procumbere ferro;
nam uicina operi belloque intacta priore
inter nudatos stabat densissima montis.
sed fortes tremuere manus, motique uerenda
maiestate loci, si robora sacra ferirent, 430
in sua credebant redituras membra securis.
inplicitas magno Caesar torpore cohortes
ut uidit, primus raptam librare bipennem
ausus et aeriam ferro proscindere quercum
effatur merso uiolata in robora ferro 435
'iam nequis uestrum dubitet subuertere siluam
credite me fecisse nefas'. tum paruit omnis
imperiis non sublato secura pauore
turba, sed expensa superorum et Caesaris ira.
procumbunt orni, nodosa inpellitur ilex, 440
siluaque Dodones et fluctibus aptior alnus
et non plebeios luctus testata cupressus
tum primum posuere comas et fronde carentes
admisere diem, propulsaque robore denso
sustinuit se silua cadens. gemuere uidentes 445
Gallorum populi, muris sed clausa iuuentus
exultat; quis enim laesos inpune putaret
esse deos? seruat multos fortuna nocentis
et tantum miseris irasci numina possunt.
utque satis caesi nemoris, quaesita per agros 450
plaustra ferunt, curuoque soli cessantis aratro
agricolae raptis annum fleuere iuuencis.
dux tamen inpatiens haesuri ad moenia Martis
uersus ad Hispanas acies extremaque mundi
iussit bella geri. stellatis axibus agger 455
erigitur geminasque aequantis moenia turris
accipit; hae nullo fixerunt robore terram
sed per iter longum causa repsere latenti.
cum tantum nutaret onus, telluris inanis
concussisse sinus quaerentem erumpere uentum 460
credidit et muros mirata est stare iuuentus.
illinc tela cadunt excelsas urbis in arces.
sed maior Graio Romana in corpora ferro
uis inerat. neque enim solis excussa lacertis
lancea, sed tenso ballistae turbine rapta, 465
haut unum contenta latus transire quiescit,
sed pandens perque arma uiam perque ossa relicta
morte fugit: superest telo post uolnera cursus.
at saxum quotiens ingenti uerberis actu
excutitur, qualis rupes quam uertice montis 470
abscidit inpulsu uentorum adiuta uetustas,
frangit cuncta ruens, nec tantum corpora pressa
exanimat, totos cum sanguine dissipat artus.
ut tamen hostiles densa testudine muros
tecta subit uirtus, armisque innexa priores 475
arma ferunt, galeamque extensus protegit umbo,
quae prius ex longo nocuerunt missa recessu
iam post terga cadunt. nec Grais flectere iactum
aut facilis labor est longinqua ad tela parati
tormenti mutare modum; sed pondere solo 480
contenti nudis euoluunt saxa lacertis.
dum fuit armorum series, ut grandine tecta
innocua percussa sonant, sic omnia tela
respuit; at postquam uirtus incerta uirorum
perpetuam rupit defesso milite cratem 485
singula continuis cesserunt ictibus arma.
tunc adoperta leui procedit uinea terra,
sub cuius pluteis et tecta fronte latentes
moliri nunc iam parant et uertere ferro
moenia; nunc aries suspenso fortior ictu 490
incussus densi conpagem soluere muri
temptat et inpositis unum subducere saxis.
sed super et flammis et magnae fragmine molis
et sudibus crebris et adusti roboris ictu
percussae cedunt crates, frustraque labore 495
exhausto fessus repetit tentoria miles.
summa fuit Grais, starent ut moenia, uoti:
ultro acies inferre parant, armisque coruscas
nocturni texere faces, audaxque iuuentus
erupit. non hasta uiris, non letifer arcus, 500
telum flamma fuit, rapiensque incendia uentus
per Romana tulit celeri munimina cursu.
nec, quamuis uiridi luctetur robore, lentas
ignis agit uires, taeda sed raptus ab omni
consequitur nigri spatiosa uolumina fumi, 505
nec solum siluas sed saxa ingentia soluit,
et crudae putri fluxerunt puluere cautes.
procubuit maiorque iacens apparuit agger.
spes uictis telluris abit, placuitque profundo
fortunam temptare maris. non robore picto 510
ornatas decuit fulgens tutela carinas,
sed rudis et qualis procumbit montibus arbor
conseritur, stabilis naualibus area bellis.
et iam turrigeram Bruti comitata carinam
uenerat in fluctus Rhodani cum gurgite classis 515
Stoechados arua tenens. nec non et Graia iuuentus
omne suum fatis uoluit committere robur
grandaeuosque senes mixtis armauit ephebis.
accepit non sola uiros, quae stabat in undis,
classis: et emeritas repetunt naualibus alnos. 520
ut matutinos spargens super aequora Phoebus
fregit aquis radios et liber nubibus aether
et posito Borea pacemque tenentibus Austris
seruatum bello iacuit mare, mouit ab omni
quisque suam statione ratem, paribusque lacertis 525
Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis
tollitur: inpulsae tonsis tremuere carinae
crebraque sublimes conuellunt uerbera puppes.
cornua Romanae classis ualidaeque triremes
quasque quater surgens extructi remigis ordo 530
commouet et plures quae mergunt aequore pinus
multiplices cinxere rates. hoc robur aperto
oppositum pelago: lunata classe recedunt
ordine contentae gemino creuisse Liburnae.
celsior at cunctis Bruti praetoria puppis 535
uerberibus senis agitur molemque profundo
inuehit et summis longe petit aequora remis.
ut tantum medii fuerat maris, utraque classis
quod semel excussis posset transcurrere tonsis,
innumerae uasto miscentur in aethere uoces, 540
remorumque sonus premitur clamore, nec ullae
audiri potuere tubae. tum caerula uerrunt
atque in transtra cadunt et remis pectora pulsant.
ut primum rostris crepuerunt obuia rostra,
in puppem rediere rates, emissaque tela 545
aera texerunt uacuumque cadentia pontum.
et iam diductis extendunt cornua proris
diuersaeque rates laxata classe receptae.
ut, quotiens aestus Zephyris Eurisque repugnat,
huc abeunt fluctus, illo mare, sic, ubi puppes 550
sulcato uarios duxerunt gurgite tractus,
quod tulit illa ratis remis, haec rettulit aequor.
sed Grais habiles pugnamque lacessere pinus
et temptare fugam nec longo frangere gyro
cursum nec tarde flectenti cedere clauo; 555
at Romana ratis stabilem praebere carinam
certior et terrae similem bellantibus usum.
tunc in signifera residenti puppe magistro
Brutus ait 'paterisne acies errare profundo
artibus et certas pelagi? iam consere bellum, 560
Phocaicis medias rostris oppone carinas.'
paruit, obliquas et praebuit hostibus alnos.
tum quaecumque ratis temptauit robora Bruti
ictu uicta suo percussae capta cohaesit;
ast alias manicaeque ligant teretesque catenae, 565
seque tenent remis: tecto stetit aequore bellum.
iam non excussis torquentur tela lacertis
nec longinqua cadunt iaculato uolnera ferro,
miscenturque manus. nauali plurima bello
ensis agit. stat quisque suae de robore puppis 570
pronus in aduersos ictus, nullique perempti
in ratibus cecidere suis. cruor altus in unda
spumat, et obducti concreto sanguine fluctus.
et, quas inmissi traxerunt uincula ferri,
has prohibent iungi conferta cadauera puppes. 575
semianimes alii uastum subiere profundum
hauseruntque suo permixtum sanguine pontum;
hi luctantem animam lenta cum morte trahentes
fractarum subita ratium periere ruina.
inrita tela suas peragunt in gurgite caedes, 580
et quodcumque cadit frustrato pondere ferrum
exceptum mediis inuenit uolnus in undis.
Phocaicis Romana ratis uallata carinis
robore diducto dextrum laeuumque tuetur
aequo Marte latus; cuius dum pugnat ab alta 585
puppe Catus Graiumque audax aplustre retentat,
terga simul pariter missis et pectora telis
transigitur: medio concurrit corpore ferrum,
et stetit incertus, flueret quo uolnere, sanguis,
donec utrasque simul largus cruor expulit hastas 590
diuisitque animam sparsitque in uolnera letum.
derigit huc puppem miseri quoque dextra Telonis,
qua nullam melius pelago turbante carinae
audiuere manum, nec lux est notior ulli
crastina, seu Phoebum uideat seu cornua lunae, 595
semper uenturis conponere carbasa uentis.
hic Latiae rostro conpagem ruperat alni,
pila sed in medium uenere trementia pectus
auertitque ratem morientis dextra magistri.
dum cupit in sociam Gyareus erepere puppem, 600
excipit inmissum suspensa per ilia ferrum
adfixusque rati telo retinente pependit.
stant gemini fratres, fecundae gloria matris,
quos eadem uariis genuerunt uiscera fatis:
discreuit mors saeua uiros, unumque relictum 605
agnorunt miseri sublato errore parentes,
aeternis causam lacrimis; tenet ille dolorem
semper et amissum fratrem lugentibus offert.
quorum alter mixtis obliquo pectine remis
ausus Romanae Graia de puppe carinae 610
iniectare manum; sed eam grauis insuper ictus
amputat; illa tamen nisu, quo prenderat, haesit
deriguitque tenens strictis inmortua neruis.
creuit in aduersis uirtus: plus nobilis irae
truncus habet fortique instaurat proelia laeua 615
rapturusque suam procumbit in aequora dextram.
haec quoque cum toto manus est abscisa lacerto.
iam clipeo telisque carens, non conditus ima
puppe sed expositus fraternaque pectore nudo
arma tegens, crebra confixus cuspide perstat 620
telaque multorum leto casura suorum
emerita iam morte tenet. tum uolnere multo
effugientem animam lassos collegit in artus
membraque contendit toto, quicumque manebat,
sanguine et hostilem defectis robore neruis 625
insiluit solo nociturus pondere puppem.
strage uirum cumulata ratis multoque cruore
plena per obliquum crebros latus accipit ictus
et, postquam ruptis pelagus conpagibus hausit,
ad summos repleta foros descendit in undas 630
uicinum inuoluens contorto uertice pontum.
aequora discedunt mersa diducta carina
inque locum puppis cecidit mare. multaque ponto
praebuit ille dies uarii miracula fati.
ferrea dum puppi rapidos manus inserit uncos 635
adfixit Lycidan. mersus foret ille profundo,
sed prohibent socii suspensaque crura retentant.
scinditur auolsus, nec, sicut uolnere, sanguis
emicuit lentus: ruptis cadit undique uenis,
discursusque animae diuersa in membra meantis 640
interceptus aquis. nullius uita perempti
est tanta dimissa uia. pars ultima trunci
tradidit in letum uacuos uitalibus artus;
at tumidus qua pulmo iacet, qua uiscera feruent,
haeserunt ibi fata diu, luctataque multum 645
hac cum parte uiri uix omnia membra tulerunt.
dum nimium pugnax unius turba carinae
incumbit prono lateri uacuamque relinquit,
qua caret hoste, ratem, congesto pondere puppis
uersa caua texit pelagus nautasque carina, 650
bracchia nec licuit uasto iactare profundo
sed clauso periere mari. tunc unica diri
conspecta est leti facies, cum forte natantem
diuersae rostris iuuenem fixere carinae.
discessit medium tam uastos pectus ad ictus, 655
nec prohibere ualent obtritis ossibus artus
quo minus aera sonent; eliso uentre per ora
eiectat saniem permixtus uiscere sanguis.
postquam inhibent remis puppes ac rostra reducunt,
deiectum in pelagus perfosso pectore corpus 660
uolneribus transmisit aquas. pars maxima turbae
naufraga iactatis morti obluctata lacertis
puppis ad auxilium sociae concurrit; at illis,
robora cum uetitis prensarent altius ulnis
nutaretque ratis populo peritura recepto, 665
inpia turba super medios ferit ense lacertos.
bracchia linquentes Graia pendentia puppe
a manibus cecidere suis: non amplius undae
sustinuere graues in summo gurgite truncos.
iamque omni fusis nudato milite telis 670
inuenit arma furor: remum contorsit in hostem
alter, at hi totum ualidis aplustre lacertis
auolsasque rotant expulso remige sedes.
in pugnam fregere rates. sidentia pessum
corpora caesa tenent spoliantque cadauera ferro. 675
multi inopes teli iaculum letale reuolsum
uolneribus traxere suis et uiscera laeua
oppressere manu, ualidos dum praebeat ictus
sanguis et, hostilem cum torserit, exeat, hastam.
nulla tamen plures hoc edidit aequore clades 680
quam pelago diuersa lues. nam pinguibus ignis
adfixus taedis et tecto sulpure uiuax
spargitur; at faciles praebere alimenta carinae
nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
nec flammas superant undae, sparsisque per aequor 685
iam ratibus fragmenta ferus sibi uindicat ignis.
hic recipit fluctus, extinguat ut aequore flammas,
hi, ne mergantur, tabulis ardentibus haerent.
mille modos inter leti mors una timori est
qua coepere mori. nec cessat naufraga uirtus: 690
tela legunt deiecta mari ratibusque ministrant
incertasque manus ictu languente per undas
exercent; nunc, rara datur si copia ferri,
utuntur pelago: saeuus conplectitur hostem
hostis, et inplicitis gaudent subsidere membris 695
mergentesque mori. pugna fuit unus in illa
eximius Phoceus animam seruare sub undis
scrutarique fretum, siquid mersisset harenis,
et nimis adfixos unci conuellere morsus,
adductum quotiens non senserat anchora funem. 700
hic, ubi conprensum penitus deduxerat hostem,
uictor et incolumis summas remeabat in undas;
sed, se per uacuos credit dum surgere fluctus,
puppibus occurrit tandemque sub aequore mansit.
hi super hostiles iecerunt bracchia remos 705
et ratium tenuere fugam. non perdere letum
maxima cura fuit: multus sua uolnera puppi
adfixit moriens et rostris abstulit ictus.
stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae
Lygdamus excussa Balearis tortor habenae 710
glande petens solido fregit caua tempora plumbo.
sedibus expulsi, postquam cruor omnia rupit
uincula, procurrunt oculi; stat lumine rapto
attonitus mortisque illas putat esse tenebras.
at postquam membris sensit constare uigorem 715
'uos', ait 'o socii, sicut tormenta soletis,
me quoque mittendis rectum conponite telis.
egere quod superest animae, Tyrrhene, per omnis
bellorum casus. ingentem militis usum
hoc habet ex magna defunctum parte cadauer: 720
uiuentis feriere loco.' sic fatus in hostem
caeca tela manu sed non tamen inrita mittit.
excipit haec iuuenis generosi sanguinis Argus
qua iam non medius descendit in ilia uenter,
adiuuitque suo procumbens pondere ferrum. 725
stabat diuersa uictae iam parte carinae
infelix Argi genitor, non ille iuuentae
tempore Phocaicis ulli cessurus in armis:
uictum aeuo robur cecidit, fessusque senecta
exemplum, non miles erat; qui funere uiso 730
saepe cadens longae senior per transtra carinae
peruenit ad puppim spirantisque inuenit artus.
non lacrimae cecidere genis, non pectora tundit,
distentis toto riguit sed corpore palmis.
nox subit atque oculos uastae obduxere tenebrae, 735
et miserum cernens agnoscere desinit Argum.
ille caput labens et iam languentia colla
uiso patre leuat; uox faucis nulla solutas
prosequitur, tacito tantum petit oscula uoltu
inuitatque patris claudenda ad lumina dextram. 740
ut torpore senex caruit uiresque cruentus
coepit habere dolor, 'non perdam tempora' dixit
'a saeuis permissa deis, iugulumque senilem
confodiam. ueniam misero concede parenti,
Arge, quod amplexus, extrema quod oscula fugi. 745
nondum destituit calidus tua uolnera sanguis,
semianimisque iaces et adhuc potes esse superstes.'
sic fatus, quamuis capulum per uiscera missi
polluerit gladii, tamen alta sub aequora tendit
praecipiti saltu: letum praecedere nati 750
festinantem animam morti non credidit uni.
inclinant iam fata ducum, nec iam amplius anceps
belli casus erat. Graiae pars maxima classis
mergitur, ast aliae mutato remige puppes
uictores uexere suos; naualia paucae 755
praecipiti tenuere fuga. quis in urbe parentum
fletus erat, quanti matrum per litora planctus!
coniunx saepe sui confusis uoltibus unda
credidit ora uiri Romanum amplexa cadauer,
accensisque rogis miseri de corpore trunco 760
certauere patres. at Brutus in aequore uictor
primus Caesareis pelagi decus addidit armis.


LIBER QVARTVS

At procul extremis terrarum Caesar in oris
Martem saeuus agit non multa caede nocentem
maxima sed fati ducibus momenta daturum.
iure pari rector castris Afranius illis
ac Petreius erat; concordia duxit in aequas 5
imperium commune uices, tutelaque ualli
peruigil alterno paret custodia signo.
his praeter Latias acies erat inpiger Astur
Vettonesque leues profugique a gente uetusta
Gallorum Celtae miscentes nomen Hiberis. 10
colle tumet modico lenique excreuit in altum
pingue solum tumulo; super hunc fundata uetusta
surgit Ilerda manu; placidis praelabitur undis
Hesperios inter Sicoris non ultimus amnis,
saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu 15
hibernas passurus aquas. at proxima rupes
signa tenet Magni, nec Caesar colle minore
castra leuat; medius dirimit tentoria gurges.
explicat hinc tellus campos effusa patentis
uix oculo prendente modum, camposque coerces, 20
Cinga rapax, uetitus fluctus et litora cursu
Oceani pepulisse tuo; nam gurgite mixto
qui praestat terris aufert tibi nomen Hiberus.
prima dies belli cessauit Marte cruento
spectandasque ducum uires numerosaque signa 25
exposuit. piguit sceleris; pudor arma furentum
continuit, patriaeque et ruptis legibus unum
donauere diem; prono cum Caesar Olympo
in noctem subita circumdedit agmina fossa,
dum primae perstant acies, hostemque fefellit 30
et prope consertis obduxit castra maniplis.
luce noua collem subito conscendere cursu,
qui medius tutam castris dirimebat Ilerdam,
imperat. huc hostem pariter terrorque pudorque
inpulit, et rapto tumulum prior agmine cepit. 35
his uirtus ferrumque locum promittit, at illis
ipse locus. miles rupes oneratus in altas
nititur, aduersoque acies in monte supina
haeret et in tergum casura umbone sequentis
erigitur. nulli telum uibrare uacauit, 40
dum labat et fixo firmat uestigia pilo,
dum scopulos stirpesque tenent atque hoste relicto
caedunt ense uiam. uidit lapsura ruina
agmina dux equitemque iubet succedere bello
munitumque latus laeuo praeducere gyro. 45
sic pedes ex facili nulloque urguente receptus,
inritus et uictor subducto Marte pependit.
hactenus armorum discrimina: cetera bello
fata dedit uariis incertus motibus aer.
pigro bruma gelu siccisque Aquilonibus haerens 50
aethere constricto pluuias in nube tenebat.
urebant montana niues camposque iacentis
non duraturae conspecto sole pruinae,
atque omnis propior mergenti sidera caelo
aruerat tellus hiberno dura sereno. 55
sed postquam uernus calidum Titana recepit
sidera respiciens delapsae portitor Helles,
atque iterum aequatis ad iustae pondera Librae
temporibus uicere dies, tum sole relicto
Cynthia, quo primum cornu dubitanda refulsit, 60
exclusit Borean flammasque accepit in Euro.
ille suo nubes quascumque inuenit in axe
torsit in occiduum Nabataeis flatibus orbem,
et quas sentit Arabs et quas Gangetica tellus
exhalat nebulas, quidquid concrescere primus 65
sol patitur, quidquid caeli fuscator Eoi
inpulerat Corus, quidquid defenderat Indos.
incendere diem nubes oriente remotae
nec medio potuere graues incumbere mundo
sed nimbos rapuere fuga. uacat imbribus Arctos 70
et Notos, in solam Calpen fluit umidus aer.
hic, ubi iam Zephyri fines, et summus Olympi
cardo tenet Tethyn, uetitae transcurrere densos
inuoluere globos, congestumque aeris atri
uix recipit spatium quod separat aethere terram. 75
iamque polo pressae largos densantur in imbres
spissataeque fluunt; nec seruant fulmina flammas
quamuis crebra micent: extinguunt fulgura nimbi.
hinc inperfecto conplectitur aera gyro
arcus uix ulla uariatus luce colorem 80
Oceanumque bibit raptosque ad nubila fluctus
pertulit et caelo defusum reddidit aequor.
iamque Pyrenaeae, quas numquam soluere Titan
eualuit, fluxere niues, fractoque madescunt
saxa gelu. tum quae solitis e fontibus exit 85
non habet unda uias, tam largas alueus omnis
a ripis accepit aquas. iam naufraga campo
Caesaris arma natant, inpulsaque gurgite multo
castra labant; alto restagnant flumina uallo.
non pecorum raptus faciles, non pabula mersi 90
ulla ferunt sulci; tectarum errore uiarum
fallitur occultis sparsus populator in agris.
iamque comes semper magnorum prima malorum
saeua fames aderat, nulloque obsessus ab hoste
miles eget: toto censu non prodigus emit 95
exiguam Cererem. pro lucri pallida tabes!
non dest prolato ieiunus uenditor auro.
iam tumuli collesque latent, iam flumina cuncta
condidit una palus uastaque uoragine mersit,
absorpsit penitus rupes ac tecta ferarum 100
detulit atque ipsas hausit, subitisque frementis
uerticibus contorsit aquas et reppulit aestus
fortior Oceani. nec Phoebum surgere sentit
nox subtexta polo: rerum discrimina miscet
deformis caeli facies iunctaeque tenebrae. 105
sic mundi pars ima iacet, quam zona niualis
perpetuaeque premunt hiemes: non sidera caelo
ulla uidet, sterili non quicquam frigore gignit
sed glacie medios signorum temperat ignes.
sic, o summe parens mundi, sic, sorte secunda 110
aequorei rector, facias, Neptune tridentis,
et tu perpetuis inpendas aera nimbis,
tu remeare uetes quoscumque emiseris aestus.
non habeant amnes decliuem ad litora cursum
sed pelagi referantur aquis, concussaque tellus 115
laxet iter fluuiis: hos campos Rhenus inundet,
hos Rhodanus; uastos obliquent flumina fontes.
Riphaeas huc solue niues, huc stagna lacusque
et pigras, ubicumque iacent, effunde paludes
et miseras bellis ciuilibus eripe terras. 120
sed paruo Fortuna uiri contenta pauore
plena redit, solitoque magis fauere secundi
et ueniam meruere dei. iam rarior aer,
et par Phoebus aquis densas in uellera nubes
sparserat, et noctes uentura luce rubebant, 125
seruatoque loco rerum discessit ab astris
umor, et ima petit quidquid pendebat aquarum.
tollere silua comas, stagnis emergere colles
incipiunt uisoque die durescere ualles.
utque habuit ripas Sicoris camposque reliquit 130
primum cana salix madefacto uimine paruam
texitur in puppem caesoque inducta iuuenco
uectoris patiens tumidum super emicat amnem.
sic Venetus stagnante Pado fusoque Britannus
nauigat Oceano; sic, cum tenet omnia Nilus, 135
conseritur bibula Memphitis cumba papyro.
his ratibus traiecta manus festinat utrimque
succisum curuare nemus, fluuiique ferocis
incrementa timens non primis robora ripis
inposuit, medios pontem distendit in agros. 140
ac, nequid Sicoris repetitis audeat undis,
spargitur in sulcos et scisso gurgite riuis
dat poenas maioris aquae. postquam omnia fatis
Caesaris ire uidet, celsam Petreius Ilerdam
deserit et noti diffisus uiribus orbis 145
indomitos quaerit populos et semper in arma
mortis amore feros et tendit in ultima mundi.
nudatos Caesar colles desertaque castra
conspiciens capere arma iubet nec quaerere pontem
nec uada, sed duris fluuium superare lacertis. 150
paretur, rapuitque ruens in proelia miles
quod fugiens timuisset iter. mox uda receptis
membra fouent armis gelidosque a gurgite cursu
restituunt artus, donec decresceret umbra
in medium surgente die; iamque agmina summa 155
carpit eques, dubiique fugae pugnaeque tenentur.
attollunt campo geminae iuga saxea rupes
ualle caua media; tellus hinc ardua celsos
continuat colles, tutae quos inter opaco
anfractu latuere uiae; quibus hoste potito 160
faucibus emitti terrarum in deuia Martem
inque feras gentes Caesar uidet. 'ite sine ullo
ordine' ait 'raptumque fuga conuertite bellum
et faciem pugnae uoltusque inferte minaces;
nec liceat pauidis ignaua occumbere morte: 165
excipiant recto fugientes pectore ferrum.'
dixit et ad montis tendentem praeuenit hostem.
illic exiguo paulum distantia uallo
castra locant. postquam spatio languentia nullo
mutua conspicuos habuerunt lumina uoltus, 170
[hic fratres natosque suos uidere patresque]
deprensum est ciuile nefas. tenuere parumper
ora metu, tantum nutu motoque salutant
ense suos. mox, ut stimulis maioribus ardens
rupit amor leges, audet transcendere uallum 175
miles, in amplexus effusas tendere palmas.
hospitis ille ciet nomen, uocat ille propinquum,
admonet hunc studiis consors puerilibus aetas;
nec Romanus erat, qui non agnouerat hostem.
arma rigant lacrimis, singultibus oscula rumpunt, 180
et quamuis nullo maculatus sanguine miles
quae potuit fecisse timet. quid pectora pulsas?
quid, uaesane, gemis? fletus quid fundis inanis
nec te sponte tua sceleri parere fateris?
usque adeone times quem tu facis ipse timendum? 185
classica det bello, saeuos tu neclege cantus;
signa ferat, cessa: iam iam ciuilis Erinys
concidet et Caesar generum priuatus amabit.
nunc ades, aeterno conplectens omnia nexu,
o rerum mixtique salus Concordia mundi 190
et sacer orbis amor: magnum nunc saecula nostra
uenturi discrimen habent. periere latebrae
tot scelerum, populo uenia est erepta nocenti:
agnouere suos. pro numine fata sinistro
exigua requie tantas augentia clades! 195
pax erat, et castris miles permixtus utrisque
errabat; duro concordes caespite mensas
instituunt et permixto libamina Baccho;
graminei luxere foci, iunctoque cubili
extrahit insomnis bellorum fabula noctes, 200
quo primum steterint campo, qua lancea dextra
exierit. dum quae gesserunt fortia iactant
et dum multa negant, quod solum fata petebant,
est miseris renouata fides, atque omne futurum
creuit amore nefas. nam postquam foedera pacis 205
cognita Petreio, seque et sua tradita uenum
castra uidet, famulas scelerata ad proelia dextras
excitat atque hostis turba stipatus inermis
praecipitat castris iunctosque amplexibus ense
separat et multo disturbat sanguine pacem. 210
addidit ira ferox moturas proelia uoces.
'inmemor o patriae, signorum obliorum,
non potes hoc causae, miles, praestare, senatus
adsertor uicto redeas ut Caesare? certe,
ut uincare, potes. dum ferrum, incertaque fata, 215
quique fluat multo non derit uolnere sanguis,
ibitis ad dominum damnataque signa feretis,
utque habeat famulos nullo discrimine Caesar
exorandus erit? ducibus quoque uita petita est?
numquam nostra salus pretium mercesque nefandae 220
proditionis erit: non hoc ciuilia bella,
ut uiuamus, agunt. trahimur sub nomine pacis.
non chalybem gentes penitus fugiente metallo
eruerent, nulli uallarent oppida muri,
non sonipes in bella ferox, non iret in aequor 225
turrigeras classis pelago sparsura carinas,
si bene libertas umquam pro pace daretur.
hostes nempe meos sceleri iurata nefando
sacramenta tenent; at uobis uilior hoc est
uestra fides, quod pro causa pugnantibus aequa 230
et ueniam sperare licet. pro dira pudoris
funera! nunc toto fatorum ignarus in orbe,
Magne, paras acies mundique extrema tenentis
sollicitas reges, cum forsan foedere nostro
iam tibi sit promissa salus.' sic fatur et omnis 235
concussit mentes scelerumque reduxit amorem.
sic, ubi desuetae siluis in carcere clauso
mansueuere ferae et uoltus posuere minaces
atque hominem didicere pati, si torrida paruos
uenit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque 240
admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
feruet et a trepido uix abstinet ira magistro.
itur in omne nefas, et, quae fortuna deorum
inuidia caeca bellorum in nocte tulisset,
fecit monstra fides. inter mensasque torosque 245
quae modo conplexu fouerunt pectora caedunt;
et quamuis primo ferrum strinxere gementes,
ut dextrae iusti gladius dissuasor adhaesit,
dum feriunt, odere suos, animosque labantis
confirmant ictu. feruent iam castra tumultu, 250
ac, uelut occultum pereat scelus, omnia monstra 252
in facie posuere ducum: iuuat esse nocentis.
tu, Caesar, quamuis spoliatus milite multo,
agnoscis superos; neque enim tibi maior in aruis 255
Emathiis fortuna fuit nec Phocidos undis
Massiliae, Phario nec tantum est aequore gestum,
hoc siquidem solo ciuilis crimine belli
dux causae melioris eris. polluta nefanda
agmina caede duces iunctis committere castris 260
non audent, altaeque ad moenia rursus Ilerdae
intendere fugam. campos eques obuius omnis
abstulit et siccis inclusit collibus hostem.
tunc inopes undae praerupta cingere fossa
Caesar auet nec castra pati contingere ripas 265
aut circum largos curuari bracchia fontes.
ut leti uidere uiam, conuersus in iram
praecipitem timor est. miles non utile clausis
auxilium mactauit equos, tandemque coactus
spe posita damnare fugam casurus in hostes 270
fertur. ut effuso Caesar decurrere passu
uidit et ad certam deuotos tendere mortem,
'tela tene iam, miles', ait 'ferrumque ruenti
subtrahe: non ullo constet mihi sanguine bellum.
uincitur haut gratis iugulo qui prouocat hostem. 275
en, sibi uilis adest inuisa luce iuuentus
iam damno peritura meo; non sentiet ictus,
incumbet gladiis, gaudebit sanguine fuso.
deserat hic feruor mentes, cadat impetus amens,
perdant uelle mori.' sic deflagrare minaces 280
in cassum et uetito passus languescere bello,
substituit merso dum nox sua lumina Phoebo.
inde, ubi nulla data est miscendae copia mortis,
paulatim cadit ira ferox mentesque tepescunt,
saucia maiores animos ut pectora gestant, 285
dum dolor est ictusque recens et mobile neruis
conamen calidus praebet cruor ossaque nondum
adduxere cutem: si conscius ensis adacti
stat uictor tenuitque manus, tum frigidus artus
alligat atque animum subducto robore torpor, 290
postquam sicca rigens astrinxit uolnera sanguis.
iamque inopes undae primum tellure refossa
occultos latices abstrusaque flumina quaerunt;
nec solum rastris durisque ligonibus arua
sed gladiis fodere suis, puteusque cauati 295
montis ad inrigui premitur fastigia campi.
non se tam penitus, tam longe luce relicta
merserit Astyrici scrutator pallidus auri.
non tamen aut tectis sonuerunt cursibus amnes
aut micuere noui percusso pumice fontes, 300
antra nec exiguo stillant sudantia rore
aut inpulsa leui turbatur glarea uena.
tunc exhausta super multo sudore iuuentus
extrahitur duris silicum lassata metallis;
quoque minus possent siccos tolerare uapores 305
quaesitae fecistis aquae. nec languida fessi
corpora sustentant epulis, mensasque perosi
auxilium fecere famem. si mollius aruum
prodidit umorem, pinguis manus utraque glaebas
exprimit ora super; nigro si turbida limo 310
conluuies inmota iacet, cadit omnis in haustus
certatim obscaenos miles moriensque recepit
quas nollet uicturus aquas; rituque ferarum
distentas siccant pecudes, et lacte negato
sordidus exhausto sorbetur ab ubere sanguis. 315
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentis
destringunt ramos et siquos palmite crudo
arboris aut tenera sucos pressere medulla.
o fortunati, fugiens quos barbarus hostis
fontibus inmixto strauit per rura ueneno. 320
hos licet in fluuios saniem tabemque ferarum,
pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis
infundas aconita palam, Romana iuuentus
non decepta bibet. torrentur uiscera flamma
oraque sicca rigent squamosis aspera linguis; 325
iam marcent uenae, nulloque umore rigatus
aeris alternos angustat pulmo meatus,
rescissoque nocent suspiria dura palato;
pandunt ora tamen nociturumque aera captant.
expectant imbres, quorum modo cuncta natabant 330
inpulsu, et siccis uoltus in nubibus haerent.
quoque magis miseros undae ieiunia soluant
non super arentem Meroen Cancrique sub axe,
qua nudi Garamantes arant, sedere, sed inter
stagnantem Sicorim et rapidum deprensus Hiberum 335
spectat uicinos sitiens exercitus amnes.
iam domiti cessere duces, pacisque petendae
auctor damnatis supplex Afranius armis
semianimes in castra trahens hostilia turmas
uictoris stetit ante pedes. seruata precanti 340
maiestas non fracta malis, interque priorem
fortunam casusque nouos gerit omnia uicti,
sed ducis, et ueniam securo pectore poscit.
'si me degeneri strauissent fata sub hoste,
non derat fortis rapiendo dextera leto; 345
at nunc causa mihi est orandae sola salutis
dignum donanda, Caesar, te credere uita.
non partis studiis agimur nec sumpsimus arma
consiliis inimica tuis. nos denique bellum
inuenit ciuile duces, causaeque priori, 350
dum potuit, seruata fides. nil fata moramur:
tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
securumque orbis patimur post terga relicti.
nec cruor effusus campis tibi bella peregit
nec ferrum lassaeque manus: hoc hostibus unum, 355
quod uincas, ignosce tuis. nec magna petuntur:
otia des fessis, uitam patiaris inermis
degere quam tribuis. campis prostrata iacere
agmina nostra putes; nec enim felicibus armis
misceri damnata decet, partemque triumphi 360
captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
hoc petimus, uictos ne tecum uincere cogas.'
dixerat; at Caesar facilis uoltuque serenus
flectitur atque usus belli poenamque remittit.
ut primum iustae placuerunt foedera pacis, 365
incustoditos decurrit miles ad amnes,
incumbit ripis permissaque flumina turbat.
continuus multis subitarum tractus aquarum
aera non passus uacuis discurrere uenis
artauit clausitque animam; nec feruida pestis 370
cedit adhuc, sed morbus egens iam gurgite plenis
uisceribus sibi poscit aquas. mox robora neruis
et uires rediere uiris. o prodiga rerum
luxuries numquam paruo contenta paratis
et quaesitorum terra pelagoque ciborum 375
ambitiosa fames et lautae gloria mensae,
discite quam paruo liceat producere uitam
et quantum natura petat. non erigit aegros
nobilis ignoto diffusus consule Bacchus,
non auro murraque bibunt, sed gurgite puro 380
uita redit. satis est populis fluuiusque Ceresque.
heu miseri qui bella gerunt! tunc arma relinquens
uictori miles spoliato pectore tutus
innocuusque suas curarum liber in urbes
spargitur. o quantum donata pace potitos 385
excussis umquam ferrum uibrasse lacertis
paenituit, tolerasse sitim frustraque rogasse
prospera bella deos! nempe usis Marte secundo
tot dubiae restant acies, tot in orbe labores;
ut numquam fortuna labet successibus anceps, 390
uincendum totiens; terras fundendus in omnis
est cruor et Caesar per tot sua fata sequendus.
felix qui potuit mundi nutante ruina
quo iaceat iam scire loco. non proelia fessos
ulla uocant, certos non rumpunt classica somnos. 395
iam coniunx natique rudes et sordida tecta
et non deductos recipit sua terra colonos.
hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
sollicitus menti quod abest fauor: ille salutis
est auctor, dux ille fuit. sic proelia soli 400
felices nullo spectant ciuilia uoto.
non eadem belli totum fortuna per orbem
constitit, in partes aliquid sed Caesaris ausa est.
qua maris Hadriaci longas ferit unda Salonas
et tepidum in molles Zephyros excurrit Iader, 405
illic bellaci confisus gente Curictum,
quos alit Hadriaco tellus circumflua ponto,
clauditur extrema residens Antonius ora
cautus ab incursu belli, si sola recedat,
expugnat quae tuta, fames. non pabula tellus 410
pascendis summittit equis, non proserit ullam
flaua Ceres segetem; spoliarat gramine campum
miles et attonso miseris iam dentibus aruo
castrorum siccas de caespite uolserat herbas.
ut primum aduersae socios in litore terrae 415
et Basilum uidere ducem, noua furta per aequor
exquisita fugae. neque enim de more carinas
extendunt puppesque leuant, sed firma gerendis
molibus insolito contexunt robora ductu.
namque ratem uacuae sustentant undique cupae 420
quarum porrectis series constricta catenis
ordinibus geminis obliquas excipit alnos;
nec gerit expositum telis in fronte patenti
remigium, sed, quod trabibus circumdedit aequor,
hoc ferit et taciti praebet miracula cursus, 425
quod nec uela ferat nec apertas uerberet undas.
tum freta seruantur, dum se declinibus undis
aestus agat refluoque mari nudentur harenae.
iamque relabenti crescebant litora ponto:
missa ratis prono defertur lapsa profundo 430
et geminae comites. cunctas super ardua turris
eminet et tremulis tabulata minantia pinnis.
noluit Illyricae custos Octauius undae
confestim temptare ratem, celeresque carinas
continuit, cursu crescat dum praeda secundo, 435
et temere ingressos repetendum inuitat ad aequor
pace maris. sic, dum pauidos formidine ceruos
claudat odoratae metuentis aera pinnae
aut dum dispositis attollat retia uaris,
uenator tenet ora leuis clamosa Molossi, 440
Spartanos Cretasque ligat, nec creditur ulli
silua cani, nisi qui presso uestigia rostro
colligit et praeda nescit latrare reperta
contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
nec mora, conplentur moles, auideque petitis 445
insula deseritur ratibus, quo tempore primas
inpedit ad noctem iam lux extrema tenebras.
at Pompeianus fraudes innectere ponto
antiqua parat arte Cilix, passusque uacare
summa freti medio suspendit uincula ponto 450
et laxe fluitare sinit, religatque catenas
rupis ab Illyricae scopulis. nec prima nec illam
quae sequitur tardata ratis, sed tertia moles
haesit et ad cautes adducto fune secuta est.
inpendent caua saxa mari, ruituraque semper 455
stat, mirum, moles et siluis aequor inumbrat.
huc fractas Aquilone rates summersaque pontus
corpora saepe tulit caecisque abscondit in antris;
restituit raptus tectum mare, cumque cauernae
euomuere fretum contorti uerticis undae 460
Tauromenitanam uincunt feruore Charybdim.
hic Opiterginis moles onerata colonis
constitit; hanc omni puppes statione solutae
circumeunt, alii rupes ac litora conplent.
Vulteius tacitas sensit sub gurgite fraudes 465
(dux erat ille ratis); frustra qui uincula ferro
rumpere conatus poscit spe proelia nulla
incertus qua terga daret, qua pectora bello.
hoc tamen in casu quantum deprensa ualebat
effecit uirtus: inter tot milia captae 470
circumfusa rati et plenam uix inde cohortem
pugna fuit, non longa quidem; nam condidit umbra
nox lucem dubiam pacemque habuere tenebrae.
tum sic attonitam uenturaque fata pauentem
rexit magnanima Vulteius uoce cohortem: 475
'libera non ultra parua quam nocte iuuentus,
consulite extremis angusto in tempore rebus.
uita breuis nulli superest qui tempus in illa
quaerendae sibi mortis habet; nec gloria leti
inferior, iuuenes, admoto occurrere fato. 480
omnibus incerto uenturae tempore uitae
par animi laus est et, quos speraueris, annos
perdere et extremae momentum abrumpere lucis,
accersas dum fata manu: non cogitur ullus
uelle mori. fuga nulla patet, stant undique nostris 485
intenti ciues iugulis: decernite letum,
et metus omnis abest. cupias quodcumque necesse est.
non tamen in caeca bellorum nube cadendum est
aut cum permixtas acies sua tela tenebris
inuoluent. conferta iacent cum corpora campo, 490
in medium mors omnis abit, perit obruta uirtus:
nos in conspicua sociis hostique carina
constituere dei; praebebunt aequora testes,
praebebunt terrae, summis dabit insula saxis,
spectabunt geminae diuerso litore partes. 495
nescio quod nostris magnum et memorabile fatis
exemplum, Fortuna, paras. quaecumque per aeuum
exhibuit monimenta fides seruataque ferro
militiae pietas, transisset nostra iuuentus.
namque suis pro te gladiis incumbere, Caesar, 500
esse parum scimus; sed non maiora supersunt
obsessis tanti quae pignora demus amoris.
abscidit nostrae multum fors inuida laudi,
quod non cum senibus capti natisque tenemur.
indomitos sciat esse uiros timeatque furentis 505
et morti faciles animos et gaudeat hostis
non plures haesisse rates. temptare parabunt
foederibus turpique uolent corrumpere uita.
o utinam, quo plus habeat mors unica famae,
promittant ueniam, iubeant sperare salutem, 510
ne nos, cum calido fodiemus uiscera ferro,
desperasse putent. magna uirtute merendum est,
Caesar ut amissis inter tot milia paucis
hoc damnum clademque uocet. dent fata recessum
emittantque licet, uitare instantia nolim. 515
proieci uitam, comites, totusque futurae
mortis agor stimulis: furor est. agnoscere solis
permissum, quos iam tangit uicinia fati,
uicturosque dei celant, ut uiuere durent,
felix esse mori.' sic cunctas sustulit ardor 520
mobilium mentes iuuenum. cum sidera caeli
ante ducis uoces oculis umentibus omnes
aspicerent flexoque Vrsae temone pauerent,
idem, cum fortes animos praecepta subissent,
optauere diem. nec segnis uergere ponto 525
tunc erat astra polus; nam sol Ledaea tenebat
sidera, uicino cum lux altissima Cancro est;
nox tum Thessalicas urguebat parua sagittas.
detegit orta dies stantis in rupibus Histros
pugnacesque mari Graia cum classe Liburnos. 530
temptauere prius suspenso uincere bello
foederibus, fieret captis si dulcior ipsa
mortis uita mora. stabat deuota iuuentus
damnata iam luce ferox securaque pugnae
promisso sibi fine manu, nullique tumultus 535
excussere uiris mentes ad summa paratas;
innumerasque simul pauci terraque marique
sustinuere manus: tanta est fiducia mortis.
utque satis bello uisum est fluxisse cruoris
uersus ab hoste furor. primus dux ipse carinae 540
Vulteius iugulo poscens iam fata retecto
'ecquis' ait 'iuuenum est cuius sit dextra cruore
digna meo certaque fide per uolnera nostra
testetur se uelle mori?' nec plura locuto
uiscera non unus iam dudum transigit ensis. 545
conlaudat cunctos, sed eum cui uolnera prima
debebat grato moriens interficit ictu.
concurrunt alii totumque in partibus unis
bellorum fecere nefas. sic semine Cadmi
emicuit Dircaea cohors ceciditque suorum 550
uolneribus, dirum Thebanis fratribus omen;
Phasidos et campis insomni dente creati
terrigenae missa magicis e cantibus ira
cognato tantos inplerunt sanguine sulcos,
ipsaque inexpertis quod primum fecerat herbis 555
expauit Medea nefas. sic mutua pacti
fata cadunt iuuenes, minimumque in morte uirorum
mors uirtutis habet. pariter sternuntque caduntque
uolnere letali, nec quemquam dextra fefellit
cum feriat moriente manu. nec uolnus adactis 560
debetur gladiis: percussum est pectore ferrum
et iuguli pressere manum. cum sorte cruenta
fratribus incurrunt fratres natusque parenti,
haud trepidante tamen toto cum pondere dextra
exegere enses. pietas ferientibus una 565
non repetisse fuit. iam latis uiscera lapsa
semianimes traxere foris multumque cruorem
infudere mari. despectam cernere lucem
uictoresque suos uoltu spectare superbo
et mortem sentire iuuat. iam strage cruenta 570
conspicitur cumulata ratis, bustisque remittunt
corpora uictores, ducibus mirantibus ulli
esse ducem tanti. nullam maiore locuta est
ore ratem totum discurrens Fama per orbem.
non tamen ignauae post haec exempla uirorum 575
percipient gentes quam sit non ardua uirtus
seruitium fugisse manu, sed regna timentur
ob ferrum et saeuis libertas uritur armis,
ignorantque datos, ne quisquam seruiat, enses.
mors, utinam pauidos uitae subducere nolles, 580
sed uirtus te sola daret.
non segnior illo
Marte fuit, qui tum Libycis exarsit in aruis.
namque rates audax Lilybaeo litore soluit
Curio, nec forti uelis Aquilone recepto
inter semirutas magnae Carthaginis arces 585
et Clipeam tenuit stationis litora notae,
primaque castra locat cano procul aequore, qua se
Bagrada lentus agit siccae sulcator harenae.
inde petit tumulos exesasque undique rupes,
Antaei quas regna uocat non uana uetustas. 590
nominis antiqui cupientem noscere causas
cognita per multos docuit rudis incola patres.
'nondum post genitos Tellus ecfeta gigantas
terribilem Libycis partum concepit in antris.
nec tam iusta fuit terrarum gloria Typhon 595
aut Tityos Briareusque ferox; caeloque pepercit
quod non Phlegraeis Antaeum sustulit aruis.
hoc quoque tam uastas cumulauit munere uires
Terra sui fetus, quod, cum tetigere parentem,
iam defecta uigent renouato robore membra. 600
haec illi spelunca domus; latuisse sub alta
rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones;
ad somnos non terga ferae praebere cubile
adsuerunt, non silua torum, uiresque resumit
in nuda tellure iacens. periere coloni 605
aruorum Libyae, pereunt quos appulit aequor;
auxilioque diu uirtus non usa cadendi
terrae spernit opes: inuictus robore cunctis,
quamuis staret, erat. tandem uolgata cruenti
fama mali terras monstris aequorque leuantem 610
magnanimum Alciden Libycas exciuit in oras.
ille Cleonaei proiecit terga leonis,
Antaeus Libyci; perfudit membra liquore
hospes Olympiacae seruato more palaestrae,
ille parum fidens pedibus contingere matrem 615
auxilium membris calidas infudit harenas.
conseruere manus et multo bracchia nexu;
colla diu grauibus frustra temptata lacertis,
inmotumque caput fixa cum fronte tenetur,
miranturque habuisse parem. nec uiribus uti 620
Alcides primo uoluit certamine totis,
exhausitque uirum, quod creber anhelitus illi
prodidit et gelidus fesso de corpore sudor.
tum ceruix lassata quati, tum pectore pectus
urgueri, tunc obliqua percussa labare 625
crura manu. iam terga uiri cedentia uictor
alligat et medium conpressis ilibus artat
inguinaque insertis pedibus distendit et omnem
explicuit per membra uirum. rapit arida tellus
sudorem; calido conplentur sanguine uenae, 630
intumuere tori, totosque induruit artus
Herculeosque nouo laxauit corpore nodos.
constitit Alcides stupefactus robore tanto,
nec sic Inachiis, quamuis rudis esset, in undis
desectam timuit reparatis anguibus hydram. 635
conflixere pares, Telluris uiribus ille,
ille suis. numquam saeuae sperare nouercae
plus licuit: uidet exhaustos sudoribus artus
ceruicemque uiri, siccam cum ferret Olympum.
utque iterum fessis iniecit bracchia membris 640
non expectatis Antaeus uiribus hostis
sponte cadit maiorque accepto robore surgit.
quisquis inest terris in fessos spiritus artus
egeritur, Tellusque uiro luctante laborat.
ut tandem auxilium tactae prodesse parentis 645
Alcides sensit, 'standum est tibi,' dixit 'et ultra
non credere solo, sternique uetabere terra.
haerebis pressis intra mea pectora membris:
huc, Antaee, cades.' sic fatus sustulit alte
nitentem in terras iuuenem. morientis in artus 650
non potuit nati Tellus permittere uires:
Alcides medio tenuit iam pectora pigro
stricta gelu terrisque diu non credidit hostem.
hinc, aeui ueteris custos, famosa uetustas,
miratrixque sui, signauit nomine terras. 655
sed maiora dedit cognomina collibus istis
Poenum qui Latiis reuocauit ab arcibus hostem
Scipio; nam sedes Libyca tellure potito
haec fuit. en, ueteris cernis uestigia ualli.
Romana hos primum tenuit uictoria campos.' 660
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum
bella gerat seruetque ducum sibi fata priorum,
felici non fausta loco tentoria ponens
indulsit castris et collibus abstulit omen
sollicitatque feros non aequis uiribus hostis. 665
omnis Romanis quae cesserat Africa signis
tum Vari sub iure fuit; qui robore quamquam
confisus Latio regis tamen undique uires
exciuit, Libycas gentis, extremaque mundi
signa suum comitata Iubam. non fusior ulli 670
terra fuit domino: qua sunt longissima, regna
cardine ab occiduo uicinus Gadibus Atlans
terminat, a medio confinis Syrtibus Hammon;
at, qua lata iacet, uasti plaga feruida regni
distinet Oceanum zonaeque exusta calentis. 675
sufficiunt spatio populi: tot castra secuntur,
Autololes Numidaeque uagi semperque paratus
inculto Gaetulus equo, tum concolor Indo
Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto
Marmaridae uolucres, aequaturusque sagittas 680
Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax,
et gens quae nudo residens Massylia dorso
ora leui flectit frenorum nescia uirga,
et solitus uacuis errare mapalibus Afer
uenator ferrique simul fiducia non est 685
uestibus iratos laxis operire leones.
nec solum studiis ciuilibus arma parabat
priuatae sed bella dabat Iuba concitus irae.
hunc quoque quo superos humanaque polluit anno
lege tribunicia solio depellere auorum 690
Curio temptarat, Libyamque auferre tyranno
dum regnum te, Roma, facit. memor ille doloris
hoc bellum sceptri fructum putat esse retenti.
hac igitur regis trepidat iam Curio fama
et quod Caesareis numquam deuota iuuentus 695
illa nimis castris nec Rheni miles in undis
exploratus erat, Corfini captus in arce,
infidusque nouis ducibus dubiusque priori
fas utrumque putat. sed, postquam languida segni
cernit cuncta metu nocturnaque munera ualli 700
desolata fuga, trepida sic mente profatur:
'audendo magnus tegitur timor; arma capessam
ipse prior. campum miles descendat in aequum
dum meus est; uariam semper dant otia mentem.
eripe consilium pugna: cum dira uoluptas 705
ense subit presso, galeae texere pudorem,
quis conferre duces meminit, quis pendere causas?
qua stetit inde fauet; ueluti fatalis harenae
muneribus non ira uetus concurrere cogit
productos, odere pares.' sic fatus apertis 710
instruxit campis acies; quem blanda futuris
deceptura malis belli fortuna recepit.
nam pepulit Varum campo nudataque foeda
terga fuga, donec uetuerunt castra, cecidit.
tristia sed postquam superati proelia Vari 715
sunt audita Iubae, laetus quod gloria belli
sit rebus seruata suis, rapit agmina furtim,
obscuratque suam per iussa silentia famam
hoc solum incauto metuentis ab hoste, timeri.
mittitur, exigua qui proelia prima lacessat 720
eliciatque manu, Numidis a rege secundus,
ut sibi commissi simulator Sabbura belli;
ipse caua regni uires in ualle retentat:
aspidas ut Pharias cauda sollertior hostis
ludit et iratas incerta prouocat umbra 725
obliquusque caput uanas serpentis in auras
effusae tuto conprendit guttura morsu
letiferam citra saniem; tunc inrita pestis
exprimitur faucesque fluunt pereunte ueneno.
fraudibus euentum dederat fortuna, feroxque 730
non exploratis occulti uiribus hostis
Curio nocturnum castris erumpere cogit
ignotisque equitem late decurrere campis.
ipse sub aurorae primos excedere motus
signa iubet castris, multum frustraque rogatus 735
ut Libycas metuat fraudes infectaque semper
Punica bella dolis. leti fortuna propinqui
tradiderat fatis iuuenem, bellumque trahebat
auctorem ciuile suum. super ardua ducit
saxa, super cautes, abrupto limite signa; 740
cum procul e summis conspecti collibus hostes
fraude sua cessere parum, dum colle relicto
effusam patulis aciem committeret aruis.
ille fugam credens simulatae nescius artis,
ut uictor, mersos aciem deiecit in agros. 745
ut primum patuere doli, Numidaeque fugaces
undique conpletis clauserunt montibus agmen,
obstipuit dux ipse simul perituraque turba.
non timidi petiere fugam, non proelia fortes,
quippe ubi non sonipes motus clangore tubarum 750
saxa quatit pulsu rigidos uexantia frenos
ora terens spargitque iubas et subrigit auris
incertoque pedum pugnat non stare tumultu:
fessa iacet ceruix, fumant sudoribus artus
oraque proiecta squalent arentia lingua, 755
pectora rauca gemunt, quae creber anhelitus urguet,
et defecta grauis longe trahit ilia pulsus
siccaque sanguineis durescit spuma lupatis.
iamque gradum neque uerberibus stimulisque coacti
nec quamuis crebris iussi calcaribus addunt: 760
uolneribus coguntur equi; nec profuit ulli
cornipedis rupisse moras, neque enim impetus ille
incursusque fuit: tantum perfertur ad hostis
et spatium iaculis oblato uolnere donat.
at, uagus Afer equos ut primum emisit in agmen, 765
tum campi tremuere sono, terraque soluta,
quantus Bistonio torquetur turbine, puluis
aera nube sua texit traxitque tenebras.
ut uero in pedites fatum miserabile belli
incubuit, nullo dubii discrimine Martis 770
ancipites steterunt casus, set tempora pugnae
mors tenuit; neque enim licuit procurrere contra
et miscere manus. sic undique saepta iuuentus
comminus obliquis et rectis eminus hastis
obruitur, non uolneribus nec sanguine solum, 775
telorum nimbo peritura et pondere ferri.
ergo acies tantae paruum spissantur in orbem,
ac, siquis metuens medium correpsit in agmen,
uix inpune suos inter conuertitur enses;
densaturque globus, quantum pede prima relato 780
constrinxit gyros acies. non arma mouendi
iam locus est pressis, stipataque membra teruntur;
frangitur armatum conliso pectore pectus.
non tam laeta tulit uictor spectacula Maurus
quam Fortuna dabat; fluuios non ille cruoris 785
membrorumque uidet lapsum et ferientia terram
corpora: conpressum turba stetit omne cadauer.
excitet inuisas dirae Carthaginis umbras
inferiis fortuna nouis, ferat ista cruentus
Hannibal et Poeni tam dira piacula manes. 790
Romanam, superi, Libyca tellure ruinam
Pompeio prodesse nefas uotisque senatus.
Africa nos potius uincat sibi. Curio, fusas
ut uidit campis acies et cernere tantas
permisit clades conpressus sanguine puluis, 795
non tulit adflictis animam producere rebus
aut sperare fugam, ceciditque in strage suorum
inpiger ad letum et fortis uirtute coacta.
quid nunc rostra tibi prosunt turbata forumque
unde tribunicia plebeius signifer arce 800
arma dabas populis? quid prodita iura senatus
et gener atque socer bello concurrere iussi?
ante iaces quam dira duces Pharsalia confert,
spectandumque tibi bellum ciuile negatum est.
has urbi miserae uestro de sanguine poenas 805
ferre datis, luitis iugulo sic arma, potentes.
felix Roma quidem ciuisque habitura beatos,
si libertatis superis tam cura placeret
quam uindicta placet. Libycas, en, nobile corpus,
pascit aues nullo contectus Curio busto. 810
at tibi nos, quando non proderit ista silere
a quibus omne aeui senium sua fama repellit,
digna damus, iuuenis, meritae praeconia uitae.
haut alium tanta ciuem tulit indole Roma
aut cui plus leges deberent recta sequenti; 815
perdita tunc urbi nocuerunt saecula, postquam
ambitus et luxus et opum metuenda facultas
transuerso mentem dubiam torrente tulerunt,
momentumque fuit mutatus Curio rerum
Gallorum captus spoliis et Caesaris auro. 820
ius licet in iugulos nostros sibi fecerit ensis
Sulla potens Mariusque ferox et Cinna cruentus
Caesareaeque domus series, cui tanta potestas
concessa est? emere omnes, hic uendidit urbem.


LIBER QVINTVS

Sic alterna duces bellorum uolnera passos
in Macetum terras miscens aduersa secundis
seruauit fortuna pares. iam sparserat Haemo
bruma niues gelidoque cadens Atlantis Olympo,
instabatque dies qui dat noua nomina fastis 5
quique colit primus ducentem tempora Ianum.
dum tamen emeriti remanet pars ultima iuris
consul uterque uagos belli per munia patres
elicit Epirum. peregrina ac sordida sedes
Romanos cepit proceres, secretaque rerum 10
hospes in externis audiuit curia tectis.
nam quis castra uocet tot strictas iure securis,
tot fasces? docuit populos uenerabilis ordo
non Magni partes sed Magnum in partibus esse.
ut primum maestum tenuere silentia coetum, 15
Lentulus e celsa sublimis sede profatur.
'indole si dignum Latia, si sanguine prisco
robur inest animis, non qua tellure coacti
quamque procul tectis captae sedeamus ab urbis
cernite, sed uestrae faciem cognoscite turbae, 20
cunctaque iussuri primum hoc decernite, patres,
quod regnis populisque liquet, nos esse senatum.
nam uel Hyperboreae plaustrum glaciale sub Vrsae
uel plaga qua torrens claususque uaporibus axis
nec patitur noctes nec iniquos crescere soles, 25
si fortuna ferat, rerum nos summa sequetur
imperiumque comes. Tarpeia sede perusta
Gallorum facibus Veiosque habitante Camillo
illic Roma fuit. non umquam perdidit ordo
mutato sua iura solo. maerentia tecta 30
Caesar habet uacuasque domos legesque silentis
clausaque iustitio tristi fora; curia solos
illa uidet patres plena quos urbe fugauit:
ordine de tanto quisquis non exulat hic est.
ignaros scelerum longaque in pace quietos 35
bellorum primus sparsit furor: omnia rursus
membra loco redeunt. en, totis uiribus orbis
Hesperiam pensant superi: iacet hostis in undis
obrutus Illyricis, Libyae squalentibus aruis
Curio Caesarei cecidit pars magna senatus. 40
tollite signa, duces, fatorum inpellite cursum,
spem uestram praestate deis, fortunaque tantos
det uobis animos quantos fugientibus hostem
causa dabat. nostrum exhausto ius clauditur anno:
uos, quorum finem non est sensura potestas, 45
consulite in medium, patres, Magnumque iubete
esse ducem.' laeto nomen clamore senatus
excipit et Magno fatum patriaeque suumque
inposuit. tunc in reges populosque merentis
sparsus honor, pelagique potens Phoebeia donis 50
exornata Rhodos gelidique inculta iuuentus
Taygeti, fama ueteres laudantur Athenae,
Massiliaeque suae donatur libera Phocis;
tum Sadalam fortemque Cotyn fidumque per arma
Deiotarum et gelidae dominum Rhascypolin orae 55
conlaudant, Libyamque iubent auctore senatu
sceptrifero parere Iubae. pro tristia fata!
et tibi, non fidae gentis dignissime regno,
fortunae, Ptolemaee, pudor crimenque deorum,
cingere Pellaeo pressos diademate crinis 60
permissum. saeuum in populos puer accipis ensem,
atque utinam in populos! donata est regia Lagi,
accessit Magni iugulus, regnumque sorori
ereptum est soceroque nefas. iam turba soluto
arma petit coetu; quae cum populique ducesque 65
casibus incertis et caeca sorte pararent,
solus in ancipites metuit descendere Martis
Appius euentus, finemque expromere rerum
sollicitat superos multosque obducta per annos
Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi. 70
Hesperio tantum quantum summotus Eoo
cardine Parnasos gemino petit aethera colle,
mons Phoebo Bromioque sacer, cui numine mixto
Delphica Thebanae referunt trieterica Bacchae.
hoc solum fluctu terras mergente cacumen 75
eminuit pontoque fuit discrimen et astris.
tu quoque uix summam, seductus ab aequore, rupem
extuleras, unoque iugo, Parnase, latebas.
ultor ibi expulsae, premeret cum uiscera partus,
matris adhuc rudibus Paean Pythona sagittis 80
explicuit, cum regna Themis tripodasque teneret.
ut uidit Paean uastos telluris hiatus
diuinam spirare fidem uentosque loquaces
exhalare solum, sacris se condidit antris,
incubuitque adyto uates ibi factus Apollo. 85
quis latet hic superum? quod numen ab aethere pressum
dignatur caecas inclusum habitare cauernas?
quis terram caeli patitur deus, omnia cursus
aeterni secreta tenens mundoque futuri
conscius, ac populis sese proferre paratus 90
contactumque ferens hominis, magnusque potensque,
siue canit fatum seu, quod iubet ille canendo,
fit fatum? forsan, terris inserta regendis
aere libratum uacuo quae sustinet orbem,
totius pars magna Iouis Cirrhaea per antra 95
exit et aetherio trahitur conexa Tonanti.
hoc ubi uirgineo conceptum est pectore numen,
humanam feriens animam sonat oraque uatis
soluit, ceu Siculus flammis urguentibus Aetnam
undat apex, Campana fremens ceu saxa uaporat 100
conditus Inarimes aeterna mole Typhoeus.
hoc tamen expositum cunctis nullique negatum
numen ab humani solum se labe furoris
uindicat. haud illic tacito mala uota susurro
concipiunt, nam fixa canens mutandaque nulli 105
mortales optare uetat; iustisque benignus
saepe dedit sedem totas mutantibus urbes,
ut Tyriis, dedit ille minas inpellere belli,
ut Salaminiacum meminit mare; sustulit iras
telluris sterilis monstrato fine, resoluit 110
aera tabificum. non ullo saecula dono
nostra carent maiore deum, quam Delphica sedes
quod siluit, postquam reges timuere futura
et superos uetuere loqui. nec uoce negata
Cirrhaeae maerent uates, templique fruuntur 115
iustitio. nam, siqua deus sub pectora uenit,
numinis aut poena est mors inmatura recepti
aut pretium; quippe stimulo fluctuque furoris
conpages humana labat, pulsusque deorum
concutiunt fragiles animas. sic tempore longo 120
inmotos tripodas uastaeque silentia rupis
Appius Hesperii scrutator ad ultima fati
sollicitat. iussus sedes laxare uerendas
antistes pauidamque deis inmittere uatem
Castalios circum latices nemorumque recessus 125
Phemonoen errore uagam curisque uacantem
corripuit cogitque fores inrumpere templi.
limine terrifico metuens consistere Phoebas
absterrere ducem noscendi ardore futura
cassa fraude parat. 'quid spes' ait 'inproba ueri 130
te, Romane, trahit? muto Parnasos hiatu
conticuit pressitque deum, seu spiritus istas
destituit fauces mundique in deuia uersum
duxit iter, seu, barbarica cum lampade Python
arsit, in inmensas cineres abiere cauernas 135
et Phoebi tenuere uiam, seu sponte deorum
Cirrha silet farique sat est arcana futuri
carmina longaeuae uobis conmissa Sibyllae,
seu Paean solitus templis arcere nocentis,
ora quibus soluat, nostro non inuenit aeuo.' 140
uirginei patuere doli, fecitque negatis
numinibus metus ipse fidem. tum torta priores
stringit uitta comas, crinesque in terga solutos
candida Phocaica conplectitur infula lauro.
haerentem dubiamque premens in templa sacerdos 145
inpulit. illa pauens adyti penetrale remoti
fatidicum prima templorum in parte resistit
atque deum simulans sub pectore ficta quieto
uerba refert, nullo confusae murmure uocis
instinctam sacro mentem testata furore, 150
haud aeque laesura ducem cui falsa canebat
quam tripodas Phoebique fidem. non rupta trementi
uerba sono nec uox antri conplere capacis
sufficiens spatium nulloque horrore comarum
excussae laurus inmotaque limina templi 155
securumque nemus ueritam se credere Phoebo
prodiderant. sensit tripodas cessare furensque
Appius 'et nobis meritas dabis, impia, poenas
et superis, quos fingis,' ait 'nisi mergeris antris
deque orbis trepidi tanto consulta tumultu 160
desinis ipsa loqui'. tandem conterrita uirgo
confugit ad tripodas uastisque adducta cauernis
haesit et insueto concepit pectore numen,
quod non exhaustae per tot iam saecula rupis
spiritus ingessit uati; tandemque potitus 165
pectore Cirrhaeo non umquam plenior artus
Phoebados inrupit Paean mentemque priorem
expulit atque hominem toto sibi cedere iussit
pectore. bacchatur demens aliena per antrum
colla ferens, uittasque dei Phoebeaque serta 170
erectis discussa comis per inania templi
ancipiti ceruice rotat spargitque uaganti
obstantis tripodas magnoque exaestuat igne
iratum te, Phoebe, ferens. nec uerbere solo
uteris et stimulis flammasque in uiscera mergis: 175
accipit et frenos, nec tantum prodere uati
quantum scire licet. uenit aetas omnis in unam
congeriem, miserumque premunt tot saecula pectus,
tanta patet rerum series, atque omne futurum
nititur in lucem, uocemque petentia fata 180
luctantur; non prima dies, non ultima mundi,
non modus Oceani, numerus non derat harenae.
qualis in Euboico uates Cumana recessu
indignata suum multis seruire furorem
gentibus ex tanta fatorum strage superba 185
excerpsit Romana manu, sic plena laborat
Phemonoe Phoebo, dum te, consultor operti
Castalia tellure dei, uix inuenit, Appi,
inter fata diu quaerens tam magna latentem.
spumea tum primum rabies uaesana per ora 190
effluit et gemitus et anhelo clara meatu
murmura, tum maestus uastis ululatus in antris
extremaeque sonant domita iam uirgine uoces:
'effugis ingentes, tanti discriminis expers,
bellorum, Romane, minas, solusque quietem 195
Euboici uasta lateris conualle tenebis'.
cetera suppressit faucesque obstruxit Apollo.
custodes tripodes fatorum arcanaque mundi
tuque, potens ueri Paean nullumque futuri
a superis celate diem, suprema ruentis 200
imperii caesosque duces et funera regum
et tot in Hesperio conlapsas sanguine gentis
cur aperire times? an nondum numina tantum
decreuere nefas et adhuc dubitantibus astris
Pompei damnare caput tot fata tenentur? 205
uindicis an gladii facinus poenasque furorum
regnaque ad ultores iterum redeuntia Brutos,
ut peragat fortuna, taces? tum pectore uatis
inpactae cessere fores, expulsaque templis
prosiluit; perstat rabies, nec cuncta locutae 210
quem non emisit, superest deus. illa feroces
torquet adhuc oculos totoque uagantia caelo
lumina, nunc uoltu pauido, nunc torua minaci;
stat numquam facies; rubor igneus inficit ora
liuentisque genas; nec, qui solet esse timenti, 215
terribilis sed pallor inest; nec fessa quiescunt
corda, sed, ut tumidus Boreae post flamina pontus
rauca gemit, sic muta leuant suspiria uatem.
dumque a luce sacra, qua uidit fata, refertur
ad uolgare iubar mediae uenere tenebrae. 220
inmisit Stygiam Paean in uiscera Lethen,
quae raperet secreta deum. tum pectore uerum
fugit et ad Phoebi tripodas rediere futura,
uixque refecta cadit. nec te uicinia leti
territat ambiguis frustratum sortibus, Appi; 225
iure sed incerto mundi subsidere regnum
Chalcidos Euboicae uana spe rapte parabas.
heu demens, nullum belli sentire fragorem,
tot mundi caruisse malis, praestare deorum
excepta quis Morte potest? secreta tenebis 230
litoris Euboici memorando condite busto,
qua maris angustat fauces saxosa Carystos
et, tumidis infesta colit quae numina, Rhamnus,
artatus rapido feruet qua gurgite pontus
Euripusque trahit, cursum mutantibus undis, 235
Chalcidicas puppes ad iniquam classibus Aulin.
interea domitis Caesar remeabat Hiberis
uictrices aquilas alium laturus in orbem,
cum prope fatorum tantos per prospera cursus
auertere dei. nullo nam Marte subactus 240
intra castrorum timuit tentoria ductor
perdere successus scelerum, cum paene fideles
per tot bella manus satiatae sanguine tandem
destituere ducem, seu maesto classica paulum
intermissa sono claususque et frigidus ensis 245
expulerat belli furias, seu, praemia miles
dum maiora petit, damnat causamque ducemque
et scelere inbutos etiamnunc uenditat enses.
haud magis expertus discrimine Caesar in ullo est
quam non e stabili tremulo sed culmine cuncta 250
despiceret staretque super titubantia fultus.
tot raptis truncus manibus gladioque relictus
paene suo, qui tot gentis in bella trahebat,
scit non esse ducis strictos sed militis enses.
non pauidum iam murmur erat nec pectore tecto 255
ira latens; nam quae dubias constringere mentes
causa solet, dum quisque pauet, quibus ipse timori est,
seque putat solum regnorum iniusta grauari,
haud retinet. quippe ipsa metus exsoluerat audax
turba suos: quidquid multis peccatur inultum est. 260
effudere minas. 'liceat discedere, Caesar,
a rabie scelerum. quaeris terraque marique
his ferrum iugulis animasque effundere uiles
quolibet hoste paras; partem tibi Gallia nostri
eripuit, partem duris Hispania bellis, 265
pars iacet Hesperia, totoque exercitus orbe
te uincente perit. terris fudisse cruorem
quid iuuat Arctois Rhodano Rhenoque subactis?
tot mihi pro bellis bellum ciuile dedisti.
cepimus expulso patriae cum tecta senatu, 270
quos hominum uel quos licuit spoliare deorum?
imus in omne nefas manibus ferroque nocentes,
paupertate pii. finis quis quaeritur armis?
quid satis est, si Roma parum est? iam respice canos
inualidasque manus et inanis cerne lacertos. 275
usus abit uitae, bellis consumpsimus aeuum:
ad mortem dimitte senes. en inproba uota:
non duro liceat morientia caespite membra
ponere, non anima galeam fugiente ferire
atque oculos morti clausuram quaerere dextram, 280
coniugis inlabi lacrimis, unique paratum
scire rogum; liceat morbis finire senectam;
sit praeter gladios aliquod sub Caesare fatum.
quid uelut ignaros ad quae portenta paremur
spe trahis? usque adeo soli ciuilibus armis 285
nescimus cuius sceleris sit maxima merces?
nil actum est bellis, si nondum conperit istas
omnia posse manus. nec fas nec uincula iuris
hoc audere uetant: Rheni mihi Caesar in undis
dux erat, hic socius; facinus quos inquinat aequat. 290
adde quod ingrato meritorum iudice uirtus
nostra perit: quidquid gerimus fortuna uocatur.
nos fatum sciat esse suum. licet omne deorum
obsequium speres, irato milite, Caesar,
pax erit.' haec fatus totis discurrere castris 295
coeperat infestoque ducem deposcere uoltu.
sic eat, o superi: quando pietasque fidesque
destituunt moresque malos sperare relictum est,
finem ciuili faciat discordia bello.
quem non ille ducem potuit terrere tumultus? 300
fata sed in praeceps solitus demittere Caesar
fortunamque suam per summa pericula gaudens
exercere uenit; nec dum desaeuiat ira
expectat: medios properat temptare furores.
non illis urbes spoliandaque templa negasset 305
Tarpeiamque Iouis sedem matresque senatus
passurasque infanda nurus. uult omnia certe
a se saeua peti, uult praemia Martis amari;
militis indomiti tantum mens sana timetur.
non pudet, heu, Caesar, soli tibi bella placere 310
iam manibus damnata tuis? hos ante pigebit
sanguinis? his ferri graue ius erit, ipse per omne
fasque nefasque rues? lassare et disce sine armis
posse pati; liceat scelerum tibi ponere finem.
saeue, quid insequeris? quid iam nolentibus instas? 315
bellum te ciuile fugit. stetit aggere fulti
caespitis intrepidus uoltu meruitque timeri
non metuens, atque haec ira dictante profatur:
'qui modo in absentem uoltu dextraque furebas,
miles, habes nudum promptumque ad uolnera pectus. 320
hic fuge, si belli finis placet, ense relicto.
detegit inbelles animas nil fortiter ausa
seditio tantumque fugam meditata iuuentus
ac ducis inuicti rebus lassata secundis.
uadite meque meis ad bella relinquite fatis. 325
inuenient haec arma manus, uobisque repulsis
tot reddet Fortuna uiros quot tela uacabunt.
anne fugam Magni tanta cum classe secuntur
Hesperiae gentes, nobis uictoria turbam
non dabit, inpulsi tantum quae praemia belli 330
auferat et uestri rapta mercede laboris
lauriferos nullo comitetur uolnere currus?
uos despecta senes exhaustaque sanguine turba
cernetis nostros iam plebs Romana triumphos.
Caesaris an cursus uestrae sentire putatis 335
damnum posse fugae? ueluti, si cuncta minentur
flumina quos miscent pelago subducere fontes,
non magis ablatis umquam descenderit aequor,
quam nunc crescit, aquis. an uos momenta putatis
ulla dedisse mihi? numquam sic cura deorum 340
se premet, ut uestrae morti uestraeque saluti
fata uacent: procerum motus haec cuncta secuntur;
humanum paucis uiuit genus. orbis Hiberi
horror et Arctoi nostro sub nomine miles
Pompeio certe fugeres duce. fortis in armis 345
Caesareis Labienus erat: nunc transfuga uilis
cum duce praelato terras atque aequora lustrat.
nec melior mihi uestra fides, si bella nec hoste
nec duce me geritis. quisquis mea signa relinquens
non Pompeianis tradit sua partibus arma, 350
hic numquam uult esse meus. sunt ista profecto
curae castra deis, qui me committere tantis
non nisi mutato uoluerunt milite bellis.
heu, quantum Fortuna umeris iam pondere fessis
amolitur onus! sperantis omnia dextras 355
exarmare datur, quibus hic non sufficit orbis:
iam certe mihi bella geram. discedite castris,
tradite nostra uiris ignaui signa Quirites.
at paucos, quibus haec rabies auctoribus arsit,
non Caesar sed poena tenet. procumbite terra 360
infidumque caput feriendaque tendite colla.
et tu, quo solo stabunt iam robore castra,
tiro rudis, specta poenas et disce ferire,
disce mori.' tremuit saeua sub uoce minantis
uolgus iners, unumque caput tam magna iuuentus 365
priuatum factura timet, uelut ensibus ipsis
imperet inuito moturus milite ferrum.
ipse pauet ne tela sibi dextraeque negentur
ad scelus hoc Caesar: uicit patientia saeui
spem ducis, et iugulos, non tantum praestitit ensis. 370
nil magis adsuetas sceleri quam perdere mentis
atque perire tenet. tam diri foederis ictu
parta quies, poenaque redit placata iuuentus.
Brundisium decumis iubet hanc attingere castris
et cunctas reuocare rates quas auius Hydrus 375
antiquosque Taras secretaque litora Leucae,
quas recipit Salpina palus et subdita Sipus
montibus, Ausoniam qua torquens frugifer oram
Delmatico Boreae Calabroque obnoxius Austro
Apulus Hadriacas exit Garganus in undas. 380
ipse petit trepidam tutus sine milite Romam
iam doctam seruire togae, populoque precanti
scilicet indulgens summo dictator honori
contigit et laetos fecit se consule fastos.
namque omnis uoces, per quas iam tempore tanto 385
mentimur dominis, haec primum repperit aetas
qua, sibi ne ferri ius ullum, Caesar, abesset,
Ausonias uoluit gladiis miscere secures
addidit et fasces aquilis et nomen inane
imperii rapiens signauit tempora digna 390
maesta nota; nam quo melius Pharsalicus annus
consule notus erit? fingit sollemnia Campus
et non admissae dirimit suffragia plebis
decantatque tribus et uana uersat in urna.
nec caelum seruare licet: tonat augure surdo, 395
et laetae iurantur aues bubone sinistro.
inde perit primum quondam ueneranda potestas
iuris inops; tantum careat ne nomine tempus
menstruus in fastos distinguit saecula consul.
nec non Iliacae numen quod praesidet Albae, 400
haud meritum Latio sollemnia sacra subacto,
uidit flammifera confectas nocte Latinas.
inde rapit cursus et, quae piger Apulus arua
deseruit rastris et inerti tradidit herbae,
ocior et caeli flammis et tigride feta 405
transcurrit, curuique tenens Minoia tecta
Brundisii clausas uentis brumalibus undas
inuenit et pauidas hiberno sidere classes.
turpe duci uisum rapiendi tempora belli
in segnes exisse moras, portuque teneri 410
dum pateat tutum uel non felicibus aequor.
expertis animos pelagi sic robore conplet:
'fortius hiberni flatus caelumque fretumque,
cum cepere, tenent, quam quos incumbere certos
perfida nubiferi uetat inconstantia ueris. 415
nec maris anfractus lustrandaque litora nobis,
sed recti fluctus soloque Aquilone secandi.
hic utinam summi curuet carchesia mali
incumbatque furens et Graia ad moenia perflet,
ne Pompeiani Phaeacum e litore toto 420
languida iactatis conprendant carbasa remis.
rumpite quae retinent felices uincula proras:
iam dudum nubes et saeuas perdimus undas.'
sidera prima poli Phoebo labente sub undas
exierant et luna suas iam fecerat umbras, 425
cum pariter soluere rates, totosque rudentes
laxauere sinus et flexo nauita cornu
obliquat laeuo pede carbasa summaque pandens
sipara uelorum perituras colligit auras.
uix primum leuior propellere lintea uentus 430
incipit exiguumque tument, et reddita malo
in mediam cecidere ratem, terraque relicta
non ualet ipsa sequi puppes quae uexerat aura.
aequora lenta iacent, alto torpore ligatae
pigrius inmotis haesere paludibus undae. 435
sic stat iners Scythicas astringens Bosporos undas,
cum glacie retinente fretum non inpulit Hister,
inmensumque gelu tegitur mare; conprimit unda
deprendit quascumque rates, nec peruia uelis
aequora frangit eques, fluctuque latente sonantem 440
orbita migrantis scindit Maeotida Bessi.
saeua quies pelagi, maestoque ignaua profundo
stagna iacentis aquae; ueluti deserta regente
aequora natura cessant, pontusque uetustas
oblitus seruare uices non commeat aestu, 445
non horrore tremit, non solis imagine uibrat.
casibus innumeris fixae patuere carinae.
illinc infestae classes et inertia tonsis
aequora moturae, grauis hinc languore profundi
obsessis uentura fames. noua uota timori 450
sunt inuenta nouo, fluctus nimiasque precari
uentorum uires, dum se torpentibus unda
excutiat stagnis et sit mare. nubila nusquam
undarumque minae; caelo languente fretoque
naufragii spes omnis abit. sed nocte fugata 455
laesum nube dies iubar extulit imaque sensim
concussit pelagi mouitque Ceraunia nautis.
inde rapi coepere rates atque aequora classem
curua sequi, quae iam uento fluctuque secundo
lapsa Palaestinas uncis confixit harenas. 460
prima duces iunctis uidit consistere castris
tellus, quam uolucer Genusus, quam mollior Hapsus
circumeunt ripis. Hapso gestare carinas
causa palus, leni quam fallens egerit unda;
at Genusum nunc sole niues nunc imbre solutae 465
praecipitant. neuter longo se gurgite lassat,
sed minimum terrae uicino litore nouit.
hoc fortuna loco tantae duo nomina famae
conposuit, miserique fuit spes inrita mundi
posse duces parua campi statione diremptos 470
admotum damnare nefas; nam cernere uoltus
et uoces audire datur, multosque per annos
dilectus tibi, Magne, socer post pignora tanta,
sanguinis infausti subolem mortemque nepotum,
te nisi Niliaca propius non uidit harena. 475
Caesaris attonitam miscenda ad proelia mentem
ferre moras scelerum partes iussere relictae.
ductor erat cunctis audax Antonius armis
iam tum ciuili meditatus Leucada bello.
illum saepe minis Caesar precibusque morantem 480
euocat. 'o mundi tantorum causa laborum,
quid superos et fata tenes? sunt cetera cursu
acta meo, summam rapti per prospera belli
te poscit fortuna manum. non rupta uadosis
Syrtibus incerto Libye nos diuidit aestu. 485
numquid inexperto tua credimus arma profundo
inque nouos traheris casus? ignaue, uenire
te Caesar, non ire iubet. prior ipse per hostes
percussi medios alieni iuris harenas:
tu mea castra times? pereuntia tempora fati 490
conqueror, in uentos inpendo uota fretumque.
ne retine dubium cupientis ire per aequor:
si bene nota mihi est, ad Caesaris arma iuuentus
naufragio uenisse uolet. iam uoce doloris
utendum est: non ex aequo diuisimus orbem; 495
Epirum Caesarque tenet totusque senatus,
Ausoniam tu solus habes.' his terque quaterque
uocibus excitum postquam cessare uidebat,
dum se desse deis ac non sibi numina credit,
sponte per incautas audet temptare tenebras 500
quod iussi timuere fretum, temeraria prono
expertus cessisse deo, fluctusque uerendos
classibus exigua sperat superare carina.
soluerat armorum fessas nox languida curas,
parua quies miseris, in quorum pectora somno 505
dat uires fortuna minor; iam castra silebant,
tertia iam uigiles commouerat hora secundos:
Caesar sollicito per uasta silentia gressu
uix famulis audenda parat, cunctisque relictis
sola placet Fortuna comes. tentoria postquam 510
egressus uigilum somno cedentia membra
transsiluit questus tacite, quod fallere posset,
litora curua legit, primisque inuenit in undis
rupibus exesis haerentem fune carinam.
rectorem dominumque ratis secura tenebat 515
haud procul inde domus, non ullo robore fulta
sed sterili iunco cannaque intexta palustri
et latus inuersa nudum munita phaselo.
haec Caesar bis terque manu quassantia tectum
limina commouit. molli consurgit Amyclas 520
quem dabat alga toro. 'quisnam mea naufragus' inquit
'tecta petit, aut quem nostrae fortuna coegit
auxilium sperare casae?' sic fatus ab alto
aggere iam tepidae sublato fune fauillae
scintillam tenuem commotos pauit in ignes, 525
securus belli: praedam ciuilibus armis
scit non esse casas. o uitae tuta facultas
pauperis angustique lares! o munera nondum
intellecta deum! quibus hoc contingere templis
aut potuit muris, nullo trepidare tumultu 530
Caesarea pulsante manu? tum poste recluso
dux ait 'expecta uotis maiora modestis
spesque tuas laxa, iuuenis: si iussa secutus
me uehis Hesperiam, non ultra cuncta carinae
debebis manibusque <inportunamue fereris 535
pauperiem deflens> inopem duxisse senectam. 535a
ne cessa praebere deo tua fata uolenti
angustos opibus subitis inplere penates.'
sic fatur, quamquam plebeio tectus amictu,
indocilis priuata loqui. tum pauper Amyclas
'multa quidem prohibent nocturno credere ponto. 540
nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes
concordesque tulit radios: Noton altera Phoebi,
altera pars Borean diducta luce uocabat.
orbe quoque exhaustus medio languensque recessit
spectantis oculos infirmo lumine passus. 545
lunaque non gracili surrexit lucida cornu
aut orbis medii puros exesa recessus,
nec duxit recto tenuata cacumina cornu,
uentorumque notam rubuit; tum lurida pallens
ora tulit uoltu sub nubem tristis ituro. 550
sed mihi nec motus nemorum nec litoris ictus
nec placet incertus qui prouocat aequora delphin,
aut siccum quod mergus amat, quodque ausa uolare
ardea sublimis pinnae confisa natanti,
quodque caput spargens undis, uelut occupet imbrem, 555
instabili gressu metitur litora cornix.
sed, si magnarum poscunt discrimina rerum,
haud dubitem praebere manus: uel litora tangam
iussa, uel hoc potius pelagus flatusque negabunt.'
haec fatur, soluensque ratem dat carbasa uentis; 560
ad quorum motus non solum lapsa per altum
aera dispersos traxere cadentia sulcos
sidera, sed summis etiam quae fixa tenentur
astra polis sunt uisa quati. niger inficit horror
terga maris, longo per multa uolumina tractu 565
aestuat unda minax, flatusque incerta futuri
turbida testantur conceptos aequora uentos.
tum rector trepidae fatur ratis 'aspice saeuum
quanta paret pelagus: Zephyros intendat an Austros
incertum est; puppem dubius ferit undique pontus. 570
nubibus et caelo Notus est; si murmura ponti
consulimus, Cori ueniet mare. gurgite tanto
nec ratis Hesperias tanget nec naufragus oras:
desperare uiam et uetitos conuertere cursus
sola salus. liceat uexata litora puppe 575
prendere, ne longe nimium sit proxima tellus.'
fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar
'sperne minas' inquit 'pelagi uentoque furenti
trade sinum. Italiam si caelo auctore recusas
me pete. sola tibi causa est haec iusta timoris, 580
uectorem non nosse tuum, quem numina numquam
destituunt, de quo male tunc fortuna meretur
cum post uota uenit. medias perrumpe procellas
tutela secure mea. caeli iste fretique,
non puppis nostrae labor est: hanc Caesare pressam 585
a fluctu defendet onus. nec longa furori
uentorum saeuo dabitur mora: proderit undis
ista ratis. ne flecte manum, fuge proxima uelis
litora; tum Calabro portu te crede potitum
cum iam non poterit puppi nostraeque saluti 590
altera terra dari. quid tanta strage paretur
ignoras: quaerit pelagi caelique tumultu
quod praestet Fortuna mihi.' non plura locuto
auolsit laceros percussa puppe rudentis
turbo rapax fragilemque super uolitantia malum 595
uela tulit; sonuit uictis conpagibus alnus.
inde ruunt toto concita pericula mundo.
primus ab oceano caput exeris Atlanteo,
Core, mouens aestus. iam te tollente furebat
pontus et in scopulos totas erexerat undas: 600
occurrit gelidus Boreas pelagusque retundit,
et dubium pendet, uento cui concidat, aequor.
sed Scythici uicit rabies Aquilonis et undas
torsit et abstrusas penitus uada fecit harenas.
nec perfert pontum Boreas ad saxa, suumque 605
in fluctus Cori frangit mare, motaque possunt
aequora subductis etiam concurrere uentis.
non Euri cessasse minas, non imbribus atrum
Aeolii iacuisse Notum sub carcere saxi
crediderim; cunctos solita de parte ruentis 610
defendisse suas uiolento turbine terras,
sic pelagus mansisse loco. nam priua procellis
aequora rapta ferunt; Aegaeas transit in undas
Tyrrhenum, sonat Ionio uagus Hadria ponto.
a quotiens frustra pulsatos aequore montis 615
obruit ille dies! quam celsa cacumina pessum
tellus uicta dedit! non ullo litore surgunt
tam ualidi fluctus, alioque ex orbe uoluti
a magno uenere mari, mundumque coercens
monstriferos agit unda sinus. sic rector Olympi 620
cuspide fraterna lassatum in saecula fulmen
adiuuit, regnoque accessit terra secundo,
cum mare conuoluit gentes, cum litora Tethys
noluit ulla pati caelo contenta teneri.
tum quoque tanta maris moles creuisset in astra 625
ni superum rector pressisset nubibus undas.
non caeli nox illa fuit: latet obsitus aer
infernae pallore domus nimbisque grauatus
deprimitur, fluctusque in nubibus accipit imbrem.
lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt 630
clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
tum superum conuexa tremunt atque arduus axis
intonuit motaque poli conpage laborant.
extimuit natura chaos; rupisse uidentur
concordes elementa moras rursusque redire 635
nox manes mixtura deis. spes una salutis,
quod tanta mundi nondum periere ruina.
quantum Leucadio placidus de uertice pontus
despicitur, tantum nautae uidere trementes
fluctibus e summis praeceps mare; cumque tumentes 640
rursus hiant undae uix eminet aequore malus.
nubila tanguntur uelis et terra carina.
nam pelagus, qua parte sedet, non celat harenas
exhaustum in cumulos, omnisque in fluctibus unda est.
artis opem uicere metus, nescitque magister 645
quam frangat, cui cedat aquae. discordia ponti
succurrit miseris, fluctusque euertere puppem
non ualet in fluctum: uictum latus unda repellens
erigit, atque omni surgit ratis ardua uento.
non humilem Sasona uadis [non litora curuae 650
Thessaliae saxosa pauent] oraeque malignos
Ambraciae portus, scopulosa Ceraunia nautae
summa timent. credit iam digna pericula Caesar
fatis esse suis. 'quantusne euertere' dixit
'me superis labor est, parua quem puppe sedentem 655
tam magno petiere mari! si gloria leti
est pelago donata mei bellisque negamur,
intrepidus quamcumque datis mihi, numina, mortem
accipiam. licet ingentis abruperit actus
festinata dies fatis, sat magna peregi. 660
Arctoas domui gentes, inimica subegi
arma metu, uidit Magnum mihi Roma secundum,
iussa plebe tuli fasces per bella negatos;
nulla meis aberit titulis Romana potestas,
nec sciet hoc quisquam nisi tu, quae sola meorum 665
conscia uotorum es, me, quamuis plenus honorum
et dictator eam Stygias et consul ad umbras,
priuatum, Fortuna, mori. mihi funere nullo
est opus, o superi: lacerum retinete cadauer
fluctibus in mediis, desint mihi busta rogusque, 670
dum metuar semper terraque expecter ab omni.'
haec fatum decumus, dictu mirabile, fluctus
inualida cum puppe leuat, nec rursus ab alto
aggere deiecit pelagi sed pertulit unda
scruposisque angusta uacant ubi litora saxis 675
inposuit terrae. pariter tot regna, tot urbes
fortunamque suam tacta tellure recepit.
sed non tam remeans Caesar iam luce propinqua
quam tacita sua castra fuga comitesque fefellit.
circumfusa duci fleuit gemituque suorum 680
et non ingratis incessit turba querellis.
'quo te, dure, tulit uirtus temeraria, Caesar,
aut quae nos uiles animas in fata relinquens
inuitis spargenda dabas tua membra procellis?
cum tot in hac anima populorum uita salusque 685
pendeat et tantus caput hoc sibi fecerit orbis,
saeuitia est uoluisse mori. nullusne tuorum
emeruit comitum fatis non posse superstes
esse tuis? cum te raperet mare, corpora segnis
nostra sopor tenuit. pudet, heu! tibi causa petendae 690
haec fuit Hesperiae, uisum est quod mittere quemquam
tam saeuo crudele mari. sors ultima rerum
in dubios casus et prona pericula morti
praecipitare solet: mundi iam summa tenentem
permisisse mari tantum! quid numina lassas? 695
sufficit ad fatum belli fauor iste laborque
Fortunae, quod te nostris inpegit harenis?
hine usus placuere deum, non rector ut orbis
nec dominus rerum, sed felix naufragus esses?'
talia iactantis discussa nocte serenus 700
oppressit cum sole dies, fessumque tumentis
conposuit pelagus uentis patientibus undas.
nec non Hesperii lassatum fluctibus aequor
ut uidere duces, purumque insurgere caelo
fracturum pelagus Borean, soluere carinas. 705
quas uentus doctaeque pari moderamine dextrae
permixtas habuere diu, latumque per aequor,
ut terrestre, coit consertis puppibus agmen.
sed nox saeua modum uenti uelique tenorem
eripuit nautis excussitque ordine puppes. 710
Strymona sic gelidum bruma pellente relinquunt
poturae te, Nile, grues, primoque uolatu
effingunt uarias casu monstrante figuras;
mox, ubi percussit tensas Notus altior alas,
confusos temere inmixtae glomerantur in orbes, 715
et turbata perit dispersis littera pinnis.
cum primum redeunte die uiolentior aer
puppibus incubuit Phoebeo concitus ortu,
praetereunt frustra temptati litora Lissi
Nymphaeumque tenent: nudas Aquilonibus undas 720
succedens Boreae iam portum fecerat Auster.
undique conlatis in robur Caesaris armis
summa uidens duri Magnus discrimina Martis
iam castris instare suis seponere tutum
coniugii decreuit onus Lesboque remota 725
te procul a saeui strepitu, Cornelia, belli
occulere. heu, quantum mentes dominatur in aequas
iusta Venus! dubium trepidumque ad proelia, Magne,
te quoque fecit amor; quod nolles stare sub ictu
fortunae quo mundus erat Romanaque fata, 730
coniunx sola fuit. mentem iam uerba paratam
destituunt, blandaeque iuuat uentura trahentem
indulgere morae et tempus subducere fatis.
nocte sub extrema pulso torpore quietis
dum fouet amplexu grauidum Cornelia curis 735
pectus et auersi petit oscula grata mariti,
umentis mirata genas percussaque caeco
uolnere non audet flentem deprendere Magnum.
ille gemens 'non nunc uita mihi dulcior,' inquit
'cum taedet uitae, laeto sed tempore, coniunx, 740
uenit maesta dies et quam nimiumque parumque
distulimus; iam totus adest in proelia Caesar.
cedendum est bellis, quorum tibi tuta latebra
Lesbos erit. desiste preces temptare: negaui
iam mihi. non longos a me patiere recessus; 745
praecipites aderunt casus: properante ruina
summa cadunt. satis est audisse pericula Magni;
meque tuus decepit amor, ciuilia bella
si spectare potes. nam me iam Marte parato
securos cepisse pudet cum coniuge somnos, 750
eque tuo, quatiunt miserum cum classica mundum,
surrexisse sinu. uereor ciuilibus armis
Pompeium nullo tristem committere damno.
tutior interea populis et tutior omni
rege late, positamque procul fortuna mariti 755
non tota te mole premat. si numina nostras
inpulerint acies, maneat pars optima Magni,
sitque mihi, si fata prement uictorque cruentus,
quo fugisse uelim.' uix tantum infirma dolorem
cepit, et attonito cesserunt pectore sensus. 760
tandem uox maestas potuit proferre querellas.
'nil mihi de fatis thalami superisque relictum est,
Magne, queri: nostros non rumpit funus amores
nec diri fax summa rogi, sed sorte frequenti
plebeiaque nimis careo dimissa marito. 765
hostis ad aduentum rumpamus foedera taedae,
placemus socerum. sic est tibi cognita, Magne,
nostra fides? credisne aliquid mihi tutius esse
quam tibi? non olim casu pendemus ab uno?
fulminibus me, saeue, iubes tantaeque ruinae 770
absentem praestare caput? secura uidetur
sors tibi, cum facias etiamnunc uota, perisse?
ut nolim seruire malis sed morte parata
te sequar ad manes, feriat dum maesta remotas
fama procul terras, uiuam tibi nempe superstes. 775
adde quod adsuescis fatis tantumque dolorem,
crudelis, me ferre doces. ignosce fatenti,
posse pati timeo. quod si sunt uota, deisque
audior, euentus rerum sciet ultima coniunx.
sollicitam rupes iam te uictore tenebunt, 780
et puppem quae fata feret tam laeta timebo.
nec soluent audita metus mihi prospera belli,
cum uacuis proiecta locis a Caesare possim
uel fugiente capi. notescent litora clari
nominis exilio, positaque ibi coniuge Magni 785
quis Mytilenaeas poterit nescire latebras?
hoc precor extremum: si nil tibi uicta relinquent
tutius arma fuga, cum te commiseris undis,
quolibet infaustam potius deflecte carinam:
litoribus quaerere meis.' sic fata relictis 790
exiluit stratis amens tormentaque nulla
uult differre mora. non maesti pectora Magni
sustinet amplexu dulci, non colla tenere,
extremusque perit tam longi fructus amoris,
praecipitantque suos luctus, neuterque recedens 795
sustinuit dixisse uale, uitamque per omnem
nulla fuit tam maesta dies; nam cetera damna
durata iam mente malis firmaque tulerunt.
labitur infelix manibusque excepta suorum
fertur ad aequoreas, ac se prosternit, harenas, 800
litoraque ipsa tenet, tandemque inlata carinaest.
non sic infelix patriam portusque reliquit
Hesperios, saeui premerent cum Caesaris arma.
fida comes Magni uadit duce sola relicto
Pompeiumque fugit. quae nox tibi proxima uenit, 805
insomnis; uiduo tum primum frigida lecto
atque insueta quies uni, nudumque marito
non haerente latus. somno quam saepe grauata
deceptis uacuum manibus conplexa cubile est
atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum! 810
nam quamuis flamma tacitas urente medullas
non iuuat in toto corpus iactae cubili:
seruatur pars illa tori. caruisse timebat
Pompeio; sed non superi tam laeta parabant:
instabat miserae, Magnum quae redderet, hora.


LIBER SEXTVS

Postquam castra duces pugnae iam mente propinquis
inposuere iugis admotaque comminus arma
parque suum uidere dei, capere omnia Caesar
moenia Graiorum spernit Martemque secundum
iam nisi de genero fatis debere recusat. 5
funestam mundo uotis petit omnibus horam
in casum quae cuncta ferat; placet alea fati
alterutrum mersura caput. ter collibus omnis
explicuit turmas et signa minantia pugnam
testatus numquam Latiae se desse ruinae. 10
ut uidet ad nullos exciri posse tumultus
in pugnam generum sed clauso fidere uallo,
signa mouet tectusque uia dumosa per arua
Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arcis.
hoc iter aequoreo praecepit limite Magnus, 15
quemque uocat collem Taulantius incola Petram
insedit castris Ephyraeaque moenia seruat
defendens tutam uel solis turribus urbem.
non opus hanc ueterum nec moles structa tuetur
humanusque labor facilis, licet ardua tollat, 20
cedere uel bellis uel cuncta mouentibus annis,
sed munimen habet nullo quassabile ferro
naturam sedemque loci; nam clausa profundo
undique praecipiti scopulisque uomentibus aequor
exiguo debet, quod non est insula, colli. 25
terribiles ratibus sustentant moenia cautes,
Ioniumque furens, rapido cum tollitur Austro,
templa domosque quatit, spumatque in culmina pontus.
hic auidam belli rapuit spes inproba mentem
Caesaris, ut uastis diffusum collibus hostem 30
cingeret ignarum ducto procul aggere ualli.
metatur terras oculis, nec caespite tantum
contentus fragili subitos attollere muros
ingentis cautes auolsaque saxa metallis
Graiorumque domos direptaque moenia transfert. 35
extruitur quod non aries inpellere saeuus,
quod non ulla queat uiolenti machina belli.
franguntur montes, planumque per ardua Caesar
ducit opus; pandit fossas turritaque summis
disponit castella iugis magnoque recessu 40
amplexus fines saltus nemorosaque tesqua
et siluas uastaque feras indagine claudit.
non desunt campi, non desunt pabula Magno,
castraque Caesareo circumdatus aggere mutat:
flumina tot cursus illic exorta fatigant, 45
illic mersa suos; operumque ut summa reuisat
defessus Caesar mediis intermanet agris.
nunc uetus Iliacos attollat fabula muros
ascribatque deis; fragili circumdata testa
moenia mirentur refugi Babylonia Parthi. 50
en, quantum Tigris, quantum celer ambit Orontes,
Assyriis quantum populis telluris Eoae
sufficit in regnum, subitum bellique tumultu
raptum clausit opus. tanti periere labores.
tot potuere manus aut iungere Seston Abydo 55
ingestoque solo Phrixeum elidere pontum,
aut Pelopis latis Ephyren abrumpere regnis
et ratibus longae flexus donare Maleae,
aut aliquem mundi, quamuis natura negasset,
in melius mutare locum. coit area belli: 60
hic alitur sanguis terras fluxurus in omnis,
hic et Thessalicae clades Libycaeque tenentur;
aestuat angusta rabies ciuilis harena.
prima quidem surgens operum structura fefellit
Pompeium, ueluti mediae qui tutus in aruis 65
Sicaniae rabidum nescit latrare Pelorum,
aut, uaga cum Tethys Rutupinaque litora feruent,
unda Caledonios fallit turbata Britannos.
ut primum uasto saeptas uidet aggere terras,
ipse quoque a tuta deducens agmina Petra 70
diuersis spargit tumulis, ut Caesaris arma
laxet et effuso claudentem milite tendat;
ac tantum saepti uallo sibi uindicat agri,
parua Mycenaeae quantum sacrata Dianae
distat ab excelsa nemoralis Aricia Roma, 75
quoque modo terrae praelapsus moenia Thybris
in mare descendit, si nusquam torqueat amnem.
classica nulla sonant iniussaque tela uagantur
et fit saepe nefas iaculum temptante lacerto.
maior cura duces miscendis abstrahit armis: 80
Pompeium exhaustae praebenda ad gramina terrae,
quae currens obtriuit eques gradibusque citatis
ungula frondentem discussit cornea campum.
belliger attonsis sonipes defessus in aruis,
aduectos cum plena ferant praesepia culmos, 85
ore nouas poscens moribundus labitur herbas
et tremulo medios abrumpit poplite gyros.
corpora dum soluit tabes et digerit artus,
traxit iners caelum fluuidae contagia pestis
obscuram in nubem. tali spiramine Nesis 90
emittit Stygium nebulosis aera saxis
antraque letiferi rabiem Typhonis anhelant.
inde labant populi, caeloque paratior unda
omne pati uirus durauit uiscera caeno.
iam riget arta cutis distentaque lumina rumpit, 95
igneaque in uoltus et sacro feruida morbo
pestis abit, fessumque caput se ferre recusat.
iam magis atque magis praeceps agit omnia fatum,
nec medii dirimunt morbi uitamque necemque,
sed languor cum morte uenit; turbaque cadentum 100
aucta lues, dum mixta iacent incondita uiuis
corpora; nam miseros ultra tentoria ciues
spargere funus erat. tamen hos minuere labores
a tergo pelagus pulsusque Aquilonibus aer
litoraque et plenae peregrina messe carinae. 105
at liber terrae spatiosis collibus hostis
aere non pigro nec inertibus angitur undis,
sed patitur saeuam, ueluti circumdatus arta
opsidione, famem. nondum turgentibus altam
in segetem culmis cernit miserabile uolgus 110
in pecudum cecidisse cibos et carpere dumos
et foliis spoliare nemus letumque minantis
uellere ab ignotis dubias radicibus herbas.
quae mollire queunt flamma, quae frangere morsu,
quaeque per abrasas utero demittere fauces, 115
plurimaque humanis ante hoc incognita mensis
diripiens miles saturum tamen obsidet hostem.
ut primum libuit ruptis euadere claustris
Pompeio cunctasque sibi permittere terras,
non obscura petit latebrosae tempora noctis, 120
et raptum furto soceri cessantibus armis
dedignatur iter: latis exire ruinis
quaerit, et inpulso turres confringere uallo,
perque omnis gladios et qua uia caede paranda est.
opportuna tamen ualli pars uisa propinqui, 125
qua Minici castella uacant, et confraga densis
arboribus dumeta tegunt. hic puluere nullo
proditus agmen agit subitusque in moenia uenit.
tot simul e campis Latiae fulsere uolucres,
tot cecinere tubae. nequid uictoria ferro 130
deberet, pauor attonitos confecerat hostes.
quod solum ualuit uirtus, iacuere perempti
debuerant quo stare loco. qui uolnera ferrent
iam derant, et nimbus agens tot tela peribat.
tum piceos uoluunt inmissae lampades ignes, 135
tum quassae nutant turres lapsumque minantur,
roboris inpacti crebros gemit agger ad ictus.
iam Pompeianae celsi super ardua ualli
exierant aquilae, iam mundi iura patebant:
quem non mille simul turmis nec Caesare toto 140
auferret Fortuna locum uictoribus unus
eripuit uetuitque capi, seque arma tenente
ac nondum strato Magnum uicisse negauit.
Scaeua uiro nomen: castrorum in plebe merebat
ante feras Rhodani gentes; ibi sanguine multo 145
promotus Latiam longo gerit ordine uitem,
pronus ad omne nefas et qui nesciret in armis
quam magnum uirtus crimen ciuilibus esset.
hic ubi quaerentis socios iam Marte relicto
tuta fugae cernit, 'quo uos pauor' inquit 'adegit 150
inpius et cunctis ignotus Caesaris armis?
terga datis morti? cumulo uos desse uirorum 153
non pudet et bustis interque cadauera quaeri?
non ira saltem, iuuenes, pietate remota
stabitis? e cunctis, per quos erumperet hostis,
nos sumus electi. non paruo sanguine Magni
iste dies ierit. peterem felicior umbras
Caesaris in uoltu: testem hunc fortuna negauit:
Pompeio laudante cadam. confringite tela 160
pectoris inpulsu iugulisque retundite ferrum.
iam longinqua petit puluis sonitusque ruinae,
securasque fragor concussit Caesaris aures.
uincimus, o socii: ueniet qui uindicet arces
dum morimur.' mouit tantum uox illa furorem, 165
quantum non primo succendunt classica cantu,
mirantesque uirum atque auidi spectare secuntur
scituri iuuenes, numero deprensa locoque
an plus quam mortem uirtus daret. ille ruenti
aggere consistit, primumque cadauera plenis 170
turribus euoluit subeuntisque obruit hostis
corporibus, totaeque uiro dant tela ruinae,
roboraque et moles hosti seque ipse minatur.
nunc sude nunc duro contraria pectora conto
detrudit muris, et ualli summa tenentis 175
amputat ense manus; caput obterit ossaque saxo
ac male defensum fragili conpage cerebrum
dissipat; alterius flamma crinesque genasque
succendit, strident oculis ardentibus ignes.
ut primum cumulo crescente cadauera murum 180
admouere solo, non segnior extulit illum
saltus et in medias iecit super arma cateruas,
quam per summa rapit celerem uenabula pardum.
tunc densos inter cuneos conpressus et omni
uallatus bello uincit, quem respicit, hostem. 185
iamque hebes et crasso non asper sanguine mucro
[percussum Scaeuae frangit, non uolnerat, hostem;]
perdidit ensis opus, frangit sine uolnere membra.
illum tota premit moles, illum omnia tela,
nulla fuit non certa manus, non lancea felix; 190
parque nouum Fortuna uidet concurrere, bellum
atque uirum. fortis crebris sonat ictibus umbo,
et galeae fragmenta cauae conpressa perurunt
tempora, nec quicquam nudis uitalibus obstat
iam praeter stantis in summis ossibus hastas. 195
quid nunc, uaesani, iaculis leuibusue sagittis
perditis haesuros numquam uitalibus ictus?
hunc aut tortilibus uibrata falarica neruis
obruat aut uasti muralia pondera saxi,
hunc aries ferro ballistaque limine portae 200
promoueat. stat non fragilis pro Caesare murus
Pompeiumque tenet. iam pectora non tegit armis,
ac ueritus credi clipeo laeuaque uacasse
aut culpa uixisse sua tot uolnera belli
solus obit densamque ferens in pectore siluam 205
iam gradibus fessis, in quem cadat, eligit hostem.
[par pelagi monstris Libycae sic belua terrae]
sic Libycus densis elephans oppressus ab armis
omne repercussum squalenti missile tergo
frangit et haerentis mota cute discutit hastas: 210
uiscera tuta latent penitus, citraque cruorem
confixae stant tela ferae: tot facta sagittis,
tot iaculis unam non explent uolnera mortem.
Dictaea procul, ecce, manu Gortynis harundo
tenditur in Scaeuam, quae uoto certior omni 215
in caput atque oculi laeuom descendit in orbem.
ille moras ferri neruorum et uincula rumpit
adfixam uellens oculo pendente sagittam
intrepidus, telumque suo cum lumine calcat.
Pannonis haud aliter post ictum saeuior ursa, 220
cum iaculum parua Libys ammentauit habena,
se rotat in uolnus telumque irata receptum
inpetit et secum fugientem circumit hastam.
perdiderat uoltum rabies, stetit imbre cruento
informis facies. laetus fragor aethera pulsat 225
uictorum: maiora uiris e sanguine paruo
gaudia non faceret conspectum in Caesare uolnus.
ille tegens alta suppressum mente furorem,
mitis et a uoltu penitus uirtute remota,
'parcite', ait 'ciues; procul hinc auertite ferrum. 230
conlatura meae nil sunt iam uolnera morti:
non eget ingestis sed uolsis pectore telis.
tollite et in Magni uiuentem ponite castris.
hoc uestro praestate duci: sit Scaeua relicti
Caesaris exemplum potius quam mortis honestae.' 235
credidit infelix simulatis uocibus Aulus
nec uidit recto gladium mucrone tenentem,
membraque captiui pariter laturus et arma
fulmineum mediis excepit faucibus ensem.
incaluit uirtus, atque una caede refectus 240
'soluat' ait 'poenas, Scaeuam quicumque subactum
sperauit. pacem gladio si quaerit ab isto
Magnus, adorato summittat Caesare signa.
an similem uestri segnemque ad fata putatis?
Pompei uobis minor est causaeque senatus 245
quam mihi mortis amor.' simul haec effatur, et altus
Caesareas puluis testatur adesse cohortes.
dedecus hic belli Magno crimenque remisit,
ne solum totae fugerent, te Scaeua, cateruae.
subducto qui Marte ruis; nam sanguine fuso 250
uires pugna dabat. labentem turba suorum
excipit atque umeris defectum inponere gaudet;
ac uelut inclusum perfosso in pectore numen
et uiuam magnae speciem Virtutis adorant;
telaque confixis certant euellere membris, 255
exornantque deos ac nudum pectore Martem
armis, Scaeua, tuis: felix hoc nomine famae,
si tibi durus Hiber aut si tibi terga dedisset
Cantaber exiguis aut longis Teutonus armis.
non tu bellorum spoliis ornare Tonantis 260
templa potes, non tu laetis ululare triumphis.
infelix, quanta dominum uirtute parasti!
nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus
intra claustra piger dilato Marte quieuit,
quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris 265
frangentem fluctus scopulum ferit aut latus alti
montis adest seramque sibi parat unda ruinam.
hinc uicina petens placido castella profundo
incursu gemini Martis rapit, armaque late
spargit et effuso laxat tentoria campo, 270
mutandaeque iuuat permissa licentia terrae.
sic pleno Padus ore tumens super aggere tutas
excurrit ripas et totos concutit agros;
succubuit siqua tellus cumuloque furentem
undarum non passa ruit, tum flumine toto 275
transit et ignotos operit sibi gurgite campos:
illos terra fugit dominos, his rura colonis
accedunt donante Pado. uix proelia Caesar
senserat, elatus specula quae prodidit ignis:
inuenit inpulsos presso iam puluere muros, 280
frigidaque, ut ueteris, deprendit signa ruinae.
accendit pax ipsa loci, mouitque furorem
Pompeiana quies et uicto Caesare somnus.
ire uel in clades properat dum gaudia turbet.
Torquato ruit inde minax, qui Caesaris arma 285
segnius haud uidit, quam malo nauta tremente
omnia subducit Circaeae uela procellae;
agminaque interius muro breuiore recepit,
densius ut parua disponeret arma corona.
transierat primi Caesar munimina ualli, 290
cum super e totis immisit collibus arma
effuditque acies obsaeptum Magnus in hostem.
non sic Hennaeis habitans in uallibus horret
Enceladum spirante Noto, cum tota cauernas
egerit et torrens in campos defluit Aetna, 295
Caesaris ut miles glomerato puluere uictus
ante aciem caeci trepidus sub nube timoris
hostibus occurrit fugiens inque ipsa pauendo
fata ruit. totus mitti ciuilibus armis
usque uel in pacem potuit cruor: ipse furentis 300
dux tenuit gladios. felix ac libera regum,
Roma, fores iurisque tui, uicisset in illo
si tibi Sulla loco. dolet, heu, semperque dolebit
quod scelerum, Caesar, prodest tibi summa tuorum,
cum genero pugnasse pio. pro tristia fata! 305
non Vticae Libye clades, Hispania Mundae
flesset et infando pollutus sanguine Nilus
nobilius Phario gestasset rege cadauer,
nec Iuba Marmaricas nudus pressisset harenas
Poenorumque umbras placasset sanguine fuso 310
Scipio, nec sancto caruisset uita Catone.
ultimus esse dies potuit tibi Roma malorum,
exire e mediis potuit Pharsalia fatis.
deserit auerso possessam numine sedem
Caesar et Emathias lacero petit agmine terras. 315
arma secuturum soceri, quacumque fugasset,
temptauere suo comites deuertere Magnum
hortatu, patrias sedes atque hoste carentem
Ausoniam peteret. 'numquam me Caesaris' inquit
'exemplo reddam patriae, numquamque uidebit 320
me nisi dimisso redeuntem milite Roma.
Hesperiam potui motu surgente tenere,
si uellem patriis aciem committere templis
ac medio pugnare foro. dum bella relegem,
extremum Scythici transcendam frigoris orbem 325
ardentisque plagas. uictor tibi, Roma, quietem
eripiam, qui, ne premerent te proelia, fugi?
a potius, nequid bello patiaris in isto,
te Caesar putet esse suam.' sic fatus in ortus
Phoebeos condixit iter, terraeque secutus 330
deuia, qua uastos aperit Candauia saltus,
contigit Emathiam, bello quam fata parabant.
Thessaliam, qua parte diem brumalibus horis
attollit Titan, rupes Ossaea coercet;
cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas, 335
Pelion opponit radiis nascentibus umbras;
at medios ignes caeli rapidique Leonis
solstitiale caput nemorosus summouet Othrys.
excipit aduersos Zephyros et Iapyga Pindus
et maturato praecidit uespere lucem; 340
nec metuens imi Borean habitator Olympi
lucentem totis ignorat noctibus Arcton.
hos inter montis media qui ualle premuntur,
perpetuis quondam latuere paludibus agri,
flumina dum campi retinent nec peruia Tempe 345
dant aditus pelagi, stagnumque inplentibus unum
crescere cursus erat. postquam discessit Olympo
Herculea grauis Ossa manu subitaeque ruinam
sensit aquae Nereus, melius mansura sub undis
Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis 350
eminet et, prima Rhoeteia litora pinu
quae tetigit, Phylace Pteleosque et Dorion ira
flebile Pieridum; Trachin pretioque nefandae
lampados Herculeis fortis Meliboea pharetris
atque olim Larisa potens; ubi nobile quondam 355
nunc super Argos arant, ueteres ubi fabula Thebas
monstrat Echionias, ubi quondam Pentheos exul
colla caputque ferens supremo tradidit igni
questa quod hoc solum nato rapuisset Agaue.
ergo abrupta palus multos discessit in amnes. 360
purus in occasus, parui sed gurgitis, Aeas
Ionio fluit inde mari, nec fortior undis
labitur auectae pater Isidis, et tuus, Oeneu,
paene gener crassis oblimat Echinadas undis,
et Meleagream maculatus sanguine Nessi 365
Euhenos Calydona secat. ferit amne citato
Maliacas Spercheos aquas, et flumine puro
inrigat Amphrysos famulantis pascua Phoebi.
accipit Asopos cursus Phoenixque Melasque 374
quique nec umentis nebulas nec rore madentem 369
aera nec tenues uentos suspirat Anauros,
et quisquis pelago per se non cognitus amnis
Peneo donauit aquas: it gurgite rapto
Apidanos numquamque celer nisi mixtus Enipeus;
solus, in alterius nomen cum uenerit undae, 375
defendit Titaresos aquas lapsusque superne
gurgite Penei pro siccis utitur aruis.
hunc fama est Stygiis manare paludibus amnem
et capitis memorem fluuii contagia uilis
nolle pati superumque sibi seruare timorem. 380
ut primum emissis patuerunt amnibus arua,
pinguis Bebrycio discessit uomere sulcus;
mox Lelegum dextra pressum descendit aratrum,
Aeolidae Dolopesque solum fregere coloni
et Magnetes equis, Minyae gens cognita remis. 385
illic semiferos Ixionidas Centauros
feta Pelethroniis nubes effudit in antris:
aspera te Pholoes frangentem, Monyche, saxa,
teque sub Oetaeo torquentem uertice uolsas,
Rhoece ferox, quas uix Boreas inuerteret ornos, 390
hospes et Alcidae magni Phole, teque, per amnem
inprobe Lernaeas uector passure sagittas,
teque, senex Chiron, gelido qui sidere fulgens
inpetis Haemonio maiorem Scorpion arcu.
hac tellure feri micuerunt semina Martis. 395
primus ab aequorea percussis cuspide saxis
Thessalicus sonipes, bellis feralibus omen,
exiluit, primus chalybem frenosque momordit
spumauitque nouis Lapithae domitoris habenis.
prima fretum scindens Pagasaeo litore pinus 400
terrenum ignotas hominem proiecit in undas.
primus Thessalicae rector telluris Ionos
in formam calidae percussit pondera massae
fudit et argentum flammis aurumque moneta
fregit et inmensis coxit fornacibus aera. 405
illic, quod populos scelerata inpegit in arma,
diuitias numerare datum est. hinc maxima serpens
descendit Python Cirrhaeaque fluxit in arua,
unde et Thessalicae ueniunt ad Pythia laurus.
inpius hinc prolem superis inmisit Aloeus, 410
inseruit celsis prope se cum Pelion astris
sideribusque uias incurrens abstulit Ossa.
hac ubi damnata fatis tellure locarunt
castra duces, cunctos belli praesaga futuri
mens agitat, summique grauem discriminis horam 415
aduentare palam est, propius iam fata moueri.
degeneres trepidant animi peioraque uersant;
ad dubios pauci praesumpto robore casus
spemque metumque ferunt. turbae sed mixtus inerti
Sextus erat, Magno proles indigna parente, 420
cui mox Scyllaeis exul grassatus in undis
polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
qui stimulante metu fati praenoscere cursus,
inpatiensque morae uenturisque omnibus aeger,
non tripodas Deli, non Pythia consulit antra, 425
nec quaesisse libet primis quid frugibus altrix
aere Iouis Dodona sonet, quis noscere fibra
fata queat, quis prodat aues, quis fulgura caeli
seruet et Assyria scrutetur sidera cura,
aut siquid tacitum sed fas erat. ille supernis 430
detestanda deis saeuorum arcana magorum
nouerat et tristis sacris feralibus aras,
umbrarum Ditisque fidem, miseroque liquebat
scire parum superos. uanum saeuumque furorem
adiuuat ipse locus uicinaque moenia castris 435
Haemonidum, ficti quas nulla licentia monstri
transierit, quarum quidquid non creditur ars est.
Thessala quin etiam tellus herbasque nocentes
rupibus ingenuit sensuraque saxa canentes
arcanum ferale magos. ibi plurima surgunt 440
uim factura deis, et terris hospita Colchis
legit in Haemoniis quas non aduexerat herbas.
inpia tot populis, tot surdas gentibus aures
caelicolum dirae conuertunt carmina gentis.
una per aetherios exit uox illa recessus 445
uerbaque ad inuitum perfert cogentia numen,
quod non cura poli caelique uolubilis umquam
auocat. infandum tetigit cum sidera murmur,
tum, Babylon Persea licet secretaque Memphis
omne uetustorum soluat penetrale magorum, 450
abducet superos alienis Thessalis aris.
carmine Thessalidum dura in praecordia fluxit
non fatis adductus amor, flammisque seueri
inlicitis arsere senes. nec noxia tantum
pocula proficiunt aut cum turgentia suco 455
frontis amaturae subducunt pignora fetae:
mens hausti nulla sanie polluta ueneni
excantata perit. quos non concordia mixti
alligat ulla tori blandaeque potentia formae
traxerunt torti magica uertigine fili. 460
cessauere uices rerum, dilataque longa
haesit nocte dies. legi non paruit aether,
torpuit et praeceps audito carmine mundus,
axibus et rapidis inpulsos Iuppiter urguens
miratur non ire polos. nunc omnia conplent 465
imbribus et calido praeducunt nubila Phoebo,
et tonat ignaro caelum Ioue: uocibus isdem
umentis late nebulas nimbosque solutis
excussere comis. uentis cessantibus aequor
intumuit, rursus uetitum sentire procellas 470
conticuit turbante Noto; puppemque ferentes
in uentum tumuere sinus. de rupe pependit
abscisa fixus torrens, amnisque cucurrit
non qua pronus erat. Nilum non extulit aestas,
Maeander derexit aquas, Rhodanumque morantem 475
praecipitauit Arar. summisso uertice montes
explicuere iugum, nubes suspexit Olympus,
solibus et nullis Scythicae, cum bruma rigeret,
dimaduere niues. inpulsam sidere Tethyn
reppulit Haemonium defenso litore carmen. 480
terra quoque inmoti concussit ponderis axes,
et medium uergens titubauit nisus in orbem.
tantae molis onus percussum uoce recessit
perspectumque dedit circum labentis Olympi.
omne potens animal leti genitumque nocere 485
et pauet Haemonias et mortibus instruit artes.
has auidae tigres et nobilis ira leonum
ore fouent blando; gelidos his explicat orbes
inque pruinoso coluber distenditur aruo;
uiperei coeunt abrupto corpore nodi, 490
humanoque cadit serpens adflata ueneno.
quis labor hic superis cantus herbasque sequendi
spernendique timor? cuius commercia pacti
obstrictos habuere deos? parere necesse est,
an iuuat? ignota tantum pietate merentur, 495
an tacitis ualuere minis? hoc iuris in omnis
est illis superos, an habent haec carmina certum
imperiosa deum, qui mundum cogere quidquid
cogitur ipse potest? illis et sidera primum
praecipiti deducta polo, Phoebeque serena 500
non aliter diris uerborum obsessa uenenis
palluit et nigris terrenisque ignibus arsit,
quam si fraterna prohiberet imagine tellus
insereretque suas flammis caelestibus umbras;
et patitur tantos cantu depressa labores 505
donec suppositas propior despumet in herbas.
hos scelerum ritus, haec dirae crimina gentis
effera damnarat nimiae pietatis Erictho
inque nouos ritus pollutam duxerat artem.
illi namque nefas urbis summittere tecto 510
aut laribus ferale caput, desertaque busta
incolit et tumulos expulsis obtinet umbris
grata deis Erebi. coetus audire silentum,
nosse domos Stygias arcanaque Ditis operti
non superi, non uita uetat. tenet ora profanae 515
foeda situ macies, caeloque ignota sereno
terribilis Stygio facies pallore grauatur
inpexis onerata comis: si nimbus et atrae
sidera subducunt nubes, tunc Thessala nudis
egreditur bustis nocturnaque fulmina captat. 520
semina fecundae segetis calcata perussit
et non letiferas spirando perdidit auras.
nec superos orat nec cantu supplice numen
auxiliare uocat nec fibras illa litantis
nouit: funereas aris inponere flammas 525
gaudet et accenso rapuit quae tura sepulchro.
omne nefas superi prima iam uoce precantis
concedunt carmenque timent audire secundum.
uiuentis animas et adhuc sua membra regentis
infodit busto, fatis debentibus annos 530
mors inuita subit; peruersa funera pompa
rettulit a tumulis, fugere cadauera letum.
fumantis iuuenum cineres ardentiaque ossa
e mediis rapit illa rogis ipsamque parentes
quam tenuere facem, nigroque uolantia fumo 535
feralis fragmenta tori uestesque fluentis
colligit in cineres et olentis membra fauillas.
ast, ubi seruantur saxis, quibus intimus umor
ducitur, et tracta durescunt tabe medullae
corpora, tunc omnis auide desaeuit in artus 540
inmergitque manus oculis gaudetque gelatos
effodisse orbes et siccae pallida rodit
excrementa manus. laqueum nodosque nocentis
ore suo rupit, pendentia corpora carpsit
abrasitque cruces percussaque uiscera nimbis 545
uolsit et incoctas admisso sole medullas.
insertum manibus chalybem nigramque per artus
stintis tabi saniem uirusque coactum
sustulit et neruo morsus retinente pependit.
et, quodcumque iacet nuda tellure cadauer, 550
ante feras uolucresque sedet; nec carpere membra
uolt ferro manibusque suis, morsusque luporum
expectat siccis raptura e faucibus artus.
nec cessant a caede manus, si sanguine uiuo
est opus, erumpat iugulo qui primus aperto, 555
[nec refugit caedes, uiuum si sacra cruorem]
extaque funereae poscunt trepidantia mensae.
uolnere sic uentris, non qua natura uocabat,
extrahitur partus calidis ponendus in aris;
et quotiens saeuis opus est ac fortibus umbris 560
ipsa facit manes. hominum mors omnis in usu est.
illa genae florem primaeuo corpore uolsit,
illa comam laeua morienti abscidit ephebo.
saepe etiam caris cognato in funere dira
Thessalis incubuit membris atque oscula figens 565
truncauitque caput conpressaque dentibus ora
laxauit siccoque haerentem gutture linguam
praemordens gelidis infudit murmura labris
arcanumque nefas Stygias mandauit ad umbras.
hanc ut fama loci Pompeio prodidit, alta 570
nocte poli, Titan medium quo tempore ducit
sub nostra tellure diem, deserta per arua
carpit iter. fidi scelerum suetique ministri
effractos circum tumulos ac busta uagati
conspexere procul praerupta in caute sedentem, 575
qua iuga deuexus Pharsalica porrigit Haemus.
illa magis magicisque deis incognita uerba
temptabat carmenque nouos fingebat in usus.
namque timens, ne Mars alium uagus iret in orbem
Emathis et tellus tam multa caede careret, 580
pollutos cantu dirisque uenefica sucis
conspersos uetuit transmittere bella Philippos,
tot mortes habitura suas usuraque mundi
sanguine: caesorum truncare cadauera regum
sperat et Hesperiae cineres auertere gentis 585
ossaque nobilium tantosque adquirere manes.
hic ardor solusque labor, quid corpore Magni
proiecto rapiat, quos Caesaris inuolet artus.
quam prior adfatur Pompei ignaua propago.
'o decus Haemonidum, populis quae pandere fata 590
quaeque suo uentura potes deuertere cursu,
te precor ut certum liceat mihi noscere finem
quem belli fortuna paret. non ultima turbae
pars ego Romanae, Magni clarissima proles,
uel dominus rerum uel tanti funeris heres. 595
mens dubiis perculsa pauet rursusque parata est
certos ferre metus: hoc casibus eripe iuris,
ne subiti caecique ruant. uel numina torque
uel tu parce deis et manibus exprime uerum.
Elysias resera sedes ipsamque uocatam, 600
quos petat e nobis, Mortem mihi coge fateri.
non humilis labor est: dignum, quod quaerere cures
uel tibi, quo tanti praeponderet alea fati.'
inpia laetatur uulgato nomine famae
Thessalis, et contra 'si fata minora moueres, 605
pronum erat, o iuuenis, quos uelles' inquit 'in actus
inuitos praebere deos. conceditur arti,
unam cum radiis presserunt sidera mortem,
inseruisse moras; et, quamuis fecerit omnis
stella senem, medios herbis abrumpimus annos. 610
at, simul a prima descendit origine mundi
causarum series, atque omnia fata laborant
si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu
stat genus humanum, tum, Thessala turba fatemur,
plus Fortuna potest. sed, si praenoscere casus 615
contentus, facilesque aditus multique patebunt
ad uerum: tellus nobis aetherque chaosque
aequoraque et campi Rhodopaeaque saxa loquentur.
sed pronum, cum tanta nouae sit copia mortis,
Emathiis unum campis attollere corpus, 620
ut modo defuncti tepidique cadaueris ora
plena uoce sonent, nec membris sole perustis
auribus incertum feralis strideat umbra.'
dixerat, et noctis geminatis arte tenebris
maestum tecta caput squalenti nube pererrat 625
corpora caesorum tumulis proiecta negatis.
continuo fugere lupi, fugere reuolsis
unguibus inpastae uolucres, dum Thessala uatem
eligit et gelidas leto scrutata medullas
pulmonis rigidi stantis sine uolnere fibras 630
inuenit et uocem defuncto in corpore quaerit.
fata peremptorum pendent iam multa uirorum,
quem superis reuocasse uelit. si tollere totas
temptasset campis acies et reddere bello,
cessissent leges Erebi, monstroque potenti 635
extractus Stygio populus pugnasset Auerno.
electum tandem traiecto gutture corpus
ducit, et inserto laqueis feralibus unco
per scopulos miserum trahitur per saxa cadauer
uicturum, montisque caui, quem tristis Erictho 640
damnarat sacris, alta sub rupe locatur.
haud procul a Ditis caecis depressa cauernis
in praeceps subsedit humus, quam pallida pronis
urguet silua comis et nullo uertice caelum
suspiciens Phoebo non peruia taxus opacat. 645
marcentes intus tenebrae pallensque sub antris
longa nocte situs numquam nisi carmine factum
lumen habet. non Taenariis sic faucibus aer
sedit iners, maestum mundi confine latentis
ac nostri, quo non metuant admittere manes 650
Tartarei reges. nam, quamuis Thessala uates
uim faciat fatis, dubium est, quod traxerit illuc
aspiciat Stygias an quod descenderit umbras.
discolor et uario furialis cultus amictu
induitur, uoltusque aperitur crine remoto, 655
et coma uipereis substringitur horrida sertis.
ut pauidos iuuenis comites ipsumque trementem
conspicit exanimi defixum lumina uoltu,
'ponite' ait 'trepida conceptos mente timores:
iam noua, iam uera reddetur uita figura, 660
ut quamuis pauidi possint audire loquentem.
si uero Stygiosque lacus ripamque sonantem
ignibus ostendam, si me praebente uideri
Eumenides possint uillosaque colla colubris
Cerberus excutiens et uincti terga gigantes, 665
quis timor, ignaui, metuentis cernere manes?'
pectora tum primum feruenti sanguine supplet
uolneribus laxata nouis taboque medullas
abluit et uirus large lunare ministrat.
huc quidquid fetu genuit natura sinistro 670
miscetur: non spuma canum quibus unda timori est,
uiscera non lyncis, non durae nodus hyaenae
defuit et cerui pastae serpente medullae,
non puppem retinens Euro tendente rudentis
in mediis echenais aquis oculique draconum 675
quaeque sonant feta tepefacta sub alite saxa,
non Arabum uolucer serpens innataque rubris
aequoribus custos pretiosae uipera conchae
aut uiuentis adhuc Libyci membrana cerastae
aut cinis Eoa positi phoenicis in ara. 680
quo postquam uiles et habentis nomina pestis
contulit, infando saturatas carmine frondis
et, quibus os dirum nascentibus inspuit, herbas
addidit et quidquid mundo dedit ipsa ueneni.
tum uox Lethaeos cunctis pollentior herbis 685
excantare deos confundit murmura primum
dissona et humanae multum discordia linguae.
latratus habet illa canum gemitusque luporum,
quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur,
quod strident ululantque ferae, quod sibilat anguis; 690
exprimit et planctus inlisae cautibus undae
siluarumque sonum fractaeque tonitrua nubis:
tot rerum uox una fuit. mox cetera cantu
explicat Haemonio penetratque in Tartara lingua.
'Eumenides Stygiumque nefas Poenaeque nocentum 695
et Chaos innumeros auidum confundere mundos
et rector terrae, quem longa in saecula torquet
mors dilata deum; Styx et quos nulla meretur
Thessalis Elysios; caelum matremque perosa
Persephone, nostraeque Hecates pars ultima, per quam 700
manibus et mihi sunt tacitae commercia linguae,
ianitor et sedis laxae, qui uiscera saeuo
spargis nostra cani, repetitaque fila sorores
tracturae, tuque o flagrantis portitor undae,
iam lassate senex ad me redeuntibus umbris, 705
exaudite preces. si uos satis ore nefando
pollutoque uoco, si numquam haec carmina fibris
humanis ieiuna cano, si pectora plena
saepe deo laui calido prosecta cerebro,
si quisquis uestris caput extaque lancibus infans 710
inposuit uicturus erat, parete precanti.
non in Tartareo latitantem poscimus antro
adsuetamque diu tenebris, modo luce fugata
descendentem animam; primo pallentis hiatu
haeret adhuc Orci, licet has exaudiat herbas, 715
ad manes uentura semel. ducis omnia nato
Pompeiana canat nostri modo militis umbra,
si bene de uobis ciuilia bella merentur.'
haec ubi fata caput spumantiaque ora leuauit,
aspicit astantem proiecti corporis umbram, 720
exanimis artus inuisaque claustra timentem
carceris antiqui. pauet ire in pectus apertum
uisceraque et ruptas letali uolnere fibras.
a miser, extremum cui mortis munus inique
eripitur, non posse mori. miratur Erictho 725
has fatis licuisse moras, irataque morti
uerberat inmotum uiuo serpente cadauer,
perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas
manibus inlatrat regnique silentia rumpit.
'Tisiphone uocisque meae secura Megaera, 730
non agitis saeuis Erebi per inane flagellis
infelicem animam? iam uos ego nomine uero
eliciam Stygiasque canes in luce superna
destituam; per busta sequar per funera custos,
expellam tumulis, abigam uos omnibus urnis. 735
teque deis, ad quos alio procedere uoltu
ficta soles, Hecate pallenti tabida forma,
ostendam faciemque Erebi mutare uetabo.
eloquar inmenso terrae sub pondere quae te
contineant, Hennaea, dapes, quo foedere maestum 740
regem noctis ames, quae te contagia passam
noluerit reuocare Ceres. tibi, pessime mundi
arbiter, inmittam ruptis Titana cauernis,
et subito feriere die. paretis, an ille
conpellandus erit, quo numquam terra uocato 745
non concussa tremit, qui Gorgona cernit apertam
uerberibusque suis trepidam castigat Erinyn,
indespecta tenet uobis qui Tartara, cuius
uos estis superi, Stygias qui perierat undas?'
protinus astrictus caluit cruor atraque fouit 750
uolnera et in uenas extremaque membra cucurrit.
percussae gelido trepidant sub pectore fibrae,
et noua desuetis subrepens uita medullis
miscetur morti. tunc omnis palpitat artus,
tenduntur nerui; nec se tellure cadauer 755
paulatim per membra leuat, terraque repulsum est
erectumque semel. distento lumina rictu
nudantur. nondum facies uiuentis in illo,
iam morientis erat: remanet pallorque rigorque,
et stupet inlatus mundo. set murmure nullo 760
ora astricta sonant: uox illi linguaque tantum
responsura datur. 'dic' inquit Thessala 'magna,
quod iubeo, mercede mihi; nam uera locutum
inmunem toto mundi praestabimus aeuo
artibus Haemoniis: tali tua membra sepulchro, 765
talibus exuram Stygio cum carmine siluis,
ut nullos cantata magos exaudiat umbra.
sit tanti uixisse iterum: nec uerba nec herbae
audebunt longae somnum tibi soluere Lethes
a me morte data. tripodas uatesque deorum 770
sors obscura decet: certus discedat, ab umbris
quisquis uera petit duraeque oracula mortis
fortis adit. ne parce, precor: da nomina rebus,
da loca; da uocem qua mecum fata loquantur.'
addidit et carmen, quo, quidquid consulit, umbram 775
scire dedit. maestum fletu manante cadauer
'tristia non equidem Parcarum stamina' dixit
'aspexi tacitae reuocatus ab aggere ripae;
quod tamen e cunctis mihi noscere contigit umbris
effera Romanos agitat discordia manes 780
inpiaque infernam ruperunt arma quietem;
Elysias Latii sedes ac Tartara maesta
diuersi liquere duces. quid fata pararent
hi fecere palam. tristis felicibus umbris
uoltus erat: uidi Decios natumque patremque, 785
lustrales bellis animas, flentemque Camillum
et Curios, Sullam de te, Fortuna, querentem;
deplorat Libycis perituram Scipio terris
infaustam subolem; maior Carthaginis hostis
non seruituri maeret Cato fata nepotis: 790
solum te, consul depulsis prime tyrannis
Brute, pias inter gaudentem uidimus umbras.
abruptis Catilina minax fractisque catenis
exultat Mariique truces nudique Cethegi;
uidi ego laetantis, popularia nomina, Drusos 795
legibus inmodicos ausosque ingentia Gracchos;
aeternis chalybis nodis et carcere Ditis
constrictae plausere manus, camposque piorum
poscit turba nocens. regni possessor inertis
pallentis aperit sedes, abruptaque saxa 800
asperat et durum uinclis adamanta, paratque
poenam uictori. refer haec solacia tecum,
o iuuenis, placido manes patremque domumque
expectare sinu regnique in parte serena
Pompeis seruare locum. nec gloria paruae 805
sollicitet uitae: ueniet quae misceat omnis
hora duces. properate mori, magnoque superbi
quamuis e paruis animo descendite bustis
et Romanorum manes calcate deorum.
quem tumulum Nili, quem Thybridis adluat unda 810
quaeritur, et ducibus tantum de funere pugna est.
tu fatum ne quaere tuum: cognoscere Parcae
me reticente dabunt; tibi certior omnia uates
ipse canet Siculis genitor Pompeius in aruis,
ille quoque incertus quo te uocet, unde repellat, 815
quas iubeat uitare plagas, quae sidera mundi.
Europam, miseri, Libyamque Asiamque timete:
distribuit tumulos uestris fortuna triumphis.
o miseranda domus, toto nil orbe uidebis
tutius Emathia.' sic postquam fata peregit, 820
stat uoltu maestus tacito mortemque reposcit.
carminibus magicis opus est herbisque, cadauer
ut cadat, et nequeunt animam sibi reddere fata
consumpto iam iure semel. tunc robore multo
extruit illa rogum; uenit defunctus ad ignes. 825
accensa iuuenem positum strue liquit Erictho
tandem passa mori, Sextoque ad castra parentis
it comes; et caelo lucis ducente colorem,
dum ferrent tutos intra tentoria gressus,
iussa tenere diem densas nox praestitit umbras. 830


LIBER SEPTIMVS

Segnior, Oceano quam lex aeterna uocabat,
luctificus Titan numquam magis aethera contra
egit equos cursumque polo rapiente retorsit,
defectusque pati uoluit raptaeque labores
lucis, et attraxit nubes, non pabula flammis 5
sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
at nox felicis Magno pars ultima uitae
sollicitos uana decepit imagine somnos.
nam Pompeiani uisus sibi sede theatri
innumeram effigiem Romanae cernere plebis 10
attollique suum laetis ad sidera nomen
uocibus et plausu cuneos certare sonantes;
qualis erat populi facies clamorque fauentis
olim, cum iuuenis primique aetate triumphi,
post domitas gentes quas torrens ambit Hiberus 15
et quaecumque fugax Sertorius inpulit arma,
Vespere pacato, pura uenerabilis aeque
quam currus ornante toga, plaudente senatu
sedit adhuc Romanus eques; seu fine bonorum
anxia mens curis ad tempora laeta refugit, 20
siue per ambages solitas contraria uisis
uaticinata quies magni tulit omina planctus,
seu uetito patrias ultra tibi cernere sedes
sic Romam Fortuna dedit. ne rumpite somnos,
castrorum uigiles, nullas tuba uerberet aures. 25
crastina dira quies et imagine maesta diurna
undique funestas acies feret, undique bellum.
unde pares somnos populi noctemque beatam?
o felix, si te uel sic tua Roma uideret!
donassent utinam superi patriaeque tibique 30
unum, Magne, diem, quo fati certus uterque
extremum tanti fructum raperetis amoris.
tu uelut Ausonia uadis moriturus in urbe,
illa rati semper de te sibi conscia uoti
hoc scelus haud umquam fatis haerere putauit, 35
sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
te mixto flesset luctu iuuenisque senexque
iniussusque puer; lacerasset crine soluto
pectora femineum ceu Bruti funere uolgus.
nunc quoque, tela licet paueant uictoris iniqui, 40
nuntiet ipse licet Caesar tua funera, flebunt,
sed dum tura ferunt, dum laurea serta Tonanti.
o miseri, quorum gemitus edere dolorem,
qui te non pleno pariter planxere theatro.
uicerat astra iubar, cum mixto murmure turba 45
castrorum fremuit fatisque trahentibus orbem
signa petit pugnae. miseri pars maxima uolgi
non totum uisura diem tentoria circum
ipsa ducis queritur magnoque accensa tumultu
mortis uicinae properantis admouet horas. 50
dira subit rabies: sua quisque ac publica fata
praecipitare cupit; segnis pauidusque uocatur
ac nimium patiens soceri Pompeius, et orbis
indulgens regno, qui tot simul undique gentis
iuris habere sui uellet pacemque timeret. 55
nec non et reges populique queruntur Eoi
bella trahi patriaque procul tellure teneri.
hoc placet, o superi, cum uobis uertere cuncta
propositum, nostris erroribus addere crimen?
cladibus inruimus nocituraque poscimus arma; 60
in Pompeianis uotum est Pharsalia castris.
cunctorum uoces Romani maximus auctor
Tullius eloquii, cuius sub iure togaque
pacificas saeuos tremuit Catilina securis,
pertulit iratus bellis, cum rostra forumque 65
optaret passus tam longa silentia miles.
addidit inualidae robur facundia causae.
'hoc pro tot meritis solum te, Magne, precatur
uti se Fortuna uelis, proceresque tuorum
castrorum regesque tui cum supplice mundo 70
adfusi uinci socerum patiare rogamus.
humani generis tam longo tempore bellum
Caesar erit? merito Pompeium uincere lente
gentibus indignum est a transcurrente subactis.
quo tibi feruor abit aut quo fiducia fati? 75
de superis, ingrate, times causamque senatus
credere dis dubitas? ipsae tua signa reuellent
prosilientque acies: pudeat uicisse coactum.
si duce te iusso, si nobis bella geruntur,
sit iuris, quocumque uelint, concurrere campo. 80
quid mundi gladios a sanguine Caesaris arces?
uibrant tela manus, uix signa morantia quisquam
expectat: propera, ne te tua classica linquant.
scire senatus auet, miles te, Magne, sequatur
an comes.' ingemuit rector sensitque deorum 85
esse dolos et fata suae contraria menti.
'si placet hoc' inquit 'cunctis, si milite Magno,
non duce tempus eget, nil ultra fata morabor:
inuoluat populos una fortuna ruina
sitque hominum magnae lux ista nouissima parti. 90
testor, Roma, tamen Magnum quo cuncta perirent
accepisse diem. potuit tibi uolnere nullo
stare labor belli; potui sine caede subactum
captiuumque ducem uiolatae tradere paci.
quis furor, o caeci, scelerum? ciuilia bella 95
gesturi metuunt ne non cum sanguine uincant.
abstulimus terras, exclusimus aequore toto,
ad praematuras segetum ieiuna rapinas
agmina conpulimus, uotumque effecimus hosti
ut mallet sterni gladiis mortemque suorum 100
permiscere meis. belli pars magna peracta est
his, quibus effectum est ne pugnam tiro paueret,
si modo uirtutis stimulis iraeque calore
signa petunt. multos in summa pericula misit
uenturi timor ipse mali. fortissimus ille est 105
qui, promptus metuenda pati, si comminus instent,
et differre potest. placet haec tam prospera rerum
tradere fortunae, gladio permittere mundi
discrimen; pugnare ducem quam uincere malunt.
res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas: 110
accipe maiores et caeco in Marte tuere.
Pompei nec crimen erit nec gloria bellum.
uincis apud superos uotis me, Caesar, iniquis:
pugnatur. quantum scelerum quantumque malorum
in populos lux ista feret! quot regna iacebunt! 115
sanguine Romano quam turbidus ibit Enipeus!
prima uelim caput hoc funesti lancea belli,
si sine momento rerum partisque ruina
casurum est, feriat; neque enim uictoria Magno
laetior. aut populis inuisum hac clade peracta 120
aut hodie Pompeius erit miserabile nomen:
omne malum uicti, quod sors feret ultima rerum,
omne nefas uictoris erit.' sic fatur et arma
permittit populis frenosque furentibus ira
laxat et ut uictus uiolento nauita Coro 125
dat regimen uentis ignauumque arte relicta
puppis onus trahitur. trepido confusa tumultu
castra fremunt, animique truces sua pectora pulsant
ictibus incertis. multorum pallor in ore
mortis uenturae faciesque simillima fato. 130
aduenisse diem qui fatum rebus in aeuum
conderet humanis, et quaeri, Roma quid esset,
illo Marte, palam est. sua quisque pericula nescit
attonitus maiore metu. quis litora ponto
obruta, quis summis cernens in montibus aequor 135
aetheraque in terras deiecto sole cadentem,
tot rerum finem, timeat sibi? non uacat ullos
pro se ferre metus: urbi Magnoque timetur.
nec gladiis habuere fidem, nisi cautibus asper
exarsit mucro; tunc omnis lancea saxo 140
erigitur, tendunt neruis melioribus arcus,
cura fuit lectis pharetras inplere sagittis,
auget eques stimulos frenorumque artat habenas.
si liceat superis hominum conferre labores,
non aliter Phlegra rabidos tollente gigantas 145
Martius incaluit Siculis incudibus ensis
et rubuit flammis iterum Neptunia cuspis
spiculaque extenso Paean Pythone recoxit,
Pallas Gorgoneos diffudit in aegida crines,
Pallenaea Ioui mutauit fulmina Cyclops. 150
non tamen abstinuit uenturos prodere casus
per uarias Fortuna notas. nam, Thessala rura
cum peterent, totus uenientibus obstitit aether
[inque oculis hominum fregerunt fulmina nubes]
aduersasque faces inmensoque igne columnas 155
et trabibus mixtis auidos typhonas aquarum
detulit atque oculos ingesto fulgure clausit;
excussit cristas galeis capulosque solutis
perfudit gladiis ereptaque pila liquauit,
aetherioque nocens fumauit sulpure ferrum; 160
[nec non innumero cooperta examine signa]
uixque reuolsa solo maiori pondere pressum
signiferi mersere caput rorantia fletu
usque ad Thessaliam Romana et publica signa.
admotus superis discussa fugit ab ara 165
taurus et Emathios praeceps se iecit in agros,
nullaque funestis inuenta est uictima sacris.
(at tu quos scelerum superos, quas rite uocasti
Eumenidas, Caesar? Stygii quae numina regni
infernumque nefas et mersos nocte furores 170
inpia tam saeue gesturus bella litasti?)
iam (dubium, monstrisne deum, nimione pauore
crediderint) multis concurrere uisus Olympo
Pindus et abruptis mergi conuallibus Haemus,
edere nocturnas belli Pharsalia uoces, 175
ire per Ossaeam rapidus Boebeida sanguis;
inque uicem uoltus tenebris mirantur opertos
et pallere diem galeisque incumbere noctem
defunctosque patres et iuncti sanguinis umbras
ante oculos uolitare suos. sed mentibus unum 180
hoc solamen erat, quod uoti turba nefandi
conscia, quae patrum iugulos, quae pectora fratrum
sperabat, gaudet monstris, mentisque tumultum
atque omen scelerum subitos putat esse furores.
quid mirum populos quos lux extrema manebat 185
lymphato trepidasse metu, praesaga malorum
si data mens homini est? Tyriis qui Gadibus hospes
adiacet Armeniumque bibit Romanus Araxen,
sub quocumque die, quocumque est sidere mundi,
maeret et ignorat causas animumque dolentem 190
corripit, Emathiis quid perdat nescius aruis.
Euganeo, si uera fides memorantibus, augur
colle sedens, Aponus terris ubi fumifer exit
atque Antenorei dispergitur unda Timaui,
'uenit summa dies, geritur res maxima,' dixit 195
'inpia concurrunt Pompei et Caesaris arma',
seu tonitrus ac tela Iouis praesaga notauit,
aethera seu totum discordi obsistere caelo
perspexitque polos, seu numen in aethere maestum
solis in obscuro pugnam pallore notauit. 200
dissimilem certe cunctis quos explicat egit
Thessalicum natura diem: si cuncta perito
augure mens hominum caeli noua signa notasset,
spectari toto potuit Pharsalia mundo.
o summos hominum, quorum fortuna per orbem 205
signa dedit, quorum fatis caelum omne uacauit!
haec et apud seras gentes populosque nepotum,
siue sua tantum uenient in saecula fama
siue aliquid magnis nostri quoque cura laboris
nominibus prodesse potest, cum bella legentur, 210
spesque metusque simul perituraque uota mouebunt,
attonitique omnes ueluti uenientia fata,
non transmissa, legent et adhuc tibi, Magne, fauebunt.
miles, ut aduerso Phoebi radiatus ab ictu
descendens totos perfudit lumine colles, 215
non temere inmissus campis: stetit ordine certo
infelix acies. cornus tibi cura sinistri,
Lentule, cum prima, quae tum fuit optima bello,
et quarta legione datur. tibi, numine pugnax
aduerso Domiti, dextri frons tradita Martis. 220
at medii robur belli fortissima densant
agmina, quae Cilicum terris deducta tenebat
Scipio, miles in hoc, Libyco dux primus in orbe.
at iuxta fluuios et stagna undantis Enipei
Cappadocum montana cohors et largus habenae 225
Ponticus ibat eques. sicci sed plurima campi
tetrarchae regesque tenent magnique tyranni
atque omnis Latio quae seruit purpura ferro.
illuc et Libye Numidas et Creta Cydonas
misit, Ityraeis cursus fuit inde sagittis, 230
inde, truces Galli, solitum prodistis in hostem,
illic pugnaces commouit Hiberia caetras.
eripe uictori gentis et sanguine mundi
fuso, Magne, semel totos consume triumphos.
illo forte die Caesar statione relicta 235
ad segetum raptus moturus signa repente
conspicit in planos hostem descendere campos,
oblatumque uidet uotis sibi mille petitum
tempus, in extremos quo mitteret omnia casus.
aeger quippe morae flagransque cupidine regni 240
coeperat exiguo tractu ciuilia bella
ut lentum damnare nefas. discrimina postquam
aduentare ducum supremaque proelia uidit
casuram <et> fatis sensit nutare ruinam,
illa quoque in ferrum rabies promptissima paulum 245
languit, et casus audax spondere secundos
mens stetit in dubio, quam nec sua fata timere
nec Magni sperare sinunt. formidine mersa
prosilit hortando melior fiducia uolgo.
'o domitor mundi, rerum fortuna mearum, 250
miles, adest totiens optatae copia pugnae.
nil opus est uotis, iam fatum accersite ferro.
in manibus uestris, quantus sit Caesar, habetis.
haec est illa dies mihi quam Rubiconis ad undas
promissam memini, cuius spe mouimus arma, 255
in quam distulimus uetitos remeare triumphos,
[haec eadem est hodie quae pignora quaeque penates
reddat et emerito faciat uos Marte colonos]
haec, fato quae teste probet, quis iustius arma
sumpserit; haec acies uictum factura nocentem est. 260
si pro me patriam ferro flammisque petistis,
nunc pugnate truces gladioque exsoluite culpam:
nulla manus, belli mutato iudice, pura est.
non mihi res agitur, sed, uos ut libera sitis
turba, precor gentes ut ius habeatis in omnes. 265
ipse ego priuatae cupidus me reddere uitae
plebeiaque toga modicum conponere ciuem,
omnia dum uobis liceant, nihil esse recuso.
inuidia regnate mea. nec sanguine multo
spem mundi petitis: Grais delecta iuuentus 270
gymnasiis aderit studioque ignaua palaestrae
et uix arma ferens, aut mixtae dissona turbae
barbaries, non illa tubas, non agmine moto
clamorem latura suum. ciuilia paucae
bella manus facient: pugnae pars magna leuabit 275
his orbem populis Romanumque obteret hostem.
ite per ignauas gentes famosaque regna
et primo ferri motu prosternite mundum;
sitque palam, quas tot duxit Pompeius in urbem
curribus, unius gentes non esse triumphi. 280
Armeniosne mouet Romana potentia cuius
sit ducis, aut emptum minimo uolt sanguine quisquam
barbarus Hesperiis Magnum praeponere rebus?
Romanos odere omnes, dominosque grauantur,
quos nouere, magis. sed me fortuna meorum 285
commisit manibus, quarum me Gallia testem
tot fecit bellis. cuius non militis ensem
agnoscam? caelumque tremens cum lancea transit
dicere non fallar quo sit uibrata lacerto.
quod si, signa ducem numquam fallentia uestrum, 290
conspicio faciesque truces oculosque minaces,
uicistis. uideor fluuios spectare cruoris
calcatosque simul reges sparsumque senatus
corpus et inmensa populos in caede natantis.
sed mea fata moror, qui uos in tela furentis 295
uocibus his teneo. ueniam date bella trahenti:
spe trepido; haud umquam uidi tam magna daturos
tam prope me superos; camporum limite paruo
absumus a uotis. ego sum cui Marte peracto
quae populi regesque tenent donare licebit. 300
quone poli motu, quo caeli sidere uerso
Thessalicae tantum, superi, permittitis orae?
aut merces hodie bellorum aut poena parata.
Caesareas spectate cruces, spectate catenas,
et caput hoc positum rostris effusaque membra 305
Saeptorumque nefas et clausi proelia Campi.
cum duce Sullano gerimus ciuilia bella.
uestri cura mouet; nam me secura manebit
sors quaesita manu: fodientem uiscera cernet
me mea qui nondum uicto respexerit hoste. 310
di, quorum curas abduxit ab aethere tellus
Romanusque labor, uincat quicumque necesse
non putat in uictos saeuum destringere ferrum
quique suos ciues, quod signa aduersa tulerunt,
non credit fecisse nefas. Pompeius in arto 315
agmina uestra loco uetita uirtute moueri
cum tenuit, quanto satiauit sanguine ferrum!
uos tamen hoc oro, iuuenes, ne caedere quisquam
hostis terga uelit: ciuis qui fugerit esto.
sed, dum tela micant, non uos pietatis imago 320
ulla nec aduersa conspecti fronte parentes
commoueant; uoltus gladio turbate uerendos.
siue quis infesto cognata in pectora ferro
ibit, seu nullum uiolarit uolnere pignus,
ignoti iugulum tamquam scelus inputet hostis. 325
sternite iam uallum fossasque inplete ruina,
exeat ut plenis acies non sparsa maniplis.
parcite ne castris: uallo tendetis in illo
unde acies peritura uenit.' uix cuncta locuto
Caesare quemque suum munus trahit, armaque raptim 330
sumpta Ceresque uiris. capiunt praesagia belli
calcatisque ruunt castris; stant ordine nullo,
arte ducis nulla, permittuntque omnia fatis.
si totidem Magni soceros totidemque petentis
urbis regna suae funesto in Marte locasses, 335
non tam praecipiti ruerent in proelia cursu.
uidit ut hostiles in rectum exire cateruas
Pompeius nullasque moras permittere bello
sed superis placuisse diem, stat corde gelato
attonitus; tantoque duci sic arma timere 340
omen erat. premit inde metus, totumque per agmen
sublimi praeuectus equo 'quem flagitat' inquit
'uestra diem uirtus, finis ciuilibus armis,
quem quaesistis, adest. totas effundite uires:
extremum ferri superest opus, unaque gentis 345
hora trahit. quisquis patriam carosque penates,
qui subolem ac thalamos desertaque pignora quaerit,
ense petat: medio posuit deus omnia campo.
causa iubet melior superos sperare secundos:
ipsi tela regent per uiscera Caesaris, ipsi 350
Romanas sancire uolent hoc sanguine leges.
si socero dare regna meo mundumque pararent,
praecipitare meam fatis potuere senectam:
non iratorum populis urbique deorum est
Pompeium seruare ducem. quae uincere possent 355
omnia contulimus. subiere pericula clari
sponte uiri sacraque antiquus imagine miles.
si Curios his fata darent reducesque Camillos
temporibus Deciosque caput fatale uouentis,
hinc starent. primo gentes oriente coactae 360
innumeraeque urbes, quantas in proelia numquam,
exciuere manus. toto simul utimur orbe.
quidquid signiferi conprensum limite caeli
sub Noton et Borean hominum sumus, arma mouemus.
nonne superfusis collectum cornibus hostem 365
in medium dabimus? paucas uictoria dextras
exigit, at plures tantum clamore cateruae
bella gerent: Caesar nostris non sufficit armis.
credite pendentes e summis moenibus urbis
crinibus effusis hortari in proelia matres; 370
credite grandaeuum uetitumque aetate senatum
arma sequi sacros pedibus prosternere canos
atque ipsam domini metuentem occurrere Romam;
credite qui nunc est populus populumque futurum
permixtas adferre preces: haec libera nasci, 375
haec uolt turba mori. siquis post pignora tanta
Pompeio locus est, cum prole et coniuge supplex,
imperii salua si maiestate liceret,
uoluerer ante pedes. Magnus, nisi uincitis, exul,
ludibrium soceri, uester pudor, ultima fata 380
deprecor ac turpes extremi cardinis annos,
ne discam seruire senex.' tam maesta locuti
uoce ducis flagrant animi, Romanaque uirtus
erigitur, placuitque mori, si uera timeret.
ergo utrimque pari procurrunt agmina motu 385
irarum; metus hos regni, spes excitat illos.
hae facient dextrae, quidquid nona explicat aetas,
[ulla nec humanum reparet genus omnibus annis]
ut uacet a ferro. gentes Mars iste futuras
obruet et populos aeui uenientis in orbem 390
erepto natale feret. tunc omne Latinum
fabula nomen erit; Gabios Veiosque Coramque
puluere uix tectae poterunt monstrare ruinae
Albanosque lares Laurentinosque penates,
rus uacuum, quod non habitet nisi nocte coacta 395
inuitus questusque Numam iussisse senator.
non aetas haec carpsit edax monimentaque rerum
putria destituit: crimen ciuile uidemus
tot uacuas urbes. generis quo turba redacta est
humani! toto populi qui nascimur orbe 400
nec muros inplere uiris nec possumus agros:
urbs nos una capit. uincto fossore coluntur
Hesperiae segetes, stat tectis putris auitis
in nullos ruitura domus, nulloque frequentem
ciue suo Romam sed mundi faece repletam 405
cladis eo dedimus, ne tanto in corpore bellum
iam possit ciuile geri. Pharsalia tanti
causa mali. cedant feralia nomina Cannae
et damnata diu Romanis Allia fastis.
tempora signauit leuiorum Roma malorum, 410
hunc uoluit nescire diem. pro tristia fata!
aera pestiferum tractu morbosque fluentis
insanamque famem permissasque ignibus urbes
moeniaque in praeceps laturos plena tremores
hi possunt explere uiri, quos undique traxit 415
in miseram Fortuna necem, dum munera longi
explicat eripiens aeui populosque ducesque
constituit campis, per quos tibi, Roma, ruenti
ostendat quam magna cadas. quae latius orbem
possedit, citius per prospera fata cucurrit? 420
omne tibi bellum gentis dedit, omnibus annis
te geminum Titan procedere uidit in axem;
haud multum terrae spatium restabat Eoae.
ut tibi nox, tibi tota dies, tibi curreret aether,
omniaque errantes stellae Romana uiderent. 425
sed retro tua fata tulit par omnibus annis
Emathiae funesta dies. hac luce cruenta
effectum, ut Latios non horreat India fasces,
nec uetitos errare Dahas in moenia ducat
Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum, 430
quod semper saeuas debet tibi Parthia poenas,
quod fugiens ciuile nefas redituraque numquam
libertas ultra Tigrim Rhenumque recessit
ac, totiens nobis iugulo quaesita, uagatur
Germanum Scythicumque bonum, nec respicit ultra 435
Ausoniam, uellem populis incognita nostris.
uolturis ut primum laeuo fundata uolatu
Romulus infami conpleuit moenia luco,
usque ad Thessalicas seruisses, Roma, ruinas.
de Brutis, Fortuna, queror. quid tempora legum 440
egimus aut annos a consule nomen habentis?
felices Arabes Medique Eoaque tellus,
quam sub perpetuis tenuerunt fata tyrannis.
ex populis qui regna ferunt sors ultima nostra est,
quos seruire pudet. sunt nobis nulla profecto 445
numina: cum caeco rapiantur saecula casu,
mentimur regnare Iouem. spectabit ab alto
aethere Thessalicas, teneat cum fulmina, caedes?
scilicet ipse petet Pholoen, petet ignibus Oeten
inmeritaeque nemus Rhodopes pinusque Mimantis, 450
Cassius hoc potius feriet caput? astra Thyestae
intulit et subitis damnauit noctibus Argos:
tot similis fratrum gladios patrumque gerenti
Thessaliae dabit ille diem? mortalia nulli
sunt curata deo. cladis tamen huius habemus 455
uindictam, quantam terris dare numina fas est:
bella pares superis facient ciuilia diuos,
fulminibus manes radiisque ornabit et astris
inque deum templis iurabit Roma per umbras.
ut rapido cursu fati suprema morantem 460
consumpsere locum, parua tellure dirempti,
quo sua pila cadant aut quam sibi fata minentur 463
inde manum, spectant. uultus, quo noscere possent 462
facturi quae monstra forent, uidere parentum 464
frontibus aduersis fraternaque comminus arma,
nec libuit mutare locum. tamen omnia torpor
pectora constrinxit, gelidusque in uiscera sanguis
percussa pietate coit, totaeque cohortes
pila parata diu tensis tenuere lacertis.
di tibi non mortem, quae cunctis poena paratur, 470
sed sensum post fata tuae dent, Crastine, morti,
cuius torta manu commisit lancea bellum
primaque Thessaliam Romano sanguine tinxit.
o praeceps rabies! cum Caesar tela teneret,
inuenta est prior ulla manus? tum stridulus aer 475
elisus lituis conceptaque classica cornu,
tunc ausae dare signa tubae, tunc aethera tendit
extremique fragor conuexa inrumpit Olympi,
unde procul nubes, quo nulla tonitrua durant.
excepit resonis clamorem uallibus Haemus 480
Peliacisque dedit rursus geminare cauernis,
Pindus agit fremitus Pangaeaque saxa resultant
Oetaeaeque gemunt rupes, uocesque furoris
expauere sui tota tellure relatas.
spargitur innumerum diuersis missile uotis: 485
uolnera pars optat, pars terrae figere tela
ac puras seruare manus. rapit omnia casus
atque incerta facit quos uolt fortuna nocentes.
tunc et Ityraei Medique Arabesque soluti, 514
arcu turba minax, nusquam rexere sagittas,
sed petitur solus qui campis inminet aer;
inde cadunt mortes. sceleris sed crimine nullo
externum maculant chalybem: stetit omne coactum
circa pila nefas. ferro subtexitur aether
noxque super campos telis conserta pependit. 520
set quota pars cladis iaculis ferroque uolanti 489
exacta est! odiis solus ciuilibus ensis
sufficit, et dextras Romana in uiscera ducit.
Pompei densis acies stipata cateruis
iunxerat in seriem nexis umbonibus arma,
uixque habitura locum dextras ac tela mouendi
constiterat gladiosque suos conpressa timebat. 495
praecipiti cursu uaesanum Caesaris agmen
in densos agitur cuneos, perque arma, per hostem
quaerit iter. qua torta graues lorica catenas
opponit tutoque latet sub tegmine pectus,
hac quoque peruentum est ad uiscera, totque per arma 500
extremum est quod quisque ferit. ciuilia bella
una acies patitur, gerit altera; frigidus inde
stat gladius, calet omne nocens a Caesare ferrum.
nec Fortuna diu rerum tot pondera uertens
abstulit ingentis fato torrente ruinas. 505
ut primum toto diduxit cornua campo
Pompeianus eques bellique per ultima fudit,
sparsa per extremos leuis armatura maniplos
insequitur saeuasque manus inmittit in hostem:
illic quaeque suo miscet gens proelia telo, 510
Romanus cunctis petitur cruor; inde sagittae,
inde faces et saxa uolant spatioque solutae
aeris et calido liquefactae pondere glandes;
cum Caesar, metuens ne frons sibi prima labaret 521
incursu, tenet obliquas post signa cohortes,
inque latus belli, qua se uagus hostis agebat,
emittit subitum non motis cornibus agmen.
inmemores pugnae nulloque pudore timendi 525
praecipites fecere palam ciuilia bella
non bene barbaricis umquam commissa cateruis.
ut primum sonipes transfixus pectora ferro
in caput effusi calcauit membra regentis,
omnis eques cessit campis, glomerataque nubes 530
in sua conuersis praeceps ruit agmina frenis.
perdidit inde modum caedes, ac nulla secutast
pugna, sed hinc iugulis, hinc ferro bella geruntur;
nec ualet haec acies tantum prosternere quantum
inde perire potest. utinam, Pharsalia, campis 535
sufficiat cruor iste tuis, quem barbara fundunt
pectora; non alio mutentur sanguine fontes;
hic numerus totos tibi uestiat ossibus agros.
aut, si Romano conpleri sanguine mauis,
istis parce precor; uiuant Galataeque Syrique, 540
Cappadoces Gallique extremique orbis Hiberi,
Armenii, Cilices; nam post ciuilia bella
hic populus Romanus erit. semel ortus in omnis
it timor, et fatis datus est pro Caesare cursus.
uentum erat ad robur Magni mediasque cateruas. 545
quod totos errore uago perfuderat agros
constitit hic bellum, fortunaque Caesaris haesit.
non illic regum auxiliis collecta iuuentus
bella gerit ferrumque manus mouere rogatae:
ille locus fratres habuit, locus ille parentis. 550
hic furor, hic rabies, hic sunt tua crimina, Caesar.
hanc fuge, mens, partem belli tenebrisque relinque,
nullaque tantorum discat me uate malorum,
quam multum bellis liceat ciuilibus, aetas.
a potius pereant lacrimae pereantque querellae: 555
quidquid in hac acie gessisti, Roma, tacebo.
hic Caesar, rabies populis stimulusque furorum,
nequa parte sui pereat scelus, agmina circum
it uagus atque ignes animis flagrantibus addit.
inspicit et gladios, qui toti sanguine manent, 560
qui niteant primo tantum mucrone cruenti,
quae presso tremat ense manus, quis languida tela,
quis contenta ferat, quis praestet bella iubenti,
quem pugnare iuuet, quis uoltum ciue perempto
mutet; obit latis proiecta cadauera campis; 565
uolnera multorum totum fusura cruorem
opposita premit ipse manu. quacumque uagatur,
sanguineum ueluti quatiens Bellona flagellum
Bistonas aut Mauors agitans si uerbere saeuo
Palladia stimulet turbatos aegide currus, 570
nox ingens scelerum est; caedes oriuntur et instar
inmensae uocis gemitus, et pondere lapsi
pectoris arma sonant confractique ensibus enses.
ipse manu subicit gladios ac tela ministrat
aduersosque iubet ferro confundere uoltus, 575
promouet ipse acies, inpellit terga suorum,
uerbere conuersae cessantis excitat hastae,
in plebem uetat ire manus monstratque senatum:
scit cruor imperii qui sit, quae uiscera rerum,
unde petat Romam, libertas ultima mundi 580
quo steterit ferienda loco. permixta secundo
ordine nobilitas uenerandaque corpora ferro
urguentur; caedunt Lepidos caeduntque Metellos
Coruinosque simul Torquataque nomina, rerum
saepe duces summosque hominum te, Magne, remoto. 585
illic plebeia contectus casside uoltus
ignotusque hosti quod ferrum, Brute, tenebas!
o decus imperii, spes o suprema senatus,
extremum tanti generis per saecula nomen,
ne rue per medios nimium temerarius hostis, 590
nec tibi fatales admoueris ante Philippos,
Thessalia periture tua. nil proficis istic
Caesaris intentus iugulo: nondum attigit arcem,
iuris et humani columen, quo cuncta premuntur,
egressus meruit fatis tam nobile letum. 595
uiuat et, ut Bruti procumbat uictima, regnet.
hic patriae perit omne decus: iacet aggere magno
patricium campis non mixta plebe cadauer.
mors tamen eminuit clarorum in strage uirorum
pugnacis Domiti, quem clades fata per omnis 600
ducebant: nusquam Magni fortuna sine illo
succubuit. uictus totiens a Caesare salua
libertate perit: tunc mille in uolnera laetus
labitur ac uenia gaudet caruisse secunda.
uiderat in crasso uersantem sanguine membra 605
Caesar, et increpitans 'iam Magni deseris arma,
successor Domiti; sine te iam bella geruntur'
dixerat. ast illi suffecit pectora pulsans
spiritus in uocem morientiaque ora resoluit.
'non te funesta scelerum mercede potitum 610
sed dubium fati, Caesar, generoque minorem
aspiciens Stygias Magno duce liber ad umbras
et securus eo: te, saeuo Marte subactum,
Pompeioque grauis poenas nobisque daturum,
cum moriar, sperare licet.' non plura locutum 615
uita fugit, densaeque oculos uertere tenebrae.
inpendisse pudet lacrimas in funere mundi
mortibus innumeris, ac singula fata sequentem
quaerere letiferum per cuius uiscera uolnus
exierit, quis fusa solo uitalia calcet, 620
ore quis aduerso demissum faucibus ensem
expulerit moriens anima, quis corruat ictus,
quis steterit dum membra cadunt, qui pectore tela
transmittant aut quos campis adfixerit hasta,
quis cruor emissis perruperit aera uenis 625
inque hostis cadat arma sui, quis pectora fratris
caedat et, ut notum possit spoliare cadauer,
abscisum longe mittat caput, ora parentis
quis laceret nimiaque probet spectantibus ira
quem iugulat non esse patrem. mors nulla querella 630
digna sua est, nullosque hominum lugere uacamus.
non istas habuit pugnae Pharsalia partes
quas aliae clades: illic per fata uirorum,
per populos hic Roma perit; quod militis illic,
mors hic gentis erat: sanguis ibi fluxit Achaeus, 635
Ponticus, Assyrius; cunctos haerere cruores
Romanus campisque uetat consistere torrens.
maius ab hac acie quam quod sua saecula ferrent
uolnus habent populi; plus est quam uita salusque
quod perit: in totum mundi prosternimur aeuum. 640
uincitur his gladiis omnis quae seruiet aetas.
proxima quid suboles aut quid meruere nepotes
in regnum nasci? pauide num gessimus arma
teximus aut iugulos? alieni poena timoris
in nostra ceruice sedet. post proelia natis 645
si dominum, Fortuna, dabas, et bella dedisses.
iam Magnus transisse deos Romanaque fata
senserat infelix, tota uix clade coactus
fortunam damnare suam. stetit aggere campi,
eminus unde omnis sparsas per Thessala rura 650
aspiceret clades, quae bello obstante latebant.
tot telis sua fata peti, tot corpora fusa
ac se tam multo pereuntem sanguine uidit.
nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
mersa iuuat gentesque suae miscere ruinae: 655
ut Latiae post se uiuat pars maxima turbae,
sustinuit dignos etiamnunc credere uotis
caelicolas, uouitque, sui solacia casus.
'parcite,' ait 'superi, cunctas prosternere gentes.
stante potest mundo Romaque superstite Magnus 660
esse miser. si plura iuuant mea uolnera, coniunx
est mihi, sunt nati: dedimus tot pignora fatis.
ciuiline parum est bello, si meque meosque
obruit? exiguae clades sumus orbe remoto?
omnia quid laceras? quid perdere cuncta laboras? 665
iam nihil est, Fortuna, meum.' sic fatur et arma
signaque et adflictas omni iam parte cateruas
circumit et reuocat matura in fata ruentis
seque negat tanti. nec derat robur in enses
ire duci iuguloque pati uel pectore letum. 670
sed timuit, strato miles ne corpore Magni
non fugeret, supraque ducem procumberet orbis;
Caesaris aut oculis uoluit subducere mortem.
nequiquam, infelix: socero spectare uolenti
praestandum est ubicumque caput. sed tu quoque, coniunx, 675
causa fugae uoltusque tui fatisque negatum
parte apsente mori. tum Magnum concitus aufert
a bello sonipes non tergo tela pauentem
ingentisque animos extrema in fata ferentem.
non gemitus, non fletus erat, saluaque uerendus 680
maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
Romanis praestare malis. non inpare uoltu
aspicis Emathiam: nec te uidere superbum
prospera bellorum nec fractum aduersa uidebunt;
quamque fuit laeto per tres infida triumphos 685
tam misero Fortuna minor. iam pondere fati
deposito securus abis; nunc tempora laeta
respexisse uacat, spes numquam inplenda recessit;
quid fueris nunc scire licet. fuge proelia dira
ac testare deos nullum, qui perstet in armis, 690
iam tibi, Magne, mori. ceu flebilis Africa damnis
et ceu Munda nocens Pharioque a gurgite clades,
sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae
non iam Pompei nomen populare per orbem
nec studium belli, sed par quod semper habemus, 695
libertas et Caesar, erit; teque inde fugato
ostendit moriens sibi se pugnasse senatus.
nonne iuuat pulsum bellis cessisse nec istud
perspectasse nefas? spumantes caede cateruas
respice, turbatos incursu sanguinis amnes, 700
et soceri miserere tui. quo pectore Romam
intrabit factus campis felicior istis?
quidquid in ignotis solus regionibus exul,
quidquid sub Phario positus patiere tyranno,
crede deis, longo fatorum crede fauori, 705
uincere peius erat. prohibe lamenta sonare,
flere ueta populos, lacrimas luctusque remitte.
tam mala Pompei quam prospera mundus adoret.
aspice securus uoltu non supplice reges,
aspice possessas urbes donataque regna, 710
Aegypton Libyamque, et terras elige morti.
uidit prima tuae testis Larisa ruinae
nobile nec uictum fatis caput. omnibus illa
ciuibus effudit totas per moenia uires
obuia ceu laeto: promittunt munera flentes, 715
pandunt templa, domos, socios se cladibus optant.
scilicet inmenso superest ex nomine multum,
teque minor solo cunctas inpellere gentes
rursus in arma potes rursusque in fata redire.
sed 'quid opus uicto populis aut urbibus?' inquit 720
'uictori praestate fidem'. tu, Caesar, in alto
caedis adhuc cumulo patriae per uiscera uadis,
at tibi iam populos donat gener. auehit inde
Pompeium sonipes; gemitus lacrimaeque secuntur
plurimaque in saeuos populi conuicia diuos. 725
nunc tibi uera fides quaesiti, Magne, fauoris
contigit ac fructus: felix se nescit amari.
Caesar, ut Hesperio uidit satis arua natare
sanguine, parcendum ferro manibusque suorum
iam ratus ut uiles animas perituraque frustra 730
agmina permisit uitae. sed, castra fugatos
ne reuocent pellatque quies nocturna pauorem,
protinus hostili statuit succedere uallo,
dum fortuna calet, dum conficit omnia terror,
non ueritus graue ne fessis aut Marte subactis 735
hoc foret imperium. non magno hortamine miles
in praedam ducendus erat. 'uictoria nobis
plena, uiri:' dixit 'superest pro sanguine merces,
quam monstrare meum est; neque enim donare uocabo
quod sibi quisque dabit. cunctis, en, plena metallis 740
castra patent; raptum Hesperiis e gentibus aurum
hic iacet Eoasque premunt tentoria gazas.
tot regum fortuna simul Magnique coacta
expectat dominos: propera praecedere, miles,
quos sequeris; quascumque tuas Pharsalia fecit 745
a uictis rapiuntur opes.' [nec plura locutus
inpulit amentes aurique cupidine caecos
ire super gladios supraque cadauera patrum
et caesos calcare duces.] quae fossa, quis agger
sustineat pretium belli scelerumque petentis? 750
scire ruunt, quanta fuerint mercede nocentes.
inuenere quidem spoliato plurima mundo
bellorum in sumptus congestae pondera massae,
sed non inpleuit cupientis omnia mentes.
quidquid fodit Hiber, quidquid Tagus expulit auri, 755
quod legit diues summis Arimaspus harenis,
ut rapiant, paruo scelus hoc uenisse putabunt.
cum sibi Tarpeias uictor desponderit arces,
cum spe Romanae promiserit omnia praedae,
decipitur quod castra rapit. capit inpia plebes 760
caespite patricio somnos, stratumque cubile
regibus infandus miles premit, inque parentum
inque toris fratrum posuerunt membra nocentes.
quos agitat uaesana quies, somnique furentes
Thessalicam miseris uersant in pectore pugnam. 765
inuigilat cunctis saeuum scelus, armaque tota
mente agitant, capuloque manus absente mouentur.
ingemuisse putem campos, terramque nocentem
inspirasse animas, infectumque aera totum
manibus et superam Stygia formidine noctem. 770
exigit a meritis tristes uictoria poenas,
sibilaque et flammas infert sopor. umbra perempti
ciuis adest; sua quemque premit terroris imago:
ille senum uoltus, iuuenum uidet ille figuras,
hunc agitant totis fraterna cadauera somnis, 775
pectore in hoc pater est, omnes in Caesare manes.
haud alios nondum Scythica purgatus in ara
Eumenidum uidit uoltus Pelopeus Orestes,
nec magis attonitos animi sensere tumultus,
cum fureret, Pentheus aut, cum desisset, Agaue. 780
hunc omnes gladii, quos aut Pharsalia uidit
aut ultrix uisura dies stringente senatu,
illa nocte premunt, hunc infera monstra flagellant.
et quantum poenae misero mens conscia donat,
quod Styga, quod manes ingestaque Tartara somnis 785
Pompeio uiuente uidet! tamen omnia passo,
postquam clara dies Pharsalica damna retexit,
nulla loci facies reuocat feralibus aruis
haerentis oculos. cernit propulsa cruore
flumina et excelsos cumulis aequantia colles 790
corpora, sidentis in tabem spectat aceruos
et Magni numerat populos, epulisque patur
ille locus, uoltus ex quo faciesque iacentum
agnoscat. iuuat Emathiam non cernere terram
et lustrare oculis campos sub clade latentes. 795
fortunam superosque suos in sanguine cernit.
ac, ne laeta furens scelerum spectacula perdat,
inuidet igne rogi miseris, caeloque nocenti
ingerit Emathiam. non illum Poenus humator
consulis et Libyca succensae lampade Cannae 800
conpellunt hominum ritus ut seruet in hoste,
sed meminit nondum satiata caedibus ira
ciues esse suos. petimus non singula busta
discretosque rogos: unum da gentibus ignem,
non interpositis urantur corpora flammis; 805
aut, generi si poena iuuat, nemus extrue Pindi,
erige congestas Oetaeo robore siluas,
Thessalicam uideat Pompeius ab aequore flammam.
nil agis hac ira: tabesne cadauera soluat
an rogus, haud refert; placido natura receptat 810
cuncta sinu, finemque sui sibi corpora debent.
hos, Caesar, populos si nunc non usserit ignis,
uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
communis mundo superest rogus ossibus astra
mixturus. quocumque tuam fortuna uocabit, 815
hae quoque sunt animae: non altius ibis in auras,
non meliore loco Stygia sub nocte iacebis.
libera fortunae mors est; capit omnia tellus
quae genuit; caelo tegitur qui non habet urnam.
tu, cui dant poenas inhumato funere gentes, 820
quid fugis hanc cladem? quid olentis deseris agros?
has trahe, Caesar, aquas, hoc, si potes, utere caelo.
sed tibi tabentes populi Pharsalica rura
eripiunt camposque tenent uictore fugato.
non solum Haemonii funesta ad pabula belli 825
Bistonii uenere lupi tabemque cruentae
caedis odorati Pholoen liquere leones.
tunc ursae latebras, obscaeni tecta domosque
deseruere canes, et quidquid nare sagaci
aera non sanum motumque cadauere sentit. 830
iamque diu uolucres ciuilia castra secutae
conueniunt. uos, quae Nilo mutare soletis
Threicias hiemes, ad mollem serius Austrum
istis, aues. numquam tanto se uolture caelum
induit aut plures presserunt aera pinnae. 835
omne nemus misit uolucres omnisque cruenta
alite sanguineis stillauit roribus arbor.
saepe super uoltus uictoris et inpia signa
aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes
membraque deiecit iam lassis unguibus ales. 840
sic quoque non omnis populus peruenit ad ossa
inque feras discerptus abit; non intima curant
uiscera nec totas auidae sorbere medullas:
degustant artus. Latiae pars maxima turbae
fastidita iacet; quam sol nimbique diesque 845
longior Emathiis resolutam miscuit aruis.
Thessalia, infelix, quo tantum crimine, tellus,
laesisti superos, ut te tot mortibus unam,
tot scelerum fatis premerent? quod sufficit aeuum
inmemor ut donet belli tibi damna uetustas? 850
quae seges infecta surget non decolor herba?
quo non Romanos uiolabis uomere manes?
ante nouae uenient acies, scelerique secundo
praestabis nondum siccos hoc sanguine campos.
omnia maiorum uertamus busta licebit, 855
et stantis tumulos et qui radice uetusta
effudere suas uictis conpagibus urnas,
plus cinerum Haemoniae sulcis telluris aratur
pluraque ruricolis feriuntur dentibus ossa.
nullus ab Emathio religasset litore funem 860
nauita, nec terram quisquam mouisset arator,
Romani bustum populi, fugerentque coloni
umbrarum campos, gregibus dumeta carerent,
nullusque auderet pecori permittere pastor
uellere surgentem de nostris ossibus herbam, 865
ac, uelut inpatiens hominum uel solis iniqui
limite uel glacie, nuda atque ignota iaceres,
si non prima nefas belli sed sola tulisses.
o superi, liceat terras odisse nocentis.
quid totum premitis, quid totum absoluitis orbem? 870
Hesperiae clades et flebilis unda Pachyni
et Mutina et Leucas puros fecere Philippos.


LIBER OCTAVVS

Iam super Herculeas fauces nemorosaque Tempe
Haemoniae deserta petens dispendia siluae
cornipedem exhaustum cursu stimulisque negantem
Magnus agens incerta fugae uestigia turbat
inplicitasque errore uias. pauet ille fragorem 5
motorum uentis nemorum, comitumque suorum
qui post terga redit trepidum laterique timentem
exanimat. quamuis summo de culmine lapsus
nondum uile sui pretium scit sanguinis esse,
seque, memor fati, tantae mercedis habere 10
credit adhuc iugulum, quantam pro Caesaris ipse
auolsa ceruice daret. deserta sequentem
non patitur tutis fatum celare latebris
clara uiri facies. multi, Pharsalica castra
cum peterent nondum fama prodente ruinas, 15
occursu stupuere ducis uertigine rerum
attoniti, cladisque suae uix ipse fidelis
auctor erat. grauis est Magno quicumque malorum
testis adest. cunctis ignotus gentibus esse
mallet et obscuro tutus transire per urbes 20
nomine; sed poenas longi Fortuna fauoris
exigit a misero, quae tanto pondere famae
res premit aduersas fatisque prioribus urguet.
nunc festinatos nimium sibi sentit honores
actaque lauriferae damnat Sullana iuuentae, 25
nunc et Corycias classes et Pontica signa
deiectum meminisse piget. sic longius aeuum
destruit ingentis animos et uita superstes
imperio. nisi summa dies cum fine bonorum
adfuit et celeri praeuertit tristia leto, 30
dedecori est fortuna prior. quisquamne secundis
tradere se fatis audet nisi morte parata?
litora contigerat per quae Peneius amnis
Emathia iam clade rubens exibat in aequor.
inde ratis trepidum uentis ac fluctibus inpar, 35
flumineis uix tuta uadis, euexit in altum.
cuius adhuc remis quatitur Corcyra sinusque
Leucadii, Cilicum dominus terraeque Liburnae
exiguam uector pauidus correpsit in alnum.
conscia curarum secretae in litora Lesbi 40
flectere uela iubet, qua tunc tellure latebas
maestior, in mediis quam si, Cornelia, campis
Emathiae stares. tristis praesagia curas
exagitant, trepida quatitur formidine somnus,
Thessaliam nox omnis habet; tenebrisque remotis 45
rupis in abruptae scopulos extremaque curris
litora; prospiciens fluctus nutantia longe
semper prima uides uenientis uela carinae,
quaerere nec quicquam de fato coniugis audes.
en ratis, ad uestros quae tendit carbasa portus! 50
quid ferat ignoras, et nunc tibi summa pauoris
nuntius armorum tristis rumorque sinister.
uictus adest coniunx. quid perdis tempora luctus?
cum possis iam flere times. tum puppe propinqua
prosiluit crimenque deum crudele notauit, 55
deformem pallore ducem uoltusque prementem
canitiem atque atro squalentis puluere uestes.
obuia nox miserae caelum lucemque tenebris
abstulit atque animam clausit dolor; omnia neruis
membra relicta labant, riguerunt corda, diuque 60
spe mortis decepta iacet. iam fune ligato
litoribus lustrat uacuas Pompeius harenas.
quem postquam propius famulae uidere fideles,
non ultra gemitus tacitos incessere fatum
permisere sibi, frustraque attollere terra 65
semianimem conantur eram; quam pectore Magnus
ambit et astrictos refouet conplexibus artus.
coeperat in summum reuocato sanguine corpus
Pompei sentire manus maestamque mariti
posse pati faciem: prohibet succumbere fatis 70
Magnus et inmodicos castigat uoce dolores.
'nobile cur robur fortunae uolnere primo
femina tantorum titulis insignis auorum
frangis? habes aditum mansurae in saecula famae.
laudis in hoc sexu non legum iura nec arma, 75
unica materia est coniunx miser. erige mentem,
et tua cum fatis pietas decertet, et ipsum
quod sum uictus ama. nunc sum tibi gloria maior,
a me quod fasces et quod pia turba senatus
tantaque discessit regum manus. incipe Magnum 80
sola sequi. deformis adhuc uiuente marito
summus et augeri uetitus dolor: ultima debet
esse fides lugere uirum. tu nulla tulisti
bello damna meo: uiuit post proelia Magnus
sed fortuna perit. quod defles, illud amasti.' 85
uocibus his correpta uiri uix aegra leuauit
membra solo talis gemitu rumpente querellas:
'o utinam in thalamos inuisi Caesaris issem
infelix coniunx et nulli laeta marito.
bis nocui mundo: me pronuba ducit Erinys 90
Crassorumque umbrae, deuotaque manibus illis
Assyrios in castra tuli ciuilia casus,
praecipitesque dedi populos cunctosque fugaui
a causa meliore deos. o maxime coniunx,
o thalamis indigne meis, hoc iuris habebat 95
in tantum fortuna caput? cur inpia nupsi,
si miserum factura fui? nunc accipe poenas,
sed quas sponte luam: quo sit tibi mollius aequor,
certa fides regum totusque paratior orbis,
sparge mari comitem. mallem felicibus armis 100
dependisse caput: nunc clades denique lustra,
Magne, tuas. ubicumque iaces ciuilibus armis
nostros ulta toros, ades huc atque exige poenas,
Iulia crudelis, placataque paelice caesa
Magno parce tuo.' sic fata iterumque refusa 105
coniugis in gremium cunctorum lumina soluit
in lacrimas. duri flectuntur pectora Magni,
siccaque Thessalia confudit lumina Lesbos.
tunc Mytilenaeum pleno iam litore uolgus
adfatur Magnum. 'si maxima gloria nobis 110
semper erit tanti pignus seruasse mariti,
tu quoque deuotos sacro tibi foedere muros
oramus sociosque lares dignere uel una
nocte tua: fac, Magne, locum, quem cuncta reuisant
saecula, quem ueniens hospes Romanus adoret. 115
nulla tibi subeunda magis sunt moenia uicto:
omnia uictoris possunt sperare fauorem,
haec iam crimen habent. quid, quod iacet insula ponto,
Caesar eget ratibus? procerum pars magna coibit
certa loci; noto reparandum est litore fatum. 120
accipe templorum cultus aurumque deorum;
accipe, si terris, si puppibus ista iuuentus
aptior est; tota, quantum ualet, utere Lesbo.
hoc solum crimen meritae bene detrahe terrae, 125
ne nostram uideare fidem felixque secutus
et damnasse miser.' tali pietate uirorum
laetus in aduersis et mundi nomine gaudens
esse fidem 'nullum toto mihi' dixit 'in orbe
gratius esse solum non paruo pignore uobis 130
ostendi: tenuit nostros hac obside Lesbos
adfectus; hic sacra domus carique penates,
hic mihi Roma fuit. non ulla in litora puppem
ante dedi fugiens, saeui cum Caesaris iram
iam scirem meritam seruata coniuge Lesbon, 135
non ueritus tantam ueniae committere uobis
materiam. sed iam satis est fecisse nocentis:
fata mihi totum mea sunt agitanda per orbem.
heu nimium felix aeterno nomine Lesbos,
siue doces populos regesque admittere Magnum, 140
seu praestas mihi sola fidem. nam quaerere certum est,
fas quibus in terris, ubi sit scelus. accipe, numen
siquod adhuc mecum es, uotorum extrema meorum:
da similis Lesbo populos, qui Marte subactum
non intrare suos infesto Caesare portus, 145
non exire uetent.' dixit, maestamque carinae
inposuit comitem. cunctos mutare putares
tellurem patriaeque solum: sic litore toto
plangitur, infestae tenduntur in aethera dextrae.
Pompeiumque minus, cuius fortuna dolorem 150
mouerat, ast illam, quam toto tempore belli
ut ciuem uidere suam, discedere cernens
ingemuit populus; quam uix, si castra mariti
uictoris peteret, siccis dimittere matres
iam poterant oculis: tanto deuinxit amore 155
hos pudor, hos probitas castique modestia uoltus,
quod summissa <a>nimis, nulli grauis hospita turbae,
stantis adhuc fati uixit quasi coniuge uicto.
iam pelago medios Titan demissus ad ignes
nec quibus abscondit nec siquibus exerit orbem 160
totus erat. uigiles Pompei pectore curae
nunc socias adeunt Romani foederis urbes
et uarias regum mentes, nunc inuia mundi
arua super nimios soles Austrumque iacentis.
saepe labor maestus curarum odiumque futuri 165
proiecit fessos incerti pectoris aestus,
rectoremque ratis de cunctis consulit astris,
unde notet terras, quae sit mensura secandi
aequoris in caelo, Syriam quo sidere seruet
aut quotus in Plaustro Libyam bene derigat ignis. 170
doctus ad haec fatur taciti seruator Olympi
'signifero quaecumque fluunt labentia caelo,
numquam stante polo miseros fallentia nautas,
sidera non sequimur, sed, qui non mergitur undis
axis inocciduus gemina clarissimus Arcto, 175
ille regit puppes. hic cum mihi semper in altum
surget et instabit summis minor Vrsa ceruchis,
Bosporon et Scythiae curuantem litora Pontum
spectamus. quidquid descendet ab arbore summa
Arctophylax propiorque mari Cynosura feretur, 180
in Syriae portus tendit ratis. inde Canopos
excipit, Australi caelo contenta uagari
stella, timens Borean: illa quoque perge sinistra
trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtim.
sed quo uela dari, quo nunc pede carbasa tendi 185
nostra iubes?' dubio contra cui pectore Magnus
'hoc solum toto' respondit 'in aequore serua,
ut sit ab Emathiis semper tua longius oris
puppis et Hesperiam pelago caeloque relinquas:
cetera da uentis. comitem pignusque recepi 190
depositum: tum certus eram quae litora uellem,
nunc portum fortuna dabit'. sic fatur; at ille
iusto uela modo pendentia cornibus aequis
torsit et in laeuum puppim dedit, utque secaret
quas Asinae cautes et quas Chios asperat undas 195
hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
aequora senserunt motus aliterque secante
iam pelagus rostro nec idem spectante carina
mutauere sonum. non sic moderator equorum,
dexteriore rota laeuum cum circumit axem, 200
cogit inoffensae currus accedere metae.
ostendit terras Titan et sidera texit.
sparsus ab Emathia fugit quicumque procella,
adsequitur Magnum; primusque a litore Lesbi
occurrit gnatus, procerum mox turba fidelis. 205
nam neque deiecto fatis acieque fugato
abstulerat Magno reges fortuna ministros:
terrarum dominos et sceptra Eoa tenentis
exul habet comites. iubet ire in deuia mundi
Deiotarum, qui sparsa ducis uestigia legit. 210
'quando' ait 'Emathiis amissus cladibus orbis,
qua Romanus erat, superest, fidissime regum,
Eoam temptare fidem populosque bibentis
Euphraten et adhuc securum a Caesare Tigrim.
ne pigeat Magno quaerentem fata remotas 215
Medorum penetrare domos Scythicosque recessus
et totum mutare diem, uocesque superbo
Arsacidae perferre meas: "si foedera nobis
prisca manent mihi per Latium iurata Tonantem,
per uestros astricta magos, inplete pharetras 220
Armeniosque arcus Geticis intendite neruis,
si uos, o Parthi, peterem cum Caspia claustra
et sequerer duros aeterni Martis Alanos,
passus Achaemeniis late decurrere campis
in tutam trepidos numquam Babylona coegi. 225
arua super Cyri Chaldaeique ultima regni,
qua rapidus Ganges et qua Nysaeus Hydaspes
accedunt pelago, Phoebi surgentis ab igne
iam propior quam Persis eram: tamen omnia uincens
sustinui nostris uos tantum desse triumphis, 230
solusque e numero regum telluris Eoae
ex aequo me Parthus adit. nec munere Magni
stant semel Arsacidae; quis enim post uolnera cladis
Assyriae iustas Latii conpescuit iras?
tot meritis obstricta meis nunc Parthia ruptis 235
excedat claustris uetitam per saecula ripam
Zeugmaque Pellaeum. Pompeio uincite, Parthi,
uinci Roma uolet."' regem parere iubenti
ardua non piguit, positisque insignibus aulae
egreditur famulo raptos indutus amictus. 240
in dubiis tutum est inopem simulare tyranno;
quanto igitur mundi dominis securius aeuum
uerus pauper agit! dimisso in litore rege
ipse per Icariae scopulos, Ephesonque relinquens
et placidi Colophona maris, spumantia paruae 245
radit saxa Sami; spirat de litore Coo
aura fluens; Cnidon inde fugit claramque relinquit
sole Rhodon magnosque sinus Telmessidos undae
conpensat medio pelagi. Pamphylia puppi
occurrit tellus, nec se committere muris 250
ausus adhuc ullis te primum, parua Phaseli,
Magnus adit; nam te metui uetat incola rarus
exhaustaeque domus populis, maiorque carinae
quam tua turba fuit. tendens hinc carbasa rursus
iam Taurum Tauroque uidet Dipsunta cadentem. 255
crederet hoc Magnus, pacem cum praestitit undis,
et sibi consultum? Cilicum per litora tutus
parua puppe fugit. sequitur pars magna senatus
ad profugum collecta ducem; paruisque Syhedris,
quo portu mittitque rates recipitque Selinus, 260
in procerum coetu tandem maesta ora resoluit
uocibus his Magnus: 'comites bellique fugaeque
atque instar patriae, quamuis in litore nudo,
in Cilicum terra, nullis circumdatus armis
consultem rebusque nouis exordia quaeram, 265
ingentis praestate animos. non omnis in aruis
Emathiis cecidi, nec sic mea fata premuntur
ut nequeam releuare caput cladesque receptas
excutere. an Libycae Marium potuere ruinae
erigere in fasces et plenis reddere fastis, 270
me pulsum leuiore manu fortuna tenebit?
mille meae Graio uoluuntur in aequore puppes,
mille duces; sparsit potius Pharsalia nostras
quam subuertit opes. sed me uel sola tueri
fama potest rerum toto quas gessimus orbe 275
et nomen quod mundus amat. uos pendite regna
uiribus atque fide, Libyam Parthosque Pharonque,
quemnam Romanis deceat succurrere rebus.
ast ego curarum uobis arcana mearum
expromam mentisque meae quo pondera uergant. 280
aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est,
ardua quippe fides robustos exigit annos.
hinc anceps dubii terret sollertia Mauri;
namque memor generis Carthaginis inpia proles
inminet Hesperiae, multusque in pectore uano est 285
Hannibal, obliquo maculat qui sanguine regnum
et Numidas contingit auos. iam supplice Varo
intumuit uiditque loco Romana secundo.
quare agite Eoum, comites, properemus in orbem.
diuidit Euphrates ingentem gurgite mundum 290
Caspiaque inmensos seducunt claustra recessus,
et polus Assyrias alter noctesque diesque
uertit, et abruptum est nostro mare discolor unda
Oceanusque suus. regnandi sola uoluptas.
celsior in campo sonipes et fortior arcus, 295
nec puer aut senior letalis tendere neruos
segnis, et a nulla mors est incerta sagitta.
primi Pellaeas arcu fregere sarisas
Bactraque Medorum sedem murisque superbam
Assyrias Babylona domos. nec pila timentur 300
nostra nimis Parthis, audentque in bella uenire
experti Scythicas Crasso pereunte pharetras.
spicula nec solo spargunt fidentia ferro,
stridula sed multo saturantur tela ueneno;
uolnera parua nocent fatumque in sanguine summo est. 305
o utinam non tanta mihi fiducia saeuis
esset in Arsacidis! fatis nimis aemula nostris
fata mouent Medos, multumque in gente deorum est.
effundam populos alia tellure reuolsos
excitosque suis inmittam sedibus ortus. 310
quod si nos Eoa fides et barbara fallent
foedera, uolgati supra commercia mundi
naufragium fortuna ferat: non regna precabor
quae feci. sat magna feram solacia mortis
orbe iacens alio, nihil haec in membra cruente, 315
nil socerum fecisse pie. sed, cuncta reuoluens
uitae fata meae, semper uenerabilis illa
orbis parte fui, quantus Maeotida supra,
quantus apud Tanain toto conspectus in ortu!
quas magis in terras nostrum felicibus actis 320
nomen abit, aut unde redi maiore triumpho?
Roma, faue coeptis; quid enim tibi laetius umquam
praestiterint superi, quam, si ciuilia Partho
milite bella geras, tantam consumere gentem
et nostris miscere malis? cum Caesaris arma 325
concurrent Medis, aut me fortuna necesse est
uindicet aut Crassos.' sic fatus murmure sensit
consilium damnasse uiros; quos Lentulus omnis
uirtutis stimulis et nobilitate dolendi
praecessit dignasque tulit modo consule uoces. 330
'sicine Thessalicae mentem fregere ruinae?
una dies mundi damnauit fata? secundum
Emathiam lis tanta datur? iacet omne cruenti
uolneris auxilium? solos tibi, Magne, reliquit
Parthorum fortuna pedes? quid transfuga mundi, 335
terrarum totos tractus caelumque perosus,
auersosque polos alienaque sidera quaeris,
Chaldaeos culture focos et barbara sacra
Parthorum famulus? quid causa obtenditur armis
libertatis amor? miserum quid decipis orbem, 340
si seruire potes? te, quem Romana regentem
horruit auditu, quem captos ducere reges
uidit ab Hyrcanis, Indoque a litore, siluis,
deiectum fatis, humilem fractumque uidebit
<r>ex tolletque animos Latium uaesanus in orbem 345
se simul et Romam Pompeio supplice mensus?
nil animis fatisque tuis effabere dignum:
exiget ignorans Latiae commercia linguae
ut lacrimis se, Magne, roges. patimurne pudoris
hoc uolnus, clades ut Parthia uindicet ante 350
Hesperias, quam Roma suas? ciuilibus armis
elegit te nempe ducem: quid uolnera nostra
in Scythicos spargis populos cladesque latentis?
quid Parthos transire doces? solacia tanti
perdit Roma mali, nullos admittere reges 355
sed ciui seruire suo? iuuat ire per orbem
ducentem saeuas Romana in moenia gentes
signaque ab Euphrate cum Crassis capta sequentem?
qui solus regum fato celante fauorem
defuit Emathiae, nunc tantas ille lacesset 360
auditi uictoris opes aut iungere fata
tecum, Magne, uolet? non haec fiducia genti est.
omnis, in Arctois populus quicumque pruinis
nascitur, indomitus bellis et mortis amator:
quidquid ad Eoos tractus mundique teporem 365
ibitur, emollit gentes clementia caeli.
illic et laxas uestes et fluxa uirorum
uelamenta uides. Parthus per Medica rura,
Sarmaticos inter campos effusaque plano
Tigridis arua solo, nulli superabilis hosti est 370
libertate fugae; sed non, ubi terra tumebit,
aspera conscendet montis iuga, nec per opacas
bella geret tenebras incerto debilis arcu,
nec franget nando uiolenti uerticis amnem,
nec tota in pugna perfusus sanguine membra 375
exiget aestiuum calido sub puluere solem.
non aries illis, non ulla est machina belli
aut fossas inplere ualent, Parthoque sequenti
murus erit quodcumque potest opstare sagittae.
pugna leuis bellumque fugax turmaeque uagantes, 380
et melior cessisse loco quam pellere miles;
inlita tela dolis, nec Martem comminus usquam
ausa pati uirtus, sed longe tendere neruos
et quo ferre uelint permittere uolnera uentis.
ensis habet uires, et gens quaecumque uirorum est 385
bella gerit gladiis. nam Medos proelia prima
exarmant uacuaque iubent remeare pharetra.
nulla manus illis, fiducia tota ueneni est.
credis, Magne, uiros, quos in discrimina belli
cum ferro misisse parum est? temptare pudendum 390
auxilium tanti est, toto diuisus ut orbe
a terra moriare tua, tibi barbara tellus
incumbat, te parua tegant ac uilia busta,
inuidiosa tamen Crasso quaerente sepulchrum?
sed tua sors leuior, quoniam mors ultima poena est 395
nec metuenda uiris. at non Cornelia letum
infando sub rege timet. num barbara nobis
est ignota Venus, quae ritu caeca ferarum
polluit innumeris leges et foedera taedae
coniugibus thalamique patent secreta nefandi 400
inter mille nurus? epulis uaesana meroque
regia non ullis exceptos legibus audet
concubitus: tot femineis conplexibus unum
non lassat nox tota marem. iacuere sorores
in regum thalamis sacrataque pignora matres. 405
damnat apud gentes sceleris non sponte peracti
Oedipodionias infelix fabula Thebas:
Parthorum dominus quotiens sic sanguine mixto
nascitur Arsacides! cui fas inplere parentem,
quid rear esse nefas? proles tam clara Metelli 410
stabit barbarico coniunx millesima lecto.
quamquam non ulli plus regia, Magne, uacabit
saeuitia stimulata Venus titulisque uirorum;
nam, quo plura iuuent Parthum portenta, fuisse
hanc sciet et Crassi: ceu pridem debita fatis 415
Assyriis trahitur cladis captiua uetustae.
haereat Eoae uolnus miserabile sortis,
non solum auxilium funesto ab rege petisse
sed gessisse prius bellum ciuile pudebit.
nam quod apud populos crimen socerique tuumque 420
maius erit, quam quod uobis miscentibus arma
Crassorum uindicta perit? incurrere cuncti
debuerant in Bactra duces et, nequa uacarent
arma, uel Arctoum Dacis Rhenique cateruis
imperii nudare latus, dum perfida Susa 425
in tumulos prolapsa ducum Babylonque iaceret.
Assyriae paci finem, Fortuna, precamur;
et, si Thessalia bellum ciuile peractum est,
ad Parthos qui uicit eat. gens unica mundi est
de qua Caesareis possim gaudere triumphis. 430
non tibi, cum primum gelidum transibis Araxen,
umbra senis maesti Scythicis confixa sagittis
ingeret has uoces? "tu, quem post funera nostra
ultorem cinerum nudae sperauimus umbrae,
ad foedus pacemque uenis?" tum plurima cladis 435
occurrent monimenta tibi: quae moenia trunci
lustrarunt ceruice duces, ubi nomina tanta
obruit Euphrates et nostra cadauera Tigris
detulit in terras ac reddidit. ire per ista
si potes, in media socerum quoque, Magne, sedentem 440
Thessalia placare potes. quin respicis orbem
Romanum? si regna times proiecta sub Austro
infidumque Iubam, petimus Pharon aruaque Lagi.
Syrtibus hinc Libycis tuta est Aegyptos, at inde
gurgite septeno rapidus mare summouet amnis. 445
terra suis contenta bonis, non indiga mercis
aut Iouis: in solo tanta est fiducia Nilo.
sceptra puer Ptolemaeus habet tibi debita, Magne,
tutelae commissa tuae. quis nominis umbram
horreat? innocua est aetas. ne iura fidemque 450
respectumque deum ueteri speraueris aula;
nil pudet adsuetos sceptris: mitissima sors est
regnorum sub rege nouo.' non plura locutus
inpulit huc animos. quantum, spes ultima rerum,
libertatis habes! uicta est sententia Magni. 455
tum Cilicum liquere solum Cyproque citatas
inmisere rates, nullas cui praetulit aras
undae diua memor Paphiae, si numina nasci
credimus aut quemquam fas est coepisse deorum.
haec ubi deseruit Pompeius litora, totos 460
emensus Cypri scopulos quibus exit in Austrum
inde maris uasti transuerso uertitur aestu;
nec tenuit gratum nocturno lumine montem,
infimaque Aegypti pugnaci litora uelo
uix tetigit, qua diuidui pars maxima Nili 465
in uada decurrit Pelusia septimus amnis.
tempus erat quo Libra pares examinat horas,
non uno plus aequa die, noctique rependit
lux minor hibernae uerni solacia damni.
conperit ut regem Casio se monte tenere, 470
flectit iter; nec Phoebus adhuc nec carbasa languent.
iam rapido speculator eques per litora cursu
hospitis aduentu pauidam conpleuerat aulam.
consilii uix tempus erat; tamen omnia monstra
Pellaeae coiere domus, quos inter Acoreus 475
iam placidus senio fractisque modestior annis
(hunc genuit custos Nili crescentis in arua
Memphis uana sacris; illo cultore deorum
lustra suae Phoebes non unus uixerat Apis)
consilii uox prima fuit, meritumque fidemque 480
sacraque defuncti iactauit pignora patris.
sed melior suadere malis et nosse tyrannos
ausus Pompeium leto damnare Pothinus
'ius et fas multos faciunt, Ptolemaee, nocentes;
dat poenas laudata fides, cum sustinet' inquit 485
'quos fortuna premit. fatis accede deisque,
et cole felices, miseros fuge. sidera terra
ut distant et flamma mari, sic utile recto.
sceptrorum uis tota perit, si pendere iusta
incipit, euertitque arces respectus honesti. 490
libertas scelerum est quae regna inuisa tuetur
sublatusque modus gladiis. facere omnia saeue
non inpune licet, nisi cum facis. exeat aula
qui uolt esse pius. uirtus et summa potestas
non coeunt; semper metuet quem saeua pudebunt. 495
non inpune tuos Magnus contempserit annos,
qui te nec uictos arcere a litore nostro
posse putat. neu nos sceptris priuauerit hospes
pignora sunt propiora tibi: Nilumque Pharonque,
si regnare piget, damnatae redde sorori. 500
Aegypton certe Latiis tueamur ab armis.
quidquid non fuerit Magni dum bella geruntur,
nec uictoris erit. toto iam pulsus ab orbe,
postquam nulla manet rerum fiducia, quaerit
cum qua gente cadat. rapitur ciuilibus umbris. 505
nec soceri tantum arma fugit: fugit ora senatus,
cuius Thessalicas saturat pars magna uolucres,
et metuit gentes quas uno in sanguine mixtas
deseruit, regesque timet quorum omnia mersit,
Thessaliaeque reus nulla tellure receptus 510
sollicitat nostrum, quem nondum perdidit, orbem.
iustior in Magnum nobis, Ptolemaee, querellae
causa data est. quid sepositam semperque quietam
crimine bellorum maculas Pharon, aruaque nostra
uictori suspecta facis? cur sola cadenti 515
haec placuit tellus, in quam Pharsalica fata
conferres poenasque tuas? iam crimen habemus
purgandum gladio. quod nobis sceptra senatus
te suadente dedit, uotis tua fouimus arma.
hoc ferrum, quod fata iubent proferre, paraui 520
non tibi, sed uicto; feriam tua uiscera, Magne,
malueram soceri: rapimur quo cuncta feruntur.
tene mihi dubitas an sit uiolare necesse,
cum liceat? quae te nostri fiducia regni
huc agit, infelix? populum non cernis inermem 525
aruaque uix refugo fodientem mollia Nilo?
metiri sua regna decet uiresque fateri.
tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam,
sub qua Roma iacet? bustum cineresque mouere
Thessalicos audes bellumque in regna uocare? 530
ante aciem Emathiam nullis accessimus armis:
Pompei nunc castra placent, quae deserit orbis?
nunc uictoris opes et cognita fata lacessis?
aduersis non desse decet, sed laeta secutos:
nulla fides umquam miseros elegit amicos.' 535
adsensere omnes sceleri. laetatur honore
rex puer insueto, quod iam sibi tanta iubere
permittant famuli. sceleri delectus Achillas,
perfida qua tellus Casiis excurrit harenis
et uada testantur iunctas Aegyptia Syrtes, 540
exiguam sociis monstri gladiisque carinam
instruit. o superi, Nilusne et barbara Memphis
et Pelusiaci tam mollis turba Canopi
hos animos? sic fata premunt ciuilia mundum?
sic Romana iacent? ullusne in cladibus istis 545
est locus Aegypto Phariusque admittitur ensis?
hanc certe seruate fidem, ciuilia bella:
cognatas praestate manus externaque monstra
pellite, si meruit tam claro nomine Magnus
Caesaris esse nefas. tanti, Ptolemaee, ruinam 550
nominis haut metuis, caeloque tonante profanas
inseruisse manus, inpure ac semiuir, audes?
non domitor mundi nec ter Capitolia curru
inuectus regumque potens uindexque senatus
uictorisque gener, Phario satis esse tyranno 555
quod poterat, Romanus erat: quid uiscera nostra
scrutaris gladio? nescis, puer inprobe, nescis
quo tua sit fortuna loco: iam iure sine ullo
Nili sceptra tenes; cecidit ciuilibus armis
qui tibi regna dedit. iam uento uela negarat 560
Magnus et auxilio remorum infanda petebat
litora; quem contra non longa uecta biremi
appulerat scelerata manus, Magnoque patere
fingens regna Phari celsae de puppe carinae
in paruam iubet ire ratem, litusque malignum 565
incusat bimaremque uadis frangentibus aestum,
qui uetet externas terris adpellere classes.
quod nisi fatorum leges intentaque iussu
ordinis aeterni miserae uicinia mortis
damnatum leto traherent ad litora Magnum, 570
non ulli comitum sceleris praesagia derant:
quippe, fides si pura foret, si regia Magno
sceptrorum auctori uera pietate pateret,
uenturum tota Pharium cum classe tyrannum.
sed cedit fatis classemque relinquere iussus 575
obsequitur, letumque iuuat praeferre timori.
ibat in hostilem praeceps Cornelia puppem,
hoc magis inpatiens egresso desse marito
quod metuit clades. 'remane, temeraria coniunx,
et tu, nate, precor, longeque a litore casus 580
expectate meos et in hac ceruice tyranni
explorate fidem' dixit. sed surda uetanti
tendebat geminas amens Cornelia palmas.
'quo sine me crudelis abis? iterumne relinquor,
Thessalicis summota malis? numquam omine laeto 585
distrahimur miseri. poteras non flectere puppem,
cum fugeres alto, latebrisque relinquere Lesbi,
omnibus a terris si nos arcere parabas.
an tantum in fluctus placeo comes?' haec ubi frustra
effudit, prima pendet tamen anxia puppe, 590
attonitoque metu nec quoquam auertere uisus
nec Magnum spectare potest. stetit anxia classis
ad ducis euentum, metuens non arma nefasque
sed ne summissis precibus Pompeius adoret
sceptra sua donata manu. transire parantem 595
Romanus Pharia miles de puppe salutat
Septimius, qui, pro superum pudor, arma satelles
regia gestabat posito deformia pilo,
inmanis uiolentus atrox nullaque ferarum
mitior in caedes. quis non, Fortuna, putasset 600
parcere te populis, quod bello haec dextra uacaret
Thessaliaque procul tam noxia tela fugasses?
disponis gladios, nequo non fiat in orbe,
heu, facinus ciuile tibi. uictoribus ipsis
dedecus et numquam superum caritura pudore 605
fabula, Romanus regi sic paruit ensis,
Pellaeusque puer gladio tibi colla recidit,
Magne, tuo. qua posteritas in saecula mittet
Septimium fama? scelus hoc quo nomine dicent
qui Bruti dixere nefas? iam uenerat horae 610
terminus extremae, Phariamque ablatus in alnum
perdiderat iam iura sui. tum stringere ferrum
regia monstra parant. ut uidit comminus ensis,
inuoluit uoltus atque, indignatus apertum
fortunae praebere, caput; tum lumina pressit 615
continuitque animam, nequas effundere uoces
uellet et aeternam fletu corrumpere famam.
sed, postquam mucrone latus funestus Achillas
perfodit, nullo gemitu consensit ad ictum
respexitque nefas, seruatque inmobile corpus, 620
seque probat moriens atque haec in pectore uoluit:
'saecula Romanos numquam tacitura labores
attendunt, aeuumque sequens speculatur ab omni
orbe ratem Phariamque fidem: nunc consule famae.
fata tibi longae fluxerunt prospera uitae: 625
ignorant populi, si non in morte probaris,
an scieris aduersa pati. ne cede pudori
auctoremque dole fati: quacumque feriris,
crede manum soceri. spargant lacerentque licebit,
sum tamen, o superi, felix, nullique potestas 630
hoc auferre deo. mutantur prospera uita,
non fit morte miser. uidet hanc Cornelia caedem
Pompeiusque meus: tanto patientius, oro,
claude, dolor, gemitus: gnatus coniunxque peremptum,
si mirantur, amant.' talis custodia Magno 635
mentis erat, ius hoc animi morientis habebat.
at non tam patiens Cornelia cernere saeuum,
quam perferre, nefas miserandis aethera conplet
uocibus. 'o coniunx, ego te scelerata peremi:
letiferae tibi causa morae fuit auia Lesbos, 640
et prior in Nili peruenit litora Caesar.
nam cui ius alii sceleris? sed, quisquis, in istud
a superis inmisse caput, uel Caesaris irae
uel tibi prospiciens, nescis, crudelis, ubi ipsa
uiscera sint Magni: properas atque ingeris ictus 645
qua uotum est uicto. poenas non morte minores
pendat et ante meum uideat caput. haud ego culpa
libera bellorum, quae matrum sola per undas
et per castra comes nullis absterrita fatis
uictum, quod reges etiam timuere, recepi. 650
hoc merui, coniunx, in tuta puppe relinqui?
perfide, parcebas? te fata extrema petente
uita digna fui? moriar, nec munere regis.
aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
aut laqueum collo tortosque aptare rudentes, 655
aut aliquis Magno dignus comes exigat ensem.
Pompeio praestare potest quod Caesaris armis
inputet. o saeui, properantem in fata tenetis?
uiuis adhuc, coniunx, et iam Cornelia non est
iuris, Magne, sui: prohibent accersere mortem; 660
seruor uictori.' sic fata interque suorum
lapsa manus rapitur trepida fugiente carina.
at, Magni cum terga sonent et pectora ferro,
permansisse decus sacrae uenerabile formae
iratamque deis faciem, nil ultima mortis 665
ex habitu uoltuque uiri mutasse fatentur
qui lacerum uidere caput. nam saeuus in ipso
Septimius sceleris maius scelus inuenit actu,
ac retegit sacros scisso uelamine uoltus
semianimis Magni spirantiaque occupat ora 670
collaque in obliquo ponit languentia transtro.
tunc neruos uenasque secat nodosaque frangit
ossa diu: nondum artis erat caput ense rotare.
at, postquam trunco ceruix abscisa recessit,
uindicat hoc Pharius, dextra gestare, satelles. 675
degener atque operae miles Romane secundae,
Pompei diro sacrum caput ense recidis,
ut non ipse feras? o summi fata pudoris!
inpius ut Magnum nosset puer, illa uerenda
regibus hirta coma et generosa fronte decora 680
caesaries conprensa manu est, Pharioque ueruto,
dum uiuunt uoltus atque os in murmura pulsant
singultus animae, dum lumina nuda rigescunt,
suffixum caput est, quo numquam bella iubente
pax fuit; hoc leges Campumque et rostra mouebat, 685
hac facie, Fortuna, tibi, Romana, placebas.
nec satis infando fuit hoc uidisse tyranno:
uolt sceleris superesse fidem. tunc arte nefanda
summota est capiti tabes, raptoque cerebro
adsiccata cutis, putrisque effluxit ab alto 690
umor, et infuso facies solidata ueneno est.
ultima Lageae stirpis perituraque proles,
degener incestae sceptris cessure sorori,
cum tibi sacrato Macedon seruetur in antro
et regum cineres extructo monte quiescant, 695
cum Ptolemaeorum manes seriemque pudendam
pyramides claudant indignaque Mausolea,
litora Pompeium feriunt, truncusque uadosis
huc illuc iactatur aquis. adeone molesta
totum cura fuit socero seruare cadauer? 700
hac Fortuna fide Magni tam prospera fata
pertulit, hac illum summo de culmine rerum
morte petit cladesque omnis exegit in uno
saeua die quibus inmunes tot praestitit annos,
Pompeiusque fuit qui numquam mixta uideret 705
laeta malis, felix nullo turbante deorum
et nullo parcente miser; semel inpulit illum
dilata Fortuna manu. pulsatur harenis,
carpitur in scopulis hausto per uolnera fluctu,
ludibrium pelagi, nullaque manente figura 710
una nota est Magno capitis iactura reuolsi.
ante tamen Pharias uictor quam tangat harenas
Pompeio raptim tumulum fortuna parauit,
ne iaceat nullo uel ne meliore sepulchro.
e latebris pauidus decurrit ad aequora Cordus. 715
quaestor ab Icario Cinyreae litore Cypri
infaustus Magni fuerat comes. ille per umbras
ausus ferre gradum uictum pietate timorem
conpulit ut mediis quaesitum corpus in undis
duceret ad terram traheretque in litora Magnum. 720
lucis maesta parum per densas Cynthia nubes
praebebat, cano sed discolor aequore truncus
conspicitur. tenet ille ducem conplexibus artis
eripiente mari; tunc uictus pondere tanto
expectat fluctus pelagoque iuuante cadauer 725
inpellit. postquam sicco iam litore sedit,
incubuit Magno lacrimasque effudit in omne
uolnus, et ad superos obscuraque sidera fatur
'non pretiosa petit cumulato ture sepulchra
Pompeius, Fortuna, tuus, non pinguis ad astra 730
ut ferat e membris Eoos fumus odores,
ut Romana suum gestent pia colla parentem,
praeferat ut ueteres feralis pompa triumphos,
ut resonent tristi cantu fora, totus ut ignes
proiectis maerens exercitus ambiat armis. 735
da uilem Magno plebei funeris arcam
quae lacerum corpus siccos effundat in ignes;
robora non desint misero nec sordidus ustor.
sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso
crine iacet subicique facem conplexa maritum 740
imperat, extremo sed abest a munere busti
infelix coniunx nec adhuc a litore longe est.'
sic fatus paruos iuuenis procul aspicit ignes
corpus uile suis nullo custode cremantis.
inde rapit flammas semustaque robora membris 745
subducit. 'quaecumque es,' ait 'neclecta nec ulli
cara tuo sed Pompeio felicior umbra,
quod iam conpositum uiolat manus hospita bustum,
da ueniam: siquid sensus post fata relictumst,
cedis et ipsa rogo paterisque haec damna sepulchri, 750
teque pudet sparsis Pompei manibus uri.'
sic fatus plenusque sinus ardente fauilla
peruolat ad truncum, qui fluctu paene relatus
litore pendebat. summas dimouit harenas
et collecta procul lacerae fragmenta carinae 755
exigua trepidus posuit scrobe. nobile corpus
robora nulla premunt, nulla strue membra recumbunt:
admotus Magnum, non subditus, accipit ignis.
ille sedens iuxta flammas 'o maxime' dixit
'ductor et Hesperii maiestas nominis una, 760
si tibi iactatu pelagi, si funere nullo
tristior iste rogus, manes animamque potentem
officiis auerte meis: iniuria fati
hoc fas esse iubet; ne ponti belua quicquam,
ne fera, ne uolucres, ne saeui Caesaris ira 765
audeat, exiguam, quantum potes, accipe flammam
Romana succense manu. fortuna recursus
si det in Hesperiam, non hac in sede quiescent
tam sacri cineres, sed te Cornelia, Magne,
accipiet nostraque manu transfundet in urnam. 770
interea paruo signemus litora saxo,
ut nota sit busti; siquis placare peremptum
forte uolet plenos et reddere mortis honores,
inueniat trunci cineres et norit harenas
ad quas, Magne, tuum referat caput.' haec ubi fatus, 775
excitat inualidas admoto fomite flammas.
carpitur et lentum Magnus destillat in ignem
tabe fouens bustum. sed iam percusserat astra
aurorae praemissa dies: ille ordine rupto
funeris attonitus latebras in litore quaerit. 780
quam metuis, demens, isto pro crimine poenam
quo te fama loquax omnis accepit in annos?
condita laudabit Magni socer inpius ossa:
i modo securus ueniae fassusque sepulchrum
posce caput. cogit pietas inponere finem 785
officio. semusta rapit resolutaque nondum
ossa satis neruis et inustis plena medullis
aequorea restinguit aqua congestaque in unum
parua clausit humo. tunc, ne leuis aura retectos
auferret cineres, saxo conpressit harenam, 790
nautaque ne bustum religato fune moueret
inscripsit sacrum semusto stipite nomen:
'hic situs est Magnus'. placet hoc, Fortuna, sepulchrum
dicere Pompei, quo condi maluit illum
quam terra caruisse socer? temeraria dextra, 795
cur obicis Magno tumulum manesque uagantis
includis? situs est qua terra extrema refuso
pendet in Oceano; Romanum nomen et omne
imperium Magno tumuli est modus: obrue saxa
crimine plena deum. si tota est Herculis Oete 800
et iuga tota uacant Bromio Nyseia, quare
unus in Aegypto Magni lapis? omnia Lagi
arua tenere potest, si nullo caespite nomen
haeserit. erremus populi cinerumque tuorum,
Magne, metu nullas Nili calcemus harenas. 805
quod si tam sacro dignaris nomine saxum
adde actus tantos monimentaque maxuma rerum,
adde trucis Lepidi motus Alpinaque bella
armaque Sertori reuocato consule uicta
et currus quos egit eques, commercia tuta 810
gentibus et pauidos Cilicas maris, adde subactam
barbariem gentesque uagas et quidquid in Euro
regnorum Boreaque iacet. dic semper ab armis
ciuilem repetisse togam, ter curribus actis
contentum multos patriae donasse triumphos. 815
quis capit haec tumulus? surgit miserabile bustum
non ullis plenum titulis, non ordine tanto
fastorum; solitumque legi super alta deorum
culmina et extructos spoliis hostilibus arcus
haud procul est ima Pompei nomen harena 820
depressum tumulo, quod non legat aduena rectus,
quod nisi monstratum Romanus transeat hospes.
noxia ciuili tellus Aegyptia fato,
haud equidem inmerito Cumanae carmine uatis
cautum, ne Nili Pelusia tangeret ora 825
Hesperius miles ripasque aestate tumentis.
quid tibi, saeua, precer pro tanto crimine, tellus?
uertat aquas Nilus quo nascitur orbe retentus,
et steriles egeant hibernis imbribus agri,
totaque in Aethiopum putres soluaris harenas. 830
nos in templa tuam Romana accepimus Isim
semideosque canes et sistra iubentia luctus
et quem tu plangens hominem testaris Osirim;
tu nostros, Aegypte, tenes in puluere manes.
tu quoque, cum saeuo dederis iam templa tyranno, 835
nondum Pompei cineres, o Roma, petisti;
exul adhuc iacet umbra ducis. si saecula prima
uictoris timuere minas, nunc excipe saltem
ossa tui Magni, si nondum subruta fluctu
inuisa tellure sedent. quis busta timebit? 840
quis sacris dignam mouisse uerebitur umbram?
imperet hoc nobis utinam scelus et uelit uti
nostro Roma sinu: satis o nimiumque beatus,
si mihi contingat manes transferre reuolsos
Ausoniam, si tale ducis uiolare sepulchrum. 845
forsitan, aut sulco sterili cum poscere finem
a superis aut Roma uolet feralibus Austris
ignibus aut nimiis aut terrae tecta mouenti,
consilio iussuque deum transibis in urbem,
Magne, tuam, summusque feret tua busta sacerdos. 850
nam quis ad exustam Cancro torrente Syenen
ibit et imbrifera siccas sub Pliade Thebas
spectator Nili, quis rubri stagna profundi
aut Arabum portus mercis mutator Eoae,
Magne, petet, quem non tumuli uenerabile saxum 855
et cinis in summis forsan turbatus harenis
auertet manesque tuos placare iubebit
et Casio praeferre Ioui? nil ista nocebunt
famae busta tuae: templis auroque sepultus
uilior umbra fores. nunc est pro numine summo 860
hoc tumulo Fortuna iacens; augustius aris
uictoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
Tarpeis qui saepe deis sua tura negarunt
inclusum Tusco uenerantur caespite fulmen.
proderit hoc olim, quod non mansura futuris 865
ardua marmoreo surrexit pondere moles.
pulueris exigui sparget non longa uetustas
congeriem, bustumque cadet, mortisque peribunt
argumenta tuae. ueniet felicior aetas
qua sit nulla fides saxum monstrantibus illud; 870
atque erit Aegyptus populis fortasse nepotum
tam mendax Magni tumulo quam Creta Tonantis.


LIBER NONVS

At non in Pharia manes iacuere fauilla
nec cinis exiguus tantam conpescuit umbram;
prosiluit busto semustaque membra relinquens
degeneremque rogum sequitur conuexa Tonantis.
qua niger astriferis conectitur axibus aer 5
quodque patet terras inter lunaeque meatus,
semidei manes habitant, quos ignea uirtus
innocuos uita patientes aetheris imi
fecit et aeternos animam collegit in orbes:
non illuc auro positi nec ture sepulti 10
perueniunt. illic postquam se lumine uero
inpleuit, stellasque uagas miratus et astra
fixa polis, uidit quanta sub nocte iaceret
nostra dies risitque sui ludibria trunci.
hinc super Emathiae campos et signa cruenti 15
Caesaris ac sparsas uolitauit in aequore classes,
et scelerum uindex in sancto pectore Bruti
sedit et inuicti posuit se mente Catonis.
ille, ubi pendebant casus dubiumque manebat
quem dominum mundi facerent ciuilia bella, 20
oderat et Magnum, quamuis comes isset in arma
auspiciis raptus patriae ductuque senatus;
at post Thessalicas clades iam pectore toto
Pompeianus erat. patriam tutore carentem
excepit, populi trepidantia membra refouit, 25
ignauis manibus proiectos reddidit enses,
nec regnum cupiens gessit ciuilia bella
nec seruire timens. nil causa fecit in armis
ille sua: totae post Magni funera partes
libertatis erant. quas ne per litora fusas 30
colligeret rapido uictoria Caesaris actu,
Corcyrae secreta petit ac mille carinis
abstulit Emathiae secum fragmenta ruinae.
quis ratibus tantis fugientia crederet ire
agmina, quis pelagus uictas artasse carinas? 35
Dorida tum Malean et apertam Taenaron umbris,
inde Cythera petit, Boreaque urguente carinas
Graia fugit, Dictaea legit cedentibus undis
litora. tunc ausum classi praecludere portus
inpulit ac saeuas meritum Phycunta rapinas 40
sparsit, et hinc placidis alto delabitur auris
in litus, Palinure, tuum (neque enim aequore tantum
Ausonio monimenta tenes, portusque quietos
testatur Libye Phrygio placuisse magistro),
cum procul ex alto tendentes uela carinae 45
ancipites tenuere animos, sociosne malorum
an ueherent hostes: praeceps facit omne timendum
uictor, et in nulla non creditur esse carina.
ast illae puppes luctus planctusque ferebant
et mala uel duri lacrimas motura Catonis. 50
nam, postquam frustra precibus Cornelia nautas
priuignique fugam tenuit, ne forte repulsus
litoribus Phariis remearet in aequora truncus,
ostenditque rogum non iusti flamma sepulchri,
'ergo indigna fui,' dixit 'Fortuna, marito 55
accendisse rogum gelidosque effusa per artus
incubuisse uiro, laceros exurere crines
membraque dispersi pelago conponere Magni,
uolneribus cunctis largos infundere fletus,
ossibus et tepida uestes inplere fauilla, 60
quidquid ab exstincto licuisset tollere busto
in templis sparsura deum. sine funeris ullo
ardet honore rogus; manus hoc Aegyptia forsan
obtulit officium graue manibus. o bene nudi
Crassorum cineres: Pompeio contigit ignis 65
inuidia maiore deum. similisne malorum
sors mihi semper erit? numquam dare iusta licebit
coniugibus? numquam plenas plangemus ad urnas?
quid porro tumulis opus est aut ulla requiris
instrumenta, dolor? non toto in pectore portas, 70
inpia, Pompeium? non imis haeret imago
uisceribus? quaerat cineres uictura superstes.
nunc tamen, hinc longe qui fulget luce maligna,
ignis adhuc aliquid Phario de litore surgens
ostendit mihi, Magne, tui. iam flamma resedit, 75
Pompeiumque ferens uanescit solis ad ortus
fumus, et inuisi tendunt mihi carbasa uenti.
linquere, siqua fides, Pelusia litora nolo. 83
non mihi nunc tellus Pompeio siqua triumphos 78
uicta dedit, non alta terens Capitolia currus
gratior; elapsus felix de pectore Magnus:
hunc uolumus quem Nilus habet, terraeque nocenti
non haerere queror; crimen commendat harenas.
tu pete bellorum casus et signa per orbem, 84
Sexte, paterna moue; namque haec mandata reliquit
Pompeius uobis in nostra condita cura:
"me cum fatalis leto damnauerit hora,
excipite, o nati, bellum ciuile, nec umquam,
dum terris aliquis nostra de stirpe manebit,
Caesaribus regnare uacet. uel sceptra uel urbes 90
libertate sua ualidas inpellite fama
nominis: has uobis partes, haec arma relinquo.
inueniet classes quisquis Pompeius in undas
uenerit, et noster nullis non gentibus heres
bella dabit: tantum indomitos memoresque paterni 95
iuris habete animos. uni parere decebit,
si faciet partes pro libertate, Catoni."
exsolui tibi, Magne, fidem, mandata peregi;
insidiae ualuere tuae, deceptaque uixi
ne mihi commissas auferrem perfida uoces. 100
iam nunc te per inane chaos, per Tartara, coniunx,
si sunt ulla, sequar, quam longo tradita leto
incertum est: poenas animae uiuacis ab ipsa
ante feram. potuit cernens tua funera, Magne,
non fugere in mortem: planctu contusa peribit, 105
effluet in lacrimas: numquam ueniemus ad enses
aut laqueos aut praecipites per inania iactus:
turpe mori post te solo non posse dolore.'
sic ubi fata, caput ferali obduxit amictu
decreuitque pati tenebras puppisque cauernis 110
delituit, saeuumque arte conplexa dolorem
perfruitur lacrimis et amat pro coniuge luctum.
illam non fluctus stridensque rudentibus Eurus
mouit et exurgens ad summa pericula clamor,
uotaque sollicitis faciens contraria nautis 115
conposita in mortem iacuit fauitque procellis.
prima ratem Cypros spumantibus accipit undis;
inde tenens pelagus, sed iam moderatior, Eurus
in Libycas egit sedes et castra Catonis.
tristis, ut in multo mens est praesaga timore, 120
aspexit patrios comites a litore Magnus
et fratrem; medias praeceps tunc fertur in undas.
'dic ubi sit, germane, parens; stat summa caputque
orbis, an occidimus Romanaque Magnus ad umbras
abstulit?' haec fatur; quem contra talia frater: 125
'o felix, quem sors alias dispersit in oras
quique nefas audis: oculos, germane, nocentis
spectato genitore fero. non Caesaris armis
occubuit dignoque perit auctore ruinae:
rege sub inpuro Nilotica rura tenente, 130
hospitii fretus superis et munere tanto
in proauos, cecidit donati uictima regni.
uidi ego magnanimi lacerantes pectora patris,
nec credens Pharium tantum potuisse tyrannum
litore Niliaco socerum iam stare putaui. 135
sed me nec sanguis nec tantum uolnera nostri
adfecere senis, quantum gestata per urbem
ora ducis, quae transfixo sublimia pilo
uidimus: haec fama est oculis uictoris iniqui
seruari, scelerisque fidem quaesisse tyrannum. 140
nam corpus Phariaene canes auidaeque uolucres
distulerint, an furtiuus, quem uidimus, ignis
soluerit, ignoro. quaecumque iniuria fati
abstulit hos artus, superis haec crimina dono:
seruata de parte queror.' cum talia Magnus 145
audisset, non in gemitus lacrimasque dolorem
effudit, iustaque furens pietate profatur
'praecipitate rates e sicco litore, nautae;
classis in aduersos erumpat remige uentos.
ite, duces, mecum (nusquam ciuilibus armis 150
tanta fuit merces) inhumatos condere manes,
sanguine semiuiri Magnum satiare tyranni.
non ego Pellaeas arces adytisque retectum
corpus Alexandri pigra Mareotide mergam?
non mihi pyramidum tumulis euolsus Amasis 155
atque alii reges Nilo torrente natabunt?
omnia dent poenas nudo tibi, Magne, sepulchra.
euoluam busto iam numen gentibus Isim
et tectum lino spargam per uolgus Osirim
[et sacer in Magni cineres mactabitur Apis] 160
suppositisque deis uram caput. has mihi poenas
terra dabit: linquam uacuos cultoribus agros,
nec, Nilus cui crescat, erit; solusque tenebis
Aegypton, genitor, populis superisque fugatis.'
dixerat, et classem saeuus rapiebat in undas; 165
sed Cato laudatam iuuenis conpescuit iram.
interea totis audito funere Magni
litoribus sonuit percussus planctibus aether,
exemploque carens et nulli cognitus aeuo
luctus erat, mortem populos deflere potentis. 170
sed magis, ut uisa est lacrimis exhausta, solutas
in uoltus effusa comas, Cornelia puppe
egrediens, rursus geminato uerbere plangunt.
ut primum in sociae peruenit litora terrae,
collegit uestes miserique insignia Magni 175
armaque et inpressas auro, quas gesserat olim.
exuuias pictasque togas, uelamina summo
ter conspecta Ioui, funestoque intulit igni.
ille fuit miserae Magni cinis. accipit omnis
exemplum pietas, et toto litore busta 180
surgunt Thessalicis reddentia manibus ignem.
sic, ubi depastis summittere gramina campis
et renouare parans hibernas Apulus herbas
igne fouet terras, simul et Garganus et arua
Volturis et calidi lucent buceta Matini. 185
non tamen ad Magni peruenit gratius umbras
omne quod in superos audet conuicia uolgus
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
uerba sed a pleno uenientia pectore ueri.
'ciuis obit' inquit 'multum maioribus inpar 190
nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aeuo,
cui non ulla fuit iusti reuerentia; salua
libertate potens, et solus plebe parata
priuatus seruire sibi, rectorque senatus,
sed regnantis, erat. nil belli iure poposcit, 195
quaeque dari uoluit uoluit sibi posse negari.
inmodicas possedit opes, sed plura retentis
intulit. inuasit ferrum, sed ponere norat.
praetulit arma togae, sed pacem armatus amauit.
iuuit sumpta ducem, iuuit dimissa potestas. 200
casta domus luxuque carens corruptaque numquam
fortuna domini. clarum et uenerabile nomen
gentibus et multum nostrae quod proderat urbi.
olim uera fides Sulla Marioque receptis
libertatis obit: Pompeio rebus adempto 205
nunc et ficta perit. non iam regnare pudebit,
nec color imperii nec frons erit ulla senatus.
o felix, cui summa dies fuit obuia uicto
et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses.
forsitan in soceri potuisses uiuere regno. 210
scire mori sors prima uiris, set proxima cogi.
et mihi, si fatis aliena in iura uenimus,
fac talem, Fortuna, Iubam; non deprecor hosti
seruari, dum me seruet ceruice recisa.'
uocibus his maior, quam si Romana sonarent 215
rostra ducis laudes, generosam uenit ad umbram
mortis honos. fremit interea discordia uolgi,
castrorum bellique piget post funera Magni;
cum Tarcondimotus linquendi signa Catonis
sustulit. hunc rapta fugientem classe secutus 220
litus in extremum tali Cato uoce notauit:
'o numquam pacate Cilix, iterumne rapinas
uadis in aequoreas? Magnum fortuna remouit,
iam pelago pirata redis.' tum respicit omnis
in coetu motuque uiros; quorum unus aperta 225
mente fugae tali conpellat uoce regentem:
'nos, Cato, da ueniam, Pompei duxit in arma,
non belli ciuilis amor, partesque fauore
fecimus. ille iacet quem paci praetulit orbis,
causaque nostra perit: patrios permitte penates 230
desertamque domum dulcesque reuisere natos.
nam quis erit finis si nec Pharsalia pugnae
nec Pompeius erit? perierunt tempora uitae,
mors eat in tutum; iustas sibi nostra senectus
prospiciat flammas: bellum ciuile sepulchra 235
uix ducibus praestare potest. non barbara uictos
regna manent, non Armenium mihi saeua minatur
aut Scythicum fortuna iugum: sub iura togati
ciuis eo. quisquis Magno uiuente secundus,
hic mihi primus erit. sacris praestabitur umbris 240
summus honor; dominum, quam clades cogit, habebo,
nullum, Magne, ducem: te solum in bella secutus
post te fata sequar; nec enim sperare secunda
fas mihi nec liceat. fortuna cuncta tenentur
Caesaris, Emathium sparsit uictoria ferrum; 245
clausa fides miseris, et toto solus in orbe est
qui uelit ac possit uictis praestare salutem.
Pompeio scelus est bellum ciuile perempto,
quo fuerat uiuente fides. si publica iura,
si semper sequeris patriam, Cato, signa petamus 250
Romanus quae consul habet.' sic ille profatus
insiluit puppi iuuenum comitante tumultu.
actum Romanis fuerat de rebus, et omnis
indiga seruitii feruebat litore plebes:
erupere ducis sacro de pectore uoces. 255
'ergo pari uoto gessisti bella, iuuentus,
tu quoque pro dominis, et Pompeiana fuisti
non Romana manus? quod non in regna laboras,
quod tibi, non ducibus, uiuis morerisque, quod orbem
adquiris nulli, quod iam tibi uincere tutum est, 260
bella fugis quaerisque iugum ceruice uacanti
et nescis sine rege pati. nunc causa pericli
digna uiris. potuit uestro Pompeius abuti
sanguine: nunc patriae iugulos ensesque negatis,
cum prope libertas? unum fortuna reliquit 265
iam tribus e dominis. pudeat: plus regia Nili
contulit in leges et Parthi militis arcus.
ite, o degeneres, Ptolemaei munus et arma
spernite. quis uestras ulla putet esse nocentes
caede manus? credet faciles sibi terga dedisse, 270
credet ab Emathiis primos fugisse Philippis.
uadite securi; meruistis iudice uitam
Caesare non armis, non obsidione subacti.
o famuli turpes, domini post fata prioris
itis ad heredem. cur non maiora mereri 275
quam uitam ueniamque libet? rapiatur in undas
infelix coniunx Magni prolesque Metelli,
ducite Pompeios, Ptolemaei uincite munus.
nostra quoque inuiso quisquis feret ora tyranno
non parua mercede dabit: sciat ista iuuentus 280
ceruicis pretio bene se mea signa secutam.
quin agite et magna meritum cum caede parate:
ignauum scelus est tantum fuga.' dixit, et omnes
haud aliter medio reuocauit ab aequore puppes
quam, simul effetas linquunt examina ceras 285
atque oblita faui non miscent nexibus alas
sed sibi quaeque uolat nec iam degustat amarum
desidiosa thymum, Phrygii sonus increpat aeris,
attonitae posuere fugam studiumque laboris
floriferi repetunt et sparsi mellis amorem: 290
gaudet in Hyblaeo securus gramine pastor
diuitias seruasse casae. sic uoce Catonis
inculcata uiris iusti patientia Martis.
iamque actu belli non doctas ferre quietem
constituit mentes serieque agitare laborum. 295
primum litoreis miles lassatur harenis.
proximus in muros et moenia Cyrenarum
est labor: exclusus nulla se uindicat ira,
poenaque de uictis sola est uicisse Catoni.
inde peti placuit Libyci contermina Mauris 300
regna Iubae, sed iter mediis natura uetabat
Syrtibus: hanc audax sperat sibi cedere uirtus.
Syrtes uel, primam mundo natura figuram
cum daret, in dubio pelagi terraeque reliquit
(nam neque subsedit penitus, quo stagna profundi 305
acciperet, nec se defendit ab aequore tellus,
ambigua sed lege loci iacet inuia sedes,
aequora fracta uadis abruptaque terra profundo,
et post multa sonant proiecti litora fluctus:
sic male deseruit nullosque exegit in usus 310
hanc partem natura sui); uel plenior alto
olim Syrtis erat pelago penitusque natabat,
sed rapidus Titan ponto sua lumina pascens
aequora subduxit zonae uicina perustae;
et nunc pontus adhuc Phoebo siccante repugnat, 315
mox, ubi damnosum radios admouerit aeuum,
tellus Syrtis erit; nam iam breuis unda superne
innatat et late periturum deficit aequor.
ut primum remis actum mare propulit omne
classis onus, densis fremuit niger imbribus Auster. 320
in sua regna furens temptatum classibus aequor
turbine defendit longeque a Syrtibus undas
egit et inlato confregit litore pontum.
tum, quarum recto deprendit carbasa malo,
eripuit nautis, frustraque rudentibus ausis 325
uela negare Noto spatium uicere carinae,
atque ultra proram tumuit sinus. omnia siquis
prouidus antemnae suffixit lintea summae,
uincitur et nudis auertitur armamentis.
sors melior classi quae fluctibus incidit altis 330
et certo iactata mari. quaecumque leuatae
arboribus caesis flatum effudere prementem,
abstulit has liber uentis contraria uoluens
aestus et obnixum uictor detrusit in Austrum.
has uada destituunt, atque interrupta profundo 335
terra ferit puppes, dubioque obnoxia fato
pars sedet una ratis, pars altera pendet in undis.
tum magis inpactis breuius mare terraque saepe
obuia consurgens: quamuis elisus ab Austro,
saepe tamen cumulos fluctus non uincit harenae. 340
eminet in tergo pelagi procul omnibus aruis
inuiolatus aqua sicci iam pulueris agger;
stant miseri nautae, terraeque haerente carina
litora nulla uident. sic partem intercipit aequor,
pars ratium maior regimen clauumque secuta est 345
tuta fuga, nautasque loci sortita peritos
torpentem Tritonos adit inlaesa paludem.
hanc, ut fama, deus quem toto litore pontus
audit uentosa perflantem marmora concha,
hanc et Pallas amat, patrio quae uertice nata 350
terrarum primam Libyen (nam proxima caelo est,
ut probat ipse calor) tetigit, stagnique quieta
uoltus uidit aqua posuitque in margine plantas
et se dilecta Tritonida dixit ab unda.
quam iuxta Lethon tacitus praelabitur amnis, 355
infernis, ut fama, trahens obliuia uenis,
atque, insopiti quondam tutela draconis,
Hesperidum pauper spoliatis frondibus hortus.
inuidus, annoso qui famam derogat aeuo,
qui uates ad uera uocat. fuit aurea silua 360
diuitiisque graues et fuluo germine rami
uirgineusque chorus, nitidi custodia luci,
et numquam somno damnatus lumina serpens
robora conplexus rutilo curuata metallo.
abstulit arboribus pretium nemorique laborem 365
Alcides, passusque inopes sine pondere ramos
rettulit Argolico fulgentia poma tyranno.
his igitur depulsa locis eiectaque classis
Syrtibus haut ultra Garamantidas attigit undas,
sed duce Pompeio Libyae melioris in oris 370
mansit. at inpatiens uirtus haerere Catonis
audet in ignotas agmen committere gentes
armorum fidens et terra cingere Syrtim.
hoc eadem suadebat hiemps quae clauserat aequor;
et spes imber erat nimios metuentibus ignes, 375
ut neque sole uiam nec duro frigore saeuam
inde polo Libyes, hinc bruma temperet annus.
atque ingressurus steriles sic fatur harenas:
'o quibus una salus placuit mea castra secutis
indomita ceruice mori, conponite mentes 380
ad magnum uirtutis opus summosque labores.
uadimus in campos steriles exustaque mundi,
qua nimius Titan et rarae in fontibus undae,
siccaque letiferis squalent serpentibus arua.
durum iter ad leges patriaeque ruentis amorem. 385
per mediam Libyen ueniant atque inuia temptent,
siquibus in nullo positum est euadere uoto,
siquibus ire sat est. neque enim mihi fallere quemquam
est animus tectoque metu perducere uolgus.
hi mihi sint comites, quos ipsa pericula ducent, 390
qui me teste pati uel quae tristissima pulchrum
Romanumque putant. at, qui sponsore salutis
miles eget capiturque animae dulcedine, uadat
ad dominum meliore uia. dum primus harenas
ingrediar primusque gradus in puluere ponam, 395
me aetherius feriat, mihi plena ueneno
occurrat serpens, fatoque pericula uestra
praetemptate meo. sitiat quicumque bibentem
uiderit, aut umbras nemorum quicumque petentem
aestuet, aut equitem peditum praecedere turmas 400
deficiat: siquo fuerit discrimine notum
dux an miles eam. serpens, sitis, ardor harenae
dulcia uirtuti; gaudet patientia duris;
laetius est, quotiens magno sibi constat, honestum.
sola potest Libye turba praestare malorum 405
ut deceat fugisse uiros.' sic ille pauentis
incendit uirtute animos et amore laborum,
inreducemque uiam deserto limite carpit;
et sacrum paruo nomen clausura sepulchro
inuasit Libye securi fata Catonis. 410
tertia pars rerum Libye, si credere famae
cuncta uelis; at, si uentos caelumque sequaris,
pars erit Europae. nec enim plus litora Nili
quam Scythicus Tanais primis a Gadibus absunt,
unde Europa fugit Libyen et litora flexu 415
Oceano fecere locum; sed maior in unam
orbis abit Asiam. nam, cum communiter istae
effundant Zephyrum, Boreae latus illa sinistrum
contingens dextrumque Noti discedit in ortus
Eurum sola tenens. Libycae quod fertile terraest 420
uergit in occasus; sed et haec non fontibus ullis
soluitur: Arctoos raris Aquilonibus imbres
accipit et nostris reficit sua rura serenis.
in nullas uitiatur opes; non aere nec auro
excoquitur, nullo glaebarum crimine pura 425
et penitus terra est. tantum Maurusia genti
robora diuitiae, quarum non nouerat usum,
sed citri contenta comis uiuebat et umbra.
in nemus ignotum nostrae uenere secures,
extremoque epulas mensasque petimus ab orbe. 430
at, quaecumque uagam Syrtim conplectitur ora
sub nimio proiecta die, uicina perusti
aetheris, exurit messes et puluere Bacchum
enecat et nulla putris radice tenetur.
temperies uitalis abest, et nulla sub illa 435
cura Iouis terra est; natura deside torpet
orbis et inmotis annum non sentit harenis.
hoc tam segne solum raras tamen exerit herbas,
quas Nasamon, gens dura, legit, qui proxima ponto
nudus rura tenet; quem mundi barbara damnis 440
Syrtis alit. nam litoreis populator harenis
inminet et nulla portus tangente carina
nouit opes: sic cum toto commercia mundo
naufragiis Nasamones habent. hac ire Catonem
dura iubet uirtus. illic secura iuuentus 445
uentorum nullasque timens tellure procellas
aequoreos est passa metus. nam litore sicco,
quam pelago, Syrtis uiolentius excipit Austrum,
et terrae magis ille nocens. non montibus ortum
aduersis frangit Libye scopulisque repulsum 450
dissipat et liquidas e turbine soluit in auras,
nec ruit in siluas annosaque robora torquens
lassatur: patet omne solum, liberque meatu
Aeoliam rabiem totis exercet harenis,
et non imbriferam contorto puluere nubem 455
in flexum uiolentus agit: pars plurima terrae
tollitur et numquam resoluto uertice pendet.
regna uidet pauper Nasamon errantia uento
discussasque domos, uolitantque a culmine raptae
detecto Garamante casae. non altius ignis 460
rapta uehit; quantumque licet consurgere fumo
et uiolare diem, tantus tenet aera puluis.
tum quoque Romanum solito uiolentior agmen
adgreditur, nullisque potest consistere miles
instabilis, raptis etiam quas calcat, harenis. 465
concuteret terras orbemque a sede moueret,
si solida Libye conpage et pondere duro
clauderet exesis Austrum scopulosa cauernis;
sed, quia mobilibus facilis turbatur harenis,
nusquam luctando stabilis manet, imaque tellus 470
stat, quia summa fugit. galeas et scuta uirorum
pilaque contorsit uiolento spiritus actu
intentusque tulit magni per inania caeli.
illud in extrema forsan longeque remota
prodigium tellure fuit, delapsaque caelo 475
arma timent gentes hominumque erepta lacertis
a superis demissa putant. sic illa profecto
sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuuentus
patricia ceruice mouet: spoliauerat Auster
aut Boreas populos ancilia nostra ferentes. 480
sic orbem torquente Noto Romana iuuentus
procubuit timuitque rapi; constrinxit amictus
inseruitque manus terrae nec pondere solo
sed nisu iacuit, uix sic inmobilis Austro;
qui super ingentis cumulos inuoluit harenae 485
atque operit tellure uiros. uix tollere miles
membra ualet multo congestu pulueris haerens.
alligat et stantis adfusae magnus harenae
agger, et inmoti terra surgente tenentur.
saxa tulit penitus discussis proruta muris 490
effuditque procul miranda sorte malorum:
qui nullas uidere domos uidere ruinas.
iamque iter omne latet nec sunt discrimina terrae:
[ulla nisi aetheriae medio uelut aequore flammae]
sideribus nouere uiam; nec sidera tota 495
ostendit Libycae finitor circulus orae,
multaque deuexo terrarum margine celat.
utque calor soluit quem torserat aera uentus,
incensusque dies, manant sudoribus artus,
arent ora siti. conspecta est parua maligna 500
unda procul uena, quam uix e puluere miles
corripiens patulum galeae confudit in orbem
porrexitque duci. squalebant puluere fauces
cunctorum, minimumque tenens dux ipse liquoris
inuidiosus erat. 'mene' inquit 'degener unum 505
miles in hac turba uacuum uirtute putasti?
usque adeo mollis primisque caloribus inpar
sum uisus? quanto poena tu dignior ista es,
qui populo sitiente bibas!' sic concitus ira
excussit galeam, suffecitque omnibus unda. 510
uentum erat ad templum Libycis quod gentibus unum
inculti Garamantes habent. stat sortiger illic
Iuppiter, ut memorant, sed non aut fulmina uibrans
aut similis nostro, sed tortis cornibus Hammon.
non illic Libycae posuerunt ditia gentes 515
templa, nec Eois splendent donaria gemmis:
quamuis Aethiopum populis Arabumque beatis
gentibus atque Indis unus sit Iuppiter Hammon,
pauper adhuc deus est, nullis uiolata per aeuum
diuitiis delubra tenens, morumque priorum 520
numen Romano templum defendit ab auro.
esse locis superos testatur silua per omnem
sola uirens Libyen. nam quidquid puluere sicco
separat ardentem tepida Berenicida Lepti
ignorat frondes: solus nemus abstulit Hammon. 525
siluarum fons causa loco, qui putria terrae
alligat et domitas unda conectit harenas.
hic quoque nil obstat Phoebo, cum cardine summo
stat librata dies; truncum uix protegit arbor,
tam breuis in medium radiis conpellitur umbra. 530
deprensum est hunc esse locum qua circulus alti
solstitii medium signorum percutit orbem.
at tibi, quaecumque es Libyco gens igne dirempta, 538
in Noton umbra cadit, quae nobis exit in Arcton.
te segnis Cynosura subit, tu sicca profundo
mergi Plaustra putas, nullumque in uertice semper
sidus habes inmune mari; procul axis uterque est,
et fuga signorum medio rapit omnia caelo.
non obliqua meant, nec Tauro Scorpios exit 533
rectior aut Aries donat sua tempora Librae
aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
par Geminis Chiron, et idem, quod Carcinos ardens,
umidus Aegoceros nec plus Leo tollitur Vrna.
stabant ante fores populi quos miserat Eos 544
cornigerique Iouis monitu noua fata petebant;
sed Latio cessere duci, comitesque Catonem
orant exploret Libycum memorata per orbem
numina, de fama tam longi iudicet aeui.
maximus hortator scrutandi uoce deorum
euentus Labienus erat. 'sors obtulit' inquit 550
'et fortuna uiae tam magni numinis ora
consiliumque dei: tanto duce possumus uti
per Syrtes, bellisque datos cognoscere casus.
nam cui crediderim superos arcana daturos
dicturosque magis, quam sancto, uera, Catoni? 555
certe uita tibi semper derecta supernas
ad leges, sequerisque deum. datur, ecce, loquendi
cum Ioue libertas: inquire in fata nefandi
Caesaris et patriae uenturos excute mores.
iure suo populis uti legumque licebit, 560
an bellum ciuile perit? tua pectora sacra
uoce reple; durae saltem uirtutis amator
quaere quid est uirtus et posce exemplar honesti.'
ille deo plenus tacita quem mente gerebat
effudit dignas adytis e pectore uoces. 565
'quid quaeri, Labiene, iubes? an liber in armis
occubuisse uelim potius quam regna uidere?
an sit uita nihil sed longa an differat aetas?
an noceat uis nulla bono fortunaque perdat
opposita uirtute minas, laudandaque uelle 570
sit satis et numquam successu crescat honestum?
scimus, et hoc nobis non altius inseret Hammon.
haeremus cuncti superis, temploque tacente
nil facimus non sponte dei; nec uocibus ullis
numen eget, dixitque semel nascentibus auctor 575
quidquid scire licet. sterilesne elegit harenas
ut caneret paucis, mersitque hoc puluere uerum,
estque dei sedes nisi terra et pontus et aer
et caelum et uirtus? superos quid quaerimus ultra?
Iuppiter est quodcumque uides, quodcumque moueris. 580
sortilegis egeant dubii semperque futuris
casibus ancipites: me non oracula certum
sed mors certa facit. pauido fortique cadendum est:
hoc satis est dixisse Iouem.' sic ille profatus
seruataque fide templi discedit ab aris 585
non exploratum populis Hammona relinquens.
ipse manu sua pila gerit, praecedit anheli
militis ora pedes, monstrat tolerare labores,
non iubet, et nulla uehitur ceruice supinus
carpentoque sedens; somni parcissimus ipse est; 590
ultimus haustor aquae quam, tandem fonte reperto,
indiga cogatur laticis <s>pectare iuuentus,
stat dum lixa bibat. si ueris magna paratur
fama bonis et si successu nuda remoto
inspicitur uirtus, quidquid laudamus in ullo 595
maiorum, fortuna fuit. quis Marte secundo,
quis tantum meruit populorum sanguine nomen?
hunc ego per Syrtes Libyaeque extrema triumphum
ducere maluerim, quam ter Capitolia curru
scandere Pompei, quam frangere colla Iugurthae. 600
ecce parens uerus patriae, dignissimus aris,
Roma, tuis, per quem numquam iurare pudebit
et quem, si steteris umquam ceruice soluta,
nunc, olim, factura deum es. iam spissior ignis,
et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra 605
a medio fecere die, calcatur, et unda
rarior. inuentus mediis fons unus harenis
largus aquae, sed quem serpentum turba tenebat
uix capiente loco; stabant in margine siccae
aspides, in mediis sitiebant dipsades undis. 610
ductor, ut aspexit perituros fonte relicto,
adloquitur. 'uana specie conterrite leti,
ne dubita, miles, tutos haurire liquores.
noxia serpentum est admixto sanguine pestis;
morsu uirus habent et fatum dente minantur, 615
pocula morte carent.' dixit, dubiumque uenenum
hausit; et in tota Libyae fons unus harena
ille fuit de quo primus sibi posceret undam.
cur Libycus tantis exundet pestibus aer
fertilis in mortes, aut quid secreta nocenti 620
miscuerit natura solo, non cura laborque
noster scire ualet, nisi quod uolgata per orbem
fabula pro uera decepit saecula causa.
finibus extremis Libyes, ubi feruida tellus
accipit Oceanum demisso sole calentem, 625
squalebant late Phorcynidos arua Medusae,
non nemorum protecta coma, non mollia sulco,
sed dominae uoltu conspectis aspera saxis.
hoc primum natura nocens in corpore saeuas
eduxit pestes; illis e faucibus angues 630
stridula fuderunt uibratis sibila linguis.
ipsa flagellabant gaudentis colla Medusae, 633
femineae cui more comae per terga solutae 632
surgunt aduersa subrectae fronte colubrae 634
uipereumque fluit depexo crine uenenum.
hoc habet infelix, cunctis inpune, Medusa,
quod spectare licet. nam rictus oraque monstri
quis timuit? quem, qui recto se lumine uidit,
passa Medusa mori est? rapuit dubitantia fata
praeuenitque metus; anima periere retenta 640
membra, nec emissae riguere sub ossibus umbrae.
Eumenidum crines solos mouere furores,
Cerberos Orpheo leniuit sibila cantu,
Amphitryoniades uidit, cum uinceret, hydram:
hoc monstrum timuit genitor numenque secundum 645
Phorcys aquis Cetoque parens ipsaeque sorores
Gorgones; hoc potuit caelo pelagoque minari
torporem insolitum mundoque obducere terram.
e caelo uolucres subito cum pondere lapsae,
in scopulis haesere ferae, uicina colentes 650
Aethiopum totae riguerunt marmore gentes.
nullum animal uisus patiens, ipsique retrorsum
effusi faciem uitabant Gorgonos angues.
illa sub Hesperiis stantem Titana columnis
in cautes Atlanta dedit; caeloque timente 655
olim Phlegraeo stantis serpente gigantas
erexit montes, bellumque inmane deorum
Pallados e medio confecit pectore Gorgon.
quo postquam partu Danaes et diuite nimbo
ortum Parrhasiae uexerunt Persea pinnae 660
Arcados auctoris citharae liquidaeque palaestrae,
et subitus praepes Cyllenida sustulit harpen,
harpen alterius monstri iam caede rubentem
a Ioue dilectae fuso custode iuuencae,
auxilium uolucri Pallas tulit innuba fratri 665
pacta caput monstri, terraeque in fine Libyssae
Persea Phoebeos conuerti iussit ad ortus
Gorgonos auerso sulcantem regna uolatu,
et clipeum laeuae fuluo dedit aere nitentem
in quo saxificam iussit spectare Medusam. 670
quam sopor aeternam tracturus morte quietem
obruit haud totam: uigilat pars magna comarum
defenduntque caput protenti crinibus hydri,
pars iacet in medios uoltus oculisque tenebras
<offundit clausis et somni duplicat umbras.> 674a
ipsa regit trepidum Pallas, dextraque trementem
Perseos auersi Cyllenida derigit harpen
lata colubriferi rumpens confinia colli.
quos habuit uoltus hamati uolnere ferri
caesa caput Gorgon! quanto spirare ueneno
ora rear quantumque oculos effundere mortis! 680
nec Pallas spectare potest, uoltusque gelassent
Perseos auersi, si non Tritonia densos
sparsisset crines texissetque ora colubris.
aliger in caelum sic rapta Gorgone fugit.
ille quidem pensabat iter propiusque secabat 685
aera, si medias Europae scinderet urbes:
Pallas frugiferas iussit non laedere terras
et parci populis. quis enim non praepete tanto
aethera respiceret? Zephyro conuertitur ales
itque super Libyen, quae nullo consita cultu 690
sideribus Phoeboque uacat: premit orbita solis
exuritque solum; nec terra celsior ulla
nox cadit in caelum lunaeque meatibus obstat,
si flexus oblita uagi per recta cucurrit
signa nec in Borean aut in Noton effugit umbram. 695
illa tamen sterilis tellus fecundaque nulli
arua bono uirus stillantis tabe Medusae
concipiunt dirosque fero de sanguine rores,
quos calor adiuuit putrique incoxit harenae.
hic quae prima caput mouit de puluere tabes 700
aspida somniferam tumida ceruice leuauit.
plenior huc sanguis et crassi gutta ueneni
decidit; in nulla plus est serpente coactum.
ipsa caloris egens gelidum non transit in orbem
sponte sua, Niloque tenus metitur harenas; 705
sed (quis erit nobis lucri pudor?) inde petuntur
huc Libycae mortes et fecimus aspida mercem.
at non stare suum miseris passura cruorem
squamiferos ingens haemorrhois explicat orbes,
natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua 710
chersydros, tractique uia fumante chelydri,
et semper recto lapsurus limite cenchris:
pluribus ille notis uariatam tinguitur aluum
quam paruis pictus maculis Thebanus ophites.
concolor exustis atque indiscretus harenis 715
hammodytes, spinaque uagi torquente cerastae,
et scytale sparsis etiamnunc sola pruinis
exuuias positura suas, et torrida dipsas,
et grauis in geminum uergens caput amphisbaena,
et natrix uiolator aquae, iaculique uolucres, 720
et contentus iter cauda sulcare parias,
oraque distendens auidus fumantia prester,
ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps;
sibilaque effundens cunctas terrentia pestes,
ante uenena nocens, late sibi summouet omne 725
uolgus et in uacua regnat basiliscus harena.
uos quoque, qui cunctis innoxia numina terris
serpitis, aurato nitidi fulgore dracones,
letiferos ardens facit Africa: ducitis altum
aera cum pinnis, armentaque tota secuti 730
rumpitis ingentes amplexi uerbere tauros;
nec tutus spatio est elephans: datis omnia leto,
nec uobis opus est ad noxia fata ueneno.
has inter pestes duro Cato milite siccum
emetitur iter, tot tristia fata suorum 735
insolitasque uidens paruo cum uolnere mortes.
signiferum iuuenem Tyrrheni sanguinis Aulum
torta caput retro dipsas calcata momordit.
uix dolor aut sensus dentis fuit, ipsaque leti
frons caret inuidia nec quicquam plaga minatur. 740
ecce, subit uirus tacitum, carpitque medullas
ignis edax calidaque incendit uiscera tabe.
ebibit umorem circum uitalia fusum
pestis et in sicco linguam torrere palato
coepit; defessos iret qui sudor in artus 745
non fuit, atque oculos lacrimarum uena refugit.
non decus imperii, non maesti iura Catonis
ardentem tenuere uirum, ne spargere signa
auderet totisque furens exquireret aruis
quas poscebat aquas sitiens in corde uenenum. 750
ille uel in Tanain missus Rhodanumque Padumque
arderet Nilumque bibens per rura uagantem.
accessit morti Libye, fatique minorem
famam dipsas habet terris adiuta perustis.
scrutatur uenas penitus squalentis harenae, 755
nunc redit ad Syrtes et fluctus accipit ore,
aequoreusque placet, sed non et sufficit, umor.
nec sentit fatique genus mortemque ueneni,
sed putat esse sitim; ferroque aperire tumentis
sustinuit uenas atque os inplere cruore. 760
iussit signa rapi propere Cato: discere nulli
permissum est hoc posse sitim. sed tristior illo
mors erat ante oculos, miserique in crure Sabelli
seps stetit exiguus; quem flexo dente tenacem
auolsitque manu piloque adfixit harenis. 765
parua modo serpens, sed qua non ulla cruentae
tantum mortis habet. nam plagae proxima circum
fugit rupta cutis pallentiaque ossa retexit;
iamque sinu laxo nudum sine corpore uolnus.
membra natant sanie, surae fluxere, sine ullo 770
tegmine poples erat, femorum quoque musculus omnis
liquitur, et nigra destillant inguina tabe.
dissiluit stringens uterum membrana, fluuntque
uiscera; nec, quantus toto de corpore debet,
effluit in terras, saeuum sed membra uenenum 775
decoquit, in minimum mors contrahit omnia uirus.
quidquid homo est, aperit pestis natura profana: 779
uincula neruorum et laterum textura cauumque 777
pectus et abstrusum fibris uitalibus omne
morte patet. manant umeri fortesque lacerti, 780
colla caputque fluunt: calido non ocius Austro
nix resoluta cadit nec solem cera sequetur.
parua loquor, corpus sanie stillasse perustum:
hoc et flamma potest; sed quis rogus abstulit ossa?
haec quoque discedunt, putrisque secuta medullas 785
nulla manere sinunt rapidi uestigia fati.
Cinyphias inter pestes tibi palma nocendi est:
eripiunt omnes animam, tu sola cadauer.
ecce, subit facies leto diuersa fluenti.
Nasidium Marsi cultorem torridus agri 790
percussit prester. illi rubor igneus ora
succendit, tenditque cutem pereunte figura
miscens cuncta tumor; toto iam corpore maior
humanumque egressa modum super omnia membra
efflatur sanies late pollente ueneno; 795
ipse latet penitus congesto corpore mersus,
nec lorica tenet distenti pectoris auctum.
spumeus accenso non sic exundat aeno
undarum cumulus, nec tantos carbasa Coro
curuauere sinus. tumidos iam non capit artus 800
informis globus et confuso pondere truncus.
intactum uolucrum rostris epulasque daturum
haud inpune feris non ausi tradere busto
nondum stante modo crescens fugere cadauer.
sed maiora parant Libycae spectacula pestes. 805
inpressit dentes haemorrhois aspera Tullo,
magnanimo iuueni miratorique Catonis.
utque solet pariter totis se fundere signis
Corycii pressura croci, sic omnia membra
emisere simul rutilum pro sanguine uirus. 810
sanguis erant lacrimae; quaecumque foramina nouit
umor, ab his largus manat cruor; ora redundant
et patulae nares; sudor rubet; omnia plenis
membra fluunt uenis; totum est pro uolnere corpus.
at tibi, Laeue miser, fixus praecordia pressit 815
Niliaca serpente cruor, nulloque dolore
testatus morsus subita caligine mortem
accipis et socias somno descendis ad umbras.
non tam ueloci corrumpunt pocula leto
stipite quae diro uirgas mentita Sabaeas 820
toxica fatilegi carpunt matura Saitae.
ecce, procul saeuos sterili se robore trunci
torsit et inmisit (iaculum uocat Africa) serpens
perque caput Pauli transactaque tempora fugit.
nil ibi uirus agit: rapuit cum uolnere fatum. 825
deprensum est, quae funda rotat quam lenta uolarent,
quam segnis Scythicae strideret harundinis aer.
quid prodest miseri basiliscus cuspide Murri
transactus? uelox currit per tela uenenum
inuaditque manum; quam protinus ille retecto 830
ense ferit totoque semel demittit ab armo,
exemplarque sui spectans miserabile leti
stat tutus pereunte manu. quis fata putarit
scorpion aut uires maturae mortis habere?
ille minax nodis et recto uerbere saeuos 835
teste tulit caelo uicti decus Orionis.
quis calcare tuas metuat, salpuga, latebras?
et tibi dant Stygiae ius in sua fila sorores.
sic nec clara dies nec nox dabat atra quietem
suspecta miseris in qua tellure iacebant. 840
nam neque congestae struxere cubilia frondes
nec culmis creuere tori, sed corpora fatis
expositi uoluuntur humo, calidoque uapore
adliciunt gelidas nocturno frigore pestes,
innocuosque diu rictus torpente ueneno 845
inter membra fouent. nec, quae mensura uiarum
quisue modus, norunt caelo duce: saepe querentes
'reddite, di,' clamant 'miseris quae fugimus arma,
reddite Thessaliam. patimur cur segnia fata
in gladios iurata manus? pro Caesare pugnant 850
dipsades et peragunt ciuilia bella cerastae.
ire libet qua zona rubens atque axis inustus
solis equis; iuuat aetheriis ascribere causis
quod peream, caeloque mori. nil, Africa, de te
nec de te, natura, queror: tot monstra ferentem 855
gentibus ablatum dederas serpentibus orbem,
inpatiensque solum Cereris cultore negato
damnasti atque homines uoluisti desse uenenis.
in loca serpentum nos uenimus: accipe poenas
tu, quisquis superum commercia nostra perosus 860
hinc torrente plaga, dubiis hinc Syrtibus orbem
abrumpens medio posuisti limite mortes.
per secreta tui bellum ciuile recessus
uadit, et arcani miles tibi conscius orbis
claustra ferit mundi. forsan maiora supersunt 865
ingressis: coeunt ignes stridentibus undis
et premitur natura poli; set longius istac
nulla iacet tellus, quam fama cognita nobis
tristia regna Iubae. quaeremus forsitan istas
serpentum terras: habet hoc solacia caelum: 870
uiuit adhuc aliquid. patriae non arua requiro
Europamque alios soles Asiamque uidentem:
qua te parte poli, qua te tellure reliqui,
Africa? Cyrenis etiamnunc bruma rigebat:
exiguane uia legem conuertimus anni? 875
imus in aduersos axes, euoluimur orbe,
terga damus ferienda Noto; nunc forsitan ipsa est
sub pedibus iam Roma meis. solacia fati
haec petimus: ueniant hostes, Caesarque sequatur
qua fugimus.' sic dura suos patientia questus 880
exonerat. cogit tantos tolerare labores
summa ducis uirtus, qui nuda fusus harena
excubat atque omni fortunam prouocat hora.
omnibus unus adest fatis; quocumque uocatus
aduolat atque ingens meritum maiusque salute 885
contulit, in letum uires; puduitque gementem
illo teste mori. quod ius habuisset in ipsum
ulla lues? casus alieno in pectore uincit
spectatorque docet magnos nil posse dolores.
uix miseris serum tanto lassata periclo 890
auxilium Fortuna dedit. gens unica terras
incolit a saeuo serpentum innoxia morsu,
Marmaridae Psylli. par lingua potentibus herbis,
ipse cruor tutus nullumque admittere uirus
uel cantu cessante potens. natura locorum 895
iussit ut inmunes mixtis serpentibus essent.
profuit in mediis sedem posuisse uenenis.
pax illis cum morte data est. fiducia tanta est
sanguinis, in terras paruus cum decidit infans,
nequa sit externae Veneris mixtura timentes 900
letifica dubios explorant aspide partus.
utque Iouis uolucer, calido cum protulit ouo
inplumis natos, solis conuertit ad ortus:
qui potuere pati radios et lumine recto
sustinuere diem, caeli seruantur in usus, 905
qui Phoebo cessere, iacent: sic pignora gentis
Psyllus habet, siquis tactos non horruit angues,
siquis donatis lusit serpentibus infans.
nec solum gens illa sua contenta salute
excubat hospitibus, contraque nocentia monstra 910
Psyllus adest populis. qui tum Romana secutus
signa, simul iussit statui tentoria ductor,
primum, quas ualli spatium conprendit, harenas
expurgat cantu uerbisque fugantibus angues.
ultima castrorum medicatus circumit ignis. 915
hic ebulum stridet peregrinaque galbana sudant,
et tamarix non laeta comas Eoaque costos
et panacea potens et Thessala centaurea
peucedanonque sonant flammis Erycinaque thapsos,
et larices fumoque grauem serpentibus urunt 920
habrotonum et longe nascentis cornua cerui.
sic nox tuta uiris. at, siquis peste diurna
fata trahit, tunc sunt magicae miracula gentis
Psyllorumque ingens et rapti pugna ueneni.
nam primum tacta designat membra saliua, 925
quae cohibet uirus retinetque in uolnere pestem;
plurima tunc uoluit spumanti carmina lingua
murmure continuo, nec dat suspiria cursus
uolneris aut minimum patiuntur fata tacere.
saepe quidem pestis nigris inserta medullis 930
excantata fugit; sed, siquod tardius audit
uirus et elicitum iussumque exire repugnat,
tum super incumbens pallentia uolnera lambit
ore uenena trahens et siccat dentibus artus,
extractamque potens gelido de corpore mortem 935
expuit; et cuius morsus superauerit anguis
iam promptum Psyllis uel gustu nosse ueneni.
hoc igitur tandem leuior Romana iuuentus
auxilio late squalentibus errat in aruis.
bis positis Phoebe flammis, bis luce recepta 940
uidit hareniuagum surgens fugiensque Catonem.
iamque illi magis atque magis durescere puluis
coepit et in terram Libye spissata redire,
iamque procul rarae nemorum se tollere frondes,
surgere congesto non culta mapalia culmo. 945
quanta dedit miseris melioris gaudia terrae
cum primum saeuos contra uidere leones!
proxima Leptis erat, cuius statione quieta
exegere hiemem nimbis flammisque carentem.
Caesar, ut Emathia satiatus clade recessit, 950
cetera curarum proiecit pondera soli
intentus genero; cuius uestigia frustra
terris sparsa legens fama duce tendit in undas,
Threiciasque legit fauces et amore notatum
aequor et Heroas lacrimoso litore turres, 955
qua pelago nomen Nepheleias abstulit Helle.
non Asiam breuioris aquae disterminat usquam
fluctus ab Europa, quamuis Byzantion arto
Pontus et ostriferam dirimat Calchedona cursu,
Euxinumque ferens paruo ruat ore Propontis. 960
Sigeasque petit famae mirator harenas
et Simoentis aquas et Graio nobile busto
Rhoetion et multum debentis uatibus umbras.
circumit exustae nomen memorabile Troiae
magnaque Phoebei quaerit uestigia muri. 965
iam siluae steriles et putres robore trunci
Assaraci pressere domos et templa deorum
iam lassa radice tenent, ac tota teguntur
Pergama dumetis: etiam periere ruinae.
aspicit Hesiones scopulos siluaque latentis 970
Anchisae thalamos; quo iudex sederit antro,
unde puer raptus caelo, quo uertice Nais
luxerit Oenone: nullum est sine nomine saxum.
inscius in sicco serpentem puluere riuum
transierat, qui Xanthus erat. securus in alto 975
gramine ponebat gressus: Phryx incola manes
Hectoreos calcare uetat. discussa iacebant
saxa nec ullius faciem seruantia sacri:
'Herceas' monstrator ait 'non respicis aras?'
o sacer et magnus uatum labor! omnia fato 980
eripis et populis donas mortalibus aeuum.
inuidia sacrae, Caesar, ne tangere famae;
nam, siquid Latiis fas est promittere Musis,
quantum Zmyrnaei durabunt uatis honores,
uenturi me teque legent; Pharsalia nostra 985
uiuet, et a nullo tenebris damnabimur aeuo.
ut ducis inpleuit uisus ueneranda uetustas,
erexit subitas congestu caespitis aras
uotaque turicremos non inrita fudit in ignes.
'di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, 990
Aeneaeque mei, quos nunc Lauinia sedes
seruat et Alba, lares, et quorum lucet in aris
ignis adhuc Phrygius, nullique aspecta uirorum
Pallas, in abstruso pignus memorabile templo,
gentis Iuleae uestris clarissimus aris 995
dat pia tura nepos et uos in sede priore
rite uocat. date felices in cetera cursus,
restituam populos; grata uice moenia reddent
Ausonidae Phrygibus, Romanaque Pergama surgent.'
sic fatus repetit classes et tota secundis 1000
uela dedit Coris, auidusque urguente procella
Iliacas pensare moras Asiamque potentem
praeuehitur pelagoque Rhodon spumante relinquit.
septima nox Zephyro numquam laxante rudentes
ostendit Phariis Aegyptia litora flammis. 1005
sed prius orta dies nocturnam lampada texit
quam tutas intraret aquas. ibi plena tumultu
litora et incerto turbatas murmure uoces
accipit, ac dubiis ueritus se credere regnis
abstinuit tellure rates. sed dira satelles 1010
regis dona ferens medium prouectus in aequor
colla gerit Magni Phario uelamine tecta
ac prius infanda commendat crimina uoce.
'terrarum domitor, Romanae maxime gentis,
et, quod adhuc nescis, genero secure perempto, 1015
rex tibi Pellaeus belli pelagique labores
donat et Emathiis quod solum defuit armis
exhibet. absenti bellum ciuile peractum est:
Thessalicas quaerens Magnus reparare ruinas
ense iacet nostro. tanto te pignore, Caesar, 1020
emimus; hoc tecum percussum est sanguine foedus.
accipe regna Phari nullo quaesita cruore,
accipe Niliaci ius gurgitis, accipe quidquid
pro Magni ceruice dares; dignumque clientem
castris crede tuis cui tantum fata licere 1025
in generum uoluere tuum. nec uile putaris
hoc meritum, facili nobis quod caede peractum est.
hospes auitus erat, depulso sceptra parenti
reddiderat. quid plura feram? tu nomina tanto
inuenies operi, uel famam consule mundi. 1030
si scelus est, plus te nobis debere fateris,
quod scelus hoc non ipse facis.' sic fatus opertum
detexit tenuitque caput. iam languida morte
effigies habitum noti mutauerat oris.
non primo Caesar damnauit munera uisu 1035
auertitque oculos; uoltus, dum crederet, haesit;
utque fidem uidit sceleris tutumque putauit
iam bonus esse socer, lacrimas non sponte cadentis
effudit gemitusque expressit pectore laeto,
non aliter manifesta potens abscondere mentis 1040
gaudia quam lacrimis, meritumque inmane tyranni
destruit et generi mauolt lugere reuolsum
quam debere caput. qui duro membra senatus
calcarat uoltu, qui sicco lumine campos
uiderat Emathios, uni tibi, Magne, negare 1045
non audet gemitus. o sors durissima fati!
huncine tu, Caesar, scelerato Marte petisti
qui tibi flendus erat? nunc mixti foedera tangunt
te generis? nunc gnata iubet maerere neposque?
credis apud populos Pompei nomen amantis 1050
hoc castris prodesse tuis? fortasse tyranni
tangeris inuidia, captique in uiscera Magni
hoc alii licuisse doles, quererisque perisse
uindictam belli raptumque e iure superbi
uictoris generum. quisquis te flere coegit 1055
impetus, a uera longe pietate recessit.
scilicet hoc animo terras atque aequora lustras,
necubi suppressus pereat gener. o bene rapta
arbitrio mors ista tuo! quam magna remisit
crimina Romano tristis fortuna pudori, 1060
quod te non passa est misereri, perfide, Magni
uiuentis! nec non his fallere uocibus audet
adquiritque fidem simulati fronte doloris:
'aufer ab aspectu nostro funesta, satelles,
regis dona tui. peius de Caesare uestrum 1065
quam de Pompeio meruit scelus; unica belli
praemia ciuilis, uictis donare salutem,
perdidimus. quod si Phario germana tyranno
non inuisa foret, potuissem reddere regi
quod meruit, fratrique tuum pro munere tali 1070
misissem, Cleopatra, caput. secreta quid arma
mouit et inseruit nostro sua tela labori?
ergo in Thessalicis Pellaeo fecimus aruis
ius gladio? uestris quaesita licentia regnis?
non tuleram Magnum mecum Romana regentem: 1075
te, Ptolemaee, feram? frustra ciuilibus armis
miscuimus gentes, siqua est hoc orbe potestas
altera quam Caesar, si tellus ulla duorum est.
uertissem Latias a uestro litore proras:
famae cura uetat, ne non damnasse cruentam 1080
sed uidear timuisse Pharon. nec fallere uosmet
credite uictorem: nobis quoque tale paratum
litoris hospitium; ne sic mea colla gerantur
Thessaliae fortuna facit. maiore profecto
quam metui poterat discrimine gessimus arma: 1085
exilium generique minas Romamque timebam:
poena fugae Ptolemaeus erat. sed parcimus annis
donamusque nefas. sciat hac pro caede tyrannus
nil uenia plus posse dari. uos condite busto
tanti colla ducis, sed non ut crimina solum 1090
uestra tegat tellus: iusto date tura sepulchro
et placate caput cineresque in litore fusos
colligite atque unam sparsis date manibus urnam.
sentiat aduentum soceri uocesque querentis
audiat umbra pias. dum nobis omnia praefert, 1095
dum uitam Phario mauolt debere clienti,
laeta dies rapta est populis, concordia mundo
nostra perit. caruere deis mea uota secundis,
ut te conplexus positis felicibus armis
adfectus a te ueteres uitamque rogarem, 1100
Magne, tuam dignaque satis mercede laborum
contentus par esse tibi. tunc pace fideli
fecissem ut uictus posses ignoscere diuis,
fecisses ut Roma mihi.' nec talia fatus
inuenit fletus comitem nec turba querenti 1105
credidit: abscondunt gemitus et pectora laeta
fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum,
o bona libertas, cum Caesar lugeat, audent.


LIBER DECIMVS

Vt primum terras Pompei colla secutus
attigit et diras calcauit Caesar harenas,
pugnauit fortuna ducis fatumque nocentis
Aegypti, regnum Lagi Romana sub arma
iret, an eriperet mundo Memphiticus ensis 5
uictoris uictique caput. tua profuit umbra,
Magne, tui socerum rapuere a sanguine manes,
ne populus post te Nilum Romanus amaret.
inde Paraetoniam fertur securus in urbem
pignore tam saeui sceleris sua signa secutam. 10
sed fremitu uolgi fasces et iura querentis
inferri Romana suis discordia sensit
pectora et ancipites animos, Magnumque perisse
non sibi. tum uoltu semper celante pauorem
intrepidus superum sedes et templa uetusti 15
numinis antiquas Macetum testantia uires
circumit, et nulla captus dulcedine rerum,
non auro cultuque deum, non moenibus urbis,
effossum tumulis cupide descendit in antrum.
illic Pellaei proles uaesana Philippi, 20
felix praedo, iacet, terrarum uindice fato
raptus: sacratis totum spargenda per orbem
membra uiri posuere adytis; fortuna pepercit
manibus, et regni durauit ad ultima fatum.
nam sibi libertas umquam si redderet orbem 25
ludibrio seruatus erat, non utile mundo
editus exemplum, terras tot posse sub uno
esse uiro. Macetum fines latebrasque suorum
deseruit uictasque patri despexit Athenas,
perque Asiae populos fatis urguentibus actus 30
humana cum strage ruit gladiumque per omnis
exegit gentes, ignotos miscuit amnes
Persarum Euphraten, Indorum sanguine Gangen,
terrarum fatale malum fulmenque quod omnis
percuteret pariter populos et sidus iniquum 35
gentibus. Oceano classes inferre parabat
exteriore mari. non illi flamma nec undae
nec sterilis Libye nec Syrticus obstitit Hammon.
isset in occasus mundi deuexa secutus
ambissetque polos Nilumque a fonte bibisset: 40
occurrit suprema dies, naturaque solum
hunc potuit finem uaesano ponere regi;
qui secum inuidia, quo totum ceperat orbem,
abstulit imperium, nulloque herede relicto
totius fati lacerandas praebuit urbes. 45
sed cecidit Babylone sua Parthoque uerendus.
pro pudor, Eoi propius timuere sarisas
quam nunc pila timent populi. licet usque sub Arcton
regnemus Zephyrique domos terrasque premamus
flagrantis post terga Noti, cedemus in ortus 50
Arsacidum domino. non felix Parthia Crassis
exiguae secura fuit prouincia Pellae.
iam Pelusiaco ueniens a gurgite Nili
rex puer inbellis populi sedauerat iras,
obside quo pacis Pellaea tutus in aula 55
Caesar erat, cum se parua Cleopatra biremi
corrupto custode Phari laxare catenas
intulit Emathiis ignaro Caesare tectis,
dedecus Aegypti, Latii feralis Erinys,
Romano non casta malo. quantum inpulit Argos 60
Iliacasque domos facie Spartana nocenti,
Hesperios auxit tantum Cleopatra furores.
terruit illa suo, si fas, Capitolia sistro
et Romana petit inbelli signa Canopo
Caesare captiuo Pharios ductura triumphos; 65
Leucadioque fuit dubius sub gurgite casus,
an mundum ne nostra quidem matrona teneret.
hoc animi nox illa dedit quae prima cubili
miscuit incestam ducibus Ptolemaida nostris.
quis tibi uaesani ueniam non donet amoris, 70
Antoni, durum cum Caesaris hauserit ignis
pectus? et in media rabie medioque furore
et Pompeianis habitata manibus aula
sanguine Thessalicae cladis perfusus adulter
admisit Venerem curis, et miscuit armis 75
inlicitosque toros et non ex coniuge partus.
pro pudor, oblitus Magni tibi, Iulia, fratres
obscaena de matre dedit, partesque fugatas
passus in extremis Libyae coalescere regnis
tempora Niliaco turpis dependit amori, 80
dum donare Pharon, dum non sibi uincere mauolt.
quem formae confisa suae Cleopatra sine ullis
tristis adit lacrimis, simulatum compta dolorem
qua decuit, ueluti laceros dispersa capillos,
et sic orsa loqui: 'siqua est, o maxime Caesar, 85
nobilitas, Pharii proles clarissima Lagi,
exul in aeternum sceptris depulsa paternis,
ni tua restituit ueteri me dextera fato,
conplector regina pedes. tu gentibus aequum
sidus ades nostris. non urbes prima tenebo 90
femina Niliacas: nullo discrimine sexus
reginam scit ferre Pharos. lege summa perempti
uerba patris, qui iura mihi communia regni
et thalamos cum fratre dedit. puer ipse sororem,
sit modo liber, amat; sed habet sub iure Pothini 95
adfectus ensesque suos. nil ipsa paterni
iuris inire peto: culpa tantoque pudore
solue domum, remoue funesta satellitis arma
et regem regnare iube. quantosne tumores
mente gerit famulus! Magni ceruice reuolsa 100
iam tibi, sed procul hoc auertant fata, minatur.
sat fuit indignum, Caesar, mundoque tibique
Pompeium facinus meritumque fuisse Pothini.'
nequiquam duras temptasset Caesaris aures:
uoltus adest precibus faciesque incesta perorat. 105
exigit infandam corrupto iudice noctem.
pax ubi parta ducis donisque ingentibus empta est,
excepere epulae tantarum gaudia rerum,
explicuitque suos magno Cleopatra tumultu
nondum translatos Romana in saecula luxus. 110
ipse locus templi, quod uix corruptior aetas
extruat, instar erat, laqueataque tecta ferebant
diuitias crassumque trabes absconderat aurum.
nec summis crustata domus sectisque nitebat
marmoribus, stabatque sibi non segnis achates 115
purpureusque lapis, totaque effusus in aula
calcabatur onyx; hebenus Mareotica uastos
non operit postes sed stat pro robore uili,
auxilium non forma domus. ebur atria uestit,
et suffecta manu foribus testudinis Indae 120
terga sedent, crebro maculas distincta zmaragdo.
fulget gemma toris, et iaspide fulua supellex
<stat mensas onerans, uariaque triclinia ueste> 122a
strata micant, Tyrio cuius pars maxima fuco
cocta diu uirus non uno duxit aeno,
pars auro plumata nitet, pars ignea cocco, 125
ut mos est Phariis miscendi licia telis.
tum famulae numerus turbae populusque minister.
discolor hos sanguis, alios distinxerat aetas;
haec Libycos, pars tam flauos gerit altera crines
ut nullis Caesar Rheni se dicat in aruis 130
tam rutilas uidisse comas; pars sanguinis usti
torta caput refugosque gerens a fronte capillos;
nec non infelix ferro mollita iuuentus
atque exsecta uirum: stat contra fortior aetas
uix ulla fuscante tamen lanugine malas. 135
discubuere illic reges maiorque potestas
Caesar; et inmodice formam fucata nocentem,
nec sceptris contenta suis nec fratre marito,
plena maris rubri spoliis, colloque comisque
diuitias Cleopatra gerit cultuque laborat. 140
candida Sidonio perlucent pectora filo,
quod Nilotis acus conpressum pectine Serum
soluit et extenso laxauit stamina uelo.
dentibus hic niueis sectos Atlantide silua
inposuere orbes, quales ad Caesaris ora 145
nec capto uenere Iuba. pro caecus et amens
ambitione furor, ciuilia bella gerenti
diuitias aperire suas, incendere mentem
hospitis armati. non sit licet ille nefando
Marte paratus opes mundi quaesisse ruina; 150
pone duces priscos et nomina pauperis aeui
Fabricios Curiosque graues, hic ille recumbat
sordidus Etruscis abductus consul aratris:
optabit patriae talem duxisse triumphum.
infudere epulas auro, quod terra, quod aer, 155
quod pelagus Nilusque dedit, quod luxus inani
ambitione furens toto quaesiuit in orbe
non mandante fame; multas uolucresque ferasque
Aegypti posuere deos, manibusque ministrat
Niliacas crystallos aquas, gemmaeque capaces 160
excepere merum, sed non Mareotidos uuae,
nobile sed paucis senium cui contulit annis
indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
accipiunt sertas nardo florente coronas
et numquam fugiente rosa, multumque madenti 165
infudere comae quod nondum euanuit aura
cinnamon externa nec perdidit aera terrae,
aduectumque recens uicinae messis amomon.
discit opes Caesar spoliati perdere mundi
et gessisse pudet genero cum paupere bellum 170
et causas Martis Phariis cum gentibus optat.
postquam epulis Bacchoque modum lassata uoluptas
inposuit, longis Caesar producere noctem
inchoat adloquiis, summaque in sede iacentem
linigerum placidis conpellat Acorea dictis. 175
'o sacris deuote senex, quodque arguit aetas
non neclecte deis, Phariae primordia gentis
terrarumque situs uolgique edissere mores
et ritus formasque deum; quodcumque uetustis
insculptum est adytis profer, noscique uolentes 180
prode deos. si Cecropium sua sacra Platona
maiores docuere tui, quis dignior umquam
hoc fuit auditu mundique capacior hospes?
fama quidem generi Pharias me duxit ad urbes,
sed tamen et uestri; media inter proelia semper 185
stellarum caelique plagis superisque uacaui,
nec meus Eudoxi uincetur fastibus annus.
sed, cum tanta meo uiuat sub pectore uirtus,
tantus amor ueri, nihil est quod noscere malim
quam fluuii causas per saecula tanta latentis 190
ignotumque caput: spes sit mihi certa uidendi
Niliacos fontes, bellum ciuile relinquam.'
finierat, contraque sacer sic orsus Acoreus:
'fas mihi magnorum, Caesar, secreta parentum
edere ad hoc aeui populis ignota profanis. 195
sit pietas aliis miracula tanta silere;
ast ego caelicolis gratum reor ire per omnis
hoc opus et sacras populis notescere leges.
sideribus, quae sola fugam moderantur Olympi
occurruntque polo, diuersa potentia prima 200
mundi lege data est. sol tempora diuidit aeui,
mutat nocte diem, radiisque potentibus astra
ire uetat cursusque uagos statione moratur;
luna suis uicibus Tethyn terrenaque miscet;
frigida Saturno glacies et zona niualis 205
cessit; habet uentos incertaque fulmina Mauors;
sub Ioue temperies et numquam turbidus aer;
at fecunda Venus cunctarum semina rerum
possidet; inmensae Cyllenius arbiter undaest.
hunc ubi pars caeli tenuit, qua mixta Leonis 210
sidera sunt Cancro, rapidos qua Sirius ignes
exerit et uarii mutator circulus anni
Aegoceron Cancrumque tenet, cui subdita Nili
ora latent, quae cum dominus percussit aquarum
igne superiecto, tunc Nilus fonte soluto, 215
exit ut Oceanus lunaribus incrementis,
iussus adest, auctusque suos non ante coartat
quam nox aestiuas a sole receperit horas.
uana fides ueterum, Nilo, quod crescat in arua,
Aethiopum prodesse niues. non Arctos in illis 220
montibus aut Boreas. testis tibi sole perusti
ipse color populi calidique uaporibus Austri.
adde quod omne caput fluuii, quodcumque soluta
praecipitat glacies, ingresso uere tumescit
prima tabe niuis: Nilus neque suscitat undas 225
ante Canis radios nec ripis alligat amnem
ante parem nocti Libra sub iudice Phoebum.
inde etiam leges aliarum nescit aquarum,
nec tumet hibernus, cum longe sole remoto
officiis caret unda suis: dare iussus iniquo 230
temperiem caelo mediis aestatibus exit
sub torrente plaga, neu terras dissipet ignis
Nilus adest mundo contraque incensa Leonis
ora tumet Cancroque suam torrente Syenen
inploratus adest, nec campos liberat undis 235
donec in autumnum declinet Phoebus et umbras
extendat Meroe. quis causas reddere possit?
sic iussit natura parens discurrere Nilum,
sic opus est mundo. Zephyros quoque uana uetustas
his ascripsit aquis, quorum stata tempora flatus 240
continuique dies et in aera longa potestas,
uel quod ab occiduo depellunt nubila caelo
trans Noton et fluuio cogunt incumbere nimbos,
uel quod aquas totiens rumpentis litora Nili
adsiduo feriunt coguntque resistere fluctu: 245
ille mora cursus aduersique obice ponti
aestuat in campos. sunt qui spiramina terris
esse putent magnosque cauae conpagis hiatus.
commeat hac penitus tacitis discursibus unda
frigore ab Arctoo medium reuocata sub axem, 250
cum Phoebus pressit Meroen tellusque perusta
illuc duxit aquas; trahitur Gangesque Padusque
per tacitum mundi: tunc omnia flumina Nilus
uno fonte uomens non uno gurgite perfert.
rumor ab Oceano, qui terras alligat omnes, 255
exundante procul uiolentum erumpere Nilum
aequoreosque sales longo mitescere tractu.
nec non Oceano pasci Phoebumque polosque
credimus: hunc, calidi tetigit cum bracchia Cancri,
sol rapit, atque undae plus quam quod digerat aer 260
tollitur; hoc noctes referunt Niloque profundunt.
ast ego, si tantam ius est mihi soluere litem,
quasdam, Caesar, aquas post mundi sera peracti
saecula concussis terrarum erumpere uenis
non id agente deo, quasdam conpage sub ipsa 265
cum toto coepisse reor, quas ille creator
atque opifex rerum certo sub iure coercet.
quae tibi noscendi Nilum, Romane, cupido est,
et Phariis Persisque fuit Macetumque tyrannis,
nullaque non aetas uoluit conferre futuris 270
notitiam; sed uincit adhuc natura latendi.
summus Alexander regum, quem Memphis adorat,
inuidit Nilo, misitque per ultima terrae
Aethiopum lectos: illos rubicunda perusti
zona poli tenuit; Nilum uidere calentem. 275
uenit ad occasus mundique extrema Sesostris
et Pharios currus regum ceruicibus egit;
ante tamen uestros amnes, Rhodanumque Padumque,
quam Nilum de fonte bibit. uaesanus in ortus
Cambyses longi populos peruenit ad aeui, 280
defectusque epulis et pastus caede suorum
ignoto te, Nile, redit. non fabula mendax
ausa loqui de fonte tuo est. ubicumque uideris
quaereris, et nulli contingit gloria genti
ut Nilo sit laeta suo. tua flumina prodam, 285
qua deus undarum celator, Nile, tuarum
te mihi nosse dedit. medio consurgis ab axe;
ausus in ardentem ripas attollere Cancrum
in Borean is rectus aquis mediumque Booten
(cursus in occasus flexu torquetur et ortus, 290
nunc Arabum populis, Libycis nunc aequus harenis),
teque uident primi, quaerunt tamen hi quoque, Seres,
Aethiopumque feris alieno gurgite campos,
et te terrarum nescit cui debeat orbis.
arcanum natura caput non prodidit ulli, 295
nec licuit populis paruum te, Nile, uidere,
amouitque sinus et gentes maluit ortus
mirari quam nosse tuos. consurgere in ipsis
ius tibi solstitiis, aliena crescere bruma
atque hiemes adferre tuas, solique uagari 300
concessum per utrosque polos. hic quaeritur ortus,
illic finis aquae. late tibi gurgite rupto
ambitur nigris Meroe fecunda colonis,
laeta comis hebeni, quae quamuis arbore multa
frondeat aestatem nulla sibi mitigat umbra, 305
linea tam rectum mundi ferit illa Leonem.
inde plagas Phoebi damnum non passus aquarum
praeueheris sterilesque diu metiris harenas,
nunc omnes unum uires collectus in amnem,
nunc uagus et spargens facilem tibi cedere ripam. 310
rursus multifidas reuocat piger alueus undas,
qua dirimunt Arabum populis Aegyptia rura
regni claustra Philae. mox te deserta secantem,
qua iungunt nostrum rubro commercia ponto,
mollis lapsus agit. quis te tam lene fluentem 315
moturum totas uiolenti gurgitis iras,
Nile, putet? sed, cum lapsus abrupta uiarum
excepere tuos et praecipites cataractae
ac nusquam uetitis ullas obsistere cautes
indignaris aquis, spuma tunc astra lacessis, 320
cuncta fremunt undis, ac multo murmure montis
spumeus inuitis canescit fluctibus amnis.
hinc, Abaton quam nostra uocat ueneranda uetustas,
terra potens primos sentit percussa tumultus
et scopuli, placuit fluuii quos dicere uenas, 325
quod manifesta noui primum dant signa tumoris.
hinc montes natura uagis circumdedit undis,
qui Libyae te, Nile, negent; quos inter in alta
it conualle tacens iam moribus unda receptis.
prima tibi campos permittit apertaque Memphis 330
rura modumque uetat crescendi ponere ripas.'
sic uelut in tuta securi pace trahebant
noctis iter mediae. sed non uaesana Pothini
mens inbuta semel sacra iam caede uacabat
a scelerum motu: Magno nihil ille perempto 335
iam putat esse nefas; habitant sub pectore manes
ultricesque deae dant in noua monstra furorem.
dignatur uiles isto quoque sanguine dextras
quo Fortuna parat uictos perfundere patres,
poenaque ciuilis belli, uindicta senatus 340
paene data est famulo. procul hoc auertite, fata,
crimen, ut haec Bruto ceruix absente secetur.
in scelus it Pharium Romani poena tyranni,
exemplumque perit. struit audax inrita fatis
nec parat occultae caedem committere fraudi 345
inuictumque ducem detecto Marte lacessit.
tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
Caesaris et socerum iungi tibi, Magne, iuberet;
atque haec dicta monet famulos perferre fideles
ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam, 350
quem puer inbellis cunctis praefecerat armis
et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,
in cunctos in seque simul. 'tu mollibus' inquit
'nunc incumbe toris et pinguis exige somnos:
inuasit Cleopatra domum, nec prodita tantum est 355
sed donata Pharos. cessas accurrere solus
ad dominae thalamos? nubit soror inpia fratri,
nam Latio iam nupta duci est, interque maritos
discurrens Aegypton habet Romamque meretur.
expugnare senem potuit Cleopatra uenenis: 360
crede, miser, puero, quem nox si iunxerit una
et semel amplexus incesto pectore passus
hauserit obscaenum titulo pietatis amorem,
meque tuumque caput per singula forsitan illi
oscula donabit. crucibus flammisque luemus 365
si fuerit formonsa soror. nil undique restat
auxilii: rex hinc coniunx, hinc Caesar adulter.
et sumus, ut fatear, tam saeua iudice sontes:
quem non e nobis credit Cleopatra nocentem
a quo casta fuit? per te quod fecimus una 370
perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
foedus, ades; subito bellum molire tumultu,
inrue; nocturnas rumpamus funere taedas
crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
cum quocumque uiro. nec nos deterreat ausis 375
Hesperii fortuna ducis, quae sustulit illum
inposuitque orbi: communis gloria nobis,
nos quoque sublimes Magnus facit. aspice litus,
spem nostri sceleris; pollutos consule fluctus
quid liceat nobis, tumulumque e puluere paruo 380
aspice Pompei non omnia membra tegentem.
quem metuis, par huius erat. non sanguine clari
(quid refert?) nec opes populorum et regna mouemus:
ad scelus ingentis fati sumus. attrahit illos
in nostras fortuna manus: en, altera uenit 385
uictima nobilior. placemus caede secunda
Hesperias gentes: iugulus mihi Caesaris haustus
hoc praestare potest, Pompei caede nocentis
ut populus Romanus amet. quid nomina tanta
horremus uiresque ducis, quibus ille relictis 390
miles erit? nox haec peraget ciuilia bella
inferiasque dabit populis et mittet ad umbras
quod debetur adhuc mundo caput. ite feroces
Caesaris in iugulum; praestet Lagea iuuentus
hoc regi, Romana sibi. tu parce morari. 395
plenum epulis madidumque mero Venerique paratum
inuenies: aude, superi tot uota Catonum
Brutorumque tibi tribuent.' non lentus Achillas
suadenti parere nefas haud clara mouendis,
ut mos, signa dedit castris nec prodidit arma 400
ullius clangore tubae: temere omnia saeui
instrumenta rapit belli. pars maxima turbae
plebis erat Latiae, sed tanta obliuio mentis
cepit in externos corrupto milite mores
ut duce sub famulo iussuque satellitis irent 405
quos erat indignum Phario parere tyranno.
nulla fides pietasque uiris qui castra secuntur,
uenalesque manus; ibi fas ubi proxima merces:
aere merent paruo, iugulumque in Caesaris ire
non sibi dant. pro fas! ubi non ciuilia bella 410
inuenit imperii fatum miserabile nostri?
Thessaliae subducta acies in litore Nili
more furit patrio. quid plus te, Magne, recepto
ausa foret Lagea domus? dat scilicet omnis
dextera quod debet superis, nullique uacare 415
fas est Romano. Latium sic scindere corpus
dis placitum: non in soceri generique fauorem
discedunt populi; ciuilia bella satelles
mouit, et in partem Romani uenit Achillas;
et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent 420
hae uincent partes. aderat maturus uterque,
et districta epulis ad cunctas aula patebat
insidias, poteratque cruor per regia fundi
pocula Caesareus mensaeque incumbere ceruix.
sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus, 425
ne caedes confusa manu permissaque fatis
te, Ptolemaee, trahat. tanta est fiducia ferri,
non rapuere nefas; summi contempta facultas
est operis; uisum famulis reparabile damnum
illam mactandi dimittere Caesaris horam. 430
seruatur poenas in aperta luce daturus;
donata est nox una duci, uixitque Pothini
munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.
Lucifer a Casia prospexit rupe diemque
misit in Aegypton primo quoque sole calentem, 435
cum procul a muris acies non sparsa maniplis
nec uaga conspicitur, sed iustos qualis ad hostes
recta fronte uenit: passuri comminus arma
laturique ruunt. at Caesar moenibus urbis
diffisus foribus clausae se protegit aulae 440
degeneres passus latebras. nec tota uacabat
regia conpresso: minima collegerat arma
parte domus. tangunt animos iraeque metusque,
et timet incursus indignaturque timere.
sic fremit in paruis fera nobilis abdita claustris 445
et frangit rabidos praemorso carcere dentes,
nec secus in Siculis fureret tua flamma cauernis,
obstrueret summam siquis tibi, Mulciber, Aetnam.
audax Thessalici nuper qui rupe sub Haemi
Hesperiae cunctos proceres aciemque senatus 450
Pompeiumque ducem causa sperare uetante
non timuit fatumque sibi promisit iniquum,
expauit seruile nefas, intraque penates
obruitur telis. quem non uiolasset Alanus,
non Scytha, non fixo qui ludit in hospite Maurus, 455
hic, cui Romani spatium non sufficit orbis,
paruaque regna putet Tyriis cum Gadibus Indos,
ceu puer inbellis uel captis femina muris,
quaerit tuta domus; spem uitae in limine clauso
ponit, et incerto lustrat uagus atria cursu, 460
non sine rege tamen, quem ducit in omnia secum
sumpturus poenas et grata piacula morti
missurusque tuum, si non sint tela nec ignes,
in famulos, Ptolemaee, caput. sic barbara Colchis
creditur ultorem metuens regnique fugaeque 465
ense suo fratrisque simul ceruice parata
expectasse patrem. cogunt tamen ultima rerum
spem pacis temptare ducem, missusque satelles
regius, ut saeuos absentis uoce tyranni
corriperet famulos, quo bellum auctore mouerent. 470
sed neque ius mundi ualuit nec foedera sancta
gentibus, orator regis pacisque sequester
<quin caderet ferro. quamquam quis talia facta> 472a
aestimat in numero scelerum ponenda tuorum,
tot monstris Aegypte nocens? non Thessala tellus
uastaque regna Iubae, non Pontus et inpia signa 475
Pharnacis et gelido circumfluus orbis Hibero
tantum ausus scelerum, non Syrtis barbara, quantum
deliciae fecere tuae. premit undique bellum,
inque domum iam tela cadunt quassantque penates.
non aries uno moturus limina pulsu 480
fracturusque domum, non ulla est machina belli,
nec flammis mandatur opus; sed caeca iuuentus
consilii uastos ambit diuisa penates,
et nusquam totis incursat uiribus agmen.
fata uetant, murique uicem Fortuna tuetur. 485
nec non et ratibus temptatur regia, qua se
protulit in medios audaci margine fluctus
luxuriosa domus. sed adest defensor ubique
Caesar et hos aditus gladiis, hos ignibus arcet,
obsessusque gerit, tanta est constantia mentis, 490
expugnantis opus. piceo iubet unguine tinctas
lampadas inmitti iunctis in uela carinis;
nec piger ignis erat per stuppea uincula perque
manantis cera tabulas, et tempore eodem
transtraque nautarum summique arsere ceruchi. 495
iam prope semustae merguntur in aequora classes,
iamque hostes et tela natant. nec puppibus ignis
incubuit solis; sed quae uicina fuere
tecta mari longis rapuere uaporibus ignem,
et cladem fouere Noti, percussaque flamma 500
turbine non alio motu per tecta cucurrit
quam solet aetherio lampas decurrere sulco
materiaque carens atque ardens aere solo.
illa lues paulum clausa reuocauit ab aula
urbis in auxilium populos. nec tempora cladis 505
perdidit in somnos, sed caeca nocte carinis
insiluit Caesar semper feliciter usus
praecipiti cursu bellorum, et tempore rapto
nunc claustrum pelagi cepit Pharon. insula quondam
in medio stetit illa mari sub tempore uatis 510
Proteos, at nunc est Pellaeis proxima muris.
illa duci geminos bellorum praestitit usus.
abstulit excursus et fauces aequoris hosti
Caesar et auxiliis ut uidit libera ponti
ostia, non fatum meriti poenasque Pothini 515
distulit ulterius. sed non, qua debuit, ira,
non cruce, non flammis rapuit, non dente ferarum:
[heu facinus, gladio ceruix male caesa pependit]
Magni morte perit. nec non subrepta paratis
a famulo Ganymede dolis peruenit ad hostis 520
Caesaris Arsinoe; quae castra carentia rege
ut proles Lagea tenet, famulumque tyranni
terribilem iusto transegit Achillea ferro.
altera, Magne, tuis iam uictima mittitur umbris;
nec satis hoc Fortuna putat. procul absit ut ista 525
uindictae sit summa tuae. non ipse tyrannus
sufficit in poenas, non omnis regia Lagi:
dum patrii ueniant in uiscera Caesaris enses
Magnus inultus erit. sed non auctore furoris
sublato cecidit rabies; nam rursus in arma 530
auspiciis Ganymedis eunt ac multa secundo
proelia Marte gerunt. potuit discrimine summo
Caesaris una dies in famam et saecula mitti.
molis in exiguae spatio stipantibus armis
dum parat in uacuas Martem transferre carinas, 535
dux Latius tota subitus formidine belli
cingitur: hinc densae praetexunt litora classes,
hinc tergo insultant pedites. uia nulla salutis,
non fuga, non uirtus; uix spes quoque mortis honestae.
non acie fusa nec magnae stragis aceruis 540
uincendus tum Caesar erat sed sanguine nullo.
captus sorte loci pendet; dubiusque timeret
optaretne mori respexit in agmine denso
Scaeuam perpetuae meritum iam nomina famae
ad campos, Epidamne, tuos, ubi solus apertis 545
obsedit muris calcantem moenia Magnum.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com