Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (3)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (28)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (16)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (45)
   Recenzii (7)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Dacia 3D (1)
   Ziarul personal (6)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (363)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

OROSIUS PAULUS - HISTORIARUM ADVERSUM PAGANOS LIBRI VII

LIBER I

[Prologus] Praeceptis tuis parui, beatissime pater Augustine; atque utinam tam efficaciter quam libenter. quamquam ego in utramuis partem parum de explicito mouear, rectene an secus egerim: 2 tu enim iam isto iudicio laborasti, utrumne hoc, quod praeciperes, possem; ego autem solius oboedientiae, si tamen eam uoluntate conatuque decoraui, testimonio contentus sum. 3 nam et in magna magni patrisfamilias domo cum sint multa diuersi generis animalia adiumento rei familiaris commoda, non est tamen canum cura postrema; quibus solis natura insitum est, uoluntarie ad id quod praeparantur urgueri et per ingenitam quandam oboedientiae formulam sola disciplinati timoris exspectatione suspendi, donec ad peragendi licentiam nutu signoue mittantur. 4 habent enim proprios appetitus, quantum brutis excellentiores tantum rationabilibus propinquantes, hoc est discernere amare seruire. 5 nam discernentes inter dominos atque extraneos non eos quos insectantur oderunt sed iis quos amant zelant, et amantes dominum ac domum non quasi ex natura apti corporis uigilant sed ex conscientia solliciti amoris inuigilant. 6 unde etiam mystico sacramento in Euangeliis, quod edant micas catelli sub mensa dominorum, et Chananaea non erubuit dicere et Dominus non fastidiuit audire. 7 beatus etiam Tobias, ducem angelum sequens, canem comitem habere non spreuit. 8 igitur generali amori tuo speciali amore conexus uoluntati tuae uolens parui. nam cum subiectio mea praecepto paternitatis tuae factum debeat totumque tuum sit, quod ex te ad te redit, opus meum, hoc solo meo cumulatius reddidi, quod libens feci.

9 Praeceperas mihi, uti aduersus uaniloquam prauitatem eorum, qui alieni a ciuitate Dei ex locorum agrestium conpitis et pagis pagani uocantur siue gentiles quia terrena sapiunt, qui cum futura non quaerant, praeterita autem aut obliuiscantur aut nesciant, praesenti a tamen tempora ueluti malis extra solitum infestatissima ob hoc solum quod creditur Christus et colitur Deus, idola autem minus coluntur, infamant: - 10 praeceperas ergo, ut ex omnibus qui haberi ad praesens possunt historiarum atque annalium fastis, quaecumque aut bellis grauia aut corrupta morbis aut fame tristia aut terrarum motibus terribilia aut inundationibus aquarum insolita aut eruptionibus ignium metuenda aut ictibus fulminum plagisque grandinum saeua uel etiam parricidiis flagitiisque misera per transacta retro saecula repperissem, ordinato breuiter uoluminis textu explicarem. 11 maxime cum reuerentiam tuam perficiendo aduersum hos ipsos paganos undecimo libro insistentem - quorum iam decem orientes radii mox ut de specula ecclesiasticae claritatis elati sunt toto orbe fulserunt - 12 leui opusculo occupari non oporteret et sanctus filius tuus, Iulianus Carthaginiensis, seruus Dei, satisfieri super hac re petitioni suae eadem fiducia qua poposcit exigeret: 13 dedi operam et me ipsum in primis confusione pressi, cui plerumque reputanti super modum exaestuauisse praesentium clades temporum uidebantur. 14 nanctus sum enim praeteritos dies non solum aeque ut hos graues, uerum etiam tanto atrocius miseros quanto longius a remedio uerae religionis alienos: ut merito hac scrutatione claruerit regnasse mortem auidam sanguinis, dum ignoratur religio quae prohiberet a sanguine; ista inlucescente, illam constupuisse; illam concludi, cum ista iam praeualet; illam penitus nullam futuram, cum haec sola regnabit: 15 exceptis uidelicet semotisque illis diebus nouissimis sub fine saeculi et sub apparitione Antichristi uel etiam sub conclusione iudicii, quibus futuras angustias, quales ante non fuerint, dominus Christus per scripturas sanctas sua etiam contestatione praedixit, 16 cum secundum ipsum quidem qui et nunc et semper est modum, uerum apertiore ac grauiore discrimine, per intolerabiles tribulationes temporum illorum sanctos probatio, impios perditio consequetur.

[1] Et quoniam omnes propemodum tam apud Graecos quam apud Latinos studiosi ad scribendum uiri, qui res gestas regum populorumque ob diuturnam memoriam uerbis propagauerunt, initium scribendi a Nino Beli filio, rege Assyriorum, fecere - 2 qui cum opinione caeca mundi originem creaturamque hominum sine initio credi uelint, coepisse tamen ab hoc regna bellaque definiunt, 3 quasi uero eatenus humanum genus ritu pecudum uixerit et tunc primum ueluti ad nouam prouidentiam concussum suscitatumque uigilarit -: 4 ego initium miseriae hominum ab initio peccati hominis ducere institui, paucis dumtaxat isdemque breuiter delibatis. 5 sunt autem ab Adam primo homine usque ad Ninum 'magnum' ut dicunt regem, quando natus est Abraham, anni III:CLXXXIIII, qui ab omnibus historiographis uel omissi uel ignorati sunt. 6 a Nino autem uel Abraham usque ad Caesarem Augustum id est usque ad natiuitatem Christi, quae fuit anno imperii Caesaris quadragesimo secundo, cum facta pace cum Parthis Iani portae clausae sunt et bella toto orbe cessarunt, colliguntur anni II:XV, in quibus se inter actores scriptoresque omnium otia negotiaque triuerunt. 7 quapropter res ipsa exigit ex his libris quam breuissime uel pauca contingere, qui originem mundi loquentes praeteritorum fidem adnuntiatione futurorum et post subsequa probatione fecerunt: 8 non quo auctoritatem eorum cuiquam uideamur ingerere, sed quo operae pretium sit de opinione uulgata quae nobis cum omnibus communis est commonere: 9 primum quia, si diuina prouidentia, quae sicut bona ita et iusta est, agitur mundus et homo, hominem autem, qui conuertibilitate naturae et libertate licentiae et infirmus et contumax est, sicut pie gubernari egenum opis oportet ita iuste corripi inmoderatum libertatis necesse est, 10 iure ab initio hominis per bona malaque alternantia, exerceri hunc mundum sentit quisquis per se atque in se humanum genus uidet; 11 deinde cum ab ipso primo homine peccatum punitionemque peccati coepisse doceamur; porro autem cum etiam isti de mediis temporibus inchoantes, quamuis superiorum nusquam meminerint, nihil nisi bella cladesque descripserint - 12 quae bella quid aliud dicenda sunt, nisi uergentia in alterutrum mala; mala autem huiusmodi quae tunc erant, sicut et nunc sunt in quantum sunt, sine dubio aut manifesta peccata sunt aut occultae punitiones peccatorum -: 13 quid impedimenti est nos eius rei caput pandere, cuius illi corpus expresserint, et priora illa saecula, quae multo numerosiora monstramus, uel tenuissimo testari relatu similes miserias pertulisse ?

14 Dicturus igitur ab orbe condito usque ad urbem conditam, dehinc usque ad Caesaris principatum natiuitatemque Christi ex quo sub potestate urbis orbis mansit imperium, uel etiam usque ad dies nostros, in quantum ad cognitionem uocare suffecero, 15 conflictationes generis humani et ueluti per diuersas partes ardentem malis mundum face cupiditatis incensum e specula ostentaturus necessarium reor, 16 ut primum ipsum terrarum orbem quem inhabitat humanum genus, sicut est a maioribus trifariam distributus deinde regionibus prouinciisque determinatus, expediam; 17 quo facilius, cum locales bellorum morborumque clades ostentabuntur, studiosi quique non solum rerum ac temporum sed etiam locorum scientiam consequantur.

[2] Maiores nostri orbem totius terrae, oceani limbo circumsaeptum, triquadrum statuere eiusque tres partes Asiam Europam et Africam uocauerunt, quamuis aliqui duas hoc est Asiam ac deinde Africam in Europam accipiendam putarint.

2 Asia tribus partibus oceano circumcincta per totam transuersi plagam orientis extenditur. 3 haec occasum uersus a dextra sui sub axe septentrionis incipientem contingit Europam, a sinistra autem Africam dimittit, sub Aegypto uero et Syria mare nostrum quod Magnum generaliter dicimus habet.

4 Europa incipit ut dixi sub plaga septentrionis, a flumine Tanai, qua Riphaei montes Sarmatico auersi oceano Tanaim fluuium fundunt, 5 qui praeteriens aras ac terminos Alexandri Magni in Rhobascorum finibus sitos Maeotidas auget paludes, quarum inmensa exundatio iuxta Theodosiam urbem Euxinum Pontum late ingreditur. 6 inde iuxta Constantinopolim longae mittuntur angustiae, donec eas mare hoc quod dicimus Nostrum accipiat. 7 Europae in Hispania occidentalis oceanus termino est, maxime ubi apud Gades insulas Herculis columnae uisuntur et Tyrrheni maris faucibus oceani aestus inmittitur.

8 Africae principium est a finibus Aegypti urbisque Alexandriae, ubi Parethonio ciuitas sita est, super mare hoc Magnum, quod omnes plagas terrasque medias interluit. 9 unde per loca quae accolae Catabathmon uocant haud procul a castris Alexandri Magni et super lacum Chalearzum, deinde iuxta superiorum fines Auasitarum missa in transuersum per Aethiopica deserta meridianum contingit oceanum. 10 termini Africae ad occidentem idem sunt qui et Europae, id est fauces Gaditani freti. 11 ultimus autem finis eius est mons Athlans et insulae quas Fortunatas uocant.

12 Et quia breuiter generales tripertiti orbis diuisiones dedi, ipsarum quoque partium regiones, sicut pollicitus sum, significare curabo.

13 Asia ad mediam frontem orientis habet in oceano Eoo ostia fluminis Gangis, a sinistra promunturium Caligardamana, cui subiacet ad Eurum insula Taprobane, ex qua oceanus Indicus uocari incipit; 14 a dextra habet Imaui montis - ubi Caucasus deficit - promunturium Samarae, cui ad aquilonem subiacent ostia fluminis Ottorogorrae, ex quo oceanus Sericus appellatur.

15 In his finibus India est, quae habet ab occidente flumen Indum, quod Rubro mari accipitur, a septentrione montem Caucasum; reliqua ut dixi Eoo et Indico oceano terminatur. 16 haec habet gentes XLIIII, absque insula Taprobane, quae habet decem ciuitates, et absque reliquis insulis habitabilibus plurimis.

17 A flumine Indo, quod est ab oriente, usque ad flumen Tigrim, quod est ad occasum, regiones sunt istae: Arachosia Parthia Assyria Persida et Media, situ terrarum montuoso et aspero. 18 hae a septentrione habent montem Caucasum, a meridie mare Rubrum et sinum Persicum, in medio autem sui flumina praecipua Hydaspem et Arbim. in his sunt gentes XXXII. 19 sed generaliter Parthia dicitur, quamuis Scripturae Sanctae uniuersam saepe Mediam uocent.

20 A flumine Tigri usque ad flumen Euphraten Mesopotamia est, incipiens a septentrione inter montem Taurum et Caucasum. 21 cui ad meridiem succedit Babylonia, deinde Chaldaea, nouissime Arabia Eudaemon, quae inter sinum Persicum et Arabicum angusto terrae tractu orientem uersus extenditur. 22 in his sunt gentes XXVIII.

23 A flumine Euphrate, quod est ab oriente, usque ad mare Nostrum, quod est ab occasu, deinde a septentrione id est a ciuitate Dagusa, quae in confinio Cappadociae et Armeniae sita est haud procul a loco ubi Euphrates nascitur, usque ad Aegyptum et extremum sinum Arabicum, 24 qui ad meridiem longo angustoque sulco saxis insulisque creberrimo a Rubro mari id est ab oceano occasum uersus extenditur, Syria generaliter nominatur, habens maximas prouincias Commagenam Phoeniciam et Palaestinam, absque Saracenis et Nabathaeis quorum gentes sunt XII.

25 In capite Syriae Cappadocia est, quae habet ab oriente Armeniam, ab occasu Asiam, ab aquilone Themiscyrios campos et mare Cimmericum, a meridie Taurum montem, cui subiacet Cilicia et Isauria usque ad Cilicium sinum, qui spectat contra insulam Cyprum.

26 Asia Regio uel, ut proprie dicam, Asia minor absque orientali parte qua ad Cappadociam Syriamque progreditur undique circumdata est mari: a septentrione Ponto Euxino, ab occasu Propontide atque Hellesponto, ad meridiem mari Nostro. ibi est mons Olympus.

27 Aegyptus Inferior ab oriente habet Syriam Palaestinam, ab occasu Libyam, a septentrione mare Nostrum, a meridie montem, qui appellatur Climax, et Aegyptum superiorem fluuiumque Nilum, 28 qui de litore incipientis maris Rubri uidetur emergere in loco, qui dicitur Mossylon emporium, deinde diu ad occasum profluens, faciens insulam nomine Meroen in medio sui, nouissime ad septentrionem inflexus, tempestiuis auctus incrementis plana Aegypti rigat. 29 hunc aliqui auctores ferunt haud procul ab Athlante habere fontem et continuo harenis mergi, 30 inde interiecto breui spatio uastissimo lacu exundare atque hinc oceano tenus orientem uersus per Aethiopica deserta prolabi rursusque inflexum ad sinistram ad Aegyptum descendere. 31 quod quidem uerum est esse huiusmodi fluuium magnum, qui tali ortu talique cursu sit et re uera omnia Nili monstra gignat; quem utique prope fontem barbari Dara nominant; ceteri uero accolae Nuhul uocant; 32 sed hic in regione gentium, quae Libyoaegyptiae uocantur, haud procul ab illo fluuio, quem a litore maris Rubri prorumpere diximus, inmenso lacu acceptus absumitur; 33 nisi forte occulto meatu in alueum eius, qui ab oriente descendit, eructat.

34 Aegyptus Superior in orientem per longum extenditur. cui est a septentrione sinus Arabicus, a meridie oceanus. nam ab occasu ex inferiore Aegypto incipit, ad orientem Rubro mari terminatur. ibi sunt gentes XXIIII.

35 Et quoniam meridianam partem uniuersae Asiae descripsimus, superest ut ab oriente ad septentrionem pars quae restat expediatur.

36 Mons Caucasus inter Colchos, qui sunt super Cimmericum mare, et inter Albanos, qui sunt ad mare Caspium, primum attollitur. cuius quidem usque in ultimum orientem unum uidetur iugum, sed multa sunt nomina; 37 et multi hoc ipsum iugum Tauri montis credi uolunt, quia re uera Parcohatras mons Armeniae inter Taurum et Caucasum medius continuare Taurum cum Caucaso putatur; 38 sed hoc ita non esse discernit fluuius Euphrates, qui, radice Parcohatrae montis effusus, tendens in meridiem, ipsum ad sinistram, Taurum excludit ad dextram. 39 itaque ipse Caucasus inter Colchos et Albanos, ubi et portas habet, mons Caucasus dicitur; 40 a portis Caspiis usque ad Armenias pylas uel usque ad fontem Tigridis fluminis inter Armeniam et Hiberiam montes Acrocerauni dicuntur; 41 a fonte Tigridis usque ad Carras ciuitatem inter Massagetas et Parthos mons Ariobarzanes; 42 a Carris ciuitate usque ad oppidum Cathippi inter Hyrcanos et Bactrianos mons Memarmali, ubi amomum nascitur; a quo proximum iugum mons Parthau dicitur; 43 ab oppido Cathippi usque ad uicum Safrim inter Dahas Sacaraucas et Parthyenas mons Oscobares, ubi Ganges fluuius oritur et laser nascitur; 44 a fonte fluminis Gangis usque ad fontes fluminis Ottorogorrae qui sunt a septentrione, ubi sunt montani Paropanisadae, mons Taurus; 45 a fontibus Ottorogorrae usque ad ciuitatem Ottorogorram inter Chunos Scythas et Gandaridas mons Caucasus. 46 ultimus autem inter Eoas et Passyadras mons Imauus, ubi flumen Chrysorhoas et promunturium Samara orientali excipiuntur oceano. 47 igitur a monte Imauo, hoc est ab imo Caucaso et dextra orientis parte qua oceanus Sericus tenditur, usque ad promunturium Boreum et flumen Boreum, inde tenus Scythico mari quod est a septentrione, usque ad mare Caspium quod est ab occasu, et usque ad extentum Caucasi iugum quod est ad meridiem, Hyrcanorum et Scytharum gentes sunt XLII, propter terrarum infecundam diffusionem late oberrantes.

48 Mare Caspium sub Aquilonis plaga ab oceano oritur, cuius utraque circa oceanum litora et loca deserta incultaque habentur. inde meridiem uersus per longas angustias tenditur, donec per magna spatia dilatatum Caucasi montis radicibus terminetur. 49 itaque a mari Caspio quod est ad orientem, per oram oceani septentrionalis usque ad Tanaim fluuium et Maeotidas paludes quae sunt ad occasum, per litus Cimmerici maris quod est ab Africo, usque ad caput et portas Caucasi quae sunt ad meridiem, gentes sunt XXXIIII. 50 sed generaliter regio proxima Albania, ulterior sub mari et monte Caspio Amazonum nominatur.

51 Expliciti sunt quam breuissime fines Asiae. nunc Europam in quantum cognitioni hominis conceditur stilo peruagabor.

52 Incipit a montibus Riphaeis ac flumine Tanai Maeotidisque paludibus quae sunt ad orientem, per litus septentrionalis oceani usque ad Galliam Belgicam et flumen Rhenum quod est ab occasu descendens, deinde usque ad Danuuium quem et Histrum uocant, qui est a meridie et ad orientem directus Ponto accipitur. 53 ab oriente Alania est, in medio Dacia ubi et Gothia, deinde Germania est ubi plurimam partem Suebi tenent. quorum omnium sunt gentes LIIII.

54 Nunc quidquid Danuuius a barbarico ad mare Nostrum secludit expediam.

55 Moesia ab oriente habet ostia fluminis Danuuii, ab euro Thraciam, a meridie Macedoniam, ab Africo Dalmatiam, ab occasu Histriam, a circio Pannoniam, a septentrione Danuuium.

56 Thracia habet ab oriente Propontidis sinum et ciuitatem Constantinopolim quae Byzantium prius dicta est, a septentrione partem Dalmatiae et sinum Euxini ponti, ab occasu et Africo Macedoniam, a meridie Aegaeum mare.

57 Macedonia habet ab oriente Aegaeum mare, a borea Thraciam, ab euro Euboeam et Macedonicum sinum, a meridie Achaiam, a fauonio montes Acrocerauniae in angustiis Hadriatici sinus, qui montes sunt contra Apuliam atque Brundisium, ab occasu Dalmatiam, a circio Dardaniam, a septentrione Moesiam.

58 Achaia undique propemodum cincta est mari; nam ab oriente habet Myrtoum mare, ab euro mare Creticum, a meridie Ionium mare, ab Africo et occasu Cephaleniam et Cassiopam insulas, a septentrione sinum Corinthium, ab aquilone angustum terrae dorsum, quo Macedoniae coniungitur uel potius Atticae; qui locus Isthmos uocatur, ubi est Corinthus, habens in Attica ad boream non longe Athenas ciuitatem.

59 Dalmatia habet ab oriente Macedoniam, ab aquilone Dardaniam, a septentrione Moesiam, ab occasu Histriam et sinum Liburnicum et insulas Liburnicas, a meridie Hadriaticum sinum.

60 Pannonia Noricus et Raetia habent ab oriente Moesiam, a meridie Histriam, ab Africo Alpes Poeninas, ab occasu Galliam Belgicam, a circio Danuuii fontem et limitem qui Germaniam a Gallia inter Danuuium Galliamque secernit, a septentrione Danuuium et Germaniam.

61 Italiae situs a circio in eurum tenditur, habens ab Africo Tyrrhenum mare, a borea Hadriaticum sinum; cuius ea pars, qua continenti terrae communis et contigua est, Alpium obicibus obstruitur. 62 quae a Gallico mari super Ligusticum sinum exsurgentes, primum Narbonensium fines, deinde Galliam Raetiamque secludunt, donec in sinu Liburnico defigantur.

63 Gallia Belgica habet ob oriente limitem fluminis Rheni et Germaniam, ab euro Alpes Poeninas, a meridie prouinciam Narbonensem, ab occasu prouinciam Lugdunensem, a circio oceanum Britannicum, a septentrione Britanniam insulam.

64 Gallia Lugdunensis, ducta per longum et per angustum inflexa, Aquitanicam prouinciam semicingit. 65 haec ab oriente habet Belgicam, a meridie partem prouinciae Narbonensis, qua Arelas ciuitas sita est et mari Gallico Rhodani flumen accipitur.

66 Narbonensis Provincia, pars Galliarum, habet ab oriente Alpes Cottias, ab occidente Hispaniam, a circio Aquitanicam, a septentrione Lugdunensem, ab aquilone Belgicam Galliam, meridie mare Gallicum quod est inter Sardiniam et insulas Baleares, habens in fronte, qua Rhodanus fluuius in mare exit, insulas Stoechadas.

67 Aquitanica Provincia obliquo cursu Ligeris fluminis, qui ex plurima parte terminus eius est, in orbem agitur. 68 haec a circio oceanum qui Aquitanicus sinus dicitur, ab occasu Hispanias habet, a septentrione et oriente Lugdunensem, ab euro et meridie Narbonensem prouinciam contingit.

69 Hispania uniuersa terrarum situ trigona est et circumfusione oceani Tyrrhenique pelagi paene insula efficitur. 70 huius angulus prior, spectans ad orientem, a dextris Aquitanica prouincia, a sinistris Balearico mari coartatus, Narbonensium finibus inseritur. 71 secundus angulus circium intendit; ubi Brigantia Gallaeciae ciuitas sita altissimam pharum et inter pauca memorandi operis ad speculam Britanniae erigit. 72 tertius angulus eius est, qua Gades insulae, intentae in Africum, Athlantem montem interiecto sinu oceani prospiciunt.

73 Hispaniam citeriorem ab oriente incipientem Pyrenaei saltus a parte septentrionis usque ad Cantabros Asturesque deducit atque inde per Vaccaeos et Oretanos, quos ab occasu habet, posita in Nostri maris litore Carthago determinat.

74 Hispania ulterior habet ab oriente Vaccaeos, Celtiberos et Oretanos, a septentrione oceanum, ab occasu oceanum, a meridie Gaditanum oceani fretum; unde mare Nostrum, quod Tyrrhenum uocatur, inmittitur.

75 Et quoniam oceanus habet insulas, quas Britanniam et Hiberniam uocant, quae in auersa Galliarum parte ad prospectum Hispaniae sitae sunt, breuiter explicabuntur.

76 Britannia oceani insula per longum in boream extenditur; a meridie Gallias habet. cuius proximum litus transmeantibus ciuitas aperit, quae dicitur Rutupi portus; unde haud procul a Morinis in austro positos Menapos Batauosque prospectat. 77 haec insula habet in longo milia passuum DCCC, in lato milia CC.

78 A tergo autem, unde oceano infinito patet, Orcadas insulas habet, quarum XX desertae sunt, XIII coluntur.

79 Deinde insula Thyle, quae per infinitum a ceteris separata, circium uersus medio sita oceani, uix paucis nota habetur.

80 Hibernia insula inter Britanniam et Hispaniam sita longiore ab Africo in boream spatio porrigitur. 81 huius partes priores intentae Cantabrico oceano Brigantiam Gallaeciae ciuitatem ab Africo sibi in circium occurrentem spatioso interuallo procul spectant, ab eo praecipue promunturio, ubi Scenae fluminis ostium est et Velabri Lucenique consistunt. haec propior Britanniae, spatio terrarum angustior, sed caeli solique temperie magis utilis, a Scottorum gentibus colitur.

82 Huic etiam Mevania insula proxima est et ipsa spatio non parua, solo commoda. aeque a Scottorum gentibus habitatur.

Hi sunt fines totius Europae.

83 Africam ut dixi cum tertiam orbis partem maiores nostri accipiendam descripserint, non spatiorum mensuras sed diuisionum rationes secuti sunt. 84 mare hoc siquidem Magnum, quod ab occasu ex oceano oritur, in meridiem magis uergens angustiorem inter se et oceanum coartatae Africae limitem fecit. 85 unde etiam aliqui quamuis eam longitudine parem tamen multo angustiorem intellegentes, inuerecundum arbitrati tertiam uocare partem sed potius in Europam Africam deputantes, hoc est secundae portionem appellare maluerunt. 86 praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis quam in Europa rigore frigoris incultum atque incognitum sit - quippe cum omnia paene animantia uel germinantia patientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant - ea scilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem uideri: quia et natura sui minus habeat spatii et caeli inclementia plus deserti. cuius descriptio per prouincias et gentes haec est:

87 Libya Cyrenaica et Pentapolis post Aegyptum in parte Africae prima est. 88 haec incipit a ciuitate Parethonio et montibus Catabathmon, inde secundo mari usque ad aras Philaenorum extenditur. post se habet usque ad oceanum meridianum gentes Libyoaethiopum et Garamantum. 89 huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae - contra quos insula Calypso est -, a meridie Aethiopicus oceanus.

90 Tripolitana prouincia, quae et Subuentana uel regio Arzugum dicitur, ubi Leptis Magna ciuitas est, quamuis Arzuges per longum Africae limitem generaliter uocentur, habet ab oriente aras Philaenorum inter Syrtes maiores et Trogodytas, a septentrione mare Siculum uel potius Hadriaticum et Syrtes minores, ab occasu Byzacium usque ad lacum Salinarum, a meridie barbaros Gaetulos Nathabres et Garamantas usque ad oceanum Aethiopicum pertingentes.

91 Byzacium Zeugis et Numidia. Zeugis autem prius non unius conuentus, sed totius prouinciae generale nomen fuisse inuenimus. 92 Byzacium ergo ubi Hadrumetus ciuitas, Zeugis ubi Carthago Magna, Numidia ubi Hippos regius et Rusiccada ciuitates sunt, habent ab oriente Syrtes minores et lacum Salinarum, a septentrione mare Nostrum quod spectat ad Siciliam et Sardiniam insulas, ab occasu Mauretaniam Sitifensem, a meridie montes Uzarae et post eos Aethiopum gentes peruagantes usque ad oceanum Aethiopicum.

93 Sitifensis et Caesariensis Mauretania habet ab oriente Numidiam, a septentrione mare Nostrum, ab occasu flumen Maluam, a meridie montem Astrixim, qui diuidit inter uiuam terram et harenas iacentes usque oceanum, in quibus oberrant Gangines Aethiopes.

94 Tingitana Mauretania ultima est Africae. haec habet ab oriente flumen Maluam, a septentrione mare Nostrum usque ad fretum Gaditanum quod inter Abennae et Calpes duo contraria sibi promunturia coartatur, ab occidente Athlantem montem et oceanum Athlanticum, sub Africo Hesperium montem, a meridie gentes Autololum, quas nunc Galaules uocant, usque ad oceanum Hesperium contingentes.

95 Hic est uniuersae terminus Africae. nunc insularum, quae in Nostro mari sunt, loca nomina et spatia dimetiar.

96 Insula Cypros ab oriente mari Syrio, quem Issicum sinum uocant, ab occidente mari Pamphylico, a septentrione Aulone Cilicio, a meridie Syriae et Phoenices pelago cingitur. cuius spatium in longo tenet milia passuum CLXXV, in lato milia passuum CXXV.

97 Insula Creta finitur ab oriente Carpathio mari, ab occasu et septentrione mari Cretico, a meridie mari Libyco, quod et Hadriaticum uocant. habet in longo milia passuum CLXXII, in lato L.

98 Insulae Cyclades - quarum est ab oriente prima Rhodos, a septentrione Tenedos, a meridie Carpathos, ab occasu Cythera - ab oriente finiuntur litoribus Asiae, ab occidente mari Icario, a septentrione mari Aegaeo, a meridie mari Carpathio. sunt autem omnes Cyclades numero LIIII. hae tenent a septentrione in meridiem milia passuum D, ab oriente in occasum milia CC.

99 Sicilia insula tria habet promunturia, unum quod dicitur Pelorum et aspicit ad aquilonem, cui Messana ciuitas proxima est; secundum quod dicitur Pachynum, sub quo ciuitas Syracusana, respicit ad euronotum; tertium quod appellatur Lilybaeum, ubi et ciuitas eiusdem nominis sita est, dirigitur in occasum. 100 haec habet a Peloro in Pachynum milia passuum CLVIIII, a Pachyno in Lilybaeum CLXXXVII. haec ab oriente cingitur mari Hadriatico, a meridie mari Africo quod ; est contra Subuentanos et Syrtes minores, ab occidente et septentrione habet mare Tyrrhenum, a borea usque subsolanum fretum Hadriaticum quod diuidit Tauromenitanos Siciliae et Bruttios Italiae.

101 Sardinia et Corsica insulae paruo fretu hoc est milium XX diuiduntur. ex quibus Sardinia habet a meridie contra Numidiam Caralitanos, contra Corsicam insulam hoc est septentrionem uersus habet Ulbienses. 102 cuius in longo spatium tenet milia passuum CCXXX, in lato milia LXXX. haec habet ab oriente et borea Tyrrhenicum mare quod spectat ad portum urbis Romae, ab occasu mare Sardum, ab Africo insulas Baleares longe positas, a meridie Numidicum sinum, a septentrione ut dixi Corsicam.

103 Corsica Insula multis promunturiis angulosa est. haec habet ab oriente Tyrrhenicum mare et portum Urbis, a meridie Sardiniam, ab occasu insulas Baleares, a circio et septentrione Ligusticum sinum. tenet autem in longo milia passuum CLX, in lato milia XXVI.

104 Insulae Baleares duae sunt, maior et minor, quibus insunt bina oppida, maior Tarraconam Hispaniae ciuitatem, minor Barcilonam septentrionem uersus contra se habent. maiori subiacet insula Ebusos. deinde ab oriente Sardiniam, ab aquilone mare Gallicum, a meridie et Africo Mauretanicum pelagus, ab occasu Hibericum pelagus spectant.

105 Hae sunt insulae ab Hellesponto usque ad oceanum per totum Magnum pelagus constitutae, quae et cultu et memoria magis celebres habentur.

106 Percensui breuiter ut potui prouincias et insulas orbis uniuersi. nunc locales gentium singularum miserias, sicut ab initio incessabiliter exstiterunt et qualiter quibusque exortae sunt, in quantum suffecero proferam.

[3] Cum post fabricam ornatumque mundi huius homo, quem rectum atque inmaculatum fecerat Deus, ac perinde humanum genus libidinibus deprauatum peccatis obsorduisset, continuo iniustam licentiam iusta punitio consecuta est. 2 sententiam creatoris Dei et iudicis peccanti homini ac terrae propter hominem destinatam semperque dum homines terram habitauerint duraturam omnes inuiti licet aut probamus negando aut confitendo toleramus, obstinatisque mentibus testis sibi infirmitas sua inurit, quibus fideliter scriptura non suaserit. 3 deinde refuso in omnem terram mari inmissoque diluuio, cum toto orbe contecto unum spatium caeli esset ac pelagi, deletum fuisse uniuersum humanum genus, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reseruatis, euidentissime ueracissimi scriptores docent. 4 fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et coniectura lapidum, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, saepe etiam cauatos aquis uisere solemus, coniciendo didicerunt. 5 et quamuis huiusmodi adhuc et relatu digna et fide certa proferri a nobis queant, tamen haec ueluti principalia duo de praeuaricatione primi hominis et condemnatione generationis uitaeque eius ac deinde de perditione totius generis humani dicta sufficiant, 6 tantum ut, si qua gentiles historici de nostris aliquo ordine contigerunt, haec plenius cum ceteris ipso quo incurrerint ordine proferantur.

[4] Ante annos urbis conditae MCCC Ninus rex Assyriorum 'primus' ut ipsi uolunt propagandae dominationis libidine arma foras extulit cruentamque uitam quinquaginta annis per totam Asiam bellis egit; 2 a meridie atque a Rubro mari surgens, sub ultimo septentrione Euxinum pontum uastando perdomuit, Scythicamque barbariem, adhuc tunc inbellem et innocentem, torpentem excitare saeuitiam, uires suas nosse, et non lacte iam pecudum sed sanguinem hominum bibere, ad postremum uincere dum uincitur edocuit. 3 nouissime Zoroastrem Bactrianorum regem eundemque magicae ut ferunt artis repertorem pugna oppressum interfecit. post ipse, dum deficientem a se oppugnat urbem, sagitta ictus interiit. 4 huic mortuo Samiramis uxor successit, uirum animo, habitu filium gerens, auidosque iam usu sanguinis populos per duos et quadraginta annos caedibus gentium exercuit. 5 non contenta terminis mulier, quos a uiro suo tunc solo bellatore in quinquaginta annis adquisitos susceperat, Aethiopiam bello pressam, sanguine interlitam, imperio adiecit. Indis quoque bellum intulit, quo praeter illam et Alexandrum Magnum nullus intrauit. 6 quod eo tempore ideo crudelius grauiusque erat quam nunc est, persequi et trucidare populos in pace uiuentes, quia tunc apud illos nec foris erant ulla incendia bellorum, nec domi tanta exercitia cupiditatum. 7 haec, libidine ardens, sanguinem sitiens, inter incessabilia et stupra et homicidia, cum omnes quos regie arcessitos, meretricie habitos concubitu oblectasset occideret, tandem filio flagitiose concepto, impie exposito, inceste cognito priuatam ignominiam publico scelere obtexit. 8 praecepit enim, ut inter parentes ac filios nulla delata reuerentia naturae de coniugiis adpetendis ut cuique libitum esset liberum fieret.

[5] Ante annos urbis conditae MCLX confinem Arabiae regionem quae tunc Pentapolis uocabatur arsisse penitus igne caelesti inter alios etiam Cornelius Tacitus refert, qui sic ait: 2 Haud procul inde campi, quos ferunt olim uberes magnisque urbibus habitatos fulminum iactu arsisse; sed manere uestigia, terramque ipsam, specie solidam, uim frugiferam perdidisse. 3 et cum hoc loco nihil de incensis propter peccata hominum ciuitatibus quasi ignarus expresserit, paulo post uelut oblitus consilii subicit et dicit: 4 Ego sicut inclitas quondam urbes igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram et corrumpi reor. 5 quo dicto inuitus licet de exustis urbibus, quae procul dubio peccatorum noxa conflagrauerunt, et scisse se et concessisse confessus palam prodidit non sibi cognitionis fidem defuisse sed exprimendae fidei uoluntatem. quod nunc a me plenius proferetur.

6 In confinio Arabiae et Palaestinae, qua dimissi altrinsecus montes subiectis campis excipiuntur, quinque ciuitates fuere Sodoma Gomorra Adama Seboim et Segor. 7 sed Segor ex his parua, illae amplae et magnae, quippe quibus et soli fecunditas suberat et Iordanes fluuius, per plana diffusus ac per opportuna diuisus, augmentis ubertatis inpendebatur. 8 huic uniuersae regioni, bonis male utenti, abundantia rerum causa malorum fuit. ex abundantia enim luxuria, ex luxuria foedae libidines adoleuere, adeo ut masculi in masculos operantes turpitudinem ne consideratis quidem locis condicionibus aetatibusque proruerent. 9 itaque iratus Deus pluit super hanc terram ignem et sulphur totamque regionem cum populis atque urbibus exustam, testem iudicii sui futuram, aeterna perditione damnauit, 10 ut nunc quoque adpareat quidem forma regionis sed inueniatur regio cineris mediamque conuallem, quam Iordanes inrigauerat, nunc mare superfusum tegat. 11 tantumque de rebus ut putatur paruis diuinae indignationis accensum est, ut propter hoc, quod illi, male utentes bonis, fructus misericordiarum nutrimenta libidinum fecerant, terra quoque ipsa, quae has habuerat ciuitates, primum exusta ignibus, post oppressa aquis, in aeternam damnationem communi periret adspectui.

[6] Itaque nunc si placet hi, qui in Christum, quem nos iudicem saeculorum ostendimus, quantum in ipsis est sputa coniciunt, inter Sodomam et Romam discernant causas et conferant poenas; quae a me uel maxime ob hoc retractandae non sunt, quia omnibus notae sunt. 2 et tamen quam libenter sententias eorum acciperem, si illi fideliter ita ut sentiunt faterentur. 3 quamquam quia de temporibus Christianis rari et hoc in angulis murmurent, non usque adeo moleste accipiendum putem, cum totius populi Romani consona uoce parique iudicio sensus ac sermo sit cognitus. 4 adeo autem paruo quodam et leui motu haesitasse erga se parumper consuetudinem uoluptatum indubitatissime contestatus est, ut libere conclamaret, Si reciperet circum, nihil esse sibi factum, hoc est, nihil egisse Romae Gothorum enses, si concedatur Romanis spectare circenses. 5 nisi forte, ut se habet apud plerosque hoc praecipue tempore, qui ex longa requie uel paruam obortam sollicitudinem intolerabilem laborem putant, hasce clementissimas admonitiones quibus omnes aliquando perstringimur aliorum punitionibus auditis lectisque praeponunt. 6 quos saltem de hoc ipso exitu Sodomorum et Gomorraeorum moneo, ut discere atque intellegere queant, qualiter Deus peccatores punierit, qualiter punire possit, qualiter puniturus sit.

[7] Ante annos urbis conditae MLXX Telchises et Caryatii peruicax proelium aduersus Foroneum, regem Argiuorum, et Parrhasios ancipiti spe sine fructu uictoriae gesserunt. 2 idemque Telchises post paululum bello uicti, patria profugi ignarique rerum, credentes quia se penitus a congressu totius humanae habitationis abstraherent, Rhodum insulam quae Offiussa antea uocabatur quasi tuta possessione ceperunt.

3 Ante annos urbis conditae MXL in Achaia saeuum diluuium uastatione plurima totius paene prouinciae fuit. quod quia Ogygii, qui tunc Eleusinae conditor et rex erat, temporibus effusum est, nomen loco ac tempori dedit.

[8] Anno ante urbem conditam MVIII fuisse apud Aegyptum primum insolitam fastidiendamque ubertatem deinde iugem atque intolerabilem famem, cui Ioseph uir iustus et sapiens diuina prouisione subuenerit, Pompeius historicus eiusque breuiator Iustinus docet, qui inter cetera sic ait: 2 Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium fratres ueriti, interceptum peregrinis mercatoribus uendiderunt. 3 a quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque diuini iuris humanique ei incognitum uidebatur: 4 adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens fruges congregrasset; tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa uiderentur. 5 filius Ioseph Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et uitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. haec Iustinus. 6 sed quoniam haec idem Moyses, quem isti sapientem scientemque fuisse adtestantur, plenius ueriusque tamquam per se suosque gesta conscripsit, primum fide eius atque auctoritate quam etiam isti probant horum ignorantia supplenda, 7 dehinc sacerdotum Aegyptiorum fallax malitia confutanda est, qui uel astu, quod manifestius est, euidentem iram misericordiamque ueri Dei memoriae subtrahere conati sunt, particulatim expositione confusa, ne in contumeliam idolorum suorum eum colendum merito ostenderent, cuius consilio adnuntiata haec mala et auxilio euitata docuissent; uel forte, ut indulgentius accipiamus, obliti sunt. 8 illius enim nostri Ioseph, qui fuit ueri Dei seruus et pro creatura domini sui pie intenteque sollicitus, prouisione ipsi abundabant frugibus quasi sacerdotes; sed, quia falsi sacerdotes erant, cum ceteris esurientibus non dolebant. 9 enimuero cui placet, obliuiscitur: cui dolet, meminit. quamquam huius temporis argumentum historiis fastisque reticentibus ipsa sibi terra Aegypti testis pronuntiat: quae tunc redacta in potestatem regiam restitutaque cultoribus suis, ex omni fructu suo usque ad nunc quintae partis incessabile uectigal exsoluit. 10 fuit itaque haec fames magna sub rege Aegyptiorum Diopolita, cui nomen erat Amosis, quo tempore Baleus Assyrios, Argiuos Apis regebat. 11 fuerunt autem ante annos famis septem praecedentes alii septem ubertatis anni. quorum affluentiam tanto neglegentius perituram quanto uberius natam Joseph noster sollertia sua collegit et condidit totamque Aegyptum conseruauit. 12 adquisiuit uniuersam Pharaoni pecuniam et Deo gloriam, reddens dispensatione iustissima cui uectigal, uectigal, cui honorem, honorem, omniumque pecora terras censusque collegit; ipsos autem, qui semet cum terris suis accipiendae stipis taxatione uendiderant, statuta quintae partis pactione laxauit. 13 hunc Ioseph, quem constituit Deus Aegyptiis conseruatae salutis auctorem, quis credat ita in breui eorum excidisse memoriae, ut filios eius atque uniuersam cognationem paulo post seruitio addixerint, laboribus adfecerint, internecionibus profligarint? 14 quamobrem non est mirandum, si nunc quoque aliqui reperiuntur, qui cum a ceruicibus suis inpendentem gladium praetento Christiano nomine auerterint, ipsum nomen Christi, quo solo salui sunt, aut dissimulent aut infament grauarique se eorum temporibus adserant, quorum meritis liberantur.

[9] Anno DCCCX ante urbem conditam Amphictyon Athenis tertius a Cecrope regnauit. cuius temporibus aquarum inluuies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit paucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso, in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, 2 qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fouit aluitque; a quo propterea genus hominum reparatum ferunt. 3 tunc etiam in Aethiopia pestes plurimas dirosque morbos paene usque ad desolationem exaestuauisse Plato testis est. 4 et ne forte diuisa tempora esse credantur irae Dei furorisque bellici, ea tempestate subactam Indiam Liber pater sanguine madefecit, caedibus oppleuit, libidinibus polluit, gentem utique nulli umquam hominum obnoxiam, uernacula tantum quiete contentam.

[10] Anno autem ante urbem conditam DCCCV infanda Aegyptiis mala atque intolerabiles plagas incubuisse Pompeius Corneliusque testantur: qui quidem, cum haec ambo de Iudaeis referenda proponant, aliquantulum me pro sui diuersitate mouerunt. 2 ait enim Pompeius siue Iustinus hoc modo: Aegyptii cum scabiem ac uitiliginem paterentur, responso moniti Moysen cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt. dux igitur exulum factus sacra Aegyptiorum furto abstulit; quae armis repetentes Aegyptii domum redire tempestatibus conpulsi sunt. 3 at uero Cornelius de eadem re sic ait: Plurimi auctores consentiunt orta per Aegyptum tabe, quae corpora foedaret, regem Bocchorim adito Hammonis oraculo remedium petentem purgare regnum et id genus hominum ut inuisum deis alias in terras auehere iussum. 4 sic conquisitum collectumque uulgus postquam uastis locis relictum sit, ceteris per lacrimas torpentibus Moysen, unum exulum, monuisse, ne quam deorum hominumue opem exspectarent sed sibimet duci caelesti crederent, primo cuius auxilio praesentes miserias pepulissent. 5 itaque Cornelius dicit, quod ipsis Aegyptiis cogentibus Iudaei in deserta propulsi sint, et postea subiungit incaute, quia ope Moysi ducis in Aegypto miserias propulissent. quare ostenditur quaedam quae per Moysen strenue acta sunt fuisse celata. 6 item Iustinus adserit pulsum aeque cum populo Moysen sacra Aegyptiorum fuisse furatum, quae Aegyptios armis recipere molientes, coactos tempestatibus ac repulsos, domum redisse. et hic aliquid amplius etsi non totum prodidit quod ille celauit. 7 quapropter, quia Moysi magno illi duci testimonium ambo dixerunt, ab ipso sicut per eum et gesta et dicta sunt proferantur.

8 Cum populum Dei hoc est genus Joseph Aegyptii, cuius ope salui erant, seruitio oppressum labore cruciarent, insuper etiam ad necandam subolem suam crudeli imperio cogerent, dimitti Deus populum suum liberum ad seruiendum sibi per Moysen nuntium iubet; 9 contemptusque durissimis contumaces suppliciis agit, qui decem plagis onerati ac protriti, tandem quos dimittere noluerant, etiam festinare coegerunt. 10 post aquas in sanguinem uersas ardentibus siti grauiora adferentes poenarum remedia quam poenas, post horridos ranarum squalores per omnia munda inmundaque reptantes, post ignitas sciniphes et nusquam, toto aere uibrante, uitabiles, 11 post muscas caninas etiam per interiora membrorum horridis motibus cursitantes acerbeque inferentes tam grauia tormenta quam turpia, post omnium pecorum et iumentorum repentinam ruinam stragemque generalem, post uesicas efferuescentes ulceraque manantia et, ut ipsi dicere maluerunt, 'scabiem ac uitiliginem' totis corporibus erumpentem, 12 post grandinem cum igne permixtam, passim homines armenta atque arbores proterentem, post lucustarum nubes, exhaustis omnibus ipsas quoque radices seminum persequentes, post tenebras imaginibus diras, crassitudine palpabiles, diuturnitate ferales, 13 postremo post uniformem in tota Aegypto primitiuae subolis necem paremque per uniuersos orbitatum tempestatem - qui iubenti Deo non cesserant cessere punienti, sed mox pessima paenitentia dimissos persequi ausi, ultima nefandae peruicaciae expendere supplicia. 14 nam rex eorum uniuersum Aegypti exercitum curribus atque equitibus instructum in circumerrantes egit, cuius numerum hoc solo uel maxime argumento conicere possumus, quod eum sescenta milia uirorum timuerunt atque fugerunt. 15 sed protector depressorum et ultor contumacium Deus diuisit subito Rubrum mare ac dilatatis utrimque marginibus rigentium undarum in montis faciem latera erecta suspendit, ut inoffensi spe limitis prouocati, pii uiam desperatae salutis, impii foueam insperatae mortis intrarent. 16 itaque Hebraeis tuto per sicca gradientibus, refusis a tergo aquarum adstantium molibus, obruta est et interfecta cum rege suo uniuersa Aegypti multitudo, totaque prouincia plagis ante cruciata hac postrema interfectione uacuata est. 17 exstant etiam nunc certissima horum monumenta gestorum. nam tractus curruum rotarumque orbitae non solum in litore sed etiam in profundo, quousque uisus admittitur, peruidentur et, si forte ad tempus uel casu uel curiositate turbantur, continuo diuinitus in pristinam faciem uentis fluctibusque reparantur: 18 ut, quisque non docetur timorem Dei propalatae religionis studio, ira eius transactae ultionis terreatur exemplo.

19 His etiam temporibus adeo iugis et grauis aestus incanduit, ut sol per deuia transuectus uniuersum orbem non calore affecisse sed igne torruisse dicatur, inpressumque feruorem et Aethiops plus solitum et insolitum Scytha non tulerit; ex quo etiam quidam dum non concedunt Deo ineffabilem potentiam suam, inanes ratiunculas conquirentes ridiculam Phaethontis fabulam texuerunt.

[11] Item anno ante urbem conditam DCCLXXV inter Danai atque Aegypti fratrum filios quinquaginta parricidia una nocte commissa sunt. ipse deinde tantorum scelerum fabricator Danaus regno, quod tot flagitiis adquisiuerat, pulsus Argos concessit ibique indigne persuasis in facinus Argiuis Sthenelan qui eum profugum egentemque exceperat regno expulit atque ipse regnauit. 2 Busiridis in Aegypto cruentissimi tyranni crudelis hospitalitas et crudelior religio tunc fuit; qui innocentum hospitum sanguinem diis scelerum suorum participibus propinabat: quod exsecrabile sine dubio hominibus uiderim an ipsis etiam diis exsecrabile uideretur. 3 tunc etiam Terei Procnae et Philomelae incesto parricidium adiunctum atque exsecrabilius utroque conuiuium per infandos cibos additum, cum propter sororis pudicitiam ereptam praecisamque linguam filium paruulum mater occidit, pater comedit. 4 isdem temporibus Perseus a Graecia in Asiam transuectus est, ibi barbaras gentes graui diuturnoque bello domuit et nouissime uictor nomen subiectae genti dedit: namque a Perseo Persae sunt uocitati.

[12] At ego nunc cogor fateri, me prospiciendi finis commodo de tanta malorum saeculi circumstantia praeterire plurima, cuncta breuiare. nequaquam enim tam densam aliquando siluam praetergredi possem, nisi etiam crebris interdum saltibus subuolarem. 2 nam cum regnum Assyriorum per MCLX annos usque ad Sardanapallum per quinquaginta propemodum reges actum sit et numquam paene uel inferendis uel excipiendis usque ad id tempus quieuerit, quis finis reperietur, si ea commemorare numerando, ut non dicam describendo, conemur? 3 praesertim cum et Graecorum praetereunda non sunt et Romanorum uel maxime recensenda sint. nec mihi nunc enumerare opus est Tantali et Pelopis facta turpia, fabulas turpiores. quorum Tantalus rex Frygiorum Ganymedem, 4 Troi Dardaniorum regis filium, cum flagitiosissime rapuisset, maiore conserti certaminis foeditate detinuit, sicut Fanocles poeta confirmat, qui maximum bellum excitatum ob hoc fuisse commemorat; 5 siue quia hunc ipsum Tantalum utpote adseculam deorum uideri uult raptum puerum ad libidinem Iouis familiari lenocinio praeparasse, qui ipsum quoque filium Pelopem epulis eius non dubitaret inpendere. 6 taedet etiam ipsius Pelopis contra Dardanum atque Troianos quamlibet magna referre certamina, quae quia in fabulis celebrari solita sunt, neglegentius audiuntur. 7 illa quoque praetereo, quae de Perseo Cadmo Thebanis Spartanisque per inextricabiles alternantium malorum recursus Palefato scribente referuntur. 8 taceo flagitia Lemniadum, praetermitto Pandionis Atheniensium regis flebilem fugam, Atrei et Thyestis odia stupra et parricidia caelo quoque inuisa dissimulo. 9 omitto Oedipum interfectorem patris, matris maritum, filiorum fratrem, vitricum suum. sileri malo Eteoclen atque Polynicen mutuis laborasse concursibus, ne quis eorum parricida non esset. 10 nolo meminisse Medeae, 'amore saeuo sauciae' et pignorum paruulorum caede gaudentis, et quidquid illis temporibus perpetratum. conici datur, qualiter homines sustinuerint, quod etiam astra fugisse dicuntur.

[13] Anno ante urbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses atque Athenienses certamen fuit, ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem uictoriam Cretenses exercuerunt; 2 qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini an humanae bestiae aptius dicam nescio, deuorandos crudeliter addicebant atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant. 3 isdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certauere conflictibus. 4 sed Thessalos Palefatus in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse Centauros eo, quod discurrentes in bello equites ueluti unum corpus equorum et hominum uiderentur.

[14] Anno ante urbem conditam CCCCLXXX Vesozes rex Aegypti meridiem et septentrionem, diuisas paene toto caelo ac pelago plagas, aut miscere bello aut regno iungere studens, Scythis bellum primus indixit missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent. 2 ad quae Scythae legatis respondent, stolide opulentissimum regem aduersus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis uersa uice fuerit propter incertos belli euentus nulla praemia et damna manifesta. porro sibi non exspectandum, dum ad se ueniatur, sed ultro praedae obuiam ituros. 3 nec mora, nam dicta factis insequuntur. primum ipsum Vesozen territum refugere in regnum cogunt, destitutum uero exercitum inuadunt omnemque belli apparatum capessunt, uniuersam quoque Aegyptum populauissent, ni paludibus inpediti repellerentur. 4 inde continuo reuersi perdomitam infinitis caedibus Asiam uectigalem fecere; ubi per XV annos sine pace inmorati tandem uxorum flagitatione reuocantur denuntiantibus, ni redeant subolem se a finitimis quaesituras.

[15] Medio autem tempore apud Scythas duo regii iuuenes Plynos et Scolopetius, per factionem optimatium domo pulsi, ingentem iuuentutem secum traxere et in Cappadociae Ponticae ora iuxta amnem Thermodontem consederunt campis Themiscyriis sibi subiectis; ubi diu proxima quaeque populati conspiratione finitimorum per insidias trucidantur. 2 horum uxores exilio ac uiduitate permotae arma sumunt et, ut omnibus par ex simili condicione animus fieret, uiros qui superfuerant interficiunt atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum coniugum finitimorum excidio consequuntur. 3 tunc pace armis quaesita externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt inustis infantium dexterioribus mammillis, ne sagittarum iactus impedirentur; unde Amazones dictae. 4 harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diuiso in duas partes uicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur. 5 igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae uero aliquantis ciuitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum reuocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur. 6 huius locum Sinope filia capessit, quae singularem uirtutis gloriam perpetua uirginitate cumulauit. 7 hac fama excitas gentes tanta admiratio et formido inuaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma reginae quasi ad ineuitabile periculum destinatus, uniuersam Graeciae lectam ac nobilem iuuentutem contraxerit, nouem longas naues praepararit, nec tamen contentus examine uirium ex inprouiso adgredi et insperatas circumuenire maluerit. 8 duae tunc sorores regno praeerant, Antiope et Orithyia. Hercules mari aduectus incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. inter caesas captasque complurimas duae sorores Antiopae, Melanippe ab Hercule, Hippolyte a Theseo retentae. 9 sed Theseus Hippolyten matrimonio adsciuit, Hercules Melanippen sorori reddidit et arma reginae pretio redemptionis accepit. 10 post Orithyiam Penthesilea regno potita est, cuius Troiano bello clarissima inter uiros documenta uirtutis accepimus.

[16] Pro dolor, pudet erroris humani. mulieres patria profugae Europam atque Asiam, id est plurimas fortissimasque mundi partes, intrauerunt peruagatae sunt deleuerunt, centum paene annis euertendo urbes plurimas atque alias constituendo tenuerunt: nec tamen miseriae hominum pressura temporum deputata est. 2 modo autem Getae illi qui et nunc Gothi, quos Alexander euitandos pronuntiauit, Pyrrhus exhorruit, Caesar etiam declinauit, relictis uacuefactisque sedibus suis ac totis uiribus toti Romanas ingressi prouincias simulque ad terrorem diu ostentati societatem Romani foederis precibus sperant, quam armis uindicare potuissent; 3 exiguae habitationis sedem non ex sua electione sed ex nostro iudicio rogant, quibus subiecta et patente uniuersa terra praesumere, quam esset libitum, liberum fuit; semet ipsos ad tuitionem Romani regni offerunt, quos solos inuicta regna timuerunt. 4 et tamen caeca gentilitas cum haec Romana uirtute gesta non uideat, fide Romanorum inpetrata non credit nec adquiescit, cum intellegat, confiteri, beneficio Christianae religionis - quae cognatam per omnes populos fidem iungit - eos uiros sine proelio sibi esse subiectos, quorum feminae maiorem terrarum partem inmensis caedibus deleuerunt.

[17] At uero ante urbem conditam CCCCXXX anno raptus Helenae, coniuratio Graecorum et concursus mille nauium, dehinc decennis obsidio ac postremo famosum Troiae excidium praedicatur. 2 in quo bello per decem annos cruentissime gesto quas nationes quantosque populos idem turbo inuoluerit atque adflixerit, Homerus poeta in primis clarus luculentissimo carmine palam fecit, nec per ordinem nunc retexere nostrum est, quia et operi longum et omnibus notum uidetur. 3 uerumtamen qui diuturnitatem illius obsidionis, euersionis atrocitatem caedem captiuitatemque didicerunt, uideant, si recte isto qualiscumque est praesentis temporis statu offenduntur quos hostes occulta misericordia Dei cum per omnes terras instructis copiis bello persequi possint, pacis gratia praetentis obsidibus per omnia maria sequuntur; et, ne forte haec quietis amore facere credantur, se ipsos ac pericula sua pro Romanorum pace aduersum alias gentes offerunt.

[18] Paucis praeterea annis interuenientibus, Aeneae Troia profugi aduentus in Italiam quae arma commouerit, qualia per triennium bella exciuerit, quantos populos inplicuerit odio excidioque adflixerit, ludi litterarii disciplina nostrae quoque memoriae inustum est. 2 horum praeterea temporum medio interiacent exilia naufragiaque Graecorum, Peloponnensium clades Codro moriente fractorum, ignoti Thraces noua in bella surgentes et generalis tunc per totam Asiam Graeciamque commotio.

[19] Anno ante urbem conditam LXIIII nouissimus apud Assyrios regnauit Sardanapallus, uir muliere corruptior: qui inter scortorum greges feminae habitu purpuram colo tractans a praefecto suo Arbato, qui tunc Medis praeerat, visus atque exsecrationi habitus, mox etiam excitis Medorum populis ad bellum provocatus et victus ardenti pyrae se iniecit. exin regnum Assyriorum in Medos concessit. 2 deinde multis proeliis undique scatescentibus, quae per ordinem disserere nequaquam aptum uidetur, per uarios prouentus ad Scythas Chaldaeosque et rursus ad Medos parili uia rediit. 3 in qua breuitate pensandum est: quantae ruinae cladesque gentium fuere, quanta bella fluxerunt ubi totiens tot et talia regna mutata sunt. 4 post haec Medis Fraortes imperitauit, qui creberrimis Assyriorum Persarumque bellis XXII regni sui annos consumpsit. 5 post hunc Diocles regnauit, uir armis experientissimus semperque bellis immoratus: qui auctum late imperium moriens Astyagi dedit. 6 Astyages, uirili prole uacuus, Cyrum nepotem apud Persas genitum habuit. sed Cyrus mox ut adoleuit congregata Persarum manu auo certamen indixit. 7 porro Astyages oblitus sceleris sui quod in Harpalum dudum admiserat, cum filium eius unicum et paruulum interfecit epulandumque patri adposuit ac, ne quid infelicissimae orbitati felix ignorantia subtraheret, infames epulas ostensis patri cum capite manibus inproperauit, - 8 huius ergo facti immemor, ipsi Harpalo summam belli committit, qui acceptum exercitum statim Cyro per proditionem tradit. quo conperto Astyages raptis secum copiis in Persas ipse proficiscitur acriusque certamen instaurat, proposito suis, metu si quis e proelio cedere moliretur, ferro exciperetur. 9 qua necessitate instanter Medis pugnantibus pulsa iterum Persarum acies cum paulatim cederet, matres et uxores eorum obuiam occurrunt, orant in proelium reuertantur; cunctantibus sublata ueste obscena corporis ostendunt quaerentes, num in uteros matrum uel uxorum uellent refugere. 10 quo facto erubescentes in proelium redeunt et facta inpressione quos fugiebant fugere conpellunt. ibi tunc Astyages capitur, cui Cyrus nihil aliud quam regnum abstulit, eumque maximae Hyrcanorum genti praeposuit. in Medos uero reuerti ipse noluit. is finis imperii Medorum fuit. 11 sed ciuitates, quae tributariae Medorum erant, a Cyro defecerunt: quae res Cyro multorum bellorum causa et origo exstitit.

[20] Ea tempestate Phalaris Siculus Agrigentinos arrepta tyrannide populabatur. 2 qui crudelis mente, commentis crudelior, omnia nefarie in innocentes agens, inuenit aliquando quem iuste puniret iniustus. 3 nam Perillus quidam aeris opifex adfectans tyranni amicitiam, aptum munus crudelitati illius ratus, taurum aeneum fecit, cui fabre ianuam e latere conposuit, quae ad contrudendos damnatos receptui foret: ut cum inclusus ibidem subiectis ignibus torreretur, sonum uocis extortae capacitas concaui aeris augeret pulsuque ferali conpetens imagini murmur emitteret, nefarioque spectaculo mugitus pecudis, non hominis gemitus uideretur. 4 sed Phalaris, factum amplexus factorem exsecratus, et ultioni materiam praebuit et crudelitati: nam ipsum opificem sua inuentione puniuit.

5 Fuerat etiam paulo superiore tempore apud Latinos rex Aremulus, qui per annos XVIII flagitiis inpieatibusque crescens, ad postremum diuino iudicio fulmine interceptus matura supplicia inmatura aetate dissoluit.

6 Eligant nunc, si uidetur, Latini et Siculi, utrum in diebus Aremuli et Phalaridis esse maluissent innocentum uitas poenis extorquentium, an his temporibus Christianis, cum imperatores Romani, ipsa in primis religione conpositi, post comminutas reipublicae bono tyrannides ne ipsorum quidem iniurias exigunt tyrannorum.

[21] Anno ante urbem conditam XXX Peloponnensium Atheniensiumque maximum bellum totis uiribus animisque commissum est: in quo mutuis caedibus ad hoc coacti sunt, ut uelut uicti se ab alterutro subtraherent bellumque desererent. 2 tunc etiam Amazonum gentis et Cimmeriorum in Asiam repentinus incursus plurimam diu late uastationem stragemque edidit.

3 Anno XX ante urbem conditam Lacedaemonii contra Messenios propter spretas uirgines suas in sollemni Messeniorum sacrificio, per annos uiginti indefesso furore bellantes, ruinae suae totas Graeciae uires inplicuerunt. 4 qui cum se magnis exsecrationibus deuouissent sacramentisque obstrinxissent domum nisi Messena expugnata numquam esse redituros, ac per decem annos longa fatigati obsidione nec tamen aliquem uincendi fructum adepti, porro autem et querellis uxorum super longa uiduitate et periculo sterilitatis contestantium permoti reuocarentur, 5 consultatione habita ueriti, ne intercepta spe subolis sibi magis hac perseuerantia quam Messeniis perditio nutriretur, selectos in exercitu eos qui post iusiurandum in supplementum militiae uenerant Spartam remittunt, quibus promiscuos omnium feminarum concubitus permisere, infami satis nec tamen utili licentia. 6 ipsi autem proposito insistentes expugnant fraude Messenios, uictos seruitio premunt. at illi, diu cruentam dominationem inter uerbera et uincla perpessi, iugum excutiunt, arma sumunt, bellum instaurant. 7 Lacedaemonii Tyrreum, Atheniensem poetam, ducem proelio legunt. qui tribus conflictibus fusi, amissum exercitum uocata in libertatem seruorum manu suppleuerunt. 8 sed cum sic quoque desistendum certamine propter metum periculi arbitrarentur, Tyrrei poetae et ducis conposito carmine et pro contione recitato rursus accensi mox in certamen ruunt; tanta autem ui animorum concursum est, ut raro umquam cruentius proelium exarserit; ad postremum tamen uictoria Lacedaemoniorum fuit. 9 tertio Messenii reparauere certamen. nec Lacedaemoniis mora. multas in auxilium copias utrimque duxerunt. Athenienses uero Lacedaemonios alibi intentos e diuerso adgredi parant. 10 nec Lacedaemonii quieuere: nam ipsi in Messenios occupati Peloponnenses inmiserunt, qui Athenienses proelio exciperent. Athenienses autem, missa in Aegyptum parua classe inpares uiribus, nauali congressu facile uincuntur. dehinc recepta classe, aucti etiam militum robore, uictores in proelium uocant. 11 Lacedaemonii quoque omissis Messeniis in Athenienses arma conuertunt. diu uariae et graues pugnae et anceps uictoriae status ac postremum pendente euentu utrimque discessum est. 12 sciendum tamen est maxime, ipsam esse Spartam quam et Lacedaemonam ciuitatem, atque inde Lacedaemonios Spartanos dici. 13 igitur inde reuocati Lacedaemonii ad Messeniorum bellum, ne medium tempus otiosum Atheniensibus relinquerent, cum Thebanis paciscuntur, ut Boeotiorum imperium eis restituerent, quod temporibus belli Persici amiserant, si illi Atheniensium bella susciperent. 14 tantus furor Spartanorum erat, ut duobus bellis inpliciti suscipere tertium non recusarent, dummodo inimicis suis hostes adquirerent. 15 Athenienses tanta bellorum tempestate permoti duo duces deligunt Periclen spectatae uirtutis uirum et Sophoclen scribtorem tragoediarum: qui diuiso exercitu et Spartanorum fines late populati sunt et multas Asiae ciuitates Atheniensium imperio adiecerunt. 16 hinc porro per annos quinquaginta incerta semper uictoria terra marique pugnatum est, donec Spartani, et opibus inminutis et fide profligata, sociis quoque probro fuere.

17 Sed haec per tot aetatum uolumina incubuisse Graeciae parui penditur. nunc autem interpellari interdum uoluptates et impediri parumper libidines non sustinetur. 18 quamquam inter illius temporis homines atque istius hoc interest, quod illi aequo animo haec intoleranda tolerabant, quia in his nati uel enutriti erant et meliora non nouerant: isti autem, perpetuo in uita sua tranquillitatum et deliciarum sereno adsuefacti, ad omne uel modicum obductae sollicitudinis nubilum commouentur. 19 atque utinam ipsum depulsorem huius uel modicae inquietudinis precarentur, cuius munere hanc ignoratam aliis temporibus iugitatem pacis habuerunt. 20 et quoniam spopondisse memini, cum ueluti articulis quibusdam dicendi ordinem definirem, dicturum me esse ab orbe condito usque ad urbem conditam, 21 huic uolumini quod ab orbe condito explicuimus finis hic sit, ut ab urbe condita sequens libellus incipiat, qui contextiora illorum temporum mala, exercitatioribus quippe ad nequitiam atque eruditioribus hominibus, continebit.

LIBER II

[1] Neminem iam esse hominum arbitror, quem latere possit, quia hominem in hoc mundo Deus fecerit. unde etiam peccante homine mundus arguitur ac propter nostram intemperantiam conprimendam terra haec, in qua uiuimus, defectu ceterorum animalium et sterilitate suorum fructuum castigatur. 2 itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus; quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis uero sapientius et fortius ordinare et regere facta potest, quam qui et facienda prouidit et prouisa perfecit? 3 quapropter omnem potestatem a Deo esse omnemque ordinationem, et qui non legerunt sentiunt et qui legerunt recognoscunt. quod si potestates a Deo sunt, quanto magis regna, a quibus reliquae potestates progrediuntur; 4 si autem regna diuersa, quanto aequius regnum aliquod maximum, cui reliquorum regnorum potestas uniuersa subicitur, quale a principio Babylonium et deinde Macedonicum fuit, post etiam Africanum atque in fine Romanum quod usque ad nunc manet, 5 eademque ineffabili ordinatione per quattuor mundi cardines quattuor regnorum principatus distinctis gradibus eminentes, ut Babylonium regnum ab oriente, a meridie Carthaginiense, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum: 6 quorum inter primum ac nouissimum, id est inter Babylonium et Romanum, quasi inter patrem senem ac filium paruum, Africanum ac Macedonicum breuia et media, quasi tutor curatorque uenerunt potestate temporis non iure hereditatis admissi. quod utrum ita sit, apertissime expedire curabo.

[2] Rex primus apud Assyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit. occiso Nino Samiramis uxor eius, totius Asiae regina, Babylonam urbem instaurauit caputque regni Assyriis ut esset instituit. 2 regnum Assyriorum diu inconcussa potentia stetit; sed cum Arbatus, quem alii Arbacen uocant, praefectus Medorum idemque natione Medus, Sardanapallum regem suum apud Babylonam interfecisset, regni nomen et summam ad Medos transtulit. 3 ita Nini et Babylonis regnum eo anno in Medos deriuatum est, quo anno apud Latinos Procas, Amuli et Numitoris pater, auus autem Rheae Siluiae, quae mater Romuli fuit, regnare coepit. 4 ut autem omnia haec ineffabilibus mysteriis et profundissimis Dei iudiciis disposita, non aut humanis uiribus aut incertis casibus accidisse perdoceam, omnes historiae antiquae a Nino incipiunt, omnes historiae Romanae a Proca exoriuntur. 5 deinde a primo anno imperii Nini usque quo Babylon a Samiramide instaurari coepta est, interueniunt anni LXIIII, et a primo anno Procae, cum regnare coepit, usque ad conditionem urbis factam a Romulo intersunt aeque anni LXIIII. ita regnante Proca futurae Romae sementis iacta est, etsi nondum germen apparet. eodem anno regni ipsius Procae Babylonis regnum defecit, etsi adhuc Babylon ipsa consistit. 6 discedente autem Arbato in Medos, partem regni penes se retinuere Chaldaei, qui Babylonam sibi aduersum Medos uindicauerunt. 7 ita Babyloniae potestas apud Medos, proprietas apud Chaldaeos fuit: Chaldaei autem propter antiquam regiae urbis dignitatem non illam suam, sed se illius uocare maluerunt. 8 unde factum est, ut Nabuchodonossor ceterique post eum usque ad Cyrum reges, quamuis Chaldaeorum uiribus potentes et Babyloniae nomine clari legantur, in numero tamen et cardine regum non habentur inlustrium. 9 Babylon itaque eo anno sub Arbato praefecto dehonorata, quo Roma sub Proca rege, ut proprie dixerim, seminata est. Babylon nouissime eo tempore a Cyro rege subuersa, quo primum Roma a Tarquiniorum regum dominatione liberata est. 10 siquidem sub una eademque conuenientia temporum illa cecidit, ista surrexit; illa tunc primum alienorum perpessa dominatum, haec tunc primum etiam suorum aspernata fastidium, illa tunc quasi moriens dimisit hereditatem, haec uero pubescens tunc se agnouit heredem; tunc orientis occidit et ortum est occidentis imperium.

11 Et ne diutius uerbis morer, committo me dentibus insanientium, sed ueritatis praesidio liberandum.

[3] Regnauit Ninus annis LII. cui successit, ut dixi, uxor sua. Samiramis: quae cum et ipsa XLII annis regnauerit, medio imperii sui tempore Babylonam caput regni condidit. 2 ita Babylon post annos MCLX et propemodum quattuor, quam condita erat, a Medis et [ab] Arbato, rege eorum, praefecto autem suo, spoliata opibus et regno atque ipso rege priuata est: ipsa tamen postea aliquamdiu mansit incolumis. 3 similiter et Roma post annos totidem, hoc est MCLX et [fere] quattuor, a Gothis et Alaricho rege eorum, comite autem suo, inrupta et opibus spoliata non regno, manet adhuc et regnat incolumis, 4 quamuis in tantum arcanis statutis inter utramque urbem conuenientiae totius ordo seruatus sit, ut et ibi praefectus eius Arbatus regnum inuaserit et hic praefectus huius Attalus regnare temptarit; tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris adtemptatio profana uacuata sit.

5 Itaque haec ob hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto ineffabilium iudiciorum Dei ex parte patefacto intellegant hi, qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora et in principio Babyloniis et in fine Romanis, illius clementiae esse, quod uiuimus, quod autem misere uiuimus, intemperantiae nostrae. 6 ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tam en non similis exitus similisue defectus. illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est. 7 et hoc quare? quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege seruata est; ibi absque religionis reuerentia auiditatem uoluptatis licentia furoris impleuit, hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani, quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam et in quorum memoria parceretur. 8 quapropter desinant religionem lacerare et lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant. 9 recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint: 10 eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Urbis exordio, reuolutis per ordinem historiis, proferentur.

[4] Anno post euersionem Troiae CCCCXIIII, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae ciuitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est. 2 cuius regnum continuo Romulus parricidio imbuit, parique successu crudelitatis sine more raptas Sabinas, inprobis nuptiis confoederatas maritorum et parentum cruore dotauit. 3 itaque Romulus, interfecto primum auo Numitore dehinc Remo fratre, arripuit imperium urbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit; sceleratorum manum promissa inpunitate collegit. 4 primus illi campus ad bellum forum urbis fuit, mixta simul externa ciuiliaque bella numquam defutura significans. 5 Sabinorum, quos foedere ludisque pellexerat, feminas tam inhoneste praesumpsit quam nefarie defendit. 6 ducem eorum Titum Tatium, senem honestis pietatis causis insistentem, diu armis propulsatum, mox, ut in societatem regni adsumpsit, occidit. 7 cum Veientibus proelium adhuc paruo nomine, iam magnis uiribus, agitatum. Caeninensium captum ac dirutum oppidum. 8 adsumptis semel armis numquam quies, quippe quibus egestas turpis atque obscena fames domi timerentur, si umquam paci adquieuissent. iam hinc incessabilia certamina et iuxta quantitatem uirium semper grauia quam breuissime strinxerim: 9 Tullum Hostilium militaris rei institutorem fiducia bene exercitae iuuentutis Albanis intulisse bellum et diu altrinsecus spe incerta, certa clade, tandem pessimos exitus et dubios euentus conpendiosa tergeminorum congressione finisse; 10 rursus pace disrupta Mettum Fufetium Fidenate bello, meditata etiam proditione suspensum, curribus in diuersa raptantibus duplicis animi noxam poena diuisi corporis expendisse; 11 Latinos Anco Marcio duce saepe congressos, aliquando superatos; Tarquinium Priscum omnes finitimos et potentes tunc Tusciae duodecim populos innumeris concidisse conflictibus; Veientes Seruio Tullio insistente uictos fuisse nec domitos; 12 Tarquinii Superbi regnum occisi soceri scelere adsumptum, habita in ciues crudelitate detentum, flagitio adulteratae Lucretiae amissum, et inter domestica uitia uirtutesque forinsecus emicantes, id est oppida ualida in Latio per eum capta Ardeam Oricolum Suessam Pometiamque et quidquid in Gabios uel fraude propria uel poena filii uel Romanis uiribus perpetrauit. 13 sed Romani quanta mala per CCXLIII annos continua illa regum dominatione pertulerint, non solum unius regis expulsio uerum etiam eiuratio regii nominis et potestatis ostendit. 14 nam si unius tantum superbia fuisset in culpa, ipsum solum oportuisset expelli seruata regia dignitate melioribus. 15 igitur regibus urbe propulsis Romani, consulendum sibi quam cuiquam suae libertati dominandum rati, consules creauerunt: quibus ueluti adulta reipublicae crescentis aetas robustioribus ausis exercebatur.

[5] Anno post urbem conditam CCXLIIII Brutus primus apud Romanos consul primum conditorem regemque Romae non solum exaequare parricidio sed et uincere studuit; quippe duos filios suos adulescentes totidemque uxoris suae fratres, Vitellios iuuenes, reuocandorum in Urbem regum placito insimulatos, in contionem protraxit, uirgis cecidit securique percussit. 2 ipse deinde Veientum Tarquiniensiumque bello cum Arrunte, Superbi filio, congresso sibi commortuoque procubuit. 3 Porsenna rex Etruscorum, grauissimus regii nominis suffragator, Tarquinium manu ingerens, tribus continuis annis trepidam urbem terruit conclusit obsedit; et nisi hostem uel Mucius constanti urendae manus patientia uel uirgo Cloelia admirabili transmeati fluminis audacia permouissent, profecto Romani conpulsi forent perpeti aut captiuitatem hoste insistente superati, aut seruitutem recepto rege subiecti. 4 post haec Sabini conrasis undique copiis magno apparatu belli Romam contendunt. quo metu consternati Romani dictatorem creant, cuius auctoritas et potentia consulem praeiret; quae res in illo tunc bello plurimum emolumenti tulit. 5 sequitur discessio plebis a patribus, cum, M. Valerio dictatore dilectum militum agente, uariis populus stimulatus iniuriis Sacrum Montem insedit armatus. qua pernicie quid atrocius, cum corpus a capite desectum perditionem eius, per quod inspirabat, meditaretur? actumque de Romano nomine intestina pernicie foret, nisi maturata reconciliatio subrepsisset prius quam se discessio ipsa cognosceret. 6 urguet se atque inminet sibi extra illas apertas bellorum clades successu misero clandestina pernicies : quippe T. Gesonio et P. Minucio consulibus duo uel maxima omnium malorum abominamenta, fames et pestilentia fessam urbem corripuere. cessatum est paulisper a proelis, cessatum tamen a mortibus non est. 7 Veientes Etrusci graues hostes adiunctis sibi finitimorum copiis in bella surgentes obuiis M. Fabio et Cn. Manlio consulibus excipiuntur: ubi post sacramentum iurationis, quo se Romani deuouerant non nisi post uictoriam ad castra redituros, adeo atrox certamen fuit et uictis uictoribusque par forma, ut, amisso plurimo exercitu occisisque in pugna Manlio consule et Fabio consulari, M. Fabius consul oblatum sibi a senatu triumphum suscipere recusarit, quia tantis reipublicae detrimentis luctus potius debebatur. 8 gloriosissima illa numero et uiribus Fabiorum familia Veientanum sortita certamen quantam reipublicae orbitatem occasu suo intulerit, infamibus usque ad nunc uocabulis testes sunt fluuius qui perdidit et porta quae misit. 9 nam cum sex et trecenti Fabii, uere clarissima Romani status lumina, speciale sibi aduersum Veientes decerni bellum expetiuissent, spem temere sumptae expeditionis primis successibus firmauerunt: dehinc inducti in insidias circumuentique ab hostibus, omnes ibidem trucidati sunt, uno tantum ad enuntiandam cladem reseruato, ut miserius audiret patria perditos, quam perdidisset. 10 ad haec non Romae tantum talia gerebantur, sed quaeque prouincia suis ignibus aestuabat et, quod poeta praecipuus in una urbe descripsit, ego de toto orbe dixerim :
crudelis ubique
Luctus, ubique pauor et plurima mortis imago.

[6] Igitur eodem tempore Cyrus, rex Persarum - quem superius explicandae historiae causa commemoraveram, qui tunc Asiam Scythiam totumque orientem armis peruagabatur, cum Tarquinius Superbus urbem uel rex uel hostis aut seruitio premebat aut bello - 2 Cyrus, ut dixi, cunctis aduersum quos ierat perdomitis, Assyrios et Babylonam petit, gentem urbemque tunc cunctis opulentiorem; sed impetum eius Gyndes fluuius, secundae post Euphraten magnitudinis, intercepit. 3 nam unum regiorum equorum candore formaque excellentem, transmeandi fiducia persuasum, qua per rapacem alueum offensi uado uertices attollebantur, abreptum praecipitatumque merserunt. 4 rex iratus ulcisci in amnem statuit, contestans eum, qui nunc praeclarum equum uorauisset, feminis uix genua tinguentibus permeabilem reliquendum. nec peragendo segnior totis copiis perpeti anno Gynden fluuium per magnas concisum deductumque fossas in quadringentos sexaginta alueos comminuit. 5 eo opere praedoctis fossoribus, etiam Euphraten longe ualidissimum et mediam Babyloniam interfluentem deriuauit. 6 ac sic meabilibus uadis siccum etiam patentibus aluei partibus iter fecit, cepitque urbem, quam uel humano opere exstrui potuisse uel humana uirtute destrui posse utrumque paene incredibile apud mortales erat. 7 namque Babylonam a Nebrot gigante fundatam, a Nino uel Samiramide reparatam multi prodidere. 8 haec campi planitie undique conspicua, natura loci laetissima, castrorum facie moenibus paribus per quadrum disposita. murorum eius uix credibilis relatu firmitas et magnitudo, id est latitudine cubitorum quinquaginta, altitudine quater tanta. 9 ceterum ambitus eius quadringentis octoginta stadiis circumuenitur. murus coctili latere atque interfuso bitumine conpactus, fossa extrinsecus late patens uice amnis circumfluit. 10 a fronte murorum centum portae aereae. ipsa autem latitudo in consummatione pinnarum utroque latere habitaculis defensorum aeque dispositis, media intercapedine sui citas quadrigas capit. domus intrinsecus quatergeminae habitationis minaci proceritate mirabiles. 11 et tamen magna illa Babylon, illa prima post reparationem humani generis condita, nunc paene etiam minima mora uicta capta subuersa est. 12 ibi tunc Croesus rex Lydorum famosus opibus cum ad auxiliandum Babyloniis uenisset, uictus sollicite in regnum refugit. Cyrus autem posteaquam Babylonam ut hostis inuasit ut uictor euertit ut rex disposuit, bellum transtulit in Lydiam; ubi conterritum superiore iam proelio exercitum nullo negotio superauit. ipsum etiam Croesum cepit captumque et uita et patrimonio donauit.

13 Exaggerare hoc loco mutabilium rerum instabiles status non opus est: quidquid enim est opere et manu factum, labi et consumi uetustate, Babylon capta confirmat: cuius ut primum imperium ac potentissimum exstitit ita et primum cessit, ut ueluti quodam iure succedentis aetatis debita posteris traderetur hereditas, ipsis quoque eandem tradendi formulam seruaturis. 14 ita ad proxima aduentantis Cyri temptamenta succubuit magna Babylon et ingens Lydia, amplissima orientis cum capite suo bracchia unius proelii expeditione ceciderunt: et nostri incircumspecta anxietate causantur, si potentissimae illae quondam Romanae reipublicae moles nunc magis inbecillitate propriae senectutis quam alienis concussae uiribus contremescunt.

[7] Igitur idem Cyrus proximi temporis successu Scythis bellum intulit. quem Thamyris regina quae tunc genti praeerat cum prohibere transitu Araxis fluminis posset, transire permisit, primum propter fiduciam sui, dehinc propter opportunitatem ex obiectu fluminis hostis inclusi. 2 Cyrus itaque Scythiam ingressus, procul a transmisso flumine castra metatus, insuper astu eadem instructa uino epulisque deseruit, quasi territus refugisset. hoc conperto regina tertiam partem copiarum et filium adulescentulum ad persequendum Cyrum mittit. 3 barbari ueluti ad epulas inuitati primum ebrietate uincuntur, mox reuertente Cyro uniuersi cum adulescente obtruncantur. 4 Thamyris exercitu ac filio amisso uel matris uel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius quam suis lacrimis parat. simulat diffidentiam desperatione cladis inlatae paulatimque cedendo superbum hostem in insidias uocat. 5 ibi quippe conpositis inter montes insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege deleuit, adiecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit. 6 regina caput Cyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum coici iubet non muliebriter increpitans: Satia te, inquit, sanguine quem sitisti, cuius per annos triginta insatiabilis perseuerasti.

[8] Anno ab urbe condita CCXLV Darius Cyro apud Scythas interfecto post aliquantum interuallum sorte regnum adeptus est. regnauit enim medius eorum Cambyses Cyri filius; 2 qui deuicta Aegypto cunctam Aegypti religionem abominatus caerimonias eius et templa deposuit. 3 post hunc etiam magi sub nomine quem occiderant regis regno obrepere ausi; qui quidem mox deprehensi et oppressi sunt. 4 Darius itaque, unus ex his qui magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est. qui postquam Assyrios ac Babylonam a Persarum regno deficientem bello recuperauit, Antyro, regi Scytharum, hac uel maxime causa bellum intulit, quod filiae eius petitas sibi nuptias non obtinuisset. 5 magna scilicet necessitas, pro unius libidine hominis septingenta milia uirorum periculo mortis exponi. incredibili quippe apparatu cum septingentis milibus armatorum Scythiam ingressus, non facientibus hostibus iustae pugnae potestatem, insuper repentinis incursibus extrema copiarum dilacerantibus, 6 metuens ne sibi reditus interrupto ponte Histri fluminis negaretur, amissis octoginta milibus bellatorum trepidus refugit, quamuis hunc amissorum numerum inter damna non duxerit, et, quem habendum uix quisquam ambire ausus esset, perditum ille non sensit. 7 inde Asiam Macedoniamque adgressus perdomuit. Ionas quoque nauali congressione superauit. deinde in Athenienses, cur Ionas aduersum se auxilio iuuissent, impetum fecit atque arma direxit. 8 porro autem Athenienses ubi aduentare Darium conpererunt, quamuis auxilium a Lacedaemoniis poposcissent, tamen, cum detineri Persas quadriduanae religionis otio conpertum haberent, spem occasione sumentes instructis tantum decem milibus ciuium et Plataeensibus auxiliaribus mille aduersum sescenta milia hostium campis Marathoniis proruperunt. 9 Miltiades ei tunc bello praefuit, qui celeritate magis quam uirtute fretus alacri satis expeditione prius hosti comminus inhaesit quam posset expedito sagittarum iactu propulsari. 10 tanta in eo bello diuersitas certandi fuit, ut ex alia parte uiri ad occidendum parati, ex alia pecudes ad moriendum praeparatae putarentur. 11 ducenta milia Persarum apud campos Marathonios ea tempestate ceciderunt. 12 sensit Darius hoc damnum: nam uictus fugatusque arreptis nauibus refugit in Persas. 13 cum autem instauraret bellum et ulcisci in uictores moliretur, in ipso apparatu concidit olympiade LXXIIII, hoc est post urbem conditam anno CCLXXV, quo tempore Romae Popilia uirgo ob crimen stupri uiua defossa est.

[9] Xerxes Dario patri in regnum succedens bellum aduersus Graeciam a patre susceptum per quinquennium instruxit; quod Demaratus Lacedaemonius, qui tunc forte apud Xerxen exulabat, per tabellas primum scriptas deinde ceratas suis prodidit. 2 igitur Xerxes septingenta milia armatorum de regno et trecenta de auxiliis, rostratas etiam naues mille ducentas, onerarias autem tria milia numero habuisse narratur; ut merito inopinato exercitu inmensaeque classi uix ad potum flumina, uix terras ad ingressum, uix maria ad cursum suffecisse memoratum sit. 3 huic tam incredibili temporibus nostris agmini, cuius numerum nunc difficilius est adstrui quam tunc fuit uinci, Leonida rex Spartanorum cum quattuor milibus hominum in angustiis Thermopylarum obstitit. 4 Xerxes autem contemptu paucitatis obiectae iniri pugnam, conseri manum imperat. porro illi, quorum cognati et commanipulares in campis Marathoniis occubuerant, et certaminis simul et cladis exstitere principium. 5 deinde succedens sibi turba maior ac segnior, cum iam neque ad procurrendum libera neque ad pugnandum expedita neque ad fugiendum prompta solis mortibus subrigeretur, triduo continuo non duorum pugna, sed caedes unius populi fuit. 6 quarto autem die cum uideret Leonida undique hostem circumfundi hortatur auxiliares socios, ut subtrahentes se pugnae in cacumen montis euadant ac se ad meliora tempora reseruent; sibi uero cum Spartanis suis aliam sortem esse subeundam: plus se patriae debere quam uitae. 7 dimissis sociis Spartanos admonet, de gloria plurimum, de uita nihil sperandum; neque exspectandum uel hostem uel diem, sed occasione noctis perrumpenda castra, conmiscenda arma, conturbanda agmina fore; nusquam uictores honestius quam in castris hostium esse perituros. 8 persuasi igitur mori malle, in ultionem futurae mortis armantur tam quam ipsi interitum suum et exigerent et uindicarent. mirum dictu sescenti uiri castra sescentorum milium inrumpunt. 9 tumultus totis castris oritur; Persae quoque ipsi Spartanos adiuuant mutuis caedibus suis; Spartani quaerentes regem nec inuenientes caedunt sternuntque omnia, castra peruagantur uniuersa et inter densas strues corporum raros homines uix sequuntur: uictores sine dubio, nisi mori elegissent. 10 proelium a principio noctis in maiorem diei partem tractum: ad postremum uincendo fatigati, ubi quisque eorum deficientibus membris uisus est sibi mortis suae ultione satiatus, ibi inter impedimenta cadauerum campumque crasso et semigelato sanguine palpitantem lassus lapsus et mortuus est.

[10] Xerxes bis uictus in terra nauale proelium parat. sed Themistocles dux Atheniensium cum intellexisset Ionas - quibus dum auxilium superiore bello praebet, in se Persarum impetum uerterat - in auxilium Xerxis instructam classem deducere, sollicitare eos parti suae hostique subtrahere statuit. 2 et quia conloquendi facultas negabatur, locis quibus Iones accessuri nauibus uidebantur proponi symbolos saxisque adfigi iubet, socios quondam et participes periculorum, nunc autem iniuste desides apta increpatione corripiens atque ad antiquorum iura foederum religiosa adhortatione persuadens praecipueque admonens, uti commisso proelio cedentium uice inhibeant remos seseque bello auferant. 3 igitur rex, partem nauium sibi detinens, spectator pugnae in litore manet. contra autem Artemidora, regina Halycarnasi, quae in auxilium Xerxi uenerat, inter primos duces acerrime bello inmiscetur, ita ut uersa uice in uiro feminea cautela, in femina uirilis audacia spectaretur. 4 cum autem anceps pugna esset, Iones iuxta praeceptum Themistoclis paulatim se certamini subtrahere coeperunt: quorum defectio Persas iam fugam circumspicientes aperte fugere persuasit. 5 in qua trepidatione multae naues mersae captaeque sunt, plures tamen saeuitiam regis uelut immanitatem hostis timentes domos dilabuntur. 6 anxium tot malis regem Mardonius adgreditur suadens, regem in regnum redire oportere prius quam aduersa fama nouas res domi moliretur; 7 se autem, si residuae sibi copiae traderentur, et ultionem ab hoste exacturum et ignominiam domesticam propulsaturum, aut, si aduersa belli perseuerassent, cessurum se quidem hosti, sed tamen sine regis infamia. 8 probato consilio exercitus Mardonio traditur. rex Abydum, ubi pontem ueluti uictor maris conseruerat, cum paucis proficiscitur. sed cum pontem hibernis tempestatibus dissolutum offendisset, piscatoria scapha trepidus transiit. 9 erat sane quod spectare humanum genus et dolere debuerit mutationes rerum hac vel maxime uarietate permetiens: exiguo contentum latere nauigio, sub quo ipsum pelagus ante latuisset et iugum captiuitatis suae iuncto ponte portasset; 10 uilissimo unius seruuli egere ministerio, cuius potentiae, dum montes exciduntur, ualles replentur, amnes exhauriuntur, ipsa etiam rerum natura cessisset. 11 pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et crudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut uiae cadaueribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.

[11] At uero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu breui mox in extrema deiectus est. Olynthum siquidem Graeciae oppidum expugnauit. 2 Athenienses uaria sollicitatione adducere in spem pacis adgressus, ubi inexpugnabilem eorum libertatem uidet, incensa urbis parte in Boeotiam omnem belli apparatum deducit. 3 illuc quoque eum centum milia Graecorum insecuta sunt et commisso sine mora proelio Mardonium deletis copiis ipsius uelut e naufragio nudum cum paucis fugere conpulerunt; castra regiis opibus referta ceperunt, non paruo quidem antiquae industriae damno: nam post huius praedae diuisionem aurum Persicum prima Graeciae uirtutis corruptio fuit. 4 urguet igitur inceptus miseros extrema perditio. nam forte eodem die, quo in Boeotia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Mycale nauali proelio dimicabat. 5 ibi nouus repente rumor utriusque classis et populi inpleuit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse uictores. mira diuini iudicii ordinatio, in Boeotia oriente sole bellum fuisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die tantis spatiis maris terraeque interiacentibus nuntiatum! 6 qui rumor ei uel maxime rei adstipulatus est, quod Persas, audita clade sociorum primum dolore dehinc desperatione correptos, nec bello expeditos nec fugae habiles reddidit. atque ita consternatos profligatosque constantior factus hostis successu felicitatis inuasit. 7 Xerxes, bello in Graecia infeliciter gesto contemptibilis suis factus, per Artabanum praefectum suum in regia circumuentus occiditur.

8 O tempora desiderio et recordatione dignissima! o dies illos inoffensae serenitatis, qui nobis ueluti e tenebris respiciendi proponuntur! quibus breuissimo interuallo de uisceribus unius regni decies nouies centena milia uirorum tribus proximis regibus tria bella rapuerunt; ut taceam de infelicissima tunc Graecia, quae totum hunc, de quo nunc hebescimus, numerum moriendo superauit. 9 Leonida ille clarissimus Lacedaemoniorum in bello isto aduersus Xerxen, quod supremum ipsi atque hostibus fuit, cum sescentis suis famosissima illa incitamenta dixisset: "Prandete tamquam apud inferos cenaturi", auxiliaribus tamen, quos excedere bello iubebat, misericorditer suasit, ut se ad meliora tempora reseruarent. 10 ecce cum ille promisit futura meliora, isti adserunt meliora praeterita, quid aliud colligi datur utroque in suis detestante praesentia, nisi aut semper bona esse sed ingrata aut numquam omnino meliora?

[12] At Romae - ut ad id tempus redeam unde digressus sum: neque enim interuallo miseriarum ad alios transire conpellor, sed, sicuti se quondam efferuescentia ubique mala. ipsis actibus conligarunt, ita etiam permixta referuntur: nobis quippe conferre inter se tempora orbis, non cuiusquam partis eius laboribus insultare propositum est - 2 Romae ergo post urbem conditam anno CCLXL suspenso ad modicum bello grauis pestilentia, quae semper ibi raras indutias aut factas intercepit aut ut fierent coegit, per uniuersam ciuitatem uiolenter incanduit, ut merito praecedente prodigio caelum ardere uisum sit, quando caput gentium tanto morborum igne flagrauit. 3 nam eo anno Aebutium et Seruilium ambo consules pestilentia consumpsit, militares copias plurima ex parte confecit, multos nobiles praecipueque plebem foeda tabe deleuit; 4 quamuis iam etiam superiore quarto anno oborta lues eundem populum depopulata sit.

5 Proximo dehinc anno ciues exules seruique fugitiui duce Herbonio, uiro Sabino, inuaserunt incenderuntque Capitolium. 6 ubi fortissime quidem Valerio consule et imperatore obstitere iuniores; sed adeo atrox et graue discrimen proelii fuit, ut ipse quoque consul Valerius ibi fuerit occisus et indignam de seruis uictoriam insuper etiam sua morte foedarit.

7 Sequitur annus, in quo cum uicto exercitu consul obsessus est. nam Minucium consulem congressum proelio Aequi Vulscique superarunt et fugientem in Algido fame ferroque cinxerunt, actumque infeliciter foret, ni Quintius Cincinnatus, praecipuus ille dictator, artatam obsidionem oppresso hoste soluisset. 8 qui repertus in rure, ab aratro arcessitus ad fasces, sumpto honore instructoque exercitu mox uictor effectus iugum boum Aequis inposuit uictoriamque quasi stiuam tenens subiugatos hostes prae se primus egit.

[13] Anno qui proximus trecentesimo ab urbe condita fuit, dum legati ad Athenienses propter Solonis leges transferendas missi exspectantur, arma Romana fames pestilentiaque compescuit.

2 Ipso autem trecentesimo anno, hoc est olympiade nonagensima quinta, potestas consulum decemuiris tradita constituendarum legum Atticarum gratia magnam perniciem reipublicae inuexit. 3 nam primus ex decemuiris cedentibus ceteris solus Appius Claudius sibi continuauit imperium, statimque aliorum coniuratio subsecuta est, ut more contempto, quo insigne imperii penes unum potestas autem communis erat, omnes omnia propriis libidinibus agitarent. 4 itaque inter cetera, quae insolentissime cuncti praesumebant, repente singuli cum duodenis fascibus ceterisque imperatoriis insignibus processerunt: 5 et nouo improbae ordinationis incepto, ablegata religione consulum emicuit agmen tyrannorum, duabus tabulis legum ad decem priores additis, agentes insolentissimo fastu plurima, die, quo deponere magistratus mos erat, cum isdem insignibus processerunt. 6 maximam etiam Appii Claudii libido auxit inuidiam, qui ut Verginiae uirgini stuprum inferret, prius seruitutis causam intulit; quamobrem adactus Verginius pater dolore libertatis et pudore dedecoris protractam ad seruitutem filiam in conspectu populi pius parricida prostrauit. 7 qua populus necessitatis atrocitate permotus et periculo libertatis admonitus montem Auentinum occupauit armatus. nec tueri libertatem armis destitit, nisi postquam se coniuratorum conspiratio ipsis quoque honoribus abdicauit.

8 Tertia et quinta post centesimam olympiade per totum fere annum tam crebri tamque etiam graues in Italia terrae motus fuerunt, ut de innumeris quassationibus ac ruinis uillarum oppidorumque adsiduis Roma nuntiis fatigaretur, 9 deinde ita iugis et torrida siccitas fuit, ut praesentis tunc futurique anni spem gignendis terrae fructibus abnegarit, 10 isdemque temporibus cum Fidenates hostes maximorum auxiliorum manu stipante terribiles Romanis arcibus imminerent, Aemilius tertium dictator magnam mali molem ipsis Fidenis uix captis depulit et sanauit. 11 tanta in ipsis erat malorum animorumque contentio, ut uel domesticas clades superfusa forinsecus bella oblitterarent uel post damna bellorum indutias relaxatas diuersae pestes caelo terraque excandescentes incessabili infestatione corrumperunt.

[14] Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiua servorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium. 2 haec, ut quam breuissime absoluam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut euidentius diuersitates temporum declarentur, sicut antea uel intestinos vel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita nunc ex omnibus sola numquam. 3 nam etiam - ut sileam de diuturnitate uel illius calamitatis, qua pressa est, uel istius e contrario, qua fruitur, pacis - Aethna ipsa, quae tunc cum excidio urbium atque agrorum crebris eruptionibus aestuabat, nunc tantum innoxia specie ad praeteritorum fidem fumat. 4 igitur - ut praetermittam interim de tyrannis, quorum mox qui fuit ultor successor effectus est - medio tempore, hoc est anno ab urbe condita CCCXXXV, cum Regini apud Siciliam discordia laborarent ciuitasque per dissensionem diuisa in duas partes esset, pars una ueteranos ab Himera urbe Siciliae in auxilium uocauit. 5 porro illi, pulsis ciuitate primum his contra quos inplorabantur, deinde mox caesis etiam illis quibus ad auxiliandum conuenerant, urbem cum coniugibus ac liberis sociorum occupauere, ausi facinus nulli tyranno comparandum: 6 quippe cum Reginis quiduis perpeti satius fuerit, quam ut ultro inuitarent, quibus patriam coniuges liberos ac penates ipsi extorres ad praedam relinquerent.

7 At etiam Catinenses cum Syracusanos graues infestosque paterentur, ab Atheniensibus auxilia poposcerunt. Sed Athenienses suo magis quam sociorum studio instructam classem in Siciliam misere, cum et sibi propagare molirentur imperium et Syracusanam classem nuper instructam Lacedaemoniis proficere uererentur. 8 et quoniam Athenienses qui missi erant caesis hostibus prospera initia sumpserant, maiores copias robustioremque exercitum cum Lachete et Chariade ducibus in Siciliam reduxerunt. 9 sed Catinenses, belli taedio permoti, cum Syracusanis foedus ineunt, auxilia Atheniensium spernunt; 10 post autem, Syracusanis condiciones pacis meditatione dominationis transgredientibus, denuo legatos Athenas mittunt, qui capillo barbaque squalidi et lugubribus induti misericordiam atque auxilium et sermone et habitu precarentur. 11 igitur magna classis instruitur ducibus Nicia et Lamacho, tantisque uiribus Sicilia repetitur, ut suffragia sua et hi timerent, qui impetrauissent. 12 Athenienses duas ilico pedestres pugnas secundis successibus faciunt, confectos in urbe hostes et obiecta classe circumdatos terra marique concludunt. 13 at Syracusani fractis fessisque rebus auxilium a Lacedaemoniis petunt. a quibus mox mittitur Gylippus, solus quidem sed in quo omnium praesidiorum instar praeferebatur. qui ueniens ut audiuit inclinatum iam belli statum, auxiliis partim in Graecia partim in Sicilia contractis opportuna bello loca occupauit. 14 deinde duobus proeliis uictus nec territus, tertio congressu Lamachum occidit, hostes in fugam uertit, socios obsidione liberauit. 15 hinc Athenienses terrestri proelio uicti, experimenta maris ineunt et nauali certamine congredi parant; quo cognito Gylippus classem instructam a Lacedaemoniis arcessit; 16 aeque Athenienses in locum amissi ducis Demosthenen et Eurymedonta cum supplemento copiarum mittunt; Peloponnesii quoque cum multarum urbium consensu et decreto ingentia Syracusanis auxilia misere. 17 ita sub specie socialis belli domesticos motus exsequuntur, et, quasi placito de Graecia translatum certamen in Siciliam fuerit, sic ex utraque parte summis uiribus dimicatur. 18 igitur Athenienses prima congressione uincuntur, castra quoque cum omni pecunia uel publica uel priuata et cum uniuerso instructu diuturnae expeditionis amittunt; 19 fractis opibus et in angustum redactis, suadet Demosthenes, dum nondum omnino res perditae sint quamlibet uideantur adflictae domum redeant Siciliaque decedant; 20 Nicias autem, pudore male gestarum rerum ab initio, desperatior redditus, remanere contendit. 21 reparant nauale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumueniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naues incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri. 22 Gylippus autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.

[15] Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumueniuntur. Alcibiades enim, dux pridem aduersus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus, 2 uoluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus nouo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent. 3 cui incepto ita Graecia omnis adstipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum bono publico congestis uiribus consuleretur. 4 Darius etiam rex Persarum, memor paterni auitique in hanc urbem odii, per Tissafernen praefectum Lydiae cum Lacedaemoniis foedus paciscitur eisque sumptus belli et copias pollicetur. 5 mirum dictu, Atheniensium tantas ea tempestate opes fuisse, ut, cum aduersus eos, hoc est aduersus unam urbem, Graeciae Asiae totiusque orientis uiribus incursum sit, pugnando saepe nec umquam cedendo consumpti magis uideantur fuisse quam uicti. 6 principio enim Alcibiades omnes socios deficere ab his ad Lacedaemonios coegit, sed et ab his quoque per inuidiam insidiis adpetitus aufugit et ad Tissafernen [in Mediam] concessit. 7 cui statim accommodato ingenio et apti eloquii gratia familiarior factus persuadet, ne Lacedaemonios tam profusis opibus iuuet; eum potius istius certaminis arbitrum spectatoremque fieri debere, integrasque Lydiae uires aduersum uictorem reseruandas. 8 quamobrem Tissafernes partem classis cum aliquanta manu deduci Lacedaemonam iubet, ne uel abundantes suffragiis alieno tuti periculo dimicarent uel in totum destituti susceptum certamen omitterent.

[16] Apud Athenienses uero cum diu domestica discordia agitaretur, imminente periculo summa imperii ad senatum populi uoluntate transfertur: quippe otio discordiae nutriuntur, at ubi necessitas incubuit, postpositis priuatis causis atque odiis in commune consulitur. 2 sed hoc ipsum cum propter insitam genti superbiam et tyrannicas libidines perniciosum foret, tandem Alcibiades exul ab exercitu reuocatur et dux classis constituitur. 3 quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit. 4 commisso proelio uictoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naues captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt. 5 rursus bellum in terram translatum Spartanis aeque infeliciter cessit. quibus rebus fracti Lacedaemonii petiere pacem, nec tamen impetrare potuerunt. 6 praeterea Syracusana praesidia in Siciliam audita Carthaginiensis belli infestatione reuocata sunt. quamobrem Alcibiades classe uictrici totam Asiam peruagatur, bellis incendiis caedibus rapit sternitque omnia; urbes, quae dudum a societate defecerant, capit recipitque quamplurimas.

7 Sic Alcibiades magni nominis factus Athenas cum admiratione et gaudio omnium uictor ingreditur. 8 paruo post interuallo auget uires, exercitum classemque numero prouehit rursusque Asiam petit. Lacedaemonii uero Lysandrum ducem classi belloque praeficiunt. 9 Cyrus etiam frater Darii, in locum Tissafernis Ioniae Lydiaeque praepositus, magnis eos opibus auxiliisque confirmat. Lysander itaque Alcibiadis exercitum praedae intentum ac per hoc ubique dispersum ac uagum repentino incursu opprimit, sine aliquo conflictu uincit caeditque fugientem. 10 magna haec clades Atheniensibus, et multo hoc atrocius uulnus, quam dudum inflixerant, susceperunt. quo conperto Athenienses opinati sunt Alcibiaden antiquum exilii sui dolorem isto scelere proditionis uindicare curasse, 11 ideoque in locum eius Cononem constituunt, cui residuam manum et summam belli committunt. 12 qui supplere saltem numero exhaustas copias uolens, senes ac pueros legit exercitumque conscripsit. sed huiusmodi manus moram bello non attulit: quippe quod robore, non numero confici solet. 13 itaque statim inbellis manus uel capta uel caesa est, tantaque strages occisorum illo proelio facta est, ut deletum non solum regnum, sed etiam nomen Atheniensium uideretur. 14 at illi desperatis rebus statuunt urbem peregrinis dare - ut, qui per totam Asiam paulo ante dominati sunt, nunc ex hac conluuie muros saltem libertatemque tueantur - et, quamuis uel suo iudicio ad haec tuenda etiam obiectis muris non sufficiant, iterum tamen experiri nauale proelium parant. 15 expers consilii furor dolorem uirtutem putat, quantumque meditatur ira, tantum promittit audacia. 16 itaque omnibus partim captis partim interfectis de ipsis quoque reliquiis nihil reliqui factum est. solus dux Conon superstes bello et populo, timens ciuium crudelitatem, ad Cyrum regem concessit. 17 Euacoras autem dux Lacedaemoniorum ademptis omnibus ciuitatibus nihil Atheniensibus praeter inanem urbem reliquit; nec hoc diu, nam et ipsam urbem postea obsidione circumdedit. agebat intrinsecus fames desolatio et morbus obsessos, 18 et cum post omnia miseriarum abominamenta, quae etiam dicere horror est, nihil spei praeter mortem occurreret, pacem petiuere. [17] magna hinc inter Spartanos et socios deliberatio fuit: cum plurimi inquietissimam ciuitatem sternendam solo populumque infestissimum cum ipso nomine abolendum pronuntiarent, 2 Spartani negauerunt se permissuros uti e duobus Graeciae oculis unus erueretur; insuper etiam pacem promiserunt, si Piraei portus ducentia in urbem munimina uerterentur nauesque reliquas ultro traderent, deinde rectores sibi triginta lectos susciperent. 3 huic condicioni addictis et succumbentibus Lacedaemonii Lysandrum ad conponendas in urbe parendi leges constituerunt. 4 insignis hic annus et expugnatione Athenarum et morte Darii Persarum regis et exilio Dionysii Siciliae tyranni fuit.

5 Igitur triginta rectores Atheniensibus ordinati triginta tyranni exoriuntur: qui primo se tribus milibus satellitum stipant, mox etiam septingentos milites uictoris exercitus lateribus suis circumponunt. 6 caedem omnium passim futuram occiso Alcibiade auspicantur, qui fugiens, in itinere clausus cubiculo, uiuus incensus est. 7 quo interfecto quasi sublato ultore securi miseras urbis reliquias caedibus rapinisque exhauriunt. Theramenen quoque, unum e numero suo, cui haec displicere senserunt, in exemplum timoremque reliquorum trucidant. 8 itaque omnes passim ex urbe diffugiunt, sed interdicto Lacedaemoniorum cum per totam Graeciam exulibus negaretur hospitium, omnes se Argos ac Thebas contulerunt: ubi ita hospitalitatis obsequio foti sunt, ut non solum dolorem amissae patriae lenirent, uerum etiam spem recuperandae meditarentur. 9 erat inter exules Thrasybulus, uir strenuus et generis nobilitate inter suos clarus: qui auctor audendi pro patria fuit. itaque castellum Fylen Atticorum finium collecti exules capiunt multarumque ciuitatum opibus adiuti uires capessunt: quibus Lysias quoque Syracusanus orator quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit. 10 atrox id proelium fuit, sed his pro patria libertate, illis pro aliena dominatione certantibus animorum atque causarum ipsa quoque tulit pugna iudicium: nam uicti tyranni in urbem refugerunt omnesque, quos ex Atheniensibus prius sibi satellites legerant, tunc suspectos proditionis, urbis custodia remouerunt. 11 Thrasybulum quoque ipsum temptare corruptione ausi sunt: quod ubi frustra speratum est, arcessitis a Lacedaemona auxiliis rursus in bellum ruunt. ubi duo saeuissimi omnium longe tyrannorum trucidantur. 12 ceteros uictos et in fugam uersos Thrasybulus ubi uel maxime Athenienses esse intellegit, clamore consequitur, oratione retinet, precibus ligat, proponens ante oculos eorum, quos fugere uel ad quos refugere uellent; sibi aduersum triginta dominos, non aduersum ciues miseros bellum esse susceptum. quin potius omnes, qui se meminerint esse Athenienses, sequi oportere Atheniensium libertatis ultores. 13 itaque haec adhortatio tantum apud illos ualuit, ut mox reuersi in ciuitatem tyrannos arce decedere atque Eleusinam emigrare conpulerint. qui postquam in societatem urbis ciues suos, eatenus exules, receperunt, tyrannos in bellum aemulatione suscitant, quibus libertas aliorum quasi ipsorum seruitus uidebatur. 14 tunc indicta pugna cum prius quasi ad conloquium conuenirent, circumuenti insidiis ueluti pacis uictimae trucidantur: ita reuocati in unum, post inexplebiles magnorum lacrimas gaudiorum haec prima fundamina recuperatae libertatis instaurant proposita iuris iurandi contestatione, uti discordiae animositatesque praeteritae in obliuionem perpetuam atque immortale silentium deducantur. 15 quod pactionis genus quasi nouam uitae institutionem nouamque felicitatem status sui informantes amnestiam uocauerunt, id est abolitionem malorum.

Sapientissima Atheniensium, praesertim post tanta miseriarum documenta, prouisio: si quo pacto res humanae manente consensu hominum ita ut ordinantur valerent; 16 sed adeo hoc idem placitum inter ipsa paene placiti uerba corruptum est, ut uix intercedente biennio Socrates ille clarissimus philosophorum adactus malis ueneno sibi apud eos uitam extorserit, deinde uix quadraginta annis interuenientibus, ut alia sileam, idem Athenienses adempta sibi penitus libertate sub Philippo Macedonum rege seruierint. 17 uerumtamen sapientissimi omnium Athenienses etiam suis malis satis docti concordia minimas res crescere, discordia maximas labi, cunctaque uel bona uel etiam mala quae foris geruntur internis esse radicata et emissa principiis, domi abstersere odia et foris bella presserunt reliqueruntque posteris suis de ruina sui exemplum, de reparatione consilium: si tamen ob infirmissimam humanae mentis mutabilitatem, quod in adflictis rebus consulitur, in prosperis seruaretur.

[18] Isdem fere diebus bellum ciuile, immo etiam plus quam ciuile, uix parricidio terminatum, apud Persas gerebatur. mortuo enim rege Dario cum Artaxerxes et Cyrus filii eius de regno ambigerent, tandem apparatibus magnis, prouinciarum ac populorum ruinis utrimque certatum: 2 in quo conflictu cum e diuerso concurrentes sibi ambo fratres mutuo casus obiectauisset, prior Artaxerxes uulneratus a fratre equi uelocitate morti exemptus euasit. Cyrus autem mox a cohorte regia oppressus finem certamini dedit. Artaxerxes ergo et praeda fraternae expeditionis et exercitu potitus potestatem regni parricidio firmauit. 3 sic uniuersa Asia atque Europa, partim in se singulae, partim inter se inuicem funeribus et flagitiis permiscebantur.

4 Ecce paruissima pagina uerbisque paucissimis quantos de tot prouinciis populis atque urbibus non magis explicui actus operum, quam inplicui globos miseriarum. quis enim cladem illius temporis, quis fando funera explicet aut aequare lacrimis possit dolores? 5 uerumtamen haec ipsa, quia multo interiectu saeculorum exoleuerunt, facta sunt nobis exercitia ingeniorum et oblectamenta fabularum. quamquam si quis intentius adhibeat animum seseque toto mentis adfectu ipsis paene causis bellisque permisceat ac rursus uelut in arce spectaculi constitutus utrumque in suis qualitatibus tempus permetiatur, facile dixerim eum iudicaturum, neque illa nisi irato atque auersato Deo posse tam infeliciter perturbari ac permisceri neque ista sic nisi propitio et miserante conponi.

6 His deinde temporibus grauissimo motu terrae concussa Sicilia, insuper exaestuantibus Aethnae montis ignibus fauillisque calidis cum detrimento plurimo agrorum uillarumque uastata est.

7 Tunc etiam Atalante ciuitas, Locris adhaerens terrae contigua, repentino maris impetu abscissa atque in insulam desolata est. Atheniensium quoque miserabiles reliquias pestis inuasit diuque populata est.

[19] Anno ab urbe condita CCCLV obsidio Veiorum decem continuis annis magis obsessores quam obsessos detriuit. nam Romani repentinis saepe hostium eruptionibus comminuti, praeterea in hibernis bella sortiri, hiemare sub pellibus, postremo famem ac frigus in conspectu hostium perpeti coacti sunt; 2 urbem nouissime sine ullo digno Romanae uirtutis testimonio cuniculis et clandestina obreptione ceperunt. 3 hanc utilem magis quam nobilem uictoriam primo dictatoris Camilli, qui eam de Veientibus patrauit, exilium, dehinc inruptio Gallorum et incendium urbis insequitur. 4 cui cladi audeat quisquam, si potest, aliquos motus huius temporis conparare: quamuis non aeque pendat praeteriti mali fabulam praesentis iniuria. 5 igitur Galli Senones duce Brenno exercitu copioso et robusto nimis cum urbem Clusini, quae nunc Tuscia dicitur, obsiderent, legatos Romanorum, qui tunc conponendae inter eos pacis gratia uenerant, in acie aduersum se uidere pugnantes: qua indignatione permoti, Clusini oppidi obsidione dimissa, totis uiribus Romam contendunt. 6 hos ita ruentes Fabius cum exercitu consul excepit; nec tamen obstitit, immo potius hostilis ille impetus quasi aridam segetem succidit strauit et transiit. testatur hanc Fabii cladem fluuius Halia, sicut Cremera Fabiorum. non enim facile aliquis similem ruinam Romanae militiae recenseret, etiam si Roma insuper incensa non esset. 7 patentem Galli urbem penetrant, trucidant rigentes simulacrorum modo in suis sedibus senatores eosque incendio domorum crematos lapsu culminum suorum sepeliunt. 8 uniuersam reliquam iuuentutem, quam constat uix mille hominum tunc fuisse, in arce Capitolini montis latentem obsidione concludunt ibique infelices reliquias fame peste desperatione formidine terunt subigunt uendunt : 9 nam mille libris auri discessionis pretium paciscuntur, non quo apud Gallos Roma parui nominis fuerit, sed quo illam sic iam ante detriuerint, ut amplius tunc ualere non posset. 10 exeuntibus Gallis remanserat in illo quondam urbis ambitu informium ruinarum obscena congeries, et undique per impedita errantium et inter sua ignotorum offensae uocis imago respondens trepidos suspendebat auditus. 11 horror quatiebat animos, silentia ipsa terrebant: siquidem materia pauoris est raritas in spatiosis. hinc illis mutare sedes, aliud incolere oppidum, altero etiam censeri nomine cogitatum placitum atque temptatum est.

12 En tempora, quorum conparatione praesentia ponderantur; en, de quibus recordatio suspirat; en, quae incutiunt de electa uel potius de neglecta religione paenitentiam. 13 reuera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captiuitates: illa sex mensibus desaeuiens et tribus diebus ista transcurrens; Galli exstincto populo urbe deleta ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes et Gothi relicta intentione praedandi ad confugia salutis, hoc est sanctorum locorum, agmina ignara cogentes; ibi uix quemquam inuentum senatorem, qui uel absens euaserit, hic uix quemquam requiri, qui forte ut latens perierit. 14 recte sane conpararim, hunc fuisse ibi seruatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. plane, quod re proditur, et fatendum est: in hac clade praesenti plus Deum saeuisse, homines minus, cum, peragendo ipse quod illi non inpleuissent, cur eos miserit demonstrauit. 15 quippe cum supra humanas uires esset, incendere aeneas trabes et subruere magnarum moles structurarum, ictu fulminum forum cum imaginibus uanis, quae superstitione miserabili uel deum uel hominem mentiuntur, abiectum est, horumque omnium abominamentorum, quod inmissa per hostem flamma non adiit, missus e caelo ignis euertit.

16 Et quoniam uber dicendi materia est, quae nequaquam hoc concludi libro potest, hic praesentis uoluminis finis sit, ut in subsequentibus cetera persequamur.

LIBER III

Et superiore iam libro contestatus sum et nunc necessarie repeto secundum praeceptum tuum de anteactis conflictationibus saeculi: nec omnia nec per omnia posse quae gesta et sicut gesta sunt explicari, quoniam magna atque innumera copiosissime et a plurimis scripta sunt, scriptores autem etsi non easdem causas, easdem tamen res habuere propositas, quippe cum illi bella, nos bellorum miserias euoluamus. 2 praeterea ex hac ipsa de qua queror abundantia angustia oritur mihi et concludit me sollicitudo nodosior. si enim aliqua studio breuitatis omitto, putabuntur aut mihi nunc defuisse aut in illo tunc tempore non fuisse; si uero significare cuncta nec exprimere studens conpendiosa breuitate succingo, obscura faciam et ita apud plerosque erunt dicta, ut nec dicta uideantur: 3 maxime cum e contrario nos uim rerum, non imaginem commendare curemus; breuitas autem atque obscuritas, immo ut est semper obscura breuitas, etsi cognoscendi imaginem praefert, aufert tamen intellegendi uigorem. sed ego cum utrumque uitandum sciam, utrumque faciam ut quocumque modo alterutra temperentur, si nec multa praetermissa nec multum constricta uideantur.

[1] Anno ab urbe condita CCCLXIIII, quem annum sicut grauissimum propter ignotam sibi captiuitatem Roma persensit ita magnificum propter insolitam pacem Graecia habuit, eo siquidem tempore, quo Galli Romam captam incensamque tenuerunt ac uendiderunt, Artaxerxes rex Persarum discedere ab armis et quiescere in pace uniuersam Graeciam per legatos praecepit, denuntians contradictorem pacis bello inpetendum. 2 quem ita iubentem potuissent utique Graeci tam constanter contemnere, quam fortiter saepe uicerunt, nisi porrectam undecumque occasionem, quam auide desiderauerant, tam libenter hausissent - 3 ostenderunt enim, quam aegre et misere illa eatenus gesserint, quae tam facile indigna etiam condicione posuerunt: nam quid tam indignum liberis et fortibus uiris, quam longe remoti, saepe uicti, adhuc hostis et deinde minitantis imperio arma deponere pacique seruire? - si non in ipso tantum adnuntiatae pacis sono per corda cunctorum aegra belli tabuisset intentio et post diuturnas laborum uigilias oscitantes ac stupefactos quies inopina laxasset, priusquam ipsam quietem uoluntas pacta conponeret. 4 unde autem tanta fatigatio omnium per totam Graeciam populorum corda corporaque oppresserit, quae efferos animos ignoto adquiescere otio tam facile persuasit, quam breuissime ostendam.

5 Lacedaemonii, utpote homines et Graeci homines, quo plura habebant, eo ampliora cupientes, postquam Atheniensium potiti sunt, uniuersam Asiam spe dominationis hauserunt. 6 itaque toto orienti bellum mouentes Hircyliden ducem in hanc militiam legunt. qui cum sibi aduersus duos potentissimos Artaxerxis Persarum regis praefectos Farnabazum et Tissafernen pugnandum uideret, prouiso ad tempus consilio, ut pondus geminae congressionis eluderet, unum denuntiato bello adpetit, alterum pacta pace suspendit. 7 Farnabazus Tissafernen apud Artaxerxen, communem tunc regem, defert ut proditorem, praesertim qui cum hoste belli tempore de foederis condicione pepigisset; hortaturque regem, ut in locum eius Cononem Atheniensem uirum, qui tunc forte apud Cyprum exulabat, ducem nauali bello constituat. acceptis igitur quingentis argenti talentis Conon per Farnabazum euocatur classique praeficitur. 8 quibus conpertis Lacedaemonii et ipsi auxilia naualis belli a rege Aegypti Hercynione per legatos petunt, a quo centum instructas triremes et sescenta milia modium frumenti acceperunt; a sociis etiam undique magna contraxere subsidia. 9 cui militiae consensu omnium Agesilaum ducem decreuerunt, uirum pede claudum, sed qui in difficillimo rerum statu mallent sibi regem claudicare quam regnum. raro umquam ita pares omni industria duces in unum coiere bellum, qui acerbissimis inuicem proeliis fatigati et multo sanguine obliti uelut inuicti ab alterutro recesserunt. 10 igitur Conon accepto iterum per se ipsum a Rege Magno stipendio reuersus ad classem inuadit hostiles agros, turres castella ceteraque praesidia expugnat et ueluti effusa tempestas quacumque incubuit cuncta prosternit. 11 Lacedaemonii uero domesticis malis circumuenti externis inhiare desistunt abiciuntque spem dominationis inminente periculo seruitutis; Agesilaum, quem cum exercitu in Asiam miserant, ad subsidium patriae reuocant. 12 interea Pisander, dux apud Spartam per Agesilaum regem relictus, maximam munitissimamque tunc classem instruxerat, motus aemulatione uirtutis Agesilai, ut, illo pedestrem expeditionem agitante, ipse quoque nauali discursu oram maritimam peruagaretur. 13 Conon uero suscepto negotio duplicem curam inpendebat debens sociis sollicitudinem, patriae fidem, ut huic exhiberet naturam, illis praeberet industriam: in hoc propensior ciuibus, quod quieti libertatique eorum alieni sanguinis discrimen inpenderet et pugnaret aduersus insolentissimos hostes periculo regis, praemio patriae. 14 conserunt itaque nauale certamen Persae Conone, Spartani Pisandro duce; milites remiges ipsique ductores uno pariter in mutuam caedem ardore rapiuntur. 15 magnitudinem atque atrocitatem belli istius inclinatus ex hoc semper in posterum Lacedaemoniorum status prodit: namque ex illo fluere ac sublapsa retro referri Spartanorum spes uisa, donec adsurgendo aegre ac misere recidendo confecta et potestate careret et nomine.

16 Atheniensibus uero haec eadem pugna initium recuperandae potentiae sicut Lacedaemoniis amittendae fuit. primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium fulti, superiore clade saucios ac trepidos adgrediuntur, multa animati fiducia propter uirtutem atque industriam Epaminondae ducis sui, cum quo sibi facile obtinere posse imperium totius Graeciae uidebantur. 17 fit itaque terrestre proelium, Thebanis minimo negotio uincentibus. uincitur enim etiam hoc conflictu Lysander et occiditur; Pausanias quoque dux alter Lacedaemoniorum insimulatus proditionis in exilium truditur; 18 Thebani autem uictoria potiti, collecta uniuersi exercitus manu, Spartam contendunt, putantes se uacuam praesidio ciuitatem nullo intraturos negotio, cuius iam omnes paene copias cum ipso rege delessent atque ab omnibus sociis destitutos uiderent. 19 Lacedaemonii periculo ciuitatis inpulsi habito inexercitati militis qualicumque dilectu obuiam hosti procedunt. sed uictis semel aduersum uictores obsistendi nec uirtus nec animus erat. 20 cum igitur caedes tantum unius paene partis ageretur, repente rex Agesilaus arcessitus ex Asia inprouisus bello superuenit; Thebanos iam successu duplicis uictoriae laetiores segnioresque adgreditur nec difficile superat, maxime cum adhuc apud ipsum paene integrae uires haberentur. ipse tamen Agesilaus grauiter uulneratur. 21 at uero Athenienses cum conperissent insperata Lacedaemonios uictoria subleuatos, pristinae seruitutis, de qua tunc respirare uix coeperant, trepidi metu exercitum contrahunt eumque Boeotiis in auxilium adiungunt, commissum Iphicrati duci, qui adulescens admodum, uixdum annos uiginti natus, infirmitatem aetatis maturitate animi muniebat. 22 Conon quoque, uir quidem Atheniensis, dux autem Persici exercitus, audito Agesilai reditu ad populandos Lacedaemoniorum agros reuertitur. ita Spartani, strepitu circumsonantium undique hostium clausi atque exterriti, ultima propemodum desperatione tabuerunt. 23 sed Conon postquam uasta hostilis soli populatione satiatus est, Athenas pergit, in maximo gaudio ciuium ipse tristis, quippe cum uideret urbem populo quondam cultuque ornatissimam, nunc miserabili ruinarum ac desolationis squalore confectam. 24 itaque magnum pietatis miserationisque monumentum in reparatione eius operatus est. namque eam a Lacedaemoniis exinanitam Lacedaemoniorum praedis repleuit, Persis incendentibus concrematam Persis aedificantibus reformauit. 25 interea Artaxerxes rex Persarum, sicut principio dictum est, uniuersis Graeciae populis per legatos, ut ab armis discederent et paci adquiescerent, imperauit: non quia misericorditer fessis consuleret, sed ne se in Aegypto bellis occupato aliqua in regnum suum temptaretur inruptio.

[2] Cunctis igitur Graecis optatissima quiete resolutis domesticoque otio torpentibus Lacedaemonii, inquieti magis quam strenui et furore potius quam uirtute intolerabiles, post bella deposita temptant furta bellorum. 2 nam speculati absentiam Arcadum castellum eorum repentina inruptione perfringunt. Arcades uero exciti iniuria, iuncto sibi Thebanorum auxilio amissa furto bello repetunt. 3 in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum uulneratus cum iam caedi suos ut uictos uideret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum uictoriae traditae inter Graecos haberi solet. 4 Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini. 5 paucis deinde interuenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conuersis, Thebani cum Epaminonda duce de inuadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam ueniunt; sed non ita incautam uel indefensam, sicut rebantur, offendunt: 6 armati enim senes cum reliqua turba inbellis aetatis, praecognito aduentu hostium, in ipsis se portarum angustiis obiecerunt et aduersus quindecim milia militum uix centum confecti aeuo homines proruperunt. his itaque tantam belli molem sustinentibus iuuentus superueniens congredi aduersus Thebanos aperto certamine incunctanter decreuit. 7 commisso proelio cum Lacedaemonii uincerentur, repente Epaminondas dux Thebanorum incautius dimicans uulneratur. quare dum his ex dolore metus, illis ex gaudio stupor nascitur, veluti ex consensu tacito utrimque discessum est. 8 Epaminondas autem grauiter saucius cum de uictoria suorum conperisset scutumque exosculatus esset, remota manu, qua uulnus occluserat, egressum sanguinis ac mortis patefecit introitum: cuius mortem sic Thebanorum perditio subsecuta est, ut non perdidisse ducem sed ipsi cum eo tunc perisse uiderentur.

9 Contexui indigestae historiae inextricabilem cratem atque incertos bellorum orbes huc et illuc lymphatico furore gestorum uerbis e uestigio secutus inplicui, quoniam tanto, ut uideo, inordinatius scripsi, quanto magis ordinem custodiui. 10 improba dominandi Lacedaemoniorum cupiditas quantis populis, qualibus urbibus, quibus prouinciis cuiusmodi odiorum motus, quantas causas certaminum suscitarit, quis uel numero uel ordine uel ratione disponat? cum ipsi quoque non plus adflicti bellis quam bellorum confusione referantur: 11 siquidem tracto per aliquot aetates hoc continuo bello Athenienses Lacedaemonii Arcades Boeotii Thebani, postremo Graecia Asia Persis atque Aegyptos cum Libya insulisque maximis nauales simul pedestresque conflictus indiscretis egere discursibus. referre caesa hominum milia non possem, etiam si bella numerarem.

12 At nunc increpet haec tempora atque illa conlaudet quicumque nescit hosce omnes istarum urbium prouinciarumque populos ita nunc in solis ludis ac theatris consenescere, sicuti tunc in castris maxime proeliisque tabuisse. 13 florentissima illa et totius tunc imperium orientis adfectans Lacedaemoniorum ciuitas uix centum habere potuit senes; ita incessabilibus circumuenta malis inmaturas misere expendebat aetates: 14 et queruntur nunc homines, quorum refertae pueris et senibus ciuitates secura iuuenum peregrinatione ditantur pacificisque exercitiis stipendia domesticae uoluptatis adquirunt nisi forte - ut adsolent humanae mutabilitati omnia sordere praesentia - nouitates rerum actu audituque prurientibus ipsa etiam uita fastidio est.

[3] Anno ab urbe condita CCCLXXVI saeuissimo terrae motu Achaia uniuersa concussa est et duae tunc ciuitates, id est Ebora et Helice, abruptis locorum hiatibus deuoratae.

2 At ego nunc e contrario poteram similia in diebus nostris apud Constantinopolim, aeque modo principem gentium, praedicta et facta sed non perfecta narrare, cum post terribilem denuntiationem conscientiamque mali sui praesciam subter commota funditus terra tremeret et desuper fusa caelitus flamma penderet, donec orationibus Arcadii principis et populi Christiani praesentem perditionem Deus exoratus auerteret, 3 probans se solum esse et conseruatorem humilium et punitorem malorum. sed haec ut commemorata sint magis quam explicita uerecundiae concesserim ut et qui scit recolat et qui nescit inquirat.

4 Interea Romani, qui per septuaginta annos ab urbe Vulscorum, praeterea Faliscorum Aequorum et Sutrinorum subacti et adtriti adsiduis bellis conficiebantur, tandem in supra scriptis diebus Camillo duce easdem cepere ciuitates et rediuiuo finem dedere certamini. 5 Praenestinos etiam eodem tempore, qui usque ad portam Romae bellando et caedendo peruenerant, ad flumen Haliam T. Quintio pugnante uicerunt.

[4] Anno ab urbe condita CCCLXXXIIII L. Genucio et Q. Seruilio consulibus ingens uniuersam Romam pestilentia corripuit: 2 non ut adsolet plus minusue solito temporum turbata temperies, hoc est aut intempestiua siccitas hiemis aut repentinus calor ueris aut incongruus umor aestatis uel autumni diuitis indigesta inlecebra, insuper etiam exspirata de Calabris saltibus aura corrumpens, repentinos acutarum infirmitatum adferre transcursus; 3 sed grauis diuturnaque in nullo dispar sexu, in nulla aetate dissimilis generali cunctos per biennium iugiter tabe confecit, ut etiam quos non egit in mortem, turpi macie exinanitos adflictosque dimiserit. 4 conquererentur hoc, ut arbitror, loco obtrectatores temporis Christiani, si forte silentio praeterierim, quibus tunc caerimoniis Romani placauerint deos et sedauerint morbos. 5 cum pestilentia in dies crudesceret, auctores suasere pontifices, ut ludi scaenici diis expetentibus ederentur. ita pro depellenda temporali peste corporum arcessitus est perpetuus morbus animorum. 6 uber nunc quidem mihi iste doloris atque increpationis locus est, sed, in quo iam reuerentia tua studium sapientiae et ueritatis exercuit, mihi super eo audere fas non est. commonuisse me satis sit et ex qualibet intentione lectorem ad illius lectionis plenitudinem remisisse.

[5] Sequitur hanc miseram luem miserioremque eius expiationem proximo anno satis triste prodigium. repente siquidem medio urbis terra dissiluit, uastoque praeruptu hiantia subito inferna patuerunt. 2 manebat diu ad spectaculum terroremque cunctorum patenti uoragine inpudens specus nefariamque uiui hominis sepulturam diis interpretibus expetebat. 3 satisfecit inprobis faucibus praecipitio sui M. Curtius, uir eques armatus, iniecitque crudeli terrae inopimam satietatem, cui parum esset, quod ex tanta pestilentia mortuos per sepulchra susciperet, nisi etiam uiuos scissa sorberet.

[6] Anno ab urbe condita CCCLXXXVIII iterum terribilis Gallorum inundatio iuxta Anienem fluuium ad quartum ab urbe lapidem consedit, facile sine dubio pondere multitudinis et alacritate uirtutis perturbatam occupatura ciuitatem, nisi otio et lentitudine torpuisset. 2 ubi atrocissimam pugnam Manlius Torquatus singulariter inchoauit, T. Quintius dictator cruentissima congressione confecit. fugati ex hoc proelio plurimi Galli, instauratis iterum copiis in bellum ruentes a C. Sulpicio dictatore superati sunt. 3 post paululum quoque Tuscorum pugna sub C. Marcio consecuta est: ubi conici datur quantum hominum caesum sit, quando octo milia sunt capta Tuscorum.

4 Tertio autem in isdem diebus Galli se in praedam per maritima loca subiectosque campos ab Albanis montibus diffuderunt; aduersum quos, nouo militum dilectu habito conscriptisque legionibus decem, LX milia Romanorum, negatis sibi Latinorum auxiliis, processerunt. 5 confecit hanc pugnam M. Valerius, auxiliante coruo alite, unde postea Coruinus est dictus. occiso enim prouocatore Gallo, hostes territi sparsimque fugientes grauiter trucidati sunt.

[7] Numerandum etiam inter mala censeo primum illud ictum cum Carthaginiensibus foedus, quod isdem temporibus fuit; praesertim ex quo tam grauia orta aunt mala, ut exim coepisse uideantur. 2 anno siquidem ab urbe condita CCCCII legati a Carthagine Romam missi sunt foedusque pepigerunt. 3 quem ingressum Carthaginiensium in Italiam malorum grandinem secuturam continuarumque miseriarum tenebras iuges historiarum fides locorumque infamia et abominatio dierum, quibus ea gesta sunt, protestantur.

4 Tunc etiam nox usque ad plurimam diei partem tendi uisa est et saxea de nubibus grando descendens ueris terram lapidibus uerberauit.

5 Quibus diebus etiam Alexander Magnus, uere ille gurges miseriarum atque atrocissimus turbo totius orientis, est natus.

6 Tunc etiam Ochus, qui et Artaxerxes, post transactum in Aegypto maximum diuturnumque bellum plurimos Iudaeorum in transmigrationem egit atque in Hyrcania ad Caspium mare habitare praecepit: 7 quos ibi usque in hodiernum diem amplissimis generis sui incrementis consistere atque exim quandoque erupturos opinio est. 8 cuius etiam belli tempestate transcurrens et Sidonam opulentissimam Phoenicis prouinciae urbem deleuit et Aegyptum, quamuis prius uictus, tunc tamen subactam comminutamque ferro Persarum subiecit imperio.

[8] Iam hinc statim a Romanis aduersum Samnitas, gentem opibus armisque ualidam, pro Campanis et Sedicinis bella suscepta sunt. Samniticum bellum ancipiti statu gestum Pyrrhus uel maximus Romani nominis hostis excepit; Pyrrhi bellum mox Punicum consecutum est: 2 et quamuis numquam post mortem Numae a bellorum cladibus fuisse cessatum patentes semper Iani portae indicent, ex eo tamen ueluti per meridiem toto inpressus caelo malorum feruor incanduit. 3 porro autem, inchoato semel bello Punico utrum aliquando bella caedes ruinae atque omnia infandarum mortium genera nisi Caesare Augusto imperante cessauerint, inquirat inueniat prodat quisquis infamanda Christiana tempora putat. 4 absque illo tamen inter bella Punica unius anni ueluti auis praeteruolantis excursu Romani propter clausas Iani portas inter febres morbosque reipublicae ad hoc breuissimo pacis signo uelut tenuissimo aquae gelidae haustu inlecti sunt, ut in peius recalescentes multo grauius uehementiusque adflictarentur.

5 At uero, si indubitatissime constat sub Augusto primum Caesare post Parthicam pacem uniuersum terrarum orbem positis armis abolitisque discordiis generali pace et noua quiete conpositum Romanis paruisse legibus, Romana iura quam propria arma maluisse spretisque ducibus suis iudices elegisse Romanos, 6 postremo omnibus gentibus, cunctis prouinciis, innumeris ciuitatibus, infinitis populis, totis terris unam fuisse uoluntatem libero honestoque studio inseruire paci atque in commune consulere - quod prius ne una quidem ciuitas unusue populus ciuium uel, quod maius est, una domus fratrum iugiter habere potuisset -; 7 quodsi etiam, cum imperante Caesare ista prouenerint, in ipso imperio Caesaris inluxisse ortum in hoc mundo Domini nostri Iesu Christi liquidissima probatione manifestum est: 8 inuiti licet illi, quos in blasphemiam urguebat inuidia, cognoscere faterique cogentur, pacem istam totius mundi et tranquillissimam serenitatem non magnitudine Caesaris sed potestate filii Dei, qui in diebus Caesaris apparuit, exstitisse nec unius urbis imperatori sed creatori orbis uniuersi orbem ipsum generali cognitione paruisse, qui, sicut sol oriens diem luce perfundit, ita adueniens misericorditer extenta mundum pace uestierit. quod plenius, cum ad id ipso perficiente Domino uentum fuerit, proferetur.

[9] Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida. 2 Manlius enim Torquatus filium suum, iuuenem, uictorem, interfectoremque Maecii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue prouocantis atque insultantis hostis, occidit. 3 alius uero consul cum iterato conflictu illud cornu, cui praeerat, caedi atque adfligi uideret, in confertissimos hostes sponte prolapsus occubuit. 4 Manlius quamuis uictor occursum tamen nobilium iuuenum Romanorum, qui legitime exhiberi solet, triumphans parricida non meruit.

5 Anno autem post hunc subsequente Minucia uirgo Vestalis ob admissum incestum damnata est uiuaque obruta in campo, qui nunc sceleratus uocatur.

[10] At uero paruo exim tempore interiecto horresco referre quod gestum est. nam Claudio Marcello et Valerio Flacco consulibus incredibili rabie et amore scelerum Romanae matronae exarserunt. 2 erat utique foedus ille ac pestilens annus inflictaeque iam undique cateruatim strages egerebantur et adhuc tamen penes omnes de corrupto aere simplex credulitas erat, cum, exsistente quadam ancilla indice et conuincente, primum multae matronae ut biberent quae coxerant uenena compulsae, deinde, simul atque hausere, consumptae sunt. 3 tanta autem multitudo fuit matronarum in his facinoribus consciarum, ut trecentae septuaginta damnatae ex illis simul fuisse referantur.

[11] Anno ab urbe condita CCCCXXII Alexander rex Epirotarum, Alexandri illius Magni auunculus, traiectis in Italiam copiis cum bellum aduersus Romanos pararet et circa finitimas Romae urbes firmare uires exercitus sui auxiliaque uel sibi adquirere uel hostibus subtrahere studens bellis exerceretur, a Samnitibus, qui Lucanae genti suffragabantur, maximo bello in Lucania uictus atque occisus est.

2 Sed, quoniam aliquantum Romanas clades recensendo progressus sum, uel Alexandri istius mentione commonitus, de Philippo Macedonum rege, qui Olympiadem huius Alexandri Epirotae sororem uxorem habuit, ex qua Alexandrum Magnum genuit, paucissimis annis retro repetitis magna paruis in quantum potero colligam.

[12] Anno ab urbe condita CCCC Philippus Amyntae filius, Alexandri pater, regnum Macedonum adeptus XXV annis tenuit, quibus hos omnes acerbitatum aceruos cunctasque malorum moles struxit. 2 hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam strenuissimum imperatorem et summum philosophum eruditus est. 3 ipso autem Alexandro scelere Eurydices matris occiso, quamuis ea iam commisso adulterio et altero primum filio interfecto filiaque uiduata generi nuptias mariti morte pepigisset, conpulsus a populo regnum, quod paruo occisi fratris filio tuebatur, suscepit. 4 qui cum foris concursu exsurgentium undique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit. 5 quibus uictis arma ad Illyrios transtulit multisque milibus hostium trucidatis Larissam urbem nobilissimam cepit. 6 inde Thessaliam non magis amore uictoriae quam ambitione habendorum equitum Thessalorum, quorum robur ut exercitui suo admisceret, inuasit. 7 ita Thessalis ex inprouiso praeoccupatis atque in potestatem redactis, iungendo equitum peditumque fortissimas turmas et copias inuictissimum fecit exercitum. 8 igitur uictis Atheniensibus subiectisque Thessalis Olympiadem Arubae regis Molossorum sororem duxit uxorem. qui Aruba cum per hoc, quod societatem Macedonum adfinitate regis paciscebatur, imperium suum se dilataturum putaret, per hoc deceptus amisit priuatusque in exilio consenuit. 9 deinde Philippus, cum Mothonam urbem oppugnaret, ictu sagittae oculum perdidit. ipsam uero urbem mox expugnauit et cepit.

10 Exim Graeciam prope totam consiliis praeuentam uiribus domuit. quippe Graeciae ciuitates dum imperare singulae cupiunt, imperium omnes perdiderunt et dum in mutuum exitium sine modo ruunt, omnibus perire quod singulae amitterent oppressae demum seruientesque senserunt. 11 quarum dum insanas conuersationes Philippus ueluti e specula obseruat auxiliumque semper inferioribus suggerendo contentiones, bellorum fomites, callidus doli artifex fouet, uictos sibi pariter uictoresque subiecit. 12 huic autem ad obtinendam totius Graeciae dominationem immoderata Thebanorum dominatio facultatem dedit, qui uictos Lacedaemonios ac Phocenses, caedibus etiam rapinisque confectos, cum insuper in communi Graeciae concilio tanta pecuniae multa onerauissent, quantam illi soluere nullo modo possent, ad arma confugere coegerunt. 13 itaque Phocenses Philomelo duce et auxiliis Lacedaemoniorum Atheniensiumque fulti commissa pugna fugatisque hostibus Thebanorum castra ceperunt. sequenti proelio inter inmensas utriusque populi strages Philomelus occisus est; in cuius locum Phocenses Oenomaum ducem creauerunt.

14 Porro autem Thebani et Thessali omisso dilectu ciuium Philippum Macedoniae regem, quem hostem prius repellere laborabant, ultro sibi ducem expetiuerunt. commisso proelio et Phocensibus paene ad internecionem caesis uictoria ad Philippum concessit. 15 sed Athenienses audito belli euentu, ne Philippus transiret in Graeciam, angustias Thermopylarum pari ratione sicut aduentantibus antea Persis occupauere.

16 Igitur Philippus ubi exclusum se ab ingressu Graeciae praestructis Thermopylis uidet, paratum in hostes bellum uertit in socios: nam ciuitates, quarum paulo ante dux fuerat, ad gratulandum ac suscipiendum patentes hostiliter inuadit, crudeliter diripit, 17 omnique societatis conscientia penitus abolita coniuges liberosque omnium sub corona uendidit, templa quoque uniuersa subuertit spoliauitque, nec tamen umquam per XXV annos quasi iratis dis uictus est. 18 post haec in Cappadociam transiit ibique bellum pari perfidia gessit, captos per dolum finitimos reges interfecit totamque Cappadociam imperio Macedoniae subdidit. 19 inde post caedes incendia depraedationesque in sociis urbibus gestas parricidia in fratres conuertit, quos patri ex nouerca genitos cum coheredes regni uereretur, interficere adgressus est. 20 cum autem unum ex his occidisset, duo in Olynthum confugerunt: quam mox Philippus hostiliter adgressus urbem antiquissimam et florentissimam, caedibus ac sanguine repletam opibus hominibusque uacuauit, abstractos etiam fratres supplicio et neci dedit. 21 dein cum, excidio sociorum et parricidio fratrum elatus, licere sibi omnia quae cogitauisset putaret, auraria loca in Thessalia et argenti metalla in Thracia inuasit ac, ne quod ius uel fas inuiolatum praetermitteret, praeoccupato mari et classe dispersa piraticam quoque exercere instituit. 22 praeterea, cum eum fratres duo Thraciae reges de regni terminis ambigentes iudicem ex consensu praeoptauissent, Philippus more ingenii sui ad iudicium tamquam ad bellum cum instructo exercitu ingressus inscios iuuenes uita regnoque priuauit.

23 Athenienses uero, qui prius Philippi ingressum Thermopylarum munitione reppulerant, ultro pacem eius expetentes fraudulentissimum hostem de neglecta introitus custodia commonuerunt. 24 ceterae etiam Graeciae ciuitates ut intentius ciuilibus bellis uacarent, sub specie pacis et foederis sponte se externae dominationi subiecerunt, 25 maxime cum Thessali Boeotiique poscerent Philippum, ut professum se aduersum Phocenses ducem exhiberet susceptumque bellum gereret, contra Phocenses adhibitis secum Atheniensibus et Lacedaemoniis uel differri bellum uel auferri et pretio et precibus laborarent. 26 Philippus tacite utrisque diuersa promisit, Phocensibus pacem et ueniam se daturum sacramento confirmans, Thessalis uero adfuturum se mox cum exercitu spondet, bellum tamen ab utrisque parari uetat. 27 igitur Philippus instructis copiis angustias Thermopylarum securus ingreditur easque occupatas dispositis praesidiis emunit. 28 tunc primum se non Phocenses soli, sed omnis Graecia captam esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus rupta fide calcatoque sacramento infandae dilacerationi dedit, inde omnium urbes finesque populatus cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur. 29 ubi uero in regnum redit, more pastorum, qui pecora sua nunc per aestiuos nunc per hibernos saltus circumducunt, populos et urbes, ut illi replenda uel relinquenda quaeque loca uidebantur, ad libidinem suam transfert. 30 miseranda ubique facies et atrocissimum miseriarum genus obuersabatur, perpeti excidium sine inruptione, sine bello captiuitatem, sine crimine exilium, sine uictore dominatum. 31 premit miseros inter iniuriarum stimulos superfusus pauor ipsaque dissimulatione dolor crescit hoc altius demissus quo minus profiteri licet timentium, ne ipsae quoque lacrimae pro contumacia accipiantur. 32 alios populos, auulsos a sedibus suis, finibus hostium opponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam aemulatione uirium, ne possint quod posse creduntur, in supplemento exhaustarum urbium diuidit. 33 ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laceratasque particulas exstincta primum libertate concidit.

[13] Sed haec cum per aliquantas Graeciae ciuitates exercuisset et tamen omnes metu premeret, coniciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in uniuersis uastationem utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus, Byzantium, nobilem ciuitatem, aptissimam iudicauit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem ilico obsidione cinxit. 2 haec autem Byzantium quondam a Pausania rege Spartanorum condita, post autem a Constantino Christiano principe in maius aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput orientis est. 3 Philippus uero post longam et inritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo exhauserat praedando repararet, piraticam adgressus est. captas itaque CLXX naues mercibus confertas distraxit et anhelanti inopiae parua recreatione subuenit. 4 inde propter agendam praedam et curandam obsidionem diuisit exercitum. ipse autem cum fortissimis profectus multas Cherronesi urbes cepit profligatisque populis opes abstulit. ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransit. 5 Scythis tunc Atheas regnabat: qui cum Histrianorum bello premeretur, auxilium a Philippo per Apollonienses petiit, sed continuo Histrianorum rege mortuo et belli metu et auxiliorum necessitate liberatus pactionem foederis cum Philippo habitam dissoluit. 6 Philippus dimissa obsidione Byzantii Scythicum bellum totis uiribus adgreditur, commissoque proelio cum Scythae et numero et uirtute praestarent, Philippi fraude uincuntur. 7 in ea pugna XX milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. uiginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa.

8 Sed reuertenti Philippo Triballi bello obuiant: in quo ita Philippus in femore uulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam uersi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum conualescit a uulnere in pace conquieuit; 9 statim uero ut conualuit Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Lacedaemonios quondam hostes tunc socios adsciscunt totiusque Graeciae ciuitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus uiribus petant. itaque aliquantae urbes Atheniensibus sese coniunxere, quasdam uero ad Philippum belli metus traxit. 10 proelio commisso cum Athenienses longe maiore numero militum praestarent, adsiduis tamen bellis indurata Macedonum uirtute uincuntur. 11 quam pugnam longe omnibus bellis anterioribus atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit: nam hic dies apud uniuersam Graeciam adquisitae dominationis gloriam et uetustissimae libertatis statum finiuit.

[14] Postea Philippus cruentissimam uictoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit: siquidem principes ciuitatum alios securi percussit, alios in exilium egit, omnes bonis priuauit. 2 pulsos dudum a ciuibus in patriam restituit: ex quibus trecentos exules iudices rectoresque praefecit, qui ut antiquum dolorem noua potestate curarent, pressos infeliciter populos in spem libertatis respirare non sinerent. 3 praeterea magno dilectu militum in subsidium regiae dispositionis ex tota Graecia habito, ducenta milia peditum et quindecim milia equitum absque exercitu Macedonum et infinita gentium barbaria Persicae expeditioni in Asiam missurus instruxit. 4 tres duces, hoc est Parmenionem Amyntam et Attalum, praemittendos in Persas legit. et dum suprascriptae copiae de Graecia congregantur, Alexandri - qui erat Olympiadis uxoris suae frater et post a Sabinis in Lucania prostratus est -, quem Epiri regem ob mercedem stupri in eum perpetrati constituerat, nuptias in copulando ei filiam suam Cleopatram celebrare decreuit. 5 qui cum pridie quam occideretur interrogatus fuisset, quis finis homini magis esset optandus, respondisse fertur, eum esse optimum, qui uiro forti post uirtutum suarum glorias in pace regnanti sine conflictatione corporis et dedecore animi subitus et celer inopinato ferro potuisset accidere: quod ipsi mox obtigit. 6 nec ab iratis dis, quos parui semper penderat quorumque aras templa et simulacra subuerterat, quin electissimam ut ipsi uidebatur mortem adipisceretur, potuit inpediri. 7 nam die nuptiarum cum ad ludos magnifice apparatos inter duos Alexandros filium generumque contenderet, a Pausania nobili Macedonum adulescente in angustiis sine custodibus circumuentus occisus est.

8 Adserant nunc multisque haec uocibus efferant quasi uirorum fortium laudes et facta felicia, quibus amarissimae aliorum calamitates in dulces fabulas cedunt, si tamen numquam ipsi iniurias, quibus aliquando uexantur, relatu tristiore deplorant. 9 si uero de propriis querimoniis tantum alios audientes adfici uolunt, quantum ipsi perpetiendo senserunt, prius ipsi non praesentibus praeterita sed gestis gesta conparent et utraque ex auditu uelut alienorum arbitri iudicent. 10 per uiginti et quinque annos incendia ciuitatum, excidia bellorum, subiectiones prouinciarum, caedes hominum, opum rapinas, praedas pecorum, mortuorum uenditiones captiuitatesque uiuorum unius regis fraus ferocia et dominatus agitauit. [15] sufficerent ista ad exemplum miseriarum insinuata memoriae nostrae gesta per Philippum, etiamsi Alexander ei non successisset in regnum. cuius bella immo sub cuius bellis mundi mala ordine sequentia suspendo paulisper, ut in hoc loco pro conuenientia temporum Romana subiciam.

2 Anno ab urbe condita CCCCXXVI Caudinas furculas satis celebres et famosas insignis Romanorum fecit infamia. nam cum superiore bello uiginti milia Samnitum Fabio magistro equitum pugnam conserente cecidissent, circumspectiore cura Samnites ac magis instructo apparatu apud Caudinas furculas consederunt; 3 ubi cum Veturium et Postumium consules omnesque copias Romanorum angustiis locorum armisque clausissent, Pontius dux eorum in tantum abusus est uictoriae securitate, ut Herennium patrem consulendum putaret, utrum occideret clausos an parceret subiugatis : ut uiuos tamen dedecori reseruaret, elegit. 4 Romanos enim antea saepissime uinci et occidi, numquam autem capi aut ad deditionem cogi potuisse constabat. 5 itaque Samnites uictoria potiti uniuersum exercitum Romanum turpiter captum armis etiam uestimentisque nudatum, tantum singulis uilioribus operimentis ob uerecunda corporum tegenda concessis, sub iugum missum seruitioque subiectum, longum agere pompae ordinem praeceperunt. 6 sescentis autem equitibus Romanis in obsidatum receptis oneratos ignominia, ceteris rebus uacuos consules remiserunt.

7 Quid de exaggeranda huius foedissimi foederis macula uerbis laborem, qui tacere maluissem ? hodie enim Romani aut omnino non essent aut Samnio dominante seruirent, si fidem foederis, quam sibi seruari a subiectis uolunt, ipsi subiecti Samnitibus seruauissent.

8 Posteriore anno infringunt Romani firmatam cum Samnitibus pactionem eosque in bellum cogunt, quod Papirio consule insistente commissum magnas strages utriusque populi dedit. 9 cum hinc ira recentis infamiae, inde gloria proximae uictoriae pugnantes instimularet, tandem Romani pertinaciter moriendo uicerunt; nec caedi pariter uel caedere destiterunt, nisi postquam uictis Samnitibus et capto duci eorum iugum reposuerunt. 10 idem deinde Papirius Satricum expulso inde Samnitico praesidio expugnauit et cepit. hic autem Papirius adeo tunc apud Romanos bellicosissimus ac strenuissimus habebatur, ut cum Alexander Magnus disponere diceretur ab oriente descendens obtinere uiribus Africam atque inde in Italiam transuehi, Romani inter ceteros duces tunc in republica sua optimos hunc praecipuum fore qui Alexandri impetum sustinere posset meditarentur.

[16] Igitur Alexander anno ab urbe condita CCCCXXVI patri Philippo successit in regnum: qui primam experientiam animi et uirtutis suae conpressis celeriter Graecorum motibus dedit, quibus auctor, ut ab imperio Macedonum deficerent, Demosthenes orator auro Persarum corruptus exstiterat. 2 itaque Atheniensibus bellum deprecantibus remisit, quos insuper etiam multae metu soluit; Thebanos cum diruta ciuitate deleuit, reliquos sub corona uendidit; ceteras urbes Achaiae et Thessaliae uectigales fecit; Illyrios quoque et Thracas translato mox abhinc bello domuit. 3 inde profecturus ad Persicum bellum omnes cognatos ac proximos suos interfecit. in exercitu eius fuere peditum XXXII milia, equitum IIII milia quingenti, naues CLXXX. hac tam parua manu uniuersum terrarum orbem utrum admirabilius sit quia uicerit an quia adgredi ausus fuerit incertum est. 4 primo eius cum Dario rege congressu sescenta milia Persarum in acie fuere, quae non minus arte Alexandri superata quam uirtute Macedonum terga uerterunt. magna igitur caedes Persarum fuit. in exercitu Alexandri CXX equites et nouem tantum pedites defuere. 5 deinde Gordien Phrygiae ciuitatem, quae nunc Sardis uocitatur, obsessam oppugnatamque cepit ac direptioni dedit. inde nuntiato sibi Darii cum magnis copiis aduentu, timens angustias quibus inerat locorum, Taurum montem mira celeritate transcendit et quingentis stadiis sub una die cursu transmissis, Tarsum uenit, ibique cum sudans in Cydnum praefrigidum amnem descendisset, obriguit contractuque neruorum proximus morti fuit. 6 interea Darius cum CCC milibus peditum et C milibus equitum in aciem procedit. mouebat haec multitudo hostium etiam Alexandrum maxime respectu paucitatis suae, quamuis iam pridem DC milibus hostium eadem paucitate superatis non solum non timere pugnam sed etiam uictoriam sperare didicisset. 7 itaque cum intra iactum teli uterque constitisset exercitus et intentos ad signum belli populos discurrentes principes uariis incitamentis acuerent, ingentibus utrimque animis pugna committitur: 8 in qua ambo reges et Alexander et Darius uulnerantur, ac tam diu certamen anceps fuit, quoad fugeret Darius; exinde caedes Persarum secuta est. 9 ibi tum peditum LXXX milia, equitum X milia caesa, capta autem XL milia fuere. ex Macedonibus uero cecidere pedites CXXX, equites CL. in castris Persarum multum auri ceterarumque opum repertum. inter captiuos castrorum mater et uxor eademque soror et filiae duae Darii fuere; 10 quarum redemptionem Darius cum etiam oblata regni dimidia parte non inpetrauisset, tertio cunctis Persarum uiribus sociorumque auxiliis contractis, bellum instaurat. 11 sed dum haec Darius agit, Alexander Parmenionem ad inuadendam Persicam classem cum copiis mittit, ipse in Syriam proficiscitur, ibi ex multis sibi regibus cum infulis ultro occurrentibus alios allegit, alios mutauit, alios perdidit, Tyrum urbem antiquissimam et florentissimam, fiducia Carthaginiensium sibi cognatorum obsistentem, oppressit et cepit. 12 exim Ciliciam Rhodum atque Aegyptum pertinaci furore peruadit. inde ad templum Iouis Hammonis pergit, ut mendacio ad tempus conposito ignominiam sibi patris incerti et infamiam adulterae matris aboleret. 13 nam arcessitum ad se fani ipsius antistitem ex occulto monuit, quid sibi tamquam consulenti responderi uelit, sicut historici eorum dicunt. ita certus Alexander fuit nobisque prodidit, dis ipsis mutis et surdis uel in potestate esse antistitis quid uelit fingere uel in uoluntate consulentis quid malit audire. 14 reuertens ab Hammone ad tertium Persicum bellum Alexandriam in Aegypto condidit.

[17] Darius uero spe pacis amissa CCCC milia peditum et C milia equitum Alexandro ab Aegypto reuertenti apud Tarsum bello opponit. 2 nec pugnae mora; omnes caeca rabie in ferrum ruunt: Macedones totiens a se uictis hostibus animosi, Persae nisi uincant mori praeoptantes. 3 raro in ullo proelio tantum sanguinis fusum est. sed Darius cum uinci suos uideret mori in bello paratus persuasu suorum fugere conpulsus est. 4 hoc proelio Asiae uires et regna ceciderunt totusque oriens in potestatem Macedonici cessit imperii atque ita attrita est in hoc bello Persarum omnis fiducia ut post hoc nullus rebellare ausus sit patienterque Persae post imperium tot annorum iugum seruitutis acceperint. 5 Alexander XXXIIII continuis diebus castrorum praedam percensuit; Persepolim caput Persici regni famosissimam confertissimamque opibus totius orbis inuasit; 6 Darium uero cum a propinquis suis uinctum conpedibus aureis teneri conperisset persequi statuit. itaque iusso ut subsequeretur exercitu ipse cum sex milibus equitum profectus inuenit in itinere solum relictum multis confossum uulneribus et extrema uitae per uulnera efflantem. 7 hunc mortuum inani misericordia referri in sepulchra maiorum sepelirique praecepit; cuius non dicam matrem uel uxorem sed etiam paruulas filias crudeli captiuitate retinebat.

8 In tanta malorum multitudine difficillima dictis fides: tribus proeliis totidemque annis quinquiens deciens centena milia peditum equitumque consumpta. et haec quidem ex eo regno illisque populis unde iam ante per annos non multo plures deciens nouiens centena milia profligata referuntur: 9 quamquam extra has clades per eosdem tres annos et Asiae ciuitates plurimae oppressae sint et Syria tota uastata, Tyrus excisa, Cilicia exinanita, Cappadocia subacta, Aegyptus addicta sit, Rhodus quoque insula ultro ad seruitutem tremefacta successerit plurimaeque subiectae Tauro prouinciae atque ipse mons Taurus diu detrectatum iugum domitus et uictus acceperit.

[18] Et ne forte tunc quisquam opinetur uel Orientem solum Alexandri uiribus subactum uel Italiam tantummodo Romana inquietudine fatigatam: tunc etiam bellum Hagidis Spartanorum regis in Graecia, Alexandri regis Epiri in Lucania, Zopyrionis praefecti in Scythia gerebatur. 2 quorum Hagidis Lacedaemonius excitata et rebellante secum uniuersa Graecia cum Antipatri fortissimis copiis congressus inter magnas utrorumque strages et ipse procubuit. 3 Alexander autem in Italia adfectans occidentis imperium aemulans Alexandrum Magnum, post numerosa et grauia bella ibidem gesta a Bruttiis Lucanisque superatus est corpusque eius ad sepulturam uenditum. 4 Zopyrion uero praefectus Ponti adunato triginta milium exercitu Scythis bellum inferre ausus et usque ad internecionem caesus funditus cum omnibus copiis suis abrasus est.

5 Igitur Alexander Magnus post Darii mortem Hyrcanos et Mandos subegit: ubi etiam illum adhuc bello intentum Halestris siue Minothea, excita suscipiendae ab eo subolis gratia cum trecentis mulieribus procax Amazon inuenit. 6 post haec Parthorum pugnam adgressus, quos diu obnitentes deleuit propemodum antequam uicit, 7 inde Drangas Euergetas Parimas Parapamenos Adaspios ceterosque populos qui in radice Caucasi morabantur subegit, urbe ibi Alexandria super amnem Tanaim constituta. 8 sed nec minor eius in suos crudelitas quam in hostem rabies fuit. docent hoc Amyntas consobrinus occisus, nouerca fratresque eius necati, Parmenio et Philotas trucidati, Attalus Eurylochus Pausanias multique Macedoniae principes exstincti, Clitus quoque annis grauis, amicitia uetus nefarie interfectus: 9 qui cum in conuiuio fiducia amicitiae regiae aduersus regem, sua opera patri Philippo praeponentem, memoriam patris tueretur, ab offenso frustra rege uenabulo transfossus, commune conuiuium moriens cruentauit. 10 sed Alexander, humani sanguinis inexsaturabilis siue hostium siue etiam sociorum, recentem tamen semper sitiebat cruorem. 11 itaque pertinaci impetu in bella procurrens Chorasmos et Dahas indomitam gentem in deditionem accepit; Callisthenen philosophum sibique apud Aristotelen condiscipulum cum plurimis aliis principibus, cur eum deposita salutandi more ut deum non adoraret, occidit.

[19] Post haec Indiam petit, ut Oceano ultimoque oriente finiret imperium; Nysam urbem adiit; Daedalos montes regnaque Cleophylis reginae expugnauit: quae cum se dedisset, concubitu regnum redemit. 2 peragrata perdomitaque Alexander India cum ad saxum mirae asperitatis et altitudinis, in quod multi populi confugerant, peruenisset, cognoscit Herculem ab expugnatione eiusdem saxi terrae motu prohibitum. aemulatione permotus, ut Herculis acta superaret, cum summo labore ac periculo saxo potitus omnes loci eius gentes in deditionem accepit. 3 cum Poro fortissimo Indorum rege cruentissimum bellum gessit: in quo Alexander cum ipso Poro singulariter congressus occisoque deiectus equo concursu satellitum praesentiam mortis euasit; Porus multis uulneribus confossus et captus est. 4 quo ob testimonium uirtutis in regnum restituto duas ibi condidit ciuitates Nicaeam et Bucefalen, quam de nomine equi sui ita uocari praecepit. inde Adrestas Catthenos Praesidas et Gangaridas caesis eorum exercitibus Macedones expugnauere. 5 cum ad Cofides uentum esset, ibi contra CC milia equitum hostium pugnam conseruerunt; et cum iam aetate detriti, animo aegri, uiribus lassi difficile uicissent; castra ob memoriam plus solito magnifica condiderunt. 6 exim Alexander ad amnem Agesinem pergit; per hunc in Oceanum deuehitur: ibi Gesonas Sibosque, quos Hercules condidit, oppressit. hinc in Mandros et Subagras nauigat: quae gentes eum armatis LXXX milibus peditum et LX milibus equitum excipiunt. 7 commisso proelio, diu anceps et cruenta pugna tandem tristem paene uictoriam Macedonibus dedit. nam fusis hostium copiis Alexander exercitum ad urbem duxit; et cum murum primus escendisset, uacuam ciuitatem ratus solus introrsum desiluit: 8 quem cum undique infesti hostes circumdedissent, incredibile dictu est ut eum non multitudo hostium, non uis magna telorum, non tantus lacessentium clamor terruerit, solus tot milia ceciderit ac fugarit. 9 at ubi se obrui a circumfusa multitudine persensit, muri obice posteriora tutatus, contrarios facilius eo usque sustinuit, donec ad periculum eius clamoremque hostium perfractis muris exercitus omnis inrumperet. 10 in eo proelio sagitta sub mamma traiectus, fixo genu eatenus pugnauit, donec eum a quo uulneratus esset occideret. 11 inde conscensis nauibus cum Oceani litora peragraret, ad urbem quandam cui Ambira rex praeerat peruenit. sed in expugnatione ciuitatis magnam partem exercitus sagittis hostium ueneno inlitis amisit, ac post herba per somnium sibi ostensa et in potum sauciis data cum reliquis subueniretur, urbem expugnauit et cepit.

[20] Post quasi circumacta meta de Oceano Indum flumen ingressus, Babylonam celeriter rediit. 2 ubi eum exterritarum totius orbis prouinciarum legati opperiebantur, hoc est Carthaginiensium totiusque Africae ciuitatum, sed et Hispanorum Gallorum Siciliae Sardiniaeque, plurimae praeterea partis Italiae. 3 tantus timor in summo oriente constituti ducis populos ultimi occidentis inuaserat, ut inde peregrinam toto mundo cerneres legationem, quo uix crederes peruenisse rumorem. 4 Alexander uero apud Babylonam, cum adhuc sanguinem sitiens male castigata auiditate ministri insidiis uenenum potasset, interiit.

5 O dura mens hominum et cor semper inhumanum! ego ipse, qui haec pro adserenda omnium temporum alternanti calamitate percenseo, in relatu tanti mali, quo uel morte ipsa uel formidine mortis accepta totus mundus intremuit, numquid inlacrimaui oculis ? numquid corde condolui ? numquid reuoluens haec propter communem uiuendi statum maiorum miserias meas feci ? 6 cum tamen, si quando de me ipso refero, ut ignotos primum barbaros uiderim, ut infestos declinauerim, ut dominantibus blanditus sim, ut infideles praecauerim, ut insidiantes subterfugerim, 7 postremo ut persequentes in mari ac saxis spiculisque adpetentes, manibus etiam paene iam adprehendentes repentina nebula circumfusus euaserim, cunctos audientes me in lacrimas commoueri uelim et tacitus de non dolentibus doleam, reputans duritiae eorum, qui quod non sustinuere non credunt. 8 Hispanus et Morinus ad supplicandum Alexandro Babylonam adiit cruentumque ultro dominum, ne hostem exciperet, per Assyriam Indiamque quaesiuit, terrarum metas lustrans et utrique infeliciter notus Oceano: et tamen tam uiolentae necessitatis memoria uel obliuione defecit uel uiluit uetustate. 9 et nos perpetuae recordationi haesurum putamus, quod plurima orbis parte secura unum angulum fugax latro uiolauit? quasi uero Gotthorum et Sueborum pacem ut non dicam uersa uice Indus uel Assyrius, sed etiam uel ipse, qui hostem patitur, Hispanus orauerit. 10 at uero si illa Alexandri tempora laudanda potius propter uirtutem qua totus orbis obtentus, quam detestanda propter ruinam qua totus orbis euersus est iudicantur: inuenientur et modo plurimi, qui haec laudanda censeant, quia multa uicerunt et miserias aliorum felicitatem suam reputent. 11 sed dicat quisquam: isti hostes Romaniae sunt. respondebitur: hoc et tunc toto orienti de Alexandro uidebatur, talesque et Romani aliis uisi sunt, dum bellis ignotos quietosque petiuerunt. sed illi adquirere regna, isti euertere student. separata sunt hostis excidia et iudicia uictoris. 12 siquidem et illi prius eos bellis adflixerunt, quos postea suis legibus ordinarunt: et hi nunc hostiliter turbant quae - in quo non permiserit Deus - si edomita obtinerent, ritu suo conponere molirentur, dicendi posteris magni reges, qui nunc nobis saeuissimi hostes adiudicantur. 13 quolibet haec gesta talia nomine censeantur, hoc est siue dicantur miseriae siue uirtutes, utraque prioribus conparata in hoc tempore minora sunt, atque ita utraque pro nobis faciunt in conparatione Alexandri atque Persarum: si uirtus nunc uocanda est, minor est hostium; si miseria, minor est Romanorum.

[21] Anno ab urbe condita CCCCL Fabio Maximo V Decio Mure IIII consulibus quattuor fortissimi florentissimique Italiae populi in unum agmen foedusque coierunt. namque Etrusci Umbri Samnites et Galli uno agmine conspirantes Romanos delere conati sunt. 2 tremefacti hoc bello Romanorum animi et labefactata fiducia est, nec ausi sunt totum sperare de uiribus: dolo diuisere hostes, tutius rati pluribus se bellis inplicare quam grauibus. 3 itaque cum, quibusdam suis ad populandos hostiles agros in Umbriam Etruriamque praemissis, Umbrorum Etruscorumque exercitum redire ad tuitionem suorum coegissent, cum Samnitibus et Gallis bellum inire properarunt. 4 in quo bello cum Gallorum impetu Romani premerentur Decius consul occisus est. Fabius tamen post magnam Decianae partis stragem tandem uicit. 5 eo proelio quadraginta milia Samnitium siue Gallorum caesa, Romanorum uero septem milia ex Decii tantummodo parte qui occisus est exstincta referuntur. 6 fuisse autem absque Etruscis et Umbris, quos astu Romani bello auocauerunt, Gallorum et Samnitium peditum CXL milia CCCXXX, equitum uero XLVII milia Liuius refert, et carpentarios mille in armis contra aciem stetisse Romanam.

7 Sed - ut saepe dictum est semper Romanorum aut domesticam quietem extraneis bellis interpellatam aut externos prouentus morbis interioribus adgrauatos, tantum ut omnimodis ingentes animi undecumque premerentur - 8 hanc cruentam tristemque uictoriam pestilentia ciuitatis onerauit et triumphales pompas obuiae mortuorum exsequiae polluerunt. nec erat cui de triumpho gaudium suaderetur, cum tota ciuitas aut aegris suspiraret aut mortuis.

[22] Sequitur annus, quo Romani instaurato a Samnitibus bello uicti sunt atque in castra fugerunt. 2 postea uero Samnites nouum habitum animumque sumentes, hoc est deargentatis armis ac uestibus, paratoque animo ni uincant mori, bello sese offerunt. 3 aduersum quos Papirius consul cum exercitu missus cum a pullariis auguribus uana coniectantibus congredi prohiberetur, inridens eos tam feliciter confecit bellum quam constanter arripuit. 4 nam in hoc proelio XII milia hostium caesa, III milia capta referuntur. sed hanc quoque istius uere laudandam uictoriam, quam uani auspices impedire non potuerunt, oborti subito corrupere morbi. 5 nam tanta ac tam intolerabilis pestilentia tunc corripuit ciuitatem, ut propter eam quacumque ratione sedandam libros Sibyllinos consulendos putarint horrendumque illum Epidaurium colubrum cum ipso Aesculapi lapide aduexerint: quasi uero pestilentia aut ante sedata non sit aut post orta non fuerit.

6 Praeterea altero abhinc anno Fabius Gurges consul male aduersum Samnitas pugnauit. namque amisso exercitu uictus in urbem refugit. 7 itaque cum senatus de summouendo eo deliberaret, pater eius Fabius Maximus ignominiam filii deprecatus legatum se filio iturum ultro obtulit, si illi depellendae ignominiae et gerendi iterum belli facultas daretur. 8 qua impetrata proelioque conserto cum subito pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitarum duce et infestis hostium telis conclusum uideret, in medium se agmen pius senex equo uectus ingessit. 9 quo facto commoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum Pontium ducem deleto hostili exercitu uictum oppressumque ceperunt. 10 caesa sunt in eo proelio Samnitium XX milia, capta autem IIII milia cum rege suo; tandemque Samniticum bellum, quod per quadraginta et nouem annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est.

11 Anno subsequente cum Sabinis Curio consule bellum gestum est, ubi quot milia hominum interfecta, quot capta sint, ipse consul ostendit. qui cum in senatu magnitudinem adquisiti agri Sabini et multitudinem capti populi referre uellet, numerum explicare non potuit.

12 Anno ab urbe condita CCCCLXIII Dolabella et Domitio consulibus Lucani Bruttii, Samnites quoque cum Etruscis et Senonibus Gallis facta societate, cum rediuiuum contra Romanos bellum molirentur, Romani ad exorandos Gallos misere legatos. 13 quos cum Galli interfecissent, Caecilius praetor ob ulciscendam legatorum necem et conprimendum tumultum hostium cum exercitu missus, ab Etruscis Gallisque oppressus interiit. 14 septem praeterea tribuni militum in ea pugna occisi, multi nobiles trucidati, tredecim milia etiam militum Romanorum illo bello prostrata sunt.

15 Ita autem quotienscumque Galli exarserunt, totis opibus suis Roma detrita est, ut sub praesenti nunc concursatione Gotthorum magis debeat meminisse Gallorum.

[23] At ego nunc reuocar, ut per haec eadem tempora, quibus Romani ista perpessi sunt, quae inter se bella gesserint Macedonum duces reuoluam, qui mortuo Alexandro diuersas sortiti prouincias mutuis se bellis consumpserunt. 2 quorum ego tumultuosissimum tempus ita mihi spectare uideor, quasi aliqua inmensa castra per noctem de specula montis aspectans nihil in magno campi spatio praeter innumeros focos cernam. 3 ita per totum Macedoniae regnum, hoc est per uniuersam Asiam et plurimam Europae partem Libyaeque uel maximam, horrendi subito bellorum globi conluxerunt: 4 qui cum ea praecipue loca, in quibus exarsere, populati sunt, reliqua omnia terrore rumoris quasi fumi caligine turbauerunt. 5 sed nequaquam tantorum regum ac regnorum bella excidiaque explicabo, nisi prius ipsa cum regibus regna prodidero.

6 Igitur Alexander per duodecim annos trementem sub se orbem ferro pressit, principes uero eius quattuordecim annis dilaniauerunt et ueluti opimam praedam a magno leone prostratam auidi discerpsere catuli, seque ipsos inuicem in rixam inritatos praedae aemulatione fregerunt. 7 itaque prima Ptolemaeo Aegyptus et Africae Arabiaeque pars sorte prouenit. confinem huic prouinciae Syriam Laomedon Mytilenaeus, Ciliciam Philotas, Philo Illyrios accipiunt. 8 Mediae maiori Atropatus, minori socer Perdiccae praeponitur. Susiana gens Scyno, Phrygia maior Antigono Philippi filio adsignatur. 9 Lyciam et Pamphyliam Nearchus, Cariam Cassander, Lydiam Menander sortiuntur. Leonnatus minorem Phrygiam accipit. 10 Thracia et regiones Pontici maris Lysimacho, Cappadocia cum Paphlagonia Eumeni data. summa castrorum Seleuco Antiochi filio cessit; stipatoribus regis satellitibusque Cassander filius Antipatri praeficitur. 11 In Bactriana ulteriore et Indiae regionibus praefecti priores, qui so sub Alexandro esse coeperant, permanserunt. Seres inter duos amnes Hydaspen et Indum constitutos Taxiles habuit. 12 in colonias in Indis conditas Python Agenoris filius mittitur. Parapamenos fine Caucasi montis Oxyarches accepit. Arachossi Cedrosique Sibyrti decernuntur. 13 Drancheos et Areos Statanor, Bactrianos Amyntas sortitur, Sogdianos Scythaeus, Stacanor Parthos, Philippus Hyrcanios, Fratafernes Armenios, Tleptolemus Persas, Peucestes Babylonios, Archo Pelassos, Archelaus Mesopotamiam adepti sunt.

14 Igitur causa et origo bellorum epistula Alexandri fuit regis, qua iussit omnes exules patriae libertatique restitui. potentes enim ciuitatum Graeciae timentes, ne exules recepta libertate ultionem meditarentur, a regno Macedonum defecerunt. 15 primi Athenienses, contracto triginta milium exercitu et ducentis nauibus, bellum cum Antipatro, cui Graecia sorte uenerat, gerunt, per Demosthenen quoque oratorem Sicyonam Argos et Corinthum ceterasque ciuitates sibi socias adiungunt, Antipatrum obsidione cingunt. 16 ibi dux eorum Leosthenes telo e muris iacto perfossus occiditur. Athenienses Leonnato, qui Antipatro auxilium ferebat, occurrunt eiusque copiis conminutis ipsum interficiunt.

17 Perdicca uero bellum Ariarato Cappadocum regi intulit eumque uicit. in qua uictoria nihil praeter uulnera et pericula conquisiuit, nam omnes ante inruptionem urbis suae succensis domibus suis se suaque omnia concremauerunt.

18 Post haec bellum inter Antigonum et Perdiccam oritur, grauissime multis prouinciis et insulis ob auxilia uel negata uel praestita dilaceratis. 19 diu deliberatum, utrum in Macedoniam bellum transferretur an in Asia gereretur: nouissime ipse Perdicca Aegyptum cum ingenti exercitu petit. sic Macedonia, in duas partes discurrentibus ducibus, in sua uiscera armatur. 20 Ptolemaeus Aegypti uiribus et Cyrenensibus copiis instructus occurrere bello Perdiccae parat. inter haec Neoptolemus et Eumenes cruentissimo inter se proelio digladiati sunt. 21 uictus Neoptolemus ad Antipatrum fugit: quem ut Eumenen de insperato opprimat perurguet: quod Eumenes futurum ratus, insidiantes insidiis capit. 22 in eo bello Polypercon occiditur, Neoptolemus et Eumenes mutuis uulneribus confossi, sed Neoptolemus interiit, Eumenes uictor euasit. 23 Perdicca cum Ptolemaeo acerbissimo bello congressus, amissis copiis ipse quoque interfectus est. Eumenes Python et Illyrius et Alceta frater Perdiccae a Macedonibus hostes pronuntiantur, bellumque aduersus eos Antigono decernitur.

24 Itaque Eumenes et Antigonus conlatis aduersum se maximis copiis conflixerunt. Eumenes uictus in quoddam castellum munitissimum fugit, unde auxilia Antipatri tunc potentissimi per legatos poposcit: quo nuntio territus Antigonus ab obsidione discessit. 25 sed nec sic Eumeni spes firma aut salus certa. quare ultimo consilio argyraspidas ob arma deargentata sic dictos, hoc est milites, qui sub Alexandro militauerant, in auxilium rogat: 26 qui fastidiose ducem in disponendo bello audientes ab Antigono uicti castrisque priuati, et uxores et liberos simulque omnia, quae sub Alexandro adquisierant, perdiderunt. 27 qui postea turpiter per legatos reddi sibi quae perdiderant, uictorem rogant. Antigonus autem redditurum pollicetur, si sibi uinctum Eumenen pertraherent. 28 ita illi spe recuperationis inlecti, dedecorissima proditione ducem suum, cuius signa paulo ante secuti fuerant, captiui ipsi captum catenatumque duxerunt et mox cum foedissima ignominia in exercitu Antigoni dispersi sunt. 29 interea Eurydice, Arridaei regis Macedonum uxor, multa sub nomine uiri nefaria gerit per Cassandrum, quem flagitiose cognitum ad summum fastigium per omnes honorum gradus prouexerat: qui ex libidine mulieris multas Graeciae ciuitates adflixit. 30 tunc Olympias, mater Alexandri regis, hortante Polyperconta, cum ab Epiro in Macedoniam prosequente Aeacida rege Molossorum ueniret et ab Eurydice finibus prohiberetur, adnitentibus Macedonibus Arridaeum regem et Eurydicen iussit occidi. 31 quamquam et ipsa Olympias continuo meritas crudelitatis poenas luit: nam cum muliebri audacia multas principum caedes ageret, audito aduentu Cassandri diffisa Macedonibus cum Roxa nuru sua et nepote Hercule in urbem Pydnam concedit: 32 ubi continuo per Cassandrum capta et interfecta est. filius Alexandri Magni cum matre in arcem Amphipolitanam custodiendus est missus.

33 Perdicca Alceta et Polyperconte ceterisque ducibus, quos commemorare longum est, diuersae partis occisis finita bella inter successores Alexandri uidebantur, 34 cum Antigonus ardens cupiditate dominandi liberandum bello Herculem regis filium ab obsidione simulat. 35 his cognitis Ptolemaeus et Cassander, inita cum Lysimacho et Seleuco societate bellum terra marique enixe instruunt. Antigonus in eo bello cum filio Demetrio uincitur. 36 Cassander Ptolemaeo in uictoria particeps factus cum Apolloniam rediret, incidit in Auieniatas : qui propter intolerandae multitudinis ranas et mures relicto patrio solo et antiquis habitaculis emigrantes, nouas sedes praetenta interim pace requirebant. 37 sed Cassander et uirtutem et multitudinem gentis adgnoscens, ne adacti necessitate Macedoniam bello quaterent atque inuaderent, receptos in societatem in ultimis Macedoniae finibus conlocat. 38 inde cum iam Hercules Alexandri filius quattuordecim esset annorum, timens ne eum omnes quasi legitimum regem praeoptarent, occidendum tacite cum matre curauit.

39 Ptolemaeus iterum cum Demetrio nauali proelio conflixit et cum omnem paene classem atque exercitum perdidisset, uictus in Aegyptum refugit. 40 hac uictoria elatus Antigonus, regem cum Demetrio filio appellari iubet: quod exemplum omnes secuti regium sibi nomen dignitatemque sumpserunt. 41 igitur Ptolemaeus et Cassander ceterique alterius factionis duces cum decipi se ab Antigono singillatim uiderent, per epistulas se inuicem confirmantes coeundi in unum tempus locumque condicunt et bellum aduersus Antigonum communibus uiribus instruunt. 42 Cassander finitimorum bellis inplicitus Lysimachum, clarissimum inter omnes ducem, cum ingenti manu pro se sociis in auxilium misit. 43 Seleucus quoque ex Asia maiore descendens nouus Antigono hostis accessit. hic siquidem Seleucus plurima per orientem inter socios regni Macedonici bella gessit. 44 principio Babylonam bello expugnauit et cepit. Bactrianos nouis motibus adsurgentes perdomuit. 45 transitum deinde in Indiam fecit: quae post mortem Alexandri ueluti detracto excussoque a ceruicibus iugo praefectos eius occiderat Androcotto quodam ad uindicandam libertatem duce. qui postea crudeliter in ciues agens, quos de externa dominatione defenderat ipse seruitio premebat. 46 cum hoc ergo Androcotto Seleucus quamuis multa et grauia bella gessisset, nouissime firmatis regni condicionibus et pacta pace discessit.

47 Adunatis itaque copiis Ptolemaei sociorumque eius, pugna committitur: cuius quanto potentior apparatus tanto ruina grauior fuit, nam in ea tunc totius paene Macedonici regni uires conciderunt. 48 in ipso bello Antigonus occisus est; sed finis belli huius initium alterius fuit: nam cum uictoribus de praeda non conueniret, iterum in duas factiones diducuntur: Seleucus Demetrio, Ptolemaeus Lysimacho iungitur; 49 Cassandro defuncto filius Philippus succedit. sic quasi ex integro noua Macedoniae bella nascuntur.

50 Antipater Thessalonicen matrem suam, Cassandri uxorem, quamuis miserabiliter pro uita precantem, manu sua transuerberauit. 51 Alexander frater eius dum bellum aduersus fratrem ob ultionem matris instruit, a Demetrio, cuius auxilium petierat, circumuentus occiditur. 52 Lysimachus cum Dori regis Thracum infestissimo bello urgueretur, aduersus Demetrium pugnare non potuit. 53 Demetrius augmento Graeciae et totius Macedoniae elatus, in Asiam transire disponit. 54 Ptolemaeus autem et Seleucus et Lysimachus experti priore certamine, quantae uires essent concordiae, iterum societate pacta adunatisque exercitibus, bellum in Europam transferunt aduersus Demetrium. 55 his se comitem et belli socium Pyrrhus rex Epiri iungit, sperans Demetrium Macedonia posse depelli. nec spes frustra fuit: quippe exercitu eius corrupto ipsoque in fugam acto, regnum Macedoniae Pyrrhus inuasit. 56 deinde Lysimachus generum suum Antipatrum insidiantem sibi interfecit filiumque suum Agathoclem ultra humanum morem perosus occidit.

57 Quibus quidem diebus Lysimachia ciuitas formidolosissimo terrae motu euersa, oppressoque populo suo crudele sepulchrum fuit. 58 Lysimachum autem adsiduis se parricidiis cruentantem omnes socii deseruerunt et ad Seleucum deficientes, pronum iam regem aemulatione regni, ut bellum Lysimacho inferret, hortati sunt. 59 res foedissimi spectaculi erat, duo reges, quorum Lysimachus annos natus LXXIIII, Seleucus autem LXXVII, de eripiendis alterutrum regnis concurrere, in acie stare, arma gerere. 60 ultimum hoc quidem bellum Alexandri commilitonum fuit, sed quod ad exemplum humanae miseriae fuerit reseruatum: 61 quippe cum orbem terrarum exstinctis iam XXXIIII Alexandri ducibus soli possiderent et angustissimos senectutis ac uitae suae terminos non aspicientes, angustos esse imperio suo totius mundi terminos arbitrabantur. 62 in eo bello Lysimachus, uel amissis uel interfectis prius ante hanc pugnam quindecim liberis, postremus occisus est. sic Lysimachus solutio pugnae Macedonicae fuit. 63 sed ne Seleucus quidem tanta uictoria inpune laetatus est: nam neque ipse post LXXVII annos quietem naturalis mortis inuenit, sed extortam sibi infeliciter uitam uelut immatura morte finiuit: 64 quippe insistente Ptolemaeo, cuius sororem Lysimachus in matrimonio habuerat, insidiis circumuentus occisus est.

65 Haec sunt inter parentes filios fratres ac socios consanguinitatis societatisque commercia. tanti apud illos diuina atque humana religio pendebatur. 66 erubescant sane de recordatione praeteritorum, qui nunc interuentu solius fidei Christianae ac medio tantum iurationis sacramento uiuere se cum hostibus nec pati hostilia sciunt; 67 quibus indubitatissime probatur, quia non, sicut illi antea,
caesa iungebant foedera porca,
sed quia nunc inter barbaros ac Romanos creatorem et dominum suum contestantes tantam fidem adhibita in sacramentum seruant euangelia, quantam tunc nec inter parentes ac filios potuit seruare natura.

68 Nunc autem finis Macedonici belli finis etiam libri fiat, praesertim cum iam abhinc Pyrrhi bella incipiant et mox Punica consequantur.

LIBER IV

[Praef.] Dixisse Aenean Virgilius refert, cum post pericula sua suorumque naufragia residuos aegre socios solaretur,
Forsan et haec olim meminisse iuuabit.
2 haec sententia, semel apte ficta, semper uim sui triplicem diuersissimis effectibus refert, cum et praeterita tanto gratiora habentur in uerbis quanto grauiora referuntur in gestis et futura dum desiderabilia fastidio praesentium fiunt semper meliora creduntur, 3 ipsis autem praesentibus ob hoc nulla in parte miseriarum iusta conparatio adhiberi potest, quia multo maiore molestia adficiunt quantulacumque sint ista quae sunt quam illa quae siue transacta siue uentura, etsi magna dicuntur, interim omnino tunc non sunt. 4 ueluti si quis nocturnis pulicibus titillatus atque ex eo uigiliis anxius alias forte, quas aliquando ex ardentissimis febribus diu sustinuit, uigilias recordetur, procul dubio inpatientius feret istarum inquietudinem quam illarum recordationem. 5 sed quamuis apud omnium sensus pro captu temporum ita uideri queat, numquid tamen aliquis exsistet, qui uel in ipsa anxietate pronuntiet grauiores pulices esse quam febres? aut acerbius accipiat se uigilare sanum quam dormire non potuisse moriturum ? 6 quae cum ita sint, delicatis istis et querulis nostris utcumque concedo, ut haec, quibus nunc, quia sic expedit, interdum admonemur, sentiendo grauia putent, non tamen coniueo, ut etiam adserant conparando grauiora. 7 quemadmodum si quis e mollissimis stratis cubiculoque percommodo matutinus egrediens nocturno gelu lacunarum dorsa obriguisse herbasque incanuisse prospiceret et inopinato uisu admonitus diceret 'frigus est hodie' : hic mihi nequaquam reprehendendus uideretur, quia uel communi usu uel proprio sensu locutus esset. 8 at si trepidus in cubiculum recurrens stratisque sese adoperiens uel magis abdens clamaret, tantum omnino frigus esse quantum nec in Appennino aliquando fuerit, cum Hannibal elephantos equos plurimamque exercitus sui partem niuibus clausus atque oppressus amisit: 9 hunc ego puerilibus licentiis nausiantem non modo dicentem ista non ferrem, sed etiam ab ipsis stratis, otii sui testibus, in populum publicumque protraherem, eique foras producto infantes in eo atque ex eo gelu ludentes iucundantes sudantesque monstrarem, 10 ut uerbosa nugacitas delicatis uitiata nutrimentis non in tempore uiolentiam sed in se esse segnitiam doceretur et in conparatione rerum diiudicanda non maiores parua tolerasse sed se nec parua tolerare sufficere probaretur.

11 Quod euidentius ipsis in memoriam reuolutis praeteritorum cladibus adprobabo Pyrrhi bello in primis, sicut ordo est, prodito. cuius causa et origo haec fuit.

[1] Anno ab urbe condita CCCCLXIIII Tarentini Romanam classem forte praetereuntem, spectaculo theatri prospectam hostiliter inuaserunt, quinque tantum nauibus uix per fugam elapsis; cetera retracta in portum classis et profligata est; praefecti nauium trucidati, omnes bello utiles caesi, reliqui pretio uenditi sunt. 2 continuo missi Tarentum a Romanis legati, ut de inlatis quererentur iniuriis, pulsati ab isdem auctas insuper iniurias rettulerunt. his causis bellum ingens exortum est. 3 Romanos, qui quantique hostes circumstreperent permetientes, ultima adegit necessitas proletarios quoque in arma cogere, hoc est eos qui in urbe semper sufficiendae prolis causa uacabant, militiae adscribere: quippe cum frustra de prole cura est, nisi rebus praesentibus consulatur. 4 itaque inruit in uniuersos Tarentinorum fines cum Aemilio consule Romanus exercitus, igni ferroque uastat omnia, plurima expugnat oppida, iniuriam insolenter acceptam crudeliter uindicat. 5 continuo Tarentinos, plurimis finitimorum praesidiis fultos, maxime Pyrrhus auxit, qui etiam in se ob magnitudinem uirium consiliorumque summam belli nomenque transduxit. 6 nam Tarentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae ciuitatem, uindicaturus totas uires Epiri Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam usque in id tempus inuisos Romanis numero XX in Italiam primus inuexit: terra mari, uiris equis, armis beluis, ad postremum uiribus suis dolisque terribilis, 7 nisi quod Delphici illius uanissimi spiritus et mendacissimi nebulonis, quem magnum ipsi uatem ferunt, responso circumuentus ambiguo exitum fecit eius, qui non consuluisset. 8 itaque apud Heracleam, Campaniae urbem, fluuiumque Lirim prima inter Pyrrhum regem et Laeuinum consulem pugna commissa est. consumpta est grauissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis. 9 introductos autem inter concurrentia agmina elephantos forma truces, odore graues, mole terribiles ut uidere Romani, nouo pugnandi genere circumuenti et territi, equis maxime pauitantibus, diffugerunt. 10 sed postquam Minucius quartae legionis primus hastatus protentam in se manum beluae gladio desecuit et conturbatam dolore uulneris auerti bello atque in suos saeuire conpulit eiusque inmoderato discursu perturbari ac permisceri coepere, finis pugnae etiam beneficio noctis inpositus est. 11 uictos fuisse Romanos turpis fuga prodidit: quorum tunc cecidisse referuntur peditum XIIII DCCCLXXX, capti I CCCX, equites autem caesi CCXLVI, capti DCCCII, signa amissa XXII. 12 nam quantus e diuerso numerus sociorum Pyrrhi fuerit extinctus, memoriae traditum non est, maxime quia scriptorum ueterum mos est ex ea parte quae uicerit occisorum non commendare numerum, ne uictoriae gloriam maculent damna uictoris, 13 nisi forte cum adeo pauci cadunt, ut admirationem terroremque uirtutis augeat paucitas perditorum, sicut in prima Persici belli congressione apud Alexandrum Magnum fuit: cui inter CCCC fere milia hostium interfecta nouem tantummodo in exercitu eius pedites defuisse referuntur. 14 sed Pyrrhus atrocitatem cladis, quam hoc bello exceperat, dis suis hominibusque testatus est, adfigens titulum in templo Tarentini Iouis, in quo haec scripsit:
Qui antehac inuicti fuere uiri, pater optime Olympi,
Hos ego in pugna vici uictusque sum ab isdem.
15 et cum a sociis increpitaretur, cur se uictum diceret qui uicisset, respondisse fertur: Ne ego si iterum eodem modo uicero, sine ullo milite Epirum reuertar. 16 interea Romanus exercitus, postquam uictus clam fugit e castris, miserabilem belli cladem grauioribus monstris auctam accumulatamque persensit. 17 nam pabulatores forte progressos uelut hostilis quaedam oborta tempestas cum horribili fragore caeli correptos diris fulminibus exussit. 18 quippe XXX et IIII eorum idem turbo prostrauit; duo et uiginti semineces relicti, iumenta exanimata et capta conplurima: ut merito contigisse non in signum uastationis futurae sed uastatio ipsa referatur.

19 Secunda inter Pyrrhum et Romanos consules pugna in Apuliae finibus fuit. ubi clades belli ad utrosque sed maxime ad Pyrrhum, uictoria ad Romanos concessit. 20 nam cum diu obnixe cunctis in mutuam caedem ruentibus, anceps belli penderet euentus, Pyrrhus, transfixo bracchio saucius, prior cessit e proelio. sed et Fabricius legatus tunc uulneratus est. 21 elephanti prima pugna uulnerari atque in fugam cogi posse deprehensi, deinde subiectis inter posteriora ac mollia ignibus exagitati, ardentes insuper machinas furore trepido circumferentes exitio suis fuere. 22 caesa sunt in ea pugna V milia Romanorum, de exercitu uero Pyrrhi XX milia prostrata sunt. regis signa ablata LIII, Romanorum undecim amissa sunt.

23 Pyrrhus bello fractus, Agathocle mortuo rege Syracusano ad Siciliae arcessitus imperium Syracusas concessit.

[2] Sed Romanorum miseria nullis cessat indutiis; consumitur morborum malis intercapedo bellorum et, cum foris cessatur a proelio, agitur introrsum ira de caelo. 2 nam Fabio Gurgite iterum C. Genucio Clepsina consulibus pestilentia grauis urbem ac fines eius inuasit; quae cum omnes tum praecipue mulieres pecudesque corripiens necatis in utero fetibus futura prole uacuabat, et immaturis partubus cum periculo matrum extorti abortus proiciebantur, adeo ut defectura successio et defuturum animantum genus adempto uitalis partus legitimo ordine crederetur.

3 Interea reuersum ex Sicilia Pyrrhum Curius consul excepit, tertiumque id bellum contra Epirotas apud Lucaniam in Arusinis campis gestum est. 4 itaque primo concursu cum Pyrrhi milites Romanorum inpressione trepidarent et circumspectantes fugam bello cedere molirentur, Pyrrhus elephantos ex subsidiis iussit induci. 5 Romani, adsueti iam pugnare cum beluis, cum malleolos stuppa inuolutos ac pice oblitos uncis insuper aculeis tenaces praeparauissent eosque flammatos in terga beluarum turresque uibrarent, non difficile furentes ardentesque beluas in eorum excidia, quorum subsidia fuerant, retorserunt. 6 LXXX milia peditum in illo proelio habuisse regem dicunt, equitum uero VI milia. ex his caesa referuntur XXXIII milia, capti autem sunt mille trecenti. 7 Pyrrhus quinto demum anno, quam uenerat, ab Italia uictus aufugit. qui post multa grauissimaque bella, quae gessit, in Graecia apud Argos Achaiae florentissimam urbem, Spartani regni auiditate seductus, saxo ictus occubuit.

8 Tunc quoque apud Romanos Sextilia uirgo Vestalis conuicta damnataque incesti ad portam Collinam uiua defossa est.

[3] Anno ab urbe condita CCCCLXXV Tarentini Pyrrhi morte conperta iterum noua aduersum Romanos arma sollicitant, Carthaginiensium auxilia per legatos poscunt atque accipiunt. 2 conserto proelio uicere Romani: ubi iam tunc Carthaginienses, quamuis nondum hostes adiudicati, uinci tamen a Romanis se posse senserunt.

3 Sequenti anno magnam uiscerum suorum partem seueritas Romana concidit. 4 nam aduentante dudum Pyrrho octaua legio diffidens Romanae spei, nouum scelus ausa Reginenses omnes, quibus subsidio praeerat, interfecit, praedam sibi omnem atque ipsum oppidum uindicauit. 5 hoc facinus in tam sceleratos defectores puniendum Genucio consuli iussum est. qui obsessa Reginorum urbe captisque omnibus ipse quidem in reliquos perfugas et latrones exercuit digna supplicia, Romanos uero milites integrae legionis Romam misit: qui populi iussu medio in foro uirgis caesi sunt securique percussi.

6 Visa sibi est tunc Roma uincere, cum legionem suam integram occidit, quae sine dubio uicta fuisset, si eam hostili proelio perdidisset.

[4] Anno ab urbe condita CCCCLXXVIII obscena et dira prodigia uel uisa Romae uel nuntiata sunt. aedes Salutis ictu fulminis dissoluta, pars muri sub eodem loco de caelo, ut dicunt, tacta est. 2 lupi tres ante lucem ingressi urbem, semesum cadauer intulerunt sparsumque membratim in foro ipsi strepitu hominum exterriti reliquerunt. 3 apud Formias multis ictibus fulminum moenia undique ambusta et dissoluta sunt. 4 apud agrum Calenum repente flamma scisso hiatu terrae eructata tribus diebus tribusque noctibus terribiliter exaestuans, quinque agri iugera exhausto penitus suco ubertatis in cinerem exterruit, ita ut non fruges solum sed et arbores cum imis stirpibus absumpsisse referatur.

5 Sequenti abhinc anno Sempronius consul aduersum Picentes duxit exercitum. et cum directae intra iactum teli utraque acies constitissent, repente ita cum horrendo fragore terra tremuit, ut stupore miraculi utrumque pauefactum agmen hebesceret. 6 diu attoniti utrimque populi haesitauere praeiudicata incepti conscientia; tandem procursu concito iniere certamen. 7 triste adeo id bellum fuit, ut merito dicatur tantum humanum sanguinem susceptura etiam cum gemitu horrisono tunc terra tremuisse. Romani pauci admodum eo proelio qui euasere uicerunt.

[5] Anno ab urbe condita CCCCLXXX inter multa prodigia sanguis e terra, ac uisum est manare de caelo. nam et plurimis locis scaturiens e fontibus cruor fluxit et de nubibus guttatim in speciem pluuiae lacte demisso, diri, ut ipsis uisum est, terram imbres inrigauerunt. 2 eo tempore Carthaginienses dato aduersum Romanos auxilio Tarentinis, cum a senatu per legatos arguerentur, turpissimam rupti foederis labem praesumpto accumulauere peiurio.

3 Tunc etiam Vulsinienses, Etruscorum florentissimi, luxurie paene perierunt. nam cum, licentia in consuetudinem prorogata, seruos suos passim liberos facerent, conuiuiis allegarent, coniugiis honestarent: 4 libertini in partem potestatis recepti plenitudinem per scelus usurpare meditati sunt et liberati seruitutis iugo, ambitu dominationis arserunt et quos dominos subditi aequanimiter dilexerunt, eos iam liberi, quod dominos fuisse meminerant, exsecrati sunt. 5 itaque conspirantes in facinus libertini - quorum tanta manus fuit, ut sine controuersia auso potirentur - correptam urbem suo tantum generi uindicant, patrimonia coniugiaque dominorum sibi per scelus usurpant, extorres dominos procul abigunt, qui miseri, exules egentesque Romam deferuntur: ubi ostentata miseria querellaque defleta, per Romanorum seueritatem et uindicati sunt et restituti.

6 Anno ab urbe condita CCCCLXXXI pestilentia ingens apud Romam conflagrauit, cuius atrocitatem significare contentus sum, quia uerbis inplere non possum. 7 si enim spatium temporis quo mansit inquiritur, ultra biennium uastando porrecta est; si depopulatio quam egerit, census indictus est, qui non quantum hominum deperisset, sed quantum superfuisset, inquireret; si uiolentia qua adfecerit, Sibyllini libri testes sunt, qui eam caelesti ira inpositam responderunt. 8 sed, ne quemquam quasi temptatio cauillationis offendat, quod, cum Sibylla iratos deos dixerit, nos iram caelestem dixisse uideamur, audiat et intellegat, quia haec, etsi plerumque per aerias potestates fiunt, tamen sine arbitrio omnipotentis Dei omnino non fiunt.

9 Eodem tempore Caparronia uirgo Vestalis incesti rea suspendio periit: corruptor eius consciique serui supplicio adfecti sunt.

10 Ecce continuatim quae et quanta numeramus accidisse annis singulis plurima, inter quos certe raro aut paene nullo nihil triste gestum, et hoc, cum idem scriptores proposito sibi magis laudandi negotio cauerent numerositates miseriarum, 11 ne eosdem quibus haec et de quibus scribebantur offenderent auditoresque suos exemplis praeteritorum terrere potius quam instituere uiderentur. 12 porro autem nos in ultimo temporum positi mala Romanorum scire non possumus nisi per eos, qui laudauere Romanos. 13 ex quo intellegi datur, quanta illa fuerint quae studio propter horrorem repressa sunt, cum tanta inueniuntur quae tenuiter inter laudes emanare potuerunt.

[6] Et quoniam ex hoc iam Punica bella succedunt, res ipsa exigit, ut de Carthagine, quae ante urbem Romam duo et septuaginta annos ab Helissa condita inuenitur, eiusque cladibus ac domesticis malis, sicut Pompeius Trogus et Iustinus exprimunt, uel pauca referantur. 2 Carthaginienses uernaculum atque intestinum semper inter se malum habuere discordiam, qua infeliciter exagitante nulla umquam tempora uel foris prospera uel domi quieta duxerunt. 3 sed cum inter cetera mala etiam pestilentia laborarent, homicidiis pro remediis usi sunt: quippe homines ut uictimas inmolabant aetatemque inpuberem, quae etiam hostium misericordiam prouocaret, aris admouebant.

4 De quo sacrorum immo sacrilegiorum genere quid potissime discutiendum sit non inuenio. si enim huiusmodi ritus aliqui daemones praecipere ausi sunt, ut mortibus hominum occisione hominum satisfieret, intellegendum fuit se operarios atque adiutores pestilentiae conduci, ut ipsi quos illa non corripuisset occiderent: 5 sanas enim atque incorruptas offerri hostias mos est, ita ut illi non sedarent morbos sed praeuenirent.

6 Itaque Carthaginienses auersis dis propter istius modi sacra - sicut Pompeius Trogus et Iustinus fatentur, sicut autem apud nos constat, propter praesumptionem impietatemque ipsorum irato Deo - 7 cum in Sicilia diu infeliciter dimicassent, translato in Sardiniam bello iterum infelicius uicti sunt. propter quod ducem suum Mazeum et paucos qui superfuerant milites exulare iusserunt. exules ueniam per legatos petentes repulsi patriam bello et obsidione cinxerunt. 8 ibi tunc Mazeus dux exulum Carthalonem filium suum, sacerdotem Herculis, cur sibi uelut insultans purpuratus occurreret, in crucem sub oculis patriae ita ut erat cum purpuris infulisque suspendit. 9 post paucos dies urbem ipsam cepit; qui cum, interfectis plurimis senatorum, cruente dominaretur, occisus est. haec temporibus Cyri Persarum regis gesta sunt.

10 Post haec uero Himelcho rex Carthaginiensium cum in Sicilia bellum gereret, repente horribili peste exercitum amisit. 11 nec mora: morbis, populo cateruatim cadente, cito quisque correptus, mox mortuus, iam nec sepeliebatur: cuius mali nuntius cum attonitam repentino luctu Carthaginem repleuisset, non secus ac si capta esset turbata ciuitas fuit. 12 omnia ululatibus personabant, clausae ubique ianuae, cuncta publica priuataque officia damnata, uniuersi ad portum decurrunt egredientesque de nauibus paucos, qui cladi superfuerant, de suis percontantur. 13 postquam de clade suorum, tacentibus illis uel gementibus, miseri intellegunt, tunc toto litore plangentium voces, tunc infelicium matrum ululatus et flebiles querellae audiebantur. 14 inter haec procedit et ipse de naui sua imperator sordida seruilique tunica discinctus; ad cuius conspectum plangentia iunguntur agmina; ipse quoque manus ad caelum tendens nunc suam nunc publicam infelicitatem accusat et deflet; 15 ad postremum uociferans per urbem, tandem ingressus domum, cunctos, qui lacrimantes prosequebantur, ultimo dimisit adloquio ac deinde obseratis ianuis exclusisque etiam filiis gladio dolorem uitamque finiuit. haec Darii temporibus gesta sunt.

16 Post haec Hanno, uir quidam Carthaginiensis priuatis opibus reipublicae uires superans, inuadendae dominationis hausit cupiditatem. cui rei consilium utile ratus est, ut simulatis unicae filiae nuptiis omnes senatores, quorum dignitatem obstaturam inceptis suis arbitrabatur, inter pocula ueneno necaret. 17 quae res per ministros prodita sine ultione uitata est, ne in uiro potenti plus negotii faceret res cognita quam cogitata. hoc consilio elusus Hanno alio machinamento facinus adgredi parat: seruitia concitat, quibus repente incautam urbem opprimeret. 18 sed cum ante statutam caedibus diem proditum se praeuentumque intellexisset, castellum quoddam cum uiginti milibus seruorum armatis occupauit. 19 ibi dum Afros regemque Maurorum concitat, captus est ac primo uirgis caesus, deinde effossis oculis et manibus cruribusque fractis, uelut a singulis membris poena exigeretur, in conspectu populi necatus est. 20 corpus uerberibus lacerum cruci suffixum, filii cognatique omnes supplicio traditi, ne quis eum eiusdem familiae umquam aut imitari aut ulcisci meditaretur. haec temporibus Philippi gesta sunt.

21 Post haec Carthaginienses cum Tyrum urbem, auctorem originis suae, ab Alexandro Magno captam euersamque didicissent, timentes transitum eius in Africam futurum, Hamilcarem quendam cognomento Rhodanum, uirum facundia sollertiaque praecipuum, ad perscrutandos Alexandri actus direxerunt. 22 qui per Parmenionem quasi transfuga exceptus, dehinc in militiam regis admissus omnia ciuibus suis per tabellas scriptas et post cera superlitas enuntiabat. hunc mortuo Alexandro Carthaginem reuersum, quasi urbem regi uenditasset, non ingrato tantum animo uerum etiam crudeli inuidia necauerunt. 23 deinde cum adsidua nec umquam satis prospera aduersus Siculos bella gererent et Syracusas urbem Siciliae tunc florentissimam obsidione cinxissent, per Agathoclen Siciliae regem miro circumuenti ingenio usque ad extrema desperationis adducti sunt. 24 namque Agathocles cum apud Syracusas a Carthaginiensibus obsideretur ac se neque bello parem instructu copiarum neque obsidionis patientem stipendiorum sufficientia uideret, bene prouiso ac melius dissimulato consilio in Africam cum exercitu transiit. ibi suis quid moliatur aperit, deinde quid facto opus sit docet. 25 ilico unanimiter naues primum in quibus uenere succendunt, ne qua spes refugiendi foret; dein cum omnia in quae direxisset prosterneret, uillas castellaque incenderet, Hannonem quendam cum triginta milibus Poenorum obuiam habuit. quem cum duobus milibus suorum interfecit; ipse autem duos tantum in eo bello perdidit. 26 qua pugna et Afrorum animis incredibiliter fractis et suorum in inmensum auctis urbes castellaque expugnat, praedas ingentes agit, hostium multa milia trucidat. 27 castra deinde ad quintum lapidem a Carthagine statuit, ut damna rerum opulentissimarum uastationemque agrorum et incendia uillarum de muris ipsius urbis specularentur. 28 adicitur praesentibus malis tristior fama. nam et apud Siciliam deletus cum imperatore Afrorum exercitus nuntiatur, quem reuera incautum ac paene otiosum Andro Agathoclis frater oppresserat. 29 hoc per totam Africam rumore disperso non tributariae tantum urbes ab his, uerum etiam socii reges deficiebant. inter quos rex quoque Cyrenarum Afellas pactus est cum Agatholcle communionem belli, dum regnum Africae ardenter adfectat. 30 sed postquam in unum exercitus et castra iunxerunt, per Agathoclen blandimentis et insidiis circumuentus occisus est. 31 Carthaginienses contractis undique copiis in bellum exarsere. quibus Agathocles habens secum Afellae copias congreditur, eosque magno utriusque exercitus sanguine et graui proelio superat. 32 hoc certaminis discrimine tanta desperatio inlata Poenis est, ut, nisi in exercitu Agathoclis orta seditio fuisset, transfugiturus ad eum Hamilcar dux Poenorum cum exercitu fuerit. ob quam noxam in medio foro iussu Carthaginiensium patibulo suffixus crudele spectaculum suis praebuit. 33 deinde cum post mortem Agathoclis Carthaginienses Siciliam instructa classe uastarent, a Pyrrho rege Epiri ab Italia arcessito terrestri naualique certamine saepe superati, nouissime ad Romana bella conuersi sunt.

34 Pro dolor, leguntne ista de ueteribus, qui de recentibus conqueruntur? immo legunt et ea non aequitate sed aemulatione coniciunt. 35 maximo enim illo et ineffabili quem nec ipsi discernunt stimulo conpunguntur non propter tempora mala sed propter tempora Christiana, et deriuatio est inuidi ulceris, ut, quidquid sub exsecrabili agitur, atrocius esse uideatur: 36 sicut etiam inter nos saepe inimicorum oculis uideri solet, eos, quos exsecrantur, nihil non prauum, nihil non subsiciuum, nihil non in uulnus suum dicto factoue agere, et hoc tamen plane simpliciter, in tantum enim captum cor obliquat inuidia, ut rectum natura non uideat. 37 de quorum numero sunt isti, sed multo miseriores quia inimici Dei ac perinde inimici ueritatis - de quibus flentes haec dicimus et quos misericorditer, si patiantur, arguimus, ut sanemus, - 38 qui uitioso oculo haec uident atque ideo duplicia illis uidentur quae uident et confusi caligine nequitiae in id cadunt, ut minus uidendo plus uideant, cum tamen id quod est ita ut est uidere non possint; 39 qui grauiora arbitrantur flagella patris, quam hostis incendia; qui acerbiorem uocant blandientem admonentem et redimentem Deum quam persequentem dominantem trucidantemque diabolum; 40 quamquam, si de patre intellegerent, de castigatione gauderent et, si praeuideretur fructus eruditionis, esset disciplina tolerabilis ac propter spem, quae nunc gentibus data est, antea uero non fuerat, leuiora ducerent, etsi grauiora paterentur. 41 quamquam contemptus miseriarum possunt etiam a suis discere, apud quos summa mala pro summis bonis aestimata sunt, tantum ut gloriam famae celebrem atque inlustrem consequerentur: 42 per quos colligi datur, quanta nobis, quibus aeternitas beata promittitur, sint toleranda pro uita, cum illi tanta potuerint tolerare pro fama.

[7] Anno ab urbe condita CCCCLXXXIII id est Appio Claudio Q. Fabio consulibus Mamertinis, quorum Messana nobilis Siciliae ciuitas erat, auxilia contra Hieronem Syracusanum regem et Poenorum copias Hieroni iunctas et Appium Claudium consulem cum exercitu misere Romani. 2 qui tam celeriter Syracusanos Poenosque superauit, ut ipse quoque rex rerum magnitudine perterritus ante se uictum quam congressum fuisse prodiderit; 3 qui exim fractis uiribus amissaque fiducia cum pacem supplex rogaret, ducentis argenti talentis iussu consulum multatus accepit. 4 consules Agrigentum Siciliae ciuitatem ibique praesidia Poenorum operibus ualloque cinxerunt. 5 cumque inclusus ea obsidione senior Hannibal imperator Poenorum ad summam egestatem redactus esset, Hanno imperator nouus Carthaginiensium cum equitibus mille quingentis et triginta milibus peditum, triginta etiam elephantis ex inprouiso intercessit expugnationemque ciuitatis paulisper distulit. 6 sed continuo ciuitas capta est: Poeni maximo bello uicti et profligati, undecim elephanti in potestatem redacti, Agrigentini sub corona omnes uenditi sunt; Hannibal senior facta cum paucis eruptione diffugit.

7 Cn. Cornelio Asina C. Duilio consulibus cum Hannibal senior oram Italiae maritimam instructa septuaginta nauium classe uastaret, Romani et ipsi classem fabricari atque instrui praeceperunt. 8 quod Duilius consul celeriter inpleuit; nam intra sexaginta dies quam arbores caesae erant centum triginta nauium classis deducta in anchoris stetit. 9 Cornelius Asina consul alter cum sedecim nauibus Liparam insulam petiit; ubi ab Hannibale quasi ad conloquium pacis euocatus Punica fraude captus atque in uinculis necatus est. 10 quod ubi Duilius alter consul audiit, cum triginta nauibus aduersus Hannibalem profectus est. commisso nauali proelio Hannibal, amissa naui qua uehebatur, scapha subductus aufugit; triginta et una naues eius captae, tredecim mersae, tria milia hominum occisa, septem milia capta referuntur.

11 Postea Carthaginienses C. Aquilio Floro L. Cornelio Scipione consulibus Hannonem in locum Hannibalis subrogatum pro Sardis et Corsis defensandis nauali proelio praefecerunt, qui a Scipione consule uictus, amisso exercitu ipse confertissimis hostibus se inmiscuit ibique interfectus est. 12 eodem anno tria milia seruorum et quattuor milia naualium sociorum in urbis Romae excidium coniurarunt et, nisi maturata proditio consilium praeuenisset, destituta praesidio ciuitas seruili manu perisset.

[8] Anno ab hoc proximo Calatinus consul Camerinam Siciliae urbem petens temere in angustias deduxit exercitum, quas Poenorum copiae iam dudum praestruxerant. 2 cui cum omnino nulla uel obsistendi uel euadendi facultas esset, Calpurni Flammae uirtute et opera liberatus est, qui lecta trecentorum uirorum manu insessum ab hostibus tumulum occupauit et in se Poenos omnes pugnando conuertit, donec Romanus exercitus obsessas angustias hoste non urguente transiret. 3 caesi sunt in eo bello omnes trecenti, solus Calpurnius quamuis multis confossus uulneribus et cadaueribus obtectus euasit. 4 Hannibal senior a Carthaginiensibus iterum classi praepositus, infeliciter cum Romanis nauali proelio congressus et uictus, ab exercitu suo seditione orta lapidibus coopertus interiit. 5 Atilius consul Liparam Melitamque insulas Siciliae nobiles peruagatus euertit. 6 consules, in Africam iussi transferre bellum, cum trecentis triginta nauibus Siciliam petiuerunt: quibus Hamilcar Poenorum imperator et Hanno classi praefectus occurrit. conserto nauali proelio Carthaginienses in fugam uersi sexaginta et quattuor naues perdiderunt. 7 uictores consules in Africam transuecti sunt primamque omnium Clipeam urbem in deditionem receperunt. 8 inde Carthaginem petentes trecenta aut eo amplius castella populati sunt, infesta Carthagini signa circumtulerunt. 9 Manlius consul Africa cum uictrici classe decedens septem et uiginti milia captiuorum cum ingentibus spoliis Romam reuexit. 10 Regulus, bellum Carthaginiense sortitus, iter cum exercitu faciens haud procul a flumine Bagrada castra constituit: ubi cum plurimos militum aquandi necessitate ad flumen descendentes serpens mirae magnitudinis deuoraret, Regulus ad expugnandam bestiam cum exercitu profectus est. 11 sed nihil in tergo eius proficientibus iaculis atque omni telorum ictu inrito, quae per horrendam squamarum cratem quasi per obliquam scutorum testudinem labebantur mirumque in modum, ne corpus laederent, ipso corpore pellebantur, cum insuper magnam multitudinem morsu conminui, impetu proteri, halitu etiam pestifero exanimari uideret, ballistas deferri imperauit, per quas murale saxum spinae eius incussum conpagem totius corporis soluit. 12 talis siquidem est natura serpentis, ut, cum pedibus carere uideatur, costis tamen et squamis, quas a summo gutture usque ad imam aluum parili modo dispositas habet, ita instruitur, ut squamis quasi unguibus, costis quasi cruribus innitatur. 13 non enim ut uermis, cui spinae rigor non est, et in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas, contrahendo porrectas motum explicat, sed alternis intenta conatibus latera sinuosa circumfert, ut per exteriorem spinae curuaturam rigentem costarum aciem tendat, costis autem natura ad summum rectis squamarum ungulas figat; quod uicissim et celeriter agendo non solum plana perlabitur, sed etiam conuexa conscendit, tot uestigiis instructa quot costis. 14 huius itaque rei causa est, ut, si in qualibet corporis parte ab aluo usque ad caput ictu aliquo conlidatur, debilis reddita cursum habere non possit; quia ubicumque ille ictus inciderit spinam soluit, per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. unde etiam haec serpens, quae tamdiu tot iaculis inuulnerabilis obstitit, ad unius saxi ictum debilis cessit ac mox circumuenta telis facile oppressa est. 15 corium autem eius Romam deuectum - quod fuisse centum uiginti pedum spatio ferunt - aliquamdiu cunctis miraculo fuit.

16 Regulus aduersum tres imperatores, id est Hasdrubales duos et accitum ex Sicilia Hamilcarem, atrocissimum bellum gessit, in quo caesa sunt Carthaginiensium decem et septem milia, capta autem quinque milia, decem et octo elephanti abducti, oppida octoginta et duo in deditionem cessere Romanis.

[9] Carthaginienses fracti bellis et cladibus exinaniti pacem a Regulo poposcerunt. sed cum intolerabiles et duras condiciones pacis audissent, tutius rati sese armatos mori quam miseros uiuere, pretio non solum Hispanorum uel Gallorum auxilia, quae iam dudum plurima habebant, sed etiam Graecorum conparanda duxerunt. 2 itaque Xanthippum Lacedaemoniorum regem cum auxiliis accitum, ducem bello praefecerunt. Xanthippus, inspectis Poenorum copiis atque in campum deductis, longe in melius mutato apparatu pugnam cum Romanis conseruit. 3 ingens ibi ruina Romanorum uirium fuit: nam triginta milia militum Romanorum in illa tunc congressione prostrata sunt. Regulus ille dux nobilis cum quingentis uiris captus est et in catenas coniectus decimo demum anno Punici belli nobilem triumphum Carthaginiensibus praebuit. 4 Xanthippus tam audacis facti conscius rerum instabilium mutationem timens ilico ex Africa migrauit in Graeciam.

5 Igitur Aemilius Paulus et Fuluius Nobilior consules audita captiuitate Reguli et clade exercitus Romani transire in Africam cum classe trecentarum nauium iussi Clipeam petunt. eo confestim Carthaginienses cum pari classe uenerunt; nec differri potuit nauale certamen. 6 centum et quattuor naues Carthaginiensium demersae, triginta cum pugnatoribus captae, praeterea triginta et quinque milia militum ex ipsis caesa sunt ; Romanorum autem nouem nauibus depressis mille centum periere milites. 7 consules apud Clipeam castra posuerunt. duo Hannones imperatores Poenorum eo rursus cum magno exercitu conuenerunt proelioque commisso nouem milia militum perdiderunt. 8 sed - ut tunc apud Romanos numquam diuturna felicitas erat et qualescumque successus magnis continuo malorum molibus obruebantur - cum Romana classis ad Italiam praedis onusta remearet, infando naufragio euersa est: nam de trecentis nauibus ducentae uiginti perierunt, octoginta uix abiectis oneribus liberatae sunt. 9 Hamilcar dux Poenorum cum exercitu in Numidiam Mauretaniamque missus postquam hostiliter cruenteque in uniuersos egit, cur Regulum libenter suscepisse dicerentur, mille argenti talentis et uiginti milibus boum reliquos condemnauit; principes autem omnium populorum patibulo suffixit.

10 Tertio anno - sicut semper indomitus furor cito periculorum obliuiscitur - Seruilius Caepio et Sempronius Blaesus consules ducentis sexaginta nauibus Africam transgressi uniuersam oram maritimam, quae circa Syrtes iacet, depopulati sunt atque in superiora progressi captis euersisque ciuitatibus plurimis ingentem praedam ad classem deuexerunt. 11 inde cum ad Italiam redirent, circa Palinuri promuntorium, quod a Lucanis montibus in altum excurrit, inlisi scopulis centum quinquaginta naues onerarias nobilemque praedam crudeliter adquisitam infeliciter perdiderunt. 12 uicit aliquando apud Romanos improbissimam cupiditatem enormitas miseriarum: nam patres, quibus iam nauticae rei pertaesum esset, decreuere ne amplius quam sexaginta nauium classis ad subsidium haberetur Italiae; quod quidem decretum continuo adacti indomita cupiditate ruperunt. 13 praeterea Cotta consul in Siciliam transgressus plurimis proeliis aduersum Poenos et Siculos terra marique pugnauit et per totam Siciliam partim hostium partim etiam sociorum inhumatas strages reliquit.

14 L. Caecilio Metello C. Furio Placido consulibus Hasdrubal nouus Carthaginiensium imperator cum elephantis centum triginta et equitum peditumque amplius triginta milibus Lilybaeum uenit ex Africa et continuo cum Metello consule apud Panormum pugnam conseruit. 15 sed Metellus uim magnam beluarum timens prius eas magno usus consilio uel in fugam uel in mortem egit et sic facile quamuis magnam uim hostium superauit: XX milia Carthaginiensium in eo proelio caesa sunt, elephanti quoque sex et uiginti interfecti centum et quattuor capti et per Italiam ducti maximum Italicis gentibus spectaculum praebuerunt. Hasdrubal cum paucis Lilybaeum profugit atque absens a Poenis capitis damnatus est.

[10] Post haec fessi tot malis Carthaginienses petendam esse pacem a Romanis decreuerunt. ad quam rem Atilium Regulum antea ducem Romanum, quem iam per quinque annos captiuum detinebant, inter ceteros legatos praecipue mittendum putauerunt: quem non impetrata pace ab Italia reuersum resectis palpebris inligatum in machina uigilando necauerunt. 2 alter deinde Atilius Regulus et Manlius Vulsco, ambo bis consules, cum classe ducentarum nauium et quattuor legionibus Lilybaeum profecti: quod oppidum in promuntorio situm Romani obsidere conati, superueniente Hannibale qui Hamilcaris filius fuit uicti, maiore exercitus sui parte perdita ipsi aegre euaserunt. 3 post hos Claudius consul cum classe centum uiginti nauium ad Drepani portum contra hostem profectus: ubi mox exceptus classe Poenorum superatusque est. et ipse quidem cum triginta nauibus Lilybaeum in castra confugit, reliquae omnes, id est nonaginta, aut captae aut demersae fuerunt; octo milia militum caesa, uiginti milia capta referuntur. Gaius quoque Iunius collega Claudi uniuersam classem naufragio amisit.

4 Anno etiam consequenti classis Punica in Italiam transiit eiusque plurimas partes longe lateque uastauit. 5 interea Lutatius cum classe trecentarum nauium in Siciliam transuectus dum apud Drepanam ciuitatem pugnam inter primores ciet, transfixo femore aegerrime, cum iam obrueretur, ereptus est. 6 porro autem Poeni cum quadringentis nauibus magnisque copiis ad Siciliam duce Hannone concurrunt. nec Lutatius segnior, immo consilia Poenorum mira celeritate praeuenit. postquam proxime sibi utrorumque classes apud Aegades insulas per totam noctem intertextis propemodum anchoris constiterunt, orta luce prior Lutatius signum bello dedit. 7 crudescente pugna uictus Hanno nauem auertit et dux fugae primus fuit. aliquanta cum eo pars exercitus sui Africam petiit, alii confugere Lilybaeum; sexaginta et tres Punicae naues captae sunt, centum uiginti quinque demersae, triginta duo milia hominum capta, caesa quattuordecim milia fuere; Romanorum autem duodecim naues demersae sunt. 8 Lutatius deinde ad Erycinam ciuitatem quam Poeni tenebant, uenit ibique duo milia Carthaginiensium conserta pugna interfecit.

[11] Tunc Carthaginienses praecipiti festinatione ad Lutatium consulem ac deinde Romam mittunt: orant pacem, quam condicionibus ante propositis ilico consequuntur. 2 condiciones autem erant, ut Sicilia Sardiniaque decederent proque inpensis bellicis puri argenti tria milia talentum Euboicorum aequis pensionibus per annos uiginti penderent. 3 huius pacis condicio habita est post annum tertium et uicensimum, ex quo bellum Punicum primum fuerat inchoatum.

4 Quis, rogo, duarum ciuitatum unum bellum per annos tres et uiginti gestum fando explicet, quot reges Carthaginiensium, quot consules Romanorum, quot agmina exercituum, quantum numerum nauium contraxerit profligarit oppresserit? et tunc demum, si illa ad plenum perpensa uideantur, de praesentibus iudicetur.

5 Anno ab urbe condita DVII repentina subuersio ipsius Romae praeuenit triumphum Romanorum; neque enim temere dixerim, quando non uel modicam laetitiam Romae superueniens repente quam grauissimus luctus oppresserit. 6 siquidem Q. Lutatio Catulo A. Manlio consulibus diuersae ignium aquarumque clades paene absumpsere urbem. nam Tiberis insolitis auctus imbribus et ultra opinionem uel diuturnitate uel magnitudine redundans omnia Romae aedificia in plano posita deleuit. 7 diuersae qualitates locorum ad unam conuenere perniciem, quoniam et, quae segnior redundatio tenuit, madefacta dissoluit et, quae cursus torrentis inuenit, inpulsa deiecit. 8 aquarum grauissimam cladem grauior ignis secuta uastatio est; qui ignis, incertum unde surrexerit, plurimas ciuitatis partes peruagatus cum hominum domorumque miserabilem stragem fecit tum etiam tantum opum uno consumpsit incendio quantum plurimae et peregrinae uictoriae conferre non possent. 9 dehinc cum omnia in circuitu fori popularetur, aedem Vestae corripuit et ne sibi quidem dis subuenientibus ignem illum, qui aeternus putabatur, temporarius ignis oppressit; unde etiam Metellus, dum arsuros deos eripit, uix bracchio semiustilatus aufugit.

10 T. Sempronio Graccho C. Valerio Falcone consulibus cum Faliscis bellauere Romani, eoque proelio quindecim milia Faliscorum interfecta sunt. [12] eodem anno Galli Cisalpini noui exstitere hostes. aduersum quos uaria sorte bellatum est; nam in primo conflictu Valerio consule tria milia quingenti cecidere Romani, secundo quattuordecim milia Gallorum caesa, duo milia capta sunt, sed ob priorem cladem triumphus consuli denegatus est.

2 T. Manlio Torquato C. Atilio Bubulco consulibus Sardinia insula rebellauit auctoribus Poenis. unde mox Sardi subacti et oppressi sunt; Carthaginiensibus autem uiolatoribus pacis, quam ipsi poposcissent, inferri bellum decretum est. 3 contra Carthaginienses pacem suppliciter poposcerunt et cum bis missis legatis nihil profecissent, post etiam decem principibus bis aeque supplicantibus nec impetrarent, nouissime Hannonis, minimi hominis inter legatos, oratione meruerunt. 4 hoc anno porta Iani Gemini clausa est, quia nusquam eodem anno bellum erat; quod sub Numa solum Pompilio rege prouenerat.

5 Hic demum nobis tacendum est et tempora, quibus conferri nostra nullo modo possunt, silentio transmitti expedit, ne obtrectatores dierum uitae suae ad insultandum potius sibi hoc strepitu suscitemus. 6 ecce portae Iani clausae fuerunt, foris bellum Romanorum non fuit, omnem subolem suam in gremio suo conquiescentem Roma continens non suspirauit. 7 et hoc quando? post primum Punicum bellum; post quantum temporis? post annos CCCCXL; quamdiu? anno uno; et quid altero subsecutum est? ut de ceteris taceam, bellum Gallicum et Hannibal cum bello Punico secundo. 8 ei mihi, cognouisse haec et denudasse quam etiam me pudet! pax ista unius anni uel magis umbra pacis lenimentum miseriarum an incentiuum malorum fuit? stilicidium istud olei in medium magnae flammae cadens extinxit fomitem tanti ignis an aluit ? parum aquae frigidae ardentissimis haustum in febribus sanauit aegrotum an potius incendit ? 9 per annos prope septingentos, id est ab Hostilio Tullo usque ad Caesarem Augustum, una tantummodo aestate Romana sanguinem uiscera non sudarunt, et inter plurimas magnorum saeculorum aetates misera ciuitas, uere misera mater, uix uno tempore a timore luctuum, ut non dicam ab ipsis luctibus, conquieuit. 10 hoc, si quisquam hominum tam parum in uita sua quietis habuisset, numquid uel uixisse diceretur? aut, si quisquam per totum annum doloribus et cruciatibus agatur, medio autem anni ipsius spatio unum tantum diem tranquillum et sine conflictationibus transigat, numquid ex eo leuamentum malorum accipiet ac non totum annum miseriis deputabit? 11 sed illi, inquit, hunc annum pro glorioso signo infatigabilis uirtutis conlocauerunt. atque utinam pro obliuione calamitatis continuae praeterissent. 12 nam sicut in corpore hominis ita demum lepra dinoscitur, si uariatim inter sanas cutis partes color diuersus appareat, at si ita se ubique diffundat, ut omnia unius coloris quamuis adulteri faciat, perit illa discretio: ita si continuus labor aequali tolerantia sine respirandi appetitu perfluxisset, intentio uoluntatis et electio consuetudinis diceretur. 13 cum autem in hoc pausillulum otii tantopere uel maiorum gaudia uel minorum studia reclinantur, profecto discernitur, et quam iucunditatem habuerit haec breuitas et quam amaritudinem illa prolixitas, hoc est, et quies illa quam grata fuisset, si diuturna mansisset, et haec incessabilis miseria quam etiam uitanda fuerit, si uitari quacumque potuisset.

[13] Anno ab urbe condita DXVII Hamilcar dux Carthaginiensium ab Hispanis in bello, cum aliud bellum aduersus Romanos clam pararet, occisus est.

2 Sequenti anno legati Romanorum ab Illyriis interfecti sunt. post cum ipsis Illyriis atrocissimum bellum gestum est: in quo multis oppidis populisque deletis reliqui se Fuluio Postumioque consulibus dediderunt.

3 Tertio deinceps anno miseram ciuitatem sacrilegis sacrificiis male potentes funestauere pontifices; namque decemuiri consuetudinem priscae superstitionis egressi Gallum uirum et Gallam feminam cum muliere simul Graeca in foro boario uiuos defoderunt. 4 sed obligamentum hoc magicum in contrarium continuo uersum est; namque diras illas quas fecerant externorum mortes foedissimis suorum caedibus expiauerunt. 5 siquidem L. Aemilio Catulo C. Atilio Regulo consulibus magna formidine consternatus est senatus defectione Cisalpinae Galliae, cum etiam ex ulteriore Gallia ingens aduentare exercitus nuntiaretur, maxime Gaesatorum, quod nomen non gentis sed mercennariorum Gallorum est. 6 itaque permoti consules totius Italiae ad praesidium imperii contraxere uires. quo facto in utriusque consulis exercitu octingenta milia armatorum fuisse referuntur, sicut Fabius historicus, qui eidem bello interfuit, scripsit. 7 ex quibus Romanorum et Campanorum fuerunt peditum CCLXLVIIII milia ducenti, equitum uero XXVI milia sescenti; cetera multitudo sociorum fuit. 8 commisso proelio apud Arretium Atilius consul occisus est: octingenta milia Romanorum, nec saltem tanta quanta eos terrere debuit, caesa sui parte fugerunt: nam tria milia eorum tunc interfecta historici tradunt. 9 quod ideo ignominiosius turpiusque est, tam paucis amissis tanta agmina diffugisse, quia se in aliis uictoriis non uiribus animorum praeualuisse sed bellorum prouentibus prodiderunt. quis enim rogo in exercitu Romanorum crederet numerum istum fuisse saltem, non dico fugisse ? 10 post haec secundum cum Gallis proelium gestum est, in quo plane quadraginta milia Gallorum trucidata sunt.

11 Sequenti anno Manlius Torquatus et Fuluius Flaccus consules primi trans Padum Romanas duxere legiones. pugnatum est ibi cum Insubribus Gallis, quorum interfecta sunt uiginti tria milia, quinque milia capta sunt.

12 Eo deinde anno, qui huic proximus fuit, dira miseram urbem terruere prodigia: miseram utique, quae hinc fremitu hostium, inde nequitia daemonum terrebatur; namque in Piceno flumen sanguine effluxit et apud Tuscos caelum ardere uisum est et Arimini nocte multa lucem claram obfulsisse ac tres lunas distantibus caeli regionibus exortas apparuisse. 13 tunc quoque magno terrae motu Caria et Rhodus insulae adeo concussae sunt, ut labentibus uulgo tectis ingens quoque ille colossus rueret. 14 eodem anno Flaminius consul contemptis auspiciis, quibus pugnare prohibebatur, aduersum Gallos conflixit et uicit. in quo bello nouem milia Gallorum caesa, decem et septem milia capta sunt.

15 Post hoc Claudius consul Gaesatorum triginta milia deleuit, ubi etiam ipse Virdomarum regem in primam aciem progressus occidit: et inter multa Insubrium, quos ad deditionem coegerat, oppida Mediolanium quoque urbem florentissimam cepit.

16 Deinde Histri noui hostes excitati sunt: quos Cornelius Minuciusque consules multo quidem Romanorum sanguine subegerunt. 17 emergit hic paululum antiquus ille Romanorum improbae laudis etiam de parricidiis appetitus. 18 nam Fabius Censorius Fabium Buteonem filium suum furti insimulatum interfecit: dignum scilicet facinus, quod pater uel parricidio plectendum duceret, quod ne leges quidem nisi multa pecuniae aut summum exilii circa quemlibet hominum censuerunt.

[14] Anno ab urbe condita DXXXIIII Hannibal Poenorum imperator Saguntum florentissimam Hispaniae ciuitatem, amicam populi Romani, primum bello inpetitam, deinde obsidione cinctam et fame excruciatam omniaque fortiter contemplatione fidei, quam Romanis deuouerant, digna indignaque tolerantem octauo demum mense deleuit. 2 legatos Romanorum ad se missos iniuriosissime etiam a conspectu suo abstinuit. 3 exinde odio Romani nominis, quod patri Hamilcari, cum esset nouem annos natus, fidelissime alias infidelissimus ante aras iurauerat, P. Cornelio Scipione et P. Sempronio Longo consulibus Pyrenaeos montes transgressus inter ferocissimas Gallorum gentes ferro uiam aperuit et nono demum die a Pyrenaeo ad Alpes peruenit; 4 ubi dum montanos Gallos, repellere ab ascensu obnitentes, bello superat atque inuias rupes igni ferroque rescindit, quadriduum commoratus quinto demum die cum maximo labore ad plana peruenit. 5 fuisse tunc exercitum eius in centum milibus peditum et uiginti milibus equitum definiunt. 6 Scipio consul Hannibali primus occurrit commissoque proelio apud Ticinum ipse grauiter uulneratus per Scipionem filium admodum praetextatum, qui post Africanus cognominatus est, ab ipsa morte liberatus euasit. caesus est ibi omnis paene Romanus exercitus. 7 pugnatum deinde eodem consule ad flumen Treuiam iterumque Romani pari clade superati sunt. Sempronius consul cognito collegae casu a Sicilia cum exercitu rediit; qui similiter apud eundem fluuium congressus, amisso exercitu paene solus evasit. in eo tamen bello etiam Hannibal sauciatus est. 8 qui postea, cum in Etruriam primo uere transiret, in summo Appennino tempestate correptus, biduo continuo inmobiliter cum exercitu niuibus conclusus et onustus obriguit. ubi magnus hominum numerus, iumenta conplurima, elephanti paene omnes frigoris acerbitate perierunt. 9 at uero alter tunc Scipio, frater consulis Scipionis, in Hispania plurima bella gessit, Magonem quoque Poenorum ducem bello uicit et cepit.

[15] Diris tunc etiam Romani prodigiis territi sunt. nam et solis orbis minui uisus est et apud Arpos parmae in caelo uisae, sol quoque pugnasse cum luna, apud Capenas interdiu duas lunas ortas, in Sardinia sanguine duo scuta sudasse, Faliscis caelum scindi uelut magno hiatu uisum, apud Antium metentibus cruentas spicas in corbem decidisse. 2 igitur Hannibal sciens Flaminium consulem solum in castris esse, quo celerius imparatum obrueret primo uere progressus arripuit propiorem sed palustrem uiam et cum forte Sarnus late redundans pendulos et dissolutos campos reliquerat, de quibus dictum est:
et quae rigat aequora Sarnus.
3 in quos cum exercitu progressus Hannibal nebulis maxime, quae de palude exhalabantur, prospectum auferentibus magnam partem sociorum iumentorumque perdidit. ipse autem uni elephanto, qui solus superfuerat, supersedens, uix difficultatem itineris euasit ; sed oculum, quo iamdudum aeger erat, uiolentia frigoris uigiliarum ac laboris amisit. 4 ubi uero proximus castris Flaminii consulis fuit, uastatione circumiacentium locorum Flaminium in bellum excitauit. 5 haec pugna ad Trasumennum lacum facta est. ubi exercitus Romanus infelicissime arte circumuentus Hannibalis funditus trucidatus est; ipse quoque consul occisus; XXV milia Romanorum in eo proelio caesa, sex milia capta referuntur. de exercitu Hannibalis duo milia ceciderunt. 6 famosum hoc apud Trasumennum lacum certamen fuit tanta clade Romana, maxime cum ita intentus pugnantum ardor extiterit, ut grauissimum terrae motum, qui tunc forte tam uehemens factus est, ut urbes diruisse, montes transtulisse, discidisse rupes et flumina retrorsum coegisse referatur, pugnantes omnino non senserint. 7 factam ad Trasumennum ruinam sequitur pugna Cannensis, quamuis Fabii Maximi dictatoris tempus medium fuerit, qui impetum Hannibalis cunctando tardauit.

[16] Anno ab urbe condita DXL L. Aemilius Paulus et P. Terentius Varro consules contra Hannibalem missi inpatientia Varronis consulis infelicissime apud Cannas Apuliae uicum omnes paene Romanae spei uires perdiderunt. 2 nam in ea pugna XLIIII milia Romanorum interfecta sunt, quamquam et de exercitu Hannibalis magna pars caesa est. nullo tamen Punico bello Romani adeo ad extrema internecionis adducti sunt. 3 periit enim in eo consul Aemilius Paulus, consulares aut praetorii uiri uiginti interfecti sunt, senatores uel capti uel occisi sunt triginta, nobiles uiri trecenti, pedestrium militum XL milia, equitum tria milia quingenti. Varro consul cum quinquaginta equitibus Venusium fugit. 4 nec dubium est ultimum illum diem Romani status futurum fuisse, si Hannibal mox post uictoriam ad peruadendam urbem contendisset. 5 Hannibal in testimonium uictoriae suae tres modios anulorum aureorum Carthaginem misit, quos ex manibus interfectorum equitum Romanorum senatorumque detraxerat. 6 usque adeo autem ultima desperatio reipublicae apud residuos Romanos fuit, ut senatores de relinquenda Italia sedibusque quaerendis consilium ineundum putarint. quod auctore Caecilio Metello confirmatum fuisset, nisi Cornelius Scipio tribunus tunc militum, idem qui post Africanus, destricto gladio deterruisset ac potius pro patriae defensione in sua uerba iurare coegisset. 7 Romani ad spem uitae quasi ab inferis respirare ausi dictatorem Decimum Iunium creant: qui dilectu habito ab annis decem et septem immaturae inordinataeque militiae quattuor legiones undecumque contraxit. 8 tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit. 9 Iunius quoque dictator antiquum Romanae miseriae factum recolens, pro supplemento exercitus edicto uelut asylo patefacto homines quicumque sceleribus ac debitis obnoxii essent impunitate promissa militiae mancipauit; quorum numerus ad sex milia uirorum fuit. 10 Campania uero uel potius omnis Italia ad Hannibalem desperata penitus Romani status reparatione defecit. 11 post hoc L. Postumius praetor aduersus Gallos pugnare missus cum exercitu caesus est.

12 Deinde Sempronio Graccho Q. Fabio Maximo consulibus Claudius Marcellus ex praetore proconsule designatus Hannibalis exercitum proelio fudit primusque post tantas reipublicae ruinas spem fecit Hannibalem posse superari. 13 Scipiones autem in Hispania Hasdrubalem Poenorum imperatorem ad Italiam exercitum conparantem grauissimo bello oppresserunt; nam XXXV milia militum de exercitu eius uel caede uel captione minuerunt. 14 Celtiberos milites, quam primam externam manum Romani in castris habere coeperunt, pretio sollicitatos ab hostium societate in sua castra duxerunt. 15 Sempronius Gracchus proconsule ab hospite suo Lucano quodam in insidias inductus occisus est. 16 Centenius Paenula centurio decerni sibi ultro bellum aduersum Hannibalem petiit: a quo cum octo milibus militum, quos in aciem eduxerat, caesus est. 17 post hunc Cn. Fuluius praetor ab Hannibale uictus amisso exercitu uix euasit.

18 Pudet recordationis. quid enim dicam improbitatem magis an miseriam Romanorum ? immo uerius uel improbam miseriam uel miseram improbitatem. 19 quis credat eo tempore, quo aerarium populi Romani egenam stipem priuata conlatione poscebat, miles in castris non nisi aut puer aut seruus aut sceleratus aut debitor et ne sic quidem numero idoneus erat, senatus in curia omnis paene nouicius uidebatur, postremo cum ita inminutis fractisque omnibus desperabatur, ut consilium de relinquenda Italia subiretur: - 20 eo tempore, cum unum domesticum, ut diximus, bellum ferri nullo modo posset, tria insuper transmarina bella fuisse suscepta? unum in Macedonia contra Philippum potentissimum Macedoniae regem, alterum in Hispania contra Hasdrubalem Hannibalis fratrem, tertium in Sardinia contra Sardos et alterum Hasdrubalem Carthaginiensium ducem; extra hoc quartum Hannibalis, quo in Italia premebantur. 21 et tamen fortis in alterutrum desperatio in meliora profecit, nam in his omnibus desperando pugnarunt, pugnando uicerunt. ex quo euidenter ostenditur non tempora tunc fuisse tranquilliora otiis, sed homines miseriis fortiores.

[17] Anno ab urbe condita DXLIII Claudius Marcellus Syracusas opulentissimam urbem Siciliae secunda oppugnatione uix cepit, quam cum iam pridem obsedisset, Archimedis Syracusani ciuis admirabili ingenio praediti machinis repulsus expugnare non potuit. 2 decimo anno post quam Hannibal in Italiam uenerat, Cn. Fuluio P. Sulpicio consulibus Hannibal de Campania mouit exercitum et cum ingenti clade omnium per Sedicinum Suessanumque agrum uia Latina profectus ad Anienem fluuium tribus milibus ab urbe consedit incredibili totius ciuitatis metu, 3 cum senatu populoque diuersis curis trepido matronae quoque amentes pauore per propugnacula currerent et conuehere in muros saxa primaeque pro muris pugnare gestirent. 4 ipse autem cum expeditis equitibus usque ad portam Collinam infestus accessit, deinde omnes copias in aciem direxit, sed et consules Fuluiusque proconsule non detrectauere pugnam. 5 at ubi expositae utrimque acies constiterunt, in conspectu Romae praemium uictoris futurae tantus se subito imber e nubibus grandine mixtus effudit, ut turbata agmina uix armis retentis in sua se castra colligerent. 6 deinde cum serenitate reddita in campum copiae atque in aciem redissent, rursum uiolentior fusa tempestas maiore metu mortalium audaciam cohercuit territosque exercitus refugere in tentoria coegit. 7 tunc conuersus in religionem Hannibal dixisse fertur, potiundae sibi Romae modo uoluntatem non dari, modo potestatem.

8 Respondeant nunc mihi obtrectatores ueri Dei hoc loco: Hannibalem a capessenda subruendaque Roma utrum Romana abstinuit fortitudo an diuina miseratio ? aut forsitan conseruati isti dedignantur fateri, quod Hannibal et uictor extimuit et cedens probauit ac - 9 si istam diuinam tutelam per pluuiam de caelo uenisse manifestum est, ipsam autem pluuiam opportunis et necessariis temporibus non nisi per Christum, qui est uerus Deus, ministrari - etiam ab huiusmodi satis certo sciri nec negari posse existimo: 10 maxime nunc - quando ad documentum potentiae eius, cum siccitate turbante pluuiam poscere adsidue contingit, et alternis uicibus nunc gentiles nunc Christiani rogant nec umquam etiam ipsis testibus factum est, ut optati imbres superueniant nisi in die, quo rogari Christum et Christianis rogare permittitur - 11 procul dubio constat, urbem Romam per hunc eundem uerum Deum, qui est Christus Iesus, ordinantem secundum placitum ineffabilis iudicii sui, et tunc ad futurae fidei credulitatem seruatam fuisse et nunc pro parte sui incredula castigatam.

12 At uero in Hispania ambo Scipiones a fratre Hasdrubalis interfecti sunt. in Campania Capua capta est a Q. Fuluio proconsule; principes Campanorum ueneno mortem sibi consciuerunt; senatum omnem Capuae etiam prohibente senatu Romano Fuluius suppliciis necauit. 13 interfectis in Hispania Scipionibus cum, omnibus incusso pauore cunctantibus, Scipio se admodum adulescens ultro obtulisset et pudenda penuria esset aerarii, 14 Claudio Marcello et Valerio Laeuino auctoribus qui tunc consules erant aurum argentumque signatum ad quaestores palam omnes senatores in publicum contulerunt, ita ut nihil praeter anulos singulos bullasque sibi ac filiis et deinde per filias uxoresque suas singulas tantum auri uncias et argenti non amplius quam singulas libras relinquerent.

[18] Scipio annos natus uiginti et quattuor imperium in Hispaniam proconsulare sortitus, ultionem praecipue patris et patrui animo intendens, Pyrenaeum transgressus primo impetu Carthaginem Nouam cepit, ubi stipendia maxima, praesidia ualida, copiae auri argentique magnae Poenorum habebantur; ibi etiam Magonem fratrem Hannibalis captum cum ceteris Romam misit. 2 Laeuinus consul ex Macedonia rediens Agrigentum urbem Siciliae expugnauit ibique Hannonem Afrorum ducem cepit, quadraginta ciuitates in deditionem accepit, uiginti et sex expugnauit. 3 Hannibal in Italia Cn. Fuluium proconsulem, XI praeterea tribunos et XVII milia militum interfecit. 4 Marcellus consul, cum Hannibale triduum continuum dimicauit. primo die pari pugna discessum est, sequenti uictus consul, tertio uictor VIII milia hostium interfecit, ipsum Hannibalem cum reliquis fugere in castra conpulit. 5 Fabius Maximus consul Tarentum, quae a Romanis desciuerat, iterum expugnauit et cepit ibique ingentes copias Hannibalis cum ipso duce eius Carthalone deleuit, XXX milia hominum captiuorum uendidit, pretia in fiscum rettulit.

6 Sequenti anno in Italia Claudius Marcellus consul ab Hannibale cum exercitu occisus est. 7 Scipio in Hispania Poenorum ducem Hasdrubalem uicit et castris exuit; praeterea LXXX ciuitates aut deditione aut bello in potestatem redegit; Afris sub corona uenditis, sine pretio dimisit Hispanos. 8 Hannibal utrumque consulem Marcellum et Crispinum insidiis circumuentos interfecit.

9 Claudio Nerone et M. Liuio Salinatore consulibus cum Hasdrubal Hannibalis frater ab Hispaniis per Gallias ad Italiam ueniret iussusque a Carthaginiensibus, ut fratri cum copiis iungeretur, magna secum auxilia Hispanorum Gallorumque deduceret, cum maturato aduentu descendisse iam ex Alpibus consulibus proditus fuisset, ab exercitu Romano ignorante Hannibale praeuentus cum omni exercitu suo interfectus est. 10 diu quidem incertus belli euentus fuit elephantis maxime Romanam infestantibus aciem: qui a militibus Romanis, quos a uolitando uelites uocant - 11 quod genus militiae paulo ante repertum fuerat, ut lecti agilitate iuuenes cum armis suis post terga equitum sederent et mox, cum ad hostem uentum esset, equis desilirent et continuo pedites ipsi, ex alia parte equitibus per quos aduecti fuerant dimicantibus, hostem proturbarent - 12 ab his ergo uelitibus elephanti retroacti cum regi iam a suis non possent, fabrili scalpro inter aures adacto necabantur. id genus occidendae cum opus esset beluae idem dux Hasdrubal primus inuenerat. 13 fuit hoc proelio Poenis Metaurum flumen, ubi Hasdrubal est uictus, quasi Trasumennus lacus et Cesena Piceni ciuitas ut uicus ille Cannensis; 14 nam L et VIII milia de exercitu Hasdrubalis ibi occisa sunt, capta sunt V CCCC; IIII autem ciuium Romanorum inter eos reperta atque reuocata sunt: quod uictoribus consulibus solacio fuit. nam et ab exercitu eorum VIII ceciderunt. 15 Hannibali caput fratris sui Hasdrubalis ante castra proiectum est. quo uiso et simul clade Poenorum cognita, anno tertio decimo quam in Italiam uenerat refugit in Bruttios. 16 post haec anno continuo inter Hannibalem et Romanos quies a tumultu bellorum intercessisse uisa est, quia inquietudo morborum in castris erat et grauissima pestilentia utrique exercitus agebantur. 17 interea Scipio uniuersa Hispania a Pyrenaeo usque ad Oceanum in prouinciam redacta Romam uenit, consul cum Licinio Crasso creatus in Africam transiit, Hannonem Hamilcaris filium, ducem Poenorum, interfecit, exercitum eius partim caede partim captiuitate disperdidit: nam undecim milia Poenorum eo proelio occidit. 18 Sempronius consul cum Hannibale congressus et uictus Romam refugit. Scipio in Africa adgressus hiberna Poenorum atque alia Numidarum, quae utraque haud procul ab Utica erant, nocte concubia fecit incendi. 19 Poeni trepidi cum casu accidisse ignem putarent, inermes ad extinguendum concurrerunt: quare facile ab armatis oppressi sunt. in utrisque castris quadraginta milia hominum igni ferroque consumpta sunt, capta quinque milia, duces ipsi miserabiliter ambusti aegre effugerunt. 20 Hasdrubal imperator Carthaginem profugus uenit; itaque Syphax et Hasdrubal mox plurimum reparauere exercitum atque iterum cum Scipione congressi sunt, uictique fugerunt. 21 Syphacem fugientem Laelius et Masinissa ceperunt, cetera multitudo Cirtam confugit, quam Masinissa oppugnatam in deditionem recepit, Syphacem ad Scipionem catenis uinctum deduxit; quem Scipio cum ingentibus spoliis plurimisque captiuis perducendum Laelio tradidit.

[19] Hannibal redire in Africam iussus, ut fessis Carthaginiensibus subueniret, flens reliquit Italiam omnibus Italici generis militibus qui sequi nollent interfectis. cui ad Africanum litus propinquanti iussus quidam e nauticis ascendere in arborem nauis atque ipse speculari, quam regionem teneret, sepulchrum dirutum se prospexisse respondit; abominatus dictum Hannibal deflexo cursu ad Leptim oppidum copias exposuit. 2 qui continuo refecta multitudine Carthaginem uenit, deinde conloquium Scipionis petiit. ubi cum se diu attoniti admiratione mutua duo clarissimi duces suspexissent, infecto pacis negotio proelium consertum est: 3 quod diu magnis ducum artibus dispositum, magnis copiarum molibus gestum, magnis militum uiribus consummatum Romanis uictoriam contulit. octoginta ibi elephanti uel capti uel occisi sunt, Carthaginiensium interfecta sunt XX milia quingenti. Hannibal omnia et ante proelium et in proelio expertus, cum paucis, hoc est uix quattuor equitibus, inter tumultum elapsus Hadrumetum confugit. 4 postea Carthaginem post sex et triginta annos, quam inde paruus cum patre exierat, uenit consultantique senatui nullam esse residuam spem nisi in petenda pace persuasit.

5 C. Cornelio Lentulo P. Aelio Paeto consulibus Carthaginiensibus pax per Scipionem uoluntate senatus populique concessa est. naues tamen plus quam quingentae in altum productae in conspectu ciuitatis incensae sunt. 6 Scipio, iam tum cognomento Africanus, triumphans urbem ingressus est; quem Terentius, qui postea comicus, ex nobilibus Carthaginiensium captiuis pilleatus - quod insigne indultae sibi libertatis fuit - triumphantem post currum secutus est.

[20] Anno ab urbe condita DXLVI bellum Punicum secundum finitum est, quod gestum est annis decem et septem. cui Macedonicum continuo successit, quod Quintius Flamininus consul sortitus post multa et grauissima proelia, quibus Macedones uicti sunt, pacem Philippo dedit. 2 deinde cum Lacedaemoniis pugnauit, uicto Nauide duce ipsorum nobilissimos obsides Demetrium Philippi filium et Armenen Nauidis filium ante currum duxit. 3 Romani captiui, qui sub Hannibale per Graeciam uenditi fuerant, uniuersi recepti, capitibus rasis ob detersam seruitutem currum triumphantis secuti sunt. 4 eodem tempore Insubres Boi atque Cenomanni contractis in unum uiribus Hamilcare Poeno duce, qui in Italia remanserat, Cremonam Placentiamque uastantes, difficillimo bello a L. Fuluio praetore superati sunt. 5 postea Flamininus proconsule Philippum regem et cum eo Thracas Macedonas Illyrios multasque praeterea gentes, quae in auxilium ei uenerant, bello subegit. 6 uicti Macedones castra amiserunt, VIII milia hostium eo die caesa, V milia capta Polybius scribit; Valerius dicit XL milia trucidata; Claudius uero XXXII milia interfecta commemorat.

7 Sed haec uarietas scriptorum utique fallacia est; fallaciae autem causa profecto adulatio est, dum uictoris laudes accumulare uirtutemque patriae extollere uel praesentibus uel posteris student: alioquin, si inquisitus non fuisset numerus, nec qualiscumque fuisset expressus. 8 quodsi gloriosum est duci et patriae plurimos hostium peremisse, quanto magis laetum patriae et duci beatum potest uideri suorum uel nullos uel paucissimos perdidisse. 9 ita lucidissime patet, quia simili impudentia mentiendi, qua occisorum hostium numero adiicitur, sociorum quoque amissorum damna minuuntur uel etiam omnino reticentur.

10 Igitur Sempronius Tuditanus in Hispania citeriore bello oppressus cum omni exercitu Romano interfectus est; 11 consul Marcellus in Etruria a Bois oppressus magnam partem exercitus perdidit; cui postea Furius alter consul auxilio accessit: atque ita uniuersam Boiorum gentem igni ferroque uastantes propemodum usque ad nihilum deleuerunt.

12 L. Valerio Flacco M. Porcio Catone consulibus Antiochus rex Syriae bellum contra populum Romanum struens in Europam transiit ex Asia. 13 tunc etiam Hannibal propter excitandi belli rumores, qui de eo apud Romanos serebantur, exhiberi Romam a senatu iussus, clam ex Africa profectus ad Antiochum migrauit: quem cum apud Ephesum inuenisset cunctantem, mox in bellum inpulit. 14 tunc etiam lex, quae ab Oppio tribuno plebi lata fuerat, ne qua mulier plus quam semunciam auri haberet neue uersicolori uestimento nec uehiculo per urbem uteretur, post uiginti annos abrogata est.

15 P. Scipione Africano iterum T. Sempronio Longo consulibus apud Mediolanium decem milia Gallorum caesa, sequenti autem proelio undecim milia Gallorum, Romanorum uero quinque milia occisa sunt. 16 Publius Digitius praetor in Hispania citeriore paene omnem amisit exercitum. M. Fuluius praetor Celtiberos cum proximis gentibus uicit regemque eorum cepit. 17 Minucius a Liguribus in extremum periculi adductus et insidiis hostium circumuentus uix Numidarum equitum industria liberatus est. 18 Scipio Africanus inter ceteros legatos ad Antiochum missus, etiam cum Hannibale conloquium familiare habuit. 19 sed infecto pacis negotio ab Antiocho discessit. in utraque Hispania per Flaminium Fuluiumque praetores bella multum horrida cruentaque utrisque populis gesta sunt.

20 P. Cornelio Scipione M. Acilio Glabrione consulibus Antiochus quamuis Thermopylas occupasset, quarum munimine tutior propter dubios belli euentus fieret, tamen commisso bello a consule Glabrione superatus uix cum paucis fugit e proelio Ephesumque peruenit. 21 is habuisse fertur armatorum LX milia, ex quibus XL milia caesa, capta plus quam V milia fuisse referuntur. alter consul Scipio cum Boiorum gente conflixit, in quo proelio XX milia hostium interfecit.

22 Sequenti anno Scipio Africanus, habens in auxilio Eumenem Attali filium, aduersus Hannibalem, qui tunc Antiochi classi praeerat, bellum nauale gessit; Antiochus uicto Hannibale atque in fugam acto simulque omni exercitu amisso pacem rogauit filiumque Africani, quem utrum explorantem an in proelio cepisset incertum est, ultro remisit. 23 in Hispania ulteriore L. Aemilius proconsule a Lusitanis cum uniuerso exercitu caesus interiit. 24 L. Baebius in Hispaniam proficiscens, a Liguribus circumuentus cum uniuerso exercitu occisus est; unde adeo ne nuntium quidem superfuisse constat, ut internecionem ipsam Romae Massilienses nuntiare curauerint. 25 Fuluius consul de Graecia in Gallograeciam, quae nunc est Galatia, transuectus, ad Olympum montem peruenit, ad quem uniuersi Gallograeci cum coniugibus et liberis confugerant, ibique acerbissimum bellum gessit; namque de superioribus locis sagittis glandibus saxis ceterisque telis Romani grauiter contriti, tandem usque ad congressum hostium perruperunt: quadraginta milia Gallograecorum eo proelio interfecta referuntur. 26 Marcius consul aduersus Ligures profectus superatusque IIII milia militum amisit et, nisi uictus celeriter refugisset in castra, eandem internecionis cladem, quam Baebius dudum ab isdem hostibus acceperat, pertulisset.

27 M. Claudio Marcello Q. Fabio Labeone consulibus Philippus rex, qui legatos populi Romani interfecerat, propter Demetrii filii sui, quem legatum miserat, uerecundissimas preces ueniam meruit, 28 eundemque continuo uelut Romanis amicum suique proditorem, fratre quoque ipsius ad parricidium patris ministro, nihil de utroque miserum mali suspicantem ueneno necauit. 29 eodem anno Scipio Africanus ab ingrata sibi urbe diu exulans apud Amiternum oppidum morbo periit. isdem etiam diebus Hannibal apud Prusiam Bithyniae regem, cum a Romanis reposceretur, ueneno se necauit, Philopoemenes, dux Achiuorum a Messanis captus occisusque est. 30 in Sicilia tunc Vulcani insula, quae ante non fuerat, repente mari edita cum miraculo omnium usque ad nunc manet. 31 Q. Fuluius Flaccus praetor in citeriore Hispania maximo proelio XXIII milia hominum fudit, IIII milia cepit. 32 Ti. Sempronius Gracchus in Hispania ulteriore centum quinque oppida uacuata quassataque bellis ad deditionem coegit. 33 eadem aestate etiam L. Postumius in citeriore Hispania quadraginta milia hostium bello interfecit. Gracchus praetor ibidem iterum ducenta oppida expugnauit et cepit.

34 Lepido et Mucio consulibus Basternarum gens ferocissima auctore Perseo Philippi filio praedarum spe sollicitata et transeundi Histri fluminis facultate sine una pugna uel aliquo hoste deleta est. nam tunc forte Danuuius, qui et Hister, crassa glacie superstratus pedestrem facile transitum patiebatur. 35 itaque cum inprouide toto et maximo simul agmine inaestimabilis hominum uel equorum multitudo transiret, enormitate ponderis et concussione gradientum concrepans gelu et glacialis crusta dissiluit uniuersumque agmen, quod diu sustinuerat, mediis gurgitibus uicta tandem et conminuta destituit atque eadem rursus fragmentis inpedientibus superducta summersit. pauci ex omni populo per utramque ripam uix concisis uisceribus euaserunt.

36 P. Licinio Crasso C. Cassio Longino consulibus Macedonicum bellum gestum est, merito inter maxima bella referendum. nam in auxilio Romanorum tota primum Italia, deinde Ptolemaeus rex Aegypti et Ariarathes Cappadociae, Eumenes Asiae, Masinissa Numidiae fuerunt. Perseum et Macedonas secuti sunt Thraces cum rege Cotye et uniuersi cum rege Gentio Illyrii. 37 itaque aduenienti Crasso consuli Perseus occurrit, commissoque proelio miserabiliter uicti fugere Romani. sequenti pugna paene pari clade partis utriusque in hiberna discessum est. 38 deinde Perseus profligato multis proeliis exercitu Romano in Illyricum transgressus Sulcamum oppidum defensum a praesidiis Romanis pugnando cepit: ubi magnam Romanorum praesidiorum multitudinem partim occidit partim sub corona uendidit partim secum in Macedoniam duxit.

39 Postea cum eo L. Aemilius Paulus consul dimicauit et uicit: nam XX milia peditum in eo bello interfecit; rex cum equitatu subterfugit, sed continuo captus atque in triumpho cum filiis ante currum actus est et post apud Albam in custodia defecit. 40 filius eius iunior fabricam aerariam ob tolerandam inopiam Romae didicit ibique consumptus est. plurima praeterea et satis diuersis prouentibus bella multarum ubique gentium gesta sunt, quae breuitatis causa praetermisi.

[21] Anno ab urbe condita DC L. Licinio Lucullo A. Postumio Albino consulibus cum omnes Romanos ingens Celtiberorum metus inuasisset et ex omnibus non esset, qui ire in Hispaniam uel tribunus uel legatus auderet, P. Scipio, qui postea Africanus erit, ultro sese militaturum in Hispaniam obtulit, cum tamen in Macedoniam sorte iam deputatus esset. 2 itaque profectus in Hispaniam magnas strages gentium dedit, saepius etiam militis quam ducis usus officio; nam et barbarum prouocantem singulariter congressus occidit. 3 Sergius autem Galba praetor a Lusitanis magno proelio uictus est uniuersoque exercitu amisso ipse cum paucis uix elapsus euasit. 4 eodem tempore censores theatrum lapideum in urbe construi censuerunt. quod ne tunc fieret, Scipio Nasica grauissima oratione obstitit dicens, inimicissimum hoc fore bellatori populo ad nutriendam desidiam lasciuiamque commentum, adeoque mouit senatum, ut non solum uendi omnia theatro conparata iusserit, sed etiam subsellia ludis poni prohibuerit.

5 Quamobrem intellegant nostri - quibus quidquid extra oblectamentum libidinis occurrit offensio est - propter hoc, quod se infirmiores esse hostibus suis ipsi sentiunt et fatentur, theatra incusanda non tempora, 6 nec blasphemandum Deum uerum, qui usque ad nunc ea prohibet, sed abominandos deos uel daemones suos, qui ista petierunt, profundo quidem satis magnitatis suae argumento tale sacrificium flagitantes, quoniam non magis fuso cruore pecudum quam profligata uirtute hominum pascerentur. 7 nam utique tunc nec hostes nec fames nec morbi nec prodigia deerant, immo tunc plurima erant; sed theatra non erant, in quibus - quod incredibile dictu est - ad aram luxuriae uirtutum uictimae trucidantur. 8 Carthaginiensibus aliquando uisum est homines immolare, sed male praesumpta persuasio breui praetermissa est; a Romanis uero exactum est, ut semet ipsos perditioni impenderent. 9 factum est, fit, amatur et clamatur ut fiat: qui pro mactanda gregis sui pecude fortasse offenderentur, pro interficienda cordis sui uirtute laetantur. quin potius Nasicae erubescant, qui Christianis exprobrandum putant, et non nobis de hostibus, quos semper habuerunt, sed illi de theatro, quod haberi prohibuerat, conquerantur.

10 Igitur in Hispania Sergius Galba praetor Lusitanos citra Tagum flumen habitantes cum uoluntarios in deditionem recepisset, per scelus interfecit; simulans enim de commodis eorum se acturum fore, circumpositis militibus cunctos inermes incautosque prostrauit. quae res postea uniuersae Hispaniae propter Romanorum perfidiam causa maximi tumultus fuit.

[22] Anno ab urbe condita DCII L. Censorino et M. Manilio consulibus tertium Punicum bellum exortum est. igitur cum senatus delendam Carthaginem censuisset, profecti in Africam consules et Scipio tunc tribunus militum prope Uticam maioris Africani castra tenuerunt. 2 ibi Carthaginiensibus euocatis iussisque ut arma et naues traderent nec moratis, tanta uis armorum repente tradita est, ut facile tota ex his Africa potuisset armari. 3 sed Carthaginienses postquam arma tradiderunt et relicta urbe recedere procul a mari decem milibus passuum iussi sunt, dolorem ad desperationem contulerunt aut defensuri ciuitatem aut cum ipsa per ipsam sepeliendi, ducesque sibi duos Hasdrubales creauerunt. 4 arma primum facere adgressi aeris ferrique inopiam auri argentique metallis suppleuerunt. consules oppugnare Carthaginem statuunt, cuius situs fuisse huiusmodi dicitur: 5 uiginti duo milia passuum muro amplexa, tota paene mari cingebatur absque faucibus, quae tribus milibus passuum aperiebantur. is locus murum triginta pedes latum habuit saxo quadrato in altitudinem cubitorum quadraginta. 6 arx, cui Byrsae nomen erat, paulo amplius quam duo milia passuum tenebat. ex una parte murus communis erat urbis et Byrsae imminens mari, quod mare Stagnum uocant, quoniam obiectu protentae linguae tranquillatur. 7 consules igitur quamuis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus uicti ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in urbem rediit. Manilius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma conuertit. 8 Scipio Masinissa mortuo inter Masinissae filios tres Numidiae regnum diuisit. quo circa Carthaginem reuerso Manilius Tezagam urbem expugnauit atque diripuit; duodecim milia ibi Afrorum caesa, sex milia capta sunt. Hasdrubal Poenorum imperator, Masinissae nepos, subselliorum fragmentis in curia a suis propter suspicionem proditionis occisus est. 9 Iuuentius praetor in Macedonia aduersus Pseudophilippum congressus cum maxima clade totius Romani exercitus interfectus est.

[23] Anno ab urbe condita DCVI id est anno quinquagensimo post bellum Punicum secundum Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus P. Scipio, superioris anni consul, delere Carthaginem suprema sorte molitus Gothonem ingreditur. 2 ubi dum sex continuis diebus noctibusque pugnatur, ultima Carthaginienses desperatio ad deditionem traxit petentes, ut quos belli clades reliquos fecit, saltem seruire liceat. 3 primum agmen mulierum satis miserabile, post uirorum magis deforme descendit. nam fuisse mulierum XXV milia, uirorum XXX milia memoriae traditum est. 4 rex Hasdrubal se ultro dedit. transfugae, qui Aesculapii templum occupauerant, uoluntario praecipitio dati igne consumpti sunt. uxor Hasdrubalis se duosque filios secum uirili dolore et furore femineo in medium iecit incendium, eundem nunc mortis exitum faciens nouissima regina Carthaginis, quem quondam prima fecisset. 5 ipsa autem ciuitas decem et septem continuis diebus arsit miserumque spectaculum de uarietate condicionis humanae uictoribus suis praebuit. 6 diruta est autem Carthago omni murali lapide in puluerem conminuto septingentensimo post anno quam condita erat. 7 multitudo omnis captiuorum exceptis paucis principibus uenundata est. ita quarto quam coeptum fuit anno bellum Punicum tertium terminatum est.

8 Sed mihi quamlibet studiose quaerenti uerumtamen homini tardioris ingenii nusquam omnino causa tertii belli Punici, quam in tantum Carthago accenderit, ut iuste euerti decerneretur, eluxit, illudque me uel maxime mouet, quod, si ita ut in superioribus bellis euidens in adsurgentem causa et dolor accendebat, consultatione non opus erat. 9 at uero, cum alii Romanorum propter perpetuam Romae securitatem delendam esse decernerent, alii uero propter perpetuam Romanae uirtutis curam, quam sibi semper ex suspicione aemulae urbis inpenderent, ne uigor Romanus bellis semper exercitus in languidam segnitiem securitate atque otio solueretur, incolumem Carthaginem statui suo permittendam esse censerent: causam non ex iniuria lacessentum Carthaginiensium sed ex inconstantia torpescentium Romanorum ortam inuenio. 10 quod cum ita sit, cur Christianis temporibus imputant hebetationem ac robiginem suam, qua foris crassi, intus exesi sunt? qui porro ante sescentos fere annos, sicut sui prudentes timentesque praedixerant, cotem illam magnam splendoris et acuminis sui Carthaginem perdiderunt.

11 Itaque finem uolumini faciam, ne forsitan conlidendo uehementius discussa ad tempus robigine ubi necessarium acumen elicere non possum, superuacuam asperitatem inueniam. quamquam obuiantem asperitatem nequaquam expauescerem, si interioris spem acuminis inuenirem.

LIBER V

[1] Scio aliquantos post haec deinceps permoueri posse, quod uictoriae Romanae multarum gentium et ciuitatum strage crebrescunt. quamquam, si diligenter appendant, plus damni inuenient accidisse quam commodi. neque enim parui pendenda sunt tot bella seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum, nullorum utique fructuum et magnarum tamen miseriarum. 2 sed coniueo, ut quemadmodum uolunt ita fuisse uideatur; unde arbitror esse dicturos: ecquid his temporibus beatius, quibus continui triumphi, celebres uictoriae, diuites praedae, nobiles pompae, magni ante currum reges et longo ordine uictae gentes agebantur? 3 quibus breuiter respondebitur et ipsos de temporibus solere causari et nos pro isdem temporibus instituisse sermonem, quae tempora non uni tantum urbi adtributa sed orbi uniuerso constat esse communia. ecce quam feliciter Roma uincit tam infeliciter quidquid extra Romam est uincitur. 4 quanti igitur pendenda est gutta haec laboriosae felicitatis, cui adscribitur unius urbis beatitudo in tanta mole infelicitatis, per quam agitur totius orbis euersio? aut si ideo felicia putantur, quia unius ciuitatis opes auctae sunt, cur non potius infelicissima iudicentur, quibus miserabili uastatione multarum ac bene institutarum gentium potentissima regna ceciderunt?

5 An forte aliud tunc Carthagini uidebatur, cum post annos centum uiginti, quibus modo bellorum clades modo pacis condiciones perhorrescens, nunc rebelli intentione nunc supplici bellis pacem, pace bella mutabat, nouissime miseris ciuibus passim se in ignem ultima desperatione iacientibus unus rogus tota ciuitas fuit? cui etiam nunc, situ paruae, moenibus destitutae, pars miseriarum est audire quid fuerit. 6 edat Hispania sententiam suam: cum per annos ducentos ubique agros suos sanguine suo rigabat inportunumque hostem ultro ostiatim inquietantem nec repellere poterat nec sustinere, cum se suis diuersis urbibus ac locis, fracti caede bellorum, obsidionum fame exinaniti, interfectis coniugibus ac liberis suis ob remedia miseriarum concursu misero ac mutua caede iugulabant, - quid tunc de suis temporibus sentiebat? 7 ipsa postremo dicat Italia: cur per annos quadringentos Romanis utique suis contradixit obstitit repugnauit, si eorum felicitas sua infelicitas non erat Romanosque fieri rerum dominos bonis communibus non obstabat? 8 non requiro de innumeris diuersarum gentium populis diu ante liberis, tunc bello uictis, patria abductis, pretio uenditis, seruitute dispersis, quid tunc sibi maluerint, quid de Romanis opinati sint, quid de temporibus iudicarint. 9 omitto de regibus magnarum opum, magnarum uirium, magnae gloriae, diu potentissimis, aliquando captis, seruiliter catenatis, sub iugum missis, ante currum actis, in carcere trucidatis: quorum tam stultum est exquirere sententiam, quam durum non dolere miseriam.

10 Nos, nos inquam ipsos uitaeque nostrae electionem, cui adquieuimus, consulamus. maiores nostri bella gesserunt, bellis fatigati pacem petentes tributa obtulerunt: tributum pretium pacis est. 11 nos tributa dependimus, ne bella patiamur, ac per hoc in portu, ad quem illi tandem pro euadendis malorum tempestatibus confugerunt, nos consistimus et manemus. igitur nostra tempora uiderim utrum felicia; certe feliciora illis ducimus, qui quod illi ultime delegerunt nos continue possidemus. 12 inquietudo enim bellorum, qua illi attriti sunt, nobis ignota est. in otio autem, quod illi post imperium Caesaris natiuitatemque Christi tenuiter gustauerunt, nos nascimur et senescimus; quod illis erat debita pensio seruitutis nobis est libera conlatio defensionis, 13 tantumque interest inter praeterita praesentiaque tempora, ut quod Roma in usum luxuriae suae ferro extorquebat a nostris, nunc in usum communis reipublicae conferat ipsa nobiscum. aut si ab aliquo dicitur tolerabiliores parentibus nostris Romanos hostes fuisse, quam nobis Gothos esse, audiat et intellegat, quanto aliter quam circa se ipsum agitur sibi esse uideatur.

14 Olim cum bella toto orbe feruebant, quaeque prouincia suis regibus suis legibus suisque moribus utebatur, nec erat societas adfectionum, ubi dissidebat diuersitas potestatum; postremo solutas et barbaras gentes quid tandem ad societatem adduceret, quas diuersis sacrorum ritibus institutas etiam religio separabat? 15 si quis igitur tunc acerbitate malorum uictus patriam cum hoste deseruit, quem tandem ignotum locum ignotus adiit? quam gentem generaliter hostem hostis orauit? cui se congressu primo credidit, non societate nominis inuitatus, non communione iuris adductus, non religionis unitate securus ? 16 an parum exempli dederunt Busiris in Aegypto peregrinorum infeliciter incurrentium impiissimus immolator, crudelissima circa aduenas Dianae Tauricae litora sed magis sacra crudelia, Thracia cum Polymestore suo usque ad propinquos hospites scelerata ? et ne antiquitatibus uidear immorari, testis est Roma de Pompeio interfecto, testis Aegyptus de interfectore Ptolemaeo.

[2] Mihi autem prima qualiscumque motus perturbatione fugienti, quia de confugiendi statione securo, ubique patria, ubique lex et religio mea est. 2 nunc me Africa tam libenter excepit quam confidenter accessi; nunc me, inquam, ista Africa excepit pace simplici, sinu proprio, iure communi, de qua aliquando dictum et uere dictum est
hospitio prohibemur harenae,
Bella cient primaque uetant consistere terra;
nunc ultro ad suscipiendos socios religionis et pacis suae beniuolum late gremium pandit atque ultro fessos, quos foueat, inuitat. 3 latitudo orientis, septentrionis copiositas, meridiana diffusio, magnarum insularum largissimae tutissimaeque sedes mei iuris et nominis sunt, quia ad Christianos et Romanos Romanus et Christianus accedo. 4 non timeo deos hospitis mei, non timeo religionem eius necem meam, non habeo talem quem pertimescam locum, ubi et possessori liceat perpetrare quod uelit et peregrino non liceat adhibere quod conuenit, ubi sit ius hospitis quod meum non sit; 5 unus Deus, qui temporibus, quibus ipse innotescere uoluit, hanc regni statuit unitatem, ab omnibus et diligitur et timetur; eaedem leges, quae uni Deo subiectae sunt, ubique dominantur; ubicumque ignotus accessero, repentinam uim tamquam destitutus non pertimesco. 6 inter Romanos, ut dixi, Romanus, inter Christianos Christianus, inter homines homo legibus inploro rempublicam, religione conscientiam, communione naturam. utor temporarie omni terra quasi patria, quia quae uera est et illa quam amo patria in terra penitus non est. 7 nihil perdidi, ubi nihil amaui, totumque habeo, quando quem diligo mecum est, maxime quia et apud omnes idem est, qui me non modo notum omnibus uerum et proximum facit, nec egentem deserit, quia ipsius est terra et plenitudo eius, ex qua omnibus omnia iussit esse communia. 8 haec sunt nostrorum temporum bona: quae in totum uel in tranquillitate praesentium uel in spe futurorum uel in perfugio communi non habuere maiores, ac per hoc incessabilia bella gesserunt, quia, mutandarum sedium communione non libera, persistendo in sedibus suis aut infeliciter necati sunt aut turpiter seruierunt. quod clarius promptiusque ipsis ueterum gestis per ordinem explicitis aperietur.

[3] Anno ab urbe condita DCVI, hoc est eodem anno, quo et Carthago deleta est, Cn. Cornelio Lentulo L. Mummio consulibus ruinam Carthaginis euersio Corinthi subsecuta est, duarumque potentissimarum urbium paruo unius temporis interuallo per diuersas mundi partes miserabile conluxit incendium. 2 nam cum Metellus praetor Achaeos Boeotiosque coniunctos duobus bellis, hoc est primum apud Thermopylas, 3 iterum in Phocide uicisset - quorum priore bello occisa esse XX milia, secundo VII milia caesa Claudius historicus refert, Valerius et Antias in Achaia pugnatum et XX milia Achaeorum cum duce suo Diaeo cecidisse confirmant, Polybius Achiuus quamuis tunc in Africa cum Scipione fuerit, tamen, quia domesticam cladem ignorare non potuit, semel in Achaia pugnatum Critolao duce adserit Diaeum uero adducentem ex Arcadia militem ab eodem Metello praetore oppressum cum exercitu docet; 4 sed de uarietate discordantium historicorum aliquanta iam diximus, quorum sufficiat detecta haec et male nota mendaciorum nota, quia parum credendum esse in ceteris euidenter ostendunt qui in his quoque, quae ipsi uidere, diuersi sunt - 5 igitur post extincta totius Achaiae praesidia destitutarum euersionem urbium Metello praetore meditante consul Mummius repentinus cum paucis uenit in castra. qui dimisso statim Metello Corinthum sine mora expugnauit, urbem toto tunc orbe longe omnium opulentissimam, quippe quae uelut officina omnium artificum atque artificiorum et emporium commune Asiae atque Europae per multa retro saecula fuit. 6 permissa crudeliter etiam captiuis praedandi licentia sic omnia caedibus ignibusque conpleta sunt, ut de murorum ambitu quasi e camino in unum apicem coartatum exundaret incendium. itaque plurima parte populi ferro flammisque consumpta reliqua sub corona uendita est; urbe incensa muri funditus diruti sunt; muralis lapis in puluerem redactus, praeda ingens erepta est. 7 sane cum propter multitudinem et uarietatem statuarum simulacrorumque in illo ciuitatis incendio permixta in unum auri argenti atque aeris omniaque simul metalla fluxissent, nouum genus metalli factum est, unde usque in hodiernum diem siue ex ipso siue ex imitatione eius aes Corinthium, sicut memoriae traditum est, et Corinthia uasa dicuntur.

[4] Isdem consulibus Viriatus in Hispania genere Lusitanus, homo pastoralis et latro, primum infestando uias deinde uastando prouincias postremo exercitus praetorum et consulum Romanorum uincendo fugando subigendo maximo terrori Romanis omnibus fuit. 2 siquidem Hiberum et Tagum, maxima et diuersissimorum locorum flumina, late transgredienti et peruaganti C. Vecilius praetor occurrit: qui continuo caeso usque ad internecionem paene omni exercitu suo uix ipse praetor cum paucis fuga lapsus euasit. 3 deinde C. Plautium praetorem idem Viriatus multis proeliis fractum fugauit. post etiam Claudius Unimammus cum magno instructu belli contra Viriatum missus quasi pro abolenda superiore macula turpiorem ipse auxit infamiam. 4 nam congressus cum Viriato uniuersas quas secum deduxerat copias maximasque uires Romani amisit exercitus. Viriatus trabeas fasces ceteraque insignia Romana in montibus suis tropaea praefixit.

5 Eodem tempore CCC Lusitani cum mille Romanis in quodam saltu contraxere pugnam, in qua LXX Lusitanos, Romanos autem CCCXX cecidisse Claudius refert; 6 et cum uictores Lusitani sparsi ac securi abirent, unus ex his longe a ceteris segregatus cum, circumfusis equitibus pedes ipse deprehensus unius eorum equo lancea perfosso ipsius equitis ad unum gladii ictum caput desecuisset, ita omnes metu perculit, ut prospectantibus cunctis ipse contemptim atque otiosus abscederet.

7 Appio Claudio Q. Caecilio Metello consulibus Appius Claudius aduersus Salassos Gallos congressus et uictus quinque milia militum perdidit. reparata pugna, quinque milia hostium occidit. sed cum iuxta legem, qua constitutum erat, ut quisque quinque milia hostium peremisset triumphandi haberet potestatem, iste quoque triumphum expetisset, propter superiora uero damna non impetrauisset, infami impudentia atque ambitione usus priuatis sumptibus triumphauit.

8 L. Caecilio Metello Q. Fabio Maximo Seruiliano consulibus inter cetera prodigia androgynus Romae uisus iussu haruspicum in mare mersus est. sed nihil impiae expiationis procuratio profecit; nam tanta subito pestilentia exorta est, ut ministri quoque faciendorum funerum primum non sufficerent deinde non essent; iamque etiam magnae domus uacuae uiuis plenae mortuis remanserunt: largissimae introrsum hereditates et nulli penitus heredes. 9 denique iam non solum in urbe uiuendi sed etiam adpropinquandi ad urbem negabatur facultas, tam saeui per totam urbem tabescentium sub tectis atque in stratis suis cadauerum putores exhalabantur.

10 Expiatio illa crudelis et uiam mortibus hominum morte hominis struens tandem Romanis inter miserias suas erubescentibus, quam misera et uana esset, innotuit. ante enim in suffragium praeueniendae cladis est habita, et sic pestilentia consecuta est; quae tamen sine ullis sacrificiorum satisfactionibus tantummodo secundum mensuram arcani iudicii expleta correptione sedata est. 11 quam si artifices illi circumuentionum haruspices sub ipsa ut adsolent declinatione morborum forte celebrassent, procul dubio sibi dis et ritibus suis reductae sanitatis gloriam uindicassent. ita misera et ad sacrilegia male religiosa ciuitas mendaciis, quibus liberari non poterat, ludebatur.

12 Igitur Fabius consul contra Lusitanos et Viriatum dimicans Bucciam oppidum, quod Viriatus obsidebat, depulsis hostibus liberauit et in deditionem cum plurimis aliis castellis recepit. fecit facinus etiam ultimis barbaris Scythiae, non dicam Romanae fidei et moderationi, exsecrabile. quingentis enim principibus eorum, quos societate inuitatos deditionis iure susceperat, manus praecidit.

13 Pompeius sequentis anni consul fines Numantinorum ingressus accepta maxima clade discessit, non solum exercitu paene omni profligato uerum etiam plurimis nobilium, qui ei militiae aderant, interemptis.

14 Viriatus autem cum per quattuordecim annos Romanos duces atque exercitus protriuisset, insidiis suorum interfectus est, in hoc solo Romanis circa eum fortiter agentibus, quod percussores eius indignos praemio iudicarunt.

15 At ego non modo nunc, uerum etiam saepe intertexere orientis illa inextricabilia bella poteram, quae raro umquam nisi sceleribus aut incipiunt aut terminantur; sed Romanorum, cum quibus nobis actio est, tanta sunt, ut iure fastidiantur aliena.

16 Mithridates tunc siquidem, rex Parthorum sextus ab Arsace, uicto Demetrii praefecto Babylonam urbem finesque eius uniuersos uictor inuasit. omnes praeterea gentes, quae inter Hydaspen fluuium et Indum iacent, subegit. ad Indiam quoque cruentum extendit imperium. 17 Demetrium ipsum secundo sibi bello occurrentem uicit et cepit: quo capto Diodotus quidam cum Alexandro filio regnum eius et regium nomen usurpauit. 18 qui postea ipsum Alexandrum filium, quem participem periculi in peruadendo regno habuerat, ne in obtinendo consortem haberet, occidit.

19 M. Aemilio Lepido C. Hostilio Mancino consulibus prodigia apparuere diuersa et, quantum in ipsis fuit, ex more curata sunt. sed non semper aucupatoribus euentuum et structoribus fallaciarum haruspicibus opportuni casus suffragantur. 20 namque Mancinus consul postquam a Popilio apud Numantiam suscepit exercitum, adeo infeliciter proelia cuncta gessit atque in id suprema desperatione perductus est, ut turpissimum foedus cum Numantinis facere cogeretur. 21 quamuis et Pompeius iam aliud aeque infame foedus cum isdem Numantinis paulo ante pepigisset, senatus dissolui foedus et Mancinum dedi Numantinis praecepit, qui nudato corpore manibusque post tergum reuinctis ante portas Numantinorum expositus ibique usque in noctem manens, a suis desertus, ab hostibus autem non susceptus lacrimabile utrisque spectaculum praebuit.

[5] Exclamare hoc loco dolor exigit. cur falso uobis, Romani, magna illa nomina iustitiae fidei fortitudinis et misericordiae uindicatis? a Numantinis haec uerius discite. 2 fortitudine opus fuit ? pugnando uicerunt. fides exigebatur? credentes aliis secundum se, quos occidere potuerant, pacto foedere dimiserunt. 3 iustitia probanda erat? probauit eam uel tacitus senatus, cum idem Numantini per legatos suos aut inuiolatam pacem solam aut omnes, quos pignore pacis accepto uiuos dimiserant, reposcebant. 4 misericordia examinanda uidebatur? satis documenti dederunt uel emittendo ad uitam inimicum exercitum uel ad poenam non recipiendo Mancinum. 5 Mancinusne rogo dedendus fuit, qui uicti exercitus inpendentem trucidationem praetento umbone pacti foederis dispulit, qui periclitantes patriae uires in meliora tempora reseruauit? 6 aut, si displicuit foedus quod pactum est, cur miles hoc pignore redemptus aut, cum reuerteretur, receptus est aut, cum repeteretur, redditus non est? aut, si placuit seruati militis qualiscumque prouisio, cur Mancinus, qui hoc pepigit, solus deditus fuit?

7 Nuper Varro, ut praepropera pugna iniretur, collegam Paulum obluctantem impulit, trepidantem praecipitauit exercitum, infelices copias apud infames illas Romanis cladibus Cannas non disposuit certamini sed opposuit morti; plus quam XL milia ibi militum Romanorum sola inpatientia sua, de qua sibi uictoriam iam dudum Hannibal praesumebat, amisit. 8 collega etiam Paulo - quo tandem uiro! - perdito, nouissime in urbem paene solus impudentissime redire ausus est meruitque impudentiae suae praemium. 9 nam gratiae ei, quod de republica non desperasset, quam tamen ipse fecerat desperatam, publice in senatu actae sunt.

10 Porro autem Mancinus, qui sorte bellica circumuentum exercitum ne perderet laborauit, ab eodem senatu deditione damnatus est. 11 scio, Romani, et illud in Varrone displicuit, sed tempori concessum est, et hoc in Mancino placuit, sed secundum tempus praesumptum est; atque ideo ab initio perfecistis, ut nec ciuis consulat conuenienter ingratis nec hostis fideliter credat infidis.

12 Interea Brutus in ulteriore Hispania LX milia Gallaecorum, qui Lusitanis auxilio uenerant, asperrimo bello et difficili quamuis incautos circumuenisset, oppressit: quorum in eo proelio L milia occisa, sex milia capta referuntur, pauci fuga euaserunt. 13 in citeriore Hispania Lepidus proconsule Vaccaeos, innoxiam gentem et supplicem, etiam senatu prohibente pertinaciter expugnare temptauit. sed mox accepta clade grauissima improbae pertinaciae poenas luit. sex milia quippe Romanorum in hoc iniusto bello iustissime caesa sunt, reliqui exuti castris, armis etiam perditis, euaserunt.

14 Nec minus turpis haec sub Lepido clades quam sub Mancino fuit. ita nunc sibi haec tempora loco felicitatis adscribant ut non dixerim Hispani tot pulsati fatigatique bellis, sed uel ipsi saltem Romani tam continuis subacti cladibus totiensque superati; 15 ut non exprobrem, quot praetores eorum, quot legati, quot consules, quot legiones quantique exercitus consumpti sint, illud solum reuoluo, quanta fuerit timoris amentia miles Romanus hebetatus, ut iam ne ad experimentum quidem belli cohibere pedem atque offirmare animum posset, sed mox conspecto Hispano specialiter hoste diffugiens uinci se paene prius crederet quam uideri. 16 quo argumento patet apud utrosque misera illa tempora iudicata, cum et Hispani etsi uincere poterant, inuiti tamen desererent dulcia otia sua et bella externa tolerarent, et Romani quanto inpudentius alienae quieti sese ingererent, tanto turpius uincerentur.

[6] Seruio Fuluio Flacco Q. Calpurnio Pisone consulibus Romae puer ex ancilla natus quadripes quadrimanus, oculis quattuor, auribus totidem, natura uirili duplex. 2 in Sicilia mons Aetna uastos ignes eructauit ac fudit, qui torrentum modo per prona praecipites proxima quaeque corripientibus exussere flammis, longinquiora autem fauillis calidis cum uapore graui late uolitantibus torruerunt: quod Siciliae semper uernaculum genus monstri non portendere malum adsolet sed inferre. in Bononiensi agro fruges in arboribus enatae sunt. 3 igitur in Sicilia bellum seruile ortum est, quod adeo graue et atrox multitudine seruorum, instructu copiarum, magnitudine uirium fuit, 4 ut, non dicam praetores Romanos, quos penitus profligauit, sed consules quoque terruerit. nam LXX milia seruorum tunc in arma conspirantium fuisse referuntur, excepta urbe Messana, quae seruos liberaliter habitos in pace continuit. 5 ceterum Sicilia in hoc quoque miserior, quia insula et numquam erga statum suum iuris idonei nunc tyrannis subiecta nunc seruis, uel illis dominatu improbo exigentibus seruitutem uel istis praesumptione peruersa conmutantibus libertatem, maxime quia clausa undique mari egerere foras non facile potest intestinum malum. 6 uiperinam quippe conceptionem perditioni suae aluit sua libidine auctam, sua morte uicturam. in hoc autem seruilis tumultus excitatio quanto rarior ceteris tanto truculentior est, quia intentione commouetur libera multitudo ut patriam augeat, seruilis ut perdat.

[7] Anno ab urbe condita DCXX cum maior paene infamia de foedere apud Numantiam pacto quam apud Caudinas quondam furculas pudorem Romanae frontis oneraret, Scipio Africanus consensu omnium tribuum consul creatus atque ad expugnandam Numantiam cum exercitu missus est. 2 Numantia autem citerioris Hispaniae, haud procul a Vaccaeis et Cantabris in capite Gallaeciae sita, ultima Celtiberorum fuit. 3 haec per annos quattuordecim cum solis quattuor milibus suorum quadraginta milia Romanorum non solum sustinuit sed etiam uicit pudendisque foederibus adfecit. 4 igitur Scipio Africanus Hispaniam ingressus non se ilico ingessit hostibus, ut quasi incautos circumueniret, sciens numquam hoc genus hominum adeo in otium corpore atque animo resolui, ut non ipsa qualitate habitudinis suae apparatus aliorum praecelleret, sed aliquamdiu militem suum in castris uelut in scholis exercuit. 5 et cum partem aestatis totamque hiemem ne adtemptata quidem pugna transegisset, sic quoque parum propemodum hac profecit industria. 6 namque ubi copia pugnandi facta est, exercitus Romanus oppressus impetu Numantinorum terga conuertit; sed increpatione et minis obiectantis sese consulis manuque retinentis tandem indignatus in hostem rediit et quem fugiebat fugere conpulit. difficilis tunc in relatu fides: Numantinos et fugauere et fugientes uidere Romani. 7 unde quamuis Scipio, quia praeter spem acciderat, laetatus et gloriatus esset, tamen ultra bello aduersum eos audendum non esse professus est. 8 itaque Scipio insistendum inopinatis prouentibus censuit, urbem ipsam obsidione conclusit, fossa etiam circumdedit, cuius latitudo pedibus decem, altitudo uiginti fuit. 9 ipsum deinde uallum sudibus praestructum crebris turribus conmuniuit, ut, si qua ab erumpente hoste in eum temptaretur inruptio, iam non quasi obsessor cum obsesso sed uersa uice obsessus cum obsessore pugnaret. 10 Numantia autem in tumulo sita haud procul a flumine Durio tria milia passuum ambitu muri amplexabatur; quamuis aliqui adserant eam et paruo situ et sine muro fuisse: 11 unde credibile est, quia hoc spatii cura alendorum custodiendorumque pecorum uel etiam exercendi ruris commodo cum bello premerentur incluserint, ipsi arcem paruam natura munitam obtinentes; alioquin tantam paucitatem hominum tam amplum urbis spatium non munire magis quam prodere uidebatur. 12 igitur conclusi diu Numantini et fame trucidati deditionem sui obtulerunt, si tolerabilia iuberentur, saepe etiam orantes iustae pugnae facultatem, ut tamquam uiris mori liceret. 13 ultime omnes duabus subito portis eruperunt, larga prius potione usi non uini, cuius ferax is locus non est, sed suco tritici per artem confecto, quem sucum a calefaciendo caeliam uocant. 14 suscitatur enim igne illa uis germinis madefactae frugis ac deinde siccatur et post in farinam redacta molli suco admiscetur, quo fermento sapor austeritatis et calor ebrietatis adicitur. hac igitur potione post longam famem recalescentes bello sese obtulerunt. 15 atrox diu certamen et usque ad periculum Romanorum fuit, iterumque Romani pugnare se aduersum Numantinos fugiendo probauissent, nisi sub Scipione pugnassent. Numantini interfectis suorum fortissimis bello cedunt, conpositis tamen ordinibus nec sicut fugientes in urbem reuertuntur, corpora interfectorum ad sepulturam oblata accipere noluerunt. 16 nouissima spe desperationis in mortem omnes destinati clausam urbem ipsi introrsum succenderunt cunctique pariter ferro ueneno atque igne consumpti sunt. 17 Romani nihil ex his penitus habuere uictis praeter securitatem suam; neque enim euersa Numantia uicisse se magis Numantinos quam euasisse duxerunt. 18 unum Numantinum uictoris catena non tenuit; unde triumphum dederit, Roma non uidit; aurum uel argentum, quod igni superesse potuisset, apud pauperes non fuit; arma et uestem ignis absumpsit.

[8] Igitur ea tempestate, cum haec apud Numantiam gesta sunt, apud Romam Gracchorum seditiones agitabantur. Scipio autem cum deleta Numantia ceteras Hispaniae gentes pace conponeret, Thyresum quendam, Celticum principem, consuluit, qua ope res Numantina aut prius inuicta durasset aut post fuisset euersa. Thyresus respondit: concordia inuicta, discordia exitio fuit. 2 quod Romani tamquam sibi ac de se dictum exempli loco acceperunt, quippe quibus iam de seditionibus discordantis totius urbis nuntiabatur. Carthagine Numantiaque deleta moritur apud Romanos utilis de prouisione conlatio et oritur infamis de ambitione contentio. 3 Gracchus tribunus plebi iratus nobilitati, cur inter auctores Numantini foederis notatus esset, agrum a priuatis eatenus possessum populo diuidi statuit. Octauio tribuno plebi obsistenti ademit imperium et successorem Minucium dedit. his causis senatum ira, populum superbia inuasit. 4 ac tunc forte Attalus, Eumenis filius, moriens testamento populum Romanum imperio Asiae succedere heredem iusserat. Gracchus gratiam populi pretio adpetens legem tulit, uti pecunia, quae fuisset Attali, populo distribueretur. obsistente Nasica etiam Pompeius spopondit se Gracchum, cum primum magistratu abisset, accusaturum.

[9] Gracchus cum eniteretur, ut ipse tribunus plebi subsequenti anno permaneret, cumque comitiorum die seditiones populi accenderet, auctore Nasica inflammata nobilitas fragmentis subselliorum plebem fugauit. 2 Gracchus per gradus, qui sunt super Calpurnium fornicem, detracto amiculo fugiens ictus fragmento subsellii conruit rursusque adsurgens alio ictu clauae cerebro inpactae exanimatus est. 3 ducenti praeterea in ea seditione interfecti eorumque corpora in Tiberim proiecta sunt; ipsius quoque Gracchi inhumatum cadauer extabuit. 4 orta praeterea in Sicilia belli seruilis contagio multas late infecit prouincias. nam et Minturnis CCCCL serui in crucem acti et Sinuessae ad quattuor milia seruorum a Q. Metello et Cn. Seruilio Caepione oppressa sunt; 5 in metallis quoque Atheniensium idem tumultus seruilis ab Heraclito praetore discussus est; apud Delon etiam serui nouo motu intumescentes oppidanis praeuenientibus pressi sunt, absque illo primo Siciliensis mali fomite, a quo istae uelut scintillae emicantes, diuersa haec incendia seminarunt. 6 in Sicilia enim post Fuluium consulem Piso consul Mamertium oppidum expugnauit, ubi octo milia fugitiuorum interfecit, quos autem capere potuit, patibulo suffixit. 7 cui cum Rutilius consul successisset, idem quoque Tauromenium et Hennam, firmissima fugitiuorum refugia, bello recepit: amplius quam XX milia tunc seruorum trucidata referuntur.

8 Misera profecto talis belli et inextricabilis causa. pereundum utique dominis erat, nisi insolescentibus seruis ferro obuiam iretur. sed tamen in ipsis quoque infelicissimis damnis pugnae et infelicioribus lucris uictoriae quanti periere uicti tantum perdidere uictores.

[10] Anno ab urbe condita DCXXII P. Licinius Crassus consul et pontifex maximus aduersus Aristonicum Attali fratrem, qui traditam per testamentum Romanis Asiam peruaserat, cum instructissimo missus exercitu, 2 praeterea a magnis regibus hoc est Nicomede Bithyniae, Mithridate Ponti et Armeniae, Ariarathe Cappadociae, Pylaemene Paphlagoniae eorumque maximis copiis adiutus, conserto tamen bello uictus est; 3 et cum, exercitu post plurimam caedem in fugam acto, ipse iam circumuentus ab hostibus et paene captus esset, uirgam, qua erat usus ad equum, in oculum Thraecis inpegit; barbarus autem cum ira et dolore exarsisset, latus Crassi gladio transuerberauit. ita ille excogitato genere mortis effugit et dedecus et seruitutem. 4 Perpenna consul, qui Crasso successerat, audita morte Crassi et clade exercitus Romani raptim in Asiam peruolauit, Aristonicum recenti uictoria feriatum inprouiso bello adortus nudatumque omnibus copiis in fugam uertit; 5 cumque Stratonicen urbem, ad quam ille confugerat, obsidione cinxisset, trucidatum fame ad deditionem coegit. Perpenna consul apud Pergamum correptus morbo diem obiit; Aristonicus Romae iussu senatus in carcere strangulatus est.

6 Eodem anno Ptolemaei Alexandrinorum regis misera uita miseriorem uitae exitum dedit. is enim sororem suam stupro cognitam ac deinde in matrimonium receptam nouissime turpius quam duxit abiecit. 7 priuignam uero suam, hoc est filiam sororis et coniugis, coniugem adsciuit, filium suum, quem ex sorore susceperat, nec non et filium fratris occidit. quamobrem tantis incestis parricidiisque exsecrabilis ab Alexandrinis regno pulsus est.

8 Isdem temporibus Antiochus, non contentus Babylona atque Ecbatana totoque Mediae imperio, aduersus Phrahatem Parthorum regem congressus et uictus est. qui cum in exercitu suo centum milia armatorum habere uideretur, ducenta milia amplius calonum atque lixarum inmixta scortis et histrionibus trahebat. itaque facile cum uniuerso exercitu suo Parthorum uiribus oppressus interiit.

9 C. Sempronio Tuditano et M. Acilio consulibus P. Scipionem Africanum pridie pro contione de periculo salutis suae contestatum, quod sibi pro patria laboranti ab improbis et ingratis denuntiari cognouisset, alio mane exanimem in cubiculo suo repertum non temere inter maxima Romanorum mala recensuerim, praesertim cum tantum in ea urbe Africani uigor et modestia ualeret, ut facile uiuo eo neque sociale neque ciuile bellum posse exsistere crederetur. 10 hunc quidam uxoris suae Semproniae, Gracchorum autem sororis, dolo necatum ferunt, ne scelerata ut credo familia ad perniciem patriae suae nata inter impias seditiones uirorum non etiam facinoribus mulierum esset immanior.

11 M. Aemilio L. Oreste consulibus Aetna uasto tremore concussa exundauit igneis globis, rursusque alio die Lipara insula et uicinum circa eam mare in tantum efferbuit, ut adustas quoque rupes dissoluerit, tabulata nauium liquefactis ceris extorruerit, exanimatos pisces supernatantesque excoxerit, homines quoque, nisi qui longius potuere diffugere, reciprocato anhelitu calidi aeris adustis introrsum uitalibus suffocarit.

[11] M. Plautio Hypsaeo M. Fuluio Flacco consulibus uixdum Africam a bellorum excidiis quiescentem horribilis et inusitata perditio consecuta est. 2 namque cum per totam Africam inmensae lucustarum multitudines coaluissent et non modo iam cunctam spem frugum abrasissent herbasque omnes cum parte radicum, folia arborum cum teneritudine ramorum consumpsissent, uerum etiam amaras cortices atque arida ligna praeroderent, repentino abreptae uento atque in globos coactae portataeque diu per aerem, Africano pelago inmersae sunt. 3 harum cum inmensos aceruos longe undis urguentibus fluctus per extenta late litora propulissent, taetrum nimis atque ultra opinionem pestiferum odorem tabida et putrefacta congeries exhalauit, unde omnium pariter animantum tanta pestilentia consecuta est, ut auium pecudum ac bestiarum corruptione aeris dissolutarum putrefacta passim cadauera uitium corruptionis augerent. 4 at uero quanta fuerit hominum lues, ego ipse, dum refero, toto corpore perhorresco: siquidem in Numidia, in qua tunc Micipsa rex erat, octingenta milia hominum, circa oram uero maritimam, quae maxime Carthaginiensi atque Uticensi litori adiacet, plus quam ducenta milia perisse traditum est, apud ipsam uero Uticam ciuitatem triginta milia militum, quae ad praesidium totius Africae ordinata fuerant, extincta atque abrasa sunt. 5 quae clades tam repentina ac tam uiolenta institit, ut tunc apud Uticam sub una die per unam portam ex illis iunioribus plus quam mille quingentos mortuos elatos fuisse narretur.

6 Verumtamen pace et gratia omnipotentis Dei dixerim, de cuius misericordia et in cuius fiducia haec loquor: quamuis et temporibus nostris exoriantur aliquando et hoc diuersis partibus lucustae et plerumque etiam sed tolerabiliter laedant, numquam tamen temporibus Christianis tanta uis inextricabilis mali accidit, ut pernicies lucustarum, quae nullo modo ferri uiua potuisset, mortua plus noceret et qua diu uiuente peritura erant omnia, ea perdita pereuntibus magis omnibus optandum fuerit, ne perisset.

[12] Anno ab urbe condita DCXXVII L. Caecilio Metello et Q. Titio Flaminino coss. Carthago in Africa restitui iussa uicensimo secundo demum anno quam fuerat euersa deductis ciuium Romanorum familiis, quae eam incolerent, restituta et repleta est, magno ante prodigio praecedente. 2 nam cum mensores ad limitandum Carthaginiensem agrum missi stipites, terminorum indices, fixos nocte a lupis reuulsos mordicus conrososque reperissent, aliquamdiu haesitatum est, utrum Romanae paci expediret Carthaginem reformari.

3 Eodem anno C. Gracchus, Gracchi illius qui iam occisus in seditione fuerat frater, tribunus plebi per tumultum creatus magna reipublicae pernicies fuit. 4 nam cum saepe populum Romanum largitionibus promissisque nimiis in acerbissimas seditiones excitauisset, maxime legis agrariae causa, pro qua etiam frater eius Gracchus fuerat occisus, tandem a tribunatu Minucio successore decessit. 5 Minucius tribunus plebi cum maxima ex parte decessoris sui Gracchi statuta conuulsisset legesque abrogasset, C. Gracchus cum Fuluio Flacco ingenti stipatus agmine Capitolium, ubi contio agitabatur, ascendit: ibi maximo tumultu excitato quidam praeco a Gracchanis interfectus uelut signum belli fuit. 6 Flaccus duobus filiis armatis cinctus, comitante etiam Graccho togato breuemque gladium sub sinistra occultante, quamuis et praeconem frustra praemisisset, qui seruos ad libertatem uocaret Dianium tamquam arcem occupauit. 7 contra D. Brutus uir consularis a cliuo Publicio cum ingenti certamine inruit. ibi Flaccus diu obstinatissime dimicauit; Gracchus, postquam in templum Mineruae secesserat, gladio incumbere uolens, interuentu Laetorii retentus est. itaque cum diu anceps bellum agitaretur, tandem sagittarii ab Opimio missi consertam multitudinem disturbauerunt. 8 duo Flacci pater filiusque cum per aedem Lunae in priuatam domum desiluissent foresque obiecissent, rescisso craticio pariete confossi sunt. Gracchus diu pro se amicis pugnantibus ac pereuntibus aegre ad pontem sublicium peruenit ibique, ne uiuus caperetur, ceruicem seruo suo praebuit. 9 caput Gracchi excisum consuli adlatum est, corpus ad Corneliam matrem Misenum oppidum deuectum est. haec autem Cornelia, Africani maioris filia, Misenum, ut dixi, prioris filii morte secesserat. bona Gracchi publicata sunt; Flaccus adulescens in robore necatus est; ex factione Gracchi ducenti quinquaginta in Auentino caesi fuisse referuntur. 10 Opimius consul sicut in bello fortis fuit ita in quaestione crudelis. nam amplius tria milia hominum suppliciis necauit, ex quibus plurimi ne dicta quidem causa innocentes interfecti sunt.

[13] Isdem temporibus Metellus Baleares insulas bello peruagatus edomuit et piraticam infestationem, quae ab isdem tunc exoriebatur, plurima incolarum caede conpressit. 2 Gnaeus quoque Domitius proconsule Allobrogas Gallos iuxta oppidum Vindalium grauissimo bello uicit, maxime cum elephantorum noua forma equi hostium hostesque conterriti diffugissent: XX milia ibi Allobrogum caesa referuntur, tria milia capta sunt.

3 Eodem tempore Aetna mons ultra solitum exarsit et torrentibus igneis superfusis lateque circumfluentibus Cadinam urbem finesque eius oppressit ita ut tecta aedium calidis cineribus praeusta et praegrauata conruerent: cuius leuandae cladis causa senatus decem annorum uectigalia Catinensibus remisit.

[14] Anno ab urbe condita DCXXVIII Fabius consul Bituito regi Aruernorum Galliae ciuitatis bellum maximo instructu conparanti adeo cum paruo exercitu occurrit, ut Bituitus paucitatem Romanorum uix ad escam canibus, quos in agmine habebat, sufficere posse iactaret. 2 qui cum sibi ad transferendas copias unum pontem Rhodani fluminis parum esse intellegeret, alium conpactis lintribus catenisque conexum superstratis confixisque tabulis instruxit. 3 conserta pugna et diu grauiter agitata, uicti Galli conuersique in fugam, dum quisque sibi timet, coaceruatis inconsulte agminibus et praepropero transitu pontis uincula ruperunt ac mox cum ipsis lintribus mersi sunt. 4 centum octoginta milia armatorum in exercitu Bituiti fuisse traduntur, ex quibus centum quinquaginta milia uel caesa uel mersa sunt.

5 Q. Marcius consul Gallorum gentem sub radice Alpium sitam bello adgressus est. qui cum se Romanis copiis circumsaeptos uiderent belloque inpares fore intellegerent, occisis coniugibus ac liberis in flammas sese proiecerunt. 6 qui uero praeoccupantibus Romanis peragendae tunc mortis suae copiam non habuerant captique fuerant, alii ferro, alii suspendio, alii abnegato cibo sese consumpserunt, nullusque omnino uel paruulus superfuit, qui seruitutis condicionem uitae amore toleraret.

[15] Anno ab urbe condita DCXXXV P. Scipione Nasica et L. Calpurnio Bestia consulibus Iugurthae Numidarum regi bellum consensu populi Romani senatus indixit.

2 Sed ego de Iugurtha ordinis tantum loco et causa commemorationis breuiter perstrinxerim, quia ut de natura eius uaria atque intolerabili ita et de rebus tam dolose quam strenue gestis propter opimam scriptorum luculentiam satis sufficiens apud omnes notitia est.

3 Igitur Iugurtha, Micipsae Numidarum regis adoptiuus heresque inter naturales eius filios factus, primum coheredes suos, id est Hiempsalem occidit, Adherbalem bello uictum Africa expulit. 4 Calpurnium deinde consulem aduersum se missum pecunia corrupit atque ad turpissimas condiciones pacis adduxit. 5 praeterea cum Romam ipse uenisset, omnibus pecunia aut corruptis aut adtemptatis seditiones dissensionesque permiscuit; quam cum egrederetur infami satis notauit elogio dicens: O urbem uenalem et mature perituram, si emptorem inuenerit!

6 Insequenti anno A. Postumium, Postumii consulis fratrem, quem is quadraginta milium armatorum exercitui praefecerat, apud Calamam urbem thesauris regiis conditis inhiantem bello oppressit adque uicto ignominiosissimum foedus exegit. uniuersam paene Africam a Romanis deficientem regno suo iunxit. 7 postea tamen Metelli consulis integritate et disciplina coercitus, duobus etiam proeliis uictus uidit praesente se et uastari Numidiam suam et non posse defendi: a quo ad deditionem coactus trecentos obsides dedit, frumentum atque alios commeatus persoluturum sese spopondit, tria milia amplius perfugarum reddidit. 8 exim cum incertus in pace improbos non cohiberet excursus, C. Marii consulis non minore paene, quam ipse praeditus erat, astutia Romanisque uiribus fractus est, maxime postquam Marius urbem Capsam, ab Hercule Phoenice ut ferunt conditam, regiis tunc thesauris confertissimam dolo circumuenit et cepit. 9 diffidens deinde propriis rebus et uiribus Iugurtha societatem cum Boccho Maurorum rege fecit, cuius equitatu in immensum auctus Marianum exercitum creberrimis incursionibus fatigauit. 10 postremo apud Cirtam, urbem antiquam, Masinissae regiam, aduersum Romanos expugnationem eius parantes sexaginta milibus equitum instructus occurrit. 11 numquam ulla Romano militi tumultuosior pugna et terribilior fuit, adeo ut discursu et fremitu circumcursantium et impetentium equitum suscitatus puluis caelum subtexuerit, diem ademerit noctemque obduxerit, tantus autem telorum nimbus ingruerit, ut nulla pars corporis ab ictu tuta esset, quippe quibus et uisus ad prospiciendum impedimento caliginis et expeditio ad cauendum compressione multitudinis deerat. 12 nec laborabat eques Maurus ac Numida, ut bene conlocatum hostem opportuno teli impetu rimaretur, sed potius in incertum pila mittebant certi quod uulnera incerta non essent. ita coacti in unum Romani pedites densabantur. intercapedinem tanti periculi nox interueniens dedit. 13 eadem postera die et belli et periculi facies: erumpere in hostem quamuis stricto miles gladio non ualebat, eminus enim iaculis repellebatur; fugere non poterant, undique enim uelocior ad persequendum eques incluserat. 14 iam tertia dies et nullum undecumque suffragium, dira undique mortis facies obiciebatur: tandem Marius consul forti desperatione spei uiam fecit, uniuerso simul agmine prorupit e uallo campoque sese simul et proelio dedit. 15 et cum iterum circumfusi hostes non solum agminis extrema laniarent, uerum etiam media excussis procul telis caederent turbatosque Romanos insuper etiam aestus solis, intolerantia sitis, mortis circumstantia usque ad extremum desperationis defetigaret, subito notum illud Romanorum aduersus Afros tempestatum imbriumque suffragium caelo missum insperatae saluti fuit. 16 siquidem repentina pluuia sitientibus Romanis et aestuantibus refrigerium potumque praebuit, porro autem Numidis hastilia telorum, quae manu intorquere sine ammentis solent, lubrica ac per hoc inutilia reddidit; 17 scuta etiam, quae elephanti corio extento atque durato habilia et tuta gestabant - cuius ea natura est, ut acceptum imbrem tamquam spongia ebibat ac per hoc intractabile repentino pondere fiat - quia circumferri non poterant, defendere nequiuerunt. ita ex insperato conturbatis destitutisque Mauris ac Numidis Bocchus ac Iugurtha fugerunt. 18 post hoc nonaginta milia armatorum nouissimo bello ab isdem regibus obiecta; haec quoque usque ad internecionem Romanis uincentibus caesa referuntur. ex eo Bocchus spem belli abiciens, pacem petiuit atque in pretium pacis Iugurtham dolo captum catenisque obrutum per Syllam legatum misit ad Marium. 19 qui in triumpho ante currum cum duobus filiis suis actus et mox in carcere strangulatus est.

20 Isdem diebus obscenum prodigium ac triste uisum est. L. Heluius eques Romanus cum uxore et filia de Roma in Apuliam rediens, tempestate correptus cum filiam consternatam uideret, ut citius propioribus tectis succederent, relictis uehiculis arreptisque equis filiam uirginem equo insidentem in medium agmen accepit. 21 puella continuo ictu fulminis exanimata est, sed omnibus sine scissura aliqua uestimentis ademptis ac pectoris pedumque uinculis dissolutis, monilibus etiam anulisque discussis, ipso quoque corpore inlaeso, nisi quod obscenum in modum nuda et lingua paululum exerta iacuit; equus quoque ipse, quo utebatur, straturis frenis et cingulis dissolutis passim ac dispersis exanimis procul iacuit.

22 Paruo post hoc intercessu temporis L. Veturius eques Romanus Aemiliam uirginem Vestalem furtiuo stupro polluit. duas praeterea uirgines Vestales eadem Aemilia ad participationem incesti sollicitatas contubernalibus sui corruptoris exposuit ac tradidit. indicio per seruum facto supplicium de omnibus sumptum est.

23 Isdem praeterea Iugurthini belli temporibus L. Cassius consul in Gallia Tigurinos usque Oceanum persecutus rursusque ab isdem insidiis circumuentus occisus est; 24 Lucius quoque Piso uir consularis, legatus Cassii consulis, interfectus. C. Publius alter legatus, ne residua exercitus portio, quae in castra confugerat, deleretur, obsides et dimidiam partem rerum omnium Tigurinis turpissimo foedere dedit: qui Romam reuersus, a Caelio tribuno plebi die dicta eo quod Tigurinis obsides dederat, in exilium profugit. 25 Caepio proconsule capta urbe Gallorum, cui nomen est Tolosae, centum milia pondo auri et argenti centum decem milia e templo Apollinis sustulit: quod cum ad Massiliam, amicam populo Romano urbem, cum praesidiis misisset, interfectis clam - sicut quidam contestantur - quibus ea custodienda et peruehenda commiserat, cuncta per scelus furatus fuisse narratur. unde etiam magna quaestio post Romae acta est.

[16] Anno ab urbe condita DCXLII C. Manlius consul et Q. Caepio proconsule aduersus Cimbros et Teutonas et Tigurinos et Ambronas, Gallorum Germanorum gentes, quae tunc ut imperium Romanum extinguerent conspirauerant, missi prouincias sibi Rhodano flumine medio diuiserunt. 2 ubi dum inter se grauissima inuidia et contentione disceptant, cum magna ignominia et periculo Romani nominis uicti sunt. siquidem in ea pugna M. Aemilius consularis captus atque interfectus est, duo filii consulis caesi; 3 LXXX milia Romanorum sociorumque ea tempestate trucidata, XL milia calonum atque lixarum interfecta Antias scribit. 4 ita ex omni penitus exercitu decem tantummodo homines, qui miserum nuntium ad augendas miserias reportarent, superfuisse referuntur. 5 hostes binis castris atque ingenti praeda potiti noua quadam atque insolita exsecratione cuncta quae ceperant pessum dederunt; 6 uestis discissa et proiecta est, aurum argentumque in flumen abiectum, loricae uirorum concisae, phalerae equorum disperditae, equi ipsi gurgitibus inmersi, homines laqueis collo inditis ex arboribus suspensi sunt, ita ut nihil praedae uictor, nihil misericordiae uictus adgnosceret. 7 maximus tunc Romae non solum luctus, uerum etiam metus fuit, ne confestim Cimbri Alpes transgrederentur Italiamque delerent.

8 Isdem temporibus Q. Fabius Maximus filium suum adulescentem, rus relegatum, cum duobus seruis parricidii ministris interfecit ipsosque continuo seruos in pretium sceleris manumisit. die dicta Cn. Pompeio accusante damnatus est.

9 Igitur Marius quarto consul cum iuxta Isarae Rhodanique flumina, ubi in sese confluunt, castra posuisset, Teutones Cimbri et Tigurini et Ambrones postquam continuo triduo circa Romanorum castra pugnarunt, si quo pacto eos excuterent uallo atque in aequor effunderent, tribus agminibus Italiam petere destinarunt. 10 Marius, post digressum hostium castra mouit et collem occupauit, qui campo et fluuio, ubi hostes sese diffuderant, imminebat. cumque exercitui eius aqua ad potandum deesset, querellisque omnium coargueretur, aquam quidem in conspectu esse respondit, sed eam ferro uindicandam. primis itaque calonibus cum clamore in pugnam ruentibus subsecutus exercitus, mox iusto certamine conpositis ordinibus bellum gestum et uicere Romani. 11 quarto die rursus productae utrimque in campum acies usque ad meridiem paene pari pugnauere discrimine. post ubi incalescente sole fluxa Gallorum corpora in modum niuium distabuerunt, usque in noctem caedes potius quam pugna protracta est. 12 ducenta milia armatorum in eo bello interfecta sunt, octoginta milia capta, uix tria milia fugisse referuntur; dux quoque eorum Teutobodus occisus est. 13 mulieres eorum constantiore animo quam si uicissent consuluere consulem, ut, si inuiolata castitate uirginibus sacris ac dis seruiendum esset, uitam sibi reseruarent. itaque cum petita non impetrauissent, paruulis suis ad saxa conlisis cunctae sese ferro ac suspendio peremerunt. haec de Tigurinis et Ambronibus gesta sunt.

14 Teutones autem et Cimbri integris copiis Alpium niues emensi Italiae plana peruaserant, ibique cum rigidum genus diu blandioribus auris, poculis, cibis ac lauacris emolliretur, Marius V consul et Catulus aduersum eos missi, die ad pugnam et campo dato Hannibalis secuti ingenium in nebula disposuere pugnam, in sole pugnarunt. 15 prima siquidem perturbatio Gallorum fuit, quod Romanam aciem prius offendere dispositam quam adesse senserunt. cumque ilico uulnerati equites retro in suos cogerentur totamque multitudinem indisposite adhuc aduentantem conturbarent et sol cum uento ortus ex aduerso emicuisset, uisus eorum puluis oppleuit et splendor hebetauit. 16 ita factum est, ut tanta ac tam terribilis multitudo minima Romanorum clade, sua autem ultima internecione caederetur. centum quadraginta milia eorum tunc in bello caesa, sexaginta milia capta dicuntur. 17 mulieres grauiorem paene excitauere pugnam, quae plaustris in modum castrorum circumstructis, ipsae autem desuper propugnantes, diu repulere Romanos. sed cum ab his nouo caedis genere terrerentur - abscisis enim cum crine uerticibus inhonesto satis uulnere turpes relinquebantur - ferrum, quod in hostes sumpserant, in se suosque uerterunt. 18 namque aliae concursu mutuo iugulatae, aliae apprehensis inuicem faucibus strangulatae, aliae funibus per equorum crura consertis ipsisque continuo equis exstimulatis, postquam suas isdem funibus, quibus equorum crura nexuerant, indidere ceruices, protractae atque exanimatae sunt, aliae laqueo de subrectis plaustrorum temonibus pependerunt. 19 inuenta est etiam quaedam, quae duos filios traiectis per colla eorum laqueis ad suos pedes uinxerit et, cum se ipsam suspendio morituram dimisisset, secum traxerit occidendos. 20 inter haec multa ac miserabilia mortis genera reguli quoque duo strictis in se gladiis concurrisse referuntur. Lugius et Boiorix reges in acie ceciderunt; Claodicus et Caesorix capti sunt. 21 ita in his duobus proeliis CCCXL milia Gallorum occisa et CXL milia capta sunt, absque innumera mulierum multitudine, quae se suosque paruulos femineo furore, ui autem uirili necauerunt. 22 igitur talem Marii triumphum Romanamque uictoriam incredibile facinus et numquam antea Romanis cognitum Romae subito perpetratum uersa in horrorem ac maerorem tota urbe fuscauit. 23 Publicius siquidem Malleolus seruis adnitentibus matrem suam interfecit; damnatus parricidii insutusque in culleum et in mare proiectus est; 24 inpleueruntque Romani et facinus et poenam, unde et Solon Atheniensis decernere non ausus fuerat, dum fieri posse non credit, et Romani, qui se ortos a Romulo scirent, etiam hoc fieri posse intellegentes supplicium singulare sanxerunt.

[17] Anno ab urbe condita DCXLV post Cimbricum et Teutonicum bellum et quintum Marii consulatum, quo status imperii Romani iure conseruatus iudicatur, sexto consulatu eiusdem C. Marii ita labefactatus est, ut paene usque ad extremum intestina clade conciderit. 2 euoluere ac percurrere mihi discordiarum ambages et inextricabiles seditionum causas incommodum simul ac longum uidetur; 3 sane breuiter strinxisse sufficiat, quia primus L. Apuleius Saturninus excitati tumultus auctor exstiterit, Q. Metello Numidico uiro sane primario acerrimus inimicus, qui eum censorem creatum protractum domo atque in Capitolium confugientem armata multitudine obsedit, unde equitum Romanorum indignatione deiectus est, plurima ante Capitolium caede facta. A. Nunium deinde, conpetitorem suum, Saturninus et Glaucia fraude C. Marii consulis occiderunt. 4 subsequente anno Marius sexto consul et Glaucia praetor et Saturninus tribunus plebi conspirauerunt Metellum Numidicum in exilium quacumque ui agere. die dicta a suppositis eiusdem factionis iudicibus per scelus innocens Metellus damnatus in exilium cum totius urbis dolore discessit. 5 idem Saturninus Memmium, uirum acrem et integrum, fieri consulem timens, orta subito seditione fugientem per P. Mettium satellitem informi stipite conminutum interfecit. 6 fremente pro tantis reipublicae malis senatu populoque Romano, Marius consul accommodato ad tempus ingenio consensui bonorum sese inmiscuit commotamque plebem leni oratione sedauit. Saturninus infamibus ausis contionem domi suae habuit ibique ab aliis rex, ab aliis imperator est appellatus. 7 Marius manipulatim plebe descripta alterum consulem cum praesidiis in colle disposuit, ipse portas communiuit. in foro proelium commissum est; Saturninus a Marianis foro pulsus in Capitolium confugit; Marius fistulas, quibus eo aqua deducebatur, incidit. 8 bellum deinde in aditu Capitolii horridum satis actum est, multi circa Saufeium et Saturninum caesi. Saturninus palam clamitans, Marium auctorem esse omnium molitionum suarum, contestatus est; 9 cum autem ipse Saturninus et Saufeius et Labienus cogente Mario in curiam confugissent, per equites Romanos effractis foribus occisi sunt. C. Glaucia extractus e domo Claudii trucidatus est. 10 Furius, tribunus plebi, bona omnium publicanda decreuit. Cn. Dolabella, Saturnini frater, per forum holitorium fugiens, cum L. Giganio interfectus est. itaque auctoribus tantae seditionis occisis quies populo fuit. 11 tunc Cato atque Pompeius rogationem de reditu Metelli Numidici totius urbis gaudio promulgarunt: quae ne perficeretur, Marii consulis et Furii tribuni plebi factionibus intercessum est. 12 Rutilius quoque uir integerrimus adeo fidei atque innocentiae constantia usus est, ut die sibi ab accusatoribus dicta, usque ad cognitionem neque capillum barbamue promiserit neque sordida ueste humiliue habitu suffragatores conciliarit, inimicos permulserit, iudices temperarit, orationem quoque a praetore concessam nihilo summissiorem quam animum habuerit. 13 cum euidenti oppugnaretur calumnia et opinione bonorum omnium iure absoluendus putaretur, peiurio iudicum condemnatus est. qui Zmyrnam conmigrans litterarum studiis intentus consenuit.

[18] Anno ab urbe condita DCLVIIII Sex. Julio Caesare et L. Marcio Philippo consulibus intestinis causis sociale bellum tota commouit Italia. 2 siquidem Liuius Drusus, tribunus plebi, Latinos omnes spe libertatis inlectos cum placito explere non posset, in arma excitauit. 3 eo accessit, ut maestam urbem prodigia dira terrerent. nam sub ortu solis globus ignis a regione septentrionis cum maximo caeli fragore emicuit. 4 apud Arretinos cum panes per conuiuia frangerentur, cruor e mediis panibus quasi ex uulneribus corporum fluxit. 5 praeterea per septem continuos dies grando lapidum, inmixtis etiam testarum fragmentis, terram latissime uerberauit. in Samnitibus uastissimo terrae hiatu flamma prorupit et usque in caelum extendi uisa est. 6 conplures praeterea in itinere uidere Romani globum coloris aurei caelo ad terram deuolui maioremque factum rursus a terra in sublime ad orientem solem ferri ac magnitudine sua ipsum solem obtexisse. 7 Drusus tantis malis anxius domi suae incerto quidem auctore interfectus est.

8 Igitur Picentes Vestini Marsi Paeligni Marrucini Samnites Lucani cum adhuc occultam defectionem meditarentur, C. Seruium praetorem, legatum ad se missum, apud Asculum occiderunt statimque clausa ciuitate omnes ciues Romanos indicta caede iugularunt. 9 continuo atrocissimam perniciem infamissima praecessere prodigia. namque omnium generum animalia, quae manus hominum blande perpeti atque inter homines uiuere solita erant, relictis stabulis pascuisque cum balatu hinnitu mugituque miserabili ad siluas montesque fugerunt. canes quoque, quorum naturae est extra homines esse non posse, lacrimosis ululatibus uagi luporum ritu oberrarunt. 10 igitur Cn. Pompeius praetor cum Picentibus iussu senatus bellum gessit et uictus est, postquam sibi Samnites Papium Mutilum imperatorem praefecerant, Marsi autem Agamemnonem archipiratam praeoptauerant. 11 Iulius Caesar Samnitium pugna uictus caeso fugit exercitu. Rutilius consul Marium propinquum suum legatum sibi legit: quem adsidue summonentem moram bello utilem fore et paulisper in castris exerceri militem oportere tironem, 12 dolo id eum agere ratus contempsit seseque in insidias Marsorum et uniuersum agmen exercitus sui incautus iniecit, ubi et ipse consul occisus et multi nobiles interfecti et octo milia Romanorum militum caesa sunt. 13 arma et corpora interfectorum in conspectum Marii legati Tolenus fluuius pertulit atque in testimonium cladis euexit. Marius raptis continuo copiis uictores insperatus oppressit, octo milia et ipse Marsorum interfecit. 14 Caepio autem a Vestinis et Marsis deductus in insidias, cum exercitu trucidatus est. L. uero Iulius Caesar postquam apud Aeserniam uictus aufugerat, contractis undique copiis aduersum Samnitas et Lucanos dimicans multa hostium milia interfecit. 15 cumque ab exercitu imperator appellatus esset Romamque nuntios de uictoria misisset, senatus saga, hoc est uestem maeroris, quam exorto sociali bello sumpserat, hac spe adridente deposuit atque antiquum togae decorem recuperauit. Marius deinde sex milia Marsorum cecidit, septem milia armis exuit. 16 Sylla cum uiginti et quattuor cohortibus Aeserniam missus, ubi artissima obsidione Romani ciues et milites premebantur, maximo bello et plurima caede hostium urbem sociosque seruauit. 17 Cn. Pompeius Picentes graui proelio fudit, qua uictoria senatus laticlauia et cetera dignitatis insignia recepit, cum togas tantummodo uictoria Caesaris primum respirante sumpsisset. Porcius Cato praetor Etruscos, Plotius legatus Vmbros plurimo sanguine inpenso et difficillimo labore uicerunt.

18 Cn. Pompeio L. Porcio Catone consulibus Pompeius diu obsedit Asculum ciuitatem; nec tamen expugnauisset, nisi populum in campum prorumpentem grauissima oppressione uicisset. decem et octo milia Marsorum in ea pugna cum Frauco imperatore suo caesa sunt, capta tria milia. 19 quattuor milia autem Italici uiri ex ea caede profugi iugum montis coacto in unum agmine forte conscenderant, ubi oppressi exanimatique niuibus miserabili morte riguerunt. 20 namque ita, ut attoniti timore hostium steterant, alii stirpibus uel saxis reclines, alii armis suis innitentes, patentibus cuncti oculis dentibusque nudatis uiuentium in modum uisebantur; nec ullum erat procul intuentibus mortis indicium nisi diuturna immobilitas, quam nullo modo humanae uitae uegetatio diu perpeti potest. 21 eadem die Picentes congressi et uicti sunt, quorum dux Vidacilius conuocatis principibus suis post magnificas epulas largaque pocula cunctos ad exemplum sui prouocans hausto ueneno absumptus est, cunctis factum eius laudantibus sed nemine subsequente.

22 Anno ab urbe condita DCLXI cum ad obsidendos Pompeios Romanus isset exercitus et Postumius Albinus uir consularis, tunc L. Syllae legatus, intolerabili superbia omnium in se militum odia suscitasset, lapidibus occisus est. 23 Sylla consul ciuilem cruorem non nisi hostili sanguine expiari posse testatus est: cuius rei conscientia permotus exercitus ita pugnam adortus est, ut sibi unusquisque pereundum uideret nisi uicisset. decem et octo milia Samnitium illo proelio caesa sunt; Iuuentium quoque, Italicum ducem, et magnum ipsius populum persecutus occidit. 24 Porcius Cato consul Marianas copias habens cum aliquanta strenue gessisset, gloriatus est, C. Marium non maiora fecisse, et ob hoc, cum ad lacum Fucinum contra Marsos bellum gereret, a filio C. Marii in tumultu belli quasi ab incerto auctore prostratus est. 25 C. Gabinius legatus in expugnatione hostilium castrorum interfectus est. Marrucini Vestinique Sulpicio legato Pompei persequente uastati sunt. Popaedius et Obsidius, Italici imperatores, ab eodem Sulpicio apud flumen Teanum horribili proelio oppressi et occisi sunt. 26 Pompeius Asculum ingressus praefectos centuriones cunctosque principes eorum uirgis cecidit securique percussit, seruos praedamque omnem sub hasta uendidit, reliquos liberos quidem sed nudos et egentes abire praecepit; et cum de hac praeda opitulationem aliquam in usum stipendii publici senatus fore speraret, nihil tamen Pompeius ex ea egenti aerario contulit. 27 namque eodem tempore cum penitus exhaustum esset aerarium et ad stipendium frumenti deesset expensa, loca publica quae in circuitu Capitolii pontificibus auguribus decemuiris et flaminibus in possessionem tradita erant, cogente inopia uendita sunt et sufficiens pecuniae modus, qui ad tempus inopiae subsidio esset, acceptus est. 28 equidem tunc in sinus ipsius ciuitatis euersarum omnium urbium nudatarumque terrarum abrasae undique opes congerebantur, cum ipsa Roma turpi adigente inopia praecipuas sui partes auctionabatur. 29 quamobrem consideret tunc tempora sua, cum quasi inexplebilis uenter cuncta consumens et semper esuriens cunctis urbibus, quas miseras faciebat, ipsa miserior nihil relinquens nihil habebat et stimulo domesticae famis ad continuationem bellicae inquietudinis trudebatur.

30 Isdem temporibus rex Sothimus cum magnis Thracum auxiliis Graeciam ingressus cunctos Macedoniae fines depopulatus est tandemque a C. Sentio praetore superatus redire in regnum coactus est.

[19] Anno ab urbe condita DCLXII nondum finito sociali bello Romae primum bellum ciuile commotum est, eodemque anno Mithridaticum bellum etsi minus infame non tamen minus graue coeptum est. 2 equidem de Mithridatici belli spatio uarie traditum est, utrum abhinc primum coeperit an tunc praecipue exarserit, maxime cum alii triginta alii quadraginta annos gestum ferant. sed quamuis isdem gesta temporibus perplexis coaceruata malis exarserint, a me tamen speciatim, etsi breuiter, singula proferentur. 3 Marius, Sylla consule et contra Mithridatem in Asiam cum exercitu profecturo, in Campania tamen propter socialis belli reliquias consistente, adfectauit septimum consulatum et bellum suscipere Mithridaticum. 4 quo Sylla cognito inpatiens reuera iuuenis intemperataque ira percitus cum quattuor legionibus primum ante urbem consedit, ubi Gratidium Marii legatum quasi primam uictimam belli ciuilis occidit, mox urbem cum exercitu inrupit, faces ad inflammandam urbem poposcit. omnibus metu abditis, per Sacram uiam cito agmine in forum uenit. 5 Marius cum permouere nobilitatem, inflammare plebem, equestrem denique ordinem perarmare aduersus Syllam frustra adtemptasset, postremo seruis spe libertatis et praedae ad arma sollicitatis, nequiquam repugnare ausus, tandem in Capitolium concessit. sed cum eo Syllanae cohortes inruissent, magna suorum caede diffugit. 6 ibi tunc Sulpicius Marii collega seruo suo prodente prostratus est; seruum uero ipsum, quod hostem indicauerat, manumitti, quod uero dominum prodiderat, saxo Tarpeio deici consules decreuerunt. 7 Marius fugiens cum persequentum instantia circumsaeptus esset, in Minturnensium paludibus sese abdidit; e quibus infeliciter luto oblitus ignominioseque protractus, turpi autem spectaculo Minturnas deductus contrususque in carcerem percussorem ad se missum solo uultu exterruit. 8 deinde lapsus e uinculis in Africam transfugit sollicitatoque ex Utica filio, ubi in custodia obseruabatur, continuo Romam regressus Cinnae consuli societate scelerum coniunctus est. 9 igitur ad profligandam uniuersam rempublicam exercitum sibi in quattuor partes diuiserunt. tres siquidem legiones Mario datae, parti copiarum Cn. Carbo praepositus est, partem Sertorius accepit, ille scilicet Sertorius, iam hic ciuilis belli incentor et particeps, qui etiam hoc finito aliud post in Hispania bellum excitauit, quod per multos annos maximis Romanorum cladibus traxit. cetera uero exercitus portio Cinnam secuta est. 10 porro autem Cn. Pompeius, qui a senatu cum exercitu arcessitus, ut reipublicae opitularetur, et diu sese nouarum rerum aucupatione suspenderat, contemptus a Mario uel Cinna ad Octauium alterum consulem sese contulit et mox cum Sertorio conflixit. 11 infelicem pugnam interuentus noctis diremit; sescenteni ex utraque parte milites trucidati sunt. 12 postera die cum permixtim corpora ad sepulturam discernerentur, miles Pompeianus fratris sui, quem ipse interfecerat, corpus adgnouit: in concursu enim utrique cognitionem uultus galea, considerationem furor ademerat; quamuis parum sit culpae circa ignorantiam, ut uideatur nescisse de fratre quem non ambigitur scisse de ciue. 13 itaque uictor uicto infelicior, ubi et fratris corpus agnouit et parricidium suum, exsecratus bella ciuilia ilico pectus suum gladio transuerberans simulque lacrimas et sanguinem fundens super fraternum sese cadauer abiecit.

14 Et quid hoc profuit ad confusionem crudelis incepti, quod in primo statim bellorum ciuilium exordio infamis fama percrebruit, concurrisse ignaros quidem fratres sed conscios ciues, petisse fratrem scelere uictorem spolia fratris occisi ac mox tantae immanitatis reum eodem gladio atque eadem manu per suam necem parricidium, quod admiserat, uindicasse? 15 numquid intentarum animositates partium tam triste mouit exemplum ? numquid apud quemquam periculum sceleris reppulit terror erroris ? numquid haec, quae communis est etiam cum beluis, pietas et reuerentia naturae? ** quod unus perimendo ac pereundo commisit, quia in se agi posset intremuit seseque ab huiusmodi incepto conscientia uictus remouit? 16 quin potius annis fere quadraginta consequentibus in tantum continuata sunt bella ciuilia, ut magnitudo laudis adpendenda ex magnitudine sceleris putaretur. omnes enim post tale documentum in tali militia parricidiorum pericula refugissent, nisi parricidia ipsa uoluissent.

17 Igitur Marius coloniam Ostiensem ui ingressus omnia ibi genera libidinis auaritiae et crudelitatis exercuit. 18 Pompeius fulmine adflatus interiit; exercitus uero eius pestilentia correptus paene totus absumptus est. nam undecim milia uirorum de castris Pompei mortua, sex milia autem de parte Octauii consulis siderata sunt. 19 Marius Antium et Ariciam ciuitates hostiliter inrupit cunctosque in his praeter proditores interfecit, bona suis diripienda permisit. post Cinna consul cum legionibus et Marius cum fugitiuis urbem ingressi nobilissimos quosque e senatu et plurimos consulares uiros interfecerunt.

20 Sed quota haec portio ostentatae miseriae est? ** uno uerbo definisse caedem bonorum, cuius fuit tanta numerositas, tanta diuturnitas, tanta crudelitas tantaque diuersitas ? 21 uerumtamen aequius est me aliquid utilitatis subtraxisse causae quam tantum horroris ingessisse notitiae, siue peritis haec siue imperitis obiciantur. 22 de patria siquidem, de ciuibus et de maioribus nostris haec loquimur, qui his exagitati malis tam abominanda gesserunt, de quibus etiam auditis posteri perhorrescant, qui profecto nolunt ista nimis exaggerari aut sufficientis notitiae moderatione, si sciunt, aut misericordis reuerentiae contemplatione, si nesciunt.

23 Igitur Marius cum interfectorum ciuium capita inlata conuiuiis, oblata Capitoliis, conlata Rostris ad spectaculum ornatumque congereret ac septimum consulatum cum Cinna tertium consule peruasisset, in exordio consularis imperii sera tandem morte praereptus est. 24 Cinna bonorum neces malorum caede suppleuit. nam cum introducta per Marium fugitiuorum manus insatiabilis praedandi esset nullamque partem auctoribus praedae consulibus ministraret, in forum quasi stipendii causa sollicitata, militibusque circumdata, inermis extincta est. caesa sunt illa die in foro urbis octo milia fugitiuorum, idemque Cinna quarto consul ab exercitu suo interfectus est.

[20] Interea residui senatorum, qui potentiam Cinnae, Marii crudelitatem, insaniam Fimbriae Sertoriique audaciam fuga euaserant, transuecti in Graeciam coegere precibus Syllam, ut periclitanti immo iam paene perditae patriae opem ferret. 2 igitur Sylla mox ut Campanum litus attigit, Norbanum consulem proelio oppressit: septem milia tunc Romanorum Romani interfecerunt, sex milia eorundem ab isdem capta sunt, centum uiginti et quattuor de Syllana parte ceciderunt. 3 Fabius uero Hadrianus, cui imperium pro praetore erat, regnum Africae seruorum manu adfectans, a dominis eorum apud Uticam congestis sarmentis cum omni familia uiuus incensus est. 4 Damasippus praetor incentore Mario consule Q. Scaeuolam C. Carbonem L. Domitium P. Antistium in curiam quasi ad consultandum uocatos crudelissime occidit. corpora interfectorum per carnifices unco tracta atque in Tiberim missa sunt. 5 eodem tempore Syllae duces plurima proelia aduersum Marianas partes infelicissima felicitate gesserunt. nam et Q. Metellus Carrinatis copias cecidit et castra peruasit et Cn. Pompeius Carbonis equitatum grauiter trucidauit. 6 Syllae etiam et Marii adulescentis maximum tunc proelium apud Sacriportum fuit, in quo de exercitu Marii caesa sunt XXV milia, sicut Claudius scribit. 7 Pompeius Carbonem etiam castris exuit fugientemque insecutus, nunc caedendo nunc ad deditionem cogendo plurima exercitus parte priuauit. Metellus Norbani agmen oppressit: ubi nouem milia Marianae partis occisa sunt. 8 Lucullus cum a Quintio obsideretur, erupit et repentina pugna obsessorem deleuit exercitum. nam plus quam decem milia ibi tunc caesa referuntur. 9 Sylla deinde cum Camponio Samnitium duce et Carrinatis reliquis copiis ante ipsam urbem portamque Collinam ad horam diei nonam signa contulit grauissimoque proelio tandem uicit. octoginta milia hominum ibi fusa dicuntur: duodecim milia sese dediderunt, reliquam multitudinem in fugam uersam insatiabilis uictorum ciuium ira consumpsit.

[21] Sylla mox atque urbem uictor intrauit, tria milia hominum, qui se per legatos dediderant, contra fas contraque fidem datam inermes securosque interfecit. plurimi tunc quoque, ut non dicam innocentes, sed etiam ipsius Syllanae partis occisi sunt, quos fuisse plus quam nouem milia ferunt. ita liberae per urbem caedes, percussoribus passim uagantibus ut quemque uel ira uel praeda sollicitabat, agitabantur. 2 igitur cunctis iam quod singuli timebant aperte frementibus Q. Catulus palam Syllae dixit: cum quibus tandem uicturi sumus, si in bello armatos, in pace inermes occidimus? 3 tunc Sylla auctore L. Fursidio primipilari primus infamem illam tabulam proscriptionis induxit. prima proscriptio octoginta hominum fuit, in quibus quattuor consulares erant Carbo Marius Norbanus et Scipio et inter eos Sertorius tunc maxime pertimescendus. 4 item alia cum quingentis nominibus proposita est, quam cum Lollius, quippe securus nihilque sibi conscius, legeret, ubi suum repente nomen offendit, dum se trepidus adoperto capite foro subtrahit, interfectus est. 5 sed ne in ipsis quidem tabulis fides ac finis malorum uidebatur. namque alios quos proscripserant iugulabant, alios autem postquam iugulauerant proscribebant. 6 nec ipsius mortis erat uia simplex aut una condicio, ut in nece ciuium saltem ius hostium seruaretur, qui nihil a uictis praeter uitam exigunt. 7 M. Marium siquidem de caprili casa extractum uinciri Sylla iussit ductumque trans Tiberim ad Lutatiorum sepulchrum effossis oculis membrisque minutatim desectis uel etiam fractis trucidari. 8 post hunc P. Laetorius senator et Venuleius triumuir occisi. M. Marii caput Praeneste missum: quo uiso C. Marius ultima desperatione correptus, ubi a Lucretio obsidebatur, ne in manus incideret inimicorum, cum Telesino mutua morte concurrit. 9 dumque uiolentius ipse in concurrentem manus adigit, circa suum uulnus manum percutientis hebetauit. ita eo interfecto, ipse leuiter uulneratus ceruices seruo suo praebuit. 10 Carrinatem praetorem Sylla iugulauit. inde Praeneste profectus omnes Marianae militiae principes, hoc est legatos quaestores praefectos et tribunos iussit occidi. 11 Pompeius Carbonem a Cossura insula in Aegyptum fugere conantem, in Siciliam ad se retractum conpluresque cum eo socios eius occidit. 12 Sylla dictator creatus est, ut dominationis et crudelitatis libido honesti praecipuique nominis reuerentia et armaretur et uelaretur. 13 Pompeius in Africam transgressus eruptione circa Uticam facta decem et octo milia hominum interfecit. quo bello Domitius dux Marianus dum inter primores pugnat, occisus est. 14 idemque Pompeius Hiertam Numidiae regem persecutus, fugientemque a Bogude Bocchi Maurorum regis filio spoliari omnibus copiis fecit: quem continuo Bullam reuersum tradito sibi oppido interfecit.

[22] Creatis itaque P. Seruilio et Appio Claudio consulibus uisus est tandem Sylla priuatus. 2 hoc fine conclusa sunt duo bella funestissima, sociale Italicum et ciuile Syllanum. haec per annos decem tracta plus quam centum quinquaginta milia Romanorum consumpserunt; 3 tantumque lectissimorum uirorum uernaculorumque militum Roma hoc ciuili bello perdidit, quantum in ea superiore tempore, cum se iam aduersum Alexandrum Magnum circumspiceret, in discretis aetatibus census inuenit; 4 praeterea uiros consulares uiginti et quattuor, praetorios sex, aedilicios sexaginta, senatores fere ducentos, absque innumeris totius Italiae populis, qui passim sine consideratione deleti sunt, quos neget quisquam, si ualet, quin eodem damno suo uicerit Roma quo amisit Italia.

5 Pro pudor! num quidnam et hic conparatione ambigua egent tempora? immo uel maxime, inquiunt: nam quid tam apte quam bellis ciuilibus bella ciuilia conparantur? an forte dicetur, etiam in his temporibus bella ciuilia non fuisse? 6 quibus a nobis respondebitur, iustius quidem socialia uocari oportere, sed nobis proficere, si ciuilia nominentur. cum enim causis uocabulis ac studiis paria docentur omnia tum sibi in his tanto plus uindicat reuerentia Christianae religionis quanto minus praesumpserit potestas irata uictoris. 7 nam cum plerumque improbi tyranni temere inuadentes rempublicam usurpatoque regio statu Romani imperii corpus abruperint atque ex eo bella uel per se iniusta inportarint uel in se iusta commouerint, Britannis Gallisque et creati populis et instructi: 8 haec bella, quantum externis proxima tantum longinqua ciuilibus, quid nisi socialia iure uocitentur, cum ipsi Romani ne Sertorii quidem aut Perpennae aut Crixi aut Spartaci bella ciuilia uspiam nominarint? 9 in tali ergo uel defectu uel perduellione sociorum minore nunc utique inuidia laboraret, si fortassis exsisteret uel grauis pugna uel cruenta uictoria. 10 uerumtamen cum in hisce temporibus omnia plus necessitatis adferant et minus pudoris, hoc est causa pugna uictoria, uel pro extinguenda insolentia tyrannorum uel pro cohibendo sociorum defectu uel pro inurendo ultionis exemplo: 11 cui tandem dubium est, quanto nunc mitius quantoque clementius excitata, ut dicunt, bella ciuilia geruntur, immo reprimuntur potius quam geruntur? 12 quis enim unum ciuile bellum per decem annos his temporibus agitatum audierit? quis uno bello centum quinquaginta milia hominum, uel hostium ab hostibus, ut non dicam ciuium a ciuibus, caesa meminerit? 13 quis illam, quam explicare longum est, optimorum atque inlustrium uirorum multitudinem trucidari in pace cognorit ? postremo quis illas infames interficiendorum tabulas timuerit legerit senserit? 14 ac non potius omnibus notum sit, una cunctos pace compositos atque eadem salute securos uictos uictoresque pariter communi exultasse laetitia, at etiam in tantis totius imperii Romani prouinciis urbibus ac populis uix paucos aliquando extitisse, quos iusta ultio inuito etiam uictore damnarit? 15 et, ut uerbis uerba non onerem, non temere dixerim, tantam uel in bello saltim extinctam modo fuisse gregariorum militum manum quanta tunc caesa est in pace nobilium.

16 Igitur Sylla mortuo Lepidus, Marianae partis adsertor, aduersus Catulum Syllanum ducem surgens, rediuiuos bellorum ciuilium cineres suscitauit. bis tunc acie certatum est; plurimi Romanorum, iam ipsa paucitate miserorum et adhuc illo furore insanientium, caesi sunt. 17 Albanorum ciuitas, obsidione oppugnata atque excruciata fame ultima, miserabilium reliquiarum deditione seruata est; ubi tunc Scipio, Lepidi filius, captus atque occisus est. Brutus in Cisalpinam Galliam fugiens persequente Pompeio apud Regium interfectus est. 18 ita hoc bellum ciuile non magis clementia Catuli quam taedio Syllanae crudelitatis, ut ignis in stipula, eadem celeritate qua exarsit euanuit.

[23] Anno ab urbe condita DCLXXIII, sonantibus undique bellorum fragoribus, quorum unum in Hispania erat, aliud in Pamphylia, in Macedonia tertium, quartum in Delmatia, exsanguis adhuc atque exhausta intestina pernicie tamquam febribus Romana respublica propulsare armis occidentis septentrionisque fortissimas gentes cogebatur. 2 Sertorius siquidem, uir dolo atque audacia potens, cum partium Marianarum fuisset, Syllam fugiens ex Africa dilapsus in Hispanias, bellicosissimas gentes in arma excitauit. 3 aduersus hunc, ut breuiter definiam, duo duces missi Metellus et Domitius: quorum Domitius ab Hirtuleio Sertorii duce cum exercitu oppressus est. 4 Manlius, proconsule Galliae in Hispaniam cum tribus legionibus et mille quingentis equitibus transgressus, iniquam cum Hirtuleio pugnam conseruit: a quo castris copiisque nudatus, in oppidum Ilerdam paene solus refugit. 5 Metellus multis proeliis fatigatus, per deuia oberrans hostem mora fatigabat, donec Pompei castris consociaretur. 6 Pompeius contracto apud Palantiam exercitu Lauronem ciuitatem, quam tunc Sertorius oppugnabat, frustra conatus defendere uictus aufugit. 7 Sertorius superato fugatoque Pompeio Lauronem captam cruentissime depopulatus est; reliquum agmen Lauronensium, quod caedibus superfuerat, miserabili in Lusitaniam captiuitate traduxit. 8 Pompeium autem, hoc est illum Romanorum ducem, a se uictum fuisse gloriatus est, quem magna praeditum fiducia ad hoc bellum non pro consule sed pro consulibus Roma misisset. 9 fuisse tunc Pompeio triginta milia peditum, mille equites Galba scribit, Sertorium autem sexaginta milia peditum, octo milia equitum habuisse commemorat. 10 postea uero Hirtuleius cum Metello congressus apud Italicam Baeticae urbem uiginti milia militum perdidit uictusque in Lusitaniam cum paucis refugit. 11 Pompeius Belgidam, nobilem Celtiberiae urbem, cepit. Sertorius deinde cum Pompeio congressus decem milia militum eius interfecit; ex alio cornu uincente Pompeio tantundem paene ipse perdidit. 12 multa inter eos praeterea proelia gesta sunt. Memmius, quaestor Pompei idemque uir sororis eius, occisus est. Hirtulei fratres interfecti. Perpenna, qui se Sertorio iunxerat, comminutus est. 13 postremo ipse Sertorius decimo demum anno belli inchoati isdem quibus et Viriatus suorum dolis interfectus finem bello fecit Romanisque uictoriam sine gloria dedit; quamuis Perpennam postea pars exercitus eius secuta sit: qui a Pompeio uictus cum uniuerso exercitu suo interfectus est. 14 ciuitatibus uero cunctis ultro ac sine mora per deditionem receptis, duae tantum restiterunt, hoc est Uxama et Calagurris : quarum Uxamam Pompeius euertit, Calagurrim Afranius iugi obsidione confectam atque ad infames escas miseranda inopia coactam ultima caede incendioque deleuit. 15 percussores Sertorii praemium ne petendum quidem a Romanis esse duxerunt, quippe qui meminissent antea Viriati percussoribus denegatum.

16 Et quamuis nullo tunc praemio patrauerint Romanam securitatem, tamen fortis fide ac uiribus semper Hispania cum optimos inuictissimos reges reipublicae dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque dederit, nullum umquam tyrannorum ab initio usque in hodiernum diem uel de se editum misit uel in se extrinsecus incurrentem uiuum potentemue dimisit.

17 Interea Macedonicum bellum Claudius sortitus uarias gentes, quae Rhodopaeis montibus circumfusae sunt ac tunc Macedoniam crudelissime populabantur - 18 nam inter cetera dictu audituque horrida quae in captiuos agebant, raptis, cum poculo opus esset, humanorum capitum ossibus cruentis capillatisque adhuc ac per interiores cauernas male effosso cerebro oblitis auide ac sine horrore tamquam ueris poculis utebantur: quarum cruentissimi atque immanissimi Scordisci erant - 19 has itaque, ut dixi, Claudius pellere Macedoniae finibus bello adtemptauit magnisque se malorum molibus obiecit: unde cum animo aeger et curis circumsaeptus, morbo insuper correptus esset, interiit. 20 huius successor Scribonius adtemptatarum superiore bello gentium uim declinans, in Dardaniam arma conuertit eamque superauit. 21 Publius uero Seruilius exconsule Ciliciam et Pamphyliam crudelissime adortus dum subdere studet, paene deleuit. 22 Lyciam et urbes eius obsessas oppressasque cepit. praeterea Olympum montem peruagatus Phasidem euertit, Corycum diruit, Tauri quoque montis latera in Ciliciam uergentia perscrutatus Isauros bello fractos in dicionem redegit; primus Romanorum per Taurum duxit exercitum ac limitem itineris fecit. triennio emenso, quo bellum gestum est, Isaurici nomen adsumpsit. 23 Cosconius proconsule sortitus Illyricum, protrita subactaque Delmatia Salonas, urbem florentissimam, post biennium tandem expugnauit et cepit.

[24] Anno ab urbe condita DCLXXVIIII Lucullo et Cassio consulibus gladiatores septuaginta et quattuor Capuae a ludo Cn. Lentuli diffugerunt: qui continuo ducibus Crixo et Oenomao Gallis et Spartaco Thrace Vesuuium montem occupauerunt; unde erumpentes Clodii praetoris, qui eos obsidione cinxerat, castra expugnarunt, ipsoque in fugam acto cuncta in praedam auerterunt. 2 inde per Consentiam et Metapontum circumducti, ingentia breui agmina collegerunt. nam Crixo decem milium multitudo, Spartaco autem triplex tunc numerus fuisse refertur. Oenomaus enim iam in superiore bello fuerat occisus. 3 itaque cum caedibus incendiis rapinis stuprisque omnia miscerent, in exsequiis captiuae matronae, quae se dolore uiolati pudoris necauerat, munus gladiatorium ex quadringentis captiuis scilicet qui spectandi fuerant spectaturi, utpote lanistae gladiatorum potius quam militum principes, ediderunt. 4 deinde consules Gellius et Lentulus aduersum eos cum exercitu missi, quorum Gellius Crixum acerrime pugnantem proelio oppressit, Lentulus a Spartaco superatus aufugit. post etiam conlatis frustra ambo consules copiis, accepta graui clade, fugerunt. dehinc C. Cassium proconsulem idem Spartacus oppressum bello interfecit. 5 itaque exterrita ciuitate non minore propemodum metu, quam sub Hannibale circa portas fremente trepidauerat, senatus Crassum cum legionibus consulum nouoque supplemenlto militum misit. 6 is mox ut fugitiuorum pugnam iniit, sex milia eorum interfecit, nongentos uero cepit. inde priusquam ipsum Spartacum ad caput Silari fluminis castra metantem bello adgrederetur, Gallos auxiliatores eius Germanosque superauit, e quibus XXX milia hominum cum ipsis ducibus occidit. 7 nouissime ipsum Spartacum disposita acie congressum maximasque cum eo fugitiuorum copias perculit. nam sexaginta milia eorum caesa, sex milia capta referuntur, tria milia ciuium Romanorum recepta sunt. 8 ceteri, qui ex hoc bello lapsi oberrabant, per conplures duces frequenti indagine attriti sunt.

9 At ego iterum ac saepius repeto: num quidnam et hic conparatione aliqua egent tempora ? quis rogo audire non horreat non dicam bella talia, sed uel nomina tanta bellorum, externa, seruilia, socialia, ciuilia, fugitiuorum ? 10 quae ne sic saltem sese, ut commoti maris fluctus quamuis molibus magnis sequuntur, sed undique diuersis causis uocabulis formis malisque excitata coaceruataque concurrunt. 11 ut e proximo repetam et infame illud seruile praeteream, Iugurthinum bellum nondum adhuc ab Africo perdetonuerat, iam Cimbricum a circio fulminabat. 12 de Cimbricis illis nubibus adhuc foedi uastique torrentes effusi sanguinis agebantur, iam socialis belli nebulas in magna continuo malorum nubila coituras misera exhalabat Italia. 13 adhuc uero post infinitam crebramque Italici belli tempestatem discurri tuto per Italiam minime poterat, ita omnes absque illis periculosissimis inimicarum urbium uoraginibus dissoluta ac lubrica pace titubabant; 14 iam sibi Marianum atque Cinnanum Roma parturiebat excidium, aliudque e diuerso oriens atque aquilo, hoc est Mithridaticum, minabatur, quod quidem Mithridaticum a superioribus coeptum porro in ulteriora porrigitur. 15 de Mariana face rogus Syllanae cladis accensus est, de isto rogo funestissimo Syllani et ciuilis belli per plurimas terrarum partes ardentes sudes sparsi sunt multaque incendia ex uno fomite diffuderunt. 16 nam Lepidus et Scipio in Italia, Brutus in Gallia, Domitius Cinnae gener in Africa, Carbo in Cossura et Sicilia, Perpenna in Liguria et post cum Sertorio in Hispania, omniumque atrocissimus Sertorius in eadem Hispania haec tunc ciuilia, uel quo alio dicenda sunt nomine, bella excitantes, de uno multa, de magno magna fecerunt; 17 absque illis tribus uastissimis bellis, quae tunc externa uocabantur, hoc est Pamphylico Macedonico atque Delmatico, dissimulato etiam magno illo Mithridatico longe omnium [diuturno] infestissimo ac formidulosissimo; 18 deinde, adhuc Hispaniensi Sertoriano nondum finito immo adhuc ipso uiuente Sertorio, hoc fugitiuorum et, ut uerius dicam, gladiatoricium bellum inhorruit, iam non spectandum paucis sed ubique metuendum. 19 quod quia fugitiuorum bellum dicitur, nemini uile habeatur ex nomine: saepe in eo singuli et aliquando simul cum agminibus frustra iunctis ambo consules uicti sunt plurimique nobiles trucidati; ipsi autem fugitiui plus quam centum milia fuere qui caesi sunt. 20 ex quo admonemus ut ipsa se consoletur Italia de uexatione externorum praesentium per recordationem praeteritorum ex se atque in se et ipsam se inconparabiliter crudelius dilacerantum suorum.

21 Quamobrem huic nunc quinto uolumini iam finem fecerim ut bella ciuilia externis ubique permixta, uel quae dicta sunt uel etiam quae sequuntur, quia sic sibi serie temporum et malis sequacibus cohaeserunt libri saltem termino separentur.

LIBER VI

[1] Omnes homines cuiuslibet uel sectae uel uitae uel patriae ita semper ad prospectum prudentiae naturali bono eriguntur, ut oblectamento corporis rationale mentis etsi non actu praeferant, iudicio tamen praeferendum sciant. quae mens, ratione duce inlustrata, in medio uirtutum, quibus genuino fauore, quamuis uitiis inclinetur, adsurgit, scientiam Dei quasi arcem prospicit. 2 Deum enim quilibet hominum contemnere ad tempus potest, nescire in totum non potest. unde quidam dum in multis Deum credunt, multos deos indiscreto timore finxerunt. sed hinc iam uel maxime cum auctoritate ueritatis operante tum ipsa etiam ratione discutiente discessum est. 3 quippe cum et philosophi eorum, ut de nostris sanctis sileam, dum intento mentis studio quaerunt scrutanturque omnia, unum Deum auctorem omnium reppererunt, ad quem unum omnia referrentur; unde etiam nunc pagani, quos iam declarata ueritas de contumacia magis quam de ignorantia conuincit, cum a nobis discutiuntur, non se plures deos sequi sed sub uno deo magno plures ministros uenerari fatentur. 4 restat igitur de intellegentia ueri Dei per multas intellegendi suspiciones confusa dissensio, quia de uno deo omnium paene una opinio est. hucusque humana scrutatio, etsi cum labore, potuit. at ubi ratiocinatio deficit, fides subuenit. nisi enim crediderimus, non intellegemus: 5 ab ipso audias ipsique Deo credas, quod uerum uelis scire de Deo. itaque idem unus et uerus Deus, in quem omnis, ut diximus, etsi ex diuersis opinionibus secta concurrit, mutans regna et disponens tempora, peccata quoque puniens, quae infirma sunt mundi elegit, ut confundat fortia, Romanumque imperium adsumpto pauperrimi status pastore fundauit. 6 hoc per reges et consules diu prouectum postquam Asiae Africae atque Europae potitum est, ad unum imperatorem eundemque fortissimum et clementissimum cuncta sui ordinatione congessit. 7 sub hoc imperatore, quem omnes fere gentes amore et timore permixto iuste honorarent, Deus uerus, qui superstitione sollicita ab ignorantibus colebatur, magnum illum intellegentiae suae fontem aperuit promptiusque per hominem docturus homines filium suum misit operantem uirtutes, quae praecellerent hominem, coarguentemque daemonas, quos aliqui deos putauissent, ut qui ipsi tamquam homini non credidissent, operibus tamquam Dei crederent; 8 deinde ut in magno silentio ac pace latissima inoffense et celeriter noui nominis gloria et adnuntiatae salutis uelox fama percurreret uel etiam ut discipulis eius per diuersas gentes euntibus ultroque per cunctos salutis dona offerentibus obeundi ac disserendi quippe Romanis ciuibus inter ciues Romanos esset tuta libertas.

9 Quod ideo commemorandum putaui, quia hic sextus libellus usque ad Caesarem Augustum, de quo haec dicuntur, extenditur. 10 quodsi aliqui hanc lucidissimam rationem inritam putant, suisque dis potius adsignant, quos primum prudentia elegerint deinde praecipuo cultu inuitarint, ut sibi per eos amplissimum hoc pulcherrimumque imperium conderetur - 11 sic enim iactitant, quia ipsi optimo genere sacrorum emeruerint praecipuum deorum fauorem, quibus ademptis uel praetermissis discesserint omnes
adytis arisque relictis
Di, quibus imperium hoc steterat -
12 unde, quamuis reuerentia sanctitatis tuae multa fortissime uerissimeque disseruerit, tamen et mihi locus exigit, ut pauca subiciam. 13 si Romani colendo deos emeruerunt fauorem deorum et non colendo amiserunt: ut ipse Romulus, parens Romae, inter tot mala ab ipso ortu suo ingruentia saluus esset, colendo quis meruit? 14 an Amulius auus, qui exposuit ad necem? an pater, qui incertus fuit? an Rhea mater stupri rea? an Albani parentes, ipsa quoque ab initio Romani nominis germina persequentes? an tota Italia quae per quadringentos annos, dum audere potuit, excidio eius inhiauit ? 15 non, inquiunt, sed di ipsi, quia se colendos sciebant, futuros custodiere cultores. ergo praescii sunt. 16 si praescii sunt, cur hoc imperium inter tot annorum saecula eo potissimum tempore ad summam potentiae arcem perduxerunt, quo ille nasci inter homines atque adgnosci ut homo uoluit, post cuius nomen et ipsi pro nihilo contempti sunt et cum uniuerso mundo etiam illi, quos ipsi prouexerant, cucurrerunt? 17 sed humiliter obrepsit, inquiunt, et latenter intrauit. latentis et humilis unde tam celebris fama, tam indubitata fides, tam manifesta potentia ? signis quibusdam et uirtutibus mentes hominum superstitione sollicitas cepit et tenuit. at haec si homo potuit, di magis posse debuerunt. 18 an quia ille hanc potentiam a Patre sibi traditam praedicabat, peruentum est aliquando ad intellegentiam illius noti et ignoti Dei, quam adprehendere, ut dixi, nemo nisi per ipsum potest? nec quisquam potest, nisi qui toto se perspecto ac despecto conuersus ad sapientiam Dei omnem quaerendi ratiocinationem transtulerit ad credendi fidem. 19 uerumtamen breuiter discutio: di isti, quos tantos ferunt, ut Romanam rempublicam et propitii prouexisse et auersi adflixisse uideantur, eo certe tempore, quod palam constat, quo nasci Christus uoluit et adnuntiari gentibus coepit deuotissime atque intentissime colebantur. 20 ita illi consulentes et sibi et cultoribus suis non potuerunt uel reprimere uel repellere superstitionem eius, propter quam spernendos se cultoresque suos destituendos uiderent? quamquam si ab inuitis, danda uenia nec deserendi fuerunt; si a uoluntariis, seruanda praescientia nec prius fuerant adiuuandi. 21 hoc factum est, inquiunt; nam excitauimus gentes, accendimus reges, instituimus leges, disposuimus iudices, praeparauimus poenas suppliciis et crucibus, orbem totum scrutati sumus, siquo modo Christianum nomen et cultus uniuerso mundo posset abradi. 22 hoc eatenus factum est, donec fecunda crudelitas eo usque inter tormenta ac per tormenta proficeret, quamdiu ipsum regium culmen, per quod solum prohiberi potuerat, occuparet. 23 et quid postea consecutum est? imperatores, inquiunt, Christiani cessare sacra et claudi templa iusserunt atque ideo
Excessere omnes adytis arisque relictis
Di, quibus imperium hoc steterat.
24 O quanta et quam inoffensa lux ueritatis est, si non aduersus eam ultro sese offerentem inbecilli infeliciter oculi clauderentur! si Christiana fides per multa retro tempora saeuientibus undique aduersum se gentibus regibus legibus caedibus crucibus ac mortibus reprimi nullo modo potuit, immo, ut dixi, inter haec et per haec creuit, cultus autem idolorum iam quodammodo ex se deficiens ac sibi erubescens ad unam clementissimam iussionem sine ullo poenali terrore cessauit: 25 cui dubium est hoc per istius intellegentiae demonstrationem de creatore suo tandem innotuisse creaturae, quod illa eatenus per uarias ratiocinationes mentis, intentae quamlibet, aliis offuscata quaesierit ac per hoc statim amori eius, quem etiam ignorans dilexerat, inhaesisse? 26 nec igitur mirum est, si in magna familia inueniuntur aliqui serui, qui consuetudine lasciuiaque seductorum adsuefacti patientia domini sui ad contemptum ipsius abutantur: unde et merito Deus uel ingratos uel incredulos uel etiam contumaces uariis correptionibus arguit; 27 quod semper utique confitendum est, tunc tamen praecipue, quando adhuc per uniuersum mundum nulla erat ecclesia, quae interuentu fidelium precum meritas mundi poenas iustumque iudicium Dei exorata ipsius clementia temeraret: unde etiam haec, quae mala hominibus uidentur, qualiacumque sunt, grauiora sine dubio omnia fuerunt, sicut ipso, quo coepta sunt, ordine probabuntur.

28 Bellum Mithridaticum uel, ut uerius dicam, belli Mithridatici clades multas simul inuoluens prouincias tracta et protenta per quadraginta annos fuit. 29 nam DCLXII, ut dixi, anno ab urbe condita, quo etiam primum ciuile bellum coeperat, inardescens, consulatu uero Ciceronis et Antonii, ut uerbis poetae optimi loquar,
barbarico uix consummata ueneno est.
30 sed in his temporibus triginta gerendi belli inueniuntur anni. qualiter autem quadraginta a plerisque dicti sint non facile discernitur.

[2] Igitur Mithridates rex Ponti atque Armeniae postquam Nicomedem Bithyniae regem amicum populi Romani regno priuare molitus est atque a senatu monitus, si facere temptaret, bellum sibi a populo Romano inferendum fore, iratus Cappadociam continuo peruasit atque expulso ab ea Ariobarzane rege cunctam prouinciam igni ferroque uastauit. 2 Bithyniam deinde pari clade corripuit. Paphlagoniam simili exitu adflixit pulsis ex ea Pylaemene et Nicomede regibus. post cum uenisset Ephesum, crudeli praecepit edicto, ut per totam Asiam quicumque inuenti essent ciues Romani sub una die omnes necarentur. 3 et factum est; nec explicari aut conprehendi ullo modo uerbis potest, quae tunc multitudo Romanorum ciuium caesa sit, quis maeror plurimarum prouinciarum, quis gemitus occidendorum pariter atque occidentium fuerit, cum singuli quique aut prodere innocentes hospites et amicos, aut ipsi periclitari poena hospitum cogerentur. 4 Archelaus quoque dux Mithridatis cum CXX milibus peditum atque equitum in Achaiam praemissus Athenas cunctamque Graeciam partim ui partim deditione obtinuit. 5 Sylla, cui post consulatum Mithridaticum bellum obuenerat, Archelaum apud Piraeum, Atheniensium portum septemplici muro conmunitum, diu obsedit, ipsam Atheniensium urbem ui cepit. postea iusto proelio cum Archelao conflixit: centum decem milia de exercitu Archelai interfecta, uix decem milia superfuisse referuntur. 6 conperta clade Mithridates lectissima septuaginta milia militum Archelao in subsidium misit ex Asia. secundo proelio quinquaginta milia ex his interfecta sunt ibique Diogenes Archelai filius trucidatus est. 7 tertio bello omnes copiae, quas Archelaus habebat, extinctae sunt. nam uiginti milia militum eius in paludem pulsa cum Syllae fidem inplorarent, insatiabili uictoris ira interfecta sunt totidemque alia in flumen coacta ac necata, reliqui miserorum passim trucidati sunt. 8 porro autem Mithridates in Asia nobilissimarum urbium principes occidere bonaque eorum publicare animo intenderat. cumque iam mille sescentos ita interfecisset, Ephesii exemplum uerentes excluso praesidio eius portas obiecerunt; similiter Smyrnaei Sardi Colophonii Trallianique fecerunt. 9 perturbatus Mithridates per Archelaum ducem suum cum Sylla de pace pepigit. interea Fimbria Marianorum scelerum satelles, homo omnium audacissimus, Flaccum consulem, cui legatus ierat, apud Nicomediam occidit; 10 ac mox arrepto exercitu Mithridatis filium ex Asia ad Miletopolin fugat, stationem regis inuadit ipsumque Pergamo pellit fugientemque insecutus apud Pitanam obsedit, et profecto cepisset, si L. Lucullus ciuilibus discordiis curam reipublicae praetulisset eumque mari coartare obiecta classe uoluisset. 11 inde Fimbria Iliensibus iratus, a quibus pro Syllanae partis studio obiectu portarum repulsus uidebatur, ipsam urbem Ilium, antiquam illam Romae parentem, funditus caede incendioque deleuit. sed eam Sylla continuo reformauit. idem Fimbria apud Thyatiram cum ab exercitu Syllae obsideretur, desperatione adactus in templo Aesculapii manu sua interfectus est. 12 Fannius et Magius de exercitu Fimbriae profugi Mithridati sese adiunxerunt: quorum hortatu Mithridates cum Sertorio per legatos in Hispaniam missos foedus pepigit. Sertorius ad eum M. Marium firmandi foederis causa misit: quem rex apud se retentum breui ducem fecit in locum Archelai, qui se ad Syllam cum uxore liberisque contulerat. 13 Marius et Eumachus duces a Mithridate aduersus Lucullum missi, magno exercitu breui congregato cum P. Rutilio apud Chalcedonam congressi sunt eumque cum plurima exercitus ipsius parte ceciderunt. 14 Lucullus Mithridatem Cyzicenos obsidentem fossa cinxit eumque quod faciebat pati conpulit atque ad ipsos Cyzicenos, ut bono animo essent, nuntium misit unum ex militibus nandi peritum: qui duobus utribus suspensus mediam ipse regulam tenens plantisque subremigans septem milia passuum transmeauit. 15 Mithridates inopia laborans partem copiarum instructam armis domum abire praecepit: quam Lucullus excipiens uniuersam disperdidit, nam amplius quam quindecim milia hominum tunc interfecisse narratur. 16 tunc etiam Fannius, qui se Mithridati iunxerat, et Metrophanes regius praetor a Mamerco uicti, cum duobus milibus equitum in Moesiam profugerunt atque inde in Maeoniam digressi in colles camposque Inarimos inciderunt. 17 ubi non solum montes usti uel saxa quasi quadam fuligine obfuscata cernuntur, uerum etiam campi ambusto solo squalidi per quinquaginta milia passuum sine uno ignis uel fornacis indicio et pendulo in profundum cinere putres iacent; tribus etiam locis torridae uoragines ostenduntur, quas Graeci physas uocant. 18 in quibus diu oberrantes inopinatis tandem periculis exempti sunt et clam in regis castra uenerunt. Deiotarus rex Gallograeciae praefectos regis bello trucidauit.

19 Interea Mithridates apud Cyzicum eadem mora, qua obsidebat, obsessus in magnam penuriam pestilentiamque exercitum suum coartauit. nam plus quam trecenta milia hominum fame et morbo in eadem obsidione amisisse fertur; ipse cum paucis arrepta naui clam fugit e castris. 20 Lucullus, incruento milite spectator cladis alienae, nouum genus uictoriae adeptus est; mox Marium adortus uicit fugauitque: in quo proelio plus quam undecim milia Marianorum militum interfecta referuntur. 21 Lucullus postea cum eodem Mario nauali proelio congressus triginta et duas naues regias et conplures onerarias aut demersit aut cepit. multi ibi ex his quos Sulla proscripserat, interempti sunt. 22 Marius postera die de spelunca, ubi latebat, extractus meritas hostilis animi poenas luit. 23 eodem uero Lucullus impetu Apamiam uastauit et sub monte Olympo Prusam munitissimam ciuitatem captam expugnatamque diripuit. 24 Mithridates aduersus Byzantium instructa classe nauigans tempestate correptus octoginta rostratas naues perdidit; ipse cum quassa iam naui mergeretur, in myoparonem Seleuci piratae ipso pirata iuuante transiluit. inde Sinopem ac post Amisum cum magna difficultate peruenit.

[3] Eodem anno apud Romam Catilina incesti accusatus, quod cum Fabia uirgine Vestali commisisse arguebatur, Catuli gratia fultus euasit.

2 Lucullus Sinopem expugnaturus obsederat; hanc Seleucus archipirata et Cleochares spado, qui praesidii causa praeerant, expilatam atque incensam reliquerunt. 3 Lucullus miserorum hostium intestina clade permotus celeri occursu inmissum restinxit incendium. ita misera ciuitas uersa uice hostium sociorumque unde defendenda disperdita et unde disperdenda seruata est. 4 at uero M. Lucullus, qui Curioni in Macedonia successerat, totam Bessorum gentem bello adpetitam in deditionem recepit.

5 Eodem tempore Metellus Siciliae praetor cum foedissima illa C. Verris praetura Siciliam adflictam inuenisset, maxime Pyrganione archipirata nefariis praedis et caedibus dilacerante, qui pulsa classe Romana Syracusanum portum obtinuerat - quem mox nauali terrestrique proelio comminutum Sicilia decedere conpulit. 6 praeterea Lucullus transgressus Euphraten et Tigrim, apud Tigranocertam urbem cum Mithridate et Tigrane congressus paruissima suorum manu magnum hostium numerum occidit; nam triginta milia hominum in eo bello caesa referuntur. 7 Tigranes uix centum quinquaginta equitibus comitatus aufugit diademate et tiara ne agnosceretur abiectis. tunc ad Lucullum totius paene orientis supplices uenere legati; imminente hieme per Armeniam in Mesopotamiam regressus Nisibin urbem illis tunc locis inclitam expugnauit et cepit.

[4] Isdem diebus piratae per omnia sparsi maria et iam non tantum intercipientes nauium commeatus sed etiam insulas prouinciasque uastantes, inpunitate sceleris et auiditate praedae uulgo sese adsociantibus in inmensum augebantur: quos Cn. Pompeius post multam quidem uastationem, quam terra marique diu egerant, mira tamen celeritate conpressit.

2 Eodem tempore Cretam insulam per biennium Metellus euertit diuturnoque bello domitam in potestatem redegit legesque Minois Romanis legibus permutauit.

3 Pompeius postea, successor Luculli, in minore Armenia iuxta montem Dastracum castra regis obsidione conclusit. rex cum omnibus copiis eruptione per noctem facta, insuper etiam persequentem bello repellere statuit. Pompeius fugientes persequi intendit. itaque bellum nocte commissum est. 4 luna tunc orta a tergo Romanis erat. regii longitudinem umbrarum proximitatem hostium rati cuncta in inritum tela fuderunt. Romani ueluti inermes postea adgressi sine labore uicerunt. 5 namque de exercitu regio XL milia caesa uel capta sunt, Romani uulnerati mille, uix autem quadraginta interfecti. 6 rex inter tumultus belli fuga lapsus, adiutus etiam beneficio sublustris noctis euasit, relictusque ab omnibus amicis philosophis scriptoribus rerum uel carminum ac medicis solus per deuia equum manu trahens atque ad omnes nocturnos strepitus trepidans, in quoddam castellum deuertit atque inde in Armeniam perrexit. 7 Pompeius regem insecuturus inter duo flumina, quae ab uno monte diuersis specubus exoriuntur, hoc est Euphraten et Araxen, urbem Nicopolim senibus, lixis et aegris uolentibus condidit. 8 oranti Tigrani ueniam dedit; exercitum Horodis Albanorum regis praefectosque eius ter proelio uicit; postea epistulas Horodis et munera pro pace cum Albanis instauranda libenter accepit; Artacem regem Hiberiae bello fudit totamque Hiberiam in deditionem accepit. 9 inde, cum Armeniam Colchos Cappadociam et Syriam ordinatis rebus conposuisset, promouens de Ponto in Parthiam ad Ecbatanam urbem caput Parthici regni quinquagensimo die uenit.

[5] In Bosforo Mithridate Cerealia sacra celebrante terrae motus adeo grauis repente exortus est, ut magna clades ex ea urbium atque agrorum secuta narretur. 2 eadem tempore Castor Mithridatis praefectus, qui Phanagorio praeerat, interfectis amicis regiis arcem occupauit et quattuor Mithridatis filios ad praesidia Romana transmisit. 3 Mithridates accensus ira in scelera exarsit. nam conplures tunc amicos suos et Exipodram filium suum interfecit, cum antea iam alio Macharem parricidio trucidasset; 4 Pharnaces alter filius eius exemplo fratrum territus exercitum ad persequendum sese missum sibi conciliauit et mox aduersus patrem duxit. 5 Mithridates diu ex altissimo muro filium frustra precatus ubi inexorabilem uidit, moriturus exclamasse fertur: 'Quoniam Pharnaces', inquit, 'mori iubet, uos, si estis, di patrii, precor, ut quandocumque et ipse hanc uocem a liberis suis audiat'. statimque descendens ad uxores, pelices ac filias suas uenenum omnibus dedit. 6 quod cum ipse nouissimus hausisset nec tamen propter remedia, quibus uitalia sua aduersus noxios sucos saepe obstruxerat, ueneno confici posset frustraque spatiaretur, siquo tandem modo infusa pestis per uenas uegetatione corporis acta discurreret, Gallum quendam militem iam fracto muro discurrentem inuitauit eique iugulum praebuit. 7 hunc exitum uitae Mithridates habuit nobisque sententiae suae fortissimum argumentum reliquit homo omnium, ut ferunt, superstitiosissimus, annos natus septuaginta et duo, habens secum semper philosophos omniumque artium peritissimos.

8 Si estis, inquit, di patrii. ita ille diu colendo ac diu quaerendo persenserat hos non esse certos deos, qui esse putabantur. rex multae experientiae atque aeuo grauis uerum Deum, ad cuius notitiam non nisi auditu per fidem uenitur, non intellegebat. hos autem falsos esse rationis ipsius luce peruiderat, aliud consuetudini aliud menti suae tribuens. 9 si estis, inquit, di, hoc est dicere: ego sentiens esse super hominem potentiorem ipso homine potestatem, precandi necessitate motus commendo diligentiam et excuso ignorantiam meam; inuoco qui est, dum conuenio qui non est. 10 quapropter cum dolore et timore considerandum est: qua poena quoue iudicio digni erunt, qui contra interdictum iam propalatae et publicae ueritatis eos sectantur et colunt deos, de quibus etiam illi iam tunc dubitare poterant, qui adhuc praeter eosdem scire nil poterant. 11 uerumtamen breuiter consulo: qualia tunc toto orienti tempora uidebantur, cum per quadraginta annos miserae nationes alternis tantorum ducum uastationibus terebantur; cum quaeque ciuitas tantis concursibus media ineuitabiliter periclitabatur, inde accensura alterum unde alterum temperasset, hoc mox habitura supplicii quod remedii ad tempus habuisset; 12 cum trepidae diuersarum prouinciarum legationes inter succedentes Romanorum duces et truculentiorem notitia Mithridaten, alternis ad utrumque, prout quemque sors belli attollebat, et incertis satisfactionibus transferebantur augendo pericula quae sanabant? 13 nam quid continuo Pompeius et quidem Pompeius homo Romanorum moderatissimus per plurimas partes orientis finito Mithridatico bello egerit, paucis proferam.

[6] Anno ab urbe condita DCLXXXVIIII M. Tullio Cicerone et C. Antonio consulibus Pompeius occisi Mithridatis nuntio accepto Syriam Coelen et Phoenicen bello adgressus, Ituraeos primum Arabasque perdomuit urbemque eorum, quam Petram nominant, cepit; 2 hinc ad Iudaeos, quibus Aristobulus expulso fratre Hyrcano primus ex sacerdote rex praeerat, atque ad Hierosolymam urbem eorum Gabinium cum exercitu mittit. ipse continuo subsecutus et a patribus urbe susceptus sed a plebe muro templi repulsus expugnationem eius intendit. 3 id non solum natura loci, uerum etiam ingenti muro fossaque maxima munitum, cum alias aliis legiones dies noctesque succedere sine requie cogeret, uix tertio mense expugnauit. tredecim milia ibi Iudaeorum caesa narrantur, cetera multitudo in fidem uenit. 4 Pompeius muros ciuitatis euerti aequarique solo imperauit et, cum aliquantos principes Iudaeorum securi percussisset, Hyrcanum sacerdotio restituit, Aristobulum captiuum Romam duxit. hoc bellum orientis cum uiginti et duobus regibus sese gessisse ipse Pompeius pro contione narrauit.

5 Interea coniuratio Catilinae aduersus patriam per eosdem dies in urbe habita et prodita, in Etruria uero ciuili bello extincta est; Romae conscii coniurationis occisi sunt. 6 sed hanc historiam agente Cicerone et describente Sallustio satis omnibus notam nunc a nobis breuiter fuisse perstrictam sat est. 7 motus etiam in Paelignis ortus a Marcellis patre et filio per L. Vettium proditus patefacta Catilinae coniuratione quasi succisa radice compressus est, et de utroque per Bibulum in Paelignis, per Ciceronem in Bruttiis uindicatum est.

[7] Anno ab urbe condita DCXCIII C. Caesare et L. Bibulo consulibus lege Vatinia Caesari tres prouinciae cum legionilbus septem in quinquennium datae Gallia Transalpina et Cisalpina et Illyricus; Galliam Comatam postea senatus adiecit.

2 Hanc historiam Suetonius Tranquillus plenissime explicuit, cuius nos conpetentes portiunculas decerpsimus.

3 Heluetiorum animos, fortissimae Gallorum omnium gentis ea uel maxime causa quod perpetuo paene cum Germanis bello altercabantur a quibus Rheno tantum flumine dirimuntur, Orgetorix quidam princeps gentis spe totas inuadendi Gallias in arma accenderat. 4 quo ceteri optimates correpto et ad mortem coacto cohibere tamen semel animatas in praedam plebes nequiuerunt. qui coniuratione facta ac die dicta, exustis uicis ac domibus suis, ne quod desiderium ex spe reuertendi foret, profecti sunt. 5 quos cum apud Rhodanum flumen obuios Caesar habuisset, magno difficilique bello bis uicit uictosque ad deditionem coegit. horum fuit, cum primum progresaa est, omnis multitudo Heluetiorum Tulingorum Latobogiorum Rauracorum et Boiorum utriusque sexus ad centum quinquaginta et septem milia hominum. ex his quadraginta et septem milia in bello ceciderunt, cetera in terras proprias remissa sunt.

6 Postea Caesar contra Ariouistum regem excitantem inuehentemque secum incredibiles Germanorum copias, quibus nuper uniuersos Galliarum populos se subegisse iactabat, apud Sequanos uicit, cum diu exercitus Caesaris Germanorum multitudine et uirtute perterritus pugnam detrectasset. 7 statim Ariouistus in Germaniam, arrepta nauicula Rhenum transuectus, effugit, uxores eius duae totidemque filiae captae sunt. fuerunt autem in exercitu Ariouisti Arudes Marcomanes Triboci Vangiones Nemetes Eduses et Suebi. 8 pugna maxime grauis ex phalange Germanorum fuit, quam coacto in unum agmine scutisque supra capita contextis ad inrumpendam Romanorum aciem tuti undique praestruxerant. 9 sed postquam aliqui Romanorum militum agilitate audaciaque insignes supra obductam saliere testudinem scutisque singillatim uelut squamis reuulsis desuper nudos deprehensorum detectorumque humeros perfoderunt, territi hostes nouo mortis periculo terribilem dissoluere conpagem. 10 exinde in fugam uersi per quinquaginta milia passuum insatiabiliter caesi sunt neque conici numerus potuit Germanorum uel quantus pugnae adfuerit uel quantus fuerit occisorum.

11 Post haec Belgarum gens, quae tertia pars Galliarum est, aduersus Caesarem exarsit: 12 quorum distributim copia haec fuit. Bellouagui, qui ceteris numero et uirtute praestare uiderentur, habuere lectissima sexaginta milia armatorum; Suessones ex duodecim oppidis quinquaginta milia; 13 Neruii, quorum adeo indomita feritas praedicabatur, ut numquam in id temporis mercatores ad se admiserint uina ceteraque uenalia deferre, quibus inducta iucunditas torporem uirtutis adferret, habuerunt similiter quinquaginta milia; 14 Atrebates etiam et Ambiani decem milia, Morini uiginti quinque milia, Menapii nouem milia, Caleti decem milia, Veliocasses et Veromandi aeque decem milia, Atuatuci decem et octo milia; Condurses Eborones Caerosi Caemani, qui uno nomine Germani uocantur, quadraginta milia. 15 ita fuisse referuntur CCLXXII milia armatorum lectissima. 16 his repente silua erumpentibus exercitus Caesaris perturbatus atque in fugam actus, plurimis suorum amissis, tandem hortatu ducis restitit uictoresque adgressus usque ad internecionem paene deleuit.

[8] Igitur Caesar magnis in Gallia rebus gestis cum in Italiam proficisci decreuisset, Galbam cum legione duodecima ad Veragros Sedunosque misit. 2 qui cum hiemandi causa in uico Veragrorum, cui nomen erat Octodurus, consedisset mediamque oppidi partem, quae torrente distinguebatur, accolis concessisset, quadam die eosdem discessisse per noctem ac proximo insedisse colli uidet. 3 quippe illi paucitatem uix mediae legionis despectui habentes ultroneam sibi praedam nullo cessuram negotio arbitrabantur finitimosque suos in hanc caedis ac praedae societatem uocauerant. 4 igitur Galba tam praesentibus periculis circumsaepto ac trepido atque inter uarias consultationes certi consilii incerto, repente Galli descensu montis effusi castra inperfecta circumdant, raros per uallum propugnatores saxis telisque onerant. 5 cumque iam castra inrumperentur, Pacuuii primipilaris et Voluseni tribuni consilio cuncti Romani portis eruperunt incautosque subito adgressi hostes primum perturbauerunt, deinde in fugam uersos miserabili strage fuderunt. nam amplius triginta milia barbarorum tunc caesa referuntur.

6 Igitur Caesar cum iam pacatas uniuersas Galliarum gentes putaret, ad nouum et maximum bellum retractus est. 7 namque dum P. Crassus adulescens cum legione septima Oceano tenus apud Andicauos hiemat, Veneti ceterique confines repente in arma coniurant, legatos Romanorum uinciunt eosque ita demum se reddituros, si obsides suos recipiant, Romanis indicant. 8 socios sibi ad id bellum Osismos Lexouios Namnetes Ambiuaritos Morinos Diablintes et Menapios adsciscunt; auxilia quoque a Britannia arcessunt. 9 Caesar per Crassum de rebellione dediticiarum gentium certior factus, quamuis intellegeret quanta ineundi belli difficultas esset, tamen rem tanti negotii non neglegendam ratus, ne ceteris exemplo eiusmodi audendi licentia laxaretur, 10 itaque terrestri proelio persequi hostes frustra adgressus - quippe cum hostes per interfusa ex Oceano aestuaria atque inaccessos recessus tutis terrarum sinibus munirentur - naues longas aedificari in Ligeri fluuio iubet: 11 per quem in Oceanum deductae mox ut hostibus uisae sunt, continuo ducentae uiginti naues eorum paratae atque omni genere armorum instructissimae progressae portu ex aduerso constiterunt. 12 Bruto circumspicienti imparem longe nauium esse conflictum, quia barbarorum naues solido robore intextae cauernisque praeualidis obduratae saxorum modo adactos rostratarum ictus retundebant, 13 hoc primum auxilio fuit quod falces acutissimas non pertinaciter contis praefixas funibus autem subnexas parauerat, quibus cum opus esset adprehensos eminus rudentes subductis hastilibus per funem falcem retrahendo succiderent. 14 his celeriter expeditis disrumpi hostilium antemnarum armamenta praecepit: ita antemnis ruentibus conplures ilico naues uelut captas immobiles reddidit. 15 alii hoc periculo territi, suspensis uelis qua uentus intenderet fugere conati, cessante mox uento destituti ludibrio fuere Romanis; 16 itaque incensis omnibus nauibus interfectisque his qui pugnauerant Gallis, reliqui sese omnes dediderunt. 17 sed Caesar maxime ob iniuriam legatorum et ut genti ad omnia consilia mobili terribilis exempli notam inureret, cunctis principibus per tormenta interfectis reliquos sub corona uendidit. 18 isdem diebus Titurius Sabinus Aulercos Eburouices Lixouiosque, qui primates suos, cur auctores belli resuscitandi esse nollent, interfecerant, eruptione facta incredibili caede deleuit. 19 Publius uero Crassus cum in Aquitaniam peruenisset, bello exceptus est. namque Sontiates magno equitatu pedestribusque copiis praeualidis Romanos adorti diu grauiter turbauerunt; 20 post uicti atque in oppidum Sontiatum coacti obsessique, cum se expugnari uiderent, armis traditis in deditionem recepti sunt. 21 Aquitani clade permoti undique exercitum contrahunt; de citeriore quoque Hispania auxilia accersunt; duces bello maxime eos praeficiunt, qui cum Sertorio militauerant. 22 ii omnes dum obsidionem Crasso parant, in castris suis Crasso obruente deleti sunt. nam ex Aquitanis et Cantabris, quorum quinquaginta milia tunc in auxilium uenerant, triginta et octo milia caesa referuntur. 23 Caesar Germanos, qui Rhenum cum immensis copiis transmiserant, simul et totas Gallias subicere sibi parabant, bello adortus usque ad internecionem cecidit. quorum fuisse numerum ad quadringenta quadraginta milia ferunt.

[9] Tunc Caesar in Germaniam facto ponte transgreditur, Sugambros et Ubios obsidione liberat; Suebos maximam et ferocissimam gentem, quorum esse centum pagos et populos multi prodidere, totamque Germaniam aduentu suo terret; mox in Galliam rescisso ponte concedit. 2 inde ad Morinos uenit, unde in Britanniam proximus et breuissimus transitus est. nauibus circiter onerariis atque actuariis octoginta praeparatis in Britanniam transuehitur. ubi acerba primum pugna fatigatus, deinde aduersa tempestate correptus plurimam classis partem et non paruum numerum militum, equitum uero paene omnem disperdidit. 3 regressus in Galliam legiones in hiberna dimisit ac sescentas naues utriusque commodi fieri imperauit. 4 quibus iterum in Britanniam primo uere transuectus dum ipse in hostem cum exercitu pergit, naues in anchoris stantes tempestate correptae uel conlisae inter se uel harenis inlisae ac dissolutae sunt: ex quibus quadraginta perierunt, ceterae cum magna difficultate reparatae sunt. 5 Caesaris equitatus primo congressu a Britannis uictus ibique Labienus tribunus occisus est. secundo proelio cum magno suorum discrimine uictos Britannos in fugam uertit. 6 inde ad flumen Tamesim profectus, quem uno tantum loco uadis transmeabilem ferunt. in huius ulteriore ripa Cassouellauno duce immensa hostium multitudo consederat ripamque fluminis ac paene totum sub aqua uadum acutissimis sudibus praestruxerat. 7 quod ubi a Romanis deprehensum ac uitatum est, barbari legionum impetum non ferentes siluis sese abdidere, unde crebris eruptionibus Romanos grauiter ac saepe lacerabant. 8 interea Trinobantum firmissima ciuitas cum Mandubragio duce datis quadraginta obsidibus Caesari sese dedidit. 9 quod exemplum secutae urbes aliae conplures in foedus Romanorum uenerunt isdemque demonstrantibus Caesar oppidum Cassouellauni inter duas paludes situm, obtentu insuper siluarum munitum omnibusque rebus confertissimum tandem graui pugna cepit.

[10] Exim Caesar a Britannis reuersus in Galliam postquam legiones in hiberna misit, repentinis bellorum tumultibus undique circumuentus et conflictatus est. namque Ambiorix cum Eburonibus et Atuatucis conspirans, animatus Treuerorum consilio Cottam et Sabinum legatos apud Eburonas cum tota funditus legione insidiis circumuentos interfecit. 2 Ambiorix hac uictoria elatus Atuatucos et Neruios plurimosque alios raptim ad arma contrahit atque ad Ciceronem legatum, qui similiter tunc legioni in hibernis praeerat, contendit. 3 multitudo hostium ex hoc colligi potuit, quia cum in obsidione castrorum uallum circumdandum esse a captiuis Romanis docerentur et instrumenta ruralia non haberent, gladiis concidendo terram et sagulis exportando uix tribus horis uallum pedum decem et fossam pedum quindecim per milia passuum quindecim in circuitu perfecerunt. praeterea centum uiginti turres mirae altitudinis extruxerunt. 4 et cum iam septem dies noctesque succidui hostium cunei pugnarent ac uentus subito plurimus exortus esset, testas feruentes intorsere fundis flammataque focis tela ac mox concepto igne rutilantia intra castra iecerunt. 5 quo facto per culmea culmina raptim uentus insistens, sparsum animauit incendium. sed ne sic quidem Romani, cum undique obruerentur, uulneribus laboribus uigiliis ieiuniis incendiisue cesserunt. 6 tandem Caesari nuntiatum est unam deletam esse legionem, alteram iam paene confectam. 7 aduentante cum duabus legionibus Caesare, deserunt hostes obsidionem atque in eum cuncti raptis copiis ruunt. Caesar paruissimis se castris consulto condidit equitibusque praemissis, ut fugam fingerent, imperauit, ut ad transitum uallis, quae media erat sibique periculosa uidebatur, hostes contemptu sui inuitaret. 8 quibus aduentantibus insuper obstrui portas praecepit. quo uiso Galli, quasi iam uicissent, ad obducendum extrinsecus uallum conuersi sunt. Caesar totis repente portis paratum effudit exercitum uersosque in fugam Gallos uastissima caede confecit. 9 nam sexaginta milia tune fuisse referuntur, e quibus pauci per paludes inuias euaserunt. 10 Indutiomarus Treuerorum princeps, magnas armatorum copias habens, postquam de consensu totius Galliae certior redditus est, Labieni castra legionemque cui is praeerat, quod facile factu arbitrabatur, delere statuit ac deinde Eburonibus Neruiisque coniunctus ad opprimendum Caesarem pergere. 11 Labienus quibus potest artibus simulat timorem atque ita Indutiomarum neglegentiorem cum insultantibus copiis pro uallo oberrantem repentina eruptione prostrauit. 12 hac uictoria Labieni reliqui Gallorum conatus repressi sunt et Caesar paulo quietior reliqua parte hiemis fuit. 13 sed intellegens sibi maiora belli superesse negotia, maxime quia plurima parte exercitus amissa aliisque grauiter sauciis ne ad sustinendum quidem sibi idoneus, non dicam ad conprimendum Gallorum impetum uideretur, a Cn. Pompeio proconsule conscribi legiones sibique mitti in auxilium petit: itaque ante exactam hiemem tres ad eum legiones in castra uenerunt. 14 igitur Caesar, priusquam in unum hostium copiae coirent, ineunte uere adgredi trepidos et opprimere sparsos in suis finibus parat. primum itaque Neruiorum fines diripit, praedam uero, quae copiosissima erat, exercitui permittit. 15 deinde Menapios, qui sibi propter inmensas paludes atque inpeditissimas siluas munitissimi uidebantur, tribus agminibus inuadit nimiaque caede uulgo agitata residuos supplices in deditionem recepit. 16 Labienus sequenti proelio omnes Treuerorum copias interfecit arte in bellum prouocatas, priusquam Germanis aduentantibus iungerentur, et continuo ipsam ciuitatem capit. 17 Caesar ulcisci mortem Sabini et Cottae legatorum uolens, Ambiorigem et Eburones deletae legionis auctores postquam in Arduennam siluam refugisse conperit - 18 quae silua totius Galliae maxima est atque a ripis Rheni finibusque Treuerorum ad Neruios usque pertingit et in longitudine plus quam quinquaginta milibus passuum patet - 19 permetiens rem suis maximi periculi fore, si per obstructas spatiosasque siluas ignoti diuiderentur hostemque locis notissimum quaererent, omnem Galliam per nuntios inuitat, ut quique secundum placitum suum reconditas in Arduenna silua praedas quaerant diripiantque. 20 quo facto Gallis utrimque morientibus maximas Romanorum iniurias sine cuiusquam Romani discrimine uindicauit. 21 ita hoc tutissimo uincendi genere securus in Italiam rediit.

[11] Igitur Caesare in Italiam reuerso Gallia rursus in arma coniurat multique simul populi coeunt. dux his Vercingetorix fuit, cuius consilio statim omnes Galli ciuitates suas ultro incenderunt: prima a suis incensa Biturigo. 2 inde ad Caesarem, qui magnis itineribus per Narbonensem prouinciam clam ad exercitum recucurrerat, impetum faciunt. 3 Caesar tunc oppidum nomine Caenapum obsidione concluserat: quod diu oppugnatum, tandem post multas Romanorum clades pluuio die, cum hostilium machinarum agmenta neruique elanguerant, adplicitis turribus captum atque deletum est. 4 quadraginta milia ibi hominum fuisse referuntur: ex quibus uix octoginta per fugam lapsi ad proxima Gallorum castra uenerunt. 5 praeterea Aruerni ceterique confines, sollicitatis etiam ad se Aeduis, multis aduersum Caesarem proeliis bellauerunt. 6 qui cum se pugnando fatigati in quoddam castellum recepissent, milites praedae inhiantes ad expugnationem oppidi animum intendunt, frustra Caesare de loci iniquitate causante. itaque ibi Caesar erumpentibus de super hostibus pressus, multa exercitus sui parte perdita, uictus aufugit. 7 dum haec ad Alesiam geruntur, Vercingetorix, quem omnes consensu pari regem praeoptauerant, suadet, uti ex tota Gallia omnes, qui arma ferre possint, huic bello praesto sint. hoc enim esse unum bellum, quo aut perpetua libertas aut aeterna seruitus aut mors omnium consequatur. 8 itaque absque eo numero, quem infinitum ante contraxerat, equitum circiter octo milia, peditum ducenta et quinquaginta milia contracta sunt. 9 dehinc duo colles sibi inuicem obuersos Romani Gallique ceperunt. unde multis saepe eruptionibus et uariis prouentibus proeliantes, tandem Romani praecipua Germanorum equitum, quos sibi iamdudum amicos nunc in auxilium acciuerant, uirtute uicerunt. 10 Vercingetorix alia die congregatis omnibus, qui fuga euaserant, dixit se auctorem bona fide defendendae libertatis atque inrumpendi foederis fuisse et nunc, siue Romanis sese ad mortem omnes offerant siue se solum pro omnibus dedant, paratum animo fore. 11 itaque Galli uoluntatem, quam pudore aliquamdiu texerant, quasi ex consilio regis adsumerent, ilico sibi ueniam precantes, eum solum uelut auctorem magni sceleris dediderunt. 12 Bellouagui omnibus Gallorum gentibus ipsorum opinione fortiores habebantur. hi Correo duce bellum instaurant sibique in hanc suscepti belli societatem Ambianos Aulercos Saletos Veliocasses Atrebatasque coniungunt et locum quendam cinctum atque impeditum undique paludibus capiunt, commissoque proelio magnam Remorum manum, quae auxilio Romanis erat, trucidant. 13 deinde cum opportunum ipsi locum insidiis prouisum occupauissent atque hoc conperto Romani ad insidiarum locum instructi ordinatique uenissent, commisso proelio Romani Gallos fugientes isdem locorum munitionibus, quibus clausi fuerant, incluserunt cunctosque ad internecionem ceciderunt. 14 ibi Correus uel fugam uel deditionem detractans Romanos, ut uiuus caperetur, instantes occidendo, ut occideretur, coegit.

15 Igitur cum pacatam esse uniuersam Galliam Caesar neque ausuram fore ad aliquos adspirare motus arbitraretur, legiones in hiberna dimisit, ipse tamen Ambiorigis fines, qui tot bella excitauerat, horrenda hominum strage uastauit. 16 at uero C. Caninius legatus bellum apud Pictonas inuenit: ubi magna hostium multitudo impeditam itinere legionem circumdedit atque ad extremum discrimen adduxit. 17 porro autem Fabius legatus acceptis Caninii litteris in Pictonas proficiscitur ibique a captiuis de opportunitate locorum certior factus inopinantes hostes opprimit magnisque stragibus factis plurimas praedas agit. 18 deinde cum Caninio signum aduentus sui dedisset, Caninius totis castris subito exsiluit seseque iniecit hosti. ita Fabio ex alia parte et Caninio ex altera insistente, maximo et diuturno bello innumerae Gallorum copiae trucidatae sunt. 19 inde Fabius in Carnutes profectus est; sciebat enim Domnacum ducem antiquissimum rebellionis totius incentorem ab hoc bello elapsum, si Aremoricis gentibus adiunctus esset, maximos iterum in Gallia tumultus esse moturum. sed eas adhuc ipsa nouitate trepidantes mira uirtute et celeritate perdomuit. 20 interea Draptes unaque Lycterius cum adesse Caninium et legiones in finibus suis uiderent, undique collectis copiis oppidum Uxellodunum occupant. 21 hoc oppidum in editissima montis arce pendebat, duabus partibus per abrupta latera non paruo flumine cingebatur, medio deinde descensu largissimo fonte securum plurimaque introrsum copia frumenti tutum inritos procul discursus hostium despiciebat. 22 Caninius, quod solum Romana prouisione potuit, ambos duces cum parte copiarum plurima in campum euocatos maximo proelio superauit. nam uno e ducibus interfecto alter cum paucissimis fugit, nullus in oppidum rediit. sed ad id oppugnandum Caesare opus fuit. 23 itaque certior per nuntios factus Caesar accurrit circumspectisque omnibus uidet, si expugnare ui moliatur, ludo et spectaculo hostium delendum esse exercitum suum; unum solum esse praesidii, si quoquo modo hostes aqua arceantur. 24 sed et hoc quoque nisi Caesar non potuisset, siquidem fons, quo ad potum utebantur, medio deuexi montis latere fundebatur. Caesar ad proximum fontis admoueri uineas turrimque exstrui iubet. fit magnus ilico concursus ex oppido. quibus sine periculo proeliantibus Romani quamuis pertinaciter obsisterent crebriusque succederent, conplures tamen trucidantur. 25 igitur exstruitur agger et turris pedum sexaginta, cuius uertex aequare ad fontis locum possit, ut uel ex aequo tela conici queant uel praecipitata desuper saxorum uolumina non timeri. 26 oppidani autem, ubi exanimari siti non solum pecora sua uerum etiam infirmiores hominum aetates uident, cupas pice sebo et scindulis repletas ac deinde inmisso igne in prona praecipitant easque ipsi toto oppido effusi subsequuntur. 27 ardentibus machinis cum graue proelium suis Caesar ac periculosum uideret, cohortes in circuitum oppidi ire uelociter per occultum imperat atque undique subito uastum clamorem attollere. quo facto consternati oppidani dum recurrere ad muniendum oppidum uolunt, ab oppugnatione turris uel demolitione aggeris recesserunt. 28 illi tamen, qui ad incidendas fontis uenas sub obtentu aggeris tuti cuniculos perfodiebant, repertos in abstruso aquarum meatus per multa diuidendo tenuari in semet ipsis consumique fecerunt. oppidani fonte siccato ultima desperatione correpti deditionem sui faciunt. 29 Caesar autem omnibus, qui arma tulerant, manus sustulit et uitam reliquit, quo testatior esset etiam posteris poena improborum. 30 multum enim ad cohercendam audaciam ualet propositum punitionis exemplum, cum ipsa miseri praesens forma uiuentis et ad recordationem admonet conscios et ad sciscitationem cogit ignaros.

[12] Exhaustis atque edomitis Gallis securus Caesar cum legionibus in Italiam rediit, nullos post se Gallorum motus pertimescens, certo se sciens minime aliquos, qui uel moueri audeant uel si moueantur timendi sint, reliquisse. 2 constitui nunc ante oculos uelim exsanguem defectamque Galliam, post illas ardentissimas febres internosque aestus uitalium meliora torrentes ut sese habeat, quanta macie quantoque pallore sit, quam demissa ac resoluta iaceat, quam ipsos quoque necessarii officii motus, ne eundem incursum malorum reuocent, pertimescat. 3 inruit enim in eam repentino impetu Romanus exercitus ueluti fortissimo corpori fortior lues, quae tanto grauius accenditur, quanto inpatientius toleratur. 4 sitiebat misera, cum instante gladio profiteri sponsionem seruitutis aeternae auulsis insuper obsidibus cogeretur; sitiebat, ut dixi, notam illam omnibusque suauissimam uelut aquae gelidae dulcedinem libertatis, quantoque eam magis subtrahi intellegebat; tanto auidius desiderabat. 5 hinc illa tam frequens contra uetita praesumptio: inuadebatur pro defendenda libertate inportuna libertas praereptamque insatiabiliter potiundi licentiam, quod male conceptam perniciem restinguere uidebatur, augebat. 6 hinc Romanus ante pugnam insidiator argutior, hinc in pugna hostis infestior, hinc post pugnam uictor immitior, hinc omnia ad domandam inpatientiam crudescentia, hinc iam nec remediis credebatur. 7 itaque si interrogare possem hanc de qua loquimur nationem, quid tunc, cum haec ipsa sustinebat, de illis temporibus iudicarit, responderet ut arbitror dicens: 'sic me illa tunc febris exsanguem reddidit ac frigidam fecit, ut etiam haec, quae omnes paene perstrinxit, feruefacere uel commouere nequiuerit, atque ita me Romani inclinauerunt, ut nec ad Gothos surgam'. 8 sed ne ipsa quidem Roma clades, quas intulit, euitauit. exercitae diu auctaeque sunt per totos mundi cardines potentiae ducum uiresque legionum, quae in sese concurrentes eius damno uincerent, cuius periculo uincerentur. nam uictorem Caesarem de Gallia reuersum ciuilia bella comitata sunt aliaque grauissima mala, interfecti apud Parthos Crassi et trucidati exercitus, praecesserunt.

[13] Anno ab urbe condita DCXCVII Crassus in consulatu collega Pompei prouinciam sortitus in Parthos, homo inexplebilis cupiditatis, audita in Hierosolymis templi opulentia, quam Pompeius intactam reliquerat, in Palaestinam deuertit, Hierosolymam adit, templum peruadit, opes diripit. 2 inde per Mesopotamiam tendens in Parthiam, quacumque iter habuit sociis ciuitatibus auxilia indixit, pretia exegit moxque ut Euphraten transiit, ilico Vagesen, legatum ab Horode rege Parthorum ad se missum, obuium habuit, a quo uehementer increpitus est, cur contra foedus Luculli et Pompei auaritia inductus Euphraten transierit. quamobrem sine mora futurum, ut pro auro Parthico Serico ferro oneraretur. 3 itaque cum prope Carras uentum esset, Parthi subito ingruentes cum Surena et Silacea praefectis sagittis oppressere Romanos. cecidere ibi plurimi senatores, aliquot etiam consulares et praetorii uiri; Crassus quoque filius Crassi, lectissimus iuuenis, in acie occisus est. praeterea quattuor cohortes cum Vargunteio legato mediis deprehensae campis et interfectae sunt. 4 Surenas rapto equitatu Crassum persequi intendit eumque circumuentum ac frustra conloquium eius petentem interfecit, quamuis uiuum auferre maluisset. pauci noctis beneficio liberati Carras confugerunt. 5 cognita clade Romanorum multae orientis prouinciae a societate uel fide populi Romani defecissent, ni Cassius collectis ex fuga militibus paucis intumescentem Syriam egregia animi uirtute ac moderatione pressisset; qui et Antiochum copiasque eius ingentes proelio uicit et interfecit, Parthos quoque ab Horode in Syriam missos iamque ingressos Antiochiam bello expulit ducemque eorum Osagen interfecit.

[14] Igitur Romani status agitur semper alterna mutatio et uelut forma Oceani maris, quae omni die dispar nunc succiduis per VII dies attollitur incrementis nunc insequentibus totidem diebus naturali damno et defectu interiore subducitur. 2 ut enim de proximis ordiar, Cimbris Tigurinisque uincentibus cum apud Rhodanum flumen Romanus exercitus periit, artissimas Roma sensit angustias; refusa continuo clade Cimbrorum, magnis elata prouectibus priorum oblita defectuum est. 3 hanc deinde recentissimae prosperitatis iactantiam Italicum bellum et dilaceratio Syllana castigat. rursus post hanc domesticam intestinamque perniciem, qua usque ad medullas paene euiscerata et exesa est, paribus propemodum spatiis temporum non solum reparata, uerum etiam extenta est, cum Lucullus Asiam, Pompeius Hispaniam, Caesar Galliam perdomuit Romanumque imperium usque ad extremos propemodum terrae terminos propagatum est. 4 hanc nunc amplissimam dilatationem uastissima ruina consequitur. apud Parthos enim consul Romanus occiditur exercitusque deletur, atrocissimum illud Pompei atque Caesaris bellum ciuile conseritur et inter haec Roma ipsa repentino correpta incendio concrematur.

5 Anno siquidem ab urbe condita DCC incertum unde concretus plurimam urbis partem ignis inuasit, neque umquam antea tanto incendio correptam ac uastatam ciuitatem ferunt. nam quattuordecim uicos cum uico Iugario consumptos fuisse memoriae proditum est. hinc iam bellum ciuile committitur, quod magnis iamdudum dissensionibus ac molitionibus parabatur.

[15] Nam rediens Caesar uictor ex Gallia decerni sibi absenti alterum consulatum poposcit. contradictum est a Marcello consule adnitente Pompeio, deinde decretum est a senatu, ut in urbem Caesar non nisi dimisso exercitu ueniret, et ex Marcelli consulis auctoritate ad legiones, quae apud Luceriam erant, Pompeius cum imperio missus est. 2 Caesar Rauennam sese contulit. M. Antonius et P. Cassius tribuni plebis pro Caesare intercedentes, interdicente Lentulo consule curia foroque prohibiti, ad Caesarem profecti sunt Curione simul Caelioque comitantibus. 3 Caesar Rubicone flumine transmeato, mox ut Ariminum uenit, quinque cohortes, quas tunc solas habebat, cum quibus, ut ait Liuius, orbem terrarum adortus est, quid facto opus esset, edocuit. deplorans iniurias suas, causam belli ciuilis, pro restituendis in patriam tribunis, esse testatus est. 4 inde per Antonium septem cohortes, quae apud Sulmonem morabantur, a Lucretio recepit, tres legiones, quae cum Domitio apud Corfinium morabantur, ad suas partes traduxit. Pompeius atque omnis senatus, crescentibus Caesaris uiribus trepidi, tamquam Italia pulsi in Graeciam transuecti, Dyrrachium gerendi belli sedem delegerunt. 5 Caesar Romam uenit negatamque sibi ex aerario pecuniam fractis foribus inuasit protulitque ex eo auri pondo quattuor milia centum triginta et quinque, argenti pondo prope nongenta millia. 6 inde digressus Ariminum ad legiones, mox Alpes transuectus Massiliam uenit, ad quam oppugnandam, cur receptus non esset, Trebonium cum tribus legionibus relinquens, ad Hispanias contendit, quas L. Afranius et M. Petreius et M. Varro Pompeiani duces cum legionibus obtinebant. ibi multis proeliis Petreium Afraniumque superatos conposita pactione dimisit. 7 in ulteriore uero Hispania duas legiones a M. Varrone suscepit. similiter et duces eius, hoc est Curio Catonem Sicilia expulit, Valerius Cottam Sardinia, Tuberonem Africa Varus eiecit. Caesar Massiliam rediens, obsidione domitam uita tantum et libertate concessa ceteris rebus abrasit.

8 At uero Dolabella partium Caesaris in Illyrico per Octauium et Libonem uictus copiisque exutus ad Antonium fugit. Basilus et Sallustius cum singulis legionibus, quibus praeerant, similiter et Antonius, Hortensius quoque ab infimo mari cum classe concurrens, omnesque pariter aduersus Octauium et Libonem profecti et uicti sunt. 9 Antonius cum se Octauio cum quindecim cohortibus dedisset, omnes ad Pompeium a Libone deducti sunt. Curio ex Sicilia in Africam cum exercitu transgressus est: quem Iuba rex continuo exceptum cum omnibus copiis trucidauit. Octauius Salonas oppugnare conatus, omnes paene copias quas duxit amisit. 10 Caelius desciuit a Caesare ac se Miloni exuli iunxit; cumque ambo seruorum manu Capuam oppugnare molirentur, occisi sunt. Bibulus apud Corcyram pudore uictus, quod custodiae eius, quam pelago et oppido praetendebat, hostis inluserat, inedia sese uigiliisque confecit. 11 Appius Claudius Censorinus, qui iussu Pompei Graeciam tuebatur, iam abolitam Pythici oraculi fidem uoluit experiri: quippe ab eo ad acta uates descendere in specum respondisse fertur de bello consulenti: Nihil ad te hoc, Romane, bellum pertinet, Euboeae coela obtinebis. coela autem uocant Euboicum sinum. ita Appius perplexa incertus sorte discessit.

12 Admonet nos aliquid ab obtrectatoribus nostris consultor iste consulere. queruntur utique fide Christianorum sibi sacra interdicta caerimoniasque sublatas et ob hoc ideo maxime, quod extis uaticiniisque cessantibus futurae clades, quia sciri nequeunt, non uitantur. 13 cur ergo longe ante imperium Caesaris natiuitatemque Christi, sicut ipsorum auctores adtestantur, abolita fuerat Pythici oraculi fides? abolita autem ideo, quia contempta. porro autem quare contempta, nisi quia uel falsa uel uana uel dubia ? unde prudenter poeta praemonuit:
Inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
14 Et ne forte parui id pendant, quod contemptu abolitum atque antiquatum fuit, hoc est aut numen aut sedem: Apollo ille Pythius erat, quem ferunt magno illo Pythone serpente interfecto, totius uaticinationis auctore et principe, heredem et sedis et diuinationis et nominis exstitisse ibique eum reddere elegisse responsa, ubi orta cum auctore ipsa diuinatio uidebatur, 15 praeterea quem per alias quoque terrarum partes spumantibus buccis rabidoque discursu omnis furiatorum ructat insania, ad quem plurimi terrarum reges quasi ad uiuam uocem consulti numinis cucurrerunt, cui saepissime ipsi quoque Romani opulentissima dona miserunt. 16 at si Apollo iste Pythius paulatim discernente experientia contemptus relictus atque abolitus est, quid uiuum de mortua pecude, quid uerum de amente muliercula sperari potest? quid postremo,
Inflauit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,
expositis opimae pecudis intestinis, non finget esuriens, si, ut ipsi fatentur, uel obscura uel falsa dicendo ipse Apollo seducit? 17 quamobrem aequo animo ferant, etsi imitari interim nolunt, nos id ueritatis iudicio etiam prohibere, quod potuerunt maiores eorum uel experiendo contemnere.

18 Interea apud Dyrrachium multi orientis reges ad Pompeium cum auxiliis conuenerunt. quo cum Caesar uenisset, Pompeium obsidione frustra cinxit, ipse terram quindecim m. p. fossa praestruens, cum illi maria paterent. 19 Pompeius castellum quoddam propinquum mari, quod Marcellinus tuebatur, euertit praesidiaque Caesaris, quae ibidem morabantur, occidit. Caesar Torquatum legionemque unam, ut expugnaret, adgressus est. 20 hoc periculo sociorum Pompeius cognito omnes eo copias contraxit: in quem se ilico Caesar omissa obsidione conuertit. Torquatus autem e uestigio prorumpens auersum insecutus est. 21 ita Caesaris milites ancipiti periculo territi ipso Caesare frustra obsistente fugerunt. Pompeius uero Caesaris quoque testimonio uictor persequentem reuocauit exercitum. quattuor milia militum Caesaris, centuriones uiginti et duo, equites Romani conplures in eo proelio caesi sunt. 22 Caesar inde citato agmine per Epirum in Thessaliam perrexit; Pompeius cum maximis copiis secutus bellumque commissum est. 23 itaque instruitur utrimque acies. Pompeius octoginta et octo cohortes triplici ordine locauit: fuerunt autem peditum quadraginta milia, equites in sinistro cornu sescenti, in dextro quingenti, praeterea reges multi, senatores equitesque Romani plurimi, absque leuium armaturarum magna copia. 24 Caesar similiter octoginta cohortes triplici ordine disposuit, cui fuerunt minus quam triginta milia peditum, equites mille. 25 uidere ibi et gemere erat contractas Romanorum uires in campis Pharsalicis ad occisionem mutuam constitisse, quas si concordia rexisset, nulli populi, nulli reges ferre potuissent. 26 prima congressione equitatus Pompei pulsus sinistra latera nudauit. deinde cum diu utrimque dubia sorte caederentur atque ex alia parte Pompeius inter hortandum diceret parce ciuibus nec tamen faceret, ex alia uero Caesar hoc faceret, quod urgeret dicens miles, faciem feri, tandem uniuersus Pompei fugit exercitus, castraque direpta sunt. 27 caesa sunt in eo proelio Pompeianorum quindecim milia, centuriones triginta et tres. hic exitus pugnae ad Palaeopharsalum fuit. Pompeius fugiens in ostio Penei amnis onerariam nauem nanctus in Asiam transiit. 28 inde per Cyprum in Aegyptum uenit ibique mox ut litus attigit, iussu Ptolemaei adulescentis in gratiam Caesaris uictoris occisus est. Pompei uxor filiique fugerunt; cetera Pompeiana classis direpta est omnibus qui in ea erant crudelissime trucidatis, ibique et Pompeius Bithynicus occisus est. Lentulus uero uir consularis apud Pelusium interfectus est. 29 Caesar conpositis apud Thessaliam rebus Alexandriam uenit perlatoque ad se ac uiso Pompei capite anuloque fleuit; cumque se in regiam recepisset, eludebatur a tutoribus, quo minus pecuniam acciperet, templa sua astu spoliantibus, ut et regios thesauros uacuos esse ostenderent et in inuidiam Caesaris populum concitarent. 30 praeterea Achillas dux regius, imbutus semel Pompei sanguine, Caesaris quoque necem meditabatur. nam iussus exercitum dimittere, cui praeerat, uiginti milium armatorum, non modo spreuit imperium, uerum et aciem direxit. 31 in ipso proelio regia classis forte subducta iubetur incendi. ea flamma cum partem quoque urbis inuasisset, quadringenta milia librorum proximis forte aedibus condita exussit, singulare profecto monumentum studii curaeque maiorum, qui tot tantaque inlustrium ingeniorum opera congesserant. 32 unde quamlibet hodieque in templis extent, quae et nos uidimus, armaria librorum, quibus direptis exinanita ea a nostris hominibus nostris temporibus memorent - quod quidem uerum est -, tamen honestius creditur alios libros fuisse quaesitos, qui pristinas studiorum curas aemularentur, quam aliam ullam tunc fuisse bibliothecam, quae extra quadringenta milia librorum fuisse ac per hoc euasisse credatur. 33 Caesar postea insulam, ubi Pharos est, cepit. eo Achillas cum Gabinianis militibus uenit. ingens pugna commissa est: magna ibi Caesarianorum militum multitudo cecidit, omnes etiam interfectores Pompei interfecti sunt. 34 Caesar ui insistentium hostium pressus scapham escendit: qua mox pondere subsequentium grauata ac mersa, per ducentos passus ad nauem una manu eleuata, qua chartas tenebat, nando peruenit, mox nauali certamine pulsatus, magna felicitate classem regiam aut depressit aut cepit.

[16] Alexandrinis petentibus regem reddidit monitum, ut magis amicitiam Romanam quam arma experiri studeret; qui tamen ilico ut liber fuit bellum intulit, sed continuo cum toto exercitu suo et ipse deletus est. nam uiginti milia hominum in eo bello caesa referuntur, duodecim milia cum septuaginta longis nauibus dedita, quingenti ex uictoribus cecidisse dicuntur. 2 rex ipse adulescens scapha exceptus ut fugeret, multis insilientibus mersus necatusque est; corpus eius ad litus deuolutum indicio loricae aureae cognitum fuit: qua Caesar Alexandriam praemissa Alexandrinos omnes ad deditionem desperatione conpulit regnumque Aegypti Cleopatrae dedit. 3 inde Syriam peruagatus Pharnacem in Ponto uicit. postea uero quam Romam uenit, dictator et consul creatus in Africam transiit et apud Thapsum cum Iuba et Scipione pugnauit maximamque ibi hominum multitudinem interfecit. castra utriusque direpta sunt, sexaginta elephanti capti. 4 Cato sese apud Vticam occidit; Iuba percussori iugulum pretio dato praebuit, Petreius eodem se gladio perfodit; Scipio in naui, qua ad Hispaniam fugere contendens uento coactus in Africam redierat, semet ipse iugulauit. 5 in eadem naui etiam T. Torquatus occisus est. Caesar Pompei Magni nepotes filiamque Pompeiam simulque cum his Faustum Syllam et Afranium et Petreium filium iussit occidi. 6 inde quattuor triumphis urbem ingressus, disposito recuperatae reipublicae statu continuo in Hispanias contra Pompeios Pompei filios profectus, septimo decimo quam egressus ab urbe fuerat die Saguntum peruenit statimque aduersus Pompeios duos et Labienum atque Attium Varum multa bella et uaria sorte gessit. 7 ultimum bellum apud Mundam flumen gestum est, ubi tantis uiribus dimicatum tantaque caedes acta, ut Caesar quoque, ueteranis etiam suis cedere non erubescentibus, cum caedi cogique aciem suam cerneret, praeuenire morte futurum uicti dedecus cogitarit, cum subito uersus in fugam Pompeiorum cessit exercitus. 8 equidem eo die hoc bellum actum est, quo Pompeius pater ab urbe bellum gesturus aufugerat, quattuorque annis hoc bellum ciuile indesinenter toto orbe tonuit. T. Labienus et Attius Varus in acie caesi sunt, Gnaeus Pompeius cum centesimo equite aufugit. 9 frater eius Sextus Pompeius, contracta celeriter non parua Lusitanorum manu, cum Caesonio congressus et uictus fugiensque interfectus est. Munda ciuitas cum immensa hominum caede Caesare oppugnante uix capta est.

[17] Caesar Romam rediit. ubi dum reipublicae statum contra exempla maiorum clementer instaurat, auctoribus Bruto et Cassio, conscio etiam plurimo senatu, in curia uiginti et tribus uulneribus confossus interiit. 2 in qua coniuratione fuisse amplius sexaginta conscios ferunt. duo Bruti et C. Cassius aliique socii strictis pugionibus in Capitolium secesserunt. diu deliberatum est, utrum Capitolium cum auctoribus caedis oporteret incendi. 3 corpus eius raptum populus dolore instimulatus in foro fragmentis tribunalium ac subselliorum cremauit.

4 Percensuit latitudinem regni sui Roma cladibus suis atque in suam conuersa caedem singulas quasque gentes ibidem, ubi domuit, uindicauit. Asiae Europae atque Africae, non dico tribus mundi partibus sed totis trium partium angulis edidit gladiatores suos feriatisque inimicis spectaculum miserae ultionis ingessit. 5 nec tamen sufficit ipsas quoque cum auctoribus causas fuisse consumptas; recidiua semina in eodem agro germinant, magna continuo metentibus malorum incrementa cum magno sudore factura: uictor ciuilis belli a ciuibus Caesar occiditur, in caedem unius trahuntur agmina consciorum. 6 certum enim erat, quia Caesar indigne peremptus plures habere posset ultores; plurimaque nobilitas una simul catena sceleris copulatur, ne forte tanta malorum materia non belli magnitudine suppleatur sed uindictae breuitate tenuetur. 7 Medeam illam fabulae ferunt dentes quondam occisi seuisse serpentis, e quibus quasi conpetens semini seges armati homines terra emerserint seseque mox inuicem pugnando prostrauerint. 8 equidem hoc poetarum commenta finxerunt; nostra autem Roma Caesare occiso quanta de cineribus eius agmina armata parturiit! quanta bella in testimonium miserae fecunditatis non legenda pueris sed spectanda populis excitauit! 9 et tamen horum omnium malorum initium superbia est: inde exarserunt bella ciuilia, inde iterum pullularunt. non ergo iniusta caedes est eorum, qui eam iniuste consectantur, si ambitionis aemulatio per ipsos atque in ipsis et agitur et punitur, donec qui detrectauere collegium, discant ferre dominatum, summaque imperii totius ad unum redacta longe aliud omnes homines uiuendi genus subeant, ut omnes humiliter placere studeant, non insolenter offendere. 10 sed ad tam salubrem humilitatis doctrinam magistro opus est. itaque opportune conpositis rebus Augusti Caesaris natus est Dominus Christus, qui cum in forma Dei esset, formam serui humiliter adsumpsit, ut tunc demum aptior fieret humilitatis institutio, quando iam per totum mundum poena superbiae omnibus esset exemplo.

[18] Anno ab urbe condita DCCX interfecto Iulio Caesare Octauianus, qui testamento Iuli Caesaris auunculi et hereditatem et nomen adsumpserat idemque, qui postea rerum potitus Augustus est dictus, simul ut Romam adulescens admodum uenit, indolem suam bellis ciuilibus uouit. 2 nam, ut breuiter coaceruationem malorum explicem, bella ciuilia quinque gessit : Mutinense Philippense Perusinum Siculum Actiacum. e quibus duo, hoc est primum ac nouissimum, aduersus M. Antonium, secundum aduersus Brutum et Cassium, tertium aduersus L. Antonium, quartum aduersus Sex. Pompeium, Cn. Pompei filium, confecit. 3 Antonius a senatu hostis pronuntiatus D. Brutum apud Mutinam obsidione concluserat. consules Hirtius et Pansa et cum his Caesar ad liberandum Brutum expugnandumque Antonium missi. 4 Pansa primo ueniens exceptus insidiis, inter suorum clades ipse quoque pilo grauiter uulneratus ab eodem uulnere interpositis diebus est mortuus. Hirtius auxilium collegae ferens magnas Antonii copias uasta strage deleuit. Caesar eatenus castra custodiit. 5 secunda aduersus Antonium pugna magnae utrimque strages actae sunt. namque tunc ibi Hirtius consul occisus est, uictus fugit Antonius, Caesar uictoria potitus est, cui D. Brutus de coniuratione occisi Iuli Caesaris confessus preces paenitentiae fudit. 6 Dolabella Trebonium, unum ex interfectoribus Caesaris, Zmyrnae interfecit. Dolabellam senatus hostem pronuntiauit. consulum occisorum uterque exercitus Caesari paruit. 7 postea D. Brutus in Gallia a Sequanis captus et occisus est. Basilus autem, aeque unus de percussoribus, manu seruorum suorum necatus est. 8 Lepido satisagente Caesar Antonium recepit in gratiam atque ob fidem reconciliatae gratiae filiam eius matrimonio sortitus est. 9 inde cum ad urbem accessissent ac rumor de futura proscriptione ortus esset, C. Thoranius uir praetorius nihil tale metuens incursu militum domi suae interfectus est aliique conplures trucidati sunt. 10 itaque, ne latius atque effrenatius incircumscripta caedes ageretur, centum triginta et duum senatorum nomina in tabula proposita sunt, primum Lepidi praecepto et nomine, deinde Antonii, tertio Caesaris. 11 ibi Antonius Tullium Ciceronem inimicum suum, ibi L. Caesarem auunculum suum et - quod exaggerando sceleri accessit - uiua matre proscripserat; ibi Lepidus L. Paulum fratrem suum in eundem proscriptorum gregem coniecerat. 12 adiecti sunt postea ad numerum proscriptorum triginta equites Romani. multae diu et uariae caedes actae, domus proscriptorum direptis omnibus dirutae sunt. 13 at Dolabella in Syria multa cum Cassio bella gessit, a quo uictus ipse se interfecit. Brutus et Cassius magnis exercitibus conparatis apud Athenas conuenerunt totamque Graeciam depopulati sunt. Rhodios Cassius terra marique oppugnatos ad deditionem coegit, quibus praeter uitam nihil reliquit. 14 igitur Caesar et Antonius eosdem in Macedoniam magnis bellorum apparatibus persecuti, ad mortem conpulerunt; quamuis manifestissime illa tunc pugna non uirtute partis Antoni, sed Caesaris felicitate confecta sit. 15 Caesar enim tunc aeger, cum se in castris capiendae quietis causa tenere statuisset, hortatu et precibus medici sui, qui per somnium admonitum sese fatebatur, ut ea die castris Caesarem salutis ipsius causa educeret, in campum aegre inter copias egressus est ac mox castra eius ab hostibus capta sunt. sed rursus Caesariani milites Cassi castra ceperunt. 16 quare ad desperationem adacti Brutus et Cassius immaturam sibi mortem ante belli terminum consciuerunt. nam inuitatis percussoribus Cassius caput, Brutus latus praebuit. 17 at Romae Fuluia, uxor Antoni, socrus Caesaris, dominatum ut mulier agitabat, incertum in hac mutatione consularis regiique fastigii utrum deficientis potentiae ultima an incipientis prima numeranda, certe etiam in eos insolens, per quos ut insolesceret agebatur. 18 nam et Caesarem reuersum apud Brundisium contumeliis factionibus insidiisque petiit. a quo propulsata ad Antonium concessit in Graeciam.

19 Sex. Pompeius postquam se in proscriptorum numerum relatum conperit, conuersus in latrocinia omnem oram Italiae caedibus rapinisque uastauit. Sicilia praerepta commeatibusque inpeditis Romam fame adfecit. 20 mox cum eo pacem triumuiri, ut non dicam tyranni, id est Lepidus Caesar Antoniusque fecerunt. sed continuo cum contra pactum Pompeius fugitiuos allegeret, ut hostis habitus est. 21 Mena libertus Pompei cum sexaginta nauium classe ad Caesarem defecit eidemque classi ipse iussu Caesaris praefuit. idemque continuo cum Statilio Tauro aduersus Menecraten Pompeianum ducem nauale bellum gessit. 22 deinde ipse Caesar aduersus eosdem Pompeianos cruentissimum bellum nauale confecit; sed continuo uictricem classem paene uniuersam apud Scylaceum naufragio amisit. 23 Ventidius Persas et Parthos in Syriam inrumpentes tribus bellis maximis fudit regemque eorum Pacorum in acie interfecit, ea scilicet die, qua Crassus a Parthis fuerat occisus. Antonius, uix uno castello expugnato, pacem cum Antiocho fecit, ut ipse tantam rem consummasse uideretur. 24 Ventidium Syriae praefecit iussitque ut Antigono bellum inferret, qui Iudaeos tum forte debellauerat captisque Hierosolymis templum spoliauerat regnumque Herodi dederat: quem continuo uictum in deditionem recepit. 25 Mena libertus cum sex nauibus ad Pompeium rediit, a quo clementer receptus Caesaris classem incendit, quamuis nuper Caesar alteram secundo naufragio perdidisset. idemque Mena postea ab Agrippa nauali proelio circumuentus cum sex triremibus ad Caesarem transiit. sed hunc Caesar tertio transfugam, indulta tantum uita, segnem reliquit. 26 deinde Agrippa inter Mylas et Liparas aduersus Democham et Pompeium nauale proelium gessit ac uicit ibique tunc naues triginta aut demersit aut cepit reliquis laceratis. Pompeius Messanam confugit. 27 Caesar interea Tauromenium traiecerat: quem repentino impetu Pompeius adflixit: unde multis demersis nauibus suis ac magna multitudine suorum militum perdita, in Italiam Caesar aufugit; nec interueniente mora in Siciliam rediit; 28 ibique Lepidum ex Africa aduentantem obuium habuit, summas sibi partes terrore minis ac superbia uindicantem. 29 post dies paucos Agrippa iussu Caesaris a litore cum acie instructa prospectantis atrocissimo nauali proelio aduersus Pompeium conflixit et uicit. nam centum sexaginta et tres naues aut demersit aut cepit. Pompeius cum decem et septem nauibus uix elapsus euasit. 30 Lepidus magna uiginti legionum insolentia tumens cum Messanam militibus permissam diripuisset, ipsum Caesarem ad se uenientem semel atque iterum spreuit ac potius telis adpeti iussit. 31 quae ille collecta in laeuum bracchium lacerna repellendo uitauit; mox inmisso equo ad suos reuersus, instructo exercitu aduersus Lepidum ueniens; plurimas legiones Lepidi paucis interfectis transire in suam partem conpulit. 32 Lepidus tandem intellegens, quo uanitas sua tenderet, deposito paludamento assumptaque ueste pulla, supplex Caesari factus uitam et bona impetrauit, perpetuo quidem amendatus exilio. Taurus, Caesaris praefectus, totam paene Siciliam ferro pertemptatam conterritamque in fidem recepit. 33 quadraginta et quattuor legiones sub unius tunc imperio Caesaris erant; milites, multitudine ferociores, quosdam pro accipiendis agris tumultus excitauerunt; sed Caesar, animo ingens, uiginti milia militum exauctorauit, triginta milia seruorum dominis restituit, sex milia, quorum domini non exstabant, in crucem egit. 34 ouans urbem ingressus ut in perpetuum tribuniciae potestatis esset, a senatu decretum est. his diebus trans Tiberim e taberna meritoria fons olei terra exundauit ac per totum diem largissimo riuo fluxit.

[19] Antonius uero postquam Araxim transmisit, omnibus undique malis circumuentus, uix tandem Antiochiam cum paucis rediit. nam cum multitudine equitum et sagittarum ab omnibus proeliis, quae plura temptauit, uictus semper effugerit tum praeterea incertis et ignotis regionis locis impeditus grauissima fame ad nefandos cibos coactus est; plurimi militum sese hostibus dediderunt. 2 inde in Graeciam transiit iussitque Pompeium, qui uictus a Caesare exercitum bellumque reparabat, cum paucis ad se uenire. Pompeius fugiens a Titio et Furnio Antonianis ducibus saepe terrestri naualique bello uictus et captus ac post paululum interfectus est. 3 Caesar Illyricum Pannoniam partemque Italiae bellis subegit ac domuit; Antonius Artabanen Armeniae regem proditione et dolo cepit: quem argentea catena uinctum ad confessionem thesaurorum regiorum coegit, expugnatoque oppido, in quo conditos esse prodiderat, magnam uim auri argentique abstulit. 4 qua elatus pecunia denuntiari bellum Caesari atque Octauiae, sorori Caesaris, uxori suae, repudium indici iussit et Cleopatram sibi ex Alexandria occurrere imperauit. 5 ipse Actium ubi classem constituerat profectus, cum prope tertiam partem remigum fame absumptam offendisset, nihil motus remi, inquit, modo salui sint; nam remiges non deerunt, quoad Graecia homines habuerit. 6 Caesar ducentis triginta rostratis nauibus a Brundisio in Epirum profectus est. Agrippa uero praemissus a Caesare, multas onerarias naues frumento atque armis graues ab Aegypto Syria Asiaque ad subsidium Antonio uenientes cepit peragratoque Peloponnensium sinu Mothonam urbem ualidissimo Antoniano praesidio munitam expugnauit. 7 inde Corcyram cepit; fugientes nauali proelio persecutus profligauit multisque rebus cruentissime gestis ad Caesarem uenit. Antonius defectu et fame militum suorum permotus bellum maturare instituit ac repente instructis copiis ad Caesaris castra processit et uictus est. 8 tertio post pugnam die Antonius castra ad Actium transtulit, nauali proelio decernere paratus. ducentae triginta rostratae fuere Caesaris naues et triginta sine rostris, triremes uelocitate Liburnicis pares et octo legiones classi superpositae, absque cohortibus quinque praetoriis. 9 classis Antonii centum septuaginta nauium fuit, quantum numero cedens tantum magnitudine praecellens, nam decem pedum altitudine a mari aberant. 10 famosum et magnum hoc bellum apud Actium fuit. ab hora quinta usque in horam septimam incerta uincendi spe grauissimae utrimque caedes actae; reliquum diei cum subsequente nocte in uictoriam Caesaris declinauit. 11 prior regina Cleopatra cum LX uelocissimis nauibus fugit; Antonius quoque detracto insigni praetoriae nauis fugientem secutus uxorem est. inlucescente iam die uictoriam Caesar consummauit. 12 ex uictis duodecim milia cecidisse referuntur, sex milia uulnerata sunt, e quibus mille inter curandum defecerunt. 13 Antonius et Cleopatra communes liberos cum parte regiae gazae ad Rubrum mare praemittendos censuerunt; ipsi praesidiis circa duo Aegypti cornua, Pelusium Parethoniumque, dispositis classem et copias instaurando bello parauerunt.

14 Caesar sexto imperator appellatus et quartum ipse cum M. Licinio Crasso consul Brundisium uenit; ibi orbis terrarum praesidia diuisis legionibus conposuit; inde in Syriam profectus, mox Pelusium adiit, ubi ab Antonianis praesidiis ultro susceptus est. 15 interea Cornelius Gallus praemissus a Caesare quattuor legiones, quas Antonius apud Cyrenas praesidii loco constituerat, suscepit in fidem atque inde Parethonium, primam Aegypti a Libyae parte ciuitatem, uicto cepit Antonio ipsumque continuo apud Pharum uicit. 16 Antonius equestre aduersus Caesarem bellum iniit; in eo quoque miserabiliter uictus aufugit. kalendis Sextilibus prima luce Antonius cum ad instruendam classem in portum descenderet, subito uniuersae naues ad Caesarem transierunt; cumque unico praesidio spoliatus esset, trepidus se cum paucis recepit in regiam. 17 deinde inminente Caesare turbataque ciuitate idem Antonius sese ferro transuerberauit ac semianimis ad Cleopatram in monumentum, in quod se illa mori certa condiderat, perlatus est. 18 Cleopatra postquam se ad triumphum seruari intellexit, uoluntariam mortem petens, serpentis, ut putatur, morsu in sinistro tacta bracchio exanimis inuenta est, frustra Caesare etiam Psyllos admouente, qui uenena serpentum e uulneribus hominum haustu reuocare atque exsugere solent. 19 Caesar Alexandria, urbe omnium longe opulentissima et maxima, uictor potitus est. nam et Roma in tantum opibus eius aucta est, ut propter abundantiam pecuniarum duplicia quam usque ad id fuerant possessionum aliarumque rerum uenalium pretia statuerentur. 20 occisi sunt iussu Caesaris maior Antonii filius et P. Canidius, infestissimus quidem semper Caesari sed et Antonio infidus, et Cassius Palmensis, ultima uiolati patris Caesaris uictima, et Q. Ouinius ob eam maxime notam, quod obscenissime lanificio textrinoque reginae senator populi Romani praeesse non erubuerat. 21 dehinc Caesar pedestribus copiis in Syriam uenit, deinde in Asiam ad hiberna concessit ac post per Graeciam Brundisium peruectus est.

[20] Anno ab urbe condita DCCXXV ipso imperatore Caesare Augusto quinquies et L. Apuleio consulibus Caesar uictor ab oriente rediens, VIII idus Ianuarias urbem triplici triumpho ingressus est ac tunc primum ipse Iani portas sopitis finitisque omnibus bellis ciuilibus clausit. 2 hoc die primum Augustus consalutatus est; quod nomen, cunctis antea [ inuiolatum ] et usque ad nunc ceteris inausum dominis, tantum orbis licite usurpatum apicem declarat imperii, atque ex eodem die summa rerum ac potestatum penes unum esse coepit et mansit, quod Graeci monarchiam uocant.

3 Porro autem hunc esse eundem diem, hoc est VIII idus Ianuarias, quo nos Epiphania, hoc est apparitionem siue manifestationem Dominici sacramenti, obseruamus, nemo credentium siue etiam fidei contradicentium nescit. 4 de quo nostrae istius fidelissimae obseruationis sacramento uberius nunc dicere nec ratio nec locus flagitat, ut et quaerentibus reseruasse et neglegentibus non ingessisse uideamur. hoc autem fideliter commemorasse ideo par fuit, ut per omnia uenturi Christi gratia praeparatum Caesaris imperium conprobetur.

5 Nam cum primum, C. Caesare auunculo suo interfecto, ex Apollonia rediens urbem ingrederetur, hora circiter tertia repente liquido ac puro sereno circulus ad speciem caelestis arcus orbem solis ambiit, quasi eum unum ac potissimum in hoc mundo solumque clarissimum in orbe monstraret, cuius tempore uenturus esset, qui ipsum solem solus mundumque totum et fecisset et regeret.

6 Deinde cum secundo, in Sicilia receptis a Pompeio et Lepido legionibus, XXX milia seruorum dominis restituisset et quadraginta et quattuor legiones solus imperio suo ad tutamen orbis terrarum distribuisset ouansque urbem ingressus omnia superiora populi Romani debita donanda, litterarum etiam monumentis abolitis, censuisset: in diebus ipsis fons olei largissimus, sicut superius expressi, de taberna meritoria per totum diem fluxit. quo signo quid euidentius quam in diebus Caesaris toto orbe regnantis futura Christi natiuitas declarata est? Christus enim lingua gentis eius, in qua et ex qua natus est, unctus interpretatur. 7 itaque cum eo tempore, quo Caesari perpetua tribunicia potestas decreta est, Romae fons olei per totum diem fluxit: sub principatu Caesaris Romanoque imperio per totum diem, hoc est per omne Romani tempus imperii, Christum et ex eo Christianos, id est unctum atque ex eo unctos, de meritoria taberna, hoc est de hospita largaque Ecclesia, affluenter atque incessabiliter processuros restituendosque per Caesarem omnes seruos, qui tamen cognoscerent dominum suum, ceterosque, qui sine domino inuenirentur, morti supplicioque dedendos, remittendaque sub Caesare debita peccatorum in ea urbe, in qua spontaneum fluxisset oleum, euidentissima his, qui prophetarum uoces non audiebant, signa in caelo et in terra prodigia prodiderunt.

8 Tertio autem, cum urbem triumphans quintum consul ingressus est, eo scilicet die, quem supra nominauimus, cum et Ianum post ducentos annos primum ipse clausit et clarissimum illud Augusti nomen adsumpsit, quid fidelius ac uerius credi aut cognosci potest, concurrentibus ad tantam manifestationem pace nomine die, quam hunc occulto quidem gestorum ordine ad obsequium praeparationis eius praedestinatum fuisse, qui eo die, quo ille manifestandus mundo post paululum erat, et pacis signum praetulit et potestatis nomen adsumpsit?

9 Quid autem in quarto reditu, cum finito Cantabrico bello pacatisque omnibus gentibus Caesar urbem repetiit, ad contestationem fidei, quam expromimus, actum sit, ipso melius ordine proferetur.

[21] Anno ab urbe condita DCCXXVI imperatore Augusto Caesare sexies et bis M. Agrippa consulibus Caesar parum in Hispania per ducentos annos actum intellegens, si Cantabros atque Astures, duas fortissimas Hispaniae gentes, suis uti legibus sineret, aperuit Iani portas atque in Hispanias ipse cum exercitu profectus est. 2 Cantabri et Astures Gallaeciae prouinciae portio sunt, qua extentum Pyrenaei iugum haud procul secundo Oceano sub septentrione deducitur. 3 hi non solum propriam libertatem tueri parati uerum etiam finitimorum praeripere ausi, Vaccaeos et Turmogos et Autrigonas adsiduis eruptionibus populabantur. igitur Caesar apud Segisamam castra posuit, tribus agminibus totam paene amplexus Cantabriam. 4 diu fatigato frustra atque in periculum saepe deducto exercitu, tandem ab Aquitanico sinu per Oceanum incautis hostibus admoueri classem atque exponi copias iubet. 5 tunc demum Cantabri sub moenibus Atticae maximo congressi bello et uicti in Vinnium montem natura tutissimum confugerunt, ubi obsidionis fame ad extremum paene consumpti sunt. Racilium deinde oppidum magna ui ac diu repugnans, postremo captum ac dirutum est. 6 praeterea ulteriores Gallaeciae partes, quae montibus siluisque consitae Oceano terminantur, Antistius et Firmius legati magnis grauibusque bellis perdomuerunt. 7 nam et Medullium montem Minio flumini inminentem, in quo se magna multitudo hominum tuebatur, per quindecim milia passuum fossa circumsaeptum obsidione cinxerunt. 8 itaque ubi se gens hominum trux natura et ferox neque tolerandae obsidioni sufficientem neque suscipiendo bello parem intellegit, ad uoluntariam mortem seruitutis timore concurrit. nam se paene omnes certatim igne ferro ac ueneno necauerunt. 9 Astures uero positis castris apud Asturam flumen Romanos, nisi proditi praeuentique essent, magnis consiliis uiribusque oppressissent. tres legatos cum legionibus suis in tria castra diuisos tribus aeque agminibus obruere repente moliti, suorum proditione detecti sunt. 10 hos postea Carisius bello exceptos non parua etiam Romanorum clade superauit. pars eorum proelio elapsa Lancham confugit. cumque milites circumdatam urbem incendio adoriri pararent, dux Carisius et a suis cessationem impetrauit incendii et a barbaris uoluntatem deditionis exegit. studiose enim nitebatur integram atque incolumem ciuitatem uictoriae suae testem relinquere. 11 Cantabricae uictoriae hunc honorem Caesar detulit, ut tunc quoque belli portas claustro cohiberi iuberet. ita tunc secundo per Caesarem, quarto post urbem conditam clausus est Ianus.

12 Post hoc Claudius Drusus, priuignus Caesaris, Galliam Raetiamque sortitus maximas fortissimasque gentes Germaniae armis subegit. 13 nam tunc, ueluti ad constitutum pacis diem festinarent, ita omnes ad experientiam belli decisionemue foederis undatim gentes commouebantur aut suscepturae condiciones pacis, si uincerentur, aut usurae quieta libertate, si uincerent. 14 Norici Illyrii Pannonii Dalmatae Moesi Thraces et Daci Sarmatae plurimique et maximi Germaniae populi per diuersos duces uel superati uel repressi uel etiam obiectu maximorum fluminum, Rheni Danuuiique, seclusi sunt. 15 Drusus in Germania primum Usipetes, deinde Tencteros et Chattos perdomuit. Marcomannos paene ad internecionem cecidit. 16 postea fortissimas nationes et quibus natura uires, consuetudo experientiam uirium dabat, Cheruscos Suebos et Sygambros pariter uno bello sed etiam suis aspero superauit. 17 quorum ex eo considerari uirtus ac feritas potest, quod mulieres quoque eorum, siquando praeuentu Romanorum inter plaustra sua concludebantur, deficientibus telis uel qualibet re, qua uelut telo uti furor possit, paruos filios conlisos humi in hostium ora iaciebant, in singulis filiorum necibus bis parricidae.

18 Tunc etiam in Africa Musolanos et Gaetulos latius uagantes Cossus dux Caesaris artatis finibus cohercuit atque a Romanis limitibus abstinere metu conpulit.

19 Interea Caesarem apud Tarraconem citerioris Hispaniae urbem legati Indorum et Scytharum toto orbe transmisso tandem ibi inuenerunt, ultra quod iam quaerere non possent, refuderuntque in Caesarem Alexandri Magni gloriam: 20 quem sicut Hispanorum Gallorumque legatio in medio oriente apud Babylonam contemplatione pacis adiit, ita hunc apud Hispaniam in occidentis ultimo supplex cum gentilicio munere eous Indus et Scytha boreus orauit. 21 Cantabrico bello per quinque annos acto totaque Hispania in aeternam pacem cum quadam respiratione lassitudinis reclinata ac reposita, Caesar Romam rediit.

22 Quibus etiam diebus multa per se multaque per duces et legatos bella gessit. nam inter ceteros et Piso aduersum Vindelicos missus est; quibus subactis uictor ad Caesarem Lugdunum uenit. 23 Pannonios nouo motu intumescentes Tiberius priuignus Caesaris cruentissima caede deleuit. 24 idemque continuo Germanos bello arripuit, e quibus quadraginta milia captiuorum uictor abduxit. 25 quod reuera bellum maximum et formidulosissimum quindecim legionibus per triennium gestum est, nec fere ullum maius bellum, sicut Suetonius adtestatur, post Punicum fuit.

26 Sub eodem uero tempore Quintilius Varus cum tribus legionibus a Germanis rebellantibus, mira superbia atque auaritia in subiectos agens, funditus deletus est. 27 quam reipublicae cladem Caesar Augustus adeo grauiter tulit, ut saepe per uim doloris caput parieti conlidens clamaret Quintili Vare, redde legiones.

28 Bosforanos uero Agrippa superauit et signis Romanis, quae illi quondam sub Mithridate sustulerant, bello recuperatis uictos ad deditionem coegit.

29 Parthi, quasi toto terrarum orbe uel domito uel pacato omnium oculis signarentur atque in se solos omnis uigor Romani imperii uertendus esset, quippe quos pristina ulciscendae Crassianae caedis conscientia mordebat, ultro signa, quae Crasso interfecto abstulerant, ad Caesarem remiserunt regiisque obsidibus traditis firmum foedus fideli supplicatione meruerunt.

[22] Itaque anno ab urbe condita DCCLII Caesar Augustus ab oriente in occidentem, a septentrione in meridiem ac per totum Oceani circulum cunctis gentibus una pace conpositis, Iani portas tertio ipse tunc clausit. 2 quas ex eo per duodecim fere annos quietissimo semper obseratas otio ipsa etiam robigo signauit, nec prius umquam nisi sub extrema senectute Augusti pulsatae Atheniensium seditione et Dacorum commotione patuerunt. 3 clausis igitur Iani portis rempublicam, quam bello quaesiuerat, pace enutrire atque amplificare studens leges plurimas statuit, per quas humanum genus libera reuerentia disciplinae morem gereret. 4 domini appellationem ut homo declinauit. nam cum eodem spectante ludos pronuntiatum esset in mimo dominum aequum et bonum uniuersique, quasi de ipso dictum esset, exultantes adprobauissent, et statim quidem manu uultuque indecoras adulationes repressit et insequenti die grauissimo corripuit edicto dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est.

5 Igitur eo tempore, id est eo anno quo firmissimam uerissimamque pacem ordinatione Dei Caesar conposuit, natus est Christus, cuius aduentui pax ista famulata est, in cuius ortu audientibus hominibus exultantes angeli cecinerunt Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. eodemque tempore hic, ad quem rerum omnium summa concesserat, dominum se hominum appellari non passus est, immo non ausus, quo uerus dominus totius generis humani inter homines natus est. 6 eodem quoque anno tunc primum idem Caesar, quem his tantis mysteriis praedestinauerat Deus, censum agi singularum ubique prouinciarum et censeri omnes homines iussit, quando et Deus homo uideri et esse dignatus est. tunc igitur natus est Christus, Romano censui statim adscriptus ut natus est. 7 haec est prima illa clarissimaque professio, quae Caesarem omnium principem Romanosque rerum dominos singillatim cunctorum hominum edita adscriptione signauit, in qua se et ipse, qui cunctos homines fecit, inueniri hominem adscribique inter homines uoluit: quod penitus numquam ab orbe condito atque ab exordio generis humani in hunc modum ne Babylonio quidem uel Macedonico, ut non dicam minori cuiquam regno concessum fuit.8 nec dubium, quin omnium cognitioni fidei inspectionique pateat, quia Dominus noster Iesus Christus hanc urbem nutu suo auctam defensamque in hunc rerum apicem prouexerit, cuius potissime uoluit esse cum uenit, dicendus utique ciuis Romanus census professione Romani.

9 Quamobrem quia ad id temporis peruentum est, quo et Dominus Christus hunc mundum primum aduentu suo inlustrauit regnumque Caesari tranquillissimum dedit, hunc quoque sextum libellum hoc fine concluserim: 10 ut germinantia tempora Christiana magisque inter reprimentum manus crescentia et quae adhuc in prouectu posita horum ipsorum, quibus haec respondere cogimur, insectatione mordentur, septimo libello, si tamen adiuuante Domino suffecero, conprehendam, 11 ut, quoniam ab initio et peccare homines et puniri propter peccata non tacui, nunc quoque, quae persecutiones Christianorum actae sint et quae ultiones secutae sint, absque eo quod omnes ad peccandum generaliter proni sunt atque ideo singillatim corripiuntur, expediam.

LIBER VII

[1] Sufficientia ut arbitror documenta collecta sunt, quibus absque ullo arcano, quod paucorum fidelium est, probari de medio queat, unum illum et uerum Deum, quem Christiana fides praedicat, et condidisse mundum creaturamque eius, cum uoluit, et disposuisse per multa, cum per multa ignoraretur, et confirmasse ad unum, cum per unicum declaratus est, simulque potentiam patientiamque eius multimodis argumentis eluxisse. 2 in quo quidem angustas deiectasque mentes offendi paulisper intellego, quod tantae potentiae patientia tanta miscetur. si enim potens erat, inquiunt, creare mundum, componere pacem mundi, insinuare mundo cultum ac notitiam sui, quid opus fuit tanta uel, ut ipsi sentiunt, tam perniciosa patientia, ut in ultimo erroribus cladibus laboribusque hominum fieret, quod a principio uirtute eius, quem praedicas, Dei sic potius coepisse potuisset? 3 quibus quidem ueraciter respondere possem, ad hoc ab initio creatum et institutum humanum genus, ut sub religione cum pace sine labore uiuens fructu oboedientiae aeternitatem promereretur, sed abusum bonitate creatoris libertatem indulgentis in contumaciam uertisse licentiam atque ex contemptu in obliuionem defluxisse, 4 iustamque nunc esse patientiam Dei et iustam in utramque partem, ut nec contemptus disperdat in totum cui misereri uelit et affici laboribus dum uelit sinat contemptus potens; deinde subsequens esse, iuste semper adhibere quamuis ignoranti gubernationem, cui aliquando pie restituturus sit paenitenti antiquae gratiae facultatem. 5 sed haec quoniam, etsi uerissime fortissimeque dicuntur, fidelem tamen atque oboedientem requirunt, mihi autem, uidero an aliquando credituris, certe nunc cum incredulis actio est, promptius ea proferam, quae ipsi etsi probare noluerint, inprobare non possint.

6 Itaque, quantum ad conscientiam humanarum mentium pertinet, utrique sub reuerentia religionis et confessione cultuque supernae potentiae uiuimus, distante dumtaxat fide; quia nostrum est, fateri ex uno et per unum Deum constare omnia, illorum, tam multos deos putare quam multa sunt. 7 si potentiae Dei, inquiunt, quem praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eiusdem obfuit, ut ante non fieret? quibus sub eodem uerbo respondebitur: si potentiae deorum, quos praedicatis, fuit, ut Romanum imperium tam amplum ac tam sublime fieret, cur igitur patientia eorundem obfuit, ut ante non fieret? 8 an ipsi dii nondum erant? an adhuc Roma ipsa non erat? an illi non colebantur? an haec necdum idonea imperio uidebatur? si non dum erant dii, cessat intentio; in quid enim iam ibi eorum discutio moram, ubi ne ipsam quidem inuenio naturam ? si autem erant dii, aut potentia eorum, ut ipsi iudicant, aut patientia in culpa est: uel patientia, si fuit, uel potentia, si defuit. 9 aut, si magis suadibile uidetur fuisse tunc quidem deos, qui prouehere potuissent, sed nondum exstitisse Romanos, qui prouehi iure possent, nos auctorem rerum potentiam, non artificem scientiam quaerimus. de diis quippe, ut putant, magnis, non de fabris uilissimis quaestio est, quibus nisi materia accedat, ars cessat. 10 si enim praescisse illis ac uoluisse praesto semper fuit, immo etiam subiacente praescientia, quia apud omnipotentiam de operibus dumtaxat suis hoc est praescire quod uelle quodcumque illud praesciebatur, cui uoluntas adstipularetur, non exspectari oportuit sed creari; maxime cum et Iouem illum suum aceruos formicarum in populos hominum ludo uertere solitum ferant. 11 porro autem de cura caerimoniarum nec recensendum arbitror, quoniam inter sacra continua incessabilibus cladibus nullus finis ac nulla requies fuit, nisi cum saluator mundi Christus inluxit: cuius aduentui praedestinatam fuisse imperii Romani pacem, etsi iam sufficienter ostendisse me arbitror, tamen paucis adhuc supplere conabor.

[2] Principio secundi libelli cum tempora Romanae conditionis stili tenore perstringerem, multa conuenienter inter Babylonam urbem Assyrriorum tunc principem gentium et Romam aeque nunc gentibus dominantem conpacta conscripsi: 2 fuisse illud primum, hoc ultimum imperium; illud paulatim cedens, at istud sensim conualescens; defluxisse illi sub uno tempore nouissimum regem, cum isti primum fuisse; illam deinde tunc inuadente Cyro captam uelut in mortem concidisse, cum istam fiducialiter adsurgentem post expulsos reges liberis uti coepisse consiliis; 3 praecipue cum, uindicante libertatem suam Roma, tunc quoque Iudaeorum populus, qui apud Babylonam sub regibus seruiebat, in sanctam Hierusalem recepta libertate redierit templumque Domini, sicut a prophetis praedictum fuerat, reformarit. 4 praeterea intercessisse dixeram inter Babylonium regnum, quod ab oriente fuerat, et Romanum, quod ab occidente consurgens hereditati orientis enutriebatur, Macedonicum Africanumque regnum, hoc est quasi a meridie ac septentrione breuibus uicibus partes tutoris curatorisque tenuisse. 5 orientis et occidentis regnum Babylonium et Romanum iure uocitari, neminem umquam dubitasse scio; Macedonicum regnum sub septentrione cum ipsa caeli plaga tum Alexandri Magni arae positae usque ad nunc sub Riphaeis montibus docent; 6 Carthaginem uero uniuersae praecelluisse Africae et non solum in Siciliam Sardiniam ceterasque adiacentes insulas sed etiam in Hispaniam regni terminos tetendisse, historiarum simul monumenta urbiumque declarant. 7 dictum est etiam, uastatae per Medos Babyloniae et inruptae per Gothos Romae pares admodum annorum numeros cucurrisse.

8 Nunc autem his illud adicio, quo magis clareat unum esse arbitrum saeculorum regnorum locorumque omnium Deum. 9 regnum Carthaginiense a conditione usque ad euersionem eius, paulo amplius quam septingentis annis stetit, aeque regnum Macedonicum a Carano usque ad Persen paulo minus quam septingentis; utrumque tamen septenarius ille numerus, quo iudicantur omnia, terminauit. 10 Roma ipsa etiam, quamuis ad aduentum Domini Iesu Christi perfecto proueheretur imperio, tamen paululum et ipsa in occursu numeri huius offendit. 11 nam septingentesimo conditionis suae anno quattuordecim uicos eius incertum unde consurgens flamma consumpsit, nec umquam, ut ait Liuius, maiore incendio uastata est; adeo, ut post aliquot annos Caesar Augustus ad reparationem eorum, quae tunc exusta erant, magnam uim pecuniae ex aerario publico largitus sit. 12 poteram quoque ostendere eundem duplicatum numerum mansisse Babyloniae, quae post mille quadringentos et quod excurrit annos ultime a Cyro rege capta est, nisi praesentium contemplatione reuocarer. 13 illud sane libenter adicio, quia primi illius regum omnium Nini - quamuis et pater eius Belus obscure primus regnasse referatur - illius ergo Nini anno, postquam regnare coeperat, quadragensimo tertio natus est sanctus ille Abraham, cui dictae sunt repromissiones, ex cuius semine promissus est Christus; 14 deinde nunc primi istius imperatorum omnium Augusti Caesaris - quamuis et pater eius Caesar metator imperii potius quam imperator exstiterit - istius ergo Caesaris, posteaquam imperare coepit, emenso propemodum anno quadragensimo secundo natus est Christus, qui Abrahae sub Nino primo rege fuerat repromissus. 15 natus est autem VIII kalendas Ianuarias, cum primum incrementa omnia anni uenientis incipiunt. ita factum est, ut, cum Abraham quadragensimo tertio anno natus sit, sub fine quadragensimi secundi natiuitas Christi conueniret, ut iam non ipse in parte tertii anni sed in ipso potius tertius annus oreretur. 16 qui annus quantis, quam nouis quamque inusitatis bonis abundauerit, satis etiam me non proferente compertum haberi arbitror: toto terrarum orbe una pax omnium non cessatione sed abolitione bellorum, clausae Iani gemini portae extirpatis bellorum radicibus non repressis census ille primus et maximus, cum in hoc unum Caesaris nomen uniuersa magnarum gentium creatura iurauit simulque per communionem census unius societatis effecta est.

[3] Igitur anno ab urbe condita DCCLII natus est Christus salutarem mundo adferens fidem, uere petra medio rerum posita, ubi comminueretur qui offenderet, qui crederet saluaretur; uere ignis ardens, quem qui sequitur inluminatur, qui temptat exuritur; 2 ipse est Christus, Christianorum caput, saluator bonorum, malorum punitor, iudex omnium, qui formam subsecuturis uerbo et opere statuens, quo magis doceret patientes in persecutionibus, quas pro uita aeterna exciperent, esse oportere, mox ut uirginis partu editus mundo apparuit, de passionibus suis coepit. namque eum rex Iudaeae Herodes simul ut natum conperit, necare decreuit plurimosque tunc paruulos, dum unum insectatur, occidit. 3 hinc malignis inprobe incurrentibus digna punitio est; hinc, in quantum tranquille agitur mundus, credentium gratia, in quantum perniciose inquietatur, blasphemantium poena est, securis per omnia fidelibus Christianis, quibus aut aeternae uitae requies in tuto aut etiam huius in lucro est. quod promptius cum per ordinem referam, ipsis rebus ostendam. 4 postquam redemptor mundi, Dominus Iesus Christus, uenit in terras et Caesaris censu ciuis Romanus adscriptus est, dum per duodecim, ut dixi, annos clausae belli portae beatissima pacis tranquillitate cohibentur, Gaium nepotem suum Caesar Augustus ad ordinandas Aegypti Syriaeque prouincias misit. 5 qui praeteriens ab Aegypto fines Palaestinae, apud Hierosolymam in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. quod Augustus ubi per eum conperit, prauo usus iudicio prudenter fecisse laudauit. 6 itaque anno imperii Caesaris quadragesimo octauo adeo dira Romanos fames consecuta est, ut Caesar lanistarum familias omnesque peregrinos, seruorum quoque maximas copias, exceptis medicis et praeceptoribus, trudi urbe praeceperit. ita peccante principe in sanctum Dei et correpto per famem populo quantitatem offensionis qualitas ultionis ostendit. 7 deinde, ut uerbis Corneli Taciti loquar, sene Augusto Ianus patefactus, dum apud extremos terrarum terminos nouae gentes saepe ex usu et aliquando cum damno quaeruntur, usque ad Vespasiani durauit imperium. hucusque Cornelius. 8 ceterum et tunc capta euersaque urbe Hierosolymorum, sicut prophetae praenuntiauerunt, extinctisque Iudaeis Titus, qui ad uindicandum Domini Iesu Christi sanguinem iudicio Dei fuerat ordinatus, uictor triumphans cum Vespasiano patre Ianum clausit. 9 igitur etsi sub extremis Caesaris temporibus apertus est Ianus, tamen per multa ex eo tempora, quamuis in procinctu esset exercitus, nulla bella sonuerunt. 10 unde etiam Dominus ipse Iesus Christus in Euangeliis, cum temporibus illis in summa tranquillitate uniuersus mundus ageret cunctasque gentes pax una uelaret et a discipulis suis interrogatus esset de conclusione temporum subsequentium, inter cetera sic ait: 11 audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum. uidete ne turbemini; oportet enim haec fieri, sed nondum est finis. consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terrae motus per loca. haec autem omnia initia sunt dolorum. tunc tradent uos in tribulationem et occident uos, et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. 12 hoc autem diuina prouidentia docens et credentes praemonendo firmauit et incredulos praedicendo confudit.

[4] Anno ab urbe condita DCCLXVII post mortem Augusti Caesaris Tiberius Caesar imperium adeptus est mansitque in eo annis uiginti et tribus. 2 hic per semet ipsum nulla bella gessit, sed ne per legatos quidem aliqua grauia, nisi quod tantum aliquantis in locis praecogniti cito gentium tumores conprimebantur. 3 sane quarto imperii eius anno Germanicus Drusi filius Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphauit. 4 ipse autem Tiberius plurima imperii sui parte cum magna et graui modestia reipublicae praefuit, adeo ut quibusdam praesidibus augenda prouinciis tributa suadentibus scripserit boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. 5 at postquam passus est Dominus Christus atque a mortuis resurrexit et discipulos suos ad praedicandum dimisit, Pilatus, praeses Palaestinae prouinciae, ad Tiberium imperatorem atque ad senatum rettulit de passione et resurrectione Christi consequentibusque uirtutibus, quae uel per ipsum palam factae fuerant uel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant, et de eo, quod certatim crescente plurimorum fide deus crederetur. 6 Tiberius cum suffragio magni fauoris rettulit ad senatum, ut Christus deus haberetur. senatus indignatione motus, cur non sibi prius secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusauit edictoque constituit, exterminandos esse urbe Christianos; praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret. 7 Tiberius tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. itaque paulatim immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia in poenam contradictoris senatus; nam regi, quaecumque uoluntate faciebat, uoluptas erat, atque ex mansuetissimo principe saeuissima bestia exarsit. 8 nam plurimos senatorum proscripsit et ad mortem coegit; uiginti sibi patricios uiros consilii causa legerat: horum uix duos incolumes reliquit, ceteros diuersis causis necauit; Seianum praefectum suum res nouas molientem interfecit; 9 filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptiuus erat, manifestis ueneni signis perdidit; filios Germanici filii sui interfecit. 10 referre singillatim facta eius horret pudetque; tanta libidinis et crudelitatis rabie efferbuit, ut, qui spreuerant Christo rege saluari, rege Caesare punirentur. 11 huius tamen imperii anno duodecimo noua et incredibilis clades apud Fidenatium urbem accidit: amphitheatri cauea populo gladiatorium munus spectante conlapsa est et plus quam uiginti milia hominum occidit. 12 dignum sane posteris tantae correptionis exemplum, tunc ad spectandas hominum mortes auidos homines conuenisse, quando pro salute hominum prouidenda Deus homo esse uoluisset. 13 deinde anno eiusdem septimo decimo cum Dominus Iesus Christus uoluntarie quidem se tradidit passioni, sed impie a Iudaeis apprehensus et patibulo suffixus est, maximo terrae motu per orbem facto saxa in montibus scissa, maximarumque urbium plurimae partes plus solita concussione ceciderunt. 14 eadem quoque die ad horam diei sextam sol in totum obscuratus tetraque nox subito obducta terris est et, sicut dictum est,
Impiaque aeternam timuerunt saecula noctem.
15 usque adeo autem neque lunam lumini solis neque nubes obstitisse manifestum est, ut quartam decimam ea die lunam, tota caeli regione interiecta, longissime a conspectu solis afuisse et stellas tunc diurnis horis uel potius in illa horrenda nocte toto caelo fulsisse referatur. quod non solum sanctorum Euangeliorum fides, sed etiam aliquanti Graecorum libri adtestantur. 16 iam hinc post passionem Domini, quem Iudaei quantum in ipsis fuit persecuti sunt, continuae clades Iudaeorum, donec exinaniti dispersique deficiant, incessabiliter strepunt. 17 Tiberius siquidem iuuentutem eorum per speciem sacramenti in prouincias grauioris caeli relegauit, reliquos gentis eiusdem uel similia sectantes urbe submouit sub poena perpetuae seruitutis, nisi obtemperassent. 18 sane Asiae ciuitates illo terrae motu dirutas tributo dimisso propria etiam liberalitate donauit. hic ambiguis signis ueneni obiit.

[5] Anno ab urbe condita DCCXC tertius ab Augusto Gaius Caligula regnare coepit mansitque in imperio annis non plenis quattuor, homo omnium ante se flagitiosissimus et qui uere dignus Romanis blasphemantibus et Iudaeis persecutoribus punitor adhibitus uideretur. 2 hic, ut breuiter magnitudinem crudelitatis eius expromam, exclamasse fertur: utinam populus Romanus unam ceruicem haberet. saepe etiam de condicione temporum suorum conquestus est, quod nullis calamitatibus publicis insignirentur.

3 O beata germina temporis Christiani, quantum praeualuistis in rebus humanis, ut etiam crudelitas hominis magis potuerit clades desiderare quam inuenire! ecce de tranquillitate generali feritas ieiuna conqueritur;
furor impius intus
Saeua sedens super arma et centum uinctus aenis
Post tergum nodis fremit horridus ore cruento.
4 serui rebelles et fugitiui gladiatores perterruere Romam, euertere Italiam, Siciliam deleuerunt, iam paene uniuerso humano generi toto orbe metuendi; in diebus autem salutis, hoc est temporibus Christianis, conuellere quietem non potest uel Caesar infestus. 5 hic siquidem magno et incredibili apparatu profectus quaerere hostem uiribus otiosis, Germaniam Galliamque percurrens, in ora Oceani circa prospectum Britanniae restitit. cumque ibi Minocynobelinum Britannorum regis filium, qui a patre pulsus cum paucis oberrabat, in deditionem recepisset, deficiente belli materia Romam rediit. 6 isdem autem diebus Iudaei, qui iam tunc ob passionem Christi meritis ubique cladibus exagitabantur, apud Alexandriam seditione excitata, profligati caede atque urbe propulsi, expromendarum querellarum causa Philonem quendam, uirum sane in primis eruditum, legatum ad Caesarem miserant. 7 sed Caligula cum omnibus hominibus tum praecipue Iudaeis infestissimus, spreta legatione Philonis omnes Iudaeorum sacras sedes atque in primis antiquum illud in Hierosolymis sacrarium profanari sacrificiis gentilium ac repleri statuis simulacrisque imperauit seque ibi ut deum coli praecepit. 8 Pilatus autem praeses, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, postquam plurimas seditiones in Hierosolymis excepit ac fecit, tantis inrogante Gaio angoribus coartatus est, ut sua se transuerberans manu malorum conpendium mortis celeritate quaesierit. 9 Gaius Caligula libidinibus suis etiam illud sceleris adiecit, ut sorores suas primum stupro pollueret, deinde exilio damnaret. qui post omnes simul exules iussit occidi. ipse autem a suis protectoribus occisus est. 10 duo libelli in secretis eius reperti sunt, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptum erat: ambo lectissimorum uirorum utriusque ordinis, senatorii et equestris, nomina et notas continebant morti destinatorum. inuenta est et arca ingens uariorum uenenorum, quibus mox Claudio Caesare iubente demersis infecta maria traduntur non sine magno piscium exitio, quos enecatos per proxima litora passim aestus eiecit.

11 Magnum reuera indicium miserentis Dei propter suffragium gratiae in populum continuo ex parte crediturum et propter irae temperamentum in populum tunc infideliter obstinatum, ut quanta multitudo hominum praeparatam mortem euaserit, ex multitudine interfectorum piscium disceretur omnibusque notesceret, quid tanta ueneni moles arte aucta agere in misera ciuitate potuisset, quae neglegenter effusa etiam maria corrupit.

[6] Anno ab urbe condita DCCXCV Tiberius Claudius ab Augusto quartus regnum adeptus est mansitque in eo annis quattuordecim. 2 exordio regni eius Petrus, apostolus Domini Iesu Christi, Romam uenit et salutarem cunctis credentibus fidem fideli uerbo docuit potentissimisque uirtutibus approbauit; atque exim Christiani Romae esse coeperunt. 3 sensit hoc conlatum fidei suae Roma beneficium. nam cum interfecto Caligula multa de abrogando imperio ac republica in antiquum ordinem restituenda euerrendaque penitus Caesarum uniuersa familia senatus et consules decreuissent, 4 Claudius mox ut confirmauit imperium, magna atque adhuc Romae incognita usus clementia, ne in tantam nobilium multitudinem ultio, si esset coepta, saeuiret, biduum illud, quo de reipublicae statu infeliciter consultatum actumque fuerat, memoriae exemit omniumque factorum dictorumue in eo ueniam et obliuionem in perpetuum sanxit. 5 ita illam praeclaram et famosam Atheniensium amnestiam, quam quidem Romae inducere Iulio Caesare interfecto senatus Cicerone suadente temptauerat, sed Antonio et Octauiano propter ultionem extincti Caesaris inrumpentibus in inritum cesserat: hanc Claudius, quamuis multo truculentiore causa in caedem conspiratorum stimularetur, ultronea clementia nullo expetente firmauit. 6 accidit etiam eodem tempore praesentis gratiae Dei grande miraculum: siquidem Furius Camillus Scribonianus, Dalmatiae legatus, bellum ciuile molitus legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. 7 itaque die dato, ut in unum undique ad nouum imperatorem conueniretur, neque aquilae ornari neque conuelli quoquo modo signa moueriue potuerunt. exercitus tanta et tam inusitata miraculi fide motus et conuersus in paenitentiam Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit seseque sacramento prioris militiae continuit. 8 tristius ac perniciosius urbi Romae nihil umquam fuisse quam bella ciuilia satis notum est. itaque propter aduentum apostoli Petri et tenera Christianorum germina uixdum adhuc pauca ad sanctae fidei professionem erumpentia hanc exorientem tyrannidem et consurgens istud ciuile bellum neget quisquam diuinitus esse conpressum. qui praeteritis temporibus de conpressione bellorum ciuilium simile probarit exemplum.

9 Claudius quarto imperii sui anno, cupiens utilem reipublicae ostentare se principem, bellum ubique et uictoriam undecumque quaesiuit. itaque expeditionem in Britanniam mouit, quae excitata in tumultum propter non redhibitos transfugas uidebatur: transuectus in insulam est, quam neque ante Iulium Caesarem neque post eum quisquam adire ausus fuerat, 10 ibique - ut uerbis Suetoni Tranquilli loquar - sine ullo proelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas ultra Britanniam in Oceano positas Romano adiecit imperio ac sexto quam profectus erat mense Romam rediit.

11 Conferatur nunc, si cuiquam placet, sub una insula tempus et tempus, bellum et bellum, Caesar et Caesar - nam de fine nil confero, quoniam hoc felicissima uictoria, illud acerbissima clades fuit - et sic demum Roma cognoscat, per eius latentem prouidentiam in agendis rebus antea se partem felicitatis habuisse, cuius agnitione suscepta plenissima felicitate perfruitur, in quantum non tamen blasphemiarum offendiculis deprauatur.

12 Eodem anno imperii eius fames grauissima per Syriam facta est, quam etiam prophetae praenuntiauerant; sed Christianorum necessitatibus apud Hierosolymam conuectis ab Aegypto frumentis Helena Adiabenorum regina conuersa ad fidem Christi largissime ministrauit.

13 Anno imperii eius quinto inter Theram et Therasiam insula de profundo emicuit triginta stadiorum spatio extenta.

14 Anno eius septimo sub procuratore Iudaeae Cumano in Hierosolymis tanta seditio in diebus azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coartato triginta milia Iudaeorum caede prostrata et conpressione suffocata referantur.

15 Anno eiusdem nono expulsos per Claudium urbe Iudaeos Iosephus refert. sed me magis Suetonius mouet, qui ait hoc modo: Claudius Iudaeos inpulsore Christo adsidue tumultuantes Roma expulit; 16 quod, utrum contra Christum tumultuantes Iudaeos coherceri et conprimi iusserit, an etiam Christianos simul uelut cognatae religionis homines uoluerit expelli, nequaquam discernitur.

17 Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo conuiciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per pseudothyrum in Palatium refugiens furorem excitatae plebis euaserit.

18 Paruo autem intercedente tempore triginta et quinque senatores et trecentos simul equites Romanos minimis causis interfecit; ipse autem manifestis ueneni signis est mortuus.

[7] Anno ab urbe condita DCCCVIII Nero Caesar ab Augusto quintus principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis quattuordecim. Gai Caligulae auunculi sui erga omnia uitia ac scelera sectator immo transgressor, petulantiam libidinem luxuriam auaritiam crudelitatem nullo non scelere exercuit; siquidem petulantia percitus omnia paene Italiae ac Graeciae theatra perlustrans, adsumpto etiam uarii uestitus dedecore cerycas citharistas tragoedos et aurigas saepe sibi superasse uisus est. 2 libidinibus porro tantis exagitatus est, ut ne a matre quidem uel sorore ullaue consanguinitatis reuerentia abstinuisse referatur, uirum in uxorem duxerit, ipse a uiro ut uxor acceptus sit. 3 luxuriae uero tam effrenatae fuit, ut retibus aureis piscaretur, quae purpureis funibus extrahebantur, frigidis et calidis lauaret unguentis. qui etiam numquam minus mille carrucis confecisse iter traditur. 4 denique urbis Romae incendium uoluptatis suae spectaculum fecit; per sex dies septemque noctes ardens ciuitas regios pauit aspectus; 5 horrea quadro structa lapide magnaeque illae ueterum insulae, quas discurrens adire flamma non poterat, magnis machinis quondam ad externa bella praeparatis labefactatae atque inflammatae sunt, ad monumentorum bustorumque deuersoria infelici plebe conpulsa. 6 quod ipse ex altissima illa Maecenatiana turre prospectans laetusque flammae ut aiebat pulchritudine tragico habitu Iliadam decantabat. 7 auaritiae autem tam praeruptae exstitit, ut post hoc incendium urbis, quam se Augustus ex latericia marmoream reddidisse iactauerat, neminem ad reliquias rerum suarum adire permiserit; cuncta, quae flammae quoquo modo superfuerant, ipse abstulit; 8 centies centena milia sestertium annua ad expensas a senatu conferri sibi imperauit; plurimos senatorum nulla exstante causa bonis priuauit; negotiatorum omnium sub una die, tormentis quoque adhibitis, omnem penitus censum abstersit. 9 crudelitatis autem rabie ita efferatus est, ut plurimam senatus partem interfecerit, equestrem ordinem paene destituerit. sed ne parricidiis quidem abstinuit, matrem fratrem sororem uxorem ceterosque omnes cognatos et propinquos sine haesitatione prostrauit. 10 auxit hanc molem facinorum eius temeritas impietatis in Deum. nam primus Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit ac per omnes prouincias pari persecutione excruciari imperauit ipsumque nomen exstirpare conatus beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit. 11 mox aceruatim miseram ciuitatem obortae undique oppressere clades. nam subsequente autumno tanta urbi pestilentia incubuit, ut triginta milia funerum in rationem Libitinae uenirent. Britannica deinde clades e uestigio accidit, qua duo praecipua oppida magna ciuium sociorumque clade et caede direpta sunt. 12 praeterea in oriente magnis Armeniae prouinciis amissis Romanae legiones sub iugum Parthicum missae, aegreque Syria retenta est. in Asia tres urbes, hoc est Laodicia Hierapolis Colossae, terrae motu conciderunt. 13 at uero Nero postquam Galbam in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognouit, totus animo ac spe concidit. cumque incredibilia perturbandae, immo subruendae reipublicae mala moliretur, hostis a senatu pronuntiatus et ignominiosissime fugiens, ad quartum ab urbe lapidem sese ipse interfecit, atque in eo omnis Caesarum familia consumpta est.

[8] Anno ab urbe condita DCCCXXIIII Galba apud Hispanias usurpauit imperium. qui mox, ut Neronis mortem conperit, Romam uenit; cumque omnes auaritia saeuitia segnitiaque offenderet, Pisonem sibi nobilem industriumque adulescentem in filium atque in regnum adoptauit: cum quo septimo mense imperii sui ab Othone iugulatus est.

2 Luit Roma caedibus principum excitatisque ciuilibus bellis recentes Christianae religionis iniurias, et signa illa legionum, quae sub aduentu in urbem Petri apostoli diuinitus cohercita conuelli nullo modo ad excitandum ciuile bellum ualuerant, quod per Scribonianum parabatur, Petro in urbe interfecto et Christianis poenarum diuersitate laniatis toto se orbe soluerunt. 3 de Hispania siquidem ilico Galba surrexerat; quo mox oppresso Otho Romae, Vitellius in Germania, Vespasianus in Syria imperia simul atque arma rapuerunt. 4 probent sane etiam inuiti potentiam simul et clementiam Dei, qui Christianis temporibus offenduntur: quanta celeritate tantorum incendia bellorum et excitata sunt et repressa, cum et antea minimis causis magnae ac diuturnae clades agitarentur et nunc maximi undique concrepantes magnorum malorum fragores minimo negotio sopirentur. 5 iam enim erat Romae quamuis persecutione uexata Ecclesia, quae iudici omnium Christo etiam pro inimicis et persecutoribus supplicaret. 6 igitur Otho cum, Galba et Pisone Romae interfectis, inter tumultus caedesque inuasisset imperium ac mox creatum imperatorem in Gallia per Germanicas legiones Vitellium conperisset, bellum ciuile molitus tribus primum leuibus proeliis, hoc est uno apud Alpes, alio circa Placentiam, tertio circa locum, quem Castores uocant, contra Vitellianos duces congressus uictor exstitisset, quarto apud Bedriacum proelio cum animaduertisset suos uinci, mense tertio quam imperare coeperat sese interfecit. 7 Vitellius uictor Romam uenit: ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, incredibili etiam uoracitatis appetitu humanam uitam probris adgrauaret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post a quibusdam animatus Sabinum Vespasiani fratrem, nihil tum mali suspicantem, cum ceteris Flauianis in Capitolium compulit succensoque templo et mixta simul flamma ruinaque omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. 8 post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo destitutus adpropinquantibusque iam hostibus trepidus cum se in quandam proximam Palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus cum per uiam Sacram nudus duceretur, passim fimum in os eius coniectantibus in forum deductus, octauo quam regnum praesumpserat mense apud Gemonias scalas minutissimorum ictuum crebris conpunctionibus excarnificatus atque inde unco tractus et in Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura. 9 multis autem et nefariis modis per complures dies a Vespasiani militibus aduersum senatum populumque Romanum indiscreta caede saeuitum est.

[9] Anno ab urbe condita DCCCXXV, breui illa quidem sed turbida tyrannorum tempestate discussa, tranquilla sub Vespasiano duce serenitas rediit. 2 namque, ut paulo altius repetam, Iudaei post passionem Christi destituti in totum gratia Dei cum omnibus undique malis circumuenirentur, quibusdam in Carmelo monte seducti sortibus, quae portenderent exortos a Iudaea duces rerum potituros fore, praedictumque ad se trahentes in rebellionem exarserunt extinctisque Romanis praesidiis legatum quoque Syriae suppetias ferentem rapta aquila et caesis copiis fugauerunt. 3 ad hos Vespasianus a Nerone missus Titum filium suum maiorem inter legatos habuit; nam multas et ualidas legiones secum in Syriam traiecit. itaque cum Iudaeos multis eorum oppidis captis in urbem Hierosolymorum praecipue ob diem festum congregatos obsidione clausisset, cognita Neronis morte hortatu plurimorum regum et ducum - maxime Iosephi Iudaeorum ducis sententia, qui captus cum in uincla coiceretur, constantissime dixerat, sicut Suetonius refert, continuo se ab eodem sed imperatore soluendum - imperium adeptus est, relictoque in castris ad procurationem obsidionis Hierosolymorum filio Tito, per Alexandriam profectus est Romam; sed cognita interfectione Vitelli paulisper Alexandriae substitit. 4 Titus uero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molibus non sine multo suorum sanguine tandem muros ciuitatis inrupit. sed ad expugnandam interiorem templi munitionem, quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore ui et mora opus fuit. 5 quod tamen postquam in potestatem redactum opere atque antiquitate suspexit, diu deliberauit utrum tamquam incitamentum hostium incenderet an in testimonium uictoriae reseruaret. sed Ecclesia Dei iam per totum orbem uberrime germinante, hoc tam quam effetum ac uacuum nullique usui bono commodum arbitrio Dei auferendum fuit. 6 itaque Titus, imperator ab exercitu pronuntiatus, templum in Hierosolymis incendit ac diruit, quod a die conditionis primae usque ad diem euersionis ultimae manserat annis mille centum et duobus. muros urbis uniuersos solo adaequauit. 7 sexcenta milia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt; Iosephus uero Iudaeus, qui ei tunc bello praefuit et apud Vespasianum propter praedictum imperium ueniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena milia gladio et fame perisse, reliquias uero Iudaeorum diuersis actas condicionibus toto orbe dispersas: quarum numerus ad nonaginta milia hominum fuisse narratur. 8 Vespasianus et Titus imperatores magnificum agentes de Iudaeis triumphum urbem ingressi sunt. pulchrum et ignotum antea cunctis mortalibus inter trecentos uiginti triumphos, qui a conditione urbis usque in id tempus acti erant, hoc spectaculum fuit, patrem et filium uno triumphali curru uectos gloriosissimam ab his, qui Patrem et Filium offenderant, uictoriam reportasse. 9 qui continuo omnibus bellis ac tumultibus domi forisque conpressis pacem totius orbis pronuntiauerunt et Ianum geminum obseratis cohiberi claustris sexto demum ipsi post urbem conditam censuerunt. iure enim idem honos ultioni passionis Domini inpensus est, qui etiam natiuitati fuerat adtributus. 10 tunc deinde sine ullis bellorum tumultibus in inmensum respublica Romana prouehitur: siquidem Achaia Lycia Rhodus Byzantium Samus Thracia Cilicia Commagene tunc primum redactae in prouincias Romanis iudicibus legibusque paruerunt.

11 Nono autem imperii eius anno tres ciuitates Cypri terrae motu corruerunt et Romae magna pestilentia fuit. 12 Vespasianus autem in uilla propria circa Sabinos nono anno principatus sui profluuio uentris est mortuus.

13 Anno ab urbe condita DCCCXXVIII Titus, segregatis a numero principum Othone et Vitellio ab Augusto octauus, biennio post Vespasianum regnauit. cuius tanta tranquillitas in imperio fuit, ut nullius omnino sanguinem in republica administranda fudisse referatur. 14 et tamen tunc Romae orto repente incendio plurimae aedes publicae concrematae sunt. abruptum tunc etiam Bebii montis uerticem magna profudisse incendia ferunt torrentibusque flammarum uicina regionis cum urbibus hominibusque delesse. 15 Titus cum ingenti omnium luctu in eadem uilla, qua pater eius, morbo absumptus est.

[10] Anno ab urbe condita DCCCXXX Domitianus Titi frater, ab Augusto nonus, fratri successit in regnum. qui per annos XV ad hoc paulatim per omnes scelerum gradus creuit, ut confirmatissimam toto orbe Christi Ecclesiam datis ubique crudelissimae persecutionis edictis conuellere auderet. 2 is in tantam superbiam prolapsus fuit, ut dominum sese ac deum uocari scribi colique iusserit. nobilissimos e senatu inuidiae simul ac praedae causa alios palam interfecit, alios in exilium trusit ibique trucidari imperauit. libidinis intemperantia quidquid cogitari potest, fecit. plurimas urbis aedes destructis populi Romani rebus extruxit. 3 bellum aduersum Germanos et Dacos per legatos gessit pari reipublicae pernicie, cum et in urbe ipse senatum populumque laniaret et foris male circumactum exercitum adsidua hostes caede conficerent. 4 nam quanta fuerint Diurpanei Dacorum regis cum Fusco duce proelia quantaeque Romanorum clades, longo textu euoluerem, nisi Cornelius Tacitus, qui hanc historiam diligentissime contexuit, de reticendo interfectorum numero et Sallustium Crispum et alios auctores quamplurimos sanxisse et se ipsum idem potissimum elegisse dixisset. Domitianus tamen prauissima elatus iactantia, sub nomine superatorum hostium de extinctis legionibus triumphauit. 5 idemque efferatus superbia, qua se deum coli uellet, persecutionem in Christianos agi secundus a Nerone imperauit. quo tempore etiam beatissimus Iohannes apostolus in Patmum insulam relegatus fuit. 6 inter Iudaeos quoque acerbitate tormentorum et cruentissimae quaestionis exquiri genus Dauid atque interfici praeceptum est, dum prophetis sanctis et inuidetur et creditur, quasi adhuc futurus esset ex semine Dauid, qui regnum possit adipisci. 7 continuo tamen Domitianus crudeliter in Palatio a suis interfectus est: cuius cadauer populari sandapila per uespillones exportatum atque ignominiosissime sepultum est.

[11] Anno ab urbe condita DCCCXLVI - quamuis Eutropius quinquagesimum hunc esse annum scripserit - Nerua admodum senex a Petronio praefecto praetorio et Parthenio spadone, interfectore Domitiani, imperator decimus ab Augusto creatus Traianum in regnum adoptauit, per quem reuera adflictae reipublicae diuina prouisione consuluit. 2 hic primo edicto suo cunctos exules reuocauit - unde et Iohannes apostolus hac generali indulgentia liberatus Ephesum rediit - emensoque anno imperii sui Nerua confectus morbo diem obiit.

[12] Anno ab urbe condita DCCCXLVII Traianus, genere Hispanus, undecimus ab Augusto reipublicae gubernacula Nerua tradente suscepit ac per annos decem et nouem tenuit. 2 apud Agrippinam Galliae urbem insignia sumpsit imperii; mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danuuium multas gentes subegit; regiones autem trans Euphraten et Tigrin sitas prouincias fecit; Seleuciam et Ctesiphontem et Babylonem occupauit. 3 in persequendis sane Christianis errore deceptus tertius a Nerone, cum passim repertos cogi ad sacrificandum idolis ac detrectantes interfici praecepisset plurimique interficerentur, Plinii Secundi, qui inter ceteros iudices persecutor datus fuerat, relatu admonitus, eos homines praeter confessionem Christi honestaque conuenticula nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem grauem ac formidulosam uideri, rescriptis ilico lenioribus temperauit edictum. 4 uerumtamen continuo Romae aurea domus, a Nerone totis priuatis publicisque rebus inpensis condita, repentino conflagrauit incendio, ut intellegeretur missa etiam ab alio persecutio in ipsius potissime monumentis, a quo primum exorta esset, atque in ipso auctore puniri. 5 terrae motu quattuor urbes Asiae subuersae, Elaea Myrina Pitane Cyme, et Graeciae ciuitates duae, Opuntiorum et Oritorum; tres Galatiae ciuitates eodem terrae motu dirutae; Pantheum Romae fulmine concrematum; terrae motus in Antiochia paene totam subruit ciuitatem. 6 incredibili deinde motu sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diuersas terrarum partes exarserunt. nam et per totam Libyam aduersus incolas atrocissima bella gesserunt: quae adeo tunc interfectis cultoribus desolata est, ut, nisi postea Hadrianus imperator collectas illuc aliunde colonias deduxisset, uacua penitus terra abraso habitatore mansisset. 7 Aegyptum uero totam et Cyrenen et Thebaidam cruentis seditionibus turbauerunt. in Alexandria autem commisso proelio uicti et adtriti sunt. in Mesopotamia quoque rebellantibus iussu imperatoris bellum inlatum est. itaque multa milia eorum uasta caede deleta sunt. 8 sane Salaminam urbem Cypri interfectis omnibus accolis deleuerunt. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem profluuio uentris extinctus est.

[13] Anno ab urbe condita DCCCLXVII Hadrianus, consobrinae Traiani filius, duodecimus ab Augusto principatum adeptus, uno et uiginti annis imperauit. 2 hic per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem, uirum fide sapientiaque plenum, et per Serenum Granium legatum libris de Christiana religione conpositis instructus atque eruditus, praecepit per epistulam ad Minucium Fundanum proconsule Asiae datam, ut nemini liceret Christianos sine obiectu criminis aut probatione damnare; 3 idemque continuo pater patriae in senatu ultra morem maiorum appellatur et uxor eius Augusta. Hadrianus rempublicam iustissimis legibus ordinauit; bellum contra Sauromatas gessit et uicit. 4 Iudaeos sane, perturbatione scelerum suorum exagitatos et Palaestinam prouinciam quondam suam depopulantes, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos, quos illi Cocheba duce, cur sibi aduersum Romanos non adsentarentur, excruciabant; 5 praecepitque, ne cui Iudaeo introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum ciuitate permissa: quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparauit et Aeliam uocari de praenomine suo praecepit.

[14] Anno ab urbe condita DCCCLXXXVIII Antoninus cognomento Pius tertius decimus ab Augusto imperator creatus cum liberis suis Aurelio et Lucio uiginti et non plenis tribus annis rempublicam gubernauit adeo tranquille et sancte, ut merito Pius et pater patriae nominatus sit. 2 huius tamen temporibus Valentinus haeresiarches et Cerdo magister Marcionis Romam uenerunt. uerum Iustinus philosophus librum pro Christiana religione compositum Antonino tradidit benignumque eum erga Christianos homines fecit. Antoninus ad duodecimum ab urbe lapidem morbo correptus interiit.

[15] Anno ab urbe condita DCCCCXI Marcus Antoninus Verus quartus decimus ab Augusto regnum cum Aurelio Commodo fratre suscepit mansitque in eo annis decem et nouem. hi primi rempublicam aequo iure tutati sunt. 2 bellum deinde contra Parthos admirabili uirtute et felicitate gesserunt. Annius Antoninus Verus ad id bellum profectus est. Vologesus enim, rex Parthorum, graui eruptione Armeniam Cappadociam Syriamque uastabat. 3 sed Antoninus, per strenuissimos duces magnis rebus gestis, Seleuciam Assyriae urbem super Hydaspen fluuium sitam cum quadringentis milibus hominum cepit et cum fratre de uictoria Parthica triumphauit; ac non multo post, dum cum fratre in uehiculo sedet, casu morbi, quem apoplexian Graeci uocant, suffocatus interiit.

4 Eo defuncto Marcus Antoninus solus reipublicae praefuit. sed in diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta iam post Neronem uice in Asia et in Gallia graues praecepto eius exstiterunt multique sanctorum martyrio coronati sunt. 5 secuta est lues plurimis infusa prouinciis, totamque Italiam pestilentia tanta uastauit, ut passim uillae, agri atque oppida sine cultore atque habitatore deserta in ruinas siluasque concesserint. 6 exercitum uero Romanum cunctasque legiones per longinqua late hiberna dispositas ita consumptas ferunt, ut Marcomannicum bellum, quod continuo exortum est, non nisi nouo dilectu militum, quem triennio iugiter apud Carnuntium Marcus Antoninus habuit, gestum fuisse referatur. 7 hoc quidem bellum prouidentia Dei administratum esse cum plurimis argumentis tum praecipue epistula grauissimi ac modestissimi imperatoris apertissime declaratum est. 8 nam cum insurrexissent gentes inmanitate barbarae, multitudine innumerabiles, hoc est Marcomanni Quadi Vandali Sarmatae Suebi atque omnis paene Germania, et in Quadorum usque fines progressus exercitus circumuentusque ab hostibus propter aquarum penuriam praesentius sitis quam hostis periculum sustineret: 9 ad inuocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces palam fecerunt, tanta uis pluuiae effusa est, ut Romanos quidem largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, praesertim cum plurimi eorum occiderentur, in fugam coegerit. 10 quorum terga Romani usque ad internecionem caedentes gloriosissimam uictoriam et omnibus paene antiquorum titulis praeferendam rudi paruoque militum numero sed potentissimo Christi auxilio reportarunt. 11 exstare etiam nunc apud plerosque dicuntur litterae imperatoris Antonini, ubi inuocatione nominis Christi per milites Christianos et sitim illam depulsam et conlatam fatetur fuisse uictoriam. 12 idemque Antoninus Commodum filium suum adsumpsit in regnum; praeteriti etiam temporis per omnes prouincias tributa donauit omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa monumenta congesta in foro iussit incendi seuerioresque leges nouis constitutionibus temperauit. postremo in Pannonia constitutus repentino morbo diem obiit.

[16] Anno ab urbe condita DCCCCXXX Lucius Antoninus Commodus quintus decimus ab Augusto patri successit in regnum mansitque in eo annis XIII. 2 aduersus Germanos bellum feliciter gessit. ceterum per omnia luxuriae et obscenitatis dedecore deprauatus, gladiatoriis quoque armis saepissime in ludo depugnauit et in amphitheatro feris sese frequenter obiecit; interfecit etiam quamplurimos senatores, maxime quos animaduertit nobilitate industriaque excellere. 3 flagitia regis poena urbis insequitur. nam fulmine Capitolium ictum, ex quo facta inflammatio bybliothecam illam, maiorum cura studioque compositam, aedesque alias iuxta sitas rapaci turbine concremauit. deinde aliud incendium postea Romae exortum aedem Vestae et Palatium plurimamque urbis partem solo coaequauit. 4 Commodus cunctis incommodus in domo Vestiliani strangulatus interisse fertur, hostis generis humani etiam uiuus iudicatus.

5 Post hunc a senatu creatus est senex Heluius Pertinax sextus decimus ab Augusto. qui sexto mense quam regnare coeperat Iuliani iuris periti scelere in Palatio occisus est. 6 Iulianus interfecto Pertinace inuasit imperium sed mox a Seuero apud pontem Muluium bello ciuili uictus et interfectus est mense septimo postquam coeperat imperare. ita inter Pertinacem et Iulianum unus annus absumptus est.

[17] Anno ab urbe condita DCCCCXLIIII Seuerus, genere Afer Tripolitanus ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris, quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit, septimus decimus ab Augusto destitutum adeptus imperium XVIII annis tenuit. 2 hic natura saeuus, multis semper bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam sed laboriosissime rexit. Pescennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem adspirauerat, apud Cyzicum uicit et interfecit. 3 Iudaeos et Samaritas rebellare conantes ferro cohercuit. Parthos Arabas Adiabenosque superauit. 4 quinta post Neronem persecutione Christianos excruciauit, plurimique sanctorum per diuersas prouincias martyrio coronati sunt. 5 hanc profanam in Christianos et Ecclesiam Dei praesumptionem Seueri caelestis ultio e uestigio acta subsequitur. nam continuo rapitur uel potius retrahitur in Galliam Seuerus e Syria ad tertium ciuile bellum; 6 unum iam enim Romae aduersus Iulianum, aliud in Syria contra Pescennium gesserat, tertium Clodius Albinus, Iuliani in occidendo Pertinace socius, qui se in Gallia Caesarem fecerat, suscitabat; cuius bello multum utrimque Romani sanguinis fusum est. Albinus tamen apud Lugdunum oppressus et interfectus est. 7 Seuerus uictor in Britannias defectu paene omnium sociorum trahitur, ubi magnis grauibusque proeliis saepe gestis receptam partem insulae a ceteris indomitis gentibus uallo distinguendam putauit. itaque magnam fossam firmissimumque uallum, crebris insuper turribus communitum, per centum triginta et duo milia passuum a mari ad mare duxit. 8 ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. reliquit duos filios, Bassianum et Getam: quorum Geta hostis publicus iudicatus interiit, Bassianus Antonini cognomine adsumpto regno potitus est.

[18] Anno ab urbe condita DCCCCLXII Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla octauus decimus ab Augusto principatum adeptus est mansitque in eo annis non plenis septem. 2 uixit patre asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam nouercam suam Iuliam uxorem duxerit. hic contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumuentus occisus est.

3 Post hunc nonus decimus ab Augusto Ophilus Macrinus, qui praefectus praetorio erat, cum filio Diadumeno inuasit imperium sed emenso anno continuo apud Archelaidem militari tumultu occisus est.

4 Anno ab urbe condita DCCCCLXX Marcus Aurelius Antoninus uicensimus ab Augusto imperium adeptus tenuit annis quattuor. 5 hic sacerdos Heliogabali templi nullam sui nisi stuprorum flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. tumultu autem militari exorto, Romae cum matre interfectus est.

6 Anno ab urbe condita DCCCCLXXIIII Aurelius Alexander uicensimus primus ab Augusto senatus ac militum uoluntate imperator creatus tredecim annis digno aequitatis praeconio fuit; 7 cuius mater Mamea Christiana Origenem presbyterum audire curauit: nam statim expeditione in Persas facta Xerxen regem eorum maximo bello uictor oppressit. 8 Ulpiano usus adsessore summam sui moderationem reipublicae exhibuit; sed militari tumultu apud Mogontiacum interfectus est.

[19] Anno ab urbe condita DCCCCLXXXVII Maximinus uicensimus secundus ab Augusto nulla senatus uoluntate imperator ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, creatus persecutionem in Christianos sextus a Nerone exercuit. 2 sed continuo, hoc est tertio quam regnabat anno, a Pupieno Aquileiae interfectus et persecutionis et uitae finem fecit. qui maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mameae matris eius familiam persecutionem in sacerdotes et clericos, id est doctores, uel praecipue propter Origenem presbyterum miserat.

3 Anno ab urbe condita DCCCCLXLI Gordianus uicensimus tertius ab Augusto imperator creatus est mansitque in eo annis sex. nam Pupienus, interfector Maximini, et frater eius Balbinus, qui usurpauerant imperium, in Palatio mox interfecti sunt. 4 Gordianus admodum puer in orientem ad bellum Parthicum profecturus, sicut Eutropius scribit, Iani portas aperuit: quas utrum post Vespasianum et Titum aliquis clauserit, neminem scripsisse memini, cum tamen eas ab ipso Vespasiano post annum apertas Cornelius Tacitus prodat. 5 igitur Gordianus ingentibus proeliis aduersum Parthos prospere gestis suorum fraude haud longe a Circesso super Euphraten interfectus est.

[20] Anno ab urbe condita DCCCCLXLVII Philippus uicensimus quartus ab Augusto imperator creatus Philippum filium suum consortem regni fecit mansitque in eo annis septem. 2 hic primus imperatorum omnium Christianus fuit ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus impletus est. ita magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano imperatore celebratus est. 3 nec dubium est, quin Philippus huius tantae deuotionis gratiam et honorem ad Christum et Ecclesiam reportarit, quando uel ascensum fuisse in Capitolium immolatasque ex more hostias nullus auctor ostendit. 4 ambo tamen quamuis diuersis locis tumultu militari et Decii fraude interfecti sunt.

[21] Anno ab urbe condita millesimo quarto Decius, ciuilis belli incentor et repressor, occisis Philippis uicensimus quintus ab Augusto inuasit imperium tenuitque annis tribus. 2 idem continuo, in quo se etiam ob hoc Philippum interfecisse docuit, ad persequendos interficiendosque Christianos septimus post Neronem feralia dispersit edicta plurimosque sanctorum ad coronas Christi de suis crucibus misit. 3 idemque filium suum Caesarem legit: cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est.

4 Anno ab urbe condita millesimo septimo Gallus Hostilianus uicensimus sextus ab Augusto regnum adeptus uix duobus annis cum Volusiano filio obtinuit. 5 exeritur ultio uiolati nominis Christiani et usquequo ad profligandas ecclesias edicta Decii cucurrerunt, eatenus incredibilium morborum pestis extenditur: nulla fere prouincia Romana, nulla ciuitas, nulla domus fuit, quae non illa generali pestilentia correpta atque uacuata sit. 6 hac sola pernicie insignes Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum nouis rebus studentem bellum ciuile moliuntur, occisi sunt. Aemilianus tamen tertio mense inuasae tyrannidis extinctus est.

[22] Anno ab urbe condita millesimo decimo duo imperatores uicensimo septimo post Augustum loco creati sunt: Valerianus in Raetia ab exercitu Augustus appellatus, Romae autem a senatu Gallienus Caesar creatus; mansitque Gallienus in regno infeliciter annis XV, respirante paulisper ab illa supra solitum iugi et graui pestilentia genere humano. prouocat poenam suam obliuiosa malitia. impietas enim flagella quidem excruciata sentit, sed a quo flagellatur, obdurata non sentit. 2 ut de superioribus taceam, facta a Decio Christianorum persecutione totum Romanum imperium pestilentia magna uexauit. mentita est iniquitas sibi, prauo in perniciem suam circumuenta iudicio, pestilentiam communis casus esse accidentemque ex morbis mortem naturae finem esse non poenam. 3 rursus igitur atque in breui iram Dei sceleratis actionibus prouocat exceptura plagam, cuius aliquandiu meminisse cogatur. Valerianus siquidem mox ut arripuit imperium octauus a Nerone, adigi per tormenta Christianos ad idololatriam abnegantesque interfici iussit, fuso per omnem Romani regni latitudinem sanctorum sanguine. 4 Valerianus ilico, nefarii auctor edicti, a Sapore Persarum rege captus, imperator populi Romani ignominiosissima apud Persas seruitute consenuit, hoc infamis officii continua, donec uixit, damnatione sortitus, ut ipse adclinis humi regem semper, ascensurum in equum, non manu sua sed dorso attolleret. 5 et Gallienus quidem tam claro Dei iudicio territus tamque misero collegae permotus exemplo pacem ecclesiis trepida satisfactione restituit. sed non conpensat iniuriae ultionisque mensuram unius impii quamuis perpetua et super modum abominanda captiuitas contra tot milia excruciata sanctorum, iustorumque sanguis ad Deum clamans in eadem sese terra, ubi fusus est, uindicari rogat. 6 non enim de solo constitutore praecepti iusto supplicium iudicio flagitabatur sed etiam exsecutores delatores accusatores spectatores ac iudices, postremo omnes qui iniustissimae crudelitati uel tacita uoluntate adsentabantur - quia Deus secretorum cognitor est - quorum maxima per omnes prouincias pars hominum uersabatur, eadem ultionis plaga corripi iustum erat. soluuntur repente undique permissu Dei ad hoc circumpositae relictaeque gentes laxatisque habenis in omnes Romanorum fines inuehuntur. 7 Germani Alpibus Raetia totaque Italia penetrata Rauennam usque perueniunt; Alamanni Gallias peruagantes etiam in Italiam transeunt; Graecia Macedonia Pontus Asia Gothorum inundatione deletur; nam Dacia trans Danuuium in perpetuum aufertur; Quadi et Sarmatae Pannonias depopulantur; Germani ulteriores abrasa potiuntur Hispania; Parthi Mesopotamiam auferunt Syriamque conradunt. 8 exstant adhuc per diuersas prouincias in magnarum urbium ruinis paruae et pauperes sedes, signa miseriarum et nominum indicia seruantes, ex quibus nos quoque in Hispania Tarraconem nostram ad consolationem miseriae recentis ostendimus. 9 et ne quid forte Romani corporis ab hac dilaceratione cessaret, conspirant intrinsecus tyranni, consurgunt bella ciuilia, funditur ubique plurimus sanguis Romanorum Romanis barbarisque saeuientibus; sed cito ira Dei in misericordiam uertitur et coeptae ultionis maior forma quam poena in mensuram plenitudinis reputatur. 10 igitur primus Genuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. Postumus in Gallia inuasit tyrannidem, multo quidem reipublicae commodo, nam per decem annos ingenti uirtute ac moderatione usus et dominantes hostes expulit et perditas prouincias in pristinam faciem reformauit; seditione tamen militum interfectus est. 11 Aemilianus apud Mogontiacum cum res nouas moliretur oppressus est. post mortem Postumi Marius ibidem inuasit imperium sed continuo interfectus est. deinde Victorinus a Gallis ultro creatus et post paululum occisus est. 12 huic successit Tetricus, qui tunc Aquitanicae praesidatus administrabat officium. multas seditiones militum pertulit. at uero in oriente per Odenatum quendam collecta agresti manu uicti repulsique Persae, defensa Syria, recepta Mesopotamia est, et usque ad Ctesiphontem rusticani Syriae cum Odenato suo uincendo uenerunt. 13 Gallienus autem cum rempublicam deseruisset ac Mediolani libidinibus inseruiret, occisus est.

[23] Anno ab urbe condita MXXV Claudius uicesimus octauus uoluntate senatus sumpsit imperium statimque Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque uastantes bello adortus incredibili strage deleuit. cui a senatu clipeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est; sed continuo apud Sirmium, priusquam biennium in imperio expleret, morbo correptus interiit.

2 Claudio mortuo Quintillus frater eius ab exercitu imperator electus, uir quidem unicae moderationis et solus fratri praeferendus, septimo decimo die imperii interfectus est.

3 Anno ab urbe condita MXXVII Aurelianus uicesimus nonus imperium adeptus quinque annis ac sex mensibus tenuit, uir industria militari excellentissimus. 4 expeditione in Danuuium suscepta Gothos magnis proeliis profligauit dicionemque Romanam antiquis terminis statuit. inde in orientem conuersus Zenobiam, quae occiso Odenato marito suo Syriam receptam sibi uindicabat, magis proelii terrore quam proelio in potestatem redegit. 5 Tetricum, in Gallia minime sufficientem sustinere seditiones militum suorum scribentemque etiam:
Eripe me his, inuicte, malis
ac per hoc proditorem exercitus sui, sine labore superauit. sic orientis et aquilonis receptor magna gloria triumphauit. urbem Romam muris firmioribus cinxit. 6 nouissime cum persecutionem aduersus Christianos agi nonus a Nerone decerneret, fulmen ante eum magno pauore circumstantium ruit ac non multo post in itinere occisus est.

[24] Anno ab urbe condita MXXXII Tacitus tricesimus adeptus imperium sexto mense occisus in Ponto est. post quem Florianus parem regni sortem ferens, tertio demum mense apud Tarsum interfectus est.

2 Anno ab urbe condita MXXXIII Probus tricesimus primus regnum sortitus obtinuit annis sex et mensibus quattuor. Gallias iam dudum a barbaris occupatas per multa et grauia proelia deletis tandem hostibus ad perfectum liberauit. 3 bella deinde ciuilia equidem plurimo sanguine duo gessit: unum in oriente, quo Saturninum tyrannide subnixum oppressit et cepit, aliud, quo Proculum et Bonosum apud Agrippinam magnis proeliis superatos interfecit. ipse autem apud Sirmium in turre ferrata militari tumultu interfectus est.

4 Anno ab urbe condita MXXXVIIII Carus Narbonensis tricesimus secundus suscepit imperium ac biennio tenuit. qui cum filios suos Carinum et Numerianum consortes regni effecisset, bello Parthico postquam duas nobilissimas Parthorum urbes Cochem et Ctesiphontem cepit, super Tigridem in castris fulmine ictus interiit. Numerianus, qui cum patre fuerat, rediens fraude Apri soceri sui interfectus est.

[25] Anno ab urbe condita MXLI Diocletianus tricesimus tertius ab exercitu imperator electus annis uiginti fuit; statimque ut potestatis copiam habuit, Aprum interfectorem Numeriani manu sua interfecit. Carinum deinde, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, flagitiose uiuentem difficillimo bello et maximo labore superauit. 2 dehinc cum in Gallia Amandus et Aelianus collecta rusticanorum manu, quos Bacaudas uocabant, perniciosos tumultus excitauissent, Maximianum cognomento Herculium Caesarem fecit misitque in Gallias: qui facile agrestium hominum imperitam et confusam manum militari uirtute conposuit. 3 deinde Carausius quidam, genere quidem infimus sed consilio et manu promptus, cum ad obseruanda Oceani litora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus plus in perniciem quam in prouectum reipublicae ageret, ereptam praedonibus praedam nulla ex parte restituendo dominis sed sibi soli uindicando accendens suspicionem, quia ipsos quoque hostes ad incursandos fines artifici neglegentia permitteret, quamobrem a Maximiano iussus occidi purpuram sumpsit ac Britannias occupauit. 4 igitur per omnes Romani imperii fines subitarum turbationum fragores concrepuerunt, Carausio in Britanniis rebellante, Achilleo in Aegypto, cum et Africam Quinquegentiani infestarent, Narseus etiam rex Persarum orientem bello premeret. 5 hoc periculo Diocletianus permotus Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum, Constantium uero et Maximianum Galerium Caesares legit. Constantius Herculii Maximiani priuignam Theodoram accepit uxorem, ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. 6 Carausius, Britannia sibi per septem annos fortissime uindicata ac retenta, tandem fraude Allecti socii sui interfectus est. Allectus postea ereptam Carausio insulam per triennium tenuit: quem Asclepiodotus praefectus praetorio oppressit Britanniamque post decem annos recepit. 7 Constantius uero Caesar in Gallia primo proelio ab Alamannis profligato exercitu suo, uix ipse subreptus est; secundo autem secuta est satis secunda uictoria: nam paucis horis sexaginta milia Alamannorum caesa referuntur. 8 at Maximianus Augustus Quinquegentianos in Africa domuit. porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses apud Alexandriam cepit et interfecit. sed inmoderata uictoria usus Alexandriam direptioni dedit, Aegyptum totam proscriptionibus caedibusque foedauit. 9 praeterea Galerius Maximianus cum duobus iam proeliis aduersus Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Carras congressus et uictus, amissis copiis ad Diocletianum refugit: a quo arrogantissime exceptus, ita ut per aliquot milia passuum purpuratus ante uehiculum eius cucurrisse referatur, 10 uerumtamen hac contumelia quasi cote ad uirtutem usus est, per quam detrita regii fastus robigine aciem mentis expediit. itaque mox per Illyricum et Moesiam undique copias contraxit raptimque in hostem reuersus, Narseum magnis consiliis uiribusque superauit. 11 extinctis Persarum copiis ipsoque Narseo in fugam acto, castra eius inuasit, uxores sorores liberosque cepit, immensam uim gazae Persicae diripuit, captiuos quamplurimos Persarum nobilium abduxit. reuersus in Mesopotamiam a Diocletiano plurimo honore susceptus est. 12 postea per eosdem duces strenue aduersus Carpos Basternasque pugnatum est. Sarmatas deinde uicerunt: quorum copiosissimam captiuam multitudinem per Romanorum finium dispersere praesidia.

13 Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente uastari ecclesias, adfligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt: quae persecutio omnibus fere ante actis diuturnior atque immanior fuit, nam per decem annos incendiis ecclesiarum, proscriptionibus innocentum, caedibus martyrum incessabiliter acta est. 14 sequitur terrae motus in Syria, ex quo apud Tyrum et Sidonem passim labentibus tectis multa hominum milia prostrata sunt. secundo persecutionis anno Diocletianus ab inuito exegit Maximiano, ut simul purpuram imperiumque deponerent ac iunioribus in rempublicam substitutis ipsi in priuato otio consenescerent. itaque sub una die Diocletianus apud Nicomediam, Maximianus apud Mediolanium potestatem imperii simul cultumque deposuerunt.

15 Galerius et Constantius Augusti primi Romanum imperium in duas partes diuiserunt: Galerius Maximianus Illyricum Asiam et orientem, Constantius Italiam Africam et Gallias obtinuit; sed Constantius uir tranquillissimus, Gallia tantum [Hispaniaque] contentus, Galerio ceteris partibus cessit. 16 Galerius duos Caesares legit: Maximinum, quem in oriente constituit, et Seuerum, cui permisit Italiam, ipse in Illyrico constitutus. Constantius uero Augustus summae mansuetudinis et ciuilitatis in Britannia mortem obiit. qui Constantinum filium ex concubina Helena creatum imperatorem Galliarum reliquit.


[26] Anno ab urbe condita MLXI Constantinus tricensimus quartus gubernacula imperii a Constantio patre suscepit, quae uno et triginta annis felicissime tenuit.

2 Occuritur mihi subito et tripudiis quibusdam insultatur: Eia, inquiunt, tandem in foueas nostras, diu expectate, uenisti. hic te decursurum opperiebamur, hic delapsum opprimimus, hic confusum tenemus. sustinuimus te hactenus, artificiose quodammodo et callide fortuitas temporum mutationes Christianorum ultionibus coaptantem. 3 et interdum quidem uerisimilium specie permoti, utpote homines ignari diuinorum secretorum, timore palluimus, sed nunc euacuauit Maximianus noster omnem scaenam fabulae tuae nostraeque religionis antiquitatem columna inexpugnabilis fulsit. 4 per annos decem euersae sunt ecclesiae uestrae ut etiam tu fateris; dilacerati cruciatibus, exinaniti mortibus toto orbe Christiani. tenemus euidens testimonium tuum, nullam superiorem persecutionem adeo uel grauem uel diuturnam fuisse. 5 et tamen ecce inter tranquillissima temporum bona ipsorum quoque imperatorum, qui ista fecerunt, inusitata felicitas: nulla domi fames, nulla pestilentia, nullum foris bellum nisi uoluntarium, quo exerceri uires non periclitari queant; 6 res praeterea humano generi hucusque incognita: multorum simul regum patiens consortium et magna concordia potestasque communis, alias numquam, nunc in commune prospiciens. 7 deinde etiam, quod absque ulla hactenus mortalium notitia est, imperatores illi maximi quippe et persecutores, honore deposito et adsumpta quiete, priuati, quod beatissimum homines et summum bonum uitae bonae iudicant, et hoc tunc uelut praemii loco auctores persecutionis adepti sunt, quando accensa persecutio medio sui tempore toto orbe saeuiebat. 8 an etiam hanc beatitudinem illis temporibus poenaliter accidisse adseris et nos hinc quoque terrere moliris?

9 Quibus humiliter responderim, me plurima cura pietatis accinctum commonere de ueris, non terrere de falsis. decem persecutiones a Nerone usque ad Maximianum Ecclesia Christi passa est: nouem, ut ego dixi, ultiones, ut ipsi non negant, calamitates e uestigiis consecutae sunt. nec in uerbo premo, utrum debitae ultiones an fortuitae permutationes fuisse uideantur, quae tamen meo suoque testimonio clades fuerunt. 10 in decima haesitatum putant miseri et caeci, non uidentes tanto eam ipsis fuisse grauiorem quanto minus intellecta est. impius enim flagellatur et non sentit. [et] quod cum expositum fuerit, inuiti licet propter ipsam rerum fidem fatebuntur, quia ex illa Maximianae persecutionis maxima punitione ista sunt uulnera, quibus etiam nunc isti dolent et in tantum dolent, ut etiam clament nosque ad reclamandum lacessant: sollicitos fieri, qualiter conticescant.

[27] In primo libello expositum a nobis est, Pompeium Trogum et Cornelium Tacitum commemorasse non plene quidem, nostrum uero Moysen, etiam ipsorum testimonio fidelem, fideliter sufficienterque dixisse, Aegyptios et regem eorum, cum populum Dei seruire intentum et paratum Deo suo, impediendae deuotionis instinctu ad lutum paleasque reuocarent, decem acerbissimis plagis fuisse uexatos. 2 deinde uiolentia malorum edomitos non solum coegisse festinantem sed etiam propriis suis argenteis et aureis uasis accumulauisse. post, oblitos plagae suae et cupidos praedae indebitae, inuidos etiam religionis alienae, dum innocentes auide persequuntur, mari Rubro ultime receptos omnes funditus interisse. quod ego nunc refero ac renuntio, etsi forte fide non acceptatum, exitu tamen probandum, quia haec in figura nostri facta sunt. 3 uterque populus unius Dei est, una populi utriusque causa. subdita fuit Israhelitarum synagoga Aegyptiis, subdita est Christianorum ecclesia Romanis. persecuti sunt Aegyptii, persecuti sunt et Romani. decem ibi contradictiones aduersus Moysen, decem hic edicta aduersus Christum; diuersae ibi plagae Aegyptiorum, diuersae hic calamitates Romanorum. 4 nam, ut etiam ipsas inter se plagas, in quantum tamen figura formae conparari potest, conferam, ibi prima correptio habuit sanguinem uulgo uel manasse de puteis uel in fluminibus cucurrisse: hic prima sub Nerone exegit plaga, ut ubique morientium sanguis esset uel morbis in urbe corruptus uel bellis in orbe profusus. 5 ibi sequens plaga prodidit perstrepentes persultantesque in penetralibus ranas inediae propemodum causam habitatoribus atque exilii fuisse: hic sequens sub Domitiano poena similiter ostendit satellitum militumque eius improbis effrenatisque discursibus cruentissimi iussa principis exsequentum ad inopiam paene omnes ciues Romanos adactos exilioque dispersos. 6 ibi tertia uexatio habuit sciniphes, musculas scilicet paruissimas ac saeuissimas, quae mediis saepe aestibus per loca squalida coadunatim uibrando densatae tinnulo uolatu adlabi solent capillisque hominum ac pecudum saetis cum urente morsu interseri: hic itidem tertia sub Traiano plaga Iudaeos excitauit, qui cum antea ubique dispersi ita iam quasi non essent quiescerent, repentino omnes calore permoti, in ipsos, inter quos erant, toto orbe saeuierunt, absque magnis multarum urbium ruinis, quas crebri terrae motus isdem temporibus subruerunt. 7 ibi in quarta plaga muscae caninae fuerunt, reuera alumnae putredinis uermiumque matres: hic itidem quarta sub Marco Antonino plaga, lues plurimis infusa prouinciis Italiam quoque cum urbe Roma uniuersam exercitumque Romanum, per longinquos limites et diuersa hiberna dispersum, in mortem dissolutum putredini simul ac uermibus dedit. 8 ibi quinta correptio pecorum ac iumentorum repentino interitu expleta est: hic similiter quinta ultione sub Seuero persecutore creberrimis ciuilibus bellis propria uiscera et adiumenta reipublicae, hoc est plebes prouinciarum et legiones militum, comminutae sunt. 9 ibi sexta uexatio intulit uesicas efferuescentes ulceraque manantia: hic aeque sexta punitio, quae post Maximini persecutionem fuit, qui specialiter episcopos et clericos omissa turba populari, hoc est ecclesiarum primates, trucidari imperauerat, intumescens crebro ira atque inuidia non per uulgi caedem sed per uulnera mortesque principum ac potentium exhalata est. 10 ibi septima plaga numeratur coacto aere grando profusa, quae hominibus iumentis satisque exitio fuit: hic similiter septima sub Gallo et Volusiano, qui persecutori Decio mox interfecto successerant, plaga extitit corrupto aere pestis infusa, quae per omnia Romani regni ab oriente in occidentem spatia cum omne propemodum genus hominum et pecudum neci dedit tum etiam
Corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
11 ibi octauam Aegypti contritionem fecere excitatae undique lucustae, tenentes terentes tegentesque omnia: hic octauam aeque in subuersionem Romani orbis excitatae undique intulere gentes, quae caedibus atque incendiis cunctas prouincias deleuerunt. 12 ibi nona turbatio diuturnas crassas ac paene tractabiles tenebras habuit, plus omnino periculi comminata quam fecit: hic itidem nona correptio fuit, cum Aureliano persecutionem decernenti diris turbinibus terribile ac triste fulmen sub ipsis pedibus ruit ostendens, quid, cum ultio talis exigeret, tantus possit ultor, nisi et clemens esset et patiens; quamquam intra sex abhinc menses tres succidui imperatores, hoc est Aurelianus Tacitus et Florianus, diuersis causis interfecti sunt. 13 ibi postremo decima plaga, quae et nouissima omnium fuit, interfectio filiorum, quos primos quique genuerant: hic nihilo minus decima id est nouissima poena est omnium perditio idolorum, quae primitus facta in primis amabant.

14 Ibi rex potentiam Dei sensit probauit et timuit ac per hoc populum Dei liberum abire permisit: hic rex potentiam Dei sensit probauit et credidit ac per hoc populum Dei liberum esse permisit. ibi numquam postea populus Dei ad seruitutem retractus: hic numquam postea populus Dei ad idololatriam coactus est. ibi Aegyptiorum uasa pretiosa Hebraeis tradita sunt: hic in ecclesias Christianorum praecipua paganorum templa cesserunt. 15 sane illud, ut dixi, denuntiandum puto, quia, sicut Aegyptiis post has decem plagas dimissos Hebraeos persequi molientibus inruit per superductum mare aeterna perditio, ita et nos quidem libere peregrinantes superuentura quandoque persecutio gentilium manet, donec mare Rubrum, hoc est ignem iudicii, ipso domino nostro Iesu Christo duce et iudice transeamus. 16 hi uero, in quos Aegyptiorum forma transfunditur, permissa ad tempus potestate saeuientes grauissimis quidem permissu Dei Christianos cruciatibus persequentur; uerumtamen idem omnes inimici Christi cum rege suo Antichristo accepti stagno ignis aeterni, quod magna impediente caligine dum non uidetur intratur, perpetuam perditionem immortalibus arsuri suppliciis sortientur.

[28] Igitur mortuo, ut dixi, Constantio in Britanniis Constantinus imperator creatus, primus imperatorum Christianus excepto Philippo, qui Christianus annis admodum paucissimis ad hoc tantum constitutus fuisse mihi uisus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. 2 a Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt excepto Iuliano, quem impia, ut aiunt, machinantem exitiabilis uita deseruit. 3 haec est lenta illa paganorum poena sed certa; hinc sani insaniunt, hinc non uulnerati conpunguntur, hinc ridentes gemunt, hinc uiuentes deficiunt, hinc secreto excruciantur, quos nemo persequitur, hinc iam paucissimi remanserunt, qui numquam aliquo persequente puniti sunt. 4 uerumtamen qualis tunc persecutores illos, de quorum impunitate non solum gloriari sed etiam insultare conantur, finis mansit, expediam.

5 Constantino in Galliis strenuissime rempublicam procurante praetoriani milites Romae Maxentium filium Herculii, qui priuatus in Lucania morabatur, Augustum nuncupauerunt. 6 Maximianus Herculius, iam ex Augusto priuatus et adhuc publicus persecutor, occasione filii sollicitatus, qui imperium abiecerat, arripuit tyrannidem. 7 Galerius Augustus Seuerum Caesarem aduersus Maxentium Romam cum exercitu misit. 8 Seuerus cum urbem obsideret, militum suorum scelere desertus et proditus atque ex eo fugiens Rauennae interfectus est. 9 Herculius Maximianus, persecutor et ex Augusto tyrannus, confirmatum iam in imperio filium ueste ac potestate regia spoliare conatus, conuiciis autem ac tulmultibus militum palam conterritus in Galliam profectus est, ut Constantino genero aeque dolis iunctus auferret imperium. 10 sed per filiam deprehensus et proditus, deinde in fugam uersus Massiliae oppressus et interfectus est. 11 porro Galerius occiso Seuero Licinium imperatorem creauit. 12 cumque persecutionem a Diocletiano et Maximiano missam ipse atrocioribus edictis adcumulauisset ac postquam per annos decem omni genere hominum exhausit prouincias, putrefacto introrsum pectore et uitalibus dissolutis, cum ultra horrorem humanae miseriae etiam uermes eructaret neque medici ultra iam foetorem ferentes crebro iussu eius occiderentur: 13 a quodam medico constantiam ex desperatione sumente increpitus, iram Dei esse poenam suam atque ideo a medicis non posse curari, edictis late missis Christianos de exiliis reuocauit. ipse autem cruciatus non sustinens uim uitae suae adtulit. 14 ita respublica tunc sub nouis quattuor principibus fuit Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio autem et Maximino, hominibus nouis. 15 Constantinus pacem ecclesiis post decem annos quam a persecutoribus uexabantur indulsit. 16 deinde inter Constantinum et Maxentium bellum ciuile exortum est. Maxentius, saepe multis proeliis fatigatus, ultime ad pontem Muluium uictus et interfectus est. 17 Maximinus, persecutionis Christianorum incentor exsecutorque infestissimus, apud Tharsum, dum ciuile bellum contra Licinium disponit, interiit. 18 Licinius, repentina rabie suscitatus, omnes Christianos e palatio suo iussit expelli. mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. 19 sed Constantinus Licinium, sororis suae uirum, in Pannonia primum uicit, deinde apud Cibalas oppressit uniuersaque Graecia potitus Licinium crebris bellis terra marique adsurgentem et repressum tandem ad deditionem coegit; 20 sed Herculii Maximiani soceri sui motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem reipublicae sumeret, priuatum iussit occidi; 21 quamuis omnibus iam ministris nefariae persecutionis extinctis hunc quoque in quantum exerere potuit persecutorem digna punitio flagitaret. 22 Constantini filii, Crispus et Constantinus et Licinius adulescens, Licini Augusti filius, Constantini autem ex sorore nepos, Caesares sunt creati.

23 His diebus Arrius, Alexandrinae urbis presbyter, a ueritate fidei catholicae deuians, exitiabile plurimis dogma constituit. 24 qui simul ut primum Alexandriae uel notus uel notatus inter confusos uulgo sectatores insectatoresque factus est, ab Alexandro, eiusdem tunc urbis episcopo, pulsus ecclesia est. 25 cumque homines, quos in errorem seduxerat, etiam in seditionem excitaret, apud Nicaeam urbem Bithyniae conuentus trecentorum decem et octo episcoporum factus est, per quos Arrianum dogma exitiabile et miserum esse euidentissime deprehensum, palam proditum ac reprobatum est. 26 sed inter haec latent causae, cur uindicem gladium et destinatam in impios punitionem Constantinus imperator etiam in proprios egit affectus. nam Crispum filium suum et Licinium sororis filium interfecit. praeterea multas gentes diuersis proeliis subegit. 27 urbem nominis sui Romanorum regum uel primus uel solus instituit. quae sola expers idolorum ad hoc breuissimo tempore condita a Christiano imperatore prouecta est, ut sola Romae, tot saeculis miseriisque prouectae, forma et potentia merito possit aequari. 28 tum deinde primus Constantinus iusto ordine et pio uicem uertit: edicto siquidem statuit citra ullam hominum caedem paganorum templa claudi. 29 mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu, hoc est in Sarmatarum regione, deleuit. 30 Calocaerum quendam in Cypro adspirantem nouis rebus oppressit. tricennalibus suis Dalmatium Caesarem legit. 31 cumque bellum in Persas moliretur, in uilla publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rempublicam filiis tradens, diem obiit.

[29] Anno ab urbe condita MXCII Constantius tricensimus quintus cum Constantino et Constante fratribus suis adeptus imperium uiginti et quattuor annis tenuit. fuit inter successores Constantini et Dalmatius Caesar fratris filius, sed continuo militari factione deceptus est. 2 interea maligna semper aduersus Deum uerum diaboli insectatio, quae ab initio mundi usque ad nunc a sincero fidei religionisque tramite offusis errorum nebulis lubrica hominum corda perturbat, postquam Christianis imperatoribus summam regiae potestatis in meliora uertentibus Ecclesiam Christi zelo idololatriae persequi destitit, aliud machinamentum, quo per eosdem Christianos imperatores Christi Ecclesiam uexaret, inuenit. 3 fit igitur Arrio, noui erroris auctori, ceterisque discipulis ipsius ad familliaritatem Constantii imperatoris promptus aditus et facilis uia. suadetur Constantio, ut quosdam in Deo gradus credat, et qui per ianuam ab errore idololatriae fuerat egressus, rursum in sinum eius, dum in Deo deos quaerit, tamquam per pseudothyrum inducitur. 4 peruerso igitur zelo potestas armatur inlusa et sub nomine pietatis uis persecutionis agitatur. de noua nominis electione contenditur, ut Arrianorum potius ecclesiae quam catholicorum sint. 5 sequitur terrae motus horribilis, qui plurimas orientis urbes solo strauit. Constantinus dum Constantem fratrem bello insectatur, incauta petulantia periculis sese offerens, a ducibus eius occisus est. 6 Constans aduersus Persas et Saporem, qui Mesopotamiam uastauerat, nouem proeliis parum prospere decertauit. nouissime seditione atque intemperantia militum nocte adoriri pugnam coactus, patratam paene uictoriam insuper uictus amisit. 7 post cum se intolerandis uitiis dedisset ac poena prouincialium fauorem militum compararet, Magnentii dolis in oppido, cui Helena nomen est, in proximo Hispaniae interfectus est. 8 Magnentius enim apud Augustodunum arripuit imperium, quod continuo per Galliam Africam Italiamque porrexit. 9 in Illyrico autem Vetranionem, aetate grandaeuum, imperatorem sibi milites creauerunt, uirum natura simplicem cunctisque iucundum, sed qui ne prima quidem umquam litterarum elementa didicisset. 10 itaque cum primas litteras litterarumque syllabas imperator senex interdum inuitus meditaretur, a Constantio, qui tunc in Magnentium ultione fratris accensus bellum parabat, deponere iussus imperium, abiciens cum litteris purpuras contentusque priuatis feriis, palatium simul scholamque dimisit. 11 Nepotianus deinde Romae, Constantini sororis filius, gladiatorum manu fretus inuasit imperium: qui deinde cum inprobus ac per hoc inuisus cunctis esset, a Magnentianis ducibus oppressus est. 12 sequitur bellum illud horribile inter Constantium Magnentiumque apud Mursam urbem gestum, in quo multa Romanorum uirium profligatio etiam in posterum nocuit. 13 Magnentius tamen uictus aufugit ac non multo post apud Lugdunum propria se manu interfecit. Decentius quoque frater eiusdem, quem Caesarem Galliis praefecerat, apud Senonas laqueo uitam finiuit. 14 continuo Constantius Gallum, patrui filium, Caesarem legit: quem rursus crudeliter ac tyrannice agentem paulo post quam crearat occidit. Siluanum quoque, per Gallias rebus nouis inhiantem, mature circumueniendum opprimendumque curauit. 15 igitur Siluano interfecto Iulianum patruelem suum, Galli fratrem, Caesarem creatum misit ad Gallias; itaque Iulianus Caesar euersas oppressasque ab hoste Gallias strenuissime in integrum restituit, Alamannorum paruis copiis magnam multitudinem fudit, Rheno Germanos reuinxit. 16 his elatus successibus fastigium usurpauit Augusti et mox Italiam Illyricumque peruadens Constantium Parthicis proeliis occupatum regni parte priuauit. 17 Constantius Iuliani scelere comperto dimissa expeditione Parthorum dum ad ciuile bellum reuertitur, in itinere inter Ciliciam Cappadociamque defunctus est. 18 ita ille qui discissa pace et unitate fidei catholicae Christianos aduersum Christianos armans ciuili, ut ita dicam, bello Ecclesiae membra dilacerauerat, totum inquieti tempus imperii molestissimumque spatium uitae suae bellis ciuilibus etiam per propinquos et consanguineos excitatis exercuit exegit expendit.

[30] Anno ab urbe condita MCXVI Iulianus dudum Caesar, post autem tricesimus sextus ab Augusto rerum potitus anno uno et mensibus octo imperii summam solus obtinuit. 2 Christianam religionem arte potius quam potestate insectatus, ut negaretur fides Christi et idolorum cultus susciperetur, honoribus magis prouocare quam tormentis cogere studuit. 3 aperto tamen praecepit edicto, ne quis Christianus docendorum liberalium studiorum professor esset. sed tamen, sicut a maioribus nostris compertum habemus, omnes ubique propemodum praecepti condiciones amplexati officium quam fidem deserere maluerunt. 4 Iulianus autem bellum aduersum Parthos parans cum Romanas uires contractas undique ad destinatam secum traheret perditionem, Christianorum sanguinem dis suis uouit, palam persecuturus ecclesias, si uictoriam potuisset adipisci. 5 nam et amphitheatrum Hierosolymis extrui iussit, in quo reuersus a Parthis episcopos monachos omnesque eius loci sanctos bestiis etiam arte saeuioribus obiceret spectaretque laniandos. 6 itaque postquam a Ctesiphonte castra mouit, dolo cuiusdam transfugae in deserta perductus, cum ui sitis et ardore solis atque insuper labore harenarum confectus periret exercitus, imperator tanto rerum periculo anxius dum per uasta deserti incautius euagatur, ab obuio quodam hostium equite conto ictus interiit. sic misericors Deus impia consilia impii morte dissoluit.

[31] Anno ab urbe condita MCXVII Iouianus tricesimus septimus imperator in summo rerum discrimine ab exercitu creatus cum et locorum iniquitate captus et hostibus circumsaeptus nullam euadendi facultatem nancisceretur, foedus cum Sapore Persarum rege, etsi parum ut putant dignum, satis tamen necessarium pepigit: 2 quippe, ut tutum et incolumem Romanum exercitum non solum ab incursu hostium uerum etiam a locorum periculo liberaret, Nisibi oppidum et partem superioris Mesopotamiae Persis concessit. 3 inde dum ad Illyricum rediens per Galatiam iter agit, cum in cubiculum quoddam nouum sese cubitum recepisset, calore prunarum et nidore parietum nuper calce inlitorum adgrauatus et suffocatus, octauo demum mense quam imperare coeperat uitam finiuit.

[32] Anno ab urbe condita MCXVIII Valentinianus tricesimus octauus apud Nicaeam consensu militum imperator creatus est mansitque in eo annis undecim. 2 qui cum Christianus integra fide sacramentum militiae gereret sub Iuliano Augusto tribunus scutariorum, iussus ab imperatore sacrilego aut immolare idolis aut militia excedere, fideliter sciens et grauiora Dei esse iudicia et meliora promissa, sponte discessit. 3 ita parua interiecta mora Iuliano interfecto ac mox Iouiano mortuo qui pro nomine Christi amiserat tribunatum, retribuente Christo in locum persecutoris sui accepit imperium: 4 qui postea fratrem suum Valentem participem fecit imperii, Procopium tyrannum pluresque postea satellites eius occidit. 5 terrae motus per totum orbem factus ita turbatum quoque pelagus excussit, ut per uicinas terrarum campestrium partes refuso mari plurimae insularum urbes concussae et subrutae perisse referantur. 6 Valens ab Eudoxio episcopo, Arriani dogmatis assertore, et baptizatus et persuasus, in saeuissimam haeresim declinauit; sed malignam insectationem diu texit nec uoluntati potestatem admiscuit, quoad uiuentis fratris auctoritate conpressus est. 7 contemplabatur enim de eo, quantam uim in ulciscenda fide imperator posset exerere, qui tantam constantiam pro retinenda quondam miles habuisset.

8 Horum anno imperii tertio Gratianus Valentiniani filius imperator est factus. eodem anno apud Atrebatas uera lana de nubibus pluuiae mixta defluxit.

9 Praeterea Athanaricus rex Gothorum Christianos in gente sua crudelissime persecutus, plurimos barbarorum ob fidem interfectos ad coronam martyrii sublimauit, quorum tamen plurimi in Romanum solum non trepidi, uelut ad hostes, sed certi, quia ad fratres, pro Christi confessione fugerunt.

10 Valentinianus Saxones, gentem in oceani litoribus et paludibus inuiis sitam, uirtute atque agilitate terribilem, periculosam Romanis finibus eruptionem magna mole meditantes in ipsis Francorum finibus oppressit. 11 Burgundionum quoque nouorum hostium nouum nomen, qui plus quam octoginta milia, ut ferunt, armatorum ripae Rheni fluminis insederunt. 12 hos quondam subacta interiore Germania a Druso et Tiberio, adoptiuis filiis Caesaris, per castra dispositos in magnam coaluisse gentem atque ita etiam nomen ex opere praesumpsisse, quia crebra per limitem habitacula constituta burgos uulgo uocant, eorumque esse praeualidam et perniciosam manum Galliae hodieque testes sunt, in quibus praesumpta possessione consistunt; 13 quamuis prouidentia Dei Christiani omnes modo facti catholica fide nostrisque clericis, quibus oboedirent, receptis blande mansuete innocenterque uiuant, non quasi cum subiectis Gallis sed uere cum fratribus Christianis.

14 Anno autem undecimo imperii sui Valentinianus, cum Sarmatae sese per Pannonias diffudissent easque uastarent, bellum in eos parans apud Brigitionem oppidum subita effusione sanguinis, quod Graece apoplexis uocatur, suffocatus et mortuus est.

15 Post quem Gratianus filius occidentis imperium tenuit, Valente patruo in orientis partibus constituto; Valentinianum etiam, fratrem suum paruum admodum, socium creauit imperii.

[33] Anno ab urbe condita MCXXVIII Valens tricesimus nonus imperium quattuor annis Valentiniano mortuo tenuit, cui soli, cum impie ageret, potuisset erubescere. ilico uelut effrenata libertatis audacia legem dedit, ut monachi, hoc est Christiani qui ad unum fidei opus dimissa saecularium rerum multimoda actione se redigunt, ad militiam cogerentur. 2 uastas illas tunc Aegypti solitudines harenasque diffusas, quas propter sitim ac sterilitatem periculosissimamque serpentum abundantiam conuersatio humana non nosset, magna habitantium monachorum multitudo compleuerat. 3 huc tribuni et milites missi, qui sanctos ac ueros milites Dei alio nomine persecutionis abstraherent. interfecta sunt ibi agmina multa sanctorum. 4 quae autem per diuersas ubique prouincias his similibusque iussis aduersus ecclesias catholicas et rectae fidei populos gesta sint, satis significatum ipsa reticendi electione sufficiat.

5 Interea in Africae partibus Firmus sese excitatis Maurorum gentibus regem constituens Africam Mauretaniamque uastauit; Caesaream urbem nobilissimam Mauretaniae dolo captam, deinde caedibus incendiisque conpletam barbaris in praedam dedit. 6 igitur comes Theodosius, Theodosii qui post imperio praefuit pater, a Valentiniano missus effusas Maurorum gentes multis proeliis fregit, ipsum Firmum afflictum et oppressum coegit ad mortem. 7 post cum experientissima prouidentia totam cum Mauretania Africam meliorem pristinis reddidisset, instimulante et obrepente inuidia iussus interfici, apud Carthaginem baptizari in remissionem peccatorum praeoptauit ac postquam sacramentum Christi quod quaesierat adsecutus est, post gloriosam saeculi uitam etiam de uitae aeternitate securus percussori iugulum ultro praebuit.

8 Gratianus interea imperator admodum iuuenis cum inaestimabilem multitudinem hostium Romanis infusam finibus cerneret, fretus Christi potentia, longe inpari militum numero sese in hostem dedit et continuo apud Argentariam, oppidum Galliarum, formidulosissimum bellum incredibili felicitate confecit. nam plus quam triginta milia Alamannorum minimo Romanorum detrimento in eo proelio interfecta narrantur.

9 Tertio decimo autem anno imperii Valentis, hoc est paruo tempore postea quam Valens per totum orientem ecclesiarum lacerationes sanctorumque caedes egerat, radix illa miseriarum nostrarum copiosissimas simul frutices germinauit. 10 siquidem gens Hunorum, diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita exarsit in Gothos eosque passim conturbatos ab antiquis sedibus expulit. Gothi transito Danuuio fugientes, a Valente sine ulla foederis pactione suscepti ne arma quidem, quo tutius barbaris crederetur, tradidere Romanis. 11 deinde propter intolerabilem auaritiam Maximi ducis fame et iniuriis adacti in arma surgentes, uicto Valentis exercitu per Thraciam sese, miscentes simul omnia caedibus incendiis rapinisque, fuderunt. 12 Valens egressus de Antiochia cum ultima infelicis belli sorte traheretur, sera peccati maximi paenitentia stimulatus episcopos ceterosque sanctos reuocari de exiliis imperauit.

13 Itaque quinto decimo imperii sui anno lacrimabile illud bellum in Thracia cum Gothis iam tunc exercitatione uirium rerumque abundantia instructissimis gessit. ubi primo statim impetu Gothorum perturbatae Romanorum equitum turmae nuda peditum deseruere praesidia. 14 mox legiones peditum undique equitatu hostium cinctae ac primum nubibus sagittarum obrutae, deinde, cum amentes metu sparsim per deuia cogerentur, funditus caesae gladiis insequentum contisque perierunt. 15 ipse imperator cum sagitta saucius uersusque in fugam aegre in cuiusdam uillulae casam deportatus lateret, ab insequentibus hostibus deprehensus, subiecto igne consumptus est et, quo magis testimonium punitionis eius et diuinae indignationis terribili posteris esset exemplo, etiam communi caruit sepultura.

16 Consoletur se, sed in hoc solo, peruicacia miseriaque gentilium, quia temporibus et regibus Christianis tantae simul congestae clades pressam reipublicae onerauere ceruicem: euersae prouinciae, deletus exercitus, imperator incensus. magnum reuera hoc est ad nostrum dolorem magisque miserum quo magis nouum. 17 sed quid hoc ad consolationem proficit paganorum, qui palam peruident et in his quoque persecutorem ecclesiarum fuisse punitum ? unus Deus unam fidem tradidit, unam ecclesiam toto orbe diffudit: hanc aspicit, hanc diligit, hanc defendit; quolibet se quisquis nomine tegat, si huic non sociatur, alienus, si hanc inpugnat, inimicus est. 18 consolentur se gentiles, in quantum uolunt, Iudaeorum haereticorumque suppliciis, tantum et unum Deum esse et eundem personarum acceptorem non esse uel ex hac potissimum Valentis extincti probatione fateantur. 19 Gothi antea per legatos supplices poposcerunt, ut illis episcopi, a quibus regulam Christianae fidei discerent, mitterentur. Valens imperator exitiabili prauitate doctores Arriani dogmatis misit. Gothi primae fidei rudimento quod accepere tenuerunt. itaque iusto iudicio Dei ipsi eum uiuum incenderunt, qui propter eum etiam mortui uitio erroris arsuri sunt.

[34] Anno ab urbe condita MCXXXII Gratianus quadragesimus ab Augusto post mortem Valentis sex annis imperium tenuit, quamuis iamdudum antea cum patruo Valente et cum Valentiniano fratre regnaret. 2 qui cum adflictum ac paene conlapsum reipublicae statum uideret, eadem prouisione, qua quondam legerat Nerua Hispanum uirum Traianum, per quem respublica reparata est, legit et ipse Theodosium aeque Hispanum uirum et restituendae reipublicae necessitate apud Sirmium purpura induit orientisque et Thraciae simul praefecit imperio, 3 in hoc perfectiore iudicio, quia, cum in omnibus humanae uitae uirtutibus iste par fuerit, in fidei sacramento religionisque cultu sine ulla comparatione praecessit; siquidem ille persecutor, hic propagator Ecclesiae. 4 ita illi ne unus quidem proprius filius, quo successore gauderet, indultus est; huius autem orienti simul atque occidenti per succiduas usque ad nunc generationes gloriosa propago dominatur. 5 itaque Theodosius adflictam rempublicam ira Dei reparandam credidit misericordia Dei; omnem fiduciam sui ad opem Christi conferens maximas illas Scythicas gentes formidatasque cunctis maioribus, Alexandro quoque illi Magno, sicut Pompeius Corneliusque testati sunt, euitatas, nunc autem extincto Romano exercitu Romanis equis armisque instructissimas, hoc est Alanos Hunos et Gothos, incunctanter adgressus magnis multisque proeliis uicit. 6 urbem Constantinopolim uictor intrauit et ne paruam ipsam Romani exercitus manum adsidue bellando detereret, foedus cum Athanarico Gothorum rege percussit. 7 Athanaricus autem continuo ut Constantinopolim uenit, diem obiit. uniuersae Gothorum gentes rege defuncto aspicientes uirtutem benignitatemque Theodosii Romano sese imperio dediderunt. 8 in isdem etiam diebus Persae, qui Iuliano interfecto aliisque imperatoribus saepe uictis, nunc etiam Valente in fugam acto recentissimae uictoriae satietatem cruda insultatione ructabant, ultro Constantinopolim ad Theodosium misere legatos pacemque supplices poposcerunt; ictumque tunc foedus est, quo uniuersus oriens usque ad nunc tranquillissime fruitur. 9 interea cum Theodosius in oriente subactis barbarorum gentibus Thracias tandem ab hoste liberas reddidisset et Arcadium filium suum consortem fecisset imperii, Maximus, uir quidem strenuus et probus atque Augusto dignus nisi contra sacramenti fidem per tyrannidem emersisset, in Britannia inuitus propemodum ab exercitu imperator creatus in Galliam transiit: 10 ubi Gratianum Augustum subita incursione perterritum atque in Italiam transire meditantem dolis circumuentum interfecit fratremque eius Valentinianum Augustum Italia expulit. Valentinianus in orientem refugiens a Theodosio paterna pietate susceptus, mox etiam imperio restitutus est.

[35] Anno ab urbe condita MCXXXVIII Theodosius quadragesimus primus interfecto per Maximum Gratiano imperium Romani orbis obtinuit mansitque in eo annis undecim, cum iam in orientis partibus sex annis Gratiano uiuente regnasset. 2 itaque iustis necessariisque causis ad bellum ciuile permotus, cum e duobus Augustis fratribus et ultionem unius interfecti sanguis exigeret et restitutionem miseria alterius exulantis oraret, posuit in Deo spem suam seseque aduersus Maximum tyrannum sola fide maior - nam longe minor uniuersa apparatus bellici conparatione - proripuit. 3 Aquileiae tunc Maximus uictoriae suae spectator insederat. Andragathius comes eius summam belli administrabat: qui cum largissimis militum copiis ipsamque magnarum copiarum fortitudinem praecellente consilio omnes incredibiliter Alpium ac fluminum aditus communisset, ineffabili iudicio Dei, dum nauali expeditione incautum hostem praeuenire et obruere parat, sponte eadem quae obstruxerat claustra deseruit. 4 ita Theodosius nemine sentiente, ut non dicam repugnante, uacuas transmisit Alpes atque Aquileiam inprouisus adueniens hostem illum magnum, Maximum, trucem et ab inmanissimis quoque Germanorum gentibus tributa ac stipendia solo terrore nominis exigentem, sine dolo et sine controuersia clausit cepit occidit. 5 Valentinianus recepto Italiae potitus imperio est. Andragathius comes cognita Maximi nece praecipitem sese e naui in undas dedit ac suffocatus est. Theodosius incruentam uictoriam Deo procurante suscepit.

6 Ecce regibus et temporibus Christianis qualiter bella ciuilia, cum uitari nequeunt, transiguntur. ad uictoriam peruentum est, inrupta est ciuitas, correptus tyrannus. et hoc parum est. ecce parte alia uictus hostilis exercitus atque ipso tyranno truculentior comes tyranni ad mortem coactus, tantae dissolutae elusaeque insidiae, tanti apparatus exinaniti sunt: 7 et tamen nullus dolos struxit, nullus aciem disposuit, postremo nullus, si dici licet, gladium de uagina extulit. formidulosissimum bellum sine sanguine usque ad uictoriam et in uictoria duorum morte confectum est. 8 et, ne hoc quisquam casu factum putet, quo magis potentia Dei, qua et dispensantur et iudicantur uniuersa, propalato sui testimonio declarata obstrepentium mentes uel ad confusionem uel ad fidem cogat, dico rem et ignotam omnibus et omnibus notam: 9 post hoc bellum, quo Maximus interfectus est, multa utique, sicut omnes recognoscimus, Theodosium filiumque eius Honorium usque ad nunc et externa bella et ciuilia consecuta sunt, et tamen omnia paene usque in hodiernum diem et quidem cum fructu simplicis sanctaeque uictoriae uel nullo uel minimo sanguine quieuerunt.

10 Igitur Valentinianus iunior regno restitutus extincto Maximo eiusque filio Victore, quem imperatorem Gallis Maximus reliquerat, ipse in Galliam transiit: ubi cum tranquilla republica in pace ageret, apud Viennam dolo Arbogastis comitis sui, ut ferunt, strangulatus atque, ut uoluntariam sibi consciuisse mortem putaretur, laqueo suspensus est. 11 mortuo Valentiniano Augusto Arbogastes Eugenium tyrannum mox creare ausus est legitque hominem, cui titulum imperatoris inponeret; ipse acturus imperium uir barbarus, animo consilio manu audacia potentiaque nimius, contraxit undique innumeras inuictasque copias, uel Romanorum praesidiis uel auxiliis barbarorum alibi potestate alibi cognatione subnixus. 12 historiam notam etiam oculis plurimorum, quam melius qui spectauere nouerunt, dilatari uerbis non opus est. potentia Dei non fiducia hominis uictorem semper extitisse Theodosium, Arbogastes iste praecipuum in utroque documentum est, qui et tunc, cum Theodosio paruit, tantis instructum praesidiis Maximum ipse minimus cepit et nunc, cum aduersus eundem Theodosium collectis Gallorum Francorumque uiribus exundauit, nixus etiam praecipuo culto idolorum, magna tamen facilitate succubuit. 13 Eugenius atque Arbogastes instructas acies campis expedierant, arta Alpium latera atque ineuitabiles transitus praemissis callide insidiis occuparant, etiamsi numero ac uiribus inpares forent, sola tamen belli dispositione uictores. 14 at uero Theodosius in summis Alpibus constitutus expers cibi ac somni, sciens quod destitutus suis, nesciens quod clausus alienis, Dominum Christum solus solum, qui posset omnia, corpore humi fusus, mente caelo fixus orabat. 15 dehinc postquam insomnem noctem precum continuatione transegit et testes propemodum quas in pretium praesidii caelestis adpenderat lacrimarum lacunas reliquit, fiducialiter arma corripuit solus, sciens se esse non solum. signo crucis signum proelio dedit ac se in bellum, etiamsi nemo sequeretur, uictor futurus, inmisit. 16 prima salutis uia extitit Arbitio, hostilium partium comes: qui cum ignarum imperatorem circumpositis excepisset insidiis, conuersus ad reuerentiam praesentis Augusti, non solum periculo liberauit uerum etiam instruxit auxilio. 17 at ubi ad contigua miscendae pugnae spatia peruentum est, continuo magnus ille et ineffabilis turbo uentorum in ora hostium ruit. ferebantur per aera spicula missa nostrorum atque ultra mensuram humani iactus per magnum inane portata nusquam propemodum cadere, priusquam inpingerent, sinebantur. 18 porro autem turbo continuus ora pectoraque hostium nunc inlisis grauiter scutis euerberabat, nunc inpressis pertinaciter obstructa claudebat, nunc auulsis uiolenter destituta nudabat, nunc oppositis iugiter in terga trudebat; tela etiam, quae ipsi uehementer intorserant, excepta uenti impetu supinato ac retrorsum coacta ipsos infeliciter configebant. 19 prospexit sibi humanae conscientiae pauor, nam continuo sese parua suorum manu fusa uictori Theodosio hostilis prostrauit exercitus; Eugenius captus atque interfectus est; Arbogastes sua se manu perculit. ita et hic duorum sanguine bellum ciuile restinctum est, absque illis decem milibus Gothorum, quos praemissos a Theodosio Arbogastes delesse funditus fertur: quos utique perdidisse lucrum et uinci uincere fuit. 20 non insulto obtrectatoribus nostris. unum aliquod ab initio urbis conditae bellum proferant tam pia necessitate susceptum, tam diuina felicitate confectum, tam clementi benignitate sopitum, ubi nec pugna grauem caedem nec uictoria cruentam exegerit ultionem, et fortasse concedam, ut non haec fidei Christiani ducis concessa uideantur; 21 quamuis ego hoc testimonio non laborem, quando unus ex ipsis, poeta quidem eximius sed paganus peruicacissimus, huiusmodi uersibus et Deo et homini testimonium tulit, quibus ait:
O nimium dilecte Deo! tibi militat aether,
Et coniurati ueniunt ad classica uenti.

22 Ita caelitus iudicatum est inter partem etiam sine praesidio hominum de solo Deo humiliter sperantem et partem adrogantissime de uiribus suis et de idolis praesumentem.

23 Theodosius autem conposita tranquillataque republica apud Mediolanium constitutus diem obiit.

[36] Anno ab urbe condita MCXLVIIII Arcadius Augustus, cuius nunc filius Theodosius orientem regit, et Honorius Augustus frater eius, cui nunc respublica innititur, quadragensimo secundo loco commune imperium diuisis tantum sedibus tenere coeperunt; uixitque Arcadius post patris excessum annis duodecim imperiique summam Theodosio filio paruo admodum moriens tradidit. 2 interea Gildo comes, qui in initio regni eorum Africae praeerat, simul ut defunctum Theodosium comperit, siue (ut quidam ferunt) quadam permotus inuidia Africam orientalis imperii partibus iungere molitus est, 3 siue (ut alia tradit opinio) minimam in paruulis spem fore arbitratus - praesertim cum absque his non facile antea quisquam pusillus in imperio relictus ad maturitatem uirilis aetatis euaserit istique propemodum soli inueniantur, quos ob egregiam patris ac suam fidem et diuisos et destitutos Christi tutela prouexerit - Africam excerptam a societate reipublicae sibi usurpare ausus est, gentili magis licentia contentus quam ambitu regiae affectationis inflatus. 4 huic Mascezel frater fuit, qui nouarum rerum molitiones in fratre perhorrescens, relictis apud Africanam militiam duobus filiis adulescentibus in Italiam rediit. Gildo, et absentiam fratris et praesentiam filiorum eius suspectam habens, adulescentes dolo circumuentos interfecit. 5 ad hunc iam ut hostem bello insequendum Mascezel frater missus est, quem idoneum procurandae reipublicae fore propriae orbitatis recens dolor pollicebatur. igitur Mascezel, iam inde a Theodosio sciens, quantum in rebus desperatissimis oratio hominis per fidem Christi a clementia Dei impetraret, Caprariam insulam adiit, unde secum sanctos seruos Dei aliquot permotos precibus suis sumpsit: cum his orationibus ieiuniis psalmis dies noctesque continuans sine bello uictoriam meruit ac sine caede uindictam. 6 Ardalio fluminis nomen est, quod fluit inter Theuesten et Ammederam ciuitates; ubi cum parua manu, hoc est cum quinque milibus (ut aiunt) militum, contra septuaginta milia hostium castra metatus, cum interiecta mora excedere loco oppositasque praeiacentis uallis angustias transgredi uellet, 7 incurrente nocte beatum Ambrosium episcopum Mediolani paulo ante defunctum per somnium sibi uidere uisus est significantem manu et inpacto ad humum ter baculo dicentem: hic, hic, hic. quod ille prudenti coniectura intellexit merito adnuntiantis fidem uictoriae, uerbo locum, numero diem significare. 8 substitit ac tertio demum die post noctem orationibus hymnisque peruigilem ab ipsis caelestium sacramentorum mysteriis in hostem circumfusum processit; 9 et cum ad eos, qui primi occurrerant, pia pacis uerba iactaret, signiferum quendam insolenter obsistentem et iamiamque pugnam excitantem gladio percussit in bracchio eumque manu. debilem ipso uulnere coegit pronum inclinare uexillum. 10 quo uiso reliquae cohortes deditionem iam fieri priorum existimantes certatim sese ad Mascezelem signis tradidere conuersis. barbari, quorum magnam multitudinem Gildo ad bellum deduxerat, defectu militum destituti in diuersa fugerunt. 11 Gildo et ipse fugam molitus arrepta naui ut in altum prouectus ac deinde reuocatus in Africam est, post aliquot dies strangulatus interiit. 12 periclitaremur sub tantorum miraculorum relatu quasi praesumpta mentiendi inpudentia, nisi adhuc uocem nostram conscientia eorum, qui interfuere, praecurreret. nullae aguntur insidiae, nulla corruptio; septuaginta milia hostium uincuntur paene sine pugna; fugit uictus ad tempus, ne plus audeat uictor iratus; transportatur in diuersum locum, ut nesciat frater occidi, quo uindicatur occiso. 13 sane idem Mascezel elatus rerum secundarum insolentia, posthabito sanctorum consortio, cum quibus antea Deo militans uicerat, etiam ecclesiam temerare ausus est atque ex ea quosdam non dubitauit extrahere. secuta est poena sacrilegum. nam isdem superstitibus atque insultantibus, quos ab ecclesia ad poenam protraxerat, post aliquantum tempus solus ipse punitus est probauitque in se uno, ad utrumque semper diuinum uigilare iudicium, quando et, cum sperauit, adiutus et, cum contempsit, occisus est.

[37] Interea cum a Theodosio imperatore seniore singulis potissimis infantum cura et disciplina utriusque palatii commissa esset, hoc est Rufino orientalis aulae, Stiliconi occidentalis imperii, quid uterque egerit, quidue agere conatus sit, exitus utriusque docuit, cum alius sibi, alius filio suo affectans regale fastigium, ut rebus repente turbatis necessitas reipublicae scelus ambitus tegeret, barbaras gentes ille inmisit, hic fouit. 2 taceo de Alarico rege cum Gothis suis saepe uicto, saepe concluso semperque dimisso. taceo de infelicibus illis apud Pollentiam gestis, cum barbaro et pagano duci, hoc est Sauli, belli summa commissa est, cuius inprobitate reuerentissimi dies et sanctum pascha uiolatum est cedentique hosti propter religionem, ut pugnaret, extortum est: cum quidem, ostendente in breui iudicio Dei et quid fauor eius possit et quid ultio exigeret, pugnantes uicimus, uictores uicti sumus. 3 taceo de ipsorum inter se barbarorum crebris dilacerationibus, cum se inuicem Gothorum cunei duo, deinde Alani atque Huni uariis caedibus populabantur. 4 Radagaisus, omnium antiquorum praesentiumque hostium longe immanissimus, repentino impetu totam inundauit Italiam. nam fuisse in populo eius plus quam ducenta milia Gothorum ferunt. 5 hic supra hanc incredibilem multitudinem indomitamque uirtutem paganus et Scytha erat, qui, ut mos est barbaris huiusmodi gentibus, omnem Romani generis sanguinem dis suis propinare deuouerat. 6 hoc igitur Romanis arcibus imminente fit omnium paganorum in urbe concursus, hostem esse cum utique copia uirium tum maxime praesidio deorum potentem, urbem autem ideo destitutam et mature perituram, quia deos et sacra perdiderit. 7 magnis querellis ubique agitur et continuo de repetendis sacris celebrandisque tractatur, feruent tota urbe blasphemiae, uulgo nomen Christi tamquam lues aliqua praesentium temporum probris ingrauatur.

8 Itaque ineffabili iudicio Dei factum est, uti, quoniam in permixto populo piis gratia, poena impiis debebatur oportebatque permitti hostes, qui insuadibilem in plurimis et contradicentem ciuitatem seuerioribus solito flagris coarguerent, non tamen eos, qui indiscrete cunctos intemperata caede delerent - duo tunc Gothorum populi cum duobus potentissimis regibus suis per Romanas prouincias bacchabantur: 9 quorum unus Christianus propiorque Romano et, ut res docuit, timore Dei mitis in caede, alius paganus barbarus et uere Scytha, qui non tantum gloriam aut praedam quantum inexsaturabili crudelitate ipsam caedem amaret in caede, et hic iam sinu receptus Italiae Romam e proximo trementem terrore quassabat. 10 itaque si huic ultionis potestas permitteretur, quem Romani ob hoc praecipue timendum arbitrabantur, quia fauorem deorum sacrificiorum obsequiis inuitaret, et immoderatior caedes sine fructu emendationis arsisset et error nouissimus peior priore creuisset; quandoquidem in pagani et idololatrae manus incidisse, non solum paganis residuis de instaurando cultu idolorum esset indubitata persuasio sed etiam Christianis periculosa confusio, cum et hi terrerentur praeiudicio et illi confirmarentur exemplo. 11 quamobrem iustus dispensator humani generis Deus perire paganum hostem uoluit et Christianum praeualere permisit, ut pagani blasphemantesque Romani et illo confunderentur perdito et hoc punirentur immisso; maxime cum imperatoris Honorii admiranda in rege continentia et sanctissima fides non parum diuinae misericordiae mereretur. 12 conceduntur quidem aduersus immanissimum illum hostem Radagaisum aliorum hostium cum copiis suis inclinati ad auxilium animi. adsunt Uldin et Sarus, Hunorum et Gothorum duces, praesidio Romanorum; sed non sinit Deus rem potentiae suae uirtutem hominum ac maxime hostium uideri. 13 conterritum diuinitus Radagaisum in Faesulanos montes cogit eiusque - secundum eos qui parcissime referunt - ducenta milia hominum inopum consilii et cibi in arido et aspero montis iugo, urguente undique timore concludit agminaque, quibus dudum angusta uidebatur Italia, latendi spe in unum ac paruum uerticem trudit. 14 quid multis morer? non disposita in bellum acies fuit, non furor timorque incerta pugnae praetulit; non caedes acta, non sanguis effusus est, non postremo - quod felicitatis loco deputari solet - damna pugnae euentu compensata uictoriae: edentibus bibentibus ludentibusque nostris tanti ilii tamque immanes hostes esurientes sitientes languentesque confecti sunt. 15 parum hoc est, nisi captum et subiugatum sciant, quem timuere Romani, illumque idololatram suum, cuius sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant, sine proelio uictum ac uinctum sub iugo catenisque despiciant. igitur rex Radagaisus solus spem fugae sumens clam suos deseruit atque in nostros incidit: a quibus captus et paulisper retentus ac deinde interfectus est. 16 tanta uero multitudo captiuorum Gothorum fuisse fertur, ut uilissimorum pecudum modo singulis aureis passim greges hominum uenderentur. sed nihil superesse Deus de eodem populo sinit. nam ilico cunctis qui emebantur morientibus quod improbi emptores eorum non impenderunt turpiter pretiis, expenderunt misericorditer sepulturis. 17 igitur ingrata Roma, quae sicut nunc sensit non ad remittendam sed ad reprimendam idololatriae praesumptionem iudicis Dei obliquam misericordiam, ita continuo propter uiuorum mortuorumque sanctorum piam recordationem Dei iram passura non plenam, si forte confusa paeniteat et per experientiam fidem discat, ab incursu Alarici regis et hostis sed Christiani aliquantulo ad tempus spatio differtur.

[38] Interea comes Stilico, Vandalorum inbellis auarae perfidae et dolosae gentis genere editus, parui pendens quod sub imperatore imperabat, Eucherium filium suum, sicut a plerisque traditur, iam inde Christianorum persecutionem a puero priuatoque meditantem, in imperium quoquo modo substituere nitebatur. 2 quamobrem Alaricum cunctamque Gothorum gentem, pro pace optima et quibuscumque sedibus suppliciter ac simpliciter orantem, occulto foedere fouens, publice autem et belli et pacis copia negata, ad terendam terrendamque rempublicam reseruauit. 3 praeterea gentes alias copiis uiribusque intolerabiles, quibus nunc Galliarum Hispaniarumque prouinciae premuntur, hoc est Alanorum Sueborum Vandalorum ipsoque simul motu inpulsorum Burgundionum, ultro in arma sollicitans, deterso semel Romani nominis metu suscitauit. 4 eas interim ripas Rheni quatere et pulsare Gallias uoluit, sperans miser sub hac necessitatis circumstantia, quia et extorquere imperium genero posset in filium et barbarae gentes tam facile comprimi quam commoueri ualerent. 5 itaque ubi imperatori Honorio exercituique Romano haec tantorum scelerum scaena patefacta est, commoto iustissime exercitu occisus est Stilico, qui ut unum puerum purpura indueret, totius generis humani sanguinem dedidit; 6 occisus Eucherius, qui ad conciliandum sibi fauorem paganorum restitutione templorum et euersione ecclesiarum inbuturum se regni primordia minabatur, paucique cum isdem satellites tantarum molitionum puniti sunt. ita minimo negotio paucorumque poena ecclesiae Christi cum imperatore religioso et liberatae sunt et uindicatae.

7 Itaque post haec tanta augmenta blasphemiarum nullamque paenitentiam ultima illa diuque suspensa urbem poena consequitur. [39] adest Alaricus, trepidam Romam obsidet turbat inrumpit, dato tamen praecepto prius, ut si qui in sancta loca praecipueque in sanctorum apostolorum Petri et Pauli basilicas confugissent, hos inprimis inuiolatos securosque esse sinerent, tum deinde in quantum possent praedae inhiantes a sanguine temperarent. 2 accidit quoque, quo magis illa urbis inruptio indignatione Dei acta quam hostis fortitudine probaretur, ut beatus Innocentius, Romanae urbis episcopus, tamquam iustus Loth subtractus a Sodomis occulta prouidentia Dei apud Rauennam tunc positus, peccatoris populi non uideret excidium. 3 discurrentibus per urbem barbaris forte unus Gothorum idemque potens et Christianus sacram Deo uirginem iam aetate prouectam, in quadam ecclesiastica domo reperit, cumque ab ea aurum argentumque honeste exposceret, 4 illa fideli constantia esse apud se plurimum et mox proferendum spopondit ac protulit, cumque expositis opibus attonitum barbarum magnitudine pondere pulchritudine, ignota etiam uasorum qualitate intellegeret, uirgo Christi ad barbarum ait: 5 haec Petri apostoli sacra ministeria sunt. praesume, si audes; de facto tu uideris. ego quia defendere nequeo, tenere non audeo. 6 barbarus uero ad reuerentiam religionis timore Dei et fide uirginis motus ad Alaricum haec per nuntium rettulit: qui continuo reportari ad apostoli basilicam uniuersa ut erant uasa imperauit, 7 uirginem etiam simulque omnes qui se adiungerent Christianos eodem cum defensione deduci. ea domus a sanctis sedibus longe ut ferunt et medio interiectu urbis aberat. 8 itaque magno spectaculo omnium disposita per singulos singula et super capita elata palam aurea atque argentea uasa portantur; exertis undique ad defensionem gladiis pia pompa munitur; 9 hymnum Deo Romanis barbarisque concinentibus publice canitur; personat late in excidio urbis salutis tuba omnesque etiam in abditis latentes inuitat ac pulsat; 10 concurrunt undique ad uasa Petri uasa Christi, plurimi etiam pagani Christianis professione etsi non fide admiscentur et per hoc tamen ad tempus, quo magis confundantur, euadunt; quanto copiosius adgregantur Romani confugientes, tanto auidius circumfunduntur barbari defensores. 11 o sacra et ineffabilis diuini iudicii discretio! o sanctum istud et salutare flumen, quod parua exortum domo, dum beato alueo in sanctorum sedes tendit, oberrantes periclitantesque animas in salutis sinum pia rapacitate peruexit! 12 o praeclara illa Christianae militiae tuba, quae generaliter cunctos dulcissimo ad uitam modulamine inuitans, quos ad salutem inoboedientes non suscitauit, inexcusabiles reliquit ad mortem. 13 mysterium hoc, quod in transferendis uasis, dicendis hymnis, ducendis populis fuit, tamquam magnum cribrum fuisse arbitror, per quod ex congregatione populi Romani tamquam ex magna massa frumenti per omnia ex uniuerso ambitu ciuitatis latebrarum foramina effluxere grana uiua siue occasione siue ueritate commota; 14 omnia tamen de praesenti salute credentia ex horreo dominicae praeparationis accepta sunt, reliqua uero uelut stercora et uelut paleae, ipsa uel incredulitate uel inoboedientia praeiudicata, ad exterminium atque incendium remanserunt. quis haec perpendere plenis miraculis, quis praedicare dignis laudibus queat?

15 Tertia die barbari quam ingressi urbem fuerant sponte discedunt, facto quidem aliquantarum aedium incendio sed ne tanto quidem quantum septingentesimo conditionis eius anno casus effecerat. 16 nam si exhibitam Neronis imperatoris sui spectaculis inflammationem recenseam, procul dubio nulla conparatione aequiperabitur secundum id, quod excitauerat lasciuia principis, hoc, quod nunc intulit ira uictoris. 17 neque uero Gallorum meminisse in huiusmodi conlatione debeo, qui continuo paene anni spatio incensae euersaeque urbis adtritos cineres possederunt. 18 et ne quisquam forte dubitaret ad correptionem superbae lasciuae et blasphemae ciuitatis hostibus fuisse permissum, eodem tempore clarissima urbis loca fulminibus diruta sunt, quae inflammari ab hostibus nequiuerunt.

[40] Anno itaque ab urbe condita MCLXIIII inruptio urbis per Alaricum facta est: cuius rei quamuis recens memoria sit, tamen si quis ipsius populi Romani et multitudinem uideat et uocem audiat, nihil factum, sicut etiam ipsi fatentur, arbitrabitur, nisi aliquantis adhuc existentibus ex incendio ruinis forte doceatur. 2 in ea inruptione Placidia, Theodosii principis filia, Arcadii et Honorii imperatorum soror, ab Athaulfo, Alarici propinquo, capta atque in uxorem adsumpta, quasi eam diuino iudicio uelut speciale pignus obsidem Roma tradiderit, ita iuncta potentissimo barbari regis coniugio multo reipublicae commodo fuit.

3 Interea ante biennium Romanae inruptionis excitatae per Stiliconem gentes Alanorum, ut dixi, Sueborum Vandalorum multaeque cum his aliae Francos proterunt, Rhenum transeunt, Gallias inuadunt directoque impetu Pyrenaeum usque perueniunt: cuius obice ad tempus repulsae, per circumiacentes prouincias refunduntur.

4 His per Gallias bacchantibus apud Britannias Gratianus, municeps eiusdem insulae, tyrannus creatur et occiditur. huius loco Constantinus ex infima militia propter solam spem nominis sine merito uirtutis eligitur: qui continuo, ut inuasit imperium, in Gallias transiit. ibi saepe a barbaris incertis foederibus inlusus, detrimento magis reipublicae fuit. 5 misit in Hispanias iudices: quos cum prouinciae oboedienter accepissent, duo fratres iuuenes nobiles et locupletes Didymus et Verinianus non assumere aduersus tyrannum quidem tyrannidem sed imperatori iusto aduersus tyrannum et barbaros tueri sese patriamque suam moliti sunt. quod ipso gestae rei ordine patuit. 6 nam tyrannidem nemo nisi celeriter maturatam secrete inuadit et publice armat, cuius summa est assumpto diademate ac purpura uideri antequam sciri; hi uero plurimo tempore seruulos tantum suos ex propriis praediis colligentes ac uernaculis alentes sumptibus nec dissimulato proposito absque cuiusquam inquietudine ad Pyrenaei claustra tendebant. 7 aduersus hos Constantinus Constantem filium suum, - pro dolor! - ex monacho Caesarem factum, cum barbaris quibusdam, qui quondam in foedus recepti atque in militiam allecti Honoriaci uocabantur, in Hispanias misit. hinc apud Hispanias prima mali labes. 8 nam interfectis illis fratribus, qui tutari priuato praesidio Pyrenaei Alpes moliebantur, his barbaris quasi in pretium uictoriae primum praedandi in Palentinis campis licentia data, dehinc supra dicti montis claustrorumque eius cura permissa est remota rusticanorum fideli et utili custodia. 9 igitur Honoriaci inbuti praeda et inlecti abundantia, quo magis scelus inpunitum foret atque ipsi sceleri plus liceret, prodita Pyrenaei custodia claustrisque patefactis cunctas gentes, quae per Gallias uagabantur, Hispaniarum prouinciis inmittunt isdemque ipsi adiunguntur: 10 ubi actis aliquamdiu magnis cruentisque discursibus, post graues rerum atque hominum uastationes, de quibus ipsos quoque modo paenitet, habita sorte et distributa usque ad nunc possessione consistunt.

[41] Multa nunc mihi de huiuscemodi rebus loquendi facultas foret, si non secundum omnes homines apud unius cuiusque mentem conscientia secreta loqueretur. 2 inruptae sunt Hispaniae, caedes uastationesque passae sunt: nihil quidem nouum, hoc enim nunc per biennium illud, quo hostilis gladius saeuiit, sustinuere a barbaris, quod per ducentos quondam annos passae fuerant a Romanis, quod etiam sub Gallieno imperatore per annos propemodum duodecim Germanis euertentibus exceperunt. 3 uerumtamen quis non se, qui sui suorumque actuum uel etiam cogitationum conscius iudicia Dei metuit, iuste omnia passum uel etiam parua sustinuisse fateatur? aut qui se non intellegit Deumque non metuit, quomodo non iuste ista et quidem parua sustinuit? 4 quae cum ita sint, illud tamen clementia Dei eadem pietate, qua dudum praedixerat, procurauit, ut secundum euangelium suum, quo incessabiliter commonebat: cum uos persecuti fuerint in una ciuitate, fugite in aliam, quisque egredi atque abire uellet, ipsis barbaris mercennariis ministris ac defensoribus uteretur. 5 hoc tunc ipsi ultro offerebant; et qui auferre omnia interfectis omnibus poterant, particulam stipendii ob mercedem seruitii sui et transuecti oneris flagitabant. et hoc quidem a plurimis factum est. 6 qui autem non crediderunt euangelio Dei quasi contumaces, uel si etiam non audierunt dupliciter contumaces, non dederunt locum irae, iuste a superueniente ira conprehensi et oppressi sunt. 7 quamquam et post hoc quoque continuo barbari exsecrati gladios suos ad aratra conuersi sunt residuosque Romanos ut socios modo et amicos fouent, ut inueniantur iam inter eos quidam Romani, qui malint inter barbaros pauperem libertatem, quam inter Romanos tributariam sollicitudinem sustinere. 8 quamquam si ob hoc solum barbari Romanis finibus inmissi forent, quod uulgo per orientem et occidentem ecclesiae Christi Hunis Suebis Vandalis et Burgundionibus diuersisque innumeris credentium populis replentur, laudanda et adtollenda misericordia Dei uideretur, quandoquidem, etsi cum labefactione nostri, tantae gentes agnitionem ueritatis acciperent, quam inuenire utique nisi hac occasione non possent. 9 quid enim damni est Christiano ad uitam aeternam inhianti, huic saeculo quolibet tempore et quoquo pacto abstrahi? quid autem lucri est pagano in medio Christianorum aduersus fidem obdurato, si paulo diutius diem protrahat, quandoque morituro, cui desperata conuersio est?

10 Et quia ineffabilia sunt iudicia Dei, quae nec scire omnia nec explicare quae scimus possumus, breuiter expresserim, correptionem iudicis Dei, quoquo pacto accidat, iuste sustinere qui sciunt, iuste sustinere qui nesciunt.

[42] Anno ab urbe condita MCLXV Honorius imperator, uidens tot oppositis tyrannis nihil aduersus barbaros agi posse, ipsos prius tyrannos deleri iubet. Constantio comiti huius belli summa commissa est. 2 sensit tunc demum respublica et quam utilitatem in Romano tandem duce receperit et quam eatenus perniciem per longa tempora barbaris comitibus subiecta tolerarit. 3 igitur Constantius comes in Galliam cum exercitu profectus, Constantinum imperatorem apud Arelatem ciuitatem clausit cepit occidit.

4 Iam hinc, ut de catalogo tyrannorum quam breuissime loquar, Constantem Constantini filium Gerontius comes suus, uir nequam magis quam probus, apud Viennam interfecit atque in eius locum Maximum quendam substituit. ipse uero Gerontius a suis militibus occisus est. 5 Maximus exutus purpura destitutusque a militibus Gallicanis, qui in Africam traiecti, deinde in Italiam reuocati sunt, nunc inter barbaros in Hispania egens exulat. 6 Iouinus postea uir Galliarum nobilissimus in tyrannidem mox ut adsurrexit et cecidit. Sebastianus frater eiusdem hoc solum, ut tyrannus moreretur, elegit: nam continuo ut creatus occisus est. 7 quid de infelicissimo Attalo loquar, cui occidi inter tyrannos honor et mori lucrum fuit? in hoc Alaricus imperatore facto infecto refecto ac defecto, citius his omnibus actis paene quam dictis, mimum risit et ludum spectauit imperii; 8 nec mirum si iure hac pompa miser lusus est, cuius ille umbratilis consul Tertullus ausus est in curia dicere: loquar uobis, patres conscripti, consul et pontifex, quorum alterum teneo, alterum spero, sperans ab eo qui spem non habebat et maledictus utique, quia spem suam posuerat in homine. 9 Attalus itaque tamquam inane imperii simulacrum cum Gothis usque ad Hispanias portatus est, unde discedens naui incerta moliens in mari captus et ad Constantium comitem deductus, deinde imperatori Honorio exhibitus truncata manu uitae relictus est. 10 Heraclianus interea Africae comes missus, cum idem Attalus umbram gestaret imperii, Africam strenue aduersum iudices ab eo missos tutatus, consulatum adsecutus est; 11 quo elatus supercilio Sabinum domesticum suum, uirum ingenio callidum industriaque sollertem et sapientem nominandum si animi uires tranquillis studiis adcommodauisset, generum allegit; 12 cum quo quorundam periculorum suspiciones dum patitur fecit atque, aliquamdiu Africana annona extra ordinem detenta, ipse tandem cum inmensa, certe temporibus nostris satis incredibili classe nauium Romam contendit. 13 nam habuisse tunc tria milia septingentas naues dicitur, quem numerum ne apud Xerxen quidem praeclarum illum Persarum regem et Alexandrum Magnum uel quemquam alium regum fuisse historiae ferunt. 14 is simul ut cum agmine militum ad urbem pergens litore egressus est, occursu comitis Marini territus et in fugam uersus, arrepta naui solus Carthaginem rediit atque ibi continuo militari manu interfectus est. Sabinus gener eius Constantinopolim fugit, unde post aliquantum temporis retractus exilioque damnatus est.

15 Hunc omnem catalogum, ut dixi, uel manifestorum tyrannorum uel inoboedientium ducum optima Honorius imperator religione et felicitate meruit, magna Constantius comes industria et celeritate confecit: 16 merito sane, quia in his diebus praecipiente Honorio et adiuuante Constantio pax et unitas per uniuersam Africam Ecclesiae catholicae reddita est et corpus Christi, quod nos sumus, redintegrata discissione sanatum est, imposita exsecutione sacri praecepti Marcellino tribuno, uiro inprimis prudenti et industrio omniumque bonorum studiorum appetentissimo. 17 quem Marinus comes apud Carthaginem - incertum zelo stimulatus an auro corruptus - occidit: qui continuo reuocatus ex Africa factusque priuatus uel ad poenam uel ad paenitentiam conscientiae suae dimissus est.

[43] Anno ab urbe condita MCLXVIII Constantius comes apud Arelatem Galliae urbem consistens, magna rerum gerendarum industria Gothos a Narbona expulit atque abire in Hispaniam coegit interdicto praecipue atque intercluso omni commeatu nauium et peregrinorum usu commerciorum. 2 Gothorum tunc populis Athaulfus rex praeerat: qui post inruptionem urbis ac mortem Alarici Placidia, ut dixi, captiua sorore imperatoris in uxorem adsumpta Alarico in regnum successerat. 3 is, ut saepe auditum atque ultimo exitu eius probatum est, satis studiose sectator pacis militare fideliter Honorio imperatori ac pro defendenda Romana republica inpendere uires Gothorum praeoptauit. 4 nam ego quoque ipse uirum quendam Narbonensem inlustris sub Theodosio militiae, etiam religiosum prudentemque et grauem, apud Bethleem oppidum Palaestinae beatissimo Hieronymo presbytero referentem audiui, se familiarissimum Athaulfo apud Narbonam fuisse ac de eo saepe sub testificatione didicisse, quod ille, cum esset animo uiribus ingenioque nimius, referre solitus esset: 5 se inprimis ardenter inhiasse, ut oblitterato Romano nomine Romanum omne solum Gothorum imperium et faceret et uocaret essetque, ut uulgariter loquar, Gothia quod Romania fuisset et fieret nunc Athaulfus quod quondam Caesar Augustus, 6 at ubi multa experientia probauisset neque Gothos ullo modo parere legibus posse propter effrenatam barbariem neque reipublicae interdici leges oportere, sine quibus respublica non est respublica, elegisse saltim, ut gloriam sibi de restituendo in integrum augendoque Romano nomine Gothorum uiribus quaereret habereturque apud posteros Romanae restitutionis auctor, postquam esse non potuerat immutator. 7 ob hoc abstinere a bello, ob hoc inhiare paci nitebatur, praecipue Placidiae uxoris suae, feminae sane ingenio acerrimae et religione satis probae, ad omnia bonarum ordinationum opera persuasu et consilio temperatus. 8 cumque eidem paci petendae atque offerendae studiosissime insisteret, apud Barcinonam Hispaniae urbem dolo suorum, ut fertur, occisus est.

9 Post hunc Segericus rex a Gothis creatus cum itidem iudicio Dei ad pacem pronus esset, nihilominus a suis interfectus est.

10 Deinde Vallia successit in regnum ad hoc electus a Gothis, ut pacem infringeret, ad hoc ordinatus a Deo, ut pacem confirmaret. 11 hic igitur - territus maxime iudicio Dei, quia cum magna superiore abhinc anno Gothorum manus instructa armis nauigiisque transire in Africam moliretur, in duodecim milibus passuum Gaditani freti tempestate correpta, miserabili exitu perierat, 12 memor etiam illius acceptae sub Alarico cladis, cum in Siciliam Gothi transire conati, in conspectu suorum miserabiliter arrepti et demersi sunt - pacem optimam cum Honorio imperatore, datis lectissimis obsidibus pepigit; Placidiam imperatoris sororem honorifice apud se honesteque habitam fratri reddidit; 13 Romanae securitati periculum suum obtulit, ut aduersus ceteras gentes, quae per Hispanias consedissent, sibi pugnaret et Romanis uinceret. 14 quamuis et ceteri Alanorum Vandalorum Sueborumque reges eodem nobiscum placito depecti forent mandantes imperatori Honorio : "tu cum omnibus pacem habe omniumque obsides accipe; nos nobis confligimus, nobis perimus, tibi uincimus, immortali uero quaestu reipublicae tuae, si utrique pereamus." 15 quis haec crederet, nisi res doceret? itaque nunc cottidie apud Hispanias geri bella gentium et agi strages ex alterutro barbarorum crebris certisque nuntiis discimus, praecipue Valliam Gothorum regem insistere patrandae paci ferunt. 16 ex quo utcumque concesserim, ut licenter Christiana tempora reprehendantur, si quid a conditione mundi usque ad nunc simili factum felicitate doceatur. 17 manifestauimus, ut arbitror, atque ostendimus non magis uerbo paene quam digito innumera bella sopita, plurimos extinctos tyrannos, conpressas coangustatas addictas exinanitasque immanissimas gentes minimo sanguine, nullo certamine ac paene sine caede. 18 superest ut obtrectatores nostros molitionum suarum paeniteat ueritatique erubescant Deumque uerum et solum, qui potest omnia, credant timeant diligant et sequantur, cuius omnia, et quae mala putant, bona esse didicerunt.

19 Explicui adiuuante Christo secundum praeceptum tuum, beatissime pater Augustine, ab initio mundi usque in praesentem diem, hoc est per annos quinque milia sescentos decem et octo, cupiditates et punitiones hominum peccatorum, conflictationes saeculi et iudicia Dei quam breuissime et quam simplicissime potui, Christianis tamen temporibus propter praesentem magis Christi gratiam ab illa incredulitatis confusione discretis. 20 ita iam ego certo et solo, quem concupiscere debui, oboedientiae meae fructu fruor; de qualitate autem opusculorum tu uideris qui praecepisti, tibi adiudicanda si edas, per te iudicata si deleas.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com