Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (13)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (42)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

OVIDIU PUBLIUS NASO - EX PONTO

LIBER PRIMUS

I. BRVTO
Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae
hoc tibi de Getico litore mittit opus.
Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos
excipe dumque aliquo, quolibet abde modo.
Publica non audent intra monimenta uenire, 5
ne suus hoc illis clauserit auctor iter.
A, quotiens dixi: 'Certe nil turpe docetis,
ite, patet castis uersibus ille locus.'
Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere
sub lare priuato tutius esse putant. 10
Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?
Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi.
Quid ueniant nouitate roges fortasse sub ipsa.
Accipe quodcumque est, dummodo non sit amor.
Inuenies, quamuis non est miserabilis index, 15
non minus hoc illo triste quod ante dedi.
Rebus idem titulo differt, et epistula cui sit
non occultato nomine missa docet.
Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis
Musaque ad inuitos officiosa uenit. 20
Quicquid id est, adiunge meis; nihil inpedit ortos
exule seruatis legibus Vrbe frui.
Quod metuas non est: Antoni scripta leguntur
doctus et in promptu scrinia Brutus habet.
Nec me nominibus furiosus confero tantis: 25
saeua deos contra non tamen arma tuli.
Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,
non caret e nostris ullus honore liber.
Si dubitas de me, laudes admitte deorum
et carmen dempto nomine sume meum. 30
Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae
proderit auctorem pacis habere nihil?
Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti,
dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam.
Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit? 35
At patriae pater hic, ipsius ille fuit.
Ecquis ita est audax ut limine cogat abire
iactantem Pharia tinnula sistra manu?
Ante deum Matrem cornu tibicen adunco
cum canit, exiguae quis stipis aera negat? 40
Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae;
unde tamen uiuat uaticinator habet.
Ipsa mouent animos superorum numina nostros
turpe nec est tali credulitate capi.
En, ego pro sistro Phrygiique foramine buxi 45
gentis Iuleae nomina sancta fero.
Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti;
non mihi, sed magno poscitur ille deo,
nec, quia uel merui uel sensi principis iram,
a nobis ipsum nolle putate coli. 50
Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem
Isidis Isiacos ante sedere focos.
Alter ob huic similem priuatus lumine culpam
clamabat media se meruisse uia.
Talia caelestes fieri praeconia gaudent, 55
ut sua quid ualeant numina teste probent.
Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt,
cum bene peccati paenituisse uident.
Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,
paenitet et facto torqueor ipse meo. 60
Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori
estque pati poenam quam meruisse minus.
Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse,
poena potest demi, culpa perennis erit.
Mors faciet certe ne sim, cum uenerit, exul; 65
ne non peccarim mors quoque non faciet.
Non igitur mirum, si mens mea tabida facta
de niue manantis more liquescit aquae.
Estur ut occulta uitiata teredine nauis,
aequorei scopulos ut cauat unda salis, 70
roditur ut scabra positum rubigine ferrum,
conditus ut tineae carpitur ore liber,
sic mea perpetuos curarum pectora morsus,
fine quibus nullo conficiantur, habent.
Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet 75
quique dolet citius quam dolor ipse cadet.
Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia, credent,
forsitan exigua dignus habebor ope,
inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu.
Plus isto duri si precer oris ero.

II. FABIO MAXIMO

Maxime, qui tanti mensuram nominis inples
et geminas animi nobilitate genus,
qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti,
non omnis Fabios abstulit una dies,
forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras, 5
quisque loquar tecum certior esse uelis.
Ei mihi! quid faciam? Vereor ne nomine lecto
durus et auersa cetera mente legas!
Videris! Audebo tibi me scripsisse fateri
< . . . . . . . . . . . . . . > 10
qui, cum me poena dignum grauiore fuisse
confiteor, possum uix grauiora pati.
Hostibus in mediis interque pericula uersor,
tamquam cum patria pax sit adempta mihi.
Qui, mortis saeuo geminent ut uulnere causas, 15
omnia uipereo spicula felle linunt.
His eques instructus perterrita moenia lustrat
more lupi clausas circumeuntis oues,
at semel intentus neruo leuis arcus equino
uincula semper habens inresoluta manet; 20
tecta rigent fixis ueluti uelata sagittis
portaque uix firma submouet arma sera.
Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti
et quod iners hiemi continuatur hiems.
Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis 25
cumque meo fato quarta fatigat hiems.
Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis
et similis morti pectora torpor habet.
Felicem Nioben, quamuis tot funera uidit,
quae posuit sensum saxea facta mali! 30
Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem
cortice uelauit populus ora nouo!
Ille ego sum lignum qui non admittar in ullum;
ille ego sum frustra qui lapis esse uelim.
Ipsa Medusa oculis ueniat licet obuia nostris, 30
amittet uires ipsa Medusa suas.
Viuimus ut numquam sensu careamus amaro,
et grauior longa fit mea poena mora.
Sic inconsumptum Tityi semperque renascens
non perit, ut possit saepe perire, iecur. 40
At, puto, cum requies medicinaque publica curae
somnus adest, solitis nox uenit orba malis.
Somnia me terrent ueros imitantia casus
et uigilant sensus in mea damna mei.
Aut ego Sarmaticas uideor uitare sagittas 45
aut dare captiuas ad fera uincla manus
aut, ubi decipior melioris imagine somni,
aspicio patriae tecta relicta meae
et modo uobiscum, quos sum ueneratus, amici,
et modo cum cara coniuge multa loquor. 50
Sic ubi percepta est breuis et non uera uoluptas,
peior ab admonitu fit status iste boni.
Siue dies igitur caput hoc miserabile cernit,
siue pruinosi Noctis aguntur equi,
sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, 55
ignibus admotis ut noua cera solet.
Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,
ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.
Cum subit, Augusti quae sit clementia, credo
mollia naufragiis litora posse dari. 60
Cum uideo quam sint mea fata tenacia, frangor
spesque leuis magno uicta timore cadit,
nec tamen ulterius quicquam speroue precorue
quam male mutato posse carere loco.
Aut hoc aut nihil est pro me temptare modeste 65
gratia quod saluo uestra pudore queat.
Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae
difficilis causae mite patrocinium.
Est mala, confiteor, sed te bona fiet agente:
lenia pro misera fac modo uerba fuga. 70
Nescit enim Caesar, quamuis deus omnia norit,
ultimus hic qua sit condicione locus.
Magna tenent illud numen molimina rerum,
haec est caelesti pectore cura minor,
nec uacat in qua sint positi regione Tomitae 75
quaerere--finitimo uix loca nota Getae--
aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres
cultaque Oresteae Taurica terra deae
quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,
dura meant celeri terga per amnis equo. 80
Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,
Roma, nec Ausonii militis arma timet.
Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae
quamque libet longis cursibus aptus equus
quodque sitim didicere diu tolerare famemque 85
quodque sequens nullas hostis habebit aquas.
Ira uiri mitis non me misisset in istam,
si satis haec illi nota fuisset humus.
Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste
meque minus, uitam cui dabat ipse, capi. 90
Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu:
nil opus est ullis in mea fata Getis.
Sed neque cur morerer quicquam mihi comperit actum,
et minus infestus quam fuit esse potest.
Tunc quoque nil fecit, nisi quod facere ipse coegi; 95
paene etiam merito parcior ira meo est.
Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,
alma nihil maius Caesare terra ferat.
Vtque diu sub eo, sic sit sub Caesare terra
perque manus huius tradita gentis eat. 100
At tu tam placido quam nos quoque sensimus illum
iudice pro lacrimis ora resolue meis.
Non petito ut bene sit, sed uti male tutius utque
exilium saeuo distet ab hoste meum,
quamque dedere mihi praesentia numina uitam, 105
non adimat stricto squalidus ense Getes,
denique, si moriar, subeam pacatius aruum
ossa nec a Scythica nostra premantur humo
nec male compositos, ut scilicet exule dignum,
Bistonii cineres ungula pulset equi, 110
et ne, si superest aliquis post funera sensus,
terreat et manes Sarmatis umbra meos.
Caesaris haec animum poterant audita mouere,
Maxime, mouissent si tamen ante tuum.
Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures, 115
auxilio trepidis quae solet esse reis,
adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae
aequandi superis pectora flecte uiri.
Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus
quique suis homines pabula fecit equis, 120
sed piger ad poenas princeps, ad praemia uelox,
quique dolet, quotiens cogitur, esse ferox,
qui uicit semper, uictis ut parcere posset,
clausit et aeterna ciuica bella sera,
multa metu poenae, poena qui pauca coercet, 125
et iacit inuita fulmina rara manu.
Ergo tam placidas orator missus ad aures
ut propior patriae sit fuga nostra roga.
Ille ego sum qui te colui, quem festa solebat
inter conuiuas mensa uidere tuos, 130
ille ego qui duxi uestros Hymenaeon ad ignes
et cecini fausto carmina digna toro,
cuius te solitum memini laudare libellos
exceptis domino qui nocuere suo,
cui tua nonnumquam miranti scripta legebas, 135
ille ego de uestra cui data nupta domo est.
Hanc probat et primo dilectam semper ab aeuo
est inter comites Marcia censa suas
inque suis habuit matertera Caesaris ante;
quarum iudicio si quam probata, proba est. 140
Ipsa sua melior fama laudantibus istis
Claudia diuina non eguisset ope.
Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:
proxima pars uitae transilienda meae.
Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina uestra est: 145
non potes hanc salua dissimulare fide.
Confugit haec ad uos, uestras amplectitur aras--
iure uenit cultos ad sibi quisque deos--
flensque rogat precibus lenito Caesare uestris
busta sui fiant ut propiora uiri.

III. RVFINO

Hanc tibi Naso tuus mittit, Rufine, salutem,
qui miser est, ulli si suus esse potest.
Reddita confusae nuper solacia menti
auxilium nostris spemque tulere malis.
Vtque Machaoniis Poeantius artibus heros 5
lenito medicam uulnere sensit opem,
sic ego mente iacens et acerbo saucius ictu
admonitu coepi fortior esse tuo
et iam deficiens sic ad tua uerba reuixi,
ut solet infuso uena redire mero. 10
Non tamen exhibuit tantas facundia uires
ut mea sint dictis pectora sana tuis.
Vt multum demas nostrae de gurgite curae,
non minus exhausto quod superabit erit.
Tempore ducetur longo fortasse cicatrix: 15
horrent admotas uulnera cruda manus.
Non est in medico semper releuetur ut aeger:
interdum docta plus ualet arte malum.
Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
ad Stygias certo limite ducat aquas. 20
Adferat ipse licet sacras Epidaurius herbas,
sanabit nulla uulnera cordis ope.
Tollere nodosam nescit medicina podagram
nec formidatis auxiliatur aquis.
Cura quoque interdum nulla medicabilis arte 25
aut, ut sit, longa est extenuanda mora.
Cum bene firmarunt animum praecepta iacentem
sumptaque sunt nobis pectoris arma tui,
rursus amor patriae ratione ualentior omni
quod tua fecerunt scripta retexit opus. 30
Siue pium uis hoc, seu uis muliebre uocari,
confiteor misero molle cor esse mihi.
Non dubia est Ithaci prudentia, sed tamen optat
fumum de patriis posse uidere focis.
Nescio qua natale solum dulcedine cunctos 35
ducit et inmemores non sinit esse sui.
Quid melius Roma? Scythico quid frigore peius?
Huc tamen ex ista barbarus urbe fugit.
Cum bene sit clausae cauea Pandione natae,
nititur in siluas illa redire suas. 40
Adsuetos tauri saltus, adsueta leones--
nec feritas illos inpedit--antra petunt.
Tu tamen exilii morsus e pectore nostro
fomentis speras cedere posse tuis.
Effice uos ipsi ne tam mihi sitis amandi, 45
talibus ut leuius sit caruisse malum.
At, puto, qua genitus fueram tellure carenti
in tamen humano contigit esse loco:
orbis in extremi iaceo desertus harenis,
fert ubi perpetuas obruta terra niues. 50
Non ager hic pomum, non dulces educat uuas,
non salices ripa, robora monte uirent.
Neue fretum laudes terra magis, aequora semper
uentorum rabie solibus orba tument.
Quocumque aspicias, campi cultore carentes 55
uastaque quae nemo uindicat arua iacent.
Hostis adest dextra laeuaque a parte timendus
uicinoque metu terret utrumque latus:
altera Bistonias pars est sensura sarisas,
altera Sarmatica spicula missa manu. 60
I nunc et ueterum nobis exempla uirorum
qui forti casum mente tulere refer
et graue magnanimi robur mirare Rutili
non usi reditus condicione dati.
Zmyrna uirum tenuit, non Pontus et hostica tellus, 65
paene minus nullo Zmyrna petenda loco.
Non doluit patria Cynicus procul esse Sinopeus,
legit enim sedes, Attica terra, tuas.
Arma Neoclides qui Persica contudit armis
Argolica primam sensit in urbe fugam. 70
Pulsus Aristides patria Lacedaemona fugit,
inter quas dubium quae prior esset erat.
Caede puer facta Patroclus Opunta reliquit
Thessalicamque adiit hospes Achillis humum.
Exul ab Haemonia Pirenida cessit ad undam 75
quo duce trabs Colcha sacra cucurrit aqua.
Liquit Agenorides Sidonia moenia Cadmus,
poneret ut muros in meliore loco.
Venit ad Adrastum Tydeus Calydone fugatus
et Teucrum Veneri grata recepit humus. 80
Quid referam ueteres Romanae gentis, apud quos
exulibus tellus ultima Tibur erat?
Persequar ut cunctos, nulli datus omnibus aeuis
tam procul a patria est horridiorue locus.
Quo magis ignoscat sapientia uestra dolenti: 85
quae facit ex dictis, non ita multa, tuis.
Nec tamen infitior, si possint nostra coire
uulnera, praeceptis posse coire tuis.
Sed uereor, ne me frustra seruare labores
nec iuuer admota perditus aeger ope, 90
nec loquor hoc quia sit maior prudentia nobis,
sed sum quam medico notior ipse mihi.
Vt tamen hoc ita sit, munus tua grande uoluntas
ad me peruenit consuliturque boni.

IV. VXORI

Iam mihi deterior canis aspergitur aetas
iamque meos uultus ruga senilis arat,
iam uigor et quasso languent in corpore uires
nec iuueni lusus qui placuere iuuant
nec, si me subito uideas, agnoscere possis, 5
aetatis facta est tanta ruina meae.
Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,
anxietas animi continuusque labor;
nam mea per longos si quis mala digerat annos,
crede mihi, Pylio Nestore maior ero. 10
Cernis ut in duris--et quid boue firmius?--aruis
fortia taurorum corpora frangat opus.
Quae numquam uacuo solita est cessare nouali
fructibus adsiduis lassa senescit humus.
Occidet, ad circi si quis certamina semper 15
non intermissis cursibus ibit equus.
Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis
quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
Me quoque debilitat series inmensa malorum
ante meum tempus cogit et esse senem. 20
Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis,
inmodicus contra carpit utrumque labor.
Aspice, in has partis quod uenerit Aesone natus,
quam laudem a sera posteritate ferat.
At labor illius nostro leuiorque minorque est, 25
si modo non uerum nomina magna premunt.
Ille est in Pontum Pelia mittente profectus
qui uix Thessaliae fine timendus erat:
Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu
solis ad occasus utraque terra tremit. 30
Iunctior Haemonia est Ponto quam Roma Sinistro
et breuius quam nos ille peregit iter.
Ille habuit comites primos telluris Achiuae,
at nostram cuncti destituere fugam.
Nos fragili ligno uastum sulcauimus aequor, 35
quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.
Nec mihi Tiphys erat rector nec Agenore natus
quas fugerem docuit quas sequererque uias.
Illum tutata est cum Pallade regia Iuno:
defendere meum numina nulla caput. 40
Illum furtiuae iuuere Cupidinis artes
quas a me uellem non didicisset amor.
Ille domum rediit, nos his moriemur in aruis,
perstiterit laesi si grauis ira dei.
Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx, 45
illo quod subiit Aesone natus opus.
Te quoque, quam iuuenem discedens Vrbe reliqui,
credibile est nostris insenuisse malis.
O! ego--di faciant!--talem te cernere possim,
caraque mutatis oscula ferre comis 50
amplectique meis corpus non pingue lacertis
et 'Gracile hoc fecit' dicere 'cura mei'
et narrare meos flenti flens ipse labores
sperato numquam conloquioque frui
turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, 55
dis ueris, memori debita ferre manu!
Memnonis hanc utinam, lenito principe, mater
quam primum roseo prouocet ore diem!

V. COTTAE MAXIMO

Ille tuos quondam non ultimus inter amicos
ut sua uerba legas, Maxime, Naso rogat,
in quibus ingenium desiste requirere nostrum,
nescius exilii ne uideare mei.
Cernis ut ignauum corrumpant otia corpus, 5
ut capiant uitium, ni moueantur, aquae.
Et mihi si quis erat ducendi carminis usus,
deficit estque minor factus inerte situ.
Haec quoque quae legitis, si quid mihi, Maxime, credis,
scribimus inuita uixque coacta manu. 10
Non libet in talis animum contendere curas
nec uenit ad duros Musa uocata Getas.
Vt tamen ipse uides, luctor deducere uersum,
sed non fit fato mollior ille meo.
Cum relego, scripsisse pudet, quia plurima cerno 15
me quoque, qui feci, iudice digna lini.
Nec tamen emendo; labor hic quam scribere maior
mensque pati durum sustinet aegra nihil.
Scilicet incipiam lima mordacius uti
et sub iudicium singula uerba uocem. 20
Torquet enim fortuna parum, nisi Lixus in Hebrum
confluat et frondes Alpibus addat Atho.
Parcendum est animo miserabile uulnus habenti:
subducunt oneri colla perusta boues.
At, puto, fructus adest, iustissima causa laborum, 25
et sata cum multo fenore reddit ager.
Tempus ad hoc nobis, repetas licet omnia, nullum
profuit--atque utinam non nocuisset!--opus.
Cur igitur scribam miraris. Miror et ipse
et tecum quaero saepe quid inde petam. 30
An populus uere sanos negat esse poetas
sumque fides huius maxima uocis ego
qui, sterili totiens cum sim deceptus ab aruo,
damnosa persto condere semen humo?
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum 35
tempus et adsueta ponere in arte iuuat.
Saucius eiurat pugnam gladiator et idem
inmemor antiqui uulneris arma capit.
Nil sibi cum pelagi dicit fore naufragus undis
et ducit remos qua modo nauit aqua. 40
Sic ego constanter studium non utile seruo
et repeto nollem quas coluisse deas.
Quid potius faciam? Non sum qui segnia ducam
otia: mors nobis tempus habetur iners.
Nec iuuat in lucem nimio marcescere uino 45
nec tenet incertas alea blanda manus.
Cum dedimus somno quas corpus postulat horas,
quo ponam uigilans tempora longa modo?
Moris an oblitus patrii contendere discam
Sarmaticos arcus et trahar arte loci? 50
Hoc quoque me studium prohibent adsumere uires
mensque magis gracili corpore nostra ualet.
Cum bene quaesieris quid agam, magis utile nil est
artibus his quae nil utilitatis habent.
Consequor ex illis casus obliuia nostri: 55
hanc messem satis est si mea reddit humus.
Gloria uos acuat; uos, ut recitata probentur
carmina, Pieriis inuigilate choris.
Quod uenit ex facili satis est componere nobis,
et nimis intenti causa laboris abest. 60
Cur ego sollicita poliam mea carmina cura?
An uerear ne non adprobet illa Getes?
Forsitan audacter faciam, sed glorior Histrum
ingenio nullum maius habere meo.
Hoc ubi uiuendum est, satis est, si consequor aruo, 65
inter inhumanos esse poeta Getas.
Quo mihi diuersum fama contendere in orbem?
Quem fortuna dedit, Roma sit ille locus.
Hoc mea contenta est infelix Musa theatro.
Hoc merui, magni sic uoluere dei. 70
Nec reor hinc istuc nostris iter esse libellis
quo Boreas penna deficiente uenit.
Diuidimur caelo quaeque est procul urbe Quirini
aspicit hirsutos comminus ursa Getas.
Per tantum terrae, tot aquas uix credere possum 75
indicium studii transiluisse mei.
Finge legi, quodque est mirabile, finge placere:
auctorem certe res iuuat ista nihil.
Quid tibi, si calidae, prosit, laudere Syenae
aut ubi Taprobanen Indica tingit aqua? 80
Altius ire libet? Si te distantia longe
Pleiadum laudent signa, quid inde feras?
Sed neque peruenio scriptis mediocribus istuc
famaque cum domino fugit ab Vrbe suo,
uosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, 85
nunc quoque de nostra morte tacere reor.

VI. GRAECINO

Ecquid, ut audisti--nam te diuersa tenebat
terra--meos casus, cor tibi triste fuit?
Dissimules metuasque licet, Graecine, fateri,
si bene te noui, triste fuisse liquet.
Non cadit in mores feritas inamabilis istos 5
nec minus a studiis dissidet illa tuis.
Artibus ingenuis, quarum tibi maxima cura est,
pectora mollescunt asperitasque fugit;
nec quisquam meliore fide complectitur illas,
qua sinit officium militiaeque labor. 10
Certe ego cum primum potui sentire quid essem,
--nam fuit attonito mens mea nulla diu--
hoc quoque fortunam sensi quod amicus abesses,
qui mihi praesidium grande futurus eras.
Tecum tunc aberant aegrae solacia mentis 15
magnaque pars animi consiliique mei.
At nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam
adloquioque iuua pectora nostra tuo,
quae, non mendaci si quicquam credis amico,
stulta magis dici quam scelerata decet. 20
Nec breue nec tutum peccati quae sit origo
scribere: tractari uulnera nostra timent.
Qualicumque modo mihi sunt ea facta, rogare
desine; non agites, si qua coire uelis.
Quidquid id est, ut non facinus, sic culpa uocanda est: 25
omnis an in magnos culpa deos scelus est?
Spes igitur menti poenae, Graecine, leuandae
non est ex toto nulla relicta meae.
Haec dea, cum fugerent sceleratas numina terras,
in dis inuisa sola remansit humo. 30
Haec facit ut uiuat fossor quoque compede uinctus
liberaque a ferro crura futura putet.
Haec facit ut, uideat cum terras undique nullas,
naufragus in mediis brachia iactet aquis.
Saepe aliquem sollers medicorum cura reliquit 35
nec spes huic uena deficiente cadit.
Carcere dicuntur clausi sperare salutem
atque aliquis pendens in cruce uota facit.
Haec dea quam multos laqueo sua colla ligantis
non est proposita passa perire nece. 40
Me quoque conantem gladio finire dolorem
arguit iniecta continuitque manu:
'Quid' que 'facis? lacrimis opus est, non sanguine', dixit,
'saepe per has flecti principis ira solet'.
Quamuis est igitur meritis indebita nostris, 45
magna tamen spes est in bonitate dei.
Qui ne difficilis mihi sit, Graecine, precare
confer et in uotum tu quoque uerba meum.
Inque Tomitana iaceam tumulatus harena,
si te non nobis ista uouere liquet. 50
Nam prius incipient turris uitare columbae,
antra ferae, pecudes gramina, mergus aquas
quam male se praestet ueteri Graecinus amico.
Non ita sunt fatis omnia uersa meis.

VII. MESSALINO

Littera pro uerbis tibi, Messaline, salutem
quam legis a saeuis attulit usque Getis.
Indicat auctorem locus? An nisi nomine lecto
haec me Nasonem scribere uerba latet?
Ecquis in extremo positus iacet orbe tuorum, 5
me tamen excepto, qui precor esse tuus?
Di procul a cunctis qui te uenerantur amantque
huius notitiam gentis habere uelint.
Nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas
uiuere, si uita est mortis habenda genus. 10
Nos premat aut bello tellus aut frigore caelum
truxque Getes armis, grandine pugnet hiems,
nos habeat regio nec pomo feta nec uuis
et cuius nullum cesset ab hoste latus.
Cetera sit sospes cultorum turba tuorum, 15
in quibus, ut populo, pars ego parua fui.
Me miserum, si tu uerbis offenderis istis
nosque negas ulla parte fuisse tuos!
Idque sit ut uerum, mentito ignoscere debes.
Nil demit laudi gloria nostra tuae. 20
Quis se Caesaribus notus non fingit amicum?
Da ueniam fasso, tu mihi Caesar eras.
Nec tamen inrumpo quo non licet ire satisque est
atria si nobis non patuisse negas.
Vtque tibi fuerit mecum nihil amplius, uno 25
nempe salutaris quam prius ore minus.
Nec tuus est genitor nos infitiatus amicos,
hortator studii causaque faxque mei,
cui nos et lacrimas, supremum in funere munus,
et dedimus medio scripta canenda foro. 30
Adde quod est frater, tanto tibi iunctus amore
quantus in Atridis Tyndaridisque fuit:
is me nec comitem nec dedignatus amicum est,
si tamen haec illi non nocitura putas;
si minus, hac quoque me mendacem parte fatebor: 35
clausa mihi potius tota sit ista domus.
Sed neque claudenda est et nulla potentia uires
praestandi ne quid peccet amicus habet.
Et tamen ut cuperem culpam quoque posse negari,
sic facinus nemo nescit abesse mihi. 40
Quod nisi delicti pars excusabilis esset,
parua relegari poena futura fuit.
Ipse sed hoc uidit, qui peruidet omnia, Caesar,
stultitiam dici crimina posse mea.
Quaque ego permisi quaque est res passa pepercit 45
usus et est modice fulminis igne sui.
Nec uitam nec opes nec ademit posse reuerti,
si sua per uestras uicta sit ira preces.
At grauiter cecidi. Quid enim mirabile, si quis
a Ioue percussus non leue uulnus habet? 50
Ipse suas etiam uires inhiberet Achilles,
missa grauis ictus Pelias hasta dabat.
Iudicium nobis igitur cum uindicis adsit,
non est cur tua me ianua nosse neget.
Culta quidem, fateor, citra quam debuit illa est, 55
sed fuit in fatis hoc quoque, credo, meis.
Nec tamen officium sensit domus altera nostrum:
hic illic uestro sub lare semper eram.
Quaeque tua est pietas, ut te non excolat ipsum,
ius aliquod tecum fratris amicus habet. 60
Quid quod, ut emeritis referenda est gratia semper,
sic est fortunae promeruisse tuae?
Quod si permittis nobis suadere quid optes,
ut des quam reddas plura precare deos.
Idque facis, quantumque licet meminisse, solebas 65
officii causa pluribus esse dati.
Quo libet in numero me, Messaline, repone,
sim modo pars uestrae non aliena domus,
et mala Nasonem, quoniam meruisse uidetur,
si non ferre doles, at meruisse dole.

VIII. SEVERO

A tibi dilecto missam Nasone salutem
accipe, pars animae magna, Seuere, meae.
Neue roga quid agam. Si persequar omnia, flebis:
summa satis nostri si tibi nota mali.
Viuimus adsiduis expertes pacis in armis 5
dura pharetrato bella mouente Geta.
Deque tot expulsis sum miles in exule solus:
tuta--nec inuideo--cetera turba latet.
Quoque magis nostros uenia dignere libellos,
haec in procinctu carmina facta leges. 10
Stat uetus urbs, ripae uicina binominis Histri,
moenibus et positu uix adeunda loci.
Caspius Aegisos, de se si credimus ipsis,
condidit et proprio nomine dixit opus.
Hanc ferus Odrysiis inopino Marte peremptis 15
cepit et in regem sustulit arma Getes.
Ille memor magni generis uirtute quod auget,
protinus innumero milite cinctus adest
nec prius abscessit merita quam caede nocentum
. . . . . . . . . . . . . . . 20
At tibi, rex aeuo, detur, fortissime nostro,
semper honorata sceptra tenere manu,
teque, quod et praestat--quid enim tibi plenius optem?--
Martia cum magno Caesare Roma probet.
Sed memor unde abii, queror, o iucunde sodalis, 25
accedant nostris saeua quod arma malis.
Vt careo uobis, Stygias detrusus in oras,
quattuor autumnos Pleias orta facit.
Nec tu credideris urbanae commoda uitae
quaerere Nasonem: quaerit et illa tamen. 30
Nam modo uos animo, dulces, reminiscor, amici,
nunc mihi cum cara coniuge nata subit,
aque domo rursus pulchrae loca uertor ad Vrbis
cunctaque mens oculis peruidet illa suis.
Nunc fora, nunc aedes, nunc marmore tecta theatra, 35
nunc subit aequata porticus omnis humo,
gramina nunc Campi pulchros spectantis in hortos
stagnaque et euripi Virgineusque liquor.
At, puto, sic Vrbis misero est erepta uoluptas,
quolibet ut saltem rure frui liceat! 40
Non meus amissos animus desiderat agros
ruraque Paeligno conspicienda solo
nec quos piniferis positos in collibus hortos
spectat Flaminiae Clodia iuncta uiae,
quos ego nescio cui colui, quibus ipse solebam 45
ad sata fontanas, nec pudet, addere aquas,
sunt ubi, si uiuunt, nostra quoque consita quaedam,
sed non et nostra poma legenda manu.
Pro quibus amissis utinam contingere possit
hic saltem profugo glaeba colenda mihi! 50
Ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas,
ipse uelim baculo pascere nixus oues.
Ipse ego, ne solitis insistant pectora curis,
ducam ruricolas sub iuga curua boues
et discam Getici quae norunt uerba iuuenci 55
adsuetas illis adiciamque minas.
Ipse manu capulum pressi moderatus aratri
experiar mota spargere semen humo.
Nec dubitem longis purgare ligonibus herbas
et dare iam sitiens quas bibat hortus aquas. 60
Vnde sed hoc nobis minimum quos inter et hostem
discrimen murus clausaque porta facit?
At tibi nascenti, quod toto pectore laetor,
nerunt fatales fortia fila deae.
Te modo Campus habet, densa modo porticus umbra, 65
nunc in quo ponis tempora rara forum;
Vmbria nunc reuocat nec non Albana petentem
Appia feruenti ducit in arua rota.
Forsitan hic optes ut iustam subprimat iram
Caesar et hospitium sit tua uilla meum. 70
A! nimium est quod, amice, petis, moderatius opta
et uoti quaeso contrahe uela tui.
Terra uelim propior nullique obnoxia bello
detur: erit nostris pars bona dempta malis.

IX. COTTAE MAXIMO

Quae mihi de rapto tua uenit epistula Celso
protinus est lacrimis umida facta meis,
quodque nefas dictu fieri nec posse putaui,
inuitis oculis littera lecta tua est.
Nec quicquam ad nostras peruenit acerbius aures, 5
ut sumus in Ponto, perueniatque precor.
Ante meos oculos tamquam praesentis imago
haeret et extinctum uiuere fingit amor.
Saepe refert animus lusus grauitate carentes,
seria cum liquida saepe peracta fide. 10
Nulla tamen subeunt mihi tempora densius illis
quae uellem uitae summa fuisse meae,
cum domus ingenti subito mea lapsa ruina
concidit in domini procubuitque caput.
Adfuit ille mihi, cum me pars magna reliquit, 15
Maxime, Fortunae nec fuit ipse comes.
Illum ego non aliter flentem mea funera uidi
ponendus quam si frater in igne foret.
Haesit in amplexu consolatusque iacentem est
cumque meis lacrimis miscuit usque suas. 20
O quotiens uitae custos inuisus amarae
continuit promptas in mea fata manus!
O quotiens dixit: 'Placabilis ira deorum est:
uiue nec ignosci tu tibi posse nega!'
Vox tamen illa fuit celeberrima: 'Respice quantum 25
debeat auxilium Maximus esse tibi.
Maximus incumbet, quaque est pietate, rogabit
ne sit ad extremum Caesaris ira tenax,
cumque suis fratris uires adhibebit et omnem,
quo leuius doleas, experietur opem.' 30
Haec mihi uerba malae minuerunt taedia uitae:
quae tu ne fuerint, Maxime, uana caue.
Huc quoque uenturum mihi se iurare solebat
non nisi te longae ius sibi dante uiae.
Nam tua non alio coluit penetralia ritu 35
terrarum dominos quam colis ipse deos.
Crede mihi, multos habeas cum dignus amicos,
non fuit e multis quolibet ille minor,
si modo non census nec clarum nomen auorum,
sed probitas magnos ingeniumque facit. 40
Iure igitur lacrimas Celso libamus adempto,
cum fugerem, uiuo quas dedit ille mihi;
carmina iure damus raros testantia mores,
ut tua uenturi nomina, Celse, legant.
Hoc est quod possum Geticis tibi mittere ab aruis; 45
hoc solum est istic quod licet esse meum.
Funera non potui comitare nec ungere corpus
atque tuis toto diuidor orbe rogis.
Qui potuit, quem tu pro numine uiuus habebas,
praestitit officium Maximus omne tibi. 50
Ille tibi exequias et magni funus honoris
fecit et in gelidos uertit amoma sinus
diluit et lacrimis maerens unguenta profusis
ossaque uicina condita texit humo.
Qui quoniam extinctis quae debet praestat amicis, 55
et nos extinctis adnumerare potest.

X. FLACCO

Naso suo profugus mittit tibi, Flacce, salutem,
mittere rem si quis qua caret ipse potest.
Longus enim curis uitiatum corpus amaris
non patitur uires languor habere suas.
Nec dolor ullus adest nec febribus uror anhelis 5
et peragit soliti uena tenoris iter.
Os hebes est positaeque mouent fastidia mensae
et queror, inuisi cum uenit hora cibi.
Quod mare, quod tellus adpone, quod educat aer,
nil ibi quod nobis esuriatur erit. 10
Nectar et ambrosiam, latices epulasque deorum,
det mihi formosa gnaua Iuuenta manu,
non tamen exacuet torpens sapor ille palatum
stabit et in stomacho pondus inerte diu.
Haec ego non ausim, cum sint uerissima, cuiuis 15
scribere, delicias ne mala nostra uocet.
Scilicet is status est, ea rerum forma mearum
deliciis etiam possit ut esse locus!
Delicias illi precor has contingere, si quis
ne mihi sit leuior Caesaris ira timet. 20
Is quoque qui gracili cibus est in corpore somnus
non alit officio corpus inane suo,
sed uigilo uigilantque mei sine fine dolores,
quorum materiam dat locus ipse mihi.
Vix igitur possis uisos agnoscere uultus 25
quoque ierit quaeras qui fuit ante color.
Paruus in exiles sucus mihi peruenit artus
membraque sunt cera pallidiora noua.
Non haec inmodico contraxi damna Lyaeo:
scis mihi quam solae paene bibantur aquae. 30
Non epulis oneror, quarum si tangar amore,
est tamen in Geticis copia nulla locis.
Nec uires adimit Veneris damnosa uoluptas:
non solet in maestos illa uenire toros.
Vnda locusque nocent et causa ualentior istis, 35
anxietas animi, quae mihi semper adest.
Haec nisi tu pariter simili cum fratre leuares,
uix mens tristitiae nostra tulisset onus.
Vos estis fracto tellus non dura phaselo
quamque negant multi uos mihi fertis opem. 40
Ferte, precor, semper, quia semper egebimus illa,
Caesaris offensum dum mihi numen erit.
Qui meritam nobis minuat, non finiat iram,
suppliciter uestros quisque rogate deos.


LIBER SECUNDUS

I. <GERMANICO>

Huc quoque Caesarei peruenit fama triumphi,
languida quo fessi uix uenit aura Noti.
Nil fore dulce mihi Scythica regione putaui:
iam minus hic odio est quam fuit ante locus.
Tandem aliquid pulsa curarum nube serenum 5
uidi fortunae uerba dedique meae.
Nolit ut ulla mihi contingere gaudia Caesar,
uelle potest cuiuis haec tamen una dari.
Di quoque, ut a cunctis hilari pietate colantur,
tristitiam poni per sua festa iubent. 10
Denique, quod certus furor est audere fateri,
hac ego laetitia, si uetet ipse, fruar.
Iuppiter utilibus quotiens iuuat imbribus agros,
mixta tenax segeti crescere lappa solet.
Nos quoque frugiferum sentimus inutilis herba 15
numen et inuita saepe iuuamur ope.
Gaudia Caesareae mentis pro parte uirili
sunt mea: priuati nil habet illa domus.
Gratia, Fama, tibi per quam spectata triumphi
incluso mediis est mihi pompa Getis! 20
Indice te didici nuper uisenda coisse
innumeras gentes ad ducis ora sui,
quaeque capit uastis inmensum moenibus orbem,
hospitiis Romam uix habuisse locum.
Tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante 25
fuderit adsiduas nubilus auster aquas,
numine caelesti solem fulsisse serenum
cum populi uultu conueniente die
atque ita uictorem cum magnae uocis honore
bellica laudatis dona dedisse uiris 30
claraque sumpturum pictas insignia uestes
tura prius sanctis inposuisse focis
Iustitiamque sui caste placasse parentis,
illo quae templum pectore semper habet,
quaque ierit, felix adiectum plausibus omen 35
saxaque roratis erubuisse rosis;
protinus argento uersos imitantia muros
barbara cum pictis oppida lata uiris
fluminaque et montes et in altis proelia siluis
armaque cum telis in strue mixta sua 40
deque tropaeorum quod sol incenderet auro
aurea Romani tecta fuisse fori
totque tulisse duces captiuos addita collis
uincula paene hostis quot satis esse fuit.
Maxima pars horum uitam ueniamque tulerunt, 45
in quibus et belli summa caputque Bato.
Cur ego posse negem minui mihi numinis iram,
cum uideam mitis hostibus esse deos?
Pertulit hic idem nobis, Germanice, rumor
oppida sub titulo nominis isse tui 50
atque ea te contra nec muri mole nec armis
nec satis ingenio tuta fuisse loci.
Di tibi dent annos! A te nam cetera sumes,
sint modo uirtuti tempora longa tuae.
Quod precor eueniet--sunt quaedam oracula uatum--, 55
nam deus optanti prospera signa dedit.
Te quoque uictorem Tarpeias scandere in arces
laeta coronatis Roma uidebit equis
maturosque pater nati spectabit honores
gaudia percipiens quae dedit ipse suis. 60
Iam nunc haec a me, iuuenum belloque togaque
maxime, dicta tibi uaticinante nota.
Hunc quoque carminibus referam fortasse triumphum,
sufficiet nostris si modo uita malis,
inbuero Scythicas si non prius ipse sagittas 65
abstuleritque ferox hoc caput ense Getes.
Quae si me saluo dabitur tua laurea templis,
omina bis dices uera fuisse mea.

II. MESSALINO

Ille domus uestrae primis uenerator ab annis
pulsus ad Euxini Naso Sinistra freti
mittit ab indomitis hanc, Messaline, salutem,
quam solitus praesens est tibi ferre, Getis.
Ei mihi, si lecto uultus tibi nomine non est 5
qui fuit et dubitas cetera perlegere!
Perlege nec mecum pariter mea uerba relega:
Vrbe licet uestra uersibus esse meis.
Non ego concepi, si Pelion Ossa tulisset,
clara mea tangi sidera posse manu, 10
nec nos Enceladi dementia castra secuti
in rerum dominos mouimus arma deos,
nec, quod Tydidae temeraria dextera fecit,
numina sunt telis ulla petita meis.
Est mea culpa grauis, sed quae me perdere solum 15
ausa sit et nullum maius adorta nefas.
Nil nisi non sapiens possum timidusque uocari:
haec duo sunt animi nomina uera mei.
Esse quidem fateor meritam post Caesaris iram
difficilem precibus te quoque iure meis, 20
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli,
te laedi, cum quis laeditur inde, putas.
Sed licet arma feras et uulnera saeua mineris,
non tamen efficies ut timeare mihi.
Puppis Achaemeniden Graium Troiana recepit, 25
profuit et Myso Pelias hasta duci.
Confugit interdum templi uiolator ad aram
nec petere offensi numinis horret opem.
Dixerit hoc aliquis tutum non esse: fatemur,
sed non per placidas it mea nauis aquas. 30
Tuta petant alii: fortuna miserrima tuta est;
nam timor euentu deterioris abest.
Qui rapitur . . . . . . . . . . . . .
porrigit <et> spinas duraque saxa . . . . .
accipitremque timens pennis trepidantibus ales 35
audet ad humanos fessa uenire sinus,
nec se uicino dubitat committere tecto
quae fugit infestos territa cerua canes.
Da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris
nec rigidam timidis uocibus obde forem 40
uerbaque nostra fauens Romana ad numina perfer
non tibi Tarpeio culta Tonante minus
mandatique mei legatus suscipe causam,
nulla meo quamuis nomine causa bona est.
Iam prope depositus, certe iam frigidus, aeger 45
seruatus per te, si modo seruor, ero.
Nunc tua pro lassis nitatur gratia rebus
principis aeterni quam tibi praestat amor,
nunc tibi et eloquii nitor ille domesticus adsit
quo poteras trepidis utilis esse reis. 50
Viuit enim in uobis facundi lingua parentis
et res heredem repperit illa suum.
Hanc ego non ut me defendere temptet adoro:
non est confessi causa tuenda rei.
Num tamen excuses erroris origine factum 55
an nihil expediat tale mouere uide.
Vulneris id genus est quod, cum sanabile non sit,
non contrectari tutius esse puto.
Lingua, sile! Non est ultra narrabile quicquam.
Posse uelim cineres obruere ipse meos. 60
Sic igitur, quasi me nullus deceperit error,
uerba fac, ut uita quam dedit ipse fruar.
Cumque serenus erit uultusque remiserit illos
qui secum terras imperiumque mouent,
exiguam ne me praedam sinat esse Getarum 65
detque solum miserae mite precare fugae.
Tempus adest aptum precibus. Valet ille uidetque
quas fecit uires, Roma, ualere tuas.
Incolumis coniunx sua puluinaria seruat,
promouet Ausonium filius imperium. 70
Praeterit ipse suos animo Germanicus annos
nec uigor est Drusi nobilitate minor.
Adde nurus neptesque pias natosque nepotum
ceteraque Augustae membra ualere domus.
Adde triumphatos modo Paeonas, adde quietis 75
subdita montanae brachia Dalmatiae.
Nec dedignata est abiectis Illyris armis
Caesareum famulo uertice ferre pedem.
Ipse super currum placido spectabilis ore
tempora Phoebea uirgine nexa tulit, 80
quem pia uobiscum proles comitauit euntem,
digna parente suo nominibusque datis,
fratribus adsimilis quos proxima templa tenentis
Diuus ab excelsa Iulius aede uidet.
His Messalinus quibus omnia cedere debent 85
primum laetitiae non negat esse locum.
Quicquid ab his superest uenit in certamen amoris,
hac hominum nulli parte secundus erit.
Hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti,
uenit honoratis laurea digna comis. 90
Felices quibus o licuit spectare triumphos
et ducis ore deos aequiperante frui!
At mihi Sauromatae pro Caesaris ore uidendi
terraque pacis inops undaque uincta gelu.
Si tamen haec audis et uox mea peruenit istuc, 95
sit tua mutando gratia blanda loco.
Hoc pater ille tuus primo mihi cultus ab aeuo,
si quid habet sensus umbra diserta, petit.
Hoc petit et frater, quamuis fortasse ueretur
seruandi noceat ne tibi cura mei. 100
Tota domus rogat hoc nec tu potes ipse negare
et nos in turbae parte fuisse tuae.
Ingenii certe quo nos male sensimus usos
Artibus exceptis saepe probator eras,
nec mea, si tantum peccata nouissima demas, 105
esse potest domui uita pudenda tuae.
Sic igitur uestrae uigeant penetralia gentis
curaque sit superis Caesaribusque tui.
Mite, sed iratum merito mihi numen adora,
eximar ut Scythici de feritate loci. 110
Difficile est, fateor, sed tendit in ardua uirtus
et talis meriti gratia maior erit.
Nec tamen Aetnaeus uasto Polyphemus in antro
accipiet uoces Antiphatesue tuas,
sed placidus facilisque parens ueniaeque paratus 115
et qui fulmineo saepe sine igne tonat,
qui, cum triste aliquid statuit, fit tristis et ipse
cuique fere poenam sumere poena sua est.
Victa tamen uitio est huius clementia nostro
uenit et ad uires ira coacta suas. 120
Qui quoniam patria toto sumus orbe remoti
nec licet ante ipsos procubuisse deos,
quos colis ad superos haec fer mandata sacerdos,
adde sed et proprias ad mea uerba preces.
Sic tamen haec tempta, si non nocitura putabis. 125
Ignosces: timeo naufragus omne fretum.

III. COTTAE MAXIMO

Maxime, qui claris nomen uirtutibus aequas
nec sinis ingenium nobilitate premi,
culte mihi--quid enim status hic a funere differt?--
supremum uitae tempus adusque meae,
rem facis adflictum non auersatus amicum 5
qua non est aeuo rarior ulla tuo.
Turpe quidem dictu, sed--si modo uera fatemur--
uulgus amicitias utilitate probat.
Cura quid expediat prius est quam quid sit honestum,
et cum fortuna statque caditque fides. 10
Nec facile inuenias multis in milibus unum,
uirtutem pretium qui putet esse sui.
Ipse decor recte facti, si praemia desint,
non mouet et gratis paenitet esse probum.
Nil nisi quod prodest carum est, et detrahe menti 15
spem fructus auidae, nemo petendus erit.
At reditus iam quisque suos amat et sibi quid sit
utile sollicitis subputat articulis.
Illud amicitiae quondam uenerabile nomen
prostat et in quaestu pro meretrice sedet. 20
Quo magis admiror non ut torrentibus undis
communis uitii te quoque labe trahi.
Diligitur nemo, nisi cui Fortuna secunda est.
Quae simul intonuit, proxima quaeque fugat.
En ego non paucis quondam munitus amicis, 25
dum flauit uelis aura secunda meis,
ut fera nimboso tumuerunt aequora uento,
in mediis lacera naue relinquor aquis.
Cumque alii nolint etiam me nosse uideri,
uix duo proiecto tresue tulistis opem. 30
Quorum tu princeps: neque enim comes esse, sed auctor
nec petere exemplum, sed dare dignus eras.
Te nihil exacto nisi nos peccasse fatentem,
sponte sua probitas officiumque iuuat.
Iudice te mercede caret per seque petenda est 35
externis uirtus incomitata bonis.
Turpe putas abigi, quia sit miserandus, amicum,
quodque sit infelix, desinere esse tuum.
Mitius est lasso digitum subponere mento
mergere quam liquidis ora natandis aquis. 40
Cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
instar et hanc uitam mortis habere puta.
Pirithoum Theseus Stygias comitauit ad undas:
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
Adfuit insano iuuenis Phoceus Orestae: 45
et mea non minimum culpa furoris habet.
Tu quoque magnorum laudes admitte uirorum,
ut facis, et lapso quam potes adfer opem.
Si bene te noui, si, qui prius esse solebas,
nunc quoque es atque animi non cecidere tui, 50
quo Fortuna magis saeuit, magis ipse resistis,
utque decet, ne te uicerit illa caues,
et, bene uti pugnes, bene pugnans efficit hostis:
sic eadem prodest causa nocetque mihi.
Scilicet indignum, iuuenis carissime, ducis 55
te fieri comitem stantis in orbe deae.
Firmus es et, quoniam non sunt ea qualia uelles,
uela regis quassae qualiacumque ratis.
Quaeque ita concussa est ut iam casura putetur,
restat adhuc umeris fulta ruina tuis. 60
Ira quidem primo fuerat tua iusta nec ipso
lenior offensus qui mihi iure fuit,
quique dolor pectus tetigisset Caesaris alti,
illum iurabas protinus esse tuum.
Vt tamen audita est nostrae tibi cladis origo, 65
diceris erratis ingemuisse meis.
Tum tua me primum solari littera coepit
et laesum flecti spem dare posse deum.
Mouit amicitiae tum te constantia longae
ante tuos ortus quae mihi coepta fuit, 70
et quod eras aliis factus, mihi natus amicus
quodque tibi in cunis oscula prima dedi,
quod cum uestra domus teneris mihi semper ab annis
culta sit, esse uetus me tibi cogit onus.
Me tuus ille pater, Latiae facundia linguae, 75
quae non inferior nobilitate fuit,
primus ut auderem committere carmina famae
inpulit: ingenii dux fuit ille mei.
Nec quo sit primum nobis a tempore cultus
contendo fratrem posse referre tuum. 80
Te tamen ante omnis ita sum complexus ut unus
quolibet in casu gratia nostra fores.
Vltima me tecum uidit maestisque cadentes
excepit lacrimas Aethalis Ilua genis,
cum tibi quaerenti num uerus nuntius esset 85
adtulerat culpae quem mala fama meae,
inter confessum dubie dubieque negantem
haerebam pauidas dante timore notas
exemploque niuis quam mollit aquaticus auster,
gutta per attonitas ibat oborta genas. 90
Haec igitur referens et quod mea crimina primi
erroris uenia posse latere uides,
respicis antiquum lassis in rebus amicum
fomentisque iuuas uulnera nostra tuis.
Pro quibus, optandi si nobis copia fiat, 95
tam bene promerito commoda mille precor.
Sed, si sola mihi dentur tua uota, precabor
ut tibi sit saluo Caesare salua parens.
Haec ego, cum faceres altaria pinguia ture,
te solitum memini prima rogare deos.

IV. ATTICO

Accipe conloquium gelido Nasonis ab Histro,
Attice iudicio non dubitande meo.
Ecquid adhuc remanes memor infelicis amici
deserit an partis languida cura suas?
Non ita di mihi sint tristes ut credere possim 5
fasque putem iam te non meminisse mei.
Ante oculos nostros posita est tua semper imago
et uideor uultus mente uidere tuos.
Seria multa mihi tecum conlata recordor
nec data iucundis tempora pauca iocis. 10
Saepe citae longis uisae sermonibus horae,
saepe fuit breuior quam mea uerba dies.
Saepe tuas uenit factum modo carmen ad auris
et noua iudicio subdita Musa tuo est.
Quod tu laudaras, populo placuisse putabam 15
--hoc pretium curae dulce recentis erat--
utque meus lima rasus liber esset amici,
non semel admonitu facta litura tuo est.
Nos fora uiderunt pariter, nos porticus omnis,
nos uia, nos iunctis curua theatra locis. 20
Denique tantus amor nobis, carissime, semper
quantus in Aeacide Nestorideque fuit.
Non ego, si biberes securae pocula Lethes,
excidere haec credam pectore posse tuo.
Longa dies citius brumali sidere noxque 25
tardior hiberna solstitialis erit
nec Babylon aestum nec frigora Pontus habebit
caltaque Paestanas uincet odore rosas
quam tibi nostrarum ueniant obliuia rerum:
non ita pars fati candida nulla mei est. 30
Ne tamen haec dici possit fiducia mendax
stultaque credulitas nostra fuisse caue
constantique fide ueterem tutare sodalem
qua licet et quantum non onerosus ero.

V. SALANO

Condita disparibus numeris ego Naso Salano
praeposita misi uerba salute meo.
Quae rata sit cupio rebusque ut comprobet omen,
te precor a saluo possit, amice, legi.
Candor, in hoc aeuo res intermortua paene, 5
exigit ut faciam talia uota tuus.
Nam fuerim quamuis modico tibi iunctus ab usu,
diceris exiliis indoluisse meis,
missaque ab Euxino legeres cum carmina Ponto,
illa tuus iuuit qualiacumque fauor 10
optastique breuem salui mihi Caesaris iram,
quod tamen optari, si sciat, ipse sinat.
Moribus ista tuis tam mitia uota dedisti
nec minus idcirco sunt ea grata mihi,
quoque magis moueare malis, doctissime, nostris, 15
credibile est fieri condicione loci:
uix hac inuenies totum, mihi crede, per orbem
quae minus Augusta pace fruatur humus.
Tu tamen hic structos inter fera proelia uersus
et legis et lectos ore fauente probas 20
ingenioque meo, uena quod paupere manat,
plaudis et e riuo flumina magna facis.
Grata quidem sunt haec animo suffragia nostro,
uix sibi cum miseros posse placere putes.
Dum tamen in rebus temptamus carmina paruis, 25
materiae gracili sufficit ingenium.
Nuper, ut huc magni peruenit fama triumphi,
ausus sum tantae sumere molis opus.
Obruit audentem rerum grauitasque nitorque
nec potui coepti pondera ferre mei. 30
Illic quam laudes erit officiosa uoluntas,
cetera materia debilitata iacent.
Qui si forte liber uestras peruenit ad aures,
tutelam, mando, sentiat ille tuam.
Hoc tibi facturo, uel si non ipse rogarem, 35
accedat cumulus gratia nostra leuis.
Non ego laudandus, sed sunt tua pectora lacte
et non calcata candidiora niue,
mirarisque alios, cum sis mirabilis ipse,
nec lateant artes eloquiumque tuum. 40
Te iuuenum princeps, cui dat Germania nomen,
participem studii Caesar habere solet.
Tu comes antiquus, tu primis iunctus ab annis
ingenio mores aequiperante places.
Te dicente prius studii fuit impetus illi 45
teque habet elicias qui sua uerba tuis.
Cum tu desisti mortaliaque ora quierunt
tectaque non longa conticuere mora,
surgit Iuleo iuuenis cognomine dignus,
qualis ab Eois Lucifer ortus aquis, 50
dumque silens adstat, status est uultusque diserti
spemque decens doctae uocis amictus habet.
Mox, ubi pulsa mora est atque os caeleste solutum,
hoc superos iures more solere loqui
atque 'Haec est' dicas 'facundia principe digna': 55
eloquio tantum nobilitatis inest.
Huic tu cum placeas et uertice sidera tangas,
scripta tamen profugi uatis habenda putas.
Scilicet ingeniis aliqua est concordia iunctis,
et seruat studii foedera quisque sui: 60
rusticus agricolam, miles fera bella gerentem,
rectorem dubiae nauita puppis amat.
Tu quoque Pieridum studio, studiose, teneris
ingenioque faues, ingeniose, meo.
Distat opus nostrum, sed fontibus exit ab isdem 65
artis et ingenuae cultor uterque sumus.
Thyrsus abest a te gustata et laurea nobis,
sed tamen ambobus debet inesse calor,
utque meis numeris tua dat facundia neruos,
sic uenit a nobis in tua uerba nitor. 70
Iure igitur studio confinia carmina uestro
et commilitii sacra tuenda putas.
Pro quibus ut maneat de quo censeris amicus
comprecor ad uitae tempora summa tuae
succedatque suis orbis moderator habenis: 75
quod mecum populi uota precantur idem.

VI. GRAECINO

Carmine Graecinum, qui praesens uoce solebat,
tristis ab Euxinis Naso salutat aquis.
Exulis haec uox est: praebet mihi littera linguam
et, si non liceat scribere, mutus ero.
Corripis, ut debes, stulti peccata sodalis 5
et mala me meritis ferre minora doces.
Vera facis, sed sera meae conuicia culpae:
aspera confesso uerba remitte reo.
Cum poteram recto transire Ceraunia uelo,
ut fera uitarem saxa monendus eram. 10
Nunc mihi naufragio quid prodest discere facto
qua mea debuerit currere cumba uia?
Brachia da lasso potius prendenda natanti
nec pigeat mento subposuisse manum.
Idque facis faciasque precor: sic mater et uxor, 15
sic tibi sint fratres totaque salua domus,
quodque soles animo semper, quod uoce precari,
omnia Caesaribus sic tua facta probes.
Turpe erit in miseris ueteri tibi rebus amico
auxilium nulla parte tulisse tuum, 20
turpe referre pedem nec passu stare tenaci,
turpe laborantem deseruisse ratem,
turpe sequi casum et Fortunae accedere amicum
et, nisi sit felix, esse negare suum.
Non ita uixerunt Strophio atque Agamemnone nati, 25
non haec Aegidae Pirithoique fides.
Quos prior est mirata, sequens mirabitur aetas,
in quorum plausus tota theatra sonant.
Tu quoque per durum seruato tempus amico
dignus es in tantis nomen habere uiris, 30
dignus es, et, quoniam laudem pietate mereris,
non erit officii gratia surda tui.
Crede mihi, nostrum si non mortale futurum est
carmen, in ore frequens posteritatis eris.
Fac modo permaneas lasso, Graecine, fidelis 35
duret et in longas impetus iste moras.
Quae tu cum praestes, remo tamen utor in aura,
nec nocet admisso subdere calcar equo.

VII. ATTICO

Esse salutatum uult te mea littera primum
a male pacatis, Attice, missa Getis,
proxima subsequitur quid agas audire uoluntas,
et si, quicquid agis, sit tibi cura mei.
Nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum 5
saepe superuacuos cogit habere metus.
Da ueniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
Tranquillas etiam naufragus horret aquas.
Qui semel est laesus fallaci piscis ab hamo
omnibus unca cibis aera subesse putat; 10
saepe canem longe uisum fugit agna lupumque
credit et ipsa suam nescia uitat opem;
membra reformidant mollem quoque saucia tactum
uanaque sollicitis incitat umbra metum.
Sic ego Fortunae telis confixus iniquis 15
pectore concipio nil nisi triste meo.
Iam mihi fata liquet coeptos seruantia cursus
per sibi consuetas semper itura uias.
Obseruare deos ne quid mihi cedat amice
uerbaque Fortunae uix puto posse dari. 20
Est illi curae me perdere, quaeque solebat
esse leuis, constans et bene certa nocet.
Crede mihi, si sum ueri tibi cognitus oris--
nec planis nostris casibus esse puter--
Cinyphiae segetis citius numerabis aristas 25
altaque quam multis floreat Hybla thymis
et quot aues motis nitantur in aere pennis
quotque natent pisces aequore certus eris
quam tibi nostrorum statuatur summa laborum
quos ego sum terra, quos ego passus aqua. 30
Nulla Getis toto gens est truculentior orbe,
sed tamen hi nostris ingemuere malis.
Quae tibi si memori coner perscribere uersu,
Ilias est fati longa futura mei.
Non igitur uerear quo te rear esse uerendum, 35
cuius amor nobis pignora mille dedit,
sed quia res timida est omnis miser et quia longo est
tempore laetitiae ianua clausa meae.
Iam dolor in morem uenit meus, utque caducis
percussu crebro saxa cauantur aquis, 40
sic ego continuo Fortunae uulneror ictu
uixque habet in nobis iam noua plaga locum.
Nec magis adsiduo uomer tenuatur ab usu
nec magis est curuis Appia trita rotis
pectora quam mea sunt serie caecata malorum, 45
et nihil inueni quod mihi ferret opem.
Artibus ingenuis quaesita est gloria multis,
infelix perii dotibus ipse meis.
Vita prior uitio caret et sine labe peracta est:
auxilii misero nil tulit illa mihi. 50
Culpa grauis precibus donatur saepe suorum:
omnis pro nobis gratia muta fuit.
Adiuuat in duris aliquos praesentia rebus:
obruit hoc absens uasta procella caput.
Quis non horruerit tacitam quoque Caesaris iram? 55
Addita sunt poenis aspera uerba meis.
Fit fuga temporibus leuior: proiectus in aequor
Arcturum subii Pleiadumque minas.
Saepe solent hiemem placidam sentire carinae:
non Ithacae puppi saeuior unda fuit. 60
Recta fides comitum poterat mala nostra leuare:
ditata est spoliis perfida turba meis.
Mitius exilium faciunt loca: tristior ista
terra sub ambobus non iacet ulla polis.
Est aliquid patriis uicinum finibus esse: 65
ultima me tellus, ultimus orbis habet.
Praestat et exulibus pacem tua laurea, Caesar:
Pontica finitimo terra sub hoste iacet.
Tempus in agrorum cultu consumere dulce est:
non patitur uerti barbarus hostis humum. 70
Temperie caeli corpusque animusque iuuatur:
frigore perpetuo Sarmatis ora riget.
Est in aqua dulci non inuidiosa uoluptas:
aequoreo bibitur cum sale mixta palus.
Omnia deficiunt. Animus tamen omnia uincit; 75
ille etiam uires corpus habere facit.
Sustineas ut onus, nitendum uertice pleno est
aut, flecti neruos si patiere, cades.
Spes quoque posse mora mitescere principis iram
uiuere ne nolim deficiamque cauet. 80
Nec uos parua datis pauci solacia nobis,
quorum spectata est per mala nostra fides.
Coepta tene, quaeso, neque in aequore desere nauem
meque simul serua iudiciumque tuum.

VIII. COTTAE MAXIMO

Redditus est nobis Caesar cum Caesare nuper,
quos mihi misisti, Maxime Cotta, deos,
utque tuum munus numerum quem debet haberet,
est ibi Caesaribus Liuia iuncta suis.
Argentum felix omnique beatius auro, 5
quod, fuerit pretium cum rude, numen habet!
Non mihi diuitias dando maiora dedisses
caelitibus missis nostra sub ora tribus.
Est aliquid spectare deos et adesse putare
et quasi cum uero numine posse loqui. 10
Quantum ad te, redii, nec me tenet ultima tellus,
utque prius, media sospes in Vrbe moror.
Caesareos uideo uultus, uelut ante uidebam:
uix huius uoti spes fuit ulla mihi.
Vtque salutabam numen caeleste, saluto. 15
Quod reduci tribuas, nil, puto, maius habes.
Quid nostris oculis nisi sola Palatia desunt?
Qui locus ablato Caesare uilis erit.
Hunc ego cum spectem, uideor mihi cernere Romam;
nam patriae faciem sustinet ille suae. 20
Fallor an irati mihi sunt in imagine uultus,
toruaque nescio quid forma minantis habet?
Parce, uir inmenso maior uirtutibus orbe,
iustaque uindictae supprime frena tuae.
Parce, precor, saecli decus indelebile nostri, 25
terrarum dominum quem sua cura facit.
Per patriae numen, quae te tibi carior ipso est,
per numquam surdos in tua uota deos
perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est,
et cui maiestas non onerosa tua est, 30
perque tibi similem uirtutis imagine natum,
moribus adgnosci qui tuus esse potest,
perque tuos uel auo dignos uel patre nepotes
qui ueniunt magno per tua iussa gradu,
parte leua minima nostras et contrahe poenas 35
daque procul Scythico qui sit ab hoste locum.
Et tua, si fas est, a Caesare proxime Caesar,
numina sint precibus non inimica meis!
Sic fera quam primum pauido Germania uultu
ante triumphantis serua feratur equos, 40
sic pater in Pylios, Cumaeos mater in annos
uiuant et possis filius esse diu!
Tu quoque, conueniens ingenti nupta marito,
accipe non dura supplicis aure preces!
Sic tibi uir sospes, sic sint cum prole nepotes, 45
cumque bonis nuribus quod peperere nurus!
Sic quem dira tibi rapuit Germania Drusum
pars fuerit partus sola caduca tui!
Sic tibi mature fraterni funeris ultor
purpureus niueis filius instet equis! 50
Adnuite o! timidis, mitissima numina, uotis;
praesentis aliquid prosit habere deos.
Caesaris aduentu tuta gladiator harena
exit et auxilium non leue uultus habet.
Nos quoque uestra iuuat quod, qua licet, ora uidemus, 55
intrata est superis quod domus una tribus.
Felices illi qui non simulacra, sed ipsos
quique deum coram corpora uera uident!
Quod quoniam nobis inuidit inutile fatum,
quos dedit ars uultus effigiemque colo. 60
Sic homines nouere deos, quos arduus aether
occulit, et colitur pro Ioue forma Iouis.
Denique, quae mecum est et erit sine fine, cauete
ne sit in inuiso uestra figura loco.
Nam caput e nostra citius ceruice recedet 65
et patiar fossis lumen abire genis
quam caream raptis, o publica numina, uobis:
uos eritis nostrae portus et ara fugae.
Vos ego complectar, Geticis si cingar ab armis,
utque meas aquilas, <sic mea> signa sequar. 70
Aut ego me fallo nimioque cupidine ludor
aut spes exilii commodioris adest;
nam minus et minus est facies in imagine tristis
uisaque sunt dictis adnuere ora meis.
Vera precor fiant timidae praesagia mentis 75
iustaque, quamuis est, sit minor ira dei.

IX. COTYI REGI

Regia progenies, cui nobilitatis origo
nomen in Eumolpi peruenit usque, Coty,
Fama loquax uestras si iam peruenit ad aures
me tibi finitimi parte iacere soli,
supplicis exaudi, iuuenum mitissime, uocem, 5
quamque potes, profugo--nam potes--adfer opem.
Me fortuna tibi--de qua quod non queror hoc est--
tradidit, hoc uno non inimica mihi.
Excipe naufragium non duro litore nostrum,
ne fuerit terra tutior unda tua. 10
Regia, crede mihi, res est succurrere lapsis
conuenit et tanto quantus es ipse uiro.
Fortunam decet hoc istam, quae maxima cum sit,
esse potest animo uix tamen aequa tuo.
Conspicitur numquam meliore potentia causa 15
quam quotiens uanas non sinit esse preces.
Hoc nitor iste tui generis desiderat, hoc est
a superis ortae nobilitatis opus.
Hoc tibi et Eumolpus, generis clarissimus auctor,
et prior Eumolpo suadet Erichthonius. 20
Hoc tecum commune deo est quod uterque rogati
supplicibus uestris ferre soletis opem.
Numquid erit quare solito dignemur honore
numina, si demas uelle iuuare deos?
Iuppiter oranti surdas si praebeat auris, 25
uictima pro templo cur cadat icta Iouis?
Si pacem nullam pontus mihi praestet eunti,
inrita Neptuno cur ego tura feram?
Vana laborantis si fallat arua coloni,
accipiat grauidae cur suis exta Ceres? 30
Nec dabit intonso iugulum caper hostia Baccho,
musta sub adducto si pede nulla fluent.
Caesar ut imperii moderetur frena precamur,
tam bene quod patriae consulit ille suae.
Vtilitas igitur magnos hominesque deosque 35
efficit auxiliis quoque fauente suis.
Tu quoque fac prosis intra tua castra iacenti,
o Coty, progenies digna parente tuo.
Conueniens homini est hominem seruare uoluptas
et melius nulla quaeritur arte fauor. 40
Quis non Antiphaten Laestrygona deuouet aut quis
munifici mores improbat Alcinoi?
Non tibi Cassandreus pater est gentisue Pheraeae
quiue repertorem torruit arte sua,
sed quam Marte ferox et uinci nescius armis, 45
tam numquam facta pace cruoris amans.
Adde quod ingenuas didicisse fideliter artes
emollit mores nec sinit esse feros.
Nec regum quisquam magis est instructus ab illis
mitibus aut studiis tempora plura dedit. 50
Carmina testantur quae, si tua nomina demas,
Threicium iuuenem composuisse negem.
Neue sub hoc tractu uates foret unicus Orpheus,
Bistonis ingenio terra superba tuo est.
Vtque tibi est animus, cum res ita postulat, arma 55
sumere et hostili tingere caede manum,
atque ut es excusso iaculum torquere lacerto
collaque uelocis flectere doctus equi,
tempora sic data sunt studiis ubi iusta paternis
atque suis humeris forte quieuit opus, 60
ne tua marcescant per inertis otia somnos,
lucida Pieria tendis in astra uia.
Haec quoque res aliquid tecum mihi foederis adfert:
eiusdem sacri cultor uterque sumus.
Ad uatem uates orantia brachia tendo, 65
terra sit exiliis ut tua fida meis.
Non ego caede nocens in Ponti litora ueni
mixtaue sunt nostra dira uenena manu,
nec mea subiecta conuicta est gemma tabella
mendacem linis inposuisse notam. 70
Nec quicquam, quod lege uetor committere, feci:
est tamen his grauior noxa fatenda mihi.
Neue roges quae sit, stultam conscripsimus Artem.
Innocuas nobis haec uetat esse manus.
Ecquid praeterea peccarim quaerere noli, 75
ut lateat sola culpa sub Arte mea.
Quicquid id est, habuit moderatam uindicis iram,
qui nisi natalem nil mihi dempsit humum.
Hac quoniam careo, tua nunc uicinia praestet,
inuiso possim tutus ut esse loco.

X. MACRO

Ecquid ab impressae cognoscis imagine cerae
haec tibi Nasonem scribere uerba, Macer,
auctorisque sui si non est anulus index,
cognitane est nostra littera facta manu?
An tibi notitiam mora temporis eripit horum 5
nec repetunt oculi signa uetusta tui?
Sis licet oblitus pariter gemmaeque manusque,
exciderit tantum ne tibi cura mei.
Quam tu uel longi debes conuictibus aeui,
uel mea quod coniunx non aliena tibi est, 10
uel studiis quibus es quam nos sapientius usus,
utque decet, nulla factus es Arte nocens.
Tu canis aeterno quicquid restabat Homero,
ne careant summa Troica bella manu.
Naso parum prudens Artem dum tradit amandi, 15
doctrinae pretium triste magister habet.
Sunt tamen inter se communia sacra poetis,
diuersum quamuis quisque sequamur iter.
Quorum te memorem, quamquam procul absumus, esse
suspicor et casus uelle leuare meos. 20
Te duce magnificas Asiae perspeximus urbes,
Trinacris est oculis te duce uisa meis;
uidimus Aetnaea caelum splendescere flamma,
subpositus monti quam uomit ore gigans
Hennaeosque lacus et olentia stagna Palici, 25
quamque suis Cyanen miscet Anapus aquis.
Nec procul hinc nympha est quae, dum fugit Elidis amnem,
tecta sub aequorea nunc quoque currit aqua.
Hic mihi labentis pars anni magna peracta est.
Eheu! quam dispar est locus ille Getis! 30
Et quota pars haec sunt rerum quas uidimus ambo,
te mihi iucundas efficiente uias,
seu rate caeruleas picta sulcauimus undas,
esseda nos agili siue tulere rota.
Saepe breuis nobis uicibus uia uisa loquendi 35
pluraque, si numeres, uerba fuere gradu.
Saepe dies sermone minor fuit inque loquendum
tarda per aestiuos defuit hora dies.
Est aliquid casus pariter timuisse marinos
iunctaque ad aequoreos uota tulisse deos, 40
et modo res egisse simul, modo rursus ab illis,
quorum non pudeat, posse referre iocos.
Haec tibi cum subeant, absim licet, omnibus annis
ante tuos oculos, ut modo uisus, ero.
Ipse quidem certe cum sim sub cardine mundi 45
qui semper liquidis altior extat aquis,
te tamen intueor, quo solo pectore possum,
et tecum gelido saepe sub axe loquor.
Hic es et ignoras et ades celeberrimus absens
inque Getas media iussus ab Vrbe uenis. 50
Redde uicem et, quoniam regio felicior ista est,
istic me memori pectore semper habe.

XI. RVFO

Hoc tibi, Rufe, breui properatum tempore mittit
Naso, parum faustae conditor Artis, opus,
ut, quamquam longe toto sumus orbe remoti,
scire tamen possis nos meminisse tui.
Nominis ante mei uenient obliuia nobis 5
pectore quam pietas sit tua pulsa meo,
et prius hanc animam uacuas reddemus in auras
quam fiat meriti gratia uana tui.
Grande uoco lacrimas meritum quibus ora rigabas,
cum mea concreto sicca dolore forent. 10
Grande uoco meritum maestae solacia mentis,
cum pariter nobis illa tibique dares.
Sponte quidem per seque mea est laudabilis uxor,
admonitu melior fit tamen illa tuo.
Namque, quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, 15
hoc ego te laetor coniugis esse meae.
Quae, ne dissimilis tibi sit probitate, laborat
seque tui uita sanguinis esse probat.
Ergo, quod fuerat stimulis factura sine ullis,
plenius auctorem te quoque nancta facit. 20
Acer et ad palmae per se cursurus honores,
si tamen horteris, fortius ibit equus.
Adde quod absentis cura mandata fideli
perficis et nullum ferre grauaris onus.
O, referant grates, quoniam non possumus ipsi, 25
di tibi, qui referent, si pia facta uident,
sufficiatque diu corpus quoque moribus istis,
maxima Fundani gloria, Rufe, soli!


LIBER TERTIUS

I. VXORI

Aequor Iasonio pulsatum remige primum
quaeque nec hoste fero nec niue, terra, cares,
ecquod erit tempus quo uos ego Naso relinquam,
in minus hostili iussus abesse loco?
An mihi barbaria uiuendum semper in ista 5
inque Tomitana condar oportet humo?
Pace tua, si pax ulla est tua, Pontica tellus,
finitimus rapido quam terit hostis equo,
pace tua dixisse uelim: 'Tu pessima duro
pars es in exilio, tu mala nostra grauas. 10
Tu neque uer sentis cinctum florente corona,
tu neque messorum corpora nuda uides,
nec tibi pampineas autumnus porrigit uuas,
cuncta sed inmodicum tempora frigus habent.
Tu glacie freta uincta tenes, et in aequore piscis 15
inclusus tecta saepe natauit aqua.
Nec tibi sunt fontes, laticis nisi paene marini,
qui potus dubium sistat alatne sitim.
Rara, neque haec felix, in apertis eminet aruis
arbor et in terra est altera forma maris. 20
Non auis obloquitur, nisi siluis si qua remota
aequoreas rauco gutture potat aquas.
Tristia per uacuos horrent absinthia campos
conueniensque suo messis amara loco.
Adde metus et quod murus pulsatur ab hoste 25
tinctaque mortifera tabe sagitta madet,
quod procul haec regio est et ab omni deuia cursu
nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
Non igitur mirum finem quaerentibus horum
altera si nobis usque rogatur humus. 30
Te magis est mirum non hoc euincere, coniunx,
inque meis lacrimas posse tenere malis.
Quid facias quaeris? Quaeras hoc scilicet ipsum,
inuenies, uere si reperire uoles.
Velle parum est: cupias ut re potiaris oportet 35
et faciat somnos haec tibi cura breues.
Velle reor multos: quis enim mihi tam sit iniquus
optet ut exilium pace carere meum?
Pectore te toto cunctisque incumbere neruis
et niti pro me nocte dieque decet. 40
Vtque iuuent alii, tu debes uincere amicos
uxor et ad partis prima uenire tuas.
Magna tibi inposita est nostris persona libellis:
coniugis exemplum diceris esse bonae.
Hanc caue degeneres, ut sint praeconia nostra 45
uera; uide Famae quod tuearis opus.
Vt nihil ipse querar, tacito me Fama queretur,
quae debet fuerit ni tibi cura mei.
Exposuit memet populo Fortuna uidendum
et plus notitiae quam fuit ante dedit. 50
Notior est factus Capaneus a fulminis ictu,
notus humo mersis Amphiaraus equis.
Si minus errasset, notus minus esset Vlixes,
magna Philoctetae uulnere fama suo est.
Si locus est aliquis tanta inter nomina paruis, 55
nos quoque conspicuos nostra ruina facit.
Nec te nesciri patitur mea pagina, qua non
inferius Coa Bittide nomen habes.
Quicquid ages igitur, scena spectabere magna
et pia non paucis testibus uxor eris. 60
Crede mihi, quotiens laudaris carmine nostro,
qui legit has laudes, an mereare rogat.
Vtque fauere reor plures uirtutibus istis,
sic tua non paucae carpere facta uolent.
Quarum tu praesta ne liuor dicere possit: 65
"Haec est pro miseri lenta salute uiri".
Cumque ego deficiam nec possim ducere currum,
fac tu sustineas debile sola iugum.
Ad medicum specto uenis fugientibus aeger:
ultima pars animae dum mihi restat, ades, 70
quodque ego praestarem, si te magis ipse ualerem,
id mihi, cum ualeas fortius ipsa, refer.
Exigit hoc socialis amor foedusque maritum.
Moribus hoc, coniunx, exigis ipsa tuis.
Hoc domui debes de qua censeris, ut illam 75
non magis officiis quam probitate colas.
Cuncta licet facias, nisi eris laudabilis uxor,
non poterit credi Marcia culta tibi.
Nec sumus indigni nec, si uis uera fateri,
debetur meritis gratia nulla meis. 80
Redditur illa quidem grandi cum fenore nobis
nec te, si cupiat, laedere rumor habet,
sed tamen hoc factis adiunge prioribus unum,
pro nostris ut sis ambitiosa malis,
Vt minus infesta iaceam regione labora, 85
clauda nec officii pars erit ulla tui.
Magna peto, sed non tamen inuidiosa roganti,
utque ea non teneas, tuta repulsa tua est.
Nec mihi suscense, totiens si carmine nostro
quod facis ut facias teque imitere rogo. 90
Fortibus adsueuit tubicen prodesse suoque
dux bene pugnantis incitat ore uiros.
Nota tua est probitas testataque tempus in omne:
sit uirtus etiam non probitate minor.
Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis 95
aut excisa leui pelta gerenda manu.
Numen adorandum est, non ut mihi fiat amicum,
sed sit ut iratum quam fuit ante minus.
Gratia si nulla est, lacrimae tibi gratia fient:
hac potes aut nulla parte mouere deos. 100
Quae tibi ne desint, bene per mala nostra cauetur
meque uiro flendi copia diues adest;
utque meae res sunt, omni, puto, tempore flebis:
has fortuna tibi nostra ministrat opes.
Si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, 105
Admeti coniunx quam sequereris erat.
Aemula Penelopes fieres, si fraude pudica
instantis uelles fallere nupta procos.
Si comes extincti manes sequerere mariti,
esset dux facti Laudamia tui. 110
Iphias ante oculos tibi erat ponenda uolenti
corpus in accensos mittere forte rogos.
Morte nihil opus est, nihil Icariotide tela:
Caesaris est coniunx ore precanda tuo
quae praestat uirtute sua, ne prisca uetustas 115
laude pudicitiae saecula nostra premat,
quae Veneris formam, mores Iunonis habendo
sola est caelesti digna reperta toro.
Quid trepidas et adire times? Non inpia Progne
filiaue Aeetae uoce mouenda tua est, 120
nec nurus Aegypti, nec saeua Agamemnonis uxor,
Scyllaque quae Siculas inguine terret aquas,
Telegoniue parens uertendis nata figuris
nexaque nodosas angue Medusa comas,
femina sed princeps, in qua Fortuna uidere 125
se probat et caecae crimina falsa tulit,
qua nihil in terris ad finem solis ab ortu
clarius excepto Caesare mundus habet.
Eligito tempus captatum saepe rogandi,
exeat aduersa ne tua nauis aqua. 130
Non semper sacras reddunt oracula sortis
ipsaque non omni tempore fana patent.
Cum status Vrbis erit qualem nunc auguror esse,
et nullus populi contrahet ora dolor,
cum domus Augusti Capitoli more colenda 135
laeta, quod est et sit, plenaque pacis erit,
tum tibi di faciant adeundi copia fiat,
profectura aliquid tum tua uerba putes.
Si quid aget maius, differ tua coepta caueque
spem festinando praecipitare meam. 140
Nec rursus iubeo, dum sit uacuissima, quaeras:
corporis ad curam uix uacat illa sui.
Omnia . . . . . . . . . . . . . . .
per rerum turbam tu quoque oportet eas.
Cum tibi contigerit uultum Iunonis adire, 145
fac sis personae quam tueare memor.
Nec factum defende meum: mala causa silenda est.
Nil nisi sollicitae sint tua uerba preces.
Tum lacrimis demenda mora est submissaque terra
ad non mortalis brachia tende pedes. 150
Tum pete nil aliud saeuo nisi ab hoste recedam:
hostem Fortunam sit satis esse mihi.
Plura quidem subeunt, sed sunt turbata timore;
haec quoque uix poteris uoce tremente loqui.
Suspicor hoc damno fore non tibi: sentiet illa 155
te maiestatem pertimuisse suam.
Nec tua si fletu scindentur uerba, nocebit:
interdum lacrimae pondera uocis habent.
Lux etiam coeptis facito bona talibus adsit
horaque conueniens auspiciumque fauens, 160
sed prius inposito sanctis altaribus igni
tura fer ad magnos uinaque pura deos,
e quibus ante omnes Augustum numen adora
progeniemque piam participemque tori.
Sint utinam mites solito tibi more tuasque 165
non duris lacrimas uultibus aspiciant!

II. COTTAE

Quam legis a nobis missam tibi, Cotta, salutem,
missa sit ut uere perueniatque precor.
Namque meis sospes multum cruciatibus aufers
utque sit in nobis pars bona salua facis.
Cumque labent aliqui iactataque uela relinquant, 5
tu lacerae remanes ancora sola rati.
Grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis
qui cum Fortuna terga dedere fugae.
Cum feriant unum, non unum fulmina terrent
iunctaque percusso turba pauere solet. 10
Cumque dedit paries uenturae signa ruinae,
sollicito uacuus fit locus ille metu.
Quis non e timidis aegri contagia uitat
uicinum metuens ne trahat inde malum?
Me quoque amicorum nimio terrore metuque, 15
non odio quidam destituere mei.
Non illis pietas, non officiosa uoluntas
defuit: aduersos extimuere deos.
Vtque magis cauti possunt timidique uideri,
sic adpellari non meruere mali. 20
Aut meus excusat caros ita candor amicos
utque habeant de me crimina nulla fauet.
Sint hi contenti uenia signentque licebit
purgari factum me quoque teste suum.
Pars estis pauci melior, qui rebus in artis 25
ferre mihi nullam turpe putastis opem.
Tunc igitur meriti morietur gratia uestri,
cum cinis absumpto corpore factus ero.
Fallor et illa meae superabit tempora uitae,
si tamen a memori posteritate legar. 30
Corpora debentur maestis exsanguia bustis,
effugiunt structos nomen honorque rogos.
Occidit et Theseus et qui comitauit Orestem,
sed tamen in laudes uiuit uterque suas.
Vos etiam seri laudabunt saepe nepotes 35
claraque erit scriptis gloria uestra meis.
Hic quoque Sauromatae iam uos nouere Getaeque,
et tales animos barbara turba probat.
Cumque ego de uestra nuper probitate referrem
--nam didici Getice Sarmaticeque loqui-- 40
forte senex quidam, coetu cum staret in illo,
reddidit ad nostros talia uerba sonos:
'Nos quoque amicitiae nomen, bone, nouimus, hospes,
quos procul a uobis Pontus et Hister habet.
Est locus in Scythia--Tauros dixere priores-- 45
qui Getica longe non ita distat humo.
Hac ego sum terra--patriae nec paenitet--ortus.
Consortem Phoebi gens colit illa deam.
Templa manent hodie uastis innixa columnis
perque quater denos itur in illa gradus. 50
Fama refert illic signum caeleste fuisse,
quoque minus dubites, stat basis orba dea
araque, quae fuerat natura candida saxi,
decolor adfuso sanguine tincta rubet.
Femina sacra facit taedae non nota iugali, 55
quae superat Scythicas nobilitate nurus.
Sacrifici genus est, sic instituere parentes,
aduena uirgineo caesus ut ense cadat.
Regna Thoas habuit Maeotide clarus in ora,
nec fuit Euxinis notior alter aquis. 60
Sceptra tenente illo liquidas fecisse per auras
nescio quam dicunt Iphigenian iter,
quam leuibus uentis sub nube per aequora uectam
creditur his Phoebe deposuisse locis.
Praefuerat templo multos ea rite per annos, 65
inuita peragens tristia sacra manu,
cum duo uelifera iuuenes uenere carina
presseruntque suo litora nostra pede.
Par fuit his aetas et amor, quorum alter Orestes,
ast Pylades alter: nomina fama tenet. 70
Protinus inmitem Triuiae ducuntur ad aram,
euincti geminas ad sua terga manus.
Spargit aqua captos lustrali Graia sacerdos,
ambiat ut fuluas infula longa comas,
dumque parat sacrum, dum uelat tempora uittis, 75
dum tardae causas inuenit ipsa morae:
"Non ego crudelis, iuuenes, ignoscite, dixit,
sacra suo facio barbariora loco.
Ritus is est gentis. Qua uos tamen urbe uenitis
quodue parum fausta puppe petistis iter?" 80
Dixit et audito patriae pia nomine uirgo
consortes urbis comperit esse suae:
"Alter ut e uobis, inquit, cadat hostia sacris,
ad patrias sedes nuntius alter eat."
Ire iubet Pylades carum periturus Orestem; 85
hic negat inque uices pugnat uterque mori.
Extitit hoc unum quo non conuenerit illis:
cetera par concors et sine lite fuit.
Dum peragunt iuuenes pulchri certamen amoris,
ad fratrem scriptas exarat illa notas. 90
Ad fratrem mandata dabat, cuique illa dabantur,
--humanos casus aspice!--frater erat.
Nec mora, de templo rapiunt simulacra Dianae
clamque per inmensas puppe feruntur aquas.
Mirus amor iuuenum; quamuis abiere tot anni, 95
in Scythia magnum nunc quoque nomen habent.'
Fabula narrata est postquam uulgaris ab illo,
laudarunt omnes facta piamque fidem.
Scilicet hac etiam, qua nulla ferocior ora est,
nomen amicitiae barbara corda mouet. 100
Quid facere Ausonia geniti debetis in urbe,
cum tangant duros talia facta Getas?
Adde quod est animus semper tibi mitis et altae
indicium more nobilitatis habent
quos Volesus patrii cognoscat nominis auctor, 105
quos Numa maternus non neget esse suos
adiectique probent genetiua ad nomina Cottae,
si tu non esses, interitura domus.
Digne uir hac serie, lasso succurrere amico
conueniens istis moribus esse puta.

III. FABIO MAXIMO

Si uacat exiguum profugo dare tempus amico,
o sidus Fabiae, Maxime, gentis, ades,
dum tibi quae uidi refero, seu corporis umbra
seu ueri species seu fuit ille sopor.
Nox erat et bifores intrabat luna fenestras, 5
mense fere medio quanta nitere solet.
Publica me requies curarum somnus habebat
fusaque erant toto languida membra toro,
cum subito pennis agitatus inhorruit aer
et gemuit paruo mota fenestra sono. 10
Territus in cubitum releuo mea membra sinistrum,
pulsus et e trepido pectore somnus abit.
Stabat Amor, uultu non quo prius esse solebat,
fulcra tenens laeua tristis acerna manu,
nec torquem collo neque habens crinale capillo 15
nec bene dispositas comptus ut ante comas.
Horrida pendebant molles super ora capilli
et uisa est oculis horrida penna meis,
qualis in aeriae tergo solet esse columbae
tractatam multae quam tetigere manus. 20
Hunc simul agnoui--neque enim mihi notior alter--
talibus adfata est libera lingua sonis:
'O puer, exilii decepto causa magistro,
quem fuit utilius non docuisse mihi,
huc quoque uenisti, pax est ubi tempore nullo 25
et coit adstrictis barbarus Hister aquis?
Quae tibi causa uiae, nisi uti mala nostra uideres,
quae sunt, si nescis, inuidiosa tibi?
Tu mihi dictasti iuuenalia carmina primus,
adposui senis te duce quinque pedes. 30
Nec me Maeonio consurgere carmine nec me
dicere magnorum passus es acta ducum.
Forsitan exiguas, aliquas tamen, arcus et ignes
ingenii uires comminuere mei.
Namque ego dum canto tua regna tuaeque parentis, 35
in nullum mea mens grande uacauit opus.
Nec satis hoc fuerat: stulto quoque carmine feci
Artibus ut posses non rudis esse meis.
Pro quibus exilium misero est mihi reddita merces,
id quoque in extremis et sine pace locis. 40
At non Chionides Eumolpus in Orphea talis,
in Phryga nec Satyrum talis Olympus erat,
praemia nec Chiron ab Achille talia cepit,
Pythagoraeque ferunt non nocuisse Numam.
Nomina neu referam longum collecta per aeuum, 45
discipulo perii solus ab ipse meo.
Dum damus arma tibi, dum te, lasciue, docemus,
haec te discipulo dona magister habet.
Scis tamen et liquido iuratus dicere possis
non me legitimos sollicitasse toros. 50
Scripsimus haec illis quarum nec uitta pudicos
contingit crines nec stola longa pedes.
Dic, precor, ecquando didicisti fallere nuptas
et facere incertum per mea iussa genus?
An sit ab his omnis rigide submota libellis 55
quam lex furtiuos arcet habere uiros?
Quid tamen hoc prodest, uetiti si lege seuera
credor adulterii composuisse notas?
At tu--sic habeas ferientes cuncta sagittas,
sic numquam rapido lampades igne uacent, 60
sic regat imperium terrasque coerceat omnis
Caesar, ab Aenea est qui tibi fratre tuus--
effice sit nobis non inplacabilis ira
meque loco plecti commodiore uelit.'
Haec ego uisus eram puero dixisse uolucri, 65
hos uisus nobis ille dedisse sonos:
'Per mea tela, faces, et per mea tela, sagittas,
per matrem iuro Caesareumque caput
nil nisi concessum nos te didicisse magistro
Artibus et nullum crimen inesse tuis. 70
Vtque hoc, sic utinam defendere cetera possem!
Scis aliud quod te laeserit esse magis.
Quidquid id est,--neque enim debet dolor ipse referri,
nec potes a culpa dicere abesse tua--
tu licet erroris sub imagine crimen obumbres, 75
non grauior merito iudicis ira fuit.
Vt tamen aspicerem consolarerque iacentem,
lapsa per inmensas est mea penna uias.
Haec loca tum primum uidi cum matre rogante
Phasias est telis fixa puella meis. 80
Quae nunc cur iterum post saecula longa reuisam
tu facis, o castris miles amice meis.
Pone metus igitur: mitescet Caesaris ira
et ueniet uotis mollior aura tuis.
Neue moram timeas, tempus quod quaerimus instat 85
cunctaque laetitiae plena triumphus habet.
Dum domus et nati, dum mater Liuia gaudet,
dum gaudes, patriae magne ducisque pater,
dum sibi gratatur populus totamque per Vrbem
omnis odoratis ignibus ara calet, 90
dum faciles aditus praebet uenerabile templum,
sperandum est nostras posse ualere preces.
Dixit et aut ille est tenues dilapsus in auras,
coeperunt sensus aut uigilare mei.
Si dubitem faueas quin his, o Maxime, dictis, 95
Memnonio cygnos esse colore putem.
Sed neque mutatur nigra pice lacteus umor,
nec quod erat candens fit terebinthus ebur.
Conueniens animo genus est tibi; nobile namque
pectus et Herculeae simplicitatis habes. 100
Liuor, iners uitium, mores non exit in altos
utque latens ima uipera serpit humo.
Mens tua sublimis supra genus eminet ipsum
grandius ingenio nec tibi nomen inest.
Ergo alii noceant miseris optentque timeri 105
tinctaque mordaci spicula felle gerant.
At tua supplicibus domus est adsueta iuuandis,
in quorum numero me, precor, esse uelis.

IV. RVFINO

Haec tibi non uanam portantia uerba salutem
Naso Tomitana mittit ab urbe tuus,
utque suo faueas mandat, Rufine, Triumpho,
in uestras uenit si tamen ille manus.
Est opus exiguum uestrisque paratibus inpar: 5
quale tamen cumque est, ut tueare, rogo.
Firma ualent per se nullumque Machaona quaerunt;
ad medicam dubius confugit aeger opem.
Non opus est magnis placido lectore poetis:
quemlibet inuitum difficilemque tenent. 10
Nos, quibus ingenium longi minuere labores
aut etiam nullum forsitan ante fuit,
uiribus infirmi uestro candore ualemus;
quod mihi si demas, omnia rapta putem.
Cunctaque cum mea sint propenso nixa fauore, 15
praecipuum ueniae ius habet ille liber.
Spectatum uates alii scripsere triumphum:
est aliquid memori uisa notare manu.
Nos ea uix auidam uulgo captata per aurem
scripsimus atque oculi fama fuere mei. 20
Scilicet adfectus similis aut impetus idem
rebus ab auditis conspicuisque uenit!
Nec nitor argenti quem uos uidistis et auri
quod mihi defuerit purpuraque illa queror,
sed loca, sed gentes formatae mille figuris 25
nutrissent carmen proeliaque ipsa meum,
et regum uultus, certissima pignora mentis,
iuuissent aliqua forsitan illud opus.
Plausibus ex ipsis populi laetoque fauore
ingenium quoduis incaluisse potest, 30
tamque ego sumpsissem tali clamore uigorem
quam rudis audita miles ad arma tuba.
Pectora sint nobis niuibus glacieque licebit
atque hoc quem patior frigidiora loco,
illa ducis facies in curru stantis eburno 35
excuteret frigus sensibus omne meis.
His ego defectus dubiisque auctoribus usus
ad uestri uenio iure fauoris opem.
Nec mihi nota ducum nec sunt mihi nota locorum
nomina: materiam non habuere manus. 40
Pars quota de tantis rebus, quam fama referre
aut aliquis nobis scribere posset, erat?
Quo magis, o lector, debes ignoscere, si quid
erratum est illic praeteritumue mihi.
Adde quod adsidue domini meditata querelas 45
ad laetum carmen uix mea uersa lyra est.
Vix bona post tanto quaerenti uerba subibant
et gaudere aliquid res mihi uisa noua est,
utque reformidant insuetum lumina solem,
sic ad laetitiam mens mea segnis erat. 50
Est quoque cunctarum nouitas carissima rerum
gratiaque officio quod mora tardat abest.
Cetera certatim de magno scripta triumpho
iam pridem populi suspicor ore legi.
Illa bibit sitiens lector, mea pocula plenus. 55
Illa recens pota est, nostra tepebit aqua.
Non ego cessaui nec fecit inertia serum:
ultima me uasti sustinet ora freti.
Dum uenit huc rumor properataque carmina fiunt
factaque eunt ad uos, annus abisse potest. 60
Nec minimum refert intacta rosaria primus
an sera carpas paene relicta manu.
Quid mirum lectis exhausto floribus horto
si duce non facta est digna corona suo?
Deprecor hoc: uatum contra sua carmina ne quis 65
dicta putet! pro se Musa locuta mea est.
Sunt mihi uobiscum communia sacra, poetae,
in uestro miseris si licet esse choro,
magnaque pars animae mecum uixistis, amici:
hac ego uos absens nunc quoque parte colo. 70
Sint igitur uestro mea commendata fauore
carmina, non possum pro quibus ipse loqui.
Scripta placent a morte fere, quia laedere uiuos
liuor et iniusto carpere dente solet.
Si genus est mortis male uiuere, terra moratur 75
et desunt fatis sola sepulcra meis.
Denique opus curae culpetur ut undique nostrae,
officium nemo qui reprehendat erit.
Vt desint uires, tamen est laudanda uoluntas:
hac ego contentos auguror esse deos. 80
Haec facit ut ueniat pauper quoque gratus ad aras
et placeat caeso non minus agna boue.
Res quoque tanta fuit quantae subsistere summo
Aeneidos uati grande fuisset onus.
Ferre etiam molles elegi tam uasta triumphi 85
pondera disparibus non potuere rotis.
Quo pede nunc utar dubia est sententia nobis:
alter enim de te, Rhene, triumphus adest.
Inrita uotorum non sunt praesagia uatum.
Danda Ioui laurus, dum prior illa uiret. 90
Nec mea uerba legis, qui sum submotus ad Histrum,
non bene pacatis flumina pota Getis.
Ista dei uox est: deus est in pectore nostro;
haec duce praedico uaticinorque deo.
Quid cessas currum pompamque parare triumphis, 95
Liuia? Dant nullas iam tibi bella moras.
Perfida damnatas Germania proicit hastas:
iam pondus dices omen habere meum.
Crede, breuique fides aderit. Geminabit honorem
filius et iunctis ut prius ibit equis. 100
Prome quod inicias umeris uictoribus ostrum:
ipsa potest solitum nosse corona caput.
Scuta sed et galeae gemmis radientur et auro
stentque super uinctos trunca tropaea uiros.
Oppida turritis cingantur eburnea muris 105
fictaque res uero more putetur agi.
Squalidus inmissos fracta sub harundine crines
Rhenus et infectas sanguine portet aquas.
Barbara iam capti poscunt insignia reges
textaque fortuna diuitiora sua 110
< . . . . . . . . . . . . . . . . .
. . . . . . . . . . . . . >
et quae praeterea uirtus inuicta tuorum
saepe parata tibi saepe paranda facit.
Di, quorum monitu sumus euentura locuti, 115
uerba, precor, celeri nostra probate fide.

V. COTTAE MAXIMO

Quam legis unde tibi mittatur epistula, quaeris?
Hinc ubi caeruleis iungitur Hister aquis.
Vt regio dicta est, succurrere debet et auctor,
laesus ab ingenio Naso poeta suo.
Qui tibi quam mallet praesens adferre salutem 5
mittit ab hirsutis, Maxime Cotta, Getis.
Legimus, o iuuenis patrii non degener oris,
dicta tibi pleno uerba diserta foro.
Quae quamquam lingua mihi sunt properante per horas
lecta satis multas, pauca fuisse queror. 10
Plura sed haec feci relegendo saepe nec umquam
non mihi quam primo grata fuere magis.
Cumque nihil totiens lecta e dulcedine perdant,
uiribus illa suis, non nouitate placent.
Felices quibus haec ipso cognoscere in actu 15
et tam facundo contigit ore frui!
Nam, quamquam sapor est adlata dulcis in unda,
gratius ex ipso fonte bibuntur aquae.
Et magis adducto pomum decerpere ramo
quam de caelata sumere lance iuuat. 20
At nisi peccassem, nisi me mea Musa fugasset,
quod legi tua uox exhibuisset opus,
utque fui solitus, sedissem forsitan unus
de centum iudex in tua uerba uiris,
maior et inplesset praecordia nostra uoluptas, 25
cum traherer dictis adnueremque tuis.
Quem quoniam fatum patria uobisque relictis
inter inhumanos maluit esse Getas,
quod licet, ut uidear tecum magis esse legendo,
saepe, precor, studii pignora mitte tui 30
exemploque meo, nisi dedignaris id ipsum,
utere, quod nobis rectius ipse dares.
Namque ego, qui perii iam pridem, Maxime, uobis,
ingenio nitor non periisse meo.
Redde uicem, nec rara tui monimenta laboris 35
accipiant nostrae grata futura manus.
Dic tamen, o iuuenis studiorum plene meorum,
ecquid ab his ipsis admoneare mei.
Ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis
aut, quod saepe soles, exigis ut recitent, 40
quaeror, ut interdum tua mens, oblita quid absit,
nescioquid certe sentit abesse sui,
utque loqui multum de me praesente solebas,
nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
Ipse quidem Getico peream uiolatus ab arcu 45
--et sit periuri quam prope poena uides--,
te nisi momentis uideo paene omnibus absens!
Gratia quod menti quolibet ire licet.
Hac ubi perueni nulli cernendus in Vrbem,
saepe loquor tecum, saepe loquente fruor. 50
Tum mihi difficile est quam sit bene dicere quamque
candida iudiciis illa sit hora meis.
Tum me, si qua fides, caelesti sede receptum
cum fortunatis suspicor esse deis.
Rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo, 55
a Styge nec longe Pontica distat humus.
Vnde ego si fato nitor prohibente reuerti,
spem sine profectu, Maxime, tolle mihi.

VI. AD AMICVM CELATO NOMINE

Naso suo--posuit nomen quam paene!--sodali
mittit ab Euxinis hoc breue carmen aquis.
At si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
forsitan officio parta querela foret.
Cur tamen hoc aliis tutum credentibus unus 5
adpellent ne te carmina nostra rogas?
Quanta sit in media clementia Caesaris ira,
si nescis, ex me certior esse potes.
Huic ego quam patior nil possem demere poenae,
si iudex meriti cogerer esse mei. 10
Non uetat ille sui quemquam meminisse sodalis
nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
Nec scelus admittas, si consoleris amicum
mollibus et uerbis aspera fata leues.
Cur, dum tuta times, facis ut reuerentia talis 15
fiat in Augustos inuidiosa deos?
Fulminis adflatos interdum uiuere telis
uidimus et refici non prohibente Ioue,
nec, quia Neptunus nauem lacerarat Vlixis,
Leucothee nanti ferre negauit opem. 20
Crede mihi, miseris caelestia numina parcunt
nec semper laesos et sine fine premunt.
Principe nec nostro deus est moderatior ullus:
iustitia uires temperat ille suas;
nuper eam Caesar facto de marmore templo, 25
iam pridem posuit mentis in aede suae.
Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet
qui poenam culpa non meruere pati.
Obruerit cum tot saeuis deus aequoris undis,
ex illis mergi pars quota digna fuit? 30
Cum pereant acie fortissima quaeque, uel ipso
iudice delectus Martis iniquus erit.
At si forte uelis in nos inquirere, nemo est
qui se quod patitur commeruisse neget.
Adde quod extinctos uel aqua uel Marte uel igni 35
nulla potest iterum restituisse dies.
Restituit multos aut poenae parte leuauit
Caesar et in multis me precor esse uelit.
At tu, cum tali populus sub principe simus,
adloquio profugi credis inesse metum? 40
Forsitan haec domino Busiride iure timeres
aut solito clausos urere in aere uiros.
Desine mitem animum uano infamare timore.
Saeua quid in placidis saxa uereris aquis?
Ipse ego, quod primo scripsi sine nomine uobis, 45
uix excusari posse mihi uideor.
Sed pauor attonito rationis ademerat usum,
cesserat omne nouis consiliumque malis,
fortunamque meam metuens, non uindicis iram
terrebar titulo nominis ipse mei. 50
Hactenus admonitus memori concede poetae
ponat ut in chartis nomina cara suis.
Turpe erit ambobus, longo mihi proximus usu
si nulla libri parte legere mei.
Ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, 55
non ultra quam uis officiosus ero
teque tegam qui sis, nisi cum permiseris ipse.
Cogetur nemo munus habere meum.
Tu modo, quem poteras uel aperte tutus amare,
si res est anceps ista, latenter ama.

VII. AD AMICOS

Verba mihi desunt eadem tam saepe roganti
iamque pudet uanas fine carere preces.
Taedia consimili fieri de carmine uobis,
quidque petam, cunctos edidicisse reor.
Nostraque quid portet iam nostis epistula, quamuis 5
charta sit a vinclis non labefacta suis.
Ergo mutetur scripti sententia nostri,
ne totiens contra quam rapit amnis eam.
Quod bene de uobis speraui, ignoscite, amici:
talia peccandi iam mihi finis erit. 10
Nec grauis uxori dicar, quae scilicet in me
quam proba tam timida est experiensque parum.
Hoc quoque, Naso, feres, etenim peiora tulisti:
iam tibi sentiri sarcina nulla potest.
Ductus ab armento taurus detrectet aratrum 15
subtrahat et duro colla nouella iugo.
Nos, quibus adsuerit fatum crudeliter uti,
ad mala iam pridem non sumus ulla rudes.
Venimus in Geticos fines: moriamur in illis,
Parcaque ad extremum qua mea coepit eat! 20
Spem iuuat amplecti, quae non iuuat inrita semper,
et, fieri cupias si qua, futura putes.
Proximus huic gradus est bene desperare salutem
seque semel uera scire perisse fide.
Curando fieri quaedam maiora uidemus 25
uulnera, quae melius non tetigisse fuit.
Mitius ille perit, subita qui mergitur unda,
quam sua qui tumidis brachia iactat aquis.
Cur ego concepi Scythicis me posse carere
finibus et terra prosperiore frui? 30
Cur aliquid de me speraui lenius umquam?
An fortuna mihi sic mea nota fuit?
Torqueor en grauius repetitaque forma locorum
exilium renouat triste recensque facit.
Est tamen utilius studium cessasse meorum 35
quam, quas admorint, non ualuisse preces.
Magna quidem res est, quam non audetis, amici,
sed si quis peteret, qui dare uellet erat.
Dummodo non nobis hoc Caesaris ira negarit,
fortiter Euxinis inmoriemur aquis.

VIII. FABIO MAXIMO

Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
dona Tomitanus mittere posset ager.
Dignus es argento, fuluo quoque dignior auro,
sed te, cum donas, ista iuuare solent.
Nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo: 5
hostis ab agricola uix sinit illa fodi.
Purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus,
sed non Sarmatico tingitur illa mari.
Vellera dura ferunt pecudes et Palladis uti
arte Tomitanae non didicere nurus. 10
Femina pro lana Cerealia munera frangit
subpositoque grauem uertice portat aquam.
Non hic pampineis amicitur uitibus ulmus,
nulla premunt ramos pondere poma suos.
Tristia deformes pariunt absinthia campi 15
terraque de fructu quam sit amara docet.
Nil igitur tota Ponti regione Sinistri
quod mea sedulitas mittere posset erat.
Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
hoste, precor, fiant illa cruenta tuo. 20
Hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
haec uiget in nostris, Maxime, Musa locis!
Quae quamquam misisse pudet, quia parua uidentur,
tu tamen haec, quaeso, consule missa boni!

IX. BRVTO

Quod sit in his eadem sententia, Brute, libellis,
carmina nescio quem carpere nostra refers,
nil nisi me terra fruar ut propiore rogare
et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
O! quam de multis uitium reprehenditur unum! 5
Hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
Ipse ego librorum uideo delicta meorum,
cum sua plus iusto carmina quisque probet.
Auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
Thersiten facie dixerit esse bona. 10
Iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
nec quicquid genui protinus illud amo.
Cur igitur, si me uideo delinquere, peccem
et patiar scripto crimen inesse rogas?
Non eadem ratio est sentire et demere morbos: 15
sensus inest cunctis, tollitur arte malum.
Saepe aliquod uerbum cupiens mutare reliqui,
iudicium uires destituuntque meum.
Saepe piget--quid enim dubitem tibi uera fateri?--
corrigere et longi ferre laboris onus. 20
Scribentem iuuat ipse labor minuitque laborem
cumque suo crescens pectore feruet opus.
Corrigere ut res est tanto minus ardua quanto
magnus Aristarcho maior Homerus erat,
sic animum lento curarum frigore laedit 25
et cupidi cursus frena retentat equi.
Atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram
ossaque pacata nostra tegantur humo,
ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
fortunae species obstat acerba meae, 30
uixque mihi uideor faciam qui carmina sanus
inque feris curem corrigere illa Getis.
Nil tamen e scriptis magis excusabile nostris
quam sensus cunctis paene quod unus inest.
Laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis: 35
conueniens operi tempus utrumque suo est.
Quid nisi de uitio scribam regionis amarae,
utque loco moriar commodiore precer?
Cum totiens eadem dicam, uix audior ulli
uerbaque profectu dissimulata carent. 40
Et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus isdem
unaque per plures uox mea temptat opem.
An, ne bis sensum lector reperiret eundem,
unus amicorum, Brute, rogandus eras?
Non fuit hoc tanti, confesso ignoscite, docti! 45
Vilior est operis fama salute mea.
Denique materiam quam quis sibi finxerit ipse,
arbitrio uariat multa poeta suo.
Musa mea est index nimium quoque uera malorum
atque incorrupti pondera testis habet. 50
Nec liber ut fieret, sed uti sua cuique daretur
littera, propositum curaque nostra fuit.
Postmodo conlectas utcumque sine ordine iunxi:
hoc opus electum ne mihi forte putes.
Da ueniam scriptis, quorum non gloria nobis 55
causa, sed utilitas officiumque fuit.


LIBER QUARTUS

I. SEX. POMPEIO

Accipe, Pompei, deductum carmen ab illo
debitor est uitae qui tibi, Sexte, suae.
Qui seu non prohibes a me tua nomina poni,
accedet meritis haec quoque summa tuis,
siue trahis uultus, equidem peccasse fatebor, 5
delicti tamen est causa probanda mei.
Non potuit mea mens quin esset grata teneri:
sit precor officio non grauis ira pio.
O, quotiens ego sum libris mihi uisus ab istis
inpius, in nullo quod legerere loco! 10
O, quotiens, alii uellem cum scribere, nomen
rettulit in ceras inscia dextra tuum!
Ipse mihi placuit mendis in talibus error
et uix inuita facta litura manu est.
'Viderit ad summam, dixi, licet ipse queratur! 15
a! pudet offensam non meruisse prius.'
Da mihi, si quid ea est, hebetantem pectora Lethen,
oblitus potero non tamen esse tui,
idque sinas, oro, nec fastidita repellas
uerba nec officio crimen inesse putes, 20
et leuis haec meritis referatur gratia tantis;
si minus, inuito te quoque gratus ero.
Numquam pigra fuit nostris tua gratia rebus
nec mihi munificas arca negauit opes.
Nunc quoque nil subitis clementia territa fatis 25
auxilium uitae fertque feretque meae.
Vnde, rogas forsan, fiducia tanta futuri
sit mihi? Quod fecit, quisque tuetur opus.
Vt Venus artificis labor est et gloria Coi,
aequoreo madidas quae premit imbre comas, 30
arcis ut Actaeae uel eburna uel aerea custos
bellica Phidiaca stat dea facta manu,
uindicat ut Calamis laudem quos fecit equorum,
ut similis uerae uacca Myronis opus,
sic ego sum rerum non ultima, Sexte, tuarum 35
tutelaeque feror munus opusque tuae.

II. SEVERO

Quod legis, o uates magnorum maxime regum,
uenit ab intonsis usque, Seuere, Getis,
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
si modo permittis dicere uera, pudet.
Orba tamen numeris cessauit epistula numquam 5
ire per alternas officiosa uices.
Carmina sola tibi memorem testantia curam
non data sunt: quid enim quae facis ipse darem?
Quis mel Aristaeo, quis Baccho uina Falerna,
Triptolemo fruges, poma det Alcinoo? 10
Fertile pectus habes interque Helicona colentes
uberius nulli prouenit ista seges.
Mittere ad hunc carmen frondes erat addere siluis.
Haec mihi cunctandi causa, Seuere, fuit.
Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante, 15
sed siccum sterili uomere litus aro.
Scilicet ut limus uenas excaecat in undis
laesaque subpresso fonte resistit aqua,
pectora sic mea sunt limo uitiata malorum
et carmen uena pauperiore fluit. 20
Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
esset, crede mihi, factus et ille Getes.
Da ueniam fasso, studiis quoque frena remisi
ducitur et digitis littera rara meis.
Inpetus ille sacer qui uatum pectora nutrit, 25
qui prius in nobis esse solebat, abest.
Vix uenit ad partes, uix sumptae Musa tabellae
inponit pigras paene coacta manus,
paruaque, ne dicam scribendi nulla uoluptas
est mihi nec numeris nectere uerba iuuat, 30
siue quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
principium nostri res sit ut ista mali,
siue quod in tenebris numerosos ponere gestus
quodque legas nulli scribere carmen idem est:
excitat auditor studium laudataque uirtus 35
crescit et inmensum gloria calcar habet.
Hic mea cui recitem nisi flauis scripta Corallis
quasque alias gentes barbarus Hister habet?
Sed quid solus agam quaque infelicia perdam
otia materia subripiamque diem? 40
Nam quia nec uinum nec me tenet alea fallax
per quae clam tacitum tempus abire solet
nec me--quod cuperem, si per fera bella liceret--
oblectat cultu terra nouata suo,
quid nisi Pierides, solacia frigida, restant, 45
non bene de nobis quae meruere deae?
At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
utiliter studium quod tibi cedit ama
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus
huc aliquod curae mitte recentis opus.

III. AD INGRATVM

Conquerar an taceam? Ponam sine nomine crimen
an notum qui sis omnibus esse uelim?
Nomine non utar, ne commendere querela,
quaeraturque tibi carmine fama meo.
Dum mea puppis erat ualida fundata carina, 5
qui mecum uelles currere primus eras.
Nunc, quia contraxit uultum Fortuna, recedis,
auxilio postquam scis opus esse tuo.
Dissimulas etiam nec me uis nosse uideri
quisque sit audito nomine Naso rogas. 10
Ille ego sum, quamquam non uis audire, uetusta
paene puer puero iunctus amicitia,
ille ego qui primus tua seria nosse solebam
et tibi iucundis primus adesse iocis,
ille ego conuictor densoque domesticus usu, 15
ille ego iudiciis unica Musa tuis,
ille ego sum qui nunc an uiuam, perfide, nescis,
cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
Siue fui numquam carus, simulasse fateris,
seu non fingebas, inueniere leuis. 20
Aut age, dic aliquam quae te mutauerit iram.
Nam nisi iusta tua est, iusta querela mea est.
Quod te nunc crimen similem uetat esse priori?
An crimen, coepi quod miser esse, uocas?
Si mihi rebus opem nullam factisque ferebas, 25
uenisset uerbis charta notata tribus.
Vix equidem credo, sed et insultare iacenti
te mihi nec uerbis parcere fama refert.
Quid facis, a! demens? Cur, si Fortuna recedat,
naufragio lacrimas eripis ipse tuo? 30
Haec dea non stabili quam sit leuis orbe fatetur,
quae summum dubio sub pede semper habet.
Quolibet est folio, quauis incertior aura.
Par illi leuitas, improbe, sola tua est.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo 35
et subito casu quae ualuere ruunt.
Diuitis audita est cui non opulentia Croesi?
Nempe tamen uitam captus ab hoste tulit.
Ille Syracosia modo formidatus in urbe
uix humili duram reppulit arte famem. 40
Quid fuerat Magno maius? Tamen ille rogauit
submissa fugiens uoce clientis opem,
cuique uiro totus terrarum paruit orbis
. . . . . . . . . . . . . . .
Ille Iugurthino clarus Cimbroque triumpho, 45
quo uictrix totiens consule Roma fuit,
in caeno Marius iacuit cannaque palustri
pertulit et tanto multa pudenda uiro.
Ludit in humanis diuina potentia rebus
et certam praesens uix feret hora fidem. 50
'Litus ad Euxinum' si quis mihi diceret 'ibis
et metues arcu ne feriare Getae',
'I, bibe' dixissem 'purgantes pectora sucos
quicquid et in tota nascitur Anticyra.'
Sum tamen haec passus nec, si mortalia possem, 55
et summi poteram tela cauere dei.
Tu quoque fac timeas et quae tibi laeta uidentur,
dum loqueris, fieri tristia posse puta.

IV. SEX. POMPEIO

Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
non intermissis ut fluat imber aquis;
nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
mixta fere duris utilis herba rubis.
Nil adeo fortuna grauis miserabile fecit 5
ut minuant nulla gaudia parte malum.
Ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
naufragus in Getici litoris actus aquas,
qua tamen inueni uultum diffundere causa
possim fortunae nec meminisse meae. 10
Nam mihi cum fulua solus spatiarer harena,
uisa est a tergo penna dedisse sonum.
Respicio nec erat corpus quod cernere possem,
uerba tamen sunt haec aure recepta mea:
'En ego laetarum uenio tibi nuntia rerum, 15
Fama per inmensas aere lapsa uias:
consule Pompeio, quo non tibi carior alter,
candidus et felix proximus annus erit!'
Dixit et, ut laeto Pontum rumore repleuit,
ad gentes alias hinc dea uertit iter, 20
at mihi dilapsis inter noua gaudia curis
excidit asperitas huius iniqua loci.
Ergo ubi, Iane biceps, longum reseraueris annum
pulsus et a sacro mense December erit,
purpura Pompeium summi uelabit honoris, 25
ne titulis quicquam debeat ille suis.
Cernere iam uideor rumpi paene atria turba
et populum laedi deficiente loco
templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri
et fieri faciles in tua uota deos, 30
colla boues niueos certae praebere securi,
quos aluit campis herba Falisca suis,
cumque deos omnes, tum quos inpensius aequos
esse tibi cupias, cum Ioue Caesar erunt.
Curia te excipiet patresque e more uocati 35
intendent aures ad tua uerba suas.
Hos ubi facundo tua uox hilarauerit ore,
utque solet, tulerit prospera uerba dies
egeris et meritas superis cum Caesare grates
--qui causam, facias cur ita saepe, dabit!--, 40
inde domum repetes toto comitante senatu
officium populi uix capiente domo.
Me miserum, turba quod non ego cernar in illa
nec poterunt istis lumina nostra frui!
Quod licet, absentem qua possum mente uidebo; 45
aspiciet uultus consulis illa sui.
Di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
nomen et 'Heu!' dicas 'quid miser ille facit?'
Haec tua pertulerit si quis mihi uerba, fatebor
protinus exilium mollius esse meum.

V. SEX. POMPEIO

Ite, leues elegi, doctas ad consulis aures
uerbaque honorato ferte legenda uiro.
Longa uia est nec uos pedibus proceditis aequis
tectaque brumali sub niue terra latet.
Cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum 5
et maris Ionii transieritis aquas,
luce minus decima dominam uenietis in Vrbem,
ut festinatum non faciatis iter.
Protinus inde domus uobis Pompeia petatur:
non est Augusto iunctior ulla foro. 10
Si quis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
nomina decepta quaelibet aure ferat.
Vt sit enim tutum, sicut reor esse, fateri
uera, minus certe ficta timoris habent.
Copia nec uobis nullo prohibente uidendi 15
consulis, ut limen contigeritis, erit:
aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
conspicuum signis cum premet altus ebur,
aut populi reditus positam componet ad hastam
et minui magnae non sinet urbis opes, 20
aut, ubi erunt patres in Iulia templa uocati,
de tanto dignis consule rebus aget,
aut feret Augusto solitam natoque salutem
deque parum noto consulet officio
tempus et his uacuum Caesar Germanicus omne 25
auferet: a magnis hunc colit ille deis.
Cum tamen a turba rerum requieuerit harum,
ad uos mansuetas porriget ille manus
quidque parens ego uester agam fortasse requiret.
Talia uos illi reddere uerba uolo: 30
'Viuit adhuc uitamque tibi debere fatetur
quam prius a miti Caesare munus habet.
Te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
barbariae tutas exhibuisse uias.
Sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem, 35
effectum cura pectoris esse tui.
Addita praeterea uitae quoque multa tuendae
munera, ne proprias attenuaret opes.
Pro quibus ut meritis referatur gratia, iurat
se fore mancipii tempus in omne tui. 40
Nam prius umbrosa carituros arbore montes
et freta ueliuolas non habitura rates
fluminaque in fontes cursu reditura supino
gratia quam meriti possit abire tui.'
Haec ubi dixeritis, seruet sua dona rogate! 45
Sic fuerit uestrae causa peracta uiae.

VI. BRVTO

Quam legis, ex illis tibi uenit epistula, Brute,
Nasonem nolles in quibus esse locis,
sed tu quod nolles, uoluit miserabile fatum.
Ei mihi! plus illud quam tua uota ualet.
In Scythia nobis quinquennis olympias acta est; 5
iam tempus lustri transit in alterius.
Perstat enim Fortuna tenax uotisque malignum
opponit nostris insidiosa pedem.
Certus eras pro me, Fabiae laus, Maxime, gentis,
numen ad Augustum supplice uoce loqui. 10
Occidis ante preces causamque ego, Maxime, mortis--
nec fuero tanti!--me reor esse tuae.
Iam timeo nostram cuiquam mandare salutem;
ipsum morte tua concidit auxilium.
Coeperat Augustus deceptae ignoscere culpae, 15
spem nostram terras deseruitque simul.
Quale tamen potui, de caelite, Brute, recenti
uestra procul positus carmen in ora dedi.
Quae prosit pietas utinam mihi sitque malorum
iam modus et sacrae mitior ira domus! 20
Te quoque idem liquido possum iurare precari,
o mihi non dubia cognite Brute nota.
Nam cum praestiteris uerum mihi semper amorem,
hic tamen aduerso tempore creuit amor,
quique tuas pariter lacrimas nostrasque uideret 25
passuros poenam crederet esse duos.
Lenem te miseris genuit natura nec ulli
mitius ingenium quam tibi, Brute, dedit,
ut, qui quid ualeas ignoret Marte forensi,
posse tuo peragi uix putet ore reos. 30
Scilicet eiusdem est, quamuis pugnare uidentur,
supplicibus facilem, sontibus esse trucem.
Cum tibi suscepta est legis uindicta seuerae,
uerba uelut tinctum singula uirus habent.
Hostibus eueniat quam sis uiolentus in armis 35
sentire et linguae tela subire tuae
quae tibi tam tenui cura limantur ut omnes
istius ingenium corporis esse negent.
At si quem laedi fortuna cernis iniqua,
mollior est animo femina nulla tuo. 40
Hoc ego praecipue sensi, cum magna meorum
notitiam pars est infitiata mei.
Inmemor illorum, uestri non inmemor umquam
qui mala solliciti nostra leuatis ero.
Et prius hic nimium nobis conterminus Hister 45
in caput Euxino de mare uertet iter,
utque Thyesteae redeant si tempora mensae,
Solis ad Eoas currus agetur aquas,
quam quisquam uestrum qui me doluistis ademptum
arguat ingratum non meminisse sui.

VII. VESTALI

Missus es Euxinas quoniam, Vestalis, ad undas,
ut positis reddas iura sub axe locis,
aspicis en praesens quali iaceamus in aruo,
nec me testis eris falsa solere queri.
Accedet uoci per te non inrita nostrae, 5
Alpinis iuuenis regibus orte, fides.
Ipse uides certe glacie concrescere Pontum,
ipse uides rigido stantia uina gelu;
ipse uides onerata ferox ut ducat Iazyx
per medias Histri plaustra bubulcus aquas. 10
Aspicis et mitti sub adunco toxica ferro
et telum causas mortis habere duas.
Atque utinam pars haec tantum spectata fuisset,
non etiam proprio cognita Marte tibi!
Tendisti ad primum per densa pericula pilum, 15
contigit ex merito qui tibi nuper honor.
Sit licet hic titulus plenus tibi fructibus, ingens
ipsa tamen uirtus ordine maior erit.
Non negat hoc Hister, cuius tua dextera quondam
puniceam Getico sanguine fecit aquam. 20
Non negat Aegisos, quae te subeunte recepta
sensit in ingenio nil opis esse loci.
Nam, dubium positu melius defensa manune,
urbs erat in summo nubibus aequa iugo.
Sithonio regi ferus interceperat illam 25
hostis et ereptas uictor habebat opes,
donec fluminea deuecta Vitellius unda
intulit exposito milite signa Getis.
At tibi, progenies alti fortissima Donni,
uenit in aduersos impetus ire uiros. 30
Nec mora, conspicuus longe fulgentibus armis,
fortia ne possint facta latere caues
ingentique gradu contra ferrumque locumque
saxaque brumali grandine plura subis.
Nec te missa super iaculorum turba moratur 35
nec quae uipereo tela cruore madent.
Spicula cum pictis haerent in casside pennis
parsque fere scuti uulnere nulla uacat.
Nec corpus cunctos feliciter effugit ictus,
sed minor est acri laudis amore dolor. 40
Talis apud Troiam Danais pro nauibus Aiax
dicitur Hectoreas sustinuisse faces.
Vt propius uentum est admotaque dextera dextrae
resque fero potuit comminus ense geri,
dicere difficile est quid Mars tuus egerit illic 45
quotque neci dederis quosque quibusque modis.
Ense tuo factos calcabas uictor aceruos
inpositoque Getes sub pede multus erat.
Pugnat ad exemplum primi minor ordine pili
multaque fert miles uulnera, multa facit. 50
Sed tantum uirtus alios tua praeterit omnes
ante citos quantum Pegasus ibat equos.
Vincitur Aegisos testataque tempus in omne
sunt tua, Vestalis, carmine facta meo.

VIII. SVILLIO

Littera sera quidem, studiis exculte Suilli,
huc tua peruenit, sed mihi grata tamen,
qua pia si possit superos lenire rogando
gratia, laturum te mihi dicis opem.
Vt iam nil praestes, animi sum factus amici 5
debitor et meritum uelle iuuare uoco.
Inpetus iste tuus longum modo duret in aeuum,
neue malis pietas sit tua lassa meis!
Ius aliquod faciunt adfinia uincula nobis,
quae semper maneant inlabefacta precor. 10
Nam tibi quae coniunx, eadem mihi filia paene est,
et quae te generum, me uocat illa uirum.
Ei mihi, si lectis uultum tu uersibus istis
ducis et adfinem te pudet esse meum!
At nihil hic dignum poteris reperire pudore 15
praeter Fortunam, quae mihi caeca fuit.
Seu genus excutias, equites ab origine prima
usque per innumeros inueniemur auos;
siue uelis qui sint mores inquirere nostri,
errorem misero detrahe, labe carent. 20
Tu modo si quid agi sperabis posse precando,
quos colis exora supplice uoce deos.
Di tibi sint Caesar iuuenis: tua numina placa!
hac certe nulla est notior ara tibi.
Non sinit illa sui uanas antistitis umquam 25
esse preces: nostris hinc pete rebus opem!
Quamlibet exigua si nos ea iuuerit aura,
obruta de mediis cumba resurget aquis.
Tunc ego tura feram rapidis sollemnia flammis,
et ualeant quantum numina testis ero. 30
Nec tibi de Pario statuam, Germanice, templum
marmore: carpsit opes illa ruina meas.
Templa domus facient uobis urbesque beatae,
Naso suis opibus, carmine gratus erit.
Parua quidem fateor pro magnis munera reddi, 35
cum pro concessa uerba salute damus.
Sed qui quam potuit dat maxima, gratus abunde est
et finem pietas contigit illa suum.
Nec quae de parua pauper dis libat acerra,
tura minus grandi quam data lance ualent 40
agnaque tam lactens quam gramine pasta Falisco
uictima Tarpeios inficit icta focos.
Nec tamen officio uatum per carmina facto
principibus res est aptior ulla uiris.
Carmina uestrarum peragunt praeconia laudum 45
neue sit actorum fama caduca cauent.
Carmine fit uiuax uirtus expersque sepulcri
notitiam serae posteritatis habet.
Tabida consumit ferrum lapidemque uetustas
nullaque res maius tempore robur habet. 50
Scripta ferunt annos: scriptis Agamemnona nosti
et quisquis contra uel simul arma tulit.
Quis Thebas septemque duces sine carmine nosset
et quicquid post haec, quicquid et ante fuit?
Di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt 55
tantaque maiestas ore canentis eget.
Sic Chaos ex illa naturae mole prioris
digestum partes scimus habere suas;
sic adfectantes caelestia regna Gigantes
ad Styga nimbifero uindicis igne datos; 60
sic uictor laudem superatis Liber ab Indis,
Alcides capta traxit ab Oechalia,
et modo, Caesar, auum, quem uirtus addidit astris,
sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
Si quid adhuc igitur uiui, Germanice, nostro 65
restat in ingenio, seruiet omne tibi.
Non potes officium uatis contemnere uates:
iudicio pretium res habet ista tuo.
Quod nisi te nomen tantum ad maiora uocasset,
gloria Pieridum summa futurus eras. 70
Sed dare materiam nobis quam carmina maius,
nec tamen ex toto deserere illa potes.
Nam modo bella geris, numeris modo uerba coerces,
quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
Vtque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est, 75
sed uenit ad sacras neruus uterque manus,
sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
mixta sed est animo cum Ioue Musa tuo.
Quae quoniam nec nos unda submouit ab illa,
ungula Gorgonei quam caua fecit equi, 80
prosit opemque ferat communia sacra tueri
atque isdem studiis inposuisse manum.
Litora pellitis nimium subiecta Corallis
ut tandem saeuos effugiamque Getas,
clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo 85
qui minus Ausonia distat ab urbe loco,
unde tuas possim laudes celebrare recentes
magnaque quam minima facta referre mora.
Tangat ut hoc uotum caelestia, care Suilli,
numina, pro socero paene precare tuo.

IX. GRAECINO

Vnde licet, non unde iuuat, Graecine, salutem
mittit ab Euxinis hanc tibi Naso uadis
missaque, di faciant, auroram occurrat ad illam
bis senos fascis quae tibi prima dabit,
ut, quoniam sine me tanges Capitolia consul 5
et fiam turbae pars ego nulla tuae,
in domini subeat partis et praestet amici
officium iusso littera nostra die.
Atque, ego si fatis genitus melioribus essem
et mea sincero curreret axe rota, 10
quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
lingua salutandi munere functa tui
gratatusque darem cum dulcibus oscula uerbis
nec minus ille meus quam tuus esset honor.
Illa, confiteor, sic essem luce superbus 15
ut caperet fastus uix domus ulla meos,
dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
consulis ante pedes ire iuberer eques
et, quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
gauderem lateris non habuisse locum 20
nec querulus, turba quamuis eliderer, essem,
sed foret a populo tum mihi dulce premi.
Prospicerem gaudens quantus foret agminis ordo
densaque quam longum turba teneret iter,
quoque magis noris quam me uulgaria tangant, 25
spectarem qualis purpura te tegeret.
Signa quoque in sella nossem formata curuli
et totum Numidi sculptile dentis opus.
At cum Tarpeias esses deductus in arces,
dum caderet iussu uictima sacra tuo, 30
me quoque secreto grates sibi magnus agentem
audisset media qui sedet aede deus
turaque mente magis plena quam lance dedissem
ter quater imperii laetus honore tui.
Hic ego praesentes inter numerarer amicos, 35
mitia ius Vrbis si modo fata darent,
quaeque mihi sola capitur nunc mente uoluptas,
tunc oculis etiam percipienda foret.
Non ita caelitibus uisum est, et forsitan aequis.
Nam quid me poenae causa negata iuuet? 40
Mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
praetextam fasces aspiciamque tuos.
Haec modo te populo reddentem iura uidebit
et se secretis finget adesse tuis,
nunc longi reditus hastae subponere lustri 45
credet et exacta cuncta locare fide,
nunc facere in medio facundum uerba senatu
publica quaerentem quid petat utilitas,
nunc pro Caesaribus superis decernere grates
albaue opimorum colla ferire boum. 50
Atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
ut mihi placetur principis ira roges!
Surgat ad hanc uocem plena pius ignis ab ara
detque bonum uoto lucidus omen apex!
Interea, qua parte licet, ne cuncta queramur, 55
hic quoque te festum consule tempus agam.
Altera laetitiae est nec cedens causa priori:
successor tanti frater honoris erit.
Nam tibi finitum summo, Graecine, Decembri
imperium Iani suscipit ille die, 60
quaeque est in uobis pietas, alterna feretis
gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
Sic tu bis fueris consul, bis consul et ille,
inque domo binus conspicietur honor.
Qui quamquam est ingens et nullum Martia summo 65
altius imperium consule Roma uidet,
multiplicat tamen hunc grauitas auctoris honorem
et maiestatem res data dantis habet.
Iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
talibus Augusti tempus in omne frui. 70
Quod tamen ab rerum cura propiore uacabit,
uota, precor, uotis addite uestra meis,
et si quem dabit aura sinum, iactate rudentis,
exeat e Stygiis ut mea nauis aquis.
Praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus et illo 75
ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
Hic tenuit Mysas gentis in pace fideli,
hic arcu fisos terruit ense Getas.
Hic raptam Troesmin celeri uirtute recepit
infecitque fero sanguine Danuuium. 80
Quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli
et quam uicino terrear hoste roga,
sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
fiat an humanum uictima dira caput,
mentiar, an coeat duratus frigore Pontus 85
et teneat glacies iugera multa freti.
Haec ubi narrarit, quae sit mea fama require,
quoque modo peragam tempora dura roga.
Non sumus hic odio nec scilicet esse meremur,
nec cum fortuna mens quoque uersa mea est. 90
Illa quies animi quam tu laudare solebas,
ille uetus solito perstat in ore pudor.
Sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis
ut fera plus ualeant legibus arma facit,
rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos 95
femina de nobis uirue puerue queri.
Hoc facit ut misero faueant adsintque Tomitae,
haec quoniam tellus testificanda mihi est.
Illi me, quia uelle uident, discedere malunt,
respectu cupiunt hic tamen esse sui. 100
Nec mihi credideris: extant decreta quibus nos
laudat et inmunes publica cera facit.
Conueniens miseris et quamquam gloria non sit,
proxima dant nobis oppida munus idem.
Nec pietas ignota mea est: uidet hospita terra 105
in nostra sacrum Caesaris esse domo.
Stant pariter natusque pius coniunxque sacerdos,
numina iam facto non leuiora deo.
Neu desit pars ulla domus, stat uterque nepotum,
hic auiae lateri proximus, ille patris. 110
His ego do totiens cum ture precantia uerba,
Eoo quotiens surgit ab orbe dies.
Tota, licet quaeras, hoc me non fingere dicet
officii testis Pontica terra mei.
Pontica me tellus, quantis hac possumus ara, 115
natalem ludis scit celebrare dei.
Nec minus hospitibus pietas est cognita talis,
Misit in has si quos longa Propontis aquas.
Is quoque quo Laeuus fuerat sub praeside Pontus
audierit frater forsitan ista tuus. 120
Fortuna est inpar animo talique libenter
exiguas carpo munere pauper opes.
Nec uestris damus haec oculis procul Vrbe remoti,
contenti tacita sed pietate sumus.
Et tamen haec tangent aliquando Caesaris aures: 125
nil illi toto quod fit in orbe latet.
Tu certe scis haec, superis adscite, uidesque,
Caesar, ut est oculis subdita terra tuis,
tu nostras audis inter conuexa locatus
sidera, sollicito quas damus ore, preces. 130
Perueniant istuc et carmina forsitan illa
quae de te misi caelite facta nouo!
Auguror his igitur flecti tua numina nec tu
inmerito nomen mite Parentis habes.

X. ALBINOVANO

Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
litore pellitos inter agenda Getas.
Ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
duritiae confers, Albinouane, meae?
Gutta cauat lapidem, consumitur anulus usu, 5
atteritur pressa uomer aduncus humo.
Tempus edax igitur praeter nos omnia perdet:
cessat duritia mors quoque uicta mea.
Exemplum est animi nimium patientis Vlixes
iactatus dubio per duo lustra mari, 10
tempora solliciti sed non tamen omnia fati
pertulit et placidae saepe fuere morae.
An graue sex annis pulchram fouisse Calypson
aequoreaeque fuit concubuisse deae?
Excipit Hippotades qui dat pro munere uentos, 15
curuet ut inpulsos utilis aura sinus.
Nec bene cantantis labor est audire puellas
nec degustanti lotos amara fuit.
Hos ego qui patriae faciant obliuia sucos
parte meae uitae, si modo dentur, emam. 20
Nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
gentibus obliqua quas obit Hister aqua,
nec uincet Cyclops saeuum feritate Piacchen;
qui quota terroris pars solet esse mei?
Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris, 25
Heniochae nautis plus nocuere rates.
Nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
ter licet epotum ter uomat illa fretum;
qui quamquam dextra regione licentius errant,
securum latus hoc non tamen esse sinunt. 30
Hic agri infrondes, hic spicula tincta uenenis,
hic freta uel pediti peruia reddit hiems,
ut, qua remus iter pulsis modo fecerat undis,
siccus contempta naue uiator eat.
Qui ueniunt istinc uix uos ea credere dicunt. 35
Quam miser est qui fert asperiora fide!
Crede tamen, nec te causas nescire sinemus
horrida Sarmaticum cur mare duret hiems.
Proxima sunt nobis plaustri praebentia formam
et quae praecipuum sidera frigus habent. 40
Hinc oritur Boreas oraeque domesticus huic est
et sumit uires a propiore loco.
At Notus, aduerso tepidum qui spirat ab axe,
est procul et rarus languidiorque uenit.
Adde quod hic clauso miscentur flumina Ponto 45
uimque fretum multo perdit ab amne suam.
Huc Lycus, huc Sagaris Peniusque Hypanisque Calesque
influit et crebro uertice tortus Halys
Partheniusque rapax et uoluens saxa Cynapses
labitur et nullo tardior amne Tyras, 50
et tu, femineae Thermodon cognite turmae
et quondam Graiis Phasi petite uiris,
cumque Borysthenio liquidissimus amne Dyraspes
et tacite peragens lene Melanthus iter,
quique duas terras, Asiam Cadmique sororem, 55
separat et cursus inter utramque facit,
innumerique alii, quos inter maximus omnis
cedere Danuuius se tibi, Nile, negat.
Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas
nec patitur uires aequor habere suas. 60
Quin etiam stagno similis pigraeque paludi
caeruleus uix est diluiturque color.
Innatat unda freto dulcis leuiorque marina est,
quae proprium mixto de sale pondus habet.
Si roget haec aliquis cur sint narrata Pedoni 65
quidue loqui certis iuuerit ista modis:
'Detinui, dicam, curas tempusque fefelli.
Hunc fructum praesens attulit hora mihi.
Abfuimus solito, dum scribimus ista, dolore
in mediis nec nos sensimus esse Getis.' 70
At tu, non dubito, cum Thesea carmine laudes,
materiae titulos quin tueare tuae,
quemque refers, imitere uirum: uetat ille profecto
tranquilli comitem temporis esse fidem.
Qui quamquam est factis ingens et conditur a te 75
uir tanto quanto debuit ore cani,
est tamen ex illo nobis imitabile quiddam
inque fide Theseus quilibet esse potest.
Non tibi sunt hostes ferro clauaque domandi,
per quos uix ulli peruius Isthmos erat, 80
sed praestandus amor, res non operosa uolenti.
Quis labor est puram non temerasse fidem?
Haec tibi, qui praestas indeclinatus amico,
non est quod lingua icta querente putes.

XI. GALLIONI

Gallio, crimen erit uix excusabile nobis
carmine te nomen non habuisse meo;
tu quoque enim, memini, caelesti cuspide facta
fouisti lacrimis uulnera nostra tuis.
Atque utinam rapti iactura laesus amici 5
sensisses ultra quod quererere nihil!
Non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
coniuge crudeles non habuere nefas.
Nuntia nam luctus mihi nuper epistula uenit
lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis. 10
Sed neque solari prudentem stultior ausim
uerbaque doctorum nota referre tibi,
finitumque tuum, si non ratione, dolorem
ipsa iam pridem suspicor esse mora.
Dum tua peruenit, dum littera nostra recurrens 15
tot maria ac terras permeat, annus abit.
Temporis officium est solacia dicere certi,
dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
At cum longa dies sedauit uulnera mentis,
intempestiue qui mouet illa nouat. 20
Adde, quod--atque utinam uerum mihi uenerit omen!--
coniugio felix iam potes esse nouo.

XII. TVTICANO

Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
nominis efficitur condicione tui;
aut ego non alium prius hoc dignarer honore,
est aliquis nostrum si modo carmen honor.
Lex pedis officio fortunaque nominis obstat 5
quaque meos adeas, est uia nulla, modos.
Nam pudet in geminos ita nomen scindere uersus,
desinat ut prior hoc incipiatque minor,
et pudeat, si te, qua syllaba parte moratur,
artius adpellem Tuticanumque uocem. 10
Et potes in uersum Tuticani more uenire,
fiat ut e longa syllaba prima breuis,
aut ut ducatur quae nunc correptius exit
et sit porrecta longa secunda mora.
His ego si uitiis ausim corrumpere nomen, 15
ridear et merito pectus habere neger.
Haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
quod meus adiecto fenore reddet amor,
teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
paene mihi puero cognite paene puer, 20
perque tot annorum seriem quot habemus uterque
non mihi quam fratri frater amate minus.
Tu bonus hortator, tu duxque comesque fuisti,
cum regerem tenera frena nouella manu.
Saepe ego correxi sub te censore libellos, 25
saepe tibi admonitu facta litura meo est,
dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis
cum te Pieriae perdocuere deae.
Hic tenor, haec uiridi concordia coepta iuuenta
uenit ad albentis inlabefacta comas. 30
Quae nisi te moueant, duro tibi pectora ferro
esse uel inuicto clausa adamante putem.
Sed prius huic desint et bellum et frigora terrae,
inuisus nobis quae duo Pontus habet,
et tepidus Boreas et sit praefrigidus Auster, 35
et possit fatum mollius esse meum
quam tua sint lasso praecordia dura sodali.
Hic cumulus nostris absit abestque malis.
Tu modo per superos, quorum certissimus ille est
quo tuus adsidue principe creuit honor, 40
effice constanti profugum pietate tuendo,
ne sperata meam deserat aura ratem.
Quid mandem quaeris? Peream, nisi dicere uix est,
si modo periit, ille perire potest.
Nec quid agam inuenio nec quid nolimue uelimue, 45
nec satis utilitas est mihi nota mea.
Crede mihi, miseros prudentia prima relinquit
et sensus cum re consiliumque fugit.
Ipse, precor, quaeras qua sim tibi parte iuuandus
quoque uiam facias ad mea uota uado.

XIII. CARO

O mihi non dubios inter memorande sodales,
qui quod es, id uere, Care, uocaris, aue!
Vnde salutaris, color hic tibi protinus index
et structura mei carminis esse potest,
non quia mirifica est, sed quod non publica certe est: 5
qualis enim cumque est, non latet esse meam.
Ipse quoque, ut titulum chartae de fronte reuellas,
quod sit opus uideor dicere posse tuum.
Quamlibet in multis positus noscere libellis
perque obseruatas inueniere notas. 10
Prodent auctorem uires quas Hercule dignas
nouimus atque illi quem canis ipse pares.
Et mea Musa potest proprio deprensa colore
insignis uitiis forsitan esse suis.
Tam mala Thersiten prohibebat forma latere 15
quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
Nec te mirari, si sint uitiosa, decebit
carmina quae faciam paene poeta Getes.
A! pudet et Getico scripsi sermone libellum
structaque sunt nostris barbara uerba modis: 20
et placui--gratare mihi!--coepique poetae
inter inhumanos nomen habere Getas.
Materiam quaeris? Laudes: de Caesare dixi!
Adiuta est nouitas numine nostra dei.
Nam patris Augusti docui mortale fuisse 25
corpus, in aetherias numen abisse domos,
esse parem uirtute patri qui frena rogatus
saepe recusati ceperit imperii,
esse pudicarum te Vestam, Liuia, matrum,
ambiguum nato dignior anne uiro, 30
esse duos iuuenes, firma adiumenta parentis,
qui dederint animi pignora certa sui.
Haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
uenit et ad digitos ultima charta meos,
et caput et plenas omnes mouere pharetras, 35
et longum Getico murmur in ore fuit,
atque aliquis 'Scribas haec cum de Caesare' dixit
'Caesaris imperio restituendus eras.'
Ille quidem dixit, sed me iam, Care, niuali
sexta relegatum bruma sub axe uidet. 40
Carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam
primaque tam miserae causa fuere fugae.
At tu, per studii communia foedera sacri,
per non uile tibi nomen amicitiae,--
sic capto Latiis Germanicus hoste catenis 45
materiam uestris adferat ingeniis,
sic ualeant pueri, uotum commune deorum,
quos laus formandos est tibi magna datos!--
quanta potes, praebe nostrae momenta saluti
quae nisi mutato nulla futura loco est.

XIV. TVTICANO

Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
non aptum numeris nomen habere meis,
in quibus, excepto quod adhuc utcumque ualemus,
nil te praeterea quod iuuet inuenies.
Ipsa quoque est inuisa salus suntque ultima uota, 5
quolibet ex istis scilicet ire locis.
Nulla mihi cura est terra quo mittar ab ista,
hac quia, quam uideo, gratior omnis erit:
in medias Syrtes, mediam mea uela Charybdin
mittite, praesenti dum careamus humo. 10
Styx quoque, si quid ea est, bene commutabitur Histro,
si quid et inferius quam Styga mundus habet.
Gramina cultus ager, frigus minus odit hirundo,
proxima Marticolis quam loca Naso Getis.
Talia succensent propter mihi uerba Tomitae 15
iraque carminibus publica mota meis.
Ergo ego cessabo numquam per carmina laedi
plectar et incauto semper ab ingenio?
Ergo ego, ne scribam, digitos incidere cunctor
telaque adhuc demens quae nocuere sequor? 20
Ad ueteres scopulos iterum deuertor et illas
in quibus offendit naufraga puppis aquas?
Sed nihil admisi, nulla est mea culpa, Tomitae,
quos ego, cum loca sim uestra perosus, amo.
Quilibet excutiat nostri monimenta laboris: 25
littera de uobis est mea questa nihil!
Frigus et incursus omni de parte timendos
et quod pulsetur murus ab hoste queror.
In loca, non homines uerissima crimina dixi:
culpatis uestrum uos quoque saepe solum. 30
Esset perpetuo sua quam uitabilis Ascra
ausa est agricolae Musa docere senis,
et fuerat genitus terra qui scripsit in illa,
intumuit uati tamen Ascra suo.
Quis patriam sollerte magis dilexit Vlixe? 35
Hoc tamen asperitas indice docta loci est.
Non loca, sed mores scriptis uexauit amaris
Scepsius Ausonios actaque Roma rea est;
falsa tamen passa est aequa conuicia mente
obfuit auctori nec fera lingua suo. 40
At malus interpres populi mihi concitat iram
inque nouum crimen carmina nostra uocat.
Tam felix utinam quam pectore candidus essem!
Extat adhuc nemo saucius ore meo.
Adde quod, Illyrica si iam pice nigrior essem, 45
non mordenda mihi turba fidelis erat.
Molliter a uobis mea sors excepta, Tomitae,
tam mites Graios indicat esse uiros.
Gens mea Paeligni regioque domestica Sulmo
non potuit nostris lenior esse malis. 50
Quem uix incolumi cuiquam saluoque daretis,
is datus a uobis est mihi nuper honor:
solus adhuc ego sum uestris inmunis in oris
exceptis, si qui munera legis habent;
tempora sacrata mea sunt uelata corona, 55
publicus inuito quam fauor inposuit.
Quam grata est igitur Latonae Delia tellus,
erranti tutum quae dedit una locum,
tam mihi cara Tomis, patria quae sede fugatis
tempus ad hoc nobis hospita fida manet; 60
di modo fecissent, placidae spem posset habere
pacis et a gelido longius axe foret.

XV. SEX. POMPEIO

Si quis adhuc usquam nostri non inmemor extat
quidue relegatus Naso requirit agam,
Caesaribus uitam, Sexto debere salutem
me sciat. A superis hic mihi primus erit.
Tempora nam miserae complectar ut omnia uitae, 5
a meritis eius pars mihi nulla uacat.
Quae numero tot sunt quot in horto fertilis arui
punica sub lento cortice grana rubent,
Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
quot Sicyon bacas, quot parit Hybla fauos. 10
Confiteor: testere licet. Signate, Quirites!
Nil opus est legum uiribus, ipse loquor.
Inter opes et me, paruam rem, pone paternas,
pars ego sum census quantulacumque tui.
Quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo, 15
quam domus Augusto continuata foro,
quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
quaeque relicta tibi, Sexte, uel empta tenes,
tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
non potes in Ponto dicere habere nihil. 20
Atque utinam possis et detur amicius aruum
remque tuam ponas in meliore loco!
Quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
numina perpetua quae pietate colis.
Erroris nam tu uix est discernere nostri 25
sis argumentum maius an auxilium.
Nec dubitans oro, sed flumine saepe secundo
augetur remis cursus euntis aquae.
Et pudet et metuo semperque eademque precari,
ne subeant animo taedia iusta tuo. 30
Verum quid faciam? res inmoderata cupido est:
da ueniam uitio, mitis amice, meo.
Scribere saepe aliud cupiens delabor eodem:
ipsa locum per se littera nostra rogat.
Seu tamen effectus habitura est gratia, seu me 35
dura iubet gelido Parca sub axe mori,
semper inoblita repetam tua munera mente
et mea me tellus audiet esse tuum.
Audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo,
transit nostra feros si modo Musa Getas, 40
teque meae causam seruatoremque salutis
meque tuum libra norit et aere minus.

XVI. AD INVIDVM

Inuide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
Non solet ingeniis summa nocere dies
famaque post cineres maior uenit et mihi nomen
tum quoque, cum uiuis adnumerarer, erat,
cumque foret Marsus magnique Rabirius oris 5
Iliacusque Macer sidereusque Pedo
et qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus,
Iunonis si iam non gener ille foret,
quique dedit Latio carmen regale, Seuerus
et cum subtili Priscus uterque Numa, 10
quique uel inparibus numeris, Montane, uel aequis
sufficis et gemino carmine nomen habes,
et qui Penelopae rescribere iussit Vlixem
errantem saeuo per duo lustra mari,
quique suam Troezena inperfectumque dierum 15
deseruit celeri morte Sabinus opus,
ingeniique sui dictus cognomine Largus,
Gallica qui Phrygium duxit in arua senem,
quique canit domito Camerinus ab Hectore Troiam,
quique sua nomen Phyllide Tuscus habet, 20
ueliuolique maris uates, cui credere posses
carmina caeruleos composuisse deos,
quique acies Libycas Romanaque proelia dixit,
et scriptor Marius dexter in omne genus,
Trinacriusque suae Perseidos auctor et auctor 25
Tantalidae reducis Tyndaridosque Lupus,
et qui Maeoniam Phaeacida uertit, et, une
Pindaricae fidicen, tu quoque, Rufe, lyrae,
Musaque Turrani tragicis innixa coturnis
et tua cum socco Musa, Melisse, leui; 30
cum Varius Graccusque darent fera dicta tyrannis,
Callimachi Proculus molle teneret iter,
Tityron antiquas Passerque rediret ad herbas
aptaque uenanti Grattius arma daret,
Naidas a satyris caneret Fontanus amatas, 35
clauderet inparibus uerba Capella modis,
cumque forent alii, quorum mihi cuncta referre
nomina longa mora est, carmina uulgus habet,
essent et iuuenes, quorum quod inedita cura est,
adpellandorum nil mihi iuris adest. 40
Te tamen in turba non ausim, Cotta, silere,
Pieridum lumen praesidiumque fori,
maternos Cottas cui Messalasque paternos,
Maxime, nobilitas ingeminata dedit.
Dicere si fas est, claro mea nomine Musa 45
atque inter tantos quae legeretur erat.
Ergo submotum patria proscindere, Liuor,
desine neu cineres sparge, cruente, meos!
Omnia perdidimus, tantummodo uita relicta est,
praebeat ut sensum materiamque mali. 50
Quid iuuat extinctos ferrum demittere in artus?
Non habet in nobis iam noua plaga locum.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com