Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (14)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (43)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
   Surse contemporane (2)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (361)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

OVIDIU PUBLIUS NASO - IBIS

Tempus ad hoc, lustris bis iam mihi quinque peractis,
Omne fuit Musae carmen inerme meae;
Nullaque, quae possit, scriptis tot milibus, extat
Littera Nasonis sanguinolenta legi:
Nec quemquam nostri nisi me laesere libelli, 5
Artificis periit cum caput Arte sua.
Unus (et hoc ipsum est iniuria magna) perennem
Candoris titulum non sinit esse mei.
Quisquis is est (nam nomen adhuc utcumque tacebo),
Cogit inassuetas sumere tela manus. 10
Ille relegatum gelidos aquilonis ad ortus
Non sinit exilio delituisse meo;
Vulneraque inmitis requiem quaerentia vexat,
Iactat et in toto nomina nostra foro;
Perpetuoque mihi sociatam foedere lecti 15
Non patitur vivi funera flere viri.
Cumque ego quassa meae complectar membra carinae,
Naufragii tabulas pugnat habere mei:
Et qui debuerat subitas extinguere flammas,
Hic praedam medio raptor ab igne petit. 20
Nititur, ut profugae desint alimenta senectae:
Heu! quanto est nostris dignior ipse malis!
Di melius! quorum longe mihi maximus ille est,
Qui nostras inopes noluit esse vias.
Huic igitur meritas grates, ubicumque licebit, 25
Pro tam mansueto pectore semper agam.
Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan idem,
Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tibi, calcasti qui me, violente, iacentem,
Qua licet ei misero! debitus hostis ero. 30
Desinet esse prius contrarius ignibus umor,
Iunctaque cum luna lumina solis erunt;
Parsque eadem caeli zephyros emittet et euros,
Et tepidus gelido flabit ab axe notus;
Et ver autumno, brumae miscebitur aestas, 37
Atque eadem regio vesper et ortus erit;
Et nova fraterno veniet concordia fumo, 35
Quem vetus accensa separat ira pyra:
Quam mihi sit tecum positis, quae sumpsimus, armis 39
Gratia, commissis, improbe, rupta tuis.
Pax erit haec nobis, donec mihi vita manebit, 43
Cum pecore infirmo quae solet esse lupis.
Prima quidem coepto committam proelia versu,
Non soleant quamvis hoc pede bella geri:
Utque petit primo plenum flaventis harenae
Nondum calfacti militis hasta solum,
Sic ego te nondum ferro iaculabor acuto,
Protinus invisum nec petet hasta caput; 50
Et neque nomen in hoc nec dicam facta libello,
Teque brevi, qui sis, dissimulare sinam.
Postmodo, si perges, in te mihi liber iambus
Tincta Lycambeo sanguine tela dabit.
Nunc quo Battiades inimicum devovet Ibin, 55
Hoc ego devoveo teque tuosque modo.
Utque ille, historiis involvam carmina caecis:
Non soleam quamvis hoc genus ipse sequi.
Illius ambages imitatus in Ibide dicar
Oblitus moris iudiciique mei. 60
Et quoniam, qui sis, nondum quaerentibus edo,
Ibidis interea tu quoque nomen habe;
Utque mei versus aliquantum noctis habebunt,
Sic vitae series tota sit atra tuae.
Haec tibi natali facito, Ianique kalendis 65
Non mentituro quilibet ore legat.
Di maris et terrae, quique his meliora tenetis
Inter diversos cum Iove regna polos,
Huc, precor, huc vestras omnes advertite mentes,
Et sinite optatis pondus inesse meis: 70
Ipsaque tu tellus, ipsum cum fluctibus aequor,
Ipse meas aether accipe summe preces;
Sideraque et radiis circumdata solis imago,
Lunaque, quae numquam quo prius orbe micas,
Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum; 75
Quaeque ratum triplici pollice netis opus,
Quique per infernas horrendo murmure valles
Inperiuratae laberis amnis aquae,
Quasque ferunt torto vittatis angue capillis
Carceris obscuras ante sedere fores; 80
Vos quoque, plebs superum, Fauni Satyrique Laresque
Fluminaque et nymphae semideumque genus:
Denique ab antiquo divi veteresque novique
In nostrum cuncti tempus, adeste, chao,
Carmina dum capiti male fido dira canentur 85
Et peragent partes ira dolorque suas.
Adnuite optatis omnes ex ordine nostris,
Et sit pars voti nulla caduca mei.
Quaeque precor, fiant: ut non mea dicta, sed illa
Pasiphaes generi verba fuisse putet. 90
Quasque ego transiero poenas, patiatur et illas;
Plenius ingenio sit miser ille meo!
Neve minus noceant fictum execrantia nomen
Vota, minus magnos commoveantve deos:
Illum ego devoveo, quem mens intellegit, Ibin, 95
Qui se scit factis has meruisse preces.
Nulla mora est in me: peragam rata vota sacerdos.
Quisquis ades sacris, ore favete, meis;
Quisquis ades sacris, lugubria dicite verba,
Et fletu madidis Ibin adite genis: 100
Ominibusque malis pedibusque occurrite laevis,
Et nigrae vestes corpora vestra tegant!
Tu quoque, quid dubitas ferales sumere vittas?
Iam stat, ut ipse vides, funeris ara tui.
Pompa parata tibi est: votis mora tristibus absit: 105
Da iugulum cultris, hostia dira, meis.
Terra tibi fruges, amnis tibi deneget undas,
Deneget afflatus ventus et aura suos.
Nec tibi sol calidus, nec sit tibi lucida Phoebe,
Destituant oculos sidera clara tuos. 110
Nec se Vulcanus nec se tibi praebeat aer,
Nec tibi det tellus nec tibi pontus iter.
Exul, inops erres, alienaque limina lustres,
Exiguumque petas ore tremente cibum.
Nec corpus querulo nec mens vacet aegra dolore, 115
Noxque die gravior sit tibi, nocte dies.
Sisque miser semper, nec sis miserabilis ulli:
Gaudeat adversis femina virque tuis.
Accedat lacrimis odium, dignusque putere,
Qui, mala cum tuleris plurima, plura feras. 120
Sitque, quod est rarum, solito defecta favore
Fortunae facies invidiosa tuae.
Causaque non desit, desit tibi copia mortis:
Optatam fugiat vita coacta necem:
Luctatusque diu cruciatos spiritus artus 125
Deserat, et longa torqueat ante mora.
Evenient. dedit ipse mihi modo signa futuri
Phoebus, et a laeva maesta volavit avis.
Certe ego, quae voveo, superos motura putabo,
Speque tuae mortis, perfide, semper alar. 130
Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petitam,
Auferet illa dies, quae mihi sera venit,
Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit,
Leniat aut odium tempus et hora meum.
Pugnabunt arcu dum Thraces, Iazyges hasta, 135
Dum tepidus Ganges, frigidus Hister erit;
Robora dum montes, dum mollia pabula campi,
Dum Tiberis liquidas Tuscus habebit aquas,
Tecum bella geram; nec mors mihi finiet iras,
Saeva sed in manes manibus arma dabit. 140
Tum quoque, cum fuero vacuas dilapsus in auras,
Exsanguis mores oderit umbra tuos,
Tum quoque factorum veniam memor umbra tuorum,
Insequar et vultus ossea forma tuos.
Sive ego, quod nolim, longis consumptus ab annis, 145
Sive manu facta morte solutus ero:
Sive per inmensas iactabor naufragus undas,
Nostraque longinquus viscera piscis edet:
Sive peregrinae carpent mea membra volucres:
Sive meo tinguent sanguine rostra lupi: 150
Sive aliquis dignatus erit subponere terrae
Et dare plebeio corpus inane rogo:
Quidquid ero, Stygiis erumpere nitar ab oris,
Et tendam gelidas ultor in ora manus.
Me vigilans cernes, tacitis ego noctis in umbris 155
Excutiam somnos visus adesse tuos.
Denique quidquid ages, ante os oculosque volabo
Et querar, et nulla sede quietus eris.
Verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae,
Conscia fumabunt semper ad ora faces. 160
His vivus furiis agitabere, mortuus isdem,
Et brevior poena vita futura tua est.
Nec tibi continget funus lacrimaeque tuorum;
Indeploratum proiciere caput;
Carnificisque manu, populo plaudente, traheris, 165
Infixusque tuis ossibus uncus erit.
Ipsae te fugient, quae carpunt omnia, flammae;
Respuet invisum iusta cadaver humus.
Unguibus et rostro crudus trahet ilia vultur
Et scindent avidi perfida corda canes, 170
Deque tuo fiet++licet hac sis laude superbus++
Insatiabilibus corpore rixa lupis.
In loca ab Elysiis diversa fugabere campis,
Quasque tenet sedes noxia turba, coles.
Sisyphus est illic saxum volvensque petensque, 175
Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae,
Iugeribusque novem summus qui distat ab imo, 181
Visceraque assiduae debita praebet avi.
Quaeque gerunt umeris perituras Belides undas, 177
Exulis Aegypti, turba cruenta, nurus.
Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem
Semper eget liquidis, semper abundat aquis. 180
Hic tibi de Furiis scindet latus una flagello, 183
Ut sceleris numeros confiteare tui:
Altera Tartareis sectos dabit anguibus artus:
Tertia fumantes incoquet igne genas.
Noxia mille modis lacerabitur umbra, tuasque
Aeacus in poenas ingeniosus erit.
In te transcribet veterum tormenta reorum:
Sontibus antiquis causa quietis eris. 190
Sisyphe, cui tradas revolubile pondus, habebis:
Versabunt celeres nunc nova membra rotae:
Hic et erit, ramos frustra qui captet et undas:
Hic inconsumpto viscere pascet aves.
Nec mortis poenas mors altera finiet huius, 195
Horaque erit tantis ultima nulla malis.
Inde ego pauca canam, frondes ut siquis ab Ida
Aut summam Libyco de mare carpat aquam.
Nam neque, quot flores Sicula nascantur in Hybla,
Quotve ferat, dicam, terra Cilissa crocos, 200
Nec cum tristis hiems Aquilonis inhorruit alis,
Quam multa fiat grandine canus Athos;
Nec mala voce mea poterunt tua cuncta referri,
Ora licet tribuas multiplicata mihi.
Tot tibi vae! misero venient talesque ruinae, 205
Ut cogi in lacrimas me quoque posse putem.
Illae me lacrimae facient sine fine beatum:
Dulcior hic risu tunc mihi fletus erit.
Natus es infelix,++ita di voluere++nec ulla
Commoda nascenti stella levisve fuit. 210
Non Venus affulsit, non illa Iuppiter hora,
Lunaque non apto solque fuere loco,
Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes
Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
Te fera nec quicquam placidum spondentia Martis 215
Sidera presserunt falciferique senis.
Lux quoque natalis, ne quid nisi triste videres,
Turpis et inductis nubibus atra fuit.
Haec est, in fastis cui dat gravis Allia nomen,
Quaeque dies Ibin, publica damna tulit. 220
Qui simul impura matris prolapsus ab alvo
Cinyphiam foedo corpore pressit humum,
Sedit in adverso nocturnus culmine bubo,
Funereoque graves edidit ore sonos.
Protinus Eumenides lavere palustribus undis, 225
Qua cava de Stygiis fluxerat unda vadis,
Pectoraque unxerunt Erebeae felle colubrae,
Terque cruentatas increpuere manus.
Gutturaque imbuerunt infantia lacte canino:
Hic primus pueri venit in ora cibus: 230
Perbibit inde suae rabiem nutricis alumnus,
Latrat et in toto verba canina foro.
Membraque vinxerunt tinctis ferrugine pannis,
A male deserto quos rapuere rogo:
Et, ne non fultum nuda tellure iaceret, 235
Molle super silices inposuere caput.
Iamque recessurae viridi de stipite factas
Admorunt oculos usque sub ora faces.
Flebat, ut est fumis infans contactus amaris,
De tribus est cum sic una locuta soror: 240
'Tempus in inmensum lacrimas tibi movimus istas,
Quae semper causa sufficiente cadent.'
Dixerat; at Clotho iussit promissa valere,
Nevit et infesta stamina pulla manu;
Et, ne longa suo praesagia diceret ore, 245
'Fata canet vates qui tua,' dixit, 'erit.'
Ille ego sum vates: ex me tua vulnera disces,
Dent modo di vires in mea verba suas;
Carminibusque meis accedent pondera rerum,
Quae rata per luctus experiere tuos. 250
Neve sine exemplis aevi cruciere prioris,
Sint tua Troianis non leviora malis,
Quantaque clavigeri Poeantius Herculis heres,
Tanta venenato vulnera crure geras.
Nec levius doleas, quam qui bibit ubera cervae, 255
Armatique tulit vulnus, inermis opem;
Quique ab equo praeceps in Aleia decidit arva,
Exitio facies cui sua paene fuit.
Id quod Amyntorides videas, trepidumque ministro
Praetemptes baculo luminis orbus iter. 260
Nec plus aspicias quam quem sua filia rexit,
Expertus scelus est cuius uterque parens:
Qualis erat, postquam est iudex de lite iocosa
Sumptus, Apollinea clarus in arte senex:
Qualis et ille fuit, quo praecipiente columba 265
Est data Palladiae praevia duxque rati:
Quique oculis caruit, per quos male viderat aurum,
Inferias nato quos dedit orba parens:
Pastor ut Aetnaeus, cui casus ante futuros
Telemus Eurymides vaticinatus erat: 270
Ut duo Phinidae, quibus idem lumen ademit,
Qui dedit: ut Thamyrae Demodocique caput
Sic aliquis tua membra secet, Saturnus ut illas
Subsecuit partes, unde creatus erat.
Nec tibi sit melior tumidis Neptunus in undis, 275
Quam cui sunt subitae frater et uxor aves;
Sollertique viro, lacerae quem fracta tenentem
Membra ratis Semeles est miserata soror.
Vel tua, ne poenae genus hoc cognoverit unus,
Viscera diversis scissa ferantur equis: 280
Vel quae, qui redimi Romano turpe putavit,
A duce Puniceo pertulit, ipse feras.
Nec tibi subsidio praesens sit numen, ut illi,
Cui nihil Hercei profuit ara Iovis.
Utque dedit saltus a summa Thessalus Ossa, 285
Tu quoque saxoso praecipitere iugo.
Aut velut Eurylochi, qui sceptrum cepit ab illo,
Sint artus avidis anguibus esca tui.
Vel tua maturet, sicut Minoia fata,
Per caput infusae fervidus umor aquae. 290
[Utque parum mitis, sed non impune, Prometheus,
Aerias volucres sanguine fixus alas.]
Aut ut Erecthides, magno ter ab Hercule victus,
Caesus in inmensum proiciare fretum.
Aut ut Amyntiaden, turpi dilectus amore 295
Oderit, et saevo vulneret ense puer.
Nec tibi fida magis misceri pocula possint,
Quam qui cornigero de Iove natus erat.
More vel intereas capti suspensus Achaei,
Qui miser aurifera teste pependit aqua. 300
Aut ut Achilliden, cognato nomine clarum,
Opprimat hostili tegula iacta manu.
Nec tua quam Pyrrhi felicius ossa quiescant,
Sparsa per Ambracias quae iacuere vias.
Nataque ut Aeacidae iaculis moriaris adactis; 305
Non licet hoc Cereri dissimulare sacrum.
Utque nepos dicti nostro modo carmine regis,
Cantharidum sucos dante parente bibas.
Aut pia te caeso dicatur adultera, sicut
Qua cecidit Leucon vindice, dicta pia est. 310
Inque pyram tecum carissima corpora mittas,
Quem finem vitae Sardanapallus habet.
Utque Iovis Libyci templum violare parantes,
Acta noto vultus condat harena tuos.
Utque necatorum Darei fraude secundi, 315
Sic tua subsidens devoret ora cinis.
Aut ut olivifera quondam Sicyone profecto,
Sit frigus mortis causa famesque tuae.
Aut ut Atarnites, insutus pelle iuvenci
Turpiter ad dominum praeda ferare tuum. 320
Inque tuo thalamo ritu iugulere Pheraei,
Qui datus est leto coniugis ense suae,
Quosque putas fidos, ut Larisaeus Aleuas
Vulnere non fidos experiare tuo.
Utque Milo, sub quo cruciata est Pisa tyranno, 325
Vivus in occultas praecipiteris aquas.
Quaeque in Adimantum Phyllesia regna tenentem
A Iove venerunt, te quoque tela petant.
Aut ut Amastriacis quondam Lenaeus ab oris,
Nudus Achillea destituaris humo. 330
Utque vel Eurydamas ter circum busta Thrasylli
Est Larisaeis raptus ab hoste rotis,
Vel qui, quae fuerat tutatus moenia saepe,
Corpore lustravit non diuturna suo,
Utque novum passa genus Hippomeneide poenae 335
Tractus in Actaea fertur adulter humo,
Sic, ubi vita tuos invisa reliquerit artus,
Ultores rapiant turpe cadaver equi.
Viscera sic aliquis scopulus tua figat, ut olim
Fixa sub Euboico Graia fuere sinu; 340
Utque ferox periit et fulmine et aequore raptor,
Sic te mersuras adiuvet ignis aquas.
Mens quoque sic furiis vecors agitetur, ut illi,
Unum qui toto corpore vulnus habet;
Utque Dryantiadae Rhodopeia regna tenenti, 345
In gemino dispar cui pede cultus erat,
Ut fuit Oetaeo quondam generoque draconum
Tisamenique patri Calliroesque viro.
Nec tibi contingat matrona pudicior illa,
Qua potuit Tydeus erubuisse nuru: 350
Quaeque sui Venerem iunxit cum fratre mariti,
Locris in ancillae dissimulata nece.
Tam quoque, di faciant, possis gaudere fideli
Coniuge, quam Talai Tyndareique gener:
Quaeque parare suis letum patruelibus ausae 355
Belides assidua colla premuntur aqua.
Byblidos et Canaces, sicut facit, ardeat igne,
Nec nisi per crimen sit tibi fida soror.
Filia si fuerit, sit quod Pelopea Thyestae,
Myrrha suo patri, Nyctimeneque suo. 360
Neve magis pia sit capitique parentis amica,
Quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nise, fuit:
Infamemque locum sceleris quae nomine fecit,
Pressit et inductis membra paterna rotis.
Ut iuvenes pereas, quorum fastigia vultus 365
Membraque Pisaeae sustinuere foris:
Ut qui perfusam miserorum saepe procorum
Ipse suo melius sanguine tinxit humum:
Proditor ut saevi periit auriga tyranni,
Qui nova Myrtoae nomina fecit aquae: 370
Ut qui velocem frustra petiere puellam,
Dum facta est pomis tardior illa tribus:
Ut qui tecta novi formam celantia monstri
Intrarunt caecae non redeunda domus:
Ut quorum Aeacides misit violentus in altum 375
Corpora cum senis altera sena rogum:
Ut quos, obscuri victos ambagibus oris,
Legimus infandae Sphinga dedisse neci:
Ut qui Bistoniae templo cecidere Minervae,
Propter quos acies nunc quoque tecta deae est: 380
Ut qui Threicii quondam praesepia regis
Fecerunt dapibus sanguinolenta suis:
Therodamanteos ut qui sensere leones,
Quique Thoanteae Taurica sacra deae:
Ut quos Scylla vorax Scyllaeque adversa Charybdis 385
Dulichiae pavidos eripuere rati:
Ut quos demisit vastam Polyphemus in alvum:
Ut Laestrygonias qui subiere manus:
Ut quos dux Poenus mersit putealibus undis
Et iacto canas pulvere fecit aquas: 390
Sex bis ut Icaridos famulae periere procique,
Inque caput domini qui dabat arma procis:
Ut iacet Aonio luctator ab hospite fusus,
Qui, mirum, victor, cum cecidisset, erat:
Ut quos Antaei fortes pressere lacerti: 395
Quosque ferae morti Lemnia turba dedit:
Ut qui post longum, sacri monstrator iniqui,
Elicuit pluvias victima caesus aquas:
Frater ut Antaei, quo sanguine debuit, aras
Tinxit, et exemplis occidit ipse suis: 400
Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis
Impius humano viscere pavit equos:
Ut duo diversis sub eodem vindice caesi
Vulneribus, Nessus Dexamenique gener:
Ut pronepos, Saturne, tuus, quem reddere vitam 405
Urbe Coronides vidit ab ipse sua:
Ut Sinis et Sciron et cum Polypemone natus:
Quique homo parte sui, parte iuvencus erat:
Quique trabes pressas ab humo mittebat in auras,
Aequoris aspiciens huius et huius aquas: 410
Quaeque Ceres laeto vidit pereuntia vultu
Corpora Thesea Cercyonea manu.
Haec tibi, quem meritis precibus mea devovet ira,
Evenient, aut his non leviora malis.
Qualis Achaemenidis, Sicula desertus in Aetna 415
Troica cum vidit vela venire, fuit,
Qualis erat nec non fortuna binominis Iri,
Quique tenent pontem, spe tibi maior erit.
Filius et Cereris frustra tibi semper ametur,
Destituatque tuas usque petitus opes: 420
Utque per alternos unda labente recursus
Subtrahitur presso mollis harena pedi,
Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat,
Lapsaque per medias effluat usque manus.
Utque pater solitae varias mutare figuras, 425
Plenus inextincta conficiare fame;
Nec dapis humanae tibi sint fastidia; quaque
Parte potes, Tydeus temporis huius eris.
Atque aliquid facies, a vespere Solis ad ortus
Cur externati rursus agantur equi; 430
Foeda Lycaoniae repetes convivia mensae,
Temptabisque cibi fallere fraude Iovem;
Teque aliquis posito temptet vim numinis opto,
Tantalides tu sis, tu Teleique puer.
Et tua sic latos spargantur membra per agros, 435
Tamquam quae patrias detinuere vias.
Aere Perilleo veros imitere iuvencos,
Ad formam tauri conveniente sono.
Utque ferox Phalaris, lingua prius ense resecta
More bovis Paphio clausus in aere gemas. 440
Dumque redire voles aevi melioris in annos,
Ut vetus Admeti decipiare socer.
Aut eques in medii mergare voragine caeni,
Dummodo sint fati nomina nulla tui.
Atque utinam pereas, veluti de dentibus orti 445
Sidonia iactis Graia per arva manu.
Et quae Pitthides fecit de fratre Medusae,
Eveniant capiti vota sinistra tuo:
Et quibus exiguo volucris devota libello est,
Corpora proiecta quae sua purgat aqua. 450
Vulnera totque feras quot dicitur ille tulisse,
Cuius ab inferiis culter abesse solet.
Attonitusque seces, ut quos Cybeleia mater
Incitat, ad Phrygios vilia membra modos;
Deque viro fias nec femina nec vir, ut Attis, 455
Et quatias molli tympana rauca manu.
Inque pecus subito Magnae vertare Parentis,
Victor ut est celeri victaque versa pede.
Solaque Limone poenam ne senserit illam,
Et tua dente fero viscera carpat equus. 460
Aut, ut Cassandreus domino non mitior illo,
Saucius ingesta contumuleris humo.
Aut ut Abantiades, aut ut Cycneius heros,
Clausus in aequoreas praecipiteris aquas.
Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, 465
Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem.
Aut te devoveat certis Abdera diebus,
Saxaque devotum grandine plura petant.
Aut Iovis infesti telo feriare trisulco,
Ut satus Hipponoo, Dexitheaeque pater, 470
Ut soror Autonoes, ut cui matertera Maia,
Ut temere optatos qui male rexit equos;
Ut ferus Aeolides, ut sanguine natus eodem,
Quo genita est liquidis quae caret Arctos aquis,
Ut Macelo rapidis icta est cum coniuge flammis, 475
Sic, precor, aetherii vindicis igne cadas.
Praedaque sis illis, quibus est Latonia Delos
Ante diem rapto non adeunda Thaso:
Quique verecundae speculantem labra Dianae,
Quique Crotopiaden diripuere Linum. 480
Neve venenato levius feriaris ab angue,
Quam senis Oeagri Calliopesque nurus:
Quam puer Hypsipyles, quam qui cava primus acuta
Cuspide suspecti robora fixit equi.
Neve gradus adeas Elpenore cautius altos, 485
Vimque feras vini quo tulit ille modo.
Tamque cadas domitus, quam quisquis ad arma vocantem
Iuvit inhumanum Thiodamanta Dryops:
Quam ferus ipse suo periit mactatus in antro
Proditus inclusae Cacus ab ore bovis: 490
Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno,
Euboicasque suo sanguine tinxit aquas.
Vel de praecipiti venias in Tartara saxo,
Ut qui Socraticum de nece legit opus;
Ut qui Theseae fallacia vela carinae 495
Vidit, ut Iliaca missus ab arce puer,
Ut teneri nutrix, eadem matertera, Bacchi,
Ut cui causa necis serra reperta fuit;
Livida se scopulis ut virgo misit ab altis,
Dixerat invicto quae mala verba deo. 500
Feta tibi occurrat patrio popularis in arvo,
Sitque Phalaeceae causa leaena necis.
Quique Lycurgiden letavit, et arbore natum,
Idmonaque audacem, te quoque rumpat aper.
Isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illi, 505
Ora super fixi quem cecidere suis.
Sive idem, simili pinus quem morte peremit,
Phryx ac venator sis Berecyntiades.
Si tua contigerit Minoas puppis harenas,
Te Corcyraeum Cressia turba putet. 510
Lapsuramque domum subeas, ut sanguis Aleuae,
Stella Leoprepidae cum fuit aequa Iovis.
Utque vel Evenus, torrenti flumine mersus
Nomina des rapidae, vel Tiberinus, aquae.
Astacidaeque modo decisa cadavere trunco, 515
Digna feris, hominis sit caput esca tuum,
Quodque ferunt Brotean fecisse cupidine mortis,
Des tua succensae membra cremanda pyrae.
Inclususque necem cavea patiaris, ut ille
Non profecturae conditor historiae. 520
Utque repertori nocuit pugnacis iambi,
Sic sit in exitium lingua proterva tuum.
Utque parum stabili qui carmine laesit Athenin,
Invisus pereas deficiente cibo.
Utque lyrae vates fertur periisse severae, 525
Causa sit exitii dextera laesa tui.
Utque Agamemnonio vulnus dedit anguis Orestae,
Tu quoque de morsu virus habente cadas.
Sit tibi coniugii nox prima novissima vitae:
Eupolis hoc periit et nova nupta modo. 530
Utque coturnatum periisse Lycophrona narrant,
Haereat in fibris fixa sagitta tuis.
Aut lacer in silva manibus spargare tuorum,
Sparsus ut est Thebis angue creatus avo.
Perque feros montes tauro rapiente traharis, 535
Ut tracta est coniunx imperiosa Lyci.
Quodque suae passa est paelex invita sororis,
Excidat ante pedes lingua resecta tuos.
Conditor ut tardae, laesus cognomine, Myrrhae,
Urbis in innumeris inveniare locis. 540
Inque tuis opifex, vati quod fecit Achaeo,
Noxia luminibus spicula condat apis.
Fixus et in duris carparis viscera saxis,
Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat.
Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae, 545
Inque tui caesus viscera patris eas.
Trunca geras saevo mutilatis partibus ense,
Qualia Mamertae membra fuisse ferunt.
Utve Syracosio praestricta fauce poetae,
Sic animae laqueo sit via clausa tuae. 550
Nudave derepta pateant tua viscera pelle,
Ut Phrygium cuius nomina flumen habet.
Saxificae videas infelix ora Medusae,
Cephenum multos quae dedit una neci.
Potniadum morsus subeas, ut Glaucus, equarum, 555
Inque maris salias, Glaucus ut alter, aquas.
Utque duobus idem dictis modo nomen habenti,
Praefocent animae Cnosia mella viam.
Sollicitoque bibas, Anyti doctissimus olim
Imperturbato quod bibit ore reus. 560
Nec tibi, siquid amas, felicius Haemone cedat:
Utque sua Macareus, sic potiare tua.
Vel videas quod, iam cum flammae cuncta tenerent,
Hectoreus patria vidit ab arce puer.
Sanguine probra luas, ut avo genitore creatus, 565
Per facinus soror est cui sua facta parens.
Ossibus inque tuis teli genus haereat illud,
Traditur Icarii quo cecidisse gener.
Utque loquax in equo est elisum guttur acerno,
Sic tibi claudatur pollice vocis iter. 570
Aut ut Anaxarchus pila minuaris in alta,
Ictaque pro solitis frugibus ossa sonent.
Utque patrem Psamathes, condat te Phoebus in ima
Tartara, quod natae fecerat ille suae.
Inque tuos ea pestis eat, quam dextra Coroebi 575
Vicit, opem miseris Argolisinque tulit.
Utque nepos Aethrae, Veneris moriturus ob iram,
Exul ab attonitis excutiaris equis.
Propter opes magnas ut perdidit hospes alumnum,
Perdat ob exiguas te tuus hospes opes. 580
Utque ferunt caesos sex cum Damasicthone fratres,
Intereat tecum sic genus omne tuum.
Addidit ut fidicen miseris sua funera natis,
Sic tibi sint vitae taedia iusta tuae.
Utve soror Pelopis, saxo dureris oborto, 585
Ut laesus lingua Battus ab ipse sua.
Aera si misso vacuum iaculabere disco,
Quo puer Oebalides, ictus ab orbe cadas.
Siqua per alternos pulsabitur unda lacertos,
Omnis Abydena sit tibi peior aqua. 590
Comicus ut liquidis periit, dum nabat, in undis,
Et tua sic Stygius strangulet ora liquor.
Aut ubi ventosum superaris naufragus aequor,
Contacta pereas, ut Palinurus, humo.
Utque coturnatum vatem tutela Dianae, 595
Dilaniet vigilum te quoque turba canum.
Aut ut Trinacrius salias super ora gigantis,
Plurima qua flammas Sicanis Aetna vomit.
Diripiantque tuos insanis unguibus artus
Strymoniae matres, Orpheos esse ratae. 600
Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit,
Sic tuus ardescat stipitis igne rogus.
Ut nova Phasiaca comprensa est nupta corona,
Utque pater nuptae, cumque parente domus;
Ut cruor Herculeos abiit diffusus in artus; 605
Corpora pestiferum sic tua virus edat.
Qua sua Penteliden proles est ulta Lycurgum,
Haec maneat teli te quoque plaga novi.
Utque Milo robur diducere fissile temptes,
Nec possis captas inde referre manus. 610
Muneribusque tuis laedaris, ut Icarus, in quem
Intulit armatas ebria turba manus.
Quodque dolore necis patriae pia filia fecit,
Vincula per laquei fac tibi guttur eat.
Obstructoque famem patiaris limine tecti, 615
Ut legem poenae cui dedit ipsa parens.
Illius exemplo violes simulacra Minervae,
Aulidis a portu qui leve vertit iter.
Naupliadaeve modo poenas pro crimine falso
Morte luas, nec te non meruisse iuvet. 620
Aethalon ut vita spoliavit Isindius hospes,
Quem memor a sacris nunc quoque pellit Ion:
Utque Melanthea tenebris a caede latentem
Prodidit officio luminis ipsa parens:
Sic tua coniectis fodiantur viscera telis, 625
Sic precor auxiliis impediare tuis.
Qualis equos pacto, quos fortis agebat Achilles,
Acta Phrygi timido, nox tibi talis eat.
Nec tu quam Rhesus somno meliore quiescas,
Quam comites Rhesi tum necis, ante viae; 630
Quam quos cum Rutulo morti Ramnete dederunt
Impiger Hyrtacides Hyrtacidaeque comes.
Cliniadaeve modo circumdatus ignibus atris
Membra feras Stygiae semicremata neci.
Utque Remo muros auso transire recentes, 635
Noxia sint capiti rustica tela tuo.
Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas
His precor ut vivas et moriare locis.
Haec tibi tantisper subito sint missa libello,
Inmemores ne nos esse querare tui. 640
Pauca quidem, fateor: sed di dent plura rogatis,
Multiplicentque suo vota favore mea.
Postmodo plura leges et nomen habentia verum,
Et pede quo debent acria bella geri.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com