Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (354)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

RUFIUS FESTUS SEXTUS - RERUM GESTARUM POPULI ROMANI

SEXTI RUFI
VIRI CONSULARIS
BREVIARIUM
RERUM GESTARUM POPULI ROMANI
AD
VALENTINIANUM AUGUSTUM
AD MM. SS. CODICES VATICANOS, CHISIANOS,
ALIOSQUE EMENDATUM.

ROMAE MDCCCXIX.
APUD LINUM CONTEDINI
Sup. Permissui

R.P.D.
ANTONIO DOMINICO
GAMBERINI
SAC. ROMANAE AULAE XII VIRO STLITIBUS
JUDICANDIS.

FELICITATEM.


Breviariis historicis saepe succensemus, caussantes ea, languenti jam Genio latini sermoni attulisse posteritati jacturam voluminum praetiosiorum, quibus annalia integra tradebantur; nempe quia commodiora compendia effecerint fortasse, ut negligeretur moles decadum Livii, et annalium Taciti, ac Quadrigarii, originum Catonis, Historiarum Sallustii, aliorumque desideratorum. Et forte haec altera caussa fuit cur majoris moduli codices praestantiores migrarent in palimpsestos deteriores, a quibus contritas illorum micas collyrio colligunt Viri doctissimi: Ego vero, inter jacturas, utilitatem saltern ex ea contractione nobis superesse censeo, quod libelli ipsa tenuitate sua ab injuriis temporum, et ab ignorantiae laniatu immunes, memoriam nobis [?]celebriorum interdum factorum, furtivis veluti notis, servaverint, quae alioqui ignoraremus. At illud certe utilitatis maximae Breviariis inest, quod Juvenibus viam sternant ad historiam ediscendam, Adultis ad recolendam, et Senescentibus subsidio sint memoriae labescentis. Quo quidem certiore intuitu quum praeferrem coeteris Abbreviatoribus Sextum Rufum, dolebam eum legi corruptum, nec facilem forma ac separatum in istum usum memoriae utilissimum. Itaque emendationem ejus curandam censui, nec inutiliter curatam spero. Opellam vero qualemcumque meam patronis tantum, et amicis commendandam arbitratus, quibus non perfruor multis, quinquaginta duo numeris praefinita exemplaria satis esse, superque censui. Horum igitur primum, et in membranis unicum, et ipsam opellam meam TIBI, quern in tanta disparitate audeo et patronum, et amicum reputare ob vetus obsequium erga TE meum, et communia saltem juventutis studia cum istis quoque elegantioribus conjuncta, lubens consecro, confides TE munusculum benignius excepturum (neque enim extra oleas quidquam possum) meque
inter primos meritorum tuorum cultores, maxime ob diuturnitatem, habiturum. Datum Romae ex meo musaeo ipsis Kalendis Novembris 1819.

Addictissimus, et obsequens
Raphael Mecenate

REIMPRIMATUR
Si videbitur Rmo P.Mag.S.P.Apost.
Candidus M. Frattini Arch. Philipp. Vicesg.
REIMPRIMATUR
Fr. Philippus Anfossi Ord. Praed. Sacri
Palatii Apostolici Magister.

DOMINO NOSTRO VALENTINIANO
IMPERATORI, PIO,
PERPETUO, SEMPER AUGUSTO
SEXTUS RUFUS.

I.Brevem fieri dementia tua rerum gestarum Populi Romani summulam praecepit. Parebo libens praeceptis; quippe cui desit facultas latins eloquendi: ac morem secutus calculatorum, qui ingentes summas aere breviori exprimunt; res gestas signabo, non eloquar. Accipe ergo, quo breviter dicta brevius computentur; ut annosam vetustatem Populi Romani, ac prisci facta temporis, non tam legere tibi, gloriose Princeps, quam numerare videaris.
II. Ab urbe igitur condita in ortum Perennitatis vestrae, quo prosperius factum Romanum Imperium sortitus es, anni numerantur mille centum decem et septem, sic. Sub Regibus, ducenti quadraginta tres: sub Consulibus, quadringenti sexaginta septem: sub Imperatoribus, quadringenti septem. Regnaverunt Romae per annos ducentos quadraginta tres, Reges numero septem. Romulus regnavit annos triginta septem: Senatores, per quinos dies singuli, annum unum: Numa Pompilius regnavit annos quadraginta tres: Tullus Hostilius regnavit annos triginta duos: Ancus Marcius annos viginti quattuor: Tarquinius Priscus regnavit annos triginta septem: Servius Tullius regnavit annos quadraginta quattuor: Lucius Tarquinius Superbus regno expulsus est anno vicesimo quinto. Consules deinde fuerunt a Junio Bruto, et Publicola in Pansam, et Marcum Hirtium, numero CCCCLXVII; praeter eos, qui in eumdem annum sorte aliqua sunt subrogati, per annos quadringentos sexaginta septem. Quadraginta novem annis Romae Consules defuerunt: sub Decemviris, annis duobus; sub Tribunis militum, annis quadraginta tribus. Sine magistratibus Roma fuit annis quattuor. Imperatores ab Octaviano Caesare Augusto usque ad Jovianum fuerunt numero quadraginta quattuor, per annos quadringentos septem.
III. Sub his igitur tribus imperandi generibus, hoc est Regio, Consulari, et Imperatorio, quantum Roma profecerit, breviter indicabo. Sub Regibus septem, per annos ducentos quadraginta tres, non
amplius quam usque Portum, atque Ostiam, intra octavum decimum milliarium a portis urbis Romae, utpote adhuc parvae, et a pastoribus conditae, cum finitimae earn circum civitates premerent, Romanum processit Imperium. Sub Consulibus, inter quos nonnumquam et Dictatores fuerunt, per annos simul quadringentos sexaginta septem, usque trans Padum Italia occupata est: Africa subacta, Hispaniae accesserunt; Galliae
et Britanniae tributariae factae sunt. Deinde Illyrici, Istrii, Liburni, Dalmatae, domiti sunt: ad Achajam transitum est: Macedones subacti: cam Dardanis, Moesis, et Thracibus bellatum est: etiam ad Danuvium usque perventum. In Asia, expulso Antiocho, primum pedem posuerunt Romani: Mithridate victo; primum Ponti regnum occupatum est; et Armenia minor, quam idem tenuerat, armis obtenta est: in Mesopotamiam Romanus pervenit exercitus: cum Parthis foedus initum est; contra Corduenos, ac Saracenos, et Arabas bellatum est; Judaea omnis devicta est: Cilices, et Syri in potestatem Populi Romani devenerunt. Aegypti Reges foederati erant. Sub Imperatoribus vero per annos quadringentos septem, cum divisa Reipublicae fortuna multi principes imperarent; accesserunt tamen Romanae Urbi Alpes maritimae, Alpes Cottiae, Rhaetiae, Noricae: Pannoniae, Moesiae; et omnis ora Danuvii in provincias est redacta: Pontus omnis, Armenia major, Oriens totus cum Mesopotamia, Assyria, Arabia, et Aegypto, sub Imperii Romani jura transivit.
IV. Quo autem ordine singulas provincias Romana Respublica assecuta sit, ostenditur ita. Prima provinciarum Sicilia facta est. Eam, victo Hierone, Siculorum Rege, Marcellus Consul obtinuit. Deinde a Praetoribus recta est; postea commissa est Praesidibus: nunc a Consularibus administratur. Sardiniam, et Corsicam Metellus vicit: qui et triumphavit de Sardis, qui rebellavere saepe. Junctaque illi administrado harum insularum fuerat: post quaelibet suos Praetores habuit: nunc singulae a suis Praesidibus reguntur. In Africam propter defensionem Siculorum Romana transmissa sunt signa. Ter Africa rebellavit: ad extremum, deleta per Africanum Scipionem Carthagine, provincia facta est: nunc sub Proconsulibus agit. Numidia ab amicis Regibus tenebatur: Sed Jugurthae, ob necatos Adherbalem, et Hiempsalem, Micipsae Regis filios, bellum indictum est: et eo per Metellum. Consulem attrito, per Marium capto, in Populi Romani potestatem Numidia pervenit. Mauretaniae a Boccho Rege obtentae sunt. Sed subacta omni Africa, Mauros Juba Rex tenebat; qui in causa belli civilis ab Julio Caesare victus, mortem sibi propria manu conscivit. Ita Mauretaniae nostrae esse coeperunt: ac per omnem Africain sex provinciae factae sunt: ipsa, ubi Carthago est, proconsularis; Namidia, consularis; Byzacium, consularis; Tripolis, et Mauritaniae duae; hoc est Sitifensis, et Caesariensis, sunt praesidales. V.Hispanis primum auxilium adversus Afros per Scipiones tulimus. Rebellantes Lusitanos in Hispania per Decimum Brutum continuimus; et usque Gades ad Oceanum mare pervenimus. Post ad Hispanos tumultuantes Decius Junius Silanus cum exercitu missus, eos vicit. Celtiberi in Hispania saepe rebellavere: sed, misso juniore Scipione, cum excidio Numantiae subacti sunt. Omnes prope Hispaniae, occasione belli Sertoriani, per Metellum, et Pompejum in deditionem acceptae sunt: postea, prorogato in quinquennium imperio, a Pompejo perdomitae sunt. Ad extremum quoque ab Octaviano Caesare Augusto Cantabri, et Astures, qui freti montibus resistebant, deleti sunt. Ac per omnes Hispanias sex nunc sunt provinciae: Tarraconensis, Carthaginensis, Lusitania, Gallaecia, Baetica. Trans fretum etiam in solo terrae Africae, provincia Hispaniarum est, quae Tingitanica Mauretania cognominatur. Ex his Baetica, et Lusitania consulares; ceterae praesidales sunt.
VI. Cum Gallis gravissima bella Populus Romanus habuit. Galli enim etiam illam partem Italiae, in qua nunc Mediolanum est, usque ad Rubiconem fluvium tenebant; in tantum viribus freti, ut Romam ipsam bello peterent; et, coesis exercitibus Romanis apud Alliam fluvium, moenia urbis intrarent; Capitoliumque obsiderent; ad cujus arcem sexcenti nobiles, et Senatores confugerant, qui mille auri pondo se ab obsidione redemerunt. Postea Gallos victoree remeantes, Camillus, qui in exilio erat, collecta de agris multitudine, oppressit; et aurum ac signa, quae Galli ceperant,reportavit. Cum Gallis multi Consules, Praetores, ac Dictatores eventu vario conflixerunt. Marius Gallos de Italia expulit, et transcensis Alpibus, feliciter adversus eos pugnavit. Cajus Caesar cum decem legionibus, quae quaterna millia militum Italorum habuerant, per annos octo ab Alpibus ad Rhenum usque Gallias subegit: cum barbaris ultra Rhenum positis conflixit: in Britanniam transivit; decimo anno Gallias, et Britannias tributarias fecit. Sunt in Gallia cum Aquitania, et Britanniis, decem et octo provinciae: Alpes maritimae, provincia Narbonensis, Viennensis, Novempopulana, Aquitaniae duae, Lugdunenses duae, Alpes Grajae, Maxima Sequanorum, Germanicae duae, Belgicae duae: in Britannia, Maxima Caesariensis, Flavia, Britannia prima, Britannia secunda.
VII. In lllyricum ab ora maritima paulatim ingressi sumus. Laevinus Consul Hadriaticum, atque Jonium mare primus ingressus, maritimas obtinuit civitates. Creta per Metellum Proconsulem, qui
Creticus dictus est, provincia facta est. Graecis in fidem nostram confagientibus, ad Achajam accessimus. Athenienses adversus Philippum, Macedonum Regem, auxilium nostrum petierunt. Libera diu sub amicitiis nostris Achaja fuit: ad extremum Legatis Romanorum apud Corinthum violatis, per Lucium Mummium Proconsulem capta Corintho, Achaja omnis obtenta est. Epirothae, qui aliquando cum Rege Pyrrho, etiam ad Italtam transire praesumserant, victi sunt. Thessali, simul cum Achivorum, et Macedonum regionibus, nobis accesserunt. Macedonia ter rebellavit; sub Philippo, sub Perseo, et sub Pseudophilippo. Philippum Flamininus, Perseum Paullus, Pseudophilippum Metellus oppressit: quorum triumphis Macedonia quoque Populo Romano adjuncta est. Illyricos, qui Macedonibus auxilium tulerant, ex eadem occasione per Lucium Anicium Praetorem vicimus; et eos cum Rege Gentio in deditionem accepimus. Dardanos, et Moesos Curio Proconsul subegit; et primus Romanorum ducum ad Danuvium usque pervenit. Sub Julio, et Octaviano Augusto per Alpes Julias iter factum est: Alpinis omnibus victis, Noricorum provinciae accesserunt. Bathone Pannoniorum Rege subacto, in ditionem nostram Pannoniae venerunt. Amantinis inter Savum, et Dravum prostratis, regio Savensis. ac Secundorum Pannoniorum loca obtenta sunt.
VIII. Marcomanni, et Quadi, de locis Valeriae, quae sunt inter Danuvium, et Dravum, pulsi sunt: et limes inter Romanos, ac Barbaros ab Augusta Vindelicorum per Noricum, Pannoniast, ac Moesiam, est constitutus. Trajanus Dacos sub Rege Decibalo vicit; et Daciam trans Danuvium in solo Barbarico provinciam fecit, quae in circuitu decies centena millia passuum habuit; sed sub Gallieno Imperatore amissa est; et per Aurelianum, translatis exinde Romanis, duae Daciae in regionibus Moesiae, ac Dardaniae factae sunt. Provincias habet Illyricus septem et decem: Noricorum duas, Pannoniarum duas, Valeriam, Saviam, Dalmatiam, Moesiam, Daciarum duas. Et in Dioecesi Macedoniae sunt septem: Macedonia, Thessalia, Achaja, Epiri duae, Praevalis, et Creta.
IX. In Thracias Macedonici belli occasione transcursum est. Saevissimi omnium gentium Thraces fuerunt. In Thracium regionibus etiani Scordisci habitaverunt, pariter crudele et callidum genus. Multa de saevitiis praedictorum fabulose memorantur; quod hostium captivos Diis suis aliquando litaverint; quodque humanum sanguinem in ossibus capitum potare sint solid. Saepe per eos Romanus est caesus exercitus. Marcus Didius vagantes Thracas repressit: Marcus Drusus intra fines proprios continuit: Marcus Minutius in Hebri fluminis glacie vastavit. Per Appinm Claudium Proconsulem hi, qui Rhodopen incolebant, victi sunt. Europae maritimas urbes antea Romana classis obtinuit. Marcus Lucullus per Thracias cum Bessis primus pugnavit; ipsamque caput gentis Thratiam vicit: Haemimontanos subegit, et Eumolpiadem, quae nunc Philippopolis dicitur; Uscudaniam, quae modo Hadrianopolis nominatur, in ditionem nostram redegit: Calyhen cepit. Supra Pontum positas civitates occupavit, Apolloniam, Calatim, Phthinopolim, Tomos, Istrum; ad Danuvium usque perveniens, Romana Scythis arma monstravit. Ita in ditionem Reipublicae sex Thraciarum provinciae sunt acquisitae: Thracia, Haemimontus, Moesia inferior, Scythia, Rhodope, Europa; in qua nunc secundae arces Romani orbis sunt constitutae, Constantinopolis.
X. Nunc Eoas partes, totumque Orientem, ac positas sub vicino sole provincias, qui victores sceptris tuis paraverint, explicabo; quo studium clementiae tuae, quod in iisdem propagandis habes, amplius incitetur. Asia societate Attali Regis nota Romanis est; eamque Attali testamento relictam hereditario jure possedimus. Ne quid tamen Populus Romanus non viribus partum haberet; armis per nos ab Antiocho, Syriarum Rege maximo, est vindicata. Eadem occasione etiam Lydia, sedes antiqua regnorum, Caria, Hellespontus, ac Phrygiae in potestatem Populi Romani juncta deditione venerunt. Rhodiis, et insularum populis primum infestissimis, post iisdem fidelissimis auxiliatoribus usi sumus. Ita Rhodus, et insulae primum libere agebant: postea in consuetudinem parendi Romanis, clementer provocantibus, pervenerunt; et sub Vespasiano principe, Insularum provincia facta est.XI. Pamphyliam, Lyciam, Phrygiam, Pisidiam, Cariam, Isauriam, Servilius Proconsul, ad bellum piratarum missus, obtinuit. Bithyniam defuncti Regis Nicomedis testamento sumus assecuti. Gallograeciam, id est, Galatiam, (sunt enim, ut nomen resonat, ex Gallis Galatae) quod Antiocho contra Romanos auxilium praebuissent, invasimus. Manlius Proconsul Galatas persecutus est; et confugientes partim in Olympum, partim in Magabam montem, qui nunc Modiacus dicitur, de arduis eos in plana detrusit; victosque in perpetuam, pacem redegit. Postea Galatiam Dejotarus Tetrarches, nobis permittentibus, tenuit. Ad extremum sub Octaviano Caesare Augusto Galatia in formam provinciae redacta est, et eam primus Lollius pro praetore administravit. Cappadoces primo societatem nostram sub Ariarathe Rege per Legatos petiverunt: posteaque Ariobarzanes Rex Cappadocum a Mithridate expulsus, Romanorum armis restitutus est; semperque in auxilia nostra fuere Cappadoces, et ita majestatem coluere Romanam, ut in honorem Augusti Caesaris Mazaca, civitas Cappadociae maxima, Caesarea nuncuparetur. Postremo, cum sub Imperatore Claudio Caesare Archelaus ex Cappadocia Romam venisset, ibique diu detentus occubuisset, in provinciae speciem Cappadocia migravit. Pontus, per Pompejum victo Mithridate Rege Pontico, formam provinciae accepit. Paphlagoniam Pylaemenes Rex, amicus Populi Romani, tenuit. Saepe ex ea pulsus, regno a nobis est restitutus: quo mortuo, provincia Paphlagonibus imposita est.
XII. Ultra juga Tauri montis, quem admodum Romana perrexerit possessio, consequeuti locorum magis, quam temporum servata digestione, monstrabitur. Antiochus, Syriae Rex potentissimus, bellum formidabile Populo Romano intulit. Trecenta millia armatorum habuit: falcatis etiam curribus, et elephantis aciem instruxit; a Scipione Console, fratre Scipionis Africani, in Asia apud Magnesiam victus, pace accepta, intra Taurum montem regnare permissus est. Ejus filii sub clientela Populi Romani regnum Syriae retinuerunt: quibus defunctis, Syriarum provinciis potiti sumus. Cilices, et Isauros, qui piratis, et praedonibus maritimis se junxerant, Servilius Proconsul, ad praedOnicum bellum missus, subegit, et viam per Taurum montem primus instituit; isqae de Cilicibus, et Isauris triumphavit; atque Isauricus est cognominatus.
XIII. Cyprus, famosa divitiis, paupertatem Populi Romani, ut occuparetur, sollicitavit. Eam rex foederatus Ptolemaeus regebat: Sed tanta fuit penuria aerarii Romani, et tam ingens fama opum Cypriarum, ut lege lata per Publium Clodium, tribunum plebis, Cyprus confiscari juberetur. Quo accepto nuntio, Rex Cyprius venenum sumpsit; quo vitam prius, quam divitias, ammitteret. Cato Cyprias opes Romam navibus advexit; ita jus ejus insulae, avarias magis, quam justius, sumus assecuti. Cyrenas, cum caeteris civitatibus Libyae Pentapolis, Ptolemaei antiquioris liberalitate suscepimus. Libyam supremo Apionis Regis arbitrio sumus assecuti. Aegyptus omnis sub amicis Regibus fuerat; sed victa cum Antonio Cleopatra, provinciae formam Octaviani Caesaris Augusti tempore accepit: et prim um apud Alexandrinos Cornelius Gallus, Romanus Judex, administravit.
XIV. Per confinia Armeniarum primum sub Lucio Lucullo Romana trans Taurum transmissa sunt arma. Phylarchi Saracenorum in Osroene superati cessere. In Mesopotamia ab eodem Lucullo Nisibis capta est. Postea per Pompejum eadem loca armis obtenta sunt. Syrii Phaenices, bello a Tigrane, Armeniorum Rege, recepti sunt. Arabes, et Judaei in Palaestina victi sunt. Ad extremum sub Trajano principe, Regi majoris Armeniae diadema sublatum est, et per Trajanum Armenia, Mesopotamia, Assyria, et Arabia, provinciae factae sunt; ac limes Orientalis supra ripam fluminis Tigridis institutus est. Sed Hadrianus, quia successit Trajano ejus invidens gloriae, sponte sua Armeniam, Mesopotamiam, et Assyriam reddidit, ac medium inter Persas, et Romanos Euphratem esse voluit. Sed postea sub Antoninis duobus, Marco, et Vero, et Severo Pertinace, caeterisque principibus Romanis, qui adversus Parthos eventu vario dimicaverunt, quater amissa, quater recepta Mesopotamia est: ac Diocletiani temporibus, victis prima congressione Romanis, secundo autem conflictu superato Rege Narseo, uxore ejus ac filiabus captis, et cum summa pudicitiae custodia reservatis, pace facta, Mesopotamia est restituia: et supra ripam Tigridis limes est reformatus; ita ut quinque gentium trans Tigridem constitutarum ditionem assequeremur: quae conditio foederis in tempus divi Constantini conservata duravit,
XV. Scio nunc, inclite princeps, quo tua vergat intentio. Requiris profecto, quoties Babyloniae et Romanorum arma collata sint, et quibus vicibus sagittis pila contenderint. Breviter eventus enumerabo bellorum. Furto hostes in paucis invenies esse laetatos; vera autem virtute semper Romanas probatas extitisse victorias. Primum a Lucio Sulla Proconsule Arsaces Rex Parthorum propulsatus, missa legatione, amicitiam Populi Romani rogavit, ac meruit. Lucius Lucullus Mithridatem, regno Ponti exutum, ad Armeniam prosecutus, est. Tigranem, Armeniorum Regem, cum decem septem millibus quingentis clibanariis, et centum viginti millibus sagittariorum, ipse cum decem et octo millibus Romanorum vicit. Tigranocertam, maximam Armeniae civitatem, expugnavit; et Madenam, opimam Armeniorum regionem, obtinuit. Inde per Melitenam ad Mesopotamiam descendit: Nisibim cum fratre Regis cepit. Tendere in Persas paratas successorem accepit.
XVI. Cn: Pompejus, expertae felicitatis, ad Mithridaticum bellum missus, Mithridatem in Armenia minore nocturno aggressus praelio, superavit: caesis duobus et quadraginta millibus hostium, castra ejus invasit. Mithridates enim cum uxore et duobus comitibus in Bosporum fugit; ubi desperatione rerum suarum venenum hausit; et cum parum ageret vis veneni, a milite suo, ut ferro perimeretur, impetravit. Pompejus auxiliatorem Mithridatis Tigranem, Armeniorum Regem, persecutus est: ille se ei, oblato diademate, apud Artaxata dedidit. Receptae sunt ab eo Mesopotamia, Syriae, et aliquanta pars Phaenices; atque intra Armeniam majorera regnare permissus est. Idem Pompejus Bosporanis, et Colchis Aristarcum Regem imposuit: cum Albanis conflixit: Oroesi, Albanorum Regi, ter victo, pacem dedit. Iberiam cum Artoce Rege in deditionem accepit. Saracenos et Arabas vicit. Judaea capta, Hierosolymam obtinuit. Cum Persis foedus fecit. Rediens, apud Antiochiam Daphensem lucum, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia,addito nemore, Apollini consecravit.
XVII. Marcus Crassus Consul adversas Parthos rebellantes missus est. Is cum pacem, missa a Parthis legatione, rogaretur, apud Cte siphontern responsurum se ait. Apud Zeugma trajecit Euphratem; et a trasfuga quodam Abgaro inductus, ad ignotam camporum solitudinem descendit. Ibi undique circumvallantibus Sagittariorum agminibus cum Sillace, et Surena praefectis regiis, est cinctus exercitus, et vi telorum obrutus. Ipse Crassus, ad colloquium sollicitatus repugnantibus Tribunis, cum vivus paene capi posset, evaserat: et dum fugam petit, occisus est. Capul ejus cum dextera manu resectum, ad Regem perlatum est; atque ita ludibrio habitum, ut faucibus ejus aurum liquefactum infunderetur: Scilicet ut, qui ardens cupiditate praedandi pacem Regi dare rogatus abnuerat, etiam mortui ejus reliquias auri flamma combureret. Cajus Cassius, Quaestor Crassi, vir strenuus, reliquias fusi collegit exercitus. Contra Persas in Syriam irrumpentes, ter cum summa admiratione conflixit; eosque, trans Euphratem rejectos, vastavit.
XVIII. Parthi, Labieno duce, qui Pompejanarum partium fuerat, et victus ad Persas confugerat, in Syriam. irrupere, ac totam provinciam occupaverunt. Sed Publius Ventidius Bassus Parthos, qui ducente Labieno Syriam invaserant, occurrens in Tauro monte, cum paucis fugavit, Labienum occidit, persecutus est Parthos, et ad internecionem stravit: qua congressione Parthorum Regis filium eadem die, qua Crassus victus fuerat, ne aliquando Romani ducis mors inulta relinqueretur, occidit. Ventidius de Parthis primus triumphavit. Marcus Antonius Mediam ingressus, quae nunc Medena appellatur, bellum Parthis intulit, et primis eos praeliis vicit: verum post, duabus legionibus amissis, cum fame, pestilentia, tempestatibusque premeretur, vix per Armeniam, Parthis insequentibus, revocavit exercitum; tanto per momenta temporum terrore perculsus, ut a gladiatore suo percuti postularet, ne vivus veniret in hostium potestatem.
XIX. Sub Octaviano Caesare Augusto Armenia cum Parthis conspiravit. Cajus Caesar, nepos Augusti, cum exercitu missus ad Orientem, cum per majestatem Romani nominis facile cuncta sedasset, atque ei se Armenii, qui tunc temporis validiores erant Parthis, dedidissent, Judicesque ex instituto Pompeii praedictis gentibus Cajus Caesar praeficeret; Donnes quidam, quem Rex Artageris praeposuerat, proditione simulata, libellum, in quo scripti thesauri continerentur, illi obtulit: quem cum Imperator Romanus legeret attentius, cultro eum aggressus Donnes vulneravit. Percussor quidem a militibus confossus est; Cajus ex vulnere, regressus in Syriam, obiit. Parthi ad satisfactionem facinoris admissi, obaides tune primum Octaviano Caesari Augusto dederunt, et erepta sub Crasso signa retulerunt. Pacatis gentibus
Orientis, Augustus Caesar etiam Indorum legationem primus accepit.
XX. Nero, quem turpissimum Imperatorem Romana est passa Respublica, amisit Armenias duas. Tune Romanae legiones duae sub jugum a Parthis missae, extremo dedecore Romani nominis, exercitus sacramenta foedarunt. Trajanus, qui post Augustum Romanae Reipublicae movit lacertos, Armeniam recepit a Parthis: Sublato diademate, Regi Armeniae majoris regnum ademit. Albania Regem dedit: Iberos, Bosporanos, Colchos, in fidem Romanae ditionis accepit: Osroenorum loca, et Arabum occupavit. Corduenos, et Marcomsdos obtinuit. Antemusium, opimam Persidis regionem, Seleuciamque, et Ctesiphontem, ac Babyloniam accepit, et tenuit; usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit. In Mari rubro classem instituit. Provincias fecit Armeniam, Assyriam, et Mesopotamiarn, quae inter Tigridem, atque Euphratem sita, irriguis amnibus, instar Aegypti, foecundatur. Hadrianum gloriae Trajani certum est invidisse, quia ei successit in imperio. Hic, sponte propria reductis exercitibus, Armeniam, Mesopotamiam, et Assyriam concessit; et inter Romanos, ac Parthos medium Euphratem esse voluit.
XXI. Antonini duo, Marcus, et Verus, ille socer, hic gener, pariter Augusti, imperium orbis, aequata primum potestate, tenuerunt. Sed ek his Antoninus junior ad expeditionem Parthicam profectus est; multaque, et ingentia adversus Persas feliciter gessit. Seleuciam, Assyriae urbem, cum quadringentis millibus hostium cepit: ingenti gloria de Parthis cum socero triumphavit. Septimius Severus, natione Afer, acerrimus Imperator, Parthos strenuissime vicit, Adiabenos delevit, Arabas interiores obtinuit, et Arabiam provinciam fecit; hinc cognomina ei a victoriis acquisita sunt: nam Parthicus, Adiabenicus, et Arabicus dictus est. Antoninus Bassianus, cognomento Caracalla, filius Severi Imperatoris, expeditionem in Persas parans, in Osroena apud Edessam propera morte obiit, et ibidem sepultas est.
XXII. Aurelius Alexander, quasi fato quodam in exitium Persicae gentis natus, juvenis admodum Romani gubernacula suscepit imperii. Ipse Persarum Regem nobilissimum Xerxem gloriose vicit. Hic Alexander scriniorum magistrum habuit Ulpianum jurisconsultum. De Parthis Romae pompa spectabili triumphavit. Sub Gordiano Augusto, ejus ex juventutis fiducia rebellantes Parthi, ingentibus proeliis contusi sunt: isque de Perside rediens victor, fraude Philippi, qui Praefectus praetorii erat, occisus est. Milites ei tumulum in vicesimo milliario a Cercusio castro, quod et nunc extat, aedificaverunt; atque exequias ejus Romam cum maxima reverentia deduxerunt.
XXIII. Valeriani, infausti principis, fortunam taedet referre. Is cum Gallieno suscepit imperium: Sed hune exercitus, Gallienum Senatus Imperatorem fecit. Valerianus in Mesopotamia adversus Persas congressus, a Sapore, Persarum Rege, superatus est: et captus in dedecore servitutis consenuit. Sub Gallieno Mesopotamia invasa, etiam Syriam sibi Persae ceperunt vindicare: nisi, quod turpe dictu est, Odenathus, decurio Palmyrenus, collecta Syrorum agrestium manu, acriter restitisset: et fusis aliquoties Persis, non modo nostrum limitem defendisset; sed etiam ad Ctesiphontem Romani ultor imperii, quod mirum est dictu, penetrasset.
XXIV. Aureliani Imperatoris gloriae Zenobia, Odenathi uxor, accessit. Ea enim post mortem mariti foeminea ditione Orientis tenebat imperium: quam Aarelianus, multis clibanariorum, et sagittariorum millibus fretam, apud Immas haud procul ab Antiochia vicit, et captam Romam triumphans ante currum duxit. Cari Imperatoris victoria de Persis nimium audax superno numini visa, eadem ad judicium coelestis indignationis pertinuisse credenda est. Is enim ingressus Persidem, quasi nullo obsistente, vastavit: Cochen, et Ctesiphontem, urbes Persarum nobilissimas, cepit: cum victor totius gentis castra supra Tigridem haberet, fulminis ictu interiit.
XXV. Sub Diocletiano principe pompa victoriae de Persis nota est. Maximianus Caesar, prima congressione, cum contra innumeram multitudinem cum paucis acriter dimicasset, pulsus recessit. Hic tanta indignatione a Diocletiano exceptus est, ut ante carpentum ejus per aliquot millia passuum cucurrerit purpuratus: et cum vix impetrasset, ut reparato de limitaneis Daciae exercitu, eventum Martis repeteret, in Armenia majore ipse Imperator cura duobus equitibus exploravit hostes: et cum viginti quinque millibus militum superveniens castris hostilibus, subito innumera Persarum agmina aggressus est, et ad internecionem caecidit. Rex Persarum Narseus effugit; uxor ejus, et filiae captae sunt; et cum maxima pudicitiae custodia reservatae. Pro qua admiratione Persae non modo armis, sed etiam moribus, superiores esse Romanos confessi sunt: et se, et Mesopotamiam cum Transtigritanis quinque regionibus dediderunt: paceque facta, usque ad nostram memoriam in fide perdurarunt.
XXVI. Constantinus, rerum dominus, extremo vitae suae tempore, expeditionem paravit in Persas: toto enim orbe pacatis gentibus, et recentide Gothis gloriosior victoria, cunctis in Persas descendebat agminibus. Sub cujus adventum Babyloniae in tantum regna trepidaverunt, ut multiplex ad eum legatio occurreret Persarum, qui facturos se imperata promitterent. Nec tamen pro assidais eruptionibus, quas sub Constantio Caesare per Orientem tentaverant, veniam meruerunt.
XXVII. Constantius in Persas vario, ac difficili magis, quam prospero, pugnavit eventu. Praeter leves excubantium in limite congressiones, acriori acie novies decertatum est per duces ejus; septies ipse praesens adfuit veris, et gravibus pugnis: verum Singarena imperante Constantio, et iterum Singarena Constantiniensis acta fuit, et cum Amida capta est. Grave sub eo principe Respublica vulnus accepit. Ter autem est a Persis obsessa Nisibis; sed majore suo detrimento, dum obsideret, hostis affectus est. Marensi autem bello, ubi Narseus occidit, superiores discessimus. Nocturna vero in agro Hilejensi prope Singaram pugna, ubi imperans Constantius adfuit, omnium expeditionum compensatus fuisset eventus, si, locis ac nocte adversantibus, percitos ferocia milites, ab intempestivo pugnandi tempore Imperator ipse alloquendo revocare potuisset: qui tamen invicti viribus, improvisis adversos sitim aquarum subsidiis, incumbente jam vespere, castra Persarum aggressi, ruptis munitionibus, occupaverunt; fugatoque Rege, cum a proelio respirantes, praetentis luminibus repertae inhiarent aquae, nimbo sagittarum obruti sunt; cum stolide, ad dirigendos certius in se iactus, lumina ipsi per noctem accensa praeberent.
XXVIII. Juliano, in externos hostes expertae felicitatis principi, adversus Persas modus defuit. Is enim cum ingenti apparatu, utpote totius orbis regnator, infesta in Persas signa commovit; instructam corumeatibus classem per Euphratem invexit. Strenuus in ingressu multa Persarum oppida, et castella aut suscepit dedita, aut manu cepit. Cum contra Ctesiphontem, in Tigridis, et Euphratis ripa jam mixtim castra haberet; ludosque campestres, ut hosti sollicitudinem demeret, per diem agitasset, noctis in medio impositos navibus milites in ulteriorem ripam repente transvexit: qui ardua nitentes, qua difficilis etiam per diem, et nullo prohibente, fuisset adscensus, Persas terrore subito occuparunt; versisque agminibus totius gentis, apertas Ctesiphontis portas victores intrassent, nisi major eis praedandi occasio fuisset, quam cura victoriae. Tantam adeptus gloriam, cum de reditu a comitibus admoneretur, intentioni suae magis credidit: ci exustis navibus, cum a transfuga, qui se ad fallendum objecerat, inductus in Eumandeviam, viae compendia sectaretur, dextrum adversa Tigridis ripa, nudato militum latere, iter relegens, dum incautius per agmen errat, excito pulvere ereptus e suorum conspectu, ab hostium obvio equite, conto per ilia ictus, inguinum tenus vulneratus est. Inter efusionem nimii sanguinis cum suorum ordinem, licet saucius, instaurasset; cunctantem animam, multis suos allocutus, efflavit.
XXIX. Jovianus praeliis superiorem; sed confusum subita morte amissi Imperatoris, suscepit exercitum. Cum commeatus deficerent, et via in reditu prolixior immineret, et Persae crebris incursionibus nunc a fronte, nunc a tergo, mediorum quoque latera incursantes, iter agminis morarentur; consumtis aliquot diebus, tanta reverentia Romani nominis fuit, ut a Persis primus de pace sermo haberetur; ac reduci confectus inedia exercitus sineretur; conditionibus, quod nunquam antea accidit, dispendiosis Romanae Reipublicae impositis; ut Nisibis, et pars Mesopotamiae traderentur: quibus, cupidior regni, quam gloriae, Jovianns, imperio rudis, acquievit.
XXX. Quam magno deinceps ore tua, o princeps invicte, facta inclita sunt personanda? quibuo me, licet imparem dicendi nisu, et aevo graviorem, praeparabo. Maneal modo concessa Dei nutu, cui credis, et ab amico, cui creditus es, numine indulta felicitas, ut ad hanc ingentem de Gothis, etiam Babylonicae tibi palma pacis accedat, gloriosissime Princeps Valentiniane Augustae.

EXPLICIT LIBER.

EXPRESSA SUNT EX UNIS FORMIS
LIBRI EXEMPLARIA LII. CHARTA DENSIORI
EXPOLITA
CANDORE QUEM VIDES
OPTIMO

52

DIDUCTUS EST ITEM LIBER
EX IISDEM FORMIS IN EXEMPLA SEPTEM
CHARTA NEC DENSA NEC POLITA
NEC OPTIMA
HAUD NUMERATA


BIBLIOGRAFIE:


1. http://books.google.com