Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

RUTILIUS CLAUDIUS NAMATIANUS - DE REDITU SUO SIVE ITER GALLICUM


Liber Primus

Velocem potius reditum mirabere, lector,
tam cito Romuleis posse carere bonis.
Quid longum toto Romam venerantibus aevo!
Nil umquam longum est, quod sine fine placet.
O quantum et quotiens possum numerare beatos, 5
nasci felici qui meruere solo,
qui Romanorum procerum generosa propago
ingenitum cumulant urbis honore decus!
Semina virtutum demissa et tradita caelo
non potuere aliis dignius esse locis. 10
Felices etiam, qui proxima munera primis
sortiti Latias obtinuere domos!
Religiosa patet peregrinae curia laudi
nec putat externos, quos decet esse suos;
ordinis imperio collegarumque fruuntur 15
et partem genii, quem venerantur, habent:
Quale per aetherios mundani verticis axes
concilium summi credimus esse dei.
At mea dilectis fortuna revellitur oris
indigenamque suum Gallica rura vocant. 20
Illa quidem longis nimium deformia bellis,
sed quam grata minus, tam miseranda magis.
Securos levius crimen contemnere cives:
Privatam repetunt publica damna fidem.
Praesentes lacrimas tectis debemus avitis; 25
prodest admonitus saepe dolore labor;
nec fas ulterius longas nescire ruinas,
quas mora suspensae multiplicavit opis.
Iam tempus laceris post saeva incendia fundis
vel pastorales aedificare casas. 30
Ipsi quin etiam fontes si mittere vocem
ipsaque si possent arbuta nostra loqui,
cessantem iustis poterant urgere querelis
et desideriis addere vela meis.
Iamiam laxatis carae complexibus urbis 35
vincimur - et serum vix toleramus iter.
Electum pelagus, quoniam terrena viarum
plana madent fluviis, cautibus alta rigent.
Postquam Tuscus ager postquamque Aurelius agger
perpessus Geticas ense vel igne manus 40
non silvas domibus, non flumina ponte cohercet;
incerto satius credere vela mari.
Crebra reliquendis infigimus oscula portis;
inviti superant limina sacra pedes.
Oramus veniam lacrimis et laude litamus, 45
in quantum fletus currere verba sinit:
ŤExaudi, regina tui pulcherrima mundi,
inter sidereos, Roma, recepta polos;
exaudi, genetrix hominum genetrixque deorum:
Non procul a caelo per tua templa sumus. 50
Te canimus semperque, sinent dum fata, canemus:
Sospes nemo potest immemor esse tui.
Obruerint citius scelerata oblivia solem
quam tuus e nostro corde recedat honos.
Nam solis radiis aequalia munera tendis, 55
qua circumfusus fluctuat Oceanus;
volitur ipse tibi, qui continet omnia, Phoebus
eque tuis ortos in tua condit equos.
Te non flammigeris Libye tardavit arenis;
non armata suo reppulit ursa gelu: 60
Quantum vitalis natura tetendit in axes,
tantum virtuti pervia terrae tuae.
Fecisti patriam diversis gentibus unam;
profuit iniustis te dominante capi;
dumque offers victis proprii consortia iuris, 65
Urbem fecisti, quod prius orbis erat.
Auctores generis Venerem Martemque fatemur,
Aeneadum matrem Romulidumque patrem;
mitigat armatas victrix clementia vires,
convenit in mores nomen utrumque tuos. 70
Hinc tibi certandi bona parcendique voluptas:
Quos timuit superat, quos superavit amat.
Inventrix oleae colitur vinique repertor
et qui primus humo pressit aratra puer;
aras Paeoniam meruit medicina per artem, 75
factus et Alcides nobilitate deus:
Tu quoque, legiferis mundum complexa triumphis,
foedere communi vivere cuncta facis.
Te, dea, te celebrat Romanus ubique resessus
pacificoque gerit libera colla iugo. 80
Omnia perpetuos quae servant sidera motus
nullum viderunt pulchrius imperium.
Quid simile Assyriis connectere contigit armis?
Medi finitimos condomuere suos;
magni Parthorum reges Macetumque tyranni 85
mutua per varias iura dedere vices.
Nec tibi nascenti plures animaeque manusque,
sed plus consilii iudiciique fuit.
Iustis bellorum causis nec pace superba
nobilis ad summas gloria venit opes. 90
Quod regnas minus est quam quod regnare mereris:
Excedis factis grandia fata tuis.
Percensere labor densis decora alta trophaeis,
ut si quis stellas pernumerare velit,
confunduntque vagos delubra micantia visus: 95
Ipsos crediderim sic habitare deos.
Quid loquar aerio pendentes fornice rivos,
qua vix imbriferas tolleret Iris aquas;
Hos potius dicas crevisse in sidera montes;
tale giganteum Graecia laudat opus? 100
Intercepta tuis conduntur flumina muris;
consumunt totos celsa lavacra lacus.
Nec minus et propriis celebrantur roscida venis
totaque nativo moenia fonte sonant.
Frigidus aestivas hinc temperat halitus auras 105
innocuamque levat purior unda sitim.
Nempe tibi subitus calidarum gurges aquarum
rupit Tarpeias hoste premente vias.
Si foret aeternus, casum fortasse putarem:
Auxilio fluxit qui rediturus erat. 110
Quid loquar inclusas inter laquearia silvas,
vernula qua vario carmine ludit avis.
Vere tuo numquam mulceri desinit annus;
deliciasque tuas victa tuetur hiems.
Erige crinales lauros seniumque sacrati 115
verticis in virides, Roma, refinge comas.
Aurea turrigero radient diademata cono
perpetuosque ignes aureus umbo vomat.
Abscondat tristem deleta iniuria casum;
contemptus solidet vulnera clausa dolor. 120
Adversis solemne tuis sperare secunda:
Exemplo caeli ditia damna subis.
Astrorum flammae renovant occasibus ortus;
Lunam finiri cernis, ut incipiat.
Victoris Brenni non distulit Allia poenam; 1255
Samnis servitio foedera saeva luit;
Post multas Pyrrhum clades superata fugasti;
flevit successus Hannibal ipse suos.
Quae mergi nequeunt, nisu maiore resurgunt
exiliuntque imis altius acta vadis; 130
utque novas vires fax inclinata resumit,
clarior ex humili sorte superna petis.
Porrige victuras Romana in saecula leges
solaque fatales non vereare colos,
quamvis sedecies denis et mille peractis 135
annus praeterea iam tibi nonus eat.
Quae restant, nullis obnoxia tempora metis,
dum stabunt terrae, dum polus astra feret.
Illud te reperat, quod cetera regna resolvit:
Ordo renascendi est crescere posse malis. 140
Ergo age, sacrilegae tandem cadat hostia gentis:
Submittant trepidi perfida colla Getae.
Ditia pacatae dent vectigalia terrae;
impleat augustos barbara praeda sinus.
Aeternum tibi Rhenus aret, tibi Nilus inundet, 145
altricemque suam fertilis orbis alat;
Quin et fecundas tibi conferat Africa messes,
sole suo dives, sed magis imbre tuo.
Interea et Latiis consurgant horrea sulcis
pinguiaque Hesperio nectare prela fluant. 150
Ipse triumphali redimitus arundine Tibris
Romuleis famulas usibus aptet aquas;
atque opulenta tibi placidis commercia ripis
devehat hinc ruris, subvehat inde maris.
Pande, precor, gemino pacatum Castore pontum; 155
temperet aequoream dux Cytherea viam,
si non displicui, regerem cum iura Quirini,
si colui sanctos consuluique patres.
Nam quod nulla meum strinxerunt crimina ferrum,
non sit praefecti gloria, sed populi. 160
Sive datur patriis vitam componere terris,
sive oculis umquam restituere meis,
fortunatus agam votoque beatior omni,
semper digneris si meminisse mei.ť
His dictis iter rripimus; comitantur amici. 165
Dicere non possunt lumina sicca Ťvaleť.
Iamque aliis Romam redeuntibus haeret eunti
Rufius, Albini gloria viva patris,
qui Volusi antiquo derivat stemmate nomen
et reges Rutulos teste Marone refert. 170
Huius facundae commissa palatia linguae;
primaevus meruit principis ore loqui.
Rexerat ante puer populos pro consule Poenos:
Aequalis Tyriis terror amorque fuit.
Sedula promisit summos instantia fasces: 175
Si fas est meritis fidere, consul erit.
Invitum tristis tandem remeare coegi;
corpore divisos mens tamen una tenet.
Tum demum ad naves gradior, qua fronte bicorni
dividuus Tiberis dexteriora secat. 180
Laevus inaccessis fluvius vitatur arenis;
hospitis Aeneae gloria sola manet.
Et iam nocturnis spatium laxaverat horis
Phoebus Chelarum palliodore polo.
Cunctamur tentare salum portuque sedemus; 185
nec piget oppositis otia ferre moris,
occidua infido dum saevit gurgite Plias
dumque procellosi temporis ira cadit.
Respectare iuvat vicinam saepius urbem
et montes visu deficiente sequi; 190
quaque duces oculi grata regione fruuntur,
dum se quod cupiunt cernere posse putant.
Nec locus ille mihi cognoscitur indice fumo,
qui dominas arces et caput orbis habet
(quamquam signa levis fumi commendat Homerus, 195
dilecto quotiens surgit in astra solo),
sed caeli plaga candidior tractusque serenus
signat septenis culmina clara iugis.
Illic perpetui soles atque ipse videtur,
quem sibi Roma facit, purior esse dies. 200
Saepius attonitae resonant circensibus aures;
nuntiat accensus plena theatra favor;
pulsato notae redduntur ab aethere voces,
vel quia perveniunt vel quia fingit amor.
Explorata fides pelagi ter quinque diebus 205
dum melior lunae fideret aura novae.
Tum discessurus studiis urbique remitto
Palladium, generis spemque decusque mei;
facundus iuvenis Gallorum nuper ab arvis
missus Romani discere iura fori. 210
Ille meae secum dulcissima vincula curae,
filius affectu, stirpe propinquus habet.
Cuius Aremoricas pater Exuperantius oras
nunc postliminium pacis amare docet;
leges restituit libertatemque reducit 215
et servos famulis non sinit esse suis.
Solvimus aurorae dubio, quo tempore primum
agnosci patitur redditus arva color.
Progredimur parvis per littora proxima cymbis,
quorum perfugio crebra pateret humus. 220
Aestivos penetrent oneraria carbasa fluctus:
Tutior autumnus mobilitate fugae.
Alsia praelegitur tellus Pyrgique recedunt,
nunc villae grandes, oppida parva prius.
Iam Caeretanos demonstrat navita fines: 225
Aevo deposuit nomen Agylla vetus.
Stringimus +expugnatum+ et fluctu et tempore Castrum:
Index semiruti porta vetusta loci.
Praesidet exigui formatus imagine saxi,
qui pastorali cornua fronte gerit. 230
Multa licet priscum nomen deleverit aetas,
hoc Inui Castrum fama fuisse putat,
seu Pan Tyrrhenis mutavit Maenala silvis,
sive sinus patrios incola Faunus init;
dum renovat largo mortalia semina fetu, 235
fingitur in Venerem pronior esse deus.
Ad Centumcellas forti defleximus austro;
tranquilla puppes in statione sedent.
Molibus aequoreum concluditur amphitheatrum
angustosque aditus insula facta tegit; 240
attollit geminas turres bifidoque meatu
faucibus artatis pandit utrumque latus.
Nec posuisse satis laxo navalia portu:
Ne vaga vel tutas ventilet aura rates,
interior medias sinus invitatus in aedes 245
instabilem fixis aera nescit aquis;
qualis in Euboicis captiva natatibus unda
sustinet alterno brachia lenta sono.
Nosse iuvat Tauri dictas de nomine Thermas,
nec mora difficilis milibus ire tribus. 250
Non illic gustu latices vitiantur amaro
Lymphaque fumifico sulphure tincta calet:
Purus odor mollisque sapor dubitare lavantem
cogit, qua melius parte petantur aquae.
Credere si dignum famae, flagrantia taurus 255
investigato fonte lavacra dedit,
ut solet excussis pugnam praeludere glebis,
stipite cum rigido cornua prona terit:
Sive deus faciem mentitus et arma iuvenci,
noluit ardentis dona latere soli; 260
qualis Agenorei rapturus gaudia furti
per freta virgineum sollicitavit onus.
Ardua non solos deceant miracula Graios.
Auctorem pecudem fons Heliconis habet:
Elicitas simili credamus origine nymphas, 265
Musarum latices ungula fodit equi:
Haec quoque Pieriis spiracula comparat antris
carmine Messalae nobilitatus ager;
intrantemque capit discedentemque moratur
postibus adfixum dulce poema sacris. 270
Hic est qui primo seriem de consule ducit,
usque ad Publicolas si redeamus avos;
hic et praefecti nutu praetoria rexit,
sed menti et linguae gloria maior inest;
hic docuit, qualem poscat facundia sedem: 275
Ut bonus esse velit, quisque disertus erit.
Roscida puniceo fulsere crepuscula caelo:
Pandimus obliquo lintea flexa sinu.
Paulisper litus fugimus Munione vadosum:
Suspecto trepidant ostia parva salo. 280
Inde Graviscarum fastigia rara videmus,
quas premit aestivae saepe paludis odor;
sed nemorosa viret densis vicinia lucis
pineaque extremis fluctuat umbra fretis.
Cernimus antiquas nullo custode ruinas 285
et desolatae moenia foeda Cosae.
Ridiculam cladis pudet inter seria causam
promere, sed risum dissimulare piget:
Dicuntur cives quondam migare coacti
muribus infestos deseruisse lares; 290
Credere maluerim Pygmaeae damna cohortis
et coniuratos in sua bella grues.
Haud procul hinc petitur signatus ab Hercule portus;
vergentem sequitur mollior aura diem.
Inter castrorum vestigia sermo retexit 295
Sardoam Lepido praecipitante fugam.
Littore namque Cosae cognatos depulit hostes
virtutem Catuli Roma secuta ducis.
Ille tamen Lepidus peior, civilibus armis
qui gessit sociis impia bella tribus, 300
qui libertatem Mutinensi Marte receptam
obruit auxiliis urbe pavente novis.
Insidias paci moliri tertius ausus
tristibus excepit congrua facta reis.
Quartus Caesareo dum vult inrepere regno, 305
incesti poenam solvit adulterii.
Nunc quoque - sed melius de nostris fama queretur:
Iudex posteritas semina dira notet.
Nominibus certos credam decurrere mores?
Moribus an potius nomina certa dari? 310
Quidquid id est, mirus Latiis annalibus ordo,
quod Lepidum totiens reccidit ense malum.
Necdum decessis pelago permittimur umbris;
natus vicino vertice ventus adest.
Tenditur in medias mons Argentarius undas 315
ancipitique iugo caerula curva premit.
Transversos colles bis ternis milibus artat;
circuitu ponti ter duodena patet:
Qualis per geminos fluctus Ephyreius Isthmos
Ionias bimari littore findit aquas. 320
Vix circumvehimur sparsae dispendia rupis,
nec sinuosa gravi cura labore caret;
mutantur totiens vario spiramina flexu:
quae modo profuerant vela, repente nocent.
Eminus Igilii silvosa cacumina miror, 325
quam fraudare nefas laudis honore suae.
Haec proprios nuper tutata est insula saltus
sive loci ingenio seu domini genio,
gurgite cum modico victricibus obstitit armis
tamquam longinquo dissociata mari. 330
Haec multos lacera suscepit ab urbe fugatos,
hic fessis posito certa timore salus.
Plurima terreno populaverat aequora bello
contra naturam classe timendus eques:
Unum mira fides vario discrimine portum 335
tam prope Romanis, tam procul esse Getis.
Tangimus Umbronem; non est ignobile flumen,
quod tuto trepidas excipit ore rates:
Tam facilis pronis semper patet alveus undis,
in pontum quotiens saeva procella ruit. 340
Hic ego tranquillae volui succedere ripae,
sed nautas avidos longius ire sequor.
Sic festinantem ventusque diesque reliquit;
nec proferre pedem nec revocare licet.
Littorea noctis requiem metamur arena; 345
dat vespertinos myrtea silva focos.
Parvula subiectis facimus tentoria remis,
transversus subito culmine contus erat.
Lux aderat: Tonsis progressi stare videmur,
sed cursum prorae terra relicta probat. 350
Occurrit Chalybum memorabilis Ilva metallis,
qua nihil uberius Norica gleba tulit;
non Biturix largo potior strictura camino,
nec quae Sardonico cespite massa fluit.
Plus confert populis ferri fecunda creatrix 355
quam Tartesiaci glarea fulva Tagi.
Materies vitiis aurum letale parandis,
auri caecus amor ducit in omne nefas:
Aurea legitimas expugnant munera taedas
virgineosque sinus aureus imber emit, 360
auro victa fides munitas decipit urbes,
auri flagitiis ambitus ipse furit.
At contra ferro squalentia rura coluntur,
ferro vivendi prima reperta via est;
saecula semideum, ferrati nescia Martis, 365
ferro crudeles sustinuere feras:
Humanis manibus non sufficit usus inermis,
si non sint aliae ferrea tela manus.
His mecum pigri solabar taedia venti,
dum resonat variis vile celeuma modis. 370
Lassatum cohibet vicina Faleria cursum,
quamquam vix medium Phoebus haberet iter.
Et tum forte hilares per compita rustica pagi
mulcebant sacris pectora fessa iocis.
Illo quippe die tandem revocatus Osiris 375
excitat in fruges germina laeta novas.
Egressi villam petimus lucoque vagamur:
Stagna placent saepto deliciosa vado.
Ludere lascivos intra vivaria pisces
gurgitis inclusi laxior unda sinit. 380
Sed male pensavit requiem stationis amoenae
hospite conductor durior Antiphate.
Namque loci querulus curam Iudaeus agebat,
humanis animal dissociale cibis.
Vexatos frutices, pulsatas imputat algas 385
damnaque libatae grandia clamat aquae.
Reddimus obscenae convicia debita genti,
quae genitale caput propudiosa metit,
radix stultitiae, cui frigida sabbata cordi
sed cor frigidius religione sua. 390
Septima quaeque dies turpi damnata veterno,
tamquam lassati mollis imago dei.
Cetera mendacis deliramenta catastae
nec pueros omnes credere posse reor.
Atque utinam numquam Iudaea subacta fuisset 395
Pompeii bellis imperioque Titi!
Latius excisae pestis contagia serpunt
victoresque suos natio victa premit.
Adversus surgit Boreas, sed nos quoque remis
surgere certamus, cum tegit astra dies. 400
Proxima securum reserat Populonia litus,
qua naturalem ducit in arva sinum.
Non illic positas extollit in aethera moles
lumine nocturno conspicienda Pharos,
sed speculam validae rupis sortita vetustas, 405
qua fluctus domitos arduus urget apex,
castellum geminos hominum fundavit in usus,
praesidium terris indiciumque fretis.
Agnosci nequeunt aevi monumenta prioris:
Grandia consumpsit moenia tempus edax. 410
Sola manent interceptis vestigia muris,
ruderibus latis tecta sepulta iacent.
Non indignemur mortalia corpora solvi:
Cernimus exemplis oppida posse mori.
Laetior hic nostras crebrescit fama per aures: 415
Consilium Romam paene redire fuit.
Hic praefecturam sacrae cognoscimus urbis
delatam meritis, dulcis amice, tuis.
Optarem verum complecti carmine nomen,
sed quosdam refugit regula dura pedes: 420
Cognomen versu neris, carissime Rufi;
illo te dudum pagina nostra canit.
Festa dies pridemque meos dignata penates
poste coronato vota secunda colat.
Exornent virides communia gaudia rami: 425
Provecta est animae portio magna meae.
Sic mihi, sic potius placeat geminata potestas;
per quem malueram, rursus honore fruor.
Currere curamus velis Aquilone reverso,
cum primum roseo fulsit Eous equo. 430
Incipit obscuros ostendere Corsica montes
nubiferumque caput concolor umbra levat:
Sic dubitanda solet gracili vanescere cornu
defessisque oculis luna reperta latet.
Haec ponti brevitas auxit mendacia famae: 435
Armentale ferunt quippe natasse pecus,
tempore Cyrnaeas quo primum venit in oras
forte secuta vagum femina Corsa bovem.
Processu pelagi iam se Capraria tollit;
squalet lucifugis insula plena viris. 440
Ipsi se monachos Graio cognomine dicunt,
quod soli nullo vivere teste volunt.
Munera fortunae metuunt, dum damna verentur.
Quisquam sponte miser, ne miser esse queat?
Quaenam pervasi rabies tam stulta cerebri, 445
dum mala formides, nec bona posse pati?
Sive suas repetunt factorum ergastula poenas,
tristia seu nigro viscera felle tument.
Sic nimiae bilis morbum assignavit Homerus
Bellerophonteis sollicitudinibus; 450
nam iuveni offenso saevi post tela doloris
dicitur humanum displicuisse genus.
In Volaterranum, vero Vada nomine, tractum
ingressus dubii tramitis alta lego.
Despectat prorae custos clavumque sequentem 455
dirigit et puppim voce monente regit.
Incertas gemina discriminat arbore fauces
defixasque offert limes uterque sudes.
Illis proceras mos est adnectere lauros
conspicuas ramis et fruticante coma, 460
ut praebente viam densi symplegade limi
servet inoffensas semita clara notas.
Illic me rapidus consistere corus adegit,
qualis silvarum frangere lustra solet.
Vix tuti domibus saevos toleravimus imbres: 465
Albini patuit proxima villa mei.
Namque meus, quem Roma meo subiunxit honori,
per quem iura meae continuata togae.
Non exspectatos pensavit laudibus annos,
vitae flore puer, sed gravitate senex. 470
Mutua germanos iunxit reverentia mores
et favor alternis crevit amicitiis.
Praetulit ille meas, cum vincere posset, habenas,
at decessoris maior amore fuit.
Subiectas villae vacat aspectare salinas; 475
Namque hoc censetur nomine salsa palus,
qua mare terrenis declive canalibus intrat
multifidosque lacus parvula fossa rigat.
Ast ubi flagrantes admonuit Sirius ignes,
cum pallent herbae, cum sitit omnis ager, 480
tum cataractarum claustris excluditur aequor,
ut fixos latices torrida duret humus.
Concipiunt acrem nativa coagula Phoebum
et gravis aestivo crusta calore coit;
haud aliter quam cum glacie riget horridus Hister 485
grandiaque adstricto flumine plaustra vehit.
Rimetur solitus naturae expendere causas
inque pari dispar fomite quaerat opus:
iuncta fluenta gelu conspecto sole liquescunt
et rursus liquidae sole gelantur aquae. 490
O quam saepe malis generatur origo bonorum!
Tempestas dulcem fecit amara moram:
Victurinus enim, nostrae pars maxima mentis,
congressu explevit mutua vota suo.
Errantem Tuscis considere compulit agris 495
et colere externos capta Tolosa lares.
Nec tantum duris nituit sapientia rebus:
Pectore non alio prosperiora tulit.
Conscius Oceanus virtutum, conscia Thule
et quaecumque ferox arva Britannus arat, 500
qua praefectorum vicibus frenata potestas
perpetuum magni foenus amoris habet.
Extremum pars illa quidem discessit in orbem,
sed tamquam media rector in urbe fuit.
Plus palmae est illos inter voluisse placere, 505
inter quos minor est displicuisse pudor.
Illustris nuper sacrae comes additus aulae
contempsit summos ruris amore gradus.
Hunc ego complexus ventorum adversa fefelli,
dum videor patriae iam mihi parte frui. 510
Lutea protulerat sudos Aurora iugales:
Antemnas tendi littoris aura iubet.
Inconcussa vehit tranquillus aplustria flatus,
mollia securo vela rudente tremunt.
Adsurgit ponti medio circumflua Gorgon 515
inter Pisanum Cyrnaicumque latus.
Adversus scopulos, damni monumenta recentis:
Perdius hic vivo funere civis erat.
Noster enim nuper iuvenis maioribus amplis,
nec censu inferior coniugiove minor, 520
impulsus furiis homines terrasque reliquit
et turpem latebram credulus exul agit.
Infelix putat illuvie caelestia pasci
seque premit laesis saevior ipse deis.
Num, rogo, deterior Circaeis secta venenis? 525
Tunc mutabuntur corpora, nunc animi.
Inde Triturritam petimus: Sic villa vocatur,
quae latet expulsis insula paene fretis;
namque manu iunctis procedit in aequora saxis,
quique domum posuit, condidit ante solum. 530
Contiguum stupui portum, quem fama frequentat
Pisarum emporio divitiisque maris.
Mira loci facies: Pelago pulsatur aperto,
inque omnes ventos littora nuda patent;
non ullus tegitur per bracchia tuta recessus, 535
Aeolias possit qui prohibere minas,
sed procera suo praetexitur alga profundo
molliter offensae non nocitura rati,
et tamen insanas cedendo interrigat undas
nec sinit ex alto grande volumen agi. 540
Tempora navigii clarus reparaverat Eurus,
sed mihi Protadium visere cura fuit.
Quem qui forte velit certis cognoscere signis,
virtutis speciem corde vidente petat.
Nec magis efficiet similem pictura colore 545
quam quae de meritis mixta figura venit.
Aspicienda procul certo prudentia vultu
formaque iustitiae suspicienda micat.
Sit fortasse minus, si laudet Gallia civem:
Testis Roma sui praesulis esse potest. 550
Substituit patriis mediocres Umbria sedes:
Virtus fortunam fecis utramque parem.
Mens invicta viri pro magis parva tuetur,
pro parvis animo magna fuere suo.
Exiguus regum rectores cespes habebat 555
et Cincinnatos iugera pauca dabant:
Haec etiam nobis non inferiora feruntur
vomere Serrani Fabriciique foco.
Puppibus ergo meis fida in statione locatis
ipse vehor Pisas, qua solet ire pedes. 560
Praebet equos, offert etiam carpenta tribunus,
ex commilitio carus et ipse mihi,
officiis regerem cum regia tecta magister
armigerasque pii principis excubias.
Alpheae veterem contemplor originis urbem, 565
quam cingunt geminis Arnus et Ausur aquis.
Conum pyramidis coeuntia flumina ducunt:
Intratur modico frons patefacta solo.
Sed proprium retinet communi in gurgite nomen
et pontum solus scilicet Arnus adit. 570
Ante diu quam Troiugenas fortuna penates
Laurentinorum regibus insereret,
Elide deductas suscepit Etruria Pisas
nominis indicio testificata genus.
Hic oblata mihi sancti genitoris imago, 575
Pisano proprio quam posuere foro.
Laudibus amissi cogor lacrimare parentis;
fluxerunt madidis gaudia maesta genis.
Namque pater quondam Tyrrhenis praefuit arvis,
fascibus et senis credita iura dedit. 580
Narrabat, memini, multos emensus honores,
Tuscorum regimen plus placuisse sibi;
nam neque opum curam, quamvis sit magna, sacrarum
nec ius quaesturae grata fuisse magis;
ipsam, si fas est, postponere praefecturam 585
pronior in Tuscos non dubitat amor.
Nec fallebatur, tam carus et ipse probatis:
Aeternas grates mutua cura canit,
constantemque sibi pariter mitemque fuisse
insinuant natis, qui meminere, senes. 590
Ipsum me gradibus non degenerasse parentis
gaudent et duplici sedulitate fovent.
Haec eadem, cum Flaminiae regionibus irem,
splendoris patrii saepe reperta fides:
Famam Lachanii veneratur numinis instar 595
inter terrigenas Lydia tota suos.
Grata bonis priscos retinet provinicia mores
dignaque rectores semper habere bonos,
qualis nunc Decius, Lucilli nobile pignus,
per Corythi populos arva beata regit. 600
Nec mirum, magni si redditus indole nati
felix tam simili posteritate pater.
Huius vulnificis satira ludente Camenis
nec Turnus potior nec Iuvenalis erit;
restituit veterem censoria lima pudorem, 605
dumque malos carpit, praecipit esse bonos.
Non olim sacri iustissimus arbiter auri
circumsistenses reppulit Harpyias?
Harpyias, quarum discerpitur unguibus orbis,
quae pede glutineo quod tetigere trahunt, 610
quae luscum faciunt Argum, quae Lyncea caecum:
Inter custodes publica furta volant.
Sed non Lucillum Briareia praeda fefellit
totque simul manibus restitit una manus.
Iamque Triturritam Pisaea ex urbe reversus 615
aptabam nitido pendula vela Noto,
cum subitis tectus nimbis insorduit aether;
sparserunt radios nubila rupta vagos.
Substitimus. Quis enim sub tempestate maligna
insanituris audeat ire fretis? 620
Otia vicinis terimus navalia silvis
sectandisque iuvat membra movere feris.
Instrumenta parat venandi villicus hospes
atque olidum doctas nosse cubile canes.
Funditur insidiis et rara fraude plagarum 625
terribilisque cadit fulmine dentis aper,
quem Meleagrei vereantur adire lacerti,
qui laxet nodos Amphitryonidae.
Tum responsuros persultat bucina colles
fitque reportando carmine praeda levis. 630
Interea madidis non desinit Africus alis
continuos picea nube negare dies.
Iam matutinis Hyades occasibus udae;
iam latet hiberno conditus imbre Lepus,
exiguum radiis, sed magnis fluctibus, astrum, 635
quo madidam nullus navita linquat humum;
namque procelloso subiungitur Orioni
aestiferumque Canem roscida praeda fugit.
Vidimus excitis pontum favescere arenis
atque eructato vertice rura tegi, 640
qualiter Oceanus mediis infunditur agris,
destituenda vago cum premit arva salo,
sive alio refluus nostro conliditur orbe,
sive corusca suis sidera pascit aquis.


Liber Secundus

Nondum longus erat nec multa volumina passus,
iure suo poterat longior esse liber;
taedia continuo timuit cessura labori,
sumere ne lector iuge paveret opus.
Saepe cibis affert serus fastidia finis, 5
gratior est modicis haustibus unda siti;
intervalla viae fessis praestare videtur
qui notat inscriptus milia crebra lapis.
Partimur trepidum per opuscula bina ruborem,
quem satius fuerat sustinuisse semel. 10
Tandem nimbosa maris obsidione solutis
Pisano portu contigit alta sequi.
Arridet placidum radiis crispantibus aequor
et sulcata levi murmurat unda sono.
Incipiunt Appennini devexa videri, 15
qua fremit aerio monte repulsa Thetis.
Italiam rerum dominam qui cingere visu
et totam pariter cernere mente velit,
inveniet quernae similem procedere frondi
artatam laterum conveniente sinu. 20
Milia per longum decies centena teruntur
a Ligurum terris ad freta Sicaniae;
in latum variis damnosa amfractibus intrat
Tyrrheni rabies Hadriacique salis.
Qua tamen est iuncti maris angustissima tellus, 25
triginta et centum milia sola patet.
Diversas medius mons obliquatur in undas,
qua fert atque refert Phoebus uterque diem:
Urget Dalmaticos Eoo vertice fluctus
caerulaque occiduis frangit Etrusca iugis. 30
Si factum certa mundum ratione fatemur
consiliumque dei machina tanta fuit,
excubiis Latiis praetexuit Appenninum
claustraque montanis vix adeunda viis.
Invidiam timuit natura parumque putavit 35
Arctois Alpes opposuisse minis,
sicut vallavit multis vitalia membris
nec semel inclusit quae pretiosa tulit.
Iam tum multiplici meruit munimine cingi
sollicitosque habuit Roma futura deos. 40
Quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum,
proditor arcani quod fuit imperii.
Romano generi dum nititur esse superstes,
crudelis summis miscuit ima furor,
dumque timet, quidquid se fecerat ipse timeri, 45
immisit Latiae barbara tela neci.
Visceribus nudis armatum condidit hostem
illatae cladis liberiore dolo.
Ipsa satellitibus pellitis Roma patebat
et captiva prius quam caperetur erat. 50
Nec tantum Geticis grassatus proditor armis:
Ante Sibyllinae fata cremavit opis.
Odimus Althaeam consumpti funere torris,
Nisaeum crinem flere putantur aves;
at Stilicho aeterni fatalia pignora regni 55
et plenas voluit praecipitare colos.
Omnia Tartarei cessent tormenta Neronis;
consumat Stygias tristior umbra faces;
hic immortalem, mortalem perculit ille,
hic mundi matrem perculit, ille suam. 60
Sed diverticulo fuimus fortasse loquaces:
Carmine propositum iam repetamus iter.
Advehimur celeri candentia moenia lapsu;
nominis est auctor sole corusca soror.
Indigenis superat ridentia lilia saxis 65
et levi radiat picta nitore silex;
dives marmoribus telus, quae luce coloris
provocat intactas luxuriosa nives.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html