Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

SENECA LUCIUS ANNAEUS - OEDIPVS

Oedipvs Iam nocte Titan dubius expulsa redit
et nube maestum squalida exoritur iubar,
lumenque flamma triste luctifica gerens
prospiciet auida peste solatas domos,
stragemque quam nox fecit ostendet dies. 5
Quisquamne regno gaudet? o fallax bonum,
quantum malorum fronte quam blanda tegis!
ut alta uentos semper excipiunt iuga
rupemque saxis uasta dirimentem freta
quamuis quieti uerberat fluctus maris, 10
imperia sic excelsa Fortunae obiacent.
Quam bene parentis sceptra Polybi fugeram!
curis solutus exul, intrepidus uagans
(caelum deosque testor) in regnum incidi;
infanda timeo: ne mea genitor manu 15
perimatur; hoc me Delphicae laurus monent,
aliudque nobis maius indicunt scelus.
est maius aliquod patre mactato nefas?
pro misera pietas (eloqui fatum pudet),
thalamos parentis Phoebus et diros toros 20
gnato minatur impia incestos face.
hic me paternis expulit regnis timor,
hoc ego penates profugus excessi meos:
parum ipse fidens mihimet in tuto tua,
natura, posui iura. cum magna horreas, 25
quod posse fieri non putes metuas tamen:
cuncta expauesco meque non credo mihi.
Iam iam aliquid in nos fata moliri parant.
nam quid rear quod ista Cadmeae lues
infesta genti strage tam late edita 30
mihi parcit uni? cui reseruamur malo?
inter ruinas urbis et semper nouis
deflenda lacrimis funera ac populi struem
incolumis asto--scilicet Phoebi reus.
sperare poteras sceleribus tantis dari 35
regnum salubre? fecimus caelum nocens.
Non aura gelido lenis afflatu fouet
anhela flammis corda, non Zephyri leues
spirant, sed ignes auget aestiferi canis
Titan, leonis terga Nemeaei premens. 40
deseruit amnes umor atque herbas color
aretque Dirce, tenuis Ismenos fluit
et tinguit inopi nuda uix unda uada.
obscura caelo labitur Phoebi soror,
tristisque mundus nubilo pallet nouo. 45
nullum serenis noctibus sidus micat,
sed grauis et ater incubat terris uapor:
obtexit arces caelitum ac summas domos
inferna facies. denegat fructum Ceres
adulta, et altis flaua cum spicis tremat, 50
arente culmo sterilis emoritur seges.
Nec ulla pars immunis exitio uacat,
sed omnis aetas pariter et sexus ruit,
iuuenesque senibus iungit et gnatis patres
funesta pestis, una fax thalamos cremat, 55
fletuque acerbo funera et questu carent.
quin ipsa tanti peruicax clades mali
siccauit oculos, quodque in extremis solet,
periere lacrimae. portat hunc aeger parens
supremum ad ignem, mater hunc amens gerit 60
properatque ut alium repetat in eundem rogum.
quin luctu in ipso luctus exoritur nouus,
suaeque circa funus exequiae cadunt.
tum propria flammis corpora alienis cremant;
diripitur ignis: nullus est miseris pudor. 65
non ossa tumuli lecta discreti tegunt:
arsisse satis est--pars quota in cineres abit?
dest terra tumulis, iam rogos siluae negant.
non uota, non ars ulla correptos leuat:
cadunt medentes, morbus auxilium trahit. 70
Adfusus aris supplices tendo manus
matura poscens fata, praecurram ut prior
patriam ruentem neue post omnis cadam
fiamque regni funus extremum mei.
o saeua nimium numina, o fatum graue! 75
negatur uni nempe in hoc populo mihi
mors tam parata? sperne letali manu
contacta regna, linque lacrimas, funera,
tabifica caeli uitia quae tecum inuehis
infaustus hospes, profuge iamdudum ocius-- 80
uel ad parentes. Iocasta Quid iuuat, coniunx, mala
grauare questu? regium hoc ipsum reor:
aduersa capere, quoque sit dubius magis
status et cadentis imperi moles labet,
hoc stare certo pressius fortem gradu: 85
haud est uirile terga Fortunae dare.
Oe. Abest pauoris crimen ac probrum procul,
uirtusque nostra nescit ignauos metus:
si tela contra stricta, si uis horrida
Mauortis in me rueret--aduersus feros 90
audax Gigantas obuias ferrem manus.
nec Sphinga caecis uerba nectentem modis
fugi: cruentos uatis infandae tuli
rictus et albens ossibus sparsis solum;
cumque e superna rupe iam praedae imminens 95
aptaret alas uerbera et caudae mouens
saeui leonis more conciperet minas,
carmen poposci: sonuit horrendum insuper,
crepuere malae, saxaque impatiens morae
reuulsit unguis uiscera expectans mea; 100
nodosa sortis uerba et implexos dolos
ac triste carmen alitis solui ferae.
Quid sera mortis uota nunc demens facis?
licuit perire. laudis hoc pretium tibi
sceptrum et peremptae Sphingis haec merces datur. 105
ille, ille dirus callidi monstri cinis
in nos rebellat, illa nunc Thebas lues
perempta perdit. Vna iam superest salus,
si quam salutis Phoebus ostendat uiam.
Chorvs Occidis, Cadmi generosa proles, 110
urbe cum tota; uiduas colonis
respicis terras, miseranda Thebe.
carpitur leto tuus ille, Bacche,
miles, extremos comes usque ad Indos,
ausus Eois equitare campis 115
figere et mundo tua signa primo:
cinnami siluis Arabas beatos
uidit et uersas equitis sagittas,
terga fallacis metuenda Parthi;
litus intrauit pelagi rubentis: 120
promit hinc ortus aperitque lucem
Phoebus et flamma propiore nudos
inficit Indos.
Stirpis inuictae genus interimus,
labimur saeuo rapiente fato; 125
ducitur semper noua pompa Morti:
longus ad manes properatur ordo
agminis maesti, seriesque tristis
haeret et turbae tumulos petenti
non satis septem patuere portae. 130
stat grauis strages premiturque iuncto
funere funus.
Prima uis tardas tetigit bidentes:
laniger pingues male carpsit herbas;
colla tacturus steterat sacerdos: 135
dum manus certum parat alta uulnus,
aureo taurus rutilante cornu
labitur segnis; patuit sub ictu
ponderis uasti resoluta ceruix:
nec cruor, ferrum maculauit atra 140
turpis e plaga sanies profusa.
segnior cursu sonipes in ipso
concidit gyro dominumque prono
prodidit armo.
Incubant agris pecudes relictae; 145
taurus armento pereunte marcet:
deficit pastor grege deminuto
tabidos inter moriens iuuencos.
non lupos cerui metuunt rapaces,
cessat irati fremitus leonis, 150
nulla uillosis feritas in ursis;
perdidit pestem latebrosa serpens:
aret et sicco moritur ueneno.
Non silua sua decorata coma
fundit opacis montibus umbras, 155
non rura uirent ubere glebae,
non plena suo uitis Iaccho
bracchia curuat:
omnia nostrum sensere malum.
Rupere Erebi claustra profundi 160
turba sororum face Tartarea
Phlegethonque sua motam ripa
miscuit undis Styga Sidoniis.
Mors atra auidos oris hiatus
pandit et omnis explicat alas; 165
quique capaci turbida cumba
flumina seruat
durus senio nauita crudo,
uix assiduo bracchia conto
lassata refert,
fessus turbam uectare nouam. 170
Quin Taenarii uincula ferri
rupisse canem fama et nostris
errare locis, mugisse solum,
uaga per lucos * * *
simulacra uirum maiora uiris, 175
bis Cadmeum niue discussa
tremuisse nemus,
bis turbatam sanguine Dircen,
nocte silenti * * *
Amphionios ululasse canes.
O dira noui facies leti 180
grauior leto:
piger ignauos alligat artus
languor, et aegro rubor in uultu,
maculaeque cutem sparsere leues.
tum uapor ipsam corporis arcem 185
flammeus urit
multoque genas sanguine tendit,
oculique rigent, resonant aures 187a,188b
stillatque niger naris aduncae 189
cruor et uenas rumpit hiantes;
intima creber uiscera quassat
gemitus stridens 192a
et sacer ignis pascitur artus. 187b,188a
Iamque amplexu frigida presso 192b,193a
saxa fatigant; 193b
quos liberior domus elato 193c
custode sinit, petitis fontes 195
aliturque sitis latice ingesto.
Prostrata iacet turba per aras
oratque mori:
solum hoc faciles tribuere dei.
delubra petunt, haut ut uoto
numina placent, 200
sed iuuat ipsos satiare deos.
Quisnam ille propero regiam gressu petit?
adestne clarus sanguine ac factis Creo
an aeger animus falsa pro ueris uidet?
adest petitus omnibus uotis Creo. 205
Oedipvs Horrore quatior, fata quo uergant timens,
trepidumque gemino pectus affectu labat:
ubi laeta duris mixta in ambiguo iacent,
incertus animus scire cum cupiat timet.
Germane nostrae coniugis, fessis opem 210
si quam reportas, uoce properata edoce.
Creo Responsa dubia sorte perplexa iacent.
Oe. Dubiam salutem qui dat adflictis negat.
Cr. Ambage flexa Delphico mos est deo
arcana tegere. Oe. Fare, sit dubium licet: 215
ambigua soli noscere Oedipodae datur.
Cr. Caedem expiari regiam exilio deus
et interemptum Laium ulcisci iubet:
non ante caelo lucidus curret dies
haustusque tutos aetheris puri dabit. 220
Oe. Et quis peremptor incluti regis fuit?
quem memoret ede Phoebus, ut poenas luat.
Cr. Sit, precor, dixisse tutum uisu et auditu horrida;
torpor insedit per artus, frigidus sanguis coit.
ut sacrata templa Phoebi supplici intraui pede 225
et pias numen precatus rite summisi manus,
gemina Parnasi niualis arx trucem fremitum dedit;
imminens Phoebea laurus tremuit et mouit domum
ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit.
incipit Letoa uates spargere horrentes comas 230
et pati commota Phoebum; contigit nondum specum,
emicat uasto fragore maior humano sonus:
'mitia Cadmeis remeabunt sidera Thebis,
si profugus Dircen Ismenida liquerit hospes
regis caede nocens, Phoebo iam notus et infans. 235
nec tibi longa manent sceleratae gaudia caedis:
tecum bella geres, natis quoque bella relinques,
turpis maternos iterum reuolutus in ortus.'
Oe. Quod facere monitu caelitum iussus paro,
functi cineribus regis hoc decuit dari, 240
ne sancta quisquam sceptra uiolaret dolo.
regi tuenda maxime regum est salus:
quaerit peremptum nemo quem incolumem timet.
Cr. Curam perempti maior excussit timor.
Oe. Pium prohibuit ullus officium metus? 245
Cr. Prohibent nefandi carminis tristes minae.
Oe. Nunc expietur numinum imperio scelus.
Quisquis deorum regna placatus uides:
tu, tu penes quem iura praecipitis poli,
tuque, o sereni maximum mundi decus, 250
bis sena cursu signa qui uario legis,
qui tarda celeri saecula euoluis rota,
sororque fratri semper occurrens tuo,
noctiuaga Phoebe, quique uentorum potens
aequor per altum caerulos currus agis, 255
et qui carentis luce disponis domos,
adeste: cuius Laius dextra occidit,
hunc non quieta tecta, non fidi lares,
non hospitalis exulem tellus ferat:
thalamis pudendis doleat et prole impia; 260
hic et parentem dextera perimat sua,
faciatque (num quid grauius optari potest?)
quidquid ego fugi. Non erit ueniae locus:
per regna iuro quaeque nunc hospes gero
et quae reliqui perque penetrales deos, 265
per te, pater Neptune, qui fluctu leui
utrimque nostro geminus alludis solo;
et ipse nostris uocibus testis ueni,
fatidica uatis ora Cirrhaeae mouens:
ita molle senium ducat et summum diem 270
securus alto reddat in solio parens
solasque Merope nouerit Polybi faces,
ut nulla sontem gratia eripiet mihi.
Sed quo nefandum facinus admissum loco est,
memorate: aperto Marte an insidiis iacet? 275
Cr. Frondifera sanctae nemora Castaliae petens
calcauit artis obsitum dumis iter,
trigemina qua se spargit in campos uia.
secat una gratum Phocidos Baccho solum,
unde altus arua deserit, caelum petens, 280
clementer acto colle Parnasos biceps;
at una bimaris Sisyphi terras adit
Olenia in arua; tertius trames caua
conualle serpens tangit errantes aquas
gelidumque dirimit amnis Olmii uadum: 285
hic pace fretum subita praedonum manus
aggressa ferro facinus occultum tulit.
In tempore ipso sorte Phoebea excitus
Tiresia tremulo tardus accelerat genu
comesque Manto luce uiduatum trahens. 290
Oe. Sacrate diuis, proximum Phoebo caput,
responsa solue; fare, quem poenae petant.
Tiresia Quod tarda fatu est lingua, quod quaerit moras
haut te quidem, magnanime, mirari addecet:
uisu carenti magna pars ueri patet. 295
sed quo uocat me patria, quo Phoebus, sequar:
fata eruantur; si foret uiridis mihi
calidusque sanguis, pectore exciperem deum.
Appellite aris candidum tergo bouem
curuoque numquam colla depressam iugo. 300
Tu lucis inopem, gnata, genitorem regens
manifesta sacri signa fatidici refer.
Manto Opima sanctas uictima ante aras stetit.
Ti. In uota superos uoce sollemni uoca
arasque dono turis Eoi extrue. 305
Ma. Iam tura sacris caelitum ingessi focis.
Ti. Quid flamma? largas iamne comprendit dapes?
Ma. Subito refulsit lumine et subito occidit.
Ti. Vtrumne clarus ignis et nitidus stetit
rectusque purum uerticem caelo tulit 310
et summam in auras fusus explicuit comam?
an latera circa serpit incertus uiae
et fluctuante turbidus fumo labat?
Ma. Non una facies mobilis flammae fuit:
imbrifera qualis implicat uarios sibi 315
Iris colores, parte quae magna poli
curuata picto nuntiat nimbos sinu
(quis desit illi quiue sit dubites color),
caerulea fuluis mixta oberrauit notis,
sanguinea rursus; ultima in tenebras abit. 320
sed ecce pugnax ignis in partes duas
discedit et se scindit unius sacri
discors fauilla--genitor, horresco intuens:
libata Bacchi dona permutat cruor
ambitque densus regium fumus caput 325
ipsosque circa spissior uultus sedet
et nube densa sordidam lucem abdidit.
quid sit, parens, effare. Ti. Quid fari queam
inter tumultus mentis attonitae uagus?
quidnam loquar? sunt dira, sed in alto mala; 330
solet ira certis numinum ostendi notis:
quid istud est quod esse prolatum uolunt
iterumque nolunt et truces iras tegunt?
pudet deos nescioquid. Huc propere admoue
et sparge salsa colla taurorum mola. 335
placidone uultu sacra et admotas manus
patiuntur? Ma. Altum taurus attollens caput
primos ad ortus positus expauit diem
trepidusque uultum obliquat et radios fugit.
Ti. Vnone terram uulnere afflicti petunt? 340
Ma. Iuuenca ferro semet opposito induit
et uulnere uno cecidit, at taurus duos
perpessus ictus huc et huc dubius ruit
animamque fessus uix reluctantem exprimit.
Ti. Vtrum citatus uulnere angusto micat 345
an lentus altas irrigat plagas cruor?
Ma. Huius per ipsam qua patet pectus uiam
effusus amnis, huius exiguo graues
maculantur ictus imbre; sed uersus retro
per ora multus sanguis atque oculos redit. 350
Ti. Infausta magnos sacra terrores cient.
sed ede certas uiscerum nobis notas.
Ma. Genitor, quid hoc est? non leui motu, ut solent,
agitata trepidant exta, sed totas manus
quatiunt nouusque prosilit uenis cruor. 355
cor marcet aegrum penitus ac mersum latet
liuentque uenae; magna pars fibris abest
et felle nigro tabidum spumat iecur,
ac (semper omen unico imperio graue)
en capita paribus bina consurgunt toris; 360
sed utrumque caesum tenuis abscondit caput
membrana latebram rebus occultis negans.
hostile ualido robore insurgit latus
septemque uenas tendit; has omnis retro
prohibens reuerti limes oblicus secat. 365
mutatus ordo est, sede nil propria iacet,
sed acta retro cuncta: non animae capax
in parte dextra pulmo sanguineus iacet,
non laeua cordi regio, non molli ambitu
omenta pingues uisceri obtendunt sinus: 370
natura uersa est; nulla lex utero manet.
Scrutemur, unde tantus hic extis rigor.
quod hoc nefas? conceptus innuptae bouis,
nec more solito positus alieno in loco,
implet parentem; membra cum gemitu mouet, 375
rigore tremulo debiles artus micant;
infecit atras liuidus fibras cruor
temptantque turpes mobilem trunci gradum,
et inane surgit corpus ac sacros petit
cornu ministros; uiscera effugiunt manum. 380
neque ista, quae te pepulit, armenti grauis
uox est nec usquam territi resonant greges:
immugit aris ignis et trepidant foci.
Oe. Quid ista sacri signa terrifici ferant,
exprome; uoces aure non timida hauriam: 385
solent suprema facere securos mala.
Ti. His inuidebis quibus opem quaeris malis.
Oe. Memora quod unum scire caelicolae uolunt,
contaminarit rege quis caeso manus.
Ti. Nec alta caeli quae leui pinna secant 390
nec fibra uiuis rapta pectoribus potest
ciere nomen; alia temptanda est uia:
ipse euocandus noctis aeternae plagis,
emissus Erebo ut caedis auctorem indicet.
reseranda tellus, Ditis implacabile 395
numen precandum, populus infernae Stygis
huc extrahendus: ede cui mandes sacrum;
nam te, penes quem summa regnorum, nefas
inuisere umbras. Oe. Te, Creo, hic poscit labor,
ad quem secundum regna respiciunt mea. 400
Ti. Dum nos profundae claustra laxamus Stygis,
populare Bacchi laudibus carmen sonet.
Chorvs Effusam redimite comam nutante corymbo,
mollia Nysaeis armatus bracchia thyrsis,
lucidum caeli decus. huc ades 405
uotis, quae tibi nobiles
Thebae, Bacche, tuae
palmis supplicibus ferunt.
huc aduerte fauens uirgineum caput,
uultu sidereo discute nubila
et tristes Erebi minas 410
auidumque fatum.
Te decet cingi comam floribus uernis,
te caput Tyria cohibere mitra
hederaue mollem
bacifera religare frontem, 415
spargere effusos sine lege crines,
rursus adducto reuocare nodo,
qualis iratam metuens nouercam
creueras falsos imitatus artus,
crine flauenti simulata uirgo, 420
lutea uestem retinente zona:
inde tam molles placuere cultus
et sinus laxi fluidumque syrma.
Vidit aurato residere curru
ueste cum longa regere et leones 425
omnis Eoae plaga uasta terrae,
qui bibit Gangen niueumque quisquis
frangit Araxen.
Te senior turpi sequitur Silenus asello,
turgida pampineis redimitus tempora sertis; 430
condita lasciui deducunt orgia mystae.
Te Bassaridum comitata cohors
nunc Edono pede pulsauit
sola Pangaeo,
nunc Threicio uertice Pindi; 435
nunc Cadmeas inter matres
impia maenas
comes Ogygio uenit Iaccho,
nebride sacra praecincta latus.
Tibi commotae pectora matres
fudere comam 440
thyrsumque leuem uibrante manu
* * * 441a
iam post laceros Pentheos artus
thyades oestro membra remissae
uelut ignotum uidere nefas.
Ponti regna tenet nitidi matertera Bacchi 445
Nereidumque choris Cadmeia cingitur Ino;
ius habet in fluctus magni puer aduena ponti,
cognatus Bacchi, numen non uile Palaemon.
Te Tyrrhena, puer, rapuit manus,
et tumidum Nereus posuit mare, 450
caerula cum pratis mutat freta:
hinc uerno platanus folio uiret
et Phoebo laurus carum nemus;
garrula per ramos auis obstrepit;
uiuaces hederas remus tenet, 455
summa ligat uitis carchesia.
Idaeus prora fremuit leo,
tigris puppe sedet Gangetica.
Tum pirata freto pauidus natat,
et noua demersos facies habet: 460
bracchia prima cadunt praedonibus
inlisumque utero pectus coit,
paruula dependet lateri manus,
et dorso fluctum curuo subit,
lunata scindit cauda mare: 465
et sequitur curuus fugientia
carbasa delphin.
Diuite Pactolos uexit te Lydius unda,
aurea torrenti deducens flumina ripa;
laxauit uictos arcus Geticasque sagittas
lactea Massagetes qui pocula sanguine miscet; 470
regna securigeri Bacchum sensere Lycurgi,
sensere terrae Dacum feroces
et quos uicinus Boreas ferit
arua mutantes quasque Maeotis
alluit gentes frigido fluctu 475
quasque despectat uertice e summo
sidus Arcadium geminumque plaustrum.
Ille dispersos domuit Gelonos,
arma detraxit trucibus puellis:
ore deiecto petiere terram 480
Thermodontiacae cateruae,
positisque tandem leuibus sagittis
Maenades factae.
Sacer Cithaeron sanguine undauit
Ophioniaque caede; 485
Proetides siluas petiere, et Argos
praesente Bacchum coluit nouerca.
Naxos Aegaeo redimita ponto
tradidit thalamis uirginem relictam
meliore pensans damna marito: 490
pumice ex sicco
fluxit Nyctelius latex;
garruli gramen secuere riui,
conbibit dulces humus alta sucos
niueique lactis candidos fontes 495
et mixta odoro Lesbia cum thymo.
Ducitur magno noua nupta caelo:
sollemne Phoebus
carmen infusis humero capillis
cantat et geminus Cupido 500
concutit taedas;
telum deposuit Iuppiter igneum
conditque Baccho ueniente fulmen.
Lucida dum current annosi sidera mundi,
Oceanus clausum dum fluctibus ambiet orbem
Lunaque dimissos dum plena recolliget ignes, 505
dum matutinos praedicet Lucifer ortus
altaque caeruleum dum Nerea nesciet Arctos,
candida formosi uenerabimur ora Lyaei.
Oedipvs Etsi ipse uultus flebiles praefert notas,
exprome cuius capite placemus deos. 510
Creo Fari iubes tacere quae suadet metus.
Oe. Si te ruentes non satis Thebae mouent,
at sceptra moueant lapsa cognatae domus.
Cr. Nescisse cupies nosse quae nimium expetis.
Oe. Iners malorum remedium ignorantia est. 515
itane et salutis publicae indicium obrues?
Cr. Vbi turpis est medicina, sanari piget.
Oe. Audita fare, uel malo domitus graui
quid arma possint regis irati scies.
Cr. Odere reges dicta quae dici iubent. 520
Oe. Mitteris Erebo uile pro cunctis caput,
arcana sacri uoce ni retegis tua.
Cr. Tacere liceat. ulla libertas minor
a rege petitur? Oe. Saepe uel lingua magis
regi atque regno muta libertas obest. 525
Cr. Vbi non licet tacere, quid cuiquam licet?
Oe. Imperia soluit qui tacet iussus loqui.
Cr. Coacta uerba placidus accipias precor.
Oe. Vlline poena uocis expressae fuit?
Cr. Est procul ab urbe lucus ilicibus niger 530
Dircaea circa uallis inriguae loca.
cupressus altis exerens siluis caput
uirente semper alligat trunco nemus,
curuosque tendit quercus et putres situ
annosa ramos: huius abrupit latus 535
edax uetustas; illa, iam fessa cadens
radice, fulta pendet aliena trabe.
* * * 537a
amara bacas laurus et tiliae leues 537b
et Paphia myrtus et per immensum mare 537c
motura remos alnus et Phoebo obuia 540
enode Zephyris pinus opponens latus.
medio stat ingens arbor atque umbra graui
siluas minores urguet et magno ambitu
diffusa ramos una defendit nemus.
tristis sub illa, lucis et Phoebi inscius, 545
restagnat umor frigore aeterno rigens;
limosa pigrum circumit fontem palus.
Huc ut sacerdos intulit senior gradum,
haut est moratus: * * * *
* * * praestitit noctem locus.
tum effossa tellus, et super rapti rogis 550
iaciuntur ignes. ipse funesto integit
uates amictu corpus et frondem quatit;
squalente cultu maestus ingreditur senex, 554
lugubris imos palla perfundit pedes, 553
mortifera canam taxus adstringit comam. 555
nigro bidentes uellere atque atrae boues
antro trahuntur. flamma praedatur dapes
uiuumque trepidat igne ferali pecus.
Vocat inde manes teque qui manes regis
et obsidentem claustra Lethaei lacus, 560
carmenque magicum uoluit et rabido minax
decantat ore quidquid aut placat leues
aut cogit umbras; sanguinem libat focis
solidasque pecudes urit et multo specum
saturat cruore; libat et niueum insuper 565
lactis liquorem, fundit et Bacchum manu
laeua canitque rursus ac terram intuens
grauiore manes uoce et attonita citat.
latrauit Hecates turba; ter ualles cauae
sonuere maestum, tota succusso solo 570
pulsata tellus. 'audior' uates ait,
'rata uerba fudi: rumpitur caecum chaos
iterque populis Ditis ad superos datur.'
Subsedit omnis silua et erexit comas,
duxere rimas robora et totum nemus 575
concussit horror, terra se retro dedit
gemuitque penitus: siue temptari abditum
Acheron profundum mente non aequa tulit,
siue ipsa tellus, ut daret functis uiam,
compage rupta sonuit, aut ira furens 580
triceps catenas Cerberus mouit graues.
Subito dehiscit terra et immenso sinu
laxata patuit--ipse pallentes deos
uidi inter umbras, ipse torpentes lacus
noctemque ueram; gelidus in uenis stetit 585
haesitque sanguis. saeua prosiluit cohors
et stetit in armis omne uipereum genus,
fratrum cateruae dente Dircaeo satae.
tum torua Erinys sonuit et caecus Furor 590
Horrorque et una quidquid aeternae creant
celantque tenebrae: Luctus auellens comam
aegreque lassum sustinens Morbus caput,
grauis Senectus sibimet et pendens Metus
auidumque populi Pestis Ogygii malum-- 589
nos liquit animus; ipsa quae ritus senis 595
artesque norat stupuit. Intrepidus parens
audaxque damno conuocat Ditis feri
exsangue uulgus: ilico, ut nebulae leues,
uolitant et auras libero caelo trahunt.
non tot caducas educat frondes Eryx 600
nec uere flores Hybla tot medio creat,
cum examen arto nectitur densum globo,
fluctusque non tot frangit Ionium mare,
nec tanta gelidi Strymonis fugiens minas
permutat hiemes ales et caelum secans 605
tepente Nilo pensat Arctoas niues,
quot ille populos uatis eduxit sonus.
Pauide latebras nemoris umbrosi petunt
animae trementes: primus emergit solo,
dextra ferocem cornibus taurum premens, 610
Zethus, manuque sustinet laeua chelyn
qui saxa dulci traxit Amphion sono,
interque natos Tantalis tandem suos
tuto superba fert caput fastu graue
et numerat umbras. peior hac genetrix adest 615
furibunda Agaue, tota quam sequitur manus
partita regem: sequitur et Bacchas lacer
Pentheus tenetque saeuus etiamnunc minas.
Tandem uocatus saepe pudibundum extulit
caput atque ab omni dissidet turba procul 620
celatque semet (instat et Stygias preces
geminat sacerdos, donec in apertum efferat
uultus opertos) Laius--fari horreo:
stetit per artus sanguine effuso horridus,
paedore foedo squalidam obtentus comam, 625
et ore rabido fatur: 'O Cadmi effera,
cruore semper laeta cognato domus,
uibrate thyrsos, enthea gnatos manu
lacerate potius--maximum Thebis scelus
maternus amor est. patria, non ira deum, 630
sed scelere raperis: non graui flatu tibi
luctificus Auster nec parum pluuio aethere
satiata tellus halitu sicco nocet,
sed rex cruentus, pretia qui saeuae necis
sceptra et nefandos occupat thalamos patris 635
[inuisa proles: sed tamen peior parens
quam gnatus, utero rursus infausto grauis]
egitque in ortus semet et matri impios
fetus regessit, quique uix mos est feris,
fratres sibi ipse genuit--implicitum malum 640
magisque monstrum Sphinge perplexum sua.
Te, te cruenta sceptra qui dextra geris,
te pater inultus urbe cum tota petam
et mecum Erinyn pronubam thalami traham,
traham sonantis uerbera, incestam domum 645
uertam et penates impio Marte obteram.
Proinde pulsum finibus regem ocius
agite exulem quocumque; funesto gradu
solum relinquat: uere florifero uirens
reparabit herbas; spiritus puros dabit 650
uitalis aura, ueniet et siluis decor;
Letum Luesque, Mors Labor Tabes Dolor,
comitatus illo dignus, excedent simul;
et ipse rapidis gressibus sedes uolet
effugere nostras, sed graues pedibus moras 655
addam et tenebo: reptet incertus uiae,
baculo senili triste praetemptans iter:
eripite terras, auferam caelum pater.'
Oe. Et ossa et artus gelidus inuasit tremor:
quidquid timebam facere fecisse arguor-- 660
tori iugalis abnuit Merope nefas
sociata Polybo; sospes absoluit manus
Polybus meas: uterque defendit parens
caedem stuprumque. quis locus culpae est super?
multo ante Thebae Laium amissum gemunt, 665
Boeota gressu quam meo tetigi loca.
falsusne senior an deus Thebis grauis?
Iam iam tenemus callidi socios doli:
mentitur ista praeferens fraudi deos
uates, tibique sceptra despondet mea. 670
Cr. Egone ut sororem regia expelli uelim?
si me fides sacrata cognati laris
non contineret in meo certum statu,
tamen ipsa me fortuna terreret nimis
sollicita semper. liceat hoc tuto tibi 675
exuere pondus nec recedentem opprimat:
iam te minore tutior pones loco.
Oe. Hortaris etiam, sponte deponam ut mea
tam grauia regna? Cr. Suadeam hoc illis ego,
in utrumque quis est liber etiamnunc status: 680
tibi iam necesse est ferre fortunam tuam.
Oe. Certissima est regnare cupienti uia
laudare modica et otium ac somnum loqui;
ab inquieto saepe simulatur quies.
Cr. Parumne me tam longa defendit fides? 685
Oe. Aditum nocendi perfido praestat fides.
Cr. Solutus onere regio regni bonis
fruor domusque ciuium coetu uiget,
nec ulla uicibus surgit alternis dies
qua non propinqui munera ad nostros lares 690
sceptri redundent; cultus, opulentae dapes,
donata multis gratia nostra salus:
quid tam beatae desse fortunae rear?
Oe. Quod dest: secunda non habent umquam modum.
Cr. Incognita igitur ut nocens causa cadam? 695
Oe. Num ratio uobis reddita est uitae meae?
num audita causa est nostra Tiresiae? tamen
sontes uidemur. facitis exemplum: sequor.
Cr. Quid si innocens sum? Oe. Dubia pro certis solent
timere reges. Cr. Qui pauet uanos metus, 700
ueros meretur. Oe. Quisquis in culpa fuit,
dimissus odit: omne quod dubium est cadat.
Cr. Sic odia fiunt. Oe. Odia qui nimium timet
regnare nescit: regna custodit metus.
Cr. Qui sceptra duro saeuus imperio gerit, 705
timet timentis: metus in auctorem redit.
Oe. Seruate sontem saxeo inclusum specu.
ipse ad penates regios referam gradum.
Chorvs Non tu tantis causa periclis,
non haec Labdacidas petunt 710
fata, sed ueteres deum
irae secuntur: Castalium nemus
umbram Sidonio praebuit hospiti
lauitque Dirce Tyrios colonos,
ut primum magni natus Agenoris, 715
fessus per orbem furta sequi Iouis,
sub nostra pauidus constitit arbore
praedonem uenerans suum,
monituque Phoebi
iussus erranti comes ire uaccae,
quam non flexerat 720
uomer aut tardi iuga curua plaustri,
deseruit fugas nomenque genti
inauspicata de boue tradidit.
Tempore ex illo noua monstra semper
protulit tellus: 725
aut anguis imis uallibus editus
annosa circa robora sibilat
superatque pinus,
supra Chaonias celsior arbores
erexit caeruleum caput,
cum maiore sui parte recumberet; 730
aut feta tellus impio partu
effudit arma:
sonuit reflexo classicum cornu
lituusque adunco stridulos cantus
elisit aere
* 734a
non ante linguas agiles et ora
uocis ignotae clamore primum
hostico experti.
Agmina campos cognata tenent,
dignaque iacto semine proles
uno aetatem permensa die 740
post Luciferi nata meatus
ante Hesperios occidit ortus.
horret tantis aduena monstris
populique timet bella recentis,
donec cecidit saeua iuuentus 745
genetrixque suo reddi gremio
modo productos uidit alumnos--
hac transierit ciuile nefas!
illa Herculeae norint Thebae
proelia fratrum. 750
Quid? Cadmei fata nepotis,
cum uiuacis cornua cerui
frontem ramis texere nouis
dominumque canes egere suum?
praeceps siluas montesque fugit 755
citus Actaeon agilique magis
pede per saltus ac saxa uagus
metuit motas zephyris plumas
et quae posuit retia uitat--
donec placidi fontis in unda 760
cornua uidit uultusque feros,
ubi uirgineos fouerat artus
nimium saeui diua pudoris.
Oedipvs Curas reuoluit animus et repetit metus.
obisse nostro Laium scelere autumant 765
superi inferique, sed animus contra innocens
sibique melius quam deis notus negat.
redit memoria tenue per uestigium,
cecidisse nostri stipitis pulsu obuium
datumque Diti, cum prior iuuenem senex 770
curru superbus pelleret, Thebis procul
Phocaea trifidas regio qua scindit uias.
Vnanima coniunx, explica errores, precor:
quae spatia moriens Laius uitae tulit?
primone in aeuo uiridis an fracto occidit? 775
Iocasta Inter senem iuuenemque, sed propior seni.
Oe. Frequensne turba regium cinxit latus?
Ioc. Plures fefellit error ancipitis uiae,
paucos fidelis curribus iunxit labor.
Oe. Aliquisne cecidit regio fato comes? 780
Ioc. Vnum fides uirtusque consortem addidit.
Oe. Teneo nocentem: conuenit numerus, locus--
sed tempus adde. Ioc. Decima iam metitur seges.
Senex Corinthivs Corinthius te populus in regnum uocat
patrium: quietem Polybus aeternam obtinet. 785
Oe. Vt undique in me saeua Fortuna irruit!
edissere agedum, quo cadat fato parens.
Sen. Animam senilem mollis exsoluit sopor.
Oe. Genitor sine ulla caede defunctus iacet:
testor, licet iam tollere ad caelum pie 790
puras nec ulla scelera metuentes manus.
Sed pars magis metuenda fatorum manet.
Sen. Omnem paterna regna discutient metum.
Oe. Repetam paterna regna; sed matrem horreo.
Sen. Metuis parentem, quae tuum reditum expetens 795
sollicita pendet? Oe. Ipsa me pietas fugat.
Sen. Viduam relinques? Oe. Tangis en ipsos metus.
Sen. Effare mersus quis premat mentem timor;
praestare tacitam regibus soleo fidem.
Oe. Conubia matris Delphico monitu tremo. 800
Sen. Timere uana desine et turpes metus
depone. Merope uera non fuerat parens.
Oe. Quod subditiui praemium gnati petit?
Sen. Regum superbam liberi astringunt fidem.
Oe. Secreta thalami fare quo excipias modo. 805
Sen. Hae te parenti paruulum tradunt manus.
Oe. Tu me parenti tradis; at quis me tibi?
Sen. Pastor niuoso sub Cithaeronis iugo.
Oe. In illa temet nemora quis casus tulit?
Sen. Illo sequebar monte cornigeros greges. 810
Oe. Nunc adice certas corporis nostri notas.
Sen. Forata ferro gesseras uestigia,
tumore nactus nomen ac uitio pedum.
Oe. Quis fuerit ille qui meum dono dedit
corpus requiro. Sen. Regios pauit greges; 815
minor sub illo turba pastorum fuit.
Oe. Eloquere nomen. Sen. Prima languescit senum
memoria longo lassa sublabens situ.
Oe. Potesne facie noscere ac uultu uirum?
Sen. Fortasse noscam: saepe iam spatio obrutam 820
leuis exoletam memoriam reuocat nota.
Oe. Ad sacra et aras omne compulsum pecus
duces sequuntur: ite, propere accersite,
famuli, penes quem summa consistit gregum.
Ioc. Siue ista ratio siue fortuna occulit, 825
latere semper patere quod latuit diu:
saepe eruentis ueritas patuit malo.
Oe. Malum timeri maius his aliquod potest?
Ioc. Magnum esse magna mole quod petitur scias:
concurrit illinc publica, hinc regis salus, 830
utrimque paria; contine medias manus:
ut nil lacessas, ipsa se fata explicant.
Oe. Non expedit concutere felicem statum:
tuto mouetur quidquid extremo in loco est.
Ioc. Nobilius aliquid genere regali appetis? 835
ne te parentis pigeat inuenti uide.
Oe. Vel paenitendi sanguinis quaeram fidem:
sic nosse certum est.--Ecce grandaeuus senex,
arbitria sub quo regii fuerant gregis,
Phorbas. refersne nomen aut uultum senis? 840
Sen. Adridet animo forma; nec notus satis,
nec rursus iste uultus ignotus mihi.
Oe. Regnum optinente Laio famulus greges
agitasti opimos sub Cithaeronis plaga?
Phorbas Laetus Cithaeron pabulo semper nouo 845
aestiua nostro prata summittit gregi.
Sen. Noscisne memet? Ph. Dubitat anceps memoria.
Oe. Huic aliquis a te traditur quondam puer?
effare. dubitas? cur genas mutat color?
quid uerba quaeris? ueritas odit moras. 850
Ph. Obducta longo temporum tractu moues.
Oe. Fatere, ne te cogat ad uerum dolor.
Ph. Inutile isti munus infantem dedi:
non potuit ille luce, non caelo frui.
Sen. Procul sit omen; uiuit et uiuat precor. 855
Oe. Superesse quare traditum infantem negas?
Ph. Ferrum per ambos tenue transactum pedes
ligabat artus, uulneri innatus tumor
puerile foeda corpus urebat lue.
Oe. Quid quaeris ultra? fata iam accedunt prope.-- 860
quis fuerit infans edoce. Ph. Prohibet fides.
Oe. Huc aliquis ignem! flamma iam excutiet fidem.
Ph. Per tam cruentas uera quaerentur uias?
ignosce quaeso. Oe. Si ferus uideor tibi
et impotens, parata uindicta in manu est: 865
dic uera: quisnam? quoue generatus patre?
qua matre genitus? Ph. Coniuge est genitus tua.
Oe. Dehisce, tellus, tuque tenebrarum potens,
in Tartara ima, rector umbrarum, rape
retro reuersas generis ac stirpis uices. 870
congerite, ciues, saxa in infandum caput,
mactate telis: me petat ferro parens,
me gnatus, in me coniuges arment manus
fratresque, et aeger populus ereptos rogis
iaculetur ignes. saeculi crimen uagor, 875
odium deorum, iuris exitium sacri,
qua luce primum spiritus hausi rudes
iam morte dignus. redde nunc animos pares,
nunc aliquid aude sceleribus dignum tuis.--
i, perge, propero regiam gressu pete: 880
gratare matri liberis auctam domum.
Chorvs Fata si liceat mihi
fingere arbitrio meo,
temperem Zephyro leui
uela, ne pressae graui 885
spiritu antennae tremant:
lenis et modice fluens
aura nec uergens latus
ducat intrepidam ratem;
tuta me media uehat 890
uita decurrens uia.
Gnosium regem timens
astra dum demens petit
artibus fisus nouis
certat et ueras aues 895
uincere ac falsis nimis
imperat pinnis puer,
nomen eripuit freto.
Callidus medium senex
Daedalus librans iter 900
nube sub media stetit
alitem expectans suum
(qualis accipitris minas
fugit et sparsos metu
conligit fetus auis), 905
donec in ponto manus
mouit implicitas puer.
[comes audacis uiae]
quidquid excessit modum
pendet instabili loco. 910
Sed quid hoc? postes sonant,
maestus et famulus manu
regius quassat caput.--
Ede quid portes noui.
Nvntivs Praedicta postquam fata et infandum genus 915
deprendit ac se scelere conuictum Oedipus
damnauit ipse, regiam infestus petens
inuisa propero tecta penetrauit gradu,
qualis per arua Libycus insanit leo,
fuluam minaci fronte concutiens iubam; 920
uultus furore toruus atque oculi truces,
gemitus et altum murmur, et gelidus uolat
sudor per artus, spumat et uoluit minas
ac mersus alte magnus exundat dolor.
secum ipse saeuus grande nescioquid parat 925
suisque fatis simile. 'quid poenas moror?'
ait 'hoc scelestum pectus aut ferro petat
aut feruido aliquis igne uel saxo domet.
quae tigris aut quae saeua uisceribus meis
incurret ales? ipse tu scelerum capax, 930
sacer Cithaeron, uel feras in me tuis
emitte siluis, mitte uel rabidos canes--
nunc redde Agauen. anime, quid mortem times?
mors innocentem sola Fortunae eripit.'
Haec fatus aptat impiam capulo manum 935
ensemque ducit. 'itane? tam magnis breues
poenas sceleribus soluis atque uno omnia
pensabis ictu? moreris: hoc patri sat est;
quid deinde matri, quid male in lucem editis
gnatis, quid ipsi, quae tuum magna luit 940
scelus ruina, flebili patriae dabis?
soluendo non es: illa quae leges ratas
Natura in uno uertit Oedipoda, nouos
commenta partus, supplicis eadem meis
nouetur. iterum uiuere atque iterum mori 945
liceat, renasci semper ut totiens noua
supplicia pendas--utere ingenio, miser:
quod saepe fieri non potest fiat diu;
mors eligatur longa. quaeratur uia
qua nec sepultis mixtus et uiuis tamen 950
exemptus erres: morere, sed citra patrem.
cunctaris, anime? subitus en uultus grauat
profusus imber ac rigat fletu genas--
et flere satis est? hactenus fundent leuem
oculi liquorem? sedibus pulsi suis 955
lacrimas sequantur: hi maritales statim
fodiantur oculi.' Dixit atque ira furit:
ardent minaces igne truculento genae
oculique uix se sedibus retinent suis;
uiolentus audax uultus, iratus ferox 960
iamiam eruentis; gemuit et dirum fremens
manus in ora torsit. at contra truces
oculi steterunt et suam intenti manum
ultro insecuntur, uulneri occurrunt suo.
scrutatur auidus manibus uncis lumina, 965
radice ab ima funditus uulsos simul
euoluit orbes; haeret in uacuo manus
et fixa penitus unguibus lacerat cauos
alte recessus luminum et inanes sinus
saeuitque frustra plusque quam satis est furit. 970
tantum est periclum lucis? attollit caput
cauisque lustrans orbibus caeli plagas
noctem experitur. quidquid effossis male
dependet oculis rumpit, et uictor deos
conclamat omnis: 'parcite en patriae, precor: 975
iam iusta feci, debitas poenas tuli;
inuenta thalamis digna nox tandem meis.'
rigat ora foedus imber et lacerum caput
largum reuulsis sanguinem uenis uomit.
Chorvs Fatis agimur: cedite fatis; 980
non sollicitae possunt curae
mutare rati stamina fusi.
quidquid patimur mortale genus,
quidquid facimus uenit ex alto,
seruatque suae decreta colus 985
Lachesis dura reuoluta manu.
omnia certo tramite uadunt
primusque dies dedit extremum:
non illa deo uertisse licet,
quae nexa suis currunt causis. 990
it cuique ratus prece non ulla
mobilis ordo:
multis ipsum metuisse nocet,
multi ad fatum uenere suum
dum fata timent.
Sonuere fores atque ipse suum 995
duce non ullo molitur iter
luminis orbus.
Oedipvs Bene habet, peractum est: iusta persolui patri.
iuuant tenebrae. quis deus tandem mihi
placatus atra nube perfundit caput? 1000
quis scelera donat? conscium euasi diem.
nil, parricida, dexterae debes tuae:
lux te refugit. uultus Oedipodam hic decet.
Cho. En ecce, rapido saeua prosiluit gradu
Iocasta uaecors, qualis attonita et furens 1005
Cadmea mater abstulit gnato caput
sensitue raptum. dubitat afflictum alloqui,
cupit pauetque. iam malis cessit pudor,
sed haeret ore prima uox. Iocasta Quid te uocem?
gnatumne? dubitas? gnatus es: gnatum pudet; 1010
inuite loquere gnate--quo auertis caput
uacuosque uultus? Oe. Quis frui tenebris uetat?
quis reddit oculos? matris, en matris sonus!
perdidimus operam. congredi fas amplius
haut est nefandos. diuidat uastum mare 1015
dirimatque tellus abdita et quisquis sub hoc
in alia uersus sidera ac solem auium
dependet orbis alterum ex nobis ferat.
Ioc. Fati ista culpa est: nemo fit fato nocens.
Oe. Iam parce uerbis, mater, et parce auribus: 1020
per has reliquias corporis trunci precor,
per inauspicatum sanguinis pignus mei,
per omne nostri nominis fas ac nefas.
Ioc. Quid, anime, torpes? socia cur scelerum dare
poenas recusas? omne confusum perit, 1025
incesta, per te iuris humani decus:
morere et nefastum spiritum ferro exige.
non si ipse mundum concitans diuum sator
corusca saeua tela iaculetur manu,
umquam rependam sceleribus poenas pares 1030
mater nefanda. mors placet: mortis uia
quaeratur.--Agedum, commoda matri manum,
si parricida es. restat hoc operi ultimum:
rapiatur ensis; hoc iacet ferro meus
coniunx--quid illum nomine haud uero uocas? 1035
socer est. utrumne pectori infigam meo
telum an patenti conditum iugulo inprimam?
eligere nescis uulnus: hunc, dextra, hunc pete
uterum capacem, qui uirum et gnatos tulit.
Cho. Iacet perempta. uulneri immoritur manus 1040
ferrumque secum nimius eiecit cruor.
Oe. Fatidice te, te praesidem ueri deum
compello: solum debui fatis patrem;
bis parricida plusque quam timui nocens
matrem peremi: scelere confecta est meo. 1045
o Phoebe mendax, fata superaui impia.
Pauitante gressu sequere fallentes uias;
suspensa plantis efferens uestigia
caecam tremente dextera noctem rege.
ingredere praeceps, lubricos ponens gradus, 1050
i profuge uade--siste, ne in matrem incidas.
Quicumque fessi corpore et morbo graues
semanima trahitis pectora, en fugio, exeo:
releuate colla. mitior caeli status
posterga sequitur: quisquis exilem iacens 1055
animam retentat, uiuidos haustus leuis
concipiat. ite, ferte depositis opem:
mortifera mecum uitia terrarum extraho.
Violenta Fata et horridus Morbi tremor,
Maciesque et atra Pestis et rabidus Dolor, 1060
mecum ite, mecum. ducibus his uti libet.


BIBLIOGRAFIE:


Sursa: http://www.thelatinlibrary.com