Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

SENECA LUCIUS ANNAEUS - PHAEDRA

Hippolytvs Ite, umbrosas cingite siluas
summaque montis iuga Cecropii!
celeri planta lustrate uagi
quae saxoso loca Parnetho
subiecta iacent,
quae Thriasiis uallibus amnis 5
rapida currens uerberat unda;
scandite colles semper canos
niue Riphaea.
Hac, hac alii qua nemus alta
texitur alno, qua prata patent 10
quae rorifera mulcens aura
Zephyrus uernas euocat herbas,
ubi per graciles breuis Ilisos
labitur agros piger et steriles
amne maligno radit harenas. 15
Vos qua Marathon tramite laeuo
saltus aperit,
qua comitatae gregibus paruis
nocturna petunt pabula fetae;
uos qua tepidis subditus austris 20
frigora mollit durus Acharneus.
Alius rupem dulcis Hymetti,
~paruas alius calcet Aphidnas;
pars illa diu uacat immunis,
qua curuati litora ponti 25
Sunion urget.
si quem tangit gloria siluae,
uocat hunc ~flius:
hic uersatur, metus agricolis,
uulnere multo iam notus aper. 30
At uos laxas canibus tacitis
mittite habenas;
teneant acres lora Molossos
et pugnaces tendant Cretes
fortia trito uincula collo.
at Spartanos (genus est audax 35
auidumque ferae) nodo cautus
propiore liga:
ueniet tempus, cum latratu
caua saxa sonent.
nunc demissi nare sagaci
captent auras lustraque presso 40
quaerant rostro, dum lux dubia est,
dum signa pedum roscida tellus
impressa tenet.
Alius raras ceruice graui
portare plagas,
alius teretes properet laqueos. 45
picta rubenti linea pinna
uano cludat terrore feras.
Tibi libretur missile telum,
tu graue dextra laeuaque simul
robur lato derige ferro; 50
tu praecipites clamore feras
subsessor ages;
tu iam uictor curuo solues
uiscera cultro.
Ades en comiti, diua uirago,
cuius regno pars terrarum 55
secreta uacat,
cuius certis petitur telis
fera quae gelidum potat Araxen
et quae stanti ludit in Histro.
tua Gaetulos dextra leones, 60
tua Cretaeas sequitur ceruas;
nunc ueloces figis dammas
leuiore manu.
tibi dant uariae pectora tigres,
tibi uillosi terga bisontes
latisque feri cornibus uri. 65
quidquid solis pascitur aruis,
siue illud Arabs diuite silua,
siue illud inops nouit Garamans
uacuisue uagus Sarmata campis, 71
siue ferocis iuga Pyrenes 69
siue Hyrcani celant saltus,
arcus metuit, Diana, tuos. 72
Tua si gratus numina cultor
tulit in saltus,
retia uinctas tenuere feras, 75
nulli laqueum rupere pedes:
fertur plaustro praeda gementi.
tum rostra canes sanguine multo
rubicunda gerunt,
repetitque casas rustica longo
turba triumpho. 80
En, diua, faue! signum arguti
misere canes: uocor in siluas.
hac, hac pergam qua uia longum
compensat iter.
Phaedra O magna uasti Creta dominatrix freti, 85
cuius per omne litus innumerae rates
tenuere pontum, quidquid Assyria tenus
tellure Nereus peruium rostris secat,
cur me in penates obsidem inuisos datam
hostique nuptam degere aetatem in malis 90
lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest
praestatque nuptae quam solet Theseus fidem.
fortis per altas inuii retro lacus
uadit tenebras miles audacis proci,
solio ut reuulsam regis inferni abstrahat; 95
pergit furoris socius, haud illum timor
pudorue tenuit: stupra et illicitos toros
Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
Sed maior alius incubat maestae dolor.
non me quies nocturna, non altus sopor 100
soluere curis: alitur et crescit malum
et ardet intus qualis Aetnaeo uapor
exundat antro. Palladis telae uacant
et inter ipsas pensa labuntur manus;
non colere donis templa uotiuis libet, 105
non inter aras, Atthidum mixtam choris,
iactare tacitis conscias sacris faces,
nec adire castis precibus aut ritu pio
adiudicatae praesidem terrae deam:
iuuat excitatas consequi cursu feras 110
et rigida molli gaesa iaculari manu.
Quo tendis, anime? quid furens saltus amas?
fatale miserae matris agnosco malum:
peccare noster nouit in siluis amor.
genetrix, tui me miseret? infando malo 115
correpta pecoris efferum saeui ducem
audax amasti; toruus, impatiens iugi
adulter ille, ductor indomiti gregis--
sed amabat aliquid. quis meas miserae deus
aut quis iuuare Daedalus flammas queat? 120
non si ille remeet, arte Mopsopia potens,
qui nostra caeca monstra conclusit domo,
promittat ullam casibus nostris opem.
stirpem perosa Solis inuisi Venus
per nos catenas uindicat Martis sui 125
suasque, probris omne Phoebeum genus
onerat nefandis: nulla Minois leui
defuncta amore est, iungitur semper nefas.
Nvtrix Thesea coniunx, clara progenies Iouis,
nefanda casto pectore exturba ocius, 130
extingue flammas neue te dirae spei
praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit
pepulitque amorem, tutus ac uictor fuit;
qui blandiendo dulce nutriuit malum,
sero recusat ferre quod subiit iugum. 135
nec me fugit, quam durus et ueri insolens
ad recta flecti regius nolit tumor.
quemcumque dederit exitum casus feram:
fortem facit uicina libertas senem.
Honesta primum est uelle nec labi uia, 140
pudor est secundus nosse peccandi modum.
quo, misera, pergis? quid domum infamem aggrauas
superasque matrem? maius est monstro nefas:
nam monstra fato, moribus scelera imputes.
Si, quod maritus supera non cernit loca, 145
tutum esse facinus credis et uacuum metu,
erras; teneri crede Lethaeo abditum
Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
quid ille, lato maria qui regno premit
populisque reddit iura centenis, pater? 150
latere tantum facinus occultum sinet?
sagax parentum est cura. Credamus tamen
astu doloque tegere nos tantum nefas:
quid ille rebus lumen infundens suum,
matris parens? quid ille, qui mundum quatit 155
uibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,
sator deorum? credis hoc posse effici,
inter uidentes omnia ut lateas auos?
Sed ut secundus numinum abscondat fauor
coitus nefandos utque contingat stupro 160
negata magnis sceleribus semper fides:
quid poena praesens, conscius mentis pauor
animusque culpa plenus et semet timens?
scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.
Compesce amoris impii flammas, precor, 165
nefasque quod non ulla tellus barbara
commisit umquam, non uagi campis Getae
nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;
expelle facinus mente castifica horridum
memorque matris metue concubitus nouos. 170
miscere thalamos patris et gnati apparas
uteroque prolem capere confusam impio?
perge et nefandis uerte naturam ignibus.
cur monstra cessant? aula cur fratris uacat?
prodigia totiens orbis insueta audiet, 175
natura totiens legibus cedet suis,
quotiens amabit Cressa? Ph. Quae memoras scio
uera esse, nutrix; sed furor cogit sequi
peiora. uadit animus in praeceps sciens
remeatque frustra sana consilia appetens. 180
sic, cum grauatam nauita aduersa ratem
propellit unda, cedit in uanum labor
et uicta prono puppis aufertur uado.
quid ratio possit? uicit ac regnat furor,
potensque tota mente dominatur deus. 185
hic uolucer omni pollet in terra impotens
ipsumque flammis torret indomitis Iouem;
Gradiuus istas belliger sensit faces,
opifex trisulci fulminis sensit deus,
et qui furentis semper Aetnaeis iugis 190
uersat caminos igne tam paruo calet;
ipsumque Phoebum, tela qui neruo regit,
figit sagitta certior missa puer
uolitatque caelo pariter et terris grauis.
Nvt. Deum esse amorem turpis et uitio fauens 195
finxit libido, quoque liberior foret
titulum furori numinis falsi addidit.
natum per omnis scilicet terras uagum
Erycina mittit, ille per caelum uolans
proterua tenera tela molitur manu 200
regnumque tantum minimus e superis habet:
uana ista demens animus asciuit sibi
Venerisque numen finxit atque arcus dei.
Quisquis secundis rebus exultat nimis
fluitque luxu, semper insolita appetit. 205
tunc illa magnae dira fortunae comes
subit libido: non placent suetae dapes,
non texta sani moris aut uilis scyphus.
cur in penates rarius tenues subit
haec delicatas eligens pestis domos? 210
cur sancta paruis habitat in tectis Venus
mediumque sanos uulgus affectus tenet
et se coercent modica, contra diuites
regnoque fulti plura quam fas est petunt?
quod non potest uult posse qui nimium potest. 215
quid deceat alto praeditam solio uide:
metue ac uerere sceptra remeantis uiri.
Ph. Amoris in me maximum regnum reor
reditusque nullos metuo: non umquam amplius
conuexa tetigit supera qui mersus semel 220
adiit silentem nocte perpetua domum.
Nvt. Ne crede Diti. clauserit regnum licet,
canisque diras Stygius obseruet fores:
solus negatas inuenit Theseus uias.
Ph. Veniam ille amori forsitan nostro dabit. 225
Nvt. Immitis etiam coniugi castae fuit:
experta saeuam est barbara Antiope manum.
sed posse flecti coniugem iratum puta:
quis huius animum flectet intractabilem?
exosus omne feminae nomen fugit, 230
immitis annos caelibi uitae dicat,
conubia uitat: genus Amazonium scias.
Ph. Hunc in niuosi collis haerentem iugis,
et aspera agili saxa calcantem pede
sequi per alta nemora, per montes placet. 235
Nvt. Resistet ille seque mulcendum dabit
castosque ritus Venere non casta exuet?
tibi ponet odium, cuius odio forsitan
persequitur omnes? Ph. Precibus haud uinci potest?
Nvt. Ferus est. Ph. Amore didicimus uinci feros. 240
Nvt. Fugiet. Ph. Per ipsa maria si fugiat, sequar.
Nvt. Patris memento. Ph. Meminimus matris simul.
Nvt. Genus omne profugit. Ph. Paelicis careo metu.
Nvt. Aderit maritus. Ph. Nempe Pirithoi comes?
Nvt. Aderitque genitor. Ph. Mitis Ariadnae pater. 245
Nvt. Per has senectae splendidas supplex comas
fessumque curis pectus et cara ubera
precor, furorem siste teque ipsa adiuua:
pars sanitatis uelle sanari fuit.
Ph. Non omnis animo cessit ingenuo pudor. 250
paremus, altrix. qui regi non uult amor,
uincatur. haud te, fama, maculari sinam.
haec sola ratio est, unicum effugium mali:
uirum sequamur, morte praeuertam nefas.
Nvt. Moderare, alumna, mentis effrenae impetus, 255
animos coerce. dignam ob hoc uita reor
quod esse temet autumas dignam nece.
Ph. Decreta mors est: quaeritur fati genus.
laqueone uitam finiam an ferro incubem?
an missa praeceps arce Palladia cadam? 260
Nvt. Sic te senectus nostra praecipiti sinat 262
perire leto? siste furibundum impetum.
[haud quisquam ad uitam facile reuocari potest]
Ph. Prohibere nulla ratio periturum potest, 265
ubi qui mori constituit et debet mori.
proin castitatis uindicem armemus manum. 261
Nvt. Solamen annis unicum fessis, era, 267
si tam proteruus incubat menti furor,
contemne famam: fama uix uero fauet,
peius merenti melior et peior bono. 270
temptemus animum tristem et intractabilem.
meus iste labor est aggredi iuuenem ferum
mentemque saeuam flectere immitis uiri.
Chorvs Diua non miti generata ponto,
quam uocat matrem geminus Cupido: 275
impotens flammis simul et sagittis
iste lasciuus puer et renidens
tela quam certo moderatur arcu!
[labitur totas furor in medullas
igne furtiuo populante uenas.] 280
non habet latam data plaga frontem,
sed uorat tectas penitus medullas.
nulla pax isti puero: per orbem
spargit effusas agilis sagittas;
quaeque nascentem uidet ora solem, 285
quaeque ad Hesperias iacet ora metas,
si qua feruenti subiecta cancro est,
si qua Parrhasiae glacialis ursae
semper errantes patitur colonos,
nouit hos aestus: iuuenum feroces 290
concitat flammas senibusque fessis
rursus extinctos reuocat calores,
uirginum ignoto ferit igne pectus--
et iubet caelo superos relicto
uultibus falsis habitare terras. 295
Thessali Phoebus pecoris magister
egit armentum positoque plectro
impari tauros calamo uocauit.
Induit formas quotiens minores
ipse qui caelum nebulasque ducit! 300
candidas ales modo mouit alas,
dulcior uocem moriente cygno;
fronte nunc torua petulans iuuencus
uirginum strauit sua terga ludo,
perque fraternos, noua regna, fluctus 305
ungula lentos imitante remos
pectore aduerso domuit profundum,
pro sua uector timidus rapina.
Arsit obscuri dea clara mundi
nocte deserta nitidosque fratri 310
tradidit currus aliter regendos:
ille nocturnas agitare bigas
discit et gyro breuiore flecti,
nec suum tempus tenuere noctes
et dies tardo remeauit ortu, 315
dum tremunt axes grauiore curru.
Natus Alcmena posuit pharetras
et minax uasti spolium leonis,
passus aptari digitis smaragdos
et dari legem rudibus capillis; 320
crura distincto religauit auro,
luteo plantas cohibente socco;
et manu, clauam modo qua gerebat,
fila deduxit properante fuso.
Vidit Persis ditique ferax 325
Lydia harena
deiecta feri terga leonis
umerisque, quibus sederat alti
regia caeli,
tenuem Tyrio stamine pallam.
Sacer est ignis (credite laesis) 330
nimiumque potens:
qua terra salo cingitur alto
quaque per ipsum candida mundum
sidera currunt,
hac regna tenet puer immitis,
spicula cuius sentit in imis 335
caerulus undis grex Nereidum
flammamque nequit releuare mari.
Ignes sentit genus aligerum;
Venere instinctus suscipit audax
grege pro toto bella iuuencus; 340
si coniugio timuere suo,
poscunt timidi proelia cerui
et mugitu dant concepti
signa furoris;
tunc uulnificos acuit dentes 346
aper et toto est spumeus ore:
tunc silua gemit murmure saeuo. 350
Poeni quatiunt colla leones, 348
cum mouit amor;
tunc uirgatas India tigres 345
decolor horret.
amat insani belua ponti 351
Lucaeque boues: uindicat omnes
natura sibi, nihil immune est,
odiumque perit, cum iussit amor;
ueteres cedunt ignibus irae. 355
quid plura canam? uincit saeuas
cura nouercas.
Altrix, profare quid feras; quonam in loco est
regina? saeuis ecquis est flammis modus?
Nvtrix Spes nulla tantum posse leniri malum, 360
finisque flammis nullus insanis erit.
torretur aestu tacito et inclusus quoque,
quamuis tegatur, proditur uultu furor;
erumpit oculis ignis et lassae genae
lucem recusant; nil idem dubiae placet, 365
artusque uarie iactat incertus dolor:
nunc ut soluto labitur marcens gradu
et uix labante sustinet collo caput,
nunc se quieti reddit et, somni immemor,
noctem querelis ducit; attolli iubet 370
iterumque poni corpus et solui comas
rursusque fingi: semper impatiens sui
mutatur habitus. nulla iam Cereris subit
cura aut salutis; uadit incerto pede,
iam uiribus defecta: non idem uigor, 375
non ora tinguens nitida purpureus rubor;
[populatur artus cura, iam gressus tremunt,
tenerque nitidi corporis cecidit decor.]
et qui ferebant signa Phoebeae facis
oculi nihil gentile nec patrium micant. 380
lacrimae cadunt per ora et assiduo genae
rore irrigantur, qualiter Tauri iugis
tepido madescunt imbre percussae niues.
Sed en, patescunt regiae fastigia:
reclinis ipsa sedis auratae toro 385
solitos amictus mente non sana abnuit.
Phaedra Remouete, famulae, purpura atque auro inlitas
uestes, procul sit muricis Tyrii rubor,
quae fila ramis ultimi Seres legunt:
breuis expeditos zona constringat sinus, 390
ceruix monili uacua, nec niueus lapis
deducat auris, Indici donum maris;
odore crinis sparsus Assyrio uacet.
sic temere iactae colla perfundant comae
umerosque summos, cursibus motae citis 395
uentos sequantur. laeua se pharetrae dabit,
hastile uibret dextra Thessalicum manus:
[talis seueri mater Hippolyti fuit.]
qualis relictis frigidi Ponti plagis
egit cateruas Atticum pulsans solum 400
Tanaitis aut Maeotis et nodo comas
coegit emisitque, lunata latus
protecta pelta, talis in siluas ferar.
Cho. Sepone questus: non leuat miseros dolor;
agreste placa uirginis numen deae. 405
Nvt. Regina nemorum, sola quae montes colis
et una solis montibus coleris dea,
conuerte tristes ominum in melius minas.
o magna siluas inter et lucos dea,
clarumque caeli sidus et noctis decus, 410
cuius relucet mundus alterna uice,
Hecate triformis, en ades coeptis fauens.
animum rigentem tristis Hippolyti doma:
det facilis aures; mitiga pectus ferum:
amare discat, mutuos ignes ferat. 415
innecte mentem: toruus auersus ferox
in iura Veneris redeat. huc uires tuas
intende: sic te lucidi uultus ferant
et nube rupta cornibus puris eas,
sic te regentem frena nocturni aetheris 420
detrahere numquam Thessali cantus queant
nullusque de te gloriam pastor ferat.
Ades inuocata, iam faue uotis, dea:
ipsum intuor sollemne uenerantem sacrum
nullo latus comitante--quid dubitas? dedit 425
tempus locumque casus: utendum artibus.
trepidamus? haud est facile mandatum scelus
audere, uerum iusta qui reges timet
deponat, omne pellat ex animo decus:
malus est minister regii imperii pudor. 430
Hippolytvs Quid huc seniles fessa moliris gradus,
o fida nutrix, turbidam frontem gerens
et maesta uultu? sospes est certe parens
sospesque Phaedra stirpis et geminae iugum?
Nvt. Metus remitte, prospero regnum in statu est 435
domusque florens sorte felici uiget.
sed tu beatis mitior rebus ueni:
namque anxiam me cura sollicitat tui,
quod te ipse poenis grauibus infestus domas.
quem fata cogunt, ille cum uenia est miser; 440
at si quis ultro se malis offert uolens
seque ipse torquet, perdere est dignus bona
quis nescit uti. potius annorum memor
mentem relaxa: noctibus festis facem
attolle, curas Bacchus exoneret graues; 445
aetate fruere: mobili cursu fugit.
nunc facile pectus, grata nunc iuueni Venus:
exultet animus. cur toro uiduo iaces?
tristem iuuentam solue; nunc cursus rape,
effunde habenas, optimos uitae dies 450
effluere prohibe. propria descripsit deus
officia et aeuum per suos ducit gradus:
laetitia iuuenem, frons decet tristis senem.
Quid te coerces et necas rectam indolem?
seges illa magnum fenus agricolae dabit 455
quaecumque laetis tenera luxuriat satis,
arborque celso uertice euincet nemus
quam non maligna caedit aut resecat manus:
ingenia melius recta se in laudes ferunt,
si nobilem animum uegeta libertas alit. 460
truculentus et siluester ac uitae inscius
tristem iuuentam Venere deserta coles?
hoc esse munus credis indictum uiris,
ut dura tolerent, cursibus domitent equos
et saeua bella Marte sanguineo gerant? 465
Prouidit ille maximus mundi parens,
cum tam rapaces cerneret Fati manus,
ut damna semper subole repararet noua.
excedat agedum rebus humanis Venus,
quae supplet ac restituit exhaustum genus: 470
orbis iacebit squalido turpis situ,
uacuum sine ullis piscibus stabit mare,
alesque caelo derit et siluis fera,
solis et aer peruius uentis erit.
quam uaria leti genera mortalem trahunt 475
carpuntque turbam, pontus et ferrum et doli!
sed fata credas desse: sic atram Styga
iam petimus ultro. caelibem uitam probet
sterilis iuuentus: hoc erit, quidquid uides,
unius aeui turba et in semet ruet. 480
proinde uitae sequere naturam ducem:
urbem frequenta, ciuium coetus cole.
Hi. Non alia magis est libera et uitio carens
ritusque melius uita quae priscos colat,
quam quae relictis moenibus siluas amat. 485
non illum auarae mentis inflammat furor
qui se dicauit montium insontem iugis,
non aura populi et uulgus infidum bonis,
non pestilens inuidia, non fragilis fauor;
non ille regno seruit aut regno imminens 490
uanos honores sequitur aut fluxas opes,
spei metusque liber, haud illum niger
edaxque liuor dente degeneri petit;
nec scelera populos inter atque urbes sata
nouit nec omnes conscius strepitus pauet 495
aut uerba fingit; mille non quaerit tegi
diues columnis nec trabes multo insolens
suffigit auro; non cruor largus pias
inundat aras, fruge nec sparsi sacra
centena niuei colla summittunt boues: 500
sed rure uacuo potitur et aperto aethere
innocuus errat. callidas tantum feris
struxisse fraudes nouit et fessus graui
labore niueo corpus Iliso fouet;
nunc ille ripam celeris Alphei legit, 505
nunc nemoris alti densa metatur loca,
ubi Lerna puro gelida perlucet uado,
solesque uitat. hinc aues querulae fremunt
ramique uentis lene percussi tremunt
* 509a
ueteresque fagi. iuuat <et> aut amnis uagi
pressisse ripas, caespite aut nudo leues
duxisse somnos, siue fons largus citas
defundit undas, siue per flores nouos
fugiente dulcis murmurat riuo sonus.
excussa siluis poma compescunt famem 515
et fraga paruis uulsa dumetis cibos
faciles ministrant. regios luxus procul
est impetus fugisse: sollicito bibunt
auro superbi; quam iuuat nuda manu
captasse fontem! certior somnus premit 520
secura duro membra laxantem toro.
non in recessu furta et obscuro improbus
quaerit cubili seque multiplici timens
domo recondit: aethera ac lucem petit
et teste caelo uiuit. Hoc equidem reor 525
uixisse ritu prima quos mixtos deis
profudit aetas. nullus his auri fuit
caecus cupido, nullus in campo sacer
diuisit agros arbiter populis lapis;
nondum secabant credulae pontum rates: 530
sua quisque norat maria; non uasto aggere
crebraque turre cinxerant urbes latus;
non arma saeua miles aptabat manu
nec torta clausas fregerat saxo graui
ballista portas, iussa nec dominum pati 535
iuncto ferebat terra seruitium boue:
sed arua per se feta poscentes nihil
pauere gentes, silua natiuas opes
et opaca dederant antra natiuas domos.
Rupere foedus impius lucri furor 540
et ira praeceps quaeque succensas agit
libido mentes; uenit imperii sitis
cruenta, factus praeda maiori minor:
pro iure uires esse. tum primum manu
bellare nuda saxaque et ramos rudes 545
uertere in arma: non erat gracili leuis
armata ferro cornus aut longo latus
mucrone cingens ensis aut crista procul
galeae micantes: tela faciebat dolor.
inuenit artes bellicus Mauors nouas 550
et mille formas mortis. hinc terras cruor
infecit omnis fusus et rubuit mare.
tum scelera dempto fine per cunctas domos
iere, nullum caruit exemplo nefas:
a fratre frater, dextera gnati parens 555
cecidit, maritus coniugis ferro iacet
perimuntque fetus impiae matres suos;
taceo nouercas: mitius nil est feris.
Sed dux malorum femina: haec scelerum artifex
obsedit animos, huius incestae stupris 560
fumant tot urbes, bella tot gentes gerunt
et uersa ab imo regna tot populos premunt.
sileantur aliae: sola coniunx Aegei,
Medea, reddet feminas dirum genus.
Nvt. Cur omnium fit culpa paucarum scelus? 565
Hi. Detestor omnis, horreo fugio execror.
sit ratio, sit natura, sit dirus furor:
odisse placuit. ignibus iunges aquas
et amica ratibus ante promittet uada
incerta Syrtis, ante ab extremo sinu 570
Hesperia Tethys lucidum attollet diem
et ora dammis blanda praebebunt lupi,
quam uictus animum feminae mitem geram.
Nvt. Saepe obstinatis induit frenos Amor
et odia mutat. regna materna aspice: 575
illae feroces sentiunt Veneris iugum;
testaris istud unicus gentis puer.
Hi. Solamen unum matris amissae fero,
odisse quod iam feminas omnis licet.
Nvt. Vt dura cautes undique intractabilis 580
resistit undis et lacessentes aquas
longe remittit, uerba sic spernit mea.
Sed Phaedra praeceps graditur, impatiens morae.
quo se dabit fortuna? quo uerget furor?
terrae repente corpus exanimum accidit 585
et ora morti similis obduxit color.
attolle uultus, dimoue uocis moras:
tuus en, alumna, temet Hippolytus tenet.
Phaedra Quis me dolori reddit atque aestus graues
reponit animo? quam bene excideram mihi! 590
Hi. Cur dulce munus redditae lucis fugis?
Ph. Aude, anime, tempta, perage mandatum tuum.
intrepida constent uerba: qui timide rogat
docet negare. magna pars sceleris mei
olim peracta est; serus est nobis pudor: 595
admouimus nefanda. si coepta exequor,
forsan iugali crimen abscondam face:
honesta quaedam scelera successus facit.
en, incipe, anime!--Commodes paulum, precor,
secretus aures. si quis est abeat comes. 600
Hi. En locus ab omni liber arbitrio uacat.
Ph. Sed ora coeptis transitum uerbis negant;
uis magna uocem mittit et maior tenet.
uos testor omnis, caelites, hoc quod uolo
me nolle. 605
Hi. Animusne cupiens aliquid effari nequit?
Ph. Curae leues locuntur, ingentes stupent.
Hi. Committe curas auribus, mater, meis.
Ph. Matris superbum est nomen et nimium potens:
nostros humilius nomen affectus decet; 610
me uel sororem, Hippolyte, uel famulam uoca,
famulamque potius: omne seruitium feram.
non me per altas ire si iubeas niues
pigeat gelatis ingredi Pindi iugis;
non, si per ignes ire et infesta agmina, 615
cuncter paratis ensibus pectus dare.
mandata recipe sceptra, me famulam accipe:
[te imperia regere, me decet iussa exequi]
muliebre non est regna tutari urbium.
tu qui iuuentae flore primaeuo uiges, 620
ciues paterno fortis imperio rege;
sinu receptam supplicem ac seruam tege:
miserere uiduae. Hi. Summus hoc omen deus
auertat. aderit sospes actutum parens.
Ph. Regni tenacis dominus et tacitae Stygis 625
nullam relictos fecit ad superos uiam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.
Hi. Illum quidem aequi caelites reducem dabunt.
sed dum tenebit uota in incerto deus, 630
pietate caros debita fratres colam,
et te merebor esse ne uiduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.
Ph. O spes amantum credula, o fallax Amor!
satisne dixi?--precibus admotis agam. 635
Miserere, pauidae mentis exaudi preces--
libet loqui pigetque. Hi. Quodnam istud malum est?
Ph. Quod in nouercam cadere uix credas malum.
Hi. Ambigua uoce uerba perplexa iacis:
effare aperte. Ph. Pectus insanum uapor 640
amorque torret. intimis saeuit ferus
[penitus medullas atque per uenas meat]
uisceribus ignis mersus et uenas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.
Hi. Amore nempe Thesei casto furis? 645
Ph. Hippolyte, sic est: Thesei uultus amo
illos priores, quos tulit quondam puer,
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii uidit domum
et longa curua fila collegit uia. 650
quis tum ille fulsit! presserant uittae comam
et ora flauus tenera tinguebat pudor;
inerant lacertis mollibus fortes tori,
tuaeque Phoebes uultus aut Phoebi mei,
tuusue potius--talis, en talis fuit 655
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput.
in te magis refulget incomptus decor:
est genitor in te totus et toruae tamen
pars aliqua matris miscet ex aequo decus:
in ore Graio Scythicus apparet rigor. 660
si cum parente Creticum intrasses fretum,
tibi fila potius nostra neuisset soror.
Te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, inuoco ad causam parem:
domus sorores una corripuit duas, 665
te genitor, at me gnatus.--en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.
respersa nulla labe et intacta, innocens
tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
finem hic dolori faciet aut uitae dies. 670
miserere amantis.--Hi. Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? tam lentus uides?
et quando saeua fulmen emittes manu,
si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
aether et atris nubibus condat diem, 675
ac uersa retro sidera obliquos agant
retorta cursus. tuque, sidereum caput,
radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
cur dextra, diuum rector atque hominum, uacat 680
tua, nec trisulca mundus ardescit face?
in me tona, me fige, me uelox cremet
transactus ignis: sum nocens, merui mori:
placui nouercae. dignus en stupris ego?
scelerique tanto uisus ego solus tibi 685
materia facilis? hoc meus meruit rigor?
o scelere uincens omne femineum genus,
o maius ausa matre monstrifera malum
genetrice peior! illa se tantum stupro
contaminauit, et tamen tacitum diu 690
crimen biformi partus exhibuit nota,
scelusque matris arguit uultu truci
ambiguus infans--ille te uenter tulit.
o ter quaterque prospero fato dati
quos hausit et peremit et leto dedit 695
odium dolusque--genitor, inuideo tibi:
Colchide nouerca maius hoc, maius malum est.
Ph. Et ipsa nostrae fata cognosco domus:
fugienda petimus; sed mei non sum potens.
te uel per ignes, per mare insanum sequar 700
rupesque et amnes, unda quos torrens rapit;
quacumque gressus tuleris hac amens agar--
iterum, superbe, genibus aduoluor tuis.
Hi. Procul impudicos corpore a casto amoue
tactus--quid hoc est? etiam in amplexus ruit? 705
stringatur ensis, merita supplicia exigat.
en impudicum crine contorto caput
laeua reflexi: iustior numquam focis
datus tuis est sanguis, arquitenens dea.
Ph. Hippolyte, nunc me compotem uoti facis; 710
sanas furentem. maius hoc uoto meo est,
saluo ut pudore manibus immoriar tuis.
Hi. Abscede, uiue, ne quid exores, et hic
contactus ensis deserat castum latus.
quis eluet me Tanais aut quae barbaris 715
Maeotis undis Pontico incumbens mari?
non ipse toto magnus Oceano pater
tantum expiarit sceleris. o siluae, o ferae!
Nvt. Deprensa culpa est. anime, quid segnis stupes?
regeramus ipsi crimen atque ultro impiam 720
Venerem arguamus: scelere uelandum est scelus;
tutissimum est inferre, cum timeas, gradum.
ausae priores simus an passae nefas,
secreta cum sit culpa, quis testis sciet?
Adeste, Athenae! fida famulorum manus, 725
fer opem! nefandi raptor Hippolytus stupri
instat premitque, mortis intentat metum,
ferro pudicam terret--en praeceps abit
ensemque trepida liquit attonitus fuga.
pignus tenemus sceleris. hanc maestam prius 730
recreate. crinis tractus et lacerae comae
ut sunt remaneant, facinoris tanti notae.
perferte in urbem!--Recipe iam sensus, era.
quid te ipsa lacerans omnium aspectus fugis?
mens impudicam facere, non casus, solet. 735
Chorvs Fugit insanae similis procellae,
ocior nubes glomerante Coro,
ocior cursum rapiente flamma,
stella cum uentis agitata longos
porrigit ignes. 740
Conferat tecum decus omne priscum
fama miratrix senioris aeui:
pulcrior tanto tua forma lucet,
clarior quanto micat orbe pleno
cum suos ignes coeunte cornu 745
iunxit et curru properante pernox
exerit uultus rubicunda Phoebe
nec tenent stellae faciem minores;
talis est, primas referens tenebras,
nuntius noctis, modo lotus undis 750
Hesperus, pulsis iterum tenebris
Lucifer idem.
Et tu, thyrsigera Liber ab India,
intonsa iuuenis perpetuum coma,
tigres pampinea cuspide temperans 755
ac mitra cohibens cornigerum caput,
non uinces rigidas Hippolyti comas.
ne uultus nimium suspicias tuos:
omnis per populos fabula distulit,
Phaedrae quem Bromio praetulerit soror. 760
Anceps forma bonum mortalibus,
exigui donum breue temporis,
ut uelox celeri pede laberis!
non sic prata nouo uere decentia
aestatis calidae despoliat uapor 765
(saeuit solstitio cum medius dies
et noctes breuibus praecipitat rotis),
languescunt folio lilia pallido
et gratae capiti deficiunt rosae,
ut fulgor teneris qui radiat genis 770
momento rapitur nullaque non dies
formosi spolium corporis abstulit.
res est forma fugax: quis sapiens bono
confidat fragili? dum licet, utere.
tempus te tacitum subruit, horaque 775
semper praeterita deterior subit.
Quid deserta petis? tutior auiis
non est forma locis: te nemore abdito,
cum Titan medium constituit diem,
cingent, turba licens, Naides improbae, 780
formosos solitae claudere fontibus,
et somnis facient insidias tuis
lasciuae nemorum deae
montiuagiue Panes.
Aut te stellifero despiciens polo 785
sidus post ueteres Arcadas editum
currus non poterit flectere candidos.
en nuper rubuit, nullaque lucidis
nubes sordidior uultibus obstitit;
at nos solliciti numine turbido, 790
tractam Thessalicis carminibus rati,
tinnitus dedimus: tu fueras labor
et tu causa morae, te dea noctium
dum spectat celeres sustinuit uias.
Vexent hanc faciem frigora parcius, 795
haec solem facies rarius appetat:
lucebit Pario marmore clarius.
quam grata est facies torua uiriliter
et pondus ueteris triste supercili!
Phoebo colla licet splendida compares: 800
illum caesaries nescia colligi
perfundens umeros ornat et integit;
te frons hirta decet, te breuior coma
nulla lege iacens; tu licet asperos
pugnacesque deos uiribus audeas 805
et uasti spatio uincere corporis:
aequas Herculeos nam iuuenis toros,
Martis belligeri pectore latior.
si dorso libeat cornipedis uehi,
frenis Castorea mobilior manu 810
Spartanum poteris flectere Cyllaron.
Ammentum digitis tende prioribus
et totis iaculum derige uiribus:
tam longe, dociles spicula figere,
non mittent gracilem Cretes harundinem. 815
aut si tela modo spargere Parthico
in caelum placeat, nulla sine alite
descendent, tepido uiscere condita
praedam de mediis nubibus afferent.
Raris forma uiris (saecula perspice) 820
impunita fuit. te melior deus
tutum praetereat formaque nobilis
deformis senii monstret imaginem.
Quid sinat inausum feminae praeceps furor?
nefanda iuueni crimina insonti apparat. 825
en scelera! quaerit crine lacerato fidem,
decus omne turbat capitis, umectat genas:
instruitur omni fraude feminea dolus.
Sed iste quisnam est regium in uultu decus
gerens et alto uertice attollens caput? 830
ut ora iuueni paria Pittheo gerit,
ni languido pallore canderent genae
staretque recta squalor incultus coma!
en ipse Theseus redditus terris adest.
Thesevs Tandem profugi noctis aeternae plagam 835
uastoque manes carcere umbrantem polum,
et uix cupitum sufferunt oculi diem.
iam quarta Eleusin dona Triptolemi secat
paremque totiens libra composuit diem,
ambiguus ut me sortis ignotae labor 840
detinuit inter mortis et uitae mala.
pars una uitae mansit extincto mihi,
sensus malorum; finis Alcides fuit,
qui cum reuulsum Tartaro abstraheret canem,
me quoque supernas pariter ad sedes tulit. 845
sed fessa uirtus robore antiquo caret
trepidantque gressus. heu, labor quantus fuit
Phlegethonte ab imo petere longinquum aethera
pariterque mortem fugere et Alciden sequi.
Quis fremitus aures flebilis pepulit meas? 850
expromat aliquis. luctus et lacrimae et dolor,
in limine ipso maesta lamentatio?
hospitia digna prorsus inferno hospite.
Nvtrix Tenet obstinatum Phaedra consilium necis
fletusque nostros spernit ac morti imminet. 855
Th. Quae causa leti? reduce cur moritur uiro?
Nvt. Haec ipsa letum causa maturum attulit.
Th. Perplexa magnum uerba nescioquid tegunt.
effare aperte, quis grauet mentem dolor.
Nvt. Haut pandit ulli; maesta secretum occulit 860
statuitque secum ferre quo moritur malum.
iam perge, quaeso, perge: properato est opus.
Th. Reserate clausos regii postes laris.
O socia thalami, sicine aduentum uiri
et expetiti coniugis uultum excipis? 865
quin ense uiduas dexteram atque animum mihi
restituis et te quidquid e uita fugat
expromis? Ph. Eheu, per tui sceptrum imperi,
magnanime Theseu, perque natorum indolem
tuosque reditus perque iam cineres meos, 870
permitte mortem. Th. Causa quae cogit mori?
Ph. Si causa leti dicitur, fructus perit.
Th. Nemo istud alius, me quidem excepto, audiet.
Ph. Aures pudica coniugis solas timet.
Th. Effare: fido pectore arcana occulam. 875
Ph. Alium silere quod uoles, primus sile.
Th. Leti facultas nulla continget tibi.
Ph. Mori uolenti desse mors numquam potest.
Th. Quod sit luendum morte delictum indica.
Ph. Quod uiuo. Th. Lacrimae nonne te nostrae mouent? 880
Ph. Mors optima est perire lacrimandum suis.
Th. Silere pergit.--uerbere ac uinclis anus
altrixque prodet quidquid haec fari abnuit.
Vincite ferro. uerberum uis extrahat
secreta mentis. Ph. Ipsa iam fabor, mane. 885
Th. Quidnam ora maesta auertis et lacrimas genis
subito coortas ueste praetenta optegis?
Ph. Te te, creator caelitum, testem inuoco,
et te, coruscum lucis aetheriae iubar,
ex cuius ortu nostra dependet domus: 890
temptata precibus restiti; ferro ac minis
non cessit animus: uim tamen corpus tulit.
labem hanc pudoris eluet noster cruor.
Th. Quis, ede, nostri decoris euersor fuit?
Ph. Quem rere minime. Th. Quis sit audire expeto. 895
Ph. Hic dicet ensis, quem tumultu territus
liquit stuprator ciuium accursum timens.
Th. Quod facinus, heu me, cerno? quod monstrum intuor?
regale patriis asperum signis ebur
capulo refulget, gentis Actaeae decus. 900
sed ipse quonam euasit? Ph. Hi trepidum fuga
uidere famuli concitum celeri pede.
Th. Pro sancta Pietas, pro gubernator poli
et qui secundum fluctibus regnum moues,
unde ista uenit generis infandi lues? 905
hunc Graia tellus aluit an Taurus Scythes
Colchusque Phasis? redit ad auctores genus
stirpemque primam degener sanguis refert.
est prorsus iste gentis armiferae furor,
odisse Veneris foedera et castum diu 910
uulgare populis corpus. o taetrum genus
nullaque uictum lege melioris soli!
ferae quoque ipsae Veneris euitant nefas,
generisque leges inscius seruat pudor.
Vbi uultus ille et ficta maiestas uiri 915
atque habitus horrens, prisca et antiqua appetens,
morumque senium triste et affectus graues?
o uita fallax, abditos sensus geris
animisque pulcram turpibus faciem induis:
pudor impudentem celat, audacem quies, 920
pietas nefandum; uera fallaces probant
simulantque molles dura. siluarum incola
ille efferatus castus intactus rudis,
mihi te reseruas? a meo primum toro
et scelere tanto placuit ordiri uirum? 925
iam iam superno numini grates ago,
quod icta nostra cecidit Antiope manu,
quod non ad antra Stygia descendens tibi
matrem reliqui. Profugus ignotas procul
percurre gentes: te licet terra ultimo 930
summota mundo dirimat Oceani plagis
orbemque nostris pedibus obuersum colas,
licet in recessu penitus extremo abditus
horrifera celsi regna transieris poli
hiemesque supra positus et canas niues 935
gelidi frementes liqueris Boreae minas
post te furentes, sceleribus poenas dabis.
profugum per omnis pertinax latebras premam:
longinqua clausa abstrusa diuersa inuia
emetiemur, nullus obstabit locus: 940
scis unde redeam. tela quo mitti haud queunt,
huc uota mittam: genitor aequoreus dedit
ut uota prono terna concipiam deo,
et inuocata munus hoc sanxit Styge.
En perage donum triste, regnator freti! 945
non cernat ultra lucidum Hippolytus diem
adeatque manes iuuenis iratos patri.
fer abominandam nunc opem gnato, parens:
numquam supremum numinis munus tui
consumeremus, magna ni premerent mala; 950
inter profunda Tartara et Ditem horridum
et imminentes regis inferni minas,
uoto peperci: redde nunc pactam fidem.--
genitor, moraris? cur adhuc undae silent?
nunc atra uentis nubila impellentibus 955
subtexe noctem, sidera et caelum eripe,
effunde pontum, uulgus aequoreum cie
fluctusque ab ipso tumidus Oceano uoca.
Chorvs O magna parens, Natura, deum
tuque igniferi rector Olympi, 960
qui sparsa cito sidera mundo
cursusque uagos rapis astrorum
celerique polos cardine uersas,
cur tanta tibi cura perennes
agitare uices aetheris alti, 965
ut nunc canae frigora brumae
nudent siluas,
nunc arbustis redeant umbrae,
nunc aestiui colla leonis
Cererem magno feruore coquant 970
uiresque suas temperet annus?
sed cur idem qui tanta regis,
sub quo uasti pondera mundi
librata suos ducunt orbes,
hominum nimium securus abes, 975
non sollicitus prodesse bonis,
nocuisse malis?
Res humanas ordine nullo
Fortuna regit sparsitque manu
munera caeca peiora fouens: 980
uincit sanctos dira libido,
fraus sublimi regnat in aula;
tradere turpi fasces populus
gaudet, eosdem colit atque odit.
tristis uirtus peruersa tulit 985
praemia recti:
castos sequitur mala paupertas
uitioque potens regnat adulter--
o uane pudor falsumque decus!
Sed quid citato nuntius portat gradu
rigatque maestis lugubrem uultum genis? 990
Nvntivs O sors acerba et dura, famulatus grauis,
cur me ad nefandi nuntium casus uocas?
Th. Ne metue cladis fortiter fari asperas:
non imparatum pectus aerumnis gero.
Nvn. Vocem dolori lingua luctificam negat. 995
Th. Proloquere, quae sors aggrauet quassam domum.
Nvn. Hippolytus, heu me, flebili leto occubat.
Th. Gnatum parens obisse iam pridem scio:
nunc raptor obiit. mortis effare ordinem.
Nvn. Vt profugus urbem liquit infesto gradu 1000
celerem citatis passibus cursum explicans,
celso sonipedes ocius subigit iugo
et ora frenis domita substrictis ligat.
tum multa secum effatus et patrium solum
abominatus saepe genitorem ciet 1005
acerque habenis lora permissis quatit:
cum subito uastum tonuit ex alto mare
creuitque in astra. nullus inspirat salo
uentus, quieti nulla pars caeli strepit
placidumque pelagus propria tempestas agit. 1010
non tantus Auster Sicula disturbat freta
nec tam furens Ionius exsurgit sinus
regnante Coro, saxa cum fluctu tremunt
et cana summum spuma Leucaten ferit.
consurgit ingens pontus in uastum aggerem, 1015
[tumidumque monstro pelagus in terras ruit]
nec ista ratibus tanta construitur lues:
terris minatur; fluctus haud cursu leui
prouoluitur; nescioquid onerato sinu
grauis unda portat. quae nouum tellus caput 1020
ostendet astris? Cyclas exoritur noua?
latuere rupes numine Epidauri dei
et scelere petrae nobiles Scironides
et quae duobus terra comprimitur fretis.
Haec dum stupentes sequimur, en totum mare 1025
immugit, omnes undique scopuli adstrepunt;
summum cacumen rorat expulso sale,
spumat uomitque uicibus alternis aquas
qualis per alta uehitur Oceani freta
fluctum refundens ore physeter capax. 1030
inhorruit concussus undarum globus
soluitque sese et litori inuexit malum
maius timore, pontus in terras ruit
suumque monstrum sequitur--os quassat tremor.
Quis habitus ille corporis uasti fuit! 1035
caerulea taurus colla sublimis gerens
erexit altam fronte uiridanti iubam;
stant hispidae aures, orbibus uarius color,
et quem feri dominator habuisset gregis
et quem sub undis natus: hinc flammam uomunt 1040
oculi, hinc relucent caerula insignes nota;
opima ceruix arduos tollit toros
naresque hiulcis haustibus patulae fremunt;
musco tenaci pectus ac palear uiret,
longum rubenti spargitur fuco latus; 1045
tum pone tergus ultima in monstrum coit
facies et ingens belua immensam trahit
squamosa partem. talis extremo mari
pistrix citatas sorbet aut frangit rates.
Tremuere terrae, fugit attonitum pecus 1050
passim per agros, nec suos pastor sequi
meminit iuuencos; omnis e saltu fera
diffugit, omnis frigido exsanguis metu
uenator horret. solus immunis metu
Hippolytus artis continet frenis equos 1055
pauidosque notae uocis hortatu ciet.
Est alta ad Argos collibus ruptis uia,
uicina tangens spatia suppositi maris;
hic se illa moles acuit atque iras parat.
ut cepit animos seque praetemptans satis 1060
prolusit irae, praepeti cursu euolat,
summam citato uix gradu tangens humum,
et torua currus ante trepidantis stetit.
contra feroci gnatus insurgens minax
uultu nec ora mutat et magnum intonat: 1065
'haud frangit animum uanus hic terror meum:
nam mihi paternus uincere est tauros labor.'
Inobsequentes protinus frenis equi
rapuere cursum iamque derrantes uia,
quacumque rabidos pauidus euexit furor, 1070
hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
at ille, qualis turbido rector mari
ratem retentat, ne det obliquum latus,
et arte fluctum fallit, haud aliter citos
currus gubernat: ora nunc pressis trahit 1075
constricta frenis, terga nunc torto frequens
uerbere coercet. sequitur adsiduus comes,
nunc aequa carpens spatia, nunc contra obuius
oberrat, omni parte terrorem mouens.
non licuit ultra fugere: nam toto obuius 1080
incurrit ore corniger ponti horridus.
tum uero pauida sonipedes mente exciti
imperia soluunt seque luctantur iugo
eripere rectique in pedes iactant onus.
Praeceps in ora fusus implicuit cadens 1085
laqueo tenaci corpus et quanto magis
pugnat, sequaces hoc magis nodos ligat.
sensere pecudes facinus--et curru leui,
dominante nullo, qua timor iussit ruunt.
talis per auras non suum agnoscens onus 1090
Solique falso creditum indignans diem
Phaethonta currus deuium excussit polo.
Late cruentat arua et inlisum caput
scopulis resultat; auferunt dumi comas,
et ora durus pulcra populatur lapis 1095
peritque multo uulnere infelix decor.
moribunda celeres membra peruoluunt rotae;
tandemque raptum truncus ambusta sude
medium per inguen stipite ingesto tenet;
[paulumque domino currus affixo stetit] 1100
haesere biiuges uulnere--et pariter moram
dominumque rumpunt. inde semianimem secant
uirgulta, acutis asperi uepres rubis
omnisque ruscus corporis partem tulit.
Errant per agros funebris famuli manus, 1105
per illa qua distractus Hippolytus loca
longum cruenta tramitem signat nota,
maestaeque domini membra uestigant canes.
necdum dolentum sedulus potuit labor
explere corpus--hocine est formae decus? 1110
qui modo paterni clarus imperii comes
et certus heres siderum fulsit modo,
passim ad supremos ille colligitur rogos
et funeri confertur. Th. O nimium potens
quanto parentes sanguinis uinclo tenes 1115
natura! quam te colimus inuiti quoque!
occidere uolui noxium, amissum fleo.
Nvn. Haud flere honeste quisque quod uoluit potest.
Th. Equidem malorum maximum hunc cumulum reor,
si abominanda casus optanda efficit. 1120
Nvn. Et si odia seruas, cur madent fletu genae?
Th. Quod interemi, non quod amisi, fleo.
Chorvs Quanti casus, heu, magna rotant!
minor in paruis Fortuna furit
leuiusque ferit leuiora deus; 1125
seruat placidos obscura quies
praebetque senes casa securos.
Admota aetheriis culmina sedibus
Euros excipiunt, excipiunt Notos,
insani Boreae minas 1130
imbriferumque Corum.
Raros patitur fulminis ictus
umida uallis:
tremuit telo Iouis altisoni
Caucasus ingens Phrygiumque nemus 1135
matris Cybeles: metuens caelo
Iuppiter alto uicina petit;
non capit umquam magnos motus
humilis tecti plebeia domus.
[circa regna tonat] 1140
Volat ambiguis mobilis alis
hora, nec ulli praestat uelox
Fortuna fidem:
hic qui clari sidera mundi
nitidumque diem * * * morte relicta 1145
luget maestos tristis reditus
ipsoque magis flebile Auerno
sedis patriae uidet hospitium.
Pallas Actaeae ueneranda genti,
quod tuus caelum superosque Theseus 1150
spectat et fugit Stygias paludes,
casta nil debes patruo rapaci:
constat inferno numerus tyranno.
Quae uox ab altis flebilis tectis sonat
strictoque uecors Phaedra quid ferro parat? 1155
Thesevs Quis te dolore percitam instigat furor?
quid ensis iste quidue uociferatio
planctusque supra corpus inuisum uolunt?
Phaedra Me me, profundi saeue dominator freti,
inuade et in me monstra caerulei maris 1160
emitte, quidquid intimo Tethys sinu
extrema gestat, quidquid Oceanus uagis
complexus undis ultimo fluctu tegit.
O dure Theseu semper, o numquam tuis
tuto reuerse: gnatus et genitor nece 1165
reditus tuos luere; peruertis domum
amore semper coniugum aut odio nocens.
Hippolyte, tales intuor uultus tuos
talesque feci? membra quis saeuus Sinis
aut quis Procrustes sparsit aut quis Cresius, 1170
Daedalea uasto claustra mugitu replens,
taurus biformis ore cornigero ferox
diuulsit? heu me, quo tuus fugit decor
oculique nostrum sidus? exanimis iaces?
ades parumper uerbaque exaudi mea. 1175
nil turpe loquimur: hac manu poenas tibi
soluam et nefando pectori ferrum inseram,
animaque Phaedram pariter ac scelere exuam.
[et te per undas perque Tartareos lacus,
per Styga, per amnes igneos amens sequar] 1180
placemus umbras: capitis exuuias cape
laceraeque frontis accipe abscisam comam.
non licuit animos iungere, at certe licet
iunxisse fata. morere, si casta es, uiro;
si incesta, amori. coniugis thalamos petam 1185
tanto impiatos facinore? hoc derat nefas,
ut uindicato sancta fruereris toro.
o mors amoris una sedamen mali,
o mors pudoris maximum laesi decus,
confugimus ad te: pande placatos sinus. 1190
Audite, Athenae, tuque, funesta pater
peior nouerca: falsa memoraui et nefas,
quod ipsa demens pectore insano hauseram,
mentita finxi. uana punisti pater,
iuuenisque castus crimine incesto iacet, 1195
pudicus, insons--recipe iam mores tuos.
mucrone pectus impium iusto patet
cruorque sancto soluit inferias uiro.
Th. Quid facere rapto debeas gnato parens,
disce a nouerca: condere Acherontis plagis. 1200
Pallidi fauces Auerni uosque, Taenarii specus,
unda miseris grata Lethes uosque, torpentes lacus,
impium rapite atque mersum premite perpetuis malis.
nunc adeste, saeua ponti monstra, nunc uasti maris,
ultimo quodcumque Proteus aequorum abscondit sinu, 1205
meque ouantem scelere tanto rapite in altos gurgites.
Tuque semper, genitor, irae facilis assensor meae:
morte facili dignus haud sum qui noua natum nece
segregem sparsi per agros quique, dum falsum nefas
exsequor uindex seuerus, incidi in uerum scelus. 1210
sidera et manes et undas scelere compleui meo:
amplius sors nulla restat; regna me norunt tria.
In hoc redimus? patuit ad caelum uia,
bina ut uiderem funera et geminam necem,
caelebs et orbus funebres una face 1215
ut concremarem prolis ac thalami rogos?
donator atrae lucis, Alcide, tuum
Diti remitte munus; ereptos mihi
restitue manes.--impius frustra inuoco
mortem relictam: crudus et leti artifex, 1220
exitia machinatus insolita effera,
nunc tibimet ipse iusta supplicia irroga.
pinus coacto uertice attingens humum
caelo remissum findat in geminas trabes,
mittarue praeceps saxa per Scironia? 1225
grauiora uidi, quae pati clausos iubet
Phlegethon nocentes igneo cingens uado.
quae poena memet maneat et sedes, scio:
umbrae nocentes, cedite et ceruicibus
his, his repositum degrauet fessas manus 1230
saxum, seni perennis Aeolio labor;
me ludat amnis ora uicina alluens;
uultur relicto transuolet Tityo ferus
meumque poenae semper accrescat iecur;
et tu mei requiesce Pirithoi pater: 1235
haec incitatis membra turbinibus ferat
nusquam resistens orbe reuoluto rota.
Dehisce tellus, recipe me dirum chaos,
recipe, haec ad umbras iustior nobis uia est:
gnatum sequor--ne metue qui manes regis: 1240
casti uenimus; recipe me aeterna domo
non exiturum.--non mouent diuos preces;
at, si rogarem scelera, quam proni forent!
Cho. Theseu, querelis tempus aeternum manet:
nunc iusta nato solue et absconde ocius 1245
dispersa foede membra laniatu effero.
Th. Huc, huc, reliquias uehite cari corporis
pondusque et artus temere congestos date.
Hippolytus hic est? crimen agnosco meum:
ego te peremi; neu nocens tantum semel 1250
solusue fierem, facinus ausurus parens
patrem aduocaui. munere en patrio fruor.
o triste fractis orbitas annis malum!
complectere artus, quodque de nato est super,
miserande, maesto pectore incumbens, foue. 1255
Disiecta, genitor, membra laceri corporis
in ordinem dispone et errantes loco
restitue partes: fortis hic dextrae locus,
hic laeua frenis docta moderandis manus
ponenda: laeui lateris agnosco notas. 1260
quam magna lacrimis pars adhuc nostris abest!
durate trepidae lugubri officio manus,
fletusque largos sistite, arentes genae,
dum membra nato genitor adnumerat suo
corpusque fingit. hoc quid est forma carens 1265
et turpe, multo uulnere abruptum undique?
quae pars tui sit dubito; sed pars est tui:
hic, hic repone, non suo, at uacuo loco.
haecne illa facies igne sidereo nitens,
~inimica flectens lumina? huc cecidit decor? 1270
o dira fata, numinum o saeuus fauor!
sic ad parentem natus ex uoto redit?
en haec suprema dona genitoris cape,
saepe efferendus; interim haec ignes ferant.
Patefacite acerbam caede funesta domum; 1275
Mopsopia claris tota lamentis sonet.
uos apparate regii flammam rogi;
at uos per agros corporis partes uagas
inquirite.--istam terra defossam premat,
grauisque tellus impio capiti incubet.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com