Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (354)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

SILIUS ITALICUS - PUNICA

LIBER PRIMUS

Ordior arma, quibus caelo se gloriatollit
Aeneadum, patiturque ferox Oenotria iura
Carthago. da, Musa, decus memorare laborum
antiquae Hesperiae, quantosque ad bella crearit
et quot Roma uiros, sacri cum perfidapacti 5
gens Cadmea super regno certamina mouit,
quaesitumque diu, qua tandem poneret arce
terrarum Fortuna caput. ter Marte sinistro
iuratumque Ioui foedus conuentaque patrum
Sidonii fregere duces, atque impiusensis 10
ter placitam suasit temerando rumpere pacem.
sed medio finem bello excidiumque uicissim
molitae gentes, propiusque fuere periclo
quis superare datum: reserauit Dardanus arces
ductor Agenoreas, obsessa Palatiauallo 15
Poenorum ac muris defendit Roma salutem.
Tantarum causas irarum odiumqueperenni
seruatum studio et mandata nepotibus arma
fas aperire mihi superasque recludere mentes.
iamque adeo magni repetam primordiamotus. 20
Pygmalioneis quondam per caerulaterris
pollutum fugiens fraterno crimine regnum
fatali Dido Libyes appellitur orae.
tum pretio mercata locos noua moenia ponit,
cingere qua secto permissum litoratauro. 25
hic Iuno ante Argos (sic credidit alta uetustas),
ante Agamemnoniam, gratissima tecta, Mycenen
optauit profugis aeternam condere gentem.
uerum ubi magnanimis Romam caput urbibus alte
exerere ac missas etiam trans aequoraclasses 30
totum signa uidet uictricia ferre per orbem,
iam propius metuens bellandi corda furore
Phoenicum extimulat. sed enim conamine primae
contuso pugnae fractisque in gurgite coeptis
Sicanio Libycis, iterum instauratacapessens 35
arma remolitur; dux agmina sufficit unus
turbanti terras pontumque mouere paranti.
Iamque deae cunctas sibi belliger induitiras
Hannibal: hunc audet solum componere fatis.
sanguineo tum laeta uiro atque in regnaLatini 40
turbine mox saeuo uenientum haud inscia cladum,
'Intulerit Latio, spreta me, Troius' inquit
'exul Dardaniam et bis numina capta penates
sceptraque fundarit uictor Lauinia Teucris,
dum Romana tuae, Ticine, cadaueraripae 45
non capiant, famulusque mihi per Celtica rura
sanguine Pergameo Trebia et stipantibus armis
corporibusque uirum retro fluat, ac sua largo
stagna reformidet Trasimennus turbida tabo,
dum Cannas tumulum Hesperiae campumquecruore 50
Ausonio mersum sublimis Iapyga cernam
teque uadi dubium coeuntibus, Aufide, ripis
per clipeos galeasque uirum caesosque per artus
uix iter Hadriaci rumpentem ad litora ponti.'
haec ait ac iuuenem facta ad Mauortiaflammat. 55
Ingenio motus auidus fideique sinister
is fuit, exuperans astu, sed deuius aequi.
armato nullus diuum pudor: improba uirtus
et pacis despectus honos, penitusque medullis
sanguinis humani flagrat sitis. his super,aeui 60
flore uirens hauet Aegatis abolere, parentum
dedecus, ac Siculo demergere foedera ponto.
dat mentem Iuno ac laudum spe corda fatigat.
iamque aut nocturno penetrat Capitolia uisu
aut rapidis fertur per summas passibusAlpis. 65
saepe etiam famuli turbato ad limina somno
expauere trucem per uasta silentia uocem
ac largo sudore uirum inuenere futuras
miscentem pugnas et inania bella gerentem.
Hanc rabiem in finis ItalumSaturniaque arua 70
addiderat iam tum puero [patrius furor oscus]
Sarrana prisci Barcae de gente uetustos
a Belo numerabat auos. namque orba marito
cum fugeret Dido famulam Tyron, impia diri
Belides iuuenis uitauerat armatyranni 75
et se participem casus sociarat in omnis.
nobilis hoc ortu et dextra spectatus Hamilcar,
ut fari primamque datum distinguere lingua
Hannibali uocem, sollers nutrire furores,
Romanum seuit puerili in pectorebellum. 80
Vrbe fuit media sacrum genetricisElissae
manibus et patria Tyriis formidine cultum,
quod taxi circum et piceae squalentibus umbris
abdiderant caelique arcebant lumine, templum.
hoc sese, ut perhibent, curis mortalibus olim 85
exuerat regina loco. stant marmore maesto
effigies, Belusque parens omnisque nepotum
a Belo series, stat gloria gentis Agenor
et qui longa dedit terris cognomina Phoenix.
ipsa sedet tandem aeternum coniunctaSychaeo. 90
ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
stant arae caelique deis Ereboque potenti.
hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuae
atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos.
immugit tellus rumpitque horrenda perumbras 95
sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.
tum magico uolitant cantu per inania manes
exciti, uultusque in marmore sudat Elissae.
Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur,
ingressique habitus atque ora exploratHamilcar. 100
non ille euhantis Massylae palluit iras,
non diros templi ritus aspersaque tabo
limina et audito surgentis carmine flammas.
Olli permulcens genitor caput osculalibat
attollitque animos hortando et talibusimplet: 105
'Gens recidiua Phrygum Cadmeae stirpis alumnos
foederibus non aequa premit. si fata negarint
dedecus id patriae nostra depellere dextra,
haec tua sit laus, nate, uelis. age, concipe bella
latura exitium Laurentibus: horreatortus 110
iam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusent
te surgente, puer, Latiae producere matres.'
his acuit stimulis subicitque haud mollia dictu:
'Romanos terra atque undis, ubi competet aetas,
ferro ignique sequar Rhoeteaque fatareuoluam. 115
non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.
hanc mentem iuro nostri per numina Martis,
per manes, regina, tuos.' tum nigra triformi
hostia mactatur diuae, raptimquerecludit 120
spirantis artus poscens responsa sacerdos
ac fugientem animam properatis consulit extis.
Ast ubi quaesitas artis de more uetustae
intrauit mentes superum, sic deinde profatur:
'Aetolos late consterni militecampos 125
Idaeoque lacus flagrantis sanguine cerno.
quanta procul moles scopulis ad sidera tendit,
cuius in aerio pendent tua uertice castra!
iamque iugis agmen rapitur: trepidantia fumant
moenia, et Hesperio tellus porrecta subaxe 130
Sidoniis lucet flammis. fluit ecce cruentus
Eridanus. iacet ore truci super arma uirosque
tertia qui tulerit sublimis opima Tonanti.
heu quaenam subitis horrescit turbida nimbis
tempestas, ruptoque polo micat igneusaether! 135
magna parant superi: tonat alti regia caeli,
bellantemque Iouem cerno.' uenientia fata
scire ultra uetuit Iuno, fibraeque repente
conticuere: latent casus longique labores.
Sic clausum linquens arcano pectorebellum 140
atque hominum finem Gadis Calpenque secutus,
dum fert Herculeis Garamantica signa columnis,
occubuit saeuo Tyrius certamine ductor.
Interea rerum Hasdrubali tradunturhabenae,
occidui qui solis opes et uulgusHiberum 145
Baeticolasque uiros furiis agitabat iniquis.
tristia corda duci, simul immedicabilis ira,
et fructus regni feritas erat; asper amore
sanguinis, et metui demens credebat honorem,
nec nota docilis poena satiarefurores. 150
ore excellentem et spectatum fortibus ausis
antiqua de stirpe Tagum, superumque hominumque
immemor, erecto suffixum robore maestis
ostentabat ouans populis sine funere regem.
auriferi Tagus ascito cognominefontis 155
perque antra et ripas nymphis ululatur Hiberis.
Maeonium non ille uadum, non Lydia mallet
stagna sibi, nec qui riguo perfunditur auro
campum atque inlatis Hermi flauescit harenis.
primus inire manu, postremus ponereMartem. 160
cum rapidum effusis ageret sublimis habenis
quadrupedem, non ense uirum, non eminus hasta
sistere erat: uolitabat ouans aciesque per ambas
iam Tagus auratis agnoscebatur in armis.
quem postquam diro suspensum roboreuidit 165
deformem leti famulus, clam corripit ensem
dilectum domino pernixque inrumpit in aulam
atque immite ferit geminato uulnere pectus.
at Poeni, succensa ira turbataque luctu
et saeuis gens laeta, ruunt tormentaqueportant. 170
non ignes candensque chalybs, non uerbera passim
ictibus innumeris lacerum scindentia corpus,
carnificaeue manus penitusue infusa medullis
pestis et in medio lucentes uulnere flammae
cessauere; ferum uisu dictuque, perartem 175
saeuitiae extenti, quantum tormenta iubebant
creuerunt artus, atque omni sanguine rapto
ossa liquefactis fumarunt feruida membris.
mens intacta manet: superat ridetque dolores
spectanti similis, fessosque laboreministros 180
increpitat dominique crucem clamore reposcit.
Haec inter spretae miseranda piaculapoenae
erepto trepidus ductore exercitus una
Hannibalem uoce atque alacri certamine poscit.
hinc studia accendit patriae uirtutisimago, 185
hinc fama in populos iurati didita belli,
hinc uirides ausis anni feruorque decorus
atque armata dolis mens et uis insita fandi.
Primi ductorem Libyes clamoresalutant,
mox et Pyrenes populi et bellatorHiberus. 190
continuoque ferox oritur fiducia menti,
cessisse imperio tantum terraeque marisque.
Aeoliis candens Austris et lampade Phoebi
aestifero Libye torretur subdita Cancro,
aut ingens Asiae latus, aut pars tertiaterris. 195
terminus huic roseos amnis Lageus ad ortus
septeno impellens tumefactum gurgite pontum.
at qua diuersas clementior aspicit Arctos,
Herculeo dirimente freto, diducta propinquis
Europes uidet arua iugis. ultra obsidetaequor, 200
nec patitur nomen proferri longius Atlas,
Atlas subducto tracturus uertice caelum.
sidera nubiferum fulcit caput, aetheriasque
erigit aeternum compages ardua ceruix.
canet barba gelu, frontemque immanibusumbris 205
pinea silua premit. uastant caua tempora uenti,
nimbosoque ruunt spumantia flumina rictu.
tum geminas laterum cautes maria alta fatigant,
atque ubi fessus equos Titan immersit anhelos,
flammiferum condunt fumanti gurgitecurrum. 210
sed qua se campis squalentibus Africa tendit,
serpentum largo coquitur fecunda ueneno,
felix qua pinguis mitis plaga temperat agros,
nec Cerere Hennaea Phario nec uicta colono.
hic passim exultant Nomades, gens insciafreni, 215
quis inter geminas per ludum mobilis aures
quadrupedem flectit non cedens uirga lupatis.
altrix bellorum bellatorumque uirorum
tellus nec fidens nudo sine fraudibus ensi.
Altera complebant Hispanae castracohortes, 220
auxilia Europae genitoris parta tropaeis.
Martius hinc campos sonipes hinnitibus implet,
hinc iuga cornipedes erecti bellica raptant:
non Eleus eat campo feruentior axis.
prodiga gens animae et properare facillimamortem. 225
namque ubi transcendit florentis uiribus annos,
impatiens aeui spernit nouisse senectam,
et fati modus in dextra est. hic omne metallum:
electri gemino pallent de semine uenae,
atque atros chalybis fetus humus horridanutrit. 230
sed scelerum causas operit deus. Astur auarus
uisceribus lacerae telluris mergitur imis
et redit infelix effosso concolor auro.
hic certant, Pactole, tibi Duriusque Tagusque,
quique super Grauios lucentis uoluitharenas 235
infernae populis referens obliuia Lethes.
nec Cereri terra indocilis nec inhospita Baccho,
nullaque Palladia sese magis arbore tollit.
Hae postquam Tyrio gentes cesseretyranno,
utque dati rerum freni, tunc artepaterna 240
conciliare uiros, armis consulta senatus
uertere, nunc donis. primus sumpsisse laborem,
primus iter carpsisse pedes partemque subire,
si ualli festinet opus. nec cetera segnis
quaecumque ad laudem stimulant, somnumquenegabat 245
naturae noctemque uigil ducebat in armis.
interdum proiectus humi turbaeque Libyssae
insignis sagulo duris certare maniplis;
celsus et in magno praecedens agmine ductor
imperium perferre suum; tum uerticenudo 250
excipere insanos imbris caelique ruinam.
spectarunt Poeni, tremuitque exterritus Astur,
torquentem cum tela Iouem permixtaque nimbis
fulmina et excussos uentorum flatibus ignes
turbato transiret equo, nec puluerefessum 255
agminis ardenti labefecit Sirius astro.
flammiferis tellus radiis cum exusta dehiscit,
candentique globo medius coquit aethera feruor,
femineum putat umenti iacuisse sub umbra
exercetque sitim et spectato fonterecedit. 260
idem correptis sternacem ad proelia frenis
frangere ecum et famam letalis amare lacerti
ignotique amnis tranare sonantia saxa
atque e diuersa socios accersere ripa.
idem expugnati primus stetit aggeremuri, 265
et quotiens campo rapidus fera proelia miscet,
qua sparsit ferrum, latus rubet aequore limes.
ergo instat fatis, et rumpere foedera certus,
quo datur, interea Romam comprendere bello
gaudet et extremis pulsat Capitoliaterris. 270
Prima Saguntinas turbarunt classicaportas,
bellaque sumpta uiro belli maioris amore.
haud procul Herculei tollunt se litore muri,
clementer crescente iugo, quis nobile nomen
conditus excelso sacrauit colleZacynthos. 275
hic comes Alcidae remeabat in agmine Thebas
Geryone extincto caeloque ea facta ferebat.
tris animas namque id monstrum, tris corpore dextras
armarat ternaque caput ceruice gerebat.
haud alium uidit tellus, cui ponerefinem 280
non posset mors una uiro, duraeque sorores
tertia bis rupto torquerent stamina filo.
hinc spolia ostentabat ouans captiuaque uictor
armenta ad fontis medio feruore uocabat,
cum tumidas fauces accensis soleuenenis 285
calcatus rupit letali uulnere serpens
Inachiumque uirum terris prostrauit Hiberis.
mox profugi ducente Noto aduertere coloni,
insula quos genuit Graio circumflua ponto
et, quae auxit quondam Laertia regna,Zacynthos. 290
firmauit tenues ortus mox Daunia pubes
sedis inops, misit largo quam diues alumno
magnanimis regnata uiris, nunc Ardea nomen.
libertas populis pacto seruata decusque
maiorum, et Poenis ubi imperitarenegatum. 295
Admouet abrupto flagrantia foedereductor
Sidonius castra et latos quatit agmine campos.
ipse caput quassans circumlustrauit anhelo
muros saeuus equo, mensusque pauentia tecta
pandere iamdudum portas et cedereuallo 300
imperat et longe clausis sua foedera, longe
Ausoniam fore, nec ueniae spem Marte subactis:
scita patrum et leges et iura fidemque deosque
in dextra nunc esse sua. uerba ocius acer
intorto sancit iaculo figitque perarma 305
stantem pro muro et minitantem uana Caicum.
concidit exacti medius per uiscera teli,
effusisque simul praerupto ex aggere membris
uictori moriens tepefactam retulit hastam.
at multo ducis exemplum clamoresecuti 310
inuoluunt atra telorum moenia nube.
clara nec in numero uirtus latet: obuia quisque
ora duci portans ceu solus bella capessit.
hic crebram fundit Baliari uerbere glandem
terque leui ducta circum caput altushabena 315
permissum uentis a[b]scondit in aera telum,
hic ualido librat stridentia saxa lacerto,
huic impulsa leui torquetur lancea nodo.
ante omnis ductor patriis insignis in armis
nunc picea iactat fumantem lampadaflamma, 320
nunc sude, nunc iaculo, nunc saxis impiger instat
aut hydro imbutas, bis noxia tela, sagittas
contendit neruo atque insultat fraude pharetrae,
Dacus ut armiferis Geticae telluris in oris
spicula quae patrio gaudens acuisseueneno 325
fundit apud ripas inopina binominis Histri.
Cura subit, collem turrita cingere fronte
castelloque urbem circumuallare frequenti.
heu priscis numen populis, at nomine solo
in terris iam nota Fides! stat duraiuuentus 330
ereptamque fugam et claudi uidet aggere muros,
sed dignam Ausonia mortem putat esse Sagunto
seruata cecidisse fide. iamque acrius omnis
intendunt uires: adductis stridula neruis
Phocais effundit uastos balistamolaris; 335
atque eadem ingentis mutato pondere teli
ferratam excutiens ornum media agmina rumpit.
alternus resonat clangor. certamine tanto
conseruere acies, ueluti circumdata uallo
Roma foret, clamantque super: 'Tot milia,gentes 340
inter tela satae, iam capto stamus in hoste?
nonne pudet coepti, pudet ominis? en bona uirtus
primitiaeque ducis! taline implere paramus
Italiam fama, talis praemittere pugnas?'
Accensae exultant mentes, haustusquemedullis 345
Hannibal exagitat, stimulantque sequentia bella.
inuadunt manibus uallum caesasque relincunt
deiecti muris dextras. subit arduus agger
imponitque globos pugnantum desuper urbi.
armauit clausos ac portis arcuithostem 350
librari multa consueta phalarica dextra,
horrendum uisu robur celsisque niuosae
Pyrenes trabs lecta iugis, cui plurima cuspis,
uix muris toleranda lues, sed cetera pingui
uncta pice atque atro circumlita sulphurefumant. 355
fulminis haec ritu summis e moenibus arcis
incita, sulcatum tremula secat aera flamma,
qualis sanguineo praestringit lumina crine
ad terram caelo decurrens ignea lampas.
haec ictu rapido pugnantum saepe perauras, 360
attonito ductore, tulit fumantia membra;
haec uastae lateri turris cum turbine fixa,
dum penitus pluteis Vulcanum exercet adesis,
arma uirosque simul pressit flagrante ruina.
tandem condensis artae testudinisarmis 365
subducti Poeni uallo caecaque latebra
pandunt prolapsam suffossis moenibus urbem.
terribilem in sonitum procumbens aggere uicto
Herculeus labor atque immania saxa resoluens
mugitum ingentem caeli dedit. Alpibusaltis 370
aeriae rupes scopulorum mole reuulsa
haud aliter scindunt resonanti fragmine montem.
surgebat cumulis etiam tum prorutus agger,
obstabatque iacens uallum, ni protinus instent
hinc atque hinc acies media pugnareruina. 375
Emicat ante omnis primaeuo floreiuuentae
insignis Rutulo Murrus de sanguine (at idem
matre Saguntina Graius geminoque parente
Dulichios Italis miscebat prole nepotes).
hic magno socios Aradum clamoreuocantem, 380
qua corpus loricam inter galeamque patescit,
conantis motus speculatus, cuspide sistit,
prostratumque premens telo, uoce insuper urget:
'Fallax Poene, iaces; certe Capitolia primus
scandebas uictor. quae tanta licentiauoti? 385
nunc Stygio fer bella Ioui!' tum feruidus hastam
aduersi torquens defigit in inguine ~Hiberi,
oraque dum calcat iam singultantia leto,
'Hac iter est' inquit 'uobis ad moenia Romae,
o metuenda manus. sic, quo properatis,eundum.' 390
mox instaurantis pugnam circumsilit arma
et rapto nudum clipeo latus haurit Hiberi.
diues agri, diues pecoris famaeque negatus
bella feris arcu iaculoque agitabat Hiberus,
felix heu nemorum et uitae laudandusopacae, 395
si sua per patrios tenuisset spicula saltus.
hunc miseratus adest infesto uulnere Ladmus.
cui saeuum adridens 'Narrabis Hamilcaris umbris
hanc' inquit 'dextram, quae iam post funera uulgi
Hannibalem uobis comitem dabit,' et feritalte 400
insurgens gladio cristatae cassidis aera
perque ipsum tegimen crepitantia dissipat ossa.
tum frontem Chremes intonsam umbrante capillo
saeptus et horrentis effingens crine galeros,
tum Masulis crudaque uirens ad bellasenecta 405
Kartalo, non pauidus fetas mulcere leaenas,
flumineaque urna caelatus Bagrada parmam
et uastae Nasamon Syrtis populator Hiempsal,
audax in fluctu laceras captare carinas,
una omnes dextraque cadunt iraqueperempti; 410
nec non serpentem diro exarmare ueneno
doctus Athyr tactuque grauis sopire chelydros
ac dubiam admoto subolem explorare ceraste.
tu quoque fatidicis Garamanticus accola lucis
insignis flexo galeam per temporacornu, 415
heu frustra reditum sortes tibi saepe locutas
mentitumque Iouem increpitans, occumbis, Hiarba.
et iam corporibus cumulatus creuerat agger,
perfusaeque atra fumabant caede ruinae.
tum ductorem auido clamore in proeliaposcit: 420
fulmineus ceu Spartanis latratibus actus,
cum siluam occursu uenantum perdidit, hirto
horrescit saetis dorso et postrema capessit
proelia, canentem mandens aper ore cruorem,
~iamque gemet geminum contra uenabuladentem. 425
At parte ex alia, qua se insperataiuuentus
extulerat portis, ceu spicula nulla manusque
uim ferre exitiumue queant, permixtus utrisque
Hannibal agminibus passim furit et quatit ensem,
cantato nuper senior quem feceratigni 430
litore ab Hesperidum Temisus, qui carmine pollens
fidebat magica ferrum crudescere lingua:
quantus Bistoniis late Gradiuus in oris
belligero rapitur curru telumque coruscans,
Titanum quo pulsa cohors, flagrantiabella 435
cornipedum adflatu domat et stridoribus axis.
iamque Hostum Rutulumque Pholum ingentemque Metiscum,
iam Lygdum Duriumque simul flauumque Galaesum
et geminos, Chromin atque Gyan, demiserat umbris,
Daunum etiam, grata quo non spectatioralter 440
uoce mouere fora atque orando fingere mentes
nec legum custos sollertior, aspera telis
dicta admiscentem: 'Quaenam te, Poene, paternae
huc adigunt Furiae? non haec Sidonia tecta
feminea fabricata manu pretioueparata, 445
exulibusue datum dimensis litus harenis.
fundamenta deum Romanaque foedera cernis.'
ast illum toto iactantem talia campo
ingenti raptum nisu medioque uirorum
auulsum inter tela globo et post tergareuinctum 450
Hannibal ad poenam lentae mandauerat irae,
increpitansque suos inferri signa iubebat,
perque ipsos caedis cumulos stragemque iacentum
monstrabat furibundus iter cunctosque ciebat
nomine et in praedas stantem dabat improbusurbem. 455
Sed postquam a trepidis allatum feruerepartem
diuersam Marte infausto, Murroque secundos
hunc superos tribuisse diem, ruit ocius amens
lymphato cursu atque ingentis deserit actus.
letiferum nutant fulgentes uerticecristae, 460
crine ut flammifero terret fera regna cometes
sanguineum spargens ignem: uomit atra rubentis
fax caelo radios, ac saeua luce coruscum
scintillat sidus terrisque extrema minatur.
praecipiti dant tela uiam, dant signauirique, 465
atque ambae trepidant acies. iacit igneus hastae
dirum lumen apex, ac late fulgurat umbo.
talis ubi Aegaeo surgente ad sidera ponto
per longum uasto Cori cum murmure fluctus
suspensum in terras portat mare, frigidanautis 470
corda tremunt: sonat ille procul flatuque tumescens
curuatis pauidas tramittit Cycladas undis.
non cuncta e muris unum incessentia tela
fumantesque ante ora faces, non saxa per artem
tormentis excussa tenent. ut tegminaprimum 475
fulgentis galeae conspexit et arma cruento
ontra solem auro rutilantia, turbidus infit:
'En, qui res Libycas inceptaque tanta retardet,
Romani Murrus belli mora. foedera, faxo,
iam noscas, quid uana queant et uesterHiberus. 480
fer tecum castamque fidem seruataque iura:
deceptos mihi linque deos.' cui talia Murrus:
'Exoptatus ades. mens olim proelia poscit
speque tui flagrat capitis: fer debita fraudum
praemia et Italiam tellure inquire subima. 485
longum in Dardanios finis iter atque niualem
Pyrenen Alpesque tibi mea dextera donat.'
Haec inter cernens subeuntemcomminus hostem
praeruptumque loci fidum sibi, corripit ingens
aggere conuulso saxum et nitentis inora 490
deuoluit, pronoque silex ruit incitus ictu.
subsedit duro concussus fragmine muri.
tum pudor accendit mentem, nec conscia fallit
uirtus pressa loco; frendens luctatur et aegro
scandit in aduersum per saxa uetantianisu. 495
sed postquam propior uicino lumine fulsit
et tota se mole tulit, uelut incita clausum
agmina Poenorum cingant, et cuncta pauentem
castra premant, lato Murrus caligat in hoste.
mille simul dextrae densusque micareuidetur 500
ensis et innumerae nutare in casside cristae.
conclamant utrimque acies, ceu tota Saguntos
igne micet. trahit instanti languentia leto
membra pauens Murrus supremaque uota capessit:
'Conditor Alcide, cuius uestigiasacra 505
incolimus, terrae minitantem auerte procellam,
si tua non segni defenso moenia dextra.'
Dumque orat caeloque attollit luminasupplex,
'Cerne', ait 'an nostris longe Tirynthius ausis
iustius adfuerit. ni displicet aemulauirtus, 510
haud me dissimilem, Alcide, primoribus annis
agnosces, inuicte, tuis. fer numen amicum
et, Troiae quondam primis memorate ruinis,
dexter ades Phrygiae delenti stirpis alumnos.'
sic Poenus pressumque ira simul exigitensem 515
qua capuli statuere morae, teloque relato
horrida labentis perfunditur arma cruore.
ilicet ingenti casu turbata iuuentus
procurrit: nota arma uiri corpusque superbo
uictori spoliare negant. coit auctauicissim 520
hortando manus, et glomerata mole feruntur.
hinc saxis galea, hinc clipeus sonat aereus hastis.
incessunt sudibus librataque pondera plumbi
certatim iaciunt. decisae uertice cristae,
direptumque decus nutantum in caedeiubarum. 525
iamque agitur largus per membra fluentia sudor,
et stant loricae squamis horrentia tela.
nec requies tegimenue datur mutare sub ictu.
genua labant, fessique umeri gestamina laxant.
tum creber penitusque trahens suspiriasicco 530
fumat ab ore uapor, nisuque elisus anhelo
auditur gemitus fractumque in casside murmur.
mente aduersa domat gaudetque nitescere duris
uirtutem et decoris pretio discrimina pensat.
Hic subitus scisso densa inter nubilacaelo 535
erupit quatiens terram fragor, et super ipsas
bis pater intonuit geminato fulmine pugnas.
inde inter nubes uentorum turbine caeco
ultrix iniusti uibrauit lancea belli
ac femine aduerso librata cuspidesedit. 540
Tarpeiae rupes superisque habitabile saxum
et uos, uirginea lucentes semper in ara
Laomedonteae, Troiana altaria, flammae,
heu quantum uobis fallacis imagine teli
promisere dei! propius si pressafurenti 545
hasta foret, clausae starent mortalibus Alpes,
nec, Trasimenne, tuis nunc Allia cederet undis.
Sed Iuno, aspectans Pyrenes uerticecelsae
naua rudimenta et primos in Marte calores,
ut uidet impressum coniecta cuspideuulnus, 550
aduolat obscura circumdata nube per auras
et ualidam duris euellit ab ossibus hastam.
ille tegit clipeo fusum per membra cruorem,
tardaque paulatim et dubio uestigia nisu
alternata trahens, auersus ab aggerecedit. 555
Nox tandem optatis terras pontumquetenebris
condidit et pugnas erepta luce diremit.
at durae inuigilant mentes molemque reponunt,
noctis opus. clausos acuunt extrema pericli
et fractis rebus uiolentior ultimauirtus. 560
hinc puer inualidique senes, hinc femina ferre
certat opem in dubiis miserando naua labori,
saxaque mananti subuectat uulnere miles.
iam patribus clarisque senum sua munia curae:
concurrunt lectosque uiros hortantur etorant 565
defessis subeant rebus reuocentque salutem
et Latia extremis implorent casibus arma.
'Ite citi, remis uelisque impellite puppim.
saucia dum castris clausa est fera, tempore Martis
utendum est rupto et grassandum ad clarapericlis. 570
ite citi, deflete fidem murosque ruentis
antiquaque domo meliora accersite fata.
mandati summa est: dum stat, remeate, Saguntos.'
ast illi celerant, qua proxima litora, gressum
et fugiunt tumido per spumea caerulauelo. 575
Pellebat somnos Tithoni roscidaconiunx,
ac rutilus primis sonipes hinnitibus altos
adflarat montis roseasque mouebat habenas.
iam celsa e muris extructa mole iuuentus
clausam nocturnis ostentat turribusurbem. 580
rerum omnes pendent actus, et milite maesto
laxata obsidio, ac pugnandi substitit ardor,
inque ducem uersae tanto discrimine curae.
Interea Rutulis longinqua per aequorauectis
Herculei ponto coepere existerecolles 585
et nebulosa iugis attollere saxa Monoeci.
Thracius hos Boreas scopulos immitia regna
solus habet semperque rigens nunc litora pulsat,
nunc ipsas alis plangit stridentibus Alpes,
atque ubi se terris glaciali fundit abArcto, 590
haud ulli contra fiducia surgere uento.
uerticibus torquet rapidis mare, fractaque anhelant
aequora, et iniecto conduntur gurgite montes,
iamque uolans Rhenum Rhodanumque in nubila tollit.
hunc postquam Boreae dirum euaserefurorem, 595
alternos maesti casus bellique marisque
et dubium rerum euentum sermone uolutant.
'O patria, o Fidei domus inclita, quo tua nunc sunt
fata loco? sacraene manent in collibus arces?
an cinis (heu superi) tanto de nominerestat? 600
ferte leues auras flatusque ciete secundos,
si nondum insultat templorum Poenicus ignis
culminibus, Latiaeque ualent succurrere classes.'
Talibus inlacrimant noctemque diemquequerelis,
donec Laurentis puppis defertur adoras, 605
qua pater acceptis Anienis ditior undis
in pontum flauo descendit gurgite Thybris.
hinc consanguineae subeunt iam moenia Romae.
Concilium uocat augustum castaquebeatos
paupertate patres ac nomina partatriumphis 610
consul et aequantem superos uirtute senatum.
facta animosa uiros et recti sacra cupido
attollunt, hirtaeque togae neglectaque mensa
dexteraque a curuis capulo non segnis aratris.
exiguo faciles et opum non indigacorda, 615
ad paruos curru remeabant saepe penates.
In foribus sacris primoque in liminetempli
captiui currus, belli decus, armaque rapta
pugnantum ducibus saeuaeque in Marte secures,
perfossi clipei et seruantia telacruorem 620
claustraque portarum pendent: hic Punica bella,
Aegatis cernas fusaque per aequora classe
exactam ponto Libyen testantia rostra.
hic galeae Senonum pensatique improbus auri
arbiter ensis inest, Gallisque ex arcefugatis 625
arma reuertentis pompa gestata Camilli,
hic spolia Aeacidae, hic Epirotica signa
et Ligurum horrentes coni parmaeque relatae
Hispana de gente rudes Alpinaque gaesa.
Sed postquam clades patefecit ethorrida bella 630
orantum squalor, praesens astare Sagunti
ante oculos uisa est extrema precantis imago.
tum senior maesto Sicoris sic incipit ore:
'Sacrata gens clara fide, quam rite fatentur
Marte satam populi ferro pareresubacti, 635
ne crede emensum leuia ob discrimina pontum.
uidimus obsessam patriam murosque trementis,
et, quem insana freta aut coetus genuere ferarum,
uidimus Hannibalem. procul his a moenibus, oro,
arcete, o superi, nostroque in Martetenete 640
fatiferae iuuenem dextrae! qua mole sonantis
exigit ille trabes! et quantus crescit in armis!
trans iuga Pyrenes, medium indignatus Hiberum,
exciuit Calpen et mersos Syrtis harenis
molitur populos maioraque moenia quaerit. 645
omnis Hiber, omnis rapidis fera Galliaturmis, 656
omnis ab aestifero sitiens Libys imminet axe.
spumeus hic medio qui surgit ab aequorefluctus, 646
si prohibere piget, uestras effringet in urbes.
an tanti pretium motus ruptique per enses
foederis hoc iuueni iurata in bella ruenti
creditis, ut statuat superatae iuraSagunto? 650
ocius ite, uiri, et nascentem extinguite flammam,
ne serae redeant post aucta pericula curae.
quamquam o, si nullus terror, non obruta iam nunc
semina fumarent belli, uestraene Sagunto
spernendum consanguineam protenderedextram? 655
per uos culta diu Rutulae primordiagentis 658
Laurentemque larem et genetricis pignora Troiae,
conseruate pios, qui permutare coacti
Acrisioneis Tirynthia culmina muris.
uos etiam Zanclen Siculi contra arma tyranni
iuuisse egregium, uos et Campana tueri
moenia, depulso Samnitum robore, dignum
Sigeis duxistis auis. uetus incolaDauni, 665
testor uos, fontes et stagna arcana Numici,
cum felix nimium dimitteret Ardea pubem,
sacra domumque ferens et aui penetralia Turni
ultra Pyrenen Laurentia nomina duxi.
cur ut decisa atque auulsa a corporemembra 670
despiciar, nosterque luat cur foedera sanguis?'
Tandem, ut finitae uoces, (miserabileuisu)
summissi palmas, lacerato tegmine uestis,
adfigunt proni squalentia corpora terrae.
inde agitant consulta patres curasquefatigant. 675
Lentulus, ut cernens accensae tecta Sagunti,
poscendum poenae iuuenem celerique negantis
exuri bello Carthaginis arua iubebat.
at Fabius, cauta speculator mente futuri
nec laetus dubiis parcusque lacessereMartem 680
et melior clauso bellum producere ferro,
prima super tantis rebus pensanda, ducisne
ceperit arma furor, patres an signa moueri
censuerint, mittique uiros, qui exacta reportent.
prouidus haec ritu uatis fundebat abalto 685
pectore praemeditans Fabius surgentia bella,
ut saepe e celsa grandaeuus puppe magister,
prospiciens signis uenturum in carbasa Corum,
summo iam dudum substringit lintea malo.
sed lacrimae atque ira mixtus dolor impulitomnis 690
praecipitare latens fatum, lectique senatu,
qui ductorem adeant; si perstet surdus in armis
pactorum, uertant inde ad Carthaginis arces
nec diuum oblitis indicere bella morentur.


LIBER SECUNDUS

Caeruleis prouecta uadis iam Dardana puppis
tristia magnanimi portabat iussa senatus
primoresque patrum. Fabius, Tirynthia proles,
ter centum memorabat auos, quos turbine Martis
abstulit una dies, cum Fors non aequalabori 5
patricio Cremerae maculauit sanguine ripas.
huic comes aequato sociauit munere curas
Publicola, ingentis Volesi Spartana propago.
is cultam referens insigni nomine plebem
Ausonios atauo ducebat consulefastus. 10
Hos ut depositis portum contingereuelis
allatum Hannibali consultaque ferre senatus
iam medio seram bello poscentia pacem
ductorisque simul conceptas foedere poenas,
ocius armatas passim per litoraturmas 15
ostentare iubet minitantia signa recensque
perfusos clipeos et tela rubentia caede.
haud dictis nunc esse locum; strepere omnia clamat
Tyrrhenae clangore tubae gemituque cadentum.
dum detur, relegant pontum neu se addereclausis 20
festinent: notum quid caede calentibus armis,
quantum irae liceat, motusue quid audeat ensis.
sic ducis adfatu per inhospita litora pulsi
conuerso Tyrios petierunt remige patres.
Hic alto Poenus fundentem uelacarinam 25
incessens dextra 'Nostrum, pro Iuppiter!' inquit
'nostrum ferre caput parat illa per aequora puppis.
heu caecae mentes tumefactaque corda secundis!
armatum Hannibalem poenae petit impia tellus!
ne deposce, adero; dabitur tibi copianostri 30
ante expectatum, portisque focisque timebis
quae nunc externos defendis, Roma, penatis.
Tarpeios iterum scopulos praeruptaque saxa
scandatis licet et celsam migretis in arcem:
nullo iam capti uitam pensabitisauro.' 35
Incensi dictis animi, et furor additusarmis.
conditur extemplo telorum nubibus aether,
et densa resonant saxorum grandine turres.
ardor agit, prouecta queat dum cernere muros,
inque oculis profugae Martem exercerecarinae. 40
ipse autem incensas promissa piacula turmas
flagitat insignis nudato uulnere ductor
ac repetens questus furibundo personat ore:
'Poscimur, o socii, Fabiusque e puppe catenas
ostentat, dominique uocat nos irasenatus. 45
si taedet coepti culpandaue mouimus arma,
Ausoniam ponto propere reuocate carinam:
nil moror: en, uincta lacerandum tradite dextra.
nam cur, Eoi deductus origine Beli,
tot Libyae populis, tot circumfususHiberis, 50
seruitium perferre negem? Rhoeteius immo
aeternum imperitet populis saeclisque propaget
regna ferox; nos iussa uirum nutusque tremamus.'
effundunt gemitus atque omina tristia uertunt
in stirpem Aeneadum ac stimulant clamoribusiras. 55
Discinctos inter Libyas populosquebilinguis
Marmaricis audax in bella Oenotria signis
uenerat Asbyte, proles Garamantis Hiarbae.
Hammone hic genitus, Phorcynidos antra Medusae
Cinyphiumque Macen et iniquo e solecalentis 60
Battiadas late imperio sceptrisque regebat.
cui patrius Nasamon aeternumque arida Barce,
cui nemora Autololum atque infidae litora Syrtis
parebant nullaque leuis Gaetulus habena.
atque is fundarat thalamos Tritonidenympha, 65
unde genus proauumque Iouem regina ferebat
et sua fatidico repetebat nomina luco.
haec ignara uiri uacuoque adsueta cubili
uenatu et siluis primos defenderat annos;
non calathis mollita manus operatauefuso 70
Dictynnam et saltus et anhelum impellere planta
cornipedem ac strauisse feras immitis amabat.
quales Threiciae Rhodopen Pangaeaque lustrant
saxosis nemora alta iugis cursuque fatigant
Hebrum innupta manus: spreti CiconesqueGetaeque 75
et Rhesi domus et lunatis Bistones armis.
Ergo habitu insignis patrio, religatafluentem
Hesperidum nodo crinem dextrumque feroci
nuda latus Marti ac fulgentem tegmine laeuam
Thermodontiaca munita in proelia pelta, 80
fumantem rapidis quatiebat cursibus axem.
pars comitum biiugo curru, pars cetera dorso
fertur equi; nec non Veneris iam foedera passae
reginam cingunt, sed uirgine densior ala est.
ipsa autem gregibus per longa mapalialectos 85
ante aciem ostentabat equos, tumulumque propincum
dum sequitur gyris, campo uibrata per auras
spicula contorquens summa ponebat in arce.
Hanc hasta totiens intrantem moeniaMopsus
non tulit et celsis senior Gortyniamuris 90
tela sonante fugat neruo liquidasque per auras
derigit aligero letalia uulnera ferro.
Cres erat, aerisonis Curetum aduectus ab antris,
Dictaeos agitare puer leuioribus armis
pennata saltus adsuetus harundineMopsus. 95
ille uagam caelo demisit saepe uolucrem,
ille procul campo linquentem retia ceruum
uulnere sistebat, rueretque inopina sub ictu
ante fera incauto quam sibila poneret arcus.
nec se tum pharetra iactauit iustiusulla 100
Eois quamquam certet Gortyna sagittis.
uerum ut opum leuior uenatu extendere uitam
abnuit, atque artae res exegere per aequor,
coniuge cum Meroe natisque inglorius hospes
intrarat miseram fato ducenteSaguntum. 105
coryti fratrum ex umeris calamique paterni
pendebant uolucerque chalybs, Minoia tela.
hic medius iuuenum Massylae gentis in agmen
crebra Cydoneo fundebat spicula cornu.
iam Garamum audacemque Thyrum pariterqueruentis 110
Gisgonem leuemque Bagam indignumque sagittae,
impubem malas, tam certae occurrere Lixum
fuderat et plena tractabat bella pharetra.
tum uultum intendens telumque in uirginis ora
desertum non grata Iouem per uotauocabat. 115
namque ut fatiferos conuerti prospicit arcus,
opposito procul insidiis Nasamonias Harpe
corpore praeripuit letum calamumque uolantem,
dum clamat, patulo excipiens tramisit hiatu,
et primae ferrum a tergo uideresorores. 120
at comitis frendens casu labentia uirgo
membra leuat paruaque oculos iam luce natantis
inrorat lacrimis totisque adnisa doloris
uiribus intorquet letalem in moenia cornum.
illa uolans umerum rapido transuerberatictu 125
conantis Dorylae, iunctis iam cornibus arcus
et ducti spatium nerui complente sagitta,
excutere in uentos resoluto pollice ferrum.
tum subitum in uulnus praeceps deuoluitur altis
aggeribus muri, iuxtaque cadentiamembra 130
effusi uersa calami fluxere pharetra.
exclamat paribus frater uicinus in armis
Icarus ulciscique parat lacrimabile fatum.
atque illum raptim promentem in proelia telum
Hannibal excussi praeuertit turbinesaxi. 135
labuntur gelido torpentia frigore membra,
deficiensque manus pharetrae sua tela remisit.
At pater in gemino natorum funereMopsus
correptos arcus ter maesta mouit ab ira,
ter cecidit dextra, et notas dolor abstulitartis. 140
paenitet heu sero dulcis liquisse penatis,
adreptoque auide, quo concidis, Icare, saxo,
postquam aeuum senior percussaque pectora frustra
sentit et, ut tantos compescat morte dolores,
nil opis in dextra, uastae se culmineturris 145
praecipitem iacit et delapsus pondere prono
membra super nati moribundos explicat artus.
Dum cadit externo Gortynius aduenabello,
iam noua molitus stimulato milite Theron,
Alcidae templi custos araequesacerdos, 150
non expectatum Tyriis effuderat agmen
et fera miscebat reserata proelia porta.
atque illi non hasta manu, non uertice cassis,
sed fisus latis umeris et mole iuuentae
agmina uastabat claua, nihil indigusensis. 155
exuuiae capiti impositae tegimenque leonis
terribilem attollunt excelso uertice rictum.
centum angues idem Lernaeaque monstra gerebat
in clipeo et sectis geminam serpentibus hydram.
ille Iubam Tapsumque patrem clarumqueMicipsam 160
nomine aui Maurumque Sacen, a moenibus actos
palantisque fuga, praeceps ad litora cursu
egerat, atque una spumabant aequora dextra.
nec contentus Idi leto letoque Cothonis
Marmaridae nec caede Rothi nec caedeIugurthae, 165
Asbytes currum et radiantis tegmina laeuae
poscebat uotis gemmataque lumina peltae
atque in belligera uersabat uirgine mentem.
quem ruere ut telo uidit regina cruento,
obliquos detorquet equos laeuumque perorbem 170
fallaci gyro campum secat ac uelut ales
auerso rapitur sinuata per aequora curru.
dumque ea se ex oculis aufert, atque ocior Euro
incita pulueream campo trahit ungula nubem,
aduersum late stridens rota proteritagmen, 175
ingerit et crebras uirgo trepidantibus hastas.
hic cecidere Lycus Thamyrisque et nobile nomen
Eurydamas, clari deductum stirpe parentis,
qui thalamos ausus quondam sperare superbos
(heu demens!) Ithacique torum; sed enim artepudica 180
fallacis totiens reuoluto stamine telae
deceptus, mersum pelago iactarat Vlixen.
ast Ithacus uero ficta pro morte loquacem
adfecit leto, taedaeque ad funera uersae.
gens extrema uiri campis deleturHiberis 185
Eurydamas Nomados dextra: superinstrepit ater
et seruat cursum perfractis ossibus axis.
Iamque aderat remeans uirgo, interproelia postquam
distringi Therona uidet, saeuamque bipennem
perlibrans mediae fronti, spolium indesuperbum 190
Herculeasque tibi exuuias, Dictynna, uouebat.
nec segnis Theron tantae spe laudis in ipsos
aduersus consurgit equos uillosaque fului
ingerit obiectans trepidantibus ora leonis.
attoniti terrore nouo rictuqueminaci 195
quadrupedes iactant resupino pondere currum.
tum saltu Asbyten conantem linquere pugnas
occupat incussa gemina inter tempora claua,
feruentisque rotas turbataque frena pauore
disiecto spargit conlisa per ossacerebro, 200
ac rapta properans caedem ostentare bipenni
amputat e curru reuolutae uirginis ora.
necdum irae positae. celsa nam figitur hasta
spectandum caput: id gestent ante agmina Poenum
imperat, et propere currus ad moeniauertant. 205
Haec caecus fati diuumque abeuntefauore
uicino Theron edebat proelia leto.
namque aderat toto ore ferens iramque minasque
Hannibal et caesam Asbyten fixique tropaeum
infandum capitis furiata mentedolebat. 210
ac simul aerati radiauit luminis umbo,
et concussa procul membris uelocibus arma
letiferum intonuere, fugam perculsa repente
ad muros trepido conuertunt agmina cursu:
sicut agit leuibus per sera crepusculapennis 215
e pastu uolucres ad nota cubilia uesper;
aut, ubi Cecropius formidine nubis aquosae
sparsa super flores examina tollit Hymettos,
ad dulcis ceras et odori corticis antra
mellis apes grauidae properant densoqueuolatu 220
raucum conexae glomerant ad limina murmur.
praecipitat metus attonitos, caecique feruntur.
heu blandum caeli lumen! tantone cauetur
mors reditura metu nascentique addita fata?
consilium damnant portisque atque aggeretuto 225
erupisse gemunt: retinet uix agmina Theron
interdumque manu, interdum clamore minisque:
'State, uiri; meus ille hostis; mihi gloria magnae,
state, uenit pugnae. muro tectisque Sagunti
hac abigam Poenos dextra; spectaculatantum 230
ferte, uiri; uel, si cunctos metus acer in urbem
(heu deforme!) rapit, soli mihi claudite portas.'
At Poenus rapido praeceps ad moeniacursu,
dum pauitant trepidi rerum fessique salutis,
tendebat. stat primam urbem murosquepatentis 235
postposita caede et dilata inuadere pugna.
id postquam Herculeae custos uidet impiger arae,
emicat et uelox formidine praeuenit hostem.
gliscit Elissaeo uiolentior ira tyranno:
'Tu solue interea nobis, bone ianitorurbis, 240
supplicium, ut pandas' inquit 'tua moenia leto.'
nec plura effari sinit ira, rotatque coruscum
mucronem; sed contortum prior impete uasto
Daunius huic robur iuuenis iacit. arma fragore
icta graui raucum gemuere, altequeresultant 245
aere inlisa cauo nodosae pondera clauae.
at uiduus teli et frustrato proditus ictu,
pernici uelox cursu rapit incita membra
et celeri fugiens perlustrat moenia planta.
instat atrox terga increpitans fugientiauictor. 250
conclamant matres, celsoque e culmine muri
lamentis uox mixta sonat: nunc nomine noto
appellant, seras fesso nunc pandere portas
posse uolunt; quatit hortantum praecordia terror
ne simul accipiant ingentem moenibushostem. 255
incutit umbonem fesso adsultatque ruenti
Poenus et ostentans spectantem e moenibus urbem
'I, miseram Asbyten leto solare propinquo'++
haec dicens, iugulo optantis dimittere uitam
infestum condit mucronem ac regialaetus 260
quadrupedes spolia abreptos a moenibus ipsis,
quis aditum portae trepidantum saepserat agmen,
uictor agit curruque uolat per ouantia castra.
At Nomadum furibunda cohorsmiserabile humandi
deproperat munus tumulique adiungithonorem 265
et rapto cineres ter circum corpore lustrat.
hinc letale uiri robur tegimenque tremendum
in flammas iaciunt, ambustoque ore genisque
deforme alitibus liquere cadauer Hiberis.
Poenorum interea quis rerum summapotestas, 270
consultant bello super, et quae dicta ferantur
Ausoniae populis, oratorumque minaci
aduentu trepidant. mouet hinc foedusque fidesque
et testes superi iurataque pacta parentum,
hinc popularis amor coeptantis magnaiuuentae, 275
et sperare iuuat belli meliora. sed, olim
ductorem infestans odiis gentilibus, Hannon
sic adeo increpitat studia incautumque fauorem:
'Cuncta quidem, patres, (neque enim cohibere minantum
irae se ualuere) premunt formidineuocem: 280
haud tamen abstiterim. mortem licet arma propinquent,
testabor superos, et caelo nota relinquam
quae postrema salus rerum patriaeque reposcit.
nec nunc obsessa demum et fumante Sagunto
haec serus uates Hannon canit. anxiarupi 285
pectora ne castris innutriretur et armis
exitiale caput; monui et, dum uita, monebo,
ingenitum noscens uirus flatusque paternos,
ut, qui stelligero speculatur sidera caelo,
uenturam pelagi rabiem Cauriquefutura 290
praedicit miseris haud uanus flamina nautis.
consedit solio rerumque inuasit habenas:
ergo armis foedus fasque omne abrumpitur armis,
oppida quassantur, longeque in moenia nostra
Aeneadum arrectae mentes, disiectaque paxest. 295
exagitant manes iuuenem furiaeque paternae
ac funesta sacra et conuersi foedere rupto
in caput infidum superi Massylaque uates.
an nunc ille noui caecus caligine regni
externas arces quatit aut Tirynthiatecta? 300
sic propria luat hoc poena nec misceat urbis
fata suis: nunc hoc, hoc inquam, tempore muros
oppugnat, Carthago, tuos teque obsidet armis.
lauimus Hennaeas animoso sanguine uallis
et uix conducto produximus armaLacone. 305
nos ratibus laceris Scyllaea repleuimus antra
classibus et refluo spectauimus aequore raptis
contorta e fundo reuomentem transtra Charybdin.
respice, pro demens, pro pectus inane deorum,
Aegatis Libyaeque procul fluitantiamembra! 310
quo ruis et patriae exitio tibi nomina quaeris?
scilicet immensae, uisis iuuenalibus armis,
subsident Alpes, subsidet mole niuali
Alpibus aequatum attollens caput Apenninus.
sed campos fac, uane, dari. num gentibusistis 315
mortales animi, aut ferro flammaue fatiscunt?
haud tibi Neritia cernes cum prole laborem.
pubescit castris miles, galeaque teruntur
nondum signatae flaua lanugine malae,
nec requies aeui nota, exanguesquemerendo 320
stant prima inter signa senes letumque lacessunt.
ipse ego Romanas perfosso corpore turmas
tela intorquentis correpta e uulnere uidi,
uidi animos mortesque uirum decorisque furorem.
si bello absistis nec te uictoribusoffers, 325
quantum heu, Carthago, donat tibi sanguinis Hannon!'
Gestar ad haec (namque impatiensasperque coquebat
iamdudum immites iras mediamque loquentis
bis conatus erat turbando abrumpere uocem)
'Concilione' inquit 'Libyae Tyrioquesenatu, 330
pro superi, Ausonius miles sedet, armaque tantum
haud dum sumpta uiro? nam cetera non latet hostis.
nunc geminas Alpes Apenninumque minatur,
nunc freta Sicaniae et Scyllaei litoris undas,
nec procul est quin iam manes umbrasquepauescat 335
Dardanias: tanta accumulat praeconia leto
uulneribusque uirum ac tollit sub sidera gentem.
mortalem, mihi crede, licet formidine turpi
frigida corda tremant, mortalem sumimus hostem.
uidi ego, cum, geminas artis post tergacatenis 340
euinctus palmas, uulgo traheretur ouante
carceris in tenebras spes et fiducia gentis
Regulus Hectoreae; uidi, cum robore pendens
Hesperiam cruce sublimis spectaret ab alta.
nec uero terrent puerilia protinusora 345
sub galea et pressae properata casside malae.
indole non adeo segni sumus: aspice, turmae
quot Libycae certant annos anteire labore
et nudis bellantur equis; ipse, aspice, ductor,
cum primam tenero uocem proferret abore, 350
iam bella et lituos ac flammis urere gentem
iurabat Phrygiam atque animo patria arma mouebat.
proinde polo crescant Alpes, astrisque coruscos
Apenninus agat scopulos: per saxa niuesque
(dicam etenim, ut stimulent atram uel inaniamentem), 355
per caelum est qui pandat iter: pudet Hercule tritas
desperare uias laudemque timere secundam.
sed Libyae clades et primi incendia belli
aggerat atque iterum pro libertate labores
Hannon ferre uetat. ponat formidinisaestus 360
parietibusque domus imbellis femina seruet
singultantem animam; nos, nos contra ibimus hostem,
quis procul a Tyria dominos depellere Byrsa,
uel Ioue non aequo, fixum est. sin fata repugnant,
et iam damnata cessit CarthagineMauors, 365
occumbam potius nec te, patria inclita, dedam
aeternum famulam liberque Acheronta uidebo.
nam quae, pro superi, Fabius iubet! "ocius arma
exuite et capta descendite ab arce Sagunti.
tum delecta manus scutorum incendataceruos, 370
uranturque rates, ac toto absistite ponto."
di, procul o, merita est numquam si talia plecti
Carthago, prohibete nefas nostrique solutas
ductoris seruate manus!' ut deinde resedit,
factaque censendi patrum de morepotestas, 375
hic Hannon reddi propere certamine rapta
instat et auctorem uiolati foederis addit.
tum uero attoniti, ceu templo inrumperet hostis,
exiluere patres, Latioque id uerteret omen
orauere deum. at postquam discordiasensit 380
pectora et infidas ad Martem uergere mentes,
non ultra patiens Fabius rexisse dolorem
concilium propere exposcit, patribusque uocatis,
bellum se gestare sinu pacemque profatus,
quid sedeat, legere ambiguis neu falleredictis 385
imperat ac, saeuo neutrum renuente senatu,
ceu clausas acies gremioque effunderet arma,
'Accipite infaustum Libyae euentuque priori
par' inquit 'bellum', et laxos effundit amictus.
tum patrias repetit pugnandi nuntiusarces. 390
Atque ea dum profugae regnis agitanturElissae,
~accitis uelox populis, quis aegra lababat
ambiguo sub Marte fides, praedaque grauatus
ad muros Poenus reuocauerat arma Sagunti.
Ecce autem clipeum saeuo fulgoremicantem 395
Oceani gentes ductori dona ferebant,
Callaicae telluris opus, galeamque coruscis
subnixam cristis, uibrant quae uertice coni
albentis niueae tremulo nutamine pennae,
ensem, unam ac multis fatalem milibushastam; 400
praeterea textam nodis auroque trilicem
loricam, nulli tegimen penetrabile telo.
haec, aere et duri chalybis perfecta metallo
atque opibus perfusa Tagi, per singula laetis
lustrat ouans oculis et gaudet origineregni. 405
Condebat primae Dido Carthaginisarces,
instabatque operi subducta classe iuuentus.
molibus hi claudunt portus, his tecta domosque
partiris, iustae Bitia uenerande senectae.
ostentant caput effossa tellurerepertum 410
bellatoris equi atque omen clamore salutant.
has inter species orbatum classe suisque
Aenean pulsum pelago dextraque precantem
cernere erat: fronte hunc auide regina serena
infelix ac iam uultu spectabatamico. 415
hinc et speluncam furtiuaque foedera amantum
Callaicae fecere manus: it clamor ad auras
latratusque canum, subitoque exterrita nimbo
occultant alae uenantum corpora siluis.
nec procul Aeneadum uacuo iam litoreclassis 420
aequora nequiquam reuocante petebat Elissa.
ipsa pyram super ingentem stans saucia Dido
mandabat Tyriis ultricia bella futuris,
ardentemque rogum media spectabat ab unda
Dardanus et magnis pandebat carbasafatis. 425
parte alia supplex infernis Hannibal aris
arcanum Stygia libat cum uate cruorem
et primo bella Aeneadum iurabat ab aeuo.
at senior Siculis exultat Hamilcar in aruis:
spirantem credas certamina anhelamouere, 430
ardor inest oculis, toruumque minatur imago.
Necnon et laeuum clipei latus asperasignis
implebat Spartana cohors; hanc ducit ouantem
Ledaeis ueniens uictor Xanthippus Amyclis.
iuxta triste decus pendet sub imaginepoenae 435
Regulus et fidei dat magna exempla Sagunto.
laetior at circa facies: agitata ferarum
agmina uenatu et caelata mapalia fulgent,
nec procul usta cutem nigri soror horrida Mauri
adsuetas mulcet patrio sermoneleaenas. 440
it liber campi pastor, cui fine sine ullo
inuetitum saltus penetrat pecus: omnia Poenum
armenti uigilem patrio de more secuntur,
gaesaque latratorque Cydon tectumque focique
in silicis uenis et fistula notaiuuencis. 445
eminet excelso consurgens colle Saguntos,
quam circa immensi populi condensaque cingunt
agmina certantum pulsantque trementibus hastis.
extrema clipei stagnabat Hiberus in ora,
curuatis claudens ingentem flexibusorbem. 450
Hannibal abrupto transgressus foedere ripas
Poenorum populos Romana in bella uocabat.
tali sublimis dono, noua tegmina latis
aptat concutiens umeris celsusque profatur:
'Heu quantum Ausonio sudabitis, arma,cruore! 455
quas, belli uidex, poenas mihi, Curia, pendes!'
Iamque senescebat uallatus moenibushostis,
carpebatque dies urbem, dum signa manusque
expectant fessi socias. tandem aequore uano
auertunt oculos frustrataque litoraponunt 460
et propius suprema uident. sedet acta medullis
iamdudum atque inopes penitus coquit intima pestis.
est furtim lento misere durantia tabo
uiscera et exurit siccatas sanguine uenas
per longum celata fames. iam lumina retro 465
exesis fugere genis, iam lurida sola
tecta cute et uenis male iuncta trementibus ossa
extant consumptis uisu deformia membris.
umentis rores noctis terramque madentem
solamen fecere mali, cassoquelabore 470
e sicco frustra presserunt robore sucos.
nil temerare piget: rabidi ieiunia uentris
insolitis adigunt uesci, resolutaque, nudos
linquentes clipeos, armorum tegmina mandunt.
Desuper haec caelo spectans Tirynthiusalto 475
inlacrimat fractae nequiquam casibus urbis.
namque metus magnique tenent praecepta parentis
ne saeuae tendat contra decreta nouercae.
sic igitur coepta occultans ad limina sanctae
contendit Fidei secretaque pectoratemptat. 480
arcanis dea laeta polo tum forte remoto
caelicolum magnas uoluebat conscia curas.
quam tali adloquitur Nemeae pacator honore:
'Ante Iouem generata, decus diuumque hominumque,
qua sine non tellus pacem, non aequoranorunt, 485
iustitiae consors tacitumque in pectore numen,
exitiumne tuae dirum spectare Sagunti
et tot pendentem pro te, dea, cernere poenas
urbem lenta potes? moritur tibi uulgus, et unam
te matres uincente fame, te maestauirorum 490
ora uocant, primaque sonant te uoce minores.
fer caelo auxilium et fessis da surgere rebus.'
Haec satus Alcmena; contra cui taliauirgo:
'Cerno equidem, nec pro nihilo est mihi foedera rumpi,
statque dies ausis olim tam tristibusultor. 495
sed me pollutas properantem linquere terras
sedibus his tectisque Iouis succedere adegit
fecundum in fraudes hominum genus: impia liqui
et, quantum terrent, tantum metuentia regna
ac furias auri nec uilia praemiafraudum 500
et super haec ritu horrificos ac more ferarum
uiuentis rapto populos luxuque solutum
omne decus multaque oppressum nocte pudorem.
uis colitur, iurisque locum sibi uindicat ensis,
et probris cessit uirtus. en, aspicegentes: 505
nemo insons: pacem seruant commercia culpae.
sed si cura, tua fundata ut moenia dextra
dignum te seruent memorando fine uigorem,
dedita nec fessi tramittant corpora Poeno:
quod solum nunc fata sinunt seriesquefuturi, 510
extendam leti decus atque in saecula mittam
ipsaque laudatas ad manes prosequar umbras.'
Inde seuera leui decurrens aethere uirgo
luctantem fatis petit inflammata Saguntum.
inuadit mentes et pectora notapererrat 515
immittitque animis numen. tum fusa medullis
implicat atque sui flagrantem inspirat amorem.
arma uolunt temptantque aegros ad proelia nisus.
insperatus adest uigor, interiusque recursat
dulcis honor diuae et sacrum pro uirgineletum. 520
it tacitus fessis per ouantia pectora sensus
uel leto grauiora pati saeuasque ferarum
attemptare dapes et mensis addere crimen.
sed prohibet culpa pollutam extendere lucem
casta Fides paribusque famem compesceremembris. 525
Quam simul inuisae gentis conspexit inarce,
forte ferens sese Libycis Saturnia castris,
uirgineum increpitat miscentem bella furorem
atque ira turbata gradum ciet ocius atram
Tisiphonen imos agitantem uerbere manes, 530
et palmas tendens 'Hos' inquit 'noctis alumna,
hos muros impelle manu populumque ferocem
dextris sterne suis: Iuno iubet. ipsa propinqua
effectus studiumque tuum de nube uidebo.
illa deos summumque Iouem turbantiatela, 535
quis Acheronta moues, flammam immanesque chelydros
stridoremque tuum, quo territa comprimit ora
Cerberus, ac mixto quae spumant felle uenena
et quicquid scelerum, poenarum quicquid et irae
pectore fecundo coquitur tibi, congerepraeceps 540
in Rutulos totamque Erebo demitte Saguntum.
hac mercede Fides constet delapsa per auras.'
Sic uoce instimulans dextra dea concitasaeuam
Eumenida incussit muris, tremuitque repente
mons circum, et grauior sonuit per litorafluctus. 545
sibilat insurgens capiti et turgentia circa
multus colla micat squalenti tergore serpens.
Mors graditur uasto caua pandens guttura rictu
casuroque inhiat populo: tunc Luctus et atri
pectora circumstant Planctus MaerorqueDolorque, 550
atque omnes adsunt Poenae, formaque trifauci
personat insomnis lacrimosae Ianitor aulae.
protinus adsimulat faciem mutabile monstrum
Tiburnae gressumque simul sonitumque loquentis.
haec bello uacuos et saeui turbineMartis 555
lugebat thalamos, Murro spoliata marito,
clara genus Daunique trahens a sanguine nomen.
cui uultus induta pares disiectaque crinem
Eumenis in medios inrumpit turbida coetus
et maestas lacerata genas 'Quis terminus?'inquit 560
'sat Fidei proauisque datum. uidi ipsa cruentum,
ipsa meum uidi lacerato uulnere nostras
terrentem Murrum noctes et dira sonantem:
"Eripe te, coniunx, miserandae casibus urbis
et fuge, si terras adimit uictoriaPoeni, 565
ad manes, Tiburna, meos; cecidere penates,
occidimus Rutuli, tenet omnia Punicus ensis."
mens horret, nec adhuc oculis absistit imago.
nullane iam posthac tua tecta, Sagunte, uidebo?
felix, Murre, necis patriaque superstitefelix. 570
at nos, Sidoniis famulatum matribus actas,
post belli casus uastique pericula ponti
Carthago aspiciet uictrix, tandemque suprema
nocte obita Libyae gremio captiua iacebo.
sed uos, o iuuenes, uetuit quos consciauirtus 575
posse capi, quis telum ingens contra aspera mors est,
uestris seruitio manibus subducite matres.
ardua uirtutem profert uia: pergite primi
nec facilem populis nec notam inuadere laudem.'
His ubi turbatas hortatibus impulitaures, 580
inde petit tumulum, summo quem uertice montis
Amphitryoniades spectandum ex aequore nautis
struxerat et grato cineres decorarat honore.
excitus sede, horrendum, prorumpit ab ima
caeruleus maculis auro squalentibusanguis. 585
ignea sanguinea radiabant lumina flamma,
oraque uibranti stridebant sibila lingua.
isque inter trepidos coetus mediamque per urbem
uoluitur et muris propere delabitur altis
ac similis profugo uicina ad litoratendit 590
spumantisque freti praeceps immergitur undis.
Tum uero excussae mentes, ceu proditatecta
expulsi fugiant manes, umbraeque recusent
captiuo iacuisse solo. sperare salute
pertaesum, damnantque cibos: agit abditaErinys. 595
haud grauior duris diuum inclementia rebus
quam leti perferre moras: abrumpere uitam
ocius attoniti quaerunt lucemque grauantur.
certatim structus subrectae molis ad astra
in media stetit urbe rogus: portantquetrahuntque 600
longae pacis opes quaesitaque praemia dextris,
Callaico uestes distinctas matribus auro
armaque Dulichia proauis portata Zacyntho
et prisca aduectos Rutulorum ex urbe penates.
huc, quicquid superest captis, clipeosquesimulque 605
infaustos iaciunt enses et condita bello
effodiunt penitus terra gaudentque superbi
uictoris praedam flammis donare supremis.
Quae postquam congesta uidet feralisErinys,
lampada flammiferis tinctam Phlegethontis inundis 610
quassat et inferna superos caligine condit.
inde opus aggressi toto quod nobile mundo
aeternum inuictis infelix gloria seruat.
princeps Tisiphone lentum indignata pauentum
pressit ouans capulum cunctantemque impulitensem 615
et dirum insonuit Stygio bis terque flagello.
inuitas maculant cognato sanguine dextras
miranturque nefas auersa mente peractum
et facto sceleri inlacrimant. hic turbidus ira
et rabie cladum perpessaeque ultimauitae 620
obliquos uersat materna per ubera uisus.
hic raptam librans dilectae in colla securim
coniugis increpitat sese mediumque furorem
proiecta damnat stupefactus membra bipenni.
nec tamen euasisse datur; nam uerberaErinys 625
incutit atque atros insibilat ore tumores.
sic thalami fugit omnis amor, dulcesque marito
effluxere tori, et subiere obliuia taedae.
ille iacit totis conisus uiribus aegrum
in flammas corpus, densum qua turbinenigro 630
exundat fumans piceus caligine uertex.
At medios inter coetus pietate sinistra,
infelix Tymbrene, furis, Poenoque parentis
dum properas auferre necem, reddentia formam
ora tuam laceras temerasque simillimamembra. 635
uos etiam primo gemini cecidistis in aeuo,
Eurymedon fratrem et fratrem mentite Lycorma,
cuncta pares; dulcisque labor sua nomina natis
reddere et in uultu genetrici stare suorum.
iam fixus iugulo culpa te solueratensis, 640
Eurymedon, inter miserae lamenta senectae,
dumque malis turbata parens deceptaque uisis
'Quo ruis? huc ferrum' clamat 'conuerte, Lycorma,'
ecce simul iugulum perfoderat ense Lycormas.
sed magno 'Quinam, Eurymedon, furor iste?'sonabat 645
cum planctu geminaeque notis decepta figurae
funera mutato reuocabat nomine mater,
donec transacto tremebunda per ubera ferro
tunc etiam ambiguos cecidit super inscia natos.
Quis diros urbis casus laudandaquemonstra 650
et Fidei poenas ac tristia fata piorum
imperet euoluens lacrimis? uix Punica fletu
cessassent castra ac miserescere nescius hostis.
urbs, habitata diu Fidei caeloque parentem
murorum repetens, ruit inter perfida gentis 655
Sidoniae tela atque immania facta suorum,
iniustis neglecta deis: furit ensis et ignis,
quique caret flamma, scelerum est locus. erigit atro
nigrantem fumo rogus alta ad sidera nubem.
ardet in excelso proceri uerticemontis 660
arx intacta prius bellis (hinc Punica castra
litoraque et totam soliti spectare Saguntum),
ardent tecta deum. resplendet imagine flammae
aequor, et in tremulo uibrant incendia ponto.
Ecce inter medios caedum Tiburnafurores 665
fulgenti dextram mucrone armata mariti
et laeua infelix ardentem lampada quassans
squalentemque erecta comam ac liuentia planctu
pectora nudatis ostendens saeua lacertis
ad tumulum Murri super ipsa cadauerafertur: 670
qualis, ubi inferni dirum tonat aula parentis,
iraque turbatos exercet regia manes,
Alecto solium ante dei sedemque tremendam
Tartareo est operata Ioui poenasque ministrat.
arma uiri multo nuper defensacruore 675
imponit tumulo inlacrimans, manesque precata
acciperent sese, flagrantem lampada subdit.
tunc rapiens letum 'Tibi ego haec' ait 'optime coniunx,
ad manes, en, ipsa fero.' sic ense recepto
arma super ruit et flammas inuadithiatu. 680
Semiambusta iacet nullo discriminepassim
infelix obitus, permixto funere, turba:
ceu, stimulante fame cum uictor ouilia tandem
faucibus inuasit siccis leo, mandit hianti
ore fremens imbelle pecus, patuloqueredundat 685
gutture ructatus large cruor: incubat atris
semesae stragis cumulis, aut murmure anhelo
infrendens laceros inter spatiatur aceruos:
late fusa iacent pecudes custosque Molossus
pastorumque cohors stabulique gregisquemagister, 690
totaque uastatis disiecta mapalia tectis.
inrumpunt uacuam Poeni tot cladibus arcem.
tum demum ad manis perfecto munere Erinys
Iunoni laudata redit magnamque superba
exultat rapiens secum sub Tartaraturbam. 695
At uos, sidereae, quas nulla aequaueritaetas,
ite, decus terrarum, animae, uenerabile uulgus,
Elysium et castas sedes decorate piorum.
cui uero non aequa dedit uictoria nomen
(audite, o gentes, neu rumpite foederapacis 700
nec regnis postferte fidem!) uagus exul in orbe
errabit toto patriis proiectus ab oris,
tergaque uertentem trepidans Carthago uidebit.
saepe Saguntinis somnos exterritus umbris
optabit cecidisse manu, ferroquenegato 705
inuictus quondam Stygias bellator ad undas
deformata feret liuenti membra ueneno.


LIBER TERTIUS

Postquam rupta fides Tyriis et moenia castae
non aequo superum genitore euersa Sagunti,
extemplo positos finiti cardine mundi
uictor adit populos cognataque limina Gades.
nec uatum mentes agitare et praescia corda 5
cessatum super imperio: citus aequore Bostar
uela dare et rerum praenoscere fata iubetur.
prisca fides adytis longo seruatur ab aeuo,
qua sublime sedens, Cirrhaeis aemulus antris,
inter anhelantis Garamantas corniger Hammon 10
fatidico pandit uenientia saecula luco.
hinc omen coeptis et casus scire futuros
ante diem bellique uices nouisse petebat.
Exin clauigeri ueneratus numinis aras
captiuis onerat donis, quae nuper ab arce 15
uictor fumantis rapuit semusta Sagunti.
uulgatum, nec cassa fides, ab origine fani
impositas durare trabes solasque per aeuum
condentum nouisse manus. hinc credere gaudent
consedisse deum seniumque repellere templis. 20
tum, quis fas et honos adyti penetralia nosse,
femineos prohibent gressus ac limine curant
saetigeros arcere sues. nec discolor ulli
ante aras cultus: uelantur corpora lino,
et Pelusiaco praefulget stamine uertex. 25
discinctis mos tura dare atque e lege parentum
sacrificam lato uestem distinguere clauo:
pes nudus tonsaeque comae castumque cubile.
inrestincta focis seruant altaria flammae,
sed nulla effigies simulacraue nota deorum 30
maiestate locum et sacro impleuere timore.
In foribus labor Alcidae: Lernaea recisis
anguibus hydra iacet, nexuque elisa leonis
ora Cleonaei patulo caelantur hiatu.
at Stygius saeuis terrens latratibus umbras 35
ianitor, aeterno tum primum tractus ab antro,
uincla indignatur, metuitque Megaera catenas.
iuxta Thraces equi pestisque Erymanthia et altos
aeripedis ramos superantia cornua cerui.
nec leuior uinci Libycae telluris alumnus 40
matre super stratique genus deforme bimembres
Centauri frontemque minor nunc amnis Acarnan.
inter quae fulget sacratis ignibus Oete,
ingentemque animam rapiunt ad sidera flammae.
Postquam oculos uaria impleuit uirtutis imago, 45
mira dehinc cernit: surgentis mole profundi
inuectum terris subitum mare nullaque circa
litora et infuso stagnantis aequore campos.
nam qua caeruleis Nereus euoluitur antris
atque imo freta contorquet Neptunia fundo, 50
proruptum exundat pelagus, caecosque relaxans
Oceanus fontis torrentibus ingruit undis.
tum uada, ceu saeuo penitus permota tridenti,
luctantur terris tumefactum imponere pontum.
mox remeat gurges tractoque relabitur aestu, 55
ac ratis erepto campis deserta profundo,
et fusi transtris expectant aequora nautae.
Cymothoes ea regna uagae pelagique labores
Luna mouet, Luna, immissis per caerula bigis,
fertque refertque fretum, sequiturque reciproca Tethys. 60
Haec propere spectata duci; nam multa fatigant.
curarum prima exercet, subducere bello
consortem thalami paruumque sub ubere natum.
uirgineis iuuenem taedis primoque Hymenaeo
imbuerat coniunx memorique tenebat amore. 65
at puer, obsessae generatus in ore Sagunti,
bissenos Lunae nondum compleuerat orbes.
quos ut seponi stetit et secernere ab armis,
adfatur ductor: 'Spes o Carthaginis altae,
nate, nec Aeneadum leuior metus, amplior, oro, 70
sis patrio decore et factis tibi nomina condas,
qui<s> superes bellator auum; iamque aegra timoris
Roma tuos numerat lacrimandos matribus annos.
ni praesaga meos ludunt praecordia sensus,
ingens hic terris crescit labor: ora parentis 75
agnosco toruaque oculos sub fronte minacis
uagitumque grauem atque irarum elementa mearum.
si quis forte deum tantos inciderit actus
ut nostro abrumpat leto primordia rerum,
hoc pignus belli, coniunx, seruare labora. 80
cumque datum fari, duc per cunabula nostra:
tangat Elissaeas palmis puerilibus aras
et cineri iuret patrio Laurentia bella.
inde ubi flore nouo pubescet firmior aetas,
emicet in Martem et calcato foedere uictor 85
in Capitolina tumulum mihi uindicet arce.
tu uero, tanti felix quam gloria partus
expectat, ueneranda fide, discede periclis
incerti Martis durosque relinque labores.
nos clausae niuibus rupes suppostaque caelo 90
saxa manent, nos Alcidae mirante nouerca
sudatus labor et, bellis labor acrior, Alpes.
quod si promissum uertat Fortuna fauorem
laeuaque sit coeptis, te longa stare senecta
aeuumque extendisse uelim; tua iustior aetas, 95
ultra me improperae ducant cui fila sorores.'
Sic ille. at contra Cirrhaei sanguis Imilce
Castalii, quae materno de nomine dicta
(Castulo Phoebei seruat cognomina uatis)
aeque ex sacrata repetebat stirpe parentes. 100
tempore quo Bacchus populos domitabat Hiberos
concutiens thyrso atque armata Maenade Calpen,
lasciuo genitus Satyro nymphaque Myrice
Milichus indigenis late regnarat in oris
cornigeram attollens genitoris imagine frontem. 105
hinc patriam clarumque genus referebat Imilce,
barbarica paulum uitiato nomine lingua.
quae tunc sic lacrimis sensim manantibus infit:
'Mene, oblite tua nostram pendere salute,
abnuis inceptis comitem? sic foedera nota 110
primitiaeque tori, gelidos ut scandere tecum
deficiam montis coniunx tua? crede uigori
femineo. castum haud superat labor ullus amorem.
sin solo aspicimur sexu, fixumque relinqui,
cedo equidem nec fata moror; deus annuat, oro: 115
i felix, i numinibus uotisque secundis
atque acies inter flagrantiaque arma relictae
coniugis et nati curam seruare memento.
quippe nec Ausonios tantum nec tela nec ignes
quantum te metuo: ruis ipsos acer in enses 120
obiectasque caput telis, nec <te> ulla secundo
euentu satiat uirtus, tibi gloria soli
fine caret, credisque uiris ignobile letum
belligeris in pace mori. tremor implicat artus,
nec quemquam horresco, qui se tibi conferet unus. 125
sed tu, bellorum genitor, miserere nefasque
auerte et serua caput inuiolabile Teucris.'
Iamque adeo <e>gressi steterant in litore primo,
et promota ratis, pendentibus arbore nautis,
aptabat sensim pulsanti carbasa uento, 130
cum lenire metus properans aegramque leuare
attonitis mentem curis sic Hannibal orsus:
'Ominibus parce et lacrimis, fidissima coniunx.
et pace et bello cunctis stat terminus aeui,
extremumque diem primus tulit; ire per ora 135
nomen in aeternum pa<u>cis mens ignea donat,
quos pater aetheriis caelestum destinat oris.
an Romana iuga et famulas Carthaginis arces
perpetiar? stimulant manes noctisque per umbras
increpitans genitor, stant arae atque horrida sacra 140
ante oculos, breuitasque uetat mutabilis horae
prolatare diem. sedeamne, ut nouerit una
me tantum Carthago, et, qui sim, nesciat omnis
gens hominum, letique metu decora alta relinquam?
quantum etenim distant a morte silentia uitae? 145
nec tamen incautos laudum exhorresce furores.
et nobis est lucis honos, gaudetque senecta
gloria, cum longo titulis celebratur in aeuo.
te quoque magna manent suscepti praemia belli.
dent modo se superi, Thybris tibi seruiet omnis 150
Iliacaeque nurus et diues Dardanus auri.'
dumque ea permixtis inter se fletibus orant,
confisus pelago celsa de puppe magister
cunctantem ciet. abripitur diuulsa marito.
haerent intenti uultus et litora seruant, 155
donec, iter liquidum uolucri rapiente carina,
consumpsit uisus pontus tellusque recessit.
At Poenus belli curis auertere amorem
apparat et repetit properato moenia gressu.
quae dum perlustrat crebroque obit omnia uisu, 160
tandem sollicito cessit uis dura labori,
belligeramque datur somno componere mentem.
Tum pater omnipotens, gentem exercere periclis
Dardaniam et fama saeuorum tollere ad astra
bellorum meditans priscosque referre labores, 165
praecipitat consulta uiri segnemque quietem
terret et immissa rumpit formidine somnos.
iamque per umentem noctis Cyllenius umbram
aligero lapsu portabat iussa parentis.
nec mora. mulcentem securo membra sopore 170
adgreditur iuuenem ac monitis incessit amaris:
'Turpe duci totam somno consumere noctem,
o rector Libyae. uigili stant bella magistro.
iam maria effusas cernes turbare carinas
et Latiam toto pubem uolitare profundo, 175
dum lentus coepti terra cunctaris Hibera.
scilicet id satis est decoris memorandaque uirtus,
quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos?
en age, si quid inest animo par fortibus ausis,
fer gressus agiles mecum et comitare uocantem 180
(respexisse ueto: monet hoc pater ille deorum):
uictorem ante altae statuam te moenia Romae.'
Iamque uidebatur dextram iniectare graduque
laetantem trahere in Saturnia regna citato,
cum subitus circa fragor et uibrata per auras 185
exterrent saeuis a tergo sibila linguis,
ingentique metu diuum praecepta pauenti
effluxere uiro, et turbatus lumina flectit.
ecce iugis rapiens siluas ac robora uasto
contorta amplexu tractasque per inuia rupes 190
ater letifero stridebat turbine serpens.
quantus non aequas perlustrat flexibus Arctos
et geminum lapsu sidus circumligat Anguis,
immani tantus fauces diducit hiatu
attollensque caput nimbosis montibus aequat. 195
congeminat sonitus rupti uiolentia caeli
imbriferamque hiemem permixta grandine torquet.
hoc trepidus monstro (neque enim sopor ille nec altae
uis aderat noctis, uirgaque fugante tenebras
miscuerat lucem somno deus) ardua quae sit, 200
scitatur, pestis terrasque urgentia membra
quo ferat et quosnam populos deposcat hiatu.
cui gelidis almae Cyllenes editus antris:
'Bella uides optata tibi. te maxima bella,
te strages nemorum, te moto turbida caelo 205
tempestas caedesque uirum magnaeque ruinae
Idaei generis lacrimosaque fata secuntur.
quantus per campos populatis montibus actas
contorquet siluas squalenti tergore serpens
et late umectat terras spumante ueneno, 210
tantus perdomitis decurrens Alpibus atro
inuolues bello Italiam tantoque fragore
eruta conuulsis prosternes oppida muris.'
His aegrum stimulis liquere deusque soporque.
it membris gelidus sudor, laetoque pauore 215
promissa euoluit somni noctemque retractat.
iamque deum regi Martique sub omine fausto
instauratus honos, niueoque ante omnia tauro
placatus meritis monitor Cyllenius aris.
extemplo edicit conuellere signa, repensque 220
castra quatit clamor permixtis dissona linguis.
Prodite, Calliope, famae, quos horrida coepta
excierint populos tulerintque in regna Latini,
et quas indomitis urbes armarit Hiberis
quasque Paraetonio glomerarit litore turmas 225
ausa sibi Libye rerum deposcere frenos
et terris mutare iugum. ~non ulla nec umquam
saeuior it trucibus tempestas acta procellis,
~nec bellum ruptis tam dirum mille carinis
acrius infremuit trepidumque exterruit orbem. 230
Princeps signa tulit Tyria Carthagine pubes,
membra leuis celsique decus fraudata superbum
corporis, at docilis fallendi et nectere tectos
numquam tarda dolos. rudis his tum parma, breuique
bellabant ense; at uestigia nuda, sinusque 235
cingere inadsuetum, et rubrae uelamine uestis
ars erat in pugna fusum occuluisse cruorem.
his rector fulgens ostro super altior omnis
germanus nitet Hannibalis gratoque tumultu
Mago quatit currus et fratrem spirat in armis. 240
Proxima Sidoniis Vtica est effusa maniplis,
prisca situ ueterisque ante arces condita Byrsae.
tunc, quae Sicanio praecinxit litora muro
in clipei speciem curuatis turribus, Aspis.
sed dux in sese conuerterat ora Sychaeus, 245
Hasdrubalis proles, cui uano corda tumore
maternum implebat genus, et resonare superbo
Hannibal haud umquam cessabat auunculus ore.
Adfuit undosa cretus Berenicide miles,
nec, tereti dextras in pugnam armata dolone, 250
destituit Barce sitientibus arida uenis.
nec non Cyrene Pelopei stirpe nepotis
Battiadas prauos fidei stimulauit in arma.
quos trahit, antiquo laudatus Hamilcare quondam,
consilio uiridis, sed belli serus, Ilertes. 255
Sabratha tum Tyrium uulgus Sarranaque Leptis
Oeaque Trinacrios Afris permixta colonos
et Tingim rapido mittebat ab aequore Lixus.
tum Vaga et antiquis dilectus regibus Hippo,
quaeque procul cauit non aequos Ruspina fluctus, 260
et Zama et uberior Rutulo nunc sanguine Thapsus.
ducit tot populos, ingens et corpore et armis,
Herculeam factis seruans ac nomine famam,
Antaeus celsumque caput super agmina tollit.
Venere Aethiopes, gens haud incognita Nilo, 265
qui magneta secant: solis honor ille, metallo
intactum chalybem uicino ducere saxo.
his simul immitem testantes corpore solem
exusti uenere Nubae. non aerea cassis
nec lorica riget ferro, non tenditur arcus: 270
tempora multiplici mos est defendere lino
et lino munire latus scelerataque sucis
spicula derigere et ferrum infamare ueneno.
tum primum castris Phoenicum tendere ritu
Cinyphii didicere Macae. squalentia barba 275
ora uiris, umerosque tegunt uelamine capri
saetigero; panda manus est armata cateia.
uersicolor contra caetra et falcatus ab arte
ensis Adyrmachidis ac laeuo tegmina crure.
sed mensis asper populus uictuque maligno: 280
nam calida tristes epulae torrentur harena.
quin et Massyli fulgentia signa tulere,
Hesperidum ueniens lucis domus ultima terrae.
praefuit intortos demissus uertice crinis
Bocchus atrox, qui sacratas in litore siluas 285
atque inter frondes reuirescere uiderat aurum.
Vos quoque desertis in castra mapalibus itis,
misceri gregibus Gaetulia sueta ferarum
indomitisque loqui et sedare leonibus iras.
nulla domus: plaustris habitant; migrare per arua 290
mos atque errantes circumuectare penates.
hinc mille alipedes turmae (uelocior Euris
et doctus uirgae sonipes) in castra ruebant:
ceu, pernix cum densa uagis latratibus implet
uenator dumeta Lacon, aut exigit Vmber 295
nare sagax e calle feras, perterrita late
agmina praecipitant uolucres formidine cerui.
hos agit haud laeto uultu nec fronte serena
Asbytes nuper caesae germanus Acherras.
Marmaridae, medicum uulgus, strepuere cateruis, 300
ad quorum cantus serpens oblita ueneni,
ad quorum tactum mites iacuere cerastae.
tum, chalybis pauper, Baniurae cruda iuuentus,
contenti parca durasse hastilia flamma,
miscebant auidi trucibus fera murmura linguis. 305
necnon Autololes, leuibus gens ignea plantis,
cui sonipes cursu, cui cesserit incitus amnis,
tanta fuga est: certant pennae, campumque uolatu
cum rapuere, pedum frustra uestigia quaeras.
spectati castris, quos suco nobilis arbor 310
et dulci pascit lotos nimis hospita baca,
quique atro rabidas efferuescente ueneno
dipsadas immensis horrent Garamantes harenis.
fama docet, caesae rapuit cum Gorgonis ora
Perseus, in Libyam dirum fluxisse cruorem: 315
inde Medusaeis terram exundasse chelydris.
milibus his ductor spectatus Marte Choaspes,
Neritia Meni<n>ge satus, cui tragula semper
fulmineam armabat, celebratum missile, dextram.
huc coit aequoreus Nasamon, inuadere fluctu 320
audax naufragia et praedas auellere ponto,
huc, qui stagna colunt Tritonidos alta paludis,
qua uirgo, ut fama est, bellatrix edita lympha
inuento primam Libyen perfudit oliuo.
Necnon totus adest Vesper populique reposti. 325
Cantaber ante omnis, hiemisque aestusque famisque
inuictus palmamque ex omni ferre labore.
mirus amor populo, cum pigra incanuit aetas,
imbelles iam dudum annos praeuertere saxo
nec uitam sine Marte pati. quippe omnis in armis 330
lucis causa sita, et damnatum uiuere paci.
Venit et Aurorae lacrimis perfusus, in orbem
diuersum patrias fugit cum deuius oras,
armiger Eoi non felix Memnonis Astyr.
his paruus sonipes nec Marti natus, at idem 335
aut inconcusso glomerat uestigia dorso,
aut molli pacata celer rapit esseda collo.
Cydnus agit, iuga Pyrenes uenatibus acer
metiri iaculoue extendere proelia Mauro.
Venere et Celtae sociati nomen Hiberis. 340
his pugna cecidisse decus, corpusque cremari
tale nefas: caelo credunt superisque referri,
impastus carpat si membra iacentia uultur.
Fibrarum et pennae diuinarumque sagacem
flammarum misit diues Callaecia pubem, 345
barbara nunc patriis ululantem carmina linguis,
nunc pedis alterno percussa uerbere terra
ad numerum resonas gaudentem plaudere caetras.
haec requies ludusque uiris, ea sacra uoluptas.
cetera femineus peragit labor: addere sulco 350
semina et impresso tellurem uertere aratro
segne uiris. quicquid duro sine Marte gerundum,
Callaici coniunx obit inrequieta mariti.
hos Viriathus agit Lusitanumque remotis
extractum lustris, primo Viriathus in aeuo, 355
nomen Romanis factum mox nobile damnis.
Nec Cerretani, quondam Tirynthia castra,
aut Vasco insuetus galeae ferre arma morati,
non, quae Dardanios post uidit, Ilerda, furores,
nec qui Massageten monstrans feritate parentem 360
cornipedis fusa satiaris, Concane, uena.
iamque Ebusus Phoenissa mouet, mouet Arbacus arma
aclyde uel tenui pugnax instare ueruto,
iam cui Tlepolemus sator et cui Lindus origo,
funda bella ferens Baliaris et alite plumbo, 365
et quos nunc Grauios uiolato nomine Graium
Oeneae misere domus Aetolaque Tyde.
dat Carthago uiros, Teucro fundata uetusto,
Phocaicae dant Emporiae, dat Tarraco pubem
uitifera et Latio tantum cessura Lyaeo. 370
hos inter clara thoracis luce nitebat
Sedetana cohors, quam Sucro rigentibus undis
atque altrix celsa mittebat Saetabis arce,
Saetabis et telas Arabum spreuisse superba
et Pelusiaco filum componere lino. 375
Mandonius populis domitorque insignis equorum
imperitat Caeso, et socio stant castra labore.
At Vettonum alas Balarus probat aequore aperto,
hic adeo, cum uer placidum flatusque tepescit,
concubitus seruans tacitos grex perstat equarum 380
et Venerem occultam genitali concipit aura.
sed non multa dies generi, properatque senectus,
septimaque his stabulis longissima ducitur aestas.
At non Sarmaticos attollens Vxama muros
tam leuibus persultat equis: hinc uenit in arma 385
haud aeui fragilis sonipes crudoque uigore
asper frena pati aut iussis parere magistris.
Rhyndacus his ductor, telum sparus; ore ferarum
et rictu horrificant galeas. uenatibus aeuum
transigitur, uel more patrum uis raptaque pascunt. 390
Fulget praecipuis Parnasia Castulo signis
et celebre Oceano atque alternis aestibus Hispal
ac Nebrissa dei Nysaeis conscia thyrsis,
quam Satyri coluere leues redimitaque sacra
nebride et arcano Maenas nocturna Lyaeo. 395
Arganthoniacos armat Carteia nepotes.
rex proauis fuit humani ditissimus aeui,
ter denos decies emensus belliger annos.
armat Tartessos stabulanti conscia Phoebo
et Munda Emathios Italis paritura labores. 400
nec decus auriferae cessauit Corduba terrae.
hos duxere uiros flauenti uertice Phorcys
spiciferisque grauis bellator Arauricus oris,
aequales aeui, genuit quos ubere ripa
Palladio Baetes umbratus cornua ramo. 405
Talia Sidonius per campos agmina ductor
puluere nigrantis raptat lustransque sub armis,
qua uisu comprendere erat, fulgentia signa
ibat ouans longaque umbram tellure trahebat.
non aliter, quotiens perlabitur aequora curru 410
extremamque petit, Phoebea cubilia, Tethyn
frenatis Neptunus equis, fluit omnis ab antris
Nereidum chorus et sueto certamine nandi
candida perspicuo conuertunt brachia ponto.
At Pyrenaei frondosa cacumina montis 415
turbata Poenus terrarum pace petebat.
Pyrene celsa nimbosi uerticis arce
diuisos Celtis late prospectat Hiberos
atque aeterna tenet magnis diuortia terris.
nomen Bebrycia duxere a uirgine colles, 420
hospitis Alcidae crimen, qui, sorte laborum
Geryonae peteret cum longa tricorporis arua,
possessus Baccho saeua Bebrycis in aula
lugendam formae sine uirginitate reliquit
Pyrenen, letique deus, si credere fas est, 425
causa fuit leti miserae deus. edidit aluo
namque ut serpentem patriasque exhorruit iras,
confestim dulcis liquit turbata penates.
tum noctem Alcidae solis plangebat in antris
et promissa uiri siluis narrabat opacis, 430
donec maerentem ingratos raptoris amores
tendentemque manus atque hospitis arma uocantem
diripuere ferae. laceros Tirynthius artus,
dum remeat uictor, lacrimis perfudit et amens
palluit inuento dilectae uirginis ore. 435
at uoce Herculea percussa cacumina montis
intremuere iugis: maesto clamore ciebat
Pyrenen, scopulique omnes ac lustra ferarum
Pyrenen resonant. tumulo tum membra reponit
supremum inlacrimans, nec honos intercidit aeuo, 440
defletumque tenent montes per saecula nomen.
Iamque per et collis et densos abiete lucos
Bebryciae Poenus fines transcenderat aulae.
inde ferox quaesitum armis per inhospita rura
Volcarum populatur iter tumidique minaces 445
accedit Rhodani festino milite ripas.
aggeribus caput Alpinis et rupe niuali
proserit in Celtas ingentemque extrahit amnem
spumanti Rhodanus proscindens gurgite campos
ac propere in pontem lato ruit incitus alueo. 450
auget opes stanti similis tacitoque liquore
mixtus Arar, quem gurgitibus complexus anhelis
cunctantem immergit pelago raptumque per arua
ferre uetat patrium uicina ad litora nomen.
inuadunt alacres inimicum pontibus amnem: 455
nunc celso capite et ceruicibus arma tuentur,
nunc ualidis gurges certatim frangitur ulnis.
fluminea sonipes religatus ducitur alno,
belua nec retinet tardante Libyssa timore.
nam trabibus uada et iniecta tellure repertum 460
conexas operire trabes ac ducere in altum
paulatim ripae resolutis aggere uinclis.
at gregis inlapsu fremebundo territus atras
expauit moles Rhodanus stagnisque refusis
torsit harenoso minitantia murmura fundo. 465
Iamque Tricastinis incedit finibus agmen,
iam facilis campos, iam rura Vocontia carpit.
turbidus hic truncis saxisque Druentia laetum
ductoris uastauit iter. namque Alpibus ortus
auulsas ornos et adesi fragmina montis 470
cum sonitu uoluens fertur latrantibus undis
ac uada translato mutat fallacia cursu,
non pediti fidus, patulis non puppibus aequus.
et tunc imbre recens fuso correpta sub armis
corpora multa uirum spumanti uertice torquens 475
immersit fundo laceris deformia membris.
Sed iam praeteritos ultra meminisse labores
conspectae propius dempsere pauentibus Alpes.
cuncta gelu canaque aeternum grandine tecta
aequaeuam glaciem cohibent: riget ardua montis 480
aetherii facies surgentique obuia Phoebo
duratas nescit flammis mollire pruinas.
quantum Tartareus regni pallentis hiatus
ad manis imos atque atrae stagna paludis
a supera tellure patet, tam longa per auras 485
erigitur tellus et caelum intercipit umbra.
nullum uer usquam nullique aestatis honores.
sola iugis habitat diris sedesque tuetur
perpetuas deformis hiemps; illa undique nubes
huc atras agit et mixtos cum grandine nimbos. 490
iam cuncti flatus uentique furentia regna
Alpina posuere domo. caligat in altis
obtutus saxis, abeuntque in nubila montes.
mixtus Athos Tauro Rhodopeque adiuncta Mimanti
Ossaque cum Pelio cumque Haemo cesserit Othrys. 495
primus inexpertas adiit Tirynthius arces.
scindentem nubes frangentemque ardua montis
spectarunt superi longisque ab origine saeclis
intemerata gradu magna ui saxa domantem.
At miles dubio tardat uestigia gressu, 500
impia ceu sacros in finis arma per orbem,
Natura prohibente, ferant diuisque repugnent.
contra quae ductor++non Alpibus ille nec ullo
turbatus terrore loci, sed languida maestis
corda uirum fouet hortando reuocatque uigorem: 505
'Non pudet obsequio superum fessosque secundis,
post belli decus atque acies, dare terga niuosis
montibus et segnes summittere rupibus arma?
nunc, o nunc, socii, dominantis moenia Romae
credite uos summumque Iouis conscendere culmen. 510
hic labor Ausoniam et dabit hic in uincula Thybrim.'
nec mora. commotum promissis ditibus agmen
erigit in collem et uestigia linquere nota
Herculis edicit magni crudisque locorum
ferre pedem ac proprio turmas euadere calle. 515
rumpit inaccessos aditus atque ardua primus
exuperat summaque uocat de rupe cohortes.
tum, qua durati concreto frigore collis
lubrica frustratur canenti semita cliuo,
luctantem ferro glaciem cremat: haurit hiatu 520
nix resoluta uiros altoque e culmine praeceps
umenti turmas operit delapsa ruina.
interdum aduerso glomeratas turbine Corus
in media ora niues fuscis agit horridus alis,
aut rursum immani stridens auulsa procella 525
nudatis rapit arma uiris uoluensque per orbem
contorto rotat in nubes sublimia flatu.
quoque magis subiere iugo atque euadere nisi
erexere gradum, crescit labor. ardua supra
sese aperit fessis et nascitur altera moles, 530
unde nec edomitos exudatosque labores
respexisse libet: tanta formidine plana
exterrent repetita oculis, atque una pruinae
canentis, quocumque datur permittere uisus,
ingeritur facies. medio sic nauita ponto, 535
cum dulcis liquit terras et inania nullos
inueniunt uentos securo carbasa malo,
immensas prospectat aquas ac uicta profundis
aequoribus fessus renouat sua lumina caelo.
Iamque super clades atque importuna locorum 540
inluuie rigidaeque comae squalore perenni
horrida semiferi promunt e rupibus ora,
atque effusa cauis exesi pumicis antris
Alpina inuadit manus adsuetoque uigore
per dumos notasque niues atque inuia pernix 545
clausum montiuagis infestat cursibus hostem.
mutatur iam forma locis. hic sanguine multo
infectae rubuere niues, hic nescia uinci
paulatim glacies cedit tepefacta cruore,
dumque premit sonipes duro uestigia cornu, 550
ungula perfossis haesit compressa pruinis.
nec pestis lapsus simplex: abscisa relincunt
membra gelu, fractosque asper rigor amputat artus.
bis senos soles, totidem per uulnera saeuas
emensi noctes optato uertice sidunt 555
castraque praeruptis suspendunt ardua saxis.
At Venus, ancipiti mentem labefacta timore,
adfatur genitorem et rumpit maesta querelas:
'Quis poenae modus aut pereundi terminus, oro,
Aeneadis erit, et quando terrasque fretumque 560
emensis sedisse dabis? cur pellere nostros
a te concessa Poenus parat urbe nepotes?
Alpibus imposuit Libyam finemque minatur
imperio. casus metuit iam Roma Sagunti.
quo Troiae extremos cineres sacramque ruinam 565
Assaracique larem et Vestae secreta feramus?
da sedem, genitor, tutisque iacere. parumne est
exilia errantis totum quaesisse per orbem?
anne iterum capta repetentur Pergama Roma?'
His Venus, et contra genitor sic deinde profatur: 570
'Pelle metus, neu te Tyriae conamina gentis
turbarint, Cytherea: tenet longumque tenebit
Tarpeias arces sanguis tuus. hac ego Martis
mole uiros spectare paro atque expendere bello.
gens ferri patiens ac laeta domare labores 575
paulatim antiquo patrum desuescit honori,
atque ille, haud umquam parcus pro laude cruoris
et semper famae sitiens, obscura sedendo
tempora agit mutum uoluens inglorius aeuum
sanguine de nostro populus, blandoque ueneno 580
desidiae uirtus paulatim euicta senescit.
magnae molis opus multoque labore parandum,
tot populos inter soli sibi poscere regna.
iamque tibi ueniet tempus quo maxima rerum
nobilior sit Roma malis. hinc nomina nostro 585
non indigna polo referet labor, hinc tibi Paulus,
hinc Fabius gratusque mihi Marcellus opimis.
hi tantum parient Latio per uulnera regnum
quod luxu et multum mutata mente nepotes
non tamen euertisse queant. iamque ipse creatus 590
qui Poenum reuocet patriae Latioque repulsum
ante suae muros Carthaginis exuat armis.
hinc, Cytherea, tuis longo regnabitur aeuo.
exin se Curibus uirtus caelestis ad astra
efferet, et sacris augebit nomen Iulis 595
bellatrix gens bacifero nutrita Sabino.
hinc pater ignotam donabit uincere Thylen
inque Caledonios primus trahet agmina lucos,
compescet ripis Rhenum, reget impiger Afros
palmiferamque senex bello domitabit Idymen. 600
nec Stygis ille lacus uiduataque lumine regna,
sed superum sedem nostrosque tenebit honores.
tum iuuenis magno praecellens robore mentis
excipiet patriam molem celsusque feretur
aequatum imperio tollens caput. hic fera gentis 605
bella Palaestinae primo delebit in aeuo.
at tu transcendes, Germanice, facta tuorum,
iam puer auricomo praeformidate Batauo.
nec te terruerint Tarpei culminis ignes:
sacrilegas inter flammas seruabere terris. 610
nam te longa manent nostri consortia mundi.
huic laxos arcus olim Gangetica pubes
summittet, uacuasque ostendent Bactra pharetras.
hic et ab Arctoo currus aget axe per urbem,
ducet et Eoos, Baccho cedente, triumphos. 615
idem indignantem tramittere Dardana signa
Sarmaticis uictor compescet sedibus Histrum.
quin et Romuleos superabit uoce nepotes
quis erit eloquio partum decus. huic sua Musae
sacra ferent, meliorque lyra, cui substitit Hebrus 620
et uenit Rhodope, Phoebo miranda loquetur.
ille etiam, qua prisca, uides, stat regia nobis,
aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe
et iunget nostro templorum culmina caelo.
tunc, o nate deum diuosque dature, beatas 625
imperio terras patrio rege. tarda senectam
hospitia excipient caeli, solioque Quirinus
concedet, mediumque parens fraterque locabunt:
siderei iuxta radiabunt tempora nati.'
Dum pandit seriem uenturi Iuppiter aeui, 630
ductor Agenoreus tumulis delatus iniquis
lapsantem dubio deuexa per inuia nisu
firmabat gressum atque umentia saxa premebat.
non acies hostisue tenet, sed prona minaci
praerupto turbant et cautibus obuia rupes. 635
stant clausi maerentque moras et dura uiarum.
nec refouere datur torpentia membra quiete:
noctem operi iungunt et robora ferre coactis
approperant umeris ac raptas collibus ornos.
iamque ubi nudarunt silua densissima montis, 640
aggessere trabes, rapidisque accensus in orbem
excoquitur flammis scopulus: mox proruta ferro
dat gemitum putris resoluto pondere moles
atque aperit fessis antiqui regna Latini.
his tandem ignotas transgressus casibus Alpes 645
Taurinis ductor statuit tentoria campis.
Interea uoces Iouis atque oracula portans
emensis aderat Garamantum laetus harenis
Bostar et ut uiso stimulabat corda Tonante:
'Maxime Belide, patriis qui moenibus arces 650
seruitium dextra, Libycas penetrauimus aras.
nos tulit ad superos perfundens sidera Syrtis,
nos paene aequoribus tellus uiolentior hausit.
ad finem caeli medio tenduntur ab orbe
squalentes campi. tumulum Natura negauit 655
immensis spatiis, nisi quem caua nubila torquens
construxit turbo impacta glomeratus harena,
uel si perfracto populatus carcere terras
Africus et pontum spargens super aera Corus
inuasere truces capientem proelia campum 660
inque uicem ingesto cumularunt puluere montis.
has obseruatis ualles enauimus astris.
namque dies confundit iter, peditemque profundo
errantem campo et semper media arua uidentem
Sidoniis Cynosura regit fidissima nautis. 665
uerum ubi defessi lucos nemorosaque regna
cornigeri Iouis et fulgentia templa subimus,
exceptos hospes tectis inducit Arisbas.
stat fano uicina, nouum et memorabile, lympha,
quae nascente die, quae deficiente tepescit 670

ante pedes ensis Phrygius iacet, ordine centum
stant arae caelique deis Ereboque potenti.
hic, crine effuso, atque Hennaeae numina diuae
atque Acheronta uocat Stygia cum ueste sacerdos. 675
immugit tellus rumpitque horrenda per umbras
sibila; inaccensi flagrant altaribus ignes.
tum magico uolitant cantu per inania manes
exciti, uultusque in marmore sudat Elissae.
Hannibal haec patrio iussu ad penetralia fertur, 680
ingressique habitus atque ora explorat Hamilcar.
non ille euhantis Massylae palluit iras,
non diros templi ritus aspersaque tabo
limina et audito surgentis carmine flammas.
Olli permulcens genitor caput oscula libat 685
attollitque animos hortando et talibus implet:
'Gens recidiua Phrygum Cadmeae stirpis alumnos
foederibus non aequa premit. si fata negarint
dedecus id patriae nostra depellere dextra,
haec tua sit laus, nate, uelis. age, concipe bella 690
latura exitium Laurentibus: horreat ortus
iam pubes Tyrrhena tuos, partusque recusent
te surgente, puer, Latiae producere matres.'
his acuit stimulis subicitque haud mollia dictu:
'Romanos terra atque undis, ubi competet aetas, 695
ferro ignique sequar Rhoeteaque fata reuoluam.
non superi mihi, non Martem cohibentia pacta,
non celsae obstiterint Alpes Tarpeiaque saxa.
hanc mentem iuro nostri per numina Martis,
per manes, regina, tuos.' tum nigra triformi 700
hostia mactatur diuae, raptimque recludit
spirantis artus poscens responsa sacerdos
ac fugientem animam properatis consulit extis.
Ast ubi quaesitas artis de more uetustae
intrauit mentes superum, sic deinde profatur: 705
'Aetolos late consterni milite campos
Idaeoque lacus flagrantis sanguine cerno.
quanta procul moles scopulis ad sidera tendit,
cuius in aerio pendent tua uertice castra!
iamque iugis agmen rapitur: trepidantia fumant 710
moenia, et Hesperio tellus porrecta sub axe
Sidoniis lucet flammis. fluit ecce cruentus
Eridanus. iacet ore truci super arma uirosque
tertia qui tulerit sublimis opima Tonanti.


LIBER QUARTUS

Fama per Ausoniae turbatas spargitur urbes
nubiferos montes et saxa minantia caelo
accepisse iugum, Poenosque per inuia uectos,
aemulaque Herculei iactantem facta laboris
descendisse ducem. diros canit improba motus 5
et gliscit gressu uolucrique citatior Euro
terrificis quatit attonitas rumoribus arces.
adstruit auditis docilis per inania rerum
pascere rumorem uulgi pauor: itur in acris
bellorum raptim curas, subitusque per omnem 10
Ausoniam Mauors strepit et ciet arma uirosque.
pila nouant, ac detersa rubigine saeuus
induitur ferro splendor, niueumque repostae
instaurant galeae coni decus; hasta iuuatur
ammento, reuocantque noua fornace bipennis. 15
conseritur tegimen laterum impenetrabile, multas
passurus dextras atque inrita uulnera, thorax.
pars arcu inuigilant, domitat pars uerbere anhelum
cornipedem in gyros saxoque exasperat ensem.
nec uero muris, quibus est luctata uetustas, 20
ferre morantur opem; subuectant saxa cauasque
retractant turris, edit quas longior aetas.
hinc tela accipiunt arces, ac robora portis
et fidos certant obices accersere silua,
circumdant fossas. haud segnis cuncta magister 25
praecipitat timor, ac uastis trepidatur in agris.
deseruere larem: portant ceruicibus aegras
attoniti matres ducentisque ultima fila
grandaeuos rapuere senes, tum crine soluto
ante agitur coniunx, dextra laeuaque trahuntur 30
parui non aequo comitantes ordine nati.
sic uulgus, traduntque metus, nec poscitur auctor.
at patres, quamquam exterrent immania coepta
inque sinu bellum, atque Alpes et peruia saxa
decepere, tamen crudam contra aspera mentem 35
et magnos tollunt animos. iuuat ire periclis
ad decus et dextra memorandum condere nomen
quale dedit numquam rebus Fortuna secundis.
Sed Libyae ductor tuto fouet agmina uallo
fessa gradum multoque gelu torpentia neruos, 40
solandique genus, laetos ostentat ad urbem
per campos superesse uiam, Romamque sub ictu.
at non et rerum curas consultaque belli
stare probat solusque nequit perferre quietem.
armiferae quondam prisca inter tempora gentes 45
Ausonium inuasere latus sedesque beatas
et metui peperere manu. mox impia bella
Tarpeius pater et capti sensere Quirites.
hic dum sollicitat donis et inania corda
ac fluxam morum gentem fouet armaque iungit, 50
iam consul uolucri praeuectus litora classe
Scipio Phocaicis sese referebat ab oris,
ingentisque duces, pelagi terraeque laborem
diuersum emensos, propiora pericula uallo
iungebant, magnaeque aderant primordia cladis. 55
namque ut, conlatis admoto consule castris,
sustulerat Fortuna moras, signumque furoris
accensae uiso poscebant hoste cohortes:
~debellata procul, quaecumque uocantur Hiberis,
ingenti Tyrius numerosa per agmina ductor 60
uoce sonat: non Pyrenen Rhodanumue ferocem
iussa aspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,
raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum
Amphitryoniadae fuerit labor, isse sub armis
Poenorum turmas, equitemque per ardua uectum 65
insultasse iugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.
Contra pulchra suos uocat ad discrimina consul:
'Hostem, miles, habes fractum ambustumque niuosis
cautibus atque aegre torpentia membra trahentem.
en age, qui sacros montis rupesque profundas 70
transiluit, discat quanto stet celsius arce
Herculea uallum, et maius sit scandere collis
an uestros rupisse globos. det inania famae,
dum magna fuso pugna retroque ruenti,
qua uentum est, obstent Alpes. super ardua ductum 75
huc egere dei, Latios ut sanguine finis
imbueret, tellusque hostilis conderet ossa.
scire libet, noua nunc nobis atque altera bellum
Carthago, anne eadem mittat, quae mersa sub aequor
Aegatis inter uasto iacet obruta ponto.' 80
Haec ait atque agmen Ticini flectit ad undas.
caeruleas Ticinus aquas et stagna uadoso
perspicuus seruat turbari nescia fundo
ac nitidum uiridi lente trahit amne liquorem.
uix credas labi: ripis tam mitis opacis 85
argutos inter uolucrum certamine cantus
somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
Iamque sub extremum noctis fugientibus umbris
lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.
explorare locos consul collisque propinqui 90
ingenium, et campis quae sit natura, parabat.
par studium Poeno similesque in pectore curae.
ergo aderant rapidis equitum comitantibus alis.
Verum ubi commoto docuerunt puluere nubes
hostem ferre gradum, et propius propiusque sonoro 95
quadrupedum cornu tellus gemit, ac simul acer
uincentum lituos hinnitus saeuit equorum,
'Arma, uiri, rapite arma, uiri,' dux instat uterque.
ambobus uelox uirtus geminusque cupido
laudis et ad pugnas Martemque insania concors. 100
Haud mora. iam tantum campi dirimebat ab ictu
quantum impulsa ualet comprendere lancea nodo,
cum subitum liquida non ullis nubibus aethra
augurium mentes oculosque ad sidera uertit.
accipiter medio tendens a limite solis 105
dilectas Veneri notasque ab honore Diones
turbabat uiolentus aues atque unguibus idem,
idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae,
ter quinas dederat saeua inter uulnera leto.
nec finis satiesue, noui sed sanguinis ardor 110
gliscere, et urgebat trepidam iam caede priorum
incertamque fugae pluma labente columbam,
donec Phoebeo ueniens Iouis ales ab ortu
in tenuis tandem nubis dare terga coegit.
tum uictrix laetos signa ad Romana uolatus 115
conuertit, prolesque ducis qua parte decora
Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,
clangorem bis terque dedit, rostroque coruscae
perstringens conum galeae se reddidit astris.
Exclamat Liger (huic superos sentire monentis 120
ars fuit ac penna monstrare futura magistra):
'Poene, bis octonos Italis in finibus annos
audaci similis uolucri sectabere pubem
Ausoniam multamque feres cum sanguine praedam.
sed compesce minas: renuit tibi Daunia regna 125
armiger ecce Iouis. nosco te, summe deorum:
adsis o firmesque tuae, pater, alitis omen.
nam tibi seruantur, ni uano cassa uolatu
mentitur superos praepes, postrema subactae
fata, puer, Libyae et maius Carthagine nomen.' 130
Contra laeta Bogus Tyrio canit omina regi,
et faustum accipitrem caesasque in nube uolucres
Aeneadis cladem et Veneris portendere genti.
tum dictis comitem contorquet primus in hostis
ceu suadente deo et fatorum conscius hastam. 135
illa uolans patuli longe per inania campi
ictum perdiderat spatio, ni fusus habenas
dum primae decus adfectat decerpere pugnae
obuia quadrupedis praeceps Catus ora tulisset.
sic elanguescens ac iam casura petitum 140
inuenit uulnus caedemque accepit ab hoste
cornus et oblatae stetit inter tempora frontis.
Incurrunt acies, magnoque fragore per aequor
suspendunt cuncti frenis sublime reductos
cornipedes ultroque ferunt. erectus in auras 145
it sonipes rapidaque uolans per aperta procella
tenuia uix summo uestigia puluere signat.
Boiorum ante alias Crixo duce mobilis ala
arietat in primos obicitque immania membra.
ipse tumens ataui Brenni se stirpe ferebat 150
Crixus et in titulos Capitolia capta trahebat,
Tarpeioque iugo demens et uertice sacro
pensantes aurum Celtas umbone gerebat.
colla uiri fuluo radiabant lactea torque,
auro uirgatae uestes, manicaeque rigebant 155
ex auro, et simili uibrabat crista metallo.
Sternitur impulsu uasto perculsa Camertum
prima phalanx, spissaeque ruunt conferta per arma
undae Boiorum: sociata examina densent
infandi Senones, conlisaque quadrupedantum 160
pectoribus toto uoluuntur corpora campo.
arua natant, altusque uirum cruor, altus equorum
lubrica belligerae sorbet uestigia turmae.
seminecum letum peragit grauis ungula pulsu
et circumuolitans taetros e sanguine rores 165
spargit humo miserisque suo lauit arma cruore.
spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori
purpureo moriens uictricia sanguine tinguis.
nam tibi, dum stimulas cornu atque in proelia mentes
accendis renouasque uiros ad uulnera cantu, 170
haesit barbaricum sub anhelo gutture telum
et clausit raucum letali uulnere murmur.
at sonus extremo morientis fusus ab ore
flexa pererrauit mutis iam cornua labris.
Crixus Picentem Laurumque, nec eminus ambo, 175
sed gladio Laurum++Picenti rasilis hasta
ripis lecta Padi letum tulit. auia namque
dum petit ac laeuo meditatur fallere gyro,
hasta uiri femur et pariter per anhela uolantis
ilia sedit equi et geminam dedit horrida mortem. 180
idem sanguinea Venuli ceruice reuellens
sternit praecipitem tepido te, Farfare, telo
et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,
egregium Ausoniae decus ac memorabile nomen,
si dent fata moras aut seruent foedera Poeni, 185
tum Remulum atque, olim celeberrima nomina bello,
Tiburtis Magios Hispellatemque Metaurum
et Clanium dubia meditantem cuspide uulnus.
Nec locus est Tyriis belli pugnaeue, sed omnem
Celticus impleuit campum furor. inrita nulli 190
spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.
hic inter trepidos immane Quirinius audens,
cui fugere ignotum atque inuicta mente placebat
rebus in aduersis exceptum pectore letum,
cuspide flammat ecum ac dispergit gaesa lacerto, 195
si reserare uiam atque ad regem rumpere ferro
detur iter, certusque necis petit omnibus ausis,
quod nequeat sentire, decus. cadit inguine fosso
Teutalus, et uasto quatitur sub pondere tellus.
occumbit Sarmens, flauam qui ponere uictor 200
caesariem crinemque tibi, Gradiue, uouebat
auro certantem et rutilum sub uertice nodum.
sed Parcae intonsa non exaudita uouentem
ad manes traxere coma. per candida membra
it fumans cruor, et tellus perfusa rubescit. 205
at non tardatus iaculo occurrente Ligaunus
inruit aduersumque uiro rotat obuius ensem
et ferit insurgens, umero qua brachia lenti
adnectunt nerui, decisaque uulnere dextra
laxatis paulum moribunda pependit habenis, 210
dumque micans tremulo conatu lora retemptat,
flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.
demetit auersi Vosegus tum colla, iubaque
suspensam portans galeam atque inclusa perempti
ora uiri, patrio diuos clamore salutat. 215
Dumque ea Gallorum populi dant funera campo,
accitas propere castris in proelia consul
raptabat turmas primusque ruebat in hostem
candenti sublimis equo. trahit undique lectum
diuitis Ausoniae iuuenem, Marsosque Coramque 220
Laurentumque decus iaculatoremque Sabellum
et Gradiuicolam celso de colle Tudertem
indutosque simul gentilia lina Faliscos,
quosque sub Herculeis ~taciturno flumine muris
pomifera arua creant Anienicolae Catilli, 225
quosque in praegelidis duratos Hernica riuis
mittebant saxa et nebulosi rura Casini.
ibant in Martem terrae dominantis alumni
damnati superis nec iam reditura iuuentus.
Scipio qua medius pugnae uorat agmina uertex 230
infert cornipedem atque instinctus strage suorum
inferias caesis mactat Labarumque Padumque
et Caunum et multo uix fusum uulnere Breucum
Gorgoneoque Larum torquentem lumina uultu.
occidis et tristi, pugnax Lepontice, fato; 235
nam dum frena ferox obiecto corpore prensat
atque aequat celsus residentis consulis ora
ipse pedes, frontem in mediam grauis incidit ensis,
et diuisum umeris iacuit caput. at Batus, amens
qui luctatur equo parmaque incursibus obstat, 240
ictu quadrupedis fulua porrectus harena
elisa incussis amisit calcibus ora.
perfurit Ausonius turbata per aequora ductor,
ceu Geticus Boreas, totum cum sustulit imo
Icarium fundo uictor mare: nauita uasto 245
iactatur sparsus lacerata classe profundo,
cunctaque canenti perfunditur aequore Cyclas.
Crixus, ut in tenui spes exiguumque salutis,
. . . . . . . . . . . . 248a
armat contemptu mentem necis. horrida barba
sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis
albet, et adfuso squalent a puluere crines.
inuadit Tarium uicino consule pugnas
miscentem saeuisque uirum circumtonat armis.
uoluitur ille solo; nam pronum effundit in armos
fata extrema ferens abies, rapiturque pauore 255
tractus equi uinctis conexa ad cingula membris.
longa cruor sparso linquit uestigia campo,
et tremulos cuspis ductus in puluere signat.
laudabat leti iuuenem egregiosque parabat
ulcisci consul manis, cum dira per auris 260
uox uenit, et Crixum ferri clamoribus audit,
haud notum uultu. surgit uiolentior ira
comminus atque oculos optato in corpore figit.
tum stimulans grato plausae ceruicis honore
cornipedem adloquitur: 'Vulgum Martemque minorem 265
mox, Gargane: uocant superi ad maiora. uidesne,
quantus eat Crixus? iam nunc tibi praemia pono
illum Sidonio fulgentem ardore tapeta,
barbaricum decus, et fuluis donabere frenis.'
sic fatus, magno Crixum clamore ciebat 270
in pugnam ac uacuo poscebat proelia campo.
nec detractantem par ira accenderat hostem.
ut iussae cessere retro spatiumque dederunt
hinc atque hinc alae et medio stetit aequore pugna,
quantus Phlegraeis Telluris alumnus in aruis 275
mouit signa Mimas caelumque exterruit armis,
tantus semifero Crixus sub pectore murmur
torquet et horrisonis ululatibus erigit iras:
'Nemone incensae captaeque superfuit urbi,
ut tibi, quas Brenni populus ferremus in arma, 280
narraret, dextras? disce en nunc' inquit et una
contorquet nodis et obusto robore diram
uel portas quassare trabem. sonat illa tremendum,
at nimio iactu seruasse improuida campi
distantis spatium propiorem transuolat hostem. 285
cui consul: 'Ferre haec umbris proauoque memento,
quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
haud licitum sacri Capitolia cernere montis.'
tum nodo cursuque leui simul adiuuat hastam,
dignum mole uiri nisus. fugit illa per oras 290
multiplicis lini subtextaque tegmina neruis
atque altum tota metitur cuspide pectus.
procumbit lata porrectus in arua ruina,
et percussa gemit tellus ingentibus armis.
haud aliter structo Tyrrhena ad litora saxo 295
pugnatura fretis subter caecisque procellis,
pila immane sonans impingitur ardua ponto:
immugit Nereus, diuisaque caerula pulsu
inlisum accipiunt irata sub aequora montem.
ductore amisso pedibus se credere Celtae: 300
una spes anima tantusque pependerat ardor.
ac ueluti, summo uenator densa Picano
cum lustra exagitat spissisque cubilibus atram
immittit passim dumosa per inuia pestem,
dum tacitas uires et flammam colligit ignis, 305
nigranti piceus sensim caligine uertex
uoluitur et pingui contorquet nubila fumo:
mox subita in toto lucent incendia monte,
fit sonitus, fugere ferae, fugere uolucres,
atque ima longe trepidant in ualle iuuencae. 310
At Mago, ut uertisse globos primumque laborem,
qui solus genti est, cas<s>um uidet, arma suorum
ac patrium in pugnas equitem uocat. undique nudi
adsiliunt frenis infrenatique manipli.
nunc Itali in tergum uersis referuntur habenis, 315
nunc rursus Tyrias retro pauor auehit alas,
aut illi dextros lunatis flexibus orbes,
aut illi laeuos sinuant in cornua gyros.
texunt alterno glomerata uolumina cursu
atque eadem refuga cedentes arte resoluunt. 320
hac pontum uice, ubi exercet discordia uentos,
fert Boreas Eurusque refert molemque profundi
nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.
Aduolat aurato praefulgens murice ductor
Sidonius, circaque Metus Terrorque Furorque. 325
isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem
extulit et magno percussit lumine campos,
spes uirtusque cadunt, trepidaque a mente recedit
uertere terga pudor, nec leti cura decori,
sed fugere infixum est, terraeque optantur hiatus. 330
sic, ubi Caucaseis tigris se protulit antris,
linquuntur campi, et tutas petit omne latebras
turbatum insano uultu pecus: illa pererrat
desertas uictrix uallis, iamque ora reducto
paulatim nudat rictu, ut praesentia mandens 335
corpora, et immani stragem meditatur hiatu.
non illum Metabus, non illum celsior Vfens
euasere tamen, quamuis hic alite planta,
hic ope cornipedis totis ferretur habenis.
nam Metabum ad manis demisit cuspide fulgens 340
fraxinus, Vfentem conlapsum poplite caeso
ensis obit laudemque pedum cum sanguine ademit.
iamque dedit leto Sthenium Laurumque domoque
Collinum gelida, uiridi quem Fucinus antro
nutrierat dederatque lacum tramittere nando. 345
fit socius leti coniecta Massicus hasta,
uitiferi sacro generatus uertice montis
et Liris nutritus aquis, qui f<r>onte quieta
dissimulat cursum ac nullo mutabilis imbri
perstringit tacitas gemmanti gurgite ripas. 350
[exoritur rabies caedum, ac uix tela furori
sufficiunt. teritur iunctis umbonibus umbo,
pesque pedem premit, et nutantes casside cristae
hostilem tremulo pulsant conamine frontem.]
Tergemini primam ante aciem fera proelia fratres 355
miscebant, quos Ledaeo Sidonia Barce
Xant<h>ippo felix uteri inter bella crearat.
res Graiae ductorque parens ac nobile Amyclae
nomen et iniectus Spartanis colla catenis
Regulus inflabant ueteri praecordia fama. 360
Marte probare genus factisque Lacona parentem
ardebant gelidosque dehinc inuisere montis
Taygeta et tandem bellis innare subactis
Eurotan patrium ritusque uidere Lycurgi.
sed Spartam penetrare deus fratresque negarunt 365
Ausonii, totidem numero, quos miserat altis
Egeriae genitos immitis Aricia lucis,
aetatis mentisque pares; at non dabat ultra
Clotho dura lacus aramque uidere Dianae.
namque ut in aduersos impacti turbine pugnae 370
Eumachus et Critias et laetus nomine patris
Xanthippus iunxere gradus, (ceu bella leones
inter se furibunda mouent et murmure anhelo
squalentis campos ac longa mapalia complent:
omnis in occultas rupis atque auia pernix 375
Maurus saxa fugit, coniunxque Libyssa profuso
uagitum cohibens suspendit ab ubere natos;
illi dira fremunt, perfractaque in ore cruento
ossa sonant, pugnantque feri<s> sub dentibus artus)
haud secus Egeriae pubes, hinc Virbius acer, 380
hinc Capys, adsiliunt paribusque Albanus in armis.
subsidens paulum perfossa proruit aluo
Albanum Critias: ast illi cuncta repente
implerunt clipeum miserando uis<c>era lapsu.
Eumachus inde Capyn++sed tota mole tenebat 385
ceu fixum membris tegimen; tamen improbus ensis
adnexam parmae decidit uulnere laeuam,
inque suo pressa est non reddens tegmina nisu
infelix manus atque haesit labentibus armis.
ultima restabat fusis iam palma duobus 390
Virbius. huic trepidos simulanti ducere gressus
Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,
et tandem aequatae geminato funere pugnae.
inde alterna uiris transegit pectora mucro,
inque uicem erepta posuerunt proelia uita. 395
felices leti, pietas quos addidit umbris!
optabunt similes uenientia saecula fratres,
aeternumque decus memori celebrabitur aeuo,
si modo ferre diem serosque uidere nepotes
carmina nostra ualent, nec famam inuidit Apollo. 400
At consul toto palantis aequore turmas
uoce tenet, dum uoce uiget: 'Quo signa refertis?
quis uos heu uobis pauor abstulit? horrida primi
si sors uisa loci pugnaeque lacessere frontem,
post me state uiri et pulsa formidine tantum 405
aspicite! has dextras capti genuere parentes
quas fugitis. quae spes uictis? Alpesne petemus?
ipsam turrigero portantem uertice muros
credite summissas Romam nunc tendere palmas.
natorum passim raptus caedemque parentum 410
Vestalisque focos extingui sanguine cerno.
hoc arcete nefas!' postquam inter talia crebro
clamore obtusae crassoque a puluere fauces,
hinc laeua frenos, hinc dextra corripit arma
et latum obiectat pectus strictumque minatur 415
nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.
Quas acies alto genitor dum spectat Olympo,
consulis egregii mouere pericula mentem.
Gradiuum uocat et patrio sic ore profatur:
'Magnanimi me, nate, uiri, ni bella capessis 420
haud dubie extremus, terret labor: eripe pugnae
ardentem, oblitumque sui dulcedine caedum
siste ducem Libyae; nam plus petit improbus uno
consulis exitio tota quam strage cadentum.
praeterea, cernis, tenerae qui proelia dextrae 425
iam credit puer atque annos transcendere factis
molitur longumque putat pubescere bello,
te duce primitias pugnae, te magna magistro
audeat et primum hoc uincat, seruasse parentem.'
Haec rerum sator. at Mauors in proelia currus 430
Odrysia tellure uocat. tum fulminis atri
spargentem flammas clipeum galeamque deorum
haud ulli facilem multoque labore Cyclopum
sudatum thoraca capit quassatque per auras
Titanum bello satiatam sanguinis hastam 435
atque implet curru campos. exercitus una
Irarum Eumenidesque simul letique cruenti
innumerae facies, frenisque operata regendis
quadriiugos atro stimulat Bellona flagello.
fertur ab immenso tempestas horrida caelo 440
nigrantisque globos et turbida nubila torquens
inuoluit terras. quatitur Saturnia sedes
ingressu tremefacta dei, ripasque relinquit
audito curru fontique relabitur amnis.
Ductorem Ausonium telis Garamantica pubes 445
cinxerat et Tyrio regi noua dona parabat
armorum spolium ac rorantia consulis ora.
stabat Fortunae non cedere certus et acri
mole retorquebat crudescens caedibus hastas,
iamque suo, iamque hostili perfusa cruore 450
membra madent, cecidere iubae, gyroque per orbem
artato Garamas iaculis propioribus instat
~et librat saeua coniectum cuspide ferrum.
hic puer ut patrio defixum corpore telum
conspexit, maduere genae, subitoque trementem 455
corripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.
bis conatus erat praecurrere fata parentis
conuersa in semet dextra, bis transtulit iras
in Poenos Mauors. fertur per tela, per hostis
intrepidus puer et Gradiuum passibus aequat. 460
continuo cessere globi, latusque repente
apparet campo limes. metit agmina tectus
caelesti clipeo et sternit super arma iacentum
corporaque auctorem teli multasque paternos
ante oculos animas, optata piacula, mactat. 465
tunc rapta propere duris ex ossibus hasta
innixum ceruice ferens umeroque parentem
emicat. attonitae tanta ad spectacula turmae
tela tenent, ceditque loco Libys asper, et omnis
late cedit Hiber, pietasque insignis et aetas 470
belligeris fecit miranda silentia campis.
tum celso e curru Mauors 'Carthaginis arces
excindes' inquit 'Tyriosque ad foedera coges.
nulla tamen longo tanta exorietur in aeuo
lux tibi, care puer. macte, o macte indole sacra, 475
uera Iouis proles. et adhuc maiora supersunt,
sed nequeunt meliora dari.' tum nubila Mauors
aetheraque emenso terras iam sole capessit,
et fessas acies castris clausere tenebrae.
Condebat noctem deuexo Cynthia curru 480
fraternis adflata rotis, et ab aequore Eoo
surgebant roseae media inter caerula flammae.
at consul tristis campos Poenisque secundam
planitiem metuens Trebiam collisque petebat.
iamque dies rapti cursu nauoque labore, 485
et medio abruptus fluitabat in amne solutis
pons uinclis, qui Dardanium trauexerat agmen,
Eridani rapidas aderat cum Poenus ad undas.
dumque uada et mollis aditus per deuia flexo
circuitu petit et stagni languentia quaerit, 490
interdum rapta uicinis saltibus alno
flumineam texit, qua trauehat agmina, classem:
ecce aderat Trebiaeque simul uicina tenebat
Trinacrio accitus per caerula longa Peloro,
Gracchorum proles, consul. gens inclita magno 495
atque animosa uiro, multusque in imagine claris
praefulgebat auus titulis bellique domique.
Nec Poeni positis trans amnem in gramine castris
deerant. namque animos stimulabant prospera rerum
increpitansque super ductor: 'Quis tertius urbi 500
iam superest consul? quaenam altera restat in armis
Sicania? en omnes Latiae Daunique nepotum
conuenere manus. feriant nunc foedera mecum
ductores Italum ac leges et pacta reposcant.
at tu, donata tela inter Martia luce, 505
infelix animae, sic, sic uiuasque tuoque
des iterum hanc laudem nato; nec fine sub aeui
oppetere in bello detur, cum fata uocabunt.
pugnantem cecidisse meum est.' haec personat ardens.
inde leui iaculo Massylumque impiger alis 510
castra sub ipsa datis inritat et elicit hostem.
Nec Latius uallo miles debere salutem
fas putat aut clausas pulsari cuspide portas.
erumpunt, cunctisque prior uolat aggere aperto
degener haud Gracchis consul. quatit aura comantis 515
cassidis Auruncae cristas, umeroque refulget
sanguinei patrium saguli decus. agmina magno
respectans clamore uocat, quaque obuia densos
artat turba globos rumpens iter aequore fertur,
ut torrens celsi praeceps e uertice Pindi 520
cum sonitu ruit in campos magnoque fragore
auulsum montis uoluit latus: obuia passim
armenta immanesque ferae siluaeque trahuntur,
spumea saxosis clamat conuallibus unda.
Non, mihi Maeoniae redeat si gloria linguae 525
centenasque pater det Phoebus fundere uoces,
tot caedes proferre queam, quot dextera magni
consulis aut contra Tyriae furor edidit irae.
Murranum ductor Libyae, ductorque Phalantum
Ausonius, gnaros belli ueteresque laborum, 530
alter in alterius fuderunt comminus ore.
monte procelloso Murranum miserat Anxur,
Tritonis ~niueo te sacra, Phalante, profundo.
ut primum insigni fulsit uelamine consul,
quamquam orbus partem uisus unoque Cupencus 535
lumine sufficiens bellis citat improbus hastam
et summae figit tremebundam margine parmae.
cui consul (namque ira coquit): 'Pone, improbe, quicquid
restat in ore fero et truncata fronte relucet.'
sic ait intorquens derecto turbine robur 540
et dirum tota tramittit cuspide lumen.
nec leuior dextra generatus Hamilcare saeuit.
huic cadit infelix niueis Varenus in armis,
Meuanas Varenus, arat cui diuitis uber
campi Fulginia et patulis Clitumnus in aruis 545
candentis gelido perfundit flumine tauros.
sed tristes superi, atque ingrata maxima cura
uictima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
instat Hiber leuis et leuior discurrere Maurus.
hinc pila, hinc Libycae certant subtexere cornus 550
densa nube polum, quantumque interiacet aequi
ad ripas campi, tantum uibrantia condunt
tela, nec artatis locus est in morte cadendi.
Allius, Argyripa Daunique profectus ab aruis
uenator, rudibus iaculis et Iapyge campum 555
persultabat equo, mediosque inuectus in hostis,
Apula non uana torquebat spicula dextra.
huic horret thorax Samnitis pellibus ursae,
et galea annosi uallatur dentibus apri.
uerum ubi turbantem, solo ceu lustra pererret 560
in nemore aut agitet Gargano terga ferarum,
hinc Mago, hinc saeuus pariter uidere Maharbal,
ut subigente fame diuersis rupibus ursi
inuadunt trepidum gemina inter proelia taurum,
nec partem praedae patitur furor, haud secus acer 565
hinc atque hinc iaculo deuoluitur Allius acto:
it stridens per utrumque latus Maurusia taxus.
obuia tum medio sonuerunt spicula corde,
incertumque fuit, letum cui cederet hastae.
et iam dispersis Romana per agmina signis 570
palantis agit ad ripas, miserabile, Poenus
impellens trepidos fluuioque immergere certat.
Tum Trebia infausto noua proelia gurgite fessis
incohat ac precibus Iunonis suscitat undas.
haurit subsidens fugientum corpora tellus 575
infidaque soli frustrata uoragine sorbet.
nec niti lentoque datur conuellere limo
mersa pedum penitus uestigia: labe tenaci
haerent deuincti gressus, resolutaque ripa
implicat aut caeca prosternit fraude paludis. 580
iamque alius super atque alius per lubrica surgens
dum sibi quisque uiam per inextricabile litus
praeripit et putri luctatur caespite, lapsi
occumbunt seseque sua pressere ruina.
ille celer nandi iamiamque adprendere tuta 585
dum parat et celso conisus corpore prensat
gramina summa manu liquidisque emergit ab undis,
contorta ripae pendens adfigitur hasta.
hic hostem orbatus telo complectitur ulnis
luctantemque uado permixta morte coercet. 590
mille simul leti facies. Ligus occidit aruis,
sed proiecta uiri lymphis fluuialibus ora
sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.
enabat tandem medio uix gurgite pulcher
Irpinus sociumque manus clamore uocabat, 595
cum rapidis inlatus aquis et uulnere multo
impulit asper equus fessumque sub aequora mersit.
Accumula<t> clades subito conspecta per undas
uis elephantorum turrito concita dorso.
namque uadis rapitur praeceps, ceu proruta cautes 600
auulsi montis, Trebiamque insueta timentem
prae se pectore agit spumantique incubat alueo.
explorant aduersa uiros, perque aspera duro
nititur ad laudem uirtus interrita cliuo.
namque inhonoratam Fibrenus perdere mortem 605
et famae nudam impatiens 'Spectabimur,' inquit
'nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.
experiar, sitne in terris, domitare quod ensis
non queat Ausonius Tyrrhenaue permeet hasta.'
tum iacit adsurgens dextroque in lumine sistit 610
spicula saeua ferae telumque in uulnere linquit.
stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum
belua prosequitur laceramque cruore profuso
attollit frontem ac lapso dat terga magistro.
tum uero inuadunt iaculis crebraque sagitta, 615
ausi iam sperare necem, immensosque per armos
et laterum extentus uenit atra cuspide uulnus.
stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,
ac siluam ingentem concusso corpore uibrat,
donec consumptis longo certamine telis 620
concidit et clausit magna uada pressa ruina.
Ecce per aduersum, quamquam tardata morantur
uulnere membra uirum, subit implacabilis amnem
Scipio et innumeris infestat caedibus hostem.
corporibus clipeisque simul galeisque cadentum 625
contegitur Trebia, et uix cernere linquitur undas.
Mazaeus iaculo, Gestar prosternitur ense,
tum Pelopeus auis Cyrenes incola Thelgon.
huic torquet rapido correptum e gurgite pilum
et quantum longo ferri tenuata rigore 630
procedit cuspis per hiantia transigit ora.
pulsati ligno sonuere in uulnere dentes.
nec leto quaesita quies: turgentia membra
Eridano Trebia, Eridanus dedit aequoris undis.
tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata negato. 635
quid domus Hesperidum aut luci iuuere dearum,
fuluos aurifera seruantes arbore ramos?
Intumuit Trebia et stagnis se sustulit imis
iamque ferox totum propellit gurgite fontem
atque omnis torquet uires. furit unda sonoris 640
uerticibus, sequiturque nouus cum murmure torrens.
sensit et accensa ductor uiolentius ira
'Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, poenas
exsolues:' inquit 'lacerum per Gallica riuis
dispergam rura atque amnis tibi nomina demam, 645
quoque aperis te fonte, premam, nec tangere ripas
inlabique Pado dabitur. quaenam ista repente
Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?'
Talia iactantem consurgens agger aquarum
impulit atque umeros curuato gurgite pressit. 650
arduus aduersa mole incurrentibus undis
stat ductor clipeoque ruentem sustulit amnem.
necnon a tergo fluctus stridente procella
spumeus inrorat summas aspergine cristas.
ire uadis stabilemque uetat defigere gressum 655
subducta tellure deus, percussaque longe
raucum saxa sonant, undaeque ad bella parentis
excitae pugnant, et ripas perdidit amnis.
tum madidos crinis et glauca fronde reuinctum
attollit cum uoce caput: 'Poenasne superbas 660
insuper et nomen Trebiae delere minaris,
o regnis inimice meis? quot corpora porto
dextra fusa tua! clipeis galeisque uirorum,
quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.
caede, uides, stagna alta rubent retroque feruntur. 665
adde modum dextrae aut campis incumbe propinquis.'
Haec, Venere adiuncta, tumulo spectabat ab alto
Mulciber obscurae tectus caligine nubis,
ingrauat ad caelum sublatis Scipio palmis:
'Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana Roma, 670
talin me leto tanta inter proelia nuper
seruastis? fortine animam hanc excindere dextra
indignum est uisum? redde o me, nate, periclis,
redde hosti! liceat bellanti accersere mortem
quam patriae fratrique probem.' tum percita dictis 675
ingemuit Venus et rapidas derexit in amnem
coniugis inuicti uires. agit undique flammas
dispersus ripis ignis multosque per annos
nutritas fluuio populatur feruidus umbras.
uritur omne nemus, lucosque effusus in altos 680
immissis crepitat uictor Vulcanus habenis.
iamque ambusta comas abies, iam pinus et alni,
iam solo restans trunco dimisit in altum
populus adsuetas ramis habitare uolucres.
flamma uorax imo penitus de gurgite tractos 685
absorbet latices, saeuoque urgente uapore
siccus inarescit ripis cruor. horrida late
scinditur in rimas et hiatu rupta dehiscit
tellus, ac stagnis altae sedere fauillae.
Miratur pater aeternos cessare repente 690
Eridanus cursus, Nympharumque intima maestus
impleuit chorus attonitis ululatibus antra.
ter caput ambustum conantem attollere iacta
lampade Vulcanus mersit fumantibus undis,
ter correpta dei crines nudauit harundo. 695
tum demum admissae uoces et uota precantis,
orantique datum ripas seruare prioris,
ac tandem a Trebia reuocauit Scipio fessas
munitum in collem Graccho comitante cohortes.
at Poenus multo fluuium ueneratus honore 700
gramineas undis statuit socialibus aras,
nescius heu, quanto superi maiora mouerent,
et quos Ausoniae luctus, Trasimenne, parares.
Boiorum nuper populos turbauerat armis
Flaminius, facilisque uiro tum gloria belli, 705
corde leuem atque astus inopem contundere gentem.
sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.
hunc laeuis urbi genitum ad fatalia damna
ominibus parat imperio Saturnia fesso
ductorem dignumque uirum ueniente ruina. 710
inde ubi prima dies iuris, clauumque regendae
inuasit patriae, ac sub nutu castra fuere,
ut pelagi rudis et pontum tractare per artem
nescius, accepit miserae si iura carinae,
uentorum tenet ipse uicem cunctisque procellis 715
dat iactare ratem: fertur uaga gurgite puppis
ipsius in scopulos dextra impellente magistri++
ergo agitur raptis praeceps exercitus armis
Lydorum <in> populos sedemque ab origine prisci
sacratam Corythi iunctosque a sanguine auorum 720
Maeonios Italis permixta stirpe colonos.
Nec regem Afrorum noscenda ad coepta moratur
laude super tanta monitor deus. omnia somni
condiderant aegrisque dabant obliuia curis,
cum Iuno in stagni numen conuersa propinqui 725
et madidae frontis crinis circumdata fronde
populea stimulat subitis praecordia curis
ac rumpit ducis haud spernenda uoce quietem:
'O felix famae et Latio lacrimabile nomen
Hannibal, Ausoniae si te Fortuna creasset 730
ad magnos uenture deos, cur fata tenemus?
pelle moras. breuis est magni Fortuna fauoris.
quantum uouisti, cum Dardana bella parenti
iurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum
sanguinis, et patrias satiabis caedibus umbras. 735
nobis persolues meritos securus honores.
namque ego sum celsis quem cinctum montibus ambit
Tmolo missa manus, stagnis Trasimennus opacis.'
His agitur monitis et laetam numine pubem
protinus aerii praeceps rapit aggere montis. 740
horrebat glacie saxa inter lubrica summo
piniferum caelo miscens caput Apenninus.
condiderat nix alta trabes, et uertice celso
canus apex stricta surgebat ad astra pruina.
ire iubet. prior extingui labique uidetur 745
gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.
scandunt praerupti nimbosa cacumina saxi.
nec superasse iugum finit mulcetue laborem:
plana natant, putrique gelu liquentibus undis
inuia limosa restagnant arua palude. 750
iamque ducis nudus tanta inter inhospita uertex
saeuitia quatitur caeli, manante per ora
perque genas oculo. facilis spreuisse medentis
optatum bene credit emi quocumque periclo
bellandi tempus. non frontis parcit honori, 755
dum ne perdat iter, non cetera membra moratur
in pretium belli dare, si uictoria poscat,
satque putat lucis, Capitolia cernere uictor
qua petat atque Italum feriat qua comminus hostem.
talia perpessi tandem inter saeua locorum 760
optatos uenere lacus, ubi deinde per arma
sumeret amissi numerosa piacula uisus.
Ecce autem patres aderant Carthagine missi.
causa uiae non parua uiris, nec laeta ferebant.
mos fuit in populis, quos condidit aduena Dido, 765
poscere caede deos ueniam ac flagrantibus aris
(infandum dictu) paruos imponere natos.
urna reducebat miserandos annua casus
sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.
cui fato sortique deum de more petebat 770
Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
sed propior metus armati ductoris ab ira
et magna ante oculos stabat redeuntis imago.
asperat haec, foedata genas lacerataque crinis,
atque urbem complet maesti clamoris Imilce, 775
Edonis ut Pangaea super trieteride mota
it iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum.
ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
clamat: 'Io coniunx, quocumque in cardine mundi
bella moues, huc signa refer. uiolentior hic est, 780
hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsis
urbis Dardaniae muris uibrantia tela
excipis intrepidus clipeo saeuamque coruscans
lampada Tarpeis infers incendia tectis.
interea tibi prima domus atque unica proles 785
heu gremio in patriae Stygias raptatur ad aras.
i nunc, Ausonios ferro populare penates
et uetitas molire uias. i, pacta resigna
per cunctos iurata deos. sic praemia reddit
Carthago et talis iam nunc tibi soluit honores. 790
quae porro haec pietas delubra aspergere tabo?
heu primae scelerum causae mortalibus aegris,
naturam nescire deum! iusta ite precari
ture pio caedumque feros auertite ritus.
mite et cognatum est homini deus. hactenus, oro, 795
sit satis ante aras caesos uidisse iuuencos.
aut si uelle nefas superos fixumque sedetque,
me, me, quae genui, uestris absumite uotis.
cur spoliare iuuat Libycas hac indole terras?
an flendae magis Aegates et mersa profundo 800
Punica regna forent, olim si sorte cruenta
esset tanta mei uirtus praerepta mariti?'
haec dubios uario diuumque hominisque timore
ad cauta inlexere patres, ipsique relictum
abnueret sortem an superum pareret honori. 805
tum uero trepidare metu uix compos Imilce,
magnanimi metuens immitia corda mariti.
His auide auditis ductor sic deinde profatur:
'Quid tibi pro tanto non impar munere soluat
Hannibal aequatus superis? quae praemia digna 810
inueniam, Carthago parens? noctemque diemque
arma feram, templisque tuis hinc plurima faxo
hostia ab Ausonio ueniat generosa Quirino.
at puer armorum et belli seruabitur heres.
spes, o nate, meae Tyriarumque unica rerum, 815
Hesperia minitante, salus, terraque fretoque
certare Aeneadis dum stabit uita memento.
perge (patent Alpes) nostroque incumbe labori.
uos quoque, di patrii, quorum delubra piantur
caedibus atque coli gaudent formidine matrum, 820
huc laetos uultus totasque aduertite mentes.
namque paro sacra et maioris molior aras.
tu, Mago, aduersi conside in uertice montis,
tu laeuos propior collis accede, Choaspe,
ad claustra et fauces ducat per opaca Sychaeus. 825
ast ego te, Trasimenne, uago cum milite praeceps
lustrabo et superis quaeram libamina belli.
namque haud parua deus promissis spondet apertis,
quae spectata, uiri, patriam referatis in urbem.'


LIBER QUINTUS

Ceperat Etruscos occulto milite colles
Sidonius ductor perque alta silentia noctis
siluarum anfractus caecis insederat armis.
at parte e laeua restagnans gurgite uasto
effigiem in pelagi lacus umectabat inerti<s> 5
et late multo foedabat proxima limo.
quae uada Faunigenae regnata antiquitus Arno
nunc uoluente die Trasimenni nomina seruant.
Lydius huic genitor, <T>moli decus, aequore longo
Maeoniam quondam in Latias aduexerat oras 10
Tyrrhenus pubem dederatque uocabula terris.
isque insueta tubae monstrauit murmura primus
gentibus et bellis ignaua silentia rupit,
nec modicus uoti natum ad maiora fouebat.
uerum ardens puero castumque exuta pudorem 15
(nam forma certare deis, Trasimenne, ualeres)
litore correptum stagnis demisit Agylle,
flore capi iuuenem primaeuo lubrica mentem
nympha nec Idalia lenta incaluisse sagitta.
solatae uiridi penitus fouere sub antro 20
Naides amplexus undosaque regna trementem.
hinc dotale lacus nomen, lateque Hymenaeo
conscia lasciuo Trasimennus dicitur unda.
Et iam curriculo nigram nox roscida metam
stringebat, nec se thalamis Tithonia coniunx 25
protulerat stabatque nitens in limine primo,
cum minus abnuerit noctem desisse uiator
quam coepisse diem: consul carpebat iniquas,
praegrediens signa ipsa, uias, omnisque ruebat
mixtus eques nec discretis leuia arma maniplis 30
insertique globo pedites, et inutile Marti
lixarum uulgus praesago cuncta tumultu
implere, et pugnam fugientum more petebant.
tum super ipse lacus densam caligine caeca
exhalans nebulam late corruperat omnem 35
prospectum miseris, atque atrae noctis amictu
squalebat pressum picea inter nubila caelum.
nec Poenum liquere doli: sedet ense reposto
abditus et nullis properantem occursibus arcet.
ire datur, longeque patet ceu pace quieta 40
incustoditum, mox inremeabile, litus.
namque sub angustas artato limite fauces
in fraudem ducebat iter, geminumque receptis
exitium, hinc rupes, hinc undae claustra premebant.
at tur<m>a umbroso seruabat uertice montis 45
hostilem ingressum, refugos habitura sub ictu:
haud secus ac uitreas sollers piscator ad undas,
ore leuem patulo texens de uimine nassam,
cautius interiora ligat mediamque per aluum
sensim fastigans compressa cacumina nectit 50
ac fraude artati remeare foraminis arcet
introitu facilem quem traxit ab aequore piscem.
Ocius interea propelli signa iubebat
excussus consul fatorum turbine mentem,
donec flammiferum tollentes aequore currum 55
solis equi sparsere diem. iamque orbe renato
diluerat nebulas Titan, sensimque fluebat
caligo in terras nitido resoluta sereno.
tunc ales, priscum populis de more Latinis
auspicium cum bella parant mentesque deorum 60
explorant super euentu, ceu praescia luctus
damnauit uesci planctuque alimenta refugit.
nec rauco taurus cessauit flebile ad aras
immugire sono pressamque ad colla bipennem
incerta ceruice ferens altaria liquit. 65
signa etiam effusa certant dum uellere mole,
taeter humo lacera nitentum erupit in ora
exultans cruor, et caedis documenta futurae
ipsa parens miseris gremio dedit atra cruento.
ac super haec diuum genitor terrasque fretumque 70
concutiens tonitru Cyclopum rapta caminis
fulmina Tyrrhenas Trasimenni torsit in undas,
ictusque aetheria per stagna patentia flamma
fumauit lacus atque arserunt fluctibus ignes.
heu uani monitus frustraque morantia Parcas 75
prodigia! heu fatis superi certare minores!
atque hic, egregius linguae nomenque superbum,
Coruinus, Phoebea sedet cui casside fulua
ostentans ales proauitae insignia pugnae,
plenus et ipse deum, et socium terrente pauore 80
immiscet precibus monita atque his uocibus infit:
'Iliacas per te flammas Tarpeiaque saxa,
per patrios, consul, muros suspensaque nostrae
euentu pugnae natorum pignora, cedas
oramus superis tempusque ad proelia dextrum 85
opperiare. dabunt idem camposque diemque
pugnandi: tantum ne dedignare secundos
expectare deos. cum fulserit hora, cruentam
quae stragem Libyae portet, tum signa sequentur
nulla uulsa manu, uescique interritus ales 90
gaudebit, nullosque uomet pia terra cruores.
an te praestantem belli fugit, improba quantum
hoc possit Fortuna loco? sedet obuius hostis
aduersa fronte, at circa nemorosa minantur
insidias iuga, nec laeua stagnantibus undis 95
effugium patet, et tenui stant tramite fauces.
si certare dolis et bellum ducere cordi est,
interea rapidis aderit Seruilius armis,
cui par imperium et uires legionibus aequae.
bellandum est astu. leuior laus in duce dextrae.' 100
Talia Coruinus, primoresque addere passim
orantum uerba, et diuisus quisque timori<s>
nunc superos, ne Flamin<i>o, nunc deinde precari
Flaminium, ne caelicolis contendere perstet.
acrius hoc accensa ducis surrexerat ira, 105
auditoque furens socias non defore uires
'Sicine nos' inquit 'Boiorum in bella ruentis
spectastis, cum tanta lues uulgusque tremendum
ingrueret, rupesque iterum Tarpeia paueret?
quas ego tunc animas dextra, quae corpora fudi, 110
irata tellure sata et uix uulnere uitam
reddentis uno! iacuere ingentia membra
per campos magnisque premunt nunc ossibus arua.
scilicet has sera ad laudes Seruilius arma
adiungat, nisi diuiso uicisse triumpho 115
ut nequeam et decoris contentus parte quiescam?
quippe monent superi. similes ne fingite uobis,
classica qui tremitis, diuos. sat magnus in hostem
augur adest ensis, pulchrumque et milite dignum
auspicium Latio quod in armis dextera praestat. 120
an, Coruine, sedet, clausum se consul inerti
ut teneat uallo, Poenus nunc occupet altos
Arreti muros, Corythi nunc diruat arcem,
hinc Clusina petat, postremo ad moenia Romae
inlaesus contendat iter? deforme sub armis 125
uana superstitio est: dea sola in pectore Virtus
bellantum uiget. umbrarum me noctibus atris
agmina circumstant, Trebiae qui gurgite quique
Eridani uoluuntur aquis, inhumata iuuentus.'
Nec mora. iam medio coetu signisque sub ipsis 130
postrema aptabat nulli exorabilis arma.
aere atque aequorei tergo flauente iuuenci
cassis erat munita uiro, cui uertice surgens
triplex crista iubas effundit crine Suebo:
Scylla super fracti contorquens pondera remi 135
instabat saeuosque canum pandebat hiatus,
nobile Gargeni spolium, quod rege superbus
Boiorum caeso capiti inlacerabile uictor
aptarat pugnasque decus portabat in omnis.
loricam induitur: tortos huic nexilis hamos 140
ferro squama rudi permixtoque asperat auro.
tum clipeum capit, aspersum quem caedibus olim
Celticus ornarat cruor, umentique sub antro
ceu fetum lupa permulcens puerilia membra
ingentem Assaraci caelo nutribat alumnum. 145
hinc ensem lateri dextraeque accommodat hastam.
stat sonipes uexatque ferox umentia frena,
Caucas<e>am instratus uirgato corpore tigrim.
inde exceptus equo, qua dant angusta uiarum,
nunc hos, nunc illos adit atque hortatibus implet: 150
'Vestrum opus est uestrumque decus suffixa per urbem
Poeni ferre ducis spectanda parentibus ora.
unum hoc pro cunctis sat erit caput. aspera quisque
hortamenta sibi referat: "Meus, heu! meus atris
Ticini frater ripis iacet," "At meus alta 155
metitur stagna Eridani sine funere natus."
haec sibi quisque; sed, est uestrum cui nulla doloris
priuati rabies, is uero ingentia sumat
e medio, fodiant quae magnas pectus in iras,
perfractas Alpes passamque infanda Saguntum, 160
quosque nefas uetiti transcendere nomen Hiberi,
tangere iam Thybrim. nam dum nos augur et extis
quaesitae fibrae uanusque moratur haruspex,
solum iam superest Tarpeio imponere castra.'
Turbidus haec, uisoque artis in milibus atras 165
bellatore iubas aptante 'Est, Orfite, munus,
est' ait 'hoc certare tuum, quis opima uolenti
dona Ioui portet feretro suspensa cruento.
nam cur haec alia pariatur gloria dextra?'
hinc praeuectus equo, postquam inter proelia notam 170
accepit uocem, 'Procul hinc te Martius,' inquit
'Murrane, ostendit clamor, uideoque furentem
iam Tyria te caede. uenit laus quanta! sed, oro,
haec angusta loci ferro patefacta relaxa.'
tum Soracte satum, praestantem corpore et armis, 175
Aequanum noscens, patrio cui ritus in aruo,
cum pius Arcitenens accensis gaudet aceruis,
exta ter innocuos laetum portare per ignes,
'Sic in Apollinea semper uestigia pruna
inuiolata teras uictorque uaporis ad aras 180
dona serenato referas sollemnia Phoebo:
concipe' ait 'dignum factis, Aequane, furorem
uulneribusque tuis. socio te caedis et irae
non ego Marmaridum mediam penetrare phalangem
Cinyphiaeque globos dubitarim inrumpere turmae.' 185
Nec iam ultra monitus et uerba morantia Martem
ferre ualet: longo Aeneadis quod flebitur aeuo
increpuere simul feralia classica signum,
ac tuba terrificis fregit stridoribus auras.
heu dolor, heu lacrimae nec post tot saecula serae! 190
horresco ut pendente malo, ceu ductor ad arma
exciret Tyrius. latebrosis collibus Astur
et Libys et torta Baliaris saeuus habena
erumpunt multusque Maces Garamasque Nomasque,
tum, quo non alius uenalem in proelia dextram 195
ocior attulerit conductaque bella probarit,
Cantaber et galeae contempto tegmine Vasco.
hinc pariter rupes, lacus hinc, hinc arma simulque
consona uox urget, signum clamore uicissim
per collis Tyria circumfundente corona. 200
Auertere dei uultus fatoque dederunt
maiori non sponte locum; stupet ipse tyranni
fortunam Libyci Mauors, disiectaque crinem
inlacrimat Venus, et Delum peruectus Apollo
tristem maerenti solatur pectine luctum. 205
sola Apennini residens in uertice diras
expectat caedes immiti pectore Iuno.
Primae Picentum, rupto ceu turbine fusa
agmina et Hannibalem ruere ut uidere, cohortes
inuadunt ultro et poenas pro morte futura, 210
turbato uictore, petunt accensa iuuentus,
et uelut erepto metuendi libera caelo
manibus ipsa suis praesumpta piacula mittit.
funditur unanimo nisu et concordibus ausis
pilorum in Poenos nimbus, fixosque repulsi 215
summittunt clipeos curuato pondere teli.
acrius hoc rursum Libys (et praesentia saeui
extimulat ducis) hortantes se quisque uicissim
incumbunt pressoque impellunt pectore pectus.
Ipsa, facem quatiens ac flauam sanguine multo 220
sparsa comam, medias acies Bellona pererrat.
stridit Tartareae nigro sub pectore diuae
letiferum murmur, feralique horrida cantu
bucina lymphatas agit in certamina mentes.
his iras aduersa fouent crudusque ruente 225
fortuna stimulus spem proiecisse salutis:
hos dexter deus et laeto Victoria uultu
adridens acuit, Martisque fauore fruuntur.
Abreptus pulchro caedum Lateranus amore
dum sequitur dextram, in medios penetrauerat hostis. 230
quem postquam florens aequali Lentulus aeuo
conspexit nimium pugnae nimiumque cruoris
infestas inter non aequo Marte cateruas
fata inritantem, nisu se concitat acri
immitemque Bagam, qui iam uicina ferebat 235
uulnera pugnantis tergo, uelocior hasta
occupat et socium duris se casibus addit.
tunc alacres arma adglomerant geminaque corusci
fronte micant: paribus fulgent capita ardua cristis.
actus in aduersos casu (namque obuia ferre 240
arma quis auderet, nisi quem deus ima colentum
damnasset Stygiae nocti?) praefracta gerebat
Syrticus excelso decurrens robora monte
et quatiens acer nodosi pondera rami
flagrabat geminae nequiquam caedis amore: 245
'Non hic Aegates infidaque litora nautis,
o iuuenes, motumque nouis sine Marte procellis
fortunam bello pelagus dabit. aequoris olim
uictores, media sit qualis, discite, terra
bellator Libys, et meliori cedite regnis.' 250
ac simul infesto Lateranum pondere truncae
arboris urgebat iungens conuicia pugnae.
Lentulus huic frendens ira: 'Trasimennus in altos
ascendet citius collis, quam sanguine roret
iste pio ramus,' subsidensque ilia nisu 255
conantis suspensa fodit. tum feruidus atro
pulmone exundat per hiantia uiscera sanguis.
Nec minus accensis in mutua funera dextris
parte alia campi saeuit furor. altus Iertes
obtruncat Nerium. Rullo ditissimus arui 260
occumbis, generose Volunx, nec clausa repostis
pondera thesauris patrio nec regia quondam
praefulgens ebore et possessa mapalia soli
profuerunt. quid rapta iuuant, quid gentibus auri
numquam extincta sitis? modo quem Fortuna fouendo 265
congestis opibus donisque refersit opimis,
nudum Tartarea portabit nauita cumba.
Iuxta bellator iuuenilibus Appius ausis
pandebat campum caede atque, ubi plurima uirtus
nullique aspirare uigor, decus inde petebat. 270
obuius huic Atlans, Atlans a litore Hibero,
nequiquam extremae longinquus cultor harenae,
impetit os hasta, leuiterque e corpore summo
degustat cuspis generosum extrema cruorem.
intonuere minae, uiolentaque lumina flammis 275
exarsere nouis. furit et diffulminat omnem
obstantum turbam; at clausum sub casside uulnus
Martia commendat mananti sanguine membra.
tum uero aspiceres pauitantem et condere semet
nitentem sociis iuuenem, ceu tigride cerua 280
Hyrcana cum pressa tremit, uel territa pennas
colligit accipitrem cernens in nube columba,
aut dumis subit, albenti si sensit in aethra
librantem nisus aquilam, lepus. ora citato
ense ferit, tum colla uiri dextramque micantem 285
demetit ac mutat successu saeuior hostem.
Stabat fulgentem portans in bella bipennem
Cinyphius socerique miser Magonis inire
optabat pugnam ante oculos spe laudis Isalcas,
Sidonia tumidus sponsa uanoque superbus 290
foedere promissae post Dardana proelia taedae.
huic immittit atrox uiolentas Appius iras
conantique grauem fronti librare securim
altior insurgens galeam super exigit ictum.
at fragilis ualido conamine soluitur ensis 295
aere in Cinyphio, nec dispar sortis Isalcas
umbonem incerto detersit futtilis ictu.
tum quod humo haud umquam ualuisset uellere saxum,
ni uires trux ira daret, contorquet anhelans
Appius et lapsu resupino in terga cadentem 300
mole premit scopuli perfractisque ossibus urget.
uidit coniuncto miscens certamina campo
labentem socer, et lacrimae sub casside fusae
cum gemitu, rapidusque ruit: data foedera nuper
accendunt animos expectatique nepotes. 305
iamque aderat clipeumque uiri atque immania membra
lustrabat uisu, propiorque a fronte coruscae
lux galeae saeuas paulum tardauerat iras.
haud secus, e specula praeceps delatus opaca,
subsidens campo summissos contrahit artus, 310
cum uicina trucis conspexit cornua tauri,
quamuis longa fames stimulet, leo: nunc ferus alta
surgentis ceruice toros, nunc torua sub hirta
lumina miratur fronte ac iam signa mouentem
et sparsa pugnas meditantem spectat harena. 315
hic prior intorquens telum sic Appius infit:
'Si qua tibi pietas, ictum ne desere foedus
et generum comitare socer.' per tegmina uelox
tunc aerisque moras laeuo stetit hasta lacerto.
at contra non dicta Libys, sed feruidus hastam 320
perlibrat, magni donum memorabile fratris,
caeso quam uictor sub moenibus ille Sagunti
abstulerat Durio ac spectatae nobile pugnae
germano dederat portare in proelia pignus.
telum ingens perque arma uiri perque ora, doloris 325
adiutum nisu, letalem pertulit ictum,
exanguesque uiri conantis uellere ferrum
in uulnus cecidere manus. iacet aequore nomen
clarum Maeonio atque Italae pars magna ruinae
Appius. intremuere lacus, corpusque refugit 330
contractis Trasimennus aquis: telum ore cruento
expirans premit atque admorsae immurmurat hastae.
Nec fati melior Mamercus corpore toto
exsoluit poenas nulli non saucius hosti.
namque per aduersos, qua Lusitana ciebat 335
pugnas dira manus, raptum cum sanguine caesi
signiferi magna uexillum mole ferebat
et trepida infelix reuocabat signa suorum.
sed furiata cohors ausisque accensa superbis
quodcumque ipsa manu gestabat missile, quicquid 340
praebebat tellus sparsis uix peruia telis
iniecit pariter, pluresque in corpore nullum
inuenere locum perfossis ossibus hastae.
Aduolat interea fraterni uulneris ira
turbatus Libyae ductor, uisoque cruore, 345
num lateri cuspis, num toto pondere telum
sedisset, fratremque amens sociosque rogabat.
utque metum leti procul et leuiora pauore
cognouit, proprio tectum gestamine praeceps
ex acie rapit et tutis a turbine pugnae 350
constituit castris. medicas hinc ocius artes
et senioris opem Synhali uocat. unguere uulnus
herbarum hic sucis ferrumque e corpore cantu
exigere et somnum tacto misisse chelydro
anteibat cunctos, nomenque erat inde per urbes 355
perque Paraetoniae celebratum litora Syrtis.
ipse olim antiquo primum Garamanticus Hammon
scire pater dederat Synhalo morsusque ferarum
telorumque grauis ictus sedare medendo.
atque is deinde suo moriens caelestia dona 360
monstrauit nato, natusque heredis honori
tramisit patrias artis. quem deinde secutus
haud leuior fama Synhalus Garamantica sollers
monstrata augebat studio multaque uetustum
Hammonis comitem numerabat imagine patrem. 365
tum proauita ferens leni medicamina dextra
ocius, intortos de more astrictus amictus,
mulcebat lympha purgatum sanguine uulnus.
at Mago, exuuias secum caesique uolutans
hostis mente necem, fraternas pectore curas 370
pellebat dictis et casum laude leuabat:
'Parce metu, germane. meis medicamina nulla
aduersis maiora feres: iacet Appius hasta
ad manis pulsus nostra. si uita relinquat,
sat nobis actum est: sequar hostem laetus ad umbras.' 375
Quae dum turbatos auertunt aequore campi
ductores ualloque tenent, ex agmine Poenum
cedentem consul tumulo speculatus ab alto
atque atram belli castris se condere nubem,
turbidus extemplo trepidantis milite maesto 380
inuadit cuneos subitoque pauore relaxat
iam rarescentis acies. tum uoce feroci
poscit ecum ac mediae ruit in certamina uallis.
sic ubi torrentem crepitanti grandine nimbum
inlidit terris molitus Iuppiter altas 385
fulmine nunc Alpes, nunc mixta Ceraunia caelo,
intremuere simul tellus et pontus et aether,
ipsaque commoto quatiuntur Tartara mundo.
incidit attonitis inopino turbine Poenis
haud secus improuisa lues, gelidusque sub ossa 390
peruasit miseris conspecti consulis horror.
it medius ferroque ruens densissima latum
pandit iter. clamor uario discrimine uocum
fert belli rabiem ad superos et sidera pulsat,
ceu pater Oceanus cum saeua Tethye Calpen 395
Herculeam ferit atque exesa in uiscera montis
contortum pelagus latrantibus ingerit undis:
dant gemitum scopuli, fractasque in rupibus undas
audit Tartessos latis distermina terris,
audit non paruo diuisus gurgite Lixus. 400
Ante omnis iaculo tacitas fallente per auras
occumbit Bogus, infaustum qui primus ad amnem
Ticini rapidam in Rutulos contorserat hastam.
ille sibi longam Clotho turbamque nepotum
crediderat uanis deceptus in alite signis. 405
sed non augurio Parcarum impellere metas
concessum cuiquam: ruit inter tela cruentis
suspiciens oculis caelum superosque reposcit
tempora promissae media iam morte senectae.
nec Bagaso exultare datum <a>ut impune relictum 410
consulis ante oculos uita spoliasse Libonem.
laurigeris decus illud auis nauaque iuuenta
florebat, sed Massylus succiderat ensis
pubescente caput mala, properoque uirentis
delerat leto bellator barbarus annos. 415
Flaminium implorasse tamen iam morte suprema
haud frustra fuit. auulsa est nam protinus hosti
ore simul ceruix: iuuit punire feroci
uictorem exemplo <et> monstratum reddere letum.
Quis deus, o Musae, paribus tot funera uerbis 420
euoluat, tantisque umbris in carmine digna
quis lamenta ferat? certantis laude cadendi
primaeuos iuuenes mortisque in limine cruda
facta uirum et fixis rabiem sub pectore telis?
sternitur alternus uastis concursibus hostis, 425
nec spoliare uacat praedaeque aduertere mentem.
urget amor caedum, clausis dum detinet hostem
fraternum castris uulnus, funditque ruitque
nunc iaculis, nunc ense, modo inter milia consul
bellantum conspectus equo, modo Marte feroci 430
ante aquilas et signa pedes. fluit impia riuis
saguineis uallis, tumulique et concaua saxa
armorum sonitus flatusque imitantur equorum.
Miscebat campum, membrorum in proelia portans
celsius humano robur, uisaque pauentis 435
mole gigantei uertebat corporis alas
Othrys Marmarides: lati super agmen utrumque
ingens tollebant umeri caput, hirtaque toruae
frontis caesaries et crinibus aemula barba
umbrabat rictus; squalore hinc hispida diro 440
et uillosa feris horrebant pectora saetis.
aspirare uiro propioremque addere Martem
haud ausum cuiquam. laxo ceu belua campo
incessebatur tutis ex agmine telis.
tandem uesanos palantum in terga ferenti 445
cum fremitu uultus tacita per nubila penna
intrauit toruum Gortynia lumen harundo
auertitque uirum. fugientis ad agmina consul
intorquet tergo iaculum, quod tegmine nudas
inrupit costas hirtoque a pectore primum 450
mucronem ostendit. rapidus conuellere temptat
qua nasci ferrum fulgenti cuspide cernit,
donec abundanter defuso sanguine late
procubuit moriens et telum uulnere pressit.
spiritus exundans uicinum puluere moto 455
perflauit campum et nubem dispersit in auras.
Nec minor interea tumulis siluisque fremebat
diuersis Mauors, uariaque per ardua pugna
et saxa et dumi rorantes caede nitebant.
exitium trepidis letique et stragis acerbae 460
causa Sychaeus erat. Murranum ille eminus hasta
perculerat, quo non alius, cum bella silerent,
dulcius Oeagrios pulsabat pectine neruos.
occubuit silua in magna patriosque sub ipso
quaesiuit montis leto ac felicia Baccho 465
Aequana et Zephyro Surrentum molle salubri.
addiderat misero comitem pugnaeque ferocis
gaudebat tristi uictor nouitate Sychaeus.
palantis nam dum sequitur, peruaserat altam
in siluam et priscae reclinis ab ictibus ulmi 470
terga tuebatur trunco frustraque relictos
Tauranus comites suprema uoce ciebat.
transegit iuuenem ac perfossis incita membris
haesit in opposito cuspis Sidonia ligno.
Quid uobis, quaenam ira deum, uel mente sinistra 475
quae sedit formido, uiri? qui Marte relicto
ramorum quaesistis opem. non aequus in artis
nimirum rebus suasor metus. arguit asper
exitus euentu praui consulta timoris.
annosa excelsos tendebat in aethera ramos 480
aesculus, umbrosum magnas super ardua siluas
nubibus insertans altis caput, instar (aperto
si staret campo) nemoris, lateque tenebat
frondosi nigra tellurem roboris umbra.
par iuxta quercus longum molita per aeuum 485
uertice canenti proferre sub astra cacumen
diffusas patulo laxabat stipite frondes
umbrabatque coma summi fastigia montis.
huc Hennaea cohors, Triquetris quam miserat oris
rex, Arethusa, tuus, defendere nescia morti 490
dedecus et mentem nimio mutata pauore
certatim sese tulit ascendensque uicissim
pressit nutantis incerto pondere ramos.
mox alius super atque alius consistere tuto
dum certant, pars excussi (nam fragmine putri 495
ramorum et senio male fida fefellerat arbor),
pars trepidi celso inter tela cacumine pendent.
turbatos una properans consumere peste
corripit aeratam iam dudum in bella bipennem,
deposito clipeo mutatus tela, Sychaeus. 500
incumbunt sociae dextrae, magnoque fragore
pulsa gemit crebris succumbens ictibus arbos.
fluctuat infelix concusso stipite turba,
ceu, Zephyrus quatit antiquos ubi flamine lucos,
fronde super tremuli uix tota cacuminis haerens 505
iactatur nido pariter nutante uolucris.
procubuit tandem multa deuicta securi
suffugium infelix miseris et inhospita quercus
elisitque uirum spatiosa membra ruina.
Inde aliae cladum facies. contermina taedis 510
conlucet rapidoque inuoluitur aesculus igni.
iamque inter frondes arenti robore gliscens
uerticibus saeuis torquet Vulcanus anhelos
cum feruore globos flammarum et <c>ulmina torret.
nec tela interea cessant. semusta gementum 515
atque amplexa cadunt ardentis corpora ramos.
Haec inter miseranda uirum certamina consul
ecce aderat uoluens iram exitiumque Sychaeo.
at iuuenis dubio tantae discrimine pugnae
occupat euentum telo temptare priorem. 520
cui medio leuiter clipeo stetit aeris in ora
cuspis et oppositas uetita est tramittere crates.
sed non et consul misso concredere telo
fortunam optatae caedis parat, at latus ense
haurit: nec crudae tardarunt tegmina parmae. 525
labitur infelix atque adpetit ore cruento
tellurem expirans. tum diffundente per artus
frigore se Stygio manantem in uiscera mortem
accipit et longo componit lumina somno.
Atque ea dum uariis permixtus tristia Mauors 530
casibus alternat, iam castris Mago relictis,
iam Libyae ductor properantia signa citato
raptabant cursu et cessata reponere hauebant
tempora caede uirum ac multo pensare cruore.
it globus intorquens nigranti turbine nubem 535
pulueris, et surgit sublatis campus harenis,
quaque ferens gressum flectit uestigia ductor,
undanti circum tempestas acta procella
uoluitur atque altos operit caligine montis.
occubuere femur Fontanus, Buta canorum 540
transfixi guttur, pressoque e uulnere cuspis
prospexit terga. hunc tristes luxere Fregellae
multiplicem proauis, hunc mater Anagnia fleuit.
haud dispar fortuna tibi, Laeuine, sed auso
non eadem. neque enim Tyrio concurrere regi 545
temptas, sed lectus par ad certamen Ithemon
Autololum moderator erat; quem poplite caeso
dum spoliat, grauis immiti cum turbine costas
fraxinus inrupit, conlapsaque membra sub ictu
hoste super fuso subita cecidere ruina. 550
[Nec Sidicina cohors defit. Viriasius armat
mille uiros, nulli uictus uel ponere castra
uel iunxisse ratem duroque resoluere muros
ariete et in turrim subitos immittere pontis.]
* 554a
Quem postquam Libyae ductor uirtute feroci
exultare uidet (namque illi uulnere praeceps
terga dabat leuibus diffisus Arauricus armis),
acrius hoc, pulchro Mauorte accensus in iram
et dignum sese ratus in certamina saeuo
comminus ire uiro, referenti e corpore telum 560
aduolat et fodiens pectus: 'Laudande laborum,
quisquis es, haud alia decuit te occumbere dextra.
ad manis leti perfer decus. Itala gentis
ni tibi origo foret, uita donatus abires.'
hinc Fadum petit et ueterem bellare Labicum, 565
cui Siculis quondam terris congressus Hamilcar
clarum spectato dederat certamine nomen.
immemor annorum seniumque oblitus in arma
ille quidem cruda mente et uiridissimus irae
ibat, sed uani frigentem in Marte senectam 570
prodebant ictus: stipula crepitabat inani
ignis iners cassamque dabat sine robore flammam.
quem postquam accepit patrio monstrante superbum
armigero Poenum ductor, 'Certamina primae
hic lue nunc' inquit 'pugnae: te notus Hamilcar 575
hac trahit ad manis dextra.' tum librat ab aure
intorquens iaculum et uersantem in uulnere sese
transigit. extracta foedauit cuspide sanguis
canitiem et longos finiuit morte labores.
nec minus Herminium primis obtruncat in armis, 580
adsuetum, Trasimenne, tuos praedantibus hamis
exhaurire lacus patriaeque alimenta senectae
ducere suspenso per stagna iacentia lino.
interea exanimem maesti super arma Sychaeum
portabant Poeni corpusque in castra ferebant. 585
quos ubi conspexit tristi clamore ruentis
ductor, praesago percussus pectora luctu,
'Quinam' inquit 'dolor, o socii, quemue ira deorum
eripuit nobis? num te, dulcedine laudis
flagrantem et nimio primi Mauortis amore 590
atra, Sychaee, dies properato funere carpsit?'
utque dato gemitu lacrimae adsensere ferentum
et dictus pariter caedis maerentibus auctor,
'Cerno' ait 'aduerso pulchrum sub pectore uulnus
cuspidis Iliacae. dignus Carthagine, dignus 595
Hasdrubale ad manis ibis, nec te optima mater
dissimilem lugebit auis, Stygiaue sub umbra
degenerem cernens noster uitabit Hamilcar.
at mihi Flaminius, tam maesti causa doloris,
morte sua minuat luctus. haec pompa sequetur 600
exequias, seroque emptum uolet impia Roma
non uiolasse mei corpus mucrone Sychaei.'
Sic memorans torquet fumantem ex ore uaporem,
iraque anhelatum proturbat pectore murmur,
ut multo accensis feruore exuberat undis 605
clausus ubi exusto liquor indignatur aeno.
tum praeceps ruit in medios solumque fatigat
Flaminium incessens. nec dicto segnius ille
bella capessebat, propiorque insurgere Mauors
coeperat, et campo iunctus iam stabat uterque, 610
cum subitus per saxa fragor, motique repente,
horrendum, colles et summa cacumina totis
intremuere iugis. nutant in uertice siluae
pinifero fractaeque ruunt super agmina rupes.
immugit penitus conuulsis ima cauernis 615
dissiliens tellus nec paruos rumpit hiatus,
atque umbras late Stygias immensa uorago
faucibus ostendit patulis, manesque profundi
antiquum expauere diem. lacus ater in altos
sublatus montis et sede excussus auita 620
lauit Tyrrhenas ignota aspergine siluas.
iamque eadem populos magnorumque oppida regum
tempestas et dira lues strauitque tulitque.
ac super haec reflui pugnarunt montibus amnes,
et retro fluctus torsit mare. monte relicto 625
Apenninicolae fugere ad litora Fauni.
pugnabat tamen (heu belli uecordia!) miles,
iactatus titubante solo, tremebundaque tela,
subducta tellure ruens, torquebat in hostem,
donec pulsa uagos cursus ad litora uertit 630
mentis inops stagnisque inlata est Daunia pubes.
quis consul terga increpitans (nam turbine motae
ablatus terrae inciderat): 'Quid deinde, quid, oro,
restat, io, profugis? uos en ad moenia Romae
ducitis Hannibalem, uos in Tarpeia Tonantis 635
tecta faces ferrumque datis. sta, miles, et acris
disce ex me pugnas, uel si pugnare negatum,
disce mori. dabit exemplum non uile futuris
Flaminius. ne terga Libys, ne Cantaber umquam
consulis aspiciat. solus, si tanta libido 640
est uobis rabiesque fugae, tela omnia solus
pectore consumo et moriens fugiente per auras
hac anima uestras reuocabo ad proelia dextras.'
Dumque ea commemorat densosque obit obuius hostis,
aduolat ora ferus mentemque Ducarius. acri 645
nomen erat gentile uiro, fusisque cateruis
Boiorum quondam patriis antiqua gerebat
uulnera barbaricae mentis, noscensque superbi
uictoris uultus 'Tune' inquit 'maximus ille
Boiorum terror? libet hoc cognoscere telo, 650
corporis an tanti manet de uulnere sanguis.
nec uos paeniteat, populares, fortibus umbris
hoc mactare caput: nostros hic curribus egit
insistens uictos alta ad Capitolia patres.
ultrix hora uocat.' pariter tunc undique fusis 655
obruitur telis, nimboque ruente per auras
contectus nulli dextra iactare reliquit
Flaminium cecidisse sua. nec pugna perempto
ulterior ductore fuit. namque agmine denso
primores iuuenum, laeua ob discrimina Martis 660
infensi superis dextrisque et cernere Poenum
uictorem plus morte rati, super ocius omnes
membra ducis stratosque artus certamine magno
telaque corporaque et non fausto Marte cruentas
iniecere manus. sic densi caedis aceruo 665
ceu tumulo texere uirum. tum, strage per undas
per siluas sparsa perque altam sanguine uallem,
in medias fratre inuectus comitante cateruas
caesorum iuuenum Poenus 'Quae uulnera cernis,
quas mortes!' inquit 'premit omnis dextera ferrum, 670
armatusque iacet seruans certamina miles.
hos, en, hos obitus nostrae spectate cohortes!
fronte minae durant, et stant in uultibus irae.
et uereor, ne, quae tanta creat indole tellus
magnanimos fecunda uiros, huic fata dicarint 675
imperium, atque ipsis deuincat cladibus orbem.'
Sic fatus cessit nocti; finemque dedere
caedibus infusae subducto sole tenebrae.


LIBER SEXTUS

Iam, Tartessiaco quos soluerat aequore Titan
in noctem diffusus, equos iungebat Eois
litoribus, primique nouo Phaethonte retecti
Seres lanigeris repetebant uellera lucis,
et foeda ante oculos strages, propiusque patebat 5
insani Mauortis opus: simul arma uirique
ac mixtus sonipes dextraeque in uulnere caesi
haerentes hostis, passim clipeique iubaeque
atque artus trunci capitum fractusque iacebat
ossibus in duris ensis. nec cernere deerat 10
frustra seminecum quaerentia lumina caelum.
tum spumans sanie lacus et fluitantia summo
aeternum tumulis orbata cadauera ponto.
Nec tamen aduersis ruerat tota Itala uirtus.
Bruttius ingenti miserandae caedis aceruo, 15
non aequum ostentans confosso corpore Martem,
extulerat uix triste caput truncosque trahebat
per stragem neruis interlabentibus artus,
tenuis opum, non patre nitens linguaue, sed asper
ense, nec e Volsca quisquam uir gente redemit 20
plus aeui nec<e> magnanima. puer addere sese
pubescente gena castris optarat et acri
Flaminio spectatus erat, cum Celtica uictor
obrueret bello diuis melioribus arma.
inde honor ac sacrae custodia Marte sub omni 25
alitis: hinc causam nutriuit gloria leti.
namque necis certus, captae prohibere nequiret
cum Poenos aquilae, postquam subsidere fata
uiderat et magna pugnam inclinare ruina,
occulere interdum et terrae mandare parabat. 30
sed subitis uictus telis labentia membra
prostrauit super ac mentita morte tegebat.
uerum ubi lux nocte e Stygia miseroque sopore
reddita, uicini de strage cadaueris hasta
erigitur soloque uigens conamine late 35
stagnantem caede et facilem discedere terram
ense fodit, clausamque aquilae infelicis adorans
effigiem, palmis languentibus aequat harenas.
supremus fessi tenuis tum cessit in auras
halitus et magnam misit sub Tartara mentem. 40
Iuxta cernere erat meritae sibi poscere carmen
uirtutis sacram rabiem. Laeuinus, ab alto
Priuerno, uitis Latiae praesignis honore,
exanimum Nasamona Tyren super ipse iacebat
exanimis: non hasta uiro, non ensis: in artis 45
abstulerat Fors arma. tamen certamine nudo
inuenit Marti telum dolor. ore cruento
pugnatum, ferrique uicem dens praebuit irae.
iam lacerae nares foedataque lumina morsu,
iam truncum raptis caput auribus, ipsaque diris 50
frons depasta modis, et sanguine abundat hiatus;
nec satias, donec mandentia linqueret ora
spiritus et plenos rictus mors atra teneret.
Talia dum praebet tristis miracula uirtus,
diuerso interea fugientes saucia turba 55
iactantur casu siluisque per auia caecis
ablati furtim multo cum uulnere solos
per noctem metantur agros. sonus omnis et aura
exterrent pennaque leui commota uolucris.
non sopor aut menti requies. agit asper acerba 60
nunc Mago attonitos, nunc arduus Hannibal hasta.
Serranus, clarum nomen, tua, Regule, proles,
qui longum semper fama gliscente per aeuum
infidis seruasse fidem memorabere Poenis,
flore nitens primo, patriis heu Punica bella 65
auspiciis ingressus erat, miseramque parentem
et dulcis tristi repetebat sorte penates
saucius. haud illi comitum super ullus, et atris
uulneribus qui ferret opem: per deuia, fractae
innitens hastae furtoque ereptus opacae 70
noctis, iter tacitum Perusina ferebat in arua.
hic fessus parui, quaecumque ibi fata darentur,
limina pulsabat tecti, cum membra cubili
euoluens non tarda Marus (uetus ille parentis
miles et haud surda tractarat proelia fama) 75
procedit renouata focis et paupere Vesta
lumina praetendens. utque ora agnouit et aegrum
uulneribus diris ac, lamentabile uisu,
lapsantis fultum truncata cuspide gressus,
funesti rumore mali iam saucius aures: 80
'Quod scelus, o nimius uitae nimiumque ferendis
aduersis genitus, cerno? te, maxime, uidi,
ductorum, cum captiuo Carthaginis arcem
terreres uultu, crimen culpamque Tonantis,
occidere atque hausi, quem non Sidonia tecta 85
expulerint euersa meo de corde, dolorem.
estis ubi en iterum, superi? dat pectora ferro
Regulus, ac stirpem tantae periura recidit
surgentem Carthago domus.' inde aegra reponit
membra toro, nec ferre rudis medicamina (quippe 90
callebat bellis) nunc purgat uulnera lympha,
nunc mulcet sucis. ligat inde ac uellera molli
circumdat tactu et torpentis mitigat artus.
exin cura seni tristem depellere fesso
ore sitim et parca uires accersere mensa. 95
quae postquam properata, sopor sua munera tandem
applicat et mitem fundit per membra quietem.
necdum exorta dies, Marus instat uulneris aestus:
expertis medicare modis gratumque teporem
exutus senium trepida pietate ministrat. 100
Hic iuuenis maestos tollens ad sidera uultus
cum gemitu lacrimisque simul: 'Si culmina nondum
Tarpeia exosus damnasti sceptra Quirini,
extremas Italum res Ausoniamque ruentem
aspice,' ait 'genitor, tandemque aduerte procellis 105
aequos Iliacis oculos. amisimus Alpes,
nec deinde aduersis modus est: Ticinus et ater
stragibus Eridanus, tuque insignite tropaeis
Sidoniis Trebia et tellus lacrimabilis Arni.
sed quid ego haec? grauior quanto uis ecce malorum! 110
uidi crescentis Trasimenni caedibus undas,
prostrataque uirum mole inter tela cadentem
uidi Flaminium. testor, mea numina, manes
dignam me poenae tum nobilitate paternae
strage hostis quaesisse necem, ni tristia letum, 115
ut quondam patri, nobis quoque fata negassent.'
Cetera ~aceruantem questu lenire laborans
effatur senior: 'Patrio, fortissime, ritu
quicquid adest duri et rerum inclinata feramus.
talis lege deum cliuoso tramite uitae 120
per uarios praeceps casus rota uoluitur aeui.
sat tibi, sat magna et totum uulgata per orbem
stant documenta domus: sacer ille et numine nullo
inferior, tuus ille parens decora alta parauit
restando aduersis nec uirtutem exuit ullam 125
ante reluctantis liquit quam spiritus artus.
uix puerile mihi tempus confecerat aetas,
cum primo malas signabat Regulus aeuo.
accessi comes, atque omnis sociauimus annos,
donec dis Italae uisum est extinguere lumen 130
gentis, in egregio cuius sibi pectore sedem
ceperat alma Fides mentemque amplexa tenebat.
ille ensem nobis magnorum hunc instar honorum
uirtutisque ergo dedit et, sordentia fumo
quae cernis nunc, frena (sed est argenteus ollis 135
fulgor). nec cuiquam Marus est post talia dona
non praelatus eques. uerum superauit honores
omnis hasta meos. cui me libare Lyaei
quod cernis latices, dignum cognoscere causam.
Turbidus arentis lento pede sulcat harenas 140
Bagrada, non ullo Libycis in finibus amne
uictus limosas extendere latius undas
et stagnante uado patulos inuoluere campos.
hic studio laticum, quorum est haud prodiga tellus,
per ripas laeti saeuis consedimus aruis. 145
lucus iners iuxta Stygium pallentibus umbris
seruabat sine sole nemus, crassusque per auras
halitus erumpens taetrum expirabat odorem.
intus dira domus curuoque immanis in antro
sub terra specus et tristes sine luce tenebrae. 150
horror mente redit. monstrum exitiabile et ira
telluris genitum, cui par uix uiderit aetas
ulla uirum, serpens centum porrectus in ulnas
letalem ripam et lucos habitabat Auernos.
ingluuiem immensi uentris grauidamque uenenis 155
aluum deprensi satiabant fonte leones
aut acta ad fluuium torrenti lampade solis
armenta et tractae foeda grauitate per auras
ac tabe adflatus uolucres. semesa iacebant
ossa solo informi dape quae repletus et asper 160
uastatis gregibus nigro ructarat in antro.
isque ubi feruenti concepta incendia pastu
gurgite mulcebat rapido et spumantibus undis,
nondum etiam toto demersus corpore in amnem
iam caput aduersae ponebat margine ripae. 165
imprudens tantae pestis gradiebar, Aquino
Apenninicola atque Vmbro comitatus Auente:
scire nemus faciemque loci explorare libebat.
iamque propinquantum tacitus penetrauit in artus
horror et occulto riguerunt frigore membra. 170
intramus tamen et Nymphas numenque precamur
gurgitis ignoti trepidosque et multa pauentis
arcano gressus audemus credere luco.
ecce e uestibulo primisque e faucibus antri
Tartareus turbo atque insano saeuior Euro 175
spiritus erumpit, uastoque e gurgite fusa
tempestas oritur, mixtam stridore procellam
Cerbereo torquens. pauefacti clade uicissim
aspicimus. resonare solum, tellusque moueri,
atque antrum ruere, et uisi procedere manes. 180
quantis armati caelum petiere Gigantes
anguibus, aut quantus Lernae lassauit in undis
Amphitryoniaden serpens, qualisque comantis
auro seruauit ramos Iunonius anguis:
tantus disiecta tellure sub astra coruscum 185
extulit adsurgens caput atque in nubila primam
dispersit saniem et caelum foedauit hiatu.
diffugimus tenuemque metu conamur anheli
tollere clamorem frustra: nam sibila totum
implebant nemus. at subita formidine caecus 190
et facti damnandus Auens (sed fata trahebant)
antiquae quercus ingenti robore sese
occulit, infandum si posset fallere monstrum.
uix egomet credo: spiris <c>ingentibus arte
arboris abstraxit molem penitusque reuulsam 195
euertit fundo et radicibus eruit imis.
tum trepidum ac socios extrema uoce cientem
corripit atque haustu sorbens et faucibus atris
(uidi respiciens) obscaena condidit aluo.
infelix fluuio sese et torrentibus undis 200
crediderat celerique fuga iam nabat Aquinus.
hunc medio inuasit fluctu ripaeque relatos
(heu genus infandum leti!) depascitur artus.
Sic dirum nobis et lamentabile monstrum
effugisse datur. quantum mens aegra sinebat, 205
adpropero gressum et ductori singula pando.
ingemuit casus iuuenum miseratus acerbos.
utque erat in pugnas et Martem et proelia et hostem
igneus et magna audendi flagrabat amore,
ocius arma rapi et spectatum Marte sub omni 210
ire iubet campis equitem. ruit ipse citatum
quadrupedem planta fodiens, scutataque raptim
consequitur iusso manus et muralia portat
ballistas tormenta grauis suetamque mouere
excelsas turris immensae cuspidis hastam. 215
iamque ubi feralem strepitu circumtonat aulam
cornea gramineum persultans ungula campum,
percitus hinnitu serpens euoluitur antro
et Stygios aestus fumanti exsibilat ore:
terribilis gemino de lumine fulgurat ignis. 220
at nemus arrectae et procera cacumina saltus
exuperant cristae: trifido uibrata per auras
lingua micat motu atque adsultans aethera lambit.
ut uero strepuere tubae, conterritus alte
immensum attollit corpus tergoque residens 225
cetera sinuatis glomerat sub pectore gyris.
dira dehinc in bella ruit rapideque resoluens
contortos orbes derecto corpore totam
extendit molem subitoque propincus in ora
lato distantum spatio uenit. omnis anhelat 230
attonitus serpentis ecus frenoque teneri
impatiens crebros expirat naribus ignes.
arduus ille super tumidis ceruicibus altum
nutat utroque caput. trepidos inde incitus ira
nunc sublime rapit, nunc uasto pondere gaudet 235
elisisse premens. tunc fractis ossibus atram
absorbet saniem et, tabo manante per ora,
mutat hians hostem semesaque membra relinquit.
cedebant iam signa retro, uictorque cateruas
longius auectas adflatus peste premebat, 240
cum ductor, propere reuocatam in proelia turmam
uocibus impellens: "Serpentine Itala pubes
terga damus Libycisque parem non esse fatemur
anguibus Ausoniam? si debellauit inertis
halitus, ac uiso mens aegra effluxit hiatu, 245
ibo alacer solusque manus componere monstro
sufficiam." clamans haec atque interritus hastam
fulmineo uolucrem torquet per inane lacerto.
uenit in aduersam non uano turbine frontem
cuspis et haud paulum uires adiuta ruentis 250
contra ardore ferae capiti tremebunda resedit.
clamor ad astra datur, uocesque repente profusae
aetherias adiere domos. furit ilicet ira
terrigena, impatiens dare terga nouusque dolori
et chalybem longo tum primum passus in aeuo. 255
nec frustra rapidi stimulante dolore fuisset
impetus, ablato ni Regulus arte regendi
instantem elusisset equo rursusque secutum
cornipedis gyros flexi curuamine tergi
detortis laeua celer effugisset habenis. 260
At non spectator Marus inter talia segni
torpebat dextra. mea tanto in corpore monstri
hasta secunda fuit. iam iamque extrema trisulca
lambebat lingua fessi certamine terga
quadrupedis: torsi telum atque urgentia uelox 265
in memet saeui serpentis proelia uerto.
hinc imitata cohors certatim spicula dextris
congerit alternasque ferum diducit in iras,
donec murali ballista coercuit ictu.
tum fractus demum uires; nec iam amplius aegra 270
consuetum ad nisus spina praestante rigorem
et solitum in nubes tolli caput, acrius insta<n>t.
iamque aluo penitus demersa phalarica sedit
et geminum uolucres lumen rapuere sagittae.
iam patulis uasto sub uulnere faucibus a<t>er 275
tabificam expirat saniem specus. ultima iamque
ingesti<s> cauda et iaculis et pondere conti
haeret humi, lassoque tamen minitatur hiatu,
donec tormentis stridens magnoque fragore
discussit trabs acta caput, longoque resoluens 280
aggere se ripae tandem exhalauit in auras
liuentem nebulam fugientis ab ore ueneni.
erupit tristi fluuio mugitus et imis
murmura fusa uadis, subitoque et lucus et antrum
et resonae siluis ulularunt flebile ripae. 285
heu quantis luimus mox tristia proelia damnis,
quantaque supplicia et qualis exhausimus iras!
nec tacuere pii uates famulumque sororum
Naiadum, tepida quas Bagrada nutrit in unda,
nos uiolasse manu seris monuere periclis. 290
haec tunc hasta decus nobis pretiumque secundi
uulneris a uestro, Serrane, tributa parente,
princeps quae sacro bibit e serpente cruorem.'
Iamdudum uultus lacrimis atque ora rigabat
Serranus medioque uiri sermone profatur: 295
'Huic si uita duci nostrum durasset in aeuum,
non Trebia infaustas superasset sanguine ripas,
nec, Trasimenne, tuus premeret tot nomina gurges.'
Tum senior 'Magnas' inquit 'de sanguine poenas
percepit Tyrio et praesumpta piacula mortis. 300
nam defecta uiris et opes attrita supinas
Africa tendebat palmas, cum sidere diro
misit Agenoreis ductorem animosa Therapne.
nulla uiro species decorisque et frontis egenum
corpus; in exiguis uigor, admirabile, membris 305
uiuidus et nisu magnos qui uinceret artus.
iam Martem regere atque astus adiungere ferro
et duris facilem per inhospita ducere uitam
haud isti, quem nunc penes est sollertia belli,
cederet Hannibali. uellem hunc, o tristia nobis 310
Taygeta, hunc unum non durassetis opacis
Eurotae ripis. uidissem moenia flammis
Phoenissae ruere, aut certe non horrida fata
fleuissem ducis et, nulla quos morte nec igni
exutos seruans portabo in Tartara, luctus. 315
consertae campis acies, multusque per arua
feruebat Mauors, nec mens erat ulla sine ira.
hic inter medios memorandis Regulus ausis
laxabat ferro campum <in>que pericla ruebat
nec repetenda dabat letali uulnera dextra. 320
sic, ubi nigrantem torquens stridentibus Austris
portat turbo globum piceaque e nube ruinam
pendentem terris pariter pontoque minatur,
omnis et agricola et nemoroso uertice pastor
et pelago trepidat subductis nauita uelis. 325
at fraudem nectens, socios ubi concaua saxa
claudebant, uertit subito certamina Graius
et dat terga celer ficta formidine ductor,
haud secus ac stabulis procurans otia pastor
in foueam parco tectam uelamine frondis 330
ducit nocte lupos positae balatibus agnae.
abripuit traxitque uirum fax mentis honestae
gloria et incerti fallax fiducia Martis.
non socios comitumue manus, non arma sequentum
respicere: insano pugnae tendebat amore 335
iam solus, nubes subito cum densa Laconum
saxosis latebris intento ad proelia circum
funditur, et pone insurgit uis saeua uirorum.
o diram Latio lucem, fastisque notandum
dedecus o, Gradiue, tuum! tibi dextera et urbi 340
nata tuae tristi damnatur sorte catenae.
haud umquam absistam gemitu. te, Regule, uidit
Sidonius carcer, tuque huic sat magna triumpho
uisa es, Carthago, superis. quae poena sequetur
digna satis tali pollutos Marte Laconas? 345
At noua Elissaei iurato foedera patres
consultant mandare duci pacisque sequestrem
mittere poscentis uinctam inter proelia pubem
captiuamque manum ductore rependere nostro.
nec mora, iam stabat primis in litoris undis 350
nauali propulsa ratis, iam nautica pubes
aut siluis stringunt remos, aut abiete secta
transtra nouant. his intortos aptare rudentis,
his studium erecto componere carbasa malo.
unca locant prora curuati pondera ferri. 355
ante omnis doctus pelagi rectorque carinae
puppim aptat clauumque Cothon. micat aereus alta
fulgor aqua trifidi splendentis in aequore rostri.
tela simul uariamque ferunt contra aspera ponti
rerum ad tempus opem. mediae stat margine puppis 360
qui uoce alternos nautarum temperet ictus
et remis dictet sonitum pariterque relatis
ad numerum plaudat resonantia caerula tonsis.
Postquam confectum nautis opus horaque cursus
atque armata ratis uentique dedere profundum, 365
omnis turba ruit, matres puerique senesque.
per medios coetus trahit atque inimica per ora
spectandum Fortuna ducem. fert lumina contra
pacatus frontem, qualis cum litora primum
attigit adpulsa rector Sidonia classe. 370
accessi comes, haud ipso renuente, ratique
impositus maestis socium me casibus addo.
inluuiem atque inopes mensas durumque cubile
et certare malis urgentibus hoste putabat
deuicto maius, nec tam fugisse cauendo 375
aduersa egregium, quam perdomuisse ferendo.
spes tamen una mihi, quamquam bene cognita et olim
atrox illa fides, urbem murosque domumque
tangere si miseris licuisset, corda moueri
posse uiri et uestro certe mitescere fletu. 380
claudebam sub corde metus lacrimasque putabam
esse uiro et nostrae similem inter tristia mentem.
cum tandem patriae Tiberino adlabimur amni,
seruabam uultus ducis ac prodentia sensum
lumina et obtutu perstabam intentus eodem. 385
si qua fides, unum, puer, inter mille labores,
unum etiam in patria saeuaque in Agenoris urbe
atque unum uidi poenae quoque tempore uultum.
obuia captiuo cunctis simul urbibus ibat
Ausonia, et campum turba uincente propinqui 390
implentur colles; strepit altis Albula ripis.
ipsi Poenorum proceres immitia corda
ad patrios certant cultus reuocare, togaeque
addebatur honos. stetit, inlacrimante senatu
et matrum turba iuuenumque dolore profuso, 395
inter tot gemitus immobilis. aggere consul
tendebat dextram et patria uestigia primus
ponentem terra occursu celebrabat amico.
collegit gressum, monitusque recedere consul
nec summum uiolare decus. cingente superba 400
Poenorum turba captiuoque agmine saeptus
ibat et inuidiam caelo diuisque ferebat.
Ecce trahens geminum natorum Marcia pignus,
infelix nimia magni uirtute mariti,
squalentem crinem et tristis lacerabat amictus. 405
agnoscisne diem? an teneris non haesit in annis?
atque ea, postquam habitu iuxta et uelamine Poeno
deformem aspexit, fusis ululatibus aegra
labitur, et gelidos mortis color occupat artus.
si qua deis pietas, tales, Carthago, uidere 410
dent tibi Sidonias matres. me uoce quieta
adfatus iubet et uestros et coniugis una
arcere amplexus pater, impenetrabilis ille
luctibus et numquam summissus colla dolori.'
Hic alto iuuenis gemitu lacrimisque coortis 415
'Magne parens,' inquit 'quo maius numine nobis
Tarpeia nec in arce sedet, si iura querelis
sunt concessa piis, cur hoc matrique mihique
solamen, uel cur decus hoc, o dure, negasti,
tangere sacratos uultus atque oscula ab ore 420
libauisse tuo? dextram mihi prendere dextra
non licitum? leuiora forent haec uulnera quantum,
si ferre ad manis infixos mente daretur
amplexus, uenerande, tuos. sed uana recordor
ni, Mare, (nam primo tunc haerebamus in aeuo) 425
humana maior species erat. horrida cano
uertice descendens ingentia colla tegebat
caesaries, frontique coma squalente sedebat
terribilis decor atque animi uenerabile pondus.
nil posthac oculis simile incidit.' excipit inde 430
iam Marus atque, inhibens conuellere uulnera questu,
'Quid, cum praeteritis inuisa penatibus' inquit
'hospitia et sedes Poenorum intrauit acerbas?
adfixi clipei currusque et spicula nota
aedibus in paruis, magni monumenta triumphi, 435
pulsabant oculos, coniunxque in limine primo
clamabat: "Quo fers gressus? non Punicus hic est,
Regule, quem fugias, carcer. uestigia nostri
casta tori domus et patrium sine crimine seruat
inuiolata larem. semel hic iterumque (quid, oro, 440
pollutum est nobis?) prolem, gratante senatu
et patria, sum enixa tibi. tua, respice, sedes
haec est, unde ingens umeris fulgentibus ostro
uidisti Latios consul procedere fasces,
unde ire in Martem, quo capta referre solebas 445
et uictor mecum suspendere postibus arma.
non ego complexus et sanctae foedera taedae
coniugiumue peto: patrios damnare penatis
absiste ac natis fas duc concedere noctem."
Hos inter fletus iunctus uestigia Poenis 450
limine se clusit Tyrio questusque reliquit.
uixdum clara dies summa lustrabat in Oeta
Herculei monumenta rogi, cum consul adire
accirique iubet Libyas. tum limina templi
uidimus intrantem. quae consultata senatus, 455
quasue uiri uoces extremum curia maerens
audierit, placido nobis ipse edidit ore.
intulit ut gressus, certatim uoce manuque
ad solitam sedem et uestigia nota uocabant.
abnuit antiquumque loci aspernatus honorem. 460
at circumfusi non setius undique dextram
prensare ac, patriae ductorem nomine tanto
redderet, orabant: captiua posse redemptum
pensari turba, ac Tyrias tum iustius arces
arsuras dextra, fuerit quae uincta catenis. 465
Tum palmas simul attollens ac lumina caelo
"Iustitiae rectique dator, qui cuncta gubernas,
nec leuior mihi diua Fides Sarranaque Iuno,
quos reditus testes iurata mente uocaui,
sit mihi fas me digna loqui Latiosque tueri 470
uoce focos: ibo ad Tyrios non segnior," inquit
"stante fide reditus et saluo foedere poenae.
sic nobis rerum exitio desistite honorem
tendere. tot bellis totque annis fregimus aeuum.
nunc etiam uinclis et longo carcere torpent 475
captiuo in senio uires. fuit ille nec umquam,
dum fuit, a duro cessauit munere Martis
Regulus. exangui spectatis corpore nomen.
at non Carthago, fraudum domus, inscia quantum
e nobis restet, iuuenes parat, aspera ferro 480
pectora, captiuos nostra pensare senecta.
ite dolos contra, gensque astu fallere laeta
discat, me capto quantum tibi, Roma, supersit.
nec uero placeat, nisi quae de more parentum
pax erit. exposcunt Libyes nobisque dedere 485
haec referenda, pari libeat si pendere bellum
foedere et ex aequo geminas conscribere leges.
sed mihi sit Stygios ante intrauisse penatis,
talia quam uideam ferientis pacta Latinos."
Haec fatus Tyriae sese iam reddidit irae, 490
nec monitus spernente grauis fido<s>que senatu
Poenorum dimissa cohors. quae maesta repulsa
ac minitans capto patrias properabat ad oras.
prosequitur uulgus, patres, ac planctibus ingens
personat et luctu campus. reuocare libebat 495
interdum et iusto raptum retinere dolore.
At trepida et subito ceu stans in funere coniunx,
ut uidit puppi properantem intrare, tremendum
uociferans celerem gressum referebat ad undas:
"Tollite me, Libyes, comitem poenaeque necisque. 500
hoc unum, coniunx, uteri per pignora nostri
unum oro: liceat tecum quoscumque ferentem
terrarum pelagique pati caelique labores.
non ego Amyclaeum ductorem in proelia misi,
nec nostris tua sunt circumdata colla catenis. 505
cur usque ad Poenos miseram fugis? accipe mecum
hanc prolem. forsan duras Carthaginis iras
flectemus lacrimis, aut, si praecluserit aures
urbs inimica suas, eadem tunc hora manebit
teque tuosque simul, uel, si stat rumpere uitam, 510
in patria moriamur. adest comes ultima fati."
Has inter uoces uinclis resoluta moueri
paulatim et ripa coepit decedere puppis.
tum uero infelix, mente<m> furiata dolore,
exclamat fessas tendens ad litora palmas: 515
"En, qui se iactat Libyae populisque nefandis
atque hosti seruare fidem. data foedera nobis
ac promissa fides thalamis ubi, perfide, nunc est?"
ultima uox duras haec tunc penetrauit ad auris,
cetera percussi uetuerunt noscere remi. 520
Tum fluuio raptim ad pelagi deuoluimur oras
ac legimus pontum pinuque immane cauata
aequor et immensas curua trabe findimus undas.
ludibrium necis horrescens, uis aspera ponti
obrueret scopulisque ratem furor improbus Euri 525
frangeret, optabam: letum id commune fuisset.
sed nos ad poenam moderato flamine lenes
uexerunt Zephyri Tyrioque dedere furori.
Infelix uidi patriamque remissus in urbem
narrator poenae dura mercede reuerti. 530
nec tibi nunc ritus imitantem irasque ferarum
Pygmalioneam temptarem expromere gentem,
si maius quicquam toto uidisset in orbe
gens hominum, quam quod uestri ueneranda parentis
edidit exemplum uirtus. pudet addere questus 535
suppliciis, quae spectaui placido ore ferentem.
tu quoque, care puer, dignum te sanguine tanto
fingere ne cessa atque orientis comprime fletus.
praefixo paribus ligno mucronibus omnes
armantur laterum crates, densumque per artem 540
texitur erecti stantisque ex ordine ferri
infelix stimulus, somnisque hac fraude negatis
quocumque inflexum producto tempore torpor
inclinauit iners, fodiunt ad uiscera corpus.
absiste, o iuuenis, lacrimis. patientia cunctos 545
haec superat currus. longo reuirescet in aeuo
gloria; dum caeli sedem terrasque tenebit
casta Fides, dum uirtutis uenerabile nomen,
uiuet; eritque dies, tua quo, dux inclite, fata
audire horrebunt a te calcata minores.' 550
Haec Marus et maesta refouebat uulnera cura.
interea, rapidas perfusa cruoribus alas,
sicut sanguinea Trasimenni tinxerat unda,
uera ac ficta simul spargebat Fama per Vrbem.
Allia et infandi Senones captaeque recursat 555
attonitis arcis facies. excussit habenas
luctificus Pauor, et tempestas aucta timendo.
hic raptim ruit in muros: uox horrida fertur
'Hostis adest', iaciuntque sudes et inania tela.
ast aliae laceris canentes crinibus alta 560
uerrunt tecta deum et seris post fata suorum
sollicitant precibus. requiem tenebraeque diesque
amisere: iacent portis ululante dolore
dispersum uulgus, remeantumque ordine longo
seruat turba gradus. pendent ex ore loquentum, 565
nec laetis sat certa fides, iterumque morantur
orando et, uultu interdum sine uoce precati,
quod rogitant, audire pauent. hi<n>c fletus, ubi aures
percussae grauiore malo, metus inde, negatum
si scire, et dubius responsi nuntius haesit. 570
iamque ubi conspectu redeuntum uisa propinquo
corpora, sollicite laeti funduntur et ipsis
oscula uulneribus figunt superosque fatigant.
Hic inter trepidos, curae uenerandus, agebat
Serranum Marus, atque olim post fata mariti 575
non egressa domum uitato Marcia coetu
et lucem causa natorum passa ruebat
in luctum similem antiquo. turbata repente
agnoscensque Marum 'Fidei comes inclite magnae,
hunc certe mihi reddis.' ait 'leue uulnus? an alte 580
usque ad nostra ferus penetrauit uiscera mucro?
quicquid id est, dum non uinctum Carthago catenis
abripiat poenaeque instauret monstra paternae,
gratum est, o superi. quotiens heu, nate, petebam,
ne patrias iras animosque in proelia ferres 585
neu te belligeri stimularet in arma parentis
triste decus. nimium uiuacis dura senectae
supplicia expendi. quaeso, iam parcite, si qua
numina pugnastis nobis.'
At cladis acerbae
discussa ceu nube, patres conquirere fessis 590
iam rebus meditantur opem, atque ad munera belli
certatur, pulsusque timor grauiore periclo.
maxima curarum rectorem ponere castris
cui Latium et moles rerum quassata recumbat,
spectante occasum patria. Iouis illa ruenti 595
Ausoniae atque Italis tempus protendere regnis
cura fuit; nam Tyrrhenos Poenumque secundis
Albana surgens respexerat arce tumentem,
qui ferre in muros uictricia signa parabat.
tum quassans caput 'Haud umquam tibi Iuppiter,' inquit 600
'o iuuenis, dederit portas transcendere Romae
atque inferre pedem. Tyrrhenas sternere ualles
caedibus, et ripas fluuiorum exire Latino
sanguine fas fuerit: Tarpeium accedere collem
murisque aspirare ueto.' quater inde coruscum 605
contorsit dextra fulmen, quo tota reluxit
Maeonidum tellus, atramque per aethera uoluens
abrupto fregit caelo super agmina nubem.
nec Poenum auertisse satis: dat numine magno
Aeneadis mentem gremio deponere tuto 610
Romuleam laudem Fabioque salutis habenas
credere ductori. cui postquam tradita belli
iura uidet, 'Non hunc' inquit 'superauerit unquam
inuidia aut blando popularis gloria fuco,
non astus fallax, non praeda aliusue cupido. 615
bellandi uetus ac laudum cladumque quieta
mente capax. par ingenium castrisque togaeque.'
sic genitor diuum recipitque ad sidera gressum.
Hic circumspectis nulli deprensus in armis
laudatusque Ioui Fabius mirabile quantum 620
gaudebat reducem patriae adnumerare reuersus,
duxerat egrediens quam secum in proelia, pubem.
nec membris quisquam natoue pepercit amato
acrius aut uidit socium per bella cruorem
tristior. atque idem, perfusus sanguine uictor 625
hostili, plenis repetebat moenia castris.
stirpe genus clarum caeloque adfinis origo.
nam remeans longis olim Tirynthius oris
et triplicis monstri famam et spectacula captas
mira boues hac, qua fulgent nunc moenia Romae, 630
egit ouans. tunc Arcadius, sic fama, locabat
inter desertos fundata Palatia dumos
paupere sub populo ductor, cum regia uirgo
hospite uicta sacro Fabium de crimine laeto
procreat et magni commiscet seminis ortus 635
Arcas in Herculeos mater uentura nepotes.
ter centum domus haec Fabios armauit in hostem
limine progressos uno; pulcherrima quorum
cunctando Fabius superauit facta ducemque
Hannibalem aequando. tantus tunc, Poene, fuisti. 640
Dum se perculsi renouant in bella Latini,
turbatus Ioue et exuta spe moenia Romae
pulsandi, collis Vmbros atque arua petebat
Hannibal, excelso summi qua uertice montis
deuexum lateri pendet Tuder, atque ubi latis 645
proiecta in campis nebulas exhalat inertis
et sedet ingentem pascens Meuania taurum,
dona Ioui. tum Palladios se fundit in agros
Picenum diues praedae atque errantibus armis,
quo spolia inuitant, transfert populantia signa, 650
donec pestiferos mitis Campania cursus
tardauit bellumque sinu indefensa recepit.
Hic dum stagnosi spectat templumque domosque
Literni ductor, uaria splendentia cernit
pictura belli patribus monumenta prioris 655
exhausti: nam porticibus signata manebant,
quis inerat longus rerum et spectabilis ordo.
primus bella truci suadebat Regulus ore,
bella neganda uiro, si noscere fata daretur.
at princeps Poenis indicta more parentum 660
Appius astabat pugna lauroque reuinctus
iustum Sarrana ducebat caede triumphum.
aequoreum iuxta decus et nauale tropaeum,
rostra gerens niuea surgebat mole columna.
exuuias Marti ~donumque Du<i>lius, alto 665
ante omnis mersa Poenorum classe, dicabat.
cui, nocturnus honos, funalia clara sacerque
post epulas tibicen adest, castosque penatis
insignis laeti repetebat murmure cantus.
cernit et extremos defuncti ciuis honores: 670
Scipio ductoris celebrabat funera Poeni,
Sardoa uictor terra. uidet inde ruentem
litoribus Libycis dispersa per agmina pubem;
instabat crista fulgens et terga premebat
Regulus: Autololes Nomadesque et Maurus et Hammon 675
et Garamas positis dedebant oppida telis.
lentus harenoso spumabat Bagrada campo
uiperea sanie, turmisque minantibus ultro
pugnabat serpens et cum duce bella gerebat.
necnon proiectum puppi frustraque uocantem 680
numina Amyclaeum mergebat perfida ponto
rectorem manus, et seras tibi, Regule, poenas
Xanthippus digni pendebat in aequore leti.
addiderant geminas medio consurgere fluctu
Aegatis: lacerae circum fragmenta uideres 685
classis et effusos fluitare in gurgite Poenos.
possessor pelagi pronaque Lutatius aura
captiuas puppis ad litora uictor agebat.
haec inter iuncto religatus in ordine Hamilcar,
ductoris genitor, cunctarum ab imagine rerum 690
totius in sese uulgi conuerterat ora.
sed Pacis faciem et pollutas foederis aras
deceptumque Iouem ac dictantis iura Latinos
cernere erat. strictas trepida ceruice securis
horrebat Libys, ac summissis ordine palmis 695
orantes ueniam iurabant inrita pacta.
haec Eryce e summo spectabat laeta Dione.
Quae postquam infesto percensuit omnia uultu
adridens Poenus, lenta proclamat ab ira:
'Non leuiora dabis nostris inscribere tectis 700
acta meae dextrae: captam, Carthago, Saguntum
da spectare, simul flamma ferroque ruentem;
perfodiant patres natorum membra. nec Alpes
exiguus domitas capiet locus: ardua celsis
persultet iuga uictor equis Garamasque Nomasque. 705
addes Ticini spumantis sanguine ripas
et nostrum Trebiam et Trasimenni litora Tusci
clausa cadaueribus. ruat ingens corpore et armis
Flaminius, fugiat consul manante cruore
Scipio et ad socios nati ceruice uehatur. 710
haec mitte in populos, et adhuc maiora dabuntur.
flagrantem effinges facibus, Carthago, Libyssis
Romam et deiectum Tarpeia rupe Tonantem.
interea uos, ut dignum est, ista (ocius ite)
o iuuenes, quorum dextris mihi tanta geruntur, 715
in cineres monumenta date atque inuoluite flammis.'


LIBER SEPTIMUS

Interea trepidis Fabius spes unica rebus.
ille quidem socios atque aegram uulnere praeceps
Ausoniam armabat uiridique ad dura laborum
bellator senio iam castra mouebat in hostem,
sed mens humana maior non tela nec enses 5
nec fortis spectabat equos. tot milia contra
Poenorum inuictumque ducem, tot in agmina solus
ibat et in sese cuncta arma uirosque gerebat.
ac ni sacra seni uis impressumque fuisset
sistere Fortunam cunctando aduersa fouentem, 10
ultima Dardanii transisset nominis aetas.
ille modum superis in Punica castra fauoris
addidit et Libyae finem inter prospera bella
uincendi statuit. tumefactum cladibus ille
Hesperiis lento Poenum moderamine lusit. 15
summe ducum, qui regna iterum labentia Troiae
et fluxas Latii res maiorumque labores,
qui Carmentis opes et regna Euandria seruas,
surge, age et emerito sacrum caput insere caelo.
At Libyae ductor, postquam noua nomina lecto 20
dictatore uigent, raptim mutata Latinis
imperia haud frustra reputans, cognoscere hauebat,
quae fortuna uiro, quodnam decus, ultima fessis
ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
Hannibali putet esse parem. feruore carentes 25
angebant anni fraudique inaperta senectus.
ocius accitum captiuo ex agmine poscit
progeniem ritusque ducis dextraeque labores.
Cilnius, Arreti Tyrrhenis ortus in oris,
clarum nomen erat. sed laeua adduxerat hora 30
Ticini iuuenem ripis, fususque ruentis
uulnere equi Libycis praebebat colla catenis.
hic ardens exire malis et rumpere uitam,
'Non cum Flaminio tibi res, nec feruida Gracchi
in manibus consulta:' inquit 'Tirynthia gens est; 35
quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
terrarum imperium Carthaginis arce uideres.
non ego te longa serie per singula ducam.
hoc sat erit: nosces Fabios certamine ab uno.
Veientum populi uiolata pace negabant 40
acceptare iugum, ac uicino Marte furebat
ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
dilectus uetiti, priuataque castra penates
Herculei impleuere. domo, mirabile, ab una
patricius iunctis exercitus ibat in armis. 45
ter centum exiluere duces. quocumque liberet
uno non pauidus rexisses bella magistro.
sed dirum egressis omen: Scelerata minaci
stridentis sonitu tremuerunt limina portae,
maximaque Herculei mugiuit numinis ara. 50
inuasere hostem, numerarique aspera uirtus
haud est passa uiros, et plures milite caedes.
saepe globo densi, saepe et per deuia passim
dispersi subiere uices, meritique labore
aequato, nulli quisquam uirtute secundus, 55
ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
spes heu fallaces oblitaque corda, caducum
mortali quodcumque datur! grex ille uirorum,
qui Fabia gente incolumi deforme putabat
publica bella geri, pariter cecidere deorum 60
inuidia, subitis circumuenientibus armis.
nec tamen occisos est cur laetere. supersunt
quot tibi si<n>t Libyaeque satis: certauerit unus
ter centum dextris. tam uiuida membra laborque
prouidus et cauta sollertia tecta quiete. 65
nec uero, calidi, nunc tu, cui sanguinis aetas,
foderis in pugna uelocius ilia planta
bellatoris equi frenisque momorderis ora.'
quem cernens auidum leti post talia Poenus,
'Nequiquam nostras, demens,' ait 'elicis iras 70
et captiua paras moriendo euadere uincla.
uiuendum est. arta seruentur colla catena.'
haec iuuenis, diuisque tumens ausisque secundis.
At patres Latiasque nurus raptabat ad aras
cura deum. maesto suffusae lumina uultu 75
femineus matres graditur chorus: ordine longo
Iunoni pallam conceptaque uota dicabant:
'Huc ades, o regina deum, gens casta precamur
et ferimus, digno quaecumque est nomine, turba
Ausonidum pulchrumque et, acu et subtemine fuluo 80
quod nostrae neuere manus, uenerabile donum.
ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, diua,
interea uelamen erit. si pellere nostris
Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
pressa tibi uaria fulgebit gemma corona.' 85
necnon et proprio uenerantur Pallada dono
Phoebumque armigerumque deum primamque Dionen.
tanta adeo, cum res trepidae, reuerentia diuum
nascitur: at rarae fumant felicibus arae.
Dum Roma antiquos templis indicit honores, 90
iam Fabius, tacito procedens agmine et arte
bellandi lento similis, praecluserat omnis
fortunaeque hostique uias. discedere signis
haud licitum, summumque decus, quo tollis ad astra
imperii, Romane, caput, parere docebat. 95
uerum ubi prima satis conspecta in montibus altis
signa procul fulsitque nouis exercitus armis,
arrectae spes Sidonii, feruetque secundis
fortunae iuuenis. uincendi sola uidetur,
quod nondum steterint acies, mora: 'Pergite,' clamat 100
'ite citi, ruite ad portas, propellite uallum
pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
tantum hosti superest. resides ad bella uocantur,
quis pudeat certare, senes. quodcumque uidetis,
hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile bello. 105
en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
Scipiadae? pulsi Ausonia non ante pauentem
dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
nomina nostra tremens et ripas seruat Hiberi. 110
est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
creuerit, et titulis libeat cur figere nostris
crudum Marte uiri nomen. quot demere noster
huic annos Fabio gladius ualet! et tamen audet.
audeat. haud ultra faxo spectetur in armis.' 115
Talia uociferans uolucri rapit agmina cursu
ac praeuectus equo nunc dextra prouocat hostem
nunc uoce increpitat, missa nunc eminus hasta
fertur ouans pugnaeque agitat simulacra futurae:
ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania campis 120
arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque
maternumque fretum totumque in imagine mundum.
Cassarum sedet irarum spectator et alti
celsus colle iugi domat exultantia corda
infractasque minas dilato Marte fatigat 125
sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
munitis pastor stabulis per ouilia clausum
impauidus somni seruat pecus: effera saeuit
atque impasta trucis ululatus turba luporum
exercet morsuque quatit restantia claustra. 130
Inritus incepti mouet inde atque Apula tardo
arua Libys passu legit ac nunc ualle residit
conditus occulta, si praecipitare sequentem
atque inopinata detur circumdare fraude,
nunc nocturna parat caecae celantibus umbris 135
furta uiae retroque abitum fictosque timores
adsimulat, tum castra citus deserta relicta
ostentat praeda atque inuitat prodigus hostem:
qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
cum sibi gurgitibus flexis reuolutus oberrat. 140
nulla uacant incepta dolis: simul omnia uersat
miscetque exacuens uaria ad conamina mentem,
sicut aquae splendor radiatus lampade solis
dissultat per tecta uaga sub imagine uibrans
luminis et tremula laquearia uerberat umbra. 145
iamque dolore furens ita secum immurmurat ira:
'Obuia si primus nobis hic tela tulisset,
nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nulli
lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis
sanguinea pontum turbasset decolor unda? 150
inuentum, dum se cohibet terimurque sedendo,
uincendi genus. en quotiens, uelut obuius iret,
discinxit ratione dolos fraudesque resoluit.'
haec secum, medio somni cum bucina noctem
diuideret, iamque excubias sortitus iniquas 155
tertius abrupta uigil iret ad arma quiete.
uertit iter Daunique retro tellure relicta
Campanas remeat notus populator in oras.
hic uero, intrauit postquam uberis arua Falerni
(diues ea et numquam tellus mentita colono), 160
addunt frugiferis inimica incendia ramis.
Haud fas, Bacche, tuos tacitum tramittere honores,
quamquam magna incepta uocent. memorabere, sacri
largitor laticis, grauidae cui nectare uites
nulli dant prelis nomen praeferre Falernis. 165
Massica sulcabat meliore Falernus in aeuo
ensibus ignotis senior iuga. pampinus umbras
nondum uua uiridis nudo texebat in aruo,
pocula nec norant sucis mulcere Lyaei,
fonte sitim et pura soliti defendere lympha. 170
attulit hospitio pergentem ad litora Calpes
extremumque diem pes dexter et hora Lyaeum,
nec pigitum paruosque lares humilisque subire
limina caelicolam tecti. cepere uolentem
fumosi postes et ritu pauperis aeui 175
ante focos mensae, laetus nec senserat hospes
aduenisse deum. sed enim de more parentum
grato cursabat studio instabatque senectae,
donec, opes festas, puris nunc poma canistris
composuit, nunc inriguis citus extulit hortis 180
rorantis umore dapes, tum lacte fauisque
distinxit dulcis epulas nulloque cruore
polluta castus mensa Cerealia dona
attulit ac primum Vestae detersit honorem
undique et in mediam iecit libamina flammam. 185
deesse tuos latices, hac sedulitate senili
captus, Iacche, uetas. subito, mirabile dictu,
fagina pampineo spumarunt pocula suco,
pauperis hospitii pretium, uilisque rubenti
fluxit mulctra mero, et quercu in cratera cauata 190
dulcis odoratis umor sudauit ab uuis.
'En cape' Bacchus ait 'nondum tibi nota, sed olim
uiticolae nomen peruulgatura Falerni
munera,' et haud ultra latuit deus. inde nitentem
lumine purpureo frontem cinxere corymbi, 195
et fusae per colla comae, dextraque pependit
cantharus, ac uitis thyrso delapsa uirenti
festas Nysaeo redimiuit palmite mensas.
nec facilis laeto certasse, Falerne, sapori,
postquam iterata tibi sunt pocula, iam pede risum, 200
iam lingua titubante moues, patrioque Lyaeo
tempora quassatus, grates et praemia digna
uix intellectis conaris reddere uerbis,
donec composuit luctantia lumina Somnus,
Somnus, Bacche, tibi comes additus. hinc ubi primo 205
ungula dispersit rores Phaethontia Phoebo,
uuiferis late florebat Massicus aruis
miratus nemora et lucentis sole racemos.
it monti decus, atque ex illo tempore diues
Tmolus <et> ambrosiis Ariusia pocula sucis 210
ac Methymna ferox lacibus cessere Falernis.
Haec tum uasta dabat terrisque infestus agebat
Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
ludificante ducem Fabio. iamque improba castris
Ausoniis uota et pugnandi praua libido 215
gliscebat: proni decurrere monte parabant.
Da famae, da, Musa, uirum, cui uincere bina
concessum castra et geminos domitare furores.
'Feruida si nobis corda abruptumque putassent
ingenium patres et si clamoribus' inquit 220
'turbari facilem mentem, non ultima rerum
et deplorati mandassent Martis habenas.
stat pensata diu belli sententia: uincam
seruare inuitos urgentisque ultima fata.
nulli per Fabium e uobis cecidisse licebit. 225
si lucis piget et supremis esse cupido est
nominis Ausonii taedetque in tempore tali
nullum clade noua claraeque fragore ruinae
insignem fecisse locum, reuocandus ab atris
Flaminius uobis est sedibus. ille ruendi 230
iam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
an nondum praeceps uicinaque fata uidetis?
una, ut debellet, satis est uictoria Poeno.
state, uiri, et sentite ducem. cum optabile tempus
deposcet dextras, tunc ista ferocia dicta 235
aequentur factis. non est, mihi credite, non est
arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
omnes iam portis in campum effuderit hora.
magnum illud solisque datum, quos mitis euntis
Iuppiter aspexit, magnum est ex hoste reuerti. 240
fortunae Libys incumbit flatuque secundo
fidit agens puppim. dum desinat aura sinusque
destituat tumidos subducto flamine uentus,
in rem cunctari fuerit. non ulla perenni
amplexu Fortuna fouet. iam copia quanto 245
artior et nullo Tyriis certamine quantum
detritum est famae! quin inter cetera nostra
haud laude afuerit, modo qui++sed parcere dictis
sit melius. iam uos acies et proelia et hostem
poscitis? o maneat, superi, fiducia talis! 250
interea exclusa maioris sorte pericli
me solum, quaeso, toti me opponite bello.'
his dictis fractus furor et rabida arma quierunt:
ut, cum turbatis placidum caput extulit undis
Neptunus totumque uidet totique uidetur 255
regnator ponto, saeui fera murmura uenti
dimittunt nullasque mouent in frontibus alas,
tum sensim infusa tranquilla per aequora pace
languentes tacito lucent in litore fluctus.
Sensit cura sagax Poeni fraudisque ueneno 260
adgreditur mentes. pauca atque haec ruris auiti
iugera nec multis Fabius uertebat aratris:
Massicus uuiferis addebat nomina glaebis.
hinc pestem placitum moliri et spargere causas
in castra ambiguas. ferro flammisque pepercit 265
suspectamque loco pacem dedit arte maligna
ceu clandestino traheretur foedere bellum.
Intellectus erat Fabio, Tyriosque uidebat
dictator saeuire dolos. sed non uacat ~aegre
inuidiam gladios inter lituosque timere 270
et dubia morsus famae depellere pugna,
donec reptantem et nequiquam saepe trahendo
huc illuc castra scrutantem proelia Poenum,
qua nemorosa iuga et scopulosi uertice colles
exurgunt, clausit sparsa ad diuortia turma. 275
hinc Laestrygoniae saxoso monte premebant
a tergo rupes, undosis squalida terris
hinc Literna palus, nec ferri aut militis usum
poscebat regio, saeptos sed fraude locorum
arta fames poenas miserae exactura Sagunti 280
urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
Cuncta per et terras et lati stagna profundi
condiderat somnus, positoque labore dierum
pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
at non Sidonium curis flagrantia corda 285
ductorem uigilesque metus haurire sinebant
dona soporiferae noctis. nam membra cubili
erigit et fului circumdat pelle leonis,
qua super instratos proiectus gramine campi
presserat ante toros. tunc ad tentoria fratris 290
fert gressus uicina citos. nec degener ille
belligeri ritus taurino membra iacebat
effultus tergo et mulcebat tristia somno.
haud procul hasta uiri terrae defixa propinquae,
et dir<a> e summa pendebat cuspide cassis; 295
at clipeus circa loricaque et ensis et arcus
et telum Baliare simul tellure quiescunt.
iuxta lecta manus, iuuenes in Marte probati,
et sonipes strato carpebat gramina dorso.
ut pepulere leuem intrantis uestigia somnum, 300
'Heus!' inquit (pariterque manus ad tela ferebat)
'quae te cura uigil fessum, germane, fatigat?'
ac iam constiterat sociosque in caespite fusos
incussa reuocat castrorum ad munera planta,
cum Libyae ductor: 'Fabius me noctibus aegris, 305
in curas Fabius nos excitat, illa senectus
heu fatis quae sola meis currentibus obstat!
cernis ut armata circumfundare corona,
et uallet clausos collectus miles in orbe<m>.
uerum, age, nunc quando res artae, percipe porro 310
quae meditata mihi. latos correpta per agros
armenta adsueto belli de more secuntur.
cornibus arentis edicam innectere ramos
sarmentique leuis fronti religare maniplos,
admotus cum feruorem disperserit ignis 315
ut passim exultent stimulante dolore iuuenci
et uaga per collis ceruice incendia iactent.
tum terrore nouo trepidus laxabit iniquas
custos excubias maioraque nocte timebit.
si cordi consulta (moras extrema recusant) 320
accingamur' ait. gemino tentoria gressu
inde petunt. ingens clipeo ceruice reposta
inter equos interque uiros interque iacebat
capta manu spolia et rorantia caede Maraxes
ac dirum, in somno ceu bella capesseret, amens 325
clamorem tum forte dabat dextraque tremente
arma toro et notum quaerebat feruidus ensem.
huic Mago, inuersa quatiens ut dispulit hasta
bellantem somnum, 'Tenebris, fortissime ductor,
iras compesce atque in lucem proelia differ. 330
ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
nunc nocte utendum est. arentis nectere frondes
cornibus et latis accensa immittere siluis
armenta, oppositi reserent quo claustra manipli,
germanus parat atque obsessa euellere castra. 335
emergamus, et hic Fabio persuadeat astus
non certare dolis.' nihil hinc cunctante, sed acris
incepti laeto iuuene, ad tentoria Acherrae
festinant, cui parca quies minimumque soporis,
nec notum somno noctes aequare: feroci 340
peruigil inseruibat equo fessumque leuabat
tractando et frenis ora exagitata fouebat.
at socii renouant tela arentemque cruorem
ferro detergent et dant mucronibus iras.
quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi 345
quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
intentiquo docent, quae sint properanda, mone<n>tque
quisque suos: instat trepidis stimulatque ruentis
nauus abire timor, dum caeca silentia dumque 350
maiores umbrae. rapida iam subdita peste
uirgulta atque altis surgunt e cornibus ignes.
hic uero ut, gliscente malo et quassantibus aegra
armentis capita, adiutae pinguescere flammae
coepere et uincens fumos erumpere uertex, 355
per collis dumosque (lues agit atra) per altos
saxosi scopulos montis lymphata feruntur
corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
luctantur frustra rabidi mugire iuuenci.
per iuga, per uallis errat Vulcania pestis 360
nusquam stante malo, uicinaque litora fulgent:
quam multa adfixus caelo sub nocte serena
fluctibus e mediis sulcator nauita ponti
astra uidet, quam multa uidet, feruoribus atris
cum Calabros urunt ad pinguia pabula saltus, 365
uertice Gargani residens incendia pastor.
At facie subita uolitantum montibus altis
flammarum, quis tunc ce<ci>dit custodia sorti,
horrere atque ipsos nullo spargente uagari
credere et indomitos pasci sub collibus ignes. 370
caelone exciderint, et magna fulmina dextra
torserit Omnipotens, an caecis rupta cauernis
fuderit egestas accenso sulphure flammas
infelix tellus, media in formidine quaerunt.
iamque abeunt, faucesque uiae citus occupat armis 375
Poenus et in patulos exultans emicat agros.
huc tamen usque uigil processerat arte regendi
dictator Trebiam et Tusci post stagna profundi,
esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
euasisse satis. quin et uestigia pulsi 380
et gressus premeret castris, ni sacra uocarent
ad patrios ueneranda deos. tum uersus ad urbem
adloquitur iuuenem, cui mos tramittere signa
et belli summam primasque iubebat habenas,
atque his praeformat dictis fingitque monendo: 385
'Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
erudiit Fortuna meis, nec ducere uerba
ad uerum decus ac prauis arcere ualebunt.
uidisti clausum Hannibalem. nil miles et alae
iuuere aut densis legio conferta maniplis. 390
testor te, solus clausi nec deinde morabor.
dis sine me libare dapem et sollemnia ferre:
hunc iterum atque iterum uinctum uel montibus altis
amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
interea (crede experto, non fallimus) aegris 395
nil mouisse salus rebus. sit gloria multis
et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
hostem, sed Fabio sit uos seruasse triumphus.
plena tibi castra atque intactus uulnere miles
creditur: hos nobis (erit haec ti<bi> gloria) redde. 400
iam cernes Libycum hu<i>c uallo adsultare leonem,
iam praedas offerre tibi, iam uertere terga,
respectantem adeo atque iras cum fraude coquentem.
claude, oro, castra et cunctas spes eripe pugnae.
haec monuisse satis. sed si compescere corda 405
non datur oranti, magno te iure pioque
dictator capere arma ueto.' sic castra relinquens
uallarat monitis ac se referebat ad urbem.
Ecce autem flatu classis Phoenissa secundo
litora Caietae Laestrygoniosque recessus 410
sulcabat rostris portusque intrarat apertos
ac totus multo spumabat remige pontus,
cum trepidae fremitu uitreis e sedibus antri
aequoreae pelago simul emersere sorores
ac possessa uident infestis litora proris. 415
tum magno perculsa metu Nereia turba
attonitae propere refluunt ad limina nota,
Telebou<m> medio surgunt qua regna profundo
pumiceaeque procul sedes. immanis in antro
conditur abrupto Proteus ac spumea late 420
cautibus obiectis reiectat caerula uates.
is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
per uarias lusit formas et terruit atri
serpentis squamis horrendaque sibila torsit
aut fremuit toruo mutatus membra leone, 425
'Dicite,' ait 'quae causa uiae? quisue ora repente
peruasit pallor? cur scire futura libido?'
Ad quae Cymodoce, Nympharum maxima natu
Italidum: 'Nosti nostros, praesage, timores.
quid Tyriae classes ereptaque litora nobis 430
portendunt? num migrantur Rhoeteia regna
in Libyam superis? aut hos Sarranus habebit
nauita iam portus? patria num sede fugatae
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?'
Tunc sic euoluens repetita exordia retro 435
incipit ambiguus uates reseratque futura:
'Laomedonteus Phrygia cum sedit in Ida
pastor et errantis dumosa per auia tauros
arguta reuocans ad roscida pascua canna
audiuit sacrae lentus certamina formae, 440
tum matris currus niueos agitabat olores
tempora sollicitus litis seruasse Cupido.
paruulus ex umero corytos et aureus arcus
fulgebat, nutuque uetans trepidare parentem
monstrabat grauidam telis se ferre pharetram. 445
ast alius niuea comebat fronte capillos,
purpureos alius uestis religabat amictus.
cum sic suspirans roseo Venus ore decoros
adloquitur natos: "Testis certissima uestrae
ecce dies pietatis adest. quis credere saluis 450
hoc ausit uobis? de forma atque ore (quid ultra
iam superest rerum?) certat Venus. omnia paruis
si mea tela dedi blando medicata ueneno,
si uester, caelo ac terris qui foedera sancit,
stat supplex, cum uultis, auus: uictoria nostra 455
Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris."
dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
omne nemus gradiente dea. iam bellica uirgo,
aegide deposita et qua adsuetum casside crinem 460
inuoluit, nec compta tamen pacemque serenis
condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
praedicto sacrae uestigia concita plantae.
parte alia intrabat iussis Saturnia siluis,
iudicium Phrygis et fastus pastoris et Iden 465
post fratris latura toros. postrema nitenti
adfulsit uultu ridens Venus: omnia circa
et nemora et penitus frondosis rupibus antra
spirantem sacro traxerunt uertice odorem.
nec iudex sedisse ualet, fessique nitoris 470
luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse uideri.
sed uictae fera bella deae uexere per aequor,
atque excisa suo pariter cum iudice Troia.
tum pius Aeneas terris iactatus et undis
Dardanios Itala posuit tellure penatis. 475
dum cete ponto innabunt, dum sidera caelo
lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
hic regna et nullae regnis per saecula metae.
at uos, o natae, currit dum immobile filum,
Hadriaci fugite infaustas Sasonis harenas. 480
sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus et rubros impellet in aequora fluctus,
damnatoque deum quondam per carmina campo
Aetolae rursus Teucris pugnabitis umbrae.
Punica Romuleos quatient mox spicula muros, 485
multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
hinc ille in furto genitus patruique piabit
idem ultor patrisque necem; tum litus Elissae
implebit flammis auelletque Itala Poenum
uiscera torrentem et propriis superabit in oris. 490
huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet,
hic dabit ex sese qui tertia bella fatiget
et cinerem Libyae ferat in Capitolia uictor.'
Quae dum arcana deum uates euoluit in antro,
iam monita et Fabium bellique equitumque magister 495
exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.
pascere nec Poenus prauum ac nutrire furorem
deerat et, ut paruo maiora ad proelia damno
eliceret, dabat interdum simulantia terga:
non aliter, quam qui sparsa per stagna profundi 500
euocat e liquidis piscem penetralibus esca,
cumque leuem summa uidit iam nare sub unda,
ducit sinuato captiuum ad litora lino.
Fama furit uersos hostis, Poenumque salutem
inuenisse fuga: liceat si uincere, finem 505
promitti cladum, sed enim dicione carere
uirtutem, et poenas uincentibus esse repostas.
clausurum iam castra ducem rursusque referri
uaginae iussurum enses, reddatur in armis
ut ratio, et purget miles cur uicerit hostem. 510
haec uulgus. necnon patrum Saturnia mentes
inuidiae stimulo fodit et popularibus auris.
tunc indigna fide censent optandaque Poeno,
quae mox haud paruo luerent damnata periclo.
Diuiditur miles, Fabioque equitumque magistro 515
imperia aequantur penitus. cernebat et expers
irarum senior, magnas ne penderet alti
erroris poenas patria inconsulta, timebat.
ac tum, multa putans secum, ut remeauit ab urbe,
partitus socias uires, uicina propinquis 520
signa iugis locat et specula sublimis ab alta
non Romana minus seruat quam Punica castra.
nec mora. disiecto Minuci uecordia uallo
perdendi simul et pereundi ardebat amore.
Quem postquam rapidum uidit procedere castris 525
hinc Libys, hinc Fabius, simul accendere sagacis
in subitum curas: propere capere arma maniplis
edicit uallique tenet munimine turmas
Ausonius, torquet totas in proelia uires
Poenorum ductor propellitque agmina uoce: 530
'Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnae.
non sperata diu plano certamina campo
offert ecce deus. quando data copia, longum
detergete situm ferro multoque cruore
exsatiate, uiri, plenos rubiginis enses.' 535
Atque ea Cunctator pensabat ab aggere ualli
perlustrans campos oculis, tantoque periclo
discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
cui natus iuncta arma ferens 'Dabit improbus,' inquit
'quas dignum est, poenas, qui per suffragia caeca 540
inuasit nostros haec ad discrimina fasces.
insanae spectate tribus. pro lubrica rostra
et uanis fora laeta uiris! nunc munera Martis
aequent imperio et solem concedere nocti
sciscant imbelles. magna mercede piabunt 545
erroris rabiem et nostrum uiolasse parentem.'
tum senior, quatiens hastam lacrimisque coortis.
'Sanguine Poenorum, iuuenis, tam tristia dicta
sunt abolenda tibi. patiarne ante ora manusque
ciuem deleri nostras, aut uincere Poenum, 550
me spectante, sinam? non aequauisse minorem
soluetur culpa si sunt mihi talia corda?
iamque hoc, ne dubites, longaeui, nate, parentis
accipe et aeterno fixum sub pectore serua:
succensere nefas patriae, nec foedior ulla 555
culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
sic docuere senes. quantus qualisque fuisti,
cum pulsus lare et extorris Capitolia curru
intrares exul, tibi corpora caesa, Camille,
damnata quot sunt dextra! pacata fuissent 560
ni consulta uiro mensque impenetrabilis irae,
mutassentque solum sceptris Aeneia regna
nullaque nunc stares terrarum uertice, Roma.
pone iras, o nate, meas. socia arma feramus
et celeremus opem.' iamque intermixta sonabant 565
classica, procursusque uiros conliserat acer.
Primus claustra manu portae dictator et altos
disiecit postis rupitque in proelia cursum.
non grauiore mouent uenti certamina mole
Odrysius Boreas et Syrtim tollere pollens 570
Africus, obnixi cum bella furentia torquent:
distraxere fretum ac diuersa ad litora uoluunt
aequor quisque suum; sequitur stridente procella
nunc huc, nunc illuc, raptum mare et intonat undis.
haud prorsus daret ullus honos tellusque subacta 575
Phoenicum et Carthago ruens, iniuria quantum
orta ex inuidia decoris tulit. omnia namque
dura simul deuicta uiro, metus, Hannibal, irae,
inuidia, atque una fama et fortuna subactae.
Poenus ab excelso rapidos decurrere uallo 580
ut uidit, tremuere irae, ceciditque repente
cum gemitu spes haud dubiae praesumpta ruinae.
quippe aciem denso circumuallauerat orbe
hausurus clausos coniectis undique telis.
atque hic Dardanius prauo certamine ductor 585
iam Styga et aeternas intrarat mente tenebras
(nam Fabium auxiliumque uiri sperare pudebat),
cum senior gemino complexus proelia cornu
ulteriore ligat Poenorum terga corona
et modo claudentis aciem nunc, extima cingens, 590
clausos ipse tenet. maiorem surgere in arma
maioremque dedit cerni Tirynthius. altae
scintillant cristae et, mirum, uelocibus ingens
per subitum membris uenit uigor: ingerit hastas
auersumque premit telorum nubibus hostem: 595
qualis post iuuenem, nondum subeunte senecta,
rector erat Pylius bellis aetate secunda.
Inde ruens Thurin et Buten et Narin et Arsen
dat leto fisumque manus conferre Mahalcen,
cui decus insigne et quaesitum cuspide nomen. 600
tum Garadum largumque comae prosternit Adherben
et geminas acies superantem uertice Thulin,
qui summas alto prensabat in aggere pinnas,
eminus hos, gladio Sapharum gladioque Monaesum
et Morinum pugnas aeris stridore cientem, 605
dexteriore gena cum sedit letifer ictus,
perque tubam fixae decurrens uulnere malae
extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
proximus huic iaculo Nasamonius occidit Idmon.
namque super tepido lapsantem sanguine et aegra 610
lubrica nitentem nequiquam euadere planta
impacto prosternit equo trepideque leuantem
membra adflicta solo pressa uiolentius hasta
implicuit terrae telumque in caede reliquit.
haeret humi cornus motu tremefacta iacentis 615
et campo seruat mandatum adfixa cadauer.
Necnon exemplo laudis furiata iuuentus,
Sullaeque Crassique simul iunctusque Metello
Furnius ac melior dextrae Torquatus, inibant
proelia et unanimi uel morte emisse uolebant 620
spectari Fabio. miser hic uestigia retro
dum rapit et molem subducto corpore uitat
intorti Bibulus saxi atque in terga refertur,
strage super lapsus socium, qua fibula morsus
loricae crebro laxata resoluerat ictu, 625
accepit lateri penitusque in uiscera adegit
extabat fixo quod forte cadauere ferrum.
heu sortem necis! euasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
occideret, telo non in sua uulnera misso. 630
uoluitur exanimis, turpatque decora iuuenta
ora nouus pallor. membris dimissa solutis
arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
Venerat ad bellum Tyria Sidone, nepotum
excitus prece, et auxilio socia arma ferebat, 635
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
gens Cadmi, Cleadas; fulua cui plurima passim
casside et aurato fulgebat gemma monili,
qualis ubi Oceani renouatus Lucifer unda
laudatur Veneri et certat maioribus astris. 640
ostro ipse ac sonipes ostro totumque per agmen
purpura Agenoreis saturata micabat aenis.
hic auidum pugnae <et> tam clarum excidere nomen
Brutum exoptantem, uarie nunc laeuus in orbem,
nunc dexter leuibus flexo per deuia gyris 645
ludificatus equo, uolucrem post terga sagittam
fundit Achaemenio detractans proelia ritu.
nec damnata manus, medio sed, flebile, mento
armigeri Cascae penetrabilis haesit harundo
oblicumque secans subrecta cuspide uulnus 650
umenti ferrum admouit tepefacta palato.
at Brutus diro casu turbatus amici
ausum multa uirum et spargentem in uulnera saeuos
fraude fugae calamos, iam nullis cursibus instat
prendere cornipedis, sed totam pectoris iram 655
mandat atrox hastae telumque uolatile nodo
excutit et summum, qua laxa monilia crebro
nudabant uersu, tramittit cuspide pectus.
labitur intento cornu transfossus, et una
arcum laeua cadens, dimisit dextra sagittam. 660
At non tam tristi sortitus proelia Marte
Phoebei Soractis honor Carmelus agebat.
sanguine quippe suo iam Bagrada tinxerat ensem,
dux rectorque Nubae populi, iam fusus eidem
Zeusis Amyclaei stirps impacata Phalanti, 665
quem tulerat mater claro Phoenissa Laconi.
talia dum metuit, nec pugnae fisus in hoste
tam rapido nec deinde fugae, suadente pauore,
per dumos miser in uicina cacumina quercus
repserat atque alta sese occultabat in umbra 670
Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
hunc longa multa orantem Carmelus et altos
mutantem saltu ramos transuerberat hasta,
ut, qui uiscatos populatur harundine lucos,
dum nemoris celsi procera cacumina sensim 675
substructa certat tacitus contingere meta,
sublimem calamo sequitur crescente uolucrem.
effudit uitam, atque alte manante cruore
membra pependerunt curuato exanguia ramo.
Iamque in palantis ac uersos terga feroces 680
pugnabant Itali, subitus cum mole pauenda
terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
nigra uiro membra, et furui iuga celsa trahebant
cornipedes, totusque nouae formidinis arte
concolor aequabat liuentia currus equorum 685
terga: nec erectis similes imponere cristis
cessarat pennas, aterque tegebat amictus:
ceu quondam aeternae regnator noctis, ad imos
cum fugeret thalamos Hennaea uirgine rapta,
egit nigrantem Stygia caligine currum. 690
at Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
quod peperere decus Circaeo Tuscula dorso
moenia, Laertae quondam regnata nepoti,
quamquam tardatos turbata fronte Latinos
collegisse gradum uidet, imperterritus ipse 695
ferrata calce atque effusa largus habena
cunctantem impellebat equum. negat obuius ire
et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
tum celer in pugnam dorso delatus ab alto
alipedem planta currum premit atque uolanti 700
adsilit a tergo. cecidere et lora repente
et stimuli, ferrumque super ceruice tremiscens
palluit infelix subducto sanguine Maurus.
ora rapit gladio praefixaque cuspide portat.
At saeuo Mauorte ferox perrumpit anhelum 705
dictator cum caede globum. miserabile uisu,
uulneribus fessum ac multo labente cruore
ductorem cernit suprema ac foeda precantem.
manauere genis lacrimae, clipeoque pauentem
protegit et natum stimulans 'Fortissime, labem 710
hanc pellamus' ait 'Poenoque ob mitia facta,
quod nullos nostris ignis disperserit aruis,
dignum expendamus pretium.' tunc arte paterna
ac stimulis gaudens iuuenis circumdata Poenum
agmina deturbat gladio campumque relaxat, 715
donec Sidonius decederet aequore ductor:
ceu, stimulante fame, rapuit cum Martius agnum
auerso pastore lupus fetumque trementem
ore tenet presso, tum, si uestigia cursu
auditis celeret balatibus obuia pastor, 720
iam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
reiectat praedam et uacuo fugit aeger hiatu.
~tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra
tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae.
torpebant dextra<e>, et sese meruisse negabant 725
seruari, subitisque bonis mens aegra natabat:
ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina,
eruta cum subito membra et nox atra recessit,
coniuent solemque pauent agnoscere uisu.
Quis actis senior numerato milite laetus 730
collis et tuto repetebat in aggere castra.
ecce autem e media iam morte renata iuuentus
clamorem tollens ad sidera et ordine longo
ibat ouans Fabiumque decus Fabiumque salutem
certatim et magna memorabant uoce parentem. 735
tum qui partitis dissederat ante maniplis
'Sancte' ait 'o genitor, reuocato ad lucis honorem
si fas uera queri, cur nobis castra uirosque
diuidere est licitum? patiens cur arma dedisti,
quae solus rexisse uales? hoc munere lapsi 740
aeternas multo cum sanguine uidimus umbras.
ocius huc aquilas seruataque signa referte.
hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:
cum solo tibi iam Fabio sunt bella gerenda.' 745
Haec ubi dicta dedit, mille hinc, uenerabile uisu,
caespite de uiridi surgunt properantibus arae.
nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei
fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus
in mensam Fabio sacrum libauit honorem.


LIBER OCTAVUS

Primus Agenoridum cedentia terga uidere
Aeneadis dederat Fabius. Romana parentem
solum castra uocant, solum uocat Hannibal hostem
impatiensque morae fremit: ut sit copia Martis,
expectanda uiri fata optandumque sub armis 5
Parcarum auxilium. namque hac spirante senecta
nequiquam sese Latium sperare cruorem.
iam uero concors miles signisque relatis
indiuisus honos, iterumque et rursus eidem
soli obluctandum Fabio maioribus aegrum 10
angebant curis. lentando feruida bella
dictator cum multa adeo, tum miles egenus
cunctarum ut rerum Tyrius foret, arte sedendi
egerat et, quamquam finis pugnaque manuque
haud dum partus erat, iam bello uicerat hostem. 15
quin etiam ingenio fluxi, sed prima feroces,
uaniloquum Celtae genus ac mutabile mentis,
respectare domos: maerebant caede sine ulla
(insolitum sibi) bella geri, siccasque cruore
inter tela siti Mauortis hebescere dextras. 20
his super internae labes et ciuica uulnus
inuidia augebant. laeuus conatibus Hannon
ductoris non ulla domo summittere patres
auxilia aut ullis opibus iuuisse sinebat.
Quis lacerum curis et rerum extrema pauentem 25
ad spes armorum et furialia uota reducit
praescia Cannarum Iuno atque elata futuris.
namque hac accitam stagnis Laurentibus Annam
adfatur uoce et blandis hortatibus implet:
'Sanguine cognato iuuenis tibi, diua, laborat 30
Hannibal a uestro nomen memorabile Belo.
perge age, et insanos curarum comprime fluctus.
excute sollicito Fabium. sola ille Latinos
sub iuga mittendi mora iam discingitur armis.
cum Varrone manus et cum Varrone serenda 35
proelia, nec desit fatis ad signa mouenda.
ipsa adero. tendat iamdudum in Iapyga campum.
huc Trebiae rursum et Trasimenni fata sequentur.'
Tum diua Indigetis castis contermina lucis
'Haud' inquit 'tua ius nobis praecepta morari. 40
sit fas, sit tantum, quaeso, retinere fauorem
antiquae patriae mandataque magna sororis,
quamquam inter Latios Annae stet numen honores.'
Multa retro rerum iacet atque ambagibus aeui
obtegitur densa caligine mersa uetustas, 45
cur Sarrana dicent Oenotri numina templo,
regnisque Aeneadum germana colatur Elissae.
sed pressis stringam reuocatam ab origine famam
narrandi metis breuiterque antiqua reuoluam.
Iliaco postquam deserta est hospite Dido 50
et spes abruptae, media<m> in penetralibus atram
festinat furibunda pyram. tum corripit ensem
certa necis, profugi donum exitiale mariti.
despectus taedae regnis se imponit Iarbas,
et tepido fugit Anna rogo. quis rebus egenis 55
ferret opem, Nomadum late terrente tyranno?
Battus Cyrenen molli tum forte fouebat
imperio, mitis Battus lacrimasque dedisse
casibus humanis facilis. qui supplice uisa
intremuit regum euentus dextramque tetendit. 60
atque ea, dum flauas bis tondet messor aristas,
seruata interea sedes: nec longius uti
his opibus Battoque fuit. nam ferre per aequor
exitium miserae iam Pygmaliona docebat.
ergo agitur pelago, diuis inimica sibique, 65
quod se non dederit comitem in suprema sorori,
donec iactatam laceris, miserabile, uelis
fatalis turbo in Laurentis expulit oras.
non caeli, non illa soli, non gnara colentum
Sidonis in Latia trepidabat naufraga terra. 70
ecce autem Aeneas sacro comitatus Iulo,
iam regni compos, noto sese ore ferebat.
qui terrae defixam oculos et multa timentem
ac deinde adlapsam genibus lacrimantis Iuli
attollit mitique manu intra limina ducit. 75
atque ubi iam casus aduersorumque pauorem
hospitii leniuit honos, tum discere maesta
exposcit cura letum infelicis Elissae.
cui sic uerba trahens largis cum fletibus Anna
incipit et blandas addit pro tempore uoces: 80
'Nate dea, solus regni lucisque fuisti
germanae tu causa meae: mors testis et ille
(heu cur non idem mihi tum!) rogus. ora uidere
postquam est ereptum miserae tua, litore sedit
interdum, stetit interdum, uentosque secuta 85
infelix oculis magno clamore uocabat
Aenean comitemque tuae se imponere solam
orabat paterere rati. mox turbida anhelum
rettulit in thalamos cursum subitoque tremore
substitit et sacrum timuit tetigisse cubile. 90
inde amens nunc sideream fulgentis Iuli
effigiem fouet amplexu, nunc tota repente
ad uultus conuersa tuos, ab imagine pendet
conqueriturque tibi et sperat responsa remitti.
non umquam spem ponit amor: iam tecta domumque 95
deserit et rursus portus furibunda reuisit,
si qui te referant conuerso flamine uenti.
ad magicas etiam fallax atque improba gentis
Massylae leuitas descendere compulit artes.
heu sacri uatum errores! dum numina noctis 100
eliciunt spondentque nouis medicamina curis,
quod uidi decepta nefas! congessit in atram
cuncta tui monumenta pyram et non prospera dona.'
Tunc sic Aeneas dulci repetitus amore:
'Tellurem hanc iuro, uota inter nostra frequente<r> 105
auditam uobis, iuro caput, Anna, tibique
germanaeque tuae dilectum mitis Iuli,
respiciens aegerque animi tum regna reliqui
uestra, nec abscessem thalamo, ni magna minatus
meque sua ratibus dextra imposuisset et alto 110
egisset rapidis classem Cyllenius Euris.
sed cur (heu seri monitus!), cur tempore tali
incustodito saeuire dedistis amori?'
Contra sic infit uoluens uix murmur anhelum
inter singultus labrisque trementibus Anna: 115
'Nigro forte Ioui, cui tertia regna laborant,
atque atri sociae thalami noua sacra parabam,
quis aegram mentem et trepidantia corda leuaret
infelix germana tori, furuasque trahebam
ipsa manu properans ad uisa pianda bidentis; 120
~namque asper somno dirus me impleuerat horror,
terque suam Dido, ter cum clamore uocarat
et laeta exultans ostenderat ora Sychaeus.
quae dum abigo menti et sub lucem ut uisa secundent
oro caelicolas ac uiuo purgor in amni, 125
illa cito passu peruecta ad litora mutae
oscula, qua steteras, bis terque infixit harenae:
deinde amplexa sinu late uestigia fouit,
ceu cinerem orbatae pressant ad pectora matres.
tum rapido praeceps cursu resolutaque crinem 130
euasit propere in celsam, quam struxerat ante
magna mole, pyram, cuius de sede dabatur
cernere cuncta freta et totam Carthaginis urbem.
hic Phrygiam uestem et bacatum induta monile,
postquam illum infelix hausit, quo munera primum 135
sunt conspecta, diem et conuiuia mente reduxit
festasque aduentu mensas teque ordine Troiae
narrantem longos se peruigilante labores,
in portus amens rorantia lumina flexit:
"Di longae noctis, quorum iam numina nobis 140
mors instans maiora facit, precor," inquit "adeste
et placidi uictos ardore admittite manis.
Aeneae coniunx, Veneris nurus, ulta maritum,
<uidi constructas nostrae Carthaginis arces.
nunc ad uos magni descendet corporis umbra. 145
me quoque fors dulci quondam uir notus amore
expectat, curas cupiens aequare priores."
haec dicens ensem media in praecordia adegit,
ensem Dardanii quaesitum in pignus amoris.
uiderunt comites tristique per atria planctu 150
concurrunt: magnis resonant ululatibus aedes.
accepi infelix dirisque exterrita fatis,
ora manu lacerans, lymphato regia cursu
tecta peto celsosque gradus euadere nitor.
ter diro fueram conata incumbere ferro, 155
ter cecidi exanimae membris reuoluta sororis.
iamque ferebatur uicina per oppida rumor:
arma parant Nomadum proceres et saeuus Iarbas. 157a
tum Cyrenaeam fatis agitantibus urbem
deuenio. hinc uestris pelagi uis adpulit oris.'
Motus erat placidumque animum mentemque quietam 160
Troius in miseram rector susceperat Annam.
iamque omnis luctus omnisque e pectore curas
dispulerat, Phrygiis nec iam amplius aduena tectis
illa uidebatur. tacito nox atra sopore
cuncta per et terras et lati stagna profundi 165
condiderat, tristi cum Dido aegerrima uultu
has uisa in somnis germanae effundere uoces:
'His, soror, in tectis longae indulgere quieti,
heu nimium secura, potes, nec, quae tibi fraudes
tendantur, quae circumstent discrimina, cernis? 170
at nondum nostro infaustos generique soloque
Laomedonteae noscis telluris alumnos?
dum caelum rapida stellas uertigine uoluet,
lunaque fraterno lustrabit lumine terras,
pax nulla Aeneadas inter Tyriosque manebit. 175
surge, age: iam tacitas suspecta Lauinia fraudes
molitur dirumque nefas sub corde uolutat
praeterea, ne falsa putes haec fingere somnum,
haud procul hinc paruo descendens fonte Numicus
labitur et leni per ualles uoluitur amne. 180
huc rapies, germana, uiam tutosque receptus.
te sacra excipient hilares in flumina Nymphae,
aeternumque Italis numen celebrabere in oris.'
sic fata in tenuem Phoenissa euanuit auram.
Anna nouis somno excutitur perterrita uisis, 185
itque timor totos gelido sudore per artus.
tunc, ut erat tenui corpus uelamine tecta,
prosiluit stratis humilique egressa fenestra
per patulos currit plantis pernicibus agros,
donec harenoso, sic fama, Numicius illam 190
suscepit gremio uitreisque abscondidit antris.
orta dies totum radiis impleuerat orbem,
cum nullam Aeneadae thalamis Sidonida nacti
et Rutulum magno errantes clamore per agrum
uicini ad ripas fluuii manifesta secuntur 195
signa pedum, dumque inter se mirantur, ab alto
amnis aquas cursumque rapit. tum sedibus imis
inter caeruleas uisa est residere sorores
Sidonis et placido Teucros adfarier ore.
ex illo primis anni celebrata diebus 200
per totam Ausoniam uenerando numine culta est.
Hanc postquam in tristis Italum Saturnia pugnas
hortata est, celeri superum petit aethera curru,
optatum Latii tandem potura cruorem.
diua deae parere parat magnumque Libyssae 205
ductorem gentis nulli conspecta petebat.
ille uirum coetu tum forte remotus ab omni
incertos rerum euentus bellique uolutans
anxia ducebat uigili suspiria uoce.
cui dea sic dictis curas solatur amicis: 210
'Quid tantum ulterius, rex o fortissime gentis
Sidoniae, ducis cura aegrescente dolorem?
omnis iam placata tibi manet ira deorum,
omnis Agenoridis rediit fauor. eia, age, segnis
rumpe moras, rape Marmaricas in proelia uires. 215
mutati fasces. iam bellum atque arma senatus
ex inconsulto posuit Tirynthius heros,
cumque alio tibi Flaminio sunt bella gerenda.
me tibi, ne dubites, summi matrona Tonantis
misit. ego Oenotris aeternum numen in oris 220
concelebror uestri generata e sanguine Beli.
haud mora sit: rapido belli rape fulmina cursu.
celsus Iapygios ubi se Garganus in agros>
explicat (haud longe tellus), huc derige signa.
[haec, ut Roma cadat, sat erit uictoria Poenis.'] 224a
dixit et in nubes umentia sustulit ora.
Cui dux, promissae reuirescens pignore laudis,
'Nympha, decus generis, quo non sacratius ullum
numen' ait 'nobis, felix oblata secundes.
ast ego te compos pugnae Carthaginis arce
marmoreis sistam templis iuxtaque dicabo 230
aequatam gemino simulacri munere Dido.'
haec fatus socios stimulat tum<e>factus ouantis:
'Pone grauis curas tormentaque lenta sedendi,
fatalis Latio miles. placauimus iras
caelicolum, redeunt diui: finita maligno 235
hinc Fabio imperia et mutatos consule fasces
nuntio. nunc dextras mihi quisque atque illa referto
quae Marte exclusus promittere magna solebas.
en, numen patrium spondet maiora peractis.
uellantur signa, ac diua ducente petamus 240
infaustum Phrygibus Diomedis nomine campum.'
Dumque Arpos tendunt instincti pectora Poeni,
subnixus rapto plebei muneris ostro
saeuit iam rostris Varro ingentique ruinae
festinans aperire locum fata admouet urbi. 245
atque illi sine luce genus surdumque parentum
nomen, et immodice uibrabat in ore canoro
lingua procax. hinc auctus opes largusque rapinae,
infima dum uulgi fouet oblatratque senatum,
tantum in quassata bellis caput extulit urbe 250
momentum ut rerum et fati foret arbiter unus,
quo conseruari Latium uictore puderet.
hunc Fabios inter sacrataque nomina Marti
Scipiadas interque Ioui spolia alta ferentem
Marcellum fastis labem suffragia caeca 255
addiderant, Cannasque malum exitiale fouebat
ambitus et Graio funestior aequore Campus.
idem, ut turbarum sator atque accendere sollers
inuidiam prauusque togae, sic debilis arte
belligera Martemque rudis uersare nec ullo 260
spectatus ferro, lingua sperabat adire
ad dextrae decus atque e rostris bella ciebat.
ergo alacer Fabiumque morae increpitare professus
ad uulgum in patres petulantia uerba ferebat:
'Vos, quorum imperium est, consul praecepta modumque 265
bellandi posco. sedeone au<t> montibus erro,
dum mecum Garamas et adustus corpora Maurus
diuidit Italiam? an ferro, quo cingitis, utor?
exaudi, bone dictator, quid Martia plebes
imperitet: pelli Libyas Romamque leuari 270
hoste iubent. num festinant, quos plurima passos
tertius exurit lacrimosis casibus annus?
ite igitur, capite arma, uiri. mora sola triumpho
paruum iter est. quae prima dies ostenderit hostem,
et patrum regna et Poenorum bella resoluet. 275
ite alacres: Latia deuinctum colla catena
Hannibalem Fabio ducam spectante per urbem.'
Haec postquam increpuit, portis arma incitus effert
impellitque moras: ueluti cum carcere rupto
auriga indocilis totas effudit habenas 280
et praeceps trepida pendens in uerbera planta
impar fertur equis: fumat male concitus axis,
ac frena incerto fluitant discordia curru.
cernebat Paulus (namque huic communia Campus
iura atque arma tulit) labi mergente sinistro 285
consule res pessumque dari, sed mobilis ira est
turbati uulgi, signataque mente cicatrix
undantis aegro frenabat corde dolores.
nam cum perdomita est armis iuuenilibus olim
Illyris ora uiri, nigro adlatrauerat ore 290
uictorem inuidia et uentis iactarat iniquis.
hinc inerat metus et durae reuerentia plebis.
sed genus admotum superis summumque per altos
attingebat auos caelum: numerare parentem
Assaracum retro praestabat Amulius auctor 295
Assaracusque Iouem, ne<c>, qui spectasset in armis,
abnueret genus. huic Fabius iam castra petenti:
'Si tibi cum Tyrio credis fore maxima bella
ductore (inuitus uocem hanc e pectore rumpam)
frustraris, Paule. Ausoni<d>um te proelia dira 300
teque hostis castris grauior manet, aut ego multo
nequiquam didici casus praenoscere Marte.
spondentem audiui (piget heu taedetque senectae,
si quas prospicio restat passura ruinas!)
cum duce tam fausti Martis, qua uiderit <h>ora, 305
sumpturum pugnam. quantum nunc, Paule, supremo
absumus exitio, uocem hanc si consulis ardens
audiuit Poenus! iam latis obuia credo
stat campis acies, expectaturque sub ictu
alter Flaminius. quantos, insane, ciebis 310
Varro uiros! tu (pro superi!) tu protinus arma,
tu campum? noscas ante exploresque trahendo,
~quam ritus hostis! tu non, quae copia rerum,
quae natura locis, quod sit, rimabere sollers,
armorum genus, et stantem super omnia tela 315
fortunam aspicies? fer, Paule, indeuia recti
pectora. cur, uni patriam si adfligere fas est,
uni sit seruare nefas? eget improbus arto
iam uictu Libys, et belli feruore retuso
laxa fides socium est. non hic domus hospita tecto 320
inuitat patrio, non fidae moenibus urbes
excipiunt renouatque pari se pube iuuentus.
tertia uix superest, crudo quae uenit Hibero,
turba uirum. persta et cauti medicamina belli
lentus ama. si qua interea inuitauerit aura 325
annueritque deus, uelox accede secundis.'
Cui breuiter maesto consul sic ore uicissim:
'Mecum erit haec prorsus pietas, mentemque feremus
in Poenos, inuicte, tuam. nec me unica fallit
cunctandi ratio, qua te grassante senescens 330
Hannibal oppressum uidit considere bellum.
sed quaenam ira deum? consul datus alter, opinor,
Ausoniae est, alter Poenis. trahit omnia secum
et metuit demens alio ne consule Roma
concidat. e Tyrio consortem accite senatu: 335
non tam saeua uolet. nullus qui portet in hostem
sufficit insano sonipes. incedere noctis,
quae tardent cursum, tenebras dolet, itque superbus
tantum non strictis mucronibus, ulla retardet
ne pugnas mora, dum uagina ducitur ensis. 340
Tarpeiae rupes cognataque sanguine nobis
tecta Iouis, quaeque arce sua nunc stantia linquo,
moenia felicis patriae, quocumque uocabit
summa salus, testor, spreto discrimine iturum.
sed si surda mihi pugnabunt castra monenti, 345
haud ego uos ultra, nati, dulcemque morabor
Assaraci de gente domum, similemue uidebit
Varroni Paulum redeuntem saucia Roma.'
Sic tum diuersa turbati mente petebant
castra duces. at praedictis iam sederat aruis 350
Aetolos Poenus seruans ad proelia campos.
non alias maiore uirum, maiore sub armis
agmine cornipedum concussa est Itala tellus.
quippe extrema simul gentique urbique timebant,
nec spes certandi plus uno Marte dabatur. 355
Faunigenae socio bella inuasere Sicano
sacra manus Rutuli, seruant qui Daunia regna
Laurentique domo gaudent et fonte Numici,
quos Castrum Phrygibusque grauis quondam Ardea misit,
quos, celso deuexa iugo Iunonia sedes, 360
Lanuuium atque altrix casti Collatia Bruti,
quique immite nemus Triuiae, quique ostia Tusci
amnis amant tepidoque fouent Almone Cybeben.
hinc Tibur, Catille, tuum sacrisque dicatum
Fortunae Praeneste iugis Antemnaque, prisco 365
Crustumio prior, atque habiles ad aratra Labici.
necnon sceptriferi qui potant Thybridis undam,
quique Anienis habent ripas gelidoque rigantur
Simbruuio rastrisque domant Aequicula rura.
his Scaurus monitor, tenero tunc Scaurus in aeuo, 370
sed iam signa dabat nascens in saecula uirtus.
non illis solitum crispare hastilia campo,
nec mos pennigeris pharetram impleuisse sagittis:
pila uolunt breuibusque habiles mucronibus enses;
aere caput tecti surgunt super agmina cristis. 375
At, quos ipsius mensis seposta Lyaei
Setia et incelebri miserunt ualle Velitrae,
quos Cora, quos spumans immiti Signia musto,
et quos pestifera Pomptini uligine campi,
qua Saturae nebulosa palus restagnat, et atro 380
liuentis caeno per squalida turbidus arua
cogit aquas Vfens atque inficit aequora limo,
ducit auis pollens nec dextra indignus auorum
Scaeuola, cui dirae caelatur laudis honora
effigie clipeus: flagrant altaribus ignes, 385
Tyrrhenum ualli medio stat Mucius ira
in semet uersa, saeuitque <in> imagine uirtus.
~tunc icta species iniere ac bella magistro
cernitur effugiens ardentem Porsena dextram.
Quis Circaea iuga et scopulosi uerticis Anxur 390
Hernicaque impresso raduntur uomere saxa,
quis putri pinguis sulcaris Anagnia gleba,
Sulla Ferentinis Priuernatumque maniplis
ducebat simul excitis, Soraeque iuuentus
addita fulgebat telis. hic Scaptia pubes, 395
hic Fabrateriae uulgus, nec monte niuoso
descendens Atina aberat detritaque bellis
S<u>essa atque a duro Frusino haud imbellis aratro.
at, qui Fibreno miscentem flumina Lirim
sulphureum tacitisque uadis ad litora lapsum 400
accolit, Arpinas, accita pube Venafro
ac Larinatum dextris, socia hispidus arma
commouet atque uiris ingens exhaurit Aquinum.
Tullius aeratas raptabat in agmina turmas,
regia progenies et Tullo sanguis ab alto. 405
indole pro quanta iuuenis quantumque daturus
Ausoniae populis uentura in saecula ciuem!
ille, super Gangen, super exauditus et Indos,
implebit terras uoce et furialia bella
fulmine compescet linguae nec deinde relinquet 410
par decus eloquio cuiquam sperare nepotum.
Ecce inter primos Therapnaeo a sanguine Clausi
exultat rapidis Nero non imitabilis ausis.
hunc Amiterna cohors et Bactris nomina ducens
Casperia, hunc Foruli magnaeque Reate dicatum 415
Caelicolum Matri necnon habitata pruinis
Nursia et a Tetrica comitantur rupe cohortes.
cunctis hasta decus, clipeusque refertur in orbem,
conique implumes et laeuo tegmina crure.
ibant et laeti pars Sancum uoce canebant 420
auctorem gentis, pars laudes ore ferebat,
Sabe, tuas, qui de proprio cognomine primus
dixisti populos magna dicione Sabinos.
Quid, qui Picenae stimulat telluris alumnos,
horridus et squamis et equina Curio crista, 425
pars belli quam magna uenit! non aequore uerso
tam creber fractis albescit fluctus in undis,
nec coetu leuiore, ubi mille per agmina uirgo
lunatis acies imitatur Martia peltis,
perstrepit et tellus et Amazonius Thermodon. 430
hic et, quos pascunt scopulosae rura Numanae,
et quis litoreae fumant altaria Cuprae,
quique Truentinas seruant cum flumine turris,
cernere erat: clipeata procul sub sole corusco
agmina sanguinea uibrant in nubila luce. 435
stat fucare colus nec Sidone uilior Ancon
murice nec Libyco, statque umectata Vomano
Hadria et inclemens hirsuti signifer Ascli.
ho<c> Picus quondam nomen memorabile ab alto
Saturno statuit genitor, quem carmine Circe 440
exutum formae uolitare per aethera iussit
et sparsit croceum plumis fugientis honorem.
ante, ut fama docet, tellus possessa Pelasgis,
quis Aesis regnator erat fluuioque reliquit
nomen et a sese populos tum dixit Asilos. 445
Sed non ruricolae firmarunt robore castra
deteriore cauis uenientes montibus Vmbri.
hos Aesis Sapisque lauant rapidasque sonanti
uertice contorquens undas per saxa Metaurus,
et lauat ingentem perfundens flumine sacro 450
Clitumnus taurum Narque albescentibus undis
in Thybrim properans Tiniaeque inglorius umor
et Clanis et Rubico et Senonum de nomine Sena.
sed pater ingenti medios inlabitur amne
Albula et admota perstringit moenia ripa. 455
his urbes Arna et laetis Meuania pratis,
Hispellum et duro monti per saxa recumbens
<N>arnia et infestum nebulis umentibus olim
Iguuium patuloque iacens sine moenibus aruo
Fulgin<i>a, his populi fortes: Amerinus et armis 460
uel rastris laudande Camers, his Sassina, diues
lactis, et haud parci Martem coluisse Tudertes.
ductor Piso uiros spernaces mortis agebat,
ora puer pulcherque habitum, sed corde sagaci
aequabat senium atque astu superauerat annos. 465
is primam ante aciem pictis radiabat in armis,
Arsacidum ut fuluo micat ignea gemma monili.
Iamque per Etruscos legio completa maniplos
rectorem magno spectabat nomine Galbam.
huic genus orditur Minos inclusaque tauro 470
Pasiphae, clarique dehinc stant ordine patres.
lectos Caere uiros, lectos Cor<t>ona, superbi
Tarchonis domus, et ueteres misere Grauiscae.
necnon Argolico dilectum litus Haleso
A<l>sium et obsessae campo squalente Fregenae. 475
adfuit et sacris interpres fulminis alis
Faesula et antiquus Romanis moenibus horror
Clusinum uulgus, cum, Porsena magne, iubebas
nequiquam pulsos Romae imperitare Superbos.
tunc, quos a niueis exegit Luna metallis, 480
insignis portu, quo non spatiosior alter
innumeras cepisse rates et claudere pontum,
Maeoniaeque decus quondam Vetulonia gentis.
bissenos haec prima dedit praecedere fasces
et iunxit totidem tacito terrore securis. 485
haec altas eboris decorauit honore curulis
et princeps Tyrio uestem praetexuit ostro.
haec eadem pugnas accendere protulit aere.
his mixti Nepesina cohors Aequique Falisci,
quique tuos, Flauina, focos, Sabatia quique 490
stagna tenent Ciminique lacum, qui Sutria tecta
haud procul et sacrum Phoebo Soracte frequentant.
spicula bina gerunt: capiti cudone ferino
sat cautum: Lycios damnant hastilibus arcus.
Hae bellare acies norant. at Marsica pubes 495
et bellare manu et chelydris cantare soporem
uipereumque herbis hebetare et carmine dentem.
Ae<e>tae prolem Angitiam mala gramina primam
monstrauisse ferunt tactuque domare uenena
et lunam excussisse polo, stridoribus amnes 500
frenantem, ac siluis montes nudasse uocatis.
sed populis nomen posuit metuentior hospes,
cum fugeret Phrygias trans aequora Marsya Crenas
Mygdoniam Phoebi superatus pectine loton.
Marruuium ueteris celebratum nomine Marri 505
urbibus est illis caput, interiorque per udos
Alba sedet campos pomisque rependit aristas.
cetera in obscuro famae et sine nomine uulgi,
sed numero castella ualent. coniungitur acer
Paelignus gelidoque rapit Sulmone cohortes. 510
haud illo leuior bellis Vestina iuuentus 515
agmina densauit uenatu dura ferarum:
quae, Fiscelle, tuas arces Pinnamque uirentem
pascuaque haud tarde redeuntia tondet Aueiae.
Marrucina simul, Frentanis aemula pubes,
Corfini populos magnumque Teate trahebat. 520
omnibus in pugnam fertur sparus, omnibus alto
adsuetae uolucrem caelo demittere fundae.
pectora pellis obit caesi uenatibus ursi.
<Nec Sidicina cohors defit. Viriasius armat 523a
mille uiros, nulli uictus uel ponere castra 523b
uel iunxisse ratem duroque resoluere muros 523c
ariete et in turrim subitos immittere pontis.> 523d
Nec cedit studio Sidicinus sanguine miles, 511
quem genuere Cales. non paruus conditor urbi,
ut fama est, Calais, Boreae quem rapta per auras
Orithyia uago Geticis nutriuit in antris.
Iam uero, quos diues opum, quos diues auorum 524
e toto dabat ad bellum Campania tractu,
ductorum aduentu<m> uicinis sedibus Osci
seruabant: Sinuessa tepens fluctuque sonorum
Vulturnum, quasque euertere silentia Amyclae
Fundique et regnata Lamo Caieta domusque
Antiphatae, compressa freto, stagnisque palustre 530
Liternum et quondam fatorum conscia Cyme.
illic Nuceria et Gaurus naualibus acta
prole Dicarchea, multo cum milite Graia
illic Parthenope ac Poeno non peruia Nola,
Allifae et Clanio contemptae semper Acerrae. 535
Sarrastis etiam populos totasque uideres
Sarni mitis opes; illic, quos sulphure pingues
Phlegraei legere sinus, Misenus et ardens
ore Giganteo sedes Ithacesia Bai.
non Prochyte, non ardentem sortita Typhoea 540
Inarime, non antiqui saxosa Telonis
insula, nec paruis aberat Calatia muris,
Surrentum et pauper sulci Cerealis Abella,
in primis Capua, heu rebus seruare serenis
inconsulta modum et prauo peritura tumore! 545
laetos rectoris formabat Scipio bello.
ille uiris pila et ferro circumdare pectus
addiderat. leuiora domo de more parentum
gestarant tela, ambustas sine cuspide cornos;
aclydis usus erat factaeque ad rura bipennis. 550
ipse inter medios uenturae ingentia laudis
signa dabat: uibrare sudem, tramittere saltu
muralis fossas, undosum frangere nando
indutus thoraca uadum: spectacula tanta
ante acies uirtutis erant. saepe alite planta 555
ilia perfossum et campi per aperta uolantem
ipse pedes praeuertit ecum, saepe arduus idem
castrorum spatium et saxo tramisit et hasta.
Martia frons facilesque comae nec pone retroque
caesaries breuior. flagrabant lumina miti 560
aspectu, gratusque inerat uisentibus horror.
Adfuit et Samnis, nondum uergente fauore
ad Poenos, sed nec ueteri purgatus ab ira:
qui Batulum Nucrasque metunt, Bouiania quique
exagitant lustra aut Caudinis faucibus haerent, 565
et quos aut Rufrae, quos aut Aesernia, quosue
obscura incultis Herdonia misit ab agris.
Bruttius, haud dispar animorum, unaque iuuentus
Lucanis excita iugis Hirpinaque pubes
horrebat telis et tergo hirsuta ferarum. 570
hos uenatus alit: lustra incoluere sitimque
auertunt fluuio, somnique labore parantur.
Additur his Calaber Sallentinaeque cohortes
necnon Brundisium, quo desinit Itala tellus.
parebat legio audaci permissa Cethego, 575
cui socias uires atque indiscreta maniplis
arma recensebant: nunc sese ostendere miles
Leucosiae e <s>copulis, nunc, quem Picentia Paesto
misit et exhaustae mox Poeno Marte Cerillae,
nunc Silarus quos nutrit aquis, quo gurgite tradunt 580
duritiem lapidum mersis inolescere ramis.
ille et pugnacis laudauit tela Salerni
falcatos ensis, et, quae Buxentia pubes
aptabat dextris, inrasae robora clauae.
ipse, umero exertus gentili more parentum, 585
difficili gaudebat equo roburque iuuentae
flexi cornipedis duro exercebat in ore.
Vos etiam accisae desolataeque uirorum,
Eridani gentes, nullo attendente deorum
uotis tunc uestris casura ruistis in arma. 590
certauit Mutinae quassata Placentia bello,
Mantua mittenda certauit pube Cremonae,
Mantua, Musarum domus atque ad sidera cantu
euecta Aonio et Smyrnaeis aemula plectris.
tum Verona Athesi circumflua et undique sollers 595
arua coronantem nutrire Fauentia pinum,
Vercellae, fuscique ferax Pollentia uilli,
et quondam Teucris comes in Laurentia bella
Ocni prisca domus, paruique Bononia Rheni,
quique graui remo limosis segniter undis 600
lenta paludosae proscindunt stagna Rauennae.
tum Troiana manus, tellure antiquitus orti
Euganea profugique sacris Antenoris oris.
necnon cum Venetis Aquileia ~superfluit armis.
tum pernix Ligus et sparsi per saxa Vagenni 605
in decus Hannibalis duros misere nepotes.
maxima tot populis rector fiducia Brutus
ibat et hortando notum accendebat in hostem.
laeta uiro grauitas ac mentis amabile pondus
et sine tristitia uirtus. non ille rigoris 610
ingratas laudes nec nubem frontis amabat
nec famam laeuo quaerebat limite uitae.
Addiderat ter mille uiros, in Marte sagittae
expertos, fidus Sicula regnator ab Aetna.
non totidem Ilua uiros, sed laetos cingere ferrum 615
armarat patrio, quo nutrit bella, metallo.
Ignosset quamuis auido committere pugnam
Varroni, quicumque simul tot tela uideret.
tantis agminibus Rhoeteo litore quondam
feruere, cum magnae Troiam inuasere Mycenae, 620
mille rates uidit Leandrius Hellespontus.
Vt uentum ad Cannas, urbis uestigia priscae,
defigunt diro signa infelicia uallo.
nec tanta miseris iamiam impendente ruina
cessarunt superi uicinas prodere clades. 625
per sudum attonitis pila exarsere maniplis,
et celsae toto ceciderunt aggere pinnae,
nutantique ruens prostrauit uertice siluas
Garganus, fundoque imo mugiuit anhelans
Aufidus, et magno late distantia ponto 630
terruerunt pauidos accensa Ceraunia nautas.
quaesiuit Calaber, subducta luce repente
immensis tenebris, et terram et litora Sipus,
obseditque frequens castrorum limina bubo.
nec densae trepidis apium se inuoluere nubes 635
cessarunt aquilis. non unus crine corusco
regnorum euersor rubuit letale cometes.
castra quoque et uallum rabidae sub nocte silenti
inrupere ferae raptique ante ora pauentum
adiunctos uigilis sparserunt membra per agros. 640
ludificante etiam terroris imagine somnos
Gallorum uisi bustis erumpere manes,
terque quaterque solo penitus tremuere reuulsae
Tarpeiae rupes, atque atro sanguine flumen
manauit Iouis in templis, lacrimaeque uetusta 645
effigie patris large fluxere Quirini.
maior et horrificis sese extulit Allia ripis.
non Alpes sedere loco, non nocte dieue
ingentis inter stetit Apenninus hiatus.
axe super medio, Libyes a parte, coruscae 650
in Latium uenere faces, ruptusque fragore
horrisono polus, et uultus patuere Tonantis.
Aetnaeos quoque contorquens e cautibus ignis
Vesbius intonuit, scopulisque in nubila iactis
Phlegraeus tetigit trepidantia sidera uertex. 655
Ecce inter medios belli praesagus, et ore
attonito sensuque simul, clamoribus implet
miles castra feris et anhelat clade futura:
'Parcite, crudeles superi. iam stragis aceruis
deficiunt campi. uideo per densa uolantem 660
agmina ductorem Libyae currusque citatos
arma uirum super atque artus et signa trahentem.
turbinibus furit insanis et proelia uentus
inque oculos inque ora rotat. cadit immemor aeui
nequiquam, Trasimenne, tuis Seruilius oris 665
subductus. quo, Varro, fugis? pro Iuppiter! ictu
procumbit saxi fessis spes ultima Paulus.
cesserit huic Trebia exitio. pons ecce cadentum
corporibus struitur, reicitque cadauera fumans
Aufidus, ac uictrix insultat belua campis. 670
gestat Agenoreus nostro de more secures
consulis, et sparsos lictor fert sanguine fasces.
in Libyam Ausonii portatur pompa triumphi.
o dolor! hoc etiam, superi, uidisse iubetis?
congesto, laeuae quodcumque auellitur, auro 675
metitur Latias uictrix Carthago ruinas.'


LIBER NONUS

Turbato monstris Latio cladisque futurae
signa per Ausoniam prodentibus inrita diuis,
haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae
omina uenturae, consul traducere noctem
exsomnis telumque manu uibrare per umbras 5
ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acris
exercere tubas nocturnaque classica uelle.
nec minor in Poeno properi certaminis ardor.
erumpunt uallo fortuna urgente sinistra
consertaeque manus. nam sparsi ad pabula campis 10
uicinis raptanda Macae fudere uolucrem
telorum nubem. ante omnis inuadere bella
Mancinus gaudens hostilique unguere primus
tela cruore cadit, cadit et numerosa iuuentus.
nec pecudum fibras Varro et contraria Paulo 15
auspicia incusante deum compesceret arma,
ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
quae tamen haud ualuit perituris milibus una
plus donasse die. rediere in castra, gemente 20
haud dubie Paulo, qui crastina iura uideret
amenti cessura uiro, frustraque suorum
seruatas a caede animas. nam turbidus ira
infensusque morae dilata ob proelia ductor
'Sicine, sic' inquit 'grates pretiumque rependis, 25
Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
legibus atque urnae dira eripuere minanti?
tradant immo hosti reuocatos ilicet enses,
tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
sed uos, quorum oculos atque ora umentia uidi, 30
uertere cum consul terga et remeare iuberet,
ne morem et pugnae signum expectate petendae.
dux sibi quisque uiam rapito, cum spargere primis
incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
pandam egomet propere portas. ruite ocius atque hunc 35
ereptum reuocata diem.' sic turbidus aegra
pestifero pugnae castra incendebat amore.
At Paulus, iam non idem nec mente nec ore,
sed qualis stratis deleto milite campis
post pugnam stetit, ante oculos atque ora futuro 40
obuersante malo, ceu iam spe lucis adempta
cum stupet exanimata parens natique tepentis
nequiquam fouet extremis amplexibus artus,
'Per totiens' inquit 'concussae moenia Romae,
perque has, nox Stygia quas iam circumuolat umbra, 45
insontis animas, cladi parce obuius ire.
dum transit diuum furor et consumitur ira
Fortunae, nouus Hannibalis, sat, nomina ferre
si discit miles nec frigidus aspicit hostem.
nonne uides, cum uicinis auditur in aruis, 50
quam subitus linquat pallentia corpora sanguis,
quamque fluant arma ante tubas? cunctator et aeger,
ut rere, in pugnas Fabius quotcumque sub illis
culpatis duxit signis, nunc arma capessunt.
at quos Flaminius++sed dira auertite diui. 55
sin nostris animus monitis precibusque repugnat,
aures pande deo. cecinit Cymaea per orbem
haec olim uates et te praesaga tuosque
uulgauit terris proauorum aetate furores.
iamque alter tibi, nec perplexo carmine, coram 60
fata cano uates: sistis ni crastina signa,
firmabis nostro Phoebeae dicta Sibyllae
sanguine. nec Graio posthac Diomede ferentur,
sed te, si perstas, insignes consule campi.'
haec Paulus, lacrimaeque oculis ardentibus ortae. 65
Necnon et noctem sceleratus polluit error.
Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris
seruitium Satricus, mox inter praemia regi
Autololum dono datus ob uirtutis honorem.
huic domus et gemini fuerant Sulmone relicti 70
matris in uberibus nati, Mancinus et una
nomine Rhoeteo Solimus. nam Dardana origo
et Phrygio genus a proauo, qui sceptra secutus
Aeneae claram muris fundauerat urbem
ex sese dictam Solimon. celebrata colonis 75
mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.
at tum barbaricis Satricus cum rege cateruis
aduectus, quo non spretum, si posceret usus,
noscere Gaetulis Latias interprete uoces,
postquam posse datum Paeligna reuisere tecta 80
et patrium sperare Larem, ad conamina noctem
aduocat ac furtim castris euadit iniquis.
sed fuga nuda uiri. sumpto nam prodere coepta
uitabat clipeo et dextra remeabat inermi.
exuuias igitur prostrataque corpora campo 85
lustrat et exutis Mancini cingitur armis.
iamque metus leuior. uerum, cui dempta ferebat
exangui spolia et cuius nudauerat artus,
natus erat, paulo ante Maca prostratus ab hoste.
Ecce sub aduentum noctis primumque soporem 90
alter natorum, Solimus, uestigia uallo
Ausonio uigil extulerat, dum sorte uicissim
alternat portae excubias, fratrisque petebat
Mancini stratum sparsa inter funera corpus,
furtiua cupiens miserum componere terra. 95
nec longum celerarat iter, cum tendere in armis
aggere Sidonio uenientem conspicit hostem,
quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro
Aetoli condit membra occultata Thoantis.
inde, ubi nulla sequi propius pone arma uirumque 100
incomitata uidet uestigia ferre per umbras,
prosiliens tumulo contorquet nuda parentis
in terga haud frustra iaculum, Tyriamque sequentum
Satricus esse manum et Sidonia uulnera credens,
auctorem caeci trepidus circumspicit ictus. 105
Verum ubi uictorem iuuenili robore cursus
attulit et notis fulsit lux tristis ab armis
fraternusque procul luna prodente retexit
ante oculos sese et radiauit comminus umbo,
exclamat iuuenis subita flammatus ab ira: 110
'Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles
nec frater, Mancine, tuus fatearque nepotem
Pergameo indignum Solimo, si euadere detur
huic nostras impune manus. tu nobile gestes
germani spolium ante oculos referasque superba 115
me spirante domus Paelignae perfidus arma?
haec tibi, cara parens Acca, ad solacia luctus
dona feram, nati ut figas aeterna sepulcro.'
Talia uociferans stricto mucrone ruebat.
ast illi iam tela manu iamque arma fluebant 120
audita patria natisque et coniuge et armis,
ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror.
tum uox semanimi miseranda effunditur ore:
'Parce, precor, dextrae, non ut mihi uita supersit
(quippe nefas hac uelle frui), sed sanguine nostro 125
ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille
captiuus, patrias nunc primum aduectus in oras,
ille ego sum Satricus, Solimi genus. haud tua, nate,
fraus ulla est. iaceres in me cum feruidus hastam,
Poenus eram. uerum castris elapsus acerbis 130
ad uos et carae properabam coniugis ora:
hunc rapui exanimi clipeum. sed iam unice nobis
haec fratris tumulis arma excusata reporta.
curarum tibi prima tamen sit, nate, referre
ductori monitus Paulo, producere bellum 135
nitatur Poenoque neget certamina Martis.
augurio exultat diuum immensamque propinqua
stragem acie sperat. quaeso, cohibete furentem
Varronem: namque hunc fama est impellere signa.
sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine uitae 140
solamen cauisse meis. nunc ultima, nate,
inuento simul atque amisso redde parenti
oscula.' sic fatus galeam exuit atque rigentis
inuadit nati tremebundis colla lacertis:
attonito mentis uerbis sanare pudorem 145
uulneris impressi <et> telum excusare laborat:
'Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis?
non nox errorem nigranti condidit umbra?
cur trepidas? da, nate, magis, da iungere pectus.
absoluo pater ipse manum, atque in fine laborum 150
hac condas oculos dextra, precor.' at miser imo
pectore suspirans iuuenis non uerba uicesque
adloquio uocemue refert, sed sanguinis atri
sistere festinat cursum laceroque ligare
ocius inlacrimans altum uelamine uulnus. 155
tandem inter gemitus miserae erupere querelae:
'Sicine te nobis, genitor, Fortuna reducit
in patriam? sic te nato natumque parenti
impia restituit? felix o terque quaterque
frater, cui fatis genitorem agnoscere ademptum. 160
ast ego, Sidoniis imperditus, ecce, parentem
uulnere cognosco. saltem hoc, Fortuna, fuisset
solamen culpae, dubia ut mihi signa dedisses
infausti generis. uerum linquetur iniquis
non ultra superis nostros <s>celerare labores.' 165
Haec dum amens queritur, iam deficiente cruore
in uacuas senior uitam disperserat auras.
tum iuuenis maestum attollens ad sidera uultum
'Pollutae dextrae et facti Titania testis
infandi, quae nocturno mea lumine tela 170
derigis in patrium corpus, non amplius' inquit
'his oculis et damnato uiolabere uisu.'
haec memorat, simul ense fodit praecordia et atrum
sustentans uulnus mananti sanguine signat
in clipeo mandata patris: fvge proelia varro, 175
ac summi tegimen suspendit cuspide teli
defletumque super prosternit membra parentem.
Talia uenturae mittebant omina pugnae
Ausoniis superi, sensimque abeuntibus umbris
conscia nox sceleris roseo cedebat Eoo. 180
ductor in arma suos Libys et Romanus in arma
excibant de more suos, Poenisque redibat
qualis nulla dies omni surrexerit aeuo.
'Non uerborum' inquit 'stimulantum' Poenus 'egetis,
Herculeis iter a metis ad Iapygis agros 185
uincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos,
concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum
Ausoni<d>um Eridanus captiuo defluit alueo.
strage uirum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
Lydia Flaminio premitur, lateque refulgent 190
ossibus ac nullo sulcantur uomere campi.
clarior his titulus plusque adlatura cruoris
lux oritur. mihi magna satis, sat uero superque
bellandi merces sit gloria: cetera uobis
uincantur. quicquid diti deuexit Hibero, 195
quicquid in Aetnaeis iactauit Roma triumphis,
quin etiam Libyco si quid de litore raptum
condidit, in uestros ueniet sine sortibus enses.
ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
ex opibus posco. raptor per saecula longa 200
Dardanus edomitum uobis spoliauerit orbem.
qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
rura magis centum Cereri fruticantia culmis, 205
electos optare dabo inter praemia campos.
addam etiam, flaua Thybris quas inrigat unda,
captiuis late gregibus depascere ripas.
qui uero externo socius mihi sanguine Byrsae
signa moues, dextram Ausonia si caede cruentam 210
attolles, hinc iam ciuis Carthaginis esto.
neu uos Garganus Daunique fefellerit ora,
ad muros statis Romae. licet auia longe
urbs agat et nostro procul a certamine distet,
hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia miles 215
nulla uoco: ex acie tende in Capitolia cursum.'
Haec memorat. tum propulso munimine ualli
fossarum rapuere moras, aciemque locorum
consilio curuis accommodat ordine ripis.
barbaricus laeuo stetit ad certamina cornu 220
bellator Nasamon unaque immanior artus
Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque
et Massylae acies et ferro uiuere laetum
uulgus Adyrmachidae pariter, gens accola Nili,
corpora ab immodico seruans nigrantia Phoebo. 225
quis positum agminibus caput imperiumque Nealces.
at parte in dextra, sinuat qua flexibus undam
Aufidus et curuo circum errat gurgite ripas,
Mago regit. subiere leues, quos horrida misit
Pyrene, populi et uario cinxere tumultu 230
flumineum latus: effulget caetrata iuuentus,
Cantaber ante alios nec tectus tempora Vasco
ac torto miscens Baliaris proelia plumbo
Baetigenaeque uiri. celsus media ipse coercet
agmina, quae patrio firmauit milite quaeque 235
Celtarum Eridano perfusis saepe cateruis.
sed qua se fluuius retro labentibus undis
eripit et nullo cuneos munimine uallat,
turritas moles ac propugnacula dorso
belua nigranti gestans, ceu mobilis agger, 240
nutat et erectos attollit ad aethera muros.
cetera iam Numidis circumuolitare uagosque
ferre datur cursus et toto feruere campo.
Dum Libys incenso dispensat milite uires
hortandoque iterum atque iterum insatiabilis urget 245
factis quemque suis et se cognoscere iactat
qua dextra ueniant stridentis sibila teli,
promittitque uiris nulli se defore testem,
iam Varro exacta uallo legione mouebat
cladum principia, ac pallenti laetus in unda 250
laxabat sedem uenturis portitor umbris.
stant primi, quos sanguineae pendente uetabant
ire notae clipeo, defixique omine torpent.
iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
corpora in amplexu, natusque in pectore patris 255
imposita uulnus dextra letale tegebat.
effusae lacrimae, Mancinique inde reuersus
fraterna sub morte dolor, tum triste mouebat
augurium et similes defuncto in corpore uultus.
ocius erroris culpam deflendaque facta 260
ductori pandunt atque arma uetantia pugnam.
ille ardens animi 'Ferte haec' ait 'omnia Paulo.
namque illum, cui femineo stant corde timores,
mouerit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
cum Furiae expeterent poenas, fortasse paterno 265
signauit moriens sceleratum sanguine carmen.'
Tum minitans propere discribit munera pugnae,
quaque feras saeuus gentes aciemque Nealces
temperat, hac sese Marso cum milite cumque
Samnitum opponit signis et Iapyge alumno. 270
at campi medio (namque hac in parte uidebat
stare ducem Libyae) Seruilius obuia adire
arma et Picentis Vmbrosque inferre iubetur.
cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
his super insidias contra Nomadumque uolucrem 275
Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
Iamque propinquabant acies, agilique uirorum
discursu mixtoque simul calefacta per ora
cornipedum hinnitu et multum strepitantibus armis 280
errabat caecum turbata per agmina murmur.
sic, ubi prima mouent pelago certamina uenti,
inclusam rabiem ac sparsuras astra procellas
parturit unda freti fundoque emota minacis
expirat per saxa sonos atque acta cauernis 285
torquet anhelantem spumanti uertice pontum.
Nec uero fati tam saeuo in turbine solum
terrarum fuit ille labor. discordia demens
intrauit caelo superosque ad bella coegit.
hinc Mauors, hinc Gradiuum comitatus Apollo 290
et domitor tumidi pugnat maris, hinc Venus amens,
hinc Vesta et captae stimulatus caede Sagunti
Amphitryoniades, pariter ueneranda Cybebe
Indigetesque dei Faunusque satorque Quirinus
alternusque animae mutato Castore Pollux. 295
contra cincta latus ferro Saturnia Iuno
et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,
ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon,
multaque praeterea diuorum turba minorum.
quorum ubi mole simul uenientum et gressibus alma 300
intremuit tellus, pars impleuere propinquos
diuisi montes, pars sedem nube sub alta
ceperunt: uacuo descensum ad proelia caelo.
Tollitur immensus deserta ad sidera clamor,
Phlegraeis quantas effudit ad aethera uoces 305
terrigena in campis exercitus, aut sator aeui
quanta Cyclopas noua fulmina uoce poposcit
Iuppiter, extructis uidit cum montibus ire
magnanimos raptum caelestia regna Gigantas.
nec uero prima in tantis concursibus hasta 310
ulla fuit: stridens nimbus certante furore
telorum simul effusus, cupidaeque cruoris
hinc atque hinc animae gemina cecidere procella.
ac <p>rius insanus dextra qua<m> ducitur ensis
bellantum pars magna iacet. super ipsa suorum 315
corpora consistunt auidi calcantque gementis.
nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu
auertiue potest pubes, aut ordine pelli
fixa suo Sarrana manus, quam uellere sede
si coeptet Calpen impacto gurgite pontus. 320
amisere ictus spatium, nec morte peracta
artatis cecidisse licet. galea horrida flictu
aduersae ardescit galeae, clipeusque fatiscit
impulsu clipei, atque ensis contunditur ense.
pes pede, uirque uiro teritur, tellusque uideri 325
sanguine operta nequit, caelumque et sidera pendens
abstulit ingestis nox densa sub aethere telis.
quis astare loco dederat Fortuna secundo,
contorum longo et procerae cuspidis ictu,
ceu primas agitent acies, certamina miscent. 330
at, quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo,
missilibus certant pugnas aequare priorum.
ultra clamor agit bellum, milesque cupiti
Martis inops saeuis impellit uocibus hostem.
non ullum defit teli genus. <h>i sude pugnas, 335
hi pinu flagrante cient, hi pondere pili,
at saxis fundaque alius iaculoque uolucri.
interdum stridens per nubila fertur harundo,
interdumque ipsis metuenda phalarica muris.
Speramusne, deae, quarum mihi sacra coluntur, 340
mortali totum hunc aperire in saecula uoce
posse diem? tantumne datis confidere linguae,
ut Cannas uno ore sonem? si gloria uobis
nostra placet neque uos magnis auertitis ausis,
huc omnis cantus Phoebumque uocate parentem. 345
uerum utinam posthac animo, Romane, secunda,
quanto nunc aduersa, feras, si<n>tque hactenus, oro,
nec libeat temptare deis an Troia proles
par bellum tolerare queat. tuque anxia fati
pone, precor, lacrimas et adora uulnera laudes 350
perpetuas paritura tibi. nam tempore, Roma,
nullo maior eris. mox sic labere secundis
ut sola cladum tuearis nomina fama.
Iamque inter uarias Fortuna utrimque uirorum
alternata uices incerto eluserat iras 355
euentu, mediaque diu pendente per ambas
spe gentis, paribus Mauors flagrabat in armis:
mitia ceu uiridis agitant cum flamina culmos,
necdum maturas impellit uentus aristas,
huc atque huc it summa seges nutansque uicissim 360
alterno lente motu incuruata nitescit.
tandem barbaricis perfractam uiribus acri
dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
laxati cunei, perque interualla citatus
inrupit trepidis hostis. tum turbine nigro 365
sanguinis exundat torrens, nullumque sub una
cuspide procumbit corpus. dum uulnera tergo
bellator timet Ausonius, per pectora saeuas
exceptat mortes et leto dedecus arcet.
Stabat cum primis mediae certamine pugnae 370
aspera semper amans et par cuicumque periclo
Scaeuola, nec tanta uitam iam strage uolebat,
sed dignum proauo letum et sub nomine mortem.
is postquam frangi res atque augescere uidit
exitium, 'Breuis hoc uitae, quodcumque relictum, 375
extendamus;' ait 'nam uirtus futtile nomen,
ni decori sat sint pariendo tempora leti.'
dixit et in medios, qua dext<e>ra concita Poeni
limitem agit, uasto conixus turbine fertur.
hic exultantem Caralim atque erepta uolentem 380
induere excelso caesi gestamina trunco
ense subit, capuloque tenus ferrum impulit ira.
uoluitur ille ruens atque arua hostilia morsu
adpetit et mortis premit in tellure dolores.
nec Gabari<s> Sicchaeque uirum tenuere furentes 385
concordi uirtute manus; sed perdidit acer,
dum stat, decisam Gabar inter proelia dextram;
at Siccha auxilium, magno turbante dolore,
dum temere accelerat, calcato improuidus ense
succidit ac nudae sero uestigia plantae 390
damnauit dextraque iacet morientis amici.
tandem conuertit fatalia tela Nealcae
fulminei gliscens iuuenis furor. exilit ardens
nomine tam claro stimulante ad praemia caedis.
tum silicem scopulo auulsum, quem montibus altis 395
detulerat torrens, raptum contorquet in ora
turbidus. incusso crepuerunt pondere malae,
ablatusque uiro uultus: concreta cruento
per nares cerebro sanies fluit, atraque manant
orbibus elisis et trunca lumina fronte. 400
sternitur unanimo Marius succurrere Capro
conatus metuensque uiro superesse cadenti.
lucis idem auspicium ac patrium et commune duobus
paupertas: sacro iuuenes Praeneste creati
miscuerant studia et iuncta tellure serebant. 405
uelle ac nolle ambobus idem sociataque toto
mens aeuo ac paruis diues concordia rebus.
occubuere simul, uotisque ex omnibus unum
id Fortuna dedit, iunctam inter proelia mortem.
arma fuere decus uictori bina Symaetho. 410
Sed longum tanto laetari munere casus
haud licitum Poenis. aderat terrore minaci
Scipio conuersae miseratus terga cohortis
et cuncti fons Varro mali flauusque comarum
Curio et a primo descendens consule Brutus. 415
atque his fulta uiris acies repararet ademptum
mole noua campum, subito ni turbine Poenus
agmina frenasset iam procurrentia ductor.
isque ut Varronem procul inter proelia uidit
et iuxta sagulo circumuolitare rubenti 420
lictorem, 'Nosco pompam atque insignia nosco.
Flaminius modo talis' ait. tum feruidus acrem
ingentis clipei tonitru praenuntiat iram.
heu miser! aequari potuisti funere Paulo,
si tibi non ira superum tunc esset ademptum 425
Hannibalis cecidisse manu. quam saepe querere,
Varro, deis, quod Sidonium defugeris ensem!
nam, rapido subitam portans in morte salutem
procursu ~incepta in sese discrimina uertit
Scipio. nec Poenum, quamquam est ereptus opimae 430
caedis honor, mutasse piget maiore sub hoste
proelia et erepti Ticina ad flumina patris
exigere oblato tandem certamine poenas.
stabant educti diuersis orbis in oris,
quantos non alias uidit concurrere tellus, 435
Marte uiri dextraque pares, sed cetera ductor
anteibat Latius, melior pietate fideque.
Desiluere caua turbati ad proelia nube,
Mauors Scipiadae metuens, Tritonia Poeno,
aduentuque deum intrepidis ductoribus ambae 440
contremuere acies. ater, qua pectora flectit
Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore
sibilaque horrificis torquet serpentibus aegis.
fulgent sanguinei, geminum uibrare cometem
ut credas, oculi, summaque in casside largus 445
undantis uoluit flammas ad sidera uertex.
at Mauors, moto proturbans aera telo
et clipeo campum inuoluens, Aetnaea Cyclopum
munere fundentem loricam incendia gestat
ac pulsat fulua consurgens aethera crista. 450
Ductores pugnae intenti, quantumque uicissim
audere<nt>, propius mensi, tamen arma ferentis
sensere aduenisse deos et laetus uterque
spectari superis addebant mentibus iras.
iamque ictu ualido libratam a pectore Poeni 455
Pallas in oblicum dextra detorserat hastam,
et Gradiuus, opem diuae portare ferocis
exemplo doctus, porgebat protinus ensem
Aetnaeum in pugnas iuueni ac maiora iubebat.
tum Virgo ignescens penitus uiolenta repente 460
suffudit flammis ora atque obliqua retorquens
lumina turbato superauit Gorgona uultu.
erexere omnes immania membra chelydri
aegide commota, primique furoris ad ictus
rettulit ipse pedem sensim a certamine Mauors. 465
hic dea conuulsam rapido conamine partem
uicini montis scopulisque horrentia saxa
in Martem furibunda iacit, longeque relatos
expauit sonitus tremefacto litore Sason.
At non haec superum fallebant proelia regem. 470
demittit propere succinctam nubibus Irim
quae nimios frenet motus, ac talia fatur:
'I, dea, et Oenotris uelox adlabere terris
germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras
nec speret fixas Parcarum uertere leges. 475
dic etiam: "Ni desistis (nam uirus et aestus
flammiferae noui mentis) nec colligis iram,
aegide praecellant quantum horrida fulmina nosces."'
Quae postquam accepit dubitans Tritonia uirgo
nec sat certa diu, patriis an cederet armis, 480
'Absistemus' ait 'campo. sed Pallade pulsa
num fata auertet? caeloque arcebit ab alto
cernere Gargani feruentia caedibus arua?'
haec effata caua Poenum in certamina nube
sublatum diuersa tulit terrasque reliquit. 485
At Gradiuus atrox remeantis in aethera diuae
abscessu reuocat mentes fusosque per aequor
ipse manu magna nebulam circumdatus acri
restituit pugnae. conuertunt signa nouamque
instaurant Itali uersa formidine caedem. 490
cum uentis positus custos, cui flamina carcer
imperio compressa tenet caelumque ruentes
Eurique et Boreae parent Corique Notique,
Iunonis precibus promissa haud parua ferentis
regnantem Ae<t>olis Vulturnum in proelia campis 495
effrenat. placet hic irae exitiabilis ultor.
qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro
concepitque ignes et flammea protulit ora,
euolat horrendo stridore ac Daunia regna
perflat agens caecam glomerato puluere nubem. 500
eripuere oculos aurae uocemque manusque.
uertice harenoso candentis, flebile dictu,
torquet in ora globos Italum et bellare maniplis
iussa laetatur rabie. tum mole ruinae
sternuntur tellure <et> miles et arma tubaeque, 505
atque omnis retro flatu occursante refertur
lancea et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
atque idem flatus Poenorum tela secundant,
et uelut ammento contorta hastilia turbo
adiuuat ac Tyrias impellit stridulus hastas. 510
tum denso fauces praeclusus puluere miles
ignauam mortem compresso maeret hiatu.
ipse caput flauum caligine conditus atra
Vulturnus multaque comam perfusus harena
nunc uersos agit a tergo stridentibus alis, 515
nunc mediam in frontem ueniens clamante procella
obuius arma quatit patuloque insibilat ore.
interdum intentos pugnae et iam iamque ferentis
hostili iugulo ferrum conamine et ictu
auertit dextramque ipso de uulnere uellit. 520
nec satis Ausonias passim foedare cohortes:
in Martem uomit immixtas mugitibus auras
bisque dei summas uibrauit turbine cristas.
Quae dum Romuleis exercet proelia turmis
Aeolius furor et Martem succendit in iras, 525
adfatur Virgo, socia Iunone, parentem:
'Quantos Gradiuus fluctus in Punica castra,
respice, agit quantisque furens se caedibus implet!
nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim?
quamquam ego non Teucros (nostro cum pignore regnet 530
Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim)
non Teucros delere aderam, sed lumen alumnae
Hannibalem Libyae pelli florentibus annis
uita atque extingui primordia tanta negabam.'
Excipit hic Iuno longique laboris ab ira 535
'Immo,' ait 'ut noscant gentes, immania quantum
regna Iouis ualeant cunctisque potentia quantum
antistet, coniunx, superis tua, disice telo
flagranti (nil oramus) Carthaginis arces
Sidoniamque aciem uasto telluris hiatu 540
Tartareis immerge uadis aut obrue ponto.'
Contra quae miti respondet Iuppiter ore:
'Certatis fatis et spes extenditis aegras.
ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas,
contundet Tyrios iuuenis ac nomina gentis 545
induet et Libycam feret in Capitolia laurum.
at, cui tu, coniunx, cui das animosque decusque,
(fata cano) auertet populis Laurentibus arma.
nec longe cladis metae. uenit hora diesque,
qua nullas umquam transisse optauerit Alpes.' 550
sic ait atque Irim propere demittit Olympo
quae reuocet Martem iubeatque abscedere pugna.
nec uetitis luctatus abit Gradiuus in altas
cum fremitu nubes, quamquam lituique tubaeque
uulneraque et sanguis et clamor et arma iuuarent. 555
Vt patuit liber superum certamine tandem
laxatusque deo campus, ruit aequore ab imo
Poenus quo sensim caelestia fugerat arma,
magna uoce trahens equitemque uirosque feraeque
turrigerae molem tormentorumque labores. 560
atque ubi turbantem leuioris ense cateruas
agnouit iuuenem, scintillauitque cruentis
ira genis, 'Quaenam Furiae quisue egit in hostem,
en, Minuci, deus, ut rursus te credere nobis
auderes?' inquit 'genitor tibi natus ab armis 565
ille meis ubi nunc Fabius? semel, improbe, nostras
sit satis euasisse manus.' atque inde superbis
hasta comes dictis murali turbine pectus
transforat et uoces uenturas occupat ictu.
Nec ferro saeuire sat est. appellitur atra 570
mole fera, et monstris componitur Itala pubes.
nam praeuectus equo moderantem cuspide Lucas
Maurum in bella boues stimulis maioribus ire
ac raptare iubet Libycarum armenta ferarum.
immane stridens agitur crebroque coacta 575
uulnere bellatrix properos fert belua gressus.
liuenti dorso turris flammaque uirisque
et iaculis armata sedet. procul aspera grando
saxorum super arma ruit, passimque uolanti
celsus telorum fundit Libys aggere nimbum. 580
stat niueis longum stipata per agmina uallum
dentibus, atque ebori praefixa comminus hasta
fulget ab incuruo derecta cacumine cuspis.
hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma
exigit Vfentis sceleratum belua dentem 585
clamantemque ferens calcata per agmina portat.
nec leuius Tadio letum: qua tegmine thorax
multiplicis lini claudit latus, improba sensim
corpore non laeso penetrarunt spicula dentis
et sublime uirum clipeo resonante tulerunt. 590
haud excussa noui uirtus terrore pericli:
utitur ad laudem casu geminumque citato
uicinus fronti lumen transuerberat ense.
extimulata graui sese fera tollit ad auras
uulnere et erectis excussam cruribus alte 595
pone iacit uoluens reflexo pondere turrim.
arma uirique simul spoliataque belua uisu
sternuntur subita, miserandum, mixta ruina.
Spargi flagrantis contra bellantia monstra
Dardanius taedas ductor iubet et facis atrae, 600
quos fera circumfert, compleri sulphure muros.
nec iusso mora. collectis fumantia lucent
terga elephantorum flammis, raptusque sonoro
ignis edax uento per propugnacula fertur.
non aliter, Pindo Rhodopeue incendia pastor 605
cum iacit, et siluis spatiatur feruida pestis,
frondosi ignescunt scopuli, subitoque per alta
conlucet iuga dissultans Vulcanius ardor.
it fera candenti torrente bitumine corpus
amens et laxo diducit limite turmas. 610
nec cuiquam uirtus propiora capessere bella:
longinquis audent iaculis et harundinis ictu.
uritur impatiens et magni corporis aestu
huc atque huc iactas accendit belua flammas,
donec uicini tandem se fluminis undis 615
praecipitem dedit et tenui decepta liquore
stagnantis per plana uadi tulit incita longis
extantem ripis flammam. tum denique sese
gurgitis immersit molem capiente profundo.
At qua pugna datur, necdum Maurusia pestis 620
igne calet, circumfusi Rhoeteia pubes
nunc iaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo
eminus incessunt, ut qui castella per altos
oppugnat munita locos atque adsidet arces.
ausus digna uiro, fortuna digna secunda, 625
extulerat dextram <at>que aduersum comminus ensem
Mincius infelix ausi, sed stridula anhelum
feruorem effundens monstri manus abstulit acri
implicitum nexu diroque ligamine torsit
et superas alte miserum iaculata per auras 630
telluri elisis adflixit, flebile, membris.
Has inter clades uiso Varrone sub armis
increpitans Paulus 'Quin imus comminus' inquit
'ductori Tyrio, quem uinctum colla catenis
staturum ante tuos currus promisimus urbi? 635
heu patria, heu plebes scelerata et praua fauoris!
haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
quem tibi non nasci fuerit per uota petendum,
Varronem Hannibalemne, magis.' dum talia Paulus,
urget praecipitis Libys atque in terga ruentum 640
ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
Tum uero excussus mentem, in certamina Paulo
auia diducto, conuertit Varro manuque 645
cornipedem inflectens 'Das,' inquit 'patria, poenas,
quae Fabio incolumi Varronem ad bella uocasti.
quaenam autem mentis uel quae discordia fati
Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
iamdudum cum luce libet. sed comprimit ensem 650
nescio qui deus. at <q>uae me ad grauiora reseruat!
uiuamne? et fractos sparsosque cruore meorum
hos referam populo fasces atque ora per urbes
iratas spectanda dabo et, quo saeuius ipse
Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma, uidebo?' 655
plura indignantem telis propioribus hostes
egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.


LIBER DECIMUS

Paulus, ut aduersam uidet increbrescere pugnam,
ceu fera, quae telis circumcingentibus ultro
adsilit in ferrum et per uulnera colligit hostem,
in medios fert arma globos seseque periclis
ingerit atque omni letum molitur ab ense. 5
increpat horrendum: 'Perstate et fortiter, oro,
pectoribus ferrum accipite ac sine uulnere terga
ad manis deferte, uiri. nisi gloria mortis,
nil superest. idem sedes adeuntibus imas
hic uobis dux Paulus erit.' uelocius inde 10
Haemonio Borea pennaque citatior ibat
quae redit in pugnas fugientis harundine Parthi,
atque ubi certamen primi ciet immemor aeui
plenus Gradiuo mentem Cato, fertur in hostis
ac iuuenem, quem Vasco leuis, quem spicula densus 15
Cantaber urgebat, letalibus eripit armis.
abscessere retro pauidique in terga relatos
abduxere gradus: ut, laetus ualle remota
cum capream uenator agit fessamque propinquo
insequitur cursu et sperat iam tangere dextra, 20
si ferus aduerso subitum se protulit antro
et stetit ante oculos frendens leo: deserit una
et color et sanguis et tela minora periclo,
nec iam speratae cura est in pectore praedae.
nunc in restantis mucronem comminus urget, 25
nunc trepidos ac terga mala formidine uersos
adsequitur telis. furere ac decorare labores
et saeuire iuuat. cadit ingens nominis expers
uni turba uiro, atque, alter si detur in armis
Paulus Dardaniis, amittant nomina Cannae. 30
Tandem inclinato cornu sine more ruebat
prima acies, non parca fugae. Labienus et Ocres
sternuntur leto atque Opiter quos Setia colle
uitifero, celsis Labienum Cingula saxa
miserunt muris. iunxit fera tempora leti 35
Sidonius non consimili discrimine miles:
nam Labienus obit penetrante per ilia corno,
fratres, hic umero, cecidere, hic poplite, caesis.
oppetis et Tyrio super inguina fixe ueruto
Maecenas, cui Maeonia uenerabile terra 40
et sceptris olim celebratum nomen Etruscis.
per medios agitur, proiecto lucis amore
Hannibalem lustrans, Paulus. sors una uidetur
aspera, si occumbat ductore superstite Poeno.
Quam metuens molem (neque enim certamine sumpto 45
tempestas tanta et rabies impune fuisset)
in faciem pauidi Iuno conuersa Metelli
'Quid uanos,' inquit 'Latio spes unica consul,
incassumque moues fato renuente furores?
si superest Paulus, restant Aeneia regna; 50
sin secus, Ausoniam tecum trahis. ire tumentem
tu contra iuuenem et caput hoc abscidere rebus
turbatis, o Paule, paras? nunc Hannibal ipsi
(tam laetus bello est) ausit certare Tonanti.
et iam conuersis (uidi nam flectere) habenis 55
euasit Varro ac sese ad meliora reseruat.
sit spatium fatis, et, dum datur, eripe leto
hanc nostris maiorem animam: mox bella capesses.'
Ad quae suspirans ductor: 'Mortemne sub armis
cur poscam, causa ista parum est, quod talia nostrae 60
pertulerunt aures suadentem monstra Metellum?
i, demens, i, carpe fugam. non hostica tela
excipias tergo, superos precor. integer, oro,
intactusque abeas atque intres moenia Romae
cum Varrone simul. talin', pauidissime, dignum 65
me uita pulchraque indignum morte putasti?
quippe sinit Poenus, qui nunc contraria bella
ipsi ferre Ioui ualeat. pro degener altae
uirtutis patrum! quando certamen inire,
cuiue uirum mallem memet componere, quam qui 70
et uictus dabit et uictor per saecula nomen?'
Talibus increpitat mediosque aufertur in hostis
ac retro cursum tendentem ad crebra suorum
agmina et in densis furantem membra maniplis
per conferta uirum et stipata umbonibus arma 75
consequitur melior planta atque obtruncat Acherram,
ut canis occultos agitat cum Belgicus apros
erroresque ferae sollers per deuia mersa
nare legit tacitoque premens uestigia rostro
lustrat inaccessos uenantum indagine saltus 80
nec sistit, nisi conceptum sectatus odorem
deprendit spissis arcana cubilia dumis.
At coniunx Iouis, ut Paulum depellere dictis
nequiquam fuit et consul non desinit irae,
in faciem Mauri rursus mutata Gelestae 85
auocat ignarum saeuo a certamine Poenum:
'Huc tela, huc' inquit 'dextram implorantibus adfer,
o decus aeternum Carthaginis. horrida iuxta
stagnantis consul molitur proelia ripas,
et laus haud alio maior datur hoste perempto.' 90
haec ait et iuuenem diuersa ad proelia raptat.
Flumineo Libycam turbabat in aggere pubem--
Cristae nomen erat. bis terni iuncta ferebant
arma senem circa nati; pauperque penatum
(sed domus haud obscura Tuder, notusque per Vmbros 95
bellator populos) factis et caede docebat
natorum armigeram pugnas tractare cohortem.
unanima inde phalanx, crudo ducente magistro,
postquam hominum satiata nec<e> est, prostrauerat ictu
innumero cum turre feram facibusque secutis 100
ardentem monstri spectabat laeta ruinam,
cum subitus galeae fulgor conoque coruscae
maiore intremuere iubae. nec tarda senectus
(agnouit nam luce uirum): rapit agmine natos
saeua parens ultro in certamina et addere passim 105
tela iubet nec manantis ex ore feroci
aut quae flagrarent galea exhorrescere flammas.
armiger haud aliter magni Iouis, anxia nido
cum dignos nutrit gestanda ad fulmina fetus,
obuersam spectans ora ad Phaet<h>ontia prolem, 110
explorat dubios Phoebea lampade natos.
iamque suis daret ut pugnae documenta uocantis
. . . . . . . . . . . 112a
et medias hasta uelox praeteruolat auras.
haesit multiplici non alte cuspis in auro
ac senium inualido dependens prodidit ictu. 115
cui Poenus: 'Quinam ad cassos furor impulit ictus
exanguem senio dextram? uix prima momordit
tegmina Callaici cornus tremebunda metalli.
en, reddo tua tela tibi: memorabilis ista
a nobis melius discet bellare iuuentus.' 120
sic propria miseri transfigit pectora corno.
At contra, horrendum, bis terna spicula dextra
torta uolant, paribusque ruunt conatibus hastae:
haud secus ac Libyca fetam tellure leaenam
uenator premit obsesso cum Maurus in antro, 125
inuadunt rabidi iam dudum et inania temptant
nondum sat firmo catuli certamina dente.
consumit clipeo tela et collectus in arma
sustinet urgentis crepitantibus ictibus hastas
Sidonius ductor, nec iam per uulnera credit 130
aut per tot caedes actum satis, iraque anhelat,
ni leto det cuncta uirum iungatque parenti
corpora et excidat miseros cum stirpe penatis.
Tunc Abarim adfatur (namque una hic armiger ira
flammabat Martem atque omnis comes ibat in actus): 135
'Suppedita mihi tela. uadis liuentis Auerni
demitti globus ille cupit, qui nostra lacessit
tegmina: iam stultae fructus pietatis habebit.'
haec fatus iaculo Lucam, qui maximus aeui,
transadigit: pressa iuuenis cum cuspide labens 140
arma super fratrum resupino concidit ore.
mortiferum inde manu properantem uellere ferrum
pilo Volsonem (namque hoc de strage iacentum
fors dabat) adfixa sternit per tegmina nare.
tum Vesulum calido lapsantem in sanguine fratrum 145
ense metit rapido plenamque (heu barbara uirtus!)
abscisi galeam capitis, ceu missile telum,
conuersis in terga iacit. Telesinus, ad ossa
inliso saxo, qua spina interstruit artus,
occumbit, fratrisque uidet labentia membra 150
Quercentis, quem funda procul per inane uoluta
sopierat, dum supremam Telesinus in auras
exhalat lucem et dubitantia lumina condit.
at fessus maerore simul cursuque metuque
et tamen haud irae uacuus non certa per aequor 155
interdum insistens Perusinus membra ferebat.
hunc sude, quam raptam Libyci per terga iacentis
armiger obtulerat monstri, super inguina fixam,
obtruncat quercuque premit uiolentus obusta.
temptarat precibus saeuum lenire furorem, 160
sed Stygius primos impleuit feruor hiatus,
et pulmone tenus demisit anhelitus ignem.
tandem cum toto cecidit grege, nomen in Vmbro
clarum, Crista, diu populo: ceu fulmine celsa
aesculus aut proauis ab origine cognita quercus 165
cum fumat percussa Ioui, sacrosque per aeuum
aetherio ramos populantur sulphure flammae,
donec uicta deo late procumbit et omnem
conlabens operit spatioso stipite prolem.
Atque ea dum iuxta Tyrius stagna Aufida ductor 170
molitur, Paulus, numerosa caede futuram
ultus iam mortem, ceu uictor bella gerebat.
inter mille uiros iacet ingens P<h>orcys ab antris
Herculeae Calpes, caelatus Gorgone parmam,
unde genus ~tristique deae manabat origo. 175
hunc obiectantem sese atque antiqua tumentem
nomina saxificae monstrosa e stirpe Medusae,
dum laeuum petit incumbens uiolentius inguen,
detrahit excelsi correptum uertice coni,
adflictumque premens, tergo qua balteus imo 180
sinuatur coxa<e>que sedet munimen utrique,
coniecto fodit ense super: uomit ille calentem
sanguinis effundens per hiantia uiscera riuum
et subit Aetolos Atlanticus accola campos.
Has inter strages rapido terrore coorti 185
inuadunt terga atque auerso turbine miscent
bella inopina uiri, Tyrius quos fallere doctos
hanc ipsam pugnae rector formarat ad artem,
succinctique dolis, fugerent ceu Punica castra,
dediderant dextras. tum totis mentibus actam 190
in caedes aciem pone atque in terga ruentes
praecipitant. non hasta uiro, non deficit ensis:
e strage est ferrum atque euulsa cadauere tela.
raptum Galba procul (neque enim uirtutis amorem
aduersa exemisse ualent) ut uidit ab hoste 195
auferri signum, conixus corpore toto
uictorem adsequitur letalique occupat ictu.
ac dum comprensam caeso de corpore praedam
auellit, tardeque manus moribunda remittit,
transfixus gladio propere accurrentis Amorgi 200
occidit, immoriens magnis non prosperus ausis.
Haec inter, ueluti nondum satiasset Enyo
iras saeua truces, sublatum puluere campum
Vulturnus rotat et candentis torquet harenas.
iamque reluctantis stridens immane procella 205
per longum tulit ad campi suprema cauisque
adflictos ripis tumidum demersit in amnem.
hic tibi finis erat, metas hic Aufidus aeui
seruabat tacito, non felix Curio, leto.
namque, furens animi dum consternata moratur 210
agmina et oppositu membrorum sistere certat,
in praeceps magna propulsus mole ruentum
turbatis hauritur aquis fundoque uolutus
Hadriaca iacuit sine nomine mortis harena.
Ingens ferre mala et Fortunae subdere colla 215
nescius, aduersa fronte incurrebat in arma
uincentum consul: pereundi Martius ardor
atque animos iam sola dabat fiducia mortis,
cum Viriathus agens telis, regnator Hiberae
magnanimus terrae, iuxta atque ante ora furentis 220
obtruncat Pauli fessum certaminis hostem.
heu dolor, heu lacrimae! Seruilius, optima belli,
post Paulum belli pars optima, corruit ictu
barbarico magnamque cadens leto addidit uno
inuidiam Cannis. tristem non pertulit iram 225
consul et, insani quamquam contraria uenti
exarmat uis atque obtendit puluere lucem,
squalentem rumpens ingestae toruus harenae
ingreditur nimbum ac <V>iriat<h>um moris Hiberi
carmina pulsata fundentem barbara caetra 230
inuadit laeuaeque fodit uitalia mammae.
hic fuit extremus caedum labor. addere bello
haud ultra licuit dextram, nec tanta relictum est
uti, Roma, tibi posthac ad proelia Paulo.
saxu<m> ingens, uasto libratum pondere, caeca 235
uenit in ora manu et perfractae cassidis aera
ossibus infodiens compleuit sanguine uultus.
inde pedem referens, labentia membra propinquo
imposuit scopulo atque, undanti uulnere anhelans,
sedit terribilis clipeum super ore cruento: 240
immanis ceu, depulsis leuioribus hastis,
accepit leo cum tandem per pectora ferrum,
stat teli patiens media tremebundus harena
ac, manante iubis rictuque et naribus unda
sanguinis, interdum languentia murmura torquens, 245
effundit patulo spumantem ex ore cruorem.
tum uero incumbunt Libyes, super ipse citato
ductor equo, qua flatus agit, qua peruius ensis,
qua sonipes, qua belligero fera belua dente.
obrutus hic telis ferri per corpora Piso 250
rectorem ut uidit Libyae, conixus in hastam
ilia cornipedis subrecta cuspide transit
conlapsoque super nequiquam incumbere coeptat,
cum Poenus, propere collecto corpore, quamquam
cernuus inflexo sonipes effuderat armo: 255
'Vmbraene Ausoniae rediuiua bella retractant
post obitum dextra nec in ipsa morte quiescunt?'
sic ait atque aegrum coeptanti attollere corpus
arduus insurgens totum permiscuit ensem.
Ecce, Cydonea uiolatus harundine plantam, 260
Lentulus effusis campum linquebat habenis,
cum uidet in scopulo rorantem saxa cruore
toruoque obtutu labentem in Tartara Paulum.
mens abiit, puduitque fugae. tum uisa cremari
Roma uiro, tunc ad portas iam stare cruentus 265
Hannibal; Aetoli tum primum ante ora fuere
sorbentes Latium campi. 'Quid deinde relictum
crastina cur Tyrios lux non deducat ad urbem,
deseris in tantis puppim si, Paule, procellis?
testor caelicolas,' inquit 'ni damna gubernas 270
crudelis belli uiuisque in turbine tanto
inuitus, plus, Paule, (dolor uerba aspera dictat)
plus Varrone noces. cape, quaeso, hunc, unica rerum
fessarum spe<s>, cornipedem. languentia membra
ipse leuabo umeris et dorso tuta locabo.' 275
Haec inter, lacero manantem ex ore cruorem
eiectans, consul: 'Macte o uirtute paterna!
nec uero spes angustae, cum talia restent
pectora Romuleo regno. calcaribus aufer,
qua uulnus permittit, ecum atque hinc ocius urbis 280
claudantur portae (ruet haec ad moenia pestis)
dic, oro: rerum Fabio tradantur habenae.
nostris pugnauit monitis furor. amplius acta
quid superest uita, nisi caecae ostendere plebi
Paulum scire mori? feror an consumptus in urbem 285
uulneribus? quantine emptum uelit Hannibal, ut nos
uertentis terga aspiciat? nec talia Paulo
pectora, nec manis tam parua intramus imago.
ille ego--sed uano quid enim te demoror aeger,
Lentule, conquestu? perge atque hinc cuspide fessum 290
erige quadrupedem propere.' tum Lentulus urbem
magna ferens mandata petit. nec Paulus inultum
quod superest de luce sinit: ceu uulnere tigris
letifero cedens tandem proiectaque corpus
luctatur morti et languentem pandit hiatum 295
in uanos morsus, nec sufficientibus irae
ictibus extrema lambit uenabula lingua.
iamque coruscanti telum propiusque ferenti
gressum exultantem et securo caedis Iertae
non expectatum surgens defixerat ensem 300
Sidoniumque ducem circumspectabat, in illa
exoptans animam certantem ponere dextra.
sed uicere uirum coeuntibus undique telis
et Nomas et Garamas et Celtae et Maurus et Astur.
hic finis Paulo. iacet altum pectus et ingens 305
dextera, quem, soli si bella agitanda darentur,
aequares forsan Fabio. mors additur urbi
pulchra decus misitque uiri inter sidera nomen.
Postquam spes Italum mentesque in consule lapsae,
ceu truncus capitis, saeuis exercitus armis 310
sternitur, et uictrix toto fremit Africa campo.
hic Picentum acies, hic Vmber Martius, illic
Sicana procumbit pubes, hic Hernica turma.
passim signa iacent, quae Samnis belliger, et quae
Sarrastes populi Marsaeque tulere cohortes. 315
transfixi clipei galeaeque et inutile ferrum
fractaque conflictu parmarum tegmina et ore
cornipedum derepta fero spumantia frena.
sanguineus tumidas in campos Aufidus undas
eiectat redditque furens sua corpora ripis. 320
sic Lagea ratis, uasto uelut insula ponto
conspecta, inlisit scopulis ubi nubifer Eurus,
naufragium spargens operit freta: iamque per undas
et transtra et mali laceroque aplustria uelo
ac miseri fluitant reuomentes aequora nautae. 325
At Poenus, per longa diem certamina saeuis
caedibus emensus, postquam eripuere furori
insignem tenebrae lucem, tum denique Martem
dimisit tandemque suis in caede pepercit.
sed mens inuigilat curis noctisque quietem 330
ferre nequit. stimulat dona inter tanta deorum
optatas nondum portas intrasse Quirini.
proxima lux placet. hinc strictos ferre ocius enses,
dum feruet cruor et perfusae caede cohortes,
destinat ac iam claustra manu, iam moenia flamma 335
occupat et iungit Tarpeia incendia Cannis.
Quo turbata uiri coniunx Saturnia coepto
irarumque Iouis Latiique haud inscia fati,
incautum ardorem atque auidas ad futtile uotum
spes iuuenis frenare parat. ciet inde quietis 340
regnantem tenebris Somnum, quo saepe ministro
edomita inuiti componit lumina fratris,
atque huic adridens 'Non te maioribus' inquit
'ausis, diue, uoco nec posco ut mollibus alis
des uictum mihi, Somne, Iouem. non mille premendi 345
sunt oculi tibi, nec spernens tua numina custos
Inachiae multa superandus nocte iuuencae.
ductori, precor, immittas noua somnia Poeno,
ne Romam et uetitos cupiat nunc uisere muros,
quos intrare dabit numquam regnator Olympi.' 350
Imperium celer exequitur curuoque uolucris
per tenebras portat medicata papauera cornu.
ast ubi per tacitum adlapsus tentoria prima
Barcaei petiit iuuenis, quatit inde soporas
deuexo capiti pennas oculisque quietem 355
inrorat, tangens Lethaea tempora uirga.
exercent rabidam truculenta insomnia mentem.
iamque uidebatur multo sibi milite Thybrim
cingere et insultans astare ad moenia Romae.
ipse refulgebat Tarpeiae culmine rupis 360
elata torquens flagrantia fulmina dextra
Iuppiter, et lati fumabant sulphure campi,
ac gelidis Anien trepidabat caerulus undis,
et densi ante oculos iterumque iterumque tremendum
uibrabant ignes. tunc uox effusa per auras: 365
'Sat magna, o iuuenis, prensa est tibi gloria Cannis.
siste gradum: nec enim sacris inrumpere muris,
Poene, magis dabitur, nostrum quam scindere caelum.'
attonitum uisis maioraque bella pauentem
post confecta Sopor Iunonia iussa relinquit, 370
nec lux terribili purgauit imagine mentem.
Quos inter motus somni uanosque tumultus
dedita per noctem reliquo cum milite castra
nuntiat et praedam pleno trahit agmine Mago.
huic ductor laetas Tarpeio uertice mensas 375
spondenti, cum quinta diem nox orbe tulisset,
celatis superum monitis clausoque pauore,
uulnera et exhaustas saeuo certamine uires
ac nimium laetis excusat fidere rebus.
tum spe deiectus iuuenis, ceu uertere ab ipsis 380
terga iuberetur muris ac signa referre,
'Tanta mole' inquit 'non Roma, ut credidit ipsa,
sed Varro est uictus. quaenam tam prospera Martis
munera destituis fato patriamque moraris!
mecum exultet eques: iuro hoc caput, accipe muros 385
Iliacos portasque tibi sine Marte patentis.'
Dumque ea Mago fremit cauto non credita fratri,
iam Latius sese Canusina in moenia miles
colligere et profugos uicino cingere uallo
coeperat. heu rebus facies inhonora sinistris! 390
non aquilae, non signa uiris, non consulis altum
imperium, non subnixae lictore secures.
trunca atque aegra metu, ceu magna elisa ruina,
corpora debilibus nituntur sistere membris.
clamor saepe repens et saepe silentia fixis 395
in tellurem oculis: nudae plerisque sinistrae
detrito clipeo, desunt pugnacibus enses,
saucius omnis eques: galeis carpsere superbum
cristarum decus et damnarunt Martis honores.
at multa thorax perfossus cuspide, et haerens 400
loricae interdum Maurusia pendet harundo.
interdum maesto socios clamore requirunt.
hic Galba, hic Piso et leto non dignus inerti
Curio deflentur, grauis illic Scaeuola bello.
hos passim, at Pauli pariter ceu dira parentis 405
fata gemunt: ut uer<b>a mali praenuntia numquam
cessarit canere et Varronis sistere mentem,
utque diem hunc totiens nequiquam auerterit urbi,
atque idem quantus dextra. sed cura futuri
quos premit, aut fossas instant praeducere muris 410
aut portarum aditus, ut rerum est copia, firmant,
quaque patet campus planis ingressibus hostis,
ceruorum ambustis imitantur cornua ramis,
et stilus occulitur, caecum in uestigia telum.
Ecce, super clades et non medicabile uulnus, 415
reliquias belli atque imperdita corpora Poenis
impia formido ac maior iactabat Erinys.
trans aequor Tyrios enses atque arma parabant
Punica et Hannibalem mutato euadere caelo.
dux erat exilio non laetus Marte Metellus, 420
sed stirpe haud parui cognominis. is mala bello
pectora degeneremque manum ad deformia agebat
consulta atque alio positas spectabat in or<b>e,
quis sese occulerent, terras, quo nomina nulla
Poenorum aut patriae penetraret fama relictae. 425
Quae postquam accepit flammata Scipio mente,
quantus Sidonium contra fera proelia miscens
ductorem stetit in campis, rapit ocius ensem
atque, ubi turpe malum Latioque extrema coquebant
coepta uiri, ruptis foribus sese arduus infert. 430
tum quatiens strictum cum uoce ante ora pauentum
mucronem: 'Tarpeia, pater, qui templa secundam
incolis a caelo sedem, et Saturnia, nondum
Iliacis mutata malis, tuque aspera pectus
aegide Gorgoneos uirgo succincta furores, 435
Indigetesque dei, sponte en per numina uestra
perque caput, nullo leuius mihi numine, patris
magnanimi iuro: numquam Lauinia regna
linquam nec linqui patiar, dum uita manebit.
ocius en testare deos, si moenia taedis 440
flagrabunt Libycis, nullas te ferre, Metelle,
ausurum in terras gressus. ni talia sancis,
quem tremis et cuius somnos formidine rumpis,
Hannibal hic armatus adest. moriere, nec ullo
Poenorum melior parietur gloria caeso.' 445
his excussa incepta minis. iamque ordine iusso
obstringunt animas patriae dictataque iurant
sacramenta deis et purgant pectora culpa.
Atque ea dum Rutulis turbata mente geruntur,
lustrabat campos et saeuae tristia dextrae 450
facta recensebat pertractans uulnera uisu
Hannibal et magna circumstipante caterua
dulcia praebebat trucibus spectacula Poenis.
quas strages inter, confossus pectora telis
seminecem extremo uitam exhalabat in auras 455
mu<r>mure deficiens iam Cloelius oraque nisu
languida uix aegro et dubia ceruice leuabat.
agnouit sonipes, arrectisque auribus acrem
hinnitum effundens sternit tellure Bagesum,
quem tum captiuo portabat in agmina dorso. 460
hinc, rapidum glomerans cursum, per lubrica pingui
stante cruore soli et t<u>mulata cadauera caede
euolat ac domini consistit ad ora iacentis.
inde inclinatus colla et submissus in armos
de more inflexis praebebat scandere terga 465
cruribus ac proprio quodam trepidabat amore.
milite non illo quisquam felicius acri
insultarat equo, uel si resupina citato
proiectus dorso ferretur membra, uel idem
si nudo staret tergo, dum rapta uolucris 470
transigeret cursu sonipes certamina campi.
At Libys humanos aequantem pectore sensus
haud parce miratus ecum, quinam ille sinistrae
depugnet morti iuuenis, nomenque decusque
erogitat letique simul compendia donat. 475
hic Cinna (ad Tyrios namque is sua uerterat arma
credulus aduersis, et tum comes ibat ouanti)
'Auribus huic,' inquit 'ductor fortissime, origo est
non indigna tuis. quondam sub regibus illa,
quae Libycos renuit frenos, sub regibus olim 480
Roma fuit. sed enim, solium indignata Superbi
ut sceptra exegit, confestim ingentia bella
Clusina uenere domo. si Porsena fando
auditus tibi, si Cocles, si Lydia castra,
ille ope Maeonia et populo succinctus Etrusco 485
certabat pulsos per bella reponere reges.
multa adeo nequiquam ausi, pressitque tyrannus
Ianiculum incumbens u<r>bi. mox pace probata
compressere odia, et positum cum foedere bellum,
obsidibusque obstricta fides. mansuescere corda 490
nescia, pro superi! et nil non immite parata
gens Italum pro laude pati: <b>is Cloelia senos
nondum complerat primaeui corporis annos,
una puellarum Laurentum et pignora pacis
inter uirgineas regi tramissa cateruas. 495
facta uirum sileo. rege haec et foedere et annis
et fluuio spretis mirantem interrita Thybrim
tranauit, frangens undam puerilibus ulnis.
cui si mutasset sexum natura, reuerti
forsan Tyrrhenas tibi non licuisset in oras, 500
Porsena. sed iuueni, ne sim tibi longior, hinc est
et genus et clara memorandum uirgine nomen.'
Talia dum pandit, uicinus parte sinistra
per subitum erumpit clamor. permixta ruina
inter et arma uirum et lacerata cadauera Pauli 505
eruerant corpus media de strage iacentum.
heu quis erat! quam non similis modo Punica telis
agmina turbanti, uel cum Taulantia regna
uertit, et Illyrico sunt addita uincla tyranno!
puluere canities atro arentique cruore 510
squalebat barba, et perfracti turbine dentes
muralis saxi, tum toto corpore uulnus.
Quae postquam aspexit, geminatus gaudia ductor
Sidonius 'Fuge, Varro,' inquit 'fuge, Varro, superstes,
dum iaceat Paulus. patribus Fabioque sedenti 515
et populo consul totas edissere Cannas.
concedam hanc iterum, si lucis tanta cupido est,
concedam tibi, Varro, fugam. at, cui fortia et hoste
me digna haud paruo caluerunt corda uigore,
funere supremo et tumuli decoretur honore. 520
quantus, Paule, iaces! qui tot mihi milibus unus
maior laetitiae causa es. cum fata uocabunt,
tale precor nobis salua Carthagine letum.'
Haec ait et socium mandari corpora terrae,
postera cum thalamis Aurora ru<b>ebit apertis, 525
imperat armorumque iubet consurgere aceruos,
arsuros, Gradiue, tibi. tum munera iussa,
defessi quamquam, accelerant sparsoque propinquos
agmine prosternunt lucos: sonat icta bipenni
frondosis silua atra iugis. hinc ornus et albae 530
populus alta comae, ualidis accisa lacertis,
scinditur, hinc ilex proauorum condita saeclo.
deuoluunt quercus et amantem litora pinum
ac, ferale decus, maestas ad busta cupressos.
funereas tum deinde pyras certamine texunt, 535
officium infelix et munus inane peremptis,
donec anhelantis stagna in Tartessia Phoebus
mersit equos, fugiensque polo Titania caecam
orbita nigranti traxit caligine noctem.
post, ubi fulserunt primis Phaethontia frena 540
ignibus atque sui terris rediere colores,
supponunt flammam et manantia corpora tabo
hostili tellure cremant. subit horrida mentem
formido incerti casus, tacitusque pererrat
intima corda pauor, si fors ita Martis iniqui 545
mox ferat, hac ipsis inimica sede iacendum.
at tibi, Bellipotens, sacrum, constructus aceruo
ingenti mons armorum surgebat ad astra.
ipse, manu celsam pinum flammaque comantem
attollens, ductor Gradiuum in uota ciebat: 550
'Primitias pugnae et laeti libamina belli
Hannibal Ausonio cremat haec de nomine uictor,
et tibi, Mars genitor, uotorum haud surde meorum,
arma electa dicat spirantum turba uirorum.'
tum face coniecta populatur feruidus ignis 555
flagrantem molem, et rupta caligine in auras
actus apex claro perfundit lumine campos.
hinc citus ad tumulum donataque funera Paulo
ibat et hostilis leti iactabat honorem.
sublimem eduxere pyram mollisque uirenti 560
stramine composuere toros. superaddita dona,
funereum decus: expertis inuisus et ensis
et clipeus, terrorque modo atque insigne superbum
tum laceri fasces, captaeque in Marte secures.
non coniunx natiue aderant, non iuncta propinquo 565
sanguine turba uirum, aut celsis de more feretris
praecedens prisca exequias decorabat imago
omnibus exuuiis nudo, iamque Hannibal unus
sat decoris laudator erat: fulgentia pingui
murice suspirans inicit uelamina et auro 570
intextam chlamydem ac supremo adfatur honore:
'I, decus Ausoniae, quo fas est ire superbas
uirtute et factis animas. tibi gloria leto
iam parta insigni. nostros Fortuna labores
uersat adhuc casusque iubet nescire futuros.' 575
haec Libys, atque repens crepitantibus undique flammis
aetherias anima exultans euasit in auras.
Fama dehinc gliscente sono iam sidera adibat,
iam maria ac terras, primamque intrauerat urbem.
diffidunt muris: solam pauitantibus arcem 580
sperauisse sat est. nec enim superesse iuuentam,
ac stare Ausoniae uacuum sine corpore nomen,
quodque adeo nondum portis inruperit hostis,
contemptu cessare putant. iam tecta cremari,
ac delubra rapi caedesque ante ora nefandae 585
natorum septemque arces fumare uidentur.
lux una euersas bis centum in stra<g>e curulis,
ac iuuenum bis tricenis orbata gemebat
milibus exhaustae nutantia moenia Romae,
atque ea post Trebiam, post Tusci stagna profundi, 590
nec socium numero pariter leuiore perempto.
sed uero sed enim reliqui pia turba senatus
munera sortito inuadunt. celer omnia lustrans
clamitat attonitis Fabius: 'Non ulla relicta est,
credite, cunctandi ratio. adproperemus, ut hostis 595
nequiquam armatos ausit succedere muros.
dura inter pauidos alitur fortuna sedendo,
et gliscunt aduersa metu. ite ocius, arma
deripite, o pubes, templis. uos atria raptim
nudate et clipeos in bella refigite captos. 600
sat patriae sumus, e numero si ad proelia nostro
nil minuit pauor. in patulis illa horrida campis
sit metuenda lues, muros haud fregerit umquam
exultare leuis nudato corpore Maurus.'
Dum Fabius lapsas acuit formidine mentes, 605
Varronem aduentare uagus per moenia rumor
spargit et occulto perfundit pectora motu:
haud secus ac, fractae rector si forte carinae
litoribus solus uacuis ex aequore sospes
adnatet, incerti trepidant, tendantne negentne 610
iactato dextras, ipsamque odere salutem
unius amissa superantis puppe magistri.
quam restare uiro labem, qui accedere portis
audeat ac dirum ueniat pauitantibus omen!
Hos mulcens questus Fabius deforme docebat 615
cladibus irasci uulgumque arcebat ab ira.
aduersis etenim ferri non esse uirorum
qui Martem inscribant genti, non posse dolores
condere et ex poena solacia poscere luctus.
si uero exprobrare sinant, sibi tristius illum 620
inluxisse diem, quo castris uiderit ire
Varronem, quam quo uideat remeare sine armis.
his dictis sedere minae, et conuersa repente
pectora: nunc fati miseret, nunc gaudia Poeno
consulibus reputant caesis erepta duobus. 625
ergo omne effundit longo iam se agmine uulgus
gratantum, magnaque actum se credere mente
testantur, quod fisus auis sceptrisque superbis
Laomedontiadum non desperauerit urbi.
Nec minus infelix culpae grandique pudore 630
turbatus, consul titubantem ad moenia gressum
portabat lacrimans: deiectum attollere uultum
ac patriam aspicere et luctus renouare pigebat.
quod uero reduci tum se populusque patresque
offerrent, non gratari, sed poscere natos 635
quisque suos fratresque simul miseraeque parentes
ire uidebantur laceranda ad consulis ora.
sic igitur muto lictore inuectus in urbem
damnatum superis aspernabatur honorem.
At patres Fabiusque, procul maerore remoto, 640
praecipitant curas. raptim delecta iuuenta
seruitia armantur, nec claudit castra saluti
postpositus pudor. infixum est Aeneia regna
Parcarum in leges quacumque reducere dextra
proque arce et sceptris et libertatis honore 645
uel famulas armare manus. primaeua suorum
corpora praetexto spoliant uelamine et armis
insolitis cingunt. puerilis casside uultus
clauditur atque hostis pubescere caede iubetur.
idem obsecrantis, captiuum uulgus ut auro 650
pensarent paruo (nec pauca fuere precantum
milia), miranti durarunt prodere Poeno.
cuncta adeo scelera et noxam superauerat omnem
armatum potuisse capi. tunc terga dedisse
damnatis Siculas longe meritare per oras 655
impositum, donec Latio decederet hostis.
haec tum Roma fuit: post te cui uertere mores
si stabat fatis, potius, Carthago, maneres.


LIBER UNDECIMUS

Nunc age, quos clades insignis Iapyge campo
uerterit ad Libyam populos Sarranaque castra,
expediam. stat nulla diu mortalibus usquam,
Fortuna titubante, fides. adiungere dextras
certauere palam rumpenti foedera Poeno 5
(heu nimium faciles laesis diffidere rebus!)
saeuior ante alios iras seruasse repostas
atque odium renouare ferox in tempore Samnis,
mox leuis et sero pressurus facta pudore
Bruttius, ambiguis fallax mox Apulus armis, 10
tum gens Hirpini uana indocilisque quieti
et rupisse indigna fidem: ceu dira per omnis
manarent populos foedi contagia morbi.
iamque Atella suas iamque et Calatia adegit,
fas superante metu, Poenorum in castra cohortes. 15
inde Phalanteo leuitas animosa Tarento
Ausonium laxare iugum. patefecit amicas
alta Croton portas Afrisque ad barbara iussa
Thespiadum docuit summittere colla nepotes.
idem etiam Locros habuit furor. ora uadosi 20
litoris, Argiuos Maior qua Graecia muros
seruat et Ionio luitur curuata profundo,
laetas res Libyae et fortunam in Marte secuta,
iurauit pauitans Tyrio sua proelia Marti.
iam uero, Eridani tumidissimus accola, Celtae 25
incubuere malis Italum ueteresque doloris
tota se socios properarunt iungere mole.
Sed fas id Celtis, fas impia bella referre
Boiorum fuerit populis: Capuaene furorem,
quem Senonum genti, placuisse, et Dardana ab ortu 30
moenia barbarico Nom<a>dum sociata tyranno
quisnam mutato tantum nunc tempore credat?
luxus et insanis nutrita ignauia lustris
consumptusque pudor peccando unisque relictus
diuitiis probrosus honor lacerabat hiantem 35
desidia populum ac resolutam legibus urbem.
insuper exitio truculenta superbia agebat.
nec uitiis deerant uires. non largior ulli
Ausoniae populo (sic tum Fortuna fouebat)
aurique argentique modus; madefacta ueneno 40
Assyrio maribus uestis medioque dierum
regales epulae atque ortu conuiuia solis
deprensa et nulla macula non inlita uita.
tum populo saeui patres, plebesque senatus
inuidia laeta, et conlidens dissona corda 45
seditio. sed enim interea temeraria pubis
delicta augebat pollutior ipsa senectus.
nec, quos uile genus despectaque lucis origo
foedabat, sperare sibi et deposcere primi
deerant imperia ac patriae pereuntis habenas. 50
quin etiam exhilar<ar>e uiris conuiuia caede
mos olim et miscere epulis spectacula dira
certantum ferro, saepe et super ipsa cadentum
pocula, respersis non parco sanguine mensis.
Has astu adgressus quo uerteret acrius aegras 55
ad Tyrios mentes, quae nulla sorte daturam
certus erat Romam (neque enim impetrata uolebat)--
Pacuuio fuit haud obscurum crimine nomen--
hortatur summi partem deposcere iuris
atque alternatos sociato consule fasces 60
et, si partita renuant sedisse curuli
aequatumque decus geminasque uidere secures,
ultorem ante oculos atque ora astare repulsae.
ergo electa manus gressu fert dicta citato.
antistat cunctis praecellens Virrius ore, 65
sed genus obscurum nullique furore secundus.
qui postquam coetu patrum ingentique senatu
impia dementis uulgi ac uix tota profudit
consulta <et> tumidis incendit uocibus aures,
concordi fremitu renuentum effunditur asper 70
toto e concilio clamor, tum quisque fatigat
increpitans, uocumque tremit certamine templum.
Hic Torquatus, auum fronte aequauisse seuera
nobilis, 'Heu Capua portantes talia dicta
Romuleis durastis' ait 'succedere muris, 75
ad quos non ausi Carthago atque Hannibal arma
post Cannas adferre suas? numquamne per auris
it uestras, in Tarpeia cum sede Latini
orarent paria, haud uerbis, haud uoce, sed acri
propulsum dextra, qui tum mandata superbo 80
ore adportabat, tanto per limina templi
turbine praecipitem reuoluti corporis actum,
ut saeuo adflictus saxo spectante piaret
tristia dicta Ioue et lueret uerba impia leto?
en ego progenies eius, qui sede Tonantis 85
expulit orantem et nuda Capitolia consul
defendit dextra.' rabidum hinc palmasque uirorum
intentantem oculis proauitaque facta parantem
ut uidit maiore adeo crudescere motu,
excipit his frendens Fabius: 'Pro cuncta pudendi! 90
sedes, ecce, uacat, belli uiduata procella:
quem, quaeso, e uobis huic imposuisse paratis
inque locum Pauli quemnam datis? an tua, Virri,
prima atque ante alios sors, concedente senatu,
te citat ac nostris aequat iam purpura Brutis? 95
i, demens, i, quo tendis; tibi perfida fasces
det Carthago suos.' medio feruore loquentis
impatiens ultra gemitu cohibere furorem
fulminea toruum exclamat Marcellus ab ira:
'Quae tandem et quam lenta tenet patientia mentem, 100
o confuse nimis Gradiui turbine Varro,
ut perferre queas furibunda insomnia consul?
nonne exturbatos iam dudum limine templi
praecipites agis ad portas, et discere cogis
semiuiros, quod sit nostro de more creati 105
consulis imperium? non umquam sobria pubes
et peritura breui, moneo, ocius urbe facesse.
muros ante tuos, ut par est, debita ductor
armatus responsa dabit.' consurgere cuncti
hinc pariter magnoque uiros clamore premebant. 110
necnon et foribus propere Campana iuuentus
extulit ipsa gradum, tantaeque dolore repulsae
concitus Hannibalem uoluebat Virrius ore.
Fuluius (huic nam spondebant praesagia mentis
uenturum decus, et Capuae pereuntis imago 115
iam tum erat ante oculos) 'Non si Carthaginis' inquit
'ductorem uestris deuinctum colla catenis
Romam uictor agis, posthac intrare Quirini
sacratas dabitur sedes. tende ocius, oro,
quo mens aegra uocat.' referunt haec inde citati 120
mixta minis et torua trucis responsa senatus.
Tantane, omnipotens, caligine mersa latere
fata placet? ueniet quondam felicior aetas,
cum pia Campano gaudebit consule Roma
et per bella diu fasces perque arma negatos 125
ultro ad magnanimos referet secura nepotes.
poena superborum tamen haec durabit auorum,
quod non ante suos Capua ad suffragia mittet,
quam Carthago suos.
Postquam nunc dicta senatus,
nunc facta exposuit, tum ueris falsa per artem 130
Virrius admiscens cecinit fatale cruenti
turbati<s> signum belli. furiata iuuentus
arma, arma Hannibalemque uolunt. ruit undique uulgus
et Poenos in tecta uocant. ingentia facta
Sidonii iuuenis celebrant: ut ruperit Alpes 135
Herculei socius decoris diuisque propinquas
transierit cursu rupes, ut caede referta
clauserit Eridani uictor uada, uictor ut idem
Lydia Romano turbarit stagna cruore,
ut Trebiae ripas aeterno nomine famae 140
tradiderit Paulumque idem inter proelia et idem
Flaminium, proceres rerum, demiserit umbris.
his super excisam primori Marte Saguntum
et iuga Pyrenes et Hiberum et sacra parentis
iuratumque uiro bellum puerilibus annis 145
accumulant. unum, ducibus tot caede peremptis,
tot fusis acie, stare inter proelia nullis
attactum telis. superum cum munere detur
huic sociare uiro dextras et foedere iungi,
fastus exanguis populi uanumque tumorem 150
nimirum Capua et dominatum perferat urbis,
ceu famulis fasces aequataque iura negantis?
prorsus enim tanto potiorem nomine habendum
Varronem, ut fugiat consul fulgentior ostro.
Talia iactantes iam lectam sorte parabant 155
mittere quae Tyrios adiungat foedere pubem.
sed non inuictum ponebat pectore robur
tum solum Decius Capuae decus. isque receptus
in medios coetus (neque enim differre dabatur)
'Itis,' ait 'ciues, uiolanda ad iura parentum 160
damnatumque caput temerati foederis aris
iungitis hospitio? quae tanta obliuio recti?
magnu<m> atque in magnis positum populisque uirisque
<h>a<u>d uersam ostentare fidem! nunc tempus inire
proelia pro Rutulis, nunc signa aciemque mouere, 165
dum trepidae res, et medicinam uulnera poscunt:
is locus officio, cum cessant prospera, cumque
dura ad opem Fortuna uocat. nam laeta fouere
haud quaquam magni est animi decus. huc, age, adeste.
noui dis animas similes et pectora magnis 170
numquam angusta malis. capiunt, mihi credite, Cannas
et Trasimenna uada et Pauli memorabile letum.
hi sunt qui uestris infixum moenibus hostem
deiecere manu et Capuam eripuere superbis
Samnitum iussis. hi sunt qui iura dedere 175
terrore expulso Sidicinaque bella remorunt.
quos fugitis socios? quosue additis? ille ego sanguis
Dardanius, cui sacra pater, cui nomina liquit
ab Ioue ducta Capys magno cognatus Iulo,
ille ego semihomines inter Nasamonas et inter 180
saeuum atque aequantem ritus Garamanta ferarum
Marmarico ponam tentoria mixtus alumno,
ductoremque feram, cui nunc pro foedere proque
iustitia est ensis solaeque e sanguine laudes?
non ita, non Decio permixtum fasque nefasque, 185
haec ut uelle queat. nullo nos inuida tanto
armauit Natura bono, quam ianua mortis
quod patet et uita non aequa exire potestas.'
Haec uana auersas Decius iactauit ad auris.
ast delecta manus iungebat foedera Poeno. 190
iamque aderat praemissa duci turbante tumultu
Autololes numerosa cohors. ipse agmine magno
festinata citus per campos signa mouebat.
et Decius: 'Nunc hora, uiri, nunc tempus. adeste,
dum Capua dignum, dum me duce dextera uindex 195
molitur facinus: procumbat barbara pubes.
pro se quisque alacres rapite hoc decus. hostis adire
si parat, obstructas praebete cadauere portas
et ferro purgate nefas. hic denique solus
eluerit sanguis maculatas crimine mentes.' 200
Dumque ea nequiquam non ulli laeta profatur,
audita asperitate uiri coeptoque feroci,
multa feta gerens ira praecordia, Poenus
astabat muris propereque accersere lectos
immitem castris Decium iubet. horrida uirtus 205
armatumque fide pectus rectique cupido
et maior Capua mens imperterrita mole
inuicta stabat toruoque minacia uultu
iussa ducis uerbisque etiam incessebat amaris.
quem Libyae rector tot signa, tot arma ferentis 210
spernentem increpitans magno clamore profatur:
'Post Paulum, post Flaminium componimur, eheu,
uecordi Decio, mecum certasse uolenti
in decus et famam leti. rapite (ite citati)
signa, duces. pateatne mihi Campana uetante 215
urbs Decio, explorare libet, noua bella mouenti
cui patuere Alpes, saxa impellentia caelum
atque uni calcata deo.' suffuderat ora
sanguis et a toruo surgebant lumine flammae.
tum rictus spumans et anhelis faucibus acta 220
uersabant penitus dirum suspiria murmur.
sic urbem inuectus, toto comitante senatu
et uulgo ad spectanda ducis simul ora ruente,
effundit cunctam rabiem irarumque procellas.
Necnon et Decio propiora pericula mentem 225
flammarant, tempusque adeo cernebat adesse,
quo laudes ducis inuicti superaret inermis.
non illum fuga, non clausi occuluere penates,
sed liber, ueluti nullus penetrasset in urbem
Hannibal, intrepido seruauerat otia uultu, 230
cum iuuenem saeuis, horrendum, concitus armis
inuadit globus et pedibus sublime sedentis
ductoris sistit. tonat inde ferocibus alte
incessens uictor dictis: 'Solusne ruentem
fulcire ac reuocare paras a funere Romam, 235
o demens? en, qui diuum mihi munera tanta
eripiat. Decio prorsus seruabar inerti
uincendus, Decio imbelli, cui femina nulla
orta in Agenoreis nostrae Carthaginis oris
cesserit. huic agedum (nam cur indigna feramus 240
magnanimi?), miles, meritas innecte catenas.'
dixerat haec, necdum finem conuicia norant:
inlatus uelut armentis super ardua colla
cum sese imposuit uictorque immane sub ira
infremuit leo et immersis grauis unguibus haesit, 245
mandit anhelantem pendens ceruice iuuencum.
at Decius, dum uincla ligant, 'Necte ocius' inquit
'(nam sic Hannibalem decet intrauisse) catenas,
foederis infausti pretium. sic uictima prorsus
digna cadit Decius. nec enim te sanguine laetum 250
humano sit fas caesis placasse iuuencis.
en dextra! en foedus! nondum tibi curia necdum
templorum intrati postes: iam panditur acri
imperio carcer. perge ac primordia tanta
accumula paribus factis. mihi fama sub umbras 255
te feret oppressum Capuae cecidisse ruinis.'
nec plura effari concessum. obnubitur atra
ueste caput, trahiturque ferox ante ora suorum.
Exin uictor ouans sedato pectore tandem
spectandis urbis tectis templisque serenos 260
laetus circumfert oculos et singula discit:
quis muris sator, et pubes sit quanta sub armis,
quot bello pateant argenti aerisque talenta,
nunc qualis frenata acies, nunc deinde pedestris
copia quanta uiris. monstrant Capitolia celsa 265
Stellatisque docent campos Cereremque benignam.
iamque diem ad metas defessis Phoebus Olympo
impellebat equis, fuscabat et Hesperos umbra
paulatim infusa properantem ad litora currum:
instituunt de more epulas festamque per urbem 270
regifice extructis celebrant conuiuia mensis.
ipse, deum cultu et sacro dignatus honore,
praecipuis multoque procul splendentibus ostro
accipitur sublime toris. non una ministri
turba gregis: posuisse dapes his addita cura, 275
his adolere focos, his ordine pocula ferre;
necnon et certis struitur penus. aspera mensa
pondera caelati fulgent antiquitus auri.
eripiunt flammae noctem, strepituque mouentum
murmurat alta domus. stupet inconsuetus opimae 280
Sidonius mensae miles faciemque superbi
ignotam luxus oculis mirantibus haurit.
uescitur ipse silens et tantos damnat honores
esse epulis facilesque coli tanto agmine mensas,
donec pulsa fames et Bacchi munera duram 285
laxarunt mentem. tum frontis reddita demum
laetitia, et positae grauiores pectore curae.
Personat Euboica Teuthras testudine, Cymes
incola, et obtusas immiti murmure saeuae
inter bella tubae permulcet cantibus auris. 290
<namque chaos, caecam quondam sine sidere molem 453
non surgente die, ac mundum sine luce canebat.
tum deus ut liquidi disclusset stagna profundi
tellurisque globum media compage locasset;
ut celsum superis habitare dedisset Olympum,
castaque Saturni monstrabat saecula patris.>
iamque Iouem et laetos per furta canebat amores 291
Electraeque toros Atlantidos, unde creatus
proles digna deum tum Dardanus, isque Tonanti
ut det Eric<h>thonium magna de stirpe nepotem;
hinc Tros, hinc Ilus, generis tunc ordine longo 295
Assaracus, nulloque minor famaue manuue
tum Capys ut primis dederit sua nomina muris.
concelebrant plausu pariter Sidonia pubes
Campanaeque manus. ante omnis ductor honori
nominis augusto libat carchesia ritu; 300
cetera quem sequitur Bacchique e more liquorem
inrorat mensis turba ardescitque Lyaeo.
Interea, Tyrio resoluta in gaudia coetu
conuerso (neque enim, iuuenis non digne sileri,
tramittam tua coepta libens famamque negabo 305
quamquam imperfectis, magnae tamen indolis, ausis),
mens una, inuiolata mero nullisque uenenis
potandi exarmata decus, pugnaeque necisque
Sidoniae tacito uoluebat pectore molem.
quoque esset miranda magis tam sacra libido, 310
Pacuuio genitus patrias damnauerat artis.
is uariis oneratum epulis atque atria tardo
linquentem gressu comitatus pone parentem,
postquam posse datum meditata aperire nouosque
pandere conatus, et liber parte relicta 315
tectorum a tergo patuit locus, 'Accipe digna
et Capua et nobis' inquit 'consulta:' (togaque
armatum amota nudat latus) 'hoc ego bellum
conficere ense paro atque auulsum ferre Tonanti
rectoris Libyci uictor caput. hic erit ille, 320
qui polluta dolis iam foedera sanciet, ensis.
si perferre nequit spectacula tanta senectus
et tremit inceptis lasso maioribus aeuo,
at tu securis concede penatibus et me
linque meae menti. summum quod credis et aequas 325
Hannibalem superis, o quantum nomine maior
iam Poeno tibi natus erit!' uibrabat ab ore
ignis atrox, animusque uiri iam bella gerebat,
cum senior, tanti pondus conaminis aegra
iam dudum uix aure ferens, tremebundus ibidem 330
sternitur et pedibus crebro pauida oscula figens:
'Per si quid superest uitae, per iura parentis
perque tuam nostra potiorem, nate, salutem,
absiste inceptis, oro, ne sanguine cernam
polluta hospitia ac tabo repleta cruento 335
pocula et euersas pugnae certamine mensas.
tune illum, quem non acies, non moenia et urbes
ferre ualent, cum frons propior lumenque corusco
igne micat, tune illa uiri quae uertice fundit
fulmina pertuleris, si uiso intorserit ense 340
diram, qua uertit per campos agmina, uocem?
fallit te, mensas inter quod credis inermem.
tot bellis quaesita uiro, tot caedibus armat
maiestas aeterna ducem. si admoueris ora,
Cannas et Trebiam ante oculos Trasimennaque busta 345
et Pauli stare ingentem miraberis umbram.
quid? tanto in casu comitum iuxtaque iacentum
torpebunt dextrae? parce, oro, et desine uelle,
cui nequeas uictor superesse. an tristia uincla
et Decius non erudiunt componere mentem?' 350
Talia commemorans, famae maioris amore
flagrantem ut uidit iuuenem surdumque timori,
'Nil ultra posco, refer in conuiuia gressum;
approperemus:' ait 'non iam tibi pectora pubis
Sidoniae fodienda manu tutantia regem: 355
hoc iugulo dextram explora. namque haec tibi ferrum,
si Poenum inuasisse paras, per uiscera ferrum
nostra est ducendum. tardam ne sperne senectam.
opponam membra atque ensem extorquere negatum
morte mea eripiam.' lacrimae tunc ore profusae, 360
et magna superum cura seruatus in arma
Scipiadae Poenus, nec tantum fata dederunt
externa peragi dextra. pulcherrimus irae
et dignus fieri compos memorabilis ausi,
amisit quantam posito conamine laudem, 365
cui tantum est uoluisse decus. tum red<d>ere sese
festinant epulis et tristia fronte serenant,
donec laeta uirum soluit conuiuia somnus.
Postera lux Phaet<h>ontis equos proferre parabat,
iam rapido summis curru splendente sub undis, 370
et iuuenis magno generatus Hamilcare duras
iam dudum exercet curas. Carthaginis arces
ire ferox Mago et patribus portare iubetur
nuntius acta ducis. praeda et captiua leguntur
corpora dereptaeque uiris sub Marte cruento 375
exuuiae, fausti superis libamina belli.
altera curarum Libycis dimittitur oris
heu Decius, reduci lentas seruatus ad iras,
ni poenae iuuenem indignae miseratus ab alto
Iuppiter antiquam Batti uertisset ad urbem. 380
hic Pellaea uirum Ptolomaei sceptra uehentum
eripuere minis, resolutaque uincula collo.
atque eadem uitae custos mox deinde quieto
accepit tellus ossa inuiolata sepulchro.
Nec Venerem interea fugit exoptabile tempus 385
Poenorum mentes caeco per laeta premendi
exitio et luxu corda importuna domandi.
spargere tela manu passim fallentia natis
imperat et tacitas in pectora mittere flammas.
tum pueris dulce adridens: 'Eat improba Iuno 390
et nos (nec mirum, quid enim sumus?) acta secundis
despiciat. ualet illa manu, ualet illa lacertis:
paruula nos arcu puerili spicula sensim
fundimus, et nullus nostro de uulnere sanguis.
uerum, agite, o mea turba, precor (nunc tempus), adeste 395
et Tyriam pubem tacitis exurite telis.
amplexu multoque mero somnoque uirorum
profliganda acies, quam non perfregerit ensis,
non ignes, non immissis Gradiuus habenis.
combibat inlapsos ductor per uiscera luxus, 400
nec pudeat picto fultum iacuisse cubili,
nec crinem Assyrio perfundere pugnet amomo.
ille sub hiberno somnos educere caelo
iactator tectis malit consumere noctes,
ac ponat ritus uescendi saepe citato 405
dum residet sub casside equo, discatque Lyaeo
imbellem donare diem. tum deinde madenti
post epulas sit grata chelys, segnisque soporas
aut nostro uigiles ducat sub numine noctes.'
Haec postquam Venus, adplaudit lasciuus et alto 410
mittit se caelo niueis exercitus alis.
sentit flammiferas pubes Maurusia pennas,
et pariter fusis tepuerunt pectora telis.
Bacchi dona uolunt epulasque et carmina rursus
Pieria liquefacta lyra. non acer aperto 415
desudat campo sonipes, non ulla per auras
lancea nudatos exercet torta lacertos.
mollitae flammis lymphae languentia somno
membra fouent, miserisque bonis perit horrida uirtus.
ipse etiam, adflatus fallente Cupidine, ductor 420
instaurat mensas dapibus repetitque uolentum
hospitia et patrias paulatim decolor artis
exuit, occulta mentem uitiante sagitta.
altera iam patria atque aequo sub honore uocatur
altera Carthago Capua, intactumque secundae 425
fortunae ingenium uitia adlectantia quassant.
nec luxus ullus mersaeque libidine uitae
Campanis modus: accumulant uariasque per artis
scaenarum certant epulas distinguere ludo,
ut strepit assidue Phrygiam ad Nilotica loton 430
~Memphis Amyclaeo passim lasciua Canopo.
inprimis dulcem, Poeno laetante, per auris
nunc uoce infundit Teuthras, nunc pectine cantum.
isque ubi mirantem resonantia pollice fila
ductorem uidit Libyae, canere inde superbas 435
Aoniae laudes sensim testudinis orsus,
concordem citharae mouit per carmina linguam
uincere linquentis uitam quae possit olores,
atque haec e multis carpsit mollissima mensae:
'Argolicis quondam populis, mirabile dictu, 440
exaudita chelys lapidem testudine felix
ducere et in muris posuisse uolentia saxa.
haec Amphionio uallauit pectine Thebas
ac silice aggeribus per se scandente uocatis
iussit in immensum cantatas surgere turris. 445
altera turbatum plectro moderata profundum
et tenuit phocas et in omni Protea forma
traxit et aequoreo portauit Ariona dorso.
iam quae Peliaca formabat rupe canendo
heroum mentes et magni pectora Achillis, 450
Centauro dilecta chelys, compesceret iras
percussa fide uel pelagi uel tristis Auerni.
[namque chaos, caecam quondam sine sidere molem
non surgente die, ac mundum sine luce canebat.
tum deus ut liquidi ~discisset stagna profundi 455
tellurisque globum media compage locasset;
ut celsum superis habitare dedisset Olympum,
castaque Saturni monstrabat saecula patris.]
sed quos pulsabat Riphaeum ad Strymona, nerui,
auditus superis, auditus manibus Orpheus, 460
emerito fulgent clara inter sidera caelo.
hunc etiam mater, tota comitante sororum
Aonidum turba, mater mirata canentem.
non illo Pangaea iuga aut Mauortius Haemus,
non illo modulante sonos stetit ultima Thrace: 465
cum siluis uenere ferae, cum montibus amnes,
immemor et dulcis nidi positoque uolatu
non mota uolucris captiua pependit in aethra.
quin etiam, Pagasaea ratis, cum caerula nondum
cognita terrere<nt> pontoque intrare negarent, 470
. . . . . . . . . . . . 470a
ad puppim sacrae, cithara eliciente, carinae
adductum cantu uenit mare. pallida regna
Bistonius uates flammisque Acheronta sonantem
placauit plectro et fixit reuolubile saxum.
o dirae Ciconum matres Geticique furores 475
et damnata deis Rhodope! tulit ora reuulsa
in pontum, ripis utraque sequentibus, Hebrus.
tum quoque, cum rapidi caput a ceruice recisum
portarent fluctus, subito emicuere per undas
ad murmur cete toto exultantia ponto.' 480
Sic tunc Pierius bellis durata uirorum
pectora Castalio frangebat carmine Teuthras.
interea placida attulerant iam flamina terris
Magonem Libycis. lauro redimita subibat
optatos puppis portus, pelagoque micabant 485
captiua arma procul celsa fulgentia prora.
at patulo surgens iam dudum ex aequore late
nauticus implebat resonantia litora clamor,
et simul adductis percussa ad pectora tonsis
centeno fractus spumabat uerbere pontus. 490
nec lentum in medios rapienda ad gaudia uulgus
procurrit fluctus, elataque turba fauore
certatim ingenti celebrat noua gaudia plausu.
aequatur rector diuis: illum undique matres,
illum turba minor moniti gaudere nepotes, 495
et senior manus et iuxta populusque patresque
mactatis superum digna<n>tur honore iuuencis.
sic patriam Mago et portas ingressus ouantis
fraternae laudis fama. ruit inde senatus,
et multo patrum stipatur curia coetu. 500
tum diuos ueneratus auum de more uetusto
'Martem' ait 'egregium et fractas, quis Itala tellus
nitebatur, opes, pars ipse haud parua laborum,
nuntio. pugnatum superis in uota secundis.
est locus, Aetoli signat quem gloria regis, 505
possessus quondam prisca inter saecula Dauno.
umentis rapido circumdat gurgite campos
Aufidus et stagnis intercipit arua refusis,
mox fluctus ferit Hadriacos magnoque fragore
cedentem impellit retrorsus in aequora pontum. 510
hic Varro et magnum Latia inter nomina Paulus
nomen, quis rerum ducibus permissa potestas,
uixdum depulsa nigrae caligine noctis
inuadunt campum et late fulgentibus armis
accendunt ultro lucem surgentis Eoi. 515
nos contra (nam germanum furor acer agebat
optatae pugnae) castris cita signa mouemus.
intremit et tellus et pulsus mugit Olympus.
hic fluuium et campos abscondit caede uirorum
ductor, quo numquam maiorem ad bella tulerunt 520
rectorem terrae. uidi cum turbine saeuo
Ausonia et sonitu bellantis fusa per agros
uni terga daret. uidi cum Varro citato
auferretur equo, proiectis degener armis.
quin et magnanimum perfosso corpore telis 525
strage super socium uidi te, Paule, cadentem.
Aegatis ille et seruilia foedera larga
ultus caede dies: non plus optasse liberet
quam tum concessit dexter deus. altera iam lux
si talis redeat, populis sis omnibus una 530
tum, Carthago, caput terrasque colare per omnis.
testes hi stragis, quos signum inlustre superbis
mos laeua gestare uiris.' tum funditur ante
ora admirantum praefulgens anulus auro
datque fidem uerbis haud paruo insignis aceruo. 535
hinc iterum repetens, 'Restat nunc sedibus imis
uertenda atque aequanda solo iam subruta Roma.
adnitamur:' ait 'uires refouete tot haustas
casibus, et pateant non parca aeraria dextris
quas emimus bello. defit iam belua, tristis 540
Ausoniis terror, necnon alimenta fatigant.'
Atque ea dum memorat, toruo conuersus in ora
Hannonis uultu, quem gliscens gloria prauum
ductori<s> studio iam dudum agitabat acerbo:
'Iamne tibi dextras inceptaque nostra probamus? 545
iam fas Dardanio me non seruire colono?
anne iterum Hannibalem dedi placet? atra ueneno
inuidiae nigroque undantia pectora felle,
tandem tot titulis totque exorata tropaeis,
infelix muta. dextra en, en dextera, quam tu 550
Aeneadis lacerare dabas, et litora et amnes
et stagna et latos impleuit sanguine campos.'
haec Mago, atque animos fauor haud obscurus alebat.
Cui, simul inuidia atque ira stimulantibus, Hanno<n>:
'Talia uesani iuuenis conuicia miror 555
haud equidem: tumet ingenio, fraternaque corda
non tarde agnoscas et uirus futtile linguae.
qui ne mutatum uanis absistere credat,
nunc pacem orandum, nunc improba foedere rupto
arma reponendu<m> et bellum exitiale cauendum 560
auctor ego. atque adeo uosmet perpendite, quaeso,
quid ferat: haud aliud nobis censere relictum est.
tela, uiros, aurum, classis, alimenta precatur
belligeramque feram. uictus non plura dedissem.
sanguine Dardanio Rutulos saturauimus agros, 565
et iacet in campis Latium. deponere curas
tandem ergo, bone, da uictor, liceatque sedere
in patria, liceat non exhaurire rapacis
impensis belli uacuatos saepe penates.
nunc en, nunc, inquam (falsa ut praesagia nostra 570
sint, oro, mensque augurio ludatur inani),
haud procul est funesta dies. atrocia noui
corda ac prospicio natas e cladibus iras.
uos ego, uos metuo, Cannae. summittite signa
atque adeo temptate, agedum, ac deposcite pacem: 575
non dabitur. parat ille dolor, mihi credite, maius
exitium accepto, citiusque haec foedera uictor
quam uictus dabit. atque adeo, qui tanta superbo
facta sonas ore et spumanti turbine perflas
ignorantum aures, dic, en, germanus in armis 580
ille tuus par Gradiuo, per saecula tellus
cui similem numquam ductorem in bella creauit,
moenia Romuleae cur nondum uiderit urbis?
scilicet e gremio matrum rapiamus in hostem
nondum portandis habiles grauioribus armis, 585
aeratas iussi texamus mille carinas,
atque omnis Libyae quaeratur belua terris,
ut longa imperia atque armatos proroget annos
Hannibal et regnum trahat usque in tempora fati?
uos uero (neque enim occulto circumdamur astu) 590
ne dulcis spoliate domos, castrisque potentum
atque opibus sancite modum. pax optima rerum
quas homini nouisse datum est, pax una triumphis
innumeris potior, pax custodire salutem
et ciuis aequare potens reuocetur in arcis 595
tandem Sidonias, et fama fugetur ab urbe
perfidiae, Phoenissa, tua. si tanta libido
armorum tenet atque enses non reddere perstat
poscenti patriae, nil suppeditare furori
hortor et haec fratri Magonem dicta referre.' 600
Plura adnectentem (neque enim satiauerat iras
dicendo) clamor turbat diuersa uolentum:
'Si Libyae decus, haud ulli superabilis armis,
Hannibal est irae tibi, destituemus ad ipsas
uictorem metas nec opum adiumenta feremus, 605
inuidia unius sceptra ut iam parta retardet?'
inde alacres tribuunt quae belli posceret usus
absentique suum iactant sub teste fauorem.
mox eadem terris placitum traducere Hiberis,
dum malus obtrectat facta immortalia liuor 610
nec sinit adiutas ductoris crescere laudes.


LIBER DUODECIMUS

Iam terra glaciale caput fecundaque nimbis
tempora et austrifero nebulosam uertice frontem
immitis condebat Hiems, blandisque salubre
uer Zephyris tepido mulcebat rura sereno.
prorumpit Capua Poenus uicinaque late 5
praemisso terrore quatit, ceu condita bruma,
dum Riphaea rigent Aquilonis flamina, tandem
euoluit serpens arcano membra cubili
et spondente die nouus emicat atque coruscum
fert caput et saniem sublatis faucibus efflat. 10
at Libyci ducis ut fulserunt signa per agros,
desolata metu cuncta, et suadente pauore
uallo se clausere simul trepidique salutis
expectant ipsis metuentes moenibus hostem.
Sed non ille uigor qui ruptis Alpibus arma 15
intulerat dederatque uias Trebiaque potitus
Maeonios Italo scelerauit sanguine fluctus
tunc inerat. molli luxu madefacta meroque
~inlecebris somni torpentia membra fluebant.
quis gelidas suetum noctes thorace grauatis 20
sub Ioue non aequo trahere et tentoria saepe
spernere, ubi hiberna ruerent cum grandine nimbi,
ac ne nocte quidem clipeiue ensesue reposti,
non pharetrae aut iacula, et pro membris arma fuere,
tum graue cassis onus maioraque pondera uisa 25
parmarum ac nullis fusae stridoribus hastae.
Prima instaurantem sensit certamina mitis
Parthenope, non diues opum, non spreta uigoris,
sed portus traxere ducem secura uolentem
aequora, quae peteret ueniens Carthagine puppis. 30
Sirenum dedit una suum (memorabile) nomen 33
Parthenope muris Acheloias, aequore cuius
regnauere diu cantus, cum dulce per undas
exitium miseris caneret non prospera nautis.
nunc molles urbi ritus atque hospita Musis 31
otia et exemptum curis grauioribus aeuum.
haec pone adgressus (nam frontem clauserat aequor) 37
moenia non ullas ualuit perfringere Poenus
tota mole uias frustraque inglorius ausi
pulsauit quatiens obstructas ariete portas. 40
stabat Cannarum Graia ad munimina uictor
nequiquam et cautae mentis consulta probabat
euentu, qui post Dauni stagnantia regna
sanguine Tarpeias ire abstinuisset ad arces.
'En, qui nos segnes et nescire addere cursum 45
factis iactastis, quod uobis scandere nuper
non acie ex ipsa concessum moenia Romae,
intrate atque epulas promissas sede Tonantis
his, quae Graia manus defendit, reddite tectis.'
talia iactabat famaeque pudore futurae, 50
inritus incepti prima si absisteret urbe,
audebat cuncta atque acuebat fraudibus enses.
sed subitae muris flammae totoque fluebant
aggeris anfractu tela improuisa per auras.
haud secus, occuluit saxi quo uertice fetus 55
ales fulua Iouis, tacito si ad culmina nisu
euasit serpens terretque propincus hiatu,
illa hostem rostro atque adsuetis fulmina ferre
unguibus incessens nidi circumuolat orbem.
Tandem ad uicinos Cumarum uertere portus 60
defessus subiit uarioque lacessere motu
fortunam et famae turbando obstare sinistrae.
sed custos urbi Gracchus tutela uel ipsis
certior arcebat muris iterumque sedere
portis atque aditus iterum sperare uetabat. 65
lustrat inops animi rimaturque omnia circum
alite uectus equo rursusque hortatibus infit
laudum agitare suos: 'Pro di, quis terminus' inquit
'ante urbes standi Graias, oblite tuorum
factorum miles? quis erit modus? Alpibus astat 70
nimirum maior moles, et scandere caelum
pulsantis iubeo scopulos. quamquam altera detur
si similis tellus, aliaeque repente sub astra
exsurgant rupes, non ibis et arduus arma
me ducente feres? tene heu Cumanus hiantem 75
agger adhuc murusque tenet Gracchusue, moueri
non ausus portis? paruo in discrimine cerno
. . . . . . . . . . . 77a
an uobis gentes quaecumque labore parastis
casu gesta putent? per uos Tyrrhena fauentum
stagna deum, per ego et Trebiam cineresque Sagunti 80
obtestor, dignos iam uosmet reddite uestra
quam trahitis fama et reuocate in pectora Cannas.'
Sic ductor fessas luxu attritasque secundis
erigere et uerbis temptabat sistere mentes.
atque hic perlustrans aditus fulgentia cernit 85
arcis templa iugo, quorum tum Virrius, altae
immitis ductor Capuae, primordia pandit.
'Non est hoc' inquit 'nostri, quod suspicis, aeui:
maiores fecere manus. cum regna timeret
Dictaei regis (sic fama est) linquere terras 90
Daedalus inuenit nec toto signa sequenti
orbe dare, aetherias aliena tollere in auras
ausus se penna atque homini monstrare uolatus.
suspensum hic librans media inter nubila corpus
enauit superosque nouus conterruit ales. 95
natum etiam docuit falsae sub imagine plumae
attemptare uias uolucrum, lapsumque solutis
pennarum remis et non felicibus alis
turbida plaudentem uidit freta. dumque dolori
indulget subito motis ad pectora palmis, 100
nescius heu planctu duxit moderante uolatus.
hic pro nubiuago gratus pia templa meatu
instituit Phoebi atque audacis exuit alas.'
Virrius haec: sed enim ductor numerabat inertis
atque actos sine Marte dies ac stare pudebat. 105
ingemit aduersis respectansque inrita tecta
urbe Dicarchea parat exsatiare dolorem.
hic quoque nunc pelagus, nunc muri saxea moles
officit audenti defensantumque labores.
dumque tenet socios dura atque obsaepta uiarum 110
rumpere nitentis lentus labor, ipse propinqua
stagnorum terraeque simul miracula lustrat.
Primores adsunt Capuae: docet ille, tepentes
unde ferant nomen Baiae, comitemque dedisse
Dulichiae puppis stagno sua nomina monstrat. 115
ast hic Lucrino mansisse uocabula quondam
Cocyti memorat medioque in gurgite ponti
Herculeum commendat iter, qua discidit aequor
Amphitryoniades armenti uictor Hiberi.
ille, olim populis dictum Styga, nomine uerso 120
stagna inter celebrem nunc mitia monstrat Auernum:
tum tristi nemore atque umbris nigrantibus horrens
et formidatus uolucri letale uomebat
suffuso uirus caelo Stygiaque per urbes
religione sacer saeuum retinebat honorem. 125
huic uicina palus (fama est Acherontis ad undas
pandere iter) caecas stagnante uoragine fauces
laxat et horrendos aperit telluris hiatus
interdumque nouo perturbat lumine manis.
at iuxta caligantis longumque per aeuum 130
infernis pressas nebulis pallente sub umbra
Cimmerias iacuisse domos noctemque profundam
Tartareae narrant urbis. tum sulphure et igni
semper anhelantis coctoque bitumine campos
ostentant. tellus, atro exundante uapore 135
suspirans ustisque diu calefacta medullis,
aestuat et Stygios exhalat in aera flatus;
~parturit et tremulis metuendum exsibilat antris,
interdumque, cauas luctatus rumpere sedis
aut exire fretis, sonitu lugubre minaci 140
Mulciber immugit lacerataque uiscera terrae
mandit et exesos labefactat murmure montis.
tradunt Herculea prostratos mole Gigantas
tellurem iniectam quatere, et spiramine anhelo
torreri late campos, quotiensque minantur 145
rumpere compagem impositam, expallescere caelum.
apparet Prochyte saeuum sortita Mimanta,
apparet procul Inar<i>me, quae turbine nigro
fumantem premit Iapetum flammasque rebelli
ore eiectantem et, si quando euadere detur, 150
bella Ioui rursus superisque iterare uolentem.
monstrantur Vesuuina iuga atque in uertice summo
depasti flammis scopuli stratusque ruina
mons circum atque Aetnae fatis certantia saxa.
necnon Misenum seruantem Idaea sepulcro 155
nomina et Herculeos uidet ipso in litore Baulos:
miratur pelagique minas terraeque labores.
Quae postquam perspecta uiro, regressus ad altos
inde Pheretiadum muros, frondentia laeto
palmite deuastat Nysaea cacumina Gauri. 160
hinc ad Chalcidicam transfert citus agmina Nolam.
campo Nola sedet crebris circumdata in orbem
turribus et celso facilem tutatur adiri
planitiem uallo, sed, qui non turribus arma
defendenda daret, uerum ultro moenia dextra 165
protegeret, Marcellus opem auxiliumque ferebat.
isque ubi Agenoream procul aduentare per aequor
et ferri ad muros nubem uidet, 'Arma, cruentus
hostis adest, capite arma, uiri' clamatque capitque.
circumstant rapidi iuuenes aptantque frementi 170
sanguineas de more iubas. sonat inde, citato
agmina disponens passu: 'Tu limina dextrae
seruabis portae, Nero; tu conuerte cohortes
ad laeuam patrias et Larinatia signa,
clarum Volscorum, Tulli, decus. ast ubi iusso, 175
per tacitum ruptis subita ui fundite portis
telorum in campos nimbum. ferar ipse reuulsa
in medios equitumque traham certamina porta.'
Dumque ea Marcellus, iam claustra reuellere Poeni
et scalis spretis temptabant rumpere muros. 180
insonuere tubae passim clamorque uirorum
hinnitusque, simul litui raucoque tumultu
cornua et in membris concussa furentibus arma.
fertur acerba lues disiectis incita portis
effusaeque ruunt inopino flumine turmae, 185
improbus ut fractis exundat molibus amnis,
propulsum ut Borea scopulis impingitur aequor,
ut rupto terras inuadunt carcere uenti.
nec torrente Libys uiso armorumque uirumque
deiectus spe s<t>are ualet. dux Dardanus instat 190
attonito, praegressus equo, tergisque ruentum
incumbens hasta socios nunc uoce fatigat:
'Perge, age, fer gressus. dexter deus, horaque nostra est.
hac iter ad muros Capuae,' nunc rursus in hostem
conuersus: 'Sta. quo raperis? non terga tuorum, 195
te, ductor Libyae, increpito: sta. campus et arma
et Mars in manibus. dimitto e caede cohortes:
spectemur soli. Marcellus proelia posco.'
sic rector Latius, iuuenique inuadere pugnam
Barcaeo suadebat honor pretiumque pericli. 200
Sed non haec placido cernebat pectore Iuno
coeptoque auertit suprema in fata ruentem.
sistere perculsos ille et reuocare laborat:
'Talesne e gremio Capuae tectisque sinistris
egredimur? state, o miseri, quis gloria summa 205
dedecori est. nil uos hodie, mihi credite, terga
uertentis fidum expectat. meruistis ut omnis
ingruat Ausonia, et saeuo Mauorte parastis
ne qua spes fusos pacis uitaeque maneret.'
uincebat clamore tubas uocisque uigore 210
quamuis obstructas saeuus penetrabat in auris.
Polydamanteis iuuenis Pedianus in armis
bella agitabat atrox Troianaque semina et ortus
atque Antenorea sese de stirpe ferebat,
haud leuior generis fama sacroque Timauo 215
gloria et Euganeis dilectum nomen in oris.
huic pater Eridanus Venetaeque ex ordine gentes
atque Apono gaudens populus, seu bella cieret
seu Musas placidus doctaeque silentia uitae
mallet et Aonio plectro mulcere labores, 220
non ullum dixere parem, nec notior alter
Gradiuo iuuenis nec Phoebo notior alter.
qui postquam, effusis urgens uestigia frenis
Poenorum, iuxta galeam atque insigne perempti
agnouit spolium Pauli (puer illa gerebat 225
non paruo laetus ductoris munere Cinyps,
dilectus Poeno Cinyps, quo gratior ora
non fuit ac nulla nituit plus fronte decoris:
quale micat semperque nouum est quod Tiburis aura
pascit ebur, uel qui miro candoris honore 230
lucet in aure lapis rubris aduectus ab undis.)--
quem postquam egregium cristis et casside nota
fulgentem extremo Pedianus in agmine uidit,
ceu subita ante oculos Pauli emersisset imago
sedibus infernis amissaque posceret arma, 235
inuadit frendens: 'Tune, ignauissime, sacri
portabis capitis, quae non sine crimine uester
inuidiaque deum gestaret tegmina ductor?
en Paulus.' uocat inde uiri ad spectacula manis
et fugientis agit costis penetrabile telum. 240
tum delapsus equo galeam atque insignia magni
consulis abrumpit dextra spoliatque nitentem.
soluitur omne decus leto, niueosque per artus
it Stygius color et formae populatur honores.
ambrosiae cecidere comae, uiolataque ceruix 245
marmoreum in iugulum collo labente recumbit.
haud secus Oceano rediens Cythereius ignis,
cum sese Veneri iactat splendore refecto,
si subita inuadat nubes, hebetatur et atris
decrescens tenebris languentia lumina condit. 250
ipse etiam rapta Pedianus casside nudos
attonitus stupet ad uultus irasque coercet.
tum galeam magno socium clamore reportans
immitem quatiebat ecum, spumantia saeuo
frena cruentantem morsu. cui turbidus armis 255
obuia Marcellus rapido tulit ora tumultu
adgnoscensque decus 'Macte <o> uirtutis auitae,
macte Antenoride! nunc' inquit 'rapta petamus,
quod superest, Libyci ductoris tegmina,' et ardens
terrificis saeuam fundit stridoribus hastam. 260
nec forsan uoti uanus foret, obuia ni uis
Gestaris opposito tenuisset corpore telum.
qui dum uicinis ductorem protegit armis,
transabiit non hunc sitiens grauis hasta cruorem
ingentisque minas mutata morte peregit. 265
auehitur raptim ductor discrimine leti
turbatus cursumque furens ad castra capessit.
Iamque fugae immodicus tendit certamine gressum
praecipitem uersis Poenorum exercitus armis.
adsequitur telis hostis, longasque uiritim 270
exsatiant iras cladum caeloque cruentos
certatim ostentant et dis ultoribus enses.
ille dies primus docuit, quod credere nemo
auderet superis, Martis certamine sisti
posse ducem Libyae. raptant currusque uirosque 275
Massylamque feram, et uiuis auulsa reportant
tegmina bellantum atque abeunt, sub cuspide terga
contenti uidisse ducis. tum Martis adaequant
Marcellum decori: graditur comitante triumpho
maior quam ferret cum uictor opima Tonanti. 280
Inde furens, postquam uallo uix depulit hostem,
ductor Agenoreus 'Quando hanc quantoque cruore
hostili labem eluerim? mea terga uidere
contigit Ausoniae? mene,' inquit 'summe deorum,
post Trebiam statuis tam turpi funere dignum? 285
uosque, inuicta diu, nunc heu sine Marte iuuentus,
debellata bonis Capuae, non degener ipse
gestorum Ausoniis uerti uictricia signa:
uobis terga dedi. uidi, cum ad bella uocarem,
non secus atque Italo fugere a ductore pauentis. 290
quid relicum prisci Martis tibi, qui dare terga
me reuocante potes?' fundebat talia Poenus.
at Latiae sese Nolana ad moenia turmae
portantes spolia insigni clamore ferebant.
At consueta grauis per longum audire suorum 295
euentus Roma et numquam recreata secundis,
adlato tandem faustae certamine pugnae
erigitur primoque deum se munere tollit.
ante omnis pigra in Martem fugiensque laborum,
dum bellum tonat, et sese furata iuuentus 300
dat poenas latebrae. tum, qui dulcedine uitae
inuenere dolos iurataque foedera Poeno
corrupere, notant et purgant crimine gentem.
punitur patriam meditati linquere terram
consilium infelix scelerataque culpa Metelli. 305
talia corda uirum. sed enim nec femina cessat
mente aequare uiros et laudis poscere partem.
omnis, prae sese portans capitisque manusque
antiquum decus ac derepta monilia collo,
certatim matrona ruit belloque ministrant. 310
haud tanta cessisse uiros in tempore tali
laudis sorte piget, factoque in saecula ituro
laetantur tribuisse locum. tum celsa senatus
subsequitur turba. in medium certamine magno
priuatae cumulantur opes. nudare penatis 315
ac nihil arcanos uitae melioris ad usus
seposuisse iuuat. coit et sine nomine uulgus.
corpore sic toto ac membris Roma omnibus usa,
exanguis rursus tollebat ad aethera uultus.
Addunt spem miseris dulcem Parnasia Cirrha 320
portantes responsa uiri. nam laeta ferebant
exaudisse adytis, sacra cum uoce tonaret
antrum et mugiret Phoebo iam intrata sacerdos:
'Soluite, gens Veneris, grauioris corde timores:
aduersa et quicquid duri sub Marte manebat 325
exhaustum est uobis. restant leuiora laborum
et sine pernicie terror. dis uota precesque
ferte modo et tepidos aris libate cruores,
neu date terga malis. aderit Gradiuus, et ipse
Delius auertet propiora pericula uates 330
Troianos notus semper minuisse labores.
sed uero, sed enim ante omnis altaria fument
centum festa Ioui: centum cadat hostia cultris.
ille trucem belli nubem saeuasque procellas
in Libyam uiolentus aget: spectabitis ipsi 335
aegida turbato quatientem in proelia mundo.'
atque ea Parnasi postquam clamata sub antris
adlatum, uulgique deus peruenit ad auris,
in Capitolinas certatim scanditur arces,
sternunturque Ioui et delubrum sanguine honorant; 340
tum paeana canunt responsaque fida precantur.
Interea adsuetis senior Torquatus in armis
Sardoas patrio quatiebat milite terras.
namque ortum Iliaca iactans ab origine nomen
in bella Hampsagoras Tyrios renouata uocarat. 345
proles pulchra uiro nec tali digna parente
Hostus erat, cuius fretus fulgente iuuenta
ipse asper paci crudos sine uiribus annos
barbarici studio ritus refouebat in armis.
isque ubi Torquatum raptim properata ferentem 350
signa uidet pugnaeque auidas accedere dextras,
fraude loci nota latebrosa per auia saltus
euolat et prouisa fugae compendia captans
uirgulta tegitur ualle ac frondentibus umbris.
Insula fluctisono circumuallata profundo 355
fastigatur aquis compressaque gurgite terras
enormis cohibet nudae sub imagine plantae:
inde Ichnusa prius Grais memorata colonis.
mox Libyci Sardus generoso sanguine fidens
Herculis ex sese mutauit nomina terrae. 360
adfluxere etiam et sedes posuere coactas
dispersi pelago post eruta Pergama Teucri.
nec paruum decus, aduecto cum classe paterna
agmine Thespiadum, terris, Iol<a>e, dedisti.
fama est, cum laceris Actaeon flebile membris 365
supplicium lueret spectatae <in> fonte Dianae,
attonitum nouitate mali fugisse parentem
per freta Aristaeum et Sardoos isse recessus.
Cyrenen monstrasse ferunt noua litora matrem.
serpentum tellus pura ac uiduata uenenis, 370
sed tristis caelo et multa uitiata palude.
qua uidet Italiam, saxoso torrida dorso
exercet scopulis late freta pallidaque intus
arua coquit nimium, Cancro fumantibus Austris.
cetera propensae Cereris nutrita fauore. 375
Hoc habitu terrae nemorosa per inuia crebro
Torquatum eludens Hostus Sidonia pugnae
tela expectabat sociosque laboris Hiberos.
qui postquam appulsis animos auxere carinis,
haud mora: prorumpit latebris, aduersaque late 380
agmina inhorrescunt, longumque coire uidetur
et conferre gradum. media interualla patentis
corripiunt campi properatis eminus hastis,
donec ad expertos enses, fidissima tela,
peruentum. dira inde lues: caeduntque caduntque 385
alternique animas saeuo in mucrone relincunt.
Non equidem innumeras caedes totque horrida facta
sperarim tanto digne pro nomine rerum
pandere nec dictis bellantum aequare calorem.
sed uos, Calliope, nostro donate labori 390
nota parum magni longo tradantur ut aeuo
facta uiri, et meritum uati sacremus honorem.
Ennius, antiqua Messapi ab origine regis,
miscebat primas acies, Latiaeque superbum
uitis adornabat dextra<m> decus. hispida tellus 395
miserunt Calabri: Rudiae genuere uetustae,
nunc Rudiae solo memorabile nomen alumno.
is prima in pugna (uates ut Thracius olim,
infestam bello quateret cum Cyzicus Argo,
spicula deposito Rhodopeia pectine torsit) 400
spectandum sese non parua strage uirorum
fecerat, et dextrae gliscebat caedibus ardor.
aduolat aeternum sperans fore pelleret Hostus
si tantam labem, ac perlibrat uiribus hastam.
risit nube sedens uani conamina coepti 405
et telum procul in uentos dimisit Apollo,
ac super his: 'Nimium iuuenis nimiumque superbi
sperata hausisti. sacer hic ac magna sororum
Aonidum cura est et dignus Apolline uates.
hic canet inlustri primus bella Itala uersu 410
attolletque duces caelo, resonare docebit
hic Lat<i>is <H>elicona modis nec cedet honore
Ascraeo famaue seni.' sic Phoebus, et Hosto
ultrix per geminum transcurrit tempus harundo.
uertuntur iuuenis casu perculsa per agros 415
agmina, et effusae pariter dant terga cateruae.
tum pater audita nati nece turbidus irae
barbaricum atque immane gemens transfigit anhelum
pectus et ad manis urget uestigia nati.
At Libyae ductor, Marcello fractus et acri 420
contusus pugna, campos damnarat et arma:
uerterat ad miseras non aequi Martis Acerras.
inde, ubi permisit flammis atque ensibus urbem,
Nuceriae nihilo leuior nec parcior ira
incussit sese atque aequauit moenia terrae. 425
post Casilina sibi multum obluctatus iniquis
defendentum armis aegre reserauerat astu
limina et obsessis uitam pensauerat auro.
iamque in Dauniacos transfundens agmina campos
flectebat rabiem quo praeda uel ira uocasset. 430
fumabat uersis incensa Petilia tectis,
infelix fidei miseraeque secunda Sagunto,
at quondam Herculeam seruare superba pharetram.
Verterat et mentem Tyria ad conata Tarentus,
portisque intrarant Poeni. sed enim arce corusca, 435
fisa loco, manus Ausoniae stipata sedebat.
hic, miranda mouens, classem quae condita portu
astabat (namque angustis e faucibus aequor
erumpit scopulos inter patuloque recessu
infundit campis secretum gurgite pontum)-- 440
inclusas igitur, quibus haud enare dabatur
arce superposita, claustris maris extulit astu
perque auersa tulit portatas arua carinas.
lubrica roboreis aderant substramina plaustris,
atque recens caesi tergo prolapsa iuuenci 445
aequoream rota ducebat per gramina puppim.
et iam per collis dumosque ad litus adacta
innabat pelago ueniens sine remige classis.
Nuntius interea uectis non more carinis
terrentem freta curarum feruoribus implet, 450
dum procul Oebalios amet expugnare nepotes
et primus rostris sulcet naualibus arua,
adsessos Capuae muros: claustra ipsa reuelli
portarum, ac totum miseris incurrere bellum.
linquit coepta ferox, pennasque addente pudore 455
atque ira simul immani per proxima motu
euolat et minitans auida ad certamina fertur.
haud secus, amisso tigris si concita fetu
emicet, attonitae paucis lustratur in horis
Caucasus et saltu tramittitur alite Ganges, 460
donec fulmineo partus uestigia cursu
colligat et rabiem prenso consumat in hoste.
Obuius huic sparso Centenius agmine raptim
funditur audendi prauus facilisque periclis,
sed paruum decus Hannibali. nam uitis honore 465
perfunctus Latiae subito stimularat agrestis
semermemque manum sternendam obiecerat hosti.
bis septem demissa neci (nec substitit agmen)
milia, bis septem, quae non sollertior ense,
sed genus insignis, iustis ducebat in armis 470
Fuluius: ast aeque per corpora fusa iacentum
raptum iter est, uictorque moram non passus eundi.
exequiae tantum famam nomenque uolentem
mitificae mentis tenuerunt funere laeto.
namque per insidias, infandum, et ab hospite caesus, 475
conloquium et promissa petit dum perfida gentis
Lucanae, Gracchus caeco circumdatus astu
occiderat, laudemque Libys rapiebat humandi.
Sed nun<c>, ut scitum celerare ad moenia Poenum,
<h>a<u>d stabat res ulla loco: iam consul uterque 480
praecipites aderant, Nola uis omnis, et Arpis
aeui floridior Fabius rapida arma ferebat.
hinc Nero et hinc uolucris Silanus nocte dieque
impellebat agens properata ad bella cohortis.
undique conueniunt, pariterque opponere cunctos 485
uni ductores iuueni placet. arduus ipse
Tifata insidit, propior qua moenibus instat
collis, et e tumulis subiectam despicit urbem.
uerum ubi tot sese circumfundentibus armis
uallatas socium portas unaque negari 490
intrauisse sibi Capuaeque erumpere cernit,
anxius euentus, nunc ferro frangere coetum
obstantum meditatur, init nunc auia coepto
consilia atque astu quaerit tot milia portis
abstrahere artatis cinctosque resoluere muros. 495
sic igitur secum curasque ita corde fatigat:
'Quo, mens aegra, uocas? rursusne pericula sumam
non aecus regione loci, Capuaque uidente
terga dabo? an residens uicini uertice montis
excindi ante oculos patiar socialia tecta? 500
non ita me experti Fabius Fabiique magister
turbatum, Hesperio cum clausos milite collis
euasi uictor sparsosque per arua iuuencos
iactare accensis stimulaui cornibus ignes.
haud dum omnes abiere doli. defendere nobis 505
si Capuam ereptum est, dabitur circumdare Romam.'
Haec postquam placita, et tenuit sententia mentem,
non expectato, Titan dum gurgite lucem
spirantis proferret equos, impellit in agmen
uoce manuque uiros et coepta immania pandit: 510
'Perge, age, uince omnem, miles, uirtute laborem
et quantum humani possunt se tendere passus,
arduus accelera. Romam petis. hoc iter Alpes,
hoc Cannae strauere tibi. eia, incute muris
umbonem Iliacis Capuaeque repende ruinas: 515
quam tanti fuerit cadere, ut Palatia cernas
et demigrantem Tarpeia sede Tonantem.'
Instincti glomerant gressus. Roma auribus haeret,
Roma oculis, creduntque ducis sollertibus actis
aptius id coeptum, quam si duxisset ab ipso 520
fatali Aeneadis campo. Vulturna citata
tramittunt alno uada postremique relincunt
tardandis Italis corruptas igne carinas.
tum Sidicina legunt pernicibus arua maniplis
Threiciamque Calen, uestras a nomine nati, 525
Orith<y>ia, domos. hinc Allifanus Iaccho
haud inamatus ager nymphisque habitata Casinis
rura euastantur. mox et uicinus Aquinas
et quae fumantem texere Giganta Fregellae
agmine carpuntur uolucri. fert concitus inde 530
per iuga celsa gradum, duris qua rupibus haeret
bellator Frusino, et surgit suspensa tumenti
dorso frugiferis Cerealis Anagnia glaebis.
iamque adeo est campos ingressus et arua Labici,
linquens Telegoni pulsatos ariete muros, 535
haud dignam inter tanta moram. nec amoena retentant
Algida nec iuxta Iunonis tecta Gabinae.
praeceps ad ripas immani turbine fertur,
sulphureis gelidus qua serpit leniter undis
ad genitorem Anio labens sine murmure Thybrim. 540
Hic ut signa ferox dimensaque castra locauit
et ripas tremefecit eques, perterrita pulsis
Ilia prima uadis sacro se coniugis antro
condidit, et cunctae fugerunt gurgite nymphae.
at matres Latiae, ceu moenia nulla supersint, 545
attonitae passim furibundis gressibus errant.
ante oculos astant lacerae trepidantibus umbrae,
quaeque grauem ad Trebiam quaeque ad Ticina fluenta
oppetiere necem: Paulus Gracchusque cruenti
Flaminiusque simul, miseris ante ora uagantur. 550
clausit turba uias. stat celsus et asper ab ira
ingentemque metum toruo domat ore senatus.
interdum tamen erumpunt sub casside fusae
per tacitum lacrimae: quidnam Fortuna minetur,
quidue parent superi? pubes dispersa per altas 555
stat turris atque huc uentum sub corde uolutat
ut iam Roma satis credat defendere muros.
Poenus ut ad somnos uix totam cursibus actae
indulsit pubi noctem, uigil ipse nec ullam
ad requiem facilis credensque abscedere uitae 560
quod sopor eripiat tempus, radiantibus armis
induitur Nomadumque iubet prorumpere turmas.
inde leuis frenis circum pauitantia fertur
quadrupedante sono perculsae moenia Romae.
nunc aditus lustrat, clausas nunc cuspide pulsat 565
infesta portas fruiturque timore pauentum.
nunc lentus celsis astans in collibus intrat
urbem oculis discitque locos causasque locorum.
ac legeret uisu cuncta et penetraret in omnis
spectando partis, ni magno turbine adesset 570
Fuluius haud tota Capuae obsidione relicta.
tum demum castris turmas inflexit ouantis
spectata ductor satiatus pectora Roma.
atque ubi nox depulsa polo primaque rubescit
lampade Neptunus reuocatque Aurora labores, 575
effundit rupto persultans agmina uallo
et, quantum clamare ualet: 'Per plurima uestra,
o socii, decora et sacras in sanguine dextras,
uobis ite pares et tantum audete sub armis
quantum Roma timet. reliquam hanc excindite molem: 580
nil quod uincatis toto restabit in orbe.
neu populi uos Martigenae tardarit origo:
intratam Senonum capietis milibus urbem
adsuetamque capi. fortasse curulibus altis
iam uos exemplo proauorum ad nobile letum 585
expectant de more senes mortique parantur.'
Talibus hic Poenus, sed contra Oenotria pubes
non ullas uoces ducis aut praecepta requirit.
sat matres stimulant natique et cara supinas
tendentum palmas lacrimantiaque ora parentum. 590
ostentant paruos uagituque incita pulsant
corda uirum, armatis infigunt oscula dextris.
ire uolunt et pro muris opponere densi
pectora respectantque suos fletumque resorbent.
ut uero impulso patefactae cardine portae 595
et simul erupit motis exercitus armis,
funditur immixtus gemitu precibusque per altos
ad caelum muros clangor, sparsaeque solutis
crinibus exululant matres atque ubera nudant.
Fuluius anteuolans agmen 'Quis nesciat' inquit 600
'non sponte ad nostros Poenum uenisse penatis?
a portis fugit Capuae.' subnectere plura
conantem tristis caeli cum murmure uasto
turbauit fragor et subita de nube procellae.
Iuppiter Aethiopum remeans tellure minantem 605
Romuleo Poenum ut uidit succedere uallo,
caelicolis raptim excitis defendere tecta
Dardana et in septem discurrere iusserat arces.
ipse e Tarpeio sublimis uertice cuncta,
et uentos simul et nubes et grandinis iras 610
fulminaque et tonitrus et nimbos conciet atros.
concussi tremuere poli, caelumque tenebris
clauditur, et terras caeco nox condit amictu.
instat tempestas oculis, hostique propinquo
Roma latet. iactae in turmas per nubila flammae 615
stridorem seruant, membrisque insibilat ignis.
hinc Notus, hinc Boreas, hinc fuscis Africus alis
bella mouent, quantis animos et pectora possint
irati satiare Iouis. fluit agmen aquarum
turbine confusum piceo et nigrante procella 620
atque omnis circa campos spumantibus undis
inuoluit. celsus summo de culmine montis
regnator superum sublata fulmina dextra
librauit clipeoque ducis non cedere certi
incussit. summa liquefacta est cuspis in hasta, 625
et fluxit ceu correptus fornacibus ensis.
Ambustis sed enim ductor Sidonius armis
sistebat socios et caecum e nubibus ignem
murmuraque a uentis misceri uana docebat.
tandem, post clades socium caelique ruinam, 630
non hoste in nimbis uiso, non ense, referri
signa iubet castris maestasque resuscitat iras:
'Ventis debebis nimirum hiemisque procellis
unum, Roma, diem. sed non te crastina nobis
lux umquam eripiet, descendat Iuppiter ipse 635
in terras licet.' infrendens dum talia fatur,
ecce serenato clarum iubar emicat axe,
purgatusque nitet discussis nubibus aether.
Aeneadae sensere deum telisque repostis
summissas tendunt alta ad Capitolia dextras 640
et festa cingunt montis penetralia lauro.
tum uultus, modo non paruo sudore madentis,
nunc laetos Iouis aspectant: 'Da, summe deorum,
da, pater, ut sacro Libys inter proelia telo
concidat. haud alia potis est occumbere dextra.' 645
Sic adeo orantes pressere silentia, postquam
abstulerat terras nigrantibus Hesperus umbris.
quem simul attollens rutilantem lampada Titan
obruit et uitae rediit mortalibus usus,
Poenus adest, nec se castris Oenotria pubes 650
continet. haud dum enses stricti, mediumque iacebat
tantum ad bella loci, quantum tramittere iactae
sufficerent hastae, cum fulgor hebescere caeli
per subitum coepit, densaeque subire tenebrae,
atque dies fugere, atque armari ad proelia rursus 655
Iuppiter. incumbunt uenti, crassusque rotante
Austro nimborum feruet globus. intonat ipse,
quod tremat et Rhodope Taurusque et Pindus et Atlas.
audiuere lacus Erebi, mersusque profundis
agnouit tenebris caelestia bella Typhoeus. 660
inuadit Notus ac, piceam cum grandine multa
intorquens nubem, cunctantem et uana minantem
circumagit castrisque ducem succedere cogit.
Verum ubi depositis saepsit sese aggere telis,
laeta serenati facies aperitur Olympi, 665
nullaque tam mitem credas habuisse Tonantem
fulmina, nec placido commota tonitrua caelo.
durat et adfirmans non ultra spondet in ipsos
~uenturam~ crebra diem, modo patria uirtus
in dextras redeat, nec Romam excindere Poeni 670
credant esse nefas. ubi nam tunc fulmina tandem
inuiti latuisse Iouis, cum sterneret ensis
Aetolos campos? ubi, cum Tyrrhena natarent
stagna cruore uirum? 'Pugnat pro moenibus' inquit
'si rector superum tot iactis fulmine telis, 675
inter tot motus cur me contra arma ferentem
adflixisse piget? uentis hiemique fugaces
terga damus. remeet, quaeso, mens illa uigorque,
qua uobis, cum pacta patrum, cum foedera adessent,
integrare acies placitum.' sic pectora flammat, 680
donec ecum Titan spumantia frena resoluat.
nec nox composuit curas, somnusue frementem
ausus adire uirum, et redeunt cum luce furores.
rursus in arma uocat trepidos clipeoque tremendum
increpat atque armis imitatur murmura caeli. 685
Vt uero accepit tantum confidere diuis
Ausonios patres, summissaque Baetis ad oras
auxilia, et noctu progressum moenibus agmen,
sic agitare fremens obsessos otia, iamque
securam Hannibalis Romam, uiolentior instat. 690
iamque propinquabat muro, cum Iuppiter aegram
Iunonem adloquitur curis mulcetque monendo:
'Nullane Sidonio iuueni, coniunxque sororque
cara mihi, non ulla umquam sine fine feroci
addes frena uiro? fuerit delere Saguntum, 695
exaequare Alpes, imponere uincula sacro
Eridano, foedare lacus: etiamne parabit
nostras ille domos, nostras perrumpere in arces?
siste uirum. namque, ut cernis, iam flagitat ignes
et parat accensis imitari fulmina flammis.' 700
His dictis grates agit ac turbata per auras
deuolat et prensa iuuenis Saturnia dextra
'Quo ruis, o uecors, maioraque bella capessis
mortali quam ferre datum?' Iuno inquit (et atram
dimouit nubem ueroque apparuit ore) 705
'non tibi cum Phrygio res Laurentiue colono:
en, age (namque, oculis amota nube parumper,
cernere cuncta dabo), surgit qua celsus ad auras,
aspice, montis apex, uocitata Palatia regi
Parrhasio plena tenet et resonante pharetra 710
intenditque arcum et pugnas meditatur Apollo.
at, qua uicinis tollit se collibus altae
molis Auentinus, uiden', ut Latonia uirgo
accensas quatiat Phlegethontis gurgite taedas
exertos auide pugnae nudata lacertos? 715
parte alia, cerne, ut saeuis Gradiuus in armis
implerit dictum proprio de nomine campum.
hinc Ianus mouet arma manu, mouet inde Quirinus,
quisque suo de colle deus. sed enim aspice, quantus
aegida commoueat nimbos flammasque uomentem 720
Iuppiter et quantis pascat ferus ignibus iras.
huc uultus flecte atque aude spectare Tonantem:
quas hiemes, quantos concusso uertice cernis
sub nutu tonitrus! oculis qui fulgurat ignis!
cede deis tandem et Titania desine bella.' 725
sic adfata uirum indocilem pacisque modique,
mirantem superum uultus et flammea membra
abstrahit ac pacem terris caeloque reponit.
Respectans abit et castris auulsa moueri
signa iubet ductor remeaturumque minatur. 730
redditur extemplo flagrantior aethere lampas,
et tremula infuso resplendent caerula Phoebo.
at procul e muris uidere ut signa reuelli
Aeneadae uersumque ducem, tacita ora uicissim
ostentant nutuque docent quod credere magno 735
non audent haerente metu, nec abire uolentis
sed fraudem insidiasque putant et Punica corda,
ac tacitae natis infigunt oscula matres:
donec procedens oculis sese abstulit agmen
suspectosque dolos dempto terrore resoluit. 740
tum uero passim sacra in Capitolia pergunt
inque uicem amplexi permixta uoce triumphum
Tarpeii clamant Iouis ac delubra coronant.
iamque omnis pandunt portas: ruit undique laetum
non sperata petens dudum sibi gaudia uulgus. 745
hi spectant, quo fixa loco tentoria regis
astiterint, hi, qua celsus de sede uocatas
adfatus fuerit turmas, ubi belliger Astur
atque ubi atrox Garamas saeuusque tetenderit Hammon.
corpora nunc uiua sparguntur gurgitis unda, 750
nunc Anienicolis statuunt altaria nymphis.
tum festam repetunt lustratis moenibus urbem.


LIBER DECIMUS TERTIUS

Segne iter emenso uix dum Tarpeia uideri
culmina desierant, toruos cum uersus ad urbem
ductor Agenoreus uultus remeare parabat.
castra locat, nulla laedens ubi gramina ripa
Tutia deducit tenuem sine nomine riuum 5
et tacite Tuscis inglorius adfluit undis.
hic modo primores socium, modo iussa deorum,
nunc sese increpitat: 'Dic o, cui Lydia caede
creuerunt stagna et concussa est Daunia tellus
armorum tonitru, quas exanimatus in oras 10
signa refers? qui mucro tuum, quae lancea tandem
intrauit pectus? si nunc existeret alma
Carthago ante oculos turrita celsa figura,
quas abitus, miles, causas, inlaese, dedisses?
"Imbres, o patria, et mixtos cum grandine nimbos 15
et tonitrus fugio." procul hanc expellite genti
femineam Tyriae labem, nisi luce serena
nescire ac liquida Mauortem agitare sub aethra.'
Terror adhuc inerat superum ac redolentia in armis
fulmina et ante oculos irati pugna Tonantis. 20
parendi tamen et cuicumque incumbere iusso
durabat uigor, ac sensim diffusus ad oras
signa reportandi crescebat in agmine feruor.
sic, ubi perrupit stagnantem calculus undam,
exiguos format per prima uolumina gyros, 25
mox tremulum uibrans motu gliscente liquorem
multiplicat crebros sinuati gurgitis orbes,
donec postremo laxatis circulus oris
contingat geminas patulo curuamine ripas.
At contra Argyripae prauum decus (inclita namque 30
semina ab Oenea ductoris stirpe trahebat
Aetoli--Dasio fuit haud ignobile nomen:
laetus opum, sed clauda fides, seseque calenti
addiderat Poeno Latiae diffisus habenae)--
is uoluens ueterum memorata antiqua parentum 35
'Longo miles' ait 'quateret cum Teucria bello
Pergama et ad muros staret sine sanguine Mauors,
sollicitis Calchas (nam sic fortissimus heros
poscenti socero saepe inter pocula Dauno
narrabat memori Diomedes condita mente)-- 40
sed Calchas Danais, nisi clausum ex sedibus arcis
armisonae curent simulacrum auellere diuae,
non umquam adfirmat Therapnaeis Ilion armis
cessurum aut Ledae rediturum nomen Amyclas.
quippe deis uisum, ne cui perrumpere detur 45
effigies ea quas umquam possederit urbes.
tum meus adiuncto monstratam euadit in arcem
Tydides Ithaco et dextra <a>molitus in ipso
custodes aditu templi caeleste reportat
Palladium ac nostris aperit mala Pergama fatis. 50
nam postquam Oenotris fundauit finibus urbem,
aeger delicti Phrygium placare colendo
numen et Iliacos parat exorare Penatis.
ingens iam templum celsa surgebat in arce,
Laomedonteae sedes ingrata Mineruae, 55
cum medios inter somnos altamque quietem
nec celata deam et minitans Tritonia uirgo:
"Non haec, Tydide, tantae pro laudis honore
digna paras: non Garganus nec Daunia tellus
debentur nobis. quaere in Laurentibus aruis 60
qui nunc prima locant melioris moenia Troiae.
huc uittas castumque refer penetrale parentum."
quis trepidus monitis Saturnia regna capessit.
iam Phryx condebat Lauinia Pergama uictor
armaque Laurenti figebat Troia luco. 65
uerum ubi Tyrrheni peruentum ad fluminis undas
castraque Tydides posuit fulgentia ripa,
Priamidae intremuere metu. tum pignora pacis
praetendens dextra ramum canentis oliuae
sic orsus Dauni gener inter murmura Teucrum: 70
"Pone, Anchisiade, memores irasque metusque.
quicquid ad Idaeos Xanthum Simoentaque nobis
sanguine sudatum Scaeaeque ad limina portae,
haud nostrum est: egere dei duraeque sorores.
nunc age, quod superest cur non melioribus aeui 75
ducimus auspiciis? dextras iungamus inermis:
foederis en haec testis erit." ueniamque precatus
Troianam ostentat trepidis de puppe Mineruam.
haec ausos Celtas inrumpere moenia Romae
corripuit leto neque tot de milibus unum 80
ingentis populi patrias dimisit ad aras.'
His fractus ductor conuelli signa maniplis
optato laetis abitu iubet. itur in agros
diues ubi ante omnis colitur Feronia luco
et sacer umectat Flauinia rura Capenas. 85
fama est intactas longaeui ab origine fani
creuisse, in medium congestis undique donis,
immensum per tempus opes, lustrisque relictum
innumeris aurum solo seruante pauore.
hac auidas mentes ac barbara corda rapina 90
polluit atque armat contemptu pectora diuum.
auia tunc longinqua placent, quae sulcat aratro
ad freta porrectis Trinacria Bruttius aruis.
Dum Libys haud laetus Regina ad litora tendit,
uictor summoto patriis a finibus hoste 95
Fuluius infaustam Campana ad moenia clausis
portabat famam miserisque extrema mouebat.
tum prensans passim, cuicumque est nomen in armis:
'Dedecus hoc defende manu: cur perfida et urbi
altera Carthago nostrae post foedera rupta 100
et missum ad portas Poenum, post iura petita
consulis alterni stat adhuc et turribus altis
Hannibalem ac Libycas expectat lenta cohortis?'
miscebat dictis facta et nunc robore celsas
educi turris, quis uinceret ardua muri, 105
cogebat, nunc coniunctas astringere nodis
instabat ferroque trabes, quo frangeret altos
portarum postes quateretque morantia claustra.
hic latera intextus stellatis axibus agger,
hic grauida armato surgebat uinea dorso. 110
at postquam properata satis quae commonet usus,
dat signum atque alacer scalis transcendere muros
imperat ac saeuis urbem terroribus implet.
Tum subito dextrum offulsit conatibus omen.
cerua fuit, raro terris spectata colore, 115
quae candore niuem, candore anteiret olores.
hanc agreste Capys donum, cum moenia sulco
signaret, grato paruae mollitus amore
nutrierat sensusque hominis donarat alendo.
inde exuta feram docilisque accedere mensis 120
atque ultro blanda attactu gaudebat erili.
aurato matres adsuetae pectine mitem
comere et umenti fluuio reuocare colorem.
numen erat iam cerua loci, famulamque Dianae
credebant, ac tura deum de more dabantur. 125
haec aeui uitaeque tenax felixque senectam
mille indefessos uiridem duxisse per annos
saeclorum numero Troianis condita tecta
aequabat. sed iam longo nox uenerat aeuo.
nam, subito incursu saeuorum agitata luporum 130
qui noctis tenebris urbem (miserabile bello
prodigium) intrarant, primos ad luminis ortus
extulerat sese portis pauidaque petebat
consternata fuga positos ad moenia campos.
exceptam laeto iuuenum certamine ductor 135
mactat, diua, tibi (tibi enim haec gratissima sacra)
Fuluius atque 'Adsis,' orat 'Latonia, coeptis.'
inde alacer fidensque dea circumdata clausis
arma mouet, quaque obliquo curuantur in or<b>e<m>
moenia flexa sinu, spissa uallata corona 140
alligat et telis in morem indaginis ambit.
Dum pauitant, spumantis equi fera corda fatigans
euehitur porta sublimis Taurea cristis
bellator, cui Sidonius superare lacerto
ductor et Autololas dabat et Maurusia tela. 145
is trepido ac lituum tinnitu stare neganti
imperitans uiolenter equo, postquam auribus hostis
uicinum sese uidet et clamare propincu<m>,
'Claudius huic' inquit (praestabat Claudius arte
bellandi et merita mille inter proelia fama) 150
'huic' inquit 'solum, si qua est fiducia dextrae,
det sese campo atque ineat certamina mecum.'
Vna mora Aeneadae, postquam uox attigit auris,
dum daret auspicium <i>usque in certamina ductor:
praeuetitum namque et capital committere Martem 155
sponte uiris. erumpit ouans, ut Fuluius arma
imperio soluit, patulumque inuectus in aequor
erigit undantem glomerato puluere nubem.
indignatus opem ammenti socioque iuuare
expulsum nodo iaculum atque accersere uires 160
Taurea uibrabat nudis conatibus hastam:
inde ruens ira telum contorquet in auras.
at non idem animus Rutulo: spec<u>latur et omni
corpore perlustrat qua sit certissima ferro
in uulnus uia, nunc uibrat, nunc comprimit hastam 165
mentiturque minas. mediam tunc transiit ictu
parmam, sed grato f<r>audata est sanguine cuspis.
tum strictum propere uagina detegit ensem.
et iam ferrata rapiebat calce uolantem
Taurea cornipedem fugiens minitantia fata. 170
nec Rutulus leuior cedentis perdere terga:
nam profugo rapidus fusis instabat habenis,
utque metus uictum, sic ira et gloria portis
uictorem immisit meritique cupido cruoris.
ac dum uix oculis, uix credunt mentibus hostem 175
confisum nullo comitante inrumpere tectis,
per mediam propere trepidantum interritus urbem
egit ecum auersaque euasit ad agmina porta.
Hinc ardore pari nisuque incurrere muris
ignescunt animi penetrataque tecta subire. 180
tela simul flammaeque micant. tunc saxeus imber
ingruit, et summis ascendunt turribus hastae.
nec pronum audendi uirtute excellere cuiquam:
aequarunt irae dextras. Dictaea per auras
tranat et in medium perlabitur urbis harundo. 185
laetatur non hortandi, non plura monendi
Fuluius esse locum. rapiunt sibi quisque laborem.
quos ubi tam erectos animi uidet, et super esse
factorum sibi quemque ducem, ruit impete uasto
ad portam magnaeque optat discrimina famae. 190
Tres claustra aequaeuo seruabant corpore fratres,
quis delecta manus centeni cuique ferebant
excubias unaque locum statione tenebant.
forma ex his Numitor, cursu plantaque uolucri
praestabat Laurens, membrorum mole Taburnus. 195
sed non una uiris tela: hic mirabilis arcu,
ille hastam quatere ac medicatae cuspidis ictu
proelia moliri et nudo non credere ferro,
tertius aptabat flammis ac sulphure taedas:
qualis Atlantiaco memoratur litore quondam 200
monstrum Geryones immane tricorporis irae,
cui tres in pugna dextrae uaria arma gerebant:
una ignes saeuos, ast altera pone sagittas
fundebat, ualidam torquebat tertia cornum,
atque uno diuersa dabat tria uulnera nisu. 205
hos ubi non aequis uariantes proelia consul
conspexit telis et portae limina circum
stragem ac perfusos subeuntum sanguine postis,
concitat intortam furiatis uiribus hastam.
letum triste ferens auras secat Itala taxus 210
et, qua nudarat, dum fundit spicula ab alto,
arcum protendens Numitor latus, ilia transit.
at non obsaepto contentus limine Martem
exercere, leuis bello, sed turbidus ausi,
Virrius incauto feruore eruperat amens 215
reclusa in campum porta miseramque furori
uincentum obtulerat pubem. ruit obuia in arma
Scipio et oblatum metit insatiabilis agmen.
Tifata umbrifero generatum monte Calenum
nutrierant audere trucem, nec corpore magno 220
mens erat inferior. subsidere saepe leonem,
nudus inire caput pugnas, certare iuuenco
atque obliqua trucis deducere cornua tauri
adsuerat crudoque ~aliqua se attollere facto.
is, dum praecipites expellit Virrius urbe, 225
seu spreto, seu ne fieret mora, nudus in aequor
thorace exierat leuiorque premebat anhelos
pondere loricae et palantis uictor agebat.
iamque Veliternum media transegerat aluo,
iam solitum aequali ludo committere equestris 230
Scipiadae pugnas Marium tellure reuulso
perculerat saxo. miser implorabat amicum
cum gemitu expirans, scopulusque premebat hiantem.
sed ualidas saeuo uires duplicante dolore
effudit lacrimas pariter cornumque sonantem 235
Scipio, solamen properans optabile in armis
hostem prostrato morientem ostendere amico.
tranauit, uolucris liquidas ceu scinderet auras,
hasta uiri pectus rupitque immania membra:
quanta est uis agili per caerula summa Liburnae, 240
quae, pariter quotiens reuocatae ad pectora tonsae
percussere fretum, uentis fugit ocior et se,
quam longa est, uno remorum praeterit ictu.
Ascanium Volesus, proiectis ocius armis
quo leuior peteret muros, per aperta uolantem 245
adsequitur planta. deiectum protinus ense
ante pedes domini iacuit caput, ipse secutus
corruit ulterior procursus impete truncus.
nec spes obsessis ultra reserata tueri
moenia: conuertunt gressus recipique precantis 250
(infandum) excludunt socios dum cardine uerso
obnixi torquent obices, munimina sera.
acrius hoc instant Itali clausosque fatigant.
et, ni caeca sinu terras nox conderet atro,
perfractae rapido patuissent milite portae. 255
Sed non in requiem pariter cessere tenebrae:
hinc sopor impauidus, qualem uictoria mouit;
at Capua aut maestis ululantum flebile matrum
questibus aut gemitu trepidantum exterrita patrum
tormentis finem metamque laboribus orat. 260
mussat perfidiae ductor coetuque senatus
Virrius a Poeno nullam docet esse salutem,
uociferans pulsis uiuendi e pectore curis:
'Speraui sceptra Ausoniae pepigique, sub armis
si dexter Poenis deus et Fortuna fuisset, 265
ut Capuam Iliaci migrarent regna Quirini.
qui quaterent muros Tarpeiaque moenia, misi;
nec mihi poscendi uigor afuit, alter ut aequos
portaret fasces nostro de nomine consul.
hactenus est uixisse satis. dum copia noctis, 270
cui cordi comes aeterna est Acherontis ad undam
libertas, petat ille meas mensasque dapesque
et uictus mentem fuso per membra Lyaeo
sopitoque necis morsu medicamina cladis
hauriat ac placidis exarmet fata uenenis.' 275
haec ait et turba repetit comitante penatis.
Aedibus in mediis consurgens ilice multa
extruitur rogus, hospitium commune peremptis.
nec uulgum cessat furiare dolorque pauorque.
nunc menti Decius serae redit et bona uirtus 280
exilio punita truci. despectat ab alto
sacra Fides agitatque uirum fallacia corda.
uox occulta subit passim diffusa per auras:
'Foedera, mortales, ne saeuo rumpite ferro,
sed castam seruate Fidem. fulgentibus ostro 285
haec potior regnis. dubio qui frangere rerum
gaudebit pacta ac tenuis spes linquet amici,
non illi domus, aut coniunx, aut uita manebit
umquam expers luctus lacrimaeque. aget aequore semper
ac tellure premens, aget aegrum nocte dieque 290
despecta ac uiolata Fides.' adit omnia iamque
concilia ac mensas contingit et abdita nube
accumbitque toris epulaturque improba Erinys.
ipsa etiam Stygio spumantia pocula tabo
porrigit et large poenas letumque ministrat. 295
Virrius interea, dum dat penetrare medullas
exitio, ascenditque pyram atque amplexibus haeret
iungentum fata et subici iubet ocius ignis.
Stringebant tenebrae metas, uictorque ruebat.
iamque superstantem muro sociosque Milonem 300
uoce attollentem pubes Campana uidebat.
pandunt attoniti portas trepidoque capessunt
castra inimica gradu, quis leto auertere poenas
defuerant animi. patet urbs confessa furorem
et reserat Tyrio maculatas hospite sedes. 305
matronae puerique ruunt maestumque senatus
concilium nullique hominum lacrimabile uulgus.
stabant innixi pilis exercitus omnis
spectabantque uiros et laeta et tristia ferre
indocilis nunc propexis in pectora barbis 310
uerrere humum, nunc foedantis in puluere crinem
canentem et turpi lacrima precibusque pudendis
femineum tenues ululatum fundere in auras.
Atque ea dum miles miratur inertia facta
expectatque ferox sternendi moenia signum, 315
ecce repens tacito percurrit pectora sensu
religio et saeuas componit numine mentis,
ne flammam taedasque uelint, ne templa sub uno
in cinerem traxisse rogo. subit intima corda
perlabens sensim mitis deus. ille superbae 320
fundamenta Capyn posuisse antiquitus urbi
non cuiquam uisus passim monet, ille refusis
in spatium immensum campis habitanda relinqui
utile tecta docet. paulatim atrocibus irae
languescunt animis, et uis mollita senescit. 325
Pan Ioue missus erat seruari tecta uolente
Troia, pendenti similis Pan semper et imo
uix ulla inscribens terrae uestigia cornu.
dextera lasciuit caesa Tegeatide capra
uerbera laeta mouens festa per compita cauda. 330
cingit acuta comas et opacat tempora pinus,
ac parua erumpunt rubicunda cornua fronte.
stant aures, imoque cadit barba hispida mento.
pastorale deo baculum, pellisque sinistrum
uelat grata latus tenerae de corpore dammae. 335
nulla in praeruptum tam prona et inhospita cautes,
in qua non librans corpus similisque uolanti
cornipedem tulerit praecisa per auia plantam.
interdum inflexus medio nascentia tergo
respicit adridens hirtae ludibria caudae, 340
obtendensque manum solem inferuescere fronti
arcet et umbrato perlustrat pascua uisu.
hic, postquam mandata dei perfecta malamque
sedauit rabiem et permulsit corda furentum,
Arcadiae uolucris saltus et amata reuisit 345
Maenala, ubi argutis longe de uertice sacro
dulce sonans calamis ducit stabula omnia cantu.
At legio Ausonidum, flammas ductore iubente
arceri portis stantisque relinquere muros
(mite decus mentis), condunt ensesque facesque. 350
multa deum templis domibusque nitentibus auro
egeritur praeda et uictus alimenta superbi,
quisque bonis periere, uirum de corpore uestes
femineae mensaeque alia tellure petitae
poculaque Eoa luxum inritantia gemma. 355
nec modus argento, caelataque pondera facti
tantum epulis auri, tum passim corpora longo
ordine captiua, et domibus deprompta talenta,
pascere longincum non deficientia bellum,
immensique greges famulae ad conuiuia turbae. 360
Fuluius, ut finem spoliandis aedibus aere
belligero reuocante dedit, sublimis ab alto
suggestu, magnis fautor non futtilis ausis,
'Lanuuio generate,' inquit 'quem Sospita Iuno
dat nobis, Milo, Gradiui cape uictor honorem, 365
tempora murali cinctus turrita corona.'
tum sontes procerum meritosque piacula prima
acciet et iusta punit commissa securi.
~hic atrox uirtus (nec enim occuluisse probarim
spectatum uel in hoste decus) clamore feroci 370
Taurea 'Tune' inquit 'ferro spoliabis inultus
te maiorem anima, et iusso lictore recisa
ignauos cadet ante pedes fortissima ceruix?
haud umquam hoc uobis dederit deus.' inde minaci
obtutu toruum contra et furiale renidens 375
bellatorem alacer per pectora transigit ensem.
cui ductor: 'Patriam moriens comitare cadentem.
qui nobis animus, quae dextera cuique uiritim,
decernet Mauors. tibi, si rebare pudendum
iussa pati, licuit pugnanti occumbere letum.' 380
Dum Capua infaustam luit haud sine sanguine culpam,
interea geminos terra crudelis Hibera
Fortuna abstulerat permiscens tristia laetis
Scipiadas, magnumque decus magnumque dolorem.
forte Dicarchea iuuenis dum sedit in urbe 385
Scipio post belli repetens extrema penatis,
huc tristis lacrimas et funera acerba suorum
fama tulit. duris quamquam non cedere suetus
pulsato lacerat uiolenter pectore amictus.
non comites tenuisse ualent, non ullus honorum 390
militiaeue pudor. pietas irata sinistris
caelicolis furit atque odit solacia luctus.
iamque dies iterumque dies absumpta querelis:
uersatur species ante ora oculosque parentum.
ergo excire parat manis animasque suorum 395
adloquioque uirum tantos mulcere dolores.
hortatur uicina palus, ubi signat Auerni
squalentem introitum stagnans Acherusius umor.
noscere uenturos agitat mens protinus annos.
Sic ad Cymaeam, quae tum sub nomine Phoebi 400
Autonoe tripodas sacros antrumque tenebat,
fert gressus iuuenis consultaque pectoris aegri
pandit et aspectus orat contingere patrum.
nec cuncta<ta> diu uates 'Mactare repostis
mos umbris' inquit 'consueta piacula nigras 405
sub lucem pecudes reclusaeque abdere terrae
manantem iugulis spirantum caede cruorem.
tunc populos tibi regna suos pallentia mittent.
cetera quae poscis maiori uate canentur.
namque tibi Elysio repetita oracula campo 410
eliciam ueterisque dabo inter sacra Sibyllae
cernere fatidicam Phoebei pectoris umbram.
uade, age et, a medio cum se nox umida cursu
flexerit, ad fauces uicini castus Auerni
duc praedicta sacris duro placamina Diti: 415
mella simul tecum et puri fer dona Lyaei.'
Hoc alacer monitu et promissae nomine uatis,
adparat occulto monstrata piacula coepto.
inde ubi nox iussam procedens contigit horam,
et spatia aequarunt tenebras transacta futuras, 420
consurgit stratis pergitque ad turbida portae
ostia Tartareae, penitus quis abdita uates
promissa implerat Stygioque sedebat in antro.
tum, qua se primum rupta tellure recludit
inuisus caelo specus atque eructat acerbam 425
Cocyti laxo suspirans ore paludem,
inducit iuuenem ferroque cauare refossam
ocius urget humum atque arcanum murmur anhelans
ordine mactari pecudes iubet. ater operto
ante omnis taurus regi, tum proxima diuae 430
caeditur Hennaeae casta ceruice iuuenca.
inde tibi, Alecto, tibi, numquam laeta Megaera,
corpora lanigerum procumbunt lecta bidentum.
fundunt mella super Bacchique et lactis honorem.
'Sta, iuuenis, faciemque, Erebo quae surgit ab omni,' 435
exclamat uates 'patere. accedentia cerno
Tartara et ante oculos adsistere tertia regna.
ecce ruunt uariae species et quicquid ab imo
natum hominum extinctumque chao est' (iam cuncta uidebat,
Cyclopas Scyllamque et pastos membra uirorum 440
Odrysiae telluris equos): 'contende tueri
eductumque tene uagina interritus ensem.
quaecumque ante animae tendent potare cruorem
dissice, dum castae procedat imago Sibyllae.
interea cerne, ut gressus inhumata citatos 445
fert umbra et properat tecum coniungere dicta,
cui datur ante atros absumpti corporis ignes
sanguine non tacto solitas effundere uoces.'
aspicit et subito turbatus Scipio uisu
'Quinam te, qui casus,' ait 'dux maxime, fessae 450
eripuit patriae, cum talis horrida poscant
bella uiros? nec enim dextra concesserit ulli
Appius aut astu. decimum lux rettulit ortum,
ut te, cum Capua remearem, uulnera uidi
mulcentem, hoc uno maestum, quod adire nequires 455
saucius ad muros et Martis honore careres.'
Contra quae ductor: 'Fesso mihi proxima tandem
lux gratos Phaethontis equos auertit et atris
aeternum demisit aquis. sed lenta meorum
dum uanos ritus cura et sollemnia uulgi 460
exequitur, cessat flammis imponere corpus,
ut portet tumulis per longum membra paternis.
quod te per nostri Martis precor aemula facta,
arce quae putris artus medicamina seruant
daque uago portas quamprimum Acherontis adire.' 465
Tunc iuuenis: 'Gens o ueteris pulcherrima Clausi,
haud ulla ante tuam, quamquam non parua fatigent,
curarum prior extiterit. namque ista per omnis
discrimen seruat populos uariatque iacentum
exequias tumuli et cinerum sententia discors. 470
tellure, ut perhibent, (is mos anticus) Hibera
exanima obscenus consumit corpora uultur.
regia cum lucem posuerunt membra, probatum est
Hyrcanis adhibere canes. Aegyptia tellus
claudit odorato post funus stantia saxo 475
corpora et a mensis exanguem haud separat umbram.
exhausto instituit Pontus uacuare cerebro
ora uirum et longum medicata reponit in aeuum.
quid qui reclusa nudos Garamantes harena
infodiunt? quid qui saeuo sepelire profundo 480
exanimos mandant Libycis Nasamones in oris?
at Celtae uacui capitis circumdare gaudent
ossa, nefas, auro ac mensis ea pocula seruant.
Cecropidae ob patriam Mauortis sorte peremptos
decreuere simul communibus urere flammis. 485
at gente in Scythica suffixa cadauera truncis
lenta dies sepelit putri liquentia tabo.'
Talia dum memorant, umbra ueniente Sibyllae
Autonoe 'Finem hic' inquit 'sermonibus adde
alternis. haec, haec ueri fecunda sacerdos, 490
cui tantum patuit rerum, quanto ipse negarit
plus nouisse deus. me iam comitante tuorum
tempus abire globo et pecudes imponere flammis.'
At grauida arcanis Cymes anus attigit ore
postquam sacrificum delibauitque cruorem, 495
in decus egregiae uultus intenta iuuentae
'Aetherea fruerer cum luce, haud segniter' inquit
'Cymaeo populis uox nostra sonabat in antro.
tum te permixtum saeclis rebusque futuris
Aeneadum cecini. sed non sat digna mearum 500
cura tuis uocum. nec enim conquirere dicta
aut seruare fuit proauis sollertia uestris.
uerum age, disce, puer, quando cognoscere cordi est,
iam tua deque tuis pendentia Dardana fatis.
namque tibi cerno properatum oracula uitae 505
hinc petere et patrios uisu contingere manis.
armifero uictor patrem ulcisceris Hibero
creditus ante annos Martem, ferroque resolues
gaudia Poenorum et missum laetabere bello
omen, Hiberiacis uicta Carthagine terris. 510
maius ad imperium posthac capiere, nec ante
Iuppiter absistet cura, quam cuncta fugarit
in Libyam bella et uincendum duxerit ipse
Sidonium tibi rectorem. pudet urbis iniquae
quod post haec decus hoc patriaque domoque carebit.' 515
sic uates gressumque lacus uertebat ad atros.
Tum iuuenis 'Quaecumque datur sors durior aeui,
obnitemur,' ait 'culpa modo pectora cessent.
sed, te oro, quando uitae tibi causa labores
humanos iuuisse fuit, siste, inclita uirgo, 520
paulisper gressum et nobis manisque silentum
enumera Stygiaeque aperi formidinis aulam.'
Adnuit illa quidem, sed 'Non optanda recludis
regna:' ait 'hic tenebras habitant uolitantque per umbras
innumeri quondam populi. domus omnibus una. 525
in medio uastum late se tendit inane:
huc, quicquid terrae, quicquid freta et igneus aer
nutriuit primo mundi genitalis ab aeuo
Mors communis agit: descendunt cuncta, capitque
campus iners quantum interiit restatque futurum. 530
cingunt regna decem portae: quarum una receptat
belligeros dura Gradiui sorte creatos;
altera, qui legis posuere atque inclita iura
gentibus et primas fundarunt moenibus urbes;
tertia ruricolas, Cereris iustissima turba 535
quae uenit ad manis et fraudum inlaesa ueneno.
exin, qui laetas artis uitaeque colendae
inuenere uiam nec dedignanda parenti
carmina fuderunt Phoebo, sua limina seruant.
proxima, quos uenti saeuaeque hausere procellae, 540
naufraga porta rapit: sic illam nomine dicunt.
finitima huic noxa grauido et peccasse fatenti
uasta patet populo: poenas Rhadamanthus in ipso
expetit introitu mortumque exercet inanem.
septima femineis reseratur porta cateruis, 545
umentis ubi casta fouet Proserpina lucos.
infantum hinc gregibus uersasque ad funera taedas
passis uirginibus turbaeque in limine lucis
est iter extinctae et uagitu ianua nota.
tum seducta loco et laxata lucida nocte 550
claustra nitent, quae secreti per limitis umbram
Elysios ducunt campos: hic turba piorum,
nec Stygio in regno, caeli nec posta sub axe,
uerum ultra Oceanum sacro contermina fonti
Lethaeos potat latices, obliuia mentis. 555
extrema hinc auro fulgens iam lucis honorem
sentit et admoto splendet ceu sidere lunae.
hac animae caelum repetunt ac mille peractis
oblitae Ditem redeunt in corpora lustris.
has passim nigrum pandens Mors lurida rictum 560
itque reditque uias et portis omnibus errat.
Tum iacet in spatium sine corpore pigra uorago
limosique lacus: large exundantibus urit
ripas saeuus aquis Phlegethon et turbine anhelo
flammarum resonans saxosa incendia torquet. 565
parte alia torrens Cocytos sanguinis atri
uerticibus furit et spumanti gurgite fertur.
at, magnis semper diuis regique deorum
iurari dignata palus, picis horrida riuo,
fumiferum uoluit Styx inter sulphura limum. 570
tristior his Acheron sanie crassoque ueneno
aestuat et gelidam eructans cum murmure harenam
descendit nigra lentus per stagna palude.
hanc potat saniem non uno Cerberus ore,
haec et Tisiphones sunt pocula, et atra Megaera 575
hanc sitit ac nullo rabies restinguitur haustu.
ultimus erumpit lacrimarum fontibus amnis
ante aulam atque aditus et inexorabile limen.
Quanta cohors omni stabulante per atria monstro
excubat et manis permixto murmure terret! 580
luctus edax Maciesque, malis comes addita morbis,
et Maeror pastus fletu et sine sanguine Pallor
Curaeque Insidiaeque atque hinc queribunda Senectus,
hinc angens utraque manu sua guttura Liuor
et, deforme malum ac sceleri procliuis, Egestas 585
Errorque infido gressu et Discordia gaudens
permiscere fretum caelo. sedet ostia Ditis
centenis suetus Briareus recludere palmis
et Sphinx uirgineos rictus infecta cruore
Scyllaque Centaurique truces umbraeque Gigantum. 590
Cerberus hic ruptis peragrat cum Tartara uinclis,
non ipsa Alecto, non feta furore Megaera
audet adire ferum, dum fractis mille catenis
uiperea latrans circumligat ilia cauda.
Dextra uasta comas nemorosaque brachia fundit 595
taxus Cocyti rigua frondosior unda.
hic dirae uolucres pastusque cadauere uultur
et multus bubo ac sparsis strix sanguine pennis
Harpyiaeque fouent nidos atque omnibus haerent
condensae foliis: saeuit stridoribus arbor. 600
has inter formas coniunx Iunonis Auernae
suggestu residens cognoscit crimina regum.
stant uincti, seroque piget sub iudice culpae:
circum errant Furiae Poenarumque omnis imago.
quam uellent numquam sceptris fulsisse superbis! 605
insultant duro imperio non digna nec aequa
ad superos passi manes, quaeque ante profari
non licitum uiuis, tandem permissa queruntur.
tunc alius saeuis religatur rupe catenis,
ast alius subigit saxum contra ardua montis, 610
uipereo domat hunc aeterna Megaera flagello.
talia letiferis restant patienda tyrannis.
sed te maternos tempus cognoscere uultus,
cuius prima uenit non tardis passibus umbra.'
Astabat fecunda Iouis Pomponia furto. 615
namque ubi cognouit Latio surgentia bella
Poenorum Venus, insidias anteire laborans
Iunonis fusa sensim per pectora patrem
implicuit flamma. quae ni prouisa fuissent,
Sidonia Iliacas nunc uirgo accenderet aras. 620
ergo ubi gustatus cruor admonuitque Sibylla
et dedit alternos ambobus noscere uultus,
sic iuuenis prior: 'O magni mihi numinis instar,
cara parens, quam, te ut nobis uidisse liceret,
optassem Stygias uel leto intrare tenebras! 625
quae sors nostra fuit, cui te, cum prima subiret,
eripuit sine honore dies et funere carpsit?'
excipit his mater: 'Nullos, o nate, labores
mors habuit nostra: aetherio dum pondere partum
exsoluor, miti dextra Cyllenia proles 630
imperio Iouis Elysias deduxit in oras
attribuitque paris sedes, ubi magna moratur
Alcidae genetrix, ubi sacro munere Leda.
uerum age, nate, tuos ortus, ne bella pauescas
ulla nec in caelum dubites te attollere factis, 635
quando aperire datur nobis, nunc denique disce.
sola die caperem medio cum forte petitos
ad requiem somnos, subitus mihi membra ligauit
amplexus, non ille meo ueniente marito
adsuetus facilisque mihi. tum luce corusca, 640
implebat quamquam languentia lumina somnu<s>,
uidi, crede, Iouem. nec me mutata fefellit
forma dei, quod squalentem conuersus in anguem
ingenti traxit curuata uolumina gyro.
sed mihi post partum non ultra ducere uitam 645
concessum. heu, quantum gemui, quod spiritus ante
haec tibi quam noscenda darem discessit in auras!'
his alacer colla amplexu materna petebat,
umbraque ter frustra per inane petita fefellit.
Succedunt simulacra uirum concordia, patris 650
unanimique simul patrui. ruit ipse per umbram
oscula uana petens iuuenis fumoque uolucri
et nebulis similes animas adprendere certat.
'Quis te, care pater, quo stabant Itala regna
exosus Latium deus abstulit? hei mihi! nam cur 655
ulla fuere adeo quibus a te saeuus abessem
momenta? opposito mutassem pectore mortem.
quantos funeribus uestris gens Itala passim
dat gemitus! tumulus uobis censente senatu
Mauortis geminus surgit per gramina campo.' 660
nec passi plura, in medio sermone loquentis
sic adeo incipiunt. prior haec genitoris imago:
'Ipsa quidem uirtus sibimet pulcherrima merces;
dulce tamen uenit ad manis, cum gratia uitae
durat apud superos nec edunt obliuia laudem. 665
uerum age, fare, decus nostrum, te quanta fatiget
militia. heu, quotiens intrat mea pectora terror,
cum repeto, quam saeuus eas, ubi magna pericla
contingunt tibi. per nostri, fortissime, leti
obtestor causas, Martis moderare furori. 670
sat tibi sint documenta domus. octaua terebat
arentem culmis messem crepitantibus aestas,
ex quo cuncta mihi calcata meoque subibat
germano deuicta iugum Tartessia tellus.
nos miserae muros et tecta renata Sagunto, 675
nos dedimus Baetem nullo potare sub hoste,
nobis indomitus conuertit terque quaterque
germanus terga Hannibalis. pro barbara numquam
impolluta fides! peterem cum uictor adesum
cladibus Hasdrubalem, subito uenale, cohortes 680
Hispanae, uulgus, Libyci quas fecerat auri
Hasdrubal, abrupto liquerunt agmine signa.
tunc hostis socio desertos milite multum
ditior ipse uiris spisso circumdedit orbe.
non segnis nobis nec inultis, nate, peracta est 685
illa suprema dies, et laude inclusimus aeuum.'
Excipit inde suos frater coniungere casus:
'Excelsae turris post ultima rebus in artis
subsidium optaram supremaque bella ciebam.
fumantis taedas ac lata incendia passim 690
et mille iniecere faces. nil nomine leti
de superis queror: haud paruo data membra sepulcro
nostra cremauerunt in morte haerentibus armis.
sed me luctus habet, geminae ne clade ruinae
cesserit adfusis oppressa Hispania Poenis.' 695
Contra quae iuuenis turbato fletibus ore:
'Di, quaeso, ut merita est, dignas pro talibus ausis
Carthago expendat poenas. sed continet acris
Pyrenes populos qui uestro Marte probatus
excepit fessos et notis Marcius armis 700
successit bello. fusos quoque fama ferebat
uictores acie atque exacta piacula caedis.'
His laeti rediere duces loca amoena piorum,
prosequiturque oculis puer adueneratus euntis.
iamque aderat multa uix adgnoscendus in umbra 705
Paulus et epoto fundebat sanguine uerba:
'Lux Italum, cuius spectaui Martia facta
multum uno maiora uiro, descendere nocti
atque habitanda semel subigit quis uisere regna?'
cui contra talis effundit Scipio uoces: 710
'Armipotens ductor, quam sunt tua fata per urbem
lamentata diu! quam paene ruentia tecum
traxisti ad Stygias Oenotria tecta tenebras.
tum tibi defuncto tumulum Sidonius hostis
constituit laudemque tuo quaesiuit honore.' 715
dumque audit lacrimans hostilia funera Paulus,
ante oculos iam Flaminius, iam Gracchus et aegro
absumptus Cannis stabat Seruilius ore.
Appellare uiros erat ardor et addere uerba,
sed raptabat amor priscos cognoscere manis. 720
nunc meritum saeua Brutum immortale securi
nomen, nunc superos aequantem laude Camillum,
nunc auro Curium non umquam cernit amicum.
ora Sibylla docet uenientum et nomina pandit.
hic fraudes pacis Pyrrhumque a limine portae 725
reiecit uisus orbus, tulit ille ruentem
Thybridis in ripas regem solusque reuulso
pone ferox ponte exclusit redeuntia regna.
'Si tibi dulce uirum, primo qui foedera bello
Phoenicum pepigit, uidisse: hic inclitus ille 730
aequoreis uictor cum classe Lutatius armis.
si studium et saeuam cognoscere Hamilcaris umbram,
ille est (cerne procul) cui frons nec morte remissa
irarum seruat rabiem. si iungere cordi est
conloquium, sine gustato det sanguine uocem.' 735
atque ubi permissum et sitiens se impleuit imago,
sic prior increpitat non mitis Scipio uultu:
'Taliane, o fraudum genitor, sunt foedera uobis,
aut haec Sicania pepigisti captus in ora?
bella tuus toto natus contra omnia pacta 740
exercet Latio et perruptis molibus Alpis
eluctatus adest: feruet gens Itala Marte
barbarico, et refluunt obstructi stragibus amnes.'
post quae Poenus ait: 'Decimum modo coeperat annum
excessisse puer, nostro cum bella Latinis 745
concepit iussu, licitum nec fallere diuos
iuratos patri. quod si Laurentia uastat
nunc igni regna et Phrygias res uertere temptat,
o pietas, o sancta fides, o uera propago!
atque utinam amissum reparet decus!' inde citato 750
celsus abit gressu, maiorque recessit imago.
Exin designat uates, qui iura sub armis
poscenti dederint populo primique petitas
miscuerint Italis Piraeo litore leges.
laetatur spectatque uirum insatiabilis ora 755
Scipio et appellet cunctos, ni magna sacerdos
admoneat turbae innumera<e>: 'Quot milia toto
credis in orbe, puer, lustras dum singula uisu,
descendisse Erebo? nullo non tempore abundans
umbrarum huc agitur torrens, uectatque capaci 760
agmina mole Charon, et sufficit improba puppis.'
post haec ostendens iuuenem sic uirgo profatur:
'Hic ille est, tellure uagus qui uictor in omni
cursu signa tulit, cui peruia Bactra Dahaeque,
qui Gangen bibit et Pellaeo ponte Niphaten 765
astrinxit, cui stant sacro sua moenia Nilo.'
incipit Aeneades: 'Libyci certissima proles
Hammonis, quando exuperat tua gloria cunctos
indubitata duces similique cupidine rerum
pectora nostra calent, quae te uia, fare, superbum 770
ad decus et summas laudum perduxerit arces.'
ille sub haec: 'Turpis lenti sollertia Martis.
audendo bella expedias. pigra extulit artis
haud umquam sese uirtus. tu magna gerendi
praecipita tempus: mors atra impendet agenti.' 775
haec effatus abit. Croesi mox aduolat umbra,
diues apud superos, sed mors aequarat egenis.
Atque hic Elysio tendentem limite cernens
effigiem iuuenis, caste cui uitta ligabat
purpurea effusos per colla nitentia crines, 780
'Dic,' ait 'hic quinam, uirgo? nam luce refulget
praecipua frons sacra uiro, multaeque secuntur
mirantes animae et laeto clamore frequentant.
qui uultus! quam, si Stygia non esset in umbra,
dixissem facile esse deum!' 'Non falleris:' inquit 785
docta comes Triuiae 'meruit deus esse uideri,
et fuit in tanto non paruum pectore numen.
carmine complexus terram, mare, sidera, manis
et cantu Musas et Phoebum aequauit honore.
atque haec cuncta prius quam cerneret ordine terris 790
prodidit ac uestram tulit usque ad sidera Troiam.'
Scipio perlustrans oculis laetantibus umbram,
'Si nunc fata darent, ut Romula facta per orbem
hic caneret uates, quanto maiora futuros
facta eadem intrarent hoc' inquit 'teste nepotes! 795
felix Aeacide, cui tali contigit ore
gentibus ostendi, creuit tua carmine uirtus.'
Sed, quae tanta adeo gras<s>antum turba, requirens,
heroum effigies maiorisque accipit umbras.
inuicto stupet Aeacide, stupet Hectore magno 800
Aiacisque gradum uenerandaque Nestoris ora
miratur, geminos aspectat laetus Atridas
iamque Ithacum corde aequantem Peleia facta.
uicturam hinc cernit Ledaei Castoris umbram:
alternam lucem peragebat in aethere Pollux. 805
Sed subito uultus monstrata Lauinia traxit.
nam uirgo admonuit tempus cognoscere manis
femineos, ne cunctantem lux alma uocaret.
'Felix haec' inquit 'Veneris nurus ordine longo
Troiugenas iunxit sociata prole Latinis. 810
uis et Martigenae thalamos spectare Quirini?
Hersiliam cerne: hirsutos cum sperneret olim
gens uicina procos, pastori rapta marito
intrauitque casae culmique e stramine fultum
pressit laeta torum et soceros reuocauit ab armis. 815
aspice Carmentis gressus. Euandria mater
haec fuit et uestros tetigit praesaga labores.
uis et, quos Tanaquil uultus gerat? haec quoque castae
augurio ualuit mentis uenturaque dixit
regna uiro et dextros agnouit in alite diuos. 820
ecce pudicitiae Latium decus, inclita leti
fert frontem atque oculos terrae Lucretia fixos.
non datur, heu tibi, Roma (nec est, quod malle deceret),
hanc laudem retinere diu. Verginia iuxta,
cerne, cruentato uulnus sub pectore seruat, 825
tristia defensi ferro monumenta pudoris,
et patriam laudat miserando in uulnere dextram.
illa est, quae Thybrim, quae fregit Lydia bella,
nondum passa marem, qualis optabit habere
quondam Roma uiros, contemptrix Cloelia sexus.' 830
cum subito aspectu turbatus Scipio poscit,
quae poenae causa, et qui sint in crimine manes,
tum uirgo: 'Patrios fregit quae curribus artus
et stetit adductis super ora trementia frenis,
Tullia non ullos satis exhaustura labores 835
ardenti Phlegethonte natat. fornacibus atris
fons rapidus furit atque ustas sub gurgite cautes
egerit et scopulis pulsat flagrantibus ora.
illa autem, quae tondetur praecordia rostro
alitis (en quantum resonat plangentibus alis 840
armiger ad pastus rediens Iouis!), hostibus arcem
uirgo, immane nefas, adamato prodidit auro
Tarpeia et pactis reserauit claustra Sabinis.
iuxta (nonne uides? neque enim leuiora domantur
delicta) inlatrat ieiunis faucibus Orthrus, 845
armenti quondam custos immanis Hiberi,
et morsu petit et polluto euiscerat ungue.
nec par poena tamen sceleri: sacraria Vestae
polluit exuta sibi uirginitate sacerdos.
sed satis haec uidisse, satis.' 850
Mox deinde: 'Videnti
nunc animas tibi, quae potant obliuia, paucas
in fine enumerasse paro et remeare tenebris.
hic Marius: nec multa dies iam restat ituro
aetheriam in lucem. ueniet tibi origine parua
in longum imperium consul. nec Sulla morari 855
iussa potest aut amne diu potare soporo:
lux uocat et nulli diuum mutabile fatum.
imperium hic primus rapiet, sed gloria culpae,
quod reddet solus, nec tanto in nomine quisquam
existet, Sullae qui se uelit esse secundum. 860
ille, hirta cui subrigitur coma fronte, decorum
et gratum terris Magnus caput: ille deum gens,
stelligerum attollens apicem, Troianus Iulo
Caesar auo. quantas moles, cum sede reclusa
hinc tandem erumpent, terraque marique mouebunt! 865
heu miseri, quotiens toto pugnabitis orbe,
nec leuiora lues quam uictus crimina, uictor.'
Tum iuuenis lacrimans: 'Restare haec ordine duro
lamentor rebus Latiis. sed luce remota
si nulla est uenia et merito mors ipsa laborat, 870
perfidiae Poenus quibus aut Phlegethontis in undis
exuret ductor scelus, aut quae digna renatos
ales in aeternum laniabit morsibus artus?'
'Ne metue:' exclamat uates 'non uita sequetur
inuiolata uirum: patria non ossa quiescent. 875
namque ubi fractus opum magnae certamine pugnae
pertulerit uinci turpemque orare salutem,
rursus bella uolet Macetum instaurare sub armis.
damnatusque doli desertis coniuge fida
et dulci nato linquet Carthaginis arces 880
atque una profugus lustrabit caerula puppe.
hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina uiset.
pro! quanto leuius mortalibus aegra subire
seruitia atque hiemes aestusque fugamque fretumque
atque famem, quam posse mori! post Itala bella 885
Assyrio famulus regi falsusque cupiti
Ausoniae motus dubio petet aequora uelo,
donec Prusiacas delatus segniter oras
altera seruitia imbelli patietur in aeuo
et latebram munus regni. perstantibus inde 890
Aeneadis reddique sibi poscentibus hostem,
pocula furtiuo rapiet properata ueneno
ac tandem terras longa formidine soluet.'
Haec uates, Erebique cauis se reddidit umbris.
tum laetus socios iuuenis portumque reuisit.


LIBER DECIMUS QUARTUS

Flectite nunc uestros, Heliconis numina, cantus
Ortygiae pelagus Siculique ad litoris urbes.
muneris hic uestri labor est, modo Daunia regna
Aeneadum, modo Sicanios accedere portus,
aut Macetum lustrare domos et Achaica rura 5
aut uaga Sardoo uestigia tinguere fluctu
uel Tyriae quondam regnata mapalia genti
extremumue diem et terrarum inuisere metas.
sic poscit sparsis Mauors agitatus in oris.
ergo age, qua litui, qua ducunt bella, sequamur. 10
Ausoniae pars magna iacet Trinacria tellus,
ut semel expugnante Noto et uastantibus undis
accepit freta caeruleo propulsa tridente.
namque per occultum caeca ui turbinis olim
impactum pelagus laceratae uiscera terrae 15
discidit et medio perrumpens arua profundo
cum populis pariter conuulsis transtulit urbes.
ex illo seruans rapidus diuortia Nereus
saeuo diuiduos coniungi pernegat aestu.
sed spatium, quod dissociat consortia terrae, 20
latratus fama est (sic arta interuenit unda)
et matutinos uolucrum tramittere cantus.
multa solo uirtus: iam reddere faenus aratris,
iam montis umbrare olea, dare nomina Baccho
cornipedemque citum lituis generasse ferendis, 25
nectare Cecropias Hyblaeo accedere ceras.
hic et Paeonios arcano sulphure fontis,
hic Phoebo digna et Musis uenerabere uatum
ora excellentum, sacras qui carmine siluas
quique Syracosia resonant Helicona camena. 30
promptae gens linguae, ast eadem, cum bella cieret,
portus aequoreis sueta insignire tropaeis.
Post dirum Antipha<t>ae sceptrum et Cyclopia regna
uomere uerterunt primum noua rura Sicano--
Pyrene misit populos, qui nomen ab amne 35
ascitum patrio terrae imposuere uacanti.
mox Ligurum pubes Siculo ductore nouauit
possessis bello mutata uocabula regnis.
nec Cres dedecori fuit accola: duxerat actos
moenibus e centum non fausta ad proelia Minos, 40
Daedaleam repetens poenam. qui fraude nefanda
postquam perpetuas iudex concessit ad umbras
Cocalidum insidiis, fesso Minoia turba
bellandi studio Siculis subsedit in oris.
miscuerunt Phrygiam prolem Troianus Acestes 45
Troianusque Helymus, structis qui pube secuta
in longum ex sese donarunt nomina muris.
nec Zanclaea gerunt obscuram moenia famam,
dextera quam tribuit posito Saturnia telo.
sed decus Hennaeis haud ullum pulchrius oris, 50
quam quae Sisyphio fundauit nomen ab Isth<m>o
et multum ante alias Ephyraeis fulget alumnis.
hic Arethusa suum piscoso fonte receptat
Alpheon sacrae portantem signa coronae.
At non aecus amat Trinacria Mulciber antra. 55
nam Lipare uastis subter depasta caminis
sulphureum uomit exeso de uertice fumum.
ast Aetna eructat tremefactis cautibus ignis
inclusi gemitus, pelagique imitata furorem
murmure per caecos tonat inrequieta fragoris 60
nocte dieque simul. fonte e Phlegethontis ut atro
flammarum exundat torrens piceaque procella
semiambusta rotat liquefactis saxa cauernis.
sed quamquam largo flammarum exaestuet intus
turbine et adsidue subnascens profluat ignis, 65
summo cana iugo cohibet, mirabile dictu,
uicinam flammis glaciem, aeternoque rigore
ardentes horrent scopuli: stat uertice celsi
collis hiemps calidaque niuem tegit atra fauilla.
Quid referam Aeolio regnatas nomine terras 70
uentorumque domos atque addita claustra procellis?
hic uersi penitus Pelopea ad regna Pachyni
pulsata Ionio respondent saxa profundo.
hic contra Libyamque situm Caurosque furentis
cernit deuexas Lilybaeon nobile chelas. 75
at, qua diuersi lateris frons tertia terrae
uergit in Italiam prolato ad litora dorso,
celsus harenosa tollit se mole Pelorus.
His longo mitis placide dominator in aeuo
praefuerat terris Hieron, tractare sereno 80
imperio uulgum pollens et pectora nullo
parentum exagitare metu, pactamque per aras
haud facilis temerare fidem socialia iura
Ausoniis multos seruarat casta per annos.
uerum, ubi fata uirum fragili soluere senecta, 85
primaeuo cessit sceptrum exitiale nepoti,
et placida indomitos accepit regia mores.
namque bis octonis nondum rex praeditus annis
caligare alto in solio nec pondera regni
posse pati et nimium fluxis confidere rebus. 90
iamque breui nullum, delicta tuentibus armis,
fas notum ignotumque nefas. uilissima regi
cura pudor. tam praecipiti materna furori
Pyrrhus origo dabat stimulos proauique superbum
Aeacidae genus atque aeternus carmine Achilles. 95
ergo ardor subitus Poenorum incepta fouendi,
nec sceleri mora: <iam> iungit noua foedera, pacto
cederet ut Siculis uictor Sidonius oris.
sed stabant Poenae, tumulumque negabat Erinys,
qua modo pactus erat socium non cernere, terra. 100
saeuos namque pati fastus iuuenemque cruento
flagrantem luxu et miscentem turpia diris
haud ultra faciles, quos ira metusque coquebat,
iurati obtruncant. nec iam modus ensibus: addunt
femineam caedem atque insontum rapta sororum 105
corpora prosternunt ferro. noua saeuit in armis
libertas iactatque iugum: pars Punica castra,
pars Italos et nota uolunt, nec turba furentum
defit quae neutro sociari foedere malit.
Tali Trinacriae motu rebusque Sicanis 110
exitio regis trepidis, sublimis honore
(tertia nam Latios renouarat purpura fasces)
Marcellus classem Zanclaeis appulit oris.
atque ubi cuncta uiro caedesque exposta tyranni
ambiguaeque hominum mentes, Carthaginis arma 115
quos teneant et quanta locos, quod uulgus amicum
duret Troiugenis, quantos Arethusa tumores
concipiat perstetque suas non pandere portas,
incumbit bello ac totam per proxima raptim
armorum effundit flammato pectore pestem. 120
non aliter Boreas, Rhodopes a uertice praeceps
cum sese immisit decimoque uolumine pontum
expulit in terras, sequitur cum murmure molem
eiecti maris et stridentibus adfremit alis.
prima Leontinos uastarunt proelia campos, 125
regnatam diro quondam Laestrygone terram.
instabat ductor, cui tarde uincere Graias
par erat ac uinci turmas. ruit aequore toto
(femineum credas maribus concurrere uulgum)
et Cereri placitos fecundat sanguine campos. 130
sternuntur passim, pedibusque euadere letum
eripuit rapidus Mauors. nam ut cuique salutem
promisit fuga, praeueniens dux occupat ense.
'Ite, gregem metite imbellem ac succidite ferro:'
clamat cunctantis urgens umbone cateruas 135
'pigro luctandi studio certamen in umbra
molle pati docta et gaudens splendescere oliuo
stat, mediocre decus uincentum, ignaua iuuentus.
haec laus sola datur, si uiso uincitis hoste.'
ingruit audito ductore exercitus omnis, 140
solaque, quod superest, secum certamina norunt,
quis dextra antistet spoliisque excellat opimis.
Euboici non per scopulos inlisa Caphereo
Euripi magis unda furit, pontumue sonantem
eicit angusto uiolentius ore Propontis, 145
nec feruet maiore fretum rapiturque tumultu
quod ferit Herculeas extremo sole columnas.
Mite tamen dextrae decus inter proelia tanta
enituit fama. miles Tyrrhenus (Asilo
nomen erat) captus quondam ad Trasimenna fluenta, 150
seruitium facile et dominantis mollia iussa
expertus Beryae, patrias remearat ad oras
sponte fauentis eri, repetitisque impiger armis
tum ueteres Siculo casus Mauorte piabat.
atque is, dum medios inter fera proelia miscet, 155
inlatus Beryae, cui, pacta ad regia misso
Poenorum a populis sociataque bella gerenti,
aerato cassis munimine clauserat ora,
inuadit ferro iuuenem trepideque ferentem
instabilis retro gressus prosternit harena. 160
at miser audita uictoris uoce trementem
cunctantemque animam Stygia ceu sede reducens,
cassidis a mento male fidae uincula rumpit
iungebatque preces atque addere uerba parabat.
sed subito aspectu et noto conterritus ore 165
Tyrrhenus ferrumque manu reuocauit et ultro
talia cum gemitu lacrimis effudit obortis:
'Ne, quaeso, supplex lucem dubiusque precare:
fas hostem seruare mihi. multo optimus ille
militiae, cui postremum est primumque, tueri 170
inter bella fidem: tu letum euadere nobis
das prior et seruas nondum seruatus ab hoste.
haud equidem dignum memet, quae tristia uidi,
abnuerim dignumque iterum in peiora reuolui,
si tibi per medios ignis mediosque per ensis 175
non dederit mea dextra uiam.' sic fatur et ultro
attollit uitaque exaequat munera uitae.
At, compos Sicula primum certaminis ora
coepti, Marcellus uictricia signa quieto
agmine progrediens Ephyraea ad moenia uertit. 180
inde Syracosias castris circumdedit arces.
sed ferri languebat amor. sedare monendo
pectora caeca uirum atque iras euellere hauebat.
nec (renuant si forte sibi et si mitia malle
credant esse metum) laxis seruatur omissa 185
obsidio claustris: quin contra intentior ipse
inuigilat cautis, fronte imperterritus, armis
et struit arcana necopina pericula cura.
haud secus Eridani stagnis ripaue Caystri
innatat albus olor pronoque immobile corpus 190
dat fluuio et pedibus tacitas eremigat undas.
Interea, dum incerta labat sententia clausis,
exciti populi atque urbes socia arma ferebant:
incumbens Messena freto minimumque reuulsa
discreta Italia atque Osco memorabilis ortu: 195
tum Catane, nimium ardenti uicina Typhoeo
et generasse pios quondam celeberrima fratres,
et cui non licitum fatis, Camarina, moueri:
tum, quae nectareis uocat ad certamen Hymetton,
audax Hybla, fauis, palmaque arbusta Selinus 200
et, iusti quondam portus, nunc litore solo
subsidium infidum fugientibus aequora, Myl<a>e:
necnon altus Eryx, necnon e uertice celso
Centuripae largoque uirens Entella Lyaeo,
Entella, Hectoreo dilectum nomen Acestae. 205
non T<h>apsos, non e tumulis glacialibus Acrae
defuerunt. Agyrina manus geminoque Lacone
Tyndaris attollens sese adfluit. altus equorum
mille rapit turmam atque hinnitibus aera flammat
pulueream uoluens Acragas ad inania nubem. 210
ductor Grosphus erat, cuius caelata gerebat
taurum parma trucem, poenae monimenta uetustae.
ille, ubi torreret subiectis corpora flammis,
mutabat gemitus mugitibus, actaque ueras
credere erat stabulis armenta effundere uoces, 215
haud impune quidem: nam dirae conditor artis
ipse suo moriens immugit flebile tauro.
uenit ab amne trahens nomen Gela, uenit Halaesa
et qui praesenti domitant periura Palici
pectora supplicio, Troianaque uenit Acesta, 220
quique per Aetnaeos Acis petit aequora fines
et dulci gratam Nereida perluit unda.
aemulus ille tuo quondam, Polypheme, calori,
dum fugit agrestem uiolenti pectoris iram,
in tenuis liquefactus aquas euasit et hostem 225
et tibi uictricem, Galatea, immiscuit undam.
necnon qui potant Hypsamque Alabimque sonoro<s>
et perlucentem splendenti gurgite Achaten,
qui fontis, uage Chrysa, tuos et pauperis aluei
Hipparin ac facilem superari gurgite parco 230
Pantagian rapidique colunt uada flaua Syma<e>thi.
litora Thermarum, prisca dotata camena,
armauere suos, qua mergitur Himera ponto
Aeolio. nam diuiduas se scindit in oras
nec minus occasus petit incita quam petit ortus. 235
Nebrodes gemini nutrit diuortia fontis,
quo mons Sicania non surgit ditior umbrae.
Henna deum lucis sacra<s> dedit ardua dextra<s>.
hic specus ingentem laxans telluris hiatum
caecum iter ad manis tenebroso limite pandit, 240
qua nouus ignotas Hymenaeus uenit in oras,
hac Stygius quondam stimulante cupidine rector
ausus adire diem, maestoque Acheronte relicto
egit in inlicitas currum per inania terras.
tum rapta praeceps Hennaea uirgine flexit 245
attonitos caeli uisus lucemque pauentis
in Styga rursus equos et praedam condidit umbris.
Romanos Petraea duces, Romana petiuit
foedera Callipolis lapidosique Engyon arui,
Hadranum Ergetiumque simul telaque superba 250
lanigera Melite et litus piscosa Calacte,
quaeque procelloso Cephaloedias ora profundo
caeruleis horret campis pascentia cete,
et qui correptas sorbentem uerticis haustu
atque iterum e fundo iaculantem ad sidera puppis 255
Tauromenitana cernunt de sede Charybdim.
haec Latium manus et Laurentia signa fouebat.
Cetera Elissaeis aderat gens Sicana uotis.
mille Agathy<r>na dedit perflataque Trogilos Austris,
mille Thoanteae sedes Phacelina Dianae. 260
tergemino uenit numero fecunda Panhormos,
seu siluis sectere feras seu retibus aequor
uerrere seu caelo libeat traxisse uolucrem.
non Herbesos iners, non Naulocha pigra pericli
sederunt, non frondosis Morgentia campis 265
abstinuit Marte infido. comitata Menaeis
uenit Amastra uiris et paruo nomine Tisse
et Netum et Mutyce pubesque liquentis Achaeti.
Sidonios Drepane atque undae clamosus Helorus
et mox seruili uastata Triocala bello, 270
Sidonios Arbela ferox et celsus Ietas
et bellare Tabas docilis Cossyraque parua
nec maior~ Megara iunctae concordibus ausis
iuuere et strato Gaulum spectabile ponto,
cum sonat alcyones cantu nidosque natantis 275
immota gestat sopitis fluctibus unda.
ipsa Syracusae patulos urbs inclita muro<s>
milite collecto uariisque impleuerat armis.
ductores facilem impelli laetamque tumultus
uaniloquo plebem furiabant insuper ore: 280
numquam hoste intratos muros et quattuor arces,
et Salaminiacis quantam Eoisque tropaeis
ingenio portus urbs inuia fecerit umbram,
spectatum proauis: ter centum ante ora triremes
unum naufragium, mersasque impune profundo 285
clade pharetrigeri subnixas regis Athenas.
flammabant uulgum geniti Carthagine fratres,
Poeni matre genus, sed quos, sub crimine pulsus
urbe Syracosia, Libycis eduxerat oris
Trinacrius genitor, geminaque a stirpe parentum 290
astus miscebant Tyrios leuitate Sicana.
Quae cernens ductor, postquam immedicabile uisum
seditio, atque ultro bellum surgebat ab hoste,
testatus diuos Siculorum amnesque lacusque
et fontis, Arethusa, tuos, ad bella uocari 295
inuitum (quae sponte diu non sumpserit, hostem
induere arma sibi), telorum turbine uasto
adgreditur muros atque armis intonat urbi.
par omnis simul ira rapit, certantque ruuntque.
turris multiplici surgens ad sidera tecto 300
exibat, tabulata decem cui crescere Graius
fecerat et multas nemorum consumpserat umbras.
armatam hinc igni pinum et deuoluere saxa
certabant calidaeque picis diffundere pestem.
huic procul ardentem iaculatus lampada Cimber 305
conicit et lateri telum exitiabile figit.
pascitur adiutu<s> Vulcanus turbine uenti,
gliscentemque trahens turris per uiscera labem
perque altam molem et totiens nascentia tecta
scandit ouans rapidusque uorat crepitantia flammis 310
ro<bo>ra et, ingenti simul exundante uapore
ad caelum, uictor nutantia culmina lambit.
implentur fumo et nebula caliginis atrae,
nec cuiquam euasisse datur, ceu fulminis ictu
correptae rapido in cineres abi<e>re ruinae. 315
Par contra pelago miseris fortuna carinis.
namque ubi se propius tectis urbique tulere,
qua portus muris pacatas adplicat undas,
improuisa nouo pestis conterruit astu.
trabs fabre teres atque erasis undique nodis 320
nauali similis malo praefixa gerebat
uncae tela manus: ea celso ex aggere muri
bellantis curui rapiebat in aera ferri
unguibus et mediam reuocata ferebat in urbem.
nec solos uis illa uiros, quin saepe triremem 325
belligerae rapuere trabes, cum desuper actum
incuterent puppi chalybem morsusque tenacis.
qui, simul adfixo uicina in robora ferro
sustulerant sublime ratem, miserabile uisu,
per subitum rursus laxatis arte catenis 330
tanta praecipitem reddebant mole profundo
ut totam haurirent undae cum milite puppem.
his super insidiis angusta foramina murus
arte cauata dabat, per quae c<l>am fundere tela
tutum erat, opposito mittentibus aggere ualli. 335
<nec> sine fraude labos, arta ne rursus eodem
spicula ab hoste uia uicibus contorta redirent.
calliditas Graia atque astus pollentior armis
Marcellum tantasque minas terraque marique
arcebat, stabatque ingens ad moenia bellum. 340
Vir fuit Isthmiacis decus immortale colonis,
ingenio facile ante alios telluris alumnos,
nudus opum, sed cui caelum terraeque paterent.
ille, nouus pluuias Titan ut proderet ortu
fuscatis tristis radiis, ille, haereat anne 345
pendeat instabilis tellus, cur foedere certo
hunc adfusa globum Tethys circumliget undis
nouerat atque una pelagi lunaeque labores,
et pater Oceanus qua lege effunderet aestus.
non illum mundi numerasse capacis harenas 350
uana fides. puppis etiam constructaque saxa
feminea traxisse ferunt contra ardua dextra.
Hic dum Italum ductorem astu Teucrosque fatigat,
adnabat centum late Sidonia uelis
classis subsidio et scindebat caerula rostris. 355
erigitur subitas in spes Arethusia proles
adiungitque suas portu progressa carinas.
nec contra Ausonius tonsis aptare lacertos
addubitat mersisque celer fodit aequora remis.
uerberibus torsere fretum: salis icta frequenti 360
albescit pulsu facies, perque aequora late
spumat canenti sulcatus gurgite limes.
insultant pariter pelago, ac Neptunia regna
tempestate noua trepidant. tum uocibus aequor
personat, et clamat scopulis clamoris imago. 365
ac iam diffusus uacua bellator in unda
cornibus ambierat patulos ad proelia fluctus,
nauali claudens umentem indagine campum:
ac simili curuata sinu diuersa ruebat
classis et artabat lunato caerula gyro. 370
nec mora: terrificis saeuae stridoribus aeris,
per uacuum late cantu resonante profundum,
inc<r>epuere tubae, quis excitus aequore Triton
expauit tortae certantia murmura conchae.
uix meminere maris: tam uasto ad proelia nisu 375
incumbunt proni positisque in margine puppis
extremae plantis nutantes spicula torquent.
sternitur effusis pelagi media area telis,
celsaque anhelatis exurgens ictibus alnus
caerula nigranti findit spumantia sulco. 380
Ast aliae latere atque incussi roboris ictu
detergent remos, aliae per uiscera pinus
tramissis ipso retinentur uulnere rostris
quo retinent. medias inter sublimior ibat
terribilis uisu puppis, qua nulla per omne 385
egressa est Libycis maior naualibus aeuum.
sed quater haec centum numeroso remige pontum
pulsabat tonsis, ueloque superba capaci
cum rapidum hauriret Borean et cornibus omnis
colligeret flatus, lento se robore agebat, 390
intraret fluctus solis ce<u> pulsa lacertis:
procurrunt leuitate agili docilesque regentis
audiuisse manum Latio cum milite puppes.
Has ut per laeuum uenientis aequor Himilco
in latus obliquas iussamque incurrere proram 395
conspexit, propere diuis in uota uocatis
aequoris, intento uolucrem de more sagittam
adsignat neruo, utque oculis librauit in hostem
et calamo monstrauit iter, diuersa relaxans
brachia deduxit uultu comitante per auras 400
in uulnus telum ac residentis puppe magistri
adfixit plectro dextram. nec deinde regenda
puppe manus ualuit flectenti immortua clauo.
dumque ad opem accurrit ceu capta nauita puppe,
ecce iterum fatoque pari neruoque sagitta 405
in medium perlapsa globum transuerberat ictu
orba gubernacli subeuntem munera Taurum.
Inrumpit Cumana ratis, quam Corbulo ductor
lectaque complebat Stabiarum litore pubes.
numen erat celsae puppis uicina Dione. 410
sed superingestis propior quia subdita telis
bella capessebat, media subsedit in unda
diuisitque fretum. clamantum spumeus ora
Nereus implet aquis, palmaeque, trahente profundo,
luctantum frustra summis in fluctibus extant. 415
hic audax ira magno per caerula saltu
Corbulo transgressus (nam textam robore turrim
appulerant nexae ferri compage triremes)
euadit tabulata super flammaque comantem
multifida pinum celso de culmine quassat. 420
inde atros alacer pastosque bitumine torquet,
ammentante Noto, Poenorum aplustribus ignes.
intrat diffusos pestis Vulcania passim
atque implet dispersa foros: trepidatur omisso
summis remigio, sed enim tam rebus in artis 425
fama mali nondum tanti penetrarat ad imos.
at rapidus feruor, per pinguis unguine taedas
inlapsus, flammis uictricibus insonat alueo.
qua nondum tamen intulerat uim Dardana lampas
parcebatque uapor, saxorum grandine dirus 430
arcebat fatumque ratis retinebat Himilco.
hic miser, igniferam dum uentilat aere pinum,
murali saxo per lubrica sanguine transtra
uoluitur in fluctus Lycchaei uulnere Cydnus.
fax nidore graui foedauit comminus auras 435
ambusto instridens pelago. ferus inde citatum
missile adorata contorquet Sabratha puppe
(Hammon numen erat Libycae gentile carinae
cornigeraque sedens spectabat caerula fronte):
'Fer, pater, adflictis, fer,' ait 'Garamantice uates, 440
rebus opem inque Italos da certa effundere tela.'
has inter uoces tremulo uenit agmine cornus
et Neptunicolae transuerberat ora Telonis.
Vrgebant nihilo leuius iam in limine mortis,
quos fuga praecipitis partem glomerarat in unam 445
puppis, adhuc uacuam taedae. sed, proxima cursu
fulmineo populatus, ineuitabilis ardor
correptam flammis inuoluit ouantibus alnum.
primus, ope aequorei funis delapsus in undas,
qua nondum Stygios glomerabat Mulciber aestus, 450
ambustus socium remis aufertur Himilco.
proxima nudarunt miserandi fata Batonis
desertam ductore ratem. bonus ille per artem
crudo luctari pelago atque exire procellas.
idem, quid Boreas, quid uellet crastinus Auster, 455
anteibat, nec peruigilem tu fallere uultum
obscuro quamuis cursu, Cynosura, ualeres.
is, postquam aduersis nullus modus, 'Accipe nostrum,
Hammon, sanguinem,' ait 'spectator cladis iniquae.'
atque, acto in pectus gladio, dextra inde cruorem 460
excipit et large sacra inter cornua fundit.
Hos inter Daphnis, deductum ab origine nomen
antiqua, fuit infelix, cui linquere saltus
et mutare casas infido marmore uisum.
at princeps generis quanto maiora parauit 465
intra pastorem sibi nomina! Daphnin amarunt
Sicelides Musae, dexter donauit auena
Phoebus Castalia et iussit, proiectus in herba
si quando caneret, laetos per prata, per arua
ad Daphnin properare greges riuosque silere. 470
ille ubi septena modulatus harundine carmen
mulcebat siluas, non umquam tempore eodem
Siren adsuetos effudit in aequore cantus,
Scyllaei tacuere canes, stetit atra Charybdis,
et laetus scopulis audiuit iubila Cyclops. 475
progeniem hauserunt et nomen amabile flammae.
Innatat ecce super transtris fumantibus asper
Ornytos ac longam sibimet facit aequore mortem,
qualis Oiliades, fulmen iaculante Minerua,
surgentis domuit fluctus ardentibus ulnis. 480
transigitur ualida medius, dum se adleuat, alni
cuspide Marmarides Sciron. pars subnatat unda
membrorum, pars extat aquis totumque per aequor
portatur, rigido, miserandum, immortua rostro.
accelerant puppes utrimque atque ora ruentum 485
sanguinei feriunt remorum aspergine rores.
ipse adeo senis ductor Rhoeteius ibat
pulsibus et ualido superabat remige uentos.
quam rapidis puppem manibus frenare Lilaeus
dum temptat, saeua truncatur membra bipenni, 490
ac fert haerentis trabibus ratis incita palmas.
Sicania Aeoliden portabant transtra Podaetum.
hic, aeuo quamquam nondum excessisset ephebos,
nec sat maturus laudum, seu feruida corda
seu laeui traxere dei, bellique cupido, 495
arma puer niueis aptarat picta lacertis
et freta gaudebat celsa turbare Chimaera.
iamque super Rutula, super et Garamantide pinu
ibat ouans, melior remo meliorque sagitta,
et iam turrigerum demerserat aequore Nessum. 500
heu puero malesuada rudi noua gloria pugnae!
dum cristam galeae trucis exuuiasque precatur
de duce Marcello superos temerarius, hasta
excepit raptim uulnus letale remissa,
pro qualis! seu splendentem sub sidera nisu 505
exigeret discum, iaculo seu nubila supra
surgeret, aligeras ferret seu puluere plantas
uix tacto, uel dimens<i> spatia improba campi
transiret uelox saltu, decuere labores.
sat prorsus, sat erat decoris discrimine tuto, 510
sat laudis. cur facta, puer, maiora petebas?
illum, ubi labentem pepulerunt tela sub undas,
ossa Syracosio fraudatum naufraga busto,
fleuerunt freta, fleuerunt Cyclopia saxa
et Cyane et Anapus et Ortygie Arethusa. 515
Parte alia Perseus (puppem hanc Tiberinus agebat)
quaque uehebatur Crantor Sidonius Io
concurrunt. iniecta ligant hinc uincula ferri
atque illinc, steteruntque rates ad proelia nexae.
nec iaculo aut longe certatur harundine fusa: 520
comminus et gladio terrestria proelia miscent.
perrumpunt Itali, qua caedes prima reclusit
monstrauitque uiam; uasta sed mole catenas
hortatur socios et uincla abrumpere ferri
ac parat hostili resoluta puppe receptos 525
auehere et paribus pelago diducere ab armis--
Aetnaeo Polyphemus erat nutritus in antro
atque inde antiquae nomen feritatis amabat.
ubera praebuerat paruo lupa, corporis alti
terribilis moles, mens aspera, uultus in ira 530
semper et ad caedes Cyclopia corde libido.
isque relaxatis membrorum pondere uinclis
impulerat puppim et mergebat gurgite tonsas
duxissetque ratem, pressa Laronius hasta
ni propere duro nitentem exurgere uelox 535
adfixet transtro. uix morte incepta remittit:
namque manus seruat dum suetos languida ductus,
ignauum summo traxit super aequore remum.
Perculsi cuneo Poeni densentur in unum,
quod caret hoste, latus, subito cum pondere uictus, 540
insiliente mari, summergitur alueus undis.
scuta uirum cristaeque et inerti spicula ferro
tutelaeque deum fluitant. hic robore fracto
pugnat inops chalybis seseque in proelia rursus
armat naufragio, remis male feruidus ille 545
festinat spoliare ratem, discrimine nullo
nautarum interdum conuulsa sedilia torquens.
non plectro ratis aut frangendae in uulnera prorae
parcitur, et pelago repetuntur nantia tela.
uulneribus patulis intrat mare. mox sua ponto 550
singultante anima propulsa refunditur unda.
nec desunt, qui correptos complexibus artis
immergant pelago et, iaculis cessantibus, hostem
morte sua perimant. remeantum gurgite mentes
crudescunt, ac pro ferro stat fluctibus uti. 555
haurit sanguineus contorta cadauera uertex.
hinc clamor, gemitus illinc mortesque fugaeque
remorumque fragor flictuque sonantia rostra.
perfusum bello feruet mare. fessus acerbis
terga fuga celeri Libyae conuertit ad oras 560
exigua sese furatus Himilco carina.
Concessere mari tandem Graiusque Libysque,
et iam captiuae uinclis ad litora longo
ordine ducuntur puppes. flagrantibus alto
stant aliae taedis. splendet lucente profundo 565
Mulciber, et tremula uibratur imagine pontus.
ardet nota fretis Cyane pennataque Siren,
ardet et Europe, niuei sub imagine tauri
uecta Ioue ac prenso tramittens aequora cornu,
et quae fusa comas curuum per caerula piscem 570
Nereis umenti moderatur roscida freno.
uritur undiuagus Python et corniger Hammon
et, quae Sidonios uultus portabat Elissae,
bis ternis ratis ordinibus grassata per undas.
at uinclis trahitur cognata in litora Anapus 575
Gorgoneasque ferens ad sidera Pegasus alas.
ducitur et Libyae puppis signata figuram
et Triton captiuus et ardua rupibus Aetne,
spirantis rogus Enceladi, Cadmeaque Sidon.
Nec mora tum trepidos hac clade inrumpere muros 580
signaque ferre deum templis iam iamque fuisset,
ni subito importuna lues inimicaque pestis,
inuidia diuum pelagique labore parata,
polluto miseris rapuisset gaudia caelo.
criniger aestiferis Titan feruoribus auras 585
et patulam Cyanen lateque palustribus undis
stagnantem Stygio Cocyti oppleuit odore
temporaque autumni laetis florentia donis
foedauit rapidoque accendit fulminis igni.
fumabat crassus nebulis caliginis aer, 590
squalebat tellus uitiato feruida dorso
nec uictum dabat aut ullas languentibus umbras,
atque ater picea uapor expirabat in aethra.
uim primi sensere canes. mox nubibus atris
fluxit deficiens penna labente uolucris. 595
inde ferae siluis sterni. tum serpere labes
Tartarea atque haustis populari castra maniplis.
arebat lingua, et gelidus per uiscera sudor
corpore manabat tremulo. descendere fauces
abnuerant siccae iussorum alimenta ciborum. 600
aspera pulmonem tussis quatit, et per anhela
igneus efflatur sitientum spiritus ora.
lumina ferre grauem uix sufficientia lucem
unca nare iacent, saniesque immixta cruore
expuitur, membrisque cutis tegit ossa peresis. 605
heu dolor! insignis notis bellator in armis
ignauo rapitur leto. iactantur in ignem
dona superba uirum, multo Mauorte parata.
succubuit medicina malis. cumulantur aceruo
labentum et magno cineres sese aggere tollunt. 610
passim etiam deserta iacent inhumataque late
corpora, pestiferos tetigisse timentibus artus.
serpit pascendo crescens Acherusia pestis
nec leuiore quatit Trinacria moenia luctu
Poenorumque parem castris fert atra laborem. 615
aequato par exitio et communis ubique
ira deum atque eadem leti uersatur imago.
Nulla tamen Latios fregit uis dura malorum,
incolumi ductore, uiros, clademque rependit
unum inter strages tutum caput. ut grauis ergo 620
primum letiferos repressit Sirius aestus,
et minuere auidae mortis contagia pestes,
ceu, sidente Noto cum se maria alta reponunt,
propulsa inuadit piscator caerula cumba,
sic tandem ereptam morbis grassantibus armat 625
Marcellus pubem, lustratis rite maniplis.
circumstant alacres signa auditisque tubarum
respirant laeti clangoribus. itur in hostem,
et, si fata ferant, iuuat inter proelia ferro
posse mori. socium miseret, qui sorte pudenda 630
in morem pecudum effudere cubilibus atris
inlaudatam animam. tumulos inhonoraque busta
respiciunt, et uel nullo iacuisse sepulcro
quam debellari morbis placet. ardua primus
ad muros dux signa rapit. tenuata iacendo 635
et macie in galeis abscondunt ora, malusque,
ne sit spes hosti, uelatur casside pallor.
infundunt rapidum conuulsis moenibus agmen
condensique ruunt: tot bellis inuia tecta
tot<que> uno introitu capiuntur militis arces. 640
Totum, qua uehitur Titan, non ulla per orbem
tum sese Isthmiacis aequassent oppida tectis.
tot delubra deum totque intra moenia portus,
adde fora et celsis suggesta theatra columnis
certantisque mari moles, adde ordine longo 645
innumeras spatioque domos aequare superbas
rura. quid, inclusos porrecto limite longis
porticibus sacros iuuenum certamine lucos?
quid tot captiuis fulgentia culmina rostris
armaque fixa deis, aut quae Marathonius hostis 650
perdidit aut Libya quae sunt aduecta subacta?
hic Agathocleis sedes ornata tropaeis,
hic mites Hieronis opes; hic sancta uetustas
artificum manibus. non usquam clarior illo
gloria picturae saeclo; non aera iuuabat 655
~quem scire Ephyren; fuluo certauerit auro
uestis spirantis referens subtemine uultus--
quae radio caelat Babylon uel murice picto
laeta Tyros, quaeque Attalicis uariata per artem
aulaeis scribuntur acu aut Memphitide tela. 660
iam simul argento fulgentia pocula, mixta
quis gemma quaesitus honos, simulacra deorum
numen ab arte datum seruantia; munera Rubri
praeterea ponti depexaque uellera ramis,
femineus pudor. His tectis opibusque potitus 665
Ausonius ductor, postquam sublimis ab alto
aggere despexit trepidam clangoribus urbem,
inque suo positum nutu, stent moenia regum
an nullos oriens uideat lux crastina muros,
ingemuit nimio iuris tantumque licere 670
horruit et propere reuocata militis ira
iussit stare domos, indulgens templa uetustis
incolere atque habitare deis. sic parcere uictis
pro praeda fuit, et sese contenta nec ullo
sanguine pollutis plausit Victoria pennis. 675
tu quoque ductoris lacrimas, memorande, tulisti,
defensor patriae, meditantem in puluere formas
nec turbatum animi tanta feriente ruina.
ast relicum uulgus resoluta in gaudia mente
certarunt uicti uictoribus. aemulus ipse 680
ingenii superum seruando condidit urbem.
ergo extat saeclis stabitque insigne tropaeum
et dabit antiquos ductorum noscere mores.
Felices populi, si, quondam ut bella solebant,
nunc quoque inexhaustas pax nostra relinqueret urbes! 685
at, ni cura uiri qui nunc dedit otia mundo
effrenum arceret populandi cuncta furorem,
nudassent auidae terrasque fretumque rapinae.


LIBER DECIMUS QUINTUS

At noua Romuleum carpebat cura senatum,
quis trepidas gentes Martemque subiret Hiberum
attritis rebus. geminus iacet hoste superbo
Scipio, belligeri, Mauortia pectora, fratres.
hinc metus, in Tyrias ne iam Tartessia leges
concedat tellus propioraque bella pauescat.
anxia turba patrum quasso medicamina maesti
imperio circumspectant diuosque precantur
qui laceris ausit ductor succedere castris.
Absterret iuuenem patrios patruique piare
optantem manes tristi conterrita luctu
et reputans annos cognato sanguine turba.
si gentem petat infaustam, inter busta suorum
decertandum hosti, qui fregerit arma duorum,
qui consulta, ducum ac flagret meliore Gradiuo.
nec promptum teneris immania bella lacertis
moliri regimenque rudi deposcere in aeuo.
Has lauri residens iuuenis uiridante sub umbra
aedibus extremis uoluebat pectore curas,
cum subito adsistunt dextra laeuaque per auras
allapsae, haud paulum mortali maior imago,
hinc Virtus, illinc uirtuti inimica Voluptas.
altera Achaemenium spirabat uertice odorem
ambrosias diffusa comas et ueste refulgens
ostrum qua fuluo Tyrium suffuderat auro;
fronte decor quaesitus acu, lasciuaque crebras
ancipiti motu iaciebant lumina flammas.
alterius dispar habitus: frons hirta nec umquam
composita mutata coma, stans uultus, et ore
incessuque uiro propior laetique pudoris
celsa umeros niueae fulgebat stamine pallae.
Occupat inde prior promissis fisa Voluptas:
"quis furor hic, non digne puer, consumere bello
florem aeui? Cannaene tibi grauiorque palude
Maeonius Stygia lacus excessere Padusque?
quem tandem ad finem bellando fata lacesses?
tune etiam temptare paras Atlantica regna
Sidoniasque domos? moneo, certare periclis
desine et armisonae caput obiectare procellae.
ni fugis hos ritus, Virtus te saeua iubebit
per medias uolitare acies mediosque per ignes.
haec patrem patruumque tuos, haec prodiga Paulum,
haec Decios Stygias Erebi detrusit ad undas
dum cineri titulum memorandaque nomina bustis
praetendit nec sensurae, quod gesserit, umbrae.
at si me comitere, puer, non limite duro
iam tibi decurrat concessi temporis aetas.
haud umquam trepidos abrumpet bucina somnos,
non glaciem Arctoam, non experiere furentis
ardorem Cancri nec mensas saepe cruento
gramine compositas. aberunt sitis aspera et haustus
sub galea puluis plenique timore labores.
sed current albusque dies horaeque serenae,
et molli dabitur uictu sperare senectam.
quantas ipse deus laetos generauit in usus
res homini plenaque dedit bona gaudia dextra!
atque idem, exemplar lenis mortalibus aeui,
imperturbata placidus tenet otia mente.
illa ego sum, Anchisae Venerem Simoentis ad undas
quae iunxi, generis uobis unde editus auctor.
illa ego sum, uerti superum quae saepe parentem
nunc auis in formam, nunc torui in cornua tauri.
huc aduerte aures. currit mortalibus aeuum,
nec nasci bis posse datur. fugit hora, rapitque
Tartareus torrens ac secum ferre sub umbras,
si qua animo placuere, negat. quis luce suprema
dimisisse meas sero non ingemit horas?"
Postquam conticuit finisque est addita dictis,
tum Virtus "quasnam iuuenem florentibus" inquit
"pellicis in fraudes annis uitaeque tenebras,
cui ratio et magnae caelestia semina mentis
munere sunt concessa deum? mortalibus alti
quantum caelicolae, tantundem animalibus isti
praecellunt cunctis. tribuit namque ipsa minores
hos terris Natura deos; sed foedere certo
degeneres tenebris animas damnauit Auernis.
at quis aetherii seruatur seminis ortus,
caeli porta patet. referam quid cuncta domantem
Amphitryoniaden? quid, cui, post Seras et Indos
captiuo Liber cum signa referret ab Euro
Caucaseae currum duxere per oppida tigres?
quid suspiratos magno in discrimine nautis
Ledaeos referam fratres uestrumque Quirinum?
nonne uides, hominum ut celsos ad sidera uultus
sustulerit deus ac sublimia finxerit ora
cum pecudes uolucrumque genus formasque ferarum
segnem atque obscenam passim strauisset in aluum?
ad laudes genitum, capiat si munera diuum
felix ad laudes hominum genus. huc, age, paulum
aspice (nec longe repetam), modo Roma minanti
impar Fidenae contentaque crescere asylo
quo sese extulerit dextris; idem aspice, late
florentes quondam luxus quas uerterit urbes.
quippe nec ira deum tantum nec tela nec hostes,
quantum sola noces animis illapsa, Voluptas.
Ebrietas tibi foeda comes, tibi Luxus et atris
circa te semper uolitans Infamia pennis;
mecum Honor ac Laudes et laeto Gloria uultu
et Decus ac niueis Victoria concolor alis.
me cinctus lauro producit ad astra Triumphus.
casta mihi domus et celso stant colle penates;
ardua saxoso perducit semita cliuo.
asper principio (neque enim mihi fallere mos est)
prosequitur labor. annitendum intrare uolenti,
nec bona censendum, quae Fors infida dedisse
atque eadem rapuisse ualet. mox celsus ab alto
infra te cernes hominum genus. omnia contra
experienda manent, quam spondet blanda Voluptas.
stramine proiectus duro patiere sub astris
insomnes noctes frigusque famemque domabis.
idem iustitiae cultor, quaecumque capesses,
testes factorum stare arbitrabere diuos.
tunc, quotiens patriae rerumque pericula poscent,
arma feres primus, primus te in moenia tolles
hostica nec ferro mentem uincere nec auro.
hinc tibi non Tyrio uitiatas murice uestes
nec donum deforme uiro fragrantis amomi,
sed dabo, qui uestrum saeuo nunc Marte fatigat
imperium, superare manu laurumque superbam
in gremio Iouis excisis deponere Poenis."
Quae postquam cecinit sacrato pectore Virtus,
exemplis laetum uultuque audita probantem
conuertit iuuenem. sed enim indignata Voluptas
non tenuit uoces. "nil uos iam demoror ultra"
exclamat; "uenient, uenient mea tempora quondam,
cum docilis nostris magno certamine Roma
seruiet imperiis et honos mihi habebitur uni."
sic quassans caput in nubes se sustulit atras.
At iuuenis plenus monitis ingentia corde
molitur iussaeque calet uirtutis amore.
ardua rostra petit nullo fera bella uolente
et grauia ancipitis deposcit munera Martis.
arrecti cunctorum animi. pars lumina patris,
pars credunt toruos patrui reuirescere uultus.
sed quamquam instinctis tacitus tamen aegra pericli
pectora subrepit terror, molemque pauentes
expendunt belli, et numerat fauor anxius annos.
Dumque ea confuso percenset murmure uulgus,
ecce per obliquum caeli squalentibus auro
effulgens maculis ferri inter nubila uisus
anguis et ardenti radiare per aera sulco
quaque ad caeliferi tendit plaga litus Atlantis,
perlabi resonante polo. bis terque coruscum
addidit augurio fulmen pater, et uaga late
per subitum moto strepuere tonitrua mundo.
tum uero capere arma iubent genibusque salutant
summissi augurium: hac iret, qua ducere diuos
perspicuum et patrio monstraret semita signo.
Certatim comites rerum bellique ministros
agglomerant sese atque acres sociare labores
exposcunt, laudumque loco est isdem esse sub armis.
tum noua caeruleum descendit classis in aequor.
it comes Ausonia atque in terras transit Hiberas,
ut, cum saeua fretis immisit proelia, Corus
Isthmon curuata sublime superiacit unda
et spumante ruens per saxa gementia fluctu
Ionium Aegaeo miscet mare. celsus in arma
emicat ac prima stans Scipio puppe profatur:
"diue tridentipotens, cuius maria ire per alta
ordimur, si iusta paro, decurrere classi
da, pater, ac nostros ne sperne iuuare labores.
per pontum pia bella ueho." leuis inde secunda
aspirans aura propellit carbasa flatus.
iamque agiles, Tyrrhena sonant qua caerula, puppes
Ausonium euasere latus Ligurumque citatis
litora tramittunt proris. hinc gurgite ab alto
tellurem procul irrumpentem in sidera cernunt,
aerias Alpes. occurrunt moenia Grais
condita Massiliae. populis haec cincta superbis,
barbarus immani cum territet accola ritu,
antiquae morem patriae cultumque habitumque
Phocais armiferas inter tenet hospita gentes.
hinc legit Ausonius sinuatos gurgite ductor
anfractus pelagi. nemoroso uertice celsus
apparet collis, fugiuntque in nubila siluae
Pyrenes, tunc Emporiae ueteresque per ortus
Graiorum uulgus, tunc hospita Tarraco Baccho.
considunt portu. securae gurgite clauso
stant puppes, positusque labor terrorque profundi.
Nox similes morti dederat placidissima somnos.
uisa uiro stare effigies ante ora parentis
atque hac aspectu turbatum uoce monere:
"nate, salus quondam genitoris, nate, parentis
et post fata decus, bellorum dira creatrix
euastanda tibi tellus, et caede superbi
ductores Libyae cauta uirtute domandi,
qui sua nunc trinis diducunt agmina castris.
si conferre manum libeat coeantque uocatae
hinc atque hinc acies, ualeat quis ferre ruentes
tergemina cum mole uiros? absiste labore
ancipiti, sed nec segnis potiora capesse.
urbs colitur Teucro quondam fundata uetusto,
nomine Carthago. Tyrius tenet incola muros.
ut Libyae sua, sic terris memorabile Hiberis
haec caput est. non ulla opibus certauerit auri,
non portu celsoue situ, non dotibus arui
uberis aut agili fabricanda ad tela uigore.
inuade auersis, nate, hanc ductoribus urbem.
nulla acies famae tantum praedaeue pararit."
Talia monstrabat genitor propiusque monebat,
cum iuuenem sopor et dilapsa reliquit imago.
surgit et infernis habitantia numina lucis
ac supplex patrios compellat nomine manes:
"este duces bello et monstratam ducite ad urbem!
uobis ultor ego et Sarrano murice fulgens
inferias mittam fusis insignis Hiberis
et tumulis addam sacros certamine ludos."
praegreditur celeratque uias et corripit agmen
pernici rapidum cursu camposque fatigat.
sic, ubi prosiluit Pisaeo carcere praeceps,
non solum ante alios, sed enim, mirabile dictu,
ante suos it uictor equus, currumque per auras
haud ulli durant uisus aequare uolantem.
Iamque Hyperionia lux septima lampade surgens
sensim attollebat propius subeuntibus arces
urbis et admoto crescebant culmina gressu.
at pelago uectus seruata Laelius hora,
quam dederat ductor subigendae ad moenia classi,
a tergo affusis cingebat tecta carinis.
Carthago impenso naturae adiuta fauore
excelsos tollit pelago circumflua muros.
artatas ponti fauces modica insula claudit,
qua Titan ortu terras aspergit Eoo.
at qua prospectat Phoebi iuga sera cadentis,
pigram in planitiem stagnantes egerit undas,
quas auget ueniens refluusque reciprocat aestus.
sed gelidas a fronte sedet sublimis ad Arctos
urbs imposta iugo pronumque excurrit in aequor
et tuta alterno defendit moenia fluctu.
Audax, ceu plano gradiens uictricia campo
ferret signa, iugum certabat scandere miles.
Aris, ductor erat qui contra, amplexus in artis
auxilium atque excelsa loci, praesaepserat arcem.
pugnabat natura soli, paruoque superne
bellantum nisu passim per prona uoluti
truncato instabiles fundebant corpore uitam.
uerum ubi concessit pelagi reuolubilis unda
et fluctus rapido fugiebat in aequora lapsu,
quaque modo excelsae sulcarant caerula puppes,
hac impune dabat Nereus transcurrere planta,
hinc tacite nitens informidatus adire
ductor Dardanius subitam trahit aequore pubem
perque undas muris pedes aduolat. inde citati
a tergo accelerant, qua fisus fluctibus Aris
incustoditam sine milite liquerat urbem.
tum prostratus humi, miserandum, uicta catenis
Poenus colla dedit populumque addixit inermem.
hanc oriens uidit Titan, cum surgeret, urbem
uallari castris captamque aspexit eandem
ocius Hesperio quam gurgite tingeret axem.
Aurora ingrediens terris exegerat umbras
principio statuunt aras. cadit ardua taurus
uictima Neptuno pariter pariterque Tonanti.
tum merita aequantur donis, ac praemia uirtus
sanguine parta capit. phaleris hic pectora fulget,
hic torque aurato circumdat bellica colla,
ille nitet celsus muralis honore coronae.
Laelius ante omnes, cui dextera clara domusque,
ter dena boue et aequorei certaminis alto
donatur titulo Poenique recentibus armis
rectoris. tunc hasta uiris, tunc Martia cuique
uexilla, ut meritum, et praedae libamina dantur.
Postquam perfectae laudes hominumque deumque,
captiuae spectantur opes digestaque praeda:
hoc aurum patribus, bello haec Martique talenta,
hoc regum donis, diuum hoc ante omnia templis,
cetera bellantum dextrae pulchroque labori.
quin etiam accitus populi regnator Hiberi,
cui sponsa et sponsae defixus in ossibus ardor.
hanc notam formae concessit laetus ouansque
indelibata gaudenti uirgine donum.
tum uacui curis uicino litore mensas
instituunt festoque agitant conuiuia ludo.
Laelius effatur: "macte, o uenerande, pudici,
ductor, macte animi. cedat tibi gloria lausque
magnorum heroum celebrataque carmine uirtus.
mille Mycenaeas qui traxit in aequora proras
rector, et Inachiis qui Thessala miscuit arma,
femineo socium uiolarunt foedus amore,
nullaque tum Phrygio steterunt tentoria campo,
captiuis non plena toris; tibi barbara soli
sanctius Iliaca seruata est Phoebade uirgo."
haec atque his paria alterno sermone serebant,
donec Nox atro circumdata corpus amictu
nigrantes inuexit equos suasitque quietem.
Emathio interea tellus Aetola tumultu
feruebat Macetum subitis perculsa carinis.
proximus hinc hosti dextras iungebat Acarnan.
causa noui motus Poenis regique Philippo
in bellum Ausonium sociatae foedere uires.
hic gente egregius ueterisque ab origine regni
Aeacidum sceptris proauoque tumebat Achille.
ille et nocturnis conterruit Oricon armis
quaque per Illyricum Taulantius incola litus
exiguos habitat non ullo nomine muros,
turbidus incessit telis, ille aequore uectus
nunc et Phaeacum Thesprotiaque arua lacessens
Epirum cassis lustrabat futilis ausis,
nunc et Anactoria signa ostentauit in ora
Ambraciosque sinus Olpaeaque litora bello
perfudit rapido. pepulit uada feruida remis
Leucatae et Phoebi uidit citus Actia templa.
nec portus Ithacae, Laertia regna, Samenque
liquit inaccessam fluctuque sonantia cano
saxa Cephallenum et scopulosis Neriton aruis.
ille etiam Pelopis sedes et Achaica adire
moenia praegaudens tristem Calydona Dianae
Oeneasque domos, Curetica tecta, subibat
promittens contra Hesperiam sua proelia Grais
tum lustrata Ephyre Patraeque et regia Pleuron
Parnasusque biceps Phoeboque loquentia saxa.
ac saepe ad patrios bello reuocante penates,
cum modo Sarmaticus regna infestaret Orestis,
aspera nunc Dolopum uis exundasset in agros,
incepto tamen haud facilis desistere uano
belli per Graias umbram circumtulit oras,
donec nunc pelago, nunc terra exutus omisit
spem positam in Tyriis et supplex foedera sanxi.
Dardana nec legem regno accepisse refugit.
Tunc et Tyndarei Latias fortuna Tarenti
auxit opes laudemque simul. nam perfida tandem
urbs Fabio deuicta seni, postremus in armis
ductoris titulus cauti. sollertia tutum
tum quoque adepta decus captis sine sanguine muris.
namque ut compertum, qui Punica signa regebat
feminea exuri flamma, tacitusque quietae
exin uirtuti placuit dolus, ire sorori
(nam castris erat in Rutulis) germanus amatae
cogitur et magnis muliebria uincere corda
pollicitis, si reclusas tramittere portas
concedat Libycus rector, uotique potitus
euicto Fabius Poeno circumdata telis
incustodita penetrauit moenia nocte.
Sed quisnam auersos Phoebum tunc iungere ab urbe
Romulea dubitaret equos, qui tempore eodem
Marcellum acciperet letum oppetiisse sub armis?
moles illa uiri calidoque habitata Gradiuo
pectora et haud ullis umquam tremefacta periclis,
heu quantum Hannibalem clara factura ruina,
procubuere. iacet campis Carthaginis horror
forsan Scipiadae confecti nomina belli
rapturus, si quis paulum deus adderet aeuo.
Collis Agenoreum dirimebat ab aggere uallum
Ausonio (Dauni Mauors consederat aruis).
curarum comes et summi Crispinus honoris
Marcello socius communia bella ciebat.
ad quem Marcellus: "gestit lustrare propinquas
mens siluas medioque uiros imponere monti,
ne Libys occultis tumulum prior occupet ausis.
si cordi est, te participem, Crispine, laboris
esse uelim. numquam desunt consulta duobus."
haec ubi sedere, ardentes attollere sese
iam dudum certant in equos. Marcellus, ut arma
aptantem natum aspexit laetumque tumultu
"uincis" ait "nostros mirando ardore uigores.
sit praematurus felix labor. urbe Sicana
qualem te uidi, nondum permitteret aetas
cum tibi bella, meo tractantem proelia uultu!
huc, decus, huc, nostrum, lateri te iunge paterno
et me disce nouum Martem temptare magistro."
tum pueri colla amplectens sic pauca precatur:
"summe deum, Libyco faxis de praeside nunc his,
his umeris tibi opima feram." nec plura, sereno
sanguineos fudit cum Iuppiter aethere rores
atque atris arma aspersit non prospera guttis.
uixdum finitis intrarant uocibus artas
letiferi collis fauces, cum turba uolucris
inuadunt Nomades iaculis nimboque feruntur
aetherio similes caeca fundente latebra
armatos in bella globos. circumdata postquam
nil restare uidet uirtus, quod debeat ultra
iam superis, magnum secum portare sub umbras
nomen mortis auet. tortae nunc eminus hastae
altius insurgit, nunc saeuit comminus ense.
forsan et enasset rapidi freta saeua pericli,
ni telum aduersos nati uenisset in artus.
tum patriae tremuere manus, laxataque luctu
fluxerunt rigidis arma infelicia palmis.
obuia nudatum tramittit lancea pectus,
labensque impresso signauit gramina mento.
At postquam Tyrius saeua inter proelia ductor
infixum aduerso uidit sub pectore telum,
immane exclamat: "Latias, Carthago, timere
desine iam leges. iacet exitiabile nomen,
Ausonii columen regni. sed dextera nostrae
tam similis non obscuras mittatur ad umbras.
magnanima inuidia uirtus caret." alta sepulcri
protinus exstruitur caeloque educitur ara.
conuectant siluis ingentia robora. credas
Sidonium cecidisse ducem. tum tura dapesque
et fasces clipeusque uiri, pompa ultima, fertur.
ipse facem subdens "laus" inquit "parta perennis.
Marcellum abstulimus Latio. deponere forsan
gens Italum tandem arma uelit. uos ite superbae
exsequias animae et cinerem donate supremi
muneris officio; numquam hoc tibi, Roma, negabo."
alterius par atque eadem fortuna laborum
consulis: exanimum sonipes ad signa reuexit.
Talia in Ausonia. sed non et talis Hiberis
armorum euentus campis. Carthaginis omnes
per subitum raptae pernix uictoria late
terruerat gentes. ducibus spes una salutis,
si socias iungant uires. ingentibus orsum
auspiciis iuuenem, ceu patria gestet in armis
fulmina, sublimi uallatam uertice montis
et scopulis urbem, cumulatam strage uirorum
non toto rapuisse die, qua Martius ille
Hannibal in terra consumpto uerterit anno
nec pube aequandam nec opum ubertate Saguntum.
Proximus applicito saxosis aggere siluis
tendebat fratris spirans ingentia facta
Hasdrubal. hic robur mixtusque rebellibus Afris
Cantaber, hic uolucri Mauro pernicior Astur;
tantaque maiestas terra rectoris Hibera,
Hannibalis quantus Laurenti terror in ora.
forte dies priscum Tyriis sollemnis honorem
rettulerat, quo primum orsi Carthaginis altae
fundamenta nouam coepere mapalibus urbem,
et laetus repetens gentis primordia ductor
festa coronatis agitabat gaudia signis
pacificans diuos. fraternum laena nitebat
demissa ex umeris donum, quam foederis arti
Trinacrius Libyco rex inter munera pignus
miserat, Aeoliis gestatum insigne tyrannis.
aurata puerum rapiebat ad aethera penna
per nubes aquila intexto librata uolatu.
antrum ingens iuxta, quod acus simulauit in ostro,
Cyclopum domus. hic recubans manantia tabo
corpora letifero sorbet Polyphemus hiatu.
circa fracta iacent excussaque morsibus ossa.
ipse manu extenta Laertia pocula poscit
permiscetque mero ructatos ore cruores.
Conspicuus Siculi Tyrius subteminis arte
gramineas pacem superum poscebat ad aras.
ecce inter medios hostilia nuntius arma
quadrupedante inuectus equo aduentare ferebat.
turbatae mentes, imperfectusque deorum
cessit honos. ruptis linquunt altaria sacris.
clauduntur uallo, tenuemque ut roscida misit
lucem Aurora polo, rapiunt certamina Martis.
audax Scipiadae stridentem Sabbura cornum
excepit, geminaeque acies uelut omine motae.
exclamat Latius ductor: "prima hostia uobis,
sacrati manes, campo iacet. en age, miles,
in pugnam et caedes, qualis spirantibus ire
adsueras ducibus, talis rue." dumque ea fatur,
incumbunt. Myconum Laenas Cirtamque Latinus
et Thysdrum Maro et incestum Catilina Nealcen
germanae thalamo obtruncat. cadit obuius acri
Cartalo Nasidio, Libycae regnator harenae.
te quoque Pyrenes uidit conterrita tellus
permixtum Poenis et uix credenda furentem,
magnum Dardaniae, Laeli, decus, omnia felix
cui natura dedit nullo renuente deorum.
ille foro auditus, cum dulcia soluerat ora,
aequabat Pyliae Neleia mella senectae,
ille, ubi suspensi patres et curia uocem
posceret, ut cantu ducebat corda senatus;
idem, cum subitum campo perstrinxerat aures
murmur triste tubae, tanto feruore ruebat
in pugnam atque acies, ut natum ad sola liqueret
bella. nihil uitae peragi sine laude placebat.
tunc effurtiua tractantem proelia luce
deiecit Galam. sacris Carthaginis illum
supposito mater partu subduxerat olim;
sed stant nulla diu deceptis gaudia diuis.
tunc Alabim Maurumque Dracen demisit ad umbras,
femineo clamore Dracen extrema rogantem.
huius ceruicem gladio inter uerba precesque
amputat. absciso durabant murmura collo.
At non ductori Libyco par ardor in armis.
frondosi collis latebras ac saxa capessit
auia, nec caedes extremaue damna mouebant
agminis. Italiam profugus spectabat et Alpes,
praemia magna fugae. tacitum dat tessera signum
dimissa in colles pugna siluasque ferantur
dispersi et summam, quicumque euaserit, arcem
Pyrenes culmenque petat. tum primus honore
armorum exuto et parma celatus Hibera
in montes abit atque uolens palantia linquit
agmina. desertis Latius uictricia signa
immittit miles castris (non urbe recepta
plus ulla partum praedae) tenuitque moratas
a caede, ut Libycus ductor prouiderat, iras,
fluminei ueluti deprensus gurgitis undis
auulsa parte inguinibus causaque pericli
enatat intento praedae fiber auius hoste.
Impiger occultis Poenus postquam abditur umbris
saxosae fidens siluae, maiora petuntur
rursus bella retro et superari certior hostis.
Pyrenes tumulo clipeum cum carmine figunt:
HASDRVBALIS SPOLIVM GRADIVO SCIPIO VICTOR.
Terrore interea posito trans ardua montis
Bebrycia populos armabat Poenus in aula
mercandi dextras largus belloque parata
prodigere in bellum facilis. praemissa feroces
augebant animos argenti pondera et auri
parta metalliferis longo discrimine terris.
hinc noua complerunt haud tardo milite castra
uenales animae, Rhodani qui gurgite gaudent,
quorum serpit Arar per rura pigerrimus undae.
iamque hieme affecta mitescere coeperat annus.
inde iter ingrediens rapidum per Celtica rura
miratur domitas Alpes ac peruia montis
ardua et Herculeae quaerit uestigia plantae
germanique uias diuinis comparat ausis.
Vt uero uentum in culmen castrisque resedit
Hannibalis, "quos Roma," inquit "quos altius, oro,
attollit muros, qui post haec moenia fratri
uicta meo stent incolumes? sit gloria dextrae
felix tanta precor, neue usque ad sidera adisse
inuideat laeuus nobis deus." agmine celso
inde alacer, qua munitum decliuis ab alto
agger monstrat iter, properatis deuolat armis.
non tanto strepuere metu primordia belli.
nunc geminum Hannibalem, nunc iactant bina coire
hinc atque hinc castra et pastos per prospera bella
sanguine ductores Italo coniungere Martem
et duplicare acies. uenturum ad moenia cursu
hostem praecipiti et uisurum haerentia porta
spicula Elissaeis nuper contorta lacertis.
His super infrendens sic secum Oenotria Tellus:
"tantone (heu superi!) spernor contempta furore
Sidoniae gentis, quae quondam sceptra timentem
nati Saturnum nostris considere in oris
et regnare dedi? decima haec iam uertitur aestas,
ex quo proterimur. iuuenis, cui sola supersunt
in superos bella, extremo de litore rapta
intulit arma mihi temeratisque Alpibus ardens
in nostros descendit agros. quot corpora texi
caesorum stratis totiens deformis alumnis!
nulla mihi floret bacis felicibus arbor
immatura seges rapido succiditur ense
culmina uillarum nostrum delapsa feruntur
in gremium foedantque suis mea regna ruinis.
hunc etiam, uastis qui nunc sese intulit oris,
perpetiar miseras quaerentem exurere belli
reliquias? tum me scindat uagus Afer aratro,
et Libys Ausoniis commendet semina sulcis
ni cuncta, exsultant quae latis agmina campis,
uno condiderim tumulo." dum talia uersat
et thalamos claudit Nox atra deumque hominumque,
tendit Amyclaei praeceps ad castra nepotis.
is tum Lucanis cohibentem finibus arma
Poenum uicini seruabat caespite ualli.
hic iuuenem aggreditur Latiae telluris imago:
"Clausorum decus atque erepto maxima Romae
spes Nero Marcello, rumpe atque expelle quietem.
magnum aliquid tibi, si patriae uis addere fatis,
audendum est, quod depulso quoque moenibus hoste
uictores fecisse tremant. fulgentibus armis
Poenus inundauit campos, qua Sena relictum
Gallorum a populis seruat per saecula nomen.
ni propere alipedes rapis ad certamina turmas,
serus deletae post auxiliabere Romae.
surge, age, fer gressus. patulos regione Matauri
damnaui tumulis Poenorum atque ossibus agros."
his dictis abit atque abscedens uisa pauentem
attrahere et fractis turmas propellere portis.
Rumpit flammato turbatus corde soporem
ac supplex geminas tendens ad sidera palmas
Tellurem Noctemque et caelo sparsa precatur
astra ducemque uiae tacito sub lumine Phoeben.
inde legit dignas tanta ad conamina dextras,
quaque iacet superi Larinas accola ponti,
qua duri bello gens Marrucina fidemque
exuere indocilis sociis Frentanus in armis,
tum qua uitiferos domitat Praetutia pubes
laeta laboris agros, et penna et fulmine et undis
hibernis et Achaemenio uelocior arcu
euolat. hortator sibi quisque "age, perge, salutem
Ausoniae ancipites superi et, stet Roma cadatne,
in pedibus posuere tuis" clamantque ruuntque.
hortandi genus acer habet praecedere ductor.
illum augent cursus annisi aequare sequendo
atque indefessi noctemque diemque feruntur.
At Roma aduersi tantum et mala gliscere belli
accipiens trepidare metu nimiumque Neronem
sperauisse queri atque uno sibi uulnere posse
auferri restantem animam. non arma nec aurum
nec pubem nec, quem fundat, superesse cruorem.
scilicet Hasdrubalem inuadat, qui ad proelia soli
Hannibali satis esse nequit? iam rursus, ubi arma
auertisse suo cognorit deuia uallo,
haesurum portis Poenum. uenisse, superbo
qui fratri certet, cui maxima gloria cedat
urbis deletae. fremit amens corde sub imo
ordo patrum ac magno interea meditatur amore
seruandi decoris, quonam se fine minanti
seruitio eripiat diuosque euadat iniquos.
hos inter gemitus obscuro noctis opacae
succedit castris Nero, quae coniuncta feroci
Liuius Hasdrubali uallo custode tenebat.
belliger is quondam scitusque accendere Martem
floruerat primo clarus pugnator in aeuo.
mox falso laesus non aequi crimine uulgi
secretis ruris tristes absconderat annos.
sed postquam grauior moles terrorque periclo
poscebat propiore uirum, reuocatus ad arma
tot caesis ducibus patriae donauerat iram.
At non Hasdrubalem fraudes latuere recentum
armorum, quamquam tenebris nox texerat astus.
pulueris in clipeis uestigia uisa mouebant
et, propen signum accursus, sonipesque uirique
substricti corpus. bis clarum, bucina, signum
praeterea gemino prodebat iuncta magistro
castra regi. uerum fratri si uita supersit,
qui tandem licitum socias coniungere uires
consulibus? sed enim solum, dum uera patescant,
cunctandi restare dolum Martemque trahendi.
nec consulta fugae segni formidine differt.
Nox, somni genetrix, mortalia pectora curis
purgarat, tenebraeque horrenda silentia alebant.
erepit suspensa ferens uestigia castris
et muta elabi tacito iubet agmina passu.
illunem nacti per rura tacentia noctem
accelerant uitantque sonos; sed percita falli
sub tanto motu Tellus nequit. implicat actas
caeco errore uias umbrisque fauentibus arto
circumagit spatio sua per uestigia ductos.
nam qua curuatas sinuosis flexibus amnis
obliquat ripas refluoque per aspera lapsu
in sese redit, hac casso ducente labore
exiguum inuoluunt frustratis gressibus orbem,
inque errore uiae tenebrarum munus ademptum.
Lux surgit panditque fugam. ruit acer apertis
turbo equitum portis, atque omnes ferrea late
tempestas operit campos. nondum arma manusque
permixtae, iam tela bibunt praemissa cruorem.
hinc iussae Poenum fugientem sistere pennae
Dictaeae uolitant, hinc lancea turbine nigro
fert letum cuicumque uiro, quem prenderit ictus.
deponunt abitus curam trepidique coactas
constituunt acies et spes ad proelia uertunt.
Ipse inter medios (nam rerum dura uidebat)
Sidonius ductor tergo sublimis ab alto
quadrupedantis equi tendens uocemque manusque:
"per decora extremo uobis quaesita sub axe,
per fratris laudes oro, uenisse probemus
germanum Hannibalis. Latio Fortuna laborat
aduersis documenta dare atque ostendere, quantus
uerterit in Rutulos domitor telluris Hiberae
suetus ad Herculeas miles bellare columnas.
forsitan et pugnas ueniat germanus in ipsas.
digna uiro, digna, obtestor, spectacula pleno
corporibus properate solo. quicumque timeri
dux bello poterat, fratri iacet. unica nunc spes,
e poena ac latebris infracto Liuius aeuo,
damnatum, offertur uobis, caput. ite agite, oro,
sternite ductorem, cum quo concurrere fratri
sit pudor, et turpi finem donate senectae."
At contra Nero: "quid cessas clusisse labores
ingentis belli? pedibus tibi gloria, miles,
parta ingens. nunc accumula coepta ardua dextra.
heu temere abducto liquisti robore castra,
ni factum absoluit uictoria. praecipe laudem.
aduentu cecidisse tuo memorabitur hostis."
Parte alia insignis nudatis casside canis
Liuius: "huc, iuuenes, huc me spectate ruentem
in pugnas, quantumque meus patefecerit ensis,
tantum intrate loci et tandem praecludite ferro
iam nimium patulas Poenis grassantibus Alpes.
quod ni ueloci prosternimus agmina Marte
et fulmen subitum Carthaginis Hannibal adsit,
qui deus infernis quemquam nostrum eximat umbris?"
hinc galea capite accepta dicta horrida ferro
sancit et obtectus senium fera proelia miscet.
illum per cuneos et per densissima campi
corpora tot dantem leto, quot spicula torsit,
turbati fugere Macae, fugere feroces
Autololes Rhodanique comas intonsa iuuentus.
Fatidicis Nabis ueniens Hammonis harenis
improba miscebat securus proelia fati
ceu tutante deo ac patriis spolia Itala templis
fixurum uano tumidus promiserat ore.
ardebat gemma Garamantide caerula uestis,
ut cum sparsa micant stellarum lumina caelo,
et gemmis galeam clipeumque accenderat auro.
casside cornigera dependens infula sacros
prae se terrores diuumque ferebat honorem.
arcus erat pharetraeque uiro atque incocta cerastis
spicula et armatus peragebat bella ueneno.
necnon cornipedis tergo de more repostus
sustentata genu per campum pondera conti
Sarmatici prona aduersos urgebat in hostes.
tum quoque transfixum telo per membra, per arma
consulis ante oculos magno clamore Sabellum
asportabat ouans et ouans Hammona canebat.
non tulit hanc iram tantosque in corde tumores
barbarico senior telumque intorsit et una
praedam animamque simul uictori uictor ademit.
Adsilit audito tristis clamore ruinae
Hasdrubal et coeptantem Arabum raptare perempto
gemmiferi spolium cultus auroque rigentes
exuuias iaculum a tergo perlibrat ad ossa.
Iam correpta miser geminis uelamina palmis
carpebat propere et trepidos nudauerat artus:
concidit ac sacras uestes atque aurea fila
reddidit exanimo spoliatum lapsus in hostem.
at Canthus Rutilum, Canthus possessor harenae,
qua celebre inuicti nomen posuere Philaeni,
ditem ouium Rutilum obtruncat, cui mille sub altis
lanigerae balant stabulis. ipse otia molli
exercens cura gelido nunc flumine soles
frangebat nimios pecori, nunc laetus in herba
tondebat niueae splendentia uellera lanae
aut, pecus e pastu cum sese ad tecta referret,
noscentes matres spectabat ouilibus agnos.
occubuit clipei transfixo proditus aere
et sero ingemuit stabulis exisse paternis.
Acrius hoc Italum pubes incurrit et urget,
ut torrens, ut tempestas, ut flamma corusci
fulminis, ut Borean pontus fugit, ut caua currunt
nubila, cum pelago caelum permiscuit Eurus.
Ť procerae stabant, Celtarum signa, cohortes,
prima acies. hos impulsu cuneoque feroci
laxat uis subita, et fessos errore uiarum
nec soli faciles longique laboris anhelos
auertit patrius genti pauor. addere tergo
hastas Ausonius teloque instare sequaci
nec donare fugam. cadit uno uulnere Thyrmis,
non uno Rhodanus, profligatumque sagittae
lancea deturbat Morinum et iam iamque cadentem.
cedentes urget totas largitus habenas
Liuius acer equo et turmis abeuntibus infert
cornipedem. tunc auersi surgentia colla
disicit ense Mosae. percussit pondere terram
cum galea ex alto lapsum caput; at residentem
turbatus rapuit sonipes in proelia truncum.
hic Cato (nam medio uibrabat et ipse tumultu)
"si, primas" inquit "bello cum amisimus Alpes,
hic iuueni oppositus Tyrio foret! ei mihi quanta
cessauit Latio dextra, et quot funera Poenis
donarunt praui suffragia tristia campi!"
Iamque inclinabant acies, cunctisque pauorem
Gallorum induerat pauor, et Fortuna ruebat
Sidonia: ad Rutulos Victoria uerterat alas.
celsus ceu prima reflorescente iuuenta
ibat consul ouans, maior maiorque uideri.
ecce trahens secum canentem puluere turmam
ductor Agenoreus subit intorquensque lacertis
tela sonat: "cohibete fugam. cui cedimus hosti?
nonne pudet? conuersa senex marcentibus annis
agmina agit. nunc, quaeso, mihi nunc dextera in armis
degenerat, nostrique piget? mihi Belus auorum
principium, mihi cognatum Sidonia Dido
nomen et ante omnes bello numerandus Hamilcar
est genitor, mihi, cui cedunt montesque lacusque
et campi atque amnes, frater. me magna secundum
Carthago putat Hannibali, me Baetis in oris
aequant germano passae mea proelia gentes."
talia dum memorat medios ablatus in hostes,
ut noua conspecti fulserunt consulis arma,
hastam praepropero nisu iacit. illa per oras
aerati clipei et loricae tegmina summo
incidit haud felix umero parceque petitum
perstrinxit corpus nec multo tincta cruore,
uana sed optanti promisit gaudia Poeno.
Turbati Rutuli, confusaque pectora uisu
terrifico. tunc increpitans conamina consul:
"femineis laesum uana inter proelia corpus
unguibus aut palmis credas puerilibus ictum.
ite, docete, uiri, Romanae uulnera suerint
quanta afferre manus." tum uero effunditur ingens
telorum uis, et densa sol uincitur umbra.
iamque per extentos alterna strage uirorum
corpora fusa iacent campos demersaque in undam
iunxerunt cumulo crescente cadauera ripas,
ut, cum uenatu saltus exercet opacos
Dictynna et laetae praebet spectacula matri
aut Pindi nemora excutiens aut Maenala lustrans
(omnis Naiadum plenis comitata pharetris
turba ruit, striduntque sagittiferi coryti),
tum per saxa ferae perque ipsa cubilia fusae,
per ualles fluuiosque atque antra uirentia musco
multa strage iacent; exsultat uertice montis
gratam perlustrans oculis Latonia praedam.
Audito ante alios senioris uulnere rumpit
per medios Nero saeuus iter uisaque uirorum
aequali pugna "quid enim, quid deinde relictumst
Italiae fatis? hunc si non uincitis hostem,
Hannibalem uincetis?" ait. ruit ocius amens
in medios, Tyriumque ducem inter prima frementem
agmina ut aspexit, rabidi ceu belua ponti
per longum sterili ad pastus iactata profundo,
cum procul in fluctu piscem male saucia uidit,
aestuat et lustrans nantem sub gurgite praedam
absorbet late permixtum piscibus aequor,
non telo mora, non dictis. "haud amplius" inquit
"elabere mihi. non hic nemora auia fallent
Pyrenes, nec promissis frustrabere uanis,
ut quondam terra fallax deprensus Hibera
euasti nostram mentito foedere dextram."
Haec Nero et intorquet iaculum, nec futilis ictus.
nam latere extremo cuspis librata resedit.
inuadit stricto super haec interritus ense
collapsique premens umbone trementia membra
"si qua sub extremo casu mandata referri
germano uis forte tuo, portabimus" inquit.
contra Sidonius: "leto non terreor ullo.
utere Marte tuo, dum nostris manibus adsit
actutum uindex. mea si suprema referre
fratri uerba paras, mando Capitolia uictor
exurat cinerique Iouis permisceat ossa
et cineres nostros." cupientem annectere plura
feruentemque ira mortis transuerberat ense
et rapit infidum uictor caput. agmina fuso
sternuntur duce non ultra fidentia Marti.
Iamque diem solisque uices nox abstulit atra,
cum uires parco uictu somnoque reducunt,
ac nondum remeante die uictricia signa,
qua uentum, referunt clausis formidine castris.
tum Nero procera sublimia cuspide portans
ora ducis caesi "Cannas pensauimus," inquit
"Hannibal, et Trebiam et Thrasymenni litora tecum
fraterno capite. i, duplica nunc perfida bella
et geminas accerse acies. haec praemia restant,
qui tua tramissis optarint Alpibus arma."
compressit lacrimas Poenus minuitque ferendo
constanter mala et inferias in tempore dignas
missurum fratri clauso commurmurat ore.
tum castris procul amotis aduersa quiete
dissimulans dubia exclusit certamina Martis.


LIBER DECIMUS SEXTUS

Bruttia maerentem casus patriaeque suosque
Hannibalem accepit tellus. hic aggere saeptus
in tempus posita ad renouandum bella coquebat:
abditus ut silua, stabulis cum cessit ademptis,
amisso taurus regno gregis auia clauso 5
molitur saltu certamina iamque feroci
mugitu nemora exterret perque ardua cursu
saxa ruit, sternit siluas rupesque lacessit
irato rabidus cornu: tremit omnis ab alto
prospectans scopulo pastor noua bella parantem. 10
sed uigor hausurus Latium, si cetera Marti
adiumenta forent, praua obtrectante suorum
inuidia, reuocare animos ac stare negata
cogebatur ope et senio torpescere rerum.
parta tamen formido manu et tot caedibus olim 15
quaesitus terror uelut inuiolabile telis
seruabant sacrumque caput, proque omnibus armis
et castrorum opibus dextrisque recentibus unum
Hannibalis sat nomen erat. tot dissona lingua
agmina, barbarico tot discordantia ritu 20
corda uirum mansere gradu, rebusque retusis
fidas ductoris tenuit reuerentia mentes.
Nec uero Ausonia tantum se laetus agebat
Dardanidis Mauors: iam terra cedit Hibera
auriferis tandem Phoenix depulsus ab aruis, 25
iam Mago exutus castris agitante pauore
in Libyam propero tramisit caerula uelo.
ecce aliud decus haud uno contenta fauore
nutribat Fortuna duci. nam concitus Hannon
aduentabat, agens crepitantibus agmina caetris 30
barbara, et indigenas serus raptabat Hiberos.
non ars aut astus belli uel dextera deerat,
si non Scipiadae concurreret. omnia ductor
magna adeo Ausonius maiori mole premebat:
ut Phoebe stellas, ut fratri<s> lumina Phoeben 35
exuperant montisque Atlas et flumina Nilus,
ut pater Oceanus Neptunia caerula uincit.
uallantem castra (obscuro nam uesper Olympo
fundere non aequam trepidanti coeperat umbra<m>)
adgreditur Latius rector, subitoque tumultu 40
caeduntur passim coepti munimina ualli
imperfecta super. contexere herbida lapsos
pondera, et in tumuli concessit caespes honorem.
Vix uni mens digna uiro, nouisse minores
quam deceat pretiumque operis sit tradere famae. 45
Cantaber ingenio membrorum et mole timeri
uel nudus telis poterat Larus. hic fera gentis
more securigera miscebat proelia dextra
et, quamquam fundi se circum pulsa uideret
agmina, deleta gentilis pube cateruae 50
caesorum implebat solus loca: seu foret hostis
comminus, expleri gaudebat uulnere frontis
aduersae, seu laeua acies in bella uocaret,
obliquo telum reflexum Marte rotabat.
at, cum pone ferox auersi in terga ueniret 55
uictor, nil trepidans retro iactare bipennem
callebat, nulla belli non parte timendus.
huic ducis inuicti germanus turbine uasto
Scipio contorquens hastam, cudone comantis
disiecit crinis. namque altius acta cucurrit 60
cuspis et elata procul est eiecta securi.
at iuuenis, cui telum ingens accesserat ira,
barbaricam adsiliens magno clamore bipennem
incutit. intremuere acies, sonuitque per auras
pondere belligero pulsati tegminis umbo, 65
haud impune quidem. remeans nam dextera ab ictu
decisa est gladio ac dilecto immortua telo.
qui postquam murus miseris ruit, agmina concors
auertit fuga confestim dispersa per agros.
nec pugnae species, sed poenae tristis imago 70
illa erat, hinc tantum caedentum atque inde ruentum.
per medios Hannon palmas post terga reuinctus
ecce trahebatur lucemque (heu dulcia caeli
lumina!) captiuus lucem inter uincla petebat.
cui rector Latius: 'Tanta, en, qui regna reposcant, 75
quis cedat toga et armiferi gens sacra Quirini.
seruitio si tam faciles, cur bella refertis?'
Haec inter celerare gradum, coniungat ut arma,
Hasdrubalem ignarum cladis praenuntius adfert
explorator eques. raptat dux obuia signa 80
ac, postquam optatam laetus contingere pugnam
uidit et ad letum magno uenientia cursu
agmina, suspiciens caelum 'Nil amplius' inquit
'uos hodie posco, superi. protraxtis ad arma
quod profugos, satis est: in dextra cetera nobis 85
uota, uiri. rapite, ite, precor. uocat ecce furentis
hinc pater, hinc patruus. gemina o mihi numina belli,
ducite, adeste, sequor. dignas spectabitis, aut me
praescia mens fallit, uestro iam nomine caedes.
nam quis erit tandem campis telluris Hiberae 90
bellandi modus? en umquam lucebit in orbe
ille dies, quo te armorum, Carthago, meorum
aspiciam sonitus admotaque bella trementem?'
Dixerat, et raucus stridenti murmure clangor
increpuit: tonuere feris clamoribus astra. 95
concurrunt, quantumque rapit uiolentia ponti
et Notus et Boreas et inexorabilis Auster,
cum mergunt plenas tumefacta sub aequora classes,
aut cum letiferos accendens Sirius ignis
torret anhelantem saeuis ardoribus orbem, 100
tantum acies hominumque ferox discordia ferro
demetit. haud ullus terrarum aequarit hiatus
pugnarum damna, aut strages per inhospita lustra
umquam tot dederit rabies horrenda ferarum.
iam campi uallesque madent, hebetataque tela. 105
et Libys occubuere et amantes Martis Hiberi.
stat tamen una loco perfossis debilis armis
luctaturque acies, qua concutit Hasdrubal hastam.
nec finem daret ille dies animosaque uirtus,
ni perlapsa uiro loricae tegmen harundo 110
et parco summum uiolasset uulnere corpus
suasissetque fugam. rapido certamina linquit
in latebras euectus equo noctisque per umbram
ad Tartessiacos tendit per litora portus.
Proximus in pugna ductori Marte manuque 115
regnator Nomadum fuerat, mox foedere longo
cultuque Aeneadum nomen Masinissa superbum.
huic fesso, quos dura fuga et nox suaserat atra,
carpenti somnos subitus rutilante coruscum
uertice fulsit apex, crispamque inuoluere uisa est 120
mitis flamma comam atque hirta se spargere fronte.
concurrunt famuli et serpentis tempora circum
festinant gelidis restinguere fontibus ignis;
at grandaeua deum praenoscens omina mater
'Sic, sic, caelicolae, portentaque uestra secundi 125
condite:' ait 'dure<t> capiti per saecula lumen.
ne uero, ne, nate, deum tam laeta pauesce
prodigia aut sacras metue inter tempora flammas.
hic tibi Dardaniae promittit foedera gentis,
hic tibi regna dabit regnis maiora paternis 130
ignis et adiunget Latiis tua nomina fatis.'
sic uates, iuuenisque animum tam clara mouebant
monstra, nec a Poenis ulli uirtutis honores,
Hannibal ipse etiam iam iamque modestior armis.
Aurora obscuri tergebat nubila caeli 135
uixque Atlantiadum rubefecerat ora sororum:
tendit in Ausonios et adhuc hostilia castra.
atque, ubi se uallo intulerat, ductorque benigno
accepit Latius uultu, rex talibus infit:
'Caelestum monita et sacrae responsa parentis 140
disque tua, o Rutulum rector, gratissima uirtus
auulsum Tyriis huc me duxere uolentem.
si tibi non segnes tua contra fulmina saepe
uisi stare sumus, dignam te, nate Tonantis,
adferimus dextram. nec nos aut uana subegit 145
incertae mentis leuitas et mobile pectus,
aut spes et laeti sectamur praemia Martis:
perfidiam fugio et periuram ab origine gentem.
tu, quando Herculeis finisti proelia metis,
nunc ipsam belli nobiscum inuade parentem. 150
ille tibi, qui iam gemino Laurentia lustro
possedit regna et scalas ad moenia Romae
admouet, in Libyam flammis ferroque trahendus.'
Sic Nomadum ductor. tunc dextra Scipio dextram
amplexus: 'Si pulchra tibi Mauorte uidetur, 155
pulchrior est gens nostra fide. dimitte bilinguis
ex animo socios. magna hinc te praemia clarae
uirtutis, Masinissa, manent, citiusque uel armis
quam gratae studio uincetur Scipio mentis.
cetera quae Libyam portari incendia suades, 160
expediet tempus. nec enim sunt talia rerum
non meditata mihi, et mentem Carthago fatigat.'
hinc iuueni dona insignem uelamine picto
dat chlamydem stratumque ostro, quem ceperat ipse
deiecto uictor Magone animique probarat, 165
cornipedem, tum, qua diuum libabat ad aras
Hasdrubal, ex auro pateram galeamque comantem.
exin firmato sociali foedere regis
uertendas agitat iam nunc Carthaginis arces.
Massylis regnator erat ditissimus oris 170
nec nudus uirtute Syphax, que<m> iura petebant
innumerae gentes extremaque litore Tethys.
multa uiro terra ac sonipes et belua, terror
bellorum, nec non Marti delecta iuuentus.
nec foret, aut ebore aut solido qui uinceret auro 175
Gaetulisue magis fucaret uellus aenis.
has adiungere opes auidus reputansque laborem,
si uertat rex ad Poenos, dare uela per altum
imperat atque animo iam tum Africa bella capessit.
uerum ubi peruentum, et portus tenuere carinae, 180
iam trepida fugiens per proxima litora puppe
Hasdrubal adflictis aderat noua foedera quaerens
rebus et ad Tyrios Massylia signa trahebat.
Audito pariter populorum in regna duorum
aduenisse duces, qui tota mole laborent 185
disceptentque armis terrarum uter imperet orbi,
celsus mente Syphax acciri in tecta benigne
imperat et tanto regni se tollit honore.
tum laetos uoluens oculos aduersa per ora,
sic Latium adfatur iuuenem ac prior incipit ultro: 190
'Quam te, Dardanide pulcherrime, mente serena
accipio intueorque libens! quamque ora recordor
laetus Scipiadae! reuocat tua forma parentem.
nam repeto, Herculeas Erythia ad litora Gades
cum studio pelagi et spectandis aestibus undae 195
uenissem, magnos uicina ad flumina Baetis
ductores miro quodam me cernere amore.
tum mihi dona uiri praeda delecta tulere,
arma simul regnoque meo tum cognita primum
cornipedum frena atque arcus, quis cedere nostra 200
nunc norunt iacula, et ueteris tribuere magistros
militiae, qui dispersas sine lege cateruas
uestro formarent ritu ad certamina Martis.
ast ego, cum contra, nostris quae copia regnis,
nunc auri ferrem, niuei nunc munera dentis, 205
nil ualui precibus. solos sibi cepit uterque,
quos cohibebat ebur uaginae sectilis, enses.
quare, age, laetus haue nostros intrare penatis
ac, mea quando adfert Libycum fortuna per undas
ductorem, facili, quae dicam, percipe mente. 210
et uos, qui Tyriae regitis Carthaginis arces,
Hasdrubal, huc aures, huc quaeso aduertite sensus.
quanta per Ausonios populos torrentibus armis
tempestas ruat et Latio suprema minetur,
utque bibant Tyrium bis quinos saeua per annos 215
Sicana nunc tellus, nunc litora Hibera cruorem,
cui nescire licet? quin ergo tristia tandem
considunt bella, et deponitis arma uolentes?
tu Libya, tu te Ausonia cohibere memento.
haud deformis erit uobis ad foedera uersis 220
pacator mediusque Syphax.' subiungere plura
non passus, gentis morem arbitriumque senatus
Scipio demonstrat, uanique absistere coepti
spe iubet et patres docet haec expendere solos.
suadendi modus hic, quodque est de parte diei 225
exacti super ad mensas et pocula uertunt,
atque, epulis postquam finis, dant corpora somno
et dura in noctem curarum uincula soluunt.
Iamque nouum terris pariebat limine primo
egrediens Aurora diem, stabulisque subibant 230
ad iuga solis equi, necdum ipse ascenderat axem,
sed prorupturis rutilabant aequora flammis:
exigit e stratis corpus uultuque sereno
Scipio contendit Massyli ad limina regis.
illi mos patrius fetus nutrire leonum 235
et catulis rabiem atque iras expellere alendo.
tum quoque fulua manu mulcebat colla iubasque
et fera tractabat ludentum interritus ora.
Dardanium postquam ductorem accepit adesse,
induitur chlamydem, regnique insigne uetusti 240
gestat laeua decus. cinguntur tempora uitta
albente, ac lateri de more adstringitur ensis.
hinc in tecta uocat, secretisque aedibus hospes
sceptrifero cum rege pari sub honore residunt.
Tum prior his infit terrae pacator Hiberae: 245
'Prima mihi, domitis Pyrenes gentibus, ire
ad tua regna fuit properantem et maxima cura,
o sceptri uenerande Syphax. nec me aequore saeuus
tardauit medio pontus. non ardua regnis
quaesumus aut inhonora tuis: coniunge Latinis 250
unanimum pectus sociusque accede secundis.
non tibi Massylae gentes extentaque tellus
Syrtibus et latis proauita potentia campis
amplius attulerint decoris, quam Romula uirtus
certa iuncta fide et populi Laurentis honores. 255
cetera quid referam? non ullus scilicet ulli
aecus caelicolum, qui Dardana laeserit arma.'
Audiuit laeto Massylus et adnuit ore
complexusque uirum 'Firmemus prospera' dixit
'omina, nec uotis superi concordibus absint, 260
cornigerumque Iouem Tarpeiumque ore uocemus.'
et simul extructis caespes surrexerat aris
uictimaque admotae stabat subiecta bipenni,
cum subito abruptis fugiens altaria taurus
exiluit uinclis mugituque excita late 265
impleuit tecta et fremitu suspiria rauco
congeminans trepida terrorem sparsit in aula.
uittaque, maiorum decoramen, fronte sine ullo
delapsa attactu nudauit tempora regis.
talia caelicolae casuro tristia regno 270
signa dabant, saeuique aderant grauia omina fati.
hunc fractum bello regem solioque reuulsum,
tempus erit, cum ducet agens ad templa Tonantis
qui tunc orabat socialia foedera supplex.
his actis repetit portum puppesque secundo 275
dat uento et notis reddit se Scipio terris.
Concurrere auidae gentes, uariosque subacta
Pyrene misit populos. mens omnibus una:
concordes regem appellant regemque salutant.
scilicet hunc summum norunt uirtutis honorem. 280
sed, postquam miti reiecit munera uultu,
Ausonio non digna uiro, patriosque uicissim
edocuit ritus et Romam nomina regum
monstrauit nescire pati, tum uersus in unam,
quae restat, curam, nullo super hoste relicto, 285
et Latios simul et uulgum Baetisque Tagique
conuocat ac medio in coetu sic deinde profatur
'Quando ita caelicolum nobis propensa uoluntas
adnuit, extremo Libys ut deiectus ab orbe
aut his occideret campis, aut axe relicto 290
Hesperio patrias exul lustraret harenas:
iam uestra tumulos terra celebrare meorum
est animus pacemque dare exposcentibus umbris.
mente fauete pari atque aures aduertite uestras.
septima cum solis renouabitur orbita caelo, 295
quique armis ferroque ualent, quique arte regendi
quadriiugos pollent currus, quis uincere planta
spes est, et studium iaculis impellere uentos,
adsint ac pulchrae certent de laude coronae.
praemia digna dabo, e Tyria spolia incluta praeda, 300
nec quisquam nostri discedet muneris expers.'
sic donis uulgum laudumque cupidine flammat.
Iamque dies praedicta aderat, coetuque sonabat
innumero campus, simulatasque ordine iusto
exequias rector lacrimis ducebat obortis. 305
omnis Hiber, omnis Latio sub nomine miles
dona ferunt tumulisque super flagrantibus addunt.
ipse, tenens nunc lacte, sacro nunc plena Lyaeo
pocula, odoriferis aspergit floribus aras.
tum manis uocat excitos laudesque uirorum 310
cum fletu canit et ueneratur facta iacentum.
Inde refert sese circo et certamina prima
incohat ac rapidos cursus proponit equorum.
fluctuat aequoreo fremitu rabieque fauentum,
carceribus nondum reseratis, mobile uulgus 315
atque fores oculis et limina seruat equorum.
iamque, ubi prolato sonuere repagula signo
et toto prima emicuit uix ungula cornu,
tollitur in caelum furiali turbine clamor,
pronique ac similes certantibus ore secuntur 320
quisque suos currus magnaque uolantibus idem
uoce locuntur equis. quatitur certamine circus
<s>pectantum, ac nulli mentem non abstulit ardor:
instant praeceptis et equos clamore gubernant.
fuluus, harenosa surgens tellure, sub auras 325
erigitur globus atque operit caligine densa
cornipedumque uias aurigarumque labores.
hic studio furit acris equi, furit ille magistri.
hos patriae fauor, hos accendit nobile nomen
antiqui stabuli. sunt quos spes grata fatiget 330
et noua ferre iugum ceruix. sunt, cruda senectus
quos iuuet et longo sonipes spectatus in aeuo.
Euolat ante omnis rapidoque per aera curru
Callaicus Lampon fugit atque ingentia tranat
exultans spatia et uentos post terga relinquit. 335
conclamant plausuque fremunt uotique peractam
maiorem credunt praerepto limite partem.
at, quis interior cura et prudentia circi
altior, effusas primo certamine uires
damnare et cassis longe increpitare querelis 340
indispensato lassantem corpora nisu:
'Quo nimius, quo, Cyrne, ruis?' (nam Cyrnus agebat)
'uerbera dimitte et reuoca moderatus habenas.'
heu surdas aures! fertur securus equorum
nec meminit, quantum campi decurrere restet. 345
Proximus, a primo distans, quantum aequore currus
occupat ipse, loci tantum, sed proximus ibat
Astur Panchates: patrium frons alba nitebat
insigne et patrio pes omnis concolor albo.
ingentes animi, membra haud procera decusque 350
corporis exiguum, sed tum sibi fecerat alas
concitus atque ibat campo indignatus habenas:
crescere sublimem atque augeri membra putares.
Cinyphio rector cocco radiabat Hiberus.
Tertius aequata currebat fronte Peloro 355
Caucasus. ipse asper, nec qui ceruicis amaret
adplausae blandos sonitus clausumque cruento
spumeus admorsu gauderet mandere ferrum.
at docilis freni et melior parere Pelorus
non umquam effusum sinuabat deuius axem, 360
sed laeuo interior stringebat tramite metam,
insignis multa ceruice et plurimus idem
ludentis per colla iubae. mirabile dictu,
nullus erat pater: ad Zephyri noua flamina campis
Vettonum eductum genetrix effuderat Harpe. 365
nobilis hunc Durius stimulabat in aequore currum,
Caucasus antiquo fidebat Atlante magistro.
ipsum Aetola, uago Diomedi condita, Tyde
miserat: exceptum Troiana ab origine equorum
tradebant, quos Aeneae Simoentos ad undas 370
uictor Tydides magnis abduxerat ausis.
iamque fere medium euecti certamine campum
in spatio addebant, nisusque adprendere primos
Panchates animosus equos super altior ire
et praecedentem iam iamque ascendere currum 375
pone uidebatur, curuatisque ungula prima
Callaicum quatiens pulsabat calcibus axem.
At postremus Atlas, sed non et segnior ibat
postremo Durio: pacis de more putares
aequata fronte et concordi currere freno. 380
sensit ut exhaustas, qui proximus ibat, Hiberus
Callaicas Cyrni uires, nec ut ante salire
praecipitem currum, et fumantis uerbere cogi
adsiduo uiolenter equos, ceu monte procella
cum subita ex alto ruit, usque ad colla repente 385
cornipedum protentus et in capita ardua pendens
concitat ardentem, quod ferret lora secundus,
Panchatem uocesque addit cum uerbere mixtas:
'Tene, Astur, certante feret quisquam aequore palmam
erepto? consurge, uola, perlabere campum 390
adsuetis uelox pennis. decrescit anhelo
pectore consumptus Lampon, nec restat hianti,
quem ferat ad metas, iam spiritus.' haec ubi dicta,
tollit se sonipes, ceu tunc e carcere primo
corriperet spatium, et nitentem opponere curuos 395
aut aequare gradus Cyrnum post terga relinquit.
confremit et caelum et percussus uocibus altis
spectantum circus. fertur sublime per auras
altius attollens ceruicem uictor ouantem
Panchates sociosque trahit prior ipse iugalis. 400
At postremus Atlas, Durius postremus in orbem
exercent artis: laeuos nunc adpetit ille
conatus, nunc ille premit certatque subire
dexter, et alterni nequiquam fallere temptant:
donec confisus primaeuae flore iuuentae 405
oblicum Durius conuersis pronus habenis
opposuit currum atque euersum propulit axem
Atlantis senio inualidi, sed iusta querentis:
'Quo ruis? aut quinam hic rabidi certaminis est mos?
et nobis et equis letum commune laboras.' 410
dumque ea proclamat, perfracto uoluitur axe
cernuus, ac pariter fusi, miserabile, campo
discordes sternuntur equi. quatit aequore aperto
lora suis uictor, mediaque Pelorus harena
surgere nitentem fugiens Atlanta reliquit. 415
nec longum Cyrni defessos prendere currus.
hunc quoque cunctantem et sero moderamina equorum
discentem rapido praeteruolat incitus axe.
impellit currum clamor uocesque fauentum,
iamque etiam dorso atque umeris trepidantis Hiberi 420
ora superposuit sonipes, flatusque uapore
terga premi et spumis auriga calescere sentit.
incubuit campo Durius misitque citatos
uerbere quadrupedes, nec frustra: aequare uidetur,
aut etiam aequauit iuga praecedentia dexter. 425
attonitus tum spe tanta: 'Genitore, Pelore,
te Zephyro eductum nunc nunc ostendere tempus.
discant, qui pecudum ducunt ab origine nomen,
quantum diuini praecellat seminis ortus.
uictor dona dabis statuesque altaria patri.' 430
et, ni successu nimio laetoque pauore
proditus elapso foret inter uerba flagello,
forsan sacrasset Zephyro, quas uouerat, aras.
tum uero infelix, ueluti delapsa corona
uictoris capiti foret, in se uersus ab ira 435
auratam medio discindit pectore uestem,
ac lacrimae simul et questus ad sidera fusi.
nec iam subducto parebat uerbere currus.
pro stimulis dorso quatiuntur inania lora.
Interea metis certus iam laudis agebat 440
sese Panchates et praemia prima petebat
arduus. effusas lenis per colla, per armos
uentilat aura iubas, tum mollia crura superbi
attollens gressus magno clamore triumphat.
par donum solido argento caelata bipennis 445
omnibus, at uario distantia cetera honore.
primus ecum uolucrem, Massyli munera regis
haud spernenda, tulit. tulit hinc uirtute secundus
e Tyria, quae multa iacet, duo pocula, praeda,
aurifero perfusa Tago. uillosa leonis 450
terga feri et cristis horrens Sidonia cassis
tertius inde honor est. postremo munere Atlantem,
quamuis perfracto senior subsederat axe,
accitum donat ductor, miseratus et aeuum
et sortem casus. famulus florente iuuenta 455
huic datur, adiuncto gentilis honore galeri.
His actis ductor laeta ad certamina plantae
inuitat positisque accendit pectora donis:
'Hanc primus galeam (hac acies terrebat Hiberas
Hasdrubal), hunc ensem, cui proxima gloria cursus, 460
accipiet: caeso pater hunc detraxit Hyempsae.
tertius extremam tauro solabere palmam.
cetera contenti discedent turba duobus
quisque ferox iaculis, quae dat gentile metallum.'
Fulgentes pueri Tartessos et Hesperos ora 465
ostendere simul uulgi clamore secundo.
hos Tyria misere domo patria inclita Gades.
mox subit aspersus prima lanugine malas
Baeticus: hoc dederat puero cognomen ab amne
Corduba et haud paruo certamina laeta fouebat. 470
inde comam rutilus, sed cum fulgore niuali
corporis, impleuit caueam clamoribus omnem
Eurytus: excelso nutritum colle crearat
Saetabis, atque aderant trepidi pietate parentes.
tum Lamus et Sicoris, proles bellacis Ilerdae, 475
et Theron, potator aquae, sub nomine Lethes
quae fluit immemori perstringens gurgite ripas.
Qui postquam arrecti plantis et pectora proni
pulsantesque aestu laudum exultantia corda
accepere tuba spatium, exiluere per auras 480
ocius effusis neruo exturbante sagittis.
diuersa et studia et clamor, pendentque fauentes
unguibus atque suos, ut cuique est gratia, anheli
nomine quemque cient. grex inclitus aequore fertur
nullaque tramissa uestigia signat harena, 485
omnes primaeui flauentiaque ora decori,
omnes ire leues atque omnes uincere digni.
Extulit incumbens medio iam limite gressum
Eurytus et primus breuibus, sed primus, abibat
praecedens spatiis. instat non segnius acer 490
Hesperos ac prima stringit uestigia planta
praegressae calcis. satis est huic esse priori,
huic sperare sat est fieri se posse priorem.
acrius hoc tendunt gressus animique uigore
corpora agunt. auget pueris labor ipse decorem. 495
ecce leui nisu postremoque agmine currens,
postquam sat uisus sibi concepisse uigoris,
celsus inexhaustas effundit turbine uires
non expectato subitusque erumpit et auras
praeuehitur Theron: credas Cyllenida plantam 500
aetherio nexis cursu talaribus ire.
iamque hos iamque illos, populo mirante, relinquit
et, modo postremus, nunc ordine tertia palma,
Hesperon infestat sua per uestigia pressum.
nec iam, quem sequitur tantum, sed prima coronae 505
spes trepidat tantis uenientibus Eurytus alis.
quartus sorte loci, sed, si tres ordine seruent
inceptos cursus, nequiquam uana laborans,
Tartessos fratrem medio Therone premebat.
nec patiens ultra tollit sese aequore Theron 510
igneus et plenum praeteruolat Hesperon irae.
unus erat super, et metae propioribus aegros
urebat finis stimulis; quascumque reliquit
hinc labor, hinc penetrans pauor in praecordia uires,
dum sperare licet, breuia ad conamina uterque 515
aduocat: aequantur cursus, pariterque ruebant.
et forsan gemina meruissent praemia palma,
peruecti simul ad metas, ni, terga secutus
Theronis, fusam late per lactea colla
Hesperos ingenti tenuisset saeuus ab ira 520
traxissetque comam. tardato laetus ouansque
Eurytus euadit iuuene atque ad praemia uictor
emicat et galeae fert donum insigne coruscae.
cetera promisso donata est munere pubes
intonsasque comas uiridi redimita corona 525
bina tulit patrio quatiens hastilia ferro.
Hinc grauiora uirum certamina, comminus ensis
destrictus bellique feri simulacra cientur.
nec, quos culpa tulit, quos crimina noxia uitae,
sed uirtus animusque ferox ad laudis amorem, 530
hi creuere pares ferro; spectacula digna
Martigena uulgo suetique laboris imago.
hos inter gemini (quid iam non regibus ausum?
aut quod iam regni restat scelus?) impia circo
innumero fratres, cauea damnante furorem, 535
pro sceptro armatis inierunt proelia dextris.
is genti mos dirus erat, patriumque petebant
orbati solium lucis discrimine fratres.
concurrere animis, quantis confligere par est
quos regni furor exagitat, multoque cruore 540
exsatiata simul portantes corda sub umbras
occubuere. pari nisu per pectora adactus
intima descendit mucro; superaddita saeuis
ultima uulneribus uerba; et, conuicia uoluens,
dirus in inuitas effugit spiritus auras. 545
nec manes pacem passi. nam corpora iunctus
una cum raperet flamma rogus, impius ignis
dissiluit, cineresque simul iacuisse negarunt.
cetera distincto donata est munere turba,
ut uirtus et dextra fuit. duxere iuuencos 550
impressis dociles terram proscindere aratris,
duxere adsuetos lustra exagitare ferarum
uenatu iuuenes, quos dat Maurusia praeda.
necnon argenti necnon insignia uestis
captiuae pretia et sonipes et crista nitenti 555
insurgens cono, spolia exuuiaeque Libyssae.
Tum iaculo petiere decus, spectacula circi
postrema, et metae certarunt uincere finem
Burnus auis pollens, quem misit ripa ~metalli
qua Tagus auriferis pallet turbatus harenis, 560
et Glagus insignis uentos anteire lacerto,
et, cuius numquam fugisse hastilia cerui
praerapida potuere fuga, uenator Aconteus,
Indibilisque, diu laetus bellare Latinis,
iam socius, uolucresque uagas deprendere nube 565
adsuetus iaculis, idem et bellator, Ilerdes.
laus Burni prima, infixit qui spicula metae:
est donum serua albentis inuertere lanas
murice Gaetulo docta. at, quem proxima honorant
praemia, uicinam metae qui propulit hastam, 570
accepto laetus puero discessit Ilerdes,
cui ludus nullam cursu non tollere dammam.
tertia palma habuit geminos insignis Aconteus
nec timidos agitare canes latratibus aprum.
Quos postquam clamor plaususque probauit honores, 575
germanus ducis atque effulgens Laelius ostro
nomina magna uocant laeti manesque iacentum
atque hastas simul effundunt. celebrare iuuabat
sacratos cineres atque hoc decus addere ludis.
ipse etiam mentis testatus gaudia uultu 580
ductor, ut aequauit meritis pia pectora donis,
et frater thoraca tulit multiplicis auri,
Laelius Asturica rapidos de gente iugales,
contorquet magnis uictricem uiribus hastam
consurgens umbrisque dari testatur honorem. 585
hasta uolans, mirum dictu, medio incita campo
substitit ante oculos et terrae infixa cohaesit.
tum subitae frondes celsoque cacumine rami
et latam spargens quercus, dum nascitur, umbram.
ad maiora iubent praesagi tendere uates: 590
id monstrare deos atque hoc portendere signis.
Quo super augurio, pulsis de litore cunctis
Hesperio Poenis, ultor patriaeque domusque
Ausoniam repetit Fama ducente triumphum.
nec Latium curis ardet flagrantius ullis, 595
quam iuueni Libyam et summos permittere fasces.
sed non par animis nec bello prospera turba
ancipiti senior temeraria coepta uetabant
magnosque horrebant cauta formidine casus.
Ergo, ubi delato consul sublimis honore 600
ad patres consulta refert deturque potestas
orat delendae Carthaginis, altius orsus
hoc grandaeua modo Fabius pater ora resoluit:
'Haud equidem metuisse queam, satiatus et aeui
et decoris, cui iam superest et gloria et aetas, 605
ne credat nos inuidiae certamine consul
laudibus obtrectare suis. satis inclita nomen
gestat fama meum, nec egent tam prospera laude
facta noua. uerum et patriae, dum uita manebit,
deesse nefas animumque nefas scelerare silendo. 610
bella noua in Libyae moliris ducere terras?
hostis enim deest Ausoniae, nec uincere nobis
est satis Hannibalem. petitur quae gloria maior
litore Elissaeo? stimuli si laudis agunt nos,
hanc segetem mete. composuit propioribus ausis 615
dignum te Fortuna parem. uult Itala tellus
ductoris saeui, uult tandem, haurire cruorem.
quo Martem aut quo signa trahis? restinguere primum est
ardentem Italiam. tu fessos auius hostis
deseris ac septem denudas proditor arces. 620
an, cum tu Syrtim ac sterilis uastabis harenas,
non dira illa lues notis iam moenibus urbis
adsiliet uacuumque Iouem sine pube, sine armis
inuadet? quanti, ut cedas Romamque relinquas,
emerit! et tanto percussi fulmine belli 625
sicine te, ut nuper Capua est accitus ab alta
Fuluius, aequoreis Libyae reuocabimus oris?
uince domi et trinis maerentem funera lustris
Ausoniam purga bello. tum tende remotos
in Garamantas iter Nasamoniacosque triumphos 630
molire. angustae prohibent nunc talia coepta
res Italae. pater ille tuus, qui nomina uestrae
addidit haud segnis genti, cum consul Hiberi
tenderet ad ripas, reuocato milite primus
descendenti auide superatis Alpibus ultro 635
opposuit sese Hannibali. tu consul abire
a uictore paras hoste atque auellere nobis
scilicet hoc astu Poenum? si deinde sedebit
impauidus nec te in Libyam tuaque arma sequetur,
capta damnabis consulta improuida Roma. 640
sed fac turbatum conuertere signa tuaeque
classis uela sequi. nempe idem erit Hannibal, idem
cuius tu uallum uidisti e moenibus urbis.'
haec Fabius, seniorque manus paria ore fremebat.
Tum contra consul: 'Caesis ductoribus olim 645
magnanimis gemino leto, cum tota subisset
Sidonium possessa iugum Tartessia tellus,
non Fabio, non, quis eadem est sententia cordi,
quoquam ad opem uerso, fateor, primoribus annis
excepi nubem belli solusque ruenti 650
obieci caelo caput atque in me omnia uerti.
tum grandaeua manus puero male credita bella
atque idem hic uates temeraria coepta canebat.
dis grates laudemque fero, sub numine quorum
gens Troiana sumus: puer ille et futtilis aetas 655
imbellesque anni necdum maturus ad arma
Scipio restituit terras inlaesus Hiberas
Troiugenis, pepulit Poenos, solisque secutus
extremas ad Atlanta uias, exegit ab orbe
Hesperio nomen Libyae nec rettulit ~auri 660
signa prius, quam fumantis circa aequora uidit
Romano Phoebum soluentem litore currus.
asciuit reges idem. nunc ultimus actis
restat Carthago nostris labor. hoc sator aeui
Iuppiter aeterni monet. Hannibali ecce senectus 665
intremit aut aegros simulat mentita timores,
ne finem longis tandem peperisse ruinis
sit noster titulus. certe iam dextera nobis
experta, et robur florentibus auximus annis.
ne uero fabricate moras, sed currere sortem 670
hanc sinite ad ueterum delenda opprobria cladum
quam mihi serua<ue>re dei. sat gloria cauto
non uinci pulchra est Fabio, peperitque sedendo
omnia Cunctator. nobis nec Mago nec Hannon
nec Gisgone satus nec Hamilcare terga dedisset, 675
si segnes clauso traheremus proelia uallo.
Sidoniusne puer uix pubescente iuuenta
Laurentis potuit populos et Troia adire
moenia flauentemque sacro cum gurgite Thybrim
et potuit Latium longo depascere bello: 680
nos Libyae terris tramittere signa pigebit
et Tyrias agitare domos? secura pericli
litora lata patent, et opima pace quieta
stat tellus. timeat tandem Carthago timeri
adsueta, et nobis, quamuis Oenotria nondum 685
Hannibale arua uacent, superesse intellegat arma.
illum ego, quem uosmet cauti consultaque uestra
in Latio fecere senem, cui tertia large
fundenti nostrum ducuntur lustra cruorem,
illum ego ad incensas trepidantem et sera pauentem 690
aduertam patriae sedes. an Roma uidebit
turpia Agenoreae muris uestigia dextrae:
Carthago immunis nostros secura labores
audiet interea et portis bellabit apertis?
tum uero pulset nostras iterum improbus hostis 695
ariete Sidonio turris, si templa suorum
non ante audierit Rutulis crepitantia flammis.'
Talibus accensi patres, fatoque uocante,
consulis adnuerunt dictis, faustumque precati
ut foret Ausoniae, tramittere bella dederunt.


LIBER DECIMUS SEPTIMUS

Hostis ut Ausoniis decederet aduena terris,
fatidicae fuerant oracula prisca Sibyllae
caelicolum Phrygia genetricem sede petitam
Laomedonteae sacrandam moenibus urbis:
aduectum exciperet numen, qui lectus ab omni 5
concilio patrum praesentis degeret aeui
optimus. en nomen melius maiusque triumphis!
iamque petita aderat Latia portante Cybebe
puppe, atque ante omnis magno cedente senatu
obuius accitis properabat Scipio sacris, 10
qui, genitus patruo ductoris ad Africa bella
tunc lecti, multa fulgebat imagine auorum.
isque ubi longinquo uenientia numina ponto
accepit supplex palmis Tuscique sonora
Thybridis adduxit sublimis ad ostia puppim, 15
femineae tum deinde manus subiere, per amnem
quae traherent celsam religatis funibus alnum.
circum arguta cauis tinnitibus aera, simulque
certabant rauco resonantia tympana pulsu,
semiuirique chori, gemino qui Dindyma monte 20
casta colunt, qui Dictaeo bacchantur in antro,
quique Idaea iuga et lucos nouere silentis.
hos inter fremitus ac laeto uota tumultu
substitit adductis renuens procedere uinclis
sacra ratis subitisque uadis immobilis haesit. 25
tum puppe a media magno clamore sacerdos:
'Parcite pollutis contingere uincula palmis
et procul hinc, moneo, procul hinc, quaecumque profanae,
ferte gradus nec uos casto miscete labori,
dum satis est monuisse deae. quod si qua pudica 30
mente ualet, si qua inlaesi sibi corporis astat
conscia, uel sola subeat pia munera dextra.'
Hic, prisca ducens Clausorum ab origine nomen,
Claudia, non aequa<e> populi male credita fama<e>,
in puppim uersis palmisque oculisque profatur: 35
'Caelicolum genetrix, numen, quod numina nobis
cuncta creas, cuius proles terramque fretumque
sideraque et manis regnorum sorte gubernant,
si nostrum nullo uiolatum est crimine corpus,
testis, diua, ueni et facili me absolue carina.' 40
tum secura capit funem, fremitusque leonum
audiri uisus subito, et grauiora per auris
nulla pulsa manu sonuerunt tympana diuae.
fertur prona ratis (uentos impellere credas)
contraque aduersas ducentem praeuenit undas. 45
extemplo maior cunctis spes pectora mulcet
finem armis tandem finemque uenire periclis.
Ipse alacer Sicula discedens Scipio terra
abscondit late propulsis puppibus aequor,
cui numen pelagi placauerat hostia taurus, 50
iactaque caeruleis innabant fluctibus exta.
tunc a sede deum purumque per aethera lapsae
armigerae Iouis ante oculos coepere uolucres
aequoreas monstrare uias ac ducere classem.
augurium clangor laetum dabat. inde secuti 55
tantum praegressos liquida sub nube uolatus
quantum non frustra speculantum lumina seruant,
litora Agenoreae tenuerunt perfida terrae.
Nec segnis tanta in semet ueniente procella
Africa terribilem magno sub nomine molem 60
regis opes contra et Massyla parauerat arma,
spesque Syphax Libycis una et Laurentibus unus
terror erat. campos pariter uallesque refusas
litoraque implerat nullo decorare tapete
cornipedem Nomas adsuetus, densaeque per auras 65
condebant iaculis stridentibus aethera nubes.
immemor hic dextraeque datae iunctique per aras
foederis, et mensas testis atque hospita iura
fasque fidemque simul, prauo mutatus amore,
ruperat atque toros regni mercede pararat. 70
uirgo erat eximia specie claroque parente,
Hasdrubalis proles, thalamis quam cepit ut altis,
ceu face succensus prima taedaque iugali,
uertit opes gener ad Poenos, Latiaeque soluto
foedere amicitiae dotalia transtulit arma. 75
Sed non Ausonio curarum extrema Syphacem
ductori monuisse fuit, missique minantur:
stet regno, reputet superos, pacta hospita seruet:
longe coniugia ac longe Tyrios hymenaeos
inter Dardanias acies fore. sanguine quippe, 80
si renuat, blando nimium facilique marito
statura obsequia et thalami flagrantis amores.
Sic Latius permixta minis, <s>ed cassa monebat
ductor. nam surdas coniunx obstruxerat aures.
ergo, asper monitis frustra nitentibus, enses 85
aduocat et castas polluti foederis aras
testatus uaria Martem mouet impiger arte.
castra, leui calamo cannaque intecta palustri,
qualia Maurus amat dispersa mapalia pastor,
adgreditur, furtum armorum tutantibus umbris, 90
ac tacita spargit celata incendia nocte.
inde, ubi collecti rapidam diffundere pestem
coeperunt ignes et se per pinguia magno
pabula ferre sono, clare expatiantur in auras
et fumos uolucri propellunt lumine flammae. 95
it totis inimica lues cum turbine castris,
atque alimenta uorat strepitu Vulcanus anhelo
arida, et ex omni manant incendia tecto.
sentitur plerisque prius, quam cernitur, ignis
excitis somno, multorumque ora uocantum 100
auxilium inuadunt flammae. fluit undique uictor
Mulciber et rapidis amplexibus arma uirosque
corripit: exundat pestis, semustaque castra
albenti uolitant per nubila summa fauilla.
ipsius ingenti regis tentoria saltu 105
lugubre increpitans late circumuolat ardor,
hausissetque uirum, trepidus ni clade satelles
e somno ac stratis rapuisset inulta precantem.
Verum ubi mox iuncto sociarant aggere uires
Massylus Tyriusque duces, accitaque regno 110
lenierat pubes infaustae uulnera noctis,
ira pudorque dabant et coniunx, tertius ignis,
immanis animos, adflataque barbarus ora
castrorum flammis et se uelamine nullo
uix inter trepidas ereptum ex hoste cateruas 115
frendebat minitans: sed enim non luce Syphacem
nec claro potuisse die nec sole tuente
a quoquam uinci. iactarat talia uecors,
sed iam claudebat flatus nec plura sinebat
Atropos et tumidae properabat stamina linguae. 120
namque, ubi prosiluit castris, ceu turbidus amnis,
qui siluas ac saxa trahens per deuia praeceps
uoluitur et ripas spumanti gurgite laxat,
ante omnis praeuectus equo trahit agmina uoce.
contra naua manus Rutuli celsusque ruebat 125
uiso rege procul raptis exercitus armis,
ac sibi quisque: 'Videsne? uidesne, ut in agmine primo
Massylus uolitet deposcens proelia rector?
fac nostrum hoc, mea dextra, decus. uiolauit et aras
caelicolum et casti ductoris foedera rupit. 130
sit satis hunc castris semel effugisse crematis.'
sic secum taciti et certatim spicula fundunt.
prima in cornipedis sedit spirantibus ignem
naribus hasta uolans erexitque ore cruento
quadrupedem elatis pulsantem calcibus auras. 135
corruit asper ecus confixaque cuspide membra
huc illuc iactans rectorem prodidit hosti.
inuadunt uanumque fugae atque attollere fessos
adnitentem artus reuocato a uulnere telo
corripiunt, tum uincla uiro manicaeque, pudendu<m>, 140
addita, et, exemplum non umquam fidere laetis,
sceptriferas arta palmas uinxere catena.
ducitur ex alto deiectus culmine regni,
qui modo sub pedibus terras et sceptra patensque
litora ad Oceani sub nutu uiderat aequor. 145
prostratis opibus regni Phoenissa metuntur
agmina, et inuisus Marti notusque fugarum
uertit terga citus damnatis Hasdrubal ausis.
Stabat Carthago, truncatis undique membris,
uni <in>nixa uiro, tantoque fragore ruentem 150
Hannibal absenti retinebat nomine molem.
id relicum fessos opis auxiliique ciere
rerum extrema iubent, huc confugere pauentes,
postquam se superum desertos numine cernunt.
nec mora: propulsa sulcant uada salsa carina, 155
qui reuocent patriaeque ferant mandata monentis,
ne lentus nullas uideat Carthaginis arces.
Quarta Aurora ratem Dauni deuexerat oras,
et fera ductoris turbabant somnia mentem.
namque grauis curis carpit dum nocte quietem, 160
cernere Flaminium Gracchumque et cernere Paulum
uisus erat simul aduersos mucronibus in se
destrictis ruere atque Itala depellere terra,
omnisque a Cannis Trasimennique omnis ab undis
in pontum impellens umbrarum exercitus ibat. 165
ipse fugam cupiens notas euadere ad Alpes
quaerebat terraeque ulnis amplexus utrisque
haerebat Latiae, donec uis saeua profundo
truderet et rapidis daret asportare procellis.
His aegrum uisis adeunt mandata ferentes 170
legati patriaeque extrema pericula pandunt:
Massyla ut ruerint arma, ut ceruice catenas
regnator tulerit Libyae, letoque negato
seruetur noua pompa Ioui, Carthago laboret
ut trepidi Hasdrubalis, qui rerum agitarit habenas, 175
non una concussa fuga. se, triste profatu,
uidisse, arderent cum bina in nocte silenti
castra, et luceret sceleratis Africa flammis.
praerapidum iuuenem minitari, Bruttia seruet
litora dum Poenus, detracturum ignibus atris, 180
in quam se referat, patriam suaque inclita facta.
haec postquam dicta, et casus patuere metusque,
effundunt lacrimas dextramque ut numen adorant.
Audiuit toruo obtutu defixus et aegra
expendit tacite cura secum ipse uolutans 185
an tanti Carthago foret. sic deinde profatur:
'O dirum exitium mortalibus! o nihil umquam
crescere nec magnas patiens exurgere laudes
inuidia! euersam iam pridem excindere Romam
atque aequasse solo potui, traducere captam 190
seruitum gentem Latioque imponere leges.
dum sumptus dumque arma duci fessosque secundis
summisso tirone negant recreare maniplos,
dumque etiam Cerere et uictu fraudasse cohortis
Hannoni placet, induitur tota Africa flammis, 195
pulsat Agenoreas Rhoeteia lancea portas.
nunc patriae decus et patriae nunc Hannibal unus
subsidium, nunc in nostra spes ultima dextra.
uertentur signa, ut patres statuere, simulque
et patriae muros et te seruabimus, Hannon.' 200
Haec ubi detonuit, celsas e litore puppes
propellit multumque gemens mouet aequore classem.
non terga est ausus cedentum inuadere quisquam,
non reuocare uirum: cuncti praestare uidentur,
quod sponte abscedat, superi, tandemque resoluat 205
Ausoniam. uentos optant, et litora ab hoste
nuda uidere sat est: ceu flamina comprimit Auster
cum fera et abscedens reddit mare, nauita parco
interea uoto non auras poscit amicas
contentus caruisse Noto, pacemque quietam 210
pro facili cursu reputat satis. omnis in altum
Sidonius uisus conuerterat undique miles:
ductor defixos Itala tellure tenebat
intentus uultus, manantesque ora rigabant
per tacitum lacrimae, et suspiria crebra ciebat, 215
haud secus ac patriam pulsus dulcisque penatis
linqueret et tristis exul traheretur in oras.
Vt uero adfusis puppes procedere uentis
et sensim coepere procul subsidere montes,
nullaque iam Hesperia et nusquam iam Daunia tellus, 220
hic secum infrendens: 'Mentisne ego compos et hoc nunc
indignus reditu, qui memet finibus umquam
amorim Ausoniae? flagrasset subdita taedis
Carthago, et potius cecidisset nomen Elissae.
quid? tunc sat compos, qui non ardentia tela 225
a Cannis in templa tuli Tarpeia, Iouemque
detraxi solio? sparsissem incendia montis
per septem bello uacuos gentique superbae
Iliacum exitium et proauorum fata dedissem.
cur porro haec angant? nunc, nunc inuadere ferro 230
quis prohibet rursumque ad moenia tendere gressus?
ibo et, castrorum relegens monumenta meorum,
qua uia nota <uoca>t, remeabo Anienis ad undas.
flectite in Italiam proras, auertite classem:
faxo ut uallata reuocetur Scipio Roma.' 235
Talibus ardentem furiis Neptunus ut alto
prospexit uertique rates ad litora uidit,
quassans caeruleum genitor caput aequora fundo
eruit et tumidum mouet ultra litora pontum.
extemplo uentos imbresque et rupe procellas 240
concitat Aeolias ac nubibus aethera condit.
tum, penitus telo molitus regna tridenti
intima, ab occasu Tethyn impellit et ortu
ac totum Oceani turbat caput. aequora surgunt
spumea et inlisu scopulus tremit omnis aquarum. 245
primus se attollens Nasamonum sedibus Auster
nudauit Syrtim correpta nubilus unda.
insequitur sublime ferens nigrantibus alis
abruptum Boreas ponti latus. intonat ater
discordi flatu et partem rapit aequoris Eurus. 250
hinc rupti reboare poli, atque hinc crebra micare
fulmina, et in classem ruere implacabile caelum.
consensere ignes nimbique et fluctus et ira
uentorum, noctemque freto imposuere tenebrae.
ecce, intorta Noto ueniensque a puppe procella 255
antemnae immugit (stridorque immite rudentum
sibilat) ac similem monti nigrante profundo
ductoris frangit super ora trementia fluctum.
exclamat uoluens oculos caeloque fretoque:
'Felix o frater diuisque aequate cadendo, 260
Hasdrubal! egregium fortis cui dextera in armis
pugnanti peperit letum, et cui fata dedere
Ausoniam extremo tellurem adprendere morsu.
at mihi Cannarum campis, ubi Paulus, ubi illae
egregiae occubuere animae, dimittere uitam 265
non licitum, uel, cum ferrem in Capitolia flammas,
Tarpeio Iouis ad manis descendere telo.'
Talia dum maeret, diuersis flatibus acta
in geminum ruit unda latus puppimque sub atris
aequoris aggeribus tenuit, ceu turbine mersam. 270
mox nigris alte pulsa exundantis harenae
uerticibus ratis aetherias remeauit ad auras
et fluctus supra uento librante pependit.
at geminas Notus in scopulos atque horrida saxa
dura sorte rapit, miserandum et triste, biremis. 275
increpuere ictu prorae. tum murice acuto
dissiliens sonuit rupta compage carina.
hic uaria ante oculos facies: natat aequore toto
arma inter galeasque uirum cristasque rubentis
florentis Capuae gaza et seposta triumpho 280
Laurens praeda ducis, tripodes mensaeque deorum
cultaque nequiquam miseris simulacra Latinis.
tum Venus emoti facie conterrita ponti
talibus adloquitur regem maris: 'Hoc satis irae
interea, genitor: satis ad maiora minarum. 285
cetera parce, precor, pelago, ne tollat acerba
hoc Carthago decus, nullo superabile bello
progenuisse caput, nostrosque in funera Poeni
Aeneadas undis totoque eguisse profundo.'
Sic Venus. et tumidi considunt gurgite fluctus. 290
290a
obuiaque aduersis propellunt agmina castris.
Dux, uetus armorum scitusque accendere corda
laudibus, ignifero mentes furiabat in iram
hortatu decorisque urebat pectora flammis:
'Tu mihi Flaminii portas rorantia caesi 295
ora ducis: nosco dextram. tu primus in ictus
ingentis Pauli ruis ac defigis in ossa
mucronem. tibi pugnacis gestantur opima
Marcelli, Gracchusque cadens tibi proluit ensem.
ecce manus, quae pulsantem te, belliger Appi, 300
moenia sublimis Capuae de culmine muri
excelso fusa moribundum perculit hasta.
ecce aliud fulmen dextrae, quo nobile nomen
Fuluius excepit non unum pectore uulnus.
huc prima te siste acie, cui consul in armis 305
Crispinus cecidit. me tu comitare per hostis,
qui nobis, memini, ad Cannas laetissimus irae
Seruili fers ora ducis suffixa ueruto.
cerno flagrantis oculos uultumque timendum
non ipso minus ense tuum, fortissime Poenum 310
o iuuenis, qualem uidi, cum flumine saeuo
insignis Trebiae complexum ingentibus ulnis
mersisti fundo luctantem uana tribunum.
at tu, qui gelidas Ticini primus ad undas
Scipiadae patris tinxisti sanguine ferrum, 315
incepta exequere et nati mihi redde cruorem.
horrescamne ipsos, ueniant si ad proelia, diuos,
cum stetis, turmae, uidi contermina caelo
quas iuga calcantis summas uolitare per Alpis,
cum uideam, quorum ferro manibusque capaces 320
arsere Argyripae campi? num segnior ibis
nunc mihi, qui primus torques in moenia telum
Dardana, nec nostrae facilis concedere laudi?
te<n>' uero, tene extimulem, qui, fulmina contra
et nimbos tonitrusque ac summi numinis iras 325
cum starem, perferre sonos ac uana iubebas
nubila et ante ducem Capitolia celsa petebas?
quid uos, quis claro deletum est Marte Saguntum,
exhorter, quos nobilitant primordia belli?
ut meque et uobis dignum, defendite, quaeso, 330
praeteritas dextrae laudes. diuum ipse fauore
uincendoque senex patriam post trina labantem
lustra et non uisos tam longa aetate penatis
ac natum et fidae iam pridem coniugis ora
confisus uobis repeto. non altera restat 335
iam Liby<a>e, nec Dardaniis pugna altera restat.
certatus nobis hodie dominum accipit orbis.'
Hannibal haec. sed non patiens remorantia uerba
Ausonius miles, quotiens dux coeperat ora
soluere ad effatus, signum pugnamque petebant. 340
Haec procul aeria speculantem nube sororem
ut uidit diuum genitor maestosque sub acri
obtutu uultus, sic ore effatus amico est:
'Qui te mentis edunt morsus? da noscere coniunx.
num Poeni casus ducis et Carthaginis angit 345
cura tuae? sed enim reputa tecum ipsa furores
Sidonios. gentem contra et fatalia regna
Teucrorum quis erit, quaeso, germana, rebelli
fractis foederibus populo modus? ipsa malorum
non plus Carthago tulit exhausitque laboris, 350
quam pro Cadmea <s>u<bi>isti exercita gente.
turbasti maria ac terras iuuenemque ferocem
immisti Latio. tremuerunt moenia Romae,
perque bis octonos primus fuit Hannibal annos
humani generis. tempus componere gentes. 355
ad finem uentum, et claudenda est ianua belli.'
Tum supplex Iuno: 'Neque ego, haec mutare laborans
quis est fixa dies, pendenti nube resedi,
nec reuocare acies bellumue extendere quaero.
quae donare potes, quoniam mihi gratia languet 360
et cecidit iam primus amor, nil fila sororum
aduersus posco: uertat terga Hannibal hosti,
ut placet, et cineres Troiae Carthagine reg<n>ent.
illud te gemini per mutua pignora amoris
et soror et coniunx oro: tranare pericla 365
magnanimum patiare ducem uitamque remittas
neue sinas captum Ausonias perferre catenas.
stent etiam contusa malis mea moenia, fracto
nomine Sidonio, et nostro seruentur honori.'
Sic Iuno, et contra breuiter sic Iuppiter orsus: 370
'Do spatium muris, ut uis, Carthaginis altae.
stent lacrimis precibusque tuis. sed percipe, coniunx,
quatenus indulsisse uacet. non longa supersunt
fata urbi, uenietque pari sub nomine ductor,
qui nunc seruatas euertat funditus arces. 375
aetherias quoque, uti poscis, trahat Hannibal auras,
ereptus pugnae. miscere hic sidera ponto
et terras implere uolet redeuntibus armis:
noui feta uiri bello praecordia. sed lex
muneris haec esto nostri: Saturnia regna 380
ne post haec uideat, repetat neue amplius umquam
Ausoniam. nunc instanti raptum auehe leto
ne, latis si miscebit fera proelia campis,
Romulei nequeas iuuenis subducere dextrae.'
Dum statuit fata Omnipotens urbique ducique, 385
inuadunt acies pugnam et clamore lacessunt
sidera. non alio grauiores tempore uidit
aut populos tellus aut, qui patria arma mouerent,
maioris certare duces. discriminis alta
in medio merces, quicquid tegit undique caelum. 390
ibat Agenoreus praefulgens ductor in ostro,
excelsumque caput penna nutante leuabat
crista rubens. saeuus magno de nomine terror
praecedit, Latioque micat bene cognitus ensis.
at contra ardenti radiabat Scipio cocco, 395
terribilem ostentans clipeum, quo patris et una
caelarat patrui spirantis proelia dira
effigies: flammam ingentem frons alta uomebat.
sub tanta cunctis ui telorumque uirumque
in ducibus stabat spes et uictoria solis. 400
quin etiam, fauor ut subigit plerosque metusue,
Scipio si Libycis esset generatus in oris,
sceptra ad Agenoreos credunt uentura nepotes,
Hannibal Ausonia genitus si sede fuisset,
haud dubitant terras Itala in dicione futuras. 405
Contremuere aurae, rapido uibrantibus hastis
turbine, et horrificam traxere per aethera nubem.
inde ensis propiorque acies et comminus ora
admota ac dira flagrantia lumina flamma.
sternitur, in medium contemptrix turba pericli 410
quae primis se praecipitem tulit obuia telis,
gentilemque bibit tellus inuita cruorem.
feruidus ingenii Masinissa et feruidus aeui
in primas Macetum turmas immania membra
infert et iaculo circumuolat alite campum. 415
caerulus haud aliter, cum dimicat, incola T<h>yles
agmina falcigero circumuenit arta couinno.
Graia phalanx patrio densarat more cateruas
iunctisque astabat nulli penetrabilis hastis.
immemor has pacti post foedus in arma Philippus 420
miserat et quassam refouebat Agenoris urbem.
rarescit multo laxatus uulnere miles
atque aperit patulas prostrato corpore late
inter tela uias. inrumpit mole ruinae
Ausonius globus et periuria Graia resignat. 425
Archemorum Rutilus, Teucrum Norbanus (et ambo
Mantua pubenti genetrix dimiserat aeuo),
obtruncat Samium bellacis dextra Caleni,
at Clytium Selius, Pellaeum et uana tumentem
ad nomen patriae Clytium: sed gloria Pellae 430
haud ualuit misero defendere Daunia tela.
Saeuior his Latius uastabat Bruttia signa
Laelius increpitans: 'Adeone Oenotria tellus
detestanda fuit, quam per maria aspera perque
insanos Tyrio fugeretis remige fluctus? 435
sed fugisse satis fuerit. Latione cruore
insuper externas petitis perfundere terras?'
haec dicens Silarum meditantem in proelia telo
praeuenit. hasta uolans imo sub gutture sedit
et uitae uocisque uias simul incita clausit. 440
Vergilio Caudinus, acerbo Laus Amano
sternitur. accendunt iras uultusque uirorum
armorumque habitus noti et uox consona linguae.
quos ubi nudantis conspexit Hamilcare cretus
terga fuga, 'State ac nostram ne prodite gentem' 445
uociferans subit et conuertit proelia dextra:
qualis in aestiferis Garamantum feta ueneno
attollit campis feruenti pastus harena
colla Paraetonius serpens lateque per auras
undantem torquet perfundens nubila tabem. 450
continuo infesta portantem cuspide uulnus
impedit anteuolans Herium, cui nobile nomen
Marrucina domus clarumque Teate ferebat.
atque illi magnum nitenti et laudibus hostis
arrecto capuli ad finem manus incita sedit, 455
quaerebatque miser morienti lumine fratrem,
cum iuuenis subit et leto stimulatus acerbo
Pleminius saeuum mucronem ante ora coruscat
ac fratrem magno minitans clamore reposcit.
huic proles Barcae: 'Germanum reddere uero 460
si placet, haud renuo. maneant modo foedera nostra:
Hasdrubalem reuocate umbris. egone aspera ponam
umquam in Romanos odia, aut mansuescere corda
nostra sinam, parcamque uiro quem terra crearit
Itala? tum manes inimico<s> sede repellat 465
aeterna socioque abigat me frater Auerno.'
sic ait et clipei propulsum pondere toto,
lubrica qua tellus lapsantis sanguine fratris
fallebat nisus, prosternit et occupat ense.
extendit labens palmas, Heriumque iacentem 470
amplexus, iuncta leniuit morte dolores.
tum Libys inuadit mixtae certamina turbae
conuertitque ruens per longum hostilia terga,
ut cum fulminibus permixta tonitrua mundum
terrificant, summique labat domus alta parentis: 475
omne hominum terris trepidat genus, ipsaque ob ora
lux atrox micat, et praesens astare uiritim
creditur intento perculsis Iuppiter igne.
Parte alia, ceu sola forent discrimina campo
quo mis<c>eret agens truculentum Scipio Martem, 480
aspera pugna nouas uaria sub imagine leti
dat formas. hic ense iacet prostratus adacto,
hic saxo perfracta gemit lacrimabilis ossa,
ast hos, turpe, pauor fusos proiecit in ora,
horum aduersa dedit Gradiuo pectora uirtus. 485
ipse super strages ductor Rhoeteius instat,
qualis apud gelidum currus quatit altior Hebrum
et Geticas soluit feruenti sanguine Mauors
laetus caede niues, glaciemque Aquilonibus actam
perrumpit stridens sub pondere belliger axis. 490
iamque ardore truci lustrans fortissima quaeque
nomina obit ferro. claris spectata per orbem
stragibus occumbit late inter tela iuuentus:
qui muros rapuere tuos miserasque nefandi
principium belli fecere, Sagunte, ruinas, 495
qui sacros, Trasimenne, lacus, Phaethontia quique
polluerant tabo stagna, ac fiducia tanta
quos tulit, ut superum regi soliumque domosque
irent direptum: mactantur comminus uno
exitio, redduntque animas, temerata fereba<n>t 500
qui secreta deum et primo<s> reserasse negatas
gressibus humanis Alpis. formidinis huius
plena acies propere retro exanimata ruebat:
haud secus ac tectis urbis Vulcania pestis
cum sese infudit, rapidusque incendia flatus 505
uentilat et uolucris spargit per culmina flammas,
attonitum erumpit subita formidine uulgus,
lateque ut capta passim trepidatur in urbe.
Verum ubi cunctari taedet dispersa uirorum
proelia sectantem et leuiori Marte teneri, 510
omnes in causam belli auctoremque malorum
uertere iam uires tandem placet. Hannibal unus
dum restet, non, si muris Carthaginis ignis
subdatur caesique cadant exercitus omnis,
profectum Latio. contra, si concidat unus, 515
nequiquam fore Agenoreis cuncta arma uirosque.
illum igitur lustrans circumfert lumina campo
rimaturque ducem. iuuat in certamina summa
ferre gradum, cuperetque uiro concurrere, tota
spectante Ausonia. celsus clamore feroci 520
prouocat increpitans hostem et noua proelia poscit.
Quas postquam audiuit uoces conterrita Iuno,
ne Libyci ducis impauidas ferrentur ad aures,
effigiem informat Latiam propereque coruscis
attollit cristis, addit clipeumque iubasque 525
Romulei ducis atque umeris imponit honorem
fulgentis saguli, dat gressum habitusque cientis
proelia et audacis adicit sine corpore motus.
tum par effigies fallacis imagine uana
cornipedis moderanda cito per deuia passu 530
belligerae datur ad speciem certaminis umbrae.
sic Poeni ducis ante oculos exultat et ultro
Scipio Iunoni simulatus tela coruscat.
at, uiso laetus rectore ante ora Latino
et tandem propius sperans ingentia, Poenus 535
quadrupedi citus imponit uelocia membra
et iacit aduersam properati turbinis hastam.
dat terga et campo fugiens uolat ales imago
tramittitque acies. tum uero, ut uictor et alti
iam compos uoti, ferrata calce cruentat 540
cornipedem et largas Poenus quatit asper habenas:
'Quo fugis, oblitus nostris te cedere regnis?
nulla tibi Libyca latebra est, o Scipio, terra.'
haec ait et stricto sequitur mucrone uolantem,
donec longinquo frustratum duxit in arua 545
diuersa spatio procul a certamine pugnae.
tum fallax subito simulacrum in nubila cessit.
fulmineus ductor 'Quisnam se numine caeco
composuit nobis' inquit 'deus? aut latet idem
cur monstro? tantumne obstat mea gloria diuis? 550
sed non auelles umquam, quicumque secundus
caelicolum stas Ausoniae, non artibus hostem
eripies uerum nobis.' frena inde citati
conuertit furibundus equi campumque petebat,
cum subito occultae pestis conlapsa tremore 555
cornipedis moles ruit atque efflauit anhelo
pectore Iunonis curis in nubila uitam.
tum uero impatiens 'Vestra est haec altera, uestra
fraus,' inquit 'superi: non fallitis. aequore mersum
texissent scopuli, pelagusque hausisset et undae! 560
anne huic seruabar leto? mea signa secuti,
quis pugnae auspicium dedimus, caeduntur, et absens
accipio gemitus uocesque ac uerba uocantum
Hannibalem. quis nostra satis delicta piabit
Tartareus torrens?' simul haec fundebat et una 565
spectabat dextram ac leti feruebat amore.
Tunc Iuno, miserata uirum, pastoris in ora
uertitur ac siluis subito procedit opacis
atque his adloquitur uersantem ingloria fata:
'Quaenam te siluis accedere causa subegit 570
armatum nostris? num dura ad proelia tendis,
magnus ubi Ausoniae reliquos domat Hannibal armis?
si uelox gaudes ire et compendia grata
sunt tibi, uicino in medios te tramite ducam.'
adnuit atque onerat promissis pectora largis 575
pastoris patresque docet Carthaginis altae
magna repensuros, nec se leuiora daturum.
praecipitem et uasto superantem proxima saltu
circumagit Iuno ac fallens regione uiarum
non gratam inuito seruat celata salutem. 580
Interea Cadmea manus, deserta pauensque,
non ullum Hannibalem, nusquam certamina cernit
saeui nota ducis. pars ferro occumbere credunt,
pars damnasse aciem et diuis cessisse sinistris.
ingruit Ausonius uersosque agit aequore toto 585
rector. iamque ipsae trepidant Carthaginis arces:
impletur terrore uago cuncta Africa pulsis
agminibus, uolucrique fuga sine Marte ruentes
tendunt attonitos extrema ad litora cursus
ac Tartessiacas profugi sparguntur in oras; 590
pars Batti petiere domos, pars flumina Lagi.
sic ubi, ui caeca tandem deuictus, ad astra
euomuit pastos per saecula Vesbius ignis
et pelago et terris fusa est Vulcania pestis,
uidere Eoi, monstrum admirabile, Seres 595
lanigeros cinere Ausonio canescere lucos.
At fessum tumulo tandem regina propinquo
sistit Iuno ducem, facies unde omnis et atrae
apparent admota oculis uestigia pugnae.
qualem Gargani campum Trebiaeque paludem 600
et Tyrrhena uada et Ph<a>et<h>ontis uiderat amnem
strage uiru<m> undantem, talis, miserabile uisu,
prostratis facies aperitur dira maniplis.
tunc superas Iuno sedes turbata reuisit.
iamque propinquabant hostes tumuloque subibant, 605
cum secum Poenus: 'Caelum licet omne soluta
in caput hoc compage ruat terraeque dehiscant,
non ullo Cannas abolebis, Iuppiter, aeuo,
decedesque prius regnis, quam nomina gentes
aut facta Hannibalis sileant. nec deinde relinquo 610
securam te, Roma, mei, patriaeque superstes
ad spes armorum uiuam tibi. nam modo pugna
praecellis, resident hostes: mihi satque superque
ut me Dardaniae matres atque Itala tellus,
dum uiuam, expectent nec pacem pectore norint.' 615
sic rapitur paucis fugientum mixtus, et altos
inde petit retro montis tutasque latebras.
Hic finis bello. reserantur protinus arces
Ausonio iam sponte duci. iura improba adempta
armaque, et incisae leges, opibusque superbis 620
uis fracta, et posuit gestatas belua turris.
excelsae tum saeua rates spectacula Poenis
flammiferam accepere facem, subitaque procella
arserunt maria, atque expauit lumina Nereus.
Mansuri compos decoris per saecula rector, 625
deuictae referens primus cognomina terrae,
securus sceptri, repetit per caerula Romam
et patria inuehitur sublimi tecta triumpho.
ante Syphax feretro residens captiua premebat
lumina, et auratae seruabant colla catenae, 630
hic Hannon clarique genus Phoenissa iuuenta
et Macetum primi atque incocti corpora Mauri,
tum Nomades notusque sacro, cum lustrat harenas,
Hammoni Garamas et semper naufraga Syrtis.
mox uictas tendens Carthago ad sidera palmas 635
ibat et effigies orae iam lenis Hiberae,
terrarum finis Gades ac laudibus olim
terminus Herculeis Calpe Baetesque lauare
solis equos dulci consuetus fluminis unda,
frondosumque apicem subigens ad sidera mater 640
bellorum fera Pyrene nec mitis Hiberus,
cum simul inlidit ponto, quos attulit, amnes.
sed non ulla magis mentesque oculosque tenebat,
quam uisa Hannibalis campis fugientis imago.
ipse astans curru atque auro decoratus et ostro 645
Martia praebebat spectanda Quiritibus ora,
qualis odoratis descendens Liber ab Indis
egit pampineos frenata tigride currus;
aut cum Phlegraeis, confecta mole Gigantum,
incessit campis tangens Tirynthius astra. 650
salue, inuicte parens, non concessure Quirino
laudibus ac meritis non concessure Camillo:
nec uero, cum te memorat de stirpe deorum,
prolem Tarpei mentitur Roma Tonantis.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com