Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (356)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

STATIUS PUBLIUS PAPINIUS - ACHILLEID

I

Magnanimum Aeaciden formidatamque Tonanti
progeniem et patrio vetitam succedere caelo,
diva, refer. quamquam acta viri multum inclita cantu
Maeonio (sed plura vacant), nos ire per omnem--
sic amor est--heroa velis Scyroque latentem 5
Dulichia proferre tuba nec in Hectore tracto
sistere, sed tota iuvenem deducere Troia.
tu modo, si veterem digno deplevimus haustu,
da fontes mihi, Phoebe, novos ac fronde secunda
necte comas: neque enim Aonium nemus advena pulso 10
nec mea nunc primis augescunt tempora vittis.
scit Dircaeus ager meque inter prisca parentum
nomina cumque suo numerant Amphione Thebae.
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus
Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque 15
certatim laurus--olim dolet altera vinci--,
da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper
pulvere: te longo necdum fidente paratu
molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
Solverat Oebalio classem de litore pastor 20
Dardanus incautas blande populatus Amyclas
plenaque materni referens praesagia somni
culpatum relegebat iter, qua condita ponto
fluctibus invisis iam Nereis imperat Helle,
cum Thetis Idaeos--heu numquam vana parentum 25
auguria!--expavit vitreo sub gurgite remos.
nec mora et undosis turba comitante sororum
prosiluit thalamis: fervent coeuntia Phrixi
litora et angustum dominas non explicat aequor.
Illa ubi discusso primum subit aera ponto, 30
'Me petit haec, mihi classis' ait 'funesta minatur,
agnosco monitus et Protea vera locutum.
ecce novam Priamo facibus de puppe levatis
fert Bellona nurum: video iam mille carinis
Ionium Aegaeumque premi; nec sufficit, omnis 35
quod plaga Graiugenum tumidis coniurat Atridis:
iam pelago terrisque meus quaeretur Achilles,
et volet ipse sequi. quid enim cunabula parvo
Pelion et torvi commisimus antra magistri?
illic, ni fallor, Lapitharum proelia ludit 40
inprobus et patria iam se metitur in hasta.
o dolor, o seri materno in corde timores!
non potui infelix, cum primum gurgite nostro
Rhoeteae cecidere trabes, attollere magnum
aequor et incesti praedonis vela profunda 45
tempestate sequi cunctasque inferre sorores?
nunc quoque--sed tardum, iam plena iniuria raptae.
ibo tamen pelagique deos dextramque secundi,
quod superest, complexa Iovis per Tethyos annos
grandaevumque patrem supplex miseranda rogabo 50
unam hiemem.' Dixit magnumque in tempore regem
aspicit. Oceano veniebat ab hospite, mensis
laetus et aequoreo diffusus nectare vultus,
unde hiemes ventique silent; cantuque quieto
armigeri Tritones eunt scopulosaque cete 55
Tyrrhenique greges circumque infraque rotantur
rege salutato; placidis ipse arduus undis
eminet et triplici telo iubet ire iugales;
illi spumiferos glomerant a pectore cursus,
pone natant delentque pedum vestigia cauda; 60
cum Thetis: 'O magni genitor rectorque profundi,
aspicis in qualis miserum patefeceris usus
aequor? eunt tutis terrarum crimina velis,
ex quo iura freti maiestatemque repostam
rupit Iasonia puppis Pagasaea rapina. 65
en aliud furto scelus et spolia hospita portans
navigat iniustae temerarius arbiter Idae,
eheu quos gemitus terris caeloque daturus,
quos mihi! sic Phrygiae pensamus gaudia palmae,
hi Veneris mores, hoc gratae munus alumnae. 70
has saltem--num semideos nostrumque reportant
Thesea?--si quis adhuc undis honor, obrue puppes,
aut permitte fretum! nulla inclementia: fas sit
pro nato timuisse mihi. da pellere luctus,
nec tibi de tantis placeat me fluctibus unum 75
litus et Iliaci scopulos habitare sepulcri.'
Orabat laniata genas et pectore nudo
caeruleis obstabat equis. sed rector aquarum
invitat curru dictisque ita mulcet amicis:
'Ne pete Dardaniam frustra, Theti, mergere classem; 80
fata vetant: ratus ordo deis miscere cruentas
Europamque Asiamque manus, consultaque belli
Iuppiter et tristes edixit caedibus annos.
quem tu illic natum Sigeo in pulvere, quanta
aspicies victrix Phrygiarum funera matrum, 85
cum tuus Aeacides tepido modo sanguine Teucros
undabit campos, modo crassa exire vetabit
flumina et Hectoreo tardabit funere currus
inpelletque manu nostros, opera inrita, muros!
Pelea iam desiste queri thalamosque minores: 90
crederis peperisse Iovi; nec inulta dolebis
cognatisque utere fretis: dabo tollere fluctus,
cum reduces Danai nocturnaque signa Caphereus
exseret et dirum pariter quaeremus Ulixem.'
Dixerat. illa gravi vultum demissa repulsa, 95
quae iam excire fretum et ratibus bellare parabat
Iliacis, alios animo commenta paratus,
tristis ad Haemonias detorquet bracchia terras.
ter conata manu, liquidum ter gressibus aequor
reppulit et niveas feriunt vada Thessala plantas. 100
laetantur montes et conubialia pandunt
antra sinus lateque deae Sperchios abundat
obvius et dulci vestigia circuit unda.
illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat
pectore consilia et sollers pietate magistra 105
longaevum Chirona petit. domus ardua montem
perforat et longo suspendit Pelion arcu;
pars exhausta manu, partem sua ruperat aetas.
signa tamen divumque tori et quem quisque sacrarit
accubitu genioque locum monstrantur; at intra 110
Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis
fratribus: hic hominum nullos experta cruores
spicula nec truncae bellis genialibus orni
aut consanguineos fracti crateres in hostes,
sed pharetrae insontes et inania terga ferarum. 115
haec quoque dum viridis; nam tunc labor unus inermi
nosse salutiferas dubiis animantibus herbas,
aut monstrare lyra veteres heroas alumno.
et tunc venatu rediturum in limine primo
opperiens properatque dapes largoque serenat 120
igne domum, cum visa procul de litore surgens
Nereis; erumpit silvis--dant gaudia vires--
notaque desueto crepuit senis ungula campo.
tunc blandus dextra atque imos demissus in armos
pauperibus tectis inducit et admonet antri. 125
Iamdudum tacito lustrat Thetis omnia visu
nec perpessa moras: 'Ubinam mea pignora, Chiron,
dic', ait, 'aut cur ulla puer iam tempora ducit
te sine? non merito trepidus sopor atraque matri
signa deum et magnos utinam mentita timores? 130
namque modo infensos utero mihi contuor enses,
nunc planctu livere manus, modo in ubera saevas
ire feras; saepe ipsa--nefas!--sub inania natum
Tartara et ad Stygios iterum fero mergere fontes.
hos abolere metus magici iubet ordine sacri 135
Carpathius vates puerumque sub axe peracto
secretis lustrare fretis, ubi litora summa
Oceani et genitor tepet inlabentibus astris
Pontus. ibi ignotis horrenda piacula divis
donaque--sed longum cuncta enumerare vetorque. 140
trade magis!' sic ficta parens: neque enim ille dedisset,
si molles habitus et tegmina foeda fateri
ausa seni. tunc ipse refert: 'Duc, optima, quaeso,
duc, genetrix, humilique deos infringe precatu.
nam superant tua vota modum placandaque multum 145
invidia est. non addo metum, sed vera fatebor:
nescio quid magnum--nec me patria omina fallunt--
vis festina parat tenuesque supervenit annos.
olim et ferre minas avideque audire solebat
imperia et nostris procul haut discedere ab antris; 150
nunc illum non Ossa capit, non Pelion ingens
Pharsaliaeve nives. ipsi mihi saepe queruntur
Centauri raptasque domos abstractaque coram
armenta et semet campis fluviisque fugari,
insidiasque et bella parant tumideque minantur. 155
olim equidem, Argoos pinus cum Thessala reges
hac veheret, iuvenem Alciden et Thesea vidi-
-sed taceo.' Figit gelidus Nereida pallor:
ille aderat multo sudore et pulvere maior,
et tamen arma inter festinatosque labores 160
dulcis adhuc visu: niveo natat ignis in ore
purpureus fulvoque nitet coma gratior auro.
necdum prima nova lanugine vertitur aetas,
tranquillaeque faces oculis et plurima vultu
mater inest: qualis Lycia venator Apollo 165
cum redit et saevis permutat plectra pharetris.
forte et laetus adest--o quantum gaudia formae
adiciunt!--: fetam Pholoes sub rupe leaenam
perculerat ferro vacuisque reliquerat antris
ipsam, sed catulos adportat et incitat ungues. 170
quos tamen, ut fido genetrix in limine visa est,
abicit exceptamque avidis circumligat ulnis,
iam gravis amplexu iamque aequus vertice matri.
insequitur magno iam tunc conexus amore
Patroclus tantisque extenditur aemulus actis, 175
par studiis aevique modis, sed robore longe,
et tamen aequali visurus Pergama fato.
Protinus ille subit rapido quae proxima saltu
flumina fumantisque genas crinemque novatur
fontibus: Eurotae qualis vada Castor anhelo 180
intrat equo fessumque sui iubar excitat astri.
miratur comitque senex, nunc pectora mulcens
nunc fortis umeros; angunt sua gaudia matrem.
tunc libare dapes Baccheaque munera Chiron
orat et attonitae varia oblectamina nectens 185
elicit extremo chelyn et solantia curas
fila movet leviterque expertas pollice chordas
dat puero. canit ille libens inmania laudum
semina: quot tumidae superarit iussa novercae
Amphitryoniades, crudum quo Bebryca caestu 190
obruerit Pollux, quanto circumdata nexu
ruperit Aegides Minoia bracchia tauri,
maternos in fine toros superisque gravatum
Pelion: hic victo risit Thetis anxia vultu.
nox trahit in somnos; saxo collabitur ingens 195
Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles,
quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
At Thetis undisonis per noctem in rupibus astans,
quae nato secreta velit, quibus abdere terris
destinet, huc illuc divisa mente volutat. 200
proxima, sed studiis multum Mavortia, Thrace;
nec Macetum gens dura placet laudumque daturi
Cecropidae stimulos; nimium opportuna carinis
Sestos Abydenique sinus. placet ire per artas
Cycladas; hic spretae Myconosque humilisque Seriphos 205
et Lemnos non aequa viris atque hospita Delos
gentibus. inbelli nuper Lycomedis ab aula
virgineos coetus et litora persona ludo
audierat, duros laxantem Aegaeona nexus
missa sequi centumque dei numerare catenas. 210
haec placet, haec timidae tellus tutissima matri.
qualis vicino volucris iam sedula partu
iamque timens, qua fronde domum suspendat inanem;
providet hic ventos, hic anxia cogitat angues,
hic homines: tandem dubiae placet umbra, novisque 215
vix stetit in ramis et protinus arbor amatur.
Altera consilio superest tristemque fatigat
cura deam, natum ipsa sinu conplexa per undas
an magno Tritone ferat, ventosne volucres
advocet an pelago solitam Thaumantida pasci. 220
elicit inde fretis et murice frenat acuto
delphinas biiugos, quos illi maxima Tethys
gurgite Atlanteo pelagi sub valle sonora
nutrierat--nullis vada per Neptunia glaucae
tantus honos formae nandique potentia nec plus 225
pectoris humani--; iubet hos subsistere pleno
litore, ne nudae noceant contagia terrae.
ipsa dehinc toto resolutum pectore Achillem,
qui pueris sopor, Haemonii de rupibus antri
ad placidas deportat aquas et iussa tacere 230
litora; monstrat iter totoque effulgurat orbe
Cynthia. prosequitur divam celeresque recursus
securus pelagi Chiron rogat udaque celat
lumina et abreptos subito iamiamque latentes
erecto prospectat equo, qua cana parumper 235
spumant signa fugae et liquido perit orbita ponto.
illum non alias rediturum ad Thessala Tempe
iam tristis Pholoe, iam nubilus ingemit Othrys
et tenuior Sperchios aquis speluncaque docti
muta senis; quaerunt puerilia carmina Fauni 240
et sperata diu plorant conubia Nymphae.
Iam premit astra dies humilique ex aequore Titan
rorantes evolvit equos et ab aethere magno
sublatum curru pelagus cadit, at vada mater
Scyria iamdudum fluctus emensa tenebat, 245
exierantque iugo fessi delphines erili,
cum pueri tremefacta quies oculique patentes
infusum sensere diem. stupet aere primo:
quae loca, qui fluctus, ubi Pelion? omnia versa
atque ignota videt dubitatque agnoscere matrem. 250
occupat illa manu blandeque adfata paventem:
'Si mihi, care puer, thalamos sors aequa tulisset,
quos dabat, aetheriis ego te conplexa tenerem
sidus grande plagis, magnique puerpera caeli
nil humiles Parcas terrenaque fata vererer. 255
nunc inpar tibi, nate, genus, praeclusaque leti
tantum a matre via est; quin et metuenda propinquant
tempora et extremis admota pericula metis.
cedamus, paulumque animos submitte viriles
atque habitus dignare meos. si Lydia dura 260
pensa manu mollesque tulit Tirynthius hastas,
si decet aurata Bacchum vestigia palla
verrere, virgineos si Iuppiter induit artus,
nec magnum ambigui fregerunt Caenea sexus:
hac sine, quaeso, minas nubemque exire malignam. 265
mox iterum campos, iterum Centaurica reddam
lustra tibi: per ego hoc decus et ventura iuventae
gaudia, si terras humilemque experta maritum
te propter, si progenitum Stygos amne severo
armavi--totumque utinam!--, cape tuta parumper 270
tegmina nil nocitura animo. cur ora reducis
quidve parant oculi? pudet hoc mitescere cultu?
per te, care puer, cognata per aequora iuro,
nesciet hoc Chiron.' sic horrida pectora tractat
nequiquam mulcens; obstat genitorque roganti 275
nutritorque ingens et cruda exordia magnae
indolis. effrenae tumidum velut igne iuventae
si quis equum primis submittere temptet habenis:
ille diu campis fluviisque et honore superbo
gavisus non colla iugo, non aspera praebet 280
ora lupis dominique fremit captivus inire
imperia atque alios miratur discere cursus.
Quis deus attonitae fraudes astumque parenti
contulit? indocilem quae mens detraxit Achillem?
Palladi litoreae celebrabat Scyros honorum 285
forte diem, placidoque satae Lycomede sorores
luce sacra patriis, quae rara licentia, muris
exierant dare veris opes divaeque severas
fronde ligare comas et spargere floribus hastam.
omnibus eximium formae decus, omnibus idem 290
cultus et expleto teneri iam fine pudoris
virginitas matura toris annique tumentes.
sed quantum virides pelagi Venus addita Nymphas
obruit, aut umeris quantum Diana relinquit
Naidas, effulget tantum regina decori 295
Deidamia chori pulchrisque sororibus obstat.
illius et roseo flammatur purpura vultu
et gemmis lux maior inest et blandius aurum:
atque ipsi par forma deaest, si pectoris angues
ponat et exempta pacetur casside vultus. 300
hanc ubi ducentem longe socia agmina vidit,
trux puer et nullo temeratus pectora motu
deriguit totisque novum bibit ossibus ignem.
nec latet haustus amor, sed fax vibrata medullis
in vultus atque ora redit lucemque genarum 305
tinguit et inpulsam tenui sudore pererrat.
lactea Massagetae veluti cum pocula fuscant
sanguine puniceo vel ebur corrumpitur ostro,
sic variis manifesta notis palletque rubetque
flamma repens. eat atque ultro ferus hospita sacra 310
disiciat turbae securus et inmemor aevi,
ni pudor et iunctae teneat reverentia matris.
ut pater armenti quondam ductorque futurus,
cui nondum toto peraguntur cornua gyro,
cum sociam pastus niveo candore iuvencam 315
aspicit, ardescunt animi primusque per ora
spumat amor, spectant hilares obstantque magistri.
Occupat arrepto iam conscia tempore mater:
'Hasne inter simulare choros et bracchia ludo
nectere, nate, grave est? gelida quid tale sub Ossa 320
Peliacisque iugis? o si mihi iungere curas
atque alium portare sinu contingat Achillem!'
mulcetur laetumque rubet visusque protervos
obliquat vestesque manu leviore repellit.
aspicit ambiguum genetrix cogique volentem 325
iniecitque sinus; tum colla rigentia mollit
submittitque graves umeros et fortia laxat
bracchia et inpexos certo domat ordine crines
ac sua dilecta cervice monilia transfert;
et picturato cohibens vestigia limbo 330
incessum motumque docet fandique pudorem.
qualiter artifici victurae pollice cerae
accipiunt formas ignemque manumque sequuntur,
talis erat divae natum mutantis imago.
nec luctata diu; superest nam plurimus illi 335
invita virtute decor, fallitque tuentes
ambiguus tenuique latens discrimine sexus.
Procedunt, iterumque monens iterumque fatigans
blanda Thetis: 'Sic ergo gradum, sic ora manusque,
nate, feres comitesque modis imitabere fictis, 340
ne te suspectum molli non misceat aulae
rector et incepti pereant mendacia furti.'
dicit et admoto non cessat comere tactu.
sic ubi virgineis Hecate lassata Therapnis
ad patrem fratremque redit, comes haeret eunti 345
mater et ipsa umeros exsertaque bracchia velat;
ipsa arcum pharetrasque locat vestemque latentem
deducit sparsosque tumet conponere crines.
Protinus adgreditur regem atque ibi testibus aris
'Hanc tibi' ait 'nostri germanam, rector, Achillis-- 350
nonne vides ut torva genas aequandaque fratri?--
tradimus. arma umeris arcumque animosa petebat
ferre et Amazonio conubia pellere ritu.
sed mihi curarum satis est pro stirpe virili;
haec calathos et sacra ferat, tu frange regendo 355
indocilem sexuque tene, dum nubilis aetas
solvendusque pudor; neve exercere protervas
gymnadas aut lustris nemorum concede vagari.
intus ale et similes inter seclude puellas;
litore praecipue portuque arcere memento. 360
vidisti modo vela Phrygum: iam mutua iura
fallere transmissae pelago didicere carinae.'
Accedit dictis pater ingenioque parentis
occultum Aeaciden--quis divum fraudibus obstet?--
accipit; ultro etiam veneratur supplice dextra 365
et grates electus agit: nec turba piarum
Scyriadum cessat nimio defigere visu
virginis ora novae, quantum cervice comisque
emineat quantumque umeros ac pectora fundat.
dehinc sociare choros castisque accedere sacris 370
hortantur ceduntque loco et contingere gaudent.
qualiter Idaliae volucres, ubi mollia frangunt
nubila, iam longum caeloque domoque gregatae,
si iunxit pinnas diversoque hospita tractu
venit avis, cunctae primum mirantur et horrent; 375
mox propius propiusque volant, atque aere in ipso
paulatim fecere suam plausuque secundo
circumeunt hilares et ad alta cubilia ducunt.
Digreditur multum cunctata in limine mater,
dum repetit monitus arcanaque murmura figit 380
auribus et tacito dat verba novissima vultu.
tunc excepta freto longe cervice reflexa
abnatat et blandis adfatur litora votis:
'Cara mihi tellus, magnae cui pignora curae
depositumque ingens timido commisimus astu, 385
sis felix taceasque, precor, quo more tacebat
Creta Rheae; te longus honos aeternaque cingent
templa nec instabili fama superabere Delo,
et ventis et sacra fretis interque vadosas
Cycladas, Aegaeae frangunt ubi saxa procellae, 390
Nereidum tranquilla domus iurandaque nautis
insula; ne solum Danaas admitte carinas,
ne, precor! "Hic thiasi tantum et nihil utile bellis:"
hoc famam narrare doce, dumque arma parantur
Dorica et alternum Mavors interfurit orbem,-- 395
cedo equidem--sit virgo pii Lycomedis Achilles.'
Interea meritos ultrix Europa dolores
dulcibus armorum furiis et supplice regum
conquestu flammata movet; quippe ambit Atrides
ille magis, cui nupta domi, facinusque relatu 400
asperat Iliacum: captam sine Marte, sine armis
progeniem caeli Spartaeque potentis alumnam,
iura, fidem, superos una calcata rapina.
hoc foedus Phrygium, haec geminae commercia terrae?
quid maneat populos, ubi tanta iniuria primos 405
degrassata duces?--coeunt gens omnis et aetas:
nec tantum exciti, bimari quos Isthmia vallo
claustra nec undisonae quos circuit umbo Maleae,
sed procul, admotas Phrixi qua semita iungi
Europamque Asiamque vetat, quasque ordine gentes 410
litore Abydeno maris alligat unda superni.
fervet amor belli concussasque erigit urbes.
aera domat Temese, quatitur navalibus ora
Eubois, innumera resonant incude Mycenae,
Pisa novat currus, Nemee dat terga ferarum, 415
Cirrha sagittiferas certat stipare pharetras,
Lerna gravis clipeos caesis vestire iuvencis.
dat bello pedites Aetolus et asper Acarnan,
Argos agit turmas, vacuantur pascua ditis
Arcadiae, frenat celeres Epiros alumnos, 420
Phocis et Aoniae iaculis rarescitis umbrae,
murorum tormenta Pylos Messenaque tendunt.
nulla inmunis humus; velluntur postibus altis
arma olim dimissa patrum, flammisque liquescunt
dona deum; ereptum superis Mars efferat aurum. 425
nusquam umbrae veteres: minor Othrys et ardua sidunt
Taygeta, exuti viderunt aera montes.
iam natat omne nemus; caeduntur robora classi,
silva minor remis. ferrum lassatur in usus
innumeros, quod rostra liget, quod muniat arma, 430
belligeros quod frenet equos, quod mille catenis
squalentis nectat tunicas, quod sanguine fumet
vulneraque alta bibat, quod conspirante veneno
inpellat mortes; tenuant umentia saxa
attritu et pigris addunt mucronibus iras. 435
nec modus aut arcus lentare aut fundere glandes
aut torrere sudes galeasque attollere conis.
hos inter motus pigram gemit una quietem
Thessalia et geminis incusat fata querellis,
quod senior Peleus nec adhuc maturus Achilles. 440
Iam Pelopis terras Graiumque exhauserat orbem
praecipitans in transtra viros insanus equosque
Bellipotens. fervent portus et operta carinis
stagna suasque hiemes classis promota suosque
attollit fluctus; ipsum iam puppibus aequor 445
deficit et totos consumunt carbasa ventos.
Prima ratis Danaas Hecateia congregat Aulis,
rupibus expositis longique crepidine dorsi
Euboicum scandens Aulis mare, litora multum
montivagae dilecta deae, iuxtaque Caphereus 450
latratum pelago tollens caput. ille Pelasgas
ut vidit tranare rates, ter monte ter undis
intonuit saevaeque dedit praesagia noctis.
coetus ibi armorum Troiae fatalis, ibi ingens
iuratur bellum, donec sol annuus omnes 455
conficeret metas. tunc primum Graecia vires
contemplata suas; tunc sparsa ac dissona moles
in corpus vultumque coit et rege sub uno
disposita est. sic curva feras indago latentes
claudit et admotis paulatim cassibus artat. 460
illae ignem sonitumque pavent diffusaque linquunt
avia miranturque suum decrescere montem,
donec in angustam ceciderunt undique vallem;
inque vicem stupuere greges socioque timore
mansuescunt: simul hirtus aper, simul ursa lupusque 465
cogitur et captos contempsit cerva leones.
Sed quamquam et gemini pariter sua bella capessant
Atridae famamque avida virtute paternam
Tydides Sthenelusque premant, nec cogitet annos
Antilochus septemque Aiax umbone coruscet 470
armenti reges atque aequum moenibus orbem,
consiliisque armisque vigil contendat Ulixes:
omnis in absentem belli manus ardet Achillem,
nomen Achillis amant et in Hectora solus Achilles
poscitur; illum unum Teucris Priamoque loquuntur 475
fatalem. quis enim Haemoniis sub vallibus alter
creverit effossa reptans nive? cuius adortus
cruda rudimenta et teneros formaverit annos
Centaurus? patrii propior cui linea caeli,
quemve alium Stygios tulerit secreta per amnes 480
Nereis et pulchros ferro praestruxerit artus?
haec Graiae castris iterant traduntque cohortes.
cedit turba ducum vincique haud maesta fatetur.
sic cum pallentes Phlegraea in castra coirent
caelicolae iamque Odrysiam Gradivus in hastam 485
surgeret et Libycos Tritonia tolleret angues
ingentemque manu curvaret Delius arcum,
stabat anhela metu solum Natura Tonantem
respiciens, quando ille hiemes tonitrusque vocaret
nubibus, igniferam quot fulmina posceret Aetnen. 490
Atque ibi dum mixta vallati plebe suorum
et maris et belli consultant tempora reges,
increpitans magno vatem Calchanta tumultu
Protesilaus ait--namque huic bellare cupido
praecipua et primae iam tunc data gloria mortis--: 495
'O nimium Phoebi tripodumque oblite tuorum
Thestoride, quando ora deo possessa movebis
iustius aut quaenam Parcarum occulta recludes?
cernis ut ignotum cuncti stupeantque fremantque
Aeaciden? sordet volgo Calydonius heros 500
et magno genitus Telamone Aiaxque secundus;
nos quoque--sed Mavors et Troia arrepta probabunt.
illum neglectis--pudet heu!--ductoribus omnes
belligerum ceu numen amant. dic ocius: aut cur
serta comis et multus honos? quibus abditus oris 505
quave iubes tellure peti? nam fama nec antris
Chironis patria nec degere Peleos aula.
heia, inrumpe deos et fata latentia vexa,
laurigerosque ignes, si quando, avidissimus hauri!
arma horrenda tibi saevosque remisimus enses, 510
numquam has inbelles galea violabere vittas,
sed felix numeroque ducum praestantior omni,
si magnum Danais pro te dependis Achillem.'
Iamdudum trepido circumfert lumina motu
intrantemque deum primo pallore fatetur 515
Thestorides; mox igne genas et sanguine torquens
nec socios nec castra videt, sed caecus et absens
nunc superum magnos deprendit in aethere coetus,
nunc sagas adfatur aves, nunc dura sororum
licia, turiferas modo consulit anxius aras 520
flammarumque apicem rapit et caligine sacra
pascitur. exsiliunt crines rigidisque laborat
vitta comis, nec colla loco nec in ordine gressus.
tandem fessa tremens longis mugitibus ora
solvit, et oppositum vox eluctata furorem est: 525
'Quo rapis ingentem magni Chironis alumnum
femineis, Nerei, dolis? huc mitte: quid aufers?
non patiar: meus iste, meus. tu diva profundi?
et me Phoebus agit. latebris quibus abdere temptas
eversorem Asiae? video per Cycladas altas 530
attonitam et turpi quaerentem litora furto.
occidimus: placuit Lycomedis conscia tellus.
o scelus! en fluxae veniunt in pectora vestes.
scinde, puer, scinde et timidae ne cede parenti.
ei mihi raptus abit! quaenam haec procul inproba virgo?' 535
Hic nutante gradu stetit amissisque furoris
viribus ante ipsas tremefactus conruit aras.
tunc haerentem Ithacum Calydonius occupat heros:
'Nos vocat iste labor: neque enim comes ire recusem,
si tua cura trahat. licet ille sonantibus antris 540
Tethyos aversae gremioque prematur aquosi
Nereos, invenies. tu tantum providus astu
tende animum vigilem fecundumque erige pectus:
non mihi quis vatum dubiis in casibus ausit
fata videre prior.' subicit gavisus Ulixes: 545
'Sic deus omnipotens firmet, sic adnuat illa
virgo paterna tibi! sed me spes lubrica tardat:
grande quidem armatum castris inducere Achillem,
sed si fata negent, quam foedum ac triste reverti!
vota tamen Danaum non intemptata relinquam. 550
iamque adeo aut aderit mecum Peleius heros,
aut verum penitus latet et sine Apolline Calchas.'
Conclamant Danai stimulatque Agamemno volentes.
laxantur coetus resolutaque murmure laeto
agmina discedunt, quales iam nocte propinqua 555
e pastu referuntur aves, vel in antra reverti
melle novo gravidas mitis videt Hybla catervas.
nec mora, iam dextras Ithacesia carbasus auras
poscit, et in remis hilaris sedere iuventus.
At procul occultum falsi sub imagine sexus 560
Aeaciden furto iam noverat una latenti
Deidamia virum; sed opertae conscia culpae
cuncta pavet tacitasque putat sentire sorores.
namque ut virgineo stetit in grege durus Achilles
exsolvitque rudem genetrix digressa pudorem, 565
protinus elegit comitem, quamquam omnis in illum
turba coit, blandeque novas nil tale timenti
admovet insidias: illam sequiturque premitque
improbus, illam oculis iterumque iterumque resumit.
nunc nimius lateri non evitantis inhaeret, 570
nunc levibus sertis, lapsis nunc sponte canistris,
nunc thyrso parcente ferit, modo dulcia notae
fila lyrae tenuesque modos et carmina monstrat
Chironis ducitque manum digitosque sonanti
infringit citharae, nunc occupat ora canentis 575
et ligat amplexus et mille per oscula laudat.
illa libens discit, quo vertice Pelion, et quis
Aeacides, puerique auditum nomen et actus
adsidue stupet et praesentem cantat Achillem.
ipsa quoque et validos proferre modestius artus 580
et tenuare rudes attrito pollice lanas
demonstrat reficitque colos et perdita dura
pensa manu; vocisque sonum pondusque tenentis,
quodque fugit comites, nimio quod lumine sese
figat et in verbis intempestivus anhelet, 585
miratur; iam iamque dolos aperire parantem
virginea levitate fugit prohibetque fateri.
sic sub matre Rhea iuvenis regnator Olympi
oscula securae dabat insidiosa sorori
frater adhuc, medii donec reverentia cessit 590
sanguinis et versos germana expavit amores.
[tandem detecti timidae Nereidos astus.]
Lucus Agenorei sublimis ad orgia Bacchi
stabat et admissum caelo nemus; huius in umbra
alternam renovare piae trieterida matres 595
consuerant scissumque pecus terraque revulsas
ferre trabes gratosque deo praestare furores.
lex procul ire mares; iterat praecepta verendus
ductor, inaccessumque viris edicitur antrum.
nec satis est: stat fine dato metuenda sacerdos 600
exploratque aditus, ne quis temerator oberret
agmine femineo: tacitus sibi risit Achilles.
illum virgineae ducentem signa catervae
magnaque difficili solventem bracchia motu--
et sexus pariter decet et mendacia matris-- 605
mirantur comites. nec iam pulcherrima turbae
Deidamia suae tantumque admota superbo
vincitur Aeacidae, quantum premit ipsa sorores.
ut vero e tereti demisit nebrida collo
errantesque sinus hedera collegit et alte 610
cinxit purpureis flaventia tempora vittis
vibravitque gravi redimitum missile dextra,
attonito stat turba metu sacrisque relictis
illum ambire libet pronosque attollere vultus.
talis, ubi ad Thebas vultumque animumque remisit 615
Euhius et patrio satiavit pectora luxu,
serta comis mitramque levat thyrsumque virentem
armat et hostiles invisit fortior Indos.
Scandebat roseo medii fastigia caeli
Luna iugo, totis ubi somnus inertior alis 620
defluit in terras mutumque amplectitur orbem.
consedere chori paulumque exercita pulsu
aera tacent, tenero cum solus ab agmine Achilles
haec secum: 'Quonam timidae commenta parentis
usque feres? primumque imbelli carcere perdes 625
florem animi? non tela licet Mavortia dextra,
non trepidas agitare feras? ubi campus et amnes
Haemonii? quaerisne meos, Sperchie, natatus
promissasque comas? an desertoris alumni
nullus honos, Stygiasque procul iam raptus ad umbras 630
dicor, et orbatus plangit mea funera Chiron?
tu nunc tela manu, nostros tu dirigis arcus
nutritosque mihi scandis, Patrocle, iugales:
ast ego pampineis diffundere bracchia thyrsis
et tenuare colus--pudet haec taedetque fateri-- 635
iam scio. quin etiam dilectae virginis ignem
aequaevamque facem captus noctesque diesque
dissimulas. quonam usque premes urentia pectus
vulnera? teque marem--pudet heu!--nec amore probabis?'
Sic ait et densa noctis gavisus in umbra 640
tempestiva suis torpere silentia furtis
vi potitur votis et toto pectore veros
admovet amplexus; vidit chorus omnis ab alto
astrorum et tenerae rubuerunt cornua Lunae.
illa quidem clamore nemus montemque replevit; 645
sed Bacchi comites, discussa nube soporis,
signa choris indicta putant; fragor undique notus
tollitur, et thyrsos iterum vibrabat Achilles,
ante tamen dubiam verbis solatus amicis:
'Ille ego--quid trepidas?--genitum quem caerula mater 650
paene Iovi silvis nivibusque inmisit alendum
Thessalicis. nec ego hos cultus aut foeda subissem
tegmina, ni primo te visa in litore: cessi
te propter, tibi pensa manu, tibi mollia gesto
tympana. quid defles magno nurus addita ponto? 655
quid gemis ingentes caelo paritura nepotes?
"Sed pater--" ante igni ferroque excisa iacebit
Scyros et in tumidas ibunt haec versa procellas
moenia, quam saevo mea tu conubia pendas
funere: non adeo parebimus omnia matri.' 660
[vade sed ereptum celes taceasque pudorem.]
Obstipuit tantis regina exterrita monstris,
quamquam olim suspecta fides, et comminus ipsum
horruit et facies multum mutata fatentis.
quid faciat? casusne suos ferat ipsa parenti 665
seque simul iuvenemque premat, fortassis acerbas
hausurum poenas? et adhuc in corde manebat
ille diu deceptus amor: silet aegra premitque
iam commune nefas; unam placet addere furtis
altricem sociam, precibus quae victa duorum 670
adnuit. illa astu tacito raptumque pudorem
surgentemque uterum atque aegros in pondere menses
occuluit, plenis donec stata tempora metis
attulit et partus index Lucina resolvit.
Iamque per Aegaeos ibat Laertia flexus 675
puppis, et innumerae mutabant Cyclades oras;
iam Paros Olearosque latent; iam raditur alta
Lemnos et a tergo decrescit Bacchica Naxos,
ante oculos crescente Samo; iam Delos opacat
aequor: ibi e celsa libant carchesia puppi 680
responsique fidem et verum Calchanta precantur.
audiit Arquitenens Zephyrumque e vertice Cynthi
inpulit et dubiis pleno dedit omina velo.
it pelago secura ratis: quippe alta Tonantis
iussa Thetin certas fatorum vertere leges 685
arcebant aegram lacrimis ac multa gementem,
quod non erueret pontum ventisque fretisque
omnibus invisum iam tunc sequeretur Ulixem.
Frangebat radios humili iam pronus Olympo
Phoebus et Oceani penetrabile litus anhelis 690
promittebat equis, cum se scopulosa levavit
Scyros; in hanc totos emisit puppe rudentes
dux Laertiades sociisque resumere pontum
imperat et remis Zephyros supplere cadentes.
accedunt iuxta, et magis indubitata magisque 695
Scyros erat placidique super Tritonia custos
litoris. egressi numen venerantur amicae
Aetolusque Ithacusque deae. tunc providus heros,
hospita ne subito terrerent moenia coetu,
puppe iubet remanere suos; ipse ardua fido 700
cum Diomede petit. sed iam praevenerat arcis
litoreae servator Abas ignotaque regi
ediderat, sed Graia tamen, succedere terris
carbasa. procedunt, gemini ceu foedere iuncto
hiberna sub nocte lupi: licet et sua pulset 705
natorumque fames, penitus rabiemque minasque
dissimulant humilesque meant, ne nuntiet hostes
cura canum et trepidos moneat vigilare magistros.
Sic segnes heroes eunt campumque patentem,
qui medius portus celsamque interiacet urbem, 710
alterno sermone terunt; prior occupat acer
Tydides: 'Qua nunc verum ratione paramus
scrutari? namque ambiguo sub pectore pridem
verso, quid inbelles thyrsos mercatus et aera
urbibus in mediis Baccheaque terga mitrasque 715
huc tuleris varioque aspersas nebridas auro?
hisne gravem Priamo Phrygibusque armabis Achillem?'
illi subridens Ithacus paulum ore remisso:
'Haec tibi, virginea modo si Lycomedis in aula est
fraude latens, ultro confessum in proelia ducent 720
Peliden; tu cuncta citus de puppe memento
ferre, ubi tempus erit, clipeumque his iungere donis,
qui pulcher signis auroque asperrimus astat;
nec sat erit: tecum lituo bonus adsit Agyrtes
occultamque tubam tacitos adportet in usus.' 725
Dixerat, atque ipso portarum in limine regem
cernit et ostensa pacem praefatus oliva:
'Magna, reor, pridemque tuas pervenit ad aures
fama trucis belli, regum placidissime, quod nunc
Europamque Asiamque quatit. si nomina forte 730
huc perlata ducum, fidit quibus ultor Atrides:
hic tibi, quem tanta meliorem stirpe creavit
magnanimus Tydeus, Ithaces ego ductor Ulixes.
causa viae--metuam quid enim tibi cuncta fateri,
cum Graius notaque fide celeberrimus?--: imus 735
explorare aditus invisaque litora Troiae,
quidve parent--' medio sermone intercipit ille:
'Adnuerit Fortuna, precor, dextrique secundent
ista dei! nunc hospitio mea tecta piumque
inlustrate larem.' simul intra limina ducit. 740
nec mora, iam mensas famularis turba torosque
instruit. interea visu perlustrat Ulixes
scrutaturque domum, si qua vestigia magnae
virginis aut dubia facies suspecta figura;
porticibusque vagis errat totosque penates, 745
ceu miretur, obit: velut ille cubilia praedae
indubitata tenens muto legit arva Molosso
venator, videat donec sub frondibus hostem
porrectum somno positosque in caespite dentes.
Rumor in arcana iamdudum perstrepit aula, 750
virginibus qua fida domus, venisse Pelasgum
ductores Graiamque ratem sociosque receptos.
iure pavent aliae, sed vix nova gaudia celat
Pelides avidusque novos heroas et arma
vel talis vidisse cupit. iamque atria fervent 755
regali strepitu et picto discumbitur auro,
cum pater ire iubet natas comitesque pudicas
natarum. subeunt, quales Maeotide ripa,
cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum
moenia, sepositis epulantur Amazones armis. 760
tum vero intentus vultus ac pectora Ulixes
perlibrat visu, sed nox inlataque fallunt
lumina et extemplo latuit mensura iacentum.
at tamen erectumque genas oculisque vagantem
nullaque virginei servantem signa pudoris 765
defigit comitique obliquo lumine monstrat.
quid nisi praecipitem blando complexa moneret
Deidamia sinu nudataque pectora semper
exsertasque manus umerosque in veste teneret
et prodire toris et poscere vina vetaret 770
saepius et fronti crinale reponeret aurum?
[Argolicis ducibus iam tunc patuisset Achilles.]
Ut placata fames epulis bis terque repostis,
rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos:
'Invideo vestris, fateor, decora inclita gentis 775
Argolicae, coeptis; utinam et mihi fortior aetas,
quaeque fuit, Dolopas cum Scyria litora adortos
perdomui, fregique vadis, quae signa triumphi
vidistis celsa murorum in fronte, carinas!
saltem si suboles, aptum quam mittere bello-- 780
nunc ipsi viresque meas et cara videtis 782
pignora: quando novos dabit haec mihi turba nepotes?'
dixerat, et sollers arrepto tempore Ulixes:
'Haut spernenda cupis; quis enim non visere gentes 785
innumeras variosque duces atque agmina regum
ardeat? omne simul roburque decusque potentis
Europae meritos ultro iuravit in enses.
rura urbesque vacant, montes spoliavimus altos,
omne fretum longa velorum obtexitur umbra; 790
tradunt arma patres, rapit inrevocata iuventus.
non alias umquam tantae data copia famae
fortibus aut campo maiore exercita virtus.'
aspicit intentum vigilique haec aure trahentem,
cum paveant aliae demissaque lumina flectant, 795
atque iterat: 'Quisquis proavis et gente superba,
quisquis equo iaculoque potens, qui praevalet arcu,
omnis honos illic, illic ingentia certant
nomina: vix timidae matres aut agmina cessant
virginea; o multum steriles damnatus in annos 800
invisusque deis, si quem haec nova gloria segnem
praeterit.' exisset stratis, ni provida signo
Deidamia dato cunctas hortata sorores
liquisset mensas ipsum complexa. sed haeret
respiciens Ithacum coetuque novissimus exit. 805
ille quoque incepto paulum ex sermone remittit,
pauca tamen iungens: 'At tu tranquillus in alta
pace mane carisque para conubia natis,
quas tibi sidereis divarum voltibus aequas
fors dedit. ut me olim tacitum reverentia tangit! 810
is decor et formae species permixta virili.'
occurrit genitor: 'Quid si aut Bacchea ferentes
orgia, Palladias aut circum videris aras?
et dabimus, si forte novus cunctabitur auster.'
excipiunt cupidi et tacitis spes addita votis. 815
cetera depositis Lycomedis regia curis
tranquilla sub pace silet, sed longa sagaci
nox Ithaco, lucemque cupit somnumque gravatur.
Vixdum exorta dies et iam comitatus Agyrte
Tydides aderat praedictaque dona ferebat. 820
nec minus egressae thalamo Scyreides ibant
ostentare choros promissaque sacra verendis
hospitibus. nitet ante alias regina comesque
Pelides: qualis Siculae sub rupibus Aetnae
Naidas Hennaeas inter Diana feroxque 825
Pallas et Elysii lucebat sponsa tyranni.
iamque movent gressus thiasisque Ismenia buxus
signa dedit, quater aera Rheae, quater enthea pulsant
terga manu variosque quater legere recursus.
tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt 830
multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu
quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versae
pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas
Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis.
tunc vero, tunc praecipue manifestus Achilles 835
nec servare vices nec bracchia iungere curat;
tunc molles gressus, tunc aspernatur amictus
plus solito rumpitque choros et plurima turbat.
sic indignantem thyrsos acceptaque matris
tympana iam tristes spectabant Penthea Thebae. 840
Solvuntur laudata cohors repetuntque paterna
limina, ubi in mediae iamdudum sedibus aulae
munera virgineos visus tractura locarat
Tydides, signum hospitii pretiumque laboris,
hortaturque legant, nec rex placidissimus arcet. 845
heu simplex nimiumque rudis, qui callida dona
Graiorumque dolos variumque ignoret Ulixem!
hic aliae, qua sexus iners naturaque ducit,
aut teretes thyrsos aut respondentia temptant
tympana, gemmatis aut nectunt tempora limbis; 850
arma vident magnoque putant donata parenti.
at ferus Aeacides, radiantem ut comminus orbem
caelatum pugnas--saevis et forte rubebat
bellorum maculis--adclinem conspicit hastae,
infremuit torsitque genas, et fronte relicta 855
surrexere comae; nusquam mandata parentis,
nusquam occultus amor, totoque in pectore Troia est.
ut leo, materno cum raptus ab ubere mores
accepit pectique iubas hominemque vereri
edidicit nullasque rapi nisi iussus in iras, 860
si semel adverso radiavit lumine ferrum,
eiurata fides domitorque inimicus, in illum
prima fames, timidoque pudet servisse magistro.
ut vero accessit propius luxque aemula vultum
reddidit et simili talem se vidit in auro, 865
horruit erubuitque simul. tunc acer Ulixes
admotus lateri summissa voce: 'Quid haeres?
scimus' ait, 'tu semiferi Chironis alumnus,
tu caeli pelagique nepos, te Dorica classis,
te tua suspensis exspectat Graecia signis, 870
ipsaque iam dubiis nutant tibi Pergama muris.
heia, abrumpe moras! sine perfida palleat Ide,
et iuvet haec audire patrem, pudeatque dolosam
sic pro te timuisse Thetin.' iam pectus amictu
laxabat, cum grande tuba sic iussus Agyrtes 875
insonuit; fugiunt disiectis undique donis
inplorantque patrem commotaque proelia credunt.
illius intactae cecidere a pectore vestes,
iam clipeus breviorque manu consumitur hasta--
mira fides--Ithacumque umeris excedere visus 880
Aetolumque ducem: tantum subita arma calorque
Martius horrenda confundit luce penates.
inmanisque gradu, ceu protinus Hectora poscens,
stat medius trepidante domo, Peleaque virgo
quaeritur. 885
Ast alia plangebat parte retectos
Deidamia dolos, cuius cum grandia primum
lamenta et notas accepit pectore voces,
haesit et occulto virtus infracta calore est.
demittit clipeum regisque ad limina versus
attonitum factis inopinaque monstra paventem, 890
sicut erat, nudis Lycomedem adfatur in armis:
'Me tibi, care pater--dubium dimitte pavorem--,
me dedit alma Thetis: te pridem tanta manebat
gloria; quaesitum Danais tu mittis Achillem,
gratior et magno, si fas dixisse, parente 895
et dulci Chirone mihi. sed corda parumper
huc adverte libens atque has bonus accipe voces:
Peleus te nato socerum et Thetis hospita iungunt
adlegantque suos utroque a sanguine divos.
unam virgineo natarum ex agmine poscunt: 900
dasne? an gens humilis tibi degeneresque videmur?
non renuis? iunge ergo manus et concipe foedus
atque ignosce tuis. tacito iam cognita furto
Deidamia mihi; quid enim his obstare lacertis,
qua potuit nostras possessa repellere vires? 905
me luere ista iube; pono arma et reddo Pelasgis
et maneo. quid triste fremis? quid lumina mutas?
iam socer es'--natum ante pedes prostravit et addit--
'iamque avus. inmitis quotiens iterabitur ensis,
turba sumus.' tunc et Danai per sacra fidemque 910
hospitii blandusque precum conpellit Ulixes.
ille, etsi carae conperta iniuria natae
et Thetidis mandata movent prodique videtur
depositum tam grande deae, tamen obvius ire
tot metuit fatis Argivaque bella morari; 915
fac velit: ipsam illic matrem sprevisset Achilles.
nec tamen abnuerit genero se iungere tali:
vincitur. arcanis effert pudibunda tenebris
Deidamia gradum, veniae nec protinus amens
credit et opposito genitorem placat Achille. 920
Mittitur Haemoniam, magnis qui Pelea factis
impleat et classem comitesque in proelia poscat.
nec non et geminas regnator Scyrius alnos
deducit genero viresque excusat Achivis.
tunc epulis consumpta dies, tandemque retectum 925
foedus et intrepidos nox conscia iungit amantes.
Illius ante oculos nova bella et Xanthus et Ide
Argolicaeque rates, atque ipsas cogitat undas
auroramque timet. cara cervice mariti
fusa novi lacrimas iam solvit et occupat artus: 930
'Aspiciamne iterum meque hoc in pectore ponam,
Aeacide? rursusque tuos dignabere portus,
an tumidus Teucrosque lares et capta reportans
Pergama virgineae noles meminisse latebrae?
quid precer, heu! timeamve prius? quidve anxia mandem, 935
cui vix flere vacat? modo te nox una deditque
inviditque mihi. thalamis haec tempora nostris?
hicne est liber hymen? o dulcia furta dolique,
o timor! abripitur miserae permissus Achilles.
i--neque enim tantos ausim revocare paratus--, 940
i cautus, nec vana Thetin timuisse memento,
i felix nosterque redi! nimis improba posco:
iam te sperabunt lacrimis planctuque decorae
Troades optabuntque tuis dare colla catenis
et patriam pensare toris, aut ipsa placebit 945
Tyndaris, incesta nimium laudata rapina.
ast egomet primae puerilis fabula culpae
narrabor famulis aut dissimulata latebo.
quin age, duc comitem; cur non ego Martia tecum
signa feram? tu thyrsa manu Baccheaque mecum 950
sacra, quod infelix non credet Troia, tulisti.
attamen hunc, quem maesta mihi solacia linquis,
hunc saltem sub corde tene et concede precanti
hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniunx,
ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes.' 955
talia dicentem non ipse inmotus Achilles
solatur iuratque fidem iurataque fletu
spondet et ingentis famulas captumque reversus
Ilion et Phrygiae promittit munera gazae.
inrita ventosae rapiebant verba procellae.


II

Exuit implicitum tenebris umentibus orbem
Oceano prolata dies, genitorque coruscae
lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat
et nondum excusso rorantem lampada ponto.
et iam punicea nudatum pectora palla 5
insignemque ipsis, quae prima invaserat, armis
Aeaciden--quippe aura vocat cognataque suadent
aequora--prospectant cuncti iuvenemque ducemque
nil ausi meminisse pavent; sic omnia visu
mutatus rediit, ceu numquam Scyria passus 10
litora Peliacoque rates escendat ab antro.
tunc ex more deis--ita namque monebat Ulixes--
aequoribusque austrisque litat fluctuque sub ipso
caeruleum regem tauro veneratur avumque
Nerea: vittata genetrix placata iuvenca. 15
hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
'Paruimus, genetrix, quamquam haut toleranda iuberes,
paruimus nimium: bella ad Troiana ratesque
Argolicas quaesitus eo.' sic orsus et alno
insiluit penitusque Noto stridente propinquis 20
abripitur terris: et iam ardua ducere nubes
incipit et longo Scyros discedere ponto.
Turre procul summa lacrimis comitata sororum
commissumque tenens et habentem nomina Pyrrhum
pendebat coniunx oculisque in carbasa fixis 25
ibat et ipsa freto, et puppem iam sola videbat.
ille quoque obliquos dilecta ad moenia vultus
declinat viduamque domum gemitusque relictae
cogitat: occultus sub corde renascitur ardor
datque locum virtus. sentit Laertius heros 30
maerentem et placidis adgressus flectere dictis:
'Tene' inquit, 'magnae vastator debite Troiae,
quem Danaae classes, quem divum oracula poscunt,
erectumque manet reserato in limine Bellum,
callida femineo genetrix violavit amictu 35
commisitque illis tam grandia furta latebris
speravitque fidem? nimis o suspensa nimisque
mater! an haec tacita virtus torperet in umbra,
quae vix audito litui clangore refugit
et Thetin et comites et quos suppresserat ignes? 40
nec nostrum est, quod in arma venis sequerisque precantis;
venisses--' dixit; quem talibus occupat heros
Aeacius: 'Longum resides exponere causas
maternumque nefas; hoc excusabitur ense
Scyros et indecores, fatorum crimina, cultus. 45
tu potius, dum lene fretum Zephyroque fruuntur
carbasa, quae Danais tanti primordia belli,
ede: libet iustas hinc sumere protinus iras.'
Hic Ithacus paulum repetito longius orsu:
'Fertur in Hectorea, si talia credimus, Ida 50
electus formae certamina solvere pastor
sollicitas tenuisse deas, nec torva Minervae
ora nec aetherii sociam rectoris amico
lumine, sed solam nimium vidisse Dionen.
atque adeo lis illa tuis exorta sub antris 55
concilio superum, dum Pelea dulce maritat
Pelion, et nostris iam tunc promitteris armis.
ira quatit victas; petit exitialia iudex
praemia; raptori faciles monstrantur Amyclae.
ille Phrygas lucos, matris penetralia caedit 60
turrigerae veritasque solo procumbere pinus
praecipitat terrasque freto delatus Achaeas
hospitis Atridae--pudet heu miseretque potentis
Europae!--spoliat thalamos, Helenaque superbus
navigat et captos ad Pergama devehit Argos. 65
inde dato passim varias rumore per urbes,
undique inexciti sibi quisque et sponte coimus
ultores: quis enim inlicitis genialia rumpi
pacta dolis facilique trahi conubia raptu
ceu pecus armentumve aut vilis messis acervos 70
perferat? haec etiam fortes iactura moveret.
non tulit insidias divum imperiosus Agenor
mugitusque sacros et magno numine vectam
quaesiit Europen aspernatusque Tonantem est
ut generum; raptam Scythico de litore prolem 75
non tulit Aeetes ferroque et classe secutus
semideos reges et ituram in sidera puppim:
nos Phryga semivirum portus et litora circum
Argolica incesta volitantem puppe feremus?
usque adeo nusquam arma et equi, fretaque invia Grais? 80
quid si nunc aliquis patriis rapturus ab oris
Deidamian eat viduaque e sede revellat
attonitam et magni clamantem nomen Achillis?'
illius ad capulum rediit manus ac simul ingens
inpulit ora rubor; tacuit contentus Ulixes. 85
Excipit Oenides: 'Quin, o dignissima caeli
progenies, ritusque tuos elementaque primae
indolis et, valida mox accedente iuventa,
quae solitus laudum tibi semina pandere Chiron
virtutisque aditus, quas membra augere per artes, 90
quas animum, sociis multumque faventibus edis?
sit pretium longas penitus quaesisse per undas
Scyron et his primum me arma ostendisse lacertis.'
Quem pigeat sua facta loqui? tamen ille modeste
incohat, ambiguus paulum propiorque coacto: 95
'Dicor et in teneris et adhuc reptantibus annis,
Thessalus ut rigido senior me monte recepit,
non ullos ex more cibos hausisse nec almis
uberibus satiasse famem, sed spissa leonum
viscera semianimisque lupae traxisse medullas. 100
haec mihi prima Ceres, haec laeti munera Bacchi,
sic dabat ille pater. mox ire per invia secum
lustra gradu maiore trahens visisque docebat
adridere feris nec fracta ruentibus undis
saxa nec ad vastae trepidare silentia silvae. 105
iam tunc arma manu, iam tunc cervice pharetrae,
et ferri properatus amor durataque multo
sole geluque cutis; tenero nec fluxa cubili
membra, sed ingenti saxum commune magistro.
vix mihi bissenos annorum torserat orbes 110
vita rudis, volucris cum iam praevertere cervos
et Lapithas cogebat equos praemissaque cursu
tela sequi; saepe ipse gradu me praepete Chiron,
dum velox aetas, campis admissus agebat
omnibus, exhaustumque vago per gramina passu 115
laudabat gaudens atque in sua terga levabat.
saepe etiam primo fluvii torpore iubebar
ire supra glaciemque levi non frangere planta.
hoc puerile decus. quid nunc tibi proelia dicam
silvarum et saevo vacuos iam murmure saltus? 120
numquam ille inbelles Ossaea per avia dammas
sectari aut timidas passus me cuspide lyncas
sternere, sed tristes turbare cubilibus ursos
fulmineosque sues, et sicubi maxima tigris
aut seducta iugis fetae spelunca leaenae. 125
ipse sedens vasto facta exspectabat in antro,
si sparsus nigro remearem sanguine; nec me
ante nisi inspectis admisit ad oscula telis.
iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus
aptabar, nec me ulla feri Mavortis imago 130
praeteriit. didici, quo Paeones arma rotatu,
quo Macetae sua gaesa citent, quo turbine contum
Sauromates falcemque Getes arcumque Gelonus
tenderet et flexae Balearicus actor habenae
quo suspensa trahens libraret vulnera tortu 135
inclusumque suo distingueret aera gyro.
vix memorem cunctos, etsi bene gessimus, actus.
nunc docet ingentes saltu me iungere fossas,
nunc caput aerii scandentem prendere montis,
quo fugitur per plana gradu, simulacraque pugnae 140
excipere inmissos curvato umbone molares
ardentesque intrare casas peditemque volantis
sistere quadriiugos. memini, rapidissimus ibat
imbribus adsiduis pastus nivibusque solutis
Sperchios vivasque trabes et saxa ferebat, 145
cum me ille immissum, qua saevior impetus undae,
stare iubet contra tumidosque repellere fluctus,
quos vix ipse gradu totiens obstante tulisset.
stabam equidem, sed me referebat concitus amnis
et latae caligo fugae; ferus ille minari 150
desuper incumbens verbisque urgere pudorem.
nec nisi iussus abi: sic me sublimis agebat
gloria, nec duri tanto sub teste labores.
nam procul Oebalios in nubila condere discos
et liquidam nodare palen et spargere caestus, 155
ludus erat requiesque mihi; nec maior in istis
sudor, Apollineo quam fila sonantia plectro
cum quaterem priscosque virum mirarer honores.
quin etiam sucos atque auxiliantia morbis
gramina, quo nimius staret medicamine sanguis, 160
quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat,
quae ferro cohibenda lues, quae cederet herbis,
edocuit monitusque sacrae sub pectore fixit
iustitiae, qua Peliacis dare iura verenda
gentibus atque suos solitus pacare biformes. 165
hactenus annorum, comites, elementa meorum
et memini et meminisse iuvat: scit cetera mater.'


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com