Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (40)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

STATIUS PUBLIUS PAPINIUS - SILVAE

I

STATIVS STELLAE SVO SALVTEM

Diu multumque dubitavi, Stella iuvenis optime et in studiis nostris eminentissime, qua parte evolvisti, an hos libellos, qui mihi subito calore et quadam festinandi voluptate fluxerunt, cum singuli de sinu meo pro [ . . . . ] congregatos ipse dimitterem. quid enim o [ . . . . ] quoque auctoritate editionis onerari, quo adhuc pro Thebaide mea, quamvis me reliquerit, timeo? sed et Culicem legimus et Batrachomachiam etiam agnoscimus, nec quisquam est inlustrium poetarum qui non aliquid operibus suis stilo remissiore praeluserit. quid quod haec serum erat continere, cum illa vos certe quorum honori data sunt haberetis? sed apud ceteros necesse est multum illis pereat ex venia, cum amiserint quam solam habuerunt gratiam celeritatis. nullum enim ex illis biduo longius tractum, quaedam et in singulis diebus effusa. quam timeo ne verum istuc versus quoque ipsi de se probent!
Primus libellus sacrosanctum habet testem: sumendum enim erat 'a Iove principium.' centum hos versus, quos in ecum maximum feci, indulgentissimo imperatori postero die quam dedicaverat opus, tradere est iussum. 'potuisti illud'--dicet aliquis--'et ante vidisse.' respondebis illi tu, Stella carissime, qui epithalamium tuum, quod mihi iniunxeras, scis biduo scriptum. audacter mehercles, sed tantum tamen hexametros habet et fortasse tu pro collega mentieris. Manilius certe Vopiscus, vir eruditissmus et qui praecipue vindicat a situ litteras iam paene fugientes, solet ultro quoque nomine meo gloriari villam Tiburtinam suam descriptam a nobis uno die. sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri. nam Claudi Etrusci testimonium est, qui balneolum a me suum intra moram cenae recepit. in fine sunt kalendae Decembres, quibus utique creditur: noctem enim illam felicissimam et voluptatibus publicis inexpertam. . . .

I. ECVS MAXIMVS DOMITIANI IMP.

Quae superinposito moles geminata colosso
stat Latium complexa forum? caelone peractum
fluxit opus? Siculis an conformata caminis
effigies lassum Steropem Brontemque reliquit?
an te Palladiae talem, Germanice, nobis 5
effecere manus, qualem modo frena tenentem
Rhenus et attoniti vidit domus ardua Daci?
nunc age Fama prior notum per saecula nomen
Dardanii miretur equi cui vertice sacro
Dindymon et caesis decrevit frondibus Ide: 10
hunc neque discissis cepissent Pergama muris,
nec grege permixto pueri innuptaeque puellae
ipse nec Aeneas nec magnus duceret Hector.
adde quod ille nocens saevosque amplexus Achivos,
hunc mitis commendat eques: iuvat ora tueri 15
mixta notis belli placidamque gerentia pacem.
Nec veris maiora putes: par forma decorque,
par honor. exhaustis Martem non altius armis
Bistonius portat sonipes magnoque superbit
pondere, nec tardo raptus prope flumina cursu 20
fumat et ingenti propellit Strymona flatu.
par operi sedes. hinc obvia limina pandit
qui fessus bellis adsertae munere prolis
primus iter nostris ostendit in aethera divis;
discit et e vultu quantum tu mitior armis, 25
qui nec in externos facilis saevire furores
das Cattis Dacisque fidem: te signa ferente
et minor in leges iret gener et Cato castris.
at laterum passus hinc Iulia tecta tuentur,
illinc belligeri sublimis regia Pauli, 30
terga pater blandoque videt Concordia vultu.
ipse autem puro celsum caput aere saeptus
templa superfulges et prospectare videris,
an nova contemptis surgant Palatia flammis
pulchrius, an tacita vigilet face Troicus ignis 35
atque exploratas iam laudet Vesta ministras.
Dextra vetat pugnas, laevam Tritonia virgo
non gravat et sectae praetendit colla Medusae.
ceu stimulis accendit equum, nec dulcior usquam
lecta deae sedes, nec si, Pater, ipse teneres. 40
pectora, quae mundi valeant evolvere curas
et quis se totis Temese dedit hausta metallis.
it tergo demissa chlamys, latus ense quieto
securum, magnus quanto mucrone minatur
noctibus hibernis et sidera terret Orion. 45
At sonipes habitus animosque imitatus equestris
acrius attollit vultus cursumque minatur;
cui rigidis stant colla iubis vivusque per armos
impetus, et tantis calcaribus ilia late
suffectura patent. vacuae pro cespite terrae 50
aerea captivi crinem tegit ungula Rheni.
hunc et Adrasteus visum extimuisset Arion,
et pavet aspiciens Ledaeus ab aede propinqua
Cyllarus: hic domini numquam mutabit habenas
perpetuus frenis atque uni serviet astro. 55
Vix sola suffieiunt insessaque pondere toto
subter anhelat humus, nec ferro aut aere: laborant
sub genio, teneat quamvis aeterna crepido,
quae superingesti portaret culmina montis
caeliferique attrita genu durasset Atlantis. 60
Nec longae traxere morae. iuvat ipsa labores
forma dei praesens, operique intenta iuventus
miratur plus posse manus. strepit ardua pulsu
machina; continuus septem per culmina ventis
it fragor et magnae figit vaga murmura Romae. 65
Ipse loci custos, cuius sacrata vorago
famosique lacus nomen memorabile servant,
innumeros aeris sonitus et verbere crudo
ut sensit mugire forum, movet horrida sancto
ora situ meritaque caput venerabile quercu. 70
ac primum ingentes habitus lucemque coruscam
expavit maioris equi terque ardua mersit
colla lacu trepidans, laetus mox praeside viso:
'salve, magnorum proles genitorque deorum,
auditum longe numen mihi! nunc mea felix, 75
nunc veneranda palus, cum te prope nosse tuumque
immortale iubar vicina sede tueri
concessum. semel auctor ego inventorque salutis
Romuleae: tu bella Iovis, tu proelia Rheni,
tu civile nefas, tu tardum in foedera montem 80
longo Marte domas. quod si te nostra tulissent
saecula, temptasses me non audente profundo
ire lacu, set Roma tuas tenuisset habenas.'
Cedat equus Latiae qui contra templa Diones
Caesarei stat sede fori quem traderis ausus 85
Pellaeo, Lysippe, duci; mox Caesaris ora
mirata cervice tulit: vix lumine fesso
explores quam longus in hunc despectus ab illo.
quis rudis usque adeo qui non, ut viderit ambos,
tantum dicat equos quantum distare regentes? 90
Non hoc imbriferas hiemes opus aut Iovis ignem
tergeminum, Aeolii non agmina carceris horret
annorumve moras: stabit, dum terra polusque,
dum Romana dies. hoc et sub nocte silenti,
cum superis terrena placent, tua turba relicto 95
labetur caelo miscebitque oscula iuxta.
ibit in amplexus natus fraterque paterque
et soror: una locum cervix dabit omnibus astris.
Vtere perpetuum populi magnique senatus
munere. Apelleae cuperent te scribere cerae, 100
optassetque novo similem te ponere templo
Atticus Elei senior Iovis, et tua mitis
ora Tarans, tua sidereas imitantia flammas
lumina contempto mallet Rhodos aspera Phoebo.
certus ames terras et quae tibi templa dicamus. 105
ipse colas; nec te caeli iuvet aula, tuosque
laetus huic dono videas dare tura nepotes.

II. EPITHALAMION IN STELLAM ET VIOLENTILLAM

Vnde sacro Latii sonuerunt carmine montes?
cui, Paean, nova plectra moves umeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque novena
lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem 5
et de Pieriis vocalem fontibus undam.
quas inter vultu petulans Elegea propinquat
celsior adsueto divasque hortatur et ambit
alternum fultura pedem, decimamque videri
se cupit et medias fallit permixta sorores. 10
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia duxit
lumine demissam et dulci probitate rubentem,
ipsa toros et sacra parat coetuque Latino
dissimulata deam crinem vultusque genasque
temperat atque nova gestit minor ire marita. 15
Nosco diem causasque sacri: te concinit iste
(pande fores!) te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia volucer Tegeaticus umbra
serta ferunt. nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexum niveos optatae coniugis artus 20
floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, violis modo lilia mixta
excipis et dominae niveis a vultibus obstas.
Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
vellere, quo Stellae Violentillaeque professus 25
clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor, consumpta est fabula vulgi
et narrata diu viderunt oscula cives. 30
tu tamen attonitus, quamvis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
vota paves. pone o dulcis suspiria vates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex 35
aut pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit!) et duras pariter reminiscere noctes.
digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si Cyaneos raperere per aestus 40
hanc propter: tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses, haec dona forent, nec si alma per auras
te potius prensum aveheret Tithonia biga. 45
Sed quae causa toros inopinaque gaudia vatis
attulit, hic mecum, dum fervent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina virga,
hic, Erato iucunda, doce. vacat apta movere
colloquia, et docti norunt audire penates. 50
Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt quas ferre faces, quae pectora figi 55
imperet; an terris saevire an malit in undis,
an miscere deos an adhuc vexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa voluntas:
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt vincula lecto. 60
hic puer e turba volucrum, cui plurimus ignis
ore manuque levi numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
voce (pharetrati pressere silentia fratres):
'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis 65
militia: quemcumque hominum divumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et votis precibusque virum concede moveri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina 70
est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gavisa tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina caelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbus et densa trepidantem cuspide fixi. 75
quamvis Ausoniis multum gener ille petitus
matribus, edomui victum dominaeque potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
ast illam summa leviter (sic namque iubebas)
lampade parcentes et inerti strinximus arcu. 80
ex illo quantos iuvenis premat anxius ignes,
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
urgentem ferat: haud ulli vehementior umquam
incubui, genetrix, iterataque vulnera fodi.
vidi ego et immiti cupidum decurrere campo 85
Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa.
vidi et Abydeni iuvenis certantia remis
brachia laudavique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quo saeva tepebant
aequora: tu veteres, iuvenis, transgressus amores. 90
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus
firmavique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo
sic vatem maerere suum! iam, mater, amatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque 95
signifer armiferos poterat memorare labores
claraque facta virum et torrentes sanguine campos;
sic tibi plectra dedit, mitisque incedere vates
maluit et nostra laurum subtexere myrto.
hic iuvenuapsus suaque aut externa revolvit 100
vulnera; pro! quanta est Paphii reverentia, mater,
numinis: hic nostrae deflevit fata columbae.'
Finis erat: tenera matris cervice pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illa refert vultum non aspernata rogari: 105
'grande quidem rarumque viris, quos ipsa probavi,
Pierius votum iuvenis cupit. hanc ego, formae
egregium mirata decus cui gloria patrum
et generis certabat honos, tellure cadentem
excepi fovique sinu; nec colla genasque 110
comere nec pingui crinem deducere amomo
cessavit mea, nate, manus. mihi dulcis imago
prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias metire quid ultra
emineat matres: quantum Latonia Nymphas 115
virgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit considere concha,
et si flammigeras potuisset scandere sedes
hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores. 120
huic quamvis census dederim largita beatos,
vincit opes animo. queritor iam Seras avaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque deesse
germina nec virides satis inlacrimare sorores,
vellera Sidonio iam pauca rubescere tabo 125
raraque longaevis nivibus crystalla gelari.
huic Hermum fulvoque Tagum decurrere limo,
nec satis ad cultus; huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos vidisses, Phoebe, per agros, 130
erraret secura Daphne. si in litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
falsus huic pennas et cornua sumeret aethrae 135
rector, in hanc vero cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuveni cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis, thalami quamvis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi
inque vicem tepuisse viro.' sic fata levavit 140
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citavit olores.
iungit Amor laetamque vehens per nubila matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae: pandit nitidos domus alta penates 145
claraque, gaudentes plauserunt limina cygni.
Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa virent, hic flexus onyx et concolor alto
vena mari, rupesque nitent quis purpura saepe 150
Oebalis et Tyrii moderator livet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis,
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios silvis demissa vetustis
frigora, perspicui vivunt in marmore fontes. 155
nec servat natura vices: hic Sirius alget,
bruma tepet, versumque domus sibi temperat annum.
Exsultat visu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa subiret. 160
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
'quonam hic usque sopor vacuique modestia lecti,
o mihi Laurentes inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus? numquamne virili
summittere iugo? veniet iam tristior aetas. 165
exerce formam et fugientibus utere donis:
non ideo tibi tale decus vultusque superbos
meque dedi viduos ut transmittare per annos,
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto 170
deditus unam omnes inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per urbem
carmina qui iuvenes, quae non didicere puellae?
hunc et bissenos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii!) cernes attollere fasces 175
ante diem; certe iam nunc Cybeleia movit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius, cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuvenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior) 180
exuvias laurosque dabit celebrare recentes.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuventae.
quas ego non gentes, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae 185
aethera, cum pluviis rarescunt nubila, solvo.
sic rerum series mundique revertitur aetas.
unde novum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos? 190
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput, ni Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos?'
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque 195
et lacrimae vigilesque viri prope limina questus,
Asteris et vatis totam cantata per urbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura videri. 200
Macte toris, Latios inter placidissime vates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. nitidae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali, 205
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontes: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago venisse maritum.
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora voto, 210
dulcia cum dominae dexter conubia vultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axes
visus. Amyclaeis minus exsultavit harenis
pastor ad Idaeas Helena veniente carinas;
Thessala nec talem viderunt Pelea Tempe, 215
cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis votis Aurora mariti!
At procul ut Stellae thalamos sensere parari
Letous vatum pater et Semeleius Euhan, 220
hic movet Ortygia, movet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et Parnasus honos: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro 225
hic chelyn, hic flavam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa fervet domus utraque pompa. 230
fronde virent postes, ecfulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti veniunt ad limina fasces,
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc iuvenum questus, stola mixta laborat. 235
felices utrosque vocant, sed in agmine plures
invidere viro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen
quo vatem mulcere queat. dat Iuno verenda
vincula, et insigni geminat Concordia taeda. 240
hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus,
quantum nosse licet. sic victa sopore doloso
Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niveos strinxit Lavinia vultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis 245
respexit populos mota iam virgo carina.
Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,
diversis certare modis: eat enthea vittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ovanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu 250
extremo fraudatis opus, date carmina festis
digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philitas
Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
Naso Tomis divesque foco lucente Tibullus. 255
Me certe non unus amor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremio mea prima recepit 260
Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois et pulchra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni. 265
Heia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui leges, qui castra legant, qui carmina ludant.
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti
parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas 270
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit vultus, multum de patre decoris,
plus de matre feras. at tu, pulcherrima forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
vincla diu quaesita fove: sic damna decoris 275
nulla tibi; longe virides sic flore iuventae
perdurent vultus, tardeque haec forma senescat.

III. VILLA TIBVRTINA MANILII VOPISCI

Cernere facundi Tibur glaciale Vopisci
si quis et inserto geminos Aniene penates,
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantisque sibi dominum defendere villas,
illum nec calido latravit Sirius astro 5
nec gravis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
Ipsa manu tenera tecum scripsisse Voluptas
. . . 9a
tunc Venus Idaliis unxit fastigia sucis
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus et volucres vetuit discedere natos.
O longum memoranda dies! quae mente reporto
gaudia, quam lassos per tot miracula visus!
ingenium quam mite solo, quae forma beatis 15
ante manus artemque locis! non largius usquam
indulsit natura sibi. nemora alta citatis
incubuere vadis; fallax responsat imago
frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas.
ipse Anien (miranda fides) infraque superque 20
saxeus hic tumidam rabiem spumosaque ponit
murmura, ceu placidi veritus turbare Vopisci
Pieriosque dies et habentes carmina somnos.
litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis
dividit: alternas servant praetoria ripas, 25
non externa sibi fluviorum obstare queruntur.
Sestiacos nunc Fama sinus pelagusque natatum
iactet et audaci victos delphinas ephebo:
hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
numquam fervor aquis. datur hic transmittere visus 30
et voces et paene manus. sic Chalcida fluctus
expellunt fluvii, sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum.
Quid primum mediumve canam, quo fine quiescam?
auratasne trabes an Mauros undique postes 35
an picturata lucentia marmora vena
mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas?
huc oculis, huc mente trahor. venerabile dicam
lucorum senium? te, quae vada fluminis infra
cernis, an ad silvas quae respicis, aula, tacentis, 40
qua tibi tota quies offensaque turbine nullo
nox silet et nigros imitantia murmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum ripis algentibus ignem,
quaque vaporiferis iunctus fornacibus amnis 45
ridet anhelantes vicino flumine nymphas?
Vidi artes veterumque manus variisque metalla
viva modis. labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;
quicquid et argento primum vel in aere minori 50
lusit, et enormes manus est experta colossos.
dum vagor aspectu visusque per omnia duco,
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus et nitidum referentes aera testae
monstravere solum, varias ubi picta per artes 55
gaudet humus superatque novis asarota figuris.
expavere gradus.
Quid nunc iungentia mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid te, quae mediis servata penatibus arbor
tecta per et postes liquidas emergis in auras, 60
quo non sub domino saevas passura bipennes?
et nunc ignaro forsan vel lubrica Nais
vel non abruptos tibi demet Hamadryas annos.
quid referam alternas gemino super aggere mensas
albentesque lacus altosque in gurgite fontes? 65
teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo?
an solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?
illic ipse antris Anien et fonte relicto, 70
nocte sub arcana glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternit pectora musco,
aut ingens in stagna cadit vitreasque natatu
plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra,
illic sulpureos cupit Albula mergere crines; 75
haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum viduare choris algentia possit
Taygeta et silvis accersere Pana Lycaeis.
quod ni templa darent alias Tirynthia sortes,
et Praenestinae poterant migrare sorores. 80
Quid bifera Alcinoi laudem pomaria vosque,
qui numquam vacui prodistis in aethera, rami?
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti
Antiphatae; cedant vitreae iuga perfida Circes 85
Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae
Anxyris et sedes Phrygio quas mitis alumno
debet anus; cedant, quae te iam solibus artis
avia nimbosa revocabunt litora bruma.
Scilicet hic illi meditantur pondera mores; 90
hic premitur fecunda quies, virtusque serena
fronte gravis sanusque nitor luxuque carentes
deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto;
haec per et Aegaeas hiemes Pliadumque nivosum 95
sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,
si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus
sit via: cur oculis sordet vicina voluptas?
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuvat ipsum
Alciden dictumque lyra maiore Catillum; 100
seu tibi Pindaricis animus contendere plectris,
sive chelyn tollas heroa ad robora, sive
liventem satiram nigra rubigine turbes,
seu tua non alia splendescat epistola cura.
Digne Midae Croesique bonis et Perside gaza, 105
macte bonis animi, cuius stagnantia rura
debuit et flavis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus. sic docta frequentes
otia, sic omni detectus pectora nube
finem Nestoreae precor egrediare senectae.

IV. SOTERIA RVTILII GALLICI

Estis, io, superi, nec inexorabile Clotho
volvit opus, videt alma pios Astraea Iovique
conciliata redit, dubitataque sidera cernit
Gallicus. es caelo dive, es, Germanice, cordi
(quis neget?): erubuit tanto spoliare ministro 5
imperium Fortuna tuum. stat proxima cervix
ponderis immensi damnosaque fila senectae
exuit atque alios melior revirescit in annos.
ergo alacres quae signa colunt urbana cohortes,
inque sinum quae saepe tuum fora turbida questum 10
confugiunt leges, urbesque ubicumque togatae
quae tua longinquis implorant iura querelis,
certent laetitia, nosterque ex ordine collis
confremat, et sileant peioris murmura famae.
quippe manet longumque aevo redeunte manebit 15
quem penes intrepidae mitis custodia Romae,
nec tantum induerint fatis nova saecula crimen
aut instaurati peccaverit ara Tarenti.
Ast ego nec Phoebum, quamquam mihi surda sine illo
plectra, nec Aonias decima cum Pallade divas 20
aut mitem Tegeae Dircesve hortabor alumnum;
ipse veni viresque novas animumque ministra,
qui caneris; docto nec enim sine numine tantus
Ausoniae decora ampla togae centumque dedisti
iudicium mentemque viris. licet enthea vatis 25
excludat Piplea sitim nec conscia detur
Pirene: largos potius mihi gurges in haustus
qui rapitur de fonte tuo, seu plana solutis
quom struis orsa modis seu quom tibi dulcis in artem
frangitur et nostras curat facundia leges. 30
quare age, si Cereri sua dona merumque Lyaeo
reddimus, et dives praedae tamen accipit omni
exuvias Diana tholo captivaque tela
Bellipotens; nec tu (quando tibi, Gallice, maius
eloquium fandique opibus sublimis abundas) 35
sperne coli tenuiore lyra. vaga cingitur astris
luna, et in Oceanum rivi cecidere minores.
Quae tibi sollicitus persolvit praemia morum
urbis amor! quae tum patrumque equitumque notavi
lumina et ignarae plebis lugere potentes! 40
non labente Numa timuit sic curia felix,
Pompeio nec celsus eques nec femina Bruto.
hoc illud: tristis invitum audire catenas;
parcere verberibus nec qua iubet alta potestas
ire, set armatas multum sibi demere vires 45
dignarique manus humilis et verba precantum;
reddere iura foro nec proturbare curules,
et ferrum mulcere toga. sic itur in alta
pectora, sic mixto reverentia fidit amori.
Ipsa etiam cunctos gravis inclementia fati 50
terruit et subiti praeceps iuvenile pericli,
nil cunctante malo. non illud culpa senectae
(quippe ea bis senis vixdum orsa excedere lustris),
sed labor intendens animique in membra vigentis
imperium vigilesque suo pro Caesare curae, 55
dulce opus. hinc fessos penitus subrepsit in artus
insidiosa quies et pigra oblivio vitae.
Tunc deus, Alpini qui iuxta culmina dorsi
signat Apollineos sancto cognomine lucos,
respicit heu tanti pridem securus alumni. 60
praegressusque moras: 'hinc mecum, Epidauria proles,
hinc' ait 'i gaudens: datur (aggredienda facultas!)
ingentem recreare virum. teneamus adorti
(tendatis iam fila!) colos. ne fulminis atri
sit metus: has ultro laudarit Iuppiter artes. 65
nam neque plebeiam aut dextro sine numine cretam
servo animam. atque adeo breviter, dum tecta subimus,
expediam. genus ipse suis permissaque retro
nobilitas; nec origo latet, sed luce sequente
vincitur et magno gaudet cessisse nepoti. 70
prima togae virtus illi quoque: clarus et ingens
eloquio; mox innumeris exercita castris
occiduas primasque domos et sole sub omni
permeruit iurata manus, nec in otia pacis
permissum laxare animos ferrumque recingi. 75
hunc Galatea vigens ausa est incessere bello
(me quoque!) perque novem timuit Pamphylia messes
Pannoniusque ferox arcuque horrenda fugaci
Armenia et patiens Latii iam pontis Araxes.
quid geminos fasces magnaeque iterata revolvam 80
iura Asiae? velit illa quidem ter habere quaterque
hunc sibi, sed revocant fasti maiorque curulis
nec permissa semel. Libyci quid mira tributi
obsequia et missum media de pace triumphum
laudem et opes tantas? nec qui mandaverat ausus 85
expectare fuit: gaudet Trasimennus et Alpes
Cannensesque animae; primusque insigne tributum
ipse palam laeta poscebat Regulus umbra.
non vacat Arctoas acies Rhenumque rebellem
captivaeque preces Veledae et, quae maxima nuper 90
gloria, depositam Dacis pereuntibus Vrbem
pandere, cum tanti lectus rectoris habenas,
Gallice, Fortuna non admirante subisti.
hunc igitur, si digna loquor, rapiemus iniquo,
nate, Iovi. rogat hoc Latiae pater inclitus urbis, 95
et meruit; neque enim frustra mihi nuper honora
carmina patricio pueri sonuistis in ostro.
si qua salutifero gemini Chironis in antro
herba, tholo quodcumque tibi Troiana recondit
Pergamus aut medicis felix Epidaurus harenis 100
educat, Idaea profert quam Creta sub umbra
dictamni florentis opem, quoque anguis abundat
spumatu: iungam ipse manus atque omne benigne
virus, odoriferis Arabum quod doctus in arvis
aut Amphrysiaco pastor de gramine carpsit.' 105
Dixerat. inveniunt positos iam segniter artus
pugnantemque animam; ritu se cingit uterque
Paeonio monstrantque simul parentque volentes,
donec letiferas vario medicamine pestes
et suspecta mali ruperunt nubila somni. 110
adiuvat ipse deos morboque valentior omni
occupat auxilium. citius non arte refectus
Telephus Haemonia, nec quae metuentis Atridae
saeva Machaonio coierunt vulnera suco.
Quis mihi tot coetus inter populique patrumque 115
sit curae votique locus? tamen ardua testor
sidera teque, pater vatum Thymbraee, quis omni
luce mihi, quis nocte timor, dum postibus haerens
assiduus nunc aure vigil nunc lumine cuncta
auguror; immensae veluti conexa carinae 120
cumba minor, cum saevit hiems, pro parte furentis
parva receptat aquas et eodem volvitur austro.
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores,
nectite! nemo modum transmissi computet aevi:
hic vitae natalis erit. tu Troica dignus 125
saecula et Euboici transcendere pulveris annos
Nestoreosque situs! qua nunc tibi pauper acerra
digna litem? nec si vacuet Mevania valles,
aut praestent niveos Clitumna novalia tauros,
sufficiam. sed saepe deis hos inter honores 130
caespes et exiguo placuerunt farra salino.

V. BALNEVM CLAVDII ETRVSCI

Non Helicona gravi pulsat chelys enthea plectro,
nec lassata voco totiens mihi numina, Musas;
et te, Phoebe, choris et te dimittimus, Euhan;
tu quoque muta ferae, volucer Tegeaee, sonorae
terga premas: alios poscunt mea carmina coetus. 5
Naidas, undarum dominas, regemque corusci
ignis adhuc fessum Siculaque incude rubentem
elicuisse satis. paulum arma nocentia, Thebae,
ponite: dilecto volo lascivire sodali.
iunge, puer, cyathos et ne numerare labora 10
cunctantemque incende chelyn; discede Laborque
Curaque, dum nitidis canimus gemmantia saxis
balnea dumque procax vittis hederisque, soluta
fronde verecunda, Clio mea ludit Etrusco.
ite, deae virides, liquidosque advertite vultus 15
et vitreum teneris crinem redimite corymbis,
veste nihil tectae, quales emergitis altis
fontibus et visu Satyros torquetis amantes.
non vos quae culpa decus infamastis aquarum,
sollicitare iuvat; procul hinc et fonte doloso 20
Salmacis et viduae Cebrenidos arida luctu
flumina et Herculei praedatrix cedat alumni.
vos mihi quae Latium septenaque culmina, Nymphae,
incolitis Thybrimque novis attollitis undis,
quas praeceps Anien atque exceptura natatus 25
Virgo iuvat Marsasque nives et frigora ducens
Marcia, praecelsis quarum vaga molibus unda
crescit et innumero pendens transmittitur arcu:
vestrum opus aggredimur, vestra est quam carmine molli
pando domus. non umquam aliis habitastis in antris 30
ditius. ipsa manus tenuit Cytherea mariti
monstravitque artes; neu vilis flamma caminos
ureret, ipsa faces volucrum succendit amorum.
non huc admissae Thasos aut undosa Carystos;
maeret onyx longe, queriturque exclusus ophites: 35
sola nitet flavis Nomadum decisa metallis
purpura, sola cavo Phrygiae quam Synnados antro
ipse cruentavit maculis lucentibus Attis
quaeque Tyri niveas secat et Sidonia rupes.
vix locus Eurotae, viridis cum regula longo 40
Synnada distinctu variat. non limina cessant,
effulgent camerae, vario fastigia vitro
in species animoque nitent. stupet ipse beatas
circumplexus opes et parcius imperat ignis.
multus ubique dies, radiis ubi culmina totis 45
perforat atque alio sol improbus uritur aestu.
nil ibi plebeium; nusquam Temesaea notabis
aera, sed argento felix propellitur unda
argentoque cadit, labrisque nitentibus instat
delicias mirata suas et abire recusat. 50
Extra autem niveo qui margine caerulus amnis
vivit et in summum fundo patet omnis ab imo
cui non ire lacu pigrosque exsolvere amictus
suadeat? hoc mallet nasci Cytherea profundo,
hic te perspicuum melius, Narcisse, videres, 55
hic velox Hecate velit et deprensa lavari.
Quid nunc strata solo referam tabulata crepantis
auditura pilas, ubi languidus ignis inerrat
aedibus et tenuem volvunt hypocausta vaporem?
nec si Baianis veniat novus hospes ab oris, 60
talia despiciet (fas sit componere magnis
parva), Neronea nec qui modo lotus in unda,
hic iterum sudare neget. macte, oro, nitenti
ingenio curaque puer! tecum ista senescant,
et tua iam melius discat fortuna renasci!

VI. KALENDAE DECEMBRES

Et Phoebus pater et severa Pallas
et Musae procul ite feriatae:
Iani vos revocabimus kalendis.
Saturnus mihi compede exsoluta
et multo gravidus mero December 5
et ridens Iocus et Sales protervi
adsint, dum refero diem beatum
laeti Caesaris ebriamque ~parcen~.
Vix aurora novos movebat ortus,
iam bellaria linea pluebant: 10
hunc rorem veniens profudit eurus.
quicquid nobile Ponticis nucetis,
fecundis cadit aut iugis Idymes;
quod ramis pia germinat Damascos,
et quod percoquit ~aebosia~ Caunos, 15
largis gratuitum cadit rapinis;
molles gaioli lucuntulique
et massis Amerina non perustis
et mustaceus et latente palma
praegnantes caryotides cadebant. 20
non tantis Hyas inserena nimbis
terras obruit aut soluta Plias,
qualis per cuneos hiems Latinos
plebem grandine contudit serena.
ducat nubila Iuppiter per orbem 25
et latis pluvias minetur agris,
dum nostri Iovis hi ferantur imbres.
Ecce autem caveas subit per omnis
insignis specie decora cultu
plebes altera, non minor sedente. 30
hi panaria candidasque mappas
subvectant epulasque lautiores;
illi marcida vina largiuntur:
Idaeos totidem putes ministros.
Orbem, qua melior severiorque est, 35
et gentes alis insemel togatas;
et cum tot populos, beate, pascas,
hunc Annona diem superba nescit.
i nunc saecula compara, Vetustas,
antiqui Iovis aureumque tempus: 40
non sic libera vina tunc fluebant
nec tardum seges occupabat annum.
una vescitur omnis ordo mensa,
parvi, femina, plebs, eques, senatus:
libertas reverentiam remisit. 45
et tu quin etiam (quis hoc vocari,
quis promittere possit hoc deorum?)
nobiscum socias dapes inisti.
iam se, quisquis is est, inops beatus
convivam ducis esse gloriatur. 50
Hos inter fremitus novosque luxus
spectandi levis effugit voluptas:
stat sexus rudis, insciusque ferri
ut pugnas capit improbus viriles!
credas ad Tanain ferumque Phasim 55
Thermodontiacas calere turmas.
hic audax subit ordo pumilorum,
quos natura brevis statim peracta
nodosum semel in globum ligavit.
edunt vulnera conseruntque dextras 60
et mortem sibi (qua manu!) minantur.
ridet Mars pater et cruenta Virtus,
casuraeque vagis grues rapinis
mirantur pugiles ferociores.
Iam noctis propioribus sub umbris 65
dives sparsio quos agit tumultus!
hic intrant faciles emi puellae,
hic agnoscitur omne quod theatris
aut forma placet aut probatur arte.
hoc plaudunt grege Lydiae tumentes, 70
illic cymbala tinnulaeque Gades,
illic agmina confremunt Syrorum,
hic plebs scenica quique comminutis
permutant vitreis gregale sulpur.
Inter quae subito cadunt volatu 75
immensae volucrum per astra nubes,
quas Nilus sacer horridusque Phasis,
quas udo Numidae legunt sub austro.
desunt qui rapiant, sinusque pleni
gaudent dum nova lucra comparantur. 80
tollunt innumeras ad astra voces
Saturnalia principis sonantes,
et dulci dominum favore clamant:
hoc solum vetuit licere Caesar.
Vixdum caerula nox subibat orbem, 85
descendit media nitens harena
densas flammeus orbis inter umbras
vincens Gnosiacae facem coronae.
conlucet polus ignibus nihilque
obscurae patitur licere nocti. 90
fugit pigra Quies, inersque Somnus
haec cernens alias abit in urbes.
Quis spectacula, quis iocos licentes,
quis convivia, quis dapes inemptas,
largi flumina quis canat Lyaei? 95
iam iam deficio tuoque Baccho
in serum trahor ebrius soporem.
Quos ibit procul hic dies per annos!
quam nullo sacer exolescet aevo!
dum montes Latii paterque Thybris, 100
dum stabit tua Roma dumque terris
quod reddis Capitolium manebit.


II

STATIVS MELIORI SVO SALVTEM
Et familiaritas nostra qua gaudeo, Melior, vir optime nec minus in iudicio litterarum quam in omni vitae colore tersissime, et ipsa opusculorum quae tibi trado condicio sic posita est ut totus hic ad te liber meus etiam sine epistola spectet. primum enim habet Glauciam nostrum, cuius gratissima infantia, et qualem plerumque infelices sortiuntur--apud te complexus amabam--iam non tibi. huius amissi recens vulnus, ut scis, epicedio prosecutus sum adeo festinanter ut excusandam habuerim affectibus tuis celeritatem. nec nunc eam apud te iacto qui nosti, sed et ceteris indico, ne quis asperiore lima carmen examinet et a confuso scriptum et dolenti datum, cum paene supervacua sint tarda solacia. Polli mei villa Surrentina quae sequitur debuit a me vel in honorem eloquentiae eius diligentius dici, sed amicus ignovit. in arborem certe tuam Melior, et psittacum scis a me leves libellos quasi epigrammatis loco scriptos. eandem exigebat stili facilitatem leo mansuetus, quem in amphitheatro prostratum frigidum erat sacratissimo Imperatori, ni statim traderem. ad Vrsum quoque nostrum, iuvenem candidissimum et sine iactura desidiae doctissimum, scriptam de amisso puero consolationem super ea quae ipsi debeo huic libro libenter inserui, quia honorem eius tibi laturus accepto est. cludit volumen genethliacon Lucani, quod Polla Argentaria, rarissima uxorum, cum hunc diem forte consuleremus, imputari sibi voluit. ego non potui maiorem tanti auctoris habere reverentiam quam quod laudes eius dicturus hexametros meos timui. Haec qualiacumque sunt, Melior carissime, si tibi non displicuerint, a te publicum accipiant; si minus, ad me revertantur.

I. GLAVCIAS ATEDII MELIORIS DELICATVS

Quod tibi praerepti, Melior, solamen alumni
improbus ante rogos et adhuc vivente favilla
ordiar? abruptis etiam nunc flebile venis
vulnus hiat, magnaeque patet via lubrica plagae,
cum iam egomet cantus et verba medentia saevus 5
consero, tu planctus lamentaque fortia mavis
odistique chelyn surdaque averteris aure.
intempesta cano: citius me tigris abactis
fetibus orbatique velint audire leones.
nec si tergeminum Sicula de virgine carmen 10
affluat aut silvis chelys intellecta ferisque,
mulceat insanos gemitus. stat pectore demens
luctus et admoto latrant praecordia tactu.
Nemo vetat: satiare malis aegrumque dolorem
libertate doma. iam flendi expleta voluptas, 15
iamque preces fessus non indignaris amicas?
iamne canam? lacrimis en et mea carmine in ipso
ora natant tristesque cadunt in verba liturae.
ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae
spectatumque Vrbi scelus et puerile feretrum 20
produxi; saevos damnati turis acervos
plorantemque animam supra sua funera vidi;
teque patrum gemitus superantem et brachia matrum
complexumque rogos ignemque haurire parantem
vix tenui similis comes offendique tenendo. 25
et nunc heu vittis et frontis honore soluto
infaustus vates versa mea pectora tecum
plango lyra: ~et diu~ comitem sociumque doloris,
si merui luctusque tui consortia sensi,
iam lenis patiare precor: me fulmine in ipso 30
audivere patres; ego iuxta busta profusis
matribus atque piis cecini solatia natis,
et mihi, cum proprios gemerem defectus ad ignes
(quem, Natura!) patrem. nec te lugere severus
arceo, sed confer gemitus pariterque fleamus. 35
Iamdudum dignos aditus laudumque tuarum,
o merito dilecte puer, primordia quaerens
distrahor. hinc anni stantes in limine vitae,
hinc me forma rapit, rapit inde modestia praecox
et pudor et tenero probitas maturior aevo. 40
o ubi purpureo suffusus sanguine candor
sidereique orbes radiataque lumina caelo
et castigatae collecta modestia frontis
ingenuique super crines mollisque decorae
margo comae? blandis ubinam ora arguta querelis 45
osculaque impliciti vernos redolentia flores,
et mixtae risu lacrimae penitusque loquentis
Hyblaeis vox mixta favis? cui sibila serpens
poneret et saevae vellent servire novercae.
nil veris adfingo bonis. heu lactea colla, 50
brachiaque et numquam domini sine pondere cervix!
o ubi venturae spes non longinqua iuventae,
atque genis optatus honos iurataque multum
barba tibi? cuncta in cineres gravis intulit hora
hostilisque dies: nobis meminisse relictum. 55
quis tua colloquiis hilaris mulcebit amatis
pectora, quis curas mentisque arcana remittet?
accensum quis bile fera famulisque tumentem
leniet ardentique in se deflectet ab ira?
inceptas quis ab ore dapes libataque vina 60
auferet et dulci turbabit cuncta rapina?
quis matutinos abrumpet murmure somnos
impositus stratis, abitusque morabitur artis
nexibus, atque ipso revocabit ad oscula poste?
obvius intranti rursus quis in ora manusque 65
prosiliet brevibusque umeros circumdabit ulnis?
muta domus, fateor, desolatique penates,
et situs in thalamis et maesta silentia mensis!
Quid mirum, tanto si te pius altor honorat
funere? tu domino requies portusque senectae, 70
tu modo deliciae, dulces modo pectore curae.
non te barbaricae versabat turbo catastae,
nec mixtus Phariis venalis mercibus infans
compositosque sales meditataque verba locutus
quaesisti lascivus erum tardeque parasti. 75
hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim
carus uterque parens atque in tua gaudia liber,
ne quererere genus. raptum sed protinus alvo
sustulit exsultans ac prima lucida voce
astra salutantem dominus sibi mente dicavit, 80
amplexusque sinu tulit et genuisse putavit.
fas mihi sanctorum venia dixisse parentum,
tuque oro, Natura, sinas, cui prima per orbem
iura animis sancire datum: non omnia sanguis
proximus aut serie generis demissa propago 85
alligat; interius nova saepe adscitaque serpunt
pignora conexis. natos genuisse necesse est,
elegisse iuvat. tenero sic blandus Achilli
semifer Haemonium vincebat Pelea Chiron.
nec senior Peleus natum comitatus in arma 90
Troica, sed claro Phoenix haerebat alumno.
optabat longe reditus Pallantis ovantis
Evander, fidus pugnas spectabat Acoetes.
cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris,
fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys. 95
quid referam altricum victas pietate parentes?
quid te post cineres deceptaque funera matris
tutius Inoo reptantem pectore, Bacche?
iam secura patris Tuscis regnabat in undis
Ilia, portantem lassabat Romulus Accam. 100
vidi ego transertos alieno in robore ramos
altius ire suis. et te iam fecerat illi
mens animusque patrem, necdum moresve decorve:
tu tamen et vinctas etiam nunc murmure voces
vagitumque rudem fletusque infantis amabas. 105
Ille, velut primos exspiraturus ad austros
mollibus in pratis alte flos improbus exstat,
sic tener ante diem vultu gressuque superbo
vicerat aequales multumque reliquerat annos.
sive catenatis curvatus membra palaestris 110
staret, Amyclaea conceptum matre putares;
Oebaliden illo praeceps mutaret Apollo,
Alcides pensaret Hylan: seu gratus amictu
Attica facundi decurreret orsa Menandri,
laudaret gavisa sonum crinemque decorum 115
fregisset rosea lasciva Thalia corona;
Maeonium sive ille senem Troiaeque labores
diceret aut casus tarde remeantis Vlixis,
ipse pater sensus, ipsi stupuere magistri.
Scilicet infausta Lachesis cunabula dextra 120
attigit, et gremio puerum complexa fovebat
Invidia: illa genas et adultum comere crinem,
et monstrare artes et verba infigere, quae nunc
plangimus. Herculeos annis aequare labores
coeperat adsurgens, sed adhuc infantia iuxta; 125
iam tamen et validi gressus mensuraque maior
cultibus et visae puero decrescere vestes,
cum tibi quas vestes, quae non gestamina mitis
festinabat erus? brevibus constringere laenis
pectora et angusta telas artare lacerna; 130
enormes non ille sinus, sed semper ad annos
texta legens modo puniceo velabat amictu,
nunc herbas imitante sinu, nunc dulce rubenti
murice, nunc vivis digitos incendere gemmis
gaudebat; non turba comes, non munera cessant: 135
sola verecundo deerat praetexta decori.
Haec fortuna domus. subitas inimica levavit
Parca manus. quo, diva, feros gravis exseris ungues?
non te forma movet, non te lacrimabilis aetas?
hunc nec saeva viro potuisset carpere Procne, 140
nec fera crudeles Colchis durasset in iras,
editus Aeolia nec si foret iste Creusa;
torvus ab hoc Athamas insanos flecteret arcus;
hunc quamquam Hectoreos cineres Troiamque perosus
turribus e Phrygiis flesset missurus Vlixes. 145
Septima lux, et iam frigentia lumina torpent,
iam complexa manu crinem tenet infera Iuno.
ille tamen Parcis fragiles urgentibus annos
te vultu moriente videt linguaque cadente
murmurat; in te omnes vacui iam pectoris efflat 150
reliquias, solum meminit solumque vocantem
exaudit, tibique ora movet, tibi verba relinquit,
et prohibet gemitus consolaturque dolentem.
gratum est, Fata, tamen quod non mors lenta iacentis
exedit puerile decus, manesque subivit 155
integer et nullo temeratus corpora damno,
qualis erat.
Quid ego exsequias et prodiga flammis
dona loquor maestoque ardentia funera luxu?
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit,
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi, 160
quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores
arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
prodigus et totos Melior succendere census,
desertas exosus opes; sed non capit ignis
invidus, atque artae desunt in munera flammae. 165
Horror habet sensus. qualem te funere summo
atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
extimui! tune ille hilaris comisque videri?
unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam, 170
nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
dilectosque premis visus et frigida lambis
oscula? erant illic genitor materque iacentis
maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
quid mirum? plebs cuncta nefas et praevia flerunt 175
agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
traditur et gemitum formaque aevoque meretur:
talis in Isthmiacos prolatus ab aequore portus
naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon; 180
sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
rescissum squamis avidus bibit anguis Ophelten.
Pone metus letique minas desiste vereri:
illum nec terno latrabit Cerberus ore,
nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris 185
terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
interius steriles ripas et adusta subibit
litora, ne puero dura ascendisse facultas.
Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum? 190
noverat effigies generosique ardua Blaesi
ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
te videt et similes tergentem pectore ceras.
hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
Ausonios inter proceres seriemque Quirini 195
adgnovit, timide primum vestigia iungit
accessu tacito summosque lacessit amictus,
inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
mox ubi delicias et rari pignus amici 200
sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
tollit humo magnaque ligat cervice diuque
ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
Elysii, steriles ramos mutasque volucres
porgit et optunso pallentes germine flores. 205
nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
miscet et alternum pueri partitur amorem.
Hic finis rapto. quin tu iam vulnera sedas
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque 210
astraque, nec solidis prodest sua machina terris.
nam populus mortale genus, plebisque caducae
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
his amor exitio, furor his et saeva cupido,
ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae, 215
illos implacido letalis Sirius igni,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.
Ast hic quem gemimus, felix hominesque deosque 220
et dubios casus et caecae lubrica vitae
effugit, immunis fatis. non ille rogavit,
non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,
nos miseri; quibus unde dies suprema, quis aevi
exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris, 225
quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?
sed flectere libens. ades huc emissus ab atro
limine, cui soli cuncta impetrare facultas,
Glaucia! (insontes animas nec portitor arcet,
nec durae comes ille ferae) tu pectora mulce, 230
tu prohibe manare genas noctesque beatas
dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple
et periisse nega, desolatamque sororem,
qui potes, et miseros perge insinuare parentes.

II. VILLA SVRRENTINA POLLII FELICIS

Est inter notos Sirenum nomine muros
saxaque Tyrrhenae templis onerata Minervae
celsa Dicarchei speculatrix villa profundi,
qua Bromio dilectus ager, collesque per altos
uritur et prelis non invidet uva Falernis. 5
huc me post patrii laetum quinquennia lustri,
cum stadio iam pigra quies canusque sederet
pulvis, ad Ambracias conversa gymnade frondes,
trans gentile fretum placidi facundia Polli
detulit et nitidae iuvenilis gratia Pollae, 10
flectere iam cupidum gressus qua limite noto
Appia longarum teritur regina viarum.
Sed iuvere morae. placido lunata recessu
hinc atque hinc curvas perrumpunt aequora rupes.
dat natura locum montique intervenit unum 15
litus et in terras scopulis pendentibus exit.
gratia prima loci, gemina testudine fumant
balnea, et e terris occurrit dulcis amaro
nympha mari. levis hic Phorci chorus udaque crines
Cymodoce viridisque cupit Galatea lavari. 20
ante domum tumidae moderator caerulus undae
excubat, innocui custos laris; huius amico
spumant templa salo. felicia rura tuetur
Alcides; gaudet gemino sub numine portus:
hic servat terras, hic saevis fluctibus obstat. 25
mira quies pelagi: ponunt hic lassa furorem
aequora et insani spirant clementius austri;
hic praeceps minus audet hiems, nulloque tumultu
stagna modesta iacent dominique imitantia mores.
inde per obliquas erepit porticus arces, 30
urbis opus, longoque domat saxa aspera dorso.
qua prius obscuro permixti pulvere soles
et feritas inamoena viae, nunc ire voluptas:
qualis, si subeas Ephyres Baccheidos altum
culmen, ab Inoo fert semita tecta Lyaeo. 35
Non, mihi si cunctos Helicon indulgeat amnes
et superet Piplea sitim largeque volantis
ungula sedet equi reseretque arcana pudicos
Phemonoe fontes vel quos meus auspice Phoebo
altius immersa turbavit Pollius urna, 40
innumeras valeam species cultusque locorum
Pieriis aequare modis. vix ordine longo
suffecere oculi, vix, dum per singula ducor,
suffecere gradus. quae rerum turba! locine
ingenium an domini mirer prius? haec domus ortus 45
aspicit et Phoebi tenerum iubar; illa cadentem
detinet exactamque negat dimittere lucem,
cum iam fessa dies et in aequora montis opaci
umbra cadit vitreoque natant praetoria ponto.
haec pelagi clamore fremunt, haec tecta sonoros 50
ignorant fluctus terraeque silentia malunt.
his favit natura locis, hic victa colenti
cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
mons erat hic ubi plana vides; et lustra fuerunt,
quae nunc tecta subis; ubi nunc nemora ardua cernis, 55
hic nec terra fuit: domuit possessor, et illum
formantem rupes expugnantemque secuta
gaudet humus. nunc cerne iugum discentia saxa
intrantesque domos iussumque recedere montem.
iam Methymnaei vatis manus et chelys una 60
Thebais et Getici cedat tibi gloria plectri:
et tu saxa moves, et te nemora alta sequuntur.
Quid referam veteres ceraeque aerisque figuras?
si quid Apellei gaudent animasse colores,
si quid adhuc vacua tamen admirabile Pisa 65
Phidiacae rasere manus, quod ab arte Myronis
aut Polycleteo iussum est quod vivere caelo,
aeraque ab Isthmiacis auro potiora favillis,
ora ducum ac vatum sapientumque ora priorum,
quos tibi cura sequi, quos toto pectore sentis 70
expers curarum atque animum virtute quieta
compositus semperque tuus.
Quid mille revolvam
culmina visendique vices? sua cuique voluptas
atque omni proprium thalamo mare, transque iacentem
Nerea diversis servit sua terra fenestris: 75
haec videt Inarimen, illinc Prochyta aspera paret;
armiger hac magni patet Hectoris, inde malignum
aera respirat pelago circumflua Nesis;
inde vagis omen felix Euploea carinis,
quaeque ferit curvos exerta Megalia fluctus; 80
angitur et domino contra recubante proculque
Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
una tamen cunctis procul eminet una diaetis,
quae tibi Parthenopen derecto limite ponti
ingerit: hic Grais penitus delecta metallis 85
saxa; quot Eoae respergit vena Syenes,
Synnade quot maesta Phrygiae fodere secures
per Cybeles lugentis agros, ubi marmore picto
candida purpureo distinguitur area gyro;
hic et Amyclaei caesum de monte Lycurgi 90
quod viret et molles imitatur rupibus herbas;
hic Nomadum lucent flaventia saxa Thasosque
et Chios et gaudens fluctus spectare Carystos:
omnia Chalcidicas turres obversa salutant.
macte animo quod Graia probas, quod Graia frequentas 95
arva, nec invideant quae te genuere Dicarchi
moenia: nos docto melius potiemur alumno.
Quid nunc ruris opes pontoque novalia dicam
iniecta et madidas Baccheo nectare rupes?
saepe per autumnum iam pubescente Lyaeo 100
conscendit scopulos noctisque occulta sub umbra
palmite maturo rorantia lumina tersit
Nereis et dulces rapuit de collibus uvas.
saepe et vicino sparsa est vindemia fluctu,
et Satyri cecidere vadis, nudamque per undas 105
Dorida montani cupierunt prendere Panes.
Sis felix, tellus, dominis ambobus in annos
Mygdonii Pyliique senis nec nobile mutes
servitium, nec te cultu Tirynthia vincat
aula Dicarcheique sinus, nec saepius isti 110
blanda Therapnaei placent vineta Galesi.
hic ubi Pierias exercet Pollius artes,
seu volvit monitus quos dat Gargettius auctor,
seu nostram quatit ille chelyn, seu dissona nectit
carmina, sive minax ultorem stringit iambon: 115
hinc levis e scopulis meliora ad carmina Siren
advolat, hinc motis audit Tritonia cristis.
tunc rapidi ponunt flatus, maria ipsa vetantur
obstrepere, emergunt pelago doctamque trahuntur
ad chelyn et blandi scopulis delphines aderrant. 120
Vive, Midae gazis et Lydo ditior auro,
Troica et Euphratae supra diademata felix,
quem non ambigui fasces, non mobile vulgus,
non leges, non castra terent; qui pectore magno
spemque metumque domas voto sublimior omni, 125
exemptus fatis indignantemque refellens
Fortunam; dubio quem non in turbine rerum
deprendet suprema dies, sed abire paratum
ac plenum vita. nos, vilis turba, caducis
deservire bonis semperque optare parati, 130
spargimur in casus: celsa tu mentis ab arce
despicis errantes humanaque gaudia rides.
tempus erat cum te geminae suffragia terrae
diriperent, celsusque duas veherere per urbes,
inde Dicarcheis multum venerande colonis 135
hinc adscite meis, pariterque his largus et illis
ac iuvenile calens plectrique errore superbus.
at nunc discussa rerum caligine verum
aspicis. illo alii rursus iactantur in alto,
et tua securos portus placidamque quietem 140
intravit non quassa ratis. sic perge, nec umquam
emeritam in nostras puppem demitte procellas.
tuque, nurus inter longae . . . 147
. . . praecordia curae,
non frontem vertere minae, sed candida semper
gaudia et in vultu curarum ignara voluptas; 150
non tibi sepositas infelix strangulat area
divitias avidique animum dispendia torquent
fenoris: expositi census et docta fruendi
temperies. non ulla deo meliore cohaerent
pectora, non alias docuit concordia mentes. 155
discite securi, quorum de pectore mixtae 143
in longum coiere faces sanctusque pudicae
servat amicitiae leges amor. ite per annos
saeculaque et priscae titulos praecedite famae.

III. ARBOR ATEDII MELIORIS

Stat, quae perspicuas nitidi Melioris opacet
arbor aquas complexa lacus; quae robore ab imo
incurvata vadis redit inde cacumine recto
ardua, ceu mediis iterum nascatur ab undis
atque habitet vitreum tacitis radicibus amnem. 5
quid Phoebum tam parva rogem? vos dicite causas,
Naides, et faciles, satis est, date carmina Fauni.
Nympharum tenerae fugiebant Pana catervae;
ille quidem it, cunctas tamquam velit, et tamen unam
in Pholoen. silvis haec fluminibusque sequentis 10
nunc hirtos gressus, nunc improba cornua vitat.
iamque et belligerum Iani nemus atraque Caci
rura Quirinalesque fuga suspensa per agros
Caelica tesca subit; ibi demum victa labore,
fessa metu, qua nunc placidi Melioris aperti 15
stant sine fraude lares, flavos collegit amictus
artius et niveae posuit se margine ripae.
insequitur velox pecorum deus et sua credit
conubia; ardenti iamiam suspiria librat
pectore, iam praedae levis imminet. ecce citatos 20
advertit Diana gradus, dum per iuga septem
errat Aventinaeque legit vestigia cervae.
paenituit vidisse deam, conversaque fidas
ad comites: 'numquamne avidis arcebo rapinis
hoc petulans foedumque pecus, semperque pudici 25
decrescet mihi turba chori?' sic deinde locuta
depromit pharetra telum breve, quod neque flexis
cornibus aut solito torquet stridore, sed una
emisit contenta manu laevamque soporae
Naidos aversa fertur tetigisse sagitta. 30
illa diem pariter surgens hostemque protervum
vidit et in fontem, niveos ne panderet artus,
sic tota cum veste ruit, stagnisque sub altis
Pana sequi credens ima latus implicat alga.
quid faceret subito deceptus praedo? nec altis 35
credere corpus aquis hirtae sibi conscius audet
pellis, et a tenero nandi rudis. omnia questus
immitem Bromium, stagna invida et invida tela,
primaevam visu platanum, cui longa propago
innumeraeque manus et iturus in aethera vertex, 40
deposuit iuxta vivamque adgessit harenam
optatisque aspergit aquis et talia mandat:
'vive diu nostri pignus memorabile voti,
arbor, et haec durae latebrosa cubilia nymphae
tu saltem declinis ama, preme frondibus undam. 45
illa quidem meruit, sed ne, precor, igne superno
aestuet aut dura feriatur grandine; tantum
spargere tu laticem et foliis turbare memento.
tunc ego teque diu recolam dominamque benignae
sedis et inlaesa tutabor utramque senecta, 50
ut Iovis, ut Phoebi frondes, ut discolor umbra
populus et nostrae stupeant tua germina pinus.'
sic ait. illa dei veteres animata calores
uberibus stagnis obliquo pendula trunco
incubat atque umbris scrutatur amantibus undas. 55
sperat et amplexus, sed aquarum spiritus arcet
nec patitur tactus. tandem eluctata sub auras
libratur fundo rursusque enode cacumen
ingeniosa levat, veluti descendat in imos
stirpe lacus alia. iam nec Phoebeia Nais 60
odit et exclusos invitat gurgite ramos.
Haec tibi parva quidem genitali luce paramus
dona, sed ingenti forsan victura sub aevo.
tu cuius placido posuere in pectore sedem
blandus honos hilarisque tamen cum pondere virtus, 65
cui nec pigra quies nec iniqua potentia nec spes
improba, sed medius per honesta et dulcia limes,
incorrupte fidem nullosque experte tumultus
et secrete, palam quod digeris ordine vitam,
idem auri facilis contemptor et optimus idem 70
comere divitias opibusque immittere lucem;
hac longum florens animi morumque iuventa
Iliacos aequare senes, et vincere persta
quos pater Elysio, genetrix quos detulit annos:
hoc illi duras exoravere sorores, 75
hoc, quae te sub teste situm fugitura tacentem
ardua magnamimi revirescet gloria Blaesi.

IV. PSITTACVS EIVSDEM

Psittace dux volucrum, domini facunda voluptas,
humanae sollers imitator, psittace, linguae,
quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
nobiscum, et gratae carpentem munera mensae 5
errantemque toris mediae plus tempore noctis
vidimus. adfatus etiam meditataque verba
reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
ille canorus habes. cedat Phaethontia vulgi
fabula: non soli celebrant sua funera cygni. 10
At tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
conexusque ebori virgarum argenteus ordo,
argutumque tuo stridentia limina cornu
et querulae iam sponte fores! vacat ille beatus
carcer, et augusti nusquam convicia tecti. 15
Huc doctae stipentur aves quis nobile fandi
ius natura dedit: plangat Phoebeius ales,
auditasque memor penitus demittere voces
sturnus, et Aonio versae certamine picae,
quique refert iungens iterata vocabula perdix, 20
et quae Bistonio queritur soror orba cubili:
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
'occidit aeriae celeberrima gloria gentis
psittacus, ille plagae viridis regnator Eoae; 25
quem non gemmata volucris Iunonia cauda
vinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
nec quas umenti Numidae rapuere sub austro;
ille salutator regum nomenque locutus
Caesareum et queruli quondam vice functus amici, 30
nunc conviva levis monstrataque reddere verba
tam facilis, quo tu, Melior dilecte, recluso
numquam solus eras. at non inglorius umbris
mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
et tenues Arabum respirant gramine plumae 35
Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
scandet odoratos phoenix felicior ignes.'

V. LEO MANSVETVS

Quid tibi monstrata mansuescere profuit ira?
quid scelus humanasque animo dediscere caedes
imperiumque pati et domino parere minori?
quid, quod abire domo rursusque in claustra reverti
suetus et a capta iam sponte recedere praeda 5
insertasque manus laxo dimittere morsu?
occidis, altarum vastator docte ferarum,
non grege Massylo curvaque indagine clausus,
non formidato supra venabula saltu
incitus aut caeco foveae deceptus hiatu, 10
sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
infelix cavea, et clausas circum undique portas
hoc licuisse nefas placidi tumuere leones.
tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
aspicere, et totas duxere in lumina frontes. 15
at non te primo fusum novus obruit ictu
ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
a media iam morte redit, nec protinus omnes
terga dedere minae. sicut sibi conscius alti
vulneris adversum moriens it miles in hostem 20
attollitque manum et ferro labente minatur,
sic piger ille gradu solitoque exutus honore
firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
magna tamen subiti tecum solacia leti,
victe, feres, quod te maesti populusque patresque, 25
ceu notus caderes tristi gladiator harena,
ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
inter tot Scythicas Libycasque, e litore Rheni
et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
unius amissi tetigit iactura leonis.

VI. CONSOLATIO AD FLAVIVM VRSVM DE AMISSIONE PVERI DELICATI

Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
lugendique modos. miserum est primaeva parenti
pignera surgentesque (nefas!) accendere natos;
durum et deserti praerepta coniuge partem
conclamare tori, maesta et lamenta sororum 5
et fratrum gemitus; alte haec tamen at procul intrat
altius in sensus, maioraque vulnera vincit
plaga minor. famulum (quia rerum nomina caeca
sic miscet Fortuna manu nec pectora novit),
sed famulum gemis, Vrse, pium, sed amore fideque 10
has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,
si tam dura placent, hominem gemis (heu mihi! subdo
ipse faces), hominem, Vrse, tuum, cui dulce volenti 15
servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
castiget luctus? gemit inter bella peremptum
Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
et volucres habuere rogum cervusque Maronem. 20
quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi
te tantum cupientis erum, sed maior in ore
spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.
optarent multum Graiae cuperentque Latinae
sic peperisse nurus. non talem Cressa superbum 25
callida sollicito revocavit Thesea filo,
nec Paris Oebalios talis visurus amores
rusticus invitas deiecit in aequora pinus.
non fallo aut cantus assueta licentia ducit:
vidi et adhuc video, qualem nec bella caventem 30
litore virgineo Thetis occultavit Achillen,
nec circum saevi fugientem moenia Phoebi
Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque
pulchrior et tantum domino minor! illius unus 35
ante decor, quantum praecedit clara minores
luna faces quantumque alios premit Hesperos ignes.
non tibi femineum vultu decus oraque supra
mollis honos, qualis dubiae post crimina formae
de sexu transire iubent: torva atque virilis 40
gratia; nec petulans acies, blandique severo
igne oculi, qualis bellis iam casside, visu
Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro
crinis, et obsessae nondum primoque micantes
flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem 45
educat Eurotas, teneri sic integer aevi
Elin adit primosque Iovi puer approbat annos.
nam pudor unde notae, mentis tranquillaque morum
temperies teneroque animus maturior aevo
carmine quo pandisse queam? saepe ille volentem 50
castigabat erum studioque altisque iuvabat
consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam
ille suus, vultumque tuo sumebat ab ore:
dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama
Cecropiamque fidem. sed laudum terminus esto, 55
quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra
speravit tardi reditus Eumaeus Vlixis.
Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus
eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?
o quam divitiis censuque exutus opimo 60
fortior, Vrse, fores! si vel fumante ruina
ructassent dites Vesuvina incendia Locroe,
seu Pollentinos mersissent flumina saltus,
seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas
in dextrum torsisset aquas, paterere serena 65
fronte deos; sive alma fidem messisque negasset
Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato
larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum
Invidia infelix animi vitalia vidit
laedendique vias. 70
Vitae modo carcer adultae:
nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille
cum tribus Eleis unam trieterida lustris.
attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,
ac primum implevitque toros oculisque nitorem
addidit ac solito sublimius ora levavit, 75
heu! misero letale favens: seseque videndo
torsit et invidia, mortemque amplexa iacenti
iniecit nexus carpsitque immitis adunca
ora verenda manu. quinta vix Phosphoros ora
rorantem sternebat equum: iam litora duri 80
saeva, Philete, senis durumque Acheronta videbas,
quo domini clamate sono! non saevius atros
nigrasset planctu genetrix sibi saeva lacertos,
nec pater; et certe qui vidit funera frater
erubuit vinci. sed nec servilis adempto 85
ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos
et Cilicum messes Phariaeque exempta volucri
cinnama et Assyrio manantes gramine sucos,
et domini fletus: hos tantum hausere favillae,
hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos 90
restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa
quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris
quam gemitus.
Sed et ipse iuvat: quid terga dolori,
Vrse, damus? quid damna foves et pectore iniquo
vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis? 95
quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?
eximius licet ille animi meritusque doleri:
solvisti. subit ille pios carpitque quietem
Elysiam clarosque illic fortasse parentes
invenit; aut illi per amoena silentia Lethes 100
forsan Avernales adludunt undique mixtae
Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.
Pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,
forsan et ipse dabit, moresque habitusque decoros
monstrabit gaudens similemque docebit amari.

VII. GENETHLIACON LVCANI AD POLLAM

Lucani proprium diem frequentet
quisquis collibus Isthmiae Diones
docto pectora concitatus oestro
pendentis bibit ungulae liquorem.
ipsi quos penes est honor canendi, 5
vocalis citharae repertor Arcas,
et tu Bassaridum rotator Euhan,
et Paean et Hyantiae sorores
laetae purpureas novate vittas,
crinem comite, candidamque vestem 10
perfundant hederae recentiores.
docti largius evagentur amnes,
et plus Aoniae virete silvae,
et, si qua patet aut diem recepit,
sertis mollibus expleatur umbra. 15
centum Thespiacis odora lucis
stent altaria victimaeque centum,
quas Dirce lavat aut alit Cithaeron.
Lucanum canimus, favete linguis;
vestra est ista dies, favete, Musae, 20
dum qui vos geminas tulit per artes,
et vinctae pede vocis et solutae,
Romani colitur chori sacerdos.
Felix heu nimis et beata tellus,
quae pronos Hyperionis meatus 25
summis Oceani vides in undis
stridoremque rotae cadentis audis;
quae Tritonide fertilis Athenas
unctis, Baetica, provocas trapetis:
Lucanum potes imputare terris! 30
hoc plus quam Senecam dedisse mundo
aut dulcem generasse Gallionem.
attollat refluos in astra fontes
Graio nobilior Melete Baetis;
Baetim, Mantua, provocare noli. 35
Natum protinus atque humum per ipsam
primo murmure dulce vagientem
blando Calliope sinu recepit.
tum primum posito remissa luctu
longos Orpheos exuit dolores 40
et dixit: 'puer o dicate Musis,
longaevos cito transiture vates,
non tu flumina nec greges ferarum
nec plectro Geticas movebis ornos,
sed septem iuga Mariumque Thybrim 45
et doctos equites et eloquente
cantu purpureum trahes senatum.
nocturnas alii Phrygum ruinas
et tardi reducis vias Vlixis
et puppem temerariam Minervae 50
trita vatibus orbita sequantur:
tu carus Latio memorque gentis
carmen fortior exeris togatum.
ac primum teneris adhuc in annis
ludes Hectora Thessalosque currus 55
et supplex Priami potentis aurum,
et sedes reserabis inferorum;
ingratus Nero dulcibus theatris
et noster tibi proferetur Orpheus.
dices culminibus Remi vagantis 60
infandos domini nocentis ignes.
hinc castae titulum decusque Pollae
iucunda dabis adlocutione.
mox coepta generosior iuventa
albos ossibus Italis Philippos 65
et Pharsalica bella detonabis,
quo fulmen ducis inter arma divi,
libertate gravem pia Catonem
et gratum popularitate Magnum.
tu Pelusiaci scelus Canopi 70
deflebis pius et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
haec primo iuvenis canes sub aevo,
ante annos Culicis Maroniani.
cedet Musa rudis ferocis Enni 75
et docti furor arduus Lucreti,
et qui per freta duxit Argonautas,
et qui corpora prima transfigurat.
quid? maius loquar: ipsa te Latinis
Aeneis venerabitur canentem. 80
Nec solum dabo carminum nitorem,
sed taedis genialibus dicabo
doctam atque ingenio tuo decoram
qualem blanda Venus daretque Iuno
forma, simplicitate, comitate, 85
censu, sanguine, gratia, decore,
et vestros hymenaeon ante postes
festis cantibus ipsa personabo.
O saevae nimium gravesque Parcae!
o numquam data longa fata summis! 90
cur plus, ardua, casibus patetis?
cur saeva vice magna non senescunt?
sic gnatum Nasamonii Tonantis
post ortus obitusque fulminatos
angusto Babylon premit sepulcro; 95
sic fixum Paridis manu trementis
Peliden Thetis horruit cadentem;
sic ripis ego murmurantis Hebri
non mutum caput Orpheos sequebar.
sic et tu (rabidi nefas tyranni!) 100
iussus praecipitem subire Lethen,
dum pugnas canis arduaque voce
das solacia grandibus sepulcris,
(o dirum scelus! o scelus!) tacebis.'
Sic fata est leviterque decidentes 105
abrasit lacrimas nitente plectro.
At tu, seu rapidum poli per axem
famae curribus arduis levatus
qua surgunt animae potentiores,
terras despicis et sepulcra rides; 110
seu pacis merito nemus reclusi
felix Elysii tenes in oris,
quo Pharsalica turba congregatur,
et te nobile carmen insonantem
Pompei comitantur et Catones; 115
(tu magna sacer et superbus umbra
nescis Tartaron et procul nocentum
audis verbera pallidumque visa
matris lampade respicis Neronem),
adsis lucidus, et vocante Polla 120
unum, quaeso, diem deos silentum
exores: solet hoc patere limen
ad nuptas redeuntibus maritis.
haec te non thiasis procax dolosis
falsi numinis induit figura, 125
ipsum sed colit et frequentat ipsum
imis altius insitum medullis;
at solacia vana subministrat
vultus, qui simili notatus auro
stratis praenitet incubatque somno 130
securae. procul hinc abite, Mortes:
haec vitae genialis est origo.
cedat luctus atrox genisque manent
iam dulces lacrimae, dolorque festus,
quicquid fleverat ante, nunc adoret.


III

STATIVS POLLIO SVO SALVTEM
Tibi certe, Polli dulcissime et hac cui tam fideliter inhaeres quiete dignissime, non habeo diu probandam libellorum istorum temeritatem, cum scias multos ex illis in sinu tuo subito natos et hanc audaciam stili nostri frequenter expaveris, quotiens in illius facundiae tuae penetrali seductus altius litteras intro et in omnis a te studiorum sinus ducor. securus itaque tertius hic Silvarum nostrarum liber ad te mittitur. habuerat quidem et secundus te testem, sed hic habet auctorem. nam primum limen eius Hercules Surrentinus aperit, quem in litore tuo consecratum, statim ut videram, his versibus adoravi. sequitur libellus quo splendidissimum et mihi iucundissimum iuvenem Maecium Celerem, a sacratissimo imperatore missum ad legionem Syriacam, quia sequi non poteram, sic prosecutus sum. merebatur et Claudi Etrusci mei pietas aliquod ex studiis nostris solacium, cum lugeret veris (quod iam rarissimum est) lacrimis senem patrem. Earinus praeterea, Germanici nostri libertus scis quamdiu desiderium eius moratus sim, cum petisset ut capillos suos quos cum gemmata pyxide et speculo ad Pergamenum Asclepium mittebat, versibus dedicarem. summa est ecloga qua mecum secedere Neapolim Claudiam meam exhortor. hic, si verum dicimus, sermo est, et quidem securus ut cum uxore et qui persuadere malit quam placere. huic praecipue libello favebis cum scias hanc destinationem quietis meae tibi maxime intendere meque non tam in patriam quam ad te secedere. vale.

I. HERCVLES SVRRENTINVS POLLII FELICIS

Intermissa tibi renovat, Tirynthie, sacra
Pollius et causas designat desidis anni,
quod coleris maiore tholo nec litora pauper
nuda tenes tectumque vagis habitabile nautis,
sed nitidos postes Graisque effulta metallis, 5
culmina, ceu taedis iterum lustratus honesti
ignis ab Oetaea conscenderis aethera flamma.
Vix oculis animoque fides. tune ille reclusi
liminis et parvae custos inglorius arae?
unde haec aula recens fulgorque inopinus agresti, 10
Alcidae? sunt fata deum, sunt fata locorum.
o velox pietas! steriles hic nuper harenas
ad sparsum pelago montis latus hirtaque dumis
saxa nec ulla pati faciles vestigia terras
cernere erat. quaenam subito fortuna rigentes, 15
ditavit scopulos? Tyrione haec moenia plectro
an Getica venere lyra? stupet ipse labores
annus, et angusti bis seno limite menses
longaevum mirantur opus. deus attulit arces
erexitque suas, atque obluctantia saxa, 20
summovit nitens et magno pectore montem
reppulit: immitem credas iussisse novercam.
Ergo age, seu patrios liber iam legibus Argos
incolis et mersum tumulis Eurysthea calcas,
sive tui solium Iovis et virtute parata, 25
astra tenes, haustumque tibi succincta beati
nectaris excluso melior Phryge porrigit Hebe:
huc ades et genium templis nascentibus infer.
non te Lerna nocens nec pauperis arva Molorchi
nec formidatus Nemees ager antraque poscunt, 30
Thracia nec Pharii polluta altaria regis,
sed felix simplexque domus fraudumque malarum
inscia et hospitibus superis dignissima sedes.
pone truces arcus agmenque immite pharetrae
et regum multo perfusum sanguine robur, 35
instratumque umeris dimitte gerentibus hostem.
hic tibi Sidonio celsum pulvinar acantho
texitur et signis crescit torus asper eburnis.
pacatus mitisque veni nec turbidus ira
nec famulare timens, sed quem te Maenalis Auge, 40
confectum thiasis et multo fratre madentem
detinuit, qualemque vagae post crimina noctis
Thespius obstupuit, totiens socer. hic tibi festa
gymnas, et insontes iuvenum sine caestibus irae
annua veloci peragunt certamina lustro., 45
hic templis inscriptus avo gaudente sacerdos
parvus adhuc similisque tui cum prima novercae
monstra manu premeres atque exanimata doleres.
Sed quaenam subiti, veneranda, exordia templi
dic age, Calliope; socius tibi grande sonabit, 50
Alcides tensoque modos imitabitur arcu.
Tempus erat caeli cum torrentissimus axis
incumbit terris ictusque Hyperione multo
acer anhelantis incendit Sirius agros.
iamque dies aderat profugis cum regibus aptum, 55
fumat Aricinum Triviae nemus et face multa
conscius Hippolyti splendet lacus; ipsa coronat
emeritos Diana canes et spicula terget
et tutas sinit ire feras, omnisque pudicis
Itala terra focis Hecateidas excolit idus. , 60
ast ego, Dardaniae quamvis sub collibus Albae
rus proprium magnique ducis mihi munere currens
unda domi curas mulcere aestusque levare
sufficerent, notas Sirenum nomine rupes
facundique larem Polli non hospes habebam, 65
assidue moresque viri pacemque novosque
Pieridum flores intactaque carmina discens.
forte diem Triviae dum litore ducimus udo
angustasque fores adsuetaque tecta gravati
frondibus et patula defendimus arbore soles, 70
delituit caelum et subitis lux candida cessit
nubibus ac tenuis graviore favonius austro
immaduit; qualem Libyae Saturnia nimbum
attulit, Iliaco dum dives Elissa marito
donatur testesque ululant per devia nymphae., 75
diffugimus, festasque dapes redimitaque vina
abripiunt famuli; nec quo convivia migrent,
quamvis innumerae gaudentia rura superne
insedere domus et multo culmine dives
mons nitet: instantes sed proxima quaerere nimbi, 80
suadebant laesique fides reditura sereni.
stabat dicta sacri tenuis casa nomine templi
et magnum Alciden humili lare parva premebat,
fluctivagos nautas scrutatoresque profundi
vix operire capax. huc omnis turba coimus, 85
huc epulae ditesque tori coetusque ministrum
stipantur nitidaeque cohors gratissima Pollae.
non cepere fores, angustaque deficit aedes.
erubuit risitque deus dilectaque Polli
corda subit blandisque virum complectitur ulnis., 90
'tune,' inquit 'largitor opum, qui mente profusa
tecta Dicarchei pariter iuvenemque replesti
Parthenopen? nostro qui tot fastigia monti,
tot virides lucos, tot saxa imitantia vultus
aeraque, tot scripto viventes lumine ceras , 95
fixisti? quid enim ista domus, quid terra, priusquam
te gauderet, erant? longo tu tramite nudos
texisti scopulos, fueratque ubi semita tantum,
nunc tibi distinctis stat porticus alta columnis,
ne sorderet iter. curvi tu litoris ora, 100
clausisti calidas gemina testudine nymphas.
vix opera enumerem; mihi pauper et indigus uni
Pollius? et talis hilaris tamen intro penates
et litus quod pandis, amo. sed proxima sedem
despicit et tacite ridet mea limina Iuno., 105
da templum dignasque tuis conatibus aras,
quas puppes velis nolint transire secundis,
quo Pater aetherius mensisque accita deorum
turba et ab excelso veniat soror hospita templo.
nec te, quod solidus contra riget umbo maligni, 110
montis et immenso non umquam exesus ab aevo,
terreat: ipse adero et conamina tanta iuvabo
asperaque invitae perfringam viscera terrae.
incipe et Herculeis fidens hortatibus aude.
non Amphioniae steterint velocius arces, 115
Pergameusve labor.' dixit mentemque reliquit.
Nec mora, cum scripta formatur imagine tela.
innumerae coiere manus: his caedere silvas
et levare trabes, illis immergere curae
fundamenta solo. coquitur pars umida terrae, 120
protectura hiemes atque exclusura pruinas,
indomitusque silex curva fornace liquescit.
praecipuus sed enim labor est excindere dextra
oppositas rupes et saxa negantia ferro.
hic pater ipse loci positis Tirynthius armis, 125
insudat validaque solum deforme bipenni,
cum grave nocturna caelum subtexitur umbra,
ipse fodit, ditesque Caprae viridesque resultant
Taurubulae, et terris ingens redit aequoris echo.
non tam grande sonat motis incudibus Aetne , 130
cum Brontes Steropesque ferit, nec maior ab antris
Lemniacis fragor est ubi flammeus aegida caelat
Mulciber et castis exornat Pallada donis.
decrescunt scopuli, et rosea sub luce reversi
artifices mirantur opus. vix annus anhelat, 135
alter, et ingenti dives Tirynthius arce
despectat fluctus et iunctae tecta novercae
provocat et dignis invitat Pallada templis.
iam placidae dant signa tubae, iam fortibus ardens
fumat harena sacris. hos nec Pisaeus honores, 140
Iuppiter aut Cirrhae pater aspernetur opacae.
nil his triste locis; cedat lacrimabilis Isthmos,
cedat atrox Nemee: litat hic felicior infans.
ipsae puniceis virides Nereides antris
exsiliunt ultro, scopulis umentibus haerent, 145
nec pudet occulte nudas spectare palaestras.
spectat et Icario nemorosus palmite Gaurus,
silvaque quae fixam pelago Nesida coronat,
et placidus Limon, omenque Euploea carinis,
et Lucrina Venus, Phrygioque e vertice Graias, 150
addisces, Misene, tubas, ridetque benigna
Parthenope gentile sacrum nudosque virorum
certatus et parva suae simulacra coronae.
Quin age et ipse libens proprii certaminis actus
invicta dignare manu; seu nubila disco, 155
findere seu volucres Zephyros praecedere telo
seu tibi dulce manu Libycas nodare palaestras,
indulge sacris et, si tibi poma supersunt
Hesperidum, gremio venerabilis ingere Pollae;
nam capit et tantum non degenerabit honorem., 160
quod si dulce decus viridesque resumeret annos,
(da veniam, Alcide,) fors hic et pensa tulisses.
Haec ego nascentes laetus bacchatus ad aras
libamenta tuli. nunc ipse in limine--cerno
solventem voces et talia dicta ferentem:, 165
'macte animis opibusque meos imitate labores,
qui rigidas rupes infecundaeque pudenda
naturae deserta domas et vertis in usum
lustra habitata feris, foedeque latentia profers
numina. quae tibi nunc meritorum praemia solvam?, 170
quas referam grates? Parcarum fila tenebo
extendamque colus (duram scio vincere Mortem);
avertam luctus et tristia damna vetabo
teque nihil laesum viridi renovabo senecta
concedamque diu iuvenes spectare nepotes, 175
donec et hic sponsae maturus et illa marito,
rursus et ex illis soboles nova grexque protervus
nunc umeris inreptet avi nunc agmine blando
certatim placidae concurrat ad oscula Pollae.
nam templis numquam statuetur terminus aevi, 180
dum me flammigeri portabit machina caeli.
nec mihi plus Nemee priscumque habitabitur Argos
nec Tiburna domus solisque cubilia Gades.'
Sic ait; et tangens surgentem altaribus ignem
populeaque movens albentia tempora silva, 185
et Styga et aetherii iuravit fulmina Patris.

II. PROPEMPTICON MAECIO CELERI

'Di quibus audaces amor est servare carinas,
saevaque ventosi mulcere pericula ponti,
sternite molle fretum placidumque advertite votis
concilium, et lenis non obstrepat unda precanti:
grande tuo rarumque damus, Neptune, profundo, 5
depositum; iuvenis dubio committitur alto
Maecius atque animae partem super aequora nostrae
maiorem transferre parat. proferte benigna
sidera et antemnae gemino considite cornu,
Oebalii fratres; vobis pontusque polusque, 10
luceat; Iliacae longe nimbosa sororis
astra fugate, precor, totoque excludite caelo.
vos quoque caeruleum ponti, Nereides, agmen,
quis honor et regni cessit fortuna secundi,
(dicere quae magni fas sit mihi sidera ponti), 15
surgite de vitreis spumosae Doridos antris
Baianosque sinus et feta tepentibus undis
litora tranquillo certatim ambite natatu,
quaerentes ubi celsa ratis, quam scandere gaudet
nobilis Ausoniae Celer armipotentis alumnus., 20
nec quaerenda diu; modo nam trans aequora terris
prima Dicarcheis Pharium gravis intulit annum,
prima salutavit Capreas et margine dextro
sparsit Tyrrhenae Mareotica vina Minervae.
huius utrumque latus molli praecingite gyro, 25
partitaeque vices vos stuppea tendite mali
vincula, vos summis adnectite sipara velis,
vos Zephyris aperite sinus; pars transtra reponat,
pars demittat aquis curvae moderamina puppis;
sint quibus exploret primos gravis artemo flatus, 30
quaeque secuturam religent post terga phaselon
uncaque summersae penitus retinacula vellant;
temperet haec aestus pelagusque inclinet ad ortus:
officio careat glaucarum nulla sororum.
hinc multo Proteus geminoque hinc corpore Triton, 35
praenatet, et subitis qui perdidit inguina monstris
Glaucus, adhuc patriis quotiens adlabitur oris
litoream blanda feriens Anthedona cauda.
tu tamen ante omnes diva cum matre, Palaemon,
annue, si vestras amor est mihi pandere Thebas, 40
nec cano degeneri Phoebeum Amphiona plectro.
et pater Aeolio frangit qui carcere ventos,
cui varii flatus omnisque per aequora mundi
spiritus atque hiemes nimbosaque nubila parent,
artius obiecto Borean Eurumque Notumque, 45
monte premat: soli Zephyro sit copia caeli,
solus agat puppes summasque supernatet undas
assiduus pelago; donec tua turbine nullo
laeta Paraetoniis adsignet carbasa ripis.'
Audimur. vocat ipse ratem nautasque morantes, 50
increpat. ecce meum timido iam frigore pectus
labitur et nequeo, quamvis movet ominis horror,
claudere suspensos oculorum in margine fletus.
iamque ratem terris divisit fune soluto
navita et angustum deiecit in aequora pontem., 55
saevus et e puppi longo clamore magister
dissipat amplexus atque oscula fida revellit,
nec longum cara licet in cervice morari.
attamen in terras e plebe novissimus omni
ibo, nec egrediar nisi iam currente carina., 60
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor
fecit iter, solidaeque pios telluris alumnos
expulit in fluctus pelagoque immisit hianti,
audax ingenii? nec enim temeraria virtus
illa magis, summae gelidum quae Pelion Ossae, 65
iunxit anhelantemque iugis bis pressit Olympum.
usque adeone parum lentas transire paludes
stagnaque et angustos summittere pontibus amnes?
imus in abruptum gentilesque undique terras
fugimus exigua clausi trabe et aere nudo., 70
inde furor ventis indignataeque procellae
et caeli fremitus et fulmina plura Tonanti.
ante rates pigro torpebant aequora somno,
nec spumare Thetis nec spargere nubila fluctus
audebant. visis tumuerunt puppibus undae, , 75
inque hominem surrexit hiems. tunc nubila Plias
Oleniumque pecus, solito tunc peior Orion.
Iusta queror. fugit ecce vagas ratis acta per undas
paulatim minor et longe servantia vincit
lumina, tot gracili ligno complexa timores, 80
quaeque super reliquos te, nostri pignus amoris
portatura, Celer. quos nunc ego pectore somnos
quosve queam perferre dies? quis cuncta paventi
nuntius an facili te praetermiserit unda
Lucani rabida ora maris, num torta Charybdis, 85
fluctuet aut Siculi populatrix virgo profundi,
quos tibi currenti praeceps gerat Hadria mores,
quae pax Carpathio, quali te subvehat aura
Doris Agenorei furtis blandita iuvenci?
sed merui questus. quid enim te castra petente, 90
non vel ad ignotos ibam comes impiger Indos
Cimmeriumque chaos? starem prope bellica regis
signa mei, seu tela manu seu frena teneres,
armatis seu iura dares; operumque tuorum
etsi non socius, certe mirator adessem., 95
si quondam magno Phoenix reverendus Achilli
litus ad Iliacum Thymbraeaque Pergama venit
imbellis tumidoque nihil iuratus Atridae,
cur nobis ignavus amor? sed pectore fido
numquam abero longisque sequar tua carbasa votis., 100
Isi, Phoroneis olim stabulata sub antris,
nunc regina Phari numenque Orientis anheli,
excipe multisono puppem Mareotida sistro;
ac iuvenem egregium, Latius cui ductor Eoa
signa Palaestinasque dedit frenare cohortes, 105
ipsa manu placida per limina festa sacrosque
duc portus urbesque tuas. te praeside noscat
unde paludosi fecunda licentia Nili,
cur vada desidant et ripa coerceat undas
Cecropio stagnata luto, cur invida Memphis, , 110
curve Therapnaei lasciviat ora Canopi,
cur servet Pharias Lethaeus ianitor aras,
vilia cur magnos aequent animalia divos;
quae sibi praesternat vivax altaria Phoenix,
quos dignetur agros aut quo se gurgite Nili, 115
mergat adoratus trepidis pastoribus Apis.
duc et ad Emathios manes ubi belliger urbis
conditor Hyblaeo perfusus nectare durat,
anguiferamque domum blando qua mersa veneno
Actias Ausonias fugit Cleopatra catenas., 120
usque et in Assyrias sedes mandataque castra
prosequere et Marti iuvenem, dea, trade Latino.
nec novus hospes erit: puer his sudavit in arvis
notus adhuc tantum maioris lumine clavi,
iam tamen et turmas facili praevertere gyro, 125
fortis et Eoas iaculo damnare sagittas.
Ergo erit illa dies, qua te maiora daturus
Caesar ab emerito iubeat discedere bello,
at nos hoc iterum stantes in litore vastos
cernemus fluctus aliasque rogabimus auras., 130
o tum quantus ego aut quanta votiva movebo
plectra lyra, cum me magna cervice ligatum
attolles umeris atque in mea pectora primum
incumbes e puppe novus, servataque reddes
colloquia inque vicem medios narrabimus annos;, 135
tu rapidum Euphraten et regia Bactra sacrasque
antiquae Babylonis opes et Zeuma, Latinae
pacis iter, qua dulce nemus florentis Idymes,
qua pretiosa Tyros rubeat, qua purpura suco
Sidoniis iterata cadis, ubi germine primum, 140
candida felices sudent opobalsama virgae;
ast ego, devictis dederim quae busta Pelasgis
quaeve laboratas claudat mihi pagina Thebas.

III. CONSOLATIO AD CLAVDIVM ETRVSCVM

Summa deum, Pietas, cuius gratissima caelo,
rara profanatas inspectant numina terras,
huc vittata comam niveoque insignis amictu,
qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
fraude rudes populos atque aurea regna colebas, 5
mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
cerne pios fletus laudataque lumina terge.
nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
complexumque rogos incumbentemque favillis
aspiciens non aut primaevae funera plangi, 10
coniugis aut nati modo pubescentia credat
ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste
dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes,
si cui corde nefas tacitum fessique senectus
longa patris, si quis pulsatae conscius umquam, 15
matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
insontes castosque voco. tenet ecce seniles
leniter implicitos vultus sanctamque parentis
canitiem spargit lacrimis animaeque supremum
frigus amat; celeres genitoris filius annos, 20
(mira fides!) nigrasque putat properasse sorores.
Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes,
Elysiae gaudete domus, date serta per aras,
festaque pallentes hilarent altaria lucos.
felix a!, nimium felix plorataque nato, 25
umbra venit. longe Furiarum sibila, longe
tergeminus custos, penitus via longa patescat
manibus egregiis. eat horrendumque silentis
accedat domini solium, gratesque supremas
perferat, et totidem iuveni roget anxius annos., 30
Macte pio gemitu! dabimus solacia dignis
luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro
inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa
germina, tu messes Cilicumque Arabumque superbas
merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto, 35
aggere missuri nitido pia nubila caelo
stipentur cineres: nos non arsura feremus
munera, venturosque tuus durabit in annos
me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem
ignotum; similis gemui proiectus ad ignem., 40
ille mihi tua damna dies compescere cantu
suadet: et ipse tuli quos nunc tibi confero questus.
Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis
linea nec proavis demissum stemma, sed ingens
supplevit fortuna genus culpamque parentum, 45
occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti,
sed quibus occasus pariter famulantur et ortus.
nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque
parendi sine lege manet? vice cuncta reguntur
alternisque premunt. propriis sub regibus omnis, 50
terra; premit felix regum diademata Roma;
hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos
imperium superis. sed habent et numina legem:
servit et astrorum velox chorus et vaga servit
luna, nec iniussae totiens redit orbita luci., 55
et (modo si fas est aequare iacentia summis)
pertulit et saevi Tirynthius horrida regis
pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi.
Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris:
Smyrna tibi gentile solum potusque verendo, 60
fonte Meles Hermique vadum, quo Lydius intrat
Bacchus et aurato reficit sua cornua limo.
laeta dehinc series variisque ex ordine curis
auctus honos; semperque gradi prope numina, semper
Caesareum coluisse latus sacrisque deorum, 65
arcanis haerere datum. Tibereia primum
aula tibi vixdum ora nova mutante iuventa
panditur (hic annis multa super indole victis
libertas oblata venit) nec proximus heres,
immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit., 70
hinc et in Arctoas tenuis comes usque pruinas
terribilem affatu passus visuque tyrannum
immanemque suis, ut qui metuenda ferarum
corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto
reddere ab ore manus et nulla vivere praeda., 75
praecipuos sed enim merito surrexit in actus
nondum stelligerum senior dimissus in axem
Claudius et longo transmittit habere nepoti.
quis superos metuens pariter tot templa, tot aras
promeruisse datur? summi Iovis aliger Arcas, 80
nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti
integer, inque omni felix tua cumba profundo.
Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto, 85
intravit Fortuna gradu; iam creditur uni
sanctarum digestus opum partaeque per omnis
divitiae populos magnique impendia mundi.
quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,
Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris, 90
verritur, aestiferi quicquid terit area Nili,
quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,
et Lacedaemonii pecuaria culta Galesi
perspicuaeque nives Massylaque robora et Indi
dentis honos: uni parent commissa ministro, 95
quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster
invehit: hibernos citius numeraveris imbres
silvarumque comas. vigil iste animique sagacis
et citus evolvit quantum Romana sub omni
pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti, 100
undarum cursus, quid propugnacula poscant
aequoris aut longe series porrecta viarum;
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae divum in vultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae., 105
Hinc tibi rara quies animoque exclusa voluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem vincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientes., 110
quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haudquaquam proprio mihi cognita visu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
et sibimet similis natorum gratia monstrat.
nec vulgare genus; fasces summamque curulem, 115
frater et Ausonios enses mandataque fidus
signa tulit, cum prima truces amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho.
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere vidit, 120
conubio gavisa domus. nec pignora longe;
quippe bis ad partus venit Lucina manuque
ipsa levi gravidos tetigit fecunda labores.
felix a! si longa dies, si cernere vultus
natorum viridisque genas tibi iusta dedissent, 125
stamina. sed media cecidere abrupta iuventa
gaudia, florentesque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentes declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi verna novis exspirat purpura pratis., 130
illa, sagittiferi, circumvolitastis, Amores,
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses , 135
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
Illum et qui nutu superas nunc temperat arces,
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idymaei donavit honore triumphi, 140
dignatusque loco victricis et ordine pompae
non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes.
atque idem in cuneos populo deduxit equestres
mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequavit honorem., 145
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aevi sine nube tenor. quam dives in usus
natorum totoque volens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores:, 150
hunc siquidem amplexu semper revocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
Quas tibi devoti iuvenes pro patre renato,
summe ducum, grates, aut quae pia vota rependunt!, 155
tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus
erravit, seu blanda diu Fortuna regressum
maluit) attonitum et venturi fulminis ictus
horrentem tonitru tantum lenique procella
contentus monuisse senem; cumque horrida supra, 160
aequora curarum socius procul Itala rura
linqueret, hic molles Campani litoris oras
et Diomedeas concedere iussus in arces,
atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus
Romuleum reseras iterum, Germanice, limen, 165
maerentemque foves inclinatosque penates
erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando
haec est quae victis parcentia foedera Cattis
quaeque suum Dacis donat clementia montem,
quae modo Marcomanos post horrida bella vagosque , 170
Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
Iamque in fine dies, et inexorabile pensum
deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci
qualia nec Siculae moderantur carmina rupes
nec fati iam certus olor saevique marita, 175
Tereos. heu quantis lassantem brachia vidi
planctibus et prono fusum super oscula vultu!
vix famuli comitesque tenent, vix arduus ignis
summovet. haud aliter gemuit periuria Theseus
litore, qui falsis deceperat Aegea velis., 180
tunc immane gemens foedatusque ora tepentes
affatur cineres: 'cur nos, fidissime, linquis
Fortuna redeunte, pater? modo numina magni
praesidis atque breves superum placavimus iras,
nec frueris; tantique orbatus muneris usu, 185
ad manes, ingrate, fugis. nec flectere Parcas
aut placare malae datur aspera numina Lethes?
felix, cui magna patrem cervice vehenti
sacra Mycenaeae patuit reverentia flammae,
quique tener saevis genitorem Scipio Poenis, 190
abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi.
ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
funus et immitem potuit Styga vincere supplex
Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
non totus rapiere tamen, nec funera mittam, 195
longius; hic manes, hic intra tecta tenebo:
tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
parebunt; ego rite minor semperque secundus
assiduas libabo dapes et pocula sacris
manibus effigiesque colam: te lucida saxa, 200
te similem doctae referet mihi linea cerae;
nunc ebur et fulvum vultus imitabitur aurum.
inde viam morum longaeque examina vitae
adfatusque pios monituraque somnia poscam.'
Talia dicentem genitor dulcedine laeta, 205
audit, et immites lente descendit ad umbras
verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
Salve supremum, senior mitissime patrum,
supremumque vale, qui numquam sospite nato
triste chaos maestique situs patiere sepulcri., 210
semper odoratis spirabunt floribus arae,
semper et Assyrios felix bibet urna liquores
et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit
manibus eque tua tumulum tellure levabit.
nostra quoque exemplo meritus tibi carmina sancit, 215
hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.

IV. CAPILLI FLAVI EARINI

Ite, comae, facilemque precor transcurrite pontum,
ite coronato recubantes molliter auro;
ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos
placabitque notos, fors et de puppe timenda
transferet inque sua ducet super aequora concha., 5
Accipe laudatos, iuvenis Phoebeie, crines
quos tibi Caesareus donat puer, accipe laetus
intonsoque ostende patri. sine dulce nitentes
comparet atque diu fratris putet esse Lyaei.
forsan et ipse comae numquam labentis honorem, 10
praemetet atque alio clusum tibi ponet in auro.
Pergame, pinifera multum felicior Ida,
illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae
(nempe dedit superis illum quem turbida semper
Iuno videt refugitque manum nectarque recusat), 15
at tu grata deis pulchroque insignis alumno
misisti Latio, placida quem fronte ministrum
Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno
aspiciunt et uterque probant. nec tanta potenti
terrarum domino divum sine mente voluptas., 20
Dicitur Idalios Erycis de vertice lucos
dum petit et molles agitat Venus aurea cygnos,
Pergameas intrasse domos ubi maximus aegris
auxiliator adest et festinantia sistens
fata salutifero mitis deus incubat angui., 25
hic puerum egregiae praeclarum sidere formae
ipsius ante dei ludentem conspicit aras.
ac primum subita paulum decepta figura
natorum de plebe putat; sed non erat illi
arcus et ex umeris nullae fulgentibus umbrae., 30
miratur puerile decus, vultumque comasque
aspiciens 'tune Ausonias' ait 'ibis ad arces,
neglectus Veneri? tu sordida tecta iugumque
servitii vulgare feres? procul absit: ego isti
quem meruit formae dominum dabo. vade age mecum, 35
vade, puer: ducam volucri per sidera curru
donum immane duci; nec te plebeia manebunt
iura: Palatino famulus deberis amori.
nil ego, nil, fateor, toto tam dulce sub orbe
aut vidi aut genui. cedet tibi Latmius ultro, 40
Sangariusque puer, quemque irrita fontis imago
et sterilis consumpsit amor. te caerula Nais
mallet et adprensa traxisset fortius urna.
tu puer ante omnis; solus formosior ille
cui daberis.' sic orsa leves secum ipsa per auras, 45
tollit olorinaque iubet considere biga.
nec mora. iam Latii montes veterisque penates
Evandri, quos mole nova pater inclitus orbis
excolit et summis aequat Germanicus astris.
tunc propior iam cura deae, quae forma capillis, 50
optima, quae vestis roseos accendere vultus
apta, quod in digitis, collo quod dignius aurum.
norat caelestis oculos ducis ipsaque taedas
iunxerat et plena dederat conubia dextra.
sic ornat crines, Tyrios sic fundit amictus, 55
dat radios ignemque suum. cessere priores
deliciae famulumque greges; hic pocula magno
prima duci murrasque graves crystallaque portat
candidiore manu: crescit nova gratia Baccho.
Care puer superis, qui praelibare verendum, 60
nectar et ingentem totiens contingere dextram
electus quam nosse Getae, quam tangere Persae
Armeniique Indique petunt! o sidere dextro
edite, multa tibi divum indulgentia favit.
olim etiam, ne prima genas lanugo nitentes, 65
carperet et pulchrae fuscaret gratia formae,
ipse deus patriae celsam trans aequora liquit
Pergamon. haud ulli puerum mollire potestas
credita, sed tacita iuvenis Phoebeius arte
leniter haud ullo concussum vulnere corpus, 70
de sexu transire iubet. tamen anxia curis
mordetur puerique timet Cytherea dolores.
nondum pulchra ducis clementia coeperat ortu
intactos servare mares; nunc frangere sexum
atque hominem mutare nefas, gavisaque solos, 75
quos genuit natura videt, nec lege sinistra
ferre timent famulae natorum pondera matres.
Tu quoque nunc, iuvenis, genitus si tardius esses,
umbratusque genas et adultos fortior artus
non unum gaudens Phoebea ad limina munus, 80
misisses; patrias nunc solus crinis ad oras
naviget. hunc multo Paphie saturabat amomo,
hunc nova tergemina pectebat Gratia dextra.
huic et purpurei cedet coma saucia Nisi,
et quam Sperchio tumidus servabat Achilles., 85
ipsi, cum primum niveam praecerpere frontem
decretum est umerosque manu nudare nitentes,
adcurrunt teneri Paphia cum matre volucres
expediuntque comas et serica pectore ponunt
pallia. tunc iunctis crinem incidere sagittis, 90
atque auro gemmisque locant; rapit ipsa cadentem
mater et arcanos iterat Cytherea liquores.
tunc puer e turba, manibus qui forte supinis
nobile gemmato speculum portaverat auro,
'hoc quoque demus' ait 'patriis (nec gratius ullum, 95
munus erit) templis, ipsoque potentius auro.
tu modo fige aciem et vultus hic usque relinque.'
sic ait et speculum reclusit imagine rapta.
At puer egregius tendens ad sidera palmas,
'his mihi pro donis, hominum mitissime custos, 100
si merui, longa dominum renovare iuventa
atque orbi servare velis! hoc sidera mecum,
hoc undae terraeque rogant. eat, oro, per annos
Iliacos Pyliosque simul, propriosque penates
gaudeat et secum Tarpeia senescere templa.', 105
sic ait et motas miratur Pergamos aras.

V. <AD VXOREM>

Quid mihi maesta die, sociis quid noctibus, uxor,
anxia pervigili ducis suspiria cura?
non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
alter amor; nullis in te datur ire sagittis
(audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu), 5
non datur. et si egomet patrio de litore raptus
quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
errarem, tu mille procos intacta fugares,
non intersectas commenta retexere telas,
sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses. , 10
dic tamen, unde alta mihi fronte et nubila vultus?
anne quod Euboicos fessus remeare penates
auguror et patria senium componere terra?
cur hoc triste tibi? certe lascivia corde
nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi, 15
aut intrat sensus clamosi turba theatri;
sed probitas et opaca quies et sordida numquam
gaudia. quas autem comitem te rapto per undas?
quamquam, et si gelidas irem mansurus ad Arctos
vel super Hesperiae vada caligantia Thyles, 20
aut septemgemini caput impenetrabile Nili,
hortarere vias. etenim tua (nempe benigna
quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis
servat et in senium), tua, quae me vulnere primo
intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem, 25
fixisti, tua frena libens docilisque recepi,
et semel insertas non mutaturus habenas
usque premo. tu me nitidis Albana ferentem
dona comis sanctoque indutum Caesaris auro
visceribus complexa tuis, sertisque dedisti, 30
oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae
infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas
mecum victa Iovem; tu procurrentia primis
carmina nostra sonis, totasque in murmure noctes
aure rapis vigili; longi tu sola laboris, 35
conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis.
qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras
cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,
aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes!
scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati, 40
te tantum miserata dedit, superique potentes
invidiam timuere tuam. post ista propinquum
nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?
heu ubi nota fides totque explorata per usus,
qua veteres Latias Graias heroidas aequas? , 45
isset ad Iliacas (quid enim deterret amantes?)
Penelope gavisa domos, si passus Vlixes;
questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,
et quam (quam saevi!) fecerunt maenada planctus.
nec minor his tu nosse fidem vitamque maritis, 50
dedere. sic certe cineres umbramque priorem
quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori
coniugis ingentes iterasti pectore planctus,
iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae:
sic et mater amas, sic numquam corde recedit, 55
nata tuo, fixamque animi penetralibus imis
nocte dieque tenes. non sic Trachinia nidos
Alcyone, vernos non sic Philomela penates
circumit amplectens animamque in pignora transfert.
et nunc illa tenet viduo quod sola cubili, 60
otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.
sed venient, plenis venient conubia taedis.
sic certe formaeque bonis animique meretur;
sive chelyn complexa petit seu voce paterna
discendum Musis sonat et mea carmina flectit, 65
candida seu molli diducit bracchia motu,
ingenium probitas artemque modestia vincit.
nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit
hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales
conciliare toros festasque accendere taedas, 70
fertilis: et nostra generi tellure dabuntur.
non adeo Vesuvinus apex et flammea diri
montis hiems trepidas exhausit civibus urbes:
stant populisque vigent. hinc auspice condita Phoebo
tecta Dicarchei portusque et litora mundi, 75
hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae
quae Capys advectis implevit moenia Teucris.
nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis
Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae
ipse Dionaea monstravit Apollo columba., 80
Has ego te sedes (nam nec mihi barbara Thrace
nec Libye natale solum) transferre laboro,
quas et mollis hiems et frigida temperat aestas,
quas imbelle fretum torpentibus adluit undis.
pax secura locis et desidis otia vitae, 85
et numquam turbata quies somnique peracti.
nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:
morum iura viris solum et sine fascibus aequum.
quid nunc magnificas species cultusque locorum
templaque et innumeris spatia interstincta columnis, 90
et geminam molem nudi tectique theatri
et Capitolinis quinquennia proxima lustris,
quid laudem litus libertatemque Menandri,
quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
nec desunt variae circa oblectamina vitae:, 95
sive vaporiferas, blandissima litora, Baias,
enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae
dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo,
seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri
Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis, 100
lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae,
caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,
quae meus ante alios habitator Pollius auget,
Dinarumque lacus medicos Stabiasque renatas.
mille tibi nostrae referam telluris amores?, 105
sed satis hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit
me tibi, me socium longos astrinxit in annos.
nonne haec amborum genetrix altrixque videri
digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque
moribus indubito: venies, carissima coniunx, 110
praeveniesque etiam. sine me tibi ductor aquarum
Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini.


IV

STATIVS MARCELLO SVO SALVTEM
Inveni librum, Marcelle carissime, quem pietati tuae dedicarem. reor equidem aliter quam invocato numine maximi imperatoris nullum opusculum meum coepisse; sed hic liber tres habet [ . . . . . ] se quam quod quarta ad honorem tuum pertinet. primo autem septimum decimum Germanici nostri consulatum adoravi; secundo gratias egi sacratissimis eius epulis honoratus; tertio viam Domitianam miratus sum qua gravissimam harenarum moram exemit: cuius beneficio tu quoque maturius epistolam meam accipies, quam tibi in hoc libro a Neapoli scribo. proximum est lyricum carmen ad Septimium Severum, iuvenem, uti scis, inter ornatissimos secundi ordinis, tuum quidem et condiscipulum, sed mihi citra hoc quoque ius artissime carum. nam Vindicis nostri Herculem Epitrapezion secundum honorem, quem de me et de ipsis studiis meretur, imputare etiam tibi possum. Maximum Vibium et dignitatis et eloquentiae nomine a nobis diligi satis eram testatus epistola, quam ad illum de editione Thebaidos meae publicavi; sed nunc quoque eum reverti maturius ex Dalmatia rogo. iuncta est ecloga ad municipem meum Iulium Menecraten, splendidum iuvenem et Polli mei generum, cui gratulor quod Neapolim nostram numero liberorum honestaverit. Plotio Grypo, maioris gradus iuveni, dignius opusculum reddam, sed interim hendecasyllabos quos Saturnalibus una risimus, huic volumini inserui. quare ergo plura in quarto Silvarum quam in prioribus? ne se putent aliquid egisse, qui reprehenderunt ut audio, quod hoc stili genus edidissem. primum supervacuum est dissuadere rem factam; deinde multa ex illis iam domino Caesari dederam, et quanto hoc plus est quam edere! exercere autem ioco non licet? 'secreto' inquit. sed et sphaeromachias spectamus et palaris lusio admittit. novissime: quisquis ex meis invitus aliquid legit, statim se profiteatur adversum. ita quare consilio eius accedam? in summam, nempe ego sum qui traducor: taceat et gaudeat. hunc tamen librum tu, Marcelle, defendes. et, si videtur, hactenus, sin minus, reprehendemur. vale.

I. SEPTIMVS DECIMVS CONSVLATVS IMP. AVG. GERMANICI

Laeta bis octonis accedit purpura fastis
Caesaris insignemque aperit Germanicus annum,
atque oritur cum sole novo, cum grandibus astris
clarius ipse nitens et primo maior Eoo.
exsultent leges Latiae, gaudete, curules, 5
et septemgemino iactantior aethera pulset
Roma iugo, plusque ante alias Evandrius arces
collis ovet: subiere novi Palatia fasces
et requiem bis sextus honos precibusque receptis
curia Caesareum gaudet vicisse pudorem. 10
ipse etiam immensi reparator maximus aevi
attollit vultus et utroque a limine grates
Ianus agit, quem tu vicina Pace ligatum
omnia iussisti componere bella novique
in leges iurare fori. levat ecce supinas 15
hinc atque inde manus geminaque haec voce profatur:
'salve, magne parens mundi, qui saecula mecum
instaurare paras, talem te cernere semper
mense meo tua Roma cupit; sic tempora nasci,
sic annos intrare decet. da gaudia fastis 20
continua; hos umeros multo sinus ambiat ostro
et properata tuae manibus praetexta Minervae.
aspicis ut templis alius nitor, altior aris
ignis et ipsa meae tepeant tibi sidera brumae,
moribus atque tuis gaudent turmaeque tribusque 25
purpureique patres, lucemque a consule ducit
omnis honos. quid tale, precor, prior annus habebat?
dic age, Roma potens, et mecum, longa Vetustas,
dinumera fastos nec parva exempla recense,
sed quae sola meus dignetur vincere Caesar. 30
ter Latio deciesque tulit labentibus annis
Augustus fasces, sed coepit sero mereri:
tu iuvenis praegressus avos. et quanta recusas,
quanta vetas! flectere tamen precibusque senatus
permittes hunc saepe diem. manet insuper ordo 35
longior, et totidem felix tibi Roma curules
terque quaterque dabit. mecum altera saecula condes,
et tibi longaevi renovabitur ara parentis;
mille tropaea feres, tantum permitte triumphos.
restat Bactra novis, restat Babylona tributis 40
frenari; nondum gremio Iovis Indica laurus,
nondum Arabes Seresque rogant, nondum omnis honorem
annus habet, cupiuntque decem tua nomina menses.'
Sic Ianus, clausoque libens se poste recepit.
tunc omnes patuere dei laetoque dederunt 45
signa polo, longamque tibi rex, magne, iuventam
annuit atque suos promisit Iuppiter annos.

II. EVCHARISTICON AD IMP. AVG. GERM. DOMITIANVM

Regia Sidoniae convivia laudat Elissae,
qui magnum Aenean Laurentibus intulit arvis;
Alcinoique dapes mansuro carmine monstrat,
aequore qui multo reducem consumpsit Vlixem:
ast ego cui sacrae Caesar nova gaudia cenae 5
nunc primum dominaque dedit consurgere mensa,
qua celebrem mea vota lyra, quas solvere grates
sufficiam? non, si pariter mihi vertice laeto
nectat odoratas et Smyrna et Mantua lauros,
digna loquar. mediis videor discumbere in astris 10
cum Iove et Iliaca porrectum sumere dextra
immortale merum. steriles transmisimus annos:
haec aevi mihi prima dies, hic limina vitae.
tene ego, regnator terrarum orbisque subacti
magne parens, te, spes hominum, te, cura deorum, 15
cerno iacens? datur haec iuxta, datur ora tueri
vina inter mensasque, et non assurgere fas est?
Tectum augustum, ingens, non centum insigne columnis,
sed quantae superos caelumque Atlante remisso
sustentare queant. stupet hoc vicina Tonantis 20
regia, teque pari laetantur sede locatum
numina. nec magnum properes excedere caelum:
tanta patet moles effusaeque impetus aulae
liberior, campi multumque amplexus operti
aetheros, et tantum domino minor; ille penates 25
implet et ingenti genio iuvat. aemulus illic
mons Libys Iliacusque nitet, % multa Syene
et Chios et glaucae certantia Doridi saxa;
Lunaque portandis tantum suffecta columnis.
longa supra species: fessis vix culmina prendas 30
visibus auratique putes laquearia caeli.
hic cum Romuleos proceres trabeataque Caesar
agmina mille simul iussit discumbere mensis,
ipsa sinus accincta Ceres Bacchusque laborat
sufficere. aetherii felix sic orbita fluxit 35
Triptolemi, sic vitifero sub palmite nudos
umbravit colles et sobria rura Lyaeus.
Sed mihi non epulas Indisque innixa columnis
robora Maurorum famulasque ex ordine turmas,
ipsum, ipsum cupido tantum spectare vacavit 40
tranquillum vultu sed maiestate serena
mulcentem radios summittentemque modeste
fortunae vexilla suae; tamen ore nitebat
dissimulatus honos. talem quoque barbarus hostis
posset et ignotae conspectum agnoscere gentes. 45
non aliter gelida Rhodopes in valle recumbit
dimissis Gradivus equis; sic lubrica ponit
membra Therapnaea resolutus gymnade Pollux,
sic iacet ad Gangen Indis ululantibus Euhan,
sic gravis Alcides post horrida iussa reversus 50
gaudebat strato latus adclinare leoni.
parva loquor necdum aequo tuos, Germanice, vultus:
talis, ubi Oceani finem mensasque revisit
Aethiopum sacro diffusus nectare vultus
dux superum secreta iubet dare carmina Musas 55
et Pallenaeos Phoebum laudare triumphos.
Di tibi (namque animas saepe exaudire minores
dicuntur) patriae bis terque exire senectae
annuerint fines. rata numina miseris astris,
templaque des habitesque domos. saepe annua pandas 60
limina, saepe novo Ianum lictore salutes,
saepe coronatis iteres quinquennia lustris.
qua mihi felices epulas mensaeque dedisti
sacra tuae, talis longo post tempore venit
lux mihi, Troianae qualis sub collibus Albae, 65
cum modo Germanas acies modo Daca sonantem
proelia Palladio tua me manus induit auro.

III. VIA DOMITIANA

Quis duri silicis gravisque ferri
immanis sonus aequori propinquum
saxosae latus Appiae replevit?
certe non Libycae sonant catervae,
nec dux advena peierante bello 5
Campanos quatit inquietus agros,
nec frangit vada montibusque caesis
inducit Nero sordidas paludes;
sed qui limina bellicosa Iani
iustis legibus et foro coronat, 10
quis castae Cereri diu negata
reddit iugera sobriasque terras,
quis fortem vetat interire sexum
et censor prohibet mares adultos
pulchrae supplicium timere formae; 15
qui reddit Capitolio Tonantem
et Pacem propria domo reponit,
qui genti patriae futura semper
sancit lumina Flaviumque caelum,
hic segnis populi vias gravatus 20
et campos iter omne detinentes
longos eximit ambitus novoque
iniectu solidat graves harenas,
gaudens Euboicae domum Sibyllae
Gauranosque sinus et aestuantes 25
septem montibus admovere Baias.
Hic quondam piger axe vectus uno
nutabat cruce pendula viator
sorbebatque rotas maligna tellus,
et plebs in mediis Latina campis 30
horrebat mala navigationis;
nec cursus agiles, sed impeditum
tardabant iter orbitae tacentes,
dum pondus nimium querens sub alta
repit languida quadrupes statera. 35
at nunc, quae solidum diem terebat,
horarum via facta vix duarum.
non tensae volucrum per astra pennae,
nec velocius ibitis, carinae.
Hic primus labor incohare sulcos 40
et rescindere limites et alto
egestu penitus cavare terras;
mox haustas aliter replere fossas
et summo gremium parare dorso,
ne nutent sola, ne maligna sedes 45
et pressis dubium cubile saxis;
tunc umbonibus hinc et hinc coactis
et crebris iter alligare gonfis.
o quantae pariter manus laborant!
hi caedunt nemus exuuntque montes, 50
hi ferro scopulos trabesque levant;
illi saxa ligant opusque texunt
cocto pulvere sordidoque tofo;
hi siccant bibulas manu lacunas
et longe fluvios agunt minores. 55
hae possent et Athon cavare dextrae
et maestum pelagus gementis Helles
intercludere ponte non natanti.
his parvus, nisi cliviae vetarent,
Inous freta miscuisset Isthmos. 60
Fervent litora mobilesque silvae,
it longus medias fragor per urbes,
atque echon simul hinc et inde fractam
Gauro Massicus uvifer remittit.
miratur sonitum quieta Cyme 65
et Literna palus pigerque Safon.
At flavum caput umidumque late
crinem mollibus impeditus ulvis
Vulturnus levat ora maximoque
pontis Caesarei reclinus arcu 70
raucis talia faucibus redundat:
'camporum bone conditor meorum,
quis me vallibus aviis refusum
et ripas habitare nescientem
recti legibus alvei ligasti! 75
et nunc ille ego turbidus minaxque,
vix passus dubias prius carinas,
iam pontem fero perviusque calcor;
qui terras rapere et rotare silvas
assueram (pudet!), amnis esse coepi; 80
sed grates ago servitusque tanti est,
quod sub te duce, te iubente, cessi,
quod tu maximus arbiter meaeque
victor perpetuus legere ripae.
et nunc limite me colis beato 85
nec sordere sinis malumque late
deterges sterilis soli pudorem;
ne me pulvereum gravemque caelo
Tyrrheni sinus obluat profundi
(qualis Cinyphius tacente ripa 90
Poenos Bagrada serpit inter agros),
sed talis ferar ut nitente cursu
tranquillum mare proximumque possim
puro gurgite provocare Lirim.'
Haec amnis, pariterque se levarat 95
ingenti plaga marmorata dorso.
huius ianua prosperumque limen
arcus, belligeris ducis tropaeis
et totis Ligurum nitens metallis,
quantus nubila qui coronat imbri. 100
illic flectitur excitus viator,
illic Appia se dolet relinqui.
tunc velocior acriorque cursus,
tunc ipsos iuvat impetus iugales;
ceu fessis ubi remigum lacertis 105
primae carbasa ventilatis, aurae.
ergo omnes, age, quae sub axe primo
Romani colitis fidem Parentis,
prono limite commeate gentes,
Eoae citius venite laurus: 110
nil obstat cupidis, nihil moratur.
qui primo Tiberim reliquit ortu,
primo vespere naviget Lucrinum.
Sed quam fine viae recentis imo,
qua monstrat veteres Apollo Cumas, 115
albam crinibus infulisque cerno?
visu fallimur, an sacris ab antris
profert Chalcidicas Sibylla laurus?
cedamus; chely, iam repone cantus:
vates sanctior incipit, tacendum est. 120
en! et colla rotat novisque late
bacchatur spatiis viamque replet.
tunc sic virgineo profatur ore:
'dicebam, veniet (manete campi
atque amnis), veniet favente caelo, 125
qui foedum nemus et putres harenas
celsis pontibus et via levabit.
en hic est deus, hunc iubet beatis
pro se Iuppiter imperare terris;
quo non dignior has subit habenas 130
ex quo me duce praescios Averni
Aeneas avide futura quaerens
lucos et penetravit et reliquit.
hic paci bonus, hic timendus armis,
natura melior potentiorque. 135
hic si flammigeros teneret axes,
largis, India nubibus maderes,
undaret Libye, teperet Haemus.
Salve, dux hominum et parens deorum,
provisum mihi conditumque numen. 140
nec iam putribus evoluta chartis
sollemni prece Quindecim Virorum
perlustra mea dicta, sed canentem
ipsam comminus, ut mereris, audi.
vidi quam seriem merentis aevi 145
pronectant tibi candidae sorores:
magnus te manet ordo saeculorum,
natis longior abnepotibusque
annos perpetua geres iuventa
quos fertur placidos adisse Nestor, 150
quos Tithonia computat senectus
et quantos ego Delium poposci.
iuravit tibi iam nivalis Arctus,
nunc magnos Oriens dabit triumphos.
ibis qua vagus Hercules et Euhan 155
ultra sidera flammeumque solem
et Nili caput et nives Atlantis,
et laudum cumulo beatus omni
scandes belliger abnuesque currus;
donec Troicus ignis et renatae 160
Tarpeius pater intonabit aulae,
haec donec via te regente terras
annosa magis Appia senescat.'

IV. EPISTOLA AD VITORIVM MARCELLVM

Curre per Euboicos non segnis, epistola, campos,
hac ingressa vias qua nobilis Appia crescit
in latus et molles solidus premit agger harenas;
atque ubi Romuleas velox penetraveris arces,
continuo dextras flavi pete Thybridis oras, 5
Lydia qua penitus stagnum navale coercet
ripa suburbanisque vadum praetexitur hortis.
illic egregium formaque animisque videbis
Marcellum et celso praesignem vertice nosces.
cui primam solito vulgi de more salutem, 10
mox inclusa modis haec reddere verba memento:
'iam terras volucremque polum fuga veris aquosi
laxat et Icariis caelum latratibus urit;
ardua iam densae rarescunt moenia Romae.
hos Praeneste sacrum, nemus hos glaciale Dianae, 15
Algidus aut horrens aut Tuscula protegit umbra,
Tiburis hi lucos Anienaque frigora captant.
te quoque clamosae quaenam plaga mitior Vrbi
subtrahit? aestivos quo decipis aere soles?
quid tuus ante omnis, tua cura potissima, Gallus, 20
nec non noster amor, dubium morumne probandus
ingeniine bonis? Latiis aestivat in oris,
anne metalliferae repetit iam moenia Lunae
Tyrrhenasque domos? quod si tibi proximus haeret,
non ego nunc vestro procul a sermone recedo. 25
certum est: inde sonus geminas mihi circumit aures.
sed tu, dum nimio possessa Hyperione flagrat
torva Cleonaei iuba sideris, exue curis
pectus et assiduo temet furare labori.
et sontes operit pharetras arcumque retendit 30
Parthus, et Eleis auriga laboribus actos
Alpheo permulcet equos, et nostra fatescit
laxaturque chelys: vires instigat alitque
tempestiva quies; maior post otia virtus.
talis cantata Briseide venit Achilles 35
acrior et positis erupit in Hectora plectris.
te quoque flammabit tacite repetita parumper
desidia et solitos novus exsultabis in actus.
certe iam Latiae non miscent iurgia leges,
et pacem piger annus habet, messesque reversae 40
dimisere forum, nec iam tibi turba reorum
vestibulo querulique rogant exire clientes.
cessat centeni moderatrix iudicis hasta,
qua tibi sublimi iam nunc celeberrima fama
eminet et iuvenis facundia praeterit annos. 45
felix curarum, cui non Heliconia cordi
serta nec imbelles Parnasi e vertice laurus,
sed viget ingenium et magnos accinctus in usus
fert animus quascumque vices. nos otia vitae
solamur cantu ventosaque gaudia famae 50
quaerimus. en egomet somnum et geniale secutus
litus ubi Ausonio se condidit hospita portu
Parthenope, tenues ignavo pollice chordas
pulso Maroneique sedens in margine templi
sumo animum et magni tumulis adcanto magistri: 55
at tu, si longi cursum dabit Atropos aevi
(detque precor Latiique ducis sic numina pergant,
quem tibi posthabito studium est coluisse Tonante,
quique tuos alio subtexit munere fasces
et spatia obliquae mandat renovare Latinae!) 60
forsitan Ausonias ibis frenare cohortes
aut Rheni populos aut nigrae litora Thyles
aut Histrum servare datur metuendaque portae
limina Caspiacae. nec enim tibi sola potentis
eloquii virtus: sunt membra accommoda bellis, 65
quique gravem tarde subeant thoraca lacerti:
seu campo pedes ire pares, est agmina supra
nutaturus apex; seu frena sonantia flectes,
serviet asper equus. nos facta aliena canendo
vergimur in senium: propriis tu pulcher in armis 70
ipse canenda geres parvoque exempla parabis
magna Getae, dignos quem iam nunc belliger actus
poscit avos praestatque domi novisse triumphos.
surge, agedum, iuvenemque puer deprende parentem,
stemmate materno felix, virtute paterna. 75
iam te blanda sinu Tyrio sibi curia felix
educat et cunctas gaudet spondere curules.'
Haec ego Chalcidicis ad te, Marcelle, sonabam
litoribus, fractas ubi Vesvius erigit iras
aemula Trinacriis volvens incendia flammis. 80
mira fides! credetne virum ventura propago,
cum segetes iterum, cum iam haec deserta virebunt,
infra urbes populosque premi proavitaque tanto
rura abiisse mari? necdum letale minari
cessat apex. procul ista tuo sint fata Teate, 85
nec Marrucinos agat haec insania montes.
Nunc si forte meis quae sint exordia musis
scire petis, iam Sidonios emensa labores
Thebais optato collegit carbasa portu
Parnasique iugis silvaque Heliconide festis 90
tura dedit flammis et virginis exta iuvencae
votiferaque meas suspendit ab arbore vittas.
nunc vacuos crines alio subit infula nexu:
Troia quidem magnusque mihi temptatur Achilles,
sed vocat arcitenens alio pater armaque monstrat 95
Ausonii maiora ducis. trahit impetus illo
iam pridem retrahitque timor. stabuntne sub illa
mole umeri an magno vincetur pondere cervix?
dic, Marcelle, feram? fluctus an sueta minores
nosse ratis nondum Ioniis credenda periclis? 100
Iamque vale et penitus voti tibi vatis honorem
corde exire veta. nec enim Tirynthius, almae
pectus amicitiae++cedet tibi gloria fidi
Theseos, et lacerum qui circa moenia Troiae
Priamiden caeso solacia traxit amico.

V. ODE LYRICA AD SEPTIMIVM SEVERVM

Parvi beatus ruris honoribus,
qua prisca Teucros Alba colit lares,
fortem atque facundum Severum
non solitis fidibus saluto.
iam trux ad Arctos Parrhasias hiems 5
concessit altis obruta solibus,
iam pontus ac tellus renident
in Zephyros Aquilone fracto.
nunc cuncta veris; frondibus annuis
crinitur arbos, nunc volucrum novi 10
questus inexpertumque carmen,
quod tacita statuere bruma.
nos parca tellus pervigil et focus
culmenque multo lumine sordidum
solantur exemptusque testa 15
qua modo fervuerat Lyaeus.
non mille balant lanigeri greges,
nec vacca dulci mugit adultero,
unique siquando canenti
mutus ager domino reclamat. 20
sed terra primis post patriam mihi
dilecta curis, hic mea carmina
regina bellorum virago
Caesareo peramavit auro,
cum tu sodalis dulce periculum 25
conisus omni pectore tolleres,
ut Castor ad cunctos tremebat
Bebryciae strepitus harenae.
tene in remotis Syrtibus avia
Leptis creavit? iam feret Indicas 30
messes odoratisque rara
cinnama praeripiet Sabaeis.
quis non in omni vertice Romuli
reptasse dulcem Septimium putet?
quis fonte Iuturnae relictis 35
uberibus neget esse pastum?
nec mira virtus: protinus Ausonum
portus vadosae nescius Africae
intras adoptatusque Tuscis
gurgitibus puer innatasti. 40
hinc parvus inter pignora curiae
contentus <artae> lumine purpurae
crescis, sed immensos labores
indole patricia secutus.
non sermo Poenus, non habitus tibi, 45
externa non mens: Italus, Italus.
sunt Vrbe Romanisque turmis
qui Libyam deceant alumni.
est et frementi vox hilaris foro;
venale sed non eloquium tibi, 50
ensisque vagina quiescit,
stringere ni iubeant amici.
sed rura cordi saepius et quies,
nunc in paternis sedibus et solo
Veiente, nunc frondosa supra 55
Hernica, nunc Curibus vetustis.
hic plura pones vocibus et modis
passim solutis, sed memor interim
nostri verecundo latentem
barbiton ingemina sub antro.

VI. HERCVLES EPITRAPEZIOS NOVI VINDICIS

Forte remittentem curas Phoeboque levatum
pectora, cum patulis tererem vagus otia Saeptis
iam moriente die, rapuit me cena benigni
Vindicis. haec imos animi perlapsa recessus
inconsumpta manet: neque enim ludibria ventris 5
hausimus aut epulas diverso a sole petitas
vinaque perpetuis aevo certantia fastis.
a miseri, quos nosse iuvat quid Phasidis ales
distet ab hiberna Rhodopes grue, quis magis anser
exta ferat, cur Tuscus aper generosior Vmbro, 10
lubrica qua recubent conchylia mollius alga.
nobis verus amor medioque Helicone petitus
sermo hilaresque ioci brumalem absumere noctem
suaserunt mollemque oculis expellere somnum,
donec ab Elysiis prospexit sedibus alter 15
Castor et hesternas risit Tithonia mensas.
o bona nox iunctaque utinam Tirynthia luna!
nox et Erythraeis Thetidis signanda lapillis
et memoranda diu geniumque habitura perennem!
mille ibi tunc species aerisque eborisque vetusti 20
atque locuturas mentito corpore ceras
edidici. quis namque oculis certaverit usquam
Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus
et non inscriptis auctorem reddere signis?
hic tibi quae docto multum vigilata Myroni 25
aera, laboriferi vivant quae marmora caelo
Praxitelis, quod ebur Pisaeo pollice rasum,
quid Polycleteis iussum spirare caminis,
linea quae veterem longe fateatur Apellen,
monstrabit: namque haec, quotiens chelyn exuit, illi 30
desidia est, hic Aoniis amor avocat antris.
Haec inter castae genius tutelaque mensae
Amphitryoniades multo mea cepit amore
pectora nec longo satiavit lumina visu:
tantus honos operi finesque inclusa per artos 35
maiestas. deus ille, deus! seseque videndum
indulsit, Lysippe, tibi parvusque videri
sentirique ingens! et cum mirabilis intra
stet mensura pedem, tamen exclamare libebit,
si visus per membra feres: 'hoc pectore pressus 40
vastator Nemees; haec exitiale ferebant
robur et Argoos frangebant brachia remos.'
ac spatio tam magna brevi mendacia formae!
quis modus in dextra, quanta experientia docti
artificis curis pariter gestamina mensae 45
fingere et ingentes animo versare colossos!
tale nec Idaeis quicquam Telchines in antris
nec stolidus Brontes nec, qui polit arma deorum,
Lemnius exigua potuisset ludere massa.
nec torva effigies epulisque aliena remissis, 50
sed qualem parci domus admirata Molorchi
aut Aleae lucis vidit Tegeaea sacerdos;
qualis et Oetaeis emissus in astra favillis
nectar adhuc torva laetus Iunone bibebat:
sic mitis vultus, veluti de pectore gaudens, 55
hortatur mensas. tenet haec marcentia fratris
pocula, at haec clavae meminit manus; aspera sedis
sustinet et cultum Nemeaeo tegmine saxum.
Digna operi fortuna sacro. Pellaeus habebat
regnator laetis numen venerabile mensis 60
et comitem occasus secum portabat et ortus,
praestabatque libens modo qua diademata dextra
abstulerat dederatque et magnas verterat urbes.
semper ab hoc animos in crastina bella petebat,
huic acies semper victor narrabat opimas, 65
sive catenatos Bromio detraxerat Indos,
seu clusam magna Babylona refregerat hasta,
seu Pelopis terras libertatemque Pelasgam
obruerat bello; magnoque ex agmine laudum
fertur Thebanos tantum excusasse triumphos. 70
ille etiam, magnos fatis rumpentibus actus,
cum traheret letale merum, iam mortis opaca
nube gravis vultus alios in numine caro
aeraque supremis timuit sudantia mensis.
Mox Nasamoniaco decus admirabile regi 75
possessum; fortique deo libavit honores
semper atrox dextra periuroque ense superbus
Hannibal. Italicae perfusum sanguine gentis
diraque Romuleis portantem incendia tectis
oderat, et cum epulas, et cum Lenaea dicaret 80
dona, deus castris maerens comes ire nefandis,
praecipue cum sacrilega face miscuit arces
ipsius immeritaeque domos ac templa Sagunti
polluit et populis Furias immisit honestas.
Nec post Sidonii letum ducis aere potita 85
egregio plebeia domus. convivia Syllae
ornabat semper claros intrare penates
assuetum et felix dominorum stemmate signum.
Nunc quoque, si mores humanaque pectora curae
nosse deis, non aula quidem, Tirynthie, nec te 90
regius ambit honos, sed casta ignaraque culpae
mens domini, cui prisca fides coeptaeque perenne
foedus amicitiae. scit adhuc florente sub aevo
par magnis Vestinus avis, quem nocte dieque
spirat et in carae vivit complexibus umbrae. 95
hic igitur tibi laeta quies, fortissime divum
Alcide, nec bella vides pugnasque feroces,
sed chelyn et vittas et amantes carmina laurus.
hic tibi sollemni memorabit carmine quantus
Iliacas Geticasque domos quantusque nivalem 100
Stymphalon quantusque iugis Erymanthon aquosis
terrueris, quem te pecoris possessor Hiberi,
quem tulerit saevae Mareoticus arbiter arae;
hic penetrata tibi spoliataque limina mortis
concinet et flentes Libyae Scythiaeque puellas. 105
nec te regnator Macetum nec barbarus umquam
Hannibal aut saevi posset vox horrida Syllae
his celebrare modis. certe tu, muneris auctor,
non aliis malles oculis, Lysippe, probari.

VII. ODE LYRICA AD VIBIVM MAXIMVM

Iam diu lato sociata campo
fortis heroos, Erato, labores
differ atque ingens opus in minores
contrahe gyros,
tuque regnator lyricae cohortis 5
da novi paulum mihi iura plectri,
si tuas cantu Latio sacravi,
Pindare, Thebas.
Maximo carmen tenuare tempto;
nunc ab intonsa capienda myrto 10
serta, nunc maior sitis et bibendus
castior amnis.
quando te dulci Latio remittent
Dalmatae montes, ubi Dite viso
pallidus fossor redit erutoque 15
concolor auro?
ecce me natum propiore terra
non tamen portu retinent amoeno
desides Baiae liticenve notus
Hectoris armis. 20
torpor est nostris sine te Camenis,
tardius sueto venit ipse Thymbrae
rector et primis meus ecce metis
haeret Achilles.
quippe te fido monitore nostra 25
Thebais multa cruciata lima
temptat audaci fide Mantuanae
gaudia famae.
sed damus lento veniam, quod alma
prole fundasti vacuos penates. 30
o diem laetum! venit ecce nobis
Maximus alter.
orbitas omni fugienda nisu,
quam premit votis inimicus heres,
optimo poscens (pudet heu) propinquo 35
funus amice.
orbitas nullo tumulata fletu:
stat domo capta cupidus superstes
imminens leti spoliis et ipsum
computat ignem. 40
duret in longum generosus infans,
perque non multis iter expeditum
crescat in mores patrios avumque
provocet actis!
tu tuos parvo memorabis enses, 45
quos ad Eoum tuleras Orontem
signa frenatae moderatus alae
Castore dextro;
ille ut invicti rapidum secutus
Caesaris fulmen refugis amaram 50
Sarmatis legem dederit, sub uno
vivere caelo.
sed tuas artes puer ante discat,
omne quis mundi senium remensus
orsa Sallusti brevis et Timavi 55
reddis alumnum.

VIII. GRATVLATIO AD IVLIVM MENECRATEN

Pande fores superum vittataque templa Sabaeis
nubibus et pecudum fibris spirantibus imple,
Parthenope; clari genus ecce Menecratis auget
tertia iam soboles. procerum tibi nobile vulgus
crescit et insani solatur damna Vesevi. 5
nec solum festas secreta Neapolis aras
ambiat: et socii portus dilectaque miti
terra Dicarcheo nec non plaga cara madenti
Surrentina deo sertis altaria cingat,
materni qua litus avi, quem turba nepotum 10
circumit et similes contendit reddere vultus.
gaudeat et Libyca praesignis avunculus hasta,
quaeque sibi genitos putat attollitque benigno
Polla sinu. macte, o iuvenis, qui tanta merenti
lumina das patriae. dulcis tremit ecce tumultus 15
tot dominis clamata domus. procul atra recedat
Invidia atque alio liventia pectora flectat:
his senium longaeque decus virtutis et alba
Atropos et patrius lauros promisit Apollo.
Ergo quod Ausoniae pater augustissimus urbis 20
ius tibi tergeminae dederat laetabile prolis,
omen erat. venit totiens Lucina piumque
intravit repetita larem. sic fertilis, oro,
stet domus et donis numquam mutata sacratis.
macte, quod et proles tibi saepius aucta virili 25
robore, sed iuveni laetanda et virgo parenti:
aptior his virtus, citius dabit illa nepotes,
qualis maternis Helene iam digna palaestris
inter Amyclaeos reptabat candida fratres;
vel qualis caeli facies, ubi nocte serena 30
admovere iubar mediae duo sidera lunae.
Sed queror haud faciles, iuvenum rarissime, questus
irascorque etiam, quantum irascuntur amantes.
tantane me decuit vulgari gaudia fama
noscere? cumque tibi vagiret tertius infans, 35
protinus ingenti non venit nuntia cursu
littera, quae festos cumulare altaribus ignes
et redimire chelyn postesque ornare iuberet
Albanoque cadum sordentem promere fumo
et cantu signare diem? sed tardus inersque 40
nunc demum mea vota cano: tua culpa tuusque
hic pudor. ulterius sed enim producere questus
non licet; en hilaris circumstat turba tuorum
defensatque patrem. quem non hoc agmine vincas?
di patrii, quos auguriis super aequora magnis 45
litus ad Ausonium devexit Abantia classis,
tu, ductor populi longe migrantis, Apollo,
cuius adhuc volucrem laeva cervice sedentem
respiciens blande felix Eumelus adorat,
tuque, Actaea Ceres, cursu cui semper anhelo 50
votivam taciti quassamus lampada mystae,
et vos, Tyndaridae, quos non horrenda Lycurgi
Taygeta umbrosaeque magis coluere Therapnae:
hos cum plebe sua patrii servate penates.
sint, qui fessam aevo crebrisque laboribus urbem 55
voce opibusque iuvent viridique in nomine servent.
his placidos genitor mores largumque nitorem
monstret avus, pulchrae studium virtutis uterque.
quippe et opes et origo sinunt hanc lampade prima
patricias intrare fores, hos pube sub ipsa, 60
si modo prona bonis invicti Caesaris adsint
numina, Romulei limen pulsare senatus.

IX. HENDECASYLLABI IOCOSI AD PLOTIVM GRYPVM

Est sane iocus iste, quod libellum
misisti mihi, Grype, pro libello.
urbanum tamen hoc potest videri,
si post hoc aliquid mihi remittas;
nam si ludere, Grype, perseveras, 5
non ludis. licet, ecce, computemus!
noster purpureus novusque charta
et binis decoratus umbilicis,
praeter me mihi constitit decussis:
tu rosum tineis situque putrem, 10
quales aut Libycis madent olivis
aut tus Niliacum piperve servant
aut Byzantiacos colunt lacertos;
nec saltem tua dicta continentem
quae trino iuvenis foro tonabas, 15
aut centum prope iudices, priusquam
te Germanicus arbitrum sequenti
annonae dedit omniumque late
praefecit stationibus viarum;
sed Bruti senis oscitationes 20
de capsa miseri libellionis,
emptum plus minus asse Gaiano,
donas. usque adeone defuerunt
caesis pillea suta de lacernis
vel mantelia luridaeve mappae, 25
chartae Thebaicaeve Caricaeve?
nusquam turbine conditus ruenti
prunorum globus atque cottanorum?
non enlychnia sicca, non replictae
bulborum tunicae? nec ova tantum, 30
nec lenes halicae, nec asperum far?
nusquam Cinyphiis vagata campis
curvarum domus uda coclearum?
non lardum grave debilisve perna?
non Lucanica, non graves Falisci, 35
non sal oxyporumve caseusve?
aut panes nitidantis aphronitri?
vel passum psithiis suis recoctum,
dulci defruta vel lutosa caeno?
quantum nec dare cereos olentes, 40
cultellum tenuesve codicillos?
ollares, rogo, non licebat uvas,
Cumano patinas in orbe tortas
aut unam dare synthesin (quid horres?)
alborum calicum atque caccaborum? 45
sed certa velut aequus in statera,
nil mutas, sed idem mihi rependis.
quid si cum bene mane semicrudus
inlatam tibi dixero salutem,
et tu me vicibus domi salutes? 50
aut cum me dape iuveris opima,
exspectes similes et ipse cenas?
irascor tibi, Grype. sed valebis;
tantum ne mihi, quo soles lepore,
et nunc hendecasyllabos remittas.


V

STATIVS ABASCANTO SVO SALVTEM
Omnibus affectibus prosequenda sunt bona exempla, cum publice prosint. pietas, quam Priscillae tuae praestas, et morum tuorum pars, et nulli non conciliare te, praecipue marito, potest. uxorem enim vivam amare voluptas est, defunctam religio. ego tamen huic operi non ut unus e turba nec tantum quasi officiosus adsilui. amavit enim uxorem meam Priscilla et amando fecit mihi illam probatiorem; post hoc ingratus sum, si lacrimas tuas transeo. praeterea latus omne divinae domus semper demereri pro mea mediocritate conitor. nam qui bona fide deos colit, amat et sacerdotes. sed quamvis propiorem usum amicitiae tuae iampridem cuperem, mallem tamen nondum invenisse materiam.

I. EPICEDION IN PRISCILLAM

Si manus aut similes docilis mihi fingere ceras
aut ebur impressis aurumve animare figuris,
hinc, Priscilla, tuo solacia grata marito
conciperem. namque egregia pietate meretur
ut vel Apelleo vultus signata colore, 5
Phidiaca vel nata manu reddare dolenti.
sic auferre rogis umbram conatur, et ingens
certamen cum Morte gerit, curasque fatigat
artificum inque omni te quaerit amare metallo.
sed mortalis honos, agilis quem dextra laborat. 10
nos tibi, laudati iuvenis rarissima coniunx,
longa nec obscurum finem latura perenni
temptamus dare iusta lyra, modo dexter Apollo
quique venit iuncto mihi semper Apolline Caesar
annuat: haut alio melius condere sepulcro. 15
Sera quidem tanto struitur medicina dolori,
altera cum volucris Phoebi rota torqueat annum;
sed cum plaga recens et adhuc in vulnere primo
nigra domus questu, miseram qua accessus ad aurem
coniugis orbati? tunc flere et scindere vestes 20
et famulos lassare greges et vincere planctus
Fataque et iniustos rabidis pulsare querelis
caelicolas solamen erat. licet ipse levandos
ad gemitus silvis comitatus et amnibus Orpheus
afforet atque omnis pariter matertera vatem, 25
omnis Apollineus tegeret Bacchique sacerdos:
nil cantus, nil fila deis pallentis Averni
Eumenidumque audita comis mulcere valerent:
tantus in attonito regnabat pectore luctus.
nunc etiam ad planctus refugit iam plana cicatrix 30
dum canimus, gravibusque oculis uxorius instat
imber. habentne pios etiamnum haec lumina fletus?
mira fides! citius genetrix Sipylea feretur
exhausisse genas, citius Tithonida maesti
deficient rores aut exsatiata fatiscet 35
mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.
macte animi! notat ista deus qui flectit habenas
orbis et humanos propior Iove digerit actus,
maerentemque videt; lectique arcana ministri
hinc etiam documenta capit, quod diligis umbram 40
et colis exsequias. hic est castissimus ardor,
hic amor a domino meritus censore probari.
Nec mirum, si vos collato pectore mixtos
iunxit inabrupta concordia longa catena.
illa quidem nuptumque prior taedasque marito 45
passa alio, sed te ceu virginitate iugatum
visceribus totis animaque amplexa fovebat;
qualiter aequaevo sociatam palmite vitem
ulmus amat miscetque nemus ditemque precatur
autumnum et caris gaudet redimita racemis. 50
laudantur proavis seu pulchrae munere formae,
quae morum caruere bonis falsaeque potentes
laudis egent verae: tibi quamquam et origo niteret
et felix species multumque optanda maritis,
ex te maior honos, unum novisse cubile, 55
unum secretis agitare sub ossibus ignem.
illum nec Phrygius vitiasset raptor amorem
Dulichiive proci nec qui fraternus adulter
casta Mycenaeo conubia polluit auro.
si Babylonos opes, Lydae si pondera gazae 60
Indorumque dares Serumque Arabumque potentes
divitias, mallet cum paupertate pudica
intemerata mori vitamque rependere famae.
nec frons triste rigens nimiusque in moribus horror,
sed simplex hilarisque fides et mixta pudori 65
gratia. quod si anceps metus ad maiora vocasset,
illa vel armiferas pro coniuge laeta catervas
fulmineosque ignes mediique pericula ponti
exciperet. melius, quod non adversa probarunt
quae tibi cura tori, quantus pro coniuge pallor. 70
sed meliore via dextros tua vota marito
promeruere deos, dum nocte dieque fatigas
numina, dum cunctis supplex advolveris aris
et mitem genium domini praesentis adoras.
Audita es, venitque gradu Fortuna benigno. 75
vidit quippe pii iuvenis navamque quietem
intactamque fidem succinctaque pectora curis
et vigiles sensus et digna evolvere tantas
sobria corda vices, vidit, qui cuncta suorum
novit et inspectis ambit latus omne ministris. 80
nec mirum: videt ille ortus obitusque, quid auster,
quid boreas hibernus agat, ferrique togaeque
consilia atque ipsam mentem probat. ille iubatis
molem immensam umeris et vix tractabile pensum
imposuit (nec enim numerosior altera sacra 85
cura domo), magnum late dimittere in orbem
Romulei mandata ducis, viresque modosque
imperii tractare manu; quae laurus ab arcto,
quid vagus Euphrates, quid ripa binominis Histri,
quid Rheni vexilla ferant: quantum ultimus orbis 90
cesserit et refugo circumsona gurgite Thyle;
(omnia nam laetas pila attollentia frondes,
nullaque famosa signatur lancea penna);
praeterea, fidos dominus si dividat enses,
pandere quis centum valeat frenare, maniplos 95
inter missus eques, quis praecepisse cohorti,
quem deceat clari praestantior ordo tribuni,
quisnam frenigerae signum dare dignior alae;
mille etiam praenosse vices, an merserit agros
Nilus, an imbrifero Libye sudaverit austro: 100
cunctaque si numerem, non plura interprete virga
nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris,
quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras
et picturato pluvium ligat aera gyro,
quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu 105
Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris
Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
Qualem te superi, Priscilla, hominesque benigno
aspexere die, cum primum ingentibus actis
admotus coniunx! vicisti gaudia ~cene 110
ipsius, effuso dum pectore prona sacratos
ante pedes avide domini tam magna merentis
volveris. Aonio non sic in vertice gaudet,
quam pater arcani praefecit hiatibus antri
Delius, aut primi cui ius venerabile thyrsi 115
Bacchus et attonitae tribuit vexilla catervae.
nec tamen hic mutata quies probitasve secundis
intumuit: tenor idem animo moresque modesti
fortuna crescente manent. fovet anxia curas
coniugis hortaturque simul flectitque labores. 120
ipsa dapes modicas et sobria pocula tradit,
exemplumque ad erile monet; velut Apula coniunx
agricolae parci vel sole infecta Sabino,
quae videt emeriti iam prospectantibus astris
tempus adesse viri, propere mensasque torosque 125
instruit expectatque sonum redeuntis aratri.
parva loquor. tecum gelidas comes illa per arctos
Sarmaticasque hiemes Histrumque et pallida Rheni
frigora, tecum omnes animo durata per aestus
et, si castra darent, vellet gestare pharetras, 130
vellet Amazonia latus intercludere pelta;
dum te pulverea bellorum nube videret
Caesarei prope fulmen equi divinaque tela
vibrantem et magnae sparsum sudoribus hastae.
Hactenus alma chelys. tempus nunc ponere frondes, 135
Phoebe, tuas maestaque comam damnare cupresso.
Quisnam pacata consanguinitate ligavit
Fortunam Invidiamque deus? quis iussit iniquas
aeternum bellare deas? nullamne notavit
illa domum, torvo quam non haec lumine figat 140
protinus et saeva proturbet gaudia dextra?
florebant hilares inconcussique penates:
nil maestum. quid enim, quamvis infida levisque,
Caesare tam dextro posset Fortuna timeri?
invenere viam liventia Fata, piumque 145
intravit vis saeva larem. sic plena maligno
adflantur vineta noto, sic alta senescit
imbre seges nimio, rapidae sic obvia puppi
invidet et velis adnubilat aura secundis.
carpitur eximium fato Priscilla decorem; 150
qualiter alta comam silvarum gloria pinus
seu Iovis igne malo seu iam radice soluta
deficit et nulli spoliata remurmurat aurae.
quid probitas aut casta fides, quid numina prosunt
culta deum? furvae miseram circum undique leti 155
vallavere plagae, tenduntur dura sororum
licia et exacti superest pars ultima fili.
nil famuli coetus, nil ars operosa medentum
auxiliata malis; comites tamen undique ficto
spem simulant vultu, flentem notat illa maritum. 160
ille modo infernae nequiquam flumina Lethes
incorrupta rogat, nunc anxius omnibus aris
inlacrimat signatque fores et pectore terget
limina; nunc magni vocat exorabile numen
Caesaris. heu durus fati tenor! estne quod illi 165
non liceat? quantae poterant mortalibus annis
accessisse morae si tu, pater, omne teneres
arbitrium? caeco gemeret Mors clusa barathro
longius, et vacuae posuissent stamina Parcae.
Iamque cadunt vultus oculisque novissimus error 170
optunsaeque aures, nisi cum vox sola mariti
noscitur; illum unum media de morte reversa
mens videt, illum aegris circumdat fortiter ulnis
immotas obversa genas, nec sole supremo
lumina sed dulci mavult satiare marito. 175
tum sic unanimum moriens solatur amantem:
'pars animae victura meae, cui linquere possim
o utinam, quos dura mihi rapit Atropos annos:
parce precor lacrimis, saevo ne concute planctu
pectora, nec crucia fugientem coniugis umbram. 180
linquo equidem thalamos, salvo tamen ordine, maestos
quod prior: exegi longa potiora senecta
tempora. vidi omni pridem te flore nitentem,
vidi altae propius propiusque accedere dextrae.
non in te Fatis, non iam caelestibus ullis 185
arbitrium: mecum ista fero. tu limite coepto
tende libens sacrumque latus geniumque potentem
inrequietus ama. nunc, quod cupis ipse iuberi,
da Capitolinis aeternum sedibus aurum,
quo niteat sacri centeno pondere vultus 190
Caesaris et propriae signet cultricis amorem.
sic ego nec Furias nec deteriora videbo
Tartara et Elysias felix admittar in oras.'
Haec dicit labens sociosque amplectitur artus
haerentemque animam non tristis in ora mariti 195
transtulit et cara pressit sua lumina dextra.
At iuvenis magno flammatus pectora luctu
nunc implet saevo viduos clamore penates,
nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit
in loca (vix retinent comites), nunc ore ligato 200
incubat amissae mersumque in corde dolorem
saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis
Odrysius vates positis ad Strymona plectris
obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit.
ille etiam erecte rupisset tempora vitae, 205
ne tu Tartareum chaos incomitata subires,
set prohibet mens fida ducis mirandaque sacris
imperiis et maior amor.
Quis carmine digno
exsequias et dona malae feralia pompae
perlegat? omne illic stipatum examine longo 210
ver Arabum Cilicumque fluit floresque Sabaei
Indorumque arsura seges praereptaque templis
tura, Palaestini simul Hebraeique liquores
Coryciaeque comae Cinyreaque germina; et altis
ipsa toris Serum Tyrioque umbrata recumbit 215
tegmine. sed toto spectatur in agmine coniunx
solus; in hunc magnae flectuntur lumina Romae
ceu iuvenes natos suprema ad busta ferentem:
is dolor in vultu, tantum crinesque genaeque
noctis habent. illam tranquillo fine solutam 220
felicemque vocant; lacrimas fudere marito.
Est locus ante urbem qua primum nascitur ingens
Appia, quaque Italo gemitus Almone Cybebe
ponit et Idaeos iam non reminiscitur amnis.
hic te Sidonio velatam molliter ostro 225
eximius coniunx (nec enim fumantia busta
clamoremque rogi potuit perferre) beato
composuit, Priscilla, toro. nil longior aetas
carpere, nil aevi poterunt vitiare labores:
sic cautum membris; tantas venerabile marmor 230
spirat opes. mox in varias mutata novaris
effigies: hoc aere Ceres, hoc lucida Gnosis,
illo Maia tholo, Venus hoc non improba saxo.
accipiunt vultus haud indignata decoros
numina: circumstant famuli consuetaque turba 235
obsequiis, tunc rite tori mensaeque parantur
assiduae. domus ista, domus! quis triste sepulcrum
dixerit? hac merito visa pietate mariti
protinus exclames: 'est hic, agnosco, minister
illius, aeternae modo qui sacraria genti 240
condidit inque alio posuit sua sidera caelo.'
sic, ubi magna novum Phario de litore puppis
solvit iter iamque innumeros utrimque rudentes
lataque veliferi porrexit brachia mali
invasitque vias, in eodem angusta phaselos 245
aequore et immensi partem sibi vindicat austri.
Quid nunc immodicos, iuvenum lectissime, fletus
corde foves longumque vetas exire dolorem?
nempe times ne Cerbereos Priscilla tremescat
latratus? tacet ille piis; ne tardior adsit 250
navita proturbetque vadis? vehit ille merentes
protinus et manes placidus locat hospite cumba.
praeterea, si quando pio laudata marito
umbra venit, iubet ire faces Prosperina laetas
egressasque sacris veteres heroidas antris 255
lumine purpureo tristes laxare tenebras
sertaque et Elysios animae praesternere flores.
sic manes Priscilla subit; ibi supplice dextra
pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni
placat, ut expletis humani finibus aevi 260
pacantem terras dominum iuvenemque relinquas
ipse senex. certae iurant in vota sorores.

II. LAVDES CRISPINI VETTI BOLANI FILII

Rura meus Tyrrhena petit saltusque Tagetis
Crispinus; nec longa mora est aut avia tellus;
et mea secreto velluntur pectora morsu,
udaque turgentes impellunt lumina guttas,
ceu super Aegaeas hiemes abeuntis amici 5
vela sequar spectemque ratem iam fessus ab altis
rupibus atque oculos longo querar aere vinci.
Quid? si militiae iam te, puer inclite, primae
clara rudimenta et castrorum dulce vocaret
auspicium, quanto manarent gaudia fletu 10
quosve darem amplexus! etiamne optanda propinqui
tristia, ut octonos bis iam tibi circuit orbes
vita? sed angustis animus robustior annis
succumbitque oneri, et mentem sua non capit aetas.
nec mirum: non te series inhonora parentum 15
obscurum proavis et priscae lucis egentem
plebeia de stirpe tulit; non sanguine cretus
turmali trabeaque recens et paupere clavo
augustam sedem et Latii penetrale senatus
advena pulsasti, sed praecedente tuorum 20
agmine. Romulei qualis per iugera circi
cum pulcher visu titulis generosus avitis
exspectatur equus cuius de stemmate longo
felix demeritos habet admissura parentes,
illum omnes acuunt plausus, illum ipse volantem 25
pulvis et incurvae gaudent agnoscere metae:
sic te, clare puer, genitum sibi curia sensit,
primaque patricia clausit vestigia luna.
mox Tyrios ex more sinus tunicamque potentem
agnovere umeri. sed enim tibi magna parabat 30
ad titulos exempla pater. quippe ille iuventam
protinus ingrediens pharetratum invasit Araxen
belliger indocilemque fero servire Neroni
Armeniam. rigidi summam Mavortis agebat
Corbulo, sed comitem belli sociumque laborum 35
ille quoque egregiis multum miratus in armis
Bolanum; atque illi curarum asperrima suetus
credere partirique metus, quod tempus amicum
fraudibus, exerto quaenam bona tempora bello,
quae suspecta fides aut quae fuga vera ferocis 40
Armenii. Bolanus iter praenosse timendum,
Bolanus tutis iuga quaerere commoda castris,
metiri Bolanus agros, aperire malignas
torrentum nemorumque moras tantamque verendi
mentem implere ducis iussisque ingentibus unus 45
sufficere. ipsa virum norat iam barbara tellus,
ille secundus apex bellorum et proxima cassis.
sic Phryges attoniti, quamquam Nemeaea viderent
arma Cleonaeusque acies impelleret arcus,
pugnante Alcide tamen et Telamona timebant. 50
disce, puer, (nec enim externo monitore petendus
virtutis tibi pulcher amor: cognata ministret
laus animos. aliis Decii reducesque Camilli
monstrentur), tu disce patrem, quantusque negantem
fluctibus occiduis fesso usque Hyperione Thylen 55
intrarit mandata gerens quantusque potentis
mille urbes Asiae sortito rexerit anno,
imperium mulcente toga. bibe talia pronis
auribus, haec certent tibi conciliare propinqui,
haec iterent comites praecepta senesque paterni. 60
Iamque alio moliris iter nec deside passu
ire paras. nondum validae tibi signa iuventae
inrepsere genis, et adhuc tenor integer aevi.
nec genitor iuxta; fatis namque haustus iniquis
occidit et geminam prolem sine praeside linquens; 65
nec saltem teneris ostrum puerile lacertis
exuit albentique umeros induxit amictu.
quem non corrupit pubes effrena novaeque
libertas properata togae? ceu nescia falcis
silva comas tollit fructumque exspirat in umbras. 70
at tibi Pieriae tenero sub pectore curae
et pudor et docti legem sibi dicere mores;
tunc hilaris probitas et frons tranquilla, nitorque
luxuriae confine tenens, pietasque per omnes
dispensata modos; aequaevo cedere fratri 75
mirarique patrem miseraeque ignoscere matri
admonuit fortuna domus. tibine illa nefanda
pocula letalesque manu componere sucos
evaluit, qui voce potes praevertere morsus
serpentum atque omnis vultu placare novercas? 80
infestare libet manes meritoque precatu
pacem auferre rogis; sed te, puer optime, cerno
flectentem iustis et talia dicta parantem:
'parce precor cineri: fatum illud et ira nocentum
Parcarum crimenque dei, mortalia quisquis 85
pectora sero videt nec primo in limine sistit
conatus scelerum atque animos infanda parantes.
excidat illa dies aevo nec postera credant
saecula. nos certe taceamus et obruta multa
nocte tegi propriae patiamur crimina gentis. 90
exegit poenas, hominum cui cura suorum,
quo Pietas auctore redit terrasque revisit,
quem timet omne nefas. satis haec lacrimandaque nobis
ultio. quin saevas utinam exorare liceret
Eumenidas timidaeque avertere Cerberon umbrae 95
immemoremque tuis citius dare manibus amnem.'
Macte animo, iuvenis! sed crescunt crimina matris.
nec tantum pietas, sed protinus ardua virtus
affectata tibi. nuper cum forte sodalis
immeritae falso palleret crimine famae 100
erigeretque forum succinctaque iudice multo
surgeret et castum vibraret Iulia fulmen,
tu, quamquam non ante forum legesque severas
passus sed tacita studiorum occultus in umbra,
defensare metus adversaque tela subisti 105
pellere, inermis adhuc et tiro, paventis amici.
haud umquam tales aspexit Romulus annos
Dardaniusque senex medii bellare togata
strage fori. stupuere patres temptamina tanta
conatusque tuos, nec te reus ipse timebat. 110
par vigor et membris, promptaeque ad fortia vires
sufficiunt animo atque ingentia iussa sequuntur.
ipse ego te nuper Tiberino in litore vidi
qua Tyrrhena vadis Laurentibus aestuat unda,
tendentem cursus vexantemque ilia nuda 115
calce ferocis equi, vultu dextraque minacem:
si qua fides dictis, stupui armatumque putavi.
Gaetulo sic pulcher equo Troianaque quassans
tela novercales ibat venator in agros
Ascanius miseramque patri flagrabat Elissam; 120
Troilus haut aliter gyro leviore minantes
eludebat equos, aut quem de turribus altis
Arcadas Ogygio versantem in pulvere metas
spectabant Tyriae non torvo lumine matres.
ergo age (nam magni ducis indulgentia pulsat 125
certaque dat votis hilaris vestigia frater),
surge animo, et fortes castrorum concipe curas.
monstrabunt acies Mavors Actaeaque virgo,
flectere Castor equos, umeris quatere arma Quirinus,
qui tibi iam tenero permisit plaudere collo 130
nubigenas clipeos intactaque caedibus arma.
Quasnam igitur terras, quem Caesaris ibis in orbem?
Arctoosne amnes et Rheni fracta natabis
flumina, an aestiferis Libyae sudabis in arvis?
an iuga Pannoniae mutatoresque domorum 135
Sauromatas quaties? an te septenus habebit
Hister et umbroso circumflua coniuge Peuce?
an Solymum cinerem palmetaque capta subibis
non sibi felices silvas ponentis Idymes?
quod si te magno tellus frenata parenti 140
accipiat, quantum ferus exsultabit Araxes,
quanta Caledonios attollet gloria campos,
cum tibi longaevus referet trucis incola terrae:
'hic suetus dare iura parens, hoc cespite turmas
adfari; vicis speculas castellaque++longe 145
aspicis?++ille dedit cinxitque haec moenia fossa;
belligeris haec dona deis, haec tela dicavit
(cernis adhuc titulos); hunc ipse vocantibus armis
induit, hunc regi rapuit thoraca Britanno,'
qualiter in Teucros victricia bella paranti 150
ignotum Pyrrho Phoenix narrabat Achillem.
Felix qui viridi fidens, Optate, iuventa
durabis quascumque vias vallumque subibis,
forsan et ipse latus (sic numina principis adsint)
cinctus et unanimi comes indefessus amici, 155
quo Pylades ex more pius, quo Dardana gessit
bella Menoetiades. quippe haec concordia vobis,
hic amor est; duretque, precor! nos fortior aetas
iam fugit; hinc votis animum precibusque iuvabo,
et mihi. sed questus solitos si forte ciebo 160
et mea Romulei venient ad carmina patres,
tu deeris, Crispine, mihi, cuneosque per omnes
te meus absentem circumspectabit Achilles.
sed venies melior (vatum non irrita currunt
omina); quique aquilas tibi nunc et castra recludit, 165
idem omnes perferre gradus cingique superbis
fascibus et patrias dabit insedisse curules.
Sed quis ab excelsis Troianae collibus Albae,
unde suae iuxta prospectat moenia Romae
proximus ille deus, fama velocior intrat 170
nuntius atque tuos implet, Crispine, penates?
dicebam certe: vatum non irrita currunt
auguria. en, ingens reserat tibi limen honorum
Caesar et Ausonii committit munia ferri.
vade, puer, tantisque enixus suffice donis, 175
felix qui magno iam nunc sub praeside iuras
cuique sacer primum tradit Germanicus ensem!
non minus hoc, fortis quam si tibi panderet ipse
Bellipotens aquilas torvaque induceret ora
casside. vade alacer maioraque disce mereri!

III. EPICEDION IN PATREM SVVM

Ipse malas vires et lamentabile carmen
Elysio de fonte mihi pulsumque sinistrae
da, genitor praedocte, lyrae. neque enim antra moveri
Delia nec solitam fas est impellere Cirrham
te sine. Corycia quicquid modo Phoebus in umbra, 5
quicquid ab Ismariis monstrarat collibus Euhan,
dedidici. fugere meos Parnasia crines
vellera, funestamque hederis inrepere taxum
extimui trepidamque (nefas!) arescere laurum.
certe ego, magnanimum qui facta attollere regum 10
ibam altum spirans Martemque aequare canendo.
quis sterili mea corda situ, quis Apolline merso
frigida damnatae praeduxit nubila menti?
stant circum attonitae vatem et nil dulce sonantem
nec digitis nec voce, deae. dux ipsa silenti 15
fulta caput cithara, qualis post Orphea raptum
astitit, Hebre, tibi cernens iam surda ferarum
agmina et immotos sublato carmine lucos.
At tu, seu membris emissus in ardua tendens
fulgentisque plagas rerumque elementa recenses, 20
quis deus, unde ignes, quae ducat semita solem,
quae minuat Phoeben quaeque integrare latentem
causa queat, notique modos extendis Arati;
seu tu Lethaei secreto in gramine campi
concilia heroum iuxta manesque beatos, 25
Maeonium Ascraeumque senem non segnior umbra
accolis alternumque sonas et carmina misces:
da vocem magno, pater, ingeniumque dolori.
nam me ter relegens caelo terque ora retexens
luna videt residem nullaque Heliconide tristes 30
solantem curas: tuus ut mihi vultibus ignis
inrubuit cineremque oculis umentibus hausi,
vilis honos studiis. vix haec in munera solvo
primum animum tacitisque situm depellere curis
nunc etiam labente manu nec lumine sicco 35
ordior adclinis tumulo quo molle quiescis
iugera nostra tenens, ubi post Aeneia fata
stellatus Latiis ingessit montibus Albam
Ascanius, Phrygio dum pingues sanguine campos
odit et infaustae regnum dotale novercae. 40
hic ego te (nam Sicanii non mitius halat
aura croci; dites nec si tibi rara Sabaei
cinnama, odoratas nec Arabs decerpsit aristas
inferni cum laude laci) sed carmine plango
Pierio; sume et gemitus et vulnera nati 45
et lacrimas, rari quas umquam habuere parentes.
atque utinam fortuna mihi dare manibus aras,
par templis opus, aeriamque educere molem,
Cyclopum scopulos ultra atque audacia saxa
Pyramidum, et magno tumulum praetexere luco! 50
illic et Siculi superassem dona sepulcri
et Nemees lucum et Pelopis sollemnia trunci.
illic Oebalio non finderet aera disco
Graiorum vis nuda virum, non arva rigaret
sudor equum aut putri sonitum daret ungula fossa; 55
sed Phoebi simplex chorus, et frondentia vatum
praemia laudato, genitor, tibi rite ligarem.
ipse madens oculis, umbrarum animaeque sacerdos,
praecinerem gemitum, cui te nec Cerberus omni
ore nec Orpheae quirent avertere leges. 60
atque tibi moresque tuos et facta canentem
fors et magniloquo non posthabuisset Homero,
tenderet et torvo pietas aequare Maroni.
Cur magis incessat superos et aena sororum
stamina, quae tepido genetrix super aggere nati 65
orba sedet, vel quae primaevi coniugis ignem
aspicit obstantesque manus turbamque tenentem
vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
maior ab his forsan superos et Tartara pulsem
invidia, externis etiam miserabile visu 70
funus eat; sed nec modo se Natura dolenti
nec Pietas iniusta dedit: mihi limine primo
fatorum et viridi, genitor, ceu raptus ab aevo
Tartara dura subis. nec enim Marathonia virgo
parcius extinctum saevorum crimine agrestum 75
fleverit Icarium, Phrygia quam turre cadentem
Astyanacta parens. laqueo quin illa supremo
inclusit gemitus: at te post funera magni
Hectoris Haemonio pudor est servisse marito.
Non ego, quas fati certus sibi morte canora 80
inferias praemittit olor nec rupe quod atra
Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur,
in patrios adhibebo rogos; non murmure trunco
quod gemit et durae queritur Philomela sorori:
nota nimis vati. quis non in funere cunctos 85
Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit
et Phrygium silicem, atque ausum contraria Phoebo
carmina nec fida gavisam Pallada buxo?
te Pietas oblita virum revocataque caelo
Iustitia et gemina plangat Facundia lingua 90
et Pallas doctique cohors Heliconia Phoebi,
quis labor Aonios seno pede ducere campos
et quibus Arcadia carmen testudine mensis
~cydalibem~ nomenque fuit, quosque orbe sub omni
ardua septena numerat Sapientia fama, 95
qui furias regumque domos aversaque caelo
sidera terrifico super intonuere cothurno,
et quis lasciva vires tenuare Thalia
dulce vel heroos gressu truncare tenores.
omnia namque animo complexus et omnibus auctor, 100
qua fandi vis lata patet, sive orsa libebat
Aoniis vincire modis seu voce soluta
spargere et effreno nimbos aequare profatu.
Exsere semirutos subito de pulvere vultus,
Parthenope, crinemque adflato monte sepultum 105
pone super tumulos et magni funus alumni,
quo non Monychiae quicquam praestantius arces
doctaque Cyrene Sparteve animosa creavit.
si tu stirpe vacans famaeque obscura iaceres
nil gentile tenens, illo te cive probabas 110
Graiam atque Euboico maiorum sanguine duci.
illa tuis totiens praestant se tempora sertis
cum stata laudato caneret quinquennia versu
ora supergressus regis Pylii oraque regis
Dulichii speciemque, comam subnexus utroque. 115
non tibi deformes obscuri sanguinis ortus
nec sine luce genus, quamquam fortuna parentum
artior expensis. etenim te divite ritu
ponere purpureos Infantia legit amictus
stirpis honore datos et nobile pectoris aurum. 120
protinus exorto dextrum risere sorores
Aonides, puerique chelyn summisit et ora
imbuit amne sacro iam tum mihi blandus Apollo.
nec simplex patriae decus, et natalis origo
pendet ab ambiguo geminae certamine terrae. 125
te de gente suum Latiis ascita colonis
Graia refert Hyele, ~graius~ qua puppe magister
excidit et mediis miser evigilavit in undis;
maior at inde suum longo probat ordine vitae
<Parthenope> * * * 129a
Maeoniden aliaeque aliis natalibus urbes
diripiunt cunctaeque probant; non omnibus ille
verus, alit victos immanis gloria falsi.
atque ibi dum profers annos vitamque salutas,
protinus ad patrii raperis certamina lustri
vix implenda viris, laudum festinus et audax 135
ingenii. stupuit primaeva ad carmina plebes
Euboea et natis te monstravere parentes.
inde frequens pugnae nulloque ingloria sacro
vox tua: non totiens victorem Castora gyro
nec fratrem caestu virides clausere Therapnae. 140
sin pronum vicisse domi, quid Achaea mereri
praemia nunc ramis Phoebi nunc gramine Lernae
nunc Athamantea protectum tempora pinu,
cum totiens lassata tamen nusquam avia frondes
abstulit aut alium tetigit Victoria crinem? 145
Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes
te monitore regi, mores et facta priorum
discere, quis casus Troiae, quam tardus Vlixes,
quantus equum pugnasque virum decurrere versu
Maeonides quantumque pios ditarit agrestes 150
Ascraeus Siculusque senex, qua lege recurrat
Pindaricae vox flexa lyrae volucrumque precator
Ibycus et tetricis Alcman cantatus Amyclis
Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles
non formidata temeraria Chalcide Sappho, 155
quosque alios dignata chelys. tu pandere doctus
carmina Battiadae latebrasque Lycophronis atri
Sophronaque implicitum tenuisque arcana Corinnae.
sed quid parva loquor? tu par assuetus Homero
ferre iugum senosque pedes aequare solutis 160
versibus et numquam passu breviore relinqui.
quid mirum, patria si te petiere relicta
quos Lucanus ager, rigidi quos iugera Dauni,
quos Veneri plorata domus neglectaque tellus
Alcidae, vel quos e vertice Surrentino 165
mittit Tyrrheni speculatrix virgo profundi,
quos propiore sinu lituo remoque notatus
collis et Ausonii pridem laris hospita Cyme,
quosque Dicarchei portus Baianaque mittunt
litora, qua mediis alte permissus anhelat 170
ignis aquis et operta domos incendia servant?
sic ad Avernales scopulos et opaca Sibyllae
antra rogaturae veniebant undique gentes;
illa minas divum Parcarumque acta canebat
quamvis decepto vates non irrita Phoebo. 175
mox et Romuleam stirpem proceresque futuros
instruis inque patrum vestigia ducere perstas.
sub te Dardanius facis explorator opertae,
qui Diomedei celat penetralia furti,
crevit et inde sacrum didicit puer; arma probatis 180
monstrasti Saliis praesagumque aethera certis
auguribus; cui Chalcidicum fas volvere carmen,
cur Phrygii lateat coma flaminis, et tua multum
verbera succincti formidavere Luperci.
Et nunc ex illo forsan grege gentibus alter 185
iura dat Eois, alter compescit Hiberas,
alter Achaemenium secludit Zeumate Persen,
hi dites Asiae populos, hi Pontica frenant,
hi fora pacificis emendant fascibus, illi
castra pia statione tenent: tu laudis origo. 190
non tibi certassent iuvenilia fingere corda
Nestor et indomiti Phoenix moderator alumni,
quique tubas acres lituosque audire volentem
Aeaciden alio frangebat carmine Chiron.
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys 195
Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit
proelia. sacrilegis lucent Capitolia taedis,
et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes.
vix requies flammae necdum rogus ille deorum
siderat, excisis cum tu solacia templis 200
impiger et multum facibus velocior ipsis
concinis ore pio captivaque fulmina defles.
mirantur Latii proceres ultorque deorum
Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
iamque et flere pio Vesuvina incendia cantu 205
mens erat et gemitum patriis impendere damnis,
cum pater exemptum terris ad sidera montem
sustulit et late miseras deiecit in urbes.
Me quoque vocales lucos Boeotaque tempe
pulsantem, cum stirpe tua descendere dixi, 210
admisere deae; nec enim mihi sidera tantum
aequoraque et terras, quae mos debere parenti,
sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti
non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
qualis eras, Latios quotiens ego carmine patres 215
mulcerem felixque tui spectator adesses
muneris! heu quali confusus gaudia fletu
vota piosque metus inter laetumque pudorem!
quam tuus ille dies, quam non mihi gloria maior!
talis Olympiaca iuvenem cum spectat harena 220
qui genuit, plus ipse ferit, plus corde sub alto
caeditur; attendunt cunei, spectatur Achaeis
ille magis, crebro dum lumina pulveris haustu
obruit et prensa vovet exspirare corona.
ei mihi quod tantum patrias ego vertice frondes 225
solaque Chalcidicae Cerealia dona coronae
te sub teste tuli! qualem te Dardanus Albae
vix cepisset ager, si per me serta tulisses
Caesarea donata manu! quod subdere robur
illa dies, quantum potuit dempsisse senectae! 230
nam quod me mixta quercus non pressit oliva
et fugit speratus honos, quam dulce parentis
invida Tarpei caperes! te nostra magistro
Thebais urguebat priscorum exordia vatum;
tu cantus stimulare meos, tu pandere facta 235
heroum bellique modos positusque locorum
monstrabas. labat incerto mihi limite cursus
te sine, et orbatae caligant vela carinae.
nec solum larga memet pietate fovebas:
talis et in thalamos. una tibi cognita taeda 240
conubia, unus amor. certe seiungere matrem
iam gelidis nequeo bustis; te sentit habetque,
te videt et tumulos ortuque obituque salutat,
ut Pharios aliae ficta pietate dolores
Mygdoniosque colunt et non sua funera plorant. 245
Quid referam expositos servato pondere mores?
quae pietas, quam vile lucrum, quae cura pudoris,
quantus amor recti! rursusque, ubi dulce remitti,
gratia quae dictis! animo quam nulla senectus!
his tibi pro meritis famam laudesque benignas 250
iudex cura deum, nulloque e vulnere tristem
concessit. raperis, genitor, non indigus aevi,
non nimius, trinisque decem quinquennia lustris
iuncta ferens. sed me pietas numerare dolorque
non sinit, o Pylias aevi transcendere metas 255
et Teucros aequare senes, o digne videre
me similem! sed nec leti tibi ianua tristis:
quippe leves causae, nec segnis labe senili
exitus instanti praemisit membra sepulcro,
sed te torpor iners et mors imitata quietem 260
explicuit falsoque tulit sub Tartara somno.
Quos ego tunc gemitus (comitum manus anxia vidit,
vidit et exemplum genetrix gavisaque novit),
quae lamenta tuli! veniam concedite, manes,
fas dixisse, pater: non tu mihi plura dedisses. 265
felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis;
vellet et Elysia quamvis in sede locatum
abripere et Danaas iterum portare per umbras;
temptantem et vivos molitum in Tartara gressus
detulit infernae vates longaeva Dianae; 270
sic chelyn Odrysiam pigro transmisit Averno
causa minor, sic Thessalicis Admetus in oris.
si lux una retro Phylaceida rettulit umbram,
cur nihil exoret, genitor, chelys aut tua manes
aut mea? fas mihi sic patrios contingere vultus, 275
fas iunxisse manus, et lex quaecumque sequatur.
At vos, umbrarum reges Aetnaeaque Iuno,
si laudanda precor, taedas auferte comasque
Eumenidum; nullo sonet asper ianitor ore,
centauros Hydraeque greges Scyllaeaque monstra 280
aversae celent valles, umbramque senilem
invitet ripis, discussa plebe, supremus
vector et in media componat molliter alga.
ite, pii manes Graiumque examina vatum,
inlustremque animam Lethaeis spargite sertis 285
et monstrate nemus, quo nulla inrupit Erinys.
in quo falsa dies caeloque simillimus aer.
Inde tamen venias melior qua porta malignum
cornea vincit ebur, somnique in imagine monstra,
quae solitus. sic sacra Numae ritusque colendos 290
mitis Aricino dictabat Nympha sub antro,
Scipio sic plenos Latio Iove ducere somnos
creditur Ausoniis, sic non sine Apolline Sylla.

IV. SOMNVS

Crimine quo merui, iuvenis placidissime divum,
quove errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? tacet omne pecus volucresque feraeque
et simulant fessos curvata cacumina somnos,
nec trucibus fluviis idem sonus; occidit horror 5
aequoris, et terris maria adclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque revisunt
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido spargit miserata flagello. 10
unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille,
quae sacer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam vigilabat corpore toto.
at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
brachia nexa tenens ultro te, Somne, repellit, 15
inde veni; nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis++hoc turba precatur
laetior: extremo me tange cacumine virgae,
sufficit, aut leviter suspenso poplite transi.

V. EPICEDION IN PVERVM SVVM

Me miserum! neque enim verbis sollemnibus ulla
incipiam nec Castaliae vocalibus undis,
invisus Phoeboque gravis. quae vestra, sorores,
orgia, Pieriae, quas incestavimus aras?
dicite, post poenam liceat commissa fateri. 5
numquid inaccesso posui vestigia luco?
num vetito de fonte bibi? quae culpa, quis error
quem luimus tantis? morientibus ecce lacertis
viscera nostra tenens animaque avellitur infans,
non de stirpe quidem nec qui mea nomina ferret 10
oraque; non fueram genitor, sed cernite fletus
liventesque genas et credite planctibus orbi.
orbus ego. huc patres et aperto pectore matres
conveniant; cineremque oculis et crimina ferte,
si qua sub uberibus plenis ad funera natos 15
ipsa gradu labente tulit madidumque cecidit
pectus et ardentes restinxit lacte papillas,
quisquis adhuc tenerae signatum flore iuventae
immersit cineri iuvenem primaque iacentis
serpere crudelis vidit lanugine flammas, 20
adsit et alterno mecum clamore fatiscat:
vincetur lacrimis, et te, Natura, pudebit.
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus.
hoc quoque cum ni<tor>, ter dena luce peracta,
adclinis tumul<o en pla>nctus in carmina verto, 25
discordesque modos et singultantia verba
molior orsa ly<ra: vis> est, atque ira tacendi
impatiens. sed nec solitae mihi vertice laurus
nec fronti vittatus honos. en taxea marcet
silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus 30
excludit ramis; nec eburno pollice chordas
pulso, sed incertam digitis errantibus amens
scindo chelyn. iuvat heu, iuvat inlaudabile carmen
fundere et incompte miserum laudare dolorem.
sic merui, sic me cantuque habituque nefastum 35
aspiciant superi. pudeat Thebasque novumque
Aeaciden: nil iam placidum manabit ab ore.
ille ego qui (quotiens!) blande matrumque patrumque
vulnera, qui vivos potui mulcere dolores,
ille ego lugentum mitis solator, acerbis 40
auditus tumulis et descendentibus umbris,
deficio medicasque manus fomentaque quaero
vulneribus, sed summa, meis. nunc tempus, amici,
quorum ego manantes oculos et saucia tersi
pectora: reddite opem, saevas exsolvite gratis. 45
nimirum cum vestra domus ego funera maestus
* * * 46a
increpitans: 'qui damna doles aliena, repone
infelix lacrimas et tristia carmina serva.'
verum erat: absumptae vires et copia fandi
nulla mihi, dignumque nihil mens fulmine tanto 50
repperit: inferior vox omnis et omnia sordent
verba. ignosce, puer: tu me caligine maestum
obruis. a! durus, viso si vulnere carae
coniugis invenit caneret quod Thracius Orpheus
dulce sibi, si busta Lini complexus Apollo 55
non tacuit. nimius fortasse avidusque doloris
dicar et in lacrimis iustum excessisse pudorem?
quisnam autem gemitus lamentaque nostra rependis?
o nimium felix, nimium crudelis et expers
imperii, Fortuna, tui qui dicere legem 60
fletibus aut fines audet censere dolendi!
incitat heu! planctus; potius fugientia ripas
flumina detineas rapidis aut ignibus obstes,
quam miseros lugere vetes. tamen ille severus,
quisquis is est, nostrae cognoscat vulnera causae. 65
Non ego mercatus Pharia de puppe loquaces
delicias doctumque sui convicia Nili
infantem lingua nimium salibusque protervum
dilexi: meus ille, meus. tellure cadentem
aspexi atque unctum genitali carmine fovi, 70
poscentemque novas tremulis ululatibus auras
inserui vitae. quid plus tribuere parentes?
quin alios ortus libertatemque sub ipsis
uberibus tibi, parve, dedi; heu! munera nostra
rideres ingratus adhuc. properaverit ille, 75
sed merito properabat, amor, ne perderet ullum
libertas tam parva diem. nonne horridus ipsos
invidia superos iniustaque Tartara pulsem?
nonne gemam te, care puer? quo sospite natos
non cupii, primo gemitum qui protinus ortu 80
implicuit fixitque mihi, cui verba sonosque
monstravi questusque et vulnera caeca resolvens,
reptantemque solo demissus ad oscula dextra
erexi, blandoque sinu iam iamque cadentes
exsopire genas dulcesque accersere somnos. 85
cui nomen vox prima meum ludusque tenello
risus, et a nostro veniebant gaudia vultu.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com