Pagina principală
 

ENDA
   Listă alfabetică articole
   Ultimele articole
   Clasament articole
   Hartă articole
   Echipa ENDA (3)
   Voluntariat ENDA (5)
   Comunicate ENDA (2)
LEGIO DACICA
   Prezentare (1)
   Activități (7)
   Poveștile Legio Dacica (14)
GENERALITĂŢI
   Terra Dacorum (21)
   Economia (10)
   Arta (5)
SOCIAL
   Regii (14)
   Personaje (6)
   Societate (3)
   Origini (2)
   Triburi (75)
   Împăraţii traco-daci (1)
SPIRITUALITATE ŞI CULTURĂ
   Ştiinţă (1)
   Kogaionon (6)
FENOMENUL MILITAR
   Armele (23)
   Seniorii războiului (5)
   Arhitectura militară (5)
   Cetăţile (15)
   Războaiele dacilor (6)
   Civis Romanus (6)
   Romanii (3)
CONEXE
   Dinastii imperiale (2)
   Migraţiile (10)
   Etnografica (6)
   Apoulon (5)
BIBLIOTECA VECHE
   Cuprins
   Surse elene (103)
   Surse latine (140)
   Surse româneşti (97)
   Surse diverse (9)
   Lapidarium (7)
   Traduceri (177)
BIBLIOTECA CONTEMPORANĂ
   Articole online
   Cărți online
   Periodice (41)
   Recenzii (5)
   Repertorii arheologice (3)
BIBLIOTECA PDF
   Surse contemporane (2)
   Surse vechi (7)
UNIVERSITARIA
   Lucrări de licenţă (2)
   Cursuri (4)
ISTORIA ALTFEL
   Ziarul personal (5)
   Arheologie experimentală (3)
   Trupe de reconstituire istorică (1)
   Reconstituiri istorice (1)
   Filme artistice (4)
   Grafică (3)
   Poezii (11)
   Legende şi povestiri (3)
   English translations (49)
MULTIMEDIA
   Imagini
   Video (28)
INTERNET
   Resurse WWW (2)
   Ştiri (360)
   Diverse (2)


Pagina principalăHartă siteArhivă ştiriListă alfabetică articoleClasament articoleContact ENDA pe FacebookENDA pe TwitterNoutăţi ENDA prin canal RSSAbonare newsletter Distribuie pe FacebookDistribuie pe TwitterDistribuie prin email

STATIUS PUBLIUS PAPINIUS - THEBAID

I

Fraternas acies alternaque regna profanis
decertata odiis sontesque euoluere Thebas
Pierius menti calor incidit. unde iubetis
ire, deae? gentisne canam primordia dirae,
Sidonios raptus et inexorabile pactum 5
legis Agenoreae scrutantemque aequora Cadmum?
longa retro series, trepidum si Martis operti
agricolam infandis condentem proelia sulcis
expediam penitusque sequar, quo carmine muris
iusserit Amphion Tyriis accedere montes, 10
unde graues irae cognata in moenia Baccho,
quod saeuae Iunonis opus, cui sumpserit arcus
infelix Athamas, cur non expauerit ingens
Ionium socio casura Palaemone mater.
atque adeo iam nunc gemitus et prospera Cadmi 15
praeteriisse sinam: limes mihi carminis esto
Oedipodae confusa domus, quando Itala nondum
signa nec Arctoos ausim spirare triumphos
bisque iugo Rhenum, bis adactum legibus Histrum
et coniurato deiectos uertice Dacos 20
aut defensa prius uix pubescentibus annis
bella Iouis. tuque, o Latiae decus addite famae
quem noua maturi subeuntem exorsa parentis
aeternum sibi Roma cupit (licet artior omnes
limes agat stellas et te plaga lucida caeli, 25
Pliadum Boreaeque et hiulci fulminis expers,
sollicitet, licet ignipedum frenator equorum
ipse tuis alte radiantem crinibus arcum
imprimat aut magni cedat tibi Iuppiter aequa
parte poli), maneas hominum contentus habenis, 30
undarum terraeque potens, et sidera dones.
tempus erit, cum Pierio tua fortior oestro
facta canam: nunc tendo chelyn; satis arma referre
Aonia et geminis sceptrum exitiale tyrannis
nec furiis post fata modum flammasque rebelles 35
seditione rogi tumulisque carentia regum
funera et egestas alternis mortibus urbes,
caerula cum rubuit Lernaeo sanguine Dirce
et Thetis arentes adsuetum stringere ripas
horruit ingenti uenientem Ismenon aceruo. 40
quem prius heroum, Clio, dabis? inmodicum irae
Tydea? laurigeri subitos an uatis hiatus?
urguet et hostilem propellens caedibus amnem
turbidus Hippomedon, plorandaque bella proterui
Arcados atque alio Capaneus horrore canendus. 45
impia iam merita scrutatus lumina dextra
merserat aeterna damnatum nocte pudorem
Oedipodes longaque animam sub morte trahebat.
illum indulgentem tenebris imaeque recessu
sedis inaspectos caelo radiisque penates 50
seruantem tamen adsiduis circumuolat alis
saeua dies animi, scelerumque in pectore Dirae.
tunc uacuos orbes, crudum ac miserabile uitae
supplicium, ostentat caelo manibusque cruentis
pulsat inane solum saeuaque ita uoce precatur: 55
'di, sontes animas angustaque Tartara poenis
qui regitis, tuque umbrifero Styx liuida fundo,
quam uideo, multumque mihi consueta uocari
adnue, Tisiphone, peruersaque uota secunda:
si bene quid merui, si me de matre cadentem 60
fouisti gremio et traiectum uulnere plantas
firmasti, si stagna peti Cirrhaea bicorni
interfusa iugo, possem cum degere falso
contentus Polybo, trifidaeque in Phocidos arto
longaeuum implicui regem secuique trementis 65
ora senis, dum quaero patrem, si Sphingos iniquae
callidus ambages te praemonstrante resolui,
si dulces furias et lamentabile matris
conubium gauisus ini noctemque nefandam
saepe tuli natosque tibi, scis ipsa, paraui, 70
mox auidus poenae digitis caedentibus ultro
incubui miseraque oculos in matre reliqui:
exaudi, si digna precor quaeque ipsa furenti
subiceres. orbum uisu regnisque carentem
non regere aut dictis maerentem flectere adorti, 75
quos genui quocumque toro; quin ecce superbi
--pro dolor!--et nostro iamdudum funere reges
insultant tenebris gemitusque odere paternos.
hisne etiam funestus ego? et uidet ista deorum
ignauus genitor? tu saltem debita uindex 80
huc ades et totos in poenam ordire nepotes.
indue quod madidum tabo diadema cruentis
unguibus abripui, uotisque instincta paternis
i media in fratres, generis consortia ferro
dissiliant. da, Tartarei regina barathri, 85
quod cupiam uidisse nefas, nec tarda sequetur
mens iuuenum: modo digna ueni, mea pignora nosces.'
talia dicenti crudelis diua seueros
aduertit uultus. inamoenum forte sedebat
Cocyton iuxta, resolutaque uertice crines 90
lambere sulphureas permiserat anguibus undas.
ilicet igne Iouis lapsisque citatior astris
tristibus exiluit ripis: discedit inane
uulgus et occursus dominae pauet. illa per umbras
et caligantes animarum examine campos 95
Taenariae limen petit inremeabile portae.
sensit adesse Dies, piceo Nox obuia nimbo
lucentes turbauit equos; procul arduus Atlans
horruit et dubia caelum ceruice remisit.
arripit extemplo Maleae de ualle resurgens 100
notum iter ad Thebas; neque enim uelocior ullas
itque reditque uias cognataue Tartara mauult.
centum illi stantes umbrabant ora cerastae,
turba minor diri capitis; sedet intus abactis
ferrea lux oculis, qualis per nubila Phoebes 105
Atracia rubet arte labor; suffusa ueneno
tenditur ac sanie gliscit cutis; igneus atro
ore uapor, quo longa sitis morbique famesque
et populis mors una uenit; riget horrida tergo
palla, et caerulei redeunt in pectora nodi: 110
Atropos hos atque ipsa nouat Proserpina cultus.
tum geminas quatit ira manus: haec igne rogali
fulgurat, haec uiuo manus aera uerberat hydro.
ut stetit, abrupta qua plurimus arce Cithaeron
occurrit caelo, fera sibila crine uirenti 115
congeminat, signum terris, unde omnis Achaei
ora maris late Pelopeaque regna resultant.
audiit et medius caeli Parnasos et asper
Eurotas, dubiamque iugo fragor impulit Oeten
in latus, et geminis uix fluctibus obstitit Isthmos. 120
ipsa suum genetrix curuo delphine uagantem
abripuit frenis gremioque Palaemona pressit.
atque ea Cadmeo praeceps ubi culmine primum
constitit adsuetaque infecit nube penates,
protinus attoniti fratrum sub pectore motus, 125
gentilisque animos subiit furor aegraque laetis
inuidia atque parens odii metus, inde regendi
saeuus amor, ruptaeque uices iurisque secundi
ambitus impatiens, et summo dulcius unum
stare loco, sociisque comes discordia regnis. 130
sic ubi delectos per torua armenta iuuencos
agricola imposito sociare adfectat aratro,
illi indignantes, quis nondum uomere multo
ardua nodosos ceruix descendit in armos,
in diuersa trahunt atque aequis uincula laxant 135
uiribus et uario confundunt limite sulcos:
haud secus indomitos praeceps discordia fratres
asperat. alterni placuit sub legibus anni
exilio mutare ducem. sic iure maligno
fortunam transire iubent, ut sceptra tenentem 140
foedere praecipiti semper nouus angeret heres.
haec inter fratres pietas erat, haec mora pugnae
sola nec in regem perduratura secundum.
et nondum crasso laquearia fulua metallo,
montibus aut alte Grais effulta nitebant 145
atria, congestos satis explicitura clientes;
non impacatis regum aduigilantia somnis
pila, nec alterna ferri statione gementes
excubiae, nec cura mero committere gemmas
atque aurum uiolare cibis: sed nuda potestas 150
armauit fratres, pugna est de paupere regno.
dumque uter angustae squalentia iugera Dirces
uerteret aut Tyrii solio non altus ouaret
exulis ambigitur, periit ius fasque bonumque
et uitae mortisque pudor. quo tenditis iras, 155
a, miseri? quid si peteretur crimine tanto
limes uterque poli, quem Sol emissus Eoo
cardine, quem porta uergens prospectat Hibera,
quasque procul terras obliquo sidere tangit
auius aut Borea gelidas madidiue tepentes 160
igne Noti? quid si Phrygiae Tyriaeque sub unum
conuectentur opes? loca dira arcesque nefandae
suffecere odio, furiisque inmanibus emptum
Oedipodae sedisse loco. iam sorte carebat
dilatus Polynicis honos. quis tunc tibi, saeue, 165
quis fuit ille dies, uacua cum solus in aula
respiceres ius omne tuum cunctosque minores,
et nusquam par stare caput! iam murmura serpunt
plebis Echioniae, tacitumque a principe uulgus
dissidet, et, qui mos populis, uenturus amatur. 170
atque aliquis, cui mens humili laesisse ueneno
summa nec impositos umquam ceruice uolenti
ferre duces, 'hancne Ogygiis,' ait, 'aspera rebus
fata tulere uicem, totiens mutare timendos
alternoque iugo dubitantia subdere colla? 175
partiti uersant populorum fata manuque
fortunam fecere leuem. semperne uicissim
exulibus seruire dabor? tibi, summe deorum
terrarumque sator, sociis hanc addere mentem
sedit? an inde uetus Thebis extenditur omen, 180
ex quo Sidonii nequiquam blanda iuuenci
pondera Carpathio iussus sale quaerere Cadmus
exul Hyanteos inuenit regna per agros,
fraternasque acies fetae telluris hiatu
augurium seros dimisit ad usque nepotes? 185
cernis ut erectum torua sub fronte minetur
saeuior adsurgens dempto consorte potestas.
quas gerit ore minas, quanto premit omnia fastu!
hicne umquam priuatus erit? tamen ille precanti
mitis et adfatu bonus et patientior aequi. 190
quid mirum? non solus erat. nos uilis in omnes
prompta manus casus, domino cuicumque parati.
qualiter hinc gelidus Boreas, hinc nubifer Eurus
uela trahunt, nutat mediae fortuna carinae,
(heu dubio suspensa metu tolerandaque nullis 195
aspera sors populis!) hic imperat, ille minatur.'
at Iouis imperiis rapidi super atria caeli
lectus concilio diuum conuenerat ordo
interiore polo. spatiis hinc omnia iuxta,
primaeque occiduaeque domus et fusa sub omni 200
terra atque unda die. mediis sese arduus infert
ipse deis, placido quatiens tamen omnia uultu,
stellantique locat solio; nec protinus ausi
caelicolae, ueniam donec pater ipse sedendi
tranquilla iubet esse manu. mox turba uagorum 205
semideum et summis cognati nubibus Amnes
et compressa metu seruantes murmura Venti
aurea tecta replent. mixta conuexa deorum
maiestate tremunt, radiant maiore sereno
culmina et arcano florentes lumine postes. 210
postquam iussa quies siluitque exterritus orbis,
incipit ex alto (graue et inmutabile sanctis
pondus adest uerbis, et uocem fata sequuntur):
'terrarum delicta nec exaturabile Diris
ingenium mortale queror. quonam usque nocentum 215
exigar in poenas? taedet saeuire corusco
fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt
bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes.
atque adeo tuleram falso rectore solutos
Solis equos, caelumque rotis errantibus uri, 220
et Phaethontea mundum squalere fauilla.
nil actum, neque tu ualida quod cuspide late
ire per inlicitum pelago, germane, dedisti.
nunc geminas punire domos, quis sanguinis auctor
ipse ego, descendo. Perseos alter in Argos 225
scinditur, Aonias fluit hic ab origine Thebas.
mens cunctis imposta manet: quis funera Cadmi
nesciat et totiens excitam a sedibus imis
Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum
erroresque feros nemorum et reticenda deorum 230
crimina? uix lucis spatio, uix noctis abactae
enumerare queam mores gentemque profanam.
scandere quin etiam thalamos hic impius heres
patris et inmeritae gremium incestare parentis
appetiit, proprios (monstrum!) reuolutus in ortus. 235
ille tamen superis aeterna piacula soluit
proiecitque diem, nec iam amplius aethere nostro
uescitur; at nati (facinus sine more!) cadentes
calcauere oculos. iam iam rata uota tulisti,
dire senex. meruere tuae, meruere tenebrae 240
ultorem sperare Iouem. noua sontibus arma
iniciam regnis, totumque a stirpe reuellam
exitiale genus. belli mihi semina sunto
Adrastus socer et superis adiuncta sinistris
conubia. hanc etiam poenis incessere gentem 245
decretum; neque enim arcano de pectore fallax
Tantalus et saeuae periit iniuria mensae.'
sic pater omnipotens. ast illi saucia dictis
flammato uersans inopinum corde dolorem
talia Iuno refert: 'mene, o iustissime diuum, 250
me bello certare iubes? scis, semper ut arces
Cyclopum magnique Phoroneos incluta fama
sceptra uiris opibusque iuuem, licet improbus illic
custodem Phariae somno letoque iuuencae
extinguas, saeptis et turribus aureus intres. 255
mentitis ignosco toris: illam odimus urbem
quam uultu confessus adis, ubi conscia magni
signa tori tonitrus agis et mea fulmina torques.
facta luant Thebae: cur hostes eligis Argos?
quin age, si tanta est thalami discordia sancti, 260
et Samon et ueteres armis excinde Mycenas,
uerte solo Sparten. cur usquam sanguine festo
coniugis ara tuae, cumulo cur turis Eoi
laeta calet? melius uotis Mareotica fumat
Coptos et aerisoni lugentia flumina Nili. 265
quod si prisca luunt auctorum crimina gentes
subuenitque tuis sera haec sententia curis,
percensere aeui senium, quo tempore tandem
terrarum furias abolere et saecula retro
emendare sat est? iamdudum ab sedibus illis 270
incipe, fluctiuaga qua praeterlabitur unda
Sicanios longe relegens Alpheos amores:
Arcades hic tua (nec pudor est) delubra nefastis
imposuere locis, illic Mauortius axis
Oenomai Geticoque pecus stabulare sub Haemo 275
dignius, abruptis etiamnum inhumata procorum
reliquiis trunca ora rigent; tamen hic tibi templi
gratus honos; placet Ida nocens mentitaque manes
Creta tuos. me Tantaleis consistere tectis
quae tandem inuidia est? belli deflecte tumultus 280
et generis miseresce tui. sunt impia late
regna tibi, melius generos passura nocentes.'
finierat precibus miscens conuicia Iuno.
at non ille grauis dictis, quamquam aspera motu,
reddidit haec: 'equidem haud rebar te mente secunda 285
laturam, quodcumque tuos, licet aequus, in Argos
consulerem, neque me, detur si copia, fallit
multa super Thebis Bacchum ausuramque Dionen
dicere, sed nostri reuerentia ponderis obstat.
horrendos etenim latices, Stygia aequora fratris, 290
obtestor, mansurum et non reuocabile uerbum,
nil fore quod dictis flectar. quare impiger alis
portantes praecede Notos, Cyllenia proles,
aera per liquidum regnisque inlapsus opacis
dic patruo: superas senior se attollat ad auras 295
Laius, extinctum nati quem uulnere nondum
ulterior Lethes accepit ripa profundi
lege Erebi; ferat hic diro mea iussa nepoti:
germanum exilio fretum Argolicisque tumentem
hospitiis, quod sponte cupit, procul impius aula 300
arceat, alternum regni infitiatus honorem.
hinc causae irarum, certo reliqua ordine ducam.'
paret Atlantiades dictis genitoris et inde
summa pedum propere plantaribus inligat alis
obnubitque comas et temperat astra galero. 305
tum dextrae uirgam inseruit, qua pellere dulces
aut suadere iterum somnos, qua nigra subire
Tartara et exangues animare adsueuerat umbras.
desiluit, tenuique exceptus inhorruit aura.
nec mora, sublimes raptim per inane uolatus 310
carpit et ingenti designat nubila gyro.
interea patriis olim uagus exul ab oris
Oedipodionides furto deserta pererrat
Aoniae. iam iamque animis male debita regna
concipit, et longum signis cunctantibus annum 315
stare gemit. tenet una dies noctesque recursans
cura uirum, si quando humilem decedere regno
germanum et semet Thebis opibusque potitum
cerneret; hac aeuum cupiat pro luce pacisci.
nunc queritur ceu tarda fugae dispendia, sed mox 320
attollit flatus ducis et sedisse superbus
deiecto iam fratre putat: spes anxia mentem
extrahit et longo consumit gaudia uoto.
tunc sedet Inachias urbes Danaeiaque arua
et caligantes abrupto sole Mycenas 325
ferre iter impauidum, seu praeuia ducit Erinys,
seu fors illa uiae, siue hac inmota uocabat
Atropos. Ogygiis ululata furoribus antra
deserit et pingues Baccheo sanguine colles.
inde plagam, qua molle sedens in plana Cithaeron 330
porrigitur lassumque inclinat ad aequora montem,
praeterit. hinc arte scopuloso in limite pendens
infames Scirone petras Scyllaeaque rura
purpureo regnata seni mitemque Corinthon
linquit et in mediis audit duo litora campis. 335
iamque per emeriti surgens confinia Phoebi
Titanis late mundo subuecta silenti
rorifera gelidum tenuauerat aera biga;
iam pecudes uolucresque tacent, iam Somnus auaris
inrepsit curis pronusque ex aethere nutat, 340
grata laboratae referens obliuia uitae.
sed nec puniceo rediturum nubila caelo
promisere iubar, nec rarescentibus umbris
longa repercusso nituere crepuscula Phoebo:
densior a terris et nulli peruia flammae 345
subtexit nox atra polos. iam claustra rigentis
Aeoliae percussa sonant, uenturaque rauco
ore minatur hiems, uenti transuersa frementes
confligunt axemque emoto cardine uellunt,
dum caelum sibi quisque rapit; sed plurimus Auster 350
inglomerat noctem, tenebrosa uolumina torquens,
defunditque imbres sicco quos asper hiatu
praesolidat Boreas; nec non abrupta tremescunt
fulgura, et attritus subita face rumpitur aether.
iam Nemea, iam Taenariis contermina lucis 355
Arcadiae capita alta madent; ruit agmine magno
Inachus et gelidas surgens Erasinus in undas.
puluerulenta prius calcandaque flumina nullae
aggeribus tenuere morae, stagnoque refusa est
funditus et ueteri spumauit Lerna ueneno. 360
frangitur omne nemus, rapiunt antiqua procellae
bracchia siluarum, nullisque aspecta per aeuum
solibus umbrosi patuere aestiua Lycaei.
ille tamen, modo saxa iugis fugientia ruptis
miratus, modo nubigenas e montibus amnes 365
aure pauens passimque insano turbine raptas
pastorum pecorumque domos, non segnius amens
incertusque uiae per nigra silentia uastum
haurit iter; pulsat metus undique et undique frater.
ac uelut hiberno deprensus nauita ponto, 370
cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat
Luna uias, medio caeli pelagique tumultu
stat rationis inops, iam iamque aut saxa malignis
expectat summersa uadis aut uertice acuto
spumantes scopulos erectae incurrere prorae: 375
talis opaca legens nemorum Cadmeius heros
accelerat, uasto metuenda umbone ferarum
excutiens stabula, et prono uirgulta refringit
pectore (dat stimulos animo uis maesta timoris)
donec ab Inachiis uicta caligine tectis 380
emicuit lucem deuexa in moenia fundens
Larisaeus apex. illo spe concitus omni
euolat, hinc celsae Iunonia templa Prosymnae
laeuus habens, hinc Herculeo signata uapore
Lernaei stagna atra uadi, tandemque reclusis 385
infertur portis. actutum regia cernit
uestibula; hic artus imbri uentoque rigentes
proicit ignotaeque adclinis postibus aulae
inuitat tenues ad dura cubilia somnos.
rex ibi, tranquillae medio de limite uitae 390
in senium uergens, populos Adrastus habebat,
diues auis et utroque Iouem de sanguine ducens.
hic sexus melioris inops sed prole uirebat
feminea, gemino natarum pignore fultus.
cui Phoebus generos (monstrum exitiabile dictu! 395
mox adaperta fides) fato ducente canebat
saetigerumque suem et fuluum aduentare leonem.
id uoluens non ipse pater, non docte futuri
Amphiarae uides, etenim uetat auctor Apollo.
tantum in corde sedens aegrescit cura parenti. 400
ecce autem antiquam fato Calydona relinquens
Olenius Tydeus (fraterni sanguinis illum
conscius horror agit) eadem, sub nocte sopora,
lustra terit, similesque Notos dequestus et imbres,
infusam tergo glaciem et liquentia nimbis 405
ora comasque gerens subit uno tegmine, cuius
fusus humo gelida partem prior hospes habebat.
hic uero ambobus rabiem fortuna cruentam
attulit: haud passi sociis defendere noctem
culminibus; paulum alternis in uerba minasque 410
cunctantur, mox ut iactis sermonibus irae
intumuere satis, tum uero erectus uterque
exertare umeros nudamque lacessere pugnam.
celsior ille gradu procera in membra simulque
integer annorum; sed non et uiribus infra 415
Tydea fert animus, totosque infusa per artus
maior in exiguo regnabat corpore uirtus.
iam crebros ictus ora et caua tempora circum
obnixi ingeminant, telorum aut grandinis instar
Rhipaeae, flexoque genu uacua ilia tundunt. 420
non aliter quam Pisaeo sua lustra Tonanti
cum redeunt crudisque uirum sudoribus ardet
puluis; at hinc teneros caueae dissensus ephebos
concitat, exclusaeque expectant praemia matres:
sic alacres odio nullaque cupidine laudis 425
accensi incurrunt, scrutatur et intima uultus
unca manus penitusque oculis cedentibus intrat.
forsan et accinctos lateri (sic ira ferebat)
nudassent enses, meliusque hostilibus armis
lugendus fratri, iuuenis Thebane, iaceres, 430
ni rex insolitum clamorem et pectore ab alto
stridentes gemitus noctis miratus in umbris,
mouisset gressus, magnis cui sobria curis
pendebat somno iam deteriore senectus.
isque ubi progrediens numerosa luce per alta 435
atria dimotis aduerso limine claustris
terribilem dictu faciem, lacera ora putresque
sanguineo uidet imbre genas: 'quae causa furoris,
externi iuuenes (neque enim meus audeat istas
ciuis in usque manus), quisnam implacabilis ardor 440
exturbare odiis tranquilla silentia noctis?
usque adeone angusta dies, et triste parumper
pacem animo somnumque pati? sed prodite tandem
unde orti, quo fertis iter, quae iurgia? nam uos
haud humiles tanta ira docet, generisque superbi 445
magna per effusum clarescunt signa cruorem.'
uix ea, cum mixto clamore obliqua tuentes
incipiunt una: 'rex o mitissime Achiuum,
quid uerbis opus? ipse undantes sanguine uultus
aspicis.' haec passim turbatis uocis amarae 450
confudere sonis; inde orsus in ordine Tydeus
continuat: 'maesti cupiens solacia casus
monstriferae Calydonis opes Acheloiaque arua
deserui; uestris haec me ecce in finibus ingens
nox operit. tecto caelum prohibere quis iste 455
arcuit? an quoniam prior haec ad limina forte
molitus gressus? pariter stabulare bimembres
Centauros unaque ferunt Cyclopas in Aetna
compositos. sunt et rabidis iura insita monstris
fasque suum: nobis sociare cubilia terrae-- 460
sed quid ego? aut hodie spoliis gauisus abibis,
quisquis es, his, aut me, si non effetus oborto
sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum
Oeneos et Marti non degenerare paterno
accipies.' 'nec nos animi nec stirpis egentes--' 465
ille refert contra, sed mens sibi conscia fati
cunctatur proferre patrem. tunc mitis Adrastus:
'immo agite, et positis, quas nox inopinaque suasit
aut uirtus aut ira, minis succedite tecto.
iam pariter coeant animorum in pignora dextrae. 470
non haec incassum diuisque absentibus acta;
forsan et has uenturus amor praemiserit iras,
ut meminisse iuuet.' nec uana uoce locutus
fata senex, siquidem hanc perhibent post uulnera iunctis
esse fidem, quanta partitum extrema proteruo 475
Thesea Pirithoo, uel inanem mentis Oresten
opposito rabidam Pylade uitasse Megaeram.
tunc quoque mulcentem dictis corda aspera regem
iam faciles (uentis ut decertata residunt
aequora, laxatisque diu tamen aura superstes 480
inmoritur uelis) passi, subiere penates.
hic primum lustrare oculis cultusque uirorum
telaque magna uacat: tergo uidet huius inanem
impexis utrimque iubis horrere leonem,
illius in speciem quem per Teumesia tempe 485
Amphitryoniades fractum iuuenalibus annis
ante Cleonaei uestitus proelia monstri.
terribiles contra saetis ac dente recuruo
Tydea per latos umeros ambire laborant
exuuiae, Calydonis honos. stupet omine tanto 490
defixus senior, diuina oracula Phoebi
agnoscens monitusque datos uocalibus antris.
obtutu gelida ora premit, laetusque per artus
horror iit; sensit manifesto numine ductos
adfore, quos nexis ambagibus augur Apollo 495
portendi generos, uultu fallente ferarum,
ediderat. tunc sic tendens ad sidera palmas:
'Nox, quae terrarum caelique amplexa labores
ignea multiuago transmittis sidera lapsu,
indulgens reparare animum dum proximus aegris 500
infundat Titan agiles animantibus ortus,
tu mihi perplexis quaesitam erroribus ultro
aduehis alma fidem ueterisque exordia fati
detegis: adsistas operi tuaque omina firmes.
semper honoratam dimensis orbibus anni 505
te domus ista colet; nigri tibi, diua, litabunt
electa ceruice greges, lustraliaque exta
lacte nouo perfusus edet Volcanius ignis.
salue prisca fides tripodum obscurique recessus.
deprendi, Fortuna, deos.' sic fatus, et ambos 510
innectens manibus tecta interioris ad aulae
progreditur. canis etiamnum altaribus ignes
sopitum cinerem et tepidi libamina sacri
seruabant; adolere focos epulasque recentes
instaurare iubet. dictis parere ministri 515
certatim accelerant; uario strepit icta tumultu
regia: pars ostro tenues auroque sonantes
emunire toros alteque inferre tapetas,
pars teretes leuare manu ac disponere mensas.
ast alii tenebras et opacam uincere noctem 520
adgressi tendunt auratis uincula lychnis.
his labor inserto torrere exanguia ferro
uiscera caesarum pecudum, his cumulare canistris
perdomitam saxo Cererem. laetatur Adrastus
obsequio feruere domum, iamque ipse superbis 525
fulgebat stratis solioque effultus eburno.
parte alia iuuenes siccati uulnera lymphis
discumbunt, simul ora notis foedata tuentur
inque uicem ignoscunt. tunc rex longaeuus Acasten
(natarum haec altrix eadem et fidissima custos 530
lecta sacrum iustae Veneri occultare pudorem)
imperat acciri tacitaque inmurmurat aure.
nec mora praeceptis, cum protinus utraque uirgo
arcano egressae thalamo: mirabile uisu,
Pallados armisonae pharetrataeque ora Dianae 535
aequa ferunt, terrore minus. noua deinde pudori
uisa uirum facies: pariter pallorque ruborque
purpureas hausere genas, oculique uerentes
ad sanctum rediere patrem. postquam ordine mensae
uicta fames, signis perfectam auroque nitentem 540
Iasides pateram famulos ex more poposcit,
qua Danaus libare deis seniorque Phoroneus
adsueti. tenet haec operum caelata figuras:
aureus anguicomam praesecto Gorgona collo
ales habet, iam iamque uagas (ita uisus) in auras 545
exilit; illa graues oculos languentiaque ora
paene mouet uiuoque etiam pallescit in auro.
hinc Phrygius fuluis uenator tollitur alis,
Gargara desidunt surgenti et Troia recedit,
stant maesti comites frustraque sonantia lassant 550
ora canes umbramque petunt et nubila latrant.
hanc undante mero fundens uocat ordine cunctos
caelicolas, Phoebum ante alios, Phoebum omnis ad aras
laude ciet comitum famulumque euincta pudica
fronde manus, cui festa dies largoque refecti 555
ture uaporatis lucent altaribus ignes.
'forsitan, o iuuenes, quae sint ea sacra quibusque
praecipuum causis Phoebi obtestemur honorem,'
rex ait, 'exquirant animi. non inscia suasit
religio, magnis exercita cladibus olim 560
plebs Argiua litat; animos aduertite, pandam.
postquam caerulei sinuosa uolumina monstri,
terrigenam Pythona, deus, septem orbibus atris
amplexum Delphos squamisque annosa terentem
robora, Castaliis dum fontibus ore trisulco 565
fusus hiat nigro sitiens alimenta ueneno,
perculit, absumptis numerosa in uulnera telis,
Cirrhaeique dedit centum per iugera campi
uix tandem explicitum, noua deinde piacula caedis
perquirens nostri tecta haud opulenta Crotopi 570
attigit. huic primis et pubem ineuntibus annis
mira decore pios seruabat nata penates
intemerata toris. felix, si Delia numquam
furta nec occultum Phoebo sociasset amorem!
namque ut passa deum Nemeaei ad fluminis undam, 575
bis quinos plena cum fronte resumeret orbes
Cynthia, sidereum Latonae feta nepotem
edidit; ac poenae metuens (neque enim ille coactis
donasset thalamis ueniam pater) auia rura
eligit ac natum saepta inter ouilia furtim 580
montiuago pecoris custodi mandat alendum.
non tibi digna, puer, generis cunabula tanti
gramineos dedit herba toros et uimine querno
texta domus; clausa arbutei sub cortice libri
membra tepent, suadetque leues caua fistula somnos, 585
et pecori commune solum. sed fata nec illum
concessere larem; uiridi nam caespite terrae
proiectum temere et patulo caelum ore trahentem
dira canum rabies morsu depasta cruento
disicit. hic uero attonitas ut nuntius aures 590
matris adit, pulsi ex animo genitorque pudorque
et metus; ipsa ultro saeuis plangoribus amens
tecta replet, uacuumque ferens uelamine pectus
occurrit confessa patri; nec motus et atro
imperat (infandum!) cupientem occumbere leto. 595
sero memor thalami maestae solacia morti,
Phoebe, paras monstrum infandis Acheronte sub imo
conceptum Eumenidum thalamis, cui uirginis ora
pectoraque; aeternum stridens a uertice surgit
et ferrugineam frontem discriminat anguis. 600
haec tum dira lues nocturno squalida passu
inlabi thalamis, animasque a stirpe recentes
abripere altricum gremiis morsuque cruento
deuesci et multum patrio pinguescere luctu.
haud tulit armorum praestans animique Coroebus 605
seque ultro lectis iuuenum, qui robore primi
famam posthabita faciles extendere uita,
obtulit. illa nouos ibat populata penates
portarum in biuio; lateri duo corpora paruum
dependent, et iam unca manus uitalibus haeret 610
ferratique ungues tenero sub corde tepescunt:
obuius huic, latus omne uirum stipante corona,
fit iuuenis, ferrumque ingens sub pectore duro
condidit, atque imas animae mucrone corusco
scrutatus latebras tandem sua monstra profunda 615
reddit habere Ioui. iuuat ire et uisere iuxta
liuentes in morte oculos uterique nefandam
proluuiem et crasso squalentia pectora tabo,
qua nostrae cecidere animae. stupet Inacha pubes
magnaque post lacrimas etiamnum gaudia pallent. 620
hi trabibus duris (solacia uana dolori)
proterere exanimos artus asprosque molares
deculcare genis; nequit iram explere potestas.
illam et nocturno circum stridore uolantes
impastae fugistis aues, rabidamque canum uim 625
oraque sicca ferunt trepidorum inhiasse luporum.
saeuior in miseros fatis ultricis ademptae
Delius insurgit, summaque biuerticis umbra
Parnasi residens arcu crudelis iniquo
pestifera arma iacit, camposque et celsa Cyclopum 630
tecta superiecto nebularum incendit amictu.
labuntur dulces animae, Mors fila Sororum
ense metit captamque tenens fert manibus urbem.
quaerenti quae causa duci, quis ab aethere laeuus
ignis et in totum regnaret Sirius annum, 635
idem auctor Paean rursus iubet ire cruento
inferias monstro iuuenes, qui caede potiti.
fortunate animi longumque in saecula digne
promeriture diem! non tu pia degener arma
occulis aut certae trepidas occurrere morti. 640
comminus ora ferens Cirrhaei in limine templi
constitit et sacras ita uocibus asperat iras:
"non missus, Thymbraee, tuos supplexue penates
aduenio: mea me pietas et conscia uirtus
has egere uias. ego sum qui caede subegi, 645
Phoebe, tuum mortale nefas, quem nubibus atris
et squalente die, nigra quem tabe sinistri
quaeris, inique, poli. quod si monstra effera magnis
cara adeo superis, iacturaque uilior orbi
mors hominum, et saeuo tanta inclementia caelo est, 650
quid meruere Argi? me, me, diuum optime, solum
obiecisse caput fatis praestabat. an illud
lene magis cordi quod desolata domorum
tecta uides, ignique datis cultoribus omnis
lucet ager? sed quid fando tua tela manusque 655
demoror? expectant matres, supremaque fiunt
uota mihi. satis est: merui ne parcere uelles.
proinde moue pharetras arcusque intende sonoros
insignemque animam leto demitte; sed illum,
pallidus Inachiis qui desuper inminet Argis, 660
dum morior, dispelle globum." sors aequa merentes
respicit. ardentem tenuit reuerentia caedis
Letoiden, tristemque uiro summissus honorem
largitur uitae; nostro mala nubila caelo
diffugiunt, at tu stupefacti a limine Phoebi 665
exoratus abis. inde haec stata sacra quotannis
sollemnes recolunt epulae, Phoebeaque placat
templa nouatus honos. has forte inuisitis aras
uos quae progenies? quamquam Calydonius Oeneus
et Porthaoniae, si dudum certus ad aures 670
clamor iit, tibi iura domus. tu pande quis Argos
aduenias, quando haec uariis sermonibus hora est.'
deiecit maestos extemplo Ismenius heros
in terram uultus, taciteque ad Tydea laeuum
obliquare oculos; tum longa silentia mouit: 675
'non super hos diuum tibi sum quaerendus honores,
unde genus, quae terra mihi, quis defluat ordo
sanguinis antiqui: piget inter sacra fateri.
sed si praecipitant miserum cognoscere curae,
Cadmus origo patrum, tellus Mauortia Thebe, 680
est genetrix Iocasta mihi.' tum motus Adrastus
hospitiis (agnouit enim): 'quid nota recondis?
scimus' ait 'nec sic auersum fama Mycenis
uoluit iter. regnum et furias oculosque pudentes
nouit et Arctois si quis de solibus horret 685
quique bibit Gangen aut nigrum occasibus intrat
Oceanum et si quos incerto litore Syrtes
destituunt. ne perge queri casusque priorum
adnumerare tibi: nostro quoque sanguine multum
errauit pietas, nec culpa nepotibus obstat. 690
tu modo dissimilis rebus mereare secundis
excusare tuos. sed iam temone supino
languet Hyperboreae glacialis portitor Vrsae.
fundite uina focis, seruatoremque parentum
Letoiden uotis iterumque iterumque canamus. 695
Phoebe parens, seu te Lyciae Pataraea niuosis
exercent dumeta iugis, seu rore pudico
Castaliae flauos amor est tibi mergere crines,
seu Troiam Thymbraeus habes, ubi fama uolentem
ingratis Phrygios umeris subiisse molares, 700
seu iuuat Aegaeum feriens Latonius umbra
Cynthus et adsiduam pelago non quaerere Delon:
tela tibi longeque feros lentandus in hostes
arcus et aetherii dono cessere parentis
aeternum florere genas; tu doctus iniquas 705
Parcarum praenosse manus fatumque quod ultra est
et summo placitura Ioui, quis letifer annus,
bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae;
tu Phryga summittis citharae, tu matris honori
terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis; 710
te uiridis Python Thebanaque mater ouantem
horruit in pharetris, ultrix tibi torua Megaera
ieiunum Phlegyan subter caua saxa iacentem
aeterno premit accubitu dapibusque profanis
instimulat, sed mixta famem fastidia uincunt: 715
adsis o memor hospitii, Iunoniaque arua
dexter ames, seu te roseum Titana uocari
gentis Achaemeniae ritu, seu praestat Osirim
frugiferum, seu Persei sub rupibus antri
indignata sequi torquentem cornua Mithram.'


II

Interea gelidis Maia satus aliger umbris
iussa gerens magni remeat Iouis; undique pigrae
ire uetant nubes et turbidus implicat aer,
nec Zephyri rapuere gradum, sed foeda silentis
aura poli. Styx inde nouem circumflua campis, 5
hinc obiecta uias torrentum incendia claudunt.
pone senex trepida succedit Laius umbra
uulnere tardus adhuc; capulo nam largius illi
transabiit animam cognatis ictibus ensis
impius et primas Furiarum pertulit iras; 10
it tamen et medica firmat uestigia uirga.
tum steriles luci possessaque manibus arua
et ferrugineum nemus astupet, ipsaque Tellus
miratur patuisse retro, nec liuida tabes
inuidiae functis quamquam et iam lumine cassis 15
defuit. unus ibi ante alios, cui laeua uoluntas
semper et ad superos (hinc et grauis exitus aeui)
insultare malis rebusque aegrescere laetis,
'uade' ait 'o felix, quoscumque uocaris in usus,
seu Iouis imperio, seu maior adegit Erinys 20
ire diem contra, seu te furiata sacerdos
Thessalis arcano iubet emigrare sepulcro,
heu dulces uisure polos solemque relictum
et uirides terras et puros fontibus amnes,
tristior has iterum tamen intrature tenebras.' 25
illos ut caeco recubans in limine sensit
Cerberus, atque omnes capitum subrexit hiatus;
saeuus et intranti populo, iam nigra tumebat
colla minax, iam sparsa solo turbauerat ossa,
ni deus horrentem Lethaeo uimine mulcens 30
ferrea tergemino domuisset lumina somno.
est locus (Inachiae dixerunt Taenara gentes)
qua formidatum Maleae spumantis in auras
it caput et nullos admittit culmine uisus.
stat sublimis apex uentosque imbresque serenus 35
despicit et tantum fessis insiditur astris.
[illic exhausti posuere cubilia uenti,
fulminibusque iter est; medium caua nubila montis
insumpsere latus, summos nec praepetis alae
plausus adit colles, nec rauca tonitrua pulsant.] 40
ast ubi prona dies, longos super aequora fines
exigit atque ingens medio natat umbra profundo.
interiore sinu frangentia litora curuat
Taenaros, expositos non audax scandere fluctus.
illic Aegaeo Neptunus gurgite fessos 45
in portum deducit equos, prior haurit harenas
ungula, postremi soluuntur in aequora pisces.
hoc, ut fama, loco pallentes deuius umbras
trames agit nigrique Iouis uacua atria ditat
mortibus. Arcadii perhibent si uera coloni, 50
stridor ibi et gemitus poenarum, atroque tumultu
feruet ager; saepe Eumenidum uocesque manusque
in medium sonuere diem, Letique triformis
ianitor agricolas campis auditus abegit.
hac et tunc fusca uolucer deus obsitus umbra 55
exilit ad superos, infernaque nubila uultu
discutit et uiuis adflatibus ora serenat.
inde per Arcturum mediaeque silentia Lunae
arua super populosque meat. Sopor obuius illi
Noctis agebat equos, trepidusque adsurgit honori 60
numinis et recto decedit limite caeli.
inferior uolat umbra deo, praereptaque noscit
sidera principiumque sui; iamque ardua Cirrhae
pollutamque suo despectat Phocida busto.
uentum erat ad Thebas; gemuit prope limina nati 65
Laius et notos cunctatus inire penates.
ut uero et celsis suamet iuga nixa columnis
uidit et infectos etiamnum sanguine currus,
paene retro turbatus abit: nec summa Tonantis
iussa nec Arcadiae retinent spiramina uirgae. 70
et tunc forte dies noto signata Tonantis
fulmine, praerepti cum te, tener Euhie, partus
transmisere patri. Tyriis ea causa colonis
insomnem ludo certatim educere noctem
suaserat; effusi passim per tecta, per agros, 75
serta inter uacuosque mero crateras anhelum
proflabant sub luce deum; tunc plurima buxus
aeraque taurinos sonitu uincentia pulsus;
ipse etiam gaudens nemorosa per auia sanas
impulerat matres Baccho meliore Cithaeron: 80
qualia per Rhodopen rabido conuiuia coetu
Bistones aut mediae ponunt conuallibus Ossae;
illis semianimum pecus excussaeque leonum
ore dapes et lacte nouo domuisse cruorem
luxus; at Ogygii si quando adflauit Iacchi 85
saeuus odor, tunc saxa manu, tunc pocula pulchrum
spargere et inmerito sociorum sanguine fuso
instaurare diem festasque reponere mensas.
nox ea cum tacita uolucer Cyllenius aura
regis Echionii stratis adlapsus, ubi ingens 90
fuderat Assyriis extructa tapetibus alto
membra toro. pro gnara nihil mortalia fati
corda sui! capit ille dapes, habet ille soporem.
tunc senior quae iussus agit; neu falsa uideri
noctis imago queat, longaeui uatis opacos 95
Tiresiae uultus uocemque et uellera nota
induitur. mansere comae propexaque mento
canities pallorque suus, sed falsa cucurrit
infula per crines, glaucaeque innexus oliuae
uittarum prouenit honos; dehinc tangere ramo 100
pectora et has uisus fatorum expromere uoces:
'non somni tibi tempus, iners qui nocte sub alta
germani secure iaces, ingentia dudum
acta uocant rerumque graues, ignaue, paratus.
tu, ueluti magnum si iam tollentibus Austris 105
Ionium nigra iaceat sub nube magister
inmemor armorum uersantisque aequora claui,
cunctaris. iamque ille nouis (scit Fama) superbit
conubiis uiresque parat, quis regna capessat,
quis neget, inque tua senium sibi destinat aula. 110
dant animos socer augurio fatalis Adrastus
dotalesque Argi, nec non in foedera uitae
pollutus placuit fraterno sanguine Tydeus.
hinc tumor, et longus fratri promitteris exul.
ipse deum genitor tibi me miseratus ab alto 115
mittit: habe Thebas, caecumque cupidine regni,
ausurumque eadem, germanum expelle, nec ultra
fraternos inhiantem obitus sine fidere coeptis
fraudibus aut Cadmo dominas inferre Mycenas.'
dixit, et abscedens (etenim iam pallida turbant 120
sidera lucis equi) ramos ac uellera fronti
deripuit, confessus auum, dirique nepotis
incubuit stratis; iugulum mox caede patentem
nudat et undanti perfundit uulnere somnum.
illi rupta quies, attollit membra toroque 125
erigitur plenus monstris, uanumque cruorem
excutiens simul horret auum fratremque requirit.
qualis ubi audito uenantum murmure tigris
horruit in maculas somnosque excussit inertes,
bella cupit laxatque genas et temperat ungues, 130
mox ruit in turmas natisque alimenta cruentis
spirantem fert ore uirum: sic excitus ira
ductor in absentem consumit proelia fratrem.
et iam Mygdoniis elata cubilibus alto
impulerat caelo gelidas Aurora tenebras, 135
rorantes excussa comas multumque sequenti
sole rubens; illi roseus per nubila seras
aduertit flammas alienumque aethera tardo
Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem
impleat atque ipsi radios uetet esse sorori, 140
cum senior Talaionides nec longa morati
Dircaeusque gradum pariterque Acheloius heros
corripuere toris. illos post uerbera fessos
exceptamque hiemem cornu perfuderat omni
Somnus; at Inachio tenuis sub pectore regi 145
tracta quies, dum mente deos inceptaque uersat
hospitia, et quae sint generis ascita repertis
fata mouet. postquam mediis in sedibus aulae
congressi inque uicem dextras iunxere locumque,
quo serere arcanas aptum atque euoluere curas, 150
insidunt, prior his dubios compellat Adrastus:
'egregii iuuenum, quos non sine numine regnis
inuexit nox atra meis, quibus ipse per imbres
fulminibus mixtos intempestumque Tonantem
has meus usque domos uestigia fecit Apollo, 155
non equidem obscurum uobis plebique Pelasgae
esse rear, quantis conubia nostra procorum
turba petant studiis; geminae mihi namque, nepotum
laeta fides, aequo pubescunt sidere natae.
quantus honos, quantusque pudor (ne credite patri) 160
et super hesternas licuit cognoscere mensas.
has tumidi solio et late dominantibus armis
optauere uiri (longum enumerare Pharaeos
Oebaliosque duces) et Achaea per oppida matres
spem generis, nec plura tuus despexerat Oeneus 165
foedera Pisaeisque socer metuendus habenis.
sed mihi nec Sparta genitos nec ab Elide missos
iungere fas generos: uobis hic sanguis et aulae
cura meae longo promittitur ordine fati.
di bene, quod tales stirpemque animosque uenitis 170
ut responsa iuuent: hic durae tempore noctis
partus honos, haec illa uenit post uerbera merces.'
audierant, fixosque oculos per mutua paulum
ora tenent, uisique inter sese ordine fandi
cedere. sed cunctis Tydeus audentior actis 175
incipit: 'o quam te parcum in praeconia famae
mens agitat matura tuae, quantumque ferentem
fortunam uirtute domas! cui cedat Adrastus
imperiis? quis te solio Sicyonis auitae
excitum infrenos componere legibus Argos 180
nesciat? atque utinam his manibus permittere gentes,
Iuppiter aeque, uelis, quas Doricus adligat undis
Isthmos et alterno quas margine summouet infra.
non fugeret diras lux intercisa Mycenas,
saeua nec Eleae gemerent certamina ualles, 185
~Eumenidesque aliis aliae sub regibus,~ et quae
tu potior, Thebane, queri: nos uero uolentes
expositique animis.' sic interfatus, et alter
subicit: 'anne aliquis soceros accedere tales
abnuat? exulibus quamquam patriaque fugatis 190
nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit
tristitia, adfixique animo cessere dolores.
nec minus haec laeti trahimus solacia, quam si
praecipiti conuulsa Noto prospectet amicam
puppis humum. iuuat ingressos felicia regni 195
omina quod superest fati uitaeque laborum
fortuna transire tua.' nec plura morati
consurgunt, dictis impensius aggerat omne
promissum Inachius pater, auxilioque futurum
et patriis spondet reduces inducere regnis. 200
ergo alacres Argi, fuso rumore per urbem
aduenisse duci generos primisque hymenaeis
egregiam Argian nec formae laude secundam
Deipylen tumida iam uirginitate iugari,
gaudia mente parant. socias it Fama per urbes 205
finitimisque agitatur agris procul usque Lycaeos
Partheniosque super saltus Ephyraeaque rura,
nec minus Ogygias eadem dea turbida Thebas
insilit: haec totis perfundit moenia pennis
Labdaciumque ducem praemissae consona nocti 210
territat; hospitia et thalamos et foedera regni
permixtumque genus (quae tanta licentia monstro,
quis furor?) et iam bella canit.
diffuderat Argos
expectata dies: laeto regalia coetu
atria complentur, species est cernere auorum 215
comminus et uiuis certantia uultibus aera.
tantum ausae perferre manus! pater ipse bicornis
in laeuum prona nixus sedet Inachus urna;
hunc tegit Iasiusque senex placidusque Phoroneus
et bellator Abas indignatusque Tonantem 220
Acrisius nodoque ferens caput ense Coroebus
toruaque iam Danai facinus meditantis imago;
exin mille duces. foribus cum inmissa superbis
unda fremit uulgi, procerum manus omnis et alto
quis propior de rege gradus stant ordine primi. 225
interior sacris calet et sonat aula tumultu
femineo; casta matrem cinxere corona
Argolides, pars uirginibus circum undique fusae
foedera conciliant noua solanturque timorem.
ibant insignes uultuque habituque uerendo 230
candida purpureum fusae super ora pudorem
deiectaeque genas; tacite subit ille supremus
uirginitatis amor, primaeque modestia culpae
confundit uultus; tunc ora rigantur honestis
imbribus, et teneros lacrimae iuuere parentes. 235
non secus ac supero pariter si cardine lapsae
Pallas et asperior Phoebi soror, utraque telis,
utraque torua genis flauoque in uertice nodo,
illa suas Cyntho comites agat, haec Aracyntho;
tunc, si fas oculis, non umquam longa tuendo 240
expedias, cui maior honos, cui gratior, aut plus
de Ioue; mutatosque uelint transumere cultus,
et Pallas deceat pharetras et Delia cristas.
certant laetitia superosque in uota fatigant
Inachidae, quae cuique domus sacrique facultas. 245
hi fibris animaque, hi caespite nudo,
nec minus auditi, si mens accepta, merentur
ture deos, fractisque obtendunt limina siluis.
ecce metu subito (Lachesis sic dura iubebat)
impulsae mentes, excussaque gaudia patri, 250
et turbata dies. innuptam limine adibant
Pallada, Monychiis cui non Argiua per urbes
posthabita est Larisa iugis; hic more parentum
Iasides, thalamis ubi casta adolesceret aetas,
uirgineas libare comas primosque solebant 255
excussare toros. celsam subeuntibus arcem
in gradibus summi delapsus culmine templi,
Arcados Euhippi spolium, cadit aereus orbis,
praemissasque faces, festum nubentibus ignem,
obruit, eque adytis simul exaudita remotis 260
nondum ausos firmare gradum tuba terruit ingens.
in regem conuersi omnes formidine prima,
mox audisse negant; cunctos tamen omina rerum
dira mouent, uariisque metum sermonibus augent.
nec mirum: nam tu infaustos donante marito 265
ornatus, Argia, geris dirumque monile
Harmoniae. longa est series, sed nota malorum
persequar, unde nouis tam saeua potentia donis.
Lemnius haec, ut prisca fides, Mauortia longum
furta dolens, capto postquam nil obstat amori 270
poena nec ultrices castigauere catenae,
Harmoniae dotale decus sub luce iugali
struxerat. hoc, docti quamquam maiora, laborant
Cyclopes, notique operum Telchines amica
certatim iuuere manu; sed plurimus ipsi 275
sudor. ibi arcano florentes igne zmaragdos
cingit et infaustas percussum adamanta figuras
Gorgoneosque orbes Siculaque incude relictos
fulminis extremi cineres uiridumque draconum
lucentes a fronte iubas; hic flebile germen 280
Hesperidum et dirum Phrixei uelleris aurum;
tum uarias pestes raptumque interplicat atro
Tisiphones de crine ducem, et quae pessima ceston
uis probat; haec circum spumis lunaribus unguit
callidus atque hilari perfundit cuncta ueneno. 285
non hoc Pasithea blandarum prima sororum,
non Decor Idaliusque puer, sed Luctus et Irae
et Dolor et tota pressit Discordia dextra.
prima fides operi, Cadmum comitata iacentem
Harmonia uersis in sibila dira querelis 290
Illyricos longo sulcauit pectore campos.
improba mox Semele uix dona nocentia collo
induit, et fallax intrauit limina Iuno.
teque etiam, infelix, perhibent, Iocasta, decorum
possedisse nefas; uultus hac laude colebas, 295
heu quibus, heu, placitura toris! post longior ordo.
tunc donis Argia nitet uilesque sororis
ornatus sacro praeculta superuenit auro.
uiderat hoc coniunx perituri uatis, et aras
ante omnes epulasque trucem secreta coquebat 300
inuidiam, saeuis detur si quando potiri
cultibus, heu nihil auguriis adiuta propinquis.
quos optat gemitus, quantas cupit impia clades!
digna quidem: sed quid miseri decepta mariti
arma, quid insontes nati meruere furores? 305
postquam regales epulas et gaudia uulgi
bisseni clausere dies, Ismenius heros
respicere ad Thebas iamque et sua quaerere regna.
quippe animum subit illa dies, qua, sorte benigna
fratris, Echionia steterat priuatus in aula, 310
respiciens descisse deos trepidoque tumultu
dilapsos comites++nudum latus omne fugamque
fortunae. namque una soror producere tristes
exulis ausa uias; etiam hanc in limine primo
liquerat et magna lacrimas incluserat ira. 315
tunc quos excedens hilares (quis cultus iniqui
praecipuus ducis) et profugo quos ipse notarat
ingemuisse sibi per noctem ac luce sub omni
digerit; exedere animum dolor iraque demens
et, qua non grauior mortalibus addita curis, 320
spes, ubi longa uenit. talem sub pectore nubem
consilii uoluens Dircen Cadmique negatas
apparat ire domos. ueluti dux taurus amata
ualle carens, pulsum solito quem gramine uictor
iussit ab erepta longe mugire iuuenca, 325
cum profugo placuere tori ceruixque recepto
sanguine magna redit fractaeque in pectora quercus,
bella cupit pastusque et capta armenta reposcit
iam pede, iam cornu melior (pauet ipse reuersum
uictor, et attoniti uix agnouere magistri): 330
non alias tacita iuuenis Teumesius iras
mente acuit. sed fida uias arcanaque coniunx
senserat; utque toris primo complexa iacebat
aurorae pallore uirum, 'quos, callide, motus
quamue fugam moliris?' ait 'nil transit amantes. 335
sentio, peruigiles acuunt suspiria questus,
numquam in pace sopor. quotiens haec ora natare
fletibus et magnas latrantia pectora curas
admota deprendo manu! nil foedere rupto
conubiisue super moueor uiduaque iuuenta, 340
etsi crudus amor necdum post flammea toti
intepuere tori: tua me, properabo fateri,
angit, amate, salus. tune incomitatus, inermis
regna petes? poterisque tuis decedere Thebis,
si neget? atque illum sollers deprendere semper 345
Fama duces tumidum narrat raptoque superbum
difficilemque tibi: necdum consumpserat annum.
me quoque nunc uates, nunc exta minantia diuos
aut auium lapsus aut turbida noctis imago
terret et (a, memini!) numquam mihi falsa per umbras 350
Iuno uenit. quo tendis iter? ni conscius ardor
ducit et ad Thebas melior socer.' hic breue tandem
risit Echionius iuuenis tenerumque dolorem
coniugis amplexu solatus et oscula maestis
tempestiua genis posuit lacrimasque repressit: 355
'solue metus animo, dabitur, mihi crede, merentum
consiliis tranquilla dies; te fortior annis
nondum cura decet. sciat haec Saturnius olim
fata parens, oculosque polo demittere si quos
Iustitia et rectum terris defendere curat. 360
fors aderit lux illa tibi, qua moenia cernes
coniugis et geminas ibis regina per urbes.'
sic ait, et caro raptim se limine profert.
Tydea iam socium coeptis, iam pectore fido
aequantem curas (tantus post iurgia mentes 365
uinxit amor) socerumque adfatur tristis Adrastum.
fit mora consilio, cum multa mouentibus una
iam potior cunctis sedit sententia, fratris
pertemptare fidem tutosque in regna precando
explorare aditus. audax ea munera Tydeus 370
sponte subit; nec non et te, fortissime gentis
Aetolum, multum lacrimis conata morari
Deipyle, sed iussa patris tutique regressus
legato iustaeque preces uicere sororis.
iamque emensus iter siluis ac litore durum, 375
qua Lernaea palus, ambustaque sontibus alte
intepet hydra uadis, et qua uix carmine raro
longa sonat Nemea nondum pastoribus ausis,
qua latus Eoos Ephyres quod uergit ad Euros
Sisyphiique sedent portus irataque terrae 380
curua Palaemonio secluditur unda Lechaeo.
hinc praeteruectus Nisum et te, mitis Eleusin,
laeuus abit, iamque arue gradu Teumesia et arces
intrat Agenoreas; ibi durum Eteoclea cernit
sublimem solio saeptumque horrentibus armis. 385
iura ferus populo trans legem ac tempora regni
iam fratris de parte dabat; sedet omne paratus
in facinus queriturque fidem tam sero reposci.
constitit in mediis (ramus manifestat oliuae
legatum) causasque uiae nomenque rogatus 390
edidit; utque rudis fandi pronusque calori
semper erat, iustis miscens tamen aspera coepit:
'si tibi plana fides et dicti cura maneret
foederis, ad fratrem completo iustius anno
legatos hinc ire fuit teque ordine certo 395
fortunam exuere et laetum descendere regno,
ut uagus ille diu passusque haud digna per urbes
ignotas pactae tandem succederet aulae.
sed quia dulcis amor regni blandumque potestas,
posceris: astriferum iam uelox circulus orbem 400
torsit et amissae redierunt montibus umbrae,
ex quo frater inops ignota per oppida tristes
exul agit casus; et te iam tempus aperto
sub Ioue ferre dies terrenaque frigora membris
ducere et externos summissum ambire penates. 405
pone modum laetis; satis ostro diues et auro
conspicuus tenuem germani pauperis annum
risisti; moneo, regnorum gaudia temet
dedoceas patiensque fugae mereare reuerti.'
dixerat. ast illi tacito sub pectore dudum 410
ignea corda fremunt, iacto uelut aspera saxo
comminus erigitur serpens, cui subter inanes
longa sitis latebras totumque agitata per artus
conuocat in fauces et squamea colla uenenum:
'cognita si dubiis fratris mihi iurgia signis 415
ante forent nec clara odiorum arcana paterent,
sufficeret uel sola fides, qua toruus et illum
mente gerens (ceu saepta nouus iam moenia laxet
fossor et hostiles inimicent classica turmas)
praefuris. in medios si comminus orsa tulisses 420
Bistonas aut refugo pallentes sole Gelonos,
parcior eloquio et medii reuerentior aequi
inciperes. neque te furibundae crimine mentis
arguerim: mandata refers. nunc omnia quando
plena minis, nec sceptra fide nec pace sequestra 425
poscitis, et propior capulo manus, haec mea regi
Argolico, nondum aequa tuis, uice dicta reporta:
quae sors iusta mihi, quae non indebitus annis
sceptra dicauit honos, teneo longumque tenebo:
te penes Inachiae dotalis regia dono 430
coniugis, et Danaae (quid enim maioribus actis
inuideam?) cumulentur opes. felicibus Argos
auspiciis Lernamque regas: nos horrida Dirces
pascua et Euboicis artatas fluctibus oras,
non indignati miserum dixisse parentem 435
Oedipoden: tibi larga (Pelops et Tantalus auctor!)
nobilitas, propiorque fluat de sanguine iuncto
Iuppiter. anne feret luxu consueta paterno
hunc regina larem? nostrae cui iure sorores
anxia pensa trahant, longo quam sordida luctu 440
mater et ex imis auditus forte tenebris
offendat sacer ille senex. iam pectora uulgi
adsueuere iugo: pudet heu plebisque patrumque:
ne totiens incerta ferant mutentque gementes
imperia et dubio pigeat parere tyranno. 445
non parcit populis regnum breue; respice quantus
horror et attoniti nostro in discrimine ciues.
hosne ego, quis certa est sub te duce poena, relinquam?
iratus, germane, uenis. fac uelle: nec ipsi,
si modo notus amor meritique est gratia, patres 450
reddere regna sinent.' non ultra passus et orsa
iniecit mediis sermonibus obuia: 'reddes,'
ingeminat 'reddes; non si te ferreus agger
ambiat aut triplices alio tibi carmine muros
Amphion auditus agat, nil tela nec ignes 455
obstiterint, quin ausa luas nostrisque sub armis
captiuo moribundus humum diademate pulses.
tu merito; ast horum miseret, quos sanguine uiles
coniugibus natisque infanda ad proelia raptos
proicis excidio, bone rex. o quanta Cithaeron 460
funera sanguineusque uadis, Ismene, rotabis!
haec pietas, haec magna fides! nec crimina gentis
mira equidem duco: sic primus sanguinis auctor
incestique patrum thalami; sed fallit origo:
Oedipodis tu solus eras, haec praemia morum 465
ac sceleris, uiolente, feres! nos poscimus annum!
sed moror.' haec audax etiamnum in limine retro
uociferans, iam tunc impulsa per agmina praeceps,
euolat. Oeneae uindex sic ille Dianae
erectus saetis et aduncae fulmine malae, 470
cum premeret Pelopea phalanx, saxa obuia uoluens
fractaque perfossis arbusta Acheloia ripis,
iam Telamona solo, iam stratum Ixiona linquens
te, Meleagre, subit: ibi demum cuspide lata
haesit et obnixo ferrum laxauit in armo. 475
talis adhuc trepidum linquit Calydonius heros
concilium infrendens, ipsi ceu regna negentur,
festinatque uias ramumque precantis oliuae
abicit. attonitae tectorum e limine summo
aspectant matres, saeuoque infanda precantur 480
Oenidae tacitoque simul sub pectore regi.
nec piger ingenio scelerum fraudisque nefandae
rector eget. iuuenum fidos, lectissima bello
corpora, nunc pretio, nunc ille hortantibus ardens
sollicitat dictis, nocturnaque proelia saeuus 485
instruit, et (sanctum populis per saecula nomen)
legatum insidiis tacitoque inuadere ferro
(quid regnis non uile?) cupit. quas quaereret artes
si fratrem, Fortuna, dares? o caeca nocentum
consilia! o semper timidum scelus! exit in unum 490
plebs ferro iurata caput: ceu castra subire
apparet aut celsum crebris impulsibus urbis
inclinare latus, densi sic agmine facto
quinquaginta altis funduntur in ordine portis.
macte animi, tantis dignus qui crederis armis! 495
fert uia per dumos propior, qua calle latenti
praecelerant densaeque legunt compendia siluae.
lecta dolis sedes: gemini procul urbe malignis
faucibus urguentur colles, quos umbra superni
montis et incuruis claudunt iuga frondea siluis 500
(insidias natura loco caecamque latendi
struxit opem), mediasque arte secat aspera rupes
semita, quam subter campi deuexaque latis
arua iacent spatiis. contra importuna crepido,
Oedipodioniae domus alitis; hic fera quondam 505
pallentes erecta genas suffusaque tabo
lumina, concretis infando sanguine plumis
reliquias amplexa uirum semesaque nudis
pectoribus stetit ossa premens uisuque trementi
conlustrat campos, si quis concurrere dictis 510
hospes inexplicitis aut comminus ire uiator
audeat et dirae commercia iungere linguae;
nec mora, quin acuens exertos protinus ungues
liuentesque manus fractosque in uulnere dentes
terribili applausu circum hospita surgeret ora; 515
et latuere doli, donec de rupe cruenta
(heu simili deprensa uiro!) cessantibus alis
tristis inexpletam scopulis adfligeret aluum.
monstrat silua nefas: horrent uicina iuuenci
gramina, damnatis auidum pecus abstinet herbis. 520
non Dryadum placet umbra choris non commoda sacris
Faunorum, diraeque etiam fugere uolucres
prodigiale nemus. tacitis huc gressibus acti
deueniunt peritura cohors, hostemque superbum
adnixi iaculis et humi posita arma tenentes 525
expectant, densaque nemus statione coronant.
coeperat umenti Phoebum subtexere palla
Nox et caeruleam terris infuderat umbram.
ille propinquabat siluis et ab aggere celso
scuta uirum galeasque uidet rutilare comantes, 530
qua laxant rami nemus aduersaque sub umbra
flammeus aeratis lunae tremor errat in armis.
obstipuit uisis, ibat tamen, horrida tantum
spicula et inclusum capulo tenus admouet ensem,
ac prior 'unde, uiri, quidue occultatis in armis?' 535
non humili terrore rogat. nec reddita contra
uox, fidamque negant suspecta silentia pacem.
ecce autem uasto Cthonii contorta lacerto,
quo duce freta cohors, fuscas interuolat auras
hasta; sed audenti deus et fortuna recessit. 540
per tamen Olenii tegimen suis atraque saetis
terga super laeuos umeros uicina cruori
effugit et uiduo iugulum ferit inrita ligno.
tunc horrere comae sanguisque in corda gelari.
huc ferus atque illuc animum pallentiaque ira 545
ora ferens (nec tanta putat sibi bella parari):
'ferte gradum contra campoque erumpite aperto!
quis timor audendi, quae tanta ignauia? solus,
solus in arma uoco.' neque in his mora; quos ubi plures,
quam ratus, innumeris uidet excursare latebris, 550
hos deire iugis, illos e uallibus imis
crescere, nec paucos campo, totumque sub armis
conlucere iter (ut clausas indagine profert
in medium uox prima feras), quae sola medendi
turbata ratione uia est, petit ardua dirae 555
Sphingos et abscisis infringens cautibus uncas
exuperat iuga dura manus, scopuloque potitus,
unde procul tergo metus et uia prona nocendi,
saxum ingens, quod uix plena ceruice gementes
uertere humo et muris ualeant inferre iuuenci, 560
rupibus auellit; dein toto sanguine nixus
sustinet, inmanem quaerens librare ruinam,
qualis in aduersos Lapithas erexit inanem
magnanimus cratera Pholus. stupet obuia leto
turba superstantem atque emissi turbine montis 565
obruitur; simul ora uirum, simul arma manusque
fractaque commixto sederunt pectora ferro.
quattuor hic adeo disiecti mole sub una
congemuere, fuga tremefactum protinus agmen
excutitur coeptis. neque enim temnenda iacebant 570
funera: fulmineus Dorylas, quem regibus ardens
aequabat uirtus, Martisque e semine Theron
terrigenas confisus auos, nec uertere cuiquam
frena secundus Halys, sed tunc pedes occubat aruis,
Pentheumque trahens nondum te Phaedimus aequo, 575
Bacche, genus. quorum ut subitis exterrita fatis
agmina turbatam uidit laxare cateruam,
quae duo sola manu gestans adclinia monti
fixerat, intorquet iacula et fugientibus addit.
mox in plana libens, nodo ne pectore tela 580
inciderent, saltu praeceps defertur et orbem,
quem procul oppresso uidit Therone uolutum,
corripuit, tergoque et uertice tegmina nota
saeptus et hostili propugnans pectora parma
constitit. inde iterum densi glomerantur in unum 585
Ogygidae firmantque gradum; trahit ocius ensem
Bistonium Tydeus, Mauortia munera magni
Oeneos, et partes pariter diuisus in omnes
hos obit atque illos ferroque micantia tela
decutit; impeditant numero seque ipsa uicissim 590
arma premunt, nec uis conatibus ulla, sed ipsae
in socios errare manus et corpora turba
inuolui prolapsa sua; manet ille ruentes
angustus telis et inexpugnabilis obstat.
non aliter Getica (si fas est credere) Phlegra 595
armatum inmensus Briareus stetit aethera contra,
hinc Phoebi pharetras, hinc toruae Pallados angues,
inde Pelethroniam praefixa cuspide pinum
Martis, at hinc lasso mutata Pyracmoni temnens
fulmina, cum toto nequiquam obsessus Olympo 600
tot queritur cessare manus: non segnior ardet
huc illuc clipeum obiectans, seque ipse recedens
circumit; interdum trepidis occurrit et instat
spicula deuellens, clipeo quae plurima toto
fixa tremunt armantque uirum; saepe aspera passus 605
uulnera, sed nullum uitae in secreta receptum
nec mortem sperare ualet. rotat ipse furentem
Deilochum, comitemque illi iubet ire sub umbras
Phegea sublata minitantem bella securi
Dircaeumque Gyan et Echionium Lycophonten. 610
iam trepidi sese quaerunt numerantque, nec idem
caedis amor, tantamque dolent rarescere turbam.
ecce Chromis Tyrii demissus origine Cadmi
(hunc utero quondam Dryope Phoenissa grauato
rapta repente choris onerisque oblita ferebat, 615
dumque trahit prensis taurum tibi cornibus, Euhan,
procidit impulsus nimiis conatibus infans)
tunc audax iaculis et capti pelle leonis
pinea nodosae quassabat robora clauae
increpitans: 'unusne, uiri, tot caedibus, unus 620
ibit ouans Argos? uix credet fama reuerso!
heu socii, nullaene manus, nulla arma ualebunt?
haec regi promissa, Cydon, haec, Lampe, dabamus?'
dum clamat, subit ore cauo Teumesia cornus,
nec prohibent fauces; atque illi uoce repleta 625
intercepta natat prorupto in sanguine lingua.
stabat adhuc, donec transmissa morte per artus
labitur inmorsaque cadens obmutuit hasta.
uos quoque, Thespiadae, cur infitiatus honora
arcuerim fama? fratris moribunda leuabat 630
membra solo Periphas (nil indole clarius illa
nec pietate fuit), laeua marcentia colla
sustentans dextraque latus; singultibus artum
exhaurit thoraca dolor, nec uincla coercent
undantem fletu galeam, cum multa gementi 635
pone grauis curuas perfringit lancea costas
exit et in fratrem cognataque pectora telo
conserit. ille oculos etiamnum in luce natantes
sistit et aspecta germani morte resoluit.
at cui uita recens et adhuc in uulnere uires 640
'hos tibi complexus, haec dent' ait 'oscula nati.'
procubuere pares fatis, miserabile uotum
mortis, et alterna clauserunt lumina dextra.
protinus idem ultro iaculo parmaque Menoeten
proterrebat agens trepidis uestigia retro 645
passibus urguentem, donec defecit iniqua
lapsus humo, pariterque manus distractus in ambas
orat et a iugulo nitentem sustinet hastam:
'parce per has stellis interlabentibus umbras,
per superos noctemque tuam; sine tristia Thebis 650
nuntius acta feram uulgique per ora pauentis
contempto te rege canam: sic inrita nobis
tela cadant, nullique tuum penetrabile ferro
pectus, et optanti uictor reueharis amico.'
dixerat. ille nihil uultum mutatus 'inanes 655
perdis' ait 'lacrimas; et tu (ni fallor) iniquo
pollicitus mea colla duci: nunc arma diemque
proice; quid timidae sequeris compendia uitae?
bella manent.' simul haec et crassum sanguine telum
iam redit; ille super dictis infensus amaris 660
prosequitur uictos: 'non haec trieterica uobis
nox patrio de more uenit, non orgia Cadmi
cernitis aut auidas Bacchum scelerare parentes.
nebridas et fragiles thyrsos portare putastis
imbellem ad sonitum maribusque incognita ueris 665
foeda Celaenaea committere proelia buxo?
hic aliae caedes, alius furor: ite sub umbras,
o timidi paucique!' haec intonat; ast tamen illi
membra negant, lassusque ferit praecordia sanguis.
iam sublata manus cassos defertur in ictus, 670
tardatique gradus, clipeum nec sustinet umbo
mutatum spoliis; gelidus cadit imber anhelo
pectore, tum crines ardentiaque ora cruentis
roribus et taetra morientum aspergine manant:
ut leo, qui campis longe custode fugato 675
Massylas depastus oues, ubi sanguine multo
luxuriata fames ceruixque et tabe grauatae
consedere iubae, mediis in caedibus astat
aeger, hians, uictusque cibis; nec iam amplius irae
crudescunt: tantum uacuis ferit aera malis 680
molliaque eiecta delambit uellera lingua.
ille etiam Thebas spoliis et sanguine plenus
isset et attonitis sese populoque ducique
ostentasset ouans, ni tu, Tritonia uirgo,
flagrantem multaque operis caligine plenum 685
consilio dignata uirum: 'sate gente superbi
Oeneos, absentes cui dudum uincere Thebas
adnuimus, iam pone modum nimiumque secundis
parce deis: huic una fides optanda labori.
fortuna satis usus abi.' restabat acerbis 690
funeribus socioque gregi non sponte superstes
Haemonides (ille haec praeuiderat, omina doctus
aeris et nulla deceptus ab alite) Maeon,
nec ueritus prohibere ducem, sed fata monentem
priuauere fide. uita miserandus inerti 695
damnatur; trepido Tydeus inmitia mandat:
'quisquis es Aonidum, quem crastina munere nostro
manibus exemptum mediis Aurora uidebit,
haec iubeo perferre duci: cinge aggere portas,
tela noua, fragiles aeuo circum inspice muros, 700
praecipue stipare uiros densasque memento
multiplicare acies! fumantem hunc aspice late
ense meo campum: tales in bella uenimus.'
haec ait, et meritae pulchrum tibi, Pallas, honorem
sanguinea de strage parat, praedamque iacentem 705
comportat gaudens ingentiaque acta recenset.
quercus erat tenerae iam longum oblita iuuentae
aggere camporum medio, quam plurimus ambit
frondibus incuruis et crudo robore cortex.
huic leues galeas perfossaque uulnere crebro 710
inserit arma ferens, huic truncos ictibus enses
subligat et tractas membris spirantibus hastas.
corpora tunc atque arma simul cumulata superstans
incipit (oranti nox et iuga longa resultant):
'diua ferox, magni decus ingeniumque parentis, 715
bellipotens, cui torua genis horrore decoro
cassis, et asperso crudescit sanguine Gorgon,
nec magis ardentes Mauors hastataque pugnae
impulerit Bellona tubas, huic adnue sacro,
seu Pandionio nostras inuisere caedes 720
monte uenis, siue Aonia deuertis Itone
laeta choris, seu tu Libyco Tritone repexas
lota comas qua te biiugo temone frementem
intemeratarum uolucer rapit axis equarum:
nunc tibi fracta uirum spolia informesque dicamus 725
exuuias. at si patriis Porthaonis aruis
inferar et reduci pateat mihi Martia Pleuron,
aurea tunc mediis urbis tibi templa dicabo
collibus, Ionias qua despectare procellas
dulce sit, et flauo tollens ubi uertice pontum 730
turbidus obiectas Achelous Echinadas exit.
hic ego maiorum pugnas uultusque tremendos
magnanimum effingam regum, figamque superbis
arma tholis, quaeque ipse meo quaesita reuexi
sanguine, quaeque dabis captis, Tritonia, Thebis. 735
centum ibi uirgineis uotae Calydonides aris
Actaeas tibi rite faces et ab arbore casta
nectent purpureas niueo discrimine uittas,
peruigilemque focis ignem longaeua sacerdos
nutriet, arcanum numquam spretura pudorem. 740
tu bellis, tu pace feres de more frequentes
primitias operum, non indignante Diana.'
dixerat, et dulces iter instaurabat ad Argos.


III

At non Aoniae moderator perfidus aulae
nocte sub ancipiti, quamuis umentibus astris
longus ad auroram superet labor, otia somni
accipit; inuigilant animo scelerisque parati
supplicium exercent curae; tum plurima uersat, 5
pessimus in dubiis augur, timor. 'ei mihi' clamat,
'unde morae?' (nam prona ratus facilemque tot armis
Tydea, nec numero uirtutem animumque rependit)
'num regio diuersa uiae? num missus ab Argis
subsidio globus? an sceleris data fama per urbes 10
finitimas? paucosne, pater Gradiue, manuue
legimus indecores? at enim fortissimus illic
et Chromis et Dorylas et nostris turribus aequi
Thespiadae totos raperent mihi funditus Argos.
nec tamen ille meis, reor, impenetrabilis armis 15
aere gerens solidoque datos adamante lacertos
uenerat; heu segnes, quorum labor haeret in uno,
si conserta manus.' uario sic turbidus aestu
angitur ac sese culpat super omnia, qui non
orantem in mediis legatum coetibus ense 20
perculerit foedasque palam satiauerit iras.
iam pudet incepti, iam paenitet. ac uelut ille
fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno
nec rudis undarum (portus sed linquere amicos
purior Olenii frustra gradus impulit astri), 25
cum fragor hiberni subitus Iouis, omnia mundi
claustra tonant multusque polos inclinat Orion,
ipse quidem malit terras pugnatque reuerti,
fert ingens a puppe Notus, tunc arte relicta
ingemit et caecas sequitur iam nescius undas: 30
talis Agenoreus ductor caeloque morantem
Luciferum et seros maerentibus increpat ortus.
ecce sub occiduas uersae iam Noctis habenas
astrorumque obitus, ubi primum maxima Tethys
impulit Eoo cunctantem Hyperiona ponto, 35
ima flagellatis, signum lugubre malorum,
ponderibus trepidauit humus, motusque Cithaeron
antiquas dedit ire niues; tunc uisa leuari
culmina septenaeque iugo concurrere portae.
et prope sunt causae: gelido remeabat Eoo 40
iratus fatis et tristis morte negata
Haemonides; necdum ora patent, dubiusque notari
signa dabat magnae longe manifesta ruinae
planctuque et gemitu; lacrimas nam protinus omnes
fuderat. haud aliter saltu deuertitur orbus 45
pastor ab agrestum nocturna strage luporum,
cuius erile pecus siluis inopinus abegit
imber et hibernae uentosa cacumina lunae.
luce patent caedes; domino perferre recentes
ipse timet casus, haustaque informis harena 50
questibus implet agros, stabulique silentia magni
odit et amissos longo ciet ordine tauros.
illum congestae portarum ad limina matres
ut solum uidere (nefas!), nulla agmina circum
magnanimosque duces, nil ausae quaerere tollunt 55
clamorem, qualis bello supremus apertis
urbibus, aut pelago iam descendente carina.
ut primum inuisi cupido data copia regis:
'hanc tibi de tanto donat ferus agmine Tydeus
infelicem animam, siue haec sententia diuum, 60
seu fortuna fuit, seu, quod pudet ira fateri,
uis inuicta uiri. uix credo et nuntius: omnes
procubuere, omnes. noctis uaga lumina testor
et socium manes et te, mala protinus ales,
qua redeo, non hanc lacrimis meruisse nec astu 65
crudelem ueniam atque inhonorae munera lucis;
sed mihi iussa deum placitoque ignara moueri
Atropos atque olim non haec data ianua leti
eripuere necem. iamque ut mihi prodiga uitae
pectora et extremam nihil horrescentia mortem 70
aspicias: bellum infandum ominibusque negatam
mouisti, funeste, aciem, dum pellere leges
et consanguineo gliscis regnare superbus
exule; te series orbarum excisa domorum
planctibus adsiduis, te diro horrore uolantes 75
quinquaginta animae circum noctesque diesque
adsilient, neque enim ipse moror.' iam mouerat iras
rex ferus, et tristes ignescunt sanguine uultus.
inde ultro Phlegyas et non cunctator iniqui
Labdacus (hos regni ferrum penes) ire manuque 80
proturbare parant. sed iam nudauerat ensem
magnanimus uates, et nunc trucis ora tyranni,
nunc ferrum aspectans: 'numquam tibi sanguinis huius
ius erit aut magno feries imperdita Tydeo
pectora; uado equidem exultans ereptaque fata 85
insequor et comites feror expectatus ad umbras.
te superis fratrique++' et iam media orsa loquentis
absciderat plenum capulo latus; ille dolori
pugnat et ingentem nisu duplicatus in ictum
corruit, extremisque animae singultibus errans 90
alternus nunc ore uenit, nunc uulnere sanguis.
excussae procerum mentes, turbataque mussant
concilia; ast illum coniunx fidique parentes
seruantem uultus et toruum in morte peracta,
non longum reducem laetati, in tecta ferebant 95
sed ducis infandi rabidae non hactenus irae
stare queunt; uetat igne rapi, pacemque sepulcri
impius ignaris nequiquam manibus arcet.
tu tamen egregius fati mentisque nec umquam
(sic dignum est) passure situm, qui comminus ausus 100
uadere contemptum reges, quaque ampla ueniret
libertas, sancire uiam: quo carmine dignam,
quo satis ore tuis famam uirtutibus addam,
augur amate deis? non te caelestia frustra
edocuit lauruque sua dignatus Apollo est, 105
. . . 105a
et nemorum Dodona parens Cirrhaeaque uirgo
audebit tacito populos suspendere Phoebo.
nunc quoque Tartareo multum diuisus Auerno
Elysias, i, carpe plagas, ubi manibus axis
inuius Ogygiis nec sontis iniqua tyranni 110
iussa ualent; durant habitus et membra cruentis
inuiolata feris, nudoque sub axe iacentem
et nemus et tristis uolucrum reuerentia seruat.
at nuptae exanimes puerique aegrique parentes
moenibus effusi per plana, per auia, passim 115
quisque suas auidi ad lacrimas, miserabile, currunt,
certamen, quos densa gradu comitantur euntes
milia solandi studio, pars uisere flagrant
unius acta uiri et tantos in nocte labores:
feruet iter gemitu et plangoribus arua reclamant. 120
ut uero infames scopulos siluamque nefandam
peruentum, ceu nulla prius lamenta nec atri
manassent imbres, sic ore miserrimus uno
exoritur fragor, aspectuque accensa cruento
turba furit: stat sanguineo discissus amictu 125
Luctus atrox caesoque inuitat pectore matres.
scrutantur galeas frigentum inuentaque monstrant
corpora, prociduae super externosque suosque.
hae pressant in tabe comas, hae lumina signant
uulneraque alta rigant lacrimis, pars spicula dextra 130
nequiquam parcente trahunt, pars molliter aptant
bracchia trunca loco et ceruicibus ora reponunt.
at uaga per dumos uacuique in puluere campi
magna parens iuuenum, gemini nunc funeris, Ide
squalentem sublata comam liuentiaque ora 135
ungue premens (nec iam infelix miserandaque, uerum
terror inest lacrimis), per et arma et corpora passim
canitiem impexam dira tellure uolutans
quaerit inops natos omnique in corpore plangit.
Thessalis haud aliter bello gauisa recenti, 140
cui gentile nefas hominem renouare canendo,
multifida attollens antiqua lumina cedro
nocte subit campos uersatque in sanguine functum
uulgus et explorat manes, cui plurima busto
imperet ad superos: animarum maesta queruntur 145
concilia, et nigri pater indignatur Auerni.
illi in secessu pariter sub rupe iacebant
felices, quos una dies, manus abstulit una,
peruia uulneribus media trabe pectora nexi.
ut uidit lacrimisque oculi patuere profusis: 150
'hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati,
uestra tuor? sic uos extremo in fine ligauit
ingenium crudele necis? quae uulnera tractem,
quae prius ora premam? uosne illa potentia matris,
uos uteri fortuna mei, qua tangere diuos 155
rebar et Ogygias titulis anteire parentes?
at quanto melius dextraque in sorte iugatae,
quis steriles thalami nulloque ululata dolore
respexit Lucina domum! mihi quippe malorum
causa labor; sed nec bellorum in luce patenti 160
conspicui fatis aeternaque gentibus ausi
quaesistis miserae uulnus memorabile matri,
sed mortem obscuram ~numerosaque funera passi,~
heu quantus furto cruor et sine laude iacetis!
quin ego non dextras miseris complexibus ausim 165
diuidere et tanti consortia rumpere leti:
ite diu fratres indiscretique supremis
ignibus et caros urna confundite manes!'
nec minus interea digesta strage suorum
hic Cthonium coniunx, hic mater Penthea clamat 170
Astyoche, puerique rudes, tua, Phaedime, proles,
amissum didicere patrem, Marpessaque pactum
Phyllea, sanguineumque lauant Acamanta sorores.
tunc ferro retegunt siluas collisque propinqui
annosum truncant apicem, qui conscius actis 175
noctis et inspexit gemitus; ibi grandior aeuo
ante rogos, dum quisque suo nequit igne reuelli,
concilium infaustum dictis mulcebat Aletes:
'saepe quidem infelix uarioque exercita ludo
fatorum gens nostra fuit, Sidonius ex quo 180
hospes in Aonios iecit sata ferrea sulcos,
unde noui fetus et formidata colonis
arua suis. sed nec ueteris cum regia Cadmi
fulmineum in cinerem monitis Iunonis iniquae
consedit, neque funerea cum laude potitus 185
infelix Athamas trepido de monte ueniret,
semianimem heu laeto referens clamore Learchum,
hic gemitus Thebis, nec tempore clarius illo
Phoenissae sonuere domus, cum lassa furorem
uicit et ad comitum lacrimas expauit Agaue. 190
una dies similis fato specieque malorum
aequa fuit, qua magniloquos luit impia flatus
Tantalis, innumeris cum circumfusa ruinis
corpora tot raperet terra, tot quaereret ignes.
talis erat uulgi status, et sic urbe relicta 195
primaeuique senesque et longo examine matres
inuidiam planxere deis miseroque tumultu
bina per ingentes stipabant funera portas.
meque ipsum memini (necdum apta doloribus aetas)
flesse tamen gemituque meos aequasse parentes 200
illa tamen superi. nec quod tibi, Delia, castos
prolapsum fontes specula temerare profana
heu dominum insani nihil agnouere Molossi,
deflerim magis, aut uerso quod sanguine fluxit
in subitos regina lacus: sic dura Sororum 205
pensa dabant uisumque Ioui. nunc regis iniqui
ob noxam inmeritos patriae tot culmina ciues
exuimus, nec adhuc calcati foederis Argos
fama subit, et iam bellorum extrema dolemus.
quantus equis quantusque uiris in puluere crasso 210
sudor! io quanti crudele rubebitis amnes!
uiderit haec bello uiridis manus: ast ego doner
dum licet igne meo terraque insternar auita!'
haec senior, multumque nefas Eteoclis aceruat
crudelem infandumque uocans poenasque daturum. 215
unde ea libertas? iuxta illi finis et aetas
tota retro, seraeque decus uelit addere morti.
haec sator astrorum iamdudum e uertice mundi
prospectans primoque imbutas sanguine gentes
Gradiuum acciri propere iubet. ille furentes 220
Bistonas et Geticas populatus caedibus urbes
turbidus aetherias currus urguebat ad arces,
fulmine cristatum galeae iubar armaque in auro
tristia, terrificis monstrorum animata figuris,
incutiens: tonat axe polus clipeique cruenta 225
lux rubet, et solem longe ferit aemulus orbis.
hunc ubi Sarmaticos etiamnum efflare labores
Iuppiter et tota perfusum pectora belli
tempestate uidet: 'talis mihi, nate, per Argos,
talis abi, sic ense madens, hac nubilus ira. 230
exturbent resides frenos et cuncta perosi
te cupiant, tibi praecipites animasque manusque
deuoueant; rape cunctantes et foedera turba,
cui dedimus; tibi fas ipsos incendere bello
caelicolas pacemque meam. iam semina pugnae 235
ipse dedi: remeat portans inmania Tydeus
ausa, ducis scelus et, turpis primordia belli,
insidias fraudesque, suis quas ultus in armis.
adde fidem. uos, o superi, meus ordine sanguis,
ne pugnare odiis, neu me temptare precando 240
certetis; sic Fata mihi nigraeque Sororum
iurauere colus: manet haec ab origine mundi
fixa dies bello, populique in proelia nati.
quodni me ueterum poenas sancire malorum
gentibus et diros sinitis punire nepotes 245
(arcem hanc aeternam mentisque sacraria nostrae
testor et Elysios, etiam mihi numina, fontes)
ipse manu Thebas correptaque moenia fundo
excutiam uersasque solo super Inacha tecta
effundam turres aut stagna in caerula uerram 250
imbre superiecto, licet ipsa in turbine rerum
Iuno suos colles templumque amplexa laboret.'
dixit, et attoniti iussis; mortalia credas
pectora, sic cuncti uocemque animosque tenebant:
non secus ac longa uentorum pace solutum 255
aequor et imbelli recubant ubi litora somno,
siluarumque comas et abacto flamine nubes
mulcet iners aestas; tunc stagna lacusque sonori
detumuere, tacent exusti solibus amnes.
gaudet ouans iussis et adhuc temone calenti 260
feruidus in laeuum torsit Gradiuus habenas.
iamque iter extremum caelique abrupta tenebat,
cum Venus ante ipsos nulla formidine gressum
figit equos; cessere retro iam iamque rigentes
suppliciter posuere iubas. tunc pectora summo 265
adclinata iugo uultumque obliqua madentem
incipit (interea dominae uestigia iuxta
spumantem proni mandunt adamanta iugales):
'bella etiam in Thebas, socer o pulcherrime, bella
ipse paras ferroque tuos abolere nepotes? 270
nec genus Harmoniae nec te conubia caelo
festa nec hae quicquam lacrimae, furibunde, morantur?
criminis haec merces? hoc fama pudorque relictus,
hoc mihi Lemniacae de te meruere catenae?
perge libens; at non eadem Volcania nobis 275
obsequia, et laesi seruit tamen ira mariti!
illum ego perpetuis mihi desudare caminis
si iubeam uigilesque operi transmittere noctes,
gaudeat ornatusque nouos ipsique laboret
arma tibi; tu++sed scopulos et aena precando 280
flectere corda paro; solum hoc tamen anxia, solum
obtestor, quid me Tyrio sociare marito
progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?
dum fore praeclaros armis et uiuida rebus
pectora uipereo Tyrios de sanguine inactas 285
demissumque Iouis serie genus, a! mea quanto
Sithonia mallem nupsisset uirgo sub Arcto
trans Borean Thracasque tuos! indigna parumne
pertulimus, diuae Veneris quod filia longum
reptat et Illyricas deiectat uirus in herbas? 290
nunc gentem inmeritam++' lacrimas non pertulit ultra
Bellipotens; hastam laeua transumit et alto
(haud mora) desiluit curru clipeoque receptam
laedit in amplexu dictisque ita mulcet amicis:
'o mihi bellorum requies et sacra uoluptas 295
unaque pax animo; soli cui tanta potestas
diuorumque hominumque meis occurrere telis
impune et media quamuis in caede frementes
hos adsistere equos, hunc ensem auellere dextrae:
nec mihi Sidonii genialia foedera Cadmi 300
nec tua cara fides (ne falsa incessere gaude!)
exciderunt: prius in patrui deus infera mergar
stagna et pallentes agar exarmatus ad umbras.
sed nunc fatorum monitus mentemque supremi
iussus obire patris (neque enim Vulcania tali 305
imperio manus apta legi), quo pectore contra
ire Iouem dictasque parem contemnere leges,
cui modo (pro uires!) terras caelumque fretumque
attremere oranti tantosque ex ordine uidi
delituisse deos? sed ne mihi corde supremos 310
concipe, cara, metus: quando haec mutare potestas
nulla datur, cum iam Tyriis sub moenibus ambae
bellabunt gentes, adero et socia arma iuuabo.
tunc me sanguineo late deferuere campo
res super Argolicas haud sic deiecta uidebis; 315
hoc mihi ius, nec fata uetant.' sic orsus aperto
flagrantes inmisit equos. non ocius alti
in terras cadit ira Iouis, si quando niualem
Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae
armauitque in nube manum: uolat ignea moles 320
saeua dei mandata ferens, caelumque trisulca
territat omne coma iamdudum aut ditibus agris
signa dare aut ponto miseros inuoluere nautas.
iamque remensus iter fesso Danaeia Tydeus
arua gradu uiridisque legit deuexa Prosymnae 325
terribilis uisu: stant fulti puluere crines,
squalidus ex umeris cadit alta in uulnera sudor,
insomnesque oculos rubor excitat, oraque retro
sorbet anhela sitis; mens altum spirat honorem
conscia factorum. sic nota in pascua taurus 330
bellator redit, aduerso cui colla suoque
sanguine proscissisque natant palearibus armi;
tunc quoque lassa tumet uirtus multumque superbit
pectore despecto; uacua iacet hostis harena
turpe gemens crudosque uetat sentire dolores. 335
talis erat; medias etiam non destitit urbes,
quidquid et Asopon ueteresque interiacet Argos,
inflammare odiis, multumque et ubique retexens
legatum sese Graia de gente petendis
isse super regnis profugi Polynicis, at inde 340
uim, noctem, scelus, arma, dolos, ea foedera passum
regis Echionii, fratri sua iura negari.
prona fides populis; deus omnia credere suadet
Armipotens, geminatque acceptos Fama pauores.
utque introgressus portas (et forte uerendos 345
concilio pater ipse duces cogebat Adrastus)
improuisus adest, iam illinc a postibus aulae
uociferans: 'arma, arma uiri, tuque optime Lernae
ductor, magnanimum si quis tibi sanguis auorum,
arma para! nusquam pietas, non gentibus aequum 350
fas aut cura Iouis; melius legatus adissem
Sauromatas rabidos seruatoremque cruentum
Bebrycii nemoris. nec iussa incuso pigetue
officii: iuuat isse, iuuat, Thebasque nocentes
explorasse manu; bello me, credite, bello, 355
ceu turrem ualidam aut artam compagibus urbem,
delecti insidiis instructique omnibus armis
nocte doloque uiri nudum ignarumque locorum
nequiquam clausere; iacent in sanguine mixti
ante urbem uacuam. nunc o nunc tempus in hostes, 360
dum trepidi exanguesque metu, dum funera portant,
nunc, socer, haec dum non manus excidit; ipse ego fessus
quinquaginta illis heroum inmanibus umbris
uulneraque ista ferens putri insiccata cruore
protinus ire peto!' trepidi de sedibus astant 365
Inachidae, cunctisque prior Cadmeius heros
accurrit uultum deiectus et 'o ego diuis
inuisus uitaeque nocens haec uulnera cerno
integer? hosne mihi reditus, germane, parabas?
in me haec tela dabas! pro uitae foeda cupido! 370
infelix, facinus fratri tam grande negaui.
et nunc uestra quidem maneant in pace quieta
moenia, nec uobis tanti sim causa tumultus
hospes adhuc. scio (nec me adeo res dextra leuauit)
quam durum natis, thalamo quam triste reuelli, 375
quam patria; non me ullius domus anxia culpet
respectentue truces obliquo limine matres.
ibo libens certusque mori, licet optima coniunx
auditusque iterum reuocet socer; hunc ego Thebis,
hunc, germane, tibi iugulum et tibi, maxime Tydeu, 380
debeo.' sic uariis pertemptat pectora dictis
obliquatque preces. commotae questibus irae
et mixtus lacrimis caluit dolor; omnibus ultro
non iuuenum modo, sed gelidis et inertibus aeuo
pectoribus mens una subit, uiduare penates, 385
finitimas adhibere manus, iamque ire. sed altus
consiliis pater imperiique haud flectere molem
inscius: 'ista quidem superis curaeque medenda
linquite, quaeso, meae: nec te germanus inulto
sceptra geret, neque nos auidi promittere bellum. 390
at nunc egregium tantoque in sanguine ouantem
excipite Oeniden, animosaque pectora laxet
sera quies: nobis dolor haud rationis egebit.'
turbati extemplo comites et pallida coniunx
Tydea circum omnes fessum bellique uiaeque 395
stipantur. laetus mediis in sedibus aulae
constitit, ingentique exceptus terga columna,
uulnera dum lymphis Epidaurius eluit Idmon
(nunc uelox ferro, nunc ille tepentibus herbis
mitior), ipse alta seductus mente renarrat 400
principia irarum, quaeque orsus uterque uicissim,
quis locus insidiis, tacito quae tempora bello,
qui contra quantique duces, ubi maximus illi
sudor, et indicio seruatum Maeona tristi
exponit. cui fida manus proceresque socerque 405
astupet oranti, Tyriusque incenditur exul.
soluerat Hesperii deuexo margine ponti
flagrantes Sol pronus equos rutilamque lauabat
Oceani sub fonte comam, cui turba profundi
Nereos et rapidis accurrunt passibus Horae, 410
frenaque et auratae textum sublime coronae
deripiunt, laxant calidis umentia loris
pectora; pars meritos uertunt ad molle iugales
gramen et erecto currum temone supinant.
Nox subiit curasque hominum motusque ferarum 415
composuit nigroque polos inuoluit amictu,
illa quidem cunctis, sed non tibi mitis, Adraste,
Labdacioque duci: nam Tydea largus habebat
perfusum magna uirtutis imagine somnus.
et iam noctiuagas inter deus armifer umbras 420
desuper Arcadiae fines Nemeaeaque rura
Taenariumque cacumen Apollineasque Therapnas
armorum tonitru ferit et trepidantia corda
implet amore sui. comunt Furor Iraque cristas,
frena ministrat equis Pauor armiger. at uigil omni 425
Fama sono uanos rerum succincta tumultus
anteuolat currum flatuque impulsa gementum
alipedum trepidas denso cum murmure plumas
excutit: urguet enim stimulis auriga cruentis
facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto 430
terga comasque deae Scythica pater increpat hasta.
qualis ubi Aeolio dimissos carcere Ventos
dux prae se Neptunus agit magnoque uolentes
incitat Aegaeo; tristis comitatus eunti
circum lora fremunt Nimbique Hiemesque profundae 435
Nubilaque et uulso terrarum sordida fundo
Tempestas: dubiae motis radicibus obstant
Cyclades, ipsa tua Mycono Gyaroque reuelli,
Dele, times magnique fidem testaris alumni.
septima iam nitidum terris Aurora deisque 440
purpureo uehit ore diem, Perseius heros
cum primum arcana senior sese extulit aula,
multa super bello generisque tumentibus amens
incertusque animi, daret armis iura nouosque
gentibus incuteret stimulos, an frena teneret 445
irarum et motos capulis adstringeret enses.
hinc pacis tranquilla mouent, atque inde pudori
foeda quies, flectique noua dulcedine pugnae
difficiles populi; dubio sententia tandem
sera placet, uatum mentes ac prouida ueri 450
sacra mouere deum. sollers tibi cura futuri,
Amphiarae, datur, iuxtaque Amythaone cretus
iam senior (sed mente uiret Phoeboque) Melampus
adsociat passus: dubium cui pronus Apollo
oraque Cirrhaea satiarit largius unda. 455
principio fibris pecudumque in sanguine diuos
explorant; iam tum pauidis maculosa bidentum
corda negant diraque nefas minitantia uena.
ire tamen uacuoque sedet petere omina caelo.
mons erat audaci seductus in aethera dorso 460
(nomine Lernaei memorant Aphesanta coloni)
gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant
nubila suspenso celerem temerasse uolatu
Persea, cum raptos pueri perterrita mater
prospexit de rupe gradus ac paene secuta est. 465
hoc gemini uates sanctam canentis oliuae
fronde comam et niueis ornati tempora uittis
euadunt pariter, madidos ubi lucidus agros
ortus et algentes laxauit sole pruinas.
ac prior Oeclides solitum prece numen amicat: 470
'Iuppiter omnipotens (nam te pernicibus alis
addere consilium uolucresque implere futuri
ominaque et causas caelo deferre latentes
accipimus), non Cirrha deum promiserit antro
certius, aut frondes lucis quas fama Molossis 475
Chaonias sonuisse tibi, licet aridus Hammon
inuideat Lyciaeque parent contendere sortes
Niliacumque pecus patrioque aequalis honori
Branchus et undosae qui rusticus accola Pisae
Pana Lycaonia nocturnum exaudit in umbra: 480
ditior ille animi, cui tu, Dictaee, secundas
impuleris manifestus aues. mirum unde, sed olim
hic honor alitibus, superae seu conditor aulae
sic dedit effusum chaos in noua semina texens,
seu quia mutatae nostraque ab origine uersis 485
corporibus subiere notos, seu purior axis
amotumque nefas et rarum insistere terris
uera docent: tibi, summe sator terraeque deumque,
scire licet: nos Argolicae primordia pugnae
uenturumque sinas caelo praenosse laborem. 490
si datur et duris sedet haec sententia Parcis
soluere Echionias Lernaea cuspide portas,
signa feras laeuusque tones; tunc omnis in astris
consonet arcana uolucris bona murmura lingua.
si prohibes, hic necte moras dextrisque profundum 495
alitibus praetexe diem.' sic fatus et alto
membra locat scopulo; tunc plura ignotaque iungit
numina et inmensi fruitur caligine mundi.
postquam rite diu partiti sidera, cunctas
perlegere animis oculisque sequacibus auras, 500
tunc Amythaonius longo post tempore uates:
'nonne sub excelso spirantis limite caeli,
Amphiarae, uides, cursus ut nulla serenos
ales agat liquidoque polum complexa meatu
pendeat aut fugiens placabile clanxerit omen? 505
non comes obscurus tripodum, non fulminis ardens
uector adest, flauaeque sonans auis unca Mineruae
non uenit auguriis melior; quin uultur et altis
desuper accipitres exultauere rapinis.
monstra uolant: dirae stridunt in nube uolucres, 510
nocturnaeque gemunt striges et feralia bubo
damna canens. quae prima deum portenta sequamur?
hisne dari, Thymbraee, polum? simul ora recuruo
ungue secant rabidae planctumque imitantibus alis
exagitant zephyros et plumea pectora caedunt.' 515
ille sub haec: 'equidem uarii, pater, omina Phoebi
saepe tuli: iam tum, prima cum pube uirentem
semideos inter pinus me Thessala reges
duceret, hic casus terraeque marisque canentem
obstipuere duces, nec me uentura locuto 520
saepius in dubiis auditus Iasoni Mopsus.
sed similes non ante metus aut astra notaui
prodigiosa magis; quamquam maiora parantur.
huc aduerte animum: clara regione profundi
aetheros innumeri statuerunt agmina cycni. 525
siue hos Strymonia Boreas eiecit ab Arcto,
seu fecunda refert placidi clementia Nili.
fixerunt cursus: has rere in imagine Thebas:
nam sese inmoti gyro atque in pace silentes
ceu muris ualloque tenent. sed fortior ecce 530
aduentat per inane cohors; septem ordine fuluo
armigeras summi Iouis exultante caterua
intuor: Inachii sint hi tibi, concipe, reges.
inuasere globum niuei gregis uncaque pandunt
caedibus ora nouis et strictis unguibus instant. 535
cernis inexperto rorantes sanguine uentos,
et plumis stillare diem? quae saeua repente
uictores agitat leto Iouis ira sinistri?
hic excelsa petens subita face solus inarsit
summisitque animos, illum uestigia adortum 540
maiorum uolucrum tenerae deponitis alae.
hic hosti implicitus pariter ruit, hunc fuga retro
uoluit agens sociae linquentem fata cateruae.
hic nimbo glomeratus obit, hic praepete uiua
pascitur inmoriens; spargit caua nubila sanguis. 545
quid furtim inlacrimas? illum, uenerande Melampu,
qui cadit, agnosco.' trepidos sic mole futuri
cunctaque iam rerum certa sub imagine passos
terror habet uates; piget inrupisse uolantum
concilia et caelo mentem insertasse uetanti, 550
auditique odere deos. unde iste per orbem
primus uenturi miseris animantibus aeger
creuit amor? diuumne feras hoc munus, an ipsi,
gens auida et parto non umquam stare quieti,
eruimus quae prima dies, ubi terminus aeui, 555
quid bonus ille deum genitor, quid ferrea Clotho
cogitet? hinc fibrae et uolucrum per nubila sermo
astrorumque uices numerataque semita lunae
Thessalicumque nefas. at non prior aureus ille
sanguis auum scopulisque satae uel robore gentes 560
mentibus his usae; siluas amor unus humumque
edomuisse manu; quid crastina uolueret aetas
scire nefas homini. nos, prauum et flebile uulgus,
scrutati penitus superos: hinc pallor et irae,
hinc scelus insidiaeque et nulla modestia uoti. 565
ergo manu uittas damnataque uertice serta
deripit abiectaque inhonorus fronde sacerdos
inuiso de monte redit; iam bella tubaeque
comminus, absentesque fremunt sub pectore Thebae.
ille nec aspectum uulgi, nec fida tyranni 570
conloquia aut coetus procerum perferre, sed atra
sede tegi, et superum clausus negat acta fateri
(te pudor et curae retinent per rura, Melampu):
bissenos premit ora dies populumque ducesque
extrahit incertis. et iam suprema Tonantis 575
iussa fremunt agrosque uiris annosaque uastant
oppida; bellipotens prae se deus agmina passim
mille rapit; liquere domos dilectaque laeti
conubia et primo plorantes limine natos:
tantus in attonitos cecidit deus. arma paternis 580
postibus et fixos superum ad penetralia currus
uellere amor; tunc fessa putri robigine pila
haerentesque situ gladios in saeua recurant
uulnera et attrito cogunt iuuenescere saxo.
hi teretes galeas magnorumque aerea suta 585
thoracum et tunicas Chalybum squalore crepantes
pectoribus temptare, alii Gortynia lentant
cornua; iam falces auidis et aratra caminis
rastraque et incurui saeuum rubuere ligones.
caedere nec ualidas sanctis e stirpibus hastas, 590
nec pudor emerito clipeum uestisse iuuenco.
inrupere Argos maestique ad limina regis
bella animis, bella ore fremunt; it clamor ad auras,
quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat
Enceladus mutare latus; super igneus antris 595
mons tonat: exundant apices, fluctusque Pelorus
contrahit, et sperat tellus abrupta reuerti.
atque hic ingenti Capaneus Mauortis amore
excitus et longam pridem indignantia pacem
corda tumens (huic ampla quidem de sanguine prisco 600
nobilitas; sed enim ipse manu praegressus auorum
facta, diu tuto superum contemptor et aequi
impatiens largusque animae, modo suaserit ira),
unus ut e siluis Pholoes habitator opacae
inter et Aetnaeos aequus consurgere fratres, 605
ante fores, ubi turba ducum uulgique frementis,
Amphiarae, tuas 'quae tanta ignauia' clamat,
'Inachidae uosque o socio de sanguine Achiui?
unius (heu pudeat!) plebeia ad limina ciuis
tot ferro accinctae gentes animisque paratae 610
pendemus? non si ipse cauo sub uertice Cirrhae
(quisquis is est, timidis famaeque ita uisus) Ao
mugiat insano penitus seclusus in antro,
expectare queam dum pallida uirgo tremendas
nuntiet ambages. uirtus mihi numen et ensis 615
quem teneo! iamque hic timida cum fraude sacerdos
exeat, aut hodie, uolucrum quae tanta potestas,
experiar.' laetum fremit adsensuque furentem
implet Achaea manus. tandem prorumpere adactus
Oeclides: 'alio curarum agitante tumultu 620
non equidem effreno iuuenis clamore profani
dictorumque metu, licet hic insana minetur,
elicior tenebris; alio mihi debita fato
summa dies, uetitumque dari mortalibus armis.
sed me uester amor nimiusque arcana profari 625
Phoebus agit; uobis uentura atque omne quod ultra est
pandere maestus eo; nam te, uesane, moneri
ante nefas, unique tacet tibi noster Apollo.
quo, miseri, fatis superisque obstantibus arma,
quo rapitis? quae uos Furiarum uerbera caecos 630
exagitant? adeone animarum taedet? et Argos
exosi? nil dulce domi? nulla omina curae?
quid me Persei secreta ad culmina montis
ire gradu trepido superumque inrumpere coetus
egistis? potui pariter nescire quis armis 635
casus, ubi atra dies, quae fati exordia cunctis,
quae mihi. consulti testor penetralia mundi
et uolucrum adfatus et te, Thymbraee, uocanti
non alias tam saeue mihi, quae signa futuri
pertulerim: uidi ingentis portenta ruinae, 640
uidi hominum diuumque metus hilaremque Megaeram
et Lachesin putri uacuantem saecula penso.
proicite arma manu: deus ecce furentibus obstat,
ecce deus! miseri, quid pulchrum sanguine uicto
Aoniam et diri saturare noualia Cadmi? 645
sed quid uana cano, quid fixos arceo casus?
ibimus.' hic presso gemuit semel ore sacerdos.
illum iterum Capaneus: 'tuus o furor auguret uni
ista tibi, ut serues uacuos inglorius annos
et tua non umquam Tyrrhenus tempora circum 650
clangor eat. quid uota uirum meliora moraris?
scilicet ut uanis auibus natoque domoque
et thalamis potiare iacens, sileamus inulti
Tydeos egregii perfossum pectus et arma
foederis abrupti? quodsi bella effera Graios 655
ferre uetas, i Sidonios legatus ad hostes:
haec pacem tibi serta dabunt. tua prorsus inani
uerba polo causas abstrusa atque omina rerum
eliciunt? miseret superum, si carmina curae
humanaeque preces. quid inertia pectora terres? 660
primus in orbe deos fecit timor! et tibi tuto
nunc eat iste furor; sed prima ad classica cum iam
hostilem Ismenon galeis Dircenque bibemus,
ne mihi tunc, moneo, lituos atque arma uolenti
obuius ire pares uenisque aut alite uisa 665
bellorum proferre diem: procul haec tibi mollis
infula terrificique aberit dementia Phoebi:
illic augur ego et mecum quicumque parati
insanire manu.' rursus fragor intonat ingens
hortantum et uasto subter uolat astra tumultu. 670
ut rapidus torrens, animos cui uerna ministrant
flamina et exuti concreto frigore montes,
cum uagus in campos frustra prohibentibus exit
obicibus, resonant permixto turbine tecta,
arua, armenta, uiri, donec stetit improbus alto 675
colle minor magnoque inuenit in aggere ripas:
haec alterna ducum nox interfusa diremit.
at gemitus Argia uiri non amplius aequo
corde ferens sociumque animo miserata dolorem,
sicut erat, laceris pridem turpata capillis, 680
et fletu signata genas, ad celsa uerendi
ibat tecta patris paruumque sub ubere caro
Thessandrum portabat auo iam nocte suprema
ante nouos ortus, ubi sola superstite Plaustro
Arctos ad Oceanum fugientibus inuidet astris 685
utque fores iniit magnoque adfusa parenti est:
'cur tua cum lacrimis maesto sine coniuge supplex
limina nocte petam, cessem licet ipsa profari,
scis genitor. sed iura deum genialia testor
teque, pater, non ille iubet sed peruigil angor. 690
ex quo primus Hymen mouitque infausta sinistram
Iuno facem, semper lacrimis gemituque propinquo
exturbata quies. non si mihi tigridis horror
aequoreaeque super rigeant praecordia cautes,
ferre queam; tu solus opem, tu summa medendi 695
iura tenes; da bella, pater, generique iacentis
aspice res humiles, atque hanc, pater, aspice prolem
exulis; huic olim generis pudor. o ubi prima
hospitia et iunctae testato numine dextrae?
hic certe est quem fata dabant, quem dixit Apollo; 700
non egomet tacitos Veneris furata calores
culpatamue facem: tua iussa uerenda tuosque
dilexi monitus. nunc qua feritate dolentis
despiciam questus? nescis, pater optime, nescis
quantus amor castae misero nupsisse marito. 705
et nunc maesta quidem graue et inlaetabile munus,
ut timeam doleamque, rego; sed cum oscula rumpet
maesta dies, cum rauca dabunt abeuntibus armis
signa tubae saeuoque genas fulgebitis auro,
ei mihi, care parens, iterum fortasse rogabo!' 710
illius umenti carpens pater oscula uultu:
'non equidem has umquam culparim, nata, querelas;
pone metus, laudanda rogas nec digna negari.
sed mihi multa dei (nec tu sperare quod urgues
desine), multa metus regnique uolubile pondus 715
subiciunt animo. ueniet qui debitus istis,
nata, modus neque te incassum fleuisse quereris.
tu solare uirum, neu sint dispendia iustae
dura morae: magnos cunctamur, nata, paratus.
proficitur bello.' dicentem talia nascens 720
lux mouet ingentesque iubent adsurgere curae.


IV

Tertius horrentem zephyris laxauerat annum
Phoebus et angusto cogebat limite uernum
longius ire diem, cum fracta impulsaque fatis
consilia et tandem miseri data copia belli.
prima manu rutilam de uertice Larisaeo 5
ostendit Bellona facem dextraque trabalem
hastam intorsit agens, liquido quae stridula caelo
fugit et Aoniae celso stetit aggere Dirces.
mox et castra subit ferroque auroque coruscis
mixta uiris turmale fremit; dat euntibus enses, 10
plaudit equos, uocat ad portas; hortamina fortes
praeueniunt, timidisque etiam breuis addita uirtus.
dicta dies aderat. cadit ingens rite Tonanti
Gradiuoque pecus, nullisque secundus in extis
pallet et armatis simulat sperare sacerdos. 15
iamque suos circum pueri nuptaeque patresque
funduntur mixti summisque a postibus obstant.
nec modus est lacrimis: rorant clipeique iubaeque
triste salutantum, et cunctis dependet ab armis
suspiranda domus; galeis iuuat oscula clausis 20
inserere amplexuque truces deducere conos.
illi, quis ferrum modo, quis mors ipsa placebat,
dant gemitus fractaeque labant singultibus irae.
sic ubi forte uiris longum super aequor ituris,
cum iam ad uela noti et scisso redit ancora fundo, 25
haeret amica manus: certant innectere collo
bracchia, manantesque oculos hinc oscula turbant,
hinc magni caligo maris, tandemque relicti
stant in rupe tamen; fugientia carbasa uisu
dulce sequi, patriosque dolent crebrescere uentos. 30
[stant tamen et nota puppim de rupe salutant.]
nunc mihi, Fama prior mundique arcana Vetustas,
cui meminisse ducum uitasque extendere curae,
pande uiros, tuque, o nemoris regina sonori,
Calliope, quas ille manus, quae mouerit arma 35
Gradiuus, quantas populis solauerit urbes,
sublata molire lyra: neque enim altior ulli
mens hausto de fonte uenit. rex tristis et aeger
pondere curarum propiorque abeuntibus annis
inter adhortantes uix sponte incedit Adrastus, 40
contentus ferro cingi latus; arma manipli
pone ferunt, uolucres portis auriga sub ipsis
comit equos, et iam inde iugo luctatur Arion.
huic armat Larisa uiros, huic celsa Prosymna,
aptior armentis Midea pecorosaque Phlius, 45
quaeque pauet longa spumantem ualle Charadron
Neris, et ingenti turritae mole Cleonae
et Lacedaemonium Thyrea lectura cruorem.
iunguntur memores transmissi ab origine regis,
qui Drepani scopulos et oliuiferae Sicyonis 50
culta serunt, quos pigra uado Langia tacenti
lambit et anfractu riparum incuruus Elisson.
saeuus honos fluuio: Stygias lustrare seueris
Eumenidas perhibetur aquis; huc mergere suetae
ora et anhelantes poto Phlegethonte cerastas, 55
seu Thracum uertere domos, seu tecta Mycenes
impia Cadmeumue larem; fugit ipse natantes
amnis, et innumeris liuescunt stagna uenenis.
it comes Inoas Ephyre solata querelas
Cenchreaeque manus, uatum qua conscius amnis 60
Gorgoneo percussus equo, quaque obiacet alto
Isthmos et a terris maria inclinata repellit.
haec manus Adrastum numero ter mille secuti
exultant; pars gaesa manu, pars robora flammis
indurata diu (non unus namque maniplis 65
mos neque sanguis) habent, teretes pars uertere fundas
adsueti uacuoque diem praecingere gyro.
ipse annis sceptrisque subit uenerabilis aeque:
ut possessa diu taurus meat arduus inter
pascua iam laxa ceruice et inanibus armis, 70
dux tamen: haud illum bello attemptare iuuencis
sunt animi; nam trunca uident de uulnere multo
cornua et ingentes plagarum in pectore nodos.
proxima longaeuo profert Dircaeus Adrasto
signa gener, cui bella fauent, cui commodat iras 75
cuncta cohors: huic et patria de sede uolentes
aduenere uiri, seu quos mouet exul (et haesit
tristibus aucta fides), seu quis mutare potentes
praecipuum, multi, melior quos causa querenti
conciliat; dederat nec non socer ipse regendas 80
Aegion Arenenque, et quas Theseia Troezen
addit opes, ne rara mouens inglorius iret
agmina, neu raptos patriae sentiret honores.
idem habitus, eadem arma uiro, quae debitus hospes
hiberna sub nocte tulit: Teumesius implet 85
terga leo et gemino lucent hastilia ferro,
aspera uulnifico subter latus ense riget Sphinx.
iam regnum matrisque sinus fidasque sorores
spe uotisque tenet, tamen et de turre suprema
attonitam totoque extantem corpore longe 90
respicit Argian; haec mentem oculosque reducit
coniugis et dulces auertit pectore Thebas.
ecce inter medios patriae ciet agmina gentis
fulmineus Tydeus, iam laetus et integer artus,
ut primae strepuere tubae: ceu lubricus alta 95
anguis humo uerni blanda ad spiramina solis
erigitur liber senio et squalentibus annis
exutus laetisque minax interuiret herbis:
a miser, agrestum si quis per gramina hianti
obuius et primo fraudauerit ora ueneno. 100
huic quoque praesentes Aetolis urbibus adfert
belli fama uiros: sensit scopulosa Pylene
fletaque cognatis auibus Meleagria Pleuron
et praeceps Calydon et quae Ioue prouocat Iden
Olenos Ioniis et fluctibus hospita portu 105
Chalcis et Herculea turpatus gymnade uultus
amnis; adhuc imis uix truncam attollere frontem
ausus aquis glaucoque caput summersus in antro
maeret, anhelantes aegrescunt puluere ripae.
omnibus aeratae propugnant pectora crates, 110
pilaque saeua manu; patrius stat casside Mauors.
undique magnanimum pubes delecta coronant
Oeniden, hilarem bello notisque decorum
uulneribus; non ille minis Polynicis et ira
inferior, dubiumque adeo cui bella gerantur. 115
maior at inde nouis it Doricus ordo sub armis,
qui ripas, Lyrcee, tuas, tua litora multo
uomere suspendunt, fluuiorum ductor Achiuum,
Inache (Persea neque enim uiolentior exit
amnis humo, cum Taurum aut Pliadas hausit aquosas 120
spumeus et genero tumuit Ioue), quos celer ambit
Asterion Dryopumque trahens Erasinus aristas,
et qui rura domant Epidauria (dexter Iaccho
collis at Hennaeae Cereri negat); auia Dyme
mittit opem densasque Pylos Neleia turmas; 125
nondum nota pylos iuuenisque aetate secunda
Nestor, et ire tamen peritura in castra negauit.
hos agitat pulchraeque docet uirtutis amorem
arduus Hippomedon; capiti tremit aerea cassis
ter niueum scandente iuba, latus omne sub armis 130
ferrea suta terunt, umeros ac pectora late
flammeus orbis habet, perfectaque uiuit in auro
nox Danai: sontes Furiarum lampade nigra
quinquaginta ardent thalami; pater ipse cruentis
in foribus laudatque nefas atque inspicit enses. 135
illum Palladia sonipes Nemeaeus ab arce
deuehit arma pauens umbraque inmane uolanti
implet agros longoque attollit puluere campum.
non aliter siluas umeris et utroque refringens
pectore montano duplex Hylaeus ab antro 140
praecipitat: pauet Ossa uias, pecudesque feraeque
procubuere metu; non ipsis fratribus horror
afuit, ingenti donec Peneia saltu
stagna subit magnumque obiectus detinet amnem.
quis numerum ferri gentesque et robora dictu 145
aequarit mortale sonans? suus excit in arma
antiquam Tiryntha deus; non fortibus illa
infecunda uiris famaue inmanis alumni
degenerat, sed lapsa situ fortuna, neque addunt
robur opes; rarus uacuis habitator in aruis 150
monstrat Cyclopum ductas sudoribus arces.
dat tamen haec iuuenum tercentum pectora, uulgus
innumerum bello, quibus haud ammenta nec enses
triste micant: flauae capiti tergoque leonum
exuuiae, gentilis honos; et pineus armat 155
stipes, inexhaustis artantur tela pharetris.
Herculeum paeana canunt uastataque monstris
omnia; frondosa longum deus audit ab Oeta.
dat Nemea comites, et quas in proelia uires
sacra Cleonaei cogunt uineta Molorchi. 160
gloria nota casae, foribus simulata salignis
hospitis arma dei, paruoque ostenditur aruo,
robur ubi et laxos qua reclinauerit arcus
ilice, qua cubiti sedeant uestigia terra.
at pedes et toto despectans uertice bellum 165
quattuor indomitis Capaneus erepta iuuencis
terga superque rigens iniectu molis aenae
uersat onus; squalet triplici ramosa corona
Hydra recens obitu: pars anguibus aspera uiuis
argento caelata micat, pars arte reperta 170
conditur et fuluo moriens nigrescit in auro;
circum amnis torpens et ferro caerula Lerna.
at laterum tractus spatiosaque pectora seruat
nexilis innumero Chalybum subtemine thorax,
horrendum, non matris, opus; galeaeque corusca 175
prominet arce Gigans; atque uni missilis illi
cuspide praefixa stat frondibus orba cupressus.
huic parere dati, quos fertilis Amphigenia
planaque Messene montosaque nutrit Ithome,
quos Thryon et summis ingestum montibus Aepy, 180
quos Helos et Pteleon, Getico quos flebile uati
Dorion; hic fretus doctas anteire canendo
Aonidas mutos Thamyris damnatus in annos
ore simul citharaque (quis obuia numina temnat?)
conticuit praeceps, qui non certamina Phoebi 185
nosset et inlustres Satyro pendente Celaenas.
iamque et fatidici mens expugnata fatiscit
auguris; ille quidem casus et dira uidebat
signa, sed ipsa manu cunctanti iniecerat arma
Atropos obrueratque deum, nec coniugis absunt 190
insidiae, uetitoque domus iam fulgurat auro.
hoc aurum uati fata exitiale monebant
Argolico; scit et ipsa (nefas!), sed perfida coniunx
dona uiro mutare uelit, spoliisque potentis
inminet Argiae raptoque excellere cultu. 195
illa libens (nam regum animos et pondera belli
hac nutare uidet, pariter si prouidus heros
militet) ipsa sacros gremio Polynicis amati
exuerat cultus haud maesta atque insuper addit:
'non haec apta mihi nitidis ornatibus' inquit 200
'tempora, nec miserae placeant insignia formae
te sine: sat dubium coetu solante timorem
fallere et incultos aris aduerrere crines.
scilicet (infandum!), cum tu claudare minanti
casside ferratusque sones, ego diuitis aurum 205
Harmoniae dotale geram? dabit aptius isto
fors decus, Argolicasque habitu praestabo maritas,
cum regis coniunx, cum te mihi sospite templa
uotiuis implenda choris; nunc induat illa
quae petit et bellante potest gaudere marito.' 210
sic Eriphylaeos aurum fatale penates
inrupit scelerumque ingentia semina mouit,
et graue Tisiphone risit gauisa futuris.
Taenariis hic celsus equis, quam dispare coetu
Cyllarus ignaro generarat Castore prolem, 215
quassat humum; uatem cultu Parnasia monstrant
uellera: frondenti crinitur cassis oliua,
albaque puniceas interplicat infula cristas.
arma simul pressasque iugo moderatur habenas.
hinc atque inde morae iaculis, et ferrea curru 220
silua tremit; procul ipse graui metuendus in hasta
eminet et clipeo uictum Pythona coruscat.
huius Apollineae currum comitantur Amyclae,
quos Pylos et dubiis Malea uitata carinis
plaudentique habiles Caryae resonare Dianae, 225
quos Pharis uolucrumque parens Cythereia Messe,
Taygetique phalanx et oloriferi Eurotae
dura manus. deus ipse uiros in puluere crudo
Arcas alit nudaeque modos uirtutis et iras
ingenerat; uigor inde animis et mortis honorae 230
dulce sacrum. gaudent natorum fata parentes
hortanturque mori, deflent iamque omnis ephebum
turba, coronato contenta est funere mater.
frena tenent duplexque inserto missile nodo,
exerti ingentes umeros, chlamys horrida pendet, 235
et cono Ledaeus apex. non hi tibi solum,
Amphiarae, merent: auget resupina maniplos
Elis, depressae populus subit incola Pisae,
qui te, flaue, natant, terris Alphee Sicanis
aduena tam longo non umquam infecte profundo. 240
curribus innumeris late putria arua lacessunt
et bellis armenta domant: ea gloria genti
infando de more et fractis durat ab usque
axibus Oenomai; strident spumantia morsu
uincula, et effossas niueus rigat imber harenas. 245
tu quoque Parrhasias ignara matre cateruas
(a rudis annorum, tantum noua gloria suadet!),
Parthenopaee, rapis; saltus tunc forte remotos
torua parens (neque enim haec iuueni foret ire potestas)
pacabat cornu gelidique auersa Lycaei. 250
pulchrior haud ulli triste ad discrimen ituro
uultus et egregiae tanta indulgentia formae;
nec desunt animi, ueniat modo fortior aetas.
quas non ille duces nemorum fluuiisque dicata
numina, quas magno non abstulit igne Napaeas? 255
ipsam, Maenalia puerum cum uidit in umbra,
Dianam, tenero signantem gramina passu,
ignouisse ferunt comiti, Dictaeaque tela
ipsam et Amyclaeas umeris aptasse pharetras.
prosilit audaci Martis percussus amore, 260
arma, tubas audire calens et puluere belli
flauentem sordere comam captoque referri
hostis equo: taedet nemorum, titulumque nocentem
sanguinis humani pudor est nescire sagittas.
igneus ante omnes auro micat, igneus ostro, 265
undantemque sinum nodis inrugat Hiberis,
imbelli parma pictus Calydonia matris
proelia; trux laeua sonat arcus, et aspera plumis
terga Cydonea gorytos harundine pulsat
electro pallens et iaspide clarus Eoa. 270
cornipedem trepidos suetum praeuertere ceruos,
uelatum geminae deiectu lyncis et arma
mirantem grauioris heri, sublimis agebat,
dulce rubens uiridique genas spectabilis aeuo.
Arcades huic ueteres astris lunaque priores 275
agmina fida datis, nemorum quos stirpe rigenti
fama satos, cum prima pedum uestigia tellus
admirata tulit; nondum arua domusque nec urbes,
conubiisue modus; quercus laurique ferebant
cruda puerperia, ac populos umbrosa creauit 280
fraxinus, et feta uiridis puer excidit orno.
hi lucis stupuisse uices noctisque feruntur
nubila et occiduum longe Titana secuti
desperasse diem. rarescunt alta colonis
Maenala, Parthenium fugitur nemus, agmina bello 285
Rhipeque et Stratie uentosaque donat Enispe.
non Tegea, non ipsa deo uacat alite felix
Cyllene templumque Aleae nemorale Mineruae
et rapidus Clitor et qui tibi, Pythie, Ladon
paene socer candensque iugis Lampia niuosis 290
et Pheneos nigro Styga mittere credita Diti.
uenit et Idaeis ululatibus aemulus Azan
Parrhasiique duces, et quae risistis, Amores,
grata pharetrato Nonacria rura Tonanti,
diues et Orchomenos pecorum et Cynosura ferarum 295
Aepytios idem ardor agros Psophidaque celsam
uastat et Herculeo uulgatos robore montes,
monstriferumque Erymanthon et aerisonum Stymphalon.
Arcades hi, gens una uiris, sed dissona cultu
scinditur: hi Paphias myrtos a stirpe recuruant 300
et pastorali meditantur proelia trunco,
his arcus, his tela sudes, his cassida crines
integit, Arcadii morem tenet ille galeri,
ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
hos belli coetus iurataque pectora Marti 305
milite uicinae nullo iuuere Mycenae;
funereae tunc namque dapes mediique recursus
solis, et hic alii miscebant proelia fratres.
iamque Atalantaeas implerat nuntius aures
ire ducem bello totamque impellere natum 310
Arcadiam: tremuere gradus, elapsaque iuxta
tela; fugit siluas pernicior alite uento
saxa per et plenis obstantia flumina ripis,
qualis erat, correpta sinus et uertice flauum
crinem sparsa Noto; raptis uelut aspera natis 315
praedatoris equi sequitur uestigia tigris.
ut stetit aduersisque impegit pectora frenis
(ille ad humum pallens): 'unde haec furibunda cupido,
nate, tibi? teneroque unde improba pectore uirtus?
tu bellis aptare uiros, tu pondera ferre 320
Martis et ensiferas inter potes ire cateruas?
quamquam utinam quires! nuper te pallida uidi,
dum premis obnixo uenabula comminus apro,
poplite succiduo resupinum ac paene ruentem;
et ni curuato torsissem spicula cornu, 325
nunc ubi bella tibi? nil te mea tela iuuabunt
nec teretes arcus maculis nec discolor atris
hic, cui fidis, equus; magnis conatibus instas,
uix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furori
Nympharum mature puer. sunt omina uera: 330
mirabar cur templa mihi tremuisse Dianae
nuper et inferior uultu dea uisa, sacrisque
exuuiae cecidere tholis; hoc segnior arcus
difficilesque manus et nullo in uulnere certae.
expecta dum maior honos, dum firmius aeuum, 335
dum roseis uenit umbra genis uultusque recedunt
ore mei; tunc bella tibi ferrumque, quod ardes,
ipsa dabo et nullo matris reuocabere fletu.
nunc refer arma domum! uos autem hunc ire sinetis,
Arcades, o saxis nimirum et robore nati?' 340
plura cupit; fusi circum natusque ducesque
solantur minuuntque metus, et iam horrida clangunt
signa tubae. nequit illa pio dimittere natum
complexu multumque duci commendat Adrasto.
at parte ex alia Cadmi Mauortia plebes, 345
maesta ducis furiis nec molli territa fama,
quando his uulgatum descendere uiribus Argos,
tardius illa quidem regis causaeque pudore,
uerum bella mouet. nulli destringere ferrum
impetus aut umeros clipeo clausisse paterno 350
dulce nec alipedum iuga comere, qualia belli
gaudia; deiecti trepidas sine mente, sine ira
promisere manus; hic aegra in sorte parentem
unanimum, hic dulces primaeuae coniugis annos
ingemit et gremio miseros adcrescere natos. 355
bellator nulli caluit deus; ipsa uetusto
moenia lapsa situ magnaeque Amphionis arces
iam fessum senio nudant latus, et fide sacra
aequatos caelo surdum atque ignobile muros
firmat opus. tamen et Boeotis urbibus ultrix 360
adspirat ferri rabies, nec regis iniqui
subsidio quantum socia pro gente mouentur.
ille uelut pecoris lupus expugnator opimi,
pectora tabenti sanie grauis hirtaque saetis
ora cruentata deformis hiantia lana, 365
decedit stabulis huc illuc turbida uersans
lumina, si duri comperta clade sequantur
pastores, magnique fugit non inscius ausi.
accumulat crebros turbatrix Fama pauores:
hic iam dispersos errare Asopide ripa 370
Lernaeos equites, hic te, bacchate Cithaeron,
ille rapi Teumeson ait noctisque per umbras
nuntiat excubiis uigiles arsisse Plataeas.
nam Tyrios sudare lares et sanguine Dircen
inriguam fetusque nouos iterumque locutam 375
Sphinga petris, cui non et scire licentia passim
et uidisse fuit? nouus his super anxia turbat
corda metus: sparsis subito correpta canistris
siluestris regina chori decurrit in aequum
uertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc 380
lumine sanguineo pinum disiectat et ardens
erectam attonitis implet clamoribus urbem:
'omnipotens Nysaee pater, cui gentis auitae
pridem lapsus amor, tu nunc horrente sub Arcto
bellica ferrato rapidus quatis Ismara thyrso 385
pampineumque iubes nemus inreptare Lycurgo,
aut tumidum Gangen aut claustra nouissima Rubrae
Tethyos Eoasque domos flagrante triumpho
perfuris, aut Hermi de fontibus aureus exis:
at tua progenies, positis gentilibus armis 390
quae tibi festa litant, bellum lacrimasque metumque
cognatumque nefas, iniusti munera regni,
pendimus. aeternis potius me, Bacche, pruinis
trans et Amazoniis ululatum Caucason armis
siste ferens, quam monstra ducum stirpemque profanam 395
eloquar. en urgues (alium tibi, Bacche, furorem
iuraui): similes uideo concurrere tauros;
idem ambobus honos unusque ab origine sanguis;
ardua conlatis obnixi cornua miscent
frontibus alternaque truces moriuntur in ira. 400
tu peior, tu cede, nocens qui solus auita
gramina communemque petis defendere montem.
a miseri morum! bellastis sanguine tanto
et saltum dux alter habet.' sic fata gelatis
uultibus et Baccho iam demigrante quieuit. 405
at trepidus monstro et uariis terroribus impar
longaeui rex uatis opem tenebrasque sagaces
Tiresiae, qui mos incerta pauentibus, aeger
consulit. ille deos non larga caede iuuencum,
non alacri penna aut uerum salientibus extis, 410
nec tripode implicito numerisque sequentibus astra,
turea nec supra uolitante altaria fumo
tam penitus, durae quam Mortis limite manes
elicitos, patuisse refert; Lethaeaque sacra
et mersum Ismeni subter confinia ponto 415
miscentis parat ante ducem, circumque bidentum
uisceribus laceris et odori sulphuris aura
graminibusque nouis et longo murmure purgat.
silua capax aeui ualidaque incurua senecta,
aeternum intonsae frondis, stat peruia nullis 420
solibus; haud illam brumae minuere, Notusue
ius habet aut Getica Boreas impactus ab Vrsa.
subter operta quies, uacuusque silentia seruat
horror et exclusae pallet male lucis imago.
nec caret umbra deo: nemori Latonia cultrix 425
additur; hanc piceae cedrique et robore in omni
effictam sanctis occultat silua tenebris.
huius inaspectae luco stridere sagittae
nocturnique canum gemitus, ubi limina patrui
effugit inque nouae melior redit ora Dianae; 430
aut ubi fessa iugis, dulcesque altissima somnos
lux mouet, hic late iaculis circum undique fixis
effusam pharetra ceruicem excepta quiescit.
extra inmane patent, tellus Mauortia, campi;
fetus ager Cadmo, durus qui uomere primo 435
post consanguineas acies sulcosque nocentes
ausus humum uersare et putria sanguine prata
eruit; ingentes infelix terra tumultus
lucis adhuc medio solaque in nocte per umbras
expirat, nigri cum uana in proelia surgunt 440
terrigenae; fugit incepto tremibundus ab aruo
agricola insanique domum rediere iuuenci.
hic senior uates (Stygiis accommoda quippe
terra sacris, uiuoque placent sola pinguia tabo)
uelleris obscuri pecudes armentaque sisti 445
atra monet; quaecumque gregum pulcherrima ceruix
ducitur; ingemuit Dirce maestusque Cithaeron,
et noua clamosae stupuere silentia ualles.
tum fera caeruleis intexit cornua sertis
ipse manu tractans, notaeque in limite siluae 450
principio largos nouies tellure cauata
inclinat Bacchi latices et munera uerni
lactis et Actaeos imbres suadumque cruorem
manibus; aggeritur quantum bibit arida tellus.
trunca dehinc nemora aduoluunt, maestusque sacerdos 455
tres Hecatae totidemque satis Acheronte nefasto
uirginibus iubet esse focos; tibi, rector Auerni,
quamquam infossus humo superat tamen agger in auras
pineus; hunc iuxta cumulo minor ara profundae
erigitur Cereri; frontes atque omne cupressus 460
intexit plorata latus. iamque ardua ferro
signati capita et frugum libamine puro
in uulnus cecidere greges; tunc innuba Manto
exceptum pateris praelibat sanguen, et omnes
ter circum acta pyras sancti de more parentis 465
semineces fibras et adhuc spirantia reddit
uiscera, nec rapidas cunctatur frondibus atris
subiectare faces. atque ipse sonantia flammis
uirgulta et tristes crepuisse ut sensit aceruos
Tiresias (illi nam plurimus ardor anhelat 470
ante genas impletque cauos uapor igneus orbes)
exclamat (tremuere rogi et uox terruit ignem):
'Tartareae sedes et formidabile regnum
Mortis inexpletae, tuque, o saeuissime fratrum,
cui seruire dati manes aeternaque sontum 475
supplicia atque imi famulatur regia mundi,
soluite pulsanti loca muta et inane seuerae
Persephones uulgusque caua sub nocte repostum
elicite, et plena redeat Styga portitor alno.
ferte simul gressus, nec simplex manibus esto 480
in lucem remeare modus; tu separe coetu
Elysios, Persei, pios, uirgaque potenti
nubilus Arcas agat; contra per crimina functis,
qui plures Erebo pluresque e sanguine Cadmi,
angue ter excusso et flagranti praeuia taxo, 485
Tisiphone, dux pande diem, nec lucis egentes
Cerberus occursu capitum detorqueat umbras.'
dixerat, et pariter senior Phoebeaque uirgo
erexere animos; illi formidine nulla,
quippe in corde deus, solum timor obruit ingens 490
Oedipodioniden, uatisque horrenda canentis
nunc umeros nunc ille manus et uellera prensat
anxius inceptisque uelit desistere sacris.
qualis Gaetulae stabulantem ad confraga siluae
uenator longo motum clamore leonem 495
expectat firmans animum et sudantia nisu
tela premens; gelat ora pauor gressusque tremescunt,
quis ueniat quantusque, sed horrida signa frementis
accipit et caeca metitur murmura cura.
atque hic Tiresias nondum aduentantibus umbris: 500
'testor,' ait, 'diuae, quibus hunc saturauimus ignem
laeuaque conuulsae dedimus carchesia terrae,
iam nequeo tolerare moram. cassusne sacerdos
audior? an, rabido iubeat si Thessala cantu,
ibitis? et, Scythicis quotiens medicata uenenis 505
Colchis aget, trepido pallebunt Tartara motu?
nostri cura minor, si non attollere bustis
corpora nec plenas antiquis ossibus urnas
egerere et mixtos caelique Erebique sub unum
funestare deos libet aut exanguia ferro 510
ora sequi atque aegras functorum carpere fibras?
ne tenues annos nubemque hanc frontis opacae
spernite, ne, moneo: et nobis saeuire facultas.
scimus enim et quidquid dici noscique timetis
et turbare Hecaten (ni te, Thymbraee, uererer) 515
et triplicis mundi summum, quem scire nefastum.
illum++sed taceo: prohibet tranquilla senectus.
iamque ego uos++' auide subicit Phoebeia Manto:
'audiris, genitor, uulgusque exangue propinquat.
panditur Elysium chaos, et telluris opertae 520
dissilit umbra capax, siluaeque et nigra patescunt
flumina: liuentes Acheron eiectat harenas,
fumidus atra uadis Phlegethon incendia uoluit,
et Styx discretis interflua manibus obstat.
ipsum pallentem solio circumque ministras 525
funestorum operum Eumenidas Stygiaeque seueros
Iunonis thalamos et torua cubilia cerno.
in speculis Mors atra sedet dominoque silentes
adnumerat populos; maior superinminet ordo.
arbiter hos dura uersat Gortynius urna 530
uera minis poscens adigitque expromere uitas
usque retro et tandem poenarum lucra fateri.
quid tibi monstra Erebi, Scyllas et inane furentes
Centauros solidoque intorta adamante Gigantum
uincula et angustam centeni Aegaeonis umbram?' 535
'immo,' ait, 'o nostrae regimen uiresque senectae,
ne uulgata mihi. quis enim remeabile saxum
fallentesque lacus Tityonque alimenta uolucrum
et caligantem longis Ixiona gyris
nesciat? ipse etiam, melior cum sanguis, opertas 540
inspexi sedes, Hecate ducente, priusquam
obruit ora deus totamque in pectora lucem
detulit. Argolicas magis huc appelle precando
Thebanasque animas; alias auertere gressus
lacte quater sparsas maestoque excedere luco, 545
nata, iube; tum qui uultus habitusque, quis ardor
sanguinis adfusi, gens utra superbior adsit,
dic agedum nostramque mone per singula noctem.'
iussa facit carmenque serit, quo dissipat umbras,
quo reciet sparsas; qualis, si crimina demas, 550
Colchis et Aeaeo simulatrix litore Circe.
tunc his sacrificum dictis adfata parentem:
'primus sanguineo summittit inertia Cadmus
ora lacu, iuxtaque uirum Cythereia proles
insequitur, geminusque bibit de uertice serpens. 555
terrigenae comites illos, gens Martia, cingunt,
quis aeui mensura dies, manus omnis in armis,
omnis et in capulo; prohibent obstantque ruuntque
spirantum rabie, nec tristi incumbere fossae
cura, sed alternum sitis exhaurire cruorem. 560
proxima natarum manus est fletique nepotes.
hic orbam Autonoen, et anhelam cernimus Ino
respectantem arcus et ad ubera dulce prementem
pignus, et oppositis Semelen a uentre lacertis.
Penthea iam fractis genetrix Cadmeia thyrsis 565
iamque remissa deo pectusque adoperta cruentum
insequitur planctu; fugit ille per auia Lethes
et Stygios super usque lacus, ubi mitior illum
flet pater et lacerum componit corpus Echion.
tristem nosco Lycum dextramque in terga reflexum 570
Aeoliden, umero iactantem funus onusto.
necdum ille aut habitus aut uersae crimina formae
mutat Aristaeo genitus: frons aspera cornu,
tela manu, reicitque canes in uulnus hiantes.
ecce autem magna subit inuidiosa caterua 575
Tantalis et tumido percenset funera luctu,
nil deiecta malis; iuuat effugisse deorum
numina et insanae plus iam permittere linguae.'
talia dum patri canit intemerata sacerdos,
illius elatis tremefacta adsurgere uittis 580
canities tenuisque impelli sanguine uultus.
nec iam firmanti baculo nec uirgine fida
nititur, erectusque solo, 'desiste canendo,
nata,' ait, 'externae satis est mihi lucis, inertes
discedunt nebulae, et uultum niger exuit aer. 585
umbrisne an supero dimissus Apolline complet
spiritus? en uideo quaecumque audita. sed ecce
maerent Argolici deiecto lumine manes!
toruus Abas Proetusque nocens mitisque Phoroneus
truncatusque Pelops et saeuo puluere sordens 590
Oenomaus largis umectant imbribus ora.
auguror hinc Thebis belli meliora. quid autem
hi grege condenso (quantum arma et uulnera monstrant,
pugnaces animae) nobis in sanguine multo
oraque pectoraque et falso clamore leuatas 595
intendunt sine pace manus? rex, fallor? an hi sunt
quinquaginta illi? cernis Cthoniumque Chrominque
Phegeaque et nostra praesignem Maeona lauro.
ne saeuite, duces, nihil hic mortalibus ausum,
credite, consiliis: hos ferrea neuerat annos 600
Atropos. existis casus: bella horrida nobis,
atque iterum Tydeus.' dicit, uittaque ligatis
frondibus instantes abigit monstratque cruorem.
stabat inops comitum Cocyti in litore maesto
Laius, inmiti quem iam deus ales Auerno 605
reddiderat, dirumque tuens obliqua nepotem
(noscit enim uultu) non ille aut sanguinis haustus,
cetera ceu plebes, aliumue accedit ad imbrem,
inmortale odium spirans. sed prolicit ultro
Aonius uates: 'Tyriae dux inclute Thebes, 610
cuius ab interitu non ulla Amphionis arces
uidit amica dies, o iam satis ulte cruentum
exitium, et multum placata minoribus umbra,
quo miserande fugis? iacet ille in funere longo,
quem fremis, et iunctae sentit confinia mortis, 615
obsitus exhaustos paedore et sanguine uultus
eiectusque die: sors leto durior omni,
crede mihi! quaenam inmeritum uitare nepotem
causa tibi? confer uultum et satiare litanti
sanguine uenturasque uices et funera belli 620
pande, uel infensus uel res miserate tuorum.
tunc ego et optata uetitam transmittere Lethen
puppe dabo placidumque pia tellure reponam
et Stygiis mandabo deis.' mulcetur honoris
muneribus tingitque genas, dein talia reddit: 625
'cur tibi uersanti manes, aequaeue sacerdos,
lectus ego augurio tantisque potissimus umbris,
qui uentura loquar? satis est meminisse priorum.
nostrane praeclari (pudeat) consulta nepotes
poscitis? illum, illum sacris adhibete nefastis, 630
qui laeto fodit ense patrem, qui semet in ortus
uertit et indignae regerit sua pignora matri.
et nunc ille deos Furiarumque atra fatigat
concilia et nostros rogat haec in proelia manes.
quodsi adeo placui deflenda in tempora uates, 635
dicam equidem, quo me Lachesis, quo torua Megaera
usque sinunt: bellum, innumero uenit undique bellum
agmine, Lernaeosque trahit fatalis alumnos
Gradiuus stimulis; hos terrae monstra deumque
tela manent pulchrique obitus et ab igne supremo 640
sontes lege morae. certa est uictoria Thebis,
ne trepida, nec regna ferox germanus habebit
sed Furiae; geminumque nefas miserosque per enses
(ei mihi!) crudelis uincit pater.' haec ubi fatus
labitur et flexa dubios ambage relinquit. 645
interea gelidam Nemeen et conscia laudis
Herculeae dumeta uaga legione tenebant
Inachidae; iam Sidonias auertere praedas,
sternere, ferre domos ardent instantque. quis iras
flexerit, unde morae, medius quis euntibus error, 650
Phoebe, doce: nos rara manent exordia famae.
marcidus edomito bellum referebat ab Haemo
Liber; ibi armiferos geminae iam sidera brumae
orgia ferre Getas canumque uirescere dorso
Othryn et Icaria Rhodopen adsueuerat umbra, 655
et iam pampineos materna ad moenia currus
promouet; effrenae dextra laeuaque sequuntur
lynces, et uda mero lambunt retinacula tigres.
post exultantes spolia armentalia portant
seminecesque lupos scissasque Mimallones ursas. 660
nec comitatus iners: sunt illic Ira Furorque
et Metus et Virtus et numquam sobrius Ardor
succiduique gradus et castra simillima regi.
isque ubi puluerea Nemeen efferuere nube
conspicit et solem radiis ignescere ferri, 665
necdum compositas belli in certamina Thebas,
concussus uisis, quamquam ore et pectore marcet,
aeraque tympanaque et biforem reticere tumultum
imperat, attonitas qui circum plurimus aures,
atque ita: 'me globus iste meamque excindere gentem 670
apparat; ex longo recalet furor; hoc mihi saeuum
Argos et indomitae bellum ciet ira nouercae.
usque adeone parum cineri data mater iniquo
natalesque rogi quaeque ipse micantia sensi
fulgura? reliquias etiam fusaeque sepulcrum 675
paelicis et residem ferro petit impia Theben.
nectam fraude moras; illum, illum tendite campum,
tendite, io comites.' Hyrcanae ad signa iugales
intumuere iubas, dicto prius astitit aruis.
tempus erat medii cum solem in culmina mundi 680
tollit anhela dies, ubi tardus hiantibus aruis
stat uapor atque omnes admittunt aethera luci.
undarum uocat ille deas mediusque silentum
incipit: 'agrestes, fluuiorum numina, Nymphae,
et nostri pars magna gregis, perferte laborem 685
quem damus. Argolicos paulum mihi fontibus amnes
stagnaque et errantes obducite puluere riuos.
praecipuam Nemeen, qua nostra in moenia bellis
nunc iter, ex alto fugiat liquor; adiuuat ipse
Phoebus adhuc summo, cesset ni uestra uoluntas, 690
limite; uim coeptis indulgent astra, meaeque
aestifer Erigones spumat canis. ite uolentes,
ite in operta soli; post uos ego gurgite pleno
eliciam, et quae dona meis amplissima sacris
uester habebit honos, nocturnaque furta licentum 695
cornipedum et cupidas Faunorum arcebo rapinas.'
dixerat; ast illis tenuior percurrere uisus
ora situs, uiridisque comis exhorruit umor.
protinus Inachios haurit sitis ignea campos:
diffugere undae, squalent fontesque lacusque, 700
et caua feruenti durescunt flumina limo.
aegra solo macies, tenerique in origine culmi
inclinata seges, deceptum margine ripae
stat pecus, atque amnes quaerunt armenta natatos.
sic ubi se magnis refluus suppressit in antris 705
Nilus et Eoae liquentia pabula brumae
ore premit, fumant desertae gurgite ualles
et patris undosi sonitus expectat hiulca
Aegyptos, donec Phariis alimenta rogatus
donet agris magnumque inducat messibus annum. 710
aret Lerna nocens, aret Lyrceus et ingens
Inachus aduoluensque natantia saxa Charadrus
et numquam in ripis audax Erasinus et aequus
fluctibus Asterion, ille alta per auia notus
audiri et longe pastorum rumpere somnos. 715
[sic Hyperionios cum lux effrena per orbem
rapta ruit Phaethontis equos, magnumque laborem
discordes gemuere poli, dum pontus et arua
stellarumque ruunt crines, non amnibus undae,
non lucis mansere comae, sed multus ubique 720
ignis, ubique faces et longa fluminis instar
indiget Aegaeon deceptus imagine ripae.]
una tamen tacitas, sed iussu numinis, undas,
haec quoque, secreta nutrit Langia sub umbra.
nondum illi raptus dederat lacrimabile nomen 725
Archemorus, nec fama deae; tamen auia seruat
et nemus et fluuium; manet ingens gloria nympham,
cum tristem Hypsipylen ducibus sudatus Achaeis
ludus et atra sacrum recolet trieteris Ophelten.
ergo nec ardentes clipeos uectare nec artos 730
thoracum nexus (tantum sitis horrida torret)
sufficiunt; non ora modo angustisque perusti
faucibus, interior sed uis quatit: aspera pulsu
corda, gelant uenae et siccis cruor aeger adhaeret
uisceribus; tunc sole putris, tunc puluere tellus 735
exhalat calidam nubem. non spumeus imber
manat equum: siccis inlidunt ora lupatis,
ora catenatas procul exertantia linguas;
nec legem dominosue pati, sed perfurit aruis
flammatum pecus. huc illuc impellit Adrastus 740
exploratores, si stagna Licymnia restent,
si quis Amymones superet liquor: omnia caecis
ignibus hausta sedent, nec spes umentis Olympi,
ceu flauam Libyen desertaque pulueris Afri
conlustrent nullaque umbratam nube Syenen. 745
tandem inter siluas (sic Euhius ipse pararat)
errantes subitam pulchro in maerore tuentur
Hypsipylen; illi quamuis et ad ubera Opheltes
non suus, Inachii proles infausta Lycurgi,
dependet (neglecta comam nec diues amictu), 750
regales tamen ore notae, nec mersus acerbis
extat honos. tunc haec adeo stupefactus Adrastus:
'diua potens nemorum (nam te uultusque pudorque
mortali de stirpe negant), quae laeta sub isto
igne poli non quaeris aquas, succurre propinquis 755
gentibus; Arquitenens seu te Latonia casto
de grege transmisit thalamis, seu lapsus ab astris
non humilis fecundat amor (neque enim ipse deorum
arbiter Argolidum thalamis nouus), aspice maesta
agmina. nos ferro meritas excindere Thebas 760
mens tulit, imbelli sed nunc sitis aspera fato
summittitque animos et inertia robora carpit.
da fessis in rebus opem, seu turbidus amnis,
seu tibi foeda palus, nihil hac in sorte pudendum,
nil humile est; tu nunc Ventis pluuioque rogaris 765
pro Ioue, tu refugas uires et pectora bellis
exanimata reple: sic hoc tibi sidere dextro
crescat onus. tantum reduces det flectere gressus
Iuppiter, o quanta belli donabere praeda!
Dircaeos tibi, diua, greges numerumque rependam 770
plebis, et hic magna lucus signabitur ara.'
dixit, et orantis media inter anhelitus ardens
uerba rapit, cursuque animae labat arida lingua;
idem omnes pallorque uiros flatusque soluti
oris habet. reddit demisso Lemnia uultu: 775
'diua quidem uobis, etsi caelestis origo est,
unde ego? mortales utinam haud transgressa fuissem
luctibus! altricem mandati cernitis orbam
pignoris; at nostris an quis sinus, uberaque ulla,
scit deus; et nobis regnum tamen et pater ingens++ 780
sed quid ego haec, fessosque optatis demoror undis?
mecum age nunc, si forte uado Langia perennes
seruat aquas; solet et rabidi sub limite Cancri
semper, et Icarii quamuis iuba fulguret astri,
ire tamen.' simul haerentem, ne tarda Pelasgis 785
dux foret, a! miserum uicino caespite alumnum
(sic Parcae uoluere) locat ponique negantis
floribus aggestis et amico murmure dulces
solatur lacrimas: qualis Berecyntia mater,
dum paruum circa iubet exultare Tonantem 790
Curetas trepidos; illi certantia plaudunt
orgia, sed magnis resonat uagitibus Ide.
at puer in gremio uernae telluris et alto
gramine nunc faciles sternit procursibus herbas
in uultum nitens, caram modo lactis egeno 795
nutricem clangore ciens iterumque renidens
et teneris meditans uerba inluctantia labris
miratur nemorum strepitus aut obuia carpit
aut patulo trahit ore diem nemorique malorum
inscius et uitae multum securus inerrat. 800
sic tener Odrysia Mauors niue, sic puer ales
uertice Maenalio, talis per litora reptans
improbus Ortygiae latus inclinabat Apollo.
illi per dumos et opaca uirentibus umbris
deuia: pars cingunt, pars arta plebe sequuntur 805
praecelerantque ducem. medium subit illa per agmen
non humili festina modo; iamque amne propinquo
rauca sonat uallis, saxosumque impulit aures
murmur: ibi exultans conclamat ab agmine primus,
sicut erat leuibus tollens uexilla maniplis, 810
Argus, 'aquae?' longusque uirum super ora cucurrit
clamor, 'aquae!' sic Ambracii per litora ponti
nauticus in remis iuuenum monstrante magistro
fit sonus inque uicem contra percussa reclamat
terra, salutatus cum Leucada pandit Apollo. 815
incubuere uadis passim discrimine nullo
turba simul primique, nequit secernere mixtos
aequa sitis, frenata suis in curribus intrant
armenta, et pleni dominis armisque feruntur
quadripedes; hos turbo rapax, hos lubrica fallunt 820
saxa, nec implicitos fluuio reuerentia reges
proterere aut mersisse uado clamantis amici
ora. fremunt undae, longusque a fontibus amnis
diripitur; modo lene uirens et gurgite puro
perspicuus, nunc sordet aquis egestus ab imis 825
alueus; inde tori riparum et proruta turbant
gramina; iam crassus caenoque et puluere torrens,
quamquam expleta sitis, bibitur tamen. agmina bello
decertare putes iustumque in gurgite Martem
perfurere aut captam tolli uictoribus urbem. 830
atque aliquis regum medio circumfluus amni:
'siluarum, Nemea, longe regina uirentum,
lecta Iouis sedes, quam tu non Herculis actis
dura magis, rabidi cum colla comantia monstri
angeret et tumidos animam angustaret in artus! 835
hac saeuisse tenus populorum in coepta tuorum
sufficiat; tuque o cunctis insuete domari
solibus, aeternae largitor corniger undae,
laetus eas, quacumque domo gelida ora resoluis
inmortale tumens; neque enim tibi cana repostas 840
bruma niues raptasque alio de fonte refundit
arcus aquas grauidiue indulgent nubila Cauri,
sed tuus et nulli ruis expugnabilis astro.
te nec Apollineus Ladon nec Xanthus uterque
Spercheosque minas Centaureusque Lycormas 845
praestiterint; tu pace mihi, tu nube sub ipsa
armorum festasque super celebrabere mensas
(a Ioue primus honos), bellis modo laetus ouantes
accipias fessisque libens iterum hospita pandas
flumina defensasque uelis agnoscere turmas.' 850


V

Pulsa sitis fluuio, populataque gurgitis alueum
agmina linquebant ripas amnemque minorem;
acrior et campum sonipes rapit et pedes arua
implet ouans, rediere uiris animique minaeque
uotaque, sanguineis mixtum ceu fontibus ignem 5
hausissent belli magnasque in proelia mentes.
dispositi in turmas rursus legemque seueri
ordinis, ut cuique ante locus ductorque, monentur
instaurare uias. tellus iam puluere primo
crescit, et armorum transmittunt fulgura siluae. 10
qualia trans pontum Phariis defensa serenis
rauca Paraetonio decedunt agmina Nilo,
cum fera ponit hiems: illae clangore fugaci,
umbra fretis aruisque, uolant, sonat auius aether.
iam Borean imbresque pati, iam nare solutis 15
amnibus et nudo iuuat aestiuare sub Haemo.
hic rursus simili procerum uallante corona
dux Talaionides, antiqua ut forte sub orno
stabat et admoti nixus Polynicis in hastam:
'at tamen, o quaecumque es' ait 'cui gloria tanta, 20
uenimus innumerae fatum debere cohortes,
quem non ipse deum sator aspernetur honorem,
dic age, quando tuis alacres absistimus undis,
quae domus aut tellus, animam quibus hauseris astris.
dic quis et ille pater. neque enim tibi numina longe, 25
transierit fortuna licet, maiorque per ora
sanguis, et adflicto spirat reuerentia uultu.'
ingemit, et paulum fletu cunctata modesto
Lemnias orsa refert: 'inmania uulnera, rector,
integrare iubes, Furias et Lemnon et artis 30
arma inserta toris debellatosque pudendo
ense mares; redit ecce nefas et frigida cordi
Eumenis. o miserae, quibus hic furor additus! o nox!
o pater! illa ego nam, pudeat ne forte benignae
hospitis, illa, duces, raptum quae sola parentem 35
occului. quid longa malis exordia necto?
et uos arma uocant magnique in corde paratus.
hoc memorasse sat est: claro generata Thoante
seruitium Hypsipyle uestri fero capta Lycurgi.'
aduertere animos, maiorque et honora uideri 40
parque operi tanto; cunctis tunc noscere casus
ortus amor, pater ante alios hortatur Adrastus:
'immo age, dum primi longe damus agmina uulgi
(nec facilis Nemea latas euoluere uires,
quippe obtenta comis et ineluctabilis umbra), 45
pande nefas laudesque tuas gemitusque tuorum,
unde hos aduenias regno deiecta labores.'
dulce loqui miseris ueteresque reducere questus.
incipit: 'Aegaeo premitur circumflua Nereo
Lemnos, ubi ignifera fessus respirat ab Aetna 50
Mulciber; ingenti tellurem proximus umbra
uestit Athos nemorumque obscurat imagine pontum;
Thraces arant contra, Thracum fatalia nobis
litora, et inde nefas. florebat diues alumnis
terra, nec illa Samo fama Deloue sonanti 55
peior et innumeris quas spumifer adsilit Aegon.
dis uisum turbare domos, nec pectora culpa
nostra uacant: nullos Veneri sacrauimus ignes,
nulla deae sedes; mouet et caelestia quondam
corda dolor lentoque inrepunt agmine Poenae. 60
illa Paphon ueterem centumque altaria linquens,
nec uultu nec crine prior, soluisse iugalem
ceston et Idalias procul ablegasse uolucres
fertur. erant certe media quae noctis in umbra
diuam alios ignes maioraque tela gerentem 65
Tartareas inter thalamis uolitasse sorores
uulgarent, utque implicitis arcana domorum
anguibus et saeua formidine nupta replesset
limina nec fidi populum miserata mariti.
protinus a Lemno teneri fugistis Amores: 70
mutus Hymen uersaeque faces et frigida iusti
cura tori. nullae redeunt in gaudia noctes,
nullus in amplexu sopor est, Odia aspera ubique
et Furor et medio recubat Discordia lecto.
cura uiris tumidos aduersa Thracas in ora 75
eruere et saeuam bellando frangere gentem.
cumque domus contra stantesque in litore nati,
dulcius Edonias hiemes Arctonque frementem
excipere, aut tandem tacita post proelia nocte
fractorum subitas torrentum audire ruinas. 80
illae autem tristes (nam me tunc libera curis
uirginitas annique tegunt) sub nocte dieque
adsiduis aegrae in lacrimis solantia miscent
conloquia, aut saeuam spectant trans aequora Thracen.
Sol operum medius summo librabat Olympo 85
lucentes, ceu staret, equos; quater axe sereno
intonuit, quater antra dei fumantis anhelos
exeruere apices, Ventisque absentibus Aegon
motus et ingenti percussit litora ponto:
cum subito horrendas aeui matura Polyxo 90
tollitur in furias thalamisque insueta relictis
euolat. insano ueluti Teumesia Thyias
rapta deo, cum sacra uocant Idaeaque suadet
buxus et a summis auditus montibus Euhan:
sic, erecta genas aciemque effusa trementi 95
sanguine, desertam rabidis clamoribus urbem
exagitat clausasque domos et limina pulsans
concilium uocat; infelix comitatus eunti
haerebant nati. atque illae non segnius omnes
erumpunt tectis, summasque ad Pallados arces 100
impetus: huc propere stipamur et ordine nullo
congestae; stricto mox ense silentia iussit
hortatrix scelerum et medio sic ausa profari:
"rem summam instinctu superum meritique doloris,
o uiduae (firmate animos et pellite sexum!) 105
Lemniades, sancire paro; si taedet inanes
aeternum seruare domos turpemque iuuentae
flore situm et longis steriles in luctibus annos,
inueni, promitto, uiam (nec numina desunt)
qua renouanda Venus: modo par insumite robur 110
luctibus, atque adeo primum hoc mihi noscere detur.
tertia canet hiems: cui conubialia uincla
aut thalami secretus honos? cui coniuge pectus
intepuit? cuius uidit Lucina labores,
dicite, uel iustos cuius pulsantia menses 115
uota tument? qua pace feras uolucresque iugari
mos datus! heu segnes! potuitne ultricia Graius
uirginibus dare tela pater laetusque dolorum
sanguine securos iuuenum perfundere somnos:
at nos uulgus iners? quodsi propioribus actis 120
est opus, ecce animos doceat Rhodopeia coniunx,
ulta manu thalamos pariterque epulata marito.
nec uos inmunis scelerum securaue cogo.
plena mihi domus atque ingens, en cernite, sudor.
quattuor hos una, decus et solacia patris, 125
in gremio (licet amplexu lacrimisque morentur)
transadigam ferro saniemque et uulnera fratrum
miscebo patremque super spirantibus addam.
ecqua tot in caedes animum promittit?" agebat
pluribus; aduerso nituerunt uela profundo: 130
Lemnia classis erat. rapuit gauisa Polyxo
fortunam atque iterat: "superisne uocantibus ultro
desumus? ecce rates! deus hos, deus ultor in iras
apportat coeptisque fauet. nec imago quietis
uana meae: nudo stabat Venus ense uideri 135
clara mihi somnosque super. 'quid perditis aeuum?'
inquit, 'age auersis thalamos purgate maritis.
ipsa faces alias melioraque foedera iungam.'
dixit, et hoc ferrum stratis, hoc, credite, ferrum
imposuit. quin, o miserae, dum tempus agi rem, 140
consulite; en ualidis spumant euersa lacertis
aequora, Bistonides ueniunt fortasse maritae."
hinc stimuli ingentes, magnusque aduoluitur astris
clamor. Amazonio Scythiam feruere tumultu
lunatumque putes agmen descendere, ubi arma 145
indulget pater et saeui mouet ostia Belli.
nec uarius fremor aut studia in contraria rapti
dissensus, ut plebe solet: furor omnibus idem,
idem animus solare domos iuuenumque senumque
praecipitare colos plenisque adfrangere paruos 150
uberibus ferroque omnes exire per annos.
tunc uiridi luco (lucus iuga celsa Mineruae
propter opacat humum niger ipse, sed insuper ingens
mons premit et gemina pereunt caligine soles),
hic sanxere fidem, tu Martia testis Enyo 155
atque inferna Ceres, Stygiaeque Acheronte recluso
ante preces uenere deae; sed fallit ubique
mixta Venus, Venus arma tenet, Venus admouet iras.
nec de more cruor: natum Charopeia coniunx
obtulit, accingunt sese et mirantia ferro 160
pectora congestisque auidae simul undique dextris
perfringunt, ac dulce nefas in sanguine uiuo
coniurant, matremque recens circumuolat umbra.
talia cernenti mihi quantus in ossibus horror,
quisue per ora color! qualis cum cerua cruentis 165
circumuenta lupis, nullum cui pectore molli
robur et in uolucri tenuis fiducia cursu,
praecipitat suspensa fugam, iam iamque teneri
credit et elusos audit concurrere morsus.
illi aderant, primis iamque offendere carinae 170
litoribus, certant saltu contingere terram
praecipites. miseri, quos non aut horrida uirtus
Marte sub Odrysio, aut medii inclementia ponti
hauserit! alta etiam superum delubra uaporant
promissasque trahunt pecudes: niger omnibus aris 175
ignis, et in nullis spirat deus integer extis.
tardius umenti noctem deiecit Olympo
Iuppiter et uersum miti, reor, aethera cura
sustinuit, dum fata uetant, nec longius umquam
cessauere nouae perfecto sole tenebrae. 180
sera tamen mundo uenerunt astra, sed illis
et Paros et nemorosa Thasos crebraeque relucent
Cyclades; una graui penitus latet obruta caelo
Lemnos, in hanc tristes nebulae, et plaga caeca superne
texitur, una uagis Lemnos non agnita nautis. 185
iam domibus fusi et nemorum per opaca sacrorum
ditibus indulgent epulis uacuantque profundo
aurum inmane mero, dum quae per Strymona pugnae,
quis Rhodope gelidoue labor sudatus in Haemo
enumerare uacat. nec non, manus impia, nuptae 190
serta inter festasque dapes quo maxima cultu
quaeque iacent; dederat Cytherea suprema
nocte uiros longoque breuem post tempore pacem
nequiquam et miseros perituro adflauerat igni.
conticuere chori, dapibus ludoque licenti 195
fit modus et primae decrescunt murmura noctis,
cum consanguinei mixtus caligine Leti
rore madens Stygio morituram amplectitur urbem
Somnus et implacido fundit grauia otia cornu
secernitque uiros. uigilant nuptaeque nurusque 200
in scelus, atque hilares acuunt fera tela Sorores.
inuasere nefas, cuncto sua regnat Erinys
pectore. non aliter Scythicos armenta per agros
Hyrcanae clausere leae, quas exigit ortu
prima fames, auidique implorant ubera nati. 205
quos tibi (nam dubito) scelerum de mille figuris
expediam casus? Helymum temeraria Gorge
euinctum ramis altaque in mole tapetum
efflantem somno crescentia uina superstans
uulnera disiecta rimatur ueste, sed illum 210
infelix sopor admota sub morte refugit.
turbidus incertumque oculis uigilantibus hostem
occupat amplexu, nec segnius illa tenentis
pone adigit costas donec sua pectora ferro
tangeret. is demum sceleri modus; ora supinat 215
blandus adhuc oculisque tremens et murmure Gorgen
quaerit et indigno non soluit bracchia collo.
non ego nunc uulgi quamquam crudelia pandam
funera, sed propria luctus de stirpe recordor:
quod te, flaue Cydon, quod te per colla refusis 220
intactum, Crenaee, comis (quibus ubera mecum
obliquumque a patre genus), fortemque, timebam
quem desponsa, Gyan uidi lapsare cruentae
uulnere Myrmidones, quodque inter serta torosque
barbara ludentem fodiebat Epopea mater. 225
flet super aequaeuum exarmata Lycaste
Cydimon, heu similes perituro in corpore uultus
aspiciens floremque genae et quas finxerat auro
ipsa comas, cum saeua parens iam coniuge fuso
astitit impellitque minis atque inserit ensem. 230
ut fera, quae rabiem placido desueta magistro
tardius arma mouet stimulisque et uerbere crebro
in mores negat ire suos, sic illa iacenti
incidit undantemque sinu conlapsa cruorem
excipit et laceros premit in noua uulnera crines. 235
ut uero Alcimeden etiamnum in murmure truncos
ferre patris uultus et egentem sanguinis ensem
conspexi, riguere comae atque in uiscera saeuus
horror iit: meus ille Thoas, mea dira uideri
dextra mihi! extemplo thalamis turbata paternis 240
inferor. ille quidem dudum (quis magna tuenti
somnus?) agit uersans secum, etsi lata recessit
urbe domus, quinam strepitus, quae murmura noctis,
cur fremibunda quies. trepido scelus ordine pando,
quis dolor, unde animi: "uis nulla arcere furentes; 245
hac sequere, o miserande; premunt aderuntque moranti,
et mecum fortasse cades." his motus et artus
erexit stratis. ferimur per deuia uastae
urbis et ingentem nocturnae caedis aceruum
passim, ut quosque sacris crudelis uespera lucis 250
strauerat, occulta speculamur nube latentes.
hic impressa toris ora extantesque reclusis
pectoribus capulos magnarum et fragmina trunca
hastarum et ferro laceras per corpora uestes,
crateras pronos epulasque in caede natantes 255
cernere erat, iugulisque modo torrentis apertis
sanguine commixto redeuntem in pocula Bacchum.
hic iuuenum manus et nullis uiolabilis armis
turba senes, positique patrum super ora gementum
semineces pueri trepidas in limine uitae 260
singultant animas. gelida non saeuius Ossa
luxuriant Lapitharum epulae, si quando profundo
Nubigenae caluere mero: uix primus ab ira
pallor, et impulsis surgunt ad proelia mensis.
tunc primum sese trepidis sub nocte Thyoneus 265
detexit, nato portans extrema Thoanti
subsidia, et multa subitus cum luce refulsit.
agnoui: non ille quidem turgentia sertis
tempora nec flaua crinem distinxerat uua:
nubilus indignumque oculis liquentibus imbrem 270
adloquitur: "dum fata dabant tibi, nate, potentem
Lemnon et externis etiam seruare timendam
gentibus, haud umquam iusto mea cura labori
destitit: absciderunt tristes crudelia Parcae
stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi 275
ante Iouem frustra, lacrimisque auertere luctus
contigit; infandum natae concessit honorem.
accelerate fugam, tuque, o mea digna propago,
hac rege, uirgo, patrem, gemini qua bracchia muri
litus eunt: illa, qua rere silentia, porta 280
stat funesta Venus ferroque accincta furentes
adiuuat (unde manus, unde haec Mauortia diuae
pectora?). tu lato patrem committe profundo:
succedam curis." ita fatus in aera rursus
soluitur et nostrum, uisus arcentibus umbris, 285
mitis iter longae clarauit limite flammae.
qua data signa sequor; dein curuo robore clausum
dis pelagi Ventisque et Cycladas Aegaeoni
amplexo commendo patrem, nec fletibus umquam
fit modus alternis, ni iam dimittat Eoo 290
Lucifer astra polo. tunc demum litore rauco
multa metu reputans et uix confisa Lyaeo
diuidor, ipsa gradu nitente, sed anxia retro
pectora; nec requies quin et surgentia caelo
flamina et e cunctis prospectem collibus undas. 295
exoritur pudibunda dies, caelumque retexens
auersum Lemno iubar et declinia Titan
opposita iuga nube refert. patuere furores
nocturni, lucisque nouae formidine cunctis
(quamquam inter similes) subitus pudor; impia terrae 300
infodiunt scelera aut festinis ignibus urunt.
iam manus Eumenidum captasque refugerat arces
exaturata Venus; licuit sentire quid ausae,
et turbare comas et lumina tingere fletu.
insula diues agris opibusque armisque uirisque, 305
nota situ et Getico nuper ditata triumpho,
non maris incursu, non hoste, nec aethere laeuo
perdidit una omnes orbata excisaque mundo
indigenas: non arua uiri, non aequora uertunt,
conticuere domus, cruor altus et oblita crasso 310
cuncta rubent tabo, magnaeque in moenibus urbis
nos tantum et saeui spirant per culmina manes.
ipsa quoque arcanis tecti in penetralibus alto
molior igne pyram, sceptrum super armaque patris
inicio et notas regum uelamina uestes, 315
ac prope maesta rogum confusis crinibus asto
ense cruentato, fraudemque et inania busta
plango metu, si forte premant, cassumque parenti
omen et hac dubios leti precor ire timores.
his mihi pro meritis, ut falsi criminis astu 320
parta fides, regna et solio considere patris
(supplicium!) datur. anne illis obsessa negarem?
accessi, saepe ante deos testata fidemque
inmeritasque manus; subeo (pro dira potestas!)
exangue imperium et maestam sine culmine Lemnon. 325
iam magis atque magis uigiles dolor angere sensus,
et gemitus clari, et paulatim inuisa Polyxo,
iam meminisse nefas, iam ponere manibus aras
concessum et multum cineres iurare sepultos.
sic ubi ductorem trepidae stabulique maritum, 330
quem penes et saltus et adultae gloria gentis,
Massylo frangi stupuere sub hoste iuuencae,
it truncum sine honore pecus, regemque peremptum
ipse ager, ipsi amnes et muta armenta queruntur.
ecce autem aerata dispellens aequora prora 335
Pelias intacti late subit hospita ponti
pinus; agunt Minyae, geminus fragor ardua canet
per latera: abruptam credas radicibus ire
Ortygiam aut fractum pelago decurrere montem.
ast ubi suspensis siluerunt aequora tonsis, 340
mitior et senibus cycnis et pectine Phoebi
uox media de puppe uenit, maria ipsa carinae
accedunt. post nosse datum est: Oeagrius illic
adclinis malo mediis intersonat Orpheus
remigiis tantosque iubet nescire labores. 345
illis in Scythicum Borean iter oraque primi
Cyaneis artata maris. nos, Thracia uisu
bella ratae, uario tecta incursare tumultu,
densarum pecudum aut fugientum more uolucrum.
heu ubi nunc Furiae? portus amplexaque litus 350
moenia, qua longe pelago despectus aperto,
scandimus et celsas turres; huc saxa sudesque
armaque maesta uirum atque infectos caedibus enses
subuectant trepidae; quin et squalentia texta
thoracum et uultu galeas intrare soluto 355
non pudet; audaces rubuit mirata cateruas
Pallas, et auerso risit Gradiuus in Haemo.
tunc primum ex animis praeceps amentia cessit,
nec ratis illa salo, sed diuum sera per aequor
iustitia et poenae scelerum aduentare uidentur. 360
iamque aberant terris quantum Gortynia currunt
spicula, caeruleo grauidam cum Iuppiter imbri
ipsa super nubem ratis armamenta Pelasgae
sistit agens; inde horror aquis, et raptus ab omni
sole dies miscet tenebras, quis protinus unda 365
concolor; obnixi lacerant caua nubila uenti
diripiuntque fretum, nigris redit umida tellus
uerticibus, totumque Notis certantibus aequor
pendet et arquato iam iam prope sidera dorso
frangitur; incertae nec iam prior impetus alno, 370
sed labat extantem rostris modo gurgite in imo,
nunc caelo Tritona ferens. nec robora prosunt
semideum heroum, puppemque insana flagellat
arbor et instabili procumbens pondere curuas
raptat aquas, remique cadunt in pectus inanes. 375
nos quoque per rupes murorumque aggere ab omni,
dum labor ille uiris fretaque indignantur et Austros,
desuper inualidis fluitantia tela lacertis
(quid non ausa manus?) Telamona et Pelea contra
spargimus, et nostro petitur Tirynthius arcu. 380
illi (quippe simul bello pelagoque laborant),
pars clipeis munire ratem, pars aequora fundo
egerere; ast alii pugnant, sed inertia motu
corpora, suspensaeque carent conamine uires.
instamus iactu telorum, et ferrea nimbis 385
certat hiems, ustaeque sudes fractique molares
spiculaque et multa crinitum missile flamma
nunc pelago, nunc puppe cadunt; dat operta fragorem
pinus et ab iunctis regemunt tabulata cauernis.
talis Hyperborea uirides niue uerberat agros 390
Iuppiter; obruitur campis genus omne ferarum,
deprensaeque cadunt uolucres, et messis amaro
strata gelu, fragor inde iugis, inde amnibus irae.
ut uero elisit nubes Ioue tortus ab alto
ignis et ingentes patuere in fulmine nautae, 395
deriguere animi, manibusque horrore remissis
arma aliena cadunt, rediit in pectora sexus.
cernimus Aeacidas murisque inmane minantem
Ancaeum et longa pellentem cuspide rupes
Iphiton; attonito manifestus in agmine supra est 400
Amphitryoniades puppemque alternus utrimque
ingrauat et medias ardet descendere in undas.
at leuis et miserae nondum mihi notus Iason
transtra per et remos impressaque terga uirorum
nunc magnum Oeniden, nunc ille hortatibus Idan 405
et Talaum et cana rorantem aspergine ponti
Tyndariden iterans gelidique in nube parentis
uela laborantem Calain subnectere malo
uoce manuque rogat; quatiunt impulsibus illi
nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt 410
aequora, et incussae redeunt a turribus hastae.
ipse graues fluctus clauumque audire negantem
lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat
imperia ac laeuas dextrasque obtorquet in undas
proram nauifragis auidam concurrere saxis, 415
donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus
Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos
extulit et, socium turba prohibente, poposcit
foedera; praecipites uocem inuoluere procellae.
tunc modus armorum, pariterque exhausta quierant 420
flamina, confusoque dies respexit Olympo.
quinquaginta illi, trabibus de more reuinctis,
eminus abrupto quatiunt noua litora saltu,
magnorum decora alta patrum, iam fronte sereni
noscendique habitu, postquam timor iraque cessit 425
uultibus. arcana sic fama erumpere porta
caelicolas, si quando domos litusque rubentum
Aethiopum et mensas amor est intrare minores;
dant fluuii montesque locum, tum terra superbit
gressibus et paulum respirat caelifer Atlans. 430
hic et ab adserto nuper Marathone superbum
Thesea et Ismarios, Aquilonia pignora, fratres,
utraque quis rutila stridebant tempora penna,
cernimus, hic Phoebo non indignante priorem
Admetum et durae similem nihil Orphea Thracae, 435
tunc prolem Calydone satam generumque profundi
Nereos. ambiguo uisus errore lacessunt
Oebalidae gemini; chlamys huic, chlamys ardet et illi,
ambo hastile gerunt, umeros exertus uterque,
nudus uterque genas, simili coma fulgurat astro. 440
audet iter magnique sequens uestigia mutat
Herculis et tarda quamuis se mole ferentem
uix cursu tener aequat Hylas Lernaeaque tollens
arma sub ingenti gaudet sudare pharetra.
ergo iterum Venus et tacitis corda aspera flammis 445
Lemniadum pertemptat Amor. tunc regia Iuno
arma habitusque uirum pulchraeque insignia gentis
mentibus insinuat, certatimque ordine cunctae
hospitibus patuere fores; tunc primus in aris
ignis, et infandis uenere obliuia curis; 450
tunc epulae felixque sopor noctesque quietae,
nec superum sine mente, reor, placuere fatentes.
forsitan et nostrae fatum excusabile culpae
noscere cura, duces. cineres furiasque meorum
testor ut externas non sponte aut crimine taedas 455
attigerim (scit cura deum), etsi blandus Iason
uirginibus dare uincla nouis: sua iura cruentum
Phasin habent, alios, Colchi, generatis amores.
iamque exuta gelu tepuerunt sidera longis
solibus, et uelox in terga reuoluitur annus. 460
iam noua progenies partusque in uota soluti,
et non speratis clamatur Lemnos alumnis.
nec non ipsa tamen, thalami monimenta coacti,
enitor geminos, duroque sub hospite mater
nomen aui renouo; nec quae fortuna relictis 465
nosse datur: iam plena quater quinquennia degunt
si modo fata sinunt aluitque rogata Lycaste.
detumuere animi maris, et clementior Auster
uela uocat: ratis ipsa moram portusque quietos
odit et aduersi tendit retinacula saxi. 470
inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason
efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis
praeteruectus aquis, cui non sua pignora cordi,
non promissa fides; certe stat fama remotis
gentibus: aequorei redierunt uellera Phrixi. 475
ut stata lux pelago uenturumque aethera sensit
Tiphys et occidui rubuere cubilia Phoebi,
heu iterum gemitus, iterumque nouissima nox est.
uix reserata dies, et iam rate celsus Iason
ire iubet, primoque ferit dux uerbere pontum. 480
illos e scopulis et summo uertice montis
spumea porrecti dirimentes terga profundi
prosequimur uisu, donec lassauit euntes
lux oculos longumque polo contexere uisa est
aequor et extremi pressit freta margine caeli. 485
fama subit portus uectum trans alta Thoanta
fraterna regnare Chio, mihi crimina nulla
et uacuos arsisse rogos. fremit impia plebes
sontibus accensae stimulis facinusque reposcunt.
quin etiam occultae uulgo increbrescere uoces: 490
"solane fida suis, nos autem in funera laetae?
non deus haec fatumque? quid imperat urbe nefanda?"
talibus exanimis dictis (et triste propinquat
supplicium, nec regna iuuant) uaga litora furtim
incomitata sequor funestaque moenia linquo, 495
qua fuga nota patris. sed non iterum obuius Euhan,
nam me praedonum manus huc appulsa tacentem
abripit et uestras famulam transmittit in oras.'
talia Lernaeis iterat dum regibus exul
Lemnias et longa solatur damna querela 500
inmemor absentis (sic di suasistis!) alumni,
ille graues oculos languentiaque ora comanti
mergit humo fessusque diu puerilibus actis
labitur in somnos, prensa manus haeret in herba.
interea campis, nemoris sacer horror Achaei, 505
terrigena exoritur serpens tractuque soluto
inmanem sese uehit ac post terga relinquit.
liuida fax oculis, tumidi stat in ore ueneni
spuma uirens, ter lingua uibrat, terna agmina adunci
dentis, et auratae crudelis gloria fronti 510
prominet. Inachio sanctum dixere Tonanti
agricolae, cui cura loci et siluestribus aris
pauper honos; nunc ille dei circumdare templa
orbe uago labens, miserae nunc robora siluae
atterit et uastas tenuat complexibus ornos; 515
saepe super fluuios geminae iacet aggere ripae
continuus, squamisque incisus adaestuat amnis.
sed nunc, Ogygii iussis quando omnis anhelat
terra dei trepidaeque latent in puluere Nymphae,
saeuior anfractu laterum sinuosa retorquens 520
terga solo siccique nocens furit igne ueneni.
stagna per arentesque lacus fontesque repressos
uoluitur et uacuis fluuiorum in uallibus errat,
incertusque sui liquidum nunc aera lambit
ore supinato, nunc arua gementia radens 525
pronus adhaeret humo, si quid uiridantia sudent
gramina; percussae calidis adflatibus herbae,
qua tulit ora, cadunt, moriturque ad sibila campus:
quantus ab Arctois discriminat aethera Plaustris
Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem; 530
quantus et ille sacri spiris intorta mouebat
cornua Parnasi, donec tibi, Delie, fixus
uexit harundineam centeno uulnere siluam.
quis tibi, parue, deus tam magni pondera fati
sorte dedit? tune hoc uix prima ad limina uitae 535
hoste iaces? an ut inde sacer per saecula Grais
gentibus et tanto dignus morerere sepulcro?
occidis extremae destrictus uerbere caudae
ignaro serpente puer, fugit ilicet artus
somnus, et in solam patuerunt lumina mortem. 540
cum tamen attonito moriens uagitus in auras
excidit et ruptis inmutuit ore querelis,
qualia non totas peragunt insomnia uoces,
audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum
exanimis genua aegra rapit; iam certa malorum 545
mentis ab augurio sparsoque per omnia uisu
lustrat humum quaerens et nota uocabula paruo
nequiquam ingeminans: nusquam ille, et prata recentes
amisere notas. uiridi piger accubat hostis
collectus gyro spatiosaque iugera complet 550
sic etiam, obliqua ceruicem expostus in aluo.
horruit infelix uisu longoque profundum
incendit clamore nemus; nec territus ille,
sed iacet. Argolicas ululatus flebilis aures
impulit; extemplo monitu ducis aduolat ardens 555
Arcas eques causamque refert. tunc squamea demum
toruus ad armorum radios fremitumque uirorum
colla mouet: rapit ingenti conamine saxum,
quo discretus ager, uacuasque impellit in auras
arduus Hippomedon, quo turbine bellica quondam 560
librati saliunt portarum in claustra molares.
cassa ducis uirtus: iam mollia colla refusus
in tergum serpens uenientem exhauserat ictum.
dat sonitum tellus, nemorumque per auia densi
dissultant nexus. 'at non mea uulnera,' clamat 565
et trabe fraxinea Capaneus subit obuius, 'umquam
effugies, seu tu pauidi ferus incola luci,
siue deis, utinamque deis, concessa uoluptas,
non, si consertum super haec mihi membra Giganta
subueheres.' uolat hasta tremens et hiantia monstri 570
ora subit linguaeque secat fera uincla trisulcae,
perque iubas stantes capitisque insigne corusci
emicat, et nigri sanie perfusa cerebri
figitur alta solo. longus uix tota peregit
membra dolor, rapido celer ille uolumine telum 575
circumit auulsumque ferens in opaca refugit
templa dei; hic magno tellurem pondere mensus
implorantem animam dominis adsibilat aris.
illum et cognatae stagna indignantia Lernae,
floribus et uernis adsuetae spargere Nymphae, 580
et Nemees reptatus ager, lucosque per omnes
siluicolae fracta gemuistis harundine Fauni.
ipse etiam e summa iam tela poposcerat aethra
Iuppiter, et dudum nimbique hiemesque coibant,
ni minor ira deo grauioraque tela mereri 585
seruatus Capaneus; moti tamen aura cucurrit
fulminis et summas libauit uertice cristas.
iamque pererratis infelix Lemnia campis,
liber ut angue locus, modico super aggere longe
pallida sanguineis infectas roribus herbas 590
prospicit. huc magno cursum rapit effera luctu
agnoscitque nefas, terraeque inlisa nocenti
funeris in morem non uerba in fulmine primo,
non lacrimas habet: ingeminat misera oscula tantum
incumbens animaeque fugam per membra tepentem 595
quaerit hians. non ora loco, non pectora restant,
rapta cutis, tenuia ossa patent nexusque madentes
sanguinis imbre noui, totumque in uulnere corpus.
ac uelut aligerae sedem fetusque parentis
cum piger umbrosa populatus in ilice serpens, 600
illa redit querulaeque domus mirata quietem
iam stupet impendens aduectosque horrida maesto
excutit ore cibos, cum solus in arbore paret
sanguis et errantes per capta cubilia plumae.
ut laceros artus gremio miseranda recepit 605
intexitque comis, tandem laxata dolori
uox inuenit iter, gemitusque in uerba soluti:
'o mihi desertae natorum dulcis imago,
Archemore, o rerum et patriae solamen ademptae
seruitiique decus, qui te, mea gaudia, sontes 610
extinxere dei, modo quem digressa reliqui
lasciuum et prono uexantem gramina cursu?
heu ubi siderei uultus? ubi uerba ligatis
imperfecta sonis risusque et murmura soli
intellecta mihi? quotiens tibi Lemnon et Argo 615
sueta loqui et longa somnum suadere querela!
sic equidem luctus solabar et ubera paruo
iam materna dabam, cui nunc uenit inritus orbae
lactis et infelix in uulnera liquitur imber.
nosco deos: o dura mei praesagia somni 620
nocturnique metus, et numquam impune per umbras
attonitae mihi uisa Venus! quos arguo diuos?
ipsa ego te (quid enim timeam moritura fateri?)
exposui fatis. quae mentem insania traxit?
tantane me tantae tenuere obliuia curae? 625
dum patrios casus famaeque exorsa retracto
ambitiosa meae (pietas haec magna fidesque!),
exsolui tibi, Lemne, nefas; ubi letifer anguis,
ferte, duces, meriti si qua est mihi gratia duri,
si quis honos dictis, aut uos extinguite ferro, 630
ne tristes dominos orbamque inimica reuisam
Eurydicen, quamquam haud illi mea cura dolendo
cesserit. hocne ferens onus inlaetabile matris
transfundam gremio? quae++me prius ima sub umbras
mergat humus!' simul haec terraque et sanguine uultum 635
sordida magnorum circa uestigia regum
uertitur et tacite maerentibus imputat undas.
et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi
nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque,
ipsum aduentantem Persei uertice sancto 640
montis, ubi auerso dederat prosecta Tonanti,
et caput iratis rediens quassabat ab extis.
hic sese Argolicis inmunem seruat ab armis,
haud animi uacuus, sed templa araeque tenebant.
necdum etiam responsa deum monitusque uetusti 645
exciderant uoxque ex adytis accepta profundis:
'prima, Lycurge, dabis Dircaeo funera bello.'
id cauet, et maestus uicini puluere Martis
angitur ad lituos periturisque inuidet armis.
ecce (fides superum!) laceras comitata Thoantis 650
aduehit exequias, contra subit obuia mater,
femineos coetus plangentiaque agmina ducens.
at non magnanimo pietas ignaua Lycurgo:
fortior ille malis, lacrimasque insana resorbet
ira patris, longo rapit arua morantia passu 655
uociferans: 'illa autem ubinam, cui parua cruoris
laetaue damna mei? uiuitne? impellite raptam,
ferte citi comites; faxo omnis fabula Lemni
et pater et tumidae generis mendacia sacri
exciderint.' ibat letumque inferre parabat 660
ense furens rapto; uenienti Oeneius heros
impiger obiecta proturbat pectora parma,
ac simul infrendens: 'siste hunc, uesane, furorem,
quisquis es!' et pariter Capaneus acerque reducto
adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, 665
ac iuuenem multo praestringunt lumine; at inde
agrestum pro rege manus. quos inter Adrastus
mitius et sociae ueritus commercia uittae
Amphiaraus ait, 'ne, quaeso! absistite ferro,
unus auum sanguis, neue indulgete furori, 670
tuque prior.' sed non sedato pectore Tydeus
subicit: 'anne ducem seruatricemque cohortis
Inachiae ingratis coram tot milibus audes
mactare in tumulos (quanti pro funeris ultor!),
cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euhan 675
stirpis auus? timidone parum, quod gentibus actis
undique in arma tuis inter rapida agmina pacem
solus habes? habeasque, et te uictoria Graium
inueniat tumulis etiamnum haec fata gementem.'
dixerat, et tandem cunctante modestior ira 680
ille refert: 'equidem non uos ad moenia Thebes
rebar et hostiles huc aduenisse cateruas.
pergite in excidium socii, si tanta uoluptas,
sanguinis, imbuite arma domi, atque haec inrita dudum
templa Iouis (quid enim haud licitum?) ferat impius ignis, 685
si uilem, tanti premerent cum pectora luctus,
in famulam ius esse ratus dominoque ducique.
sed uidet haec, uidet ille deum regnator, et ausis,
sera quidem, manet ira tamen.' sic fatus, et arces
respicit. atque illic alio certamine belli 690
tecta fremunt; uolucres equitum praeuerterat alas
Fama recens, geminos alis amplexa tumultus:
illi ad fata rapi atque illi iam occumbere leto,
sic meritam, Hypsipylen iterant, creduntque nec irae
fit mora, iamque faces et tela penatibus instant, 695
uertere regna fremunt raptumque auferre Lycurgum
cum Ioue cumque aris; resonant ululatibus aedes
femineis, uersusque dolor dat terga timori.
alipedum curru sed enim sublimis Adrastus
secum ante ora uirum fremibunda Thoantida portans 700
it medius turmis et, 'parcite, parcite!' clamat,
'nil actum saeue, meritus nec tale Lycurgus
excidium, gratique inuentrix fluminis ecce.'
sic ubi diuersis maria euertere procellis
hinc Boreas Eurusque, illinc niger imbribus Auster, 705
pulsa dies regnantque hiemes, uenit aequoris alti
rex sublimis equis, geminusque ad spumea Triton
frena natans late pelago dat signa cadenti,
et iam plana Thetis, montesque et litora crescunt.
quis superum tanto solatus funera uoto 710
pensauit lacrimas inopinaque gaudia maestae
rettulit Hypsipylae? tu gentis conditor, Euhan,
qui geminos iuuenes Lemni de litore uectos
intuleras Nemeae mirandaque fata parabas.
causa uiae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi 715
praebuerant aditus, et protinus ille tyranno
nuntius extinctae miserando uulnere prolis.
ergo adsunt comites (pro fors et caeca futuri
mens hominum!) regique fauent; sed Lemnos ad aures
ut primum dictusque Thoas, per tela manusque 720
inruerant, matremque auidis complexibus ambo
diripiunt flentes alternaque pectora mutant.
illa uelut rupes inmoto saxea uisu
haeret et expertis non audet credere diuis.
ut uero et uultus et signa Argoa relictis 725
ensibus atque umeris amborum intextus Iason,
cesserunt luctus, turbataque munere tanto
corruit, atque alio maduerunt lumina fletu.
addita signa polo, laetoque ululante tumultu
tergaque et aera dei motas crepuere per auras. 730
tunc pius Oeclides, ut prima silentia uulgi
mollior ira dedit, placidasque accessus ad aures:
'audite, o ductor Nemeae lectique potentes
Inachidae, quae certus agi manifestat Apollo.
iste quidem Argolicis haud olim indebitus armis 735
luctus adest, recto descendunt limite Parcae:
et sitis interitu fluuiorum et letifer anguis
et puer, heu nostri signatus nomine fati,
Archemorus, cuncta haec superum demissa suprema
mente fluunt. differte animos festinaque tela 740
ponite; mansuris donandus honoribus infans.
et meruit; det pulchra suis libamina Virtus
manibus, atque utinam plures innectere pergas,
Phoebe, moras, semperque nouis bellare uetemur
casibus, et semper Thebe funesta recedat. 745
at uos magnorum transgressi fata parentum
felices, longum quibus hinc per saecula nomen,
dum Lernaea palus et dum pater Inachus ibit,
dum Nemea tremulas campis iaculabitur umbras,
ne fletu uiolate sacrum, ne plangite diuos: 750
nam deus iste, deus, Pyliae nec fata senectae
maluerit, Phrygiis aut degere longius annis.'
finierat, caeloque cauam nox induit umbram.


VI

Nuntia multiuago Danaas perlabitur urbes
Fama gradu, sancire nouo sollemnia busto
Inachidas ludumque super, quo Martia bellis
praesudare paret seseque accendere uirtus.
Graium ex more decus: primus Pisaea per arua 5
hunc pius Alcides Pelopi certauit honorem
puluereumque fera crinem detersit oliua;
proxima uipereo celebratur libera nexu
Phocis, Apollineae bellum puerile pharetrae;
mox circum tristes seruata Palaemonis aras 10
nigra superstitio, quotiens animosa resumit
Leucothea gemitus et amica ad litora festa
tempestate uenit: planctu conclamat uterque
Isthmos, Echioniae responsant flebile Thebae.
et nunc eximii regum, quibus Argos alumnis 15
conexum caelo, quorumque ingentia tellus
Aonis et Tyriae suspirant nomina matres,
concurrunt nudasque mouent in proelia uires.
ceu primum ausurae trans alta ignota biremes,
seu Tyrrhenam hiemem, seu stagna Aegaea lacessant, 20
tranquillo prius arma lacu clauumque leuesque
explorant remos atque ipsa pericula discunt;
at cum experta cohors, tunc pontum inrumpere fretae
longius ereptasque oculis non quaerere terras.
clara laboriferos caelo Tithonia currus 25
extulerat uigilesque deae pallentis habenas
et Nox et cornu fugiebat Somnus inani;
iam plangore uiae, gemitu iam regia mugit
flebilis, acceptos longe nemora auia frangunt
multiplicantque sonos. sedet ipse exutus honoro 30
uittarum nexu genitor squalentiaque ora
sparsus et incultam ferali puluere barbam.
asperior contra planctusque egressa uiriles
exemplo famulas premit hortaturque uolentes
orba parens, lacerasque super procumbere nati 35
reliquias ardet totiensque auulsa refertur.
arcet et ipse pater. mox ut maerentia dignis
uultibus Inachii penetrarunt limina reges,
ceu noua tunc clades et primo saucius infans
uulnere letalisue inrumperet atria serpens, 40
sic alium ex alio quamquam lassata fragorem
pectora congeminant, integratoque resultant
accensae clamore fores: sensere Pelasgi
inuidiam et lacrimis excusant crimen obortis.
ipse, datum quotiens intercisoque tumultu 45
conticuit stupefacta domus, solatur Adrastus
adloquiis genitorem ultro, nunc fata recensens
resque hominum duras et inexorabile pensum,
nunc aliam prolem mansuraque numine dextro
pignora. nondum orsis modus, et lamenta redibant. 50
ille quoque adfatus non mollius audit amicos
quam trucis Ionii rabies clamantia ponto
uota uirum aut tenues curant uaga fulmina nimbos.
tristibus interea ramis teneraque cupresso
damnatus flammae torus et puerile feretrum 55
texitur: ima uirent agresti stramina cultu;
proxima gramineis operosior area sertis,
et picturatus morituris floribus agger;
tertius adsurgens Arabum strue tollitur ordo
Eoas complexus opes incanaque glebis 60
tura et ab antiquo durantia cinnama Belo.
summa crepant auro, Tyrioque attollitur ostro
molle supercilium, teretes hoc undique gemmae
inradiant, medio Linus intertextus acantho
letiferique canes: opus admirabile semper 65
oderat atque oculos flectebat ab omine mater.
arma etiam et ueterum exuuias circumdat auorum
gloria mixta malis adflictaeque ambitus aulae,
ceu grande exequiis onus atque inmensa ferantur
membra rogo, sed cassa tamen sterilisque dolentes 70
fama iuuat, paruique augescunt funere manes.
inde ingens lacrimis honor et miseranda uoluptas,
muneraque in cineres annis grauiora feruntur;
namque illi et pharetras breuioraque tela dicarat
festinus uoti pater insontesque sagittas; 75
iam tunc et nota stabuli de gente probatos
in nomen pascebat equos cinctusque sonantes
armaque maiores expectatura lacertos.
[spes auidi quas, non in nomen credula, uestes
urguebat studio cultusque insignia regni 80
purpureos sceptrumque minus, cuncta ignibus atris
damnat atrox suaque ipse parens gestamina ferri,
si damnis rabidum queat exaturare dolorem.]
parte alia gnari monitis exercitus instat
auguris aeriam truncis nemorumque ruina, 85
montis opus, cumulare pyram, quae crimina caesi
anguis et infausti cremet atra piacula belli.
[his labor accisam Nemeen umbrosaque tempe
praecipitare solo lucosque ostendere Phoebo.]
sternitur extemplo ueteres incaedua ferro 90
silua comas, largae qua non opulentior umbrae
Argolicos inter saltusque educta Lycaeos
extulerat super astra caput: stat sacra senectae
numine, nec solos hominum transgressa ueterno
fertur auos, Nymphas etiam mutasse superstes 95
Faunorumque greges. aderat miserabile luco
excidium: fugere ferae, nidosque tepentes
absiliunt (metus urguet) aues; cadit ardua fagus
Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus,
procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, 100
ornique iliceaeque trabes metuendaque suco
taxus et infandos belli potura cruores
fraxinus atque situ non expugnabile robur.
hinc audax abies et odoro uulnere pinus
scinditur, adclinant intonsa cacumina terrae 105
alnus amica fretis nec inhospita uitibus ulmus.
dat gemitum tellus: non sic euersa feruntur
Ismara cum fracto Boreas caput extulit antro,
non grassante Noto citius nocturna peregit
flamma nemus. linquunt flentes dilecta locorum 110
otia cana Pales Siluanusque arbiter umbrae
semideumque pecus, migrantibus aggemit illis
silua, nec amplexae dimittunt robora Nymphae.
ut cum possessas auidis uictoribus arces
dux raptare dedit, uix signa audita, nec urbem 115
inuenias; ducunt sternuntque abiguntque feruntque
inmodici, minor ille fragor quo bella gerebant.
iamque pari cumulo geminas, hanc tristibus umbris
ast illam superis, aequus labor auxerat aras,
cum signum luctus cornu graue mugit adunco 120
tibia, cui teneros suetum producere manes
lege Phrygum maesta. Pelopem monstrasse ferebant
exequiale sacrum carmenque minoribus umbris
utile, quo geminis Niobe consumpta pharetris
squalida bissenas Sipylon deduxerat urnas. 125
portant inferias arsuraque fercula primi
Graiorum, titulisque pios testantur honores
gentis quisque suae; longo post tempore surgit
colla super iuuenum (numero dux legerat omni)
ipse fero clamore torus. cinxere Lycurgum 130
Lernaei proceres, genetricem mollior ambit
turba; nec Hypsipyle raro subit agmine: uallant
Inachidae memores, sustentant liuida nati
bracchia et inuentae concedunt plangere matri.
illic infaustos ut primum egressa penates 135
Eurydice, nudo uocem de pectore rumpit
planctuque et longis praefata ululatibus infit:
'non hoc Argolidum coetu circumdata matrum
speraui te, nate, sequi, nec talia demens
fingebam uotis annorum elementa tuorum, 140
nil saeuum reputans: etenim his in finibus aeui
unde ego bella tibi Thebasque ignara timerem?
cui superum nostro committere sanguine pugnas
dulce? quis hoc armis uouit scelus? at tua nondum,
Cadme, domus, nullus Tyrio grege plangitur infans. 145
primitias egomet lacrimarum et caedis acerbae,
ante tubas ferrumque, tuli, dum deside cura
credo sinus fidos altricis et ubera mando.
quidni ego? narrabat seruatum fraude parentem
insontesque manus. en quam ferale putemus 150
abiurasse sacrum et Lemni gentilibus unam
inmunem furiis! haec illa (et creditis ausae?)
haec pietate potens solis abiecit in aruis++
non regem dominumque++alienos impia partus,
hoc tantum, siluaque infamis tramite liquit 155
quem non anguis atrox (quid enim hac opus, ei mihi, leti
mole fuit?) tantum caeli uiolentior aura
impulsaeque Noto frondes cassusque ualeret
exanimare timor. nec uos incessere luctu
orba habeo, fixum matri inmotumque manebat 160
hac altrice nefas; ~atquin et blandus ad illam
nate magis solam nosse atque audire uocantem
ignarusque mei~ nulla ex te gaudia matri.
illa tuos questus lacrimososque impia risus
audiit et uocis decerpsit murmura primae. 165
illa tibi genetrix semper dum uita manebat,
nunc ego. sed miserae mihi nec punire potestas
sic meritam! quid dona, duces, quid inania fertis
iusta rogis? illam (nil poscunt amplius umbrae),
illam, oro, cineri simul excisaeque parenti 170
reddite, quaeso, duces, per ego haec primordia belli
cui peperi; sic aequa gemant mihi funera matres
Ogygiae.' sternit crines iteratque precando:
'reddite, nec uero crudelem auidamque uocate
sanguinis: occumbam pariter, dum uulnere iusto 175
exaturata oculos unum impellamur in ignem.'
talia uociferans alia de parte gementem
Hypsipylen (neque enim illa comas nec pectora seruat)
agnouit longe et socium indignata dolorem:
'hoc saltem, o proceres, tuque o, cui pignora nostri 180
proturbata tori: prohibete, auferte supremis
inuisam exequiis. quid se funesta parenti
miscet et in nostris spectatur et ipsa ruinis?'
[cui luget complexa suos?' dixitque repente
concidit abruptisque obmutuit ore querelis.] 185
sic ait abruptisque inmutuit ore querelis. 185b
non secus ac primo fraudatum lacte iuuencum,
cui trepidae uires et solus ab ubere sanguis,
seu fera seu duras auexit pastor ad aras;
nunc uallem spoliata parens, nunc flumina questu,
nunc armenta mouet uacuosque interrogat agros; 190
tunc piget ire domum, maestoque nouissima campo
exit et oppositas impasta auertitur herbas.
at genitor sceptrique decus cultusque Tonantis
inicit ipse rogis, tergoque et pectore fusam
caesariem ferro minuit sectisque iacentis 195
obnubit tenuia ora comis, ac talia fletu
uerba pio miscens: 'alio tibi, perfide, pacto,
Iuppiter, hunc crinem uoti reus ante dicaram,
si pariter uirides nati libare dedisses
ad tua templa genas; sed non ratus ore sacerdos, 200
damnataeque preces; ferat haec, quae dignior, umbra.'
iam face subiecta primis in frondibus ignis
exclamat; labor insanos arcere parentes.
stant iussi Danaum atque obtentis eminus armis
prospectu uisus interclusere nefasto. 205
ditantur flammae; non umquam opulentior illic
ante cinis: crepitant gemmae, atque inmane liquescit
argentum, et pictis exsudat uestibus aurum;
nec non Assyriis pinguescunt robora sucis,
pallentique croco strident ardentia mella, 210
spumantesque mero paterae uerguntur et atri
sanguinis et rapto gratissima cymbia lactis.
tunc septem numero turmas (centenus ubique
surgit eques) uersis ducunt insignibus ipsi
Graiugenae reges, lustrantque ex more sinistro 215
orbe rogum et stantes inclinant puluere flammas.
ter curuos egere sinus, inlisaque telis
tela sonant, quater horrendum pepulere fragorem
arma, quater mollem famularum bracchia planctum.
semianimas alter pecudes spirantiaque ignis 220
accipit armenta; hic luctus abolere nouique
funeris auspicium uates, quamquam omina sentit
uera, iubet: dextri gyro et uibrantibus hastis
hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis
quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis 225
mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram.
[multa gemunt extra raucis concentibus agri,
et lituis aures circum pulsantur acutis.
terretur clamore nemus: sic Martia uellunt
signa tubae, nondum ira calet, nec sanguine ferrum 230
inrubuit, primus bellorum comitur illo
uultus, honoris opus. stat adhuc incertus in alta
nube quibus sese Mauors indulgeat armis.]
finis erat, lassusque putres iam Mulciber ibat
in cineres; instant flammis multoque soporant 235
imbre rogum, posito donec cum sole labores
exhausti; seris uix cessit cura tenebris.
roscida iam nouies caelo dimiserat astra
Lucifer et totidem Lunae praeuenerat ignes
mutato nocturnus equo (nec conscia fallit 240
sidera et alterno deprenditur unus in ortu):
mirum opus accelerasse manus! stat saxea moles,
templum ingens cineri, rerumque effictus in illa
ordo docet casus: fessis hic flumina monstrat
Hypsipyle Danais, hic reptat flebilis infans, 245
hic iacet, extremum tumuli circum asperat orbem
squameus; expectes morientis ab ore cruenta
sibila, marmorea sic uoluitur anguis in hasta.
iamque auidum pugnas uisendi uulgus inermes
(fama uocat cunctos) aruis ac moenibus adsunt 250
exciti; illi etiam quis belli incognitus horror,
quos effeta domi, quos prima reliquerat aetas,
conueniunt: non aut Ephyraeo in litore tanta
umquam aut Oenomai fremuerunt agmina circo.
collibus incuruis uiridique obsessa corona 255
uallis in amplexu nemorum sedet; hispida circum
stant iuga, et obiectus geminis umbonibus agger
campum exire uetat, longo quem tramite planum
gramineae frontes sinuataque caespite uiuo
mollia non subitis augent fastigia cliuis. 260
illic conferti, iam sole rubentibus aruis,
bellatrix sedere cohors; ibi corpore mixto
metiri numerum uultusque habitusque suorum
dulce uiris, tantique iuuat fiducia belli.
centum ibi nigrantes, armenti robora, tauros 265
lenta mole trahunt; idem numerusque colorque
matribus et nondum lunatis fronte iuuencis.
exin magnanimum series antiqua parentum
inuehitur, miris in uultum animata figuris.
primus anhelantem duro Tirynthius angens 270
pectoris attritu sua frangit in ossa leonem.
haud illum impauidi quamuis et in aere suumque
Inachidae uidere decus. pater ordine iuncto
laeuus harundineae recubans super aggere ripae
cernitur emissaeque indulgens Inachus urnae. 275
Io post tergum, iam prona dolorque parentis,
spectat inocciduis stellatum uisibus Argum.
ast illam melior Phariis erexerat aruis
Iuppiter atque hospes iam tunc Aurora colebat.
Tantalus inde parens, non qui fallentibus undis 280
inminet aut refugae sterilem rapit aera siluae,
sed pius et magni uehitur conuiua Tonantis.
parte alia uictor curru Neptunia tendit
lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes
Myrtilos et uolucri iam iamque relinquitur axe. 285
et grauis Acrisius speciesque horrenda Coroebi
et Danae culpata sinus et in amne reperto
tristis Amymone, paruoque Alcmena superbit
Hercule tergemina crinem circumdata luna.
iungunt discordes inimica in foedera dextras 290
Belidae fratres, sed uultu mitior astat
Aegyptus; Danai manifestum agnoscere ficto
ore notas pacisque malae noctisque futurae.
mille dehinc species. tandem satiata uoluptas
praestantesque uiros uocat ad sua praemia uirtus. 295
primus sudor equis. dic incluta, Phoebe, regentum
nomina, dic ipsos; neque enim generosior umquam
alipedum conlata acies, ceu praepete cursu
confligant densae uolucres aut litore in uno
Aeolus insanis statuat certamina uentis. 300
ducitur ante omnes rutilae manifestus Arion
igne iubae. Neptunus equo, si certa priorum
fama, pater; primus teneri laesisse lupatis
ora et litoreo domitasse in puluere fertur,
uerberibus parcens; etenim insatiatus eundi 305
ardor et hiberno par inconstantia ponto.
saepe per Ionium Libycumque natantibus ire
interiunctus equis omnesque adsuerat in oras
caeruleum deferre patrem; stupuere relicta
Nubila, certantesque Eurique Notique sequuntur. 310
nec minor in terris bella Eurysthea gerentem
Amphitryoniaden alto per gramina sulco
duxerat, illi etiam ferus indocilisque teneri.
mox diuum dono regis dignatus Adrasti
imperia et multum mediis mansueuerat annis. 315
tunc rector genero Polynici indulget agendum
multa monens, ubi feruor equo, qua suetus ab arte
mulceri, ne saeua manus, ne liber habenis
impetus. 'urgue alios,' inquit, 'stimulisque minisque;
ille ibit, minus ipse uoles.' sic ignea lora 320
cum daret et rapido Sol natum imponeret axi,
gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat
nolentesque teri zonas mediamque polorum
temperiem: pius ille quidem et formidine cauta,
sed iuuenem durae prohibebant discere Parcae. 325
Oebalios sublimis agit, spes proxima palmae,
Amphiaraus equos; tua furto lapsa propago,
Cyllare, dum Scythici diuersus ad ostia Ponti
Castor Amyclaeas remo permutat habenas.
ipse habitu niueus, niuei dant colla iugales, 330
concolor est albis et cassis et infula cristis.
quin et Thessalicis felix Admetus ab oris
uix steriles compescit equas, Centaurica dicunt
semina: credo, adeo sexum indignantur, et omnis
in uires adducta Venus; noctemque diemque 335
adsimulant maculis internigrantibus albae:
tantus uterque color, credi nec degener illo
de grege, Castaliae stupuit qui sibila cannae
laetus et audito contempsit Apolline pasci.
ecce et Iasonidae iuuenes, noua gloria matris 340
Hypsipyles, subiere iugo, quo uectus uterque,
nomen auo gentile Thoas atque omine dictus
Euneos Argoo. geminis eadem omnia: uultus,
currus, equi, uestes, par et concordia uoti,
uincere uel solo cupiunt a fratre relinqui. 345
it Chromis Hippodamusque, alter satus Hercule magno,
alter ab Oenomao: dubites uter effera presset
frena magis. Getici pecus hic Diomedis, at ille
Pisaei iuga patris habet, crudelibus ambo
exuuiis diroque imbuti sanguine currus. 350
metarum instar erat hinc nudo robore quercus,
olim omnes exuta comas, hinc saxeus umbo,
arbiter agricolis; finem iacet inter utrumque
quale quater iaculo spatium, ter harundine, uincas.
interea cantu Musarum nobile mulcens 355
concilium citharaeque manus insertus Apollo
Parnasi summo spectabat ab aethere terras.
. . . 357a
orsa deum, nam saepe Iouem Phlegramque suique
anguis opus fratrumque pius cantarat honores.
tunc aperit quis fulmen agat, quis sidera ducat 360
spiritus, unde animi fluuiis, quae pabula uentis,
quo fonte inmensum uiuat mare, quae uia solis
praecipitet noctem, quae porrigat, imane tellus
an media et rursus mundo succincta latenti.
finis erat, differt auidas audire sorores, 365
dumque chelyn lauro tectumque inlustre coronae
subligat et picto discingit pectora limbo,
haud procul Herculeam Nemeen clamore reductus
aspicit atque illic ingens certaminis instar
quadriiugi. noscit cunctos, et forte propinquo 370
constiterant Admetus et Amphiaraus in aruo.
tunc secum: 'quisnam iste duos, fidissima Phoebi
nomina, commisit deus in discrimina reges?
ambo pii carique ambo; nequeam ipse priorem
dicere. Peliacis hic cum famularer in aruis 375
(sic Iouis imperia et nigrae uoluere Sorores),
tura dabat famulo nec me sentire minorem
ausus; at hic tripodum comes et pius artis alumnus
aetheriae. potior meritis tamen ille, sed huius
extrema iam fila colu; datur ordo senectae 380
Admeto serumque mori; tibi nulla supersunt
gaudia, nam Thebae iuxta et tenebrosa uorago.
scis miser, et nostrae pridem cecinere uolucres.'
dixit, et os fletu paene inuiolabile tinctus
extemplo Nemeen radiante per aera saltu 385
ocior et patrio uenit igne suisque sagittis.
ipse olim in terris, caelo uestigia durant,
claraque per zephyros etiamnum semita lucet.
et iam sortitus Prothous uersarat aena
casside, iamque locus cuique est et liminis ordo. 390
terrarum decora ampla uiri, decora aequa iugales,
diuum utrumque genus, stant uno margine clausi,
spesque audaxque una metus et fiducia pallens.
nil fixum cordi: pugnant exire pauentque,
concurrit summos animosum frigus in artus. 395
qui dominis, idem ardor equis; face lumina surgunt,
ora sonant morsu, spumisque et sanguine ferrum
uritur, impulsi nequeunt obsistere postes
claustraque, compressae transfumat anhelitus irae.
stare adeo miserum est, pereunt uestigia mille 400
ante fugam, absentemque ferit grauis ungula campum.
par circumstant fidi, nexusque et torta iubarum
expediunt firmantque animos et plurima monstrant.
insonuit contra Tyrrhenum murmur, et omnes
exiluere loco. quae tantum carbasa ponto, 405
quae bello sic tela uolant, quae nubila caelo?
amnibus hibernis minor est, minor impetus igni,
tardius astra cadunt, glomerantur tardius imbres,
tardius e summo decurrunt flumina monte.
emissos uidere atque agnouere Pelasgi, 410
et iam rapti oculis, iam caeco puluere mixti
una in nube latent, uultusque umbrante tumultu
uix inter sese clamore et nomine noscunt.
euoluere globum, et spatio quo quisque ualebat
diducti. delet sulcos iterata priores 415
orbita, nunc auidi prono iuga pectore tangunt,
nunc pugnante genu et pressis duplicantur habenis.
colla toris crinita tument, stantesque repectit
aura iubas, bibit albentes humus arida nimbos.
fit sonus inmanisque pedum tenuisque rotarum: 420
nulla manu requies, densis insibilat aer
uerberibus; gelida non crebrior exilit Arcto
grando, nec Oleniis manant tot cornibus imbres.
senserat adductis alium praesagus Arion
stare ducem loris, dirumque expauerat insons 425
Oedipodioniden; iam illinc a limine discors
iratusque oneri solito truculentior ardet.
Inachidae credunt accensum laudibus; ille
aurigam fugit, aurigae furiale minatur
efferus, et campo dominum circumspicit omni. 430
ante tamen cunctos sequitur longeque secundus
Amphiaraus agit, quem Thessalus aequat eundo
Admetus; iuxta gemini, nunc Euneos ante
et nunc ante Thoas, cedunt uincuntque, nec umquam
ambitiosa pios conlidit gloria fratres. 435
postremum discrimen erant Chromis asper et asper
Hippodamus, non arte rudes, sed mole tenentur
cornipedum; prior Hippodamus fert ora sequentum,
fert gemitus multaque umeros incenditur aura.
sperauit flexae circum compendia metae 440
interius ductis Phoebeius augur habenis
anticipasse uiam; nec non et Thessalus heros
spe propiore calet, dum non cohibente magistro
spargitur in gyros dexterque exerrat Arion.
iam prior Oeclides et iam non tertius ibat 445
Admetus, laxo cum denique ab orbe reductus
aequoreus sonipes premit euaditque parumper
gauisos; subit astra fragor, caelumque tremescit,
omniaque excusso patuere sedilia uulgo.
sed nec lora regit nec uerbera pallidus audet 450
Labdacides: lassa ueluti ratione magister
in fluctus, in saxa ruit nec iam amplius astra
respicit et uictam proiecit casibus artem.
rursus praecipites in recta ac deuia campi
obliquant tenduntque uias, iterum axibus axes 455
inflicti, radiisque rotae; pax nulla fidesque.
bella geri ferro leuius, bella horrida, credas;
is furor in laudes. trepidant mortemque minantur,
multaque transuersis praestringitur ungula campis.
nec iam sufficiunt stimuli, non uerbera; uoce 460
nominibusque cient Pholoen Admetus et Irin
funalemque Thoen, rapidum Danaeius augur
Ascheton increpitans meritumque uocabula Cycnum.
audit et Herculeum Strymon Chromin, Euneon audit
igneus Aetion; tardumque Cydona lacessit 465
Hippodamus, uariumque Thoas rogat ire Podarcen.
solus Echionides errante silentia curru
maesta tenet trepidaque timet se uoce fateri.
uixdum coeptus equis labor, et iam puluere quarto
campum ineunt, iamque et tepidis sudoribus artus 470
effeti, et crassum rapit eiectatque uaporem
cornipedum flammata sitis, nec iam integer illis
impetus, et longi suspendunt ilia flatus.
hic anceps Fortuna diu decernere primum
ausa uenit. ruit, Haemonium dum feruidus instat 475
Admetum superare, Thoas, nec praetulit ullam
frater opem. uelit ille quidem, sed Martius ante
obstitit Hippodamus mediasque inmisit habenas.
mox Chromis Hippodamum metae interioris ad orbem
uiribus Herculeis et toto robore patris 480
axe tenet prenso; luctantur abire iugales
nequiquam frenosque et colla rigentia tendunt.
ut Siculas si quando rates tenet aestus et ingens
auster agit, medio stant uela tumentia ponto.
tunc ipsum fracto curru deturbat, et isset 485
ante Chromis; sed Thraces equi ut uidere iacentem
Hippodamum, redit illa fames, iam iamque trementem
partiti furiis, ni frena ipsosque frementes
oblitus palmae retro Tirynthius heros
torsisset uictusque et conlaudatus abisset. 490
at tibi promissos iamdudum Phoebus honores,
Amphiarae, cupit. tandem ratus apta fauori
tempora puluerei uenit in spatia horrida circi,
cum iam in fine uiae, et summum uictoria nutat;
anguicomam monstri effigiem, saeuissima uisu 495
ora, mouet siue ille Erebo seu finxit in astus
temporis, innumera certe formidine cultum
tollit in astra nefas. non illud ianitor atrae
impauidus Lethes, non ipsae horrore sine alto
Eumenides uidisse queant, turbasset euntes 500
Solis equos Martisque iugum. nam flauus Arion
ut uidit, saliere iubae, atque erectus in armos
stat sociumque iugi comitesque utrimque laboris
secum alte suspendit equos. ruit ilicet exul
Aonius nexusque diu per terga uolutus 505
exuit: abripitur longe moderamine liber
currus; at hunc putri praeter tellure iacentem
Taenarii currus et Thessalus axis et heros
Lemnius obliqua, quantum uitare dabatur,
transabiere fuga. tandem caligine mersum 510
erigit accursu comitum caput aegraque tollit
membra solo, et socero redit haud speratus Adrasto.
quis mortis, Thebane, locus, nisi dura negasset
Tisiphone, quantum poteras dimittere bellum!
te Thebe fraterque palam, te plangeret Argos, 515
te Nemea, tibi Lerna comas Larisaque supplex
poneret, Archemori maior colerere sepulcro.
tum uero Oeclides, quamquam iam certa sequenti
praemia, cum uacuus domino praeiret Arion,
ardet adhuc cupiens uel inanem uincere currum. 520
dat uires refouetque deus; uolat ocior Euro,
ceu modo carceribus dimissus in arua solutis,
uerberibusque iubas et terga lacessit habenis
Ascheton increpitansque leuem Cycnumque niualem.
nunc, saltem dum nemo prior, rapit igneus orbes 525
axis, et effusae longe sparguntur harenae.
dat gemitum tellus et iam tum saeua minatur.
forsitan et uicto prior isset Arione Cycnus,
sed uetat aequoreus uinci pater: hinc uice iusta
gloria mansit equo, cessit uictoria uati. 530
huic pretium palmae gemini cratera ferebant
Herculeum iuuenes: illum Tirynthius olim
ferre manu sola spumantemque ore supino
uertere, seu monstri uictor seu Marte, solebat.
Centauros habet arte truces aurumque figuris 535
terribile: hic mixta Lapitharum caede rotantur
saxa, faces (aliique iterum crateres); ubique
ingentes morientum irae; tenet ipse furentem
Hylaeum et torta molitur robora barba.
at tibi Maeonio fertur circumflua limbo 540
pro meritis, Admete, chlamys repetitaque multo
murice: Phrixei natat hic contemptor ephebus
aequoris et picta tralucet caerulus unda;
in latus ire manu mutaturusque uidetur
bracchia, nec siccum speres in stamine crinem; 545
contra autem frustra sedet anxia turre suprema
Sestias in speculis, moritur prope conscius ignis.
has Adrastus opes dono uictoribus ire
imperat; at generum famula solatur Achaea.
sollicitat tunc ampla uiros ad praemia cursu 550
praeceleres: agile studium et tenuissima uirtus,
pacis opus, cum sacra uocant, nec inutile bellis
subsidium, si dextra neget. prior omnibus Idas,
nuper Olympiacis umbratus tempora ramis,
prosilit; excipiunt plausu Pisaea iuuentus 555
Eleaeque manus. sequitur Sicyonius Alcon,
et bis in Isthmiaca uictor clamatus harena
Phaedimus, alipedumque fugam praegressus equorum
ante Dymas, sed tunc aeuo tardante secutus.
multi et, quos uarii tacet ignorantia uulgi, 560
hinc atque hinc subiere. sed Arcada Parthenopaeum
appellant densique cient uaga murmura circi.
nota parens cursu; quis Maenaliae Atalantes
nesciat egregium decus et uestigia cunctis
indeprensa procis? onerat celeberrima natum 565
mater, et ipse procul fama iam notus inermes
narratur ceruas pedes inter aperta Lycaei
tollere et emissum cursu deprendere telum.
tandem expectatus uolucri super agmina saltu
emicat et torto chlamydem diffibulat auro. 570
effulsere artus, membrorumque omnis aperta est
laetitia, insignes umeri, nec pectora nudis
deteriora genis, latuitque in corpore uultus.
ipse tamen formae laudem aspernatur et arcet
mirantes; tunc Palladios non inscius haustus 575
incubuit pinguique cutem fuscatur oliuo.
hoc Idas, hoc more Dymas aliique nitescunt.
sic ubi tranquillo perlucent sidera ponto
uibraturque fretis caeli stellantis imago,
omnia clara nitent, sed clarior omnia supra 580
Hesperus exercet radios, quantusque per altum
aethera, caeruleis tantus monstratur in undis.
proximus et forma nec multum segnior Idas
cursibus atque aeuo iuxta prior; attamen illi
iam tenuem pingues florem induxere palaestrae, 585
deserpitque genis nec se lanugo fatetur
intonsae sub nube comae. tunc rite citatos
explorant acuuntque gradus, uariasque per artes
instimulant docto languentia membra tumultu:
poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti 590
pectora conlidunt plausu, nunc ignea tollunt
crura breuemque fugam necopino fine reponunt.
ut ruit atque aequum summisit regula limen,
corripuere leues spatium, campoque refulsit
nuda cohors: uolucres isdem modo tardius aruis 595
isse uidentur equi; credas e plebe Cydonum
Parthorumque fuga totidem exiluisse sagittas.
non aliter, celeres Hyrcana per auia cerui
cum procul impasti fremitum accepere leonis
siue putant, rapit attonitos fuga caeca metusque 600
congregat, et longum dant cornua mixta fragorem.
effugit hic oculos rapida puer ocior aura
Maenalius, quem deinde gradu premit horridus Idas
inspiratque umero, flatuque et pectoris umbra
terga premit. post ambiguo discrimine tendunt 605
Phaedimus atque Dymas, illis celer inminet Alcon.
flauus ab intonso pendebat uertice crinis
Arcados; hoc primis Triuiae pascebat ab annis
munus et, Ogygio uictor cum Marte redisset,
nequiquam patriis audax promiserat aris. 610
tunc liber nexu lateque in terga solutus
occursu Zephyri retro fugit et simul ipsum
impedit infestoque uolans obtenditur Idae.
inde dolum iuuenis fraudique accommoda sensit
tempora; iam finem iuxta, dum limina uictor 615
Parthenopaeus init, correpto crine reductum
occupat, et longe primus ferit ostia portae.
Arcades arma fremunt, armis defendere regem,
ni raptum decus et meriti reddantur honores,
contendunt totoque parant descendere circo. 620
sunt et quis Idae placeat dolus. ipse regesta
Parthenopaeus humo uultumque oculosque madentes
obruit, accessit lacrimarum gratia formae.
pectora nunc maerens, nunc ora indigna cruento
ungue secat meritamque comam, furit undique clamor 625
dissonus, ambiguumque senis cunctatur Adrasti
consilium. tandem ipse refert: 'compescite litem,
o pueri! uirtus iterum temptanda; sed ite
limite non uno, latus hoc conceditur Idae,
tu diuersa tene; fraus cursibus omnis abesto.' 630
audierant, dictoque manent. mox numina supplex
adfatu tacito iuuenis Tegeaeus adorat:
'diua potens nemorum (tibi enim hic, tibi crinis honori
debitus, eque tuo uenit haec iniuria uoto),
si bene quid genetrix, si quid uenatibus ipse 635
promerui, ne, quaeso, sinas hoc omine Thebas
ire nec Arcadiae tantum meruisse pudorem.'
auditum manifesta fides: uix campus euntem
sentit, et exilis plantis interuenit aer,
raraque non fracto uestigia puluere pendent. 640
inrumpit clamore fores, clamore recurrit
ante ducem prensaque fouet suspiria palma.
finiti cursus, operumque insignia praesto.
Arcas equum dono, clipeum gerit improbus Idas,
cetera plebs Lyciis uadit contenta pharetris. 645
tunc uocat, emisso si quis decernere disco
impiger et uires uelit ostentare superbas.
it iussus Pterelas et aenae lubrica massae
pondera uix toto curuatus corpore iuxta
deicit; inspectant taciti expenduntque laborem 650
Inachidae. mox turba ruunt, duo gentis Achaeae,
tres Ephyreiadae, Pisa satus unus, Acarnan
septimus; et plures agitabat gloria, ni se
arduus Hippomedon cauea stimulante tulisset
in medios, lateque ferens sub pectore dextro 655
orbem alium: 'hunc potius, iuuenes, qui moenia saxis
frangere, qui Tyrias deiectum uaditis arces,
hunc rapite: ast illud cui non iaculabile dextrae
pondus?' et arreptum nullo conamine iecit
in latus. absistunt procul attonitique fatentur 660
cedere; uix unus Phlegyas acerque Menestheus
(hos etiam pudor et magni tenuere parentes)
promisere manum; concessit cetera pubes
sponte et adorato rediit ingloria disco.
qualis Bistoniis clipeus Mauortis in aruis 665
luce mala Pangaea ferit solemque refulgens
territat incussaque dei graue mugit ab hasta.
Pisaeus Phlegyas opus incohat et simul omnes
abstulit in se oculos: ea uiso corpore uirtus
promissa. ac primum terra discumque manumque 670
asperat, excusso mox circum puluere uersat,
quod latus in digitos, mediae quod certius ulnae
conueniat, non artis egens: hic semper amori
ludus erat, patriae non tantum ubi laudis obiret
sacra, sed alternis Alpheon utrumque solebat 675
metari ripis et, qua latissima distant,
non umquam merso transmittere flumina disco.
ergo operum fidens non protinus horrida campi
iugera, sed caelo dextram metitur, humique
pressus utroque genu collecto sanguine discum 680
ipse super sese rotat atque in nubila condit.
ille citus sublime petit similisque cadenti
crescit in aduersum, tandemque exhaustus ab alto
tardior ad terram redit atque inmergitur aruis.
sic cadit, attonitis quotiens auellitur astris, 685
Solis opaca soror; procul auxiliantia gentes
aera crepant frustraque timent, at Thessala uictrix
ridet anhelantes audito carmine bigas.
conlaudant Danai ~sed non tibi molle tuenti,
Hippomedon~ maiorque manus speratur in aequo. 690
atque illi extemplo, cui spes infringere dulce
inmodicas, Fortuna uenit. quid numina contra
tendere fas homini? spatium iam inmane parabat,
iam ceruix conuersa, et iam latus omne redibat:
excidit ante pedes elapsum pondus et ictus 695
destituit frustraque manum demisit inanem.
ingemuere omnes, rarisque ea uisa uoluptas.
inde ad conatus timida subit arte Menestheus
cautior, et multum te, Maia crete, rogato
molis praeualidae castigat puluere lapsus. 700
illa manu magna et multum felicior exit,
nec partem exiguam circi transuecta quieuit.
fit sonus, et fixa signatur terra sagitta.
tertius Hippomedon ualida ad certamina tardos
molitur gressus; namque illum corde sub alto 705
et casus Phlegyae monet et fortuna Menesthei.
erigit adsuetum dextrae gestamen, et alte
sustentans rigidumque latus fortesque lacertos
consulit ac uasto contorquet turbine, et ipse
prosequitur. fugit horrendo per inania saltu 710
iamque procul meminit dextrae seruatque tenorem
discus, nec dubia iunctaue Menesthea uictum
transabiit meta: longe super aemula signa
consedit uiridesque umeros et opaca theatri
culmina ceu latae tremefecit mole ruinae: 715
quale uaporifera saxum Polyphemus ab Aetna
lucis egente manu tamen in uestigia puppis
auditae iuxtaque inimicum exegit Vlixen.
[sic et Aloidae, cum iam calcaret Olympum
desuper Ossa rigens, ipsum glaciale ferebant 720
Pelion et trepido sperabant iungere caelo.]
tum genitus Talao uictori tigrin inanem
ire iubet, fuluo quae circumfusa nitebat
margine et extremos auro mansueuerat ungues.
Cnosiacos arcus habet et uaga tela Menestheus. 725
'at tibi' ait 'Phlegya, casu frustrate sinistro,
hunc, quondam nostri decus auxiliumque Pelasgi,
ferre damus, neque enim Hippomedon inuiderit, ensem.
nunc opus est animis: infestos tollite caestus
comminus; haec bellis et ferro proxima uirtus.' 730
constitit inmanis cerni inmanisque timeri
Argolicus Capaneus, ac dum nigrantia plumbo
tegmina cruda boum non mollior ipse lacertis
induitur, 'date tot iuuenum de milibus unum
huc' ait 'atque utinam potius de stirpe ueniret 735
aemulus Aonia, quem fas demittere leto,
nec mea crudelis ciuili sanguine uirtus.'
obstipuere animi, fecitque silentia terror.
tandem insperatus nuda de plebe Laconum
prosilit Alcidamas: mirantur Dorica regum 740
agmina, sed socii fretum Polluce magistro
norant et sacras inter creuisse palaestras.
ipse deus posuitque manus et bracchia finxit
(materiae suadebat amor); tunc saepe locauit
comminus, et simili stantem miratus in ira 745
sustulit exultans nudumque ad pectora pressit.
illum indignatur Capaneus ridetque uocantem,
ut miserans, poscitque alium; tandemque coactus
restitit, et stimulis iam languida colla tumescunt.
fulmineas alte suspensi corpora plantis 750
erexere manus; tuto procul ora recessu
armorum in speculis, aditusque ad uulnera clausi.
hic, quantum Stygiis Tityos consurgat ab aruis,
si toruae patiantur aues, tanta undique pandit
membrorum spatia et tantis ferus ossibus extat. 755
hic paulo ante puer, sed enim maturius aeuo
robur, et ingentes spondet tener impetus annos,
quem uinci haud quisquam saeuo neque sanguine tingi
malit, et erecto timeat spectacula uoto.
ut sese permensi oculis et uterque priorem 760
sperauere locum, non protinus ira nec ictus:
alternus paulum timor et permixta furori
consilia, inclinant tantum contraria iactu
bracchia et explorant caestus hebetantque terendo.
doctior hic differt animum metuensque futuri 765
cunctatus uires dispensat: at ille nocendi
prodigus incautusque sui ruit omnis et ambas
consumit sine lege manus atque inrita frendit
insurgens seque ipse premit. sed prouidus astu
et patria uigil arte Lacon hos reicit ictus, 770
hos cauet; interdum nutu capitisque citati
integer obsequio, manibus nunc obuia tela
discutiens, instat gressu uultuque recedit:
saepe etiam iniustis conlatum uiribus hostem
(is uigor ingenio, tanta experientia dextrae est) 775
ultro audax animis intratque et obumbrat et alte
adsilit. ut praeceps cumulo salit unda minantes
in scopulos et fracta redit, sic ille furentem
circumit expugnans; leuat ecce diuque minatur
in latus inque oculos; illum rigida arma cauentem 780
auocat ac manibus necopinum interserit ictum
callidus et mediam designat uulnere frontem:
iam cruor, et tepido signantur tempora riuo.
nescit adhuc Capaneus subitumque per agmina murmur
miratur; uerum ut fessam super ora reduxit 785
forte manum et summo maculas in uellere uidit,
non leo, non iaculo tantum indignata recepto
tigris: agit toto cedentem feruidus aruo
praecipitatque retro iuuenem atque in terga supinat,
dentibus horrendum stridens, geminatque rotatas 790
multiplicatque manus. rapiunt conamina uenti,
pars cadit in caestus; motu Spartanus acuto
mille cauet lapsas circum caua tempora mortes
auxilioque pedum, sed non tamen inmemor artis
aduersus fugit et fugiens tamen ictibus obstat. 795
et iam utrumque labor suspiriaque aegra fatigant:
tardius ille premit, nec iam hic absistere uelox,
defectique ambo genibus pariterque quierunt.
sic ubi longa uagos lassarunt aequora nautas
et signum de puppe datum, posuere parumper 800
bracchia: uix requies, iam uox citat altera remos.
ecce iterum inmodice uenientem eludit et exit
sponte ruens mersusque umeris: effunditur ille
in caput, adsurgentem alio puer improbus ictu
perculit euentuque impalluit ipse secundo. 805
clamorem Inachidae, quantum non litora, tollunt,
non nemora. illum ab humo conantem ut uidit Adrastus
tollentemque manus et non toleranda parantem:
'ite, oro, socii, furit, ite, opponite dextras,
festinate, furit, palmamque et praemia ferte! 810
non prius, effracto quam misceat ossa cerebro,
absistet, uideo; moriturum auferte Lacona.'
nec mora, prorumpit Tydeus, nec iussa recusat
Hippomedon; tunc uix ambo conatibus ambas
restringunt cohibentque manus ac plurima suadent: 815
'uincis, abi; pulchrum uitam donare minori.
noster et hic bellique comes.' nil frangitur heros,
ramumque oblatumque manu thoraca repellit
uociferans: 'liceat! non has ego puluere crasso
atque cruore genas, meruit quibus iste fauorem 820
semiuiri, foedem, mittamque informe sepulcro
corpus et Oebalio donem lugere magistro?'
dicit; at hunc socii tumidum et uicisse negantem
auertunt, contra laudant insignis alumnum
Taygeti longeque minas risere Lacones. 825
iamdudum uariae laudes et conscia uirtus
Tydea magnanimum stimulis urguentibus angunt.
ille quidem et disco bonus et contendere cursu,
nec caestu bellare minor, sed corde labores
ante alios erat uncta pale. sic otia Martis 830
degere et armiferas laxare adsueuerat iras
ingentes contra ille uiros Acheloia circum
litora felicesque deo monstrante palaestras.
ergo ubi luctandi iuuenes animosa citauit
gloria, terrificos umeris Aetolus amictus 835
exuitur patriumque suem. leuat ardua contra
membra Cleonaeae stirpis iactator Agylleus,
Herculea nec mole minor, sic grandibus alte
insurgens umeris hominem super improbus exit.
sed non ille rigor patriumque in corpore robur: 840
luxuriant artus, effusaque sanguine laxo
membra natant; unde haec audax fiducia tantum
Oenidae superare parem. quamquam ipse uideri
exiguus, grauia ossa tamen nodisque lacerti
difficiles. numquam hunc animum natura minori 845
corpore nec tantas ausa est includere uires.
postquam oleo gauisa cutis, petit aequor uterque
procursu medium atque hausta uestitur harena.
tum madidos artus alterno puluere siccant,
collaque demersere umeris et bracchia late 850
uara tenent. iam tunc astu deducit in aequum
callidus et celsum procuruat Agyllea Tydeus,
summissus tergo et genibus uicinus harenae.
ille autem, Alpini ueluti regina cupressus
uerticis urguentes ceruicem inclinat ad Austros 855
uix sese radice tenens, terraeque propinquat,
iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
non secus ingentes artus praecelsus Agylleus
sponte premit paruumque gemens duplicatur in hostem,
et iam alterna manus frontemque umerosque latusque 860
collaque pectoraque et uitantia crura lacessit.
interdumque diu pendent per mutua fulti
bracchia, nunc saeui digitorum uincula frangunt.
non sic ductores gemini gregis horrida tauri
bella mouent; medio coniunx stat candida prato 865
uictorem expectans, rumpunt obnixa furentes
pectora, subdit amor stimulos et uulnera sanat:
fulmineo sic dente sues, sic hispida turpes
proelia uillosis ineunt complexibus ursi.
uis eadem Oenidae; nec sole aut puluere fessa 870
membra labant, riget arta cutis durisque laborum
castigata toris. contra non integer ille
flatibus alternis aegroque effetus hiatu
exuit ingestas fluuio sudoris harenas
ac furtim rapta sustentat pectora terra. 875
instat agens Tydeus fictumque in colla minatus
crura subit; coeptis non eualuere potiri
frustratae breuitate manus, uenit arduus ille
desuper oppressumque ingentis mole ruinae
condidit. haud aliter collis scrutator Hiberi, 880
cum subiit longeque diem uitamque reliquit,
si tremuit suspensus ager subitumque fragorem
rupta dedit tellus, latet intus monte soluto
obrutus, ac penitus fractum obtritumque cadauer
indignantem animam propriis non reddidit astris. 885
acrior hoc Tydeus, animisque et pectore supra est.
nec mora, cum uinclis onerique elapsus iniquo
circumit errantem et tergo necopinus inhaeret,
mox latus et firmo celer implicat ilia nexu,
poplitibus genua inde premens euadere nodos 890
nequiquam et lateri dextram insertare parantem
improbus, horrendum uisu ac mirabile pondus,
sustulit. Herculeis pressum sic fama lacertis
terrigenam sudasse Libyn, cum fraude reperta
raptus in excelsum, nec iam spes ulla cadendi, 895
nec licet extrema matrem contingere planta.
fit sonus, et laetos attollunt agmina plausus.
tunc alte librans inopinum sponte remisit
obliquumque dedit, procumbentemque secutus
colla simul dextra, pedibus simul inguina uinxit. 900
deficit obsessus soloque pudore repugnat.
tandem pectus humi pronamque extensus in aluum
sternitur, ac longo maestus post tempore surgit,
turpia signata linquens uestigia terra.
palmam autem dextra laeuaque nitentia dono 905
arma ferens Tydeus: 'quid si non sanguinis huius
partem haud exiguam (scitis) Dircaeus haberet
campus, ubi hae nuper Thebarum foedera plagae?'
haec simul ostentans quaesitaque praemia laudum
dat sociis, sequitur neglectus Agyllea thorax. 910
sunt et qui nudo subeant concurrere ferro:
iamque aderant instructi armis Epidaurius Agreus
et nondum fatis Dircaeus agentibus exul.
dux uetat Iasides: 'manet ingens copia leti,
o iuuenes! seruate animos auidumque furorem 915
sanguinis aduersi. tuque o, quem propter auita
iugera, dilectas cui desolauimus urbes,
ne, precor, ante aciem ius tantum casibus esse
fraternisque sinas (abigant hoc numina!) uotis.'
sic ait, atque ambos aurata casside ditat. 920
tum generum, ne laudis egens, iubet ardua necti
tempora Thebarumque ingenti uoce citari
uictorem: dirae retinebant omina Parcae.
ipsum etiam proprio certamina festa labore
dignari et tumulis supremum hunc addere honorem 925
hortantur proceres ac, ne uictoria desit
una ducum numero, fundat uel Lyctia cornu
tela rogant, tenui uel nubila transeat hasta.
obsequitur gaudens, uiridique ex aggere in aequum
stipatus summis iuuenum descendit; at illi 930
pone leues portat pharetras et cornua iussus
armiger: ingentem iactu transmittere circum
eminus et dictae dare uulnera destinat orno.
quis fluere occultis rerum neget omina causis?
fata patent homini, piget inseruare, peritque 935
uenturi praemissa fides: sic omina casum
fecimus, et uires hausit Fortuna nocendi.
campum emensa breui fatalis ab arbore tacta,
horrendum uisu, per quas modo fugerat auras,
uenit harundo retro uersumque a fine tenorem 940
pertulit, et notae iuxta ruit ora pharetrae.
multa duces errore serunt: hi nubila et altos
occurrisse Notos, aduersi roboris ictu
tela repulsa alii. penitus latet exitus ingens
monstratumque nefas: uni remeabile bellum, 945
et tristes domino spondebat harundo recursus.


VII

Atque ea cunctantes Tyrii primordia belli
Iuppiter haud aequo respexit corde Pelasgos,
concussitque caput motu quo celsa laborant
sidera proclamatque adici ceruicibus Atlans.
tunc ita uelocem Tegees adfatus alumnum: 5
'i, medium rapido Borean inlabere saltu
Bistonias, puer, usque domos axemque niuosi
sideris, Oceano uetitum qua Parrhasis ignem
nubibus hibernis et nostro pascitur imbri.
atque ibi seu posita respirat cuspide Mauors, 10
quamquam inuisa quies, seu, quod reor, arma tubasque
insatiatus habet caraeque in sanguine gentis
luxuriat: propere monitus iramque parentis
ede, nihil parcens. nempe olim accendere iussus
Inachias acies atque omne quod Isthmius umbo 15
distinet et raucae circumtonat ira Maleae:
illi, uix muros limenque egressa iuuentus,
sacra colunt; credas bello rediisse, tot instant
plausibus, offensique sedent ad iusta sepulcri.
hicne tuus, Gradiue, furor? sonat orbe recusso 20
discus et Oebalii coeunt in proelia caestus.
at si ipsi rabies ferrique insana uoluptas
qua tumet, inmeritas cineri dabit impius urbes
ferrum ignemque ferens, implorantesque Tonantem
sternet humi populos miserumque exhauriet orbem. 25
nunc lenis belli nostraque remittitur ira.
quodni praecipitat pugnas dictoque iubentis
ocius impingit Tyriis Danaa agmina muris
(nil equidem crudele minor), sit mite bonumque
numen et effreni laxentur in otia mores, 30
reddat equos ensemque mihi, nec sanguinis ultra
ius erit: aspiciam terras pacemque iubebo
omnibus; Ogygio sat erit Tritonia bello.'
dixerat, et Thracum Cyllenius arua subibat;
atque illum Arctoae labentem cardine portae 35
tempestas aeterna plagae praetentaque caelo
agmina nimborum primique Aquilonis hiatus
in diuersa ferunt: crepat aurea grandine multa
palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri.
hic steriles delubra notat Mauortia siluas 40
(horrescitque tuens), ubi mille furoribus illi
cingitur auerso domus inmansueta sub Haemo.
ferrea compago laterum, ferro arta teruntur
limina, ferratis incumbunt tecta columnis.
laeditur aduersum Phoebi iubar, ipsaque sedem 45
lux timet, et durus contristat sidera fulgor.
digna loco statio: primis salit Impetus amens
e foribus caecumque Nefas Iraeque rubentes
exanguesque Metus, occultisque ensibus astant
Insidiae geminumque tenens Discordia ferrum. 50
innumeris strepit aula Minis, tristissima Virtus
stat medio, laetusque Furor uultuque cruento
Mors armata sedet; bellorum solus in aris
sanguis et incensis qui raptus ab urbibus ignis.
terrarum exuuiae circum et fastigia templi 55
captae insignibant gentes: caelataque ferro
fragmina portarum bellatricesque carinae
et uacui currus protritaque curribus ora,
paene etiam gemitus: adeo uis omnis et omne
uulnus. ubique ipsum, sed non usquam ore remisso 60
cernere erat: talem diuina Mulciber arte
ediderat; nondum radiis monstratus adulter
foeda catenato luerat conubia lecto.
quaerere templorum regem uix coeperat ales
Maenalius, tremit ecce solum et mugire refractis 65
corniger Hebrus aquis; tunc quod pecus utile bello
uallem infestabat, trepidas spumare per herbas,
signa aduentantis, clausaeque adamante perenni
dissiluere fores. Hyrcano in sanguine pulcher
ipse subit curru, diraque aspergine latos 70
mutat agros, spolia a tergo flentesque cateruae.
dant siluae nixque alta locum; regit atra iugales
sanguinea Bellona manu longaque fatigat
cuspide. deriguit uisu Cyllenia proles
summisitque genas: ipsi reuerentia patri, 75
si prope sit, dematque minas nec talia mandet.
'quod Iouis imperium, magno quid ab aethere portas?'
occupat Armipotens, 'neque enim hunc, germane, sub axem
sponte uenis hiemesque meas, cui roscida iuxta
Maenala et aestiui clementior aura Lycaei.' 80
ille refert consulta patris. nec longa moratus,
sicut anhelabant, iuncto sudore uolantes
Mars impellit equos, resides in proelia Graios
ipse etiam indignans. uidit pater altus et irae
iam leuior tardo flectebat pondere uultum. 85
ut si quando ruit debellatasque relinquit
Eurus aquas, pax ipsa tumet pontumque iacentem
exanimis iam uoluit hiems: nondum arma carinis
omnia, nec toto respirant pectore nautae.
finierat pugnas honor exequialis inermes; 90
necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros
uina solo fundens cinerem placabat Adrastus
Archemori: 'da, parue, tuum trieteride multa
instaurare diem, nec saucius Arcadas aras
malit adire Pelops Eleaque pulset eburna 95
templa manu, nec Castaliis altaribus anguis,
nec sua pinigero magis adnatet umbra Lechaeo.
nos te lugenti, puer, infitiamur Auerno,
maestaque perpetuis sollemnia iungimus astris,
nunc festina cohors. at si Boeotia ferro 100
uertere tecta dabis, magnis tunc dignior aris,
tunc deus, Inachias nec tantum culta per urbes
numina, captiuis etiam iurabere Thebis.'
dux ea pro cunctis, eadem sibi quisque uouebat.
iam pronis Gradiuus equis Ephyraea premebat 105
litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras
tollit et alterna geminum mare protegit umbra.
inde unum dira comitum de plebe Pauorem
quadripedes anteire iubet: non alter anhelos
insinuare metus animoque auertere uires 110
aptior; innumerae monstro uocesque manusque
et facies quamcumque uelit; bonus omnia credi
auctor et horrificis lymphare incursibus urbes.
si geminos soles ruituraque suadeat astra,
aut nutare solum aut ueteres descendere siluas, 115
a! miseri uidisse putant. tunc acre nouabat
ingenium: falso Nemeaeum puluere campum
erigit; attoniti tenebrosam a uertice nubem
respexere duces; falso clamore tumultum
auget, et arma uirum pulsusque imitatur equorum, 120
terribilemque uagas ululatum spargit in auras.
exiluere animi, dubiumque in murmure uulgus
pendet: 'ubi iste fragor? ni fallimur aure. sed unde
puluereo stant astra globo? num Ismenius ultro
miles? ita est: ueniunt. tanta autem audacia Thebis? 125
an dubitent, age, dum inferias et busta colamus?'
haec Pauor attonitis; uariosque per agmina uultus
induitur: nunc Pisaeis e milibus unus,
nunc Pylius, nunc ore Lacon, hostesque propinquos
adiurat turmasque metu consternat inani. 130
nil falsum trepidis. ut uero amentibus ipse
incidit et sacrae circum fastigia uallis
turbine praeuectus rapido ter sustulit hastam,
ter concussit equos, clipeum ter pectore plausit:
arma, arma insani sua quisque ignotaque nullo 135
more rapit, mutant galeas alienaque cogunt
ad iuga cornipedes; ferus omni in pectore saeuit
mortis amor caedisque, nihil flagrantibus obstat:
praecipitant redimuntque moras. sic litora uento
incipiente fremunt, fugitur cum portus; ubique 140
uela fluunt, laxi iactantur ubique rudentes;
iamque natant remi, natat omnis in aequore summo
ancora, iam dulcis medii de gurgite ponti
respicitur tellus comitesque a puppe relicti.
uiderat Inachias rapidum glomerare cohortes 145
Bacchus iter; gemuit Tyriam conuersus ad urbem,
altricemque domum et patrios reminiscitur ignes,
purpureum tristi turbatus pectore uultum:
non crines, non serta loco, dextramque reliquit
thyrsus, et intactae ceciderunt cornibus uuae. 150
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu
ante Iouem (et tunc forte polum secretus habebat)
constitit, haud umquam facie conspectus in illa
(nec causae latuere patrem), supplexque profatur:
'excindisne tuas, diuum sator optime, Thebas? 155
saeua adeo coniunx? nec te telluris amatae
deceptique laris miseret cinerumque meorum?
esto, olim inuitum iaculatus nubibus ignem,
credimus: en iterum atra refers incendia terris,
nec Styge iurata, nec paelicis arte rogatus. 160
quis modus? an nobis pater iratusque bonusque
fulmen habes? sed non Danaeia limina talis
Parrhasiumque nemus Ledaeasque ibis Amyclas.
scilicet e cunctis ego neglectissima natis
progenies? ego nempe tamen qui dulce ferenti 165
pondus eram, cui tu dignatus limina uitae
praereptumque uterum et maternos reddere menses.
adde quod imbellis rarisque exercita castris
turba meas acies, mea tantum proelia norunt,
nectere fronde comas et ad inspirata rotari 170
buxa: timent thyrsos nuptarum et proelia matrum.
unde tubas Martemque pati, qui feruidus ecce
quanta parat? quid si ille tuos Curetas in arma
ducat et innocuis iubeat decernere peltis?
quin etiam inuisos (sic hostis defuit?) Argos 175
eligis! o ipsis, genitor, grauiora periclis
iussa: nouercales ruimus ditare Mycenas!
cedo equidem. quo sacra tamen ritusque peremptae
gentis, et in tumulos si quid male feta reliquit
mater, abire iubes? Thracen siluasque Lycurgi? 180
anne triumphatos fugiam captiuus ad Indos?
da sedem profugo. potuit Latonia frater
saxa (nec inuideo) defigere Delon et imis
commendare fretis; cara summouit ab arce
hostiles Tritonis aquas; uidi ipse potentem 185
gentibus Eois Epaphum dare iura, nec ullas
Cyllene secreta tubas Minoaue curat
Ida: quid heu tantum nostris offenderis aris?
hic tibi (quando minor iam nostra potentia) noctes
Herculeae placitusque uagae Nycteidos ardor, 190
hic Tyrium genus et nostro felicior igne
taurus: Agenoreos saltem tutare nepotes.'
inuidiam risit pater, et iam poplite flexum
sternentemque manus tranquillus ad oscula tollit
inque uicem placida orsa refert: 'non coniugis ista 195
consiliis, ut rere, puer, nec saeua roganti
sic expostus ego: inmoto deducimur orbe
fatorum; ueteres seraeque in proelia causae.
nam cui tanta quies irarum aut sanguinis usus
parcior humani? uidet axis et ista per aeuum 200
mecum aeterna domus quotiens iam torta reponam
fulmina, quam rarus terris hic imperet ignis.
quin etiam inuitus magna ulciscendaque passis
aut Lapithas Marti aut ueterem Calydona Dianae
expugnare dedi: nimia est iactura pigetque 205
tot mutare animas, tot reddere corpora uitae.
Labdacios uero Pelopisque a stirpe nepotes
tardum abolere mihi; scis ipse (ut crimina mittam
Dorica) quam promptae superos incessere Thebae;
te quoque++sed, quoniam uetus excidit ira, silebo. 210
non tamen aut patrio respersus sanguine Pentheus,
aut matrem scelerasse toris aut crimine fratres
progenuisse reus, lacero tua lustra repleuit
funere: ubi hi fletus, ubi tunc ars tanta precandi?
ast ego non proprio diros impendo dolori 215
Oedipodionidas: rogat hoc tellusque polusque
et pietas et laesa fides naturaque et ipsi
Eumenidum mores. sed tu super urbe moueri
parce tua: non hoc statui sub tempore rebus
occasum Aoniis, ueniet suspectior aetas 220
ultoresque alii: nunc regia Iuno queretur.'
his ille auditis mentemque habitumque recepit;
ut, cum sole malo tristique rosaria pallent
usta Noto, si clara dies Zephyrique refecit
aura polum, redit omnis honos, emissaque lucent 225
germina, et informes ornat sua gloria uirgas.
nuntius attonitas iamdudum Eteoclis ad aures
explorata ferens longo docet agmine Graios
ire duces, nec iam Aoniis procul afore campis;
quacumque ingressi tremere ac miserescere cunctos 230
Thebarum; qui stirpe refert, qui nomine et armis.
ille metum condens audire exposcit et odit
narrantem: hinc socios dictis stimulare suasque
metiri decernit opes. exciuerat omnem
Aoniam Euboeamque et Phocidos arua propinquae 235
Mars, ita dulce Ioui. longe fugit ordine uelox
tessera: propellunt acies, seseque sub armis
ostentant; subeunt campo qui proximus urbi
damnatus bellis patet expectatque furores.
nondum hostes contra, trepido tamen agmine matres 240
conscendunt muros, inde arma nitentia natis
et formidandos monstrant sub casside patres.
turre procul sola nondum concessa uideri
Antigone populis teneras defenditur atra
ueste genas; iuxtaque comes quo Laius ibat 245
armigero; tunc uirgo senem regina ueretur.
quae sic orsa prior: 'spesne obstatura Pelasgis
haec uexilla, pater? Pelopis descendere totas
audimus gentes: dic, o precor, extera regum
agmina; nam uideo quae noster signa Menoeceus, 250
quae noster regat arma Creon, quam celsus aena
Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.'
sic rudis Antigone, senior cui talia Phorbas:
'mille sagittiferos gelidae de colle Tanagrae
promouet ecce Dryas; hic, cui niuea arma tridentem 255
atque auro rude fulmen habent, Orionis alti
non falsus uirtute nepos: procul, oro, paternum
omen et innuptae uetus excidat ira Dianae.
iungunt se castris regisque in nomen adoptant
Ocalee Medeonque et confertissima lucis 260
Nisa Dionaeisque auibus circumsona Thisbe.
proximus Eurymedon, qui pastoralia Fauni
arma patris pinuque iubas imitatur equinas,
terribilis siluis: reor et Mauorte cruento
talis erit. dites pecorum comitantur Erythrae, 265
qui Scolon densamque iugis Eteonon iniquis,
qui breue litus Hyles Atalantaeamque superbi
Schoenon habent notique colunt uestigia campi;
fraxineas Macetum uibrant de more sarisas
saeuaque difficiles excludere uulnera peltas. 270
ecce autem clamore ruunt Neptunia proles
Onchesti, quos pinigeris Mycalesos in agris
Palladiusque Melas Hecataeaque gurgite nutrit
Gargaphie, quorumque nouis Haliartos aristis
inuidet et nimia sata laeta superuenit herba. 275
tela rudes trunci, galeae uacua ora leonum,
arborei dant scuta sinus. hos regis egenos
Amphion en noster agit (cognoscere pronum,
uirgo), lyra galeam tauroque insignis auito.
macte animo iuuenis! medios parat ire per enses 280
nudaque pro caris opponere pectora muris.
uos etiam nostris, Heliconia turba, uenitis
addere rebus opem; tuque, o Permesse, canoris
et felix Olmie uadis, armastis alumnos
bellorum resides. patriis concentibus audis 285
exultare gregem, quales, cum pallida cedit
bruma, renidentem deducunt Strymona cycni.
ite alacres, numquam uestri morientur honores,
bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae.'
dixerat, et paulum uirgo interfata loquenti: 290
'illi autem, quanam iunguntur origine fratres?
sic certe paria arma uiris, sic exit in auras
cassidis aequus apex; utinam haec concordia nostris!'
cui senior ridens: 'non prima errore uidendi
falleris, Antigone: multi hos (nam decipit aetas) 295
dixerunt fratres. pater est natusque, sed aeui
confudere modos: puerum Lapithaona nymphe
Dercetis expertem thalami crudumque maritis
ignibus ante diem cupido uiolauit amore
improba conubii; nec longum, et pulcher Alatreus 300
editus, ac primae genitorem in flore iuuentae
consequitur traxitque notas et miscuit annos.
et nunc sic fratres mentito nomine gaudent,
plus pater: hunc olim iuuat et uentura senectus.
tercentum genitor totidemque in proelia natus 305
exercent equites: hi deseruisse feruntur
exilem Glisanta Coroniamque feracem,
messe Coroniam, Baccho Glisanta colentes.
sed potius celsos umbrantem hunc aspice late
Hypsea quadriiugos; clipei septemplice tauro 310
laeua, ter insuto seruantur pectora ferro,
pectora: nam tergo numquam metus. hasta uetustum
siluarum decus, emissae cui peruia semper
armaque corporaque et numquam manus inrita uoti.
Asopos genuisse datur, dignusque uideri 315
tunc pater, abreptis cum torrentissimus exit
pontibus, aut natae tumidus cum uirginis ultor
flumina concussit generum indignata Tonantem.
namque ferunt raptam patriis Aeginan ab undis
amplexu latuisse Iouis: furit amnis et astris 320
infensus bellare parat (nondum ista licebant
nec superis); stetit audaces effusus in iras,
conseruitque manum, nec quem imploraret habebat,
donec uix tonitru summotus et igne trisulco
cessit. adhuc ripis animosus gurges anhelis 325
fulmineum cinerem magnaeque insignia poenae
gaudet et Aetnaeos in caelum efflare uapores.
talem Cadmeo mirabimur Hypsea campo,
si modo placauit felix Aegina Tonantem.
ducit Itonaeos et Alalcomenaea Mineruae 330
agmina, quos Midea et quos uuida suggerit Arne,
Aulida qui Graeanque serunt uiridesque Plataeas,
et sulco Peteona domant, refluumque meatu
Euripum, qua noster, habent teque, ultima tractu
Anthedon, ubi gramineo de litore Glaucus 335
poscentes inrupit aquas, iam crine genisque
caerulus, et mixtos expauit ab inguine pisces.
glandibus et torta Zephyros incidere funda
cura: Cydoneas anteibunt gaesa sagittas.
tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses 340
Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris
trux puer; orbata florem, pater, adluis unda.
quis tibi Phoebeas acies ueteremque reuoluat
Phocida? qui Panopen, qui Daulida, qui Cyparisson,
et ualles, Lebadia, tuas et Hyampolin acri 345
subnixam scopulo, uel qui Parnason utrumque
aut Cirrham tauris Anemorianque supinant
Coryciumque nemus propellentemque Lilaean
Cephisi glaciale caput, quo suetus anhelam
ferre sitim Python amnemque auertere ponto: 350
omnibus inmixtas cono super aspice laurus
armaque uel Tityon uel Delon habentia, uel quas
hic deus innumera laxauit caede pharetras.
Iphitus asper agit, genitor cui nuper ademptus
Naubolus Hippasides, tuus, o mitissime Lai, 355
hospes; adhuc currus securaque lora tenebam,
cum tua subter equos iacuit conuulsa cruentis
ictibus (o utinam nostro cum sanguine!) ceruix.'
dicenti maduere genae, uultumque per omnem
pallor iit, uocisque repens singultus apertum 360
intercepit iter; refouet frigentis amicum
pectus alumna senis; redit atque exile profatur:
'o mihi sollicitum decus ac suprema uoluptas,
Antigone! seras tibi demoror improbus umbras,
fors eadem scelera et caedes uisurus auitas, 365
donec te thalamis habilem integramque resignem:
hoc satis, et fessum uita dimittite, Parcae.
sed dum labor iners, quanti (nunc ecce reuiso)
transabiere duces: Clonin atque in terga comantes
non ego Abantiadas, non te, saxosa Caryste, 370
non humiles Aegas altumque Capherea dixi.
et iam acies obtunsa negat, cunctique resistunt,
et tuus armatis iubet ecce silentia frater.'
uix ea turre senex, cum rector ab aggere coepit:
'magnanimi reges, quibus haud parere recusem, 375
ductor et ipse, meas miles defendere Thebas,
non ego uos stimulare parem (nam liber in arma
impetus, et meritas ultro iurastis in iras),
nec laudare satis dignasque rependere grates
sufficiam (referent superi uestraeque subacto 380
hoste manus): urbem socia de gente subistis
tutari, quam non aliis populator ab oris
belliger externaue satus tellure, sed hostis
indigena adsultat, cui castra aduersa regenti
hic pater, hic genetrix, hic iunctae stirpe sorores, 385
hic erat et frater. cerne en ubicumque nefandus
excidium moliris auis: uenere uolentes
Aoniae populi, nec sum tibi, saeue, relictus.
quid uelit ista cohors et te sentire decebat:
reddere regna uetant.' sic fatus et omnia rite 390
disponit, qui bella gerant, qui moenia seruent,
quas in fronte manus, medio quas robore sistat.
perspicuas sic luce fores et uirgea pastor
claustra leuat, dum terra recens; iubet ordine primo
ire duces, media stipantur plebe maritae; 395
ipse leuat grauidas et humum tactura parentum
ubera, succiduasque apportat matribus agnas.
interea Danai noctemque diemque sub armis,
noctem iterum rursusque diem (sic ira ferebat)
ingeminant: contempta quies, uix aut sopor illis 400
aut epulae fecere moram; properatur in hostem
more fugae. nec monstra tenent, quae plurima nectit
prodigiale canens certi fors praeuia fati.
quippe serunt diros monitus uolucresque feraeque
sideraque auersique suis decursibus amnes, 405
infestumque tonat pater et mala fulgura lucent;
terrificaeque adytis uoces clausaeque deorum
sponte fores; nunc sanguineus, nunc saxeus imber,
et subiti manes flentumque occursus auorum.
tunc et Apollineae tacuere oracula Cirrhae, 410
et non adsuetis pernox ululauit Eleusin
mensibus, et templis Sparte praesaga reclusis
uidit Amyclaeos (facinus!) concurrere fratres.
Arcades insanas latrare Lycaonis umbras
nocte ferunt tacita, saeuo decurrere campo 415
Oenomaum sua Pisa refert; Acheloon utroque
deformem cornu uagus infamabat Acarnan.
Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae
confusum Iunonis ebur; mugire potentem
Inachon agricolae, gemini maris incola narrat 420
Thebanum toto planxisse Palaemona ponto.
haec audit Pelopea phalanx, sed bellicus ardor
consiliis obstat diuum prohibetque timeri.
iam ripas, Asope, tuas Boeotaque uentum
flumina. non ausae transmittere protinus alae 425
hostilem fluuium; forte et trepidantibus ingens
descendebat agris, animos siue imbrifer arcus,
seu montana dedit nubes, seu fluminis illa
mens fuit obiectusque uado pater arma uetabat.
tunc ferus Hippomedon magno cum fragmine ripae 430
cunctantem deiecit equum, ducibusque relictis
gurgite de medio frenis suspensus et armis,
'ite uiri,' clamat, 'sic uos in moenia primus
ducere, sic clausas uoueo perfringere Thebas.'
praecipitant cuncti fluuio puduitque secutos. 435
ac uelut ignotum si quando armenta per amnem
pastor agit, stat triste pecus, procul altera tellus
omnibus et late medius timor: ast ubi ductor
taurus init fecitque uadum, tunc mollior unda,
tunc faciles saltus, uisaeque accedere ripae. 440
haud procul inde iugum tutisque accommoda castris
arua notant, unde urbem etiam turresque uidere
Sidonias; placuit sedes fidique receptus
colle per excelsum patulo quem subter aperto
arua sinu, nullique aliis a montibus instant 445
despectus; nec longa labor munimina durus
addidit: ipsa loco mirum natura fauebat.
in uallum elatae rupes deuexaque fossis
aequa et fortuito ductae quater aggere pinnae;
cetera dant ipsi, donec sol montibus omnis 450
erepsit rebusque dedit sopor otia fessis.
quis queat attonitas dictis ostendere Thebas?
urbem in conspectu belli suprema parantis
territat insomnem nox atra diemque minatur.
discurrunt muris; nil saeptum horrore sub illo, 455
nil fidum satis, inualidaeque Amphionis arces.
rumor ubique alius plures adnuntiat hostes,
maioresque timor; spectant tentoria contra
Inachia externosque suis in montibus ignes.
hi precibus questuque deos, hi Martia tela 460
belligerosque hortantur equos, hi pignora fletu
cara premunt miserique rogos et crastina mandant
funera. si tenuis demisit lumina somnus,
bella gerunt; modo lucra morae, modo taedia uitae
attonitis; lucemque timent lucemque precantur. 465
it geminum excutiens anguem et bacchatur utrisque
Tisiphone castris; fratrem huic, fratrem ingerit illi,
aut utrique patrem: procul ille penatibus imis
excitus implorat Furias oculosque reposcit.
iam gelidam Phoeben et caligantia primus 470
hauserat astra dies, cum iam tumet igne futuro
Oceanus lateque nouo Titane reclusum
aequor anhelantum radiis subsidit equorum:
ecce truces oculos sordentibus obsita canis
exangues Iocasta genas et bracchia planctu 475
nigra ferens ramumque oleae cum uelleris atri
nexibus, Eumenidum uelut antiquissima, portis
egreditur magna cum maiestate malorum.
hinc atque hinc natae, melior iam sexus, aniles
praecipitantem artus et plus quam possit euntem 480
sustentant. uenit ante hostes, et pectore nudo
claustra aduersa ferit tremulisque ululatibus orat
admitti: 'reserate uiam! rogat impia belli
mater; in his aliquod ius execrabile castris
huic utero est.' trepidi uisam expauere manipli 485
auditamque magis; remeat iam missus Adrasto
nuntius: excipiunt iussi mediosque per enses
dant iter. illa duces ut primum aspexit Achiuos
clamorem horrendum luctu furiata resoluit:
'Argolici proceres, ecquis monstrauerit hostem 490
quem peperi? quanam inueniam, mihi dicite, natum
sub galea?' uenit attonitae Cadmeius heros
obuius, et raptam lacrimis gaudentibus implet
solaturque tenens, atque inter singula, 'matrem,
matrem' iterat, nunc ipsam urguens, nunc cara sororum 495
pectora, cum mixta fletus anus asperat ira:
'quid molles lacrimas uenerandaque nomina fingis,
rex Argiue, mihi? quid colla amplexibus ambis
inuisamque teris ferrato pectore matrem?
tune ille exilio uagus et miserabilis hospes? 500
quem non permoueas? longae tua iussa cohortes
expectant, multoque latus praefulgurat ense.
a miserae matres! hunc te noctesque diesque
deflebam? si uerba tamen monitusque tuorum
dignaris, dum castra silent suspensaque bellum 505
horrescit pietas, genetrix iubeoque rogoque:
i mecum patriosque deos arsuraque saltem
tecta uide, fratremque (quid aufers lumina?) fratrem
adloquere et regnum iam me sub iudice posce:
aut dabit, aut ferrum causa meliore resumes. 510
anne times ne forte doli, et te conscia mater
decipiam? non sic miseros fas omne penates
effugit: uix Oedipode ducente timeres.
nupsi equidem peperique nefas, sed diligo tales
(a dolor) et uestros etiamnum excuso furores. 515
quodsi adeo perstas, ultro tibi, saeue, triumphum
detulimus: religa captas in terga sorores,
inice uincla mihi: grauis huc utcumque feretur
et pater. ad uestrum gemitus nunc uerto pudorem,
Inachidae, liquistis enim paruosque senesque 520
et lacrimas has quisque domi: sua credite matri
uiscera! si uobis hic paruo in tempore carus
(sitque precor), quid me, oro, decet quidue ista, Pelasgi,
ubera? ab Hyrcanis hoc Odrysiisue tulissem
regibus, et si qui nostros uicere furores. 525
adnuite, aut natum complexa superstite bello
hic moriar.' tumidas frangebant dicta cohortes,
nutantesque uirum galeas et sparsa uideres
fletibus arma piis. quales ubi tela uirosque
pectoris impulsu rabidi strauere leones, 530
protinus ira minor, gaudentque in corpore capto
securam differre famem: sic flexa Pelasgum
corda labant, ferrique auidus mansueuerat ardor.
ipse etiam ante oculos nunc matris ad oscula uersus,
nunc rudis Ismenes, nunc flebiliora precantis 535
Antigones, uariaque animum turbante procella
exciderat regnum: cupit ire, et mitis Adrastus
non uetat; hic iustae Tydeus memor occupat irae:
'me potius, socii, qui fidum Eteoclea nuper
expertus, nec frater eram, me opponite regi, 540
cuius adhuc pacem egregiam et bona foedera gesto
pectore in hoc. ubi tunc fidei pacisque sequestra
mater eras, pulchris cum me nox uestra morata est
hospitiis? nempe haec trahis ad commercia natum?
duc illum in campum, uestro qui sanguine pinguis 545
spirat adhuc pinguisque meo. tu porro sequeris,
heu nimium mitis nimiumque oblite tuorum?
scilicet infestae cum te circum undique dextrae
nudabunt enses, haec flebit et arma quiescent?
tene ille, heu demens, semel intra moenia clausum 550
possessumque odiis Argiua in castra remittet?
ante haec excusso frondescet lancea ferro,
Inachus ante retro nosterque Achelous abibit.
sed mite adloquium et saeuis pax quaeritur armis:
haec quoque castra patent, necdum meruere timeri. 555
an suspectus ego? abscedo et mea uulnera dono.
intret: et hic genetrix eadem mediaeque sorores.
finge autem pactis euictum excedere regnis,
nempe iterum reddes?' rursus mutata trahuntur
agmina consiliis: subito ceu turbine caeli 560
obuius aduersum Boreae Notus abstulit aequor.
arma iterum furiaeque placent; fera tempus Erinys
arripit et primae molitur semina pugnae.
errabant geminae Dircaea ad flumina tigres,
mite iugum, belli quondam uastator Eoi 565
currus, Erythraeis sed nuper uictor ab oris
Liber in Aonios meritas dimiserat agros.
illas turba dei seniorque ex more sacerdos
sanguinis oblitas atque Indum gramen olentes
palmite maturo uariisque ornare corymbis 570
curat et alterno maculas interligat ostro.
iamque ipsi colles, ipsa has (quid credat?) amabant
armenta, atque ausae circum mugire iuuencae;
quippe nihil grassata fames: manus obuia pascit,
exceptantque cibos fusoque horrenda supinant 575
ora mero, uaga rure quies; si quando benigno
urbem iniere gradu, domus omnis et omnia sacris
templa calent, ipsumque fides intrasse Lyaeum.
has ubi uipereo tactas ter utramque flagello
Eumenis in furias animumque redire priorem 580
impulit, erumpunt non agnoscentibus agris.
ceu duo diuerso pariter si fulmina caelo
rupta cadant longumque trahant per nubila crinem:
non aliter cursu rapidae atque inmane frementes
transiliunt campos aurigamque impete uasto, 585
Amphiarae, tuum (nec defuit omen, eriles
forte is primus equos stagna ad uicina trahebat)
corripiunt; mox Taenarium (qui proximus) Idan
Aetolumque Acamanta premunt: fuga torua per agros
cornipedum, uisa donec flammatus Aconteus 590
strage uirum, cui sueta feras prosternere uirtus
(Arcas erat), densis iam fida ad moenia uersas
insequitur telis, multumque hastile resumens
ter, quater adducto per terga, per ilia telo
transigit. illae autem longo cum limite fusi 595
sanguinis ad portas utrimque extantia ducunt
spicula semianimes, gemituque imitante querelas
saucia dilectis adclinant pectora muris.
templa putes urbemque rapi facibusque nefandis
Sidonios ardere lares, sic clamor apertis 600
exoritur muris; mallent cunabula magni
Herculis aut Semeles thalamum aut penetrale ruisse
Harmoniae. cultor Baccheus Acontea Phegeus
iam uacuum telis geminoque in sanguine ouantem
comminus ense petit; subeunt Tegeaea iuuentus 605
auxilio tardi: iam supra sacra ferarum
corpora maerenti iuuenis iacet ultio Baccho.
rumpitur et Graium subito per castra tumultu
concilium; fugit exertos Iocasta per hostes
iam non ausa preces; natas ipsamque repellunt 610
qui modo tam mites, et praeceps tempore Tydeus
utitur: 'ite age, nunc pacem sperate fidemque!
num saltem differre nefas potuitue morari,
dum genetrix dimissa redit?' sic fatus aperto
ense uocat socios. saeuus iam clamor et irae 615
hinc atque inde calent; nullo uenit ordine bellum,
confusique duces uulgo, et neglecta regentum
imperia; una equites mixti peditumque cateruae
et rapidi currus; premit indigesta ruentes
copia, nec sese uacat ostentare nec hostem 620
noscere. sic subitis Thebana Argiuaque pubes
conflixere globis; retro uexilla tubaeque
post tergum et litui bellum inuenere secuti.
tantus ab exiguo crudescit sanguine Mauors!
uentus uti primas struit intra nubila uires, 625
lenis adhuc, frondesque et aperta cacumina gestat,
mox rapuit nemus et montes patefecit opacos.
nunc age, Pieriae, non uos longinqua, sorores,
consulimus, uestras acies uestramque referte
Aoniam; uidistis enim, dum Marte propinquo 630
horrent Tyrrhenos Heliconia plectra tumultus.
Sidonium Pterelan sonipes male fidus in armis
rumpentem frenos diuersa per agmina raptat
iam liber, sic fessa manus. uenit hasta per ambos
Tydeos: et laeuum iuueni transuerberat inguen 635
labentemque adfigit equo. fugit ille perempto
consertus domino, nec iam arma aut frena tenentem
portat adhuc: ceu nondum anima defectus utraque
cum sua Centaurus moriens in terga recumbit.
certat opus ferri: sternunt alterna furentes 640
Hippomedon Sybarin, Pylium Periphanta Menoeceus,
Parthenopaeus Ityn: Sybaris iacet ense cruento,
cuspide trux Periphas, Itys insidiante sagitta.
Caeneos Inachii ferro Mauortius Haemon
colla rapit, cui diuiduum trans corpus hiantes 645
truncum oculi quaerunt, animus caput; arma iacentis
iam rapiebat Abas: cornu deprensus Achiua
dimisit moriens clipeum hostilemque suumque.
quis tibi Baccheos, Eunaee, relinquere cultus,
quis lucos, uetitus quibus emansisse sacerdos, 650
suasit et adsuetum Bromio mutare furorem?
quem terrere queas? clipei penetrabile textum
pallentes hederae Nysaeaque serta coronant,
candida pampineo subnectitur instita pilo,
crine latent umeri, crescunt lanugine malae, 655
et rubet imbellis Tyrio subtemine thorax,
bracchiaque in manicis et pictae uincula plantae
carbaseique sinus, et fibula rasilis auro
Taenariam fulua mordebat iaspide pallam,
quam super a tergo uelox gorytos et arcus 660
pendentesque sonant aurata lynce pharetrae.
it lymphante deo media inter milia longum
uociferans: 'prohibete manus, haec omine dextro
moenia Cirrhaea monstrauit Apollo iuuenca;
Parcite, in haec ultro scopuli uenere uolentes. 665
gens sacrata sumus: gener huic est Iuppiter urbi
Gradiuusque socer; Bacchum haud mentimur alumnum
et magnum Alciden.' iactanti talia frustra
turbidus aeria Capaneus occurrit in hasta.
qualis ubi primam leo mane cubilibus atris. 670
erexit rabiem et saeuo speculatur ab antro
aut ceruum aut nondum bellantem fronte iuuencum,
it fremitu gaudens, licet arma gregesque lacessant
uenantum, praedam uidet et sua uulnera nescit:
sic tum congressu Capaneus gauisus iniquo 675
librabat magna uenturam mole cupressum.
ante tamen, 'quid femineis ululatibus,' inquit,
'terrificas, moriture, uiros? utinam ipse ueniret
cui furis! haec Tyriis cane matribus!' et simul hastam
expulit; illa uolans, ceu uis non ulla moretur 680
obuia, uix sonuit clipeo et iam terga reliquit.
arma fluunt, longisque crepat singultibus aurum,
eruptusque sinus uicit cruor. occidis audax,
occidis Aonii puer altera cura Lyaei.
marcida te fractis planxerunt Ismara thyrsis, 685
te Tmolos, te Nysa ferax Theseaque Naxos
et Thebana metu iuratus in orgia Ganges.
nec segnem Argolicae sensere Eteoclea turmae,
parcior ad ciues Polynicis inhorruit ensis.
eminet ante alios iam formidantibus arua 690
Amphiaraus equis ac multo puluere uertit
campum indignantem: famulo decus addit inane
maestus et extremos obitus inlustrat Apollo.
ille etiam clipeum galeamque incendit honoro
sidere; nec tarde fratri, Gradiue, dedisti 695
ne qua manus uatem, ne quid mortalia bello
laedere tela queant: sanctum et uenerabile Diti
funus eat. talis medios aufertus in hostes
certus et ipse necis, uires fiducia leti
suggerit; inde uiro maioraque membra diesque 700
laetior et numquam tanta experientia caeli,
si uacet: auertit morti contermina Virtus.
ardet inexpleto saeui Mauortis amore
et fruitur dextra atque anima flagrante superbit.
hicne hominum casus lenire et demere Fatis 705
iura frequens? quantum subito diuersus ab illo
qui tripodas laurusque sequi, qui doctus in omni
nube salutato uolucrem cognoscere Phoebo!
innumeram ferro plebem, ceu letifer annus
aut iubar aduersi graue sideris, immolat umbris 710
ipse suis: iaculo Phlegyan iaculoque superbum
Phylea, falcato Clonin et Chremetaona curru
comminus hunc stantem metit, hunc a poplite sectum,
cuspide non missa Chromin Iphinoumque Sagenque
intonsumque Gyan sacrumque Lycorea Phoebo 715
(inuitus: iam fraxineum demiserat hastae par robur,
et excussis apparuit infula cristis),
Alcathoum saxo, cui circum stagna Carysti
et domus et coniunx et amantes litora nati.
uixerat ille diu pauper scrutator aquarum, 720
decepit tellus, moriens hiemesque Notosque
laudat et experti meliora pericula ponti.
aspicit has longe iamdudum Asopius Hypseus
palantum strages ardetque auertere pugnam,
quamquam haud ipse minus curru Tirynthia fundens 725
robora; sed uiso praesens minor augure sanguis:
illum armis animisque cupit. prohibebat iniquo
agmine consertum cunei latus; inde superbus
exeruit patriis electum missile ripis,
ac prius: 'Aonidum diues largitor aquarum, 730
clare Giganteis etiamnum, Asope, fauillis,
da numen dextrae: rogat hoc natusque tuique
quercus alumna uadi; fas et me spernere Phoebum,
si tibi conlatus diuum sator. omnia mergam
fontibus arma tuis tristesque sine augure uittas.' 735
audierat genitor: uetat indulgere uolentem
Phoebus, et aurigam iactus detorquet in Hersen.
ille ruit: deus ipse uagis succedit habenis,
Lernaeum falso simulans Haliacmona uultu.
tunc uero ardenti non ulla obsistere temptant 740
signa, ruunt solo terrore, et uulnere citra
mors trepidis ignaua uenit, dubiumque tuenti
presserit infestos onus impuleritne iugales.
sic ubi nubiferum montis latus aut noua uentis
soluit hiems, aut uicta situ non pertulit aetas, 745
desilit horrendus campo timor, arua uirosque
limite non uno longaeuaque robora secum
praecipitans, tandemque exhaustus turbine fesso
aut uallem cauat aut medios intercipit amnes.
non secus ingentique uiro magnoque grauatus 750
temo deo nunc hoc, nunc illo in sanguine feruet.
ipse sedens telis pariterque ministrat habenis
Delius, ipse docet iactus aduersaque flectit
spicula fortunamque hastis uenientibus aufert.
sternuntur terra Melaneus pedes, Antiphus alto 755
nil defensus equo, genitusque Heliconide nympha
Aetion, caesoque infamis fratre Polites,
conatusque toris uittatam attingere Manto
Lampus: in hunc sacras Phoebus dedit ipse sagittas.
et iam cornipedes trepidi ad moribunda reflantes 760
corpora rimantur terras, omnisque per artus
sulcus et incisis altum rubet orbita membris.
hos iam ignorantes terit impius axis, at illi
uulnere semineces (nec deuitare facultas)
uenturum super ora uident; iam lubrica tabo 765
frena, nec insisti madidus dat temo, rotaeque
sanguine difficiles, et tardior ungula fossis
uisceribus: tunc ipse furens in morte relicta
spicula et e mediis extantes ossibus hastas
auellit, strident animae currumque sequuntur. 770
tandem se famulo summum confessus Apollo
'utere luce tua longamque' ait 'indue famam,
dum tibi me iunctum Mors inreuocata ueretur.
uincimur: inmites scis nulla reuoluere Parcas
stamina; uade diu populis promissa uoluptas 775
Elysiis, certe non perpessure Creontis
imperia aut uetito nudus iaciture sepulcro.'
ille refert contra, et paulum respirat ab armis:
'olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem
ad iuga (quis tantus miseris honor?) axe trementi 780
sensimus; instantes quonam usque morabere manes?
audio iam rapidae cursum Stygis atraque Ditis
flumina tergeminosque mali custodis hiatus.
accipe commissum capiti decus, accipe laurus,
quas Erebo deferre nefas. nunc uoce suprema, 785
si qua recessuro debetur gratia uati,
deceptum tibi, Phoebe, larem poenasque nefandae
coniugis et pulchrum nati commendo furorem.'
desiluit maerens lacrimasque auertit Apollo:
tunc uero ingemuit currusque orbique iugales. 790
non aliter caeco nocturni turbine Cauri
scit peritura ratis, cum iam damnata sororis
igne Therapnaei fugerunt carbasa fratres.
iamque recessurae paulatim horrescere terrae
summaque terga quati grauiorque efferuere puluis 795
coeperat; inferno mugit iam murmure campus.
bella putant trepidi bellique hunc esse fragorem
hortanturque gradus; alius tremor arma uirosque
mirantesque inclinat equos; iam frondea nutant
culmina, iam muri, ripisque Ismenos apertis 800
effugit; exciderunt irae, nutantia figunt
tela solo, dubiasque uagi nituntur in hastas
comminus inque uicem uiso pallore recedunt.
sic ubi nauales miscet super aequora pugnas
contempto Bellona mari, si forte benigna 805
tempestas, sibi quisque cauent, ensesque recondit
mors alia, et socii pacem fecere timores.
talis erat campo belli fluitantis imago.
siue laborantes concepto flamine terrae
uentorum rabiem et clausum eiecere furorem, 810
exedit seu putre solum carpsitque terendo
unda latens, siue hac uoluentis machina caeli
incubuit, siue omne fretum Neptunia mouit
cuspis et extremas grauius mare torsit in oras,
seu uati datus ille fragor, seu terra minata est 815
fratribus: ecce alte praeceps humus ore profundo
dissilit, inque uicem timuerunt sidera et umbrae.
illum ingens haurit specus et transire parentes
mergit equos; non arma manu, non frena remisit:
sicut erat, rectos defert in Tartara currus, 820
respexitque cadens caelum, campumque coire
ingemuit, donec leuior distantia rursus
miscuit arua tremor lucemque exclusit Auerno.


VIII

Vt subitus uates pallentibus incidit umbris
letiferasque domos orbisque arcana sepulti
rupit et armato turbauit funere manes,
horror habet cunctos, Stygiis mirantur in oris
tela et equos corpusque nouum; nec enim ignibus atris 5
conditus aut maesta niger aduentabat ab urna,
sed belli sudore calens, clipeumque cruentis
roribus et scissi respersus puluere campi.
necdum illum aut trunca lustrauerat obuia taxo
Eumenis, aut furuo Proserpina poste notarat 10
coetibus adsumptum functis; quin comminus ipsa
Fatorum deprensa colus, uisoque pauentes
augure tunc demum rumpebant stamina Parcae.
illum et securi circumspexere fragorem
Elysii, et si quos procul ulteriore barathro 15
altera nox aliisque grauat plaga caeca tenebris.
tunc regemunt pigrique lacus ustaeque paludes,
umbriferaeque fremit sulcator pallidus undae
dissiluisse nouo penitus telluris hiatu
Tartara et admissos non per sua flumina manes. 20
forte sedens media regni infelicis in arce
dux Erebi populos poscebat crimina uitae,
nil hominum miserans iratusque omnibus umbris.
stant Furiae circum uariaeque ex ordine Mortes,
saeuaque multisonas exertat Poena catenas; 25
Fata serunt animas et eodem pollice damnant:
uincit opus. iuxta Minos cum fratre uerendo
iura bonus meliora monet regemque cruentum
temperat; adsistunt lacrimis atque igne tumentes
Cocytos Phlegethonque, et Styx periuria diuum 30
arguit. ille autem supera compage soluta
nec solitus sentire metus expauit oborta
sidera, iucundaque offensus luce profatur:
'quae superum labes inimicum impegit Auerno
aethera? quis rupit tenebras uitaeque silentes 35
admonet? unde minae? uter haec mihi proelia fratrum?
congredior, pereant agedum discrimina rerum.
nam cui dulce magis? magno me tertia uictum
deiecit fortuna polo, mundumque nocentem
seruo; nec iste meus: diris quin peruius astris 40
inspicitur. tumidusne meas regnator Olympi
explorat uires? habeo iam quassa Gigantum
uincula et aetherium cupidos exire sub axem
Titanas miserumque patrem: quid me otia maesta
saeuus et implacidam prohibet perferre quietem 45
amissumque odisse diem? pandam omnia regna,
si placet, et Stygio praetexam Hyperiona caelo.
Arcada nec superis (quid enim mihi nuntius ambas
itque reditque domos?) emittam et utrumque tenebo
Tyndariden. cur autem auidis Ixiona frango 50
uerticibus? cur non expectant Tantalon undae?
anne profanatum totiens Chaos hospite uiuo
perpetiar? me Pirithoi temerarius ardor
temptat et audaci Theseus iuratus amico,
me ferus Alcides tum cum custode remoto 55
ferrea Cerbereae tacuerunt limina portae;
Odrysiis etiam pudet (heu!) patuisse querelis
Tartar: uidi egomet blanda inter carmina turpes
Eumenidum lacrimas iterataque pensa Sororum;
me quoque++sed durae melior uiolentia legis. 60
ast ego uix unum, nec celsa ad sidera, furto
ausus iter Siculo rapui conubia campo:
nec licuisse ferunt; iniustaeque a Ioue leges
protinus, et sectum genetrix mihi computat annum.
sed quid ego haec? i, Tartareas ulciscere sedes, 65
Tisiphone; si quando nouis asperrima monstris,
triste, insuetum, ingens, quod nondum uiderit aether,
ede nefas, quod mirer ego inuideantque sorores.
atque adeo fratres (nostrique haec omina sunto
prima odii), fratres alterna in uulnera laeto 70
Marte ruant; sit qui rabidarum more ferarum
mandat atrox hostile caput, quique igne supremo
arceat exanimes et manibus aethera nudis
commaculet: iuuet ista ferum spectare Tonantem.
praeterea ne sola furor mea regna lacessat, 75
quaere deis qui bella ferat, qui fulminis ignes
infestumque Iouem clipeo fumante repellat.
faxo haud sit cunctis leuior metus atra mouere
Tartara frondenti quam iungere Pelion Ossae.'
dixerat: atque illi iamdudum regia tristis 80
attremit oranti, suaque et quae desuper urguet
nutabat tellus: non fortius aethera uultu
torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.
'at tibi quos,' inquit, 'manes, qui limite praeceps
non licito per inane ruis?' subit ille minantem 85
iam tenuis uisu, iam uanescentibus armis,
iam pedes: extincto tamen interceptus in ore
augurii perdurat honos, obscuraque fronti
uitta manet, ramumque tenet morientis oliuae.
'si licet et sanctis hic ora resoluere fas est 90
manibus, o cunctis finitor maxime rerum
(at mihi, qui quondam causas elementaque noram,
et sator), oro, minas stimulataque corda remulce,
neue ira dignare hominem et tua iura timentem;
nam nec ad Herculeos (unde haec mihi pectora?) raptus, 95
nec uenerem inlicitam (crede his insignibus) ausi
intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum
Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus.
augur Apollineis modo dilectissimus aris,
testor inane Chaos (quid enim hic iurandus Apollo?), 100
crimine non ullo subeo noua fata, nec alma
sic merui de luce rapi; scit iudicis urna
Dictaei uerumque potest deprendere Minos.
coniugis insidiis et iniquo uenditus auro
Argolicas acies (unde haec tibi turba recentum 105
umbrarum, et nostrae ueniunt quoque funera dextrae)
non ignarus ini: subito me turbine mundi
(horret adhuc animus) mediis e milibus hausit
nox tua. quae mihi mens, dum per caua uiscera terrae
uado diu pendens et in aere uoluor operto? 110
ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,
uel captum Thebis; iam non Lernaea uidebo
tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti.
non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum
productus, toto pariter tibi funere ueni, 115
nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram
accipere et tripodum iam non meminisse meorum.
nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,
cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas
et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda 120
huc aderit coniunx, illi funesta reserua
supplicia: illa tua, rector bone, dignior ira.'
accipit ille preces indignaturque moueri.
ut leo, Massyli cum lux stetit obuia ferri,
tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis, 125
ire supra satis est uitamque relinquere uicto.
interea uittis lauruque insignis opima
currus et egregiis modo formidatus in armis
luce palam, fusus nulli nullique fugatus,
quaeritur: absistunt turmae, suspectaque tellus 130
omnibus, infidi miles uestigia campi
circumit, atque auidae tristis locus ille ruinae
cessat et inferni uitatur honore sepulcri.
nuntius hortanti diuersa in parte maniplos
Adrasto, uix ipse ratus uidisse, Philaemon 135
aduolat et trepidans (steterat nam forte cadenti
proximus inspectoque miser pallebat hiatu),
'uerte gradum, fuge rector' ait 'si Dorica saltem
terra loco patriaeque manent, ubi liquimus, arces.
non armis, non sanguine opus: quid inutile ferrum 140
stringimus in Thebas? currus humus impia sorbet
armaque bellantesque uiros; fugere ecce uidetur
hic etiam, quo stamus, ager. uidi ipse profundae
noctis iter ruptaque soli compage ruentem
illum heu, praesagis quo nullus amicior astris, 145
Oecliden, frustraque manus cum uoce tetendi.
mira loquor, sulcos etiamnum, rector, equorum
fumantemque locum et spumis madida arua reliqui.
nec commune malum est: tellus agnoscit alumnos,
stat Thebana acies.' stupet haec et credere Adrastus 150
cunctatur; sed Mopsus idem trepidusque ferebat
Actor idem. iam Fama nouis terroribus audax
non unum cecidisse refert. sponte agmina retro
non expectato reuocantum more tubarum
praecipitant: sed torpet iter, falluntque ruentes 155
genua uiros; ipsique (putes sensisse) repugnant
cornipedes nulloque truces hortamine parent
nec celerare gradum nec tollere lumina terra.
fortius incursant Tyrii, sed Vesper opacus
lunares iam ducit equos; data foedere paruo 160
maesta uiris requies et nox auctura timores.
quae tibi nunc facies postquam permissa gemendi
copia! qui fletus galeis cecidere solutis!
nil solitum fessos iuuat; abiecere madentes,
sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit, 165
nec laudauit equum, nitidae nec cassidis altam
compsit adornauitque iubam; uix magna lauare
uulnera et efflantes libet internectere plagas:
tantus ubique dolor. mensas alimentaque bello
debita nec pugnae suasit timor: omnia laudes, 170
Amphiarae, tuas fecundaque pectora ueri
commemorant lacrimis, et per tentoria sermo
unus: abisse deos dilapsaque numina castris:
'heu ubi laurigeri currus sollemniaque arma
et galeae uittatus apex? hoc antra lacusque 175
Castalii tripodumque fides? sic gratus Apollo?
quis mihi sidereos lapsus mentemque sinistri
fulguris, aut caesis saliat quod numen in extis,
quando iter, unde morae, quae saeuis utilis armis,
quae pacem magis hora uelit? quis iam omne futurum 180
proferet, aut cum quo uolucres mea fata loquentur?
hos quoque bellorum casus nobisque tibique
praescieras et (quanta sacro sub pectore uirtus!)
uenisti tamen et miseris comes additus armis.
et cum te tellus fatalisque hora uocaret, 185
tu Tyrias acies aduersaque signa uacasti
sternere; tunc etiam media de morte timendum
hostibus infestaque abeuntem uidimus hasta.
et nunc te quis casus habet? poterisne reuerti
sedibus a Stygiis altaque erumpere terra? 190
anne sedes hilaris iuxta, tua numina, Parcas
et uice concordi discis uentura docesque?
an tibi felices lucos miseratus Auerni
rector et Elysias dedit inseruare uolucres?
quidquid es, aeternus Phoebo dolor et noua clades 195
semper eris mutisque diu plorabere Delphis.
hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatum
Delon et intonsi claudet penetralia Branchi,
nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam
limina nec Lyciam supplex consultor adibit. 200
quin et cornigeri uatis nemus atque Molosso
quercus anhela Ioui Troianaque Thymbra tacebit.
ipsi amnes ipsaeque uolent arescere laurus,
ipse nihil certum sagis clangoribus aether
praecinet, et nulla ferientur ab alite nubes. 205
iamque erit ille dies quo te quoque conscia fatis
templa colant reddatque tuus responsa sacerdos.'
talia fatidico peragunt sollemnia regi,
ceu flammas ac dona rogo tristesque rependant
exequias mollique animam tellure reponant. 210
fracta dehinc cunctis auersaque pectora bello.
sic fortes Minyas subito cum funere Tiphys
destituit, non arma sequi, non ferre uidetur
remus aquas, ipsique minus iam ducere uenti.
iam fessis gemitu paulatim corda leuabat 215
exhaustus sermone dolor; nox addita curas
obruit et facilis lacrimis inrepere somnus.
at non Sidoniam diuersa in parte per urbem
nox eadem: uario producunt sidera ludo
ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent 220
excubiae; gemina aera sonant Idaeaque terga
et moderata sonum uario spiramine buxus.
tunc dulces superos atque omne ex ordine alumnum
numen ubique sacri resonant paeanes, ubique
serta coronatumque merum. nunc funera rident 225
auguris ignari, contraque in tempore certant
Tiresian laudare suum; nunc facta reuoluunt
maiorum ueteresque canunt ab origine Thebas:
hi mare Sidonium manibusque attrita Tonantis
cornua et ingenti sulcatum Nerea tauro, 230
hi Cadmum lassamque bouem fetosque cruenti
Martis agros, alii Tyriam reptantia saxa
ad chelyn et duras animantem Amphiona cautes,
hi grauidam Semelen, illi Cythereia laudant
conubia et multa deductam lampade fratrum 235
Harmoniam: nullis deest sua fabula mensis.
ceu modo gemmiferum thyrso populatus Hydaspen
Eoasque domos nigri uexilla triumphi
Liber et ignotos populis ostenderet Indos.
tunc primum ad coetus sociaeque ad foedera mensae 240
semper inaspectum diraque in sede latentem
Oedipoden exisse ferunt uultuque sereno
canitiem nigram squalore et sordida fusis
ora comis laxasse manu sociumque benignos
adfatus et abacta prius solacia passum, 245
quin hausisse dapes insiccatumque cruorem
deiecisse genis. cunctos auditque refertque,
qui Ditem et Furias tantum et si quando regentem
Antigonen maestis solitus pulsare querelis.
causa latet. non hunc Tyrii fors prospera belli, 250
tantum bella iuuant; natum hortaturque probatque
nec uicisse uelit; sed primos comminus enses
et sceleris tacito rimatur semina uoto.
inde epulae dulces ignotaque gaudia uultu.
qualis post longae Phineus ieiunia poenae, 255
nil stridere domi uolucresque ut sensit abactas
(necdum tota fides), hilaris mensasque torosque
nec turbata feris tractauit pocula pennis.
cetera Graiorum curis armisque iacebat
fessa cohors; alto castrorum ex aggere Adrastus 260
laetificos tenui captabat corde tumultus,
quamquam aeger senio, sed agit miseranda potestas
inuigilare malis. illum aereus undique clamor
Thebanique urunt sonitus, et amara lacessit
tibia, tum nimio uoces marcore superbae 265
incertaeque faces et iam male peruigil ignis.
sic ubi per fluctus uno ratis obruta somno
conticuit, tantique maris secura iuuentus
mandauere animas: solus stat puppe magister
peruigil inscriptaque deus qui nauigat alno. 270
tempus erat iunctos cum iam soror ignea Phoebi
sensit equos penitusque cauam sub luce parata
Oceani mugire domum, seseque uagantem
colligit et leuiter moto fugat astra flagello:
concilium rex triste uocat, quaeruntque gementes 275
quis tripodas successor agat, quo prodita laurus
transeat atque orbum uittae decus. haud mora, cuncti
insignem fama sanctoque Melampode cretum
Thiodamanta uolunt, quicum ipse arcana deorum
partiri et uisas uni sociare solebat 280
Amphiaraus aues, tantaeque haud inuidus artis
gaudebat dici similem iuxtaque secundum.
illum ingens confundit honos inopinaque turbat
gloria et oblatas frondes summissus adorat
seque oneri negat esse parem, cogique meretur. 285
sicut Achaemenius solium gentesque paternas
excepit si forte puer, cui uiuere patrem
tutius, incerta formidine gaudia librat
an fidi proceres, ne pugnet uulgus habenis,
cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet; 290
sumere tunc arcus ipsumque onerare ueretur
patris equum uisusque sibi nec sceptra capaci
sustentare manu nec adhuc implere tiaran.
atque is ubi intorto signatus uellere crinem
conuenitque deis, hilari per castra tumultu 295
uadit ouans ac, prima sui documenta, sacerdos
Tellurem placare parat: nec futile maestis
id uisum Danais. geminas ergo ilicet aras
arboribus uiuis et adulto caespite texi
imperat, innumerosque deae, sua munera, flores 300
et cumulos frugum et quidquid nouat impiger annus
addit et intacto spargens altaria lacte
incipit: 'o hominum diuumque aeterna creatrix,
quae fluuios siluasque animarum et semina mundo
cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa 305
gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti
mutastique uiris, quae pontum ambisque uehisque:
te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum
et uolucrum requies; firmum atque inmobile mundi
robur inoccidui, te uelox machina caeli 310
aere pendentem uacuo, te currus uterque
circumit, o rerum media indiuisaque magnis
fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis
urbibus ac populis, subterque ac desuper una
sufficis, astriferumque domos Atlanta supernas 315
ferre laborantem nullo uehis ipsa labore:
nos tantum portare negas? nos, diua, grauaris?
quod, precor, ignari luimus scelus? an quia plebes
externa Inachiis huc aduentamus ab oris?
omne homini natale solum, nec te, optima, saeuo 320
tamque humili populos deceat distinguere fine
undique ubique tuos; maneas communis et arma
hinc atque inde feras; liceat, precor, ordine belli
pugnaces efflare animas et reddere caelo.
ne rape tam subitis spirantia corpora bustis, 325
ne propera: ueniemus enim, quo limite cuncti,
qua licet ire uia; tantum exorata Pelasgis
siste leuem campum, celeres neu praecipe Parcas.
at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses
Sidonii, sed magna sinu Natura soluto, 330
ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,
sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus
nosse tuos, caeloque et uera monentibus aris
concilies, et quae populis proferre parabas,
me doceas: tibi sacra feram praesaga, tuique 335
numinis interpres te Phoebo absente uocabo.
ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,
quo ruis, ille adytis melior locus.' haec ubi dicta,
nigrantes terra pecudes obscuraque mergit
armenta, ac uiuis cumulos undantis harenae 340
aggerat et uati mortis simulacra rependit.
talia apud Graios, cum iam Mauortia contra
cornua, iam saeuos fragor aereus excitat enses.
addit acerba sonum Teumesi e uertice crinem
incutiens acuitque tubas et sibila miscet 345
Tisiphone: stupet insolito clangore Cithaeron
marcidus et turres carmen non tale secutae.
iam trepidas Bellona fores armataque pulsat
limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
turbat eques pedites, currus properantibus obstant, 350
ceu Danai post terga premant: sic omnibus alae
artantur portis septemque excursibus haerent.
Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt
Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon,
Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta 355
Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis,
culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.
qualis ubi auersi secretus pabula caeli
Nilus et Eoas magno bibit ore pruinas,
scindit fontis opes septemque patentibus aruis 360
in mare fert hiemes; penitus cessere fugatae
Nereides dulcique timent occurrere ponto.
tristis at inde gradum tarde mouet Inacha pubes,
praecipue Eleae Lacedaemoniaeque cohortes
et Pylii; subitum nam Thiodamanta sequuntur 365
augure fraudati, necdum accessere regenti.
nec tua te, princeps tripodum, sola agmina quaerunt:
cuncta phalanx sibi deesse putat; minor ille per alas
septimus extat apex. liquido uelut aethere nubes
inuida Parrhasiis unum si detrahat astris, 370
truncus honor Plaustri, nec idem riget igne reciso
axis, et incerti numerant sua sidera nautae.
sed iam bella uocant: alias noua suggere uires,
Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo.
fatalem populis ultro poscentibus horam 375
admouet atra dies, Stygiisque emissa tenebris
Mors fruitur caelo bellatoremque uolando
campum operit nigroque uiros inuitat hiatu,
nil uulgare legens, sed quae dignissima uita
funera, praecipuos annis animisque, cruento 380
ungue notat: iamque in miseros pensum omne Sororum
scinditur, et Furiae rapuerunt licia Parcis.
stat medius campis etiamnum cuspide sicca
Bellipotens, iamque hos clipeum, iam uertit ad illos
arma ciens aboletque domos, conubia, natos. 385
pellitur et patriae et, qui mente nouissimus exit,
lucis amor; tenet in capulis hastisque paratas
ira manus, animusque ultra thoracas anhelus
conatur, galeaeque tremunt horrore comarum.
quid mirum caluisse uiros? flammantur in hostem 390
cornipedes niueoque rigant sola putria nimbo,
corpora ceu mixti dominis irasque sedentum
induerint: sic frena terunt, sic proelia poscunt
hinnitu tolluntque armos equitesque supinant.
iamque ruunt, primusque uirum concurrere puluis 395
incipit, et spatiis utrimque aequalibus acti
aduentant mediumque uident decrescere campum.
iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo,
ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis:
sic obnixa acies pariter suspiria fumant, 400
admotaeque nitent aliena in casside cristae.
pulcher adhuc belli uultus: stant uertice coni,
plena armenta uiris, nulli sine praeside currus,
arma loco, splendent clipei pharetraeque decorae
cingulaque et nondum deforme cruoribus aurum. 405
at postquam rabies et uitae prodiga uirtus
emisere animos, non tanta cadentibus Haedis
aeriam Rhodopen solida niue uerberat Arctos,
nec fragor Ausoniae tantus cum Iuppiter omni
arce tonat, tanta quatitur nec grandine Syrtis 410
cum Libyae Boreas Italos niger attulit imbres.
exclusere diem telis, stant ferrea caelo
nubila, nec iaculis artatus sufficit aer.
hi pereunt missis, illi redeuntibus hastis,
concurrunt per inane sudes et mutua perdunt 415
uulnera, concurrunt hastae, stridentia funda
saxa pluunt, uolucres imitantur fulgura glandes
et formidandae non una morte sagittae.
nec locus ad terram telis: in corpora ferrum
omne cadit; saepe ignari perimuntque caduntque 420
casus agit uirtutis opus: nunc turba recedit,
nunc premit, ac uicibus tellurem amittit et aufert.
ut uentis nimbisque minax cum soluit habenas
Iuppiter alternoque adfligit turbine mundum:
stat caeli diuersa acies, nunc fortior Austri, 425
nunc Aquilonis hiems, donec pugnante procella
aut nimiis hic uicit aquis, aut ille sereno.
principium pugnae turmas Asopius Hypseus
Oebalias (namque hae magnum et gentile tumentes
Euboicum duris rumpunt umbonibus agmen) 430
reppulit erepto cunei ductore Menalca.
hic et mente Lacon, crudi torrentis alumnus
(nec turpauit auos), hastam ultra pectus euntem,
ne pudor in tergo, per et ossa et uiscera retro
extrahit atque hosti dextra labente remittit 435
sanguineam: dilecta genis morientis oberrant
Taygeta et pugnae laudataque uerbera matri.
Phaedimon Iasiden arcu Dircaeus Amyntas
destinat: heu celeres Parcae! iam palpitat aruis
Phaedimus, et certi nondum tacet arcus Amyntae. 440
abstulit ex umero dextram Calydonius Agreus
Phegeos: illa suum terra tenet improba ferrum
et mouet; extimuit sparsa inter tela iacentem
praegrediens truncamque tamen percussit Acoetes.
Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus, 445
strauit Abanta Pheres, diuersaque uulnera flentes
Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.
Inachidae gemini geminos e sanguine Cadmi
occultos galeis (saeua ignorantia belli)
perculerant ferro; sed dum spolia omnia caesis 450
eripiunt, uidere nefas, et maestus uterque
respicit ad fratrem pariterque errasse queruntur.
cultor Ion Pisae cultorem Daphnea Cirrhae
turbatis prostrauit equis: hunc laudat ab alto
Iuppiter, hunc tardus frustra miseratur Apollo. 455
ingentes Fortuna uiros inlustrat utrimque
sanguine in aduerso: Danaos Cadmeius Haemon
sternit agitque, furens sequitur Tyria agmina Tydeus;
Pallas huic praesens, illum Tirynthius implet.
qualiter hiberni summis duo montibus amnes 460
franguntur geminaque cadunt in plana ruina:
contendisse putes uter arua arbustaque tollat
altius aut superet pontes; et cum una receptas
confundit iam uallis aquas, sibi quisque superbus
ire cupit, pontoque negant descendere mixti. 465
ibat fumiferam quatiens Onchestius Idas
lampada per medios turbabatque agmina Graium,
igne uiam rumpens; magno quem comminus ictu
Tydeos hasta feri dispulsa casside fixit.
ille ingens in terga iacet, stat fronte superstes 470
lancea, conlapsae ueniunt in tempora flammae.
prosequitur Tydeus: 'saeuos ne dixeris Argos,
igne tuo, Thebane, (rogum concedimus) arde!'
inde, uelut primo tigris gauisa cruore
per totum cupit ire pecus, sic Aona saxo, 475
ense Pholum, Chromin ense, duos Helicaonas hasta
transigit, Aegaeae Veneris quod Maera sacerdos
ediderat prohibente dea; uos praeda cruenti
Tydeos, it saeuas etiamnum mater ad aras.
nec minus Herculeum contra uagus Haemona ducit 480
sanguis: inexpleto rapitur per milia ferro,
nunc tumidae Calydonis opes, nunc torua Pylenes
agmina, nunc maestae fundens Pleuronis alumnos,
donec in Olenium fessa iam cuspide Buten
incidit. hunc turmis obuersum et abire uetantem 485
adgreditur; puer ille, puer malasque comamque
integer, ignaro cui tunc Thebana bipennis
in galeam librata uenit: finduntur utroque
tempora diuiduique cadunt in bracchia crines,
et non hoc metuens inopino limine uita 490
exiluit. tunc flauum Hypanin flauumque Politen
(ille genas Phoebo, crinem hic pascebat Iaccho:
saeuus uterque deus), uictis Hyperenora iungit
conuersumque fuga Damasum; sed lapsa per armos
hasta uiri trans pectus abit parmamque tenenti 495
excutit et summa fugiens in cuspide portat.
sterneret aduersos etiamnum Ismenius Haemon
Inachidas (nam tela regit uiresque ministrat
Amphitryoniades), saeuum sed Tydea contra
Pallas agit. iamque aduerso uenere fauore 500
comminus, et placido prior haec Tirynthius ore:
'fida soror, quaenam hunc belli caligine nobis
congressum fortuna tulit? num regia Iuno
hoc molita nefas? citius me fulmina contra
(infandum!) ruere et magno bellare parenti 505
aspiciat. genus huic++sed mitto agnoscere, quando
tu diuersa foues, nec si ipsum comminus Hyllum
Tydeos hasta tui Stygioque ex orbe remissum
Amphitryona petat; teneo aeternumque tenebo
quantum haec, diua, manus, quotiens sudauerit aegis 510
ista mihi, duris famulus dum casibus omnes
lustro uagus terras; ipsa (heu!) comes inuia mecum
Tartara, ni superos Acheron excluderet, isses.
tu patriam caelumque mihi++quis tanta relatu
aequet? habe totas, si mens excindere, Thebas. 515
cedo equidem ueniamque precor.' sic orsus abibat.
Pallada mulcet honos: rediit ardore remisso
uultus et erecti sederunt pectoris angues.
sensit abisse deum; leuius Cadmeius Haemon
tela rotat nulloque manum cognoscit in ictu. 520
tunc magis atque magis uires animusque recedunt,
nec pudor ire retro; cedentem Acheloius heros
impetit, et librans uni sibi missile telum
derexit iactus summae qua margine parmae
ima sedet galea et iuguli uitalia lucent. 525
nec frustrata manus, mortemque inuenerat hasta;
sed prohibet paulumque umeri libare sinistri
praebuit et merito parcit Tritonia fratri.
ille tamen nec stare loco nec comminus ire
amplius aut uultus audet perferre cruenti 530
Tydeos, aegra animo uis ac fiducia cessit.
qualis saetigeram Lucana cuspide frontem
strictus aper, penitus cui non infossa cerebro
uulnera, nec felix dextrae tenor, in latus iras
frangit et expertae iam non uenit obuius hastae. 535
ecce ducem turmae certa indignatus in hostem
spicula felici Prothoum torquere lacerto,
turbidus Oenides una duo corpora pinu,
cornipedemque equitemque, ferit: ruit ille ruentem
in Prothoum lapsasque manu quaerentis habenas 540
in uultus galeam clipeumque in pectora calcat,
saucius extremo donec cum sanguine frenos
respuit et iuncta domino ceruice recumbit.
sic ulmus uitisque, duplex iactura colenti,
Gaurano de monte cadunt, sed maestior ulmus 545
quaerit utrumque nemus, nec tam sua bracchia labens
quam gemit adsuetas inuitaque proterit uuas.
sumpserat in Danaos Heliconius arma Corymbus,
ante comes Musis, Stygii cui conscia pensi
ipsa diu positis letum praedixerat astris 550
Vranie. cupit ille tamen pugnasque uirosque,
forsitan ut caneret; longa iacet ipse canendus
laude, sed amissum mutae fleuere Sorores.
pactus Agenoream primis Atys ibat ab annis
Ismenen, Tyrii iuuenis non Aduena belli. 555
quamuis Cirrha domus, soceros nec tristibus actis
auersatus erat; sponsam quin castus amanti
squalor et indigni commendat gratia luctus.
ipse quoque egregius, nec pectora uirginis illi
diuersa, inque uicem, sineret fortuna, placebant. 560
bella uetant taedas, iuuenique hinc maior in hostes
ira; ruit primis inmixtus et agmina Lernae
nunc pedes ense uago, prensis nunc celsus habenis,
ceu spectetur, agit. triplici uelauerat ostro
surgentes etiamnum umeros et leuia mater 565
pectora; tunc auro phaleras auroque sagittas
cingulaque et manicas, ne coniuge uilior iret,
presserat et mixtum cono crispauerat aurum.
talibus (heu!) fidens uocat ultro in proelia Graios.
ac prima in faciles grassatus cuspide turmas 570
arma refert sociis et in agmina fida peracta
caede redit. sic Hyrcana leo Caspius umbra
nudus adhuc nulloque iubae flauentis honore
terribilis magnique etiamnum sanguinis insons,
haud procul a stabulis captat custode remoto 575
segne pecus teneraque famem consumit in agna.
mox ignotum armis ac solo corpore mensus
Tydea non timuit, fragilique lacessere telo
saepius infrendentem aliis aliosque sequentem
ausus erat. tandem inualidos Aetolus ad ictus 580
forte refert oculos et formidabile ridens,
'iamdudum uideo, magnum cupis, improbe, leti
nomen' ait; simul audacem non ense nec hasta
dignatus leuiter digitis imbelle solutis
abiecit iaculum: latebras tamen inguinis alte 585
missile, ceu totis intortum uiribus, hausit.
praeterit haud dubium fati et spoliare superbit
Oenides. 'neque enim has Marti aut tibi, bellica Pallas,
exuuias figemus' ait 'procul arceat ipsum
ferre pudor; uix, si bellum comitata relictis 590
Deipyle thalamis, illi inludenda tulissem.'
sic ait, et belli maiora ad praemia mente
ducitur: innumeris ueluti leo forte potitus
caedibus imbelles uitulos mollesque iuuencas
transmittit: magno furor est in sanguine mergi 595
nec nisi regnantis ceruice recumbere tauri.
at non semianimi clamore Menoecea lapsus
fallit Atys: praeuertit equos curruque citato
desilit: instabat pubes Tegeaea iacenti,
nec prohibent Tyrii. 'pudeat, Cadmea iuuentus, 600
terrigenas mentita patres! quo tenditis,' inquit,
'degeneres? meliusne iacet pro sanguine nostro
hospes Atys? tantum hospes adhuc et coniugis ultor
infelix nondum iste suae; nos pignora tanta
prodimus?' insurgunt iusto firmata pudore 605
agmina, cuique suae rediere in pectora curae.
interea thalami secreta in parte sorores,
par aliud morum miserique innoxia proles
Oedipodae, uarias miscent sermone querelas.
nec mala quae iuxta, sed longa ab origine fati, 610
haec matris taedas, oculos ast illa paternos,
altera regnantem, profugum gemit altera fratrem,
bella ambae. grauis hinc miseri cunctatio uoti:
nutat utroque timor, quemnam hoc certamine uictum,
quem uicisse uelint: tacite praeponderat exul. 615
sic Pandioniae repetunt ubi fida uolucres
hospitia atque larem bruma pulsante relictum
stantque super nidos ueterisque exordia fati
adnarrant tectis: it truncum ac flebile murmur;
uerba putant, uoxque illa tamen non dissona uerbis. 620
atque ibi post lacrimas et longa silentia rursus
incohat Ismene: 'quisnam hic mortalibus error?
quae decepta fides? curam inuigilare quieti
claraque per somnos animi simulacra reuerti?
ecce ego, quae thalamos, nec si pax alta maneret, 625
tractarem sensu, (pudet heu!) conubia uidi
nocte, soror; sponsum unde mihi sopor attulit amens
uix notum uisu? semel his in sedibus illum,
dum mea nescio quo spondentur foedera pacto,
respexi non sponte, soror. turbata repente 630
omnia cernebam, subitusque intercidit ignis,
meque sequebatur rabido clamore reposcens
mater Atyn. quaenam haec dubiae praesagia cladis?
nec timeo, dum tuta domus milesque recedat
Doricus et tumidos liceat componere fratres.' 635
talia nectebant, subito cum pigra tumultu
expauit domus, et multo sudore receptus
fertur Atys, seruans animam iam sanguine nullo,
cui manus in plaga, dependet languida ceruix
exterior clipeo, crinesque a fronte supini. 640
prima uidet caramque tremens Iocasta uocabat
Ismenen: namque hoc solum moribunda precatur
uox generi, solum hoc gelidis iam nomen inerrat
faucibus. exclamant famulae, tollebat in ora
uirgo manus, tenuit saeuus pudor; attamen ire 645
cogitur, indulget summum hoc Iocasta iacenti
ostenditque offertque. quater iam morte sub ipsa
ad nomen uisus defectaque fortiter ora
sustulit; illam unam neglecto lumine caeli
aspicit et uultu non exatiatur amato. 650
tunc quia nec genetrix iuxta positusque beata
morte pater, sponsae munus miserabile tradunt
declinare genas; ibi demum teste remoto
fassa pios gemitus lacrimasque in lumina fudit.
dumque ea per Thebas, aliis serpentibus ardens 655
et face mutata bellum integrabat Enyo.
arma uolunt, primos ueluti modo comminus ictus
sustulerint omnisque etiamnum luceat ensis.
eminet Oenides: quamuis et harundine certa
Parthenopaeus agat, morientumque ora furenti 660
Hippomedon proculcet equo, Capaneaque pinus
iam procul Aoniis uolet agnoscenda cateruis,
Tydeos illa dies, illum fugiuntque tremuntque
clamantem: 'quo terga datis? licet ecce peremptos
ulcisci socios maestamque rependere noctem. 665
ille ego inexpletis solus qui caedibus hausi
quinquaginta animas: totidem, totidem heia gregatim
ferte manus! nulline patres, nulline iacentum
unanimi fratres? quae tanta obliuio luctas?
quam pudet Inachias contentum abiisse Mycenas! 670
hine super Thebis? haec robora regis? ubi autem
egregius dux ille mihi?' simul ordine laeuo
ipsum exhortantem cuneos capitisque superbi
insignem fulgore uidet; nec segnius ardens
occurrit, niueo quam flammiger ales olori 675
inminet et magna trepidum circumligat umbra.
tunc prior: 'Aoniae rex o iustissime gentis,
imus in arma palam tandemque ostendimus enses,
an noctem et solitas placet expectare tenebras?'
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem 680
it referens mandata ducis, quam prouidus heros
iam iam in fine uiae percussam obliquat, et ipse
telum ingens auide et quanto non ante lacerto
impulit. ibat atrox finem positura duello
lancea (conuertere oculos utrimque fauentes 685
Sidonii Graique dei), crudelis Erinys
obstat et infando differt Eteoclea fratri,
cuspis in armigerum Phlegyan peccauit. ibi ingens
pugna uirum, stricto nam saeuior inruit ense
Aetolus, retroque datum Thebana tegebant 690
arma ducem. sic densa lupum iam nocte sub atra
arcet ab apprenso pastorum turba iuuenco;
improbus erigitur contra, nec cura uetantes
impetere: illum, illum, semel in quem uenerat, urguet.
non secus obiectas acies turbamque minorem 695
dissimulat transitque manu; tamen ora Thoantis,
pectora Deilochi, Clonii latus, ilia torui
perforat Hippotadae; truncis sua membra remittit
interdum galeasque rotat per nubila plenas.
et iam corporibus sese spoliisque cadentum 700
clauserat; unum acies circum consumitur, unum
omnia tela uouent: summis haec ossibus haerent,
pars frustrata cadunt, partem Tritonia uellit,
multa rigent clipeo. densis iam consitus hastis
ferratum quatit umbo nemus, tergoque fatiscit 705
atque umeris gentilis aper; nusquam ardua coni
gloria, quique apicem toruae Gradiuus habebat
cassidis, haud laetum domino ruit omen: inusta
temporibus nuda aera sedent, circumque sonori
uertice percusso uoluuntur in arma molares. 710
iam cruor in galea, iam saucia proluit ater
pectora permixtus sudore et sanguine torrens.
respicit hortantes socios et Pallada fidam
longius opposita celantem lumina parma:
ibat enim magnum lacrimis inflectere patrem. 715
ecce secat Zephyros ingentem fraxinus iram
fortunamque ferens; teli non eminet auctor:
Astacides Melanippus erat, nec prodidit ipse
et uellet latuisse manum, sed gaudia turmae
monstrabant trepidum; nam flexus in ilia Tydeus 720
summissum latus et clipei laxauerat orbem.
clamorem Aonii miscent gemitumque Pelasgi,
obiectantque manus indignantemque tuentur.
ille per oppositos longe rimatus amarum
Astaciden, totis animae se cogit in ictum 725
reliquiis telumque iacit quod proximus Hopleus
praebuerat: perit expressus conamine sanguis.
tunc tristes socii cupidum bellare (quis ardor!)
et poscentem hastas mediaque in morte negantem
expirare trahunt, summique in margine campi 730
effultum gemina latera inclinantia parma
ponunt, ac saeui rediturum ad proelia Martis
promittunt flentes. sed et ipse recedere caelum
ingentesque animos extremo frigore labi
sensit, et innixus terrae, 'miserescite,' clamat, 735
'Inachidae: non ossa precor referantur ut Argos
Aetolumue larem; nec enim mihi cura supremi
funeris: odi artus fragilemque hunc corporis usum,
desertorem animi. caput, o caput, o mihi si quis
apportet, Melanippe, tuum! nam uolueris aruis, 740
fido equidem, nec me uirtus suprema fefellit.
i, precor, Atrei si quid tibi sanguinis umquam,
Hippomedon, uade, o primis puer inclute bellis
Arcas, et Argolicae Capaneu iam maxime turmae.'
moti omnes, sed primus abit primusque repertum 745
Astaciden medio Capaneus e puluere tollit
spirantem laeuaque super ceruice reportat,
terga cruentantem concussi uulneris unda:
qualis ab Arcadio rediit Tirynthius antro
captiuumque suem clamantibus intulit Argis. 750
erigitur Tydeus uultuque occurrit et amens
laetitiaque iraque, ut singultantia uidit
ora trahique oculos seseque agnouit in illo,
imperat abscisum porgi, laeuaque receptum
spectat atrox hostile caput, gliscitque tepentis 755
lumina torua uidens et adhuc dubitantia figi.
infelix contentus erat: plus exigit ultrix
Tisiphone; iamque inflexo Tritonia patre
uenerat et misero decus inmortale ferebat,
atque illum effracti perfusum tabe cerebri 760
aspicit et uiuo scelerantem sanguine fauces
(nec comites auferre ualent): stetit aspera Gorgon
crinibus emissis rectique ante ora cerastae
uelauere deam; fugit auersata iacentem,
nec prius astra subit quam mystica lampas et insons 765
Ilissos multa purgauit lumina lympha.


IX

Asperat Aonios rabies audita cruenti
Tydeos; ipsi etiam minus ingemuere iacentem
Inachidae, culpantque uirum et rupisse queruntur
fas odii; quin te, diuum implacidissime, quamquam
praecipuum tunc caedis opus, Gradiue, furebas, 5
offensum uirtute ferunt, nec comminus ipsum
ora sed et trepidos alio torsisse iugales.
ergo profanatum Melanippi funus acerbo
uulnere non aliis ultum Cadmeia pubes
insurgunt stimulis, quam si turbata sepulcris 10
ossa patrum monstrisque datae crudelibus urnae.
accendit rex ipse super: 'quisquamne Pelasgis
mitis adhuc hominemque gerit? iam morsibus uncis
(pro furor! usque adeo tela exatiauimus?) artus
dilacerant. nonne Hyrcanis bellare putatis 15
tigribus, aut saeuos Libyae contra ire leones?
et nunc ille iacet (pulchra o solacia leti!)
ore tenens hostile caput, dulcique nefandus
inmoritur tabo; nos ferrum inmite facesque:
illis nuda odia, et feritas iam non eget armis. 20
sic pergant rabidi claraque hac laude fruantur,
dum uideas haec, summe pater. sed enim hiscere campos
conquesti terraeque fugam mirantur; an istos
uel sua portet humus?' magno sic fatus agebat
procursu fremituque uiros, furor omnibus idem 25
Tydeos inuisi spoliis raptoque potiri
corpore. non aliter subtexunt astra cateruae
incestarum auium, longe quibus aura nocentem
aera desertasque tulit sine funere mortes;
illo auidae cum uoce ruunt, sonat arduus aether 30
plausibus, et caelo uolucres cessere minores.
Fama per Aonium rapido uaga murmure campum
spargitur in turmas (solito pernicior index
cum lugenda refert), donec, cui maxima fando
damna uehit, trepidas lapsa est Polynicis ad aures. 35
deriguit iuuenis lacrimaeque haesere paratae
et cunctata fides: nimium nam cognita uirtus
Oenidae credi letum suadetque uetatque.
sed postquam haud dubio clades auctore reperta est,
nox oculos mentemque rapit; tum sanguine fixo 40
membra simul, simul arma ruunt: madet ardua fletu
iam galea atque ocreae clipeum excepere cadentem.
it maestus genua aegra trahens hastamque sequentem,
uulneribus ceu mille grauis totosque per artus
saucius: absistunt socii monstrantque gementes. 45
tandem ille abiectis, uix quae portauerat, armis
nudus in egregii uacuum iam corpus amici
procidit et tali lacrimas cum uoce profudit:
'hasne tibi, armorum spes o suprema meorum,
Oenide, grates, haec praemia digna rependi, 50
funus ut inuisa Cadmi tellure iaceres
sospite me? nunc exul ego aeternumque fugatus,
quando alius misero ac melior mihi frater ademptus.
nec iam sortitus ueteres regnique nocentis
periurum diadema peto: quo gaudia tanti 55
empta mihi aut sceptrum quod non tua dextera tradet?
ite, uiri, solumque fero me linquite fratri:
nil opus arma ultra temptare et perdere mortes;
ite, precor; quid iam dabitis mihi denique maius?
Tydea consumpsi! quanam hoc ego morte piabo? 60
o socer, o Argi! et primae bona iurgia noctis
alternaeque manus et, longi pignus amoris,
ira breuis! non me ense tuo tunc, maxime Tydeu,
(et poteras) nostri mactatum in limine Adrasti!
quin etiam Thebas me propter et impia fratris 65
tecta libens, unde haud alius remeasset, adisti,
ceu tibimet sceptra et proprios laturus honores.
iam Telamona pium, iam Thesea fama tacebat.
qualis et ecce iaces! quae primum uulnera mirer?
quis tuus hic, quis ab hoste cruor? quae te agmina quiue 70
innumeri strauere globi? (num fallor?) et ipse
inuidit pater et tota Mars impulit hasta.'
sic ait, et maerens etiamnum lubrica tabo
ora uiri terget lacrimis dextraque reponit.
'tune meos hostes hucusque exosus, et ultra 75
sospes ego?' exuerat uagina turbidus ensem
aptabatque neci: comites tenuere, socerque
castigat bellique uices ac fata reuoluens
solatur tumidum, longeque a corpore caro
paulatim, unde dolor letique animosa uoluntas, 80
amouet ac tacite ferrum inter uerba reponit.
ducitur amisso qualis consorte laborum
deserit inceptum media inter iugera sulcum
taurus iners colloque iugum deforme remisso
parte trahit, partem lacrimans sustentat arator. 85
ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti,
lecta manus, iuuenes, quos nec Tritonia bello,
nec prope conlata spreuisset cuspide Mauors,
aduentant; contra, conlecta ut pectora parmae
fixerat atque hastam longe protenderat, haeret 90
arduus Hippomedon: ceu fluctibus obuia rupes,
cui neque de caelo metus et fracta aequora cedunt,
stat cunctis inmota minis, fugit ipse rigentem
pontus et ex alto miserae nouere carinae.
tunc prior Aonides (ualidam simul eligit hastam): 95
'non pudet hos manes, haec infamantia bellum
funera dis coram et caelo inspectante tueri?
scilicet egregius sudor memorandaque uirtus
hanc tumulare feram, ne non maerentibus Argos
exequiis lacrimandus eat mollique feretro 100
infandam eiectans saniem! dimittite curam.
nullae illum uolucres, nulla impia monstra nec ipse,
si demus, pius ignis edat.' nec plura, sed ingens
intorquet iaculum, duro quod in aere moratum
transmissumque tamen clipei stetit orbe secundo. 105
inde Pheres acerque Lycus; sed cassa Pheretis
hasta redit, Lycus excelso terrore comantem
perstringit galeam: conuulsae cuspide longe
diffugere iubae patuitque ingloria cassis.
ipse nec ire retro, nec in obuia concitus arma 110
exilit, inque eadem sese uestigia semper
obuersus cunctis profert recipitque, nec umquam
longius indulget dextrae motusque per omnes
corpus amat, corpus seruans circumque supraque
uertitur. imbellem non sic amplexa iuuencum 115
infestante lupo tunc primum feta tuetur
mater et ancipiti circumfert cornua gyro;
ipsa nihil metuens sexusque oblita minoris
spumat et ingentes imitatur femina tauros.
tandem intermissa iaculantum nube potestas 120
reddere tela fuit; iamque et Sicyonius Alcon
uenerat auxilio, Pisaeaque praepetis Idae
turma subit cuneumque replent. his laetus in hostes
Lernaeam iacit ipse trabem; uolat illa sagittis
aequa fuga mediumque nihil cunctata Politen 125
transabit et iuncti clipeum cauat improba Mopsi.
Phocea tum Cydona Tanagraeumque Phalantum
atque Erycem, hunc retro conuersum et tela petentem,
dum spes nulla necis, crinito a uertice figit:
faucibus ille cauis hastam non ore receptam 130
miratur moriens, pariterque et murmure plenus
sanguis et expulsi salierunt cuspide dentes.
ausus erat furto dextram iniectare Leonteus,
pone uiros atque arma latens, positumque trahebat
prenso crine caput: uidit, quamquam undique crebrae, 135
Hippomedon, ante ora minae, saeuoque proteruam
abstulit ense manum; simul increpat: 'hanc tibi Tydeus,
Tydeus ipse rapit; post et confecta uirorum
fata time magnosque miser fuge tangere manes!'
ter Cadmea phalanx toruum abduxere cadauer, 140
ter retrahunt Danai: Siculi uelut anxia puppis
seditione maris nequiquam obstante magistro
errat et auerso redit in uestigia uelo.
non ibi Sidoniae ualuissent pellere coepto
Hippomedonta manus, non illum impacta mouerent 145
tormenta oppositum, formidatique superbis
turribus impulsus temptato umbone redissent.
sed memor Elysii regis noxasque recensens
Tydeos in medios astu subit impia campos
Tisiphone: sensere acies subitusque cucurrit 150
sudor equis sudorque uiris, quamquam ore remisso
Inachium fingebat Halyn, nusquam impius ignis
uerberaque, et iussi tenuere silentia crines.
arma gerit iuxtaque feri latus Hippomedontis
blanda genas uocemque uenit, tamen ille loquentis 155
extimuit uultus admiraturque timorem.
illa autem lacrimans, 'tu nunc' ait 'inclute, frustra
exanimes socios inhumataque corpora Graium
(scilicet is nobis metus, aut iam cura sepulcri?)
protegis; ipse manu Tyria tibi captus Adrastus 160
raptatur, teque ante alios, te uoce manuque
inuocat; heu qualem lapsare in sanguine uidi,
exutum canos lacero diademate crines!
nec procul hinc, aduerte oculos: ubi plurimus ille
puluis, ubi ille globus.' paulum stetit anxius heros 165
librabatque metus; premit aspera uirgo: 'quid haeres?
imus? an hi retinent manes, et uilior ille
qui superest?' miserum sociis opus et sua mandat
proelia et unanimi uadit desertor amici,
respiciens tamen et reuocent si forte paratus. 170
inde legens turbata trucis uestigia diuae
huc illuc frustra ruit auius, impia donec
Eumenis ex oculis reiecta caerula parma
fugit et innumeri galeam rupere cerastae.
aspicit infelix discussa nube quietos 175
Inachidas currumque nihil metuentis Adrasti.
et Tyrii iam corpus habent, iam gaudia magnae
testantur uoces, uictorque ululatus aderrat
auribus occultoque ferit praecordia luctu.
ducitur hostili (pro dura potentia fati!) 180
Tydeus ille solo, modo cui Thebana sequenti
agmina, siue gradus seu frena effunderet, ingens
limes utrimque datus; nusquam arma, manusque quiescunt;
nulla uiri feritas: iuuat ora rigentia leto
et formidatos impune lacessere uultus. 185
hic amor, hoc una timidi fortesque sequuntur
nobilitare manus, infectaque sanguine tela
coniugibus seruant paruisque ostendere natis.
sic ubi Maura diu populatum rura leonem,
quem propter clausique greges uigilantque magistri, 190
pastorum lassae debellauere cohortes:
gaudet ager, magno subeunt clamore coloni,
praecerpuntque iubas inmaniaque ora recludunt
damnaque commemorant, seu iam sub culmine fixus
excubat, antiquo seu pendet gloria luco. 195
at ferus Hippomedon quamquam iam sentit inane
auxilium et seram rapto pro corpore pugnam,
it tamen et caecum rotat inreuocabilis ensem,
uix socios hostesque, nihil dum tardet euntem,
secernens; sed caede noua iam lubrica tellus 200
armaque seminecesque uiri currusque soluti
impediunt laeuumque femur, quod cuspide fixum
regis Echionii, sed dissimulauerat ardens,
siue ibi nescierat. maestum uidet Hoplea tandem;
Tydeos hic magni fidus comes et modo frustra 205
armiger alipedem prona ceruice tenebat
fatorum ignarum domini solumque frementem
quod uacet inque acies audentior ille pedestres.
hunc aspernantem tumido noua pondera tergo
(unam quippe manum domitis expertus ab annis) 210
corripit adfaturque: 'quid o noua fata recusas,
infelix sonipes? nusquam tibi dulce superbi
regis onus; non iam Aetolo satiabere campo
gaudentemque iubam per stagna Acheloia solues.
quod superest, caros, i, saltem ulciscere manes 215
aut sequere; extorrem neu tu quoque laeseris umbram
captiuus tumidumque equitem post Tydea portes.'
audisse accensumque putes: hoc fulmine raptum
abstulit et similes minus indignatur habenas.
semifer aeria talis Centaurus ab Ossa 220
desilit in ualles: ipsum nemora alta tremescunt,
campus equum. trepidi cursu glomerantur anhelo
Labdacidae, premit ille super, necopinaque ferro
colla metens linquit truncos post terga cadentes.
uentum erat ad fluuium; solito tunc plenior alueo 225
(signa mali) magna se mole Ismenos agebat.
illa breuis requies, illo timida agmina lassam
de campis egere fugam; stupet hospita belli
unda uiros claraque armorum incenditur umbra.
insiluere uadis, magnoque fragore solutus 230
agger et aduersae latuerunt puluere ripae.
ille quoque hostiles saltu maiore per undas
inruit attonitis (longum dimittere habenas)
sicut erat, tantum uiridi defixa parumper
caespite populeo commendat spicula trunco. 235
tunc uero exanimes tradunt rapientibus ultro
arma uadis: alii demissa casside, quantum
tendere conatus animae ualuere sub undis,
turpe latent; multi fluuium transmittere nando
adgressi, sed uincla tenent laterique repugnat 240
balteus et madidus deducit pectora thorax.
qualis caeruleis tumido sub gurgite terror
piscibus, arcani quotiens deuexa profundi
scrutantem delphina uident; fugit omnis in imos
turba lacus uiridesque metu stipantur in algas; 245
nec prius emersi quam summa per aequora flexus
emicet et uisis malit certare carinis:
talis agit sparsos, mediisque in fluctibus heros
frena manu pariter, pariter regit arma, pedumque
remigio sustentat equum; consuetaque campo 250
fluctuat et mersas leuis ungula quaerit harenas.
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus,
Hypseus Astyagen euasurumque relicto
amne Linum, ni fata uetent et stamine primo
ablatum tellure mori. premit agmina Thebes 255
Hippomedon, turbat Danaos Asopius Hypseus:
amnis utrumque timet, crasso uada mutat uterque
sanguine, et e fluuio neutri fatale reuerti.
iam laceri pronis uoluuntur cursibus artus
oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae, 260
spicula iam clipeosque leues arcusque remissos
unda uehit, galeasque uetant descendere cristae:
summa uagis late sternuntur flumina telis,
ima uiris; illic luctantur corpora leto,
efflantesque animas retro premit obuius amnis. 265
flumineam rapiente uado puer Argipus ulmum
prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus
amputat; ille cadens, nondum conamine adempto,
truncus in excelsis spectat sua bracchia ramis.
Hypseos hasta Sagen ingenti uulnere mersit, 270
ille manet fundo, rediit pro corpore sanguis.
desiluit ripis fratrem rapturus Agenor,
heu miser et tenuit, sed saucius ille leuantem
degrauat amplexu: poterat resolutus Agenor
emersisse uadis, piguit sine fratre reuerti. 275
surgentem dextra Capetum uulnusque minantem
sorbebat rapidus nodato gurgite uertex;
iam uultu, iam crine latet, iam dextera nusquam,
ultimus abruptas ensis descendit in undas.
mille modis leti miseros mors una fatigat. 280
induit a tergo Mycalesia cuspis Agyrten;
respexit: nusquam auctor erat, sed concita tractu
gurgitis effugiens inuenerat hasta cruorem.
figitur et ualidos sonipes Aetolus in armos
exiluitque alte ui mortis et aera pendens 285
uerberat; haud tamen est turbatus fulmine ductor,
sed miseratur equum magnoque ex uulnere telum
exuit ipse gemens et sponte remisit habenas.
inde pedes repetit pugnas gressuque manuque
certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta 290
Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum
continuat ferro geminisque e fratribus unum
Thespiaden; eadem poscenti fata Panemo:
'uiue superstes' ait 'diraeque ad moenia Thebes
solus abi miseros non decepture parentes. 295
di bene quod pugnas rapidum deiecit in amnem
sanguinea Bellona manu: trahit unda timentes
gurgite gentili, nuda nec flebilis umbra
stridebit uestros Tydeus inhumatus ad ignes;
ibitis aequoreis crudelia pabula monstris, 300
illum terra uehit suaque in primordia soluet.'
sic premit aduersos et acerbat uulnera dictis;
ac nunc ense furit, nunc tela natantia captans
ingerit: innuptae comitem Therona Dianae,
ruricolamque Gyan cum fluctiuago Ergino, 305
intonsumque Hersen, contemptoremque profundi
Crethea nimbosam qui saepe Caphereos arcem
Euboicasque hiemes parua transfugerat alno++
quid non fata queant? traiectus pectora ferro
uoluitur in fluctus, heu cuius naufragus undae! 310
te quoque sublimi tranantem flumina curru,
dum socios, Pharsale, petis, resupinat ademptis
Dorica cuspis equis; illos uiolentia saeui
gurgitis infelixque iugi concordia mergit.
nunc age, quis tumidis magnum expugnauerit undis 315
Hippomedonta labor, cur ipse excitus in arma
Ismenos, doctae nosse indulgete sorores:
uestrum opus ire retro et senium depellere famae.
gaudebat Fauno nymphaque Ismenide natus
maternis bellare tener Crenaeus in undis, 320
Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido
et natale uadum et uirides cunabula ripae.
ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores,
laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo
transit auum, leuat unda gradus, seu defluus ille, 325
siue obliquus eat; nec cum subit obuius ullas
stagna dedere moras pariterque reuertitur amnis.
non Anthedonii tegit hospitis inguina pontus
blandior, aestiuo nec se magis aequore Triton
exerit, aut carae festinus ad oscula matris 330
cum remeat tardumque ferit delphina Palaemon.
arma decent umeros, clipeusque insignis et auro
lucidus Aoniae caelatur origine gentis.
Sidonis hic blandi per candida terga iuuenci,
iam secura maris, teneris iam cornua palmis 335
non tenet, extremis adludunt aequora plantis;
ire putes clipeo fluctusque secare iuuencum.
adiuuat unda fidem pelago, nec discolor amnis.
tunc audax pariter telis et uoce proterua
Hippomedonta petit: 'non haec fecunda ueneno 340
Lerna, nec Herculeis haustae serpentibus undae:
sacrum amnem, sacrum (et miser experiere!) deumque
altrices inrumpis aquas.' nihil ille, sed ibat
comminus; opposuit cumulo se densior amnis
tardauitque manum; uulnus tamen illa retentum 345
pertulit atque animae tota in penetralia sedit.
horruit unda nefas, siluae fleuistis utraeque,
et grauiora cauae sonuerunt murmura ripae.
ultimus ille sonus moribundo emersit ab ore,
'mater!', in hanc miseri ceciderunt flumina uocem. 350
at genetrix coetu glaucarum cincta sororum
protinus icta malo uitrea de ualle solutis
exiluit furibunda comis, ac uerbere crebro
oraque pectoraque et uiridem scidit horrida uestem.
utque erupit aquis iterumque iterumque trementi 355
ingeminat 'Crenaee' sono: nusquam ille, sed index
desuper (a miserae nimium noscenda parenti!)
parma natat; iacet ipse procul, qua mixta supremum
Ismenon primi mutant confinia ponti.
fluctiuagam sic saepe domum madidosque penates 360
Alcyone deserta gemit, cum pignora saeuus
Auster et algentes rapuit Thetis inuida nidos.
mergitur orba iterum, penitusque occulta sub undis
limite non uno, liquidum qua subter eunti
lucet iter, miseri nequiquam funera nati 365
uestigat plangitque tamen; saepe horridus amnis
obstat, et obducto caligant sanguine uisus.
illa tamen praeceps in tela offendit et enses
scrutaturque manu galeas et prona reclinat
corpora; nec ponto summota intrabat amaram 370
Dorida, possessum donec iam fluctibus altis
Nereidum miserata cohors ad pectora matris
impulit. illa manu ceu uiuum amplexa reportat
insternitque toris riparum atque umida siccat
mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit: 375
'hoc tibi semidei munus tribuere parentes
nec mortalis auus? sic nostro in gurgite regnas?
mitior heu misero discors alienaque tellus,
mitior unda maris, quae iuxta flumina corpus
rettulit et miseram uisa expectasse parentem. 380
hine mei uultus? haec torui lumina patris?
hi crines undantis aui? tu nobile quondam
undarum nemorumque decus, quo sospite maior
diua et Nympharum longe regina ferebar.
heu ubinam ille frequens modo circa limina matris 385
ambitus orantesque tibi seruire Napaeae?
cur nunc te, melius saeuo mansura profundo,
amplexu misero tumulis, Crenaee, reporto
non mihi? nec tantae pudet heu miseretque ruinae,
dure parens? quae te alta et ineluctabilis imo 390
condidit amne palus, quo nec tam cruda nepotis
funera nec nostri ualeant perrumpere planctus?
ecce furit iactatque tuo se in gurgite maior
Hippomedon, illum ripaeque undaeque tremescunt,
illius impulsu nostrum bibit unda cruorem: 395
tu piger et trucibus facilis seruire Pelasgis.
ad cineres saltem supremaque iusta tuorum
saeue ueni non hic solum accensure nepotem.'
his miscet planctus multumque indigna cruentat
pectora, caeruleae referunt lamenta sorores: 400
qualiter Isthmiaco nondum Nereida portu
Leucothean planxisse ferunt, dum pectore anhelo
frigidus in matrem saeuum mare respuit infans.
at pater arcano residens Ismenos in antro,
unde aurae nubesque bibunt atque imbrifer arcus 405
pascitur et Tyrios melior uenit annus in agros,
ut lamenta procul, quamquam obstrepit ipse, nouosque
accepit natae gemitus, leuat aspera musco
colla grauemque gelu crinem, ceciditque soluta
pinus adulta manu dimissaque uoluitur urna. 410
illum per ripas annoso scrupea limo
ora exertantem siluae fluuiique minores
mirantur: tantus tumido de gurgite surgit,
spumosum attollens apicem lapsuque sonoro
pectora caeruleae riuis manantia barbae. 415
obuia cognatos gemitus casumque nepotis
Nympharum docet una patrem monstratque cruentum
auctorem dextramque premit: stetit arduus alto
amne, manuque genas et nexa uirentibus uluis
cornua concutiens sic turbidus ore profundo 420
incipit: 'huncne mihi, superum regnator, honorem
quod totiens hospesque tuis et conscius actis
(nec memorare timor) falsa nunc improba fronte
cornua, nunc uetitam currus disiungere Phoeben,
dotalesque rogos deceptaque fulmina uidi 425
praecipuosque alui natorum? an uilis et illis
gratia? ad hunc certe repsit Tirynthius amnem,
hac tibi flagrantem Bromium restinximus unda.
aspice quas fluuio caedes, quae funera portem
continuus telis alioque adopertus aceruo. 430
omne uadum belli series tenet, omnis anhelat
unda nefas, subterque animae supraque recentes
errant et geminas iungunt caligine ripas.
ille ego clamatus sacris ululatibus amnis,
qui molles thyrsos Baccheaque cornua puro 435
fonte lauare feror, stipatus caedibus artas
in freta quaero uias; non Strymonos impia tanto
stagna cruore natant, non spumifer altius Hebrus
Gradiuo bellante rubet. nec te admonet altrix
unda tuasque manus, iam pridem oblite parentum 440
Liber? an Eous melius pacatur Hydaspes?
at tu, qui tumidus spoliis et sanguine gaudes
insontis pueri, non hoc ex amne potentem
Inachon aut saeuas uictor reuehere Mycenas,
ni mortalis ego et tibi ductus ab aethere sanguis.' 445
sic ait infrendens et sponte furentibus undis
signa dedit: mittit gelidus montana Cithaeron
auxilia antiquasque niues et pabula brumae
ire iubet; frater tacitas Asopos eunti
conciliat uires et hiulcis flumina uenis 450
suggerit. ipse cauae scrutatur uiscera terrae
stagnaque torpentesque lacus pigrasque paludes
excutit, atque auidos tollens ad sidera uultus
umentes nebulas exhaurit et aera siccat.
iamque super ripas utroque extantior ibat 455
aggere, iam medium modo qui superauerat amnem
Hippomedon, intactus aquis umerosque manusque,
miratur creuisse uadem seseque minorem.
hinc atque hinc tumidi fluctus animosaque surgit
tempestas instar pelagi, cum Pliadas haurit 460
aut nigrum trepidis impingit Oriona nautis.
non secus aequoreo iactat Teumesius amnis
Hippomedonta salo, semperque umbone sinistro
tollitur et clipeum nigrante superuenit aestu
spumeus adsultans fractaque refunditur unda 465
et cumulo maiore redit; nec mole liquenti
contentus carpit putres seruantia ripas
arbusta annosasque trabes eiectaque fundo
saxa rotat. stat pugna impar amnisque uirique,
indignante deo; nec enim dat terga nec ullis 470
frangitur ille minis, uenientesque obuius undas
intrat et obiecta dispellit flumina parma.
stat terra fugiente gradus, et poplite tenso
lubrica saxa tenet, genibusque obnixus et haerens
subruta fallaci seruat uestigia limo, 475
sic etiam increpitans: 'unde haec, Ismene, repente
ira tibi? quoue has traxisti gurgite uires,
imbelli famulate deo solumque cruorem
femineis experte choris, cum Bacchica mugit
buxus et insanae maculant trieterida matres?' 480
dixerat; atque illi sese deus obtulit ultro
turbidus imbre genas et nube natantis harenae,
nec saeuit dictis, trunca sed pectora quercu
ter quater oppositi, quantum ira deusque ualebat,
impulit adsurgens: tandem uestigia flexit 485
excussumque manu tegimen, conuersaque lente
terga refert. instant undae sequiturque labantem
amnis ouans; nec non saxis et grandine ferri
desuper infestant Tyrii geminoque repellunt
aggere. quid faciat bellis obsessus et undis? 490
nec fuga iam misero, nec magnae copia mortis.
stabat gramineae producta crepidine ripae
undarum ac terrae dubio, sed amicior undis,
fraxinus ingentique uadum possederat umbra.
huius opem (nam qua terras inuaderet?) unca 495
arripuit dextra: nec pertulit illa trahentem,
sed maiore super, quam stabat, pondere uicta
soluitur et, qua stagna subit radice quibusque
arentem mordebat humum dimissa, superne
iniecit sese trepido ripamque, nec ultra 500
passa uirum subitae uallauit ponte ruinae.
huc undae coeunt, et ineluctabile caeno
uerticibusque cauis sidit crescitque barathrum.
iamque umeros, iam colla ducis sinuosa uorago
circumit: hic demum uictus suprema fateri 505
exclamat: 'fluuione (pudet!), Mars inclute, merges
hanc animam, segnesque lacus et stagna subibo
ceu pecoris custos, subiti torrentis iniquis
interceptus aquis? adeone occumbere ferro
non merui?' tandem precibus commota Tonantem 510
Iuno subit: 'quonam miseros, sator inclute diuum,
Inachidas, quonam usque premes? iam Pallas et odit
Tydea, iam rapto tacuerunt augure Delphi:
en meus Hippomedon, cui gentis origo Mycenae
Argolicique lares numenque ante omnia Iuno 515
(sic ego fida meis?), pelagi crudelibus ibit
praeda feris? certe tumulos supremaque uictis
busta dabas: ubi Cecropiae post proelia flammae,
Theseos ignis ubi est?' non spernit coniugis aequas
ille preces, leuiterque oculos ad moenia Cadmi 520
rettulit, et uiso sederunt flumina nutu.
illius exangues umeri et perfossa patescunt
pectora: ceu uentis alte cum elata resedit
tempestas, surgunt scopuli quaesitaque nautis
terra, et ab infestis descendunt aequora saxis. 525
quid ripas tenuisse iuuat? premit undique nimbo
telorum Phoenissa cohors, nec tegmina membris
ulla, omnisque patet leto; tunc uulnera manant,
quique sub amne diu stupuit cruor, aere nudo
soluitur et tenues uenarum laxat hiatus, 530
incertique labant undarum e frigore gressus.
procumbit, Getico qualis procumbit in Haemo
seu Boreae furiis putri seu robore quercus
caelo mixta comas, ingentemque aera laxat:
illam nutantem nemus et mons ipse tremescit 535
qua tellure cadat, quas obruat ordine siluas.
non tamen aut ensem galeamue audacia cuiquam
tangere; uix credunt oculis ingentiaque horrent
funera et astrictis accedunt comminus armis.
tandem adiit Hypseus capulumque in morte tenenti 540
extrahit et toruos laxauit casside uultus;
itque per Aonios alte mucrone corusco
suspensam ostentans galeam et clamore superbit:
'hic ferus Hippomedon, hic formidabilis ultor
Tydeos infandi debellatorque cruenti 545
gurgitis!' agnouit longe pressitque dolorem
magnanimus Capaneus, telumque inmane lacerto
hortatur librans: 'ades o mihi, dextera, tantum
tu praesens bellis et ineuitabile numen,
te uoco, te solam superum contemptor adoro.' 550
sic ait, et uoti sese facit ipse potentem.
it tremibunda abies clipeum per et aerea texta
loricae tandemque animam sub pectore magno
deprendit: ruit haud alio quam celsa fragore
turris, ubi innumeros penitus quassata per ictus 555
labitur effractamque aperit uictoribus urbem.
cui super adsistens, 'non infitiamur honorem
mortis' ait 'refer huc oculos, ego uulneris auctor;
laetus abi multumque aliis iactantior umbris!'
tunc ensem galeamque rapit clipeumque reuellit 560
Hypseos; exanimumque tenens super Hippomedonta,
'accipe' ait 'simul hostiles, dux magne, tuasque
exuuias, ueniet cineri decus et suus ordo
manibus; interea iustos dum reddimus ignes,
hoc ultor Capaneus operit tua membra sepulcro.' 565
sic anceps dura belli uice mutua Grais
Sidoniisque simul nectebat uulnera Mauors:
hic ferus Hippomedon, illic non segnior Hypseus
fletur, et alterni praebent solacia luctus.
tristibus interea somnum turbata figuris 570
torua sagittiferi mater Tegeatis ephebi,
crine dato passim plantisque ex more solutis,
ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas
purgatura malum fluuio uiuente soporem.
namque per attonitas curarum pondere noctes 575
saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat,
exuuias, seque ignotis errare sepulcris
extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam,
saepe nouos nati bello rediisse triumphos,
armaque et alipedem notum comitesque uidebat, 580
numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras,
effigiesque suas simulacraque nota cremari.
praecipuos sed enim illa metus portendere uisa est
nox miserae totoque erexit pectore matrem.
nota per Arcadias felici robore siluas 585
quercus erat, Triuiae quam desacrauerat ipsa
electam turba nemorum numenque colendo
fecerat: hic arcus et fessa reponere tela,
armaque curua suum et uacuorum terga leonum
figere et ingentes aequantia cornua siluas. 590
uix ramis locus, agrestes adeo omnia cingunt
exuuiae, et uiridem ferri nitor impedit umbram.
hanc, ut forte iugis longo defessa redibat
uenatu, modo rapta ferox Erymanthidos ursae
ora ferens, multo proscissam uulnere cernit 595
deposuisse comam et rorantes sanguine ramos
expirare solo; quaerenti nympha cruentas
Maenadas atque hostem dixit saeuisse Lyaeum.
dum gemit et planctu circumdat pectus inani,
abrupere oculi noctem maestoque cubili 600
exilit et falsos quaerit per lumina fletus.
ergo ut in amne nefas merso ter crine piauit
uerbaque sollicitas matrum solantia curas
addidit, armatae ruit ad delubra Dianae
rore sub Eoo, notasque ex ordine siluas 605
et quercum gauisa uidet. tunc limine diuae
astitit et tali nequiquam uoce precatur:
'uirgo potens nemorum, cuius non mollia signa
militiamque trucem sexum indignata frequento
more nihil Graio (nec te gens aspera ritu 610
Colchis Amazoniaeue magis coluere cateruae):
si mihi non umquam thiasi ludusue proteruae
noctis et, inuiso quamuis temerata cubili,
non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi
pensa, sed in tetricis et post conubia lustris, 615
sic quoque uenatrix animumque innupta remansi,
nec mihi secretis culpam occultare sub antris
cura, sed ostendi prolem posuique trementem
ante tuos confessa pedes, nec degener ille
sanguinis inque meos reptauit protinus arcus, 620
tela puer lacrimis et prima uoce poposcit:
hunc mihi (quid trepidae noctes somnusque minantur?),
hunc, precor, audaci qui nunc ad proelia uoto
heu nimium tibi fisus abit, da uisere belli
uictorem, uel, si ampla peto, da uisere tantum! 625
[si non uictorem des uictum cernere saltem!] 625a
hic sudet tuaque arma ferat. preme dira malorum
signa; quid in nostris, nemoralis Delia, siluis
Maenades hostiles Thebanaque numina regnant?
ei mihi! cur penitus (simque augur cassa futuri!),
cur penitus magnoque interpretor omine quercum? 630
quod si uera sopor miserae praesagia mittit,
per te maternos, mitis Dictynna, labores
fraternumque decus, cunctis hunc fige sagittis
infelicem uterum; miserae sine funera matris
audiat ille prior!' dixit, fletuque soluto 635
aspicit et niueae saxum maduisse Dianae.
illam diua ferox etiamnum in limine sacro
expositam et gelidas uerrentem crinibus aras
linquit, et in mediis frondentem Maenalon astris
exuperat gressu saltumque ad moenia Cadmi 640
destinat, interior caeli qua semita lucet
dis tantum, et cunctas iuxta uidet ardua terras.
iamque fere medium Parnasi frondea praeter
colla tenebat iter, cum fratrem in nube corusca
aspicit haud solito uisu: remeabat ab armis 645
maestus Echioniis, demersi funera lugens
auguris. inrubit caeli plaga sidere mixto,
occursuque sacro pariter iubar arsit utrimque,
et coiere arcus et respondere pharetrae.
ille prior: 'scio, Labdacias, germana, cohortes 650
et nimium fortes ausum petis Arcada pugnas.
fida rogat genetrix: utinam indulgere precanti
fata darent! en ipse mei (pudet!) inritus arma
cultoris frondesque sacras ad inania uidi
Tartara et in memet uersos descendere uultus; 655
nec tenui currus terraeque abrupta coegi,
saeuus ego inmeritusque coli. lugentia cernis
antra, soror, mutasque domos: haec sola rependo
dona pio comiti; nec tu peritura mouere
auxilia et maestos in uanum perge labores. 660
finis adest iuueni, non hoc mutabile fatum,
nec te de dubiis fraterna oracula fallunt.'
'sed decus extremum misero,' confusa uicissim
uirgo refert, 'duraeque licet solacia morti
quaerere, nec fugiet poenas quicumque nefandam 665
insontis pueri scelerarit sanguine dextram
impius, et nostris fas sit saeuire sagittis.'
sic effata mouet gressus libandaque fratri
parcius ora tulit, Thebasque infesta petiuit.
at pugna ereptis maior crudescit utrimque 670
regibus, alternosque ciet uindicta furores.
Hypseos hinc turmae desolatumque magistro
agmen, at hinc grauius fremit Hippomedontis adempti
orba cohors; praebent obnixi corpora ferro,
idem ardor rabidis externum haurire cruorem 675
ac fudisse suum, nec se uestigia mutant:
stat cuneo defixa acies, hostique cruento
dant animas et terga negant: cum lapsa per auras
uertice Dircaei uelox Latonia montis
astitit; agnoscunt colles notamque tremescit 680
silua deam, saeuis ubi quondam exerta sagittis
fecundam lasso Nioben consumpserat arcu.
illum acies inter coepta iam caede superbum
nescius armorum et primas tunc passus habenas
uenator raptabat equus, quem discolor ambit 685
tigris et auratis aduerberat unguibus armos.
colla sedent nodis, et castigata iubarum
libertas, nemorisque notae sub pectore primo
iactantur niueo lunata monilia dente.
ipse bis Oebalio saturatam murice pallam 690
lucentesque auro tunicas (hoc neuerat unum
mater opus) tenui collectus in ilia uinclo,
cornipedis laeuo clipeum demiserat armo,
ense grauis nimio: tereti iuuat aurea morsu
fibula pendentis circum latera aspera cinctus, 695
uaginaeque sonum tremulumque audire pharetrae
murmur et a cono missas in terga catenas;
interdum cristas hilaris iactare comantes
et pictum gemmis galeae iubar. ast ubi pugna
cassis anhela calet, resoluto uertice nudus 700
exoritur: tunc dulce comae radiisque trementes
dulce nitent uisus et, quas dolet ipse morari,
nondum mutatae rosea lanugine malae.
nec formae sibi laude placet multumque seueris
asperat ora minis, sed frontis seruat honorem 705
ira decens. dat sponte locum Thebana iuuentus,
natorum memores, intentaque tela retorquent;
sed premit et saeuas miserantibus ingerit hastas.
illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae
bellantem atque ipso sudore et puluere gratum 710
laudant, et tacito ducunt suspiria uoto.
talia cernenti mitis subit alta Dianae
corda dolor, fletuque genas uiolata, 'quod,' inquit
'nunc tibi, quod leti quaeram dea fida propinqui
effugium? haecne ultro properasti in proelia, saeue 715
ac miserande puer? cruda heu festinaque uirtus
suasit et hortatrix animosi gloria leti!
scilicet angustum iamdudum urguentibus annis
Maenalium tibi, parue, nemus, perque antra ferarum
uix tutae sine matre uiae, siluestria cuius 720
nondum tela procax arcumque implere ualebas.
et nunc illa meas ingentem plangit ad aras
inuidiam surdasque fores et limina lassat:
tu dulces lituos ululataque proelia gaudes
felix et miserae tantum moriture parenti.' 725
ne tamen extremo frustra morientis honori
adfuerit, uenit in medios caligine fulua
saepta globos, primumque leues furata sagittas
audacis tergo pueri caelestibus implet
goryton telis, quorum sine sanguine nullum 730
decidit; ambrosio tunc spargit membra liquore,
spargit equum, ne quo uioletur uulnere corpus
ante necem, cantusque sacros et conscia miscet
murmura, secretis quae Colchidas ipsa sub antris
nocte docet monstratque feras quaerentibus herbas. 735
tunc uero exerto circumuolat igneus arcu
nec se mente regit, patriae matrisque suique
inmemor, et nimium caelestibus utitur armis:
ut leo, cui paruo mater Gaetula cruentos
suggerit ipsa cibos, cum primum crescere sensit 740
colla iubis toruusque nouos respexit ad ungues,
indignatur ali, tandemque effusus apertos
liber amat campos et nescit in antra reuerti.
quos, age, Parrhasio sternis, puer improbe, cornu?
prima Tanagraeum turbauit harundo Coroebum 745
extremo galeae primoque in margine parmae
angusta transmissa uia: stat faucibus unda
sanguinis, et sacri facies rubet igne ueneni.
saeuius Eurytion, cui luminis orbe sinistro
callida tergeminis acies se condidit uncis. 750
ille trahens oculo plenam labente sagittam
ibat in auctorem: sed diuum fortia quid non
tela queant? alio geminatum lumine uulnus
expleuit tenebras; sequitur tamen improbus hostem,
qua meminit, fusum donec prolapsus in Idan 755
decidit: hic saeui miser inter funera belli
palpitat et mortem sociosque hostesque precatur.
addit Abantiadas, insignem crinibus Argum
et male dilectum miserae Cydona sorori.
[illi perfossum telo patefecerat inguen] 760
. . . 760a
huic geminum obliqua traiecit harundine tempus,
exilit hac ferrum, uelox hac penna remansit;
fluxit utrimque cruor. nulli tela aspera mortis
dant ueniam, non forma Lamum, non infula Lygdum,
non pubescentes texerunt Aeolon anni: 765
figitur ora Lamus, flet saucius inguina Lygdus,
perfossus telo niueam gemis, Aeole, frontem.
te praeceps Euboea tulit, te candida Thisbe
miserat, hunc uirides non excipietis ~Amyclae.
numquam cassa manus, nullum sine numine fugit 770
missile, nec requies dextrae, sonitumque priori
iungit harundo sequens. unum quis crederet arcum
aut unam saeuire manum? modo derigit ictus,
nunc latere alterno dubius conamina mutat,
nunc fugit instantes et solo respicit arcu. 775
et iam mirantes indignantesque coibant
Labdacidae, primusque Iouis de sanguine claro
Amphion ignarus adhuc, quae funera campis
ille daret: 'quonam usque moram lucrabere fati,
o multum meritos puer orbature parentes? 780
quin etiam menti tumor atque audacia gliscit,
congressus dum nemo tuos pugnamque minorem
dignatur bellis, iramque relinqueris infra.
i, repete Arcadiam mixtusque aequalibus illic,
dum ferus hic uero desaeuit puluere Mauors, 785
proelia lude domi: quodsi te maesta sepulcri
fama mouet, dabimus leto moriare uirorum!'
iamdudum hunc contra stimulis grauioribus ardet
trux Atalantiades; necdum ille quierat, et infit:
'sera etiam in Thebas, quarum hic exercitus, arma 790
profero; quisnam adeo puer, ut bellare recuset
talibus? Arcadiae stirpem et fera semina gentis,
non Thebana uides: non me sub nocte silenti
Thyias Echionio genetrix famulata Lyaeo
edidit, haud umquam deformes uertice mitras 795
induimus turpemque manu iactauimus hastam.
protinus astrictos didici reptare per amnes
horrendasque domos magnarum intrare ferarum
et++quid plura loquar? ferrum mea semper et arcus
mater habet, uestri feriunt caua tympana patres.' 800
non tulit Amphion uultumque et in ora loquentis
telum inmane rotat; sed ferri lumine diro
turbatus sonipes sese dominumque retorsit
in latus atque auidam transmisit deuius hastam.
acrior hoc iuuenem stricto mucrone petebat 805
Amphion, cum se medio Latonia campo
iecit et ante oculos omni stetit obuia uultu.
haerebat iuueni deuinctus amore pudico
Maenalius Dorceus, cui bella suumque timorem
mater et audaces pueri mandauerat annos. 810
huius tum uultu dea dissimulata profatur:
'hactenus Ogygias satis infestasse cateruas,
Parthenopaee, satis; miserae iam parce parenti,
parce deis, quicumque fauent.' nec territus ille:
'hunc sine me (non plura petam), fidissime Dorceu, 815
sternere humi, qui tela meis gerit aemula telis
et similes cultus et frena sonantia iactat.
frena regam, cultus Triuiae pendebitis alto
limine, captiuis matrem donabo pharetris.'
audiit et mixto risit Latonia fletu. 820
uiderat hanc caeli iamdudum in parte remota
Gradiuum complexa Venus, dumque anxia Thebas
commemorat Cadmumque uiro caraeque nepotes
Harmoniae, pressum tacito sub corde dolorem
tempestiua mouet: 'nonne hanc, Gradiue, proteruam 825
uirginitate uides mediam se ferre uirorum
coetibus, utque acies audax et Martia signa
temperet? en etiam donat praebetque necandos
tot nostra de gente uiros. huic tradita uirtus,
huic furor? agrestes superest tibi figere dammas.' 830
desiluit iustis commotus in arma querelis
Bellipotens, cui sola uagum per ina ruenti
Ira comes, reliqui sudant ad bella Furores.
nec mora, cum maestam monitu Letoida duro
increpat adsistens: 'non haec tibi proelia diuum 835
dat pater; armiferum ni protinus improba campum
deseris, huic aequam nosces nec Pallada dextrae.'
quid faciat contra? premit hinc Mauortia cuspis,
hinc plenae tibi, parue, colus, Iouis inde seueri
uultus: abit solo post haec euicta pudore. 840
at pater Ogygias Mauors circumspicit alas
horrendumque Dryanta mouet, cui sanguinis auctor
turbidus Orion, comitesque odisse Dianae
(inde furit) patrium. hic turbatos arripit ense
Arcadas exarmatque ducem; cadit agmine longo 845
Cyllenes populus Tegeesque habitator opacae
Aepytiique duces Telphusiacaeque phalanges.
ipsum autem et lassa fidit prosternere dextra,
nec seruat uires: etenim huc iam fessus et illuc
mutabat turmas; urguent praesagia mille 850
funeris, et nigrae praecedunt nubila mortis.
iamque miser raros comites uerumque uidebat
Dorcea, iam uires paulatim abscedere sensit,
sentit et exhaustas umero leuiore pharetras;
iam minus atque minus fert ira, puerque uidetur 855
et sibi, cum torua clipei metuendus obarsit
luce Dryas: tremor ora repens ac uiscera torsit
Arcados; utque feri uectorem fulminis albus
cum supra respexit olor, cupit hiscere ripam
Strymonos et trepidas in pectora contrahit alas: 860
sic iuuenem saeui conspecta mole Dryantis
iam non ira subit, sed leti nuntius horror.
arma tamen, frustra superos Triuiamque precatus,
molitur pallens et surdos expedit arcus.
iamque instat telis dextramque obliquus in ulnam 865
cornua contingit mucrone et pectora neruo,
cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis
fertur in aduersum neruique obliqua sonori
uincla secat: pereunt ictus, manibusque remissis
uana supinato ceciderunt spicula cornu. 870
tunc miser et frenos turbatus et arma remisit,
uulneris impatiens umeri quod tegmine dextri
intrarat facilemque cutem; subit altera cuspis
cornipedisque fugam succiso poplite sistit.
tum cadit ipse Dryas (mirum!) nec uulneris umquam 875
conscius: olim auctor teli causaeque patebant.
at puer infusus sociis in deuia campi
tollitur (heu simplex aetas!) moriensque iacentem
flebat equum; cecidit laxata casside uultus,
aegraque per trepidos expirat gratia uisus, 880
et prensis concussa comis ter colla quaterque
stare negant, ipsisque nefas lacrimabile Thebis,
ibat purpureus niueo de pectore sanguis.
tandem haec singultu uerba incidente profatur:
'labimur, i, miseram, Dorceu, solare parentem. 885
illa quidem, si uera ferunt praesagia curae,
aut somno iam triste nefas aut omine uidit.
tu tamen arte pia trepidam suspende diuque
decipito; neu tu subitus neue arma tenenti
ueneris, et tandem, cum iam cogere fateri, 890
dic: "merui, genetrix, poenas; inuita capesse:
arma puer rapui, nec te retinente quieui,
nec tibi sollicitae saltem inter bella peperci.
uiue igitur potiusque animis irascere nostris
et iam pone metus. frustra de colle Lycaei 895
anxia prospectas, si quis per nubila longe
aut sonus aut nostro sublatus ab agmine puluis:
frigidus et nuda iaceo tellure, nec usquam
tu prope, quae uultus efflantiaque ora teneres.
hunc tamen, orba parens, crinem,"' dextraque secandum 900
praebuit, '"hunc toto capies pro corpore crinem,
comere quem frustra me dedignante solebas.
huic dabis exequias, atque inter iusta memento
ne quis inexpertis hebetet mea tela lacertis
dilectosque canes ullis agat amplius antris. 905
haec autem primis arma infelicia castris
ure, uel ingratae crimen suspende Dianae."'


X

Obruit Hesperia Phoebum nox umida porta,
imperiis properata Iouis; nec castra Pelasgum
aut Tyrias miseratus opes, sed triste tot extra
agmina et inmeritas ferro decrescere gentes.
panditur inmenso deformis sanguine campus: 5
illic arma et equos, ibant quibus ante superbi,
funeraque orba rogis neglectaque membra relinquunt.
tunc inhonora cohors laceris insignibus aegras
secernunt acies, portaeque, ineuntibus arma
angustae populis, latae cepere reuersos. 10
par utrimque dolor; sed dant solacia Thebis
quattuor errantes Danaum sine praeside turmae:
ceu mare per tumidum uiduae moderantibus alni,
quas deus et casus tempestatesque gubernant.
inde animus Tyriis non iam sua castra, sed ultro 15
hostilem seruare fugam, ne forte Mycenas,
contenti rediisse, petant: dat tessera signum
excubiis, positaeque uices; dux noctis opertae
sorte Meges ultroque Lycus. iamque ordine iusso
arma, dapes ignemque ferunt; rex firmat euntes: 20
'uictores Danaum (neque enim lux crastina longe,
nec quae pro timidis intercessere tenebrae
semper erunt), augete animos et digna secundis
pectora ferte deis. iacet omnis gloria Lernae
praecipuaeque manus: subiit ultricia Tydeus 25
Tartara, Mors subitam integri stupet auguris umbram,
Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis,
Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis.
in manibus merces, nusquam capita ardua belli
monstrataeque ducum septena per agmina cristae; 30
scilicet Adrasti senium fraterque iuuenta
peior et insanis Capaneus metuendus in armis.
ite age et obsessis uigilem circumdate flammam!
nulli ex hoste metus: praedam adseruatis opesque
iam uestras.' sic ille truces hortatibus implet 35
Labdacidas, iuuat exhaustos iterare labores:
sicut erant (puluis sudorque cruorque per artus
mixtus adhuc) uertere gradum; uix obuia passi
conloquia, amplexus etiam dextrasque suorum
excussere umeris. tunc frontem auersaque terga 40
partiti laterumque sinus, uallum undique cingunt
ignibus infestis. rabidi sic agmine multo
sub noctem coiere lupi, quos omnibus agris
nil non ausa fames longo tenuauit hiatu:
iam stabula ipsa premunt, torquet spes inrita fauces 45
balatusque tremens pinguesque ab ouilibus aurae;
quod superest, duris adfrangunt postibus ungues
pectoraque, et siccos minuunt in limine dentes.
at procul Argolici supplex in margine templi
coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras 50
sceptriferae Iunonis opem reditumque suorum
exposcunt, pictasque fores et frigida uultu
saxa terunt paruosque docent procumbere natos.
condiderant iam uota diem; nox addita curas
iungit, et ingestis uigilant altaria flammis. 55
peplum etiam dono, cuius mirabile textum
nulla manu sterilis nec dissociata marito
uersarat, calathis castae uelamina diuae
haud spernenda ferunt, uariis ubi plurima floret
purpura picta modis mixtoque incenditur auro. 60
ipsa illic magni thalamo desponsa Tonantis,
expers conubii et timide positura sororem,
lumine demisso pueri Iouis oscula libat
simplex et nondum furtis offensa mariti.
hoc tunc Argolicae sanctum uelamine matres 65
induerant ebur, et lacrimis questuque rogabant:
'aspice sacrilegas Cadmeae paelicis arces,
siderei regina poli, tumulumque rebellem
disice et in Thebas aliud (potes) excute fulmen.'
quid faciat? scit Fata suis contraria Grais 70
auersumque Iouem, sed nec periisse precatus
tantaque dona uelit; tempus tamen obuia magni
fors dedit auxilii. uidet alto ex aethere clausa
moenia et insomni uallum statione teneri:
horruit irarum stimulis motaque uerendum 75
turbauit diadema coma: non saeuius arsit
Herculeae cum matris onus geminosque Tonantis
secubitus uacuis indignaretur in astris.
ergo intempesta somni dulcedine captos
destinat Aonios leto praebere, suamque 80
orbibus accingi solitis iubet Irin et omne
mandat opus. paret iussis dea clara polumque
linquit et in terras longo suspenditur arcu.
stat super occiduae nebulosa cubilia Noctis
Aethiopasque alios, nulli penetrabilis astro, 85
lucus iners, subterque cauis graue rupibus antrum
it uacuum in montem, qua desidis atria Somni
securumque larem segnis Natura locauit.
limen opaca Quies et pigra Obliuio seruant
et numquam uigili torpens Ignauia uultu. 90
Otia uestibulo pressisque Silentia pennis
muta sedent abiguntque truces a culmine uentos
et ramos errare uetant et murmura demunt
alitibus. non hic pelagi, licet omnia clament
litora, non ullus caeli fragor; ipse profundis 95
uallibus effugiens speluncae proximus amnis
saxa inter scopulosque tacet: nigrantia circum
armenta omne solo recubat pecus, et noua marcent
germina, terrarumque inclinat spiritus herbas.
mille intus simulacra dei caelauerat ardens 100
Mulciber: hic haeret lateri redimita Voluptas,
hic comes in requiem uergens Labor, est ubi Baccho,
est ubi Martigenae socium puluinar Amori
obtinet. interius tecti in penetralibus altis
et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago 105
cernitur. hae species. ipse autem umentia subter
antra soporifero stipatos flore tapetas
incubat; exhalant uestes et corpore pigro
strata calent, supraque torum niger efflat anhelo
ore uapor; manus haec fusos a tempore laeuo 110
sustentat crines, haec cornu oblita remisit.
adsunt innumero circum uaga Somnia uultu,
uera simul falsis permixtaque ~flumina flammis~
Noctis opaca cohors, trabibusque ac postibus haerent,
aut tellure iacent. tenuis, qui circuit aulam, 115
inualidusque nitor, primosque hortantia somnos
languida succiduis expirant lumina flammis.
huc se caeruleo librauit ab aethere uirgo
discolor: effulgent siluae, tenebrosaque tempe
arrisere deae, et zonis lucentibus icta 120
euigilat domus; ipse autem nec lampade clara
nec sonitu nec uoce deae perculsus eodem
more iacet, donec radios Thaumantias omnes
impulit inque oculos penitus descendit inertes.
tunc sic orsa loqui nimborum fulua creatrix: 125
'Sidonios te Iuno duces, mitissime diuum
Somne, iubet populumque trucis defigere Cadmi,
qui nunc euentu belli tumefactus Achaeum
peruigil adseruat uallum et tua iura recusat.
da precibus tantis; rara est hoc posse facultas 130
placatumque Iouem dextra Iunone mereri.'
dixit, et increpitans languentia pectora dextra,
ne pereant uoces, iterumque iterumque monebat.
ille deae iussis uultu, quo nutat, eodem
adnuit; excedit grauior nigrantibus antris 135
Iris et obtusum multo iubar excitat imbri.
ipse quoque et uolucrem gressum et uentosa citauit
tempora, et obscuri sinuatam frigore caeli
impleuit chlamydem, tacitoque per aethera cursu
fertur et Aoniis longe grauis inminet aruis. 140
illius aura solo uolucres pecudesque ferasque
explicat, et penitus, quemcumque superuolat orbem,
languida de scopulis sidunt freta, pigrius haerent
nubila, demittunt extrema cacumina siluae,
pluraque laxato ceciderunt sidera caelo. 145
primus adesse deum subita caligine sensit
campus, et innumerae uoces fremitusque uirorum
summisere sonum; cum uero umentibus alis
incubuit piceaque haud umquam densior umbra
castra subit, errare oculi resolutaque colla, 150
et medio adfatu uerba imperfecta relinqui.
mox et fulgentes clipeos et saeua remittunt
pila manu, lassique cadunt in pectora uultus.
et iam cuncta silent: ipsi iam stare recusant
cornipedes, ipsos subitus cinis abstulit ignes. 155
at non et trepidis eadem Sopor otia Grais
suadet, et adiunctis arcet sua nubila castris
noctiuagi uis blanda dei: stant undique in armis
foedam indignantes noctem uigilesque superbos.
ecce repens superis animum lymphantibus horror 160
Thiodamanta subit formidandoque tumultu
pandere fata iubet, siue hanc Saturnia mentem,
siue nouum comitem bonus instigabat Apollo.
prosilit in medios, uisu audituque tremendus
impatiensque dei, fragili quem mente receptum 165
non capit: exundant stimuli, nudusque per ora
stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit
exhauritque genas; acies huc errat et illuc,
sertaque mixta comis sparsa ceruice flagellat.
sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum 170
elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro
scire uetat; quatit ille sacras in pectora pinus
sanguineosque rotat crines et uulnera cursu
exanimat: pauet omnis ager, respersaque cultrix
arbor, et attoniti currum erexere leones. 175
uentum ad consilii penetrale domumque uerendam
signorum, magnis ubi dudum cladibus aeger,
rerum extrema mouens, frustra consultat Adrastus.
stant circum subiti proceres, ut quisque perempto
proximus, et magnis loca desolata tuentur 180
regibus, haud laeti seque huc creuisse dolentes.
non secus amisso medium cum praeside puppis
fregit iter, subit ad uidui moderamina claui
aut laterum custos aut quem penes obuia ponto
prora fuit: stupet ipsa ratis tardeque sequuntur 185
arma, nec accedit domino tutela minori.
ergo alacer trepidos sic erigit augur Achiuos:
'magna deum mandata, duces, monitusque uerendos
aduehimus: non hae nostro de pectore uoces:
ille canit, cui me famulari et sumere uittas 190
uestra fides, ipso non discordante, subegit.
nox fecunda operum pulchraeque accommoda fraudi
panditur augurio diuum; uocat obuia Virtus,
et poscit Fortuna manus. stupet obruta somno
Aonidum legio: tempus nunc funera regum 195
ulcisci miserumque diem; rapite arma morasque
frangite portarum: sociis hoc subdere flammas,
hoc tumulare suos. equidem haec et Marte diurno,
dum res infractae pulsique in terga redimus,
(per tripodas iuro et rapti noua fata magistri) 200
uidi, et me uolucres circum plausere secundae.
sed nunc certa fides. modo me sub nocte silenti
ipse, ipse adsurgens iterum tellure soluta,
qualis erat (solos infecerat umbra iugales),
Amphiaraus adit: non uanae monstra quietis, 205
nec somno comperta loquor. "tune," inquit, "inertes
Inachidas (redde haec Parnasia serta meosque
redde deos) tantam patiere amittere noctem,
degener? haec egomet caeli secreta uagosque
edocui lapsus? uade heia, ulciscere ferro 210
nos saltem!" dixit, meque haec ad limina uisus
cuspide sublata totoque impellere curru.
quare agite, utendum superis; non comminus hostes
sternendi: bellum iacet, et saeuire potestas.
ecqui aderunt, quos ingenti se attollere fama 215
non pigeat, dum fata sinunt? iterum ecce benignae
noctis aues; sequor, et comitum licet agmina cessent,
solus eo! atque adeo uenit ille et quassat habenas.'
talia uociferans noctem exturbabat, euntque
non secus accensi proceres quam si omnibus idem 220
corde deus: flagrant comitari et iungere casus.
ter denos numero, turmarum robora, iussus
ipse legit; circa fremit indignata iuuentus
cetera, cur maneant castris ignauaque seruent
otia: pars sublime genus, pars facta suorum, 225
pars sua, sortem alii clamant, sortem undique poscunt.
gaudet in aduersis animoque adsurgit Adrastus.
uertice sic Pholoes uolucrum nutritor equorum,
cum fetura gregem pecoroso uere nouauit,
laetatur cernens hos montis in ardua niti, 230
hos innare uadis, certare parentibus illos;
tunc uacuo sub corde mouet, qui molle domandi
ferre iugum, qui terga boni, quis in arma tubasque
natus, ad Eleas melior quis surgere palmas:
talis erat turmae ductor longaeuus Achiuae. 235
nec deest coeptis: 'unde haec tam sera repente
numina? qui fractos superi rediistis ad Argos?
estne hic infelix uirtus, gentique superstes
sanguis, et in miseris animorum semina durant?
laudo equidem, egregii iuuenes, pulchraque meorum 240
seditione fruor; sed fraudem et operta paramus
proelia, celandi motus: numquam apta latenti
turba dolo. seruate animos, uenit ultor in hostes
ecce dies; tunc arma palam, tunc ibimus omnes.'
his tandem uirtus iuuenum frenata quieuit: 245
non aliter moto quam si pater Aeolus antro
portam iterum saxo premat imperiosus et omne
claudat iter, iam iam sperantibus aequora uentis.
insuper Herculeum sibi iungit Agyllea uates
Actoraque: hic aptus suadere, hic robore iactat 250
non cessisse patri; comites tribus ordine deni,
horrendum Aoniis et contra stantibus agmen.
ipse noui gradiens furta ad Mauortia belli
ponit adoratas, Phoebea insignia, frondes,
longaeuique ducis gremio commendat honorem 255
frontis, et oblatam Polynicis munere grato
loricam galeamque subit. ferus Actora magno
ense grauat Capaneus, ipse haud dignatus in hostem
ire dolo superosque sequi. permutat Agylleus
arma trucis Nomii: quid enim fallentibus umbris 260
arcus et Herculeae iuuissent bella sagittae?
inde per abruptas castrorum ex aggere pinnas,
ne grauis exclamet portae mugitus aenae,
praecipitant saltu; nec longum, et protinus ingens
praeda solo ceu iam exanimes multoque peracti 265
ense iacent. 'ite, o socii, quacumque uoluptas
caedis inexhaustae, superisque fauentibus, oro,
sufficite!' hortatur clara iam uoce sacerdos,
'cernitis expositas turpi marcore cohortes?
pro pudor! Argolicas hine ausi obsidere portas, 270
hi seruare uiros?' sic fatus, et exuit ensem
fulmineum rapidaque manu morientia transit
agmina. quis numeret caedes, aut nomine turbam
exanimem signare queat? subit ordine nullo
tergaque pectoraque et galeis inclusa relinquit 275
murmura permiscetque uagos in sanguine manes:
hunc temere explicitum stratis, hunc sero remissis
gressibus inlapsum clipeo et male tela tenentem,
coetibus hos mediis uina inter et arma iacentes,
adclines clipeis alios, ut quemque ligatum 280
infelix tellure sopor supremaque nubes
obruerat. nec numen abest, armataque Iuno
lunarem quatiens exerta lampada dextra
pandit iter firmatque animos et corpora monstrat.
sentit adesse deam, tacitus sed gaudia celat 285
Thiodamas; iam tarda manus, iam debile ferrum
et caligantes nimiis successibus irae.
Caspia non aliter magnorum in strage iuuencum
tigris, ubi inmenso rabies placata cruore
lassauitque genas et crasso sordida tabo 290
confudit maculas, spectat sua facta doletque
defecisse famem: uictus sic augur inerrat
caedibus Aoniis; optet nunc bracchia centum
centenasque in bella manus; iam taedet inanes
exhaurire animas, hostemque adsurgere mallet. 295
parte alia segnes magno satus Hercule uastat
Sidonios Actorque alia, sua quemque cruento
limite turba subit: stagnant nigrantia tabo
gramina, sanguineis nutant tentoria riuis;
fumat humus, somnique et mortis anhelitus una 300
uoluitur; haud quisquam uisus aut ora iacentum
erexit: tali miseris deus aliger umbra
incubat et tantum morientia lumina soluit.
traxerat insomnis cithara ludoque suprema
sidera iam nullos uisurus Ialmenus ortus, 305
Sidonium paeana canens; huic languida ceruix
in laeuum cogente deo, mediaque iacebant
colla relicta lyra: ferrum per pectus Agylleus
exigit aptatamque caua testudine dextram
percutit et digitos inter sua fila trementes. 310
proturbat mensas dirus liquor: undique manant
sanguine permixti latices, et Bacchus in altos
crateras paterasque redit. ferus occupat Actor
implicitum fratri Thamyrin, Tagus haurit Echecli
terga coronati, Danaus caput amputat Hebri: 315
nescius heu rapitur fatis, hilarisque sub umbras
uita fugit mortisque ferae lucrata dolores.
stratus humo gelida subter iuga fida rotasque
Calpetus Aonios gramen gentile metentes
proflatu terrebat equos: madida ora redundant 320
accensusque mero sopor aestuat; ecce iacentis
Inachius uates iugulum fodit, expulit ingens
uina cruor fractumque perit in sanguine murmur.
fors illi praesaga quies, nigrasque grauatus
per somnum Thebas et Thiodamanta uidebat. 325
quarta soporiferae superabant tempora nocti,
cum uacuae nubes et honor non omnibus astris,
adflatusque fugit curru maiore Bootes.
iamque ipsum defecit opus, cum prouidus Actor
Thiodamanta uocat: 'satis haec inopina Pelasgis 330
gaudia: uix ullos tanto reor agmine saeuam
effugisse necem, ni quos deformis in alto
sanguine degeneres occultat uita; secundis
pone modum; sunt et diris sua numina Thebis.
forsitan et nobis modo quae fauere recedunt.' 335
paruit, et madidas tollens ad sidera palmas:
'Phoebe, tibi exuuias monstratae praemia noctis
nondum ablutus aquis (tibi enim haec ego sacra litaui)
trado ferus miles tripodum fidusque sacerdos.
si non dedecui tua iussa tulique prementem, 340
saepe ueni, saepe hanc dignare inrumpere mentem.
nunc tibi crudus honos, trunca arma cruorque uirorum:
at patrias si quando domos optataque, Paean,
templa, Lycie, dabis, tot ditia dona sacratis
postibus et totidem uoti memor exige tauros.' 345
dixerat, et laetis socios reuocabat ab armis.
uenerat hos inter fato Calydonius Hopleus
Maenaliusque Dymas, dilecti regibus ambo,
regum ambo comites, quorum post funera maesti
uitam indignantur. prior Arcada concitat Hopleus: 350
'nullane post manes regis tibi cura perempti,
care Dyma, teneant quem iam fortasse uolucres
Thebanique canes? patriae quid deinde feretis,
Arcades? en reduces contra uenit aspera mater:
funus ubi? at nostro semper sub pectore Tydeus 355
saeuit inops tumuli, quamuis patientior artus
ille nec abruptis adeo lacrimabilis annis.
ire tamen saeuumque libet nullo ordine passim
scrutari campum, mediasue inrumpere Thebas.'
excipit orsa Dymas: 'per ego haec uaga sidera iuro, 360
per ducis errantes instar mihi numinis umbras,
idem animus misero; comitem circumspicit olim
mens humili luctu, sed nunc prior ibo'--uiamque
incohat et maesto conuersus ad aethera uultu
sic ait: 'arcanae moderatrix Cynthia noctis, 365
si te tergeminis perhibent uariare figuris
numen et in siluas alio descendere uultu,
ille comes nuper nemorumque insignis alumnus,
ille tuus, Diana, puer (nunc respice saltem)
quaeritur.' intendit pronis dea curribus almum 370
sidus et admoto monstrauit funera cornu.
apparent campi Thebaeque altusque Cithaeron:
sic ubi nocturnum tonitru malus aethera frangit
Iuppiter, absiliunt nubes et fulgure claro
astra patent, subitusque oculis ostenditur orbis. 375
accepit radios et eadem percitus Hopleus
Tydea luce uidet; longe dant signa per umbras
mutua laetantes, et amicum pondus uterque,
ceu reduces uitae saeuaque a morte remissos,
subiecta ceruice leuant; nec uerba, nec ausi 380
flere diu: prope saeua dies indexque minatur
ortus. eunt taciti per maesta silentia magnis
passibus exhaustasque dolent pallere tenebras.
inuida fata piis et fors ingentibus ausis
rara comes. iam castra uident animisque propinquant, 385
et decrescit onus, subiti cum pulueris umbra
et sonus a tergo. monitu ducis acer agebat
Amphion equites, noctem uigilataque castra
explorare datus, primusque per auia campi
usque procul (necdum totas lux soluerat umbras) 390
nescio quid uisu dubium incertumque moueri
corporaque ire uidet; subitus mox fraude reperta
exclamat, 'cohibete gradum quicumque!' sed hostes
esse patet: miseri pergunt anteire timentque
non sibi; tunc mortem trepidis minitatur et hastam 395
expulit, ac uanos alte leuat eminus ictus,
adfectans errare manum. stetit illa Dymantis
ante oculos, qui forte prior, gressumque repressit.
at non magnanimus curauit perdere iactus
Aepytus, et fixo transuerberat Hoplea tergo 400
pendentisque etiam perstrinxit Tydeos armos.
labitur egregii nondum ducis inmemor Hopleus,
expiratque tenens (felix, si corpus ademptum
nesciat), et saeuas talis descendit ad umbras.
uiderat hoc retro conuersus et agmina sentit 405
iuncta Dymas, dubius precibusne subiret an armis
instantes: arma ira dabat, fortuna precari
non audere iubet; neutri fiducia coepto:
distulit ira preces; ponit miserabile corpus
ante pedes, tergoque graues quas forte gerebat 410
tigridis exuuias in laeuam torquet et obstat
exertum obiectans mucronem, inque omnia tela
uersus et ad caedem iuxta mortemque paratus:
ut lea, quam saeuo fetam pressere cubili
uenantes Numidae, natos erecta superstat, 415
mente sub incerta toruum ac miserabile frendens;
illa quidem turbare globos et frangere morsu
tela queat, sed prolis amor crudelia uincit
pectora, et a media catulos circumspicit ira.
et iam laeua uiro, quamuis saeuire uetaret 420
Amphion, erepta manus, puerique trahuntur
ora supina comis. serus tunc denique supplex
demisso mucrone rogat: 'moderatius, oro,
ducite, fulminei per uos cunabula Bacchi
Inoamque fugam uestrique Palaemonis annos! 425
si cui forte domi natorum gaudia, si quis
hic pater, angusti puero date pulueris haustus
exiguamque facem! rogat, en rogat ipse iacentis
uultus: ego infandas potior satiare uolucres,
me praebete feris, ego bella audere coegi.' 430
'immo,' ait Amphion, 'regem si tanta cupido
condere, quae timidis belli mens, ede, Pelasgis,
quid fracti exanguesque parent; cuncta ocius effer,
et uita tumuloque ducis donatus abito.'
horruit et toto praecordia protinus Arcas 435
impleuit capulo. 'summumne hoc cladibus,' inquit,
'deerat ut adflictos turparem ego proditor Argos?
nil emimus tanti, nec sic uelit ipse cremari.'
sic ait, et magno proscissum uulnere pectus
iniecit puero, supremaque murmura uoluens: 440
'hoc tamen interea ~et tu potiare sepulcro.'
tales optatis regum in complexibus ambo,
par insigne animis, Aetolus et inclutus Arcas,
egregias efflant animas letoque fruuntur.
uos quoque sacrati, quamuis mea carmina surgant 445
inferiore lyra, memores superabitis annos.
forsitan et comites non aspernabitur umbras
Euryalus Phrygiique admittet gloria Nisi.
at ferus Amphion, regi qui facta reportent
edoceantque dolum captiuaque corpora reddant, 450
mittit ouans; clausis ipse insultare Pelasgis
tendit et abscisos sociorum ostendere uultus.
interea reducem murorum e culmine Grai
Thiodamanta uident nec iam erumpentia celant
gaudia. ut exertos enses et caede recenti 455
arma rubere notant, nouus adsilit aethera magnum
clamor, et e summo pendent cupida agmina uallo
noscere quisque suos. uolucrum sic turba recentum,
cum reducem longo prospexit in aere matrem,
ire cupit contra summique e margine nidi 460
extat hians, iam iamque cadat, ni pectore toto
obstet aperta parens et amantibus increpat alis.
dumque opus arcanum et taciti compendia Martis
enumerant laetisque suos complexibus implent
Hopleaque exquirunt tardumque Dymanta queruntur: 465
ecce et Dircaeae iuxta dux concitus alae
uenerat Amphion; non longum caede recenti
laetatus uidet innumeris feruere cateruis
tellurem atque una gentem expirare ruina.
qui tremor inicitur caeli de lampade tactis, 470
hic fixit iuuenem, pariterque horrore sub uno
uox, acies sanguisque perit, gemitusque parantem
ipse ultro conuertit equus; fugit ala retorto
puluere. nondum illi Thebarum claustra subibant,
et iam Argiua cohors nocturno freta triumpho 475
prosilit in campos; per et arma et membra iacentum
taetraque congerie sola semianimumque cruorem
cornipedes ipsique ruunt: grauis exterit artus
ungula, sanguineus lauat imber et impedit axes.
dulce uiris hac ire uia, ceu tecta superbi 480
Sidonia atque ipsas calcent in sanguine Thebas.
hortatur Capaneus: 'satis occultata, Pelasgi,
delituit uirtus: nunc, nunc mihi uincere pulchrum
teste die; mecum clamore et puluere aperto
ite palam, iuuenes: sunt et mihi prouida dextrae 485
omina et horrendi stricto mucrone furores.'
sic ait; ardentes alacer succendit Adrastus
Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur.
iamque premunt muros (et adhuc noua funera narrat
Amphion) miseramque intrarant protinus urbem, 490
ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
'claude, uigil, subeunt hostes, claude undique portas!'
est ubi dat uires nimius timor: ocius omnis
porta coit; solas dum tardius artat Echion
Ogygias, audax animis Spartana iuuentus 495
inrupit, caesique ruunt in limine primo
incola Taygeti Panopeus rigidique natator
Oebalus Eurotae; turque, o spectate palaestris
omnibus et nuper Nemeaeo in puluere felix,
Alcidama, primis quem caestibus ipse ligarat 500
Tyndarides, nitidi moriens conuexa magistri
respicis: auerso pariter deus occidit astro.
te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae
uirginis et falso gurges cantatus olori
flebit, Amyclaeis Triuiae lugebere Nymphis, 505
et quae te leges praeceptaque fortia belli
erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
talis Echionio Mauors in limine saeuit.
tandem umeris obnixus Acron et pectore toto
pronus Ialmenides aeratae robora portae 510
torserunt: quanta pariter ceruice gementes
profringunt inarata diu Pangaea iuuenci.
par operis iactura lucro, quippe hoste retento
exclusere suos; cadit intra moenia Graius
Ormenus, et pronas tendentis Amyntoris ulnas 515
fundentisque preces penitus ceruice remissa
uerba solo uultusque cadunt, colloque decorus
torquis in hostiles cecidit per uulnus harenas.
soluitur interea uallum, primaeque recusant
stare morae; iam se peditum iunxere cateruae 520
moenibus: at patulas saltu transmittere fossas
horror equis: haerent trepidi atque inmane pauentes
abruptum mirantur agi; nunc impetus ire
margine ab extremo, nunc sponte in frena recedunt.
hi praefixa solo uellunt munimina, at illi 525
portarum obiectus minuunt et ferrea sudant
claustra remoliri, trabibusque artata sonoro
pellunt saxa loco; pars ad fastigia missas
exultant haesisse faces, pars ima lacessunt
scrutanturque cauas caeca testudine turres. 530
at Tyrii, quae sola salus, caput omne coronant
murorum, nigrasque sudes et lucida ferro
spicula et arsuras caeli per inania glandes
saxaque in aduersos ipsis auulsa rotabant
moenibus: exundant saeuo fastigia nimbo, 535
armataeque uomunt stridentia tela fenestrae.
qualiter aut Malean aut alta Ceraunia supra
cessantes in nube sedent nigrisque leguntur
collibus et subitae saliunt in uela procellae:
talis Agenoreis Argiuum exercitus armis 540
obruitur; non ora uirum, non pectora flectit
imber atrox, rectosque tenent in moenia uultus
inmemores leti et tantum sua tela uidentes.
Anthea falcato lustrantem moenia curru
desuper Ogygiae pepulit grauis impetus hastae; 545
lora excussa manu, retroque in terga uolutus
semianimos artus ocreis retinentibus haeret;
mirandum uisu belli scelus: arma trahuntur,
fumantesque rotae tellurem et tertius hastae
sulcus arat; longo sequitur uaga puluere ceruix, 550
et resupinarum patet orbita lata comarum.
at tuba luctificis pulsat clangoribus urbem
obsaeptasque fores sonitu perfringit amaro.
diuisere aditus, omnique in limine saeuus
signifer; ante omnes sua damna et gaudia portas. 555
dira intus facies, uix Mauors ipse uidendo
gaudeat; insanis lymphatam horroribus urbem
scindunt dissensu uario Luctusque Furorque
et Pauor et caecis Fuga circumfusa tenebris.
Bellum intrasse putes: feruent discursibus arces, 560
miscentur clamore uiae, ferrum undique et ignes
mente uident, saeuas mente accepere catenas.
consumpsit uentura timor: iam tecta replerant
templaque, et ingratae uallantur planctibus arae.
una omnes eademque subit formido per annos: 565
poscunt fata senes, ardet palletque iuuentus,
atria femineis trepidant ululata querelis.
flent pueri et flendi nequeunt cognoscere causas
attoniti et tantum matrum lamenta trementes.
illas cogit amor, nec habent extrema pudorem: 570
ipsae tela uiris, ipsae iram animosque ministrant,
hortanturque unaque ruunt, nec auita gementes
limina nec paruos cessant ostendere natos.
sic ubi pumiceo pastor rapturus ab antro
armatas erexit apes, fremit aspera nubes, 575
inque uicem sese stridore hortantur et omnes
hostis in ora uolant, mox deficientibus alis
amplexae flauamque domum captiuaque plangunt
mella laboratasque premunt ad pectora ceras.
nec non ancipitis pugnat sententia uulgi 580
discordesque serit motus: hi reddere fratrem
(nec mussant, sed uoce palam claroque tumultu),
reddere regna iubent; periit reuerentia regis
sollicitis: 'ueniat pactumque hic computet annum,
Cadmeosque lares exul patriasque salutet 585
infelix tenebras; cur autem ego sanguine fraudes
et periura luam regalis crimina noxae?'
inde alii: 'sera ista fides, iam uincere mauult.'
Tiresian alii lacrimis et supplice coetu
orant, quodque unum rebus solamen in artis, 590
nosse futura rogant. tenet ille inclusa premitque
fata deum: 'quiane ante duci bene credita nostro
consilia et monitus, cum perfida bella uetarem?
te tamen, infelix,' inquit, 'perituraque Thebe,
si taceam, nequeo miser exaudire cadentem 595
Argolicumque oculis haurire uacantibus ignem.
uincamur, Pietas; pone heia altaria, uirgo,
quaeramus superos.' facit illa, acieque sagaci
sanguineos flammarum apices geminumque per aras
ignem et clara tamen mediae fastigia lucis 600
orta docet; tunc in speciem serpentis inanem
ancipiti gyro uolui frangique rubore
demonstrat dubio, patriasque inluminat umbras.
ille coronatos iamdudum amplectitur ignes,
fatidicum sorbens uultu flagrante uaporem. 605
stant tristes horrore comae, uittasque trementes
caesaries insana leuat: diducta putares
lumina consumptumque genis rediisse nitorem.
tandem exundanti permisit uerba furori:
'audite, o sontes, extrema litamina diuum, 610
Labdacidae: uenit alma salus, sed limite duro.
Martius inferias et saeua efflagitat anguis
sacra: cadat generis quicumque nouissimus extat
uiperei, datur hoc tantum uictoria pacto.
felix qui tanta lucem mercede relinquet.' 615
stabat fatidici prope saeua altaria uatis
maestus, adhuc patriae tantum communia lugens
fata, Creon: grandem subiti cum fulminis ictum,
non secus ac torta traiectus cuspide pectus,
accipit exanimis sentitque Menoecea posci. 620
monstrat enim suadetque timor; stupet anxius alto
corda metu glaciante pater: Trinacria qualis
ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu.
mox plenum Phoebo uatem et celerare iubentem,
nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis, 625
nequiquam reticere rogat; iam Fama sacratam
uocem amplexa uolat, clamantque oracula Thebae.
nunc age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis
addiderit iuueni (neque enim haec absentibus umquam
mens homini transmissa deis), memor incipe Clio, 630
saecula te quoniam penes et digesta uetustas.
diua Iouis solio iuxta comes, unde per orbem
rara dari terrisque solet contingere, Virtus,
seu pater omnipotens tribuit, siue ipsa capaces
elegit penetrare uiros, caelestibus ut tunc 635
desiluit gauisa plagis! dant clara meanti
astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes.
iamque premit terras, nec uultus ab aethere longe;
sed placuit mutare genas, fit prouida Manto,
responsis ut plana fides, et fraude priores 640
exuitur uultus. abiit horrorque uigorque
ex oculis, paulum decoris permansit honosque
mollior, et posito uatum gestamina ferro
subdita; descendunt uestes, toruisque ligatur
uitta comis (nam laurus erat); tamen aspera produnt 645
ora deam nimiique gradus. sic Lydia coniunx
Amphitryoniaden exutum horrentia terga
perdere Sidonios umeris ridebat amictus
et turbare colus et tympana rumpere dextra.
sed neque te indecorem sacris dignumque iuberi 650
talia Dircaea stantem pro turre, Menoeceu,
inuenit; inmensae reserato limine portae
sternebas Danaos, pariter Mauortius Haemon.
sed consanguinei quamuis atque omnia fratres,
tu prior: exanimes circum cumulantur acerui; 655
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus
(necdum aderat Virtus); non mens, non dextra quiescit,
non auida arma uacant, ipsa insanire uidetur
Sphinx galeae custos, uisoque animata cruore
emicat effigies et sparsa orichalca renident: 660
cum dea pugnantis capulum dextramque repressit:
'magnanime o iuuenis, quo non agnouerit ullum
certius armifero Cadmi de semine Mauors,
linque humiles pugnas, non haec tibi debita uirtus:
astra uocant, caeloque animam, plus concipe, mittes. 665
iamdudum hoc hilares genitor bacchatur ad aras,
hoc ignes fibraeque uolunt, hoc urguet Apollo:
terrigenam cuncto patriae pro sanguine poscunt.
Fama canit monitus, gaudet Cadmeia plebes
certa tui; rape mente deos, rape nobile fatum. 670
i, precor, accelera, ne proximus occupet Haemon.'
sic ait, et magna cunctantis pectora dextra
permulsit tacite seseque in corde reliquit.
fulminis haud citius radiis adflata cupressus
combibit infestas et stirpe et uertice flammas, 675
quam iuuenis multo possessus numine pectus
erexit sensus letique inuasit amorem.
ut uero auersae gressumque habitumque notauit
et subitam a terris in nubila crescere Manto,
obstipuit. 'sequimur, diuum quaecumque uocasti, 680
nec tarde paremus,' ait; iam iamque recedens
instantem uallo Pylium tamen Agrea fixit.
armigeri fessum excipiunt; tum uulgus euntem
auctorem pacis seruatoremque deumque
conclamat gaudens atque ignibus implet honestis. 685
iamque iter ad muros cursu festinus anhelo
obtinet et miseros gaudet uitasse parentes,
cum genitor--steterunt ambo et uox haesit utrique,
deiectaeque genae. tandem pater ante profatus:
'quis nouus inceptis rapuit te casus ab armis? 690
quae bello grauiora paras? dic, nate, precanti,
cur tibi torua acies? cur hic truculentus in ore
pallor, et ad patrios non stant tua lumina uultus?
audisti responsa, palam est. per ego oro tuosque,
nate, meosque annos miseraeque per ubera matris, 695
ne uati, ne crede, puer! superine profanum
dignantur stimulare senem, cui uultus inanis
extinctique orbes et poena simillima diro
Oedipodae? quid si insidiis et fraude dolosa
rex agit, extrema cui nostra in sorte timori 700
nobilitas tuaque ante duces notissima uirtus?
illius haec forsan, remur quae uerba deorum;
ille monet! ne frena animo permitte calenti,
da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat
impetus; hoc, oro, munus concede parenti. 705
sic tua maturis signentur tempora canis,
et sis ipse parens et ad hunc, animose, timorem
peruenias: ne perge meos orbare penates.
externi te nempe patres alienaque tangunt
pignora? si pudor est, primum miserere tuorum. 710
haec pietas, hic uerus honos; ibi gloria tantum
uentosumque decus titulique in morte latentes.
nec timidus te flecto parens: i, proelia misce,
i Danaas acies mediosque per obuius enses:
non teneo; liceat misero tremibunda lauare 715
uulnera et undantem lacrimis siccare cruorem,
teque iterum saeuis iterumque remittere bellis.
hoc malunt Thebae.' sic colla manusque tenebat
implicitus; sed nec lacrimae nec uerba mouebant
dis uotum iuuenem; quin et monstrantibus illis 720
fraude patrem tacita subit auertitque timorem:
'falleris heu uerosque metus, pater optime, nescis.
non me ulli monitus, nec uatum exorsa furentum
sollicitant uanisque mouent (sibi callidus ista
Tiresias nataeque canat) non si ipse reclusis 725
comminus ex adytis in me insaniret Apollo.
sed grauis unanimi casus me fratris ad urbem
sponte refert: gemit Inachia mihi saucius Haemon
cuspide; uix illum medio de puluere belli
inter utrasque acies, iam iamque tenentibus Argis-- 730
sed moror. i, refoue dubium turbaeque ferenti
dic, parcant leuiterque uehant; ego uulnera doctum
iungere supremique fugam reuocare cruoris
Aetiona petam.' sic imperfecta locutus
effugit; illi atra mersum caligine pectus 735
confudit sensus; pietas incerta uagatur
discordantque metus, impellunt credere Parcae.
turbidus interea ruptis uenientia portis
agmina belligeri Capaneus agit aequore campi,
cornua nunc equitum, cuneos nunc ille pedestres, 740
et proculcantes moderantum funera currus;
idem altas turres saxis et turbine crebro
laxat, agit turmas idem atque in sanguine fumat.
nunc spargit torquens uolucri noua uulnera plumbo,
nunc iaculum excusso rotat in sublime lacerto, 745
nullaque tectorum subit ad fastigia, quae non
deferat hasta uirum perfusaque caede recurrat.
nec iam aut Oeniden aut Hippomedonta peremptos
aut uatem Pelopea Phalanx aut Arcada credunt;
quin socium coiisse animas et corpore in uno 750
stare omnes, ita cuncta replet. non ullius aetas,
non cultus, non forma mouet; pugnantibus idem
supplicibusque furit; non quisquam obsistere contra,
non belli temptare uices: procul arma furentis
terribilesque iubas et frontem cassidis horrent. 755
at pius electa murorum in parte Menoeceus
iam sacer aspectu solitoque augustior ore,
ceu subito in terras supero demissus ab axe,
constitit, exempta manifestus casside nosci,
despexitque acies hominum et clamore profundo 760
conuertit campum iussitque silentia bello.
'armorum superi, tuque o qui funere tanto
indulges mihi, Phoebe, mori, date gaudia Thebis
quae pepigi et toto quae sanguine prodigus emi.
ferte retro bellum captaeque impingite Lernae 765
reliquias turpes, confixaque terga fouentes
Inachus indecores pater auersetur alumnos.
at Tyriis templa, arua, domos, conubia, natos
reddite morte mea: si uos placita hostia iuui,
si non attonitis uatis consulta recepi 770
auribus et Thebis nondum credentibus hausi,
haec Amphioniis pro me persoluite terris
ac mihi deceptum, precor, exorate parentem.'
sic ait, insignemque animam mucrone corusco
dedignantem artus pridem maestamque teneri 775
arripit atque uno quaesitam uulnere rumpit.
sanguine tunc spargit turres et moenia lustrat,
seque super medias acies, nondum ense remisso,
iecit et in saeuos cadere est conatus Achiuos.
ast illum amplexae Pietas Virtusque ferebant 780
leniter ad terras corpus; nam spiritus olim
ante Iouem et summis apicem sibi poscit in astris.
iamque intra muros nullo sudore receptum
gaudentes heroa ferunt: abscesserat ultro
Tantalidum uenerata cohors; subit agmine longo 785
colla inter iuuenum, laetisque fauoribus omni
concinitur uulgo Cadmum atque Amphiona supra
conditor; hi sertis, hi ueris honore soluto
accumulant artus patriaque in sede reponunt
corpus adoratum. repetunt mox bella peractis 790
laudibus; hic uicta genitor lacrimabilis ira
congemit, et tandem matri data flere potestas:
'lustralemne feris ego te, puer inclute, Thebis
deuotumque caput uilis ceu mater alebam?
quod molita nefas? cui tantum inuisa deorum? 795
non ego monstrifero coitu reuoluta notaui
pignora, nec nato peperi funesta nepotes.
quid refert? habet ecce suos Iocasta ducesque
regnantesque uidet: nos saeua piacula bello
demus, ut alterni (placet hoc tibi, fulminis auctor?) 800
Oedipodionii mutent diademata fratres?
quid superos hominesue queror? tu, saeue Menoeceu,
tu miseram ante omnes properasti extinguere matrem.
unde hic mortis amor? quae sacra insania menti?
quosue ego conceptus aut quae male pignora fudi 805
tam diuersa mihi? nimirum Martius anguis,
quaeque nouis proauum tellus effloruit armis--
hinc animi tristes nimiusque in pectore Mauors,
et de matre nihil. sponte en ultroque peremptus
inrumpis maestas Fatis nolentibus umbras. 810
ast egomet Danaos Capaneaque tela uerebar:
haec erat, haec metuenda manus ferrumque quod amens
ipsa dedi. uiden ut iugulo consumpserit ensem?
altius haud quisquam Danaum mucrone subisset.'
diceret infelix etiamnum et cuncta repleret 815
questibus: abducunt comites famulaeque perosam
solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo
ungue genas; non illa diem, non uerba precantum
respicit aut uisus flectit tellure relictos,
iam uocis, iam mentis inops. sic aspera tigris 820
fetibus abreptis Scythico deserta sub antro
accubat et tepidi lambit uestigia saxi;
nusquam irae, sedit rabidi feritasque famesque
oris, eunt praeter secura armenta gregesque:
aspicit illa iacens; ubi enim quibus ubera pascat 825
aut quos ingenti premat expectata rapina?
hactenus arma, tubae, ferrumque et uulnera: sed nunc
comminus astrigeros Capaneus tollendus in axes.
non mihi iam solito uatum de more canendum;
maior ab Aoniis poscenda amentia lucis: 830
mecum omnes audete deae! siue ille profunda
missus nocte furor, Capaneaque signa secutae
arma Iouem contra Stygiae rapuere sorores,
seu uirtus egressa modum, seu gloria praeceps,
seu magnae data fama neci, seu laeta malorum 835
principia et blandae superum mortalibus irae.
iam sordent terrena uiro taedetque profundae
caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque
missilibus lassa respexit in aethera dextra.
ardua mox toruo metitur culmina uisu, 840
innumerosque gradus gemina latus arbore clausos
aerium sibi portat iter, longeque timendus
multifidam quercum flagranti lumine uibrat;
arma rubent una clipeoque incenditur ignis.
'hac' ait 'in Thebas, hac me iubet ardua uirtus 845
ire, Menoeceo qua lubrica sanguine turris.
experiar quid sacra iuuent, an falsus Apollo.'
dicit, et alterno captiua in moenia gressu
surgit ouans: quales mediis in nubibus aether
uidit Aloidas, cum cresceret impia tellus 850
despectura deos nec adhuc inmane ueniret
Pelion et trepidum iam tangeret Ossa Tonantem.
tunc uero attoniti fatorum in cardine summo,
ceu suprema lues urbi facibusque cruentis
aequatura solo turres Bellona subiret, 855
omnibus e tectis certatim ingentia saxa
roboraque et ualidas fundae Balearis habenas,
nam iaculis caeloque uagis spes unde sagittis?--
uerum auidi et tormenta rotant et molibus urguent.
ille nec ingestis nec terga sequentibus umquam 860
detrahitur telis, uacuoque sub aere pendens
plana uelut terra certus uestigia figat,
tendit et ingenti subit occurrente ruina:
amnis ut incumbens longaeui robora pontis
adsiduis oppugnat aquis; iam saxa fatiscunt 865
emotaeque trabes: tanto uiolentior ille
(sentit enim) maiore salo quassatque trahitque
molem aegram, nexus donec celer alueus omnes
abscidit et cursu uictor respirat aperto.
utque petita diu celsus fastigia supra 870
eminuit trepidamque adsurgens desuper urbem
uidit et ingenti Thebas exterruit umbra,
increpat attonitos: ~'humilesne Amphionis arces,
pro pudor, hi faciles, carmenque imbelle secuti,
hi, mentita diu Thebarum fabula, muri?~ 875
et quid tam egregium prosternere moenia molli
structa lyra?' simul insultans gressuque manuque
molibus obstantes cuneos tabulataque saeuus
restruit: absiliunt pontes, tectique trementis
saxea frena labant, dissaeptoque aggere rursus 880
utitur et truncas rupes in templa domosque
praecipitat frangitque suis iam moenibus urbem.
iamque Iouem circa studiis diuersa fremebant
Argolici Tyriique dei; pater, aequus utrisque,
aspicit ingentes ardentum comminus iras 885
seque obstare uidet. gemit inseruante nouerca
Liber et obliquo respectans lumine patrem:
'nunc ubi saeua manus, meaque heu cunabula flammae?
fulmen, io ubi fulmen?' ait. gemit auctor Apollo
quas dedit ipse domos; Lernam Thebasque rependit 890
maestus et intento dubitat Tirynthius arcu;
maternos plangit uolucer Danaeius Argos;
flet Venus Harmoniae populos metuensque mariti
stat procul et tacita Gradiuum respicit ira.
increpat Aonios audax Tritonia diuos, 895
Iunonem tacitam furibunda silentia torquent.
non tamen haec turbant pacem Iouis, ecce quierant
iurgia cum mediis Capaneus auditus in astris,
'nullane pro trepidis,' clamabat, 'numina Thebis
statis? ubi infandae segnes telluris alumni, 900
Bacchus et Alcides? piget instigare minores:
tu potius uenias (quis enim concurrere nobis
dignior?); en cineres Semelaeaque busta tenentur!
nunc age, nunc totis in me conitere flammis,
Iuppiter! an pauidas tonitru turbare puellas 905
fortior et soceri turres excindere Cadmi?'
ingemuit dictis superum dolor; ipse furentem
risit et incussa sanctarum mole comarum,
'quaenam spes hominum tumidae post proelia Phlegrae?
tune etiam feriendus?' ait. premit undique lentum 910
turba deum frendens et tela ultricia poscit,
nec iam audet fatis turbata obsistere coniunx.
ipsa dato nondum caelestis regia signo
sponte tonat, coeunt ipsae sine flamine nubes
accurruntque imbres: Stygias rupisse catenas 915
Iapetum aut uictam supera ad conuexa leuari
Inarimen Aetnamue putes. pudet ista timere
caelicolas; sed cum in media uertigine mundi
stare uirum insanasque uident deposcere pugnas,
mirantur taciti et dubio pro fulmine pallent. 920
coeperat Ogygiae supra fastigia turris
arcanum mugire polus caelumque tenebris
auferri: tenet ille tamen, quas non uidet, arces,
fulguraque attritis quotiens micuere procellis,
'his' ait 'in Thebas, his iam decet ignibus uti, 925
hinc renouare faces lassamque accendere quercum.'
talia dicentem toto Ioue fulmen adactum
corripuit: primae fugere in nubila cristae,
et clipei niger umbo cadit, iamque omnia lucent
membra uiri. cedunt acies, et terror utrimque, 930
quo ruat, ardenti feriat quas corpore turmas.
[intra se stridere facem galeamque comasque
quaerit, et urentem thoraca repellere dextra
conatus ferri cinerem sub pectore tractat.]
stat tamen, extremumque in sidera uersus anhelat, 935
pectoraque inuisis obicit fumantia muris;
nec caderet, sed membra uirum terrena relinquunt,
exuiturque animus; paulum si tardius artus
cessissent, potuit fulmen sperare secundum.


XI

Postquam magnanimus furias uirtutis iniquae
consumpsit Capaneus expirauitque receptum
fulmen, et ad terras longe comitata cadentem
signauit muros ultricis semita flammae,
componit dextra uictor concussa plagarum 5
Iuppiter et uultu caelumque diemque reducit.
gratantur superi, Phlegrae ceu fessus anhelet
proelia et Encelado fumantem impresserit Aetnen.
ille iacet lacerae complexus fragmina turris,
toruus adhuc uisu memorandaque facta relinquens 10
gentibus atque ipsi non inlaudata Tonanti.
quantus Apollineae temerator matris Auerno
tenditur; ipsae horrent, si quando pectore ab alto
emergunt uolucres inmensaque membra iacentis
spectant, dum miserae crescunt in pabula fibrae: 15
sic grauat iniectus terras hostiliaque urit
arua et anhelantem caelesti sulphure campum.
respirant Thebae, templisque iacentia surgunt
agmina; iam finis uotis finisque supremis
planctibus, et natos ausae deponere matres. 20
at uaga pallentes campo fuga uoluit Achiuos.
nec iam hostes turmae aut ferrum mortale timetur:
omnibus ante oculos irae Iouis, omnibus ardent
arma metu galeaeque tonant, uisusque pauentes
ipse sequi et profugis opponere Iuppiter ignes. 25
instat Agenoreus miles caelique tumultu
utitur: indomitos ut cum Massyla per arua
armenti reges magno leo fregit hiatu
et contentus abit; rauci tunc comminus ursi,
tunc auidi uenere lupi, rabieque remissa 30
lambunt degeneres alienae uulnera praedae.
hinc premit Eurymedon, cui rusticus horror in armis,
rustica tela manu, patriumque agitare tumultus
(Pan illi genitor); tener hinc conatibus annos
egreditur iuuenemque patrem puer aequat Alatreus: 35
felices ambo, sed fortunatior ille,
quem genuisse iuuat; nec iam dinoscere promptum
quae magis arma sonent, quo plus eat hasta lacerto.
artatur denso fugientum examine uallum.
quas uoluis, Gradiue, uices! modo moenia Cadmi 40
scandebant, sua nunc defendunt tecta Pelasgi.
ceu redeunt nubes, ceu circumflantibus Austris
alternus procumbit ager, ceu gurgite cano
nunc retegit bibulas, nunc induit aestus harenas.
expirat late pubes Tirynthia, alumni 45
exuuias imitata dei; trux maeret ab astris
Amphitryoniades Nemeaea in sanguine terga
et similes ramos similesque uidere pharetras.
stabat in Argolicae ferrato culmine turris
egregius lituo dextri Mauortis Enyeus 50
hortator; sed tunc miseris dabat utile signum
suadebatque fugam et tutos in castra receptus,
cum subitum obliquo descendit ab aere uulnus,
urguentisque sonum laeua manus aure retenta est,
sicut erat; fugit in uacuas iam spiritus auras, 55
iam gelida ora tacent, carmen tuba sola peregit.
iamque potens scelerum geminaeque exercita gentis
sanguine Tisiphone fraterna claudere quaerit
bella tuba: nec se tanta in certamina fidit
sufficere, inferna comitem ni sede Megaeram 60
et consanguineos in proelia suscitet angues.
ergo procul uacua concedit ualle solumque
ense fodit Stygio terraeque inmurmurat absens
nomen et (Elysiis signum indubitabile regnis)
crinalem attollit longo stridore cerasten: 65
caeruleae dux ille comae, quo protinus omnis
horruit audito tellus pontusque polusque,
et pater Aetnaeos iterum respexit ad ignes.
accipit illa sonum; stabat tunc forte parenti
proxima, dum coetu Capaneus laudatur ab omni 70
Ditis et insignem Stygiis fouet amnibus umbram.
protinus abrupta terrarum mole sub astris
constitit, exultant manes, quantumque profundae
rarescunt tenebrae, tantum de luce recessit.
excipit atra soror dextraeque innexa profatur: 75
'hac, germana, tenus Stygii metuenda parentis
imperia et iussos potui tolerare furores
sola super terras hostilique obuia mundo,
dum uos Elysium et faciles compescitis umbras.
nec pretium deforme morae cassique labores: 80
hoc quodcumque madent campi, quod sanguine fumant
stagna, quod innumero Lethaea examine gaudet
ripa, meae uires laeta insignia. sed quid
haec ego? Mars habeat, uulgataque iactet Enyo.
uidistis (Stygiis certe manifestus in umbris) 85
sanguine foedatum rictus atroque madentem
ora ducem tabo: miserum insatiabilis edit
me tradente caput. modo nempe horrendus ab astris
descendit uos usque fragor: me sacra premebat
tempestas, ego mixta uiri furialibus armis 90
bella deum et magnas ridebam fulminis iras.
sed iam (effabor enim) longo sudore fatiscunt
corda, soror, tardaeque manus; hebet infera caelo
taxus et insuetos angues nimia astra soporant.
tu, cui totus adhuc furor exultantque recentes 95
Cocyti de fonte comae, da iungere uires.
non solitas acies nec Martia bella paramus,
sed fratrum (licet alma Fides Pietasque repugnent,
uincentur), fratrum stringendi comminus enses.
grande opus! ipsae odiis, ipsae discordibus armis 100
aptemur. quid lenta uenis? agedum elige cuius
signa feras. ambo faciles nostrique; sed anceps
uulgus et adfatus matris blandamque precatu
Antigonen timeo, paulum ne nostra retardent
consilia. ipse etiam, qui nos lassare precando 105
suetus et ultrices oculorum exposcere Diras,
iam pater est: coetu fertur iam solus ab omni
flere sibi. atque adeo moror ipsa inrumpere Thebas
adsuetumque larem. tibi pareat impius exul,
Argolicumque impelle nefas; neu mitis Adrastus 110
praeualeat plebesque, caue, Lernaea moretur.
uade, et in alternas inimica reuertere pugnas.'
talia partitae diuersum abiere sorores:
ut Notus et Boreas gemino de cardine mundi,
hic niue Rhipaea, Libycis hic pastus harenis, 115
bella cient: clamant amnes, freta, nubila, siluae,
iamque patent strages; plangunt sua damna coloni
et tamen oppressos miserantur in aequore nautas.
illas ut summo uidit pater altus Olympo
incestare diem trepidumque Hyperionis orbem 120
suffundi maculis, toruo sic incohat ore:
'uidimus armiferos, quo fas erat usque, furores,
caelicolae, licitasque acies, etsi impia bella
unus init aususque mea procumbere dextra.
nunc par infandum miserisque incognita terris 125
pugna subest: auferte oculos! absentibus ausint
ista deis lateantque Iouem; sat funera mensae
Tantaleae et sontes uidisse Lycaonis aras
et festina polo ducentes astra Mycenas.
nunc etiam turbanda dies: mala nubila, tellus, 130
accipe, secedantque poli: stat parcere mundo
caelitibusque meis; saltem ne uirginis almae
sidera, Ledaei uideant neu talia fratres.'
sic pater omnipotens, uisusque nocentibus aruis
abstulit, et dulci terrae caruere sereno. 135
iamque per Argolicas Erebo sata uirgo cohortes
uestigat Polynicis iter portisque sub ipsis
inuenit, incertum leto tot iniqua fugane
exeat, et dubios turbabant omina sensus.
uiderat, obscura uallum dum nocte pererrat 140
aeger consilii curisque nouissima uoluens,
coniugis Argiae laceram cum lampade maesta
effigiem (sunt monstra deum: sic ire parabat,
has latura uiro taedas erat!): ergo roganti,
quae uia quisue dolor, cur maesta insignia, tantum 145
fleuerat atque manu tacitos auerterat ignes.
scit mentem uidisse nefas; etenim unde Mycenis
adforet et uallum coniunx inopina subiret?
sed fati monitus uicinaque funera sentit,
ac sentire timet. cum uero Acherontis aperti 150
Dira ter admoto tetigit thoraca flagello,
ardet inops animi, nec tam considere regno
quam scelus et caedem et perfossi in sanguine fratris
expirare cupit, subitusque adfatur Adrastum:
'sera quidem, extremus socium gentisque superstes 155
Argolicae, consulta, pater, iam rebus in artis
adgredior; tunc tempus erat, cum sanguis Achiuum
integer, ire ultro propriamque capessere pugnam,
non plebis Danaae florem regumque uerendas
obiectare animas, ut lamentabile tantis 160
urbibus induerem capiti decus. ast ea quando
praeteriit uirtus, nunc saltem exoluere fas sit
quae merui. scis namque, socer, licet alta recondas
uulnera et adflictum generi uereare pudorem:
ille ego sum qui te pacem et pia iura regentem 165
(infelix utinamque aliis datus urbibus hospes!)
extorrem patria regnoque++sed exige tandem
supplicium: fratrem suprema in bella (quid horres?
decretum est fixumque) uoco; desiste morari,
nec poteris. non si atra parens miseraeque sorores 170
in media arma cadant, non si ipse ad bella ruenti
obstet et extinctos galeae pater ingerat orbes,
deficiam. anne bibam superest quodcumque cruoris
Inachii et uestris etiamnum mortibus utar?
uidi ego me propter ruptos telluris hiatus, 175
nec subii; uidi exanimum fecique nocentem
Tydea; me Tegee regem indefensa reposcit,
orbaque Parrhasiis ululat mihi mater in antris.
ipse nec Ismeni ripas, dum stagna cruentat
Hippomedon, Tyrias potui nec scandere turres, 180
dum tonat, et tecum, Capaneu, miscere furores.
quis tantus pro luce timor? sed digna rependam.
conueniant ubi quaeque nurus matresque Pelasgae
longaeuique patres, quorum tot gaudia carpsi
orbauique domos: fratri concurro, quid ultra est? 185
spectent et uotis uictorem Eteoclea poscant.
iamque uale, coniunx, dulcesque ualete Mycenae!
at tu, care socer, (nec enim omnis culpa malorum
me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes)
sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum 190
alitibus fratrique tegas urnamque reportes,
hoc tantum, et natae melius conubia iungas.'
ibant in lacrimas, ueluti cum uere reuerso
Bistoniae tepuere niues, summittitur ingens
Haemus et angustos Rhodope descendit in amnes. 195
coeperat et leni senior mulcere furentem
adloquio: scidit orsa nouo terrore cruenta
Eumenis, alipedemque citum fataliaque arma
protinus, Inachii uultus expressa Pherecli,
obtulit ac fidas exclusit casside uoces. 200
ac super haec: 'abrumpe moras, celeremus! et illum
aduentare ferunt portis.' sic omnia uicit,
correptumque iniecit equo; uolat aequore aperto
pallidus instantemque deae circumspicit umbram.
sacra Ioui merito Tyrius pro fulmine ductor 205
nequiquam Danaos ratus exarmasse ferebat.
nec pater aetherius diuumque has ullus ad aras,
sed mala Tisiphone trepidis inserta ministris
astat et inferno praeuertit uota Tonanti.
'summe deum, tibi namque meae primordia Thebae 210
(liueat infandum licet Argos et aspera Iuno)
debent, Sidonios ex quo per litora raptor
turbasti thiasos, dignatus uirgine nostra
terga premi et placidas falsum mugire per undas.
nec te uana fides iterum Cadmeia adeptum 215
conubia et Tyrios nimium inrupisse penates:
tandem, inquam, soceros dilectaque moenia gratus
respicis adsertorque tonas; ceu regia caeli
attemptata tui, sic te pro turribus altis
uidimus urguentem nubes, laetique benignum 220
fulmen et auditos proauis agnouimus ignes.
accipe nunc pecudes et magni turis aceruos
uotiuumque marem; dignas sed pendere grates
haud mortale opus est; certent tibi reddere Bacchus
noster et Alcides, illis haec moenia seruas.' 225
dixerat: ast illi niger ignis in ora genasque
prosiluit raptumque comis diadema cremauit.
tunc ferus ante ictum spumis delubra cruentat
taurus et obstantum mediis e coetibus exit
turbidus insanoque ferens altaria cornu. 230
diffugiunt famuli, et regem solatur haruspex.
ipse instaurari sacrum male fortis agique
imperat, et magnos ficto premit ore timores.
qualis ubi implicitum Tirynthius ossibus ignem
sensit et Oetaeas membris accedere uestes, 235
uota incepta tamen libataque tura ferebat
durus adhuc patiensque mali; mox grande coactus
ingemuit, uictorque furit per uiscera Nessus.
nuntius exanimi suspensus pectora cursu
Aepytus ad regem portae statione relicta 240
tendit et haec trepido uix intellectus anhelat:
'rumpe pios cultus intempestiuaque, rector,
sacra deum: frater muris circum omnibus instat
portarumque moras frenis adsultat et hastis,
nomine te crebro, te solum in proelia poscens. 245
flent maesti retro comites, et uterque loquenti
aggemit et pulsis exercitus obstrepit armis.
ille uocat. nunc tempus erat, sator optime diuum!
quid meruit Capaneus?' turbatus inhorruit altis
rex odiis, mediaque tamen gauisus in ira est. 250
sic ubi regnator post exulis otia tauri
mugitum hostilem summa tulit aure iuuencus
agnouitque minas, magna stat feruidus ira
ante gregem spumisque animos ardentibus efflat,
nunc pede toruus humum, nunc cornibus aera findens; 255
horret ager, trepidaeque expectant proelia ualles.
nec desunt regni comites: 'sine moenia pulset
inritus.' 'ille autem fractis huc audeat usque
uiribus?' 'hic miseris furor est instare periclo,
nec librare metus et tuta odisse.' 'resiste 260
hic fretus solio, nos propulsabimus hostem,
nos bellare iube.' sic proxima turba, sed ardens
ecce aderat luctu dicturusque omnia belli
libertate Creon: urit fera corda Menoeceus;
nulla patri requies, illum quaeritque tenetque; 265
illum sanguineos proflantem pectore riuos
aspicit et saeua semper de turre cadentem.
ut dubium et pugnas cunctantem Eteoclea uidit,
'ibis' ait 'neque te ulterius fratremque ducemque,
pessime, funeribus patriae lacrimisque potentem, 270
Eumenidum bellique reum, patiemur inulti.
sat tua non aequis luimus periuria diuis.
urbem armis opibusque grauem et modo ciuibus artam,
ceu caelo deiecta lues inimicaue tellus,
hausisti, uacuamque tamen sublimis obumbras? 275
deest seruitio plebes: hos ignis egentes
fert humus, hos pelago patrius iam detulit amnis;
hi quaerunt artus, illi anxia uulnera curant.
redde agedum miseris fratres natosque patresque,
redde aruis domibusque uiros! ubi maximus Hypseus 280
finitimusque Dryas? ubi Phocidos arma sonorae
Euboicique duces? illos tamen aequa duelli
fors tulit ad manes: at tu (pudet), hostia regni,
hostia, nate, iaces, ceu mutus et e grege sanguis
(ei mihi) primitiis ararum et rite nefasto 285
libatus iussusque mori: et cunctabitur ultra
iste nec, aduerso nunc saltem Marte uocatus,
stabit? an in pugnas alium iubet ire profanus
Tiresias iterumque meos oracula nectit
in gemitus? quid enim misero super unicus Haemon? 290
ille iube subeat, tuque hinc spectator ab alta
turre sede! quid saeua fremis famulamque cohortem
respectas? hi te ire uolunt, hi pendere poenas;
ipsa etiam genetrix ipsaeque odere sorores.
in te ardens frater ferrum mortemque minatur 295
saeuaque portarum conuellit claustra, nec audis?'
sic pater infrendens, miseraque exaestuat ira.
ille sub haec, 'non fallis' ait 'nec te incluta nati
fata mouent. canere illa patrem et iactare decebat,
sed spes sub lacrimis, spes atque occulta cupido 300
his latet: insano praetendis funera uoto,
meque premis frustra uacuae ceu proximus aulae.
non ita Sidoniam Fortuna reliquerit urbem,
in te ut sceptra cadant, tanto indignissime nato.
nec mihi difficilis praesens uindicta++sed arma, 305
arma prius, famuli! coeant in proelia fratres.
uult gemitus lenire Creon. lucrare furorem:
uictori mihi cuncta lues.' sic iurgia paulum
distulit atque ensem, quem iam dabat ira, repressit.
ictus ut incerto pastoris uulnere serpens 310
erigitur gyro longumque e corpore toto
uirus in ore legit; paulum si deuius hostis
torsit iter, cecidere minae tumefactaque frustra
colla sedent, irasque sui bibit ipse ueneni.
at genetrix, primam funestae sortis ut amens 315
expauit famam (nec tarde credidit), ibat
scissa comam uultusque et pectore nuda cruento,
non sexus decorisue memor: Pentheia qualis
mater ad insani scandebat culmina montis,
promissum saeuo caput adlatura Lyaeo. 320
non comites, non ferre piae uestigia natae
aequa ualent: tantum miserae dolor ultimus addit
robur, et exangues crudescunt luctibus anni.
iamque decus galeae, iam spicula saeua ligabat
ductor et ad lituos hilarem intrepidumque tubarum 325
prospiciebat equum, subito cum apparuit ingens
mater, et ipse metu famulumque expalluit omnis
coetus, et oblatam retro dedit armiger hastam.
'quis furor? unde iterum regni integrata resurgit
Eumenis? ipsi etiam post omnia, comminus ipsi 330
stabitis? usque adeo geminas duxisse cohortes
et facinus mandasse parum est? quo deinde redibit
uictor? in hosne sinus? o diri coniugis olim
felices tenebrae! datis, improba lumina, poenas:
haec spectanda dies. quo, saeue, minantia flectis 335
ora? quid alternus uultus pallorque ruborque
mutat, et obnixi frangunt mala murmura dentes?
me miseram! uinces? prius haec tamen arma necesse est
experiare domi: stabo ipso in limine portae
auspicium infelix scelerumque inmanis imago. 340
haec tibi canities, haec sunt calcanda, nefande,
ubera, perque uterum sonipes hic matris agendus.
parce: quid oppositam capulo parmaque repellis?
non ego te contra Stygiis feralia sanxi
uota deis, caeco nec Erinyas ore rogaui. 345
exaudi miseram: genetrix te, saeue, precatur,
non pater; adde moram sceleri et metire quod audes.
sed pulsat muros germanus et impia contra
bella ciet? non mater enim, non obstat eunti
ulla soror: te cuncta rogant, hic plangimus omnes; 350
ast ibi uix unus pugnas dissuadet Adrastus,
aut fortasse iubet. tu limina auita deosque
linquis et a nostris in fratrem amplexibus exis?'
at parte ex alia tacitos obstante tumultu
Antigone furata gradus (nec casta retardat 355
uirginitas) uolat Ogygii fastigia muri
exuperare furens; senior comes haeret eunti
Actor, et hic summas non duraturus ad arces.
utque procul uisis paulum dubitauit in armis,
agnouitque (nefas!) iaculis et uoce superba 360
tecta incessentem, magno prius omnia planctu
implet et ex muris ceu descensura profatur:
'comprime tela manu paulumque hanc respice turrem,
frater, et horrentes refer in mea lumina cristas!
agnoscisne hostes? sic annua pacta fidemque 365
poscimus? hi questus, haec est bona causa modesti
exulis? Argolicos per te, germane, penates
(nam Tyriis iam nullus honos), per si quid in illa
dulce domo, summitte animos: en utraque gentis
turba rogant ambaeque acies; rogat illa suorum 370
Antigone deuota malis suspectaque regi,
et tantum tua, dire, soror. saltem ora trucesque
solue genas; liceat uultus fortasse supremum
noscere dilectos et ad haec lamenta uidere
anne fleas. illum gemitu iam supplice mater 375
frangit et exertum dimittere dicitur ensem:
tu mihi fortis adhuc, mihi, quae tua nocte dieque
exilia erroresque fleo iam iamque tumentem
placaui tibi saepe patrem? quid crimine soluis
germanum? nempe ille fidem et stata foedera rupit, 380
ille nocens saeuusque suis; tamen ecce uocatus
non uenit.' his paulum furor elanguescere dictis
coeperat, obstreperet quamquam atque obstaret Erinys;
iam summissa manus, lente iam flectit habenas,
iam tacet; erumpunt gemitus, lacrimasque fatetur 385
cassis; hebent irae, pariterque et abire nocentem
et uenisse pudet: subito cum matre repulsa
Eumenis eiecit fractis Eteoclea portis
clamantem: 'uenio, solumque quod ante uocasti
inuideo; ne incesse moras, grauis arma tenebat 390
mater; io patria, o regum incertissima tellus,
nunc certe uictoris eris!' nec mitior ille,
'tandem,' inquit, 'scis, saeue, fidem et descendis in aequum?
o mihi nunc primum longo post tempore frater,
congredere: hae leges, haec foedera sola supersunt.' 395
sic hostile tuens fratrem; namque uritur alto
corde quod innumeri comites, quod regia cassis
instratusque ostro sonipes, quod fulua metallo
parma micet, quamquam haud armis inhonorus et ipse
nec palla uulgare nitens: opus ipsa nouarat 400
Maeoniis Argia modis ac pollice docto
stamina purpureae sociauerat aurea telae.
iamque in puluereum Furiis hortantibus aequor
prosiliunt, sua quemque comes stimulatque monetque.
frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt 405
arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.
stat consanguineum campo scelus, unius ingens
bellum uteri, coeuntque pares sub casside uultus.
signa pauent, siluere tubae, stupefactaque Martis
cornua; ter nigris auidus regnator ab oris 410
intonuit terque ima soli concussit, et ipsi
armorum fugere dei: nusquam incluta Virtus,
restinxit Bellona faces, longeque pauentes
Mars rapuit currus, et Gorgone cruda uirago
abstitit, inque uicem Stygiae rubuere sorores. 415
prominet excelsis uulgus miserabile tectis,
cuncta madent lacrimis et ab omni plangitur arce.
hinc questi uixisse senes, hinc pectore nudo
stant matres paruosque uetant attendere natos.
ipse quoque Ogygios monstra ad gentilia manes 420
Tartareus rector porta iubet ire reclusa.
montibus insidunt patriis tristique corona
infecere diem et uinci sua crimina gaudent.
illos ut stimulis ire in discrimen apertis
audit et sceleri nullum iam obstare pudorem, 425
aduolat et medias inmittit Adrastus habenas,
ipse quidem et regnis multum et uenerabilis aeuo.
sed quid apud tales, quis nec sua pignora curae,
exter honos? tamen ille rogat: 'spectabimus ergo hoc,
Inachidae Tyriique, nefas? ubi iura deique? 430
bella ubi? ne perstate animis. te deprecor, hostis
(quamquam, haec ira sinat, nec tu mihi sanguine longe),
te, gener, et iubeo; sceptri si tanta cupido est,
exuo regales habitus, i, Lernan et Argos
solus habe!' non uerba magis suadentia frangunt 435
accensos sumptisque semel conatibus obstant,
quam Scytha curuatis erectus fluctibus umquam
Pontus Cyaneos uetuit concurrere montes.
ut periisse preces geminoque ad proelia fusos
puluere cornipedes explorarique furentum 440
in digitis ammenta uidet, fugit omnia linquens,
castra, uiros, generum, Thebas, ac fata monentem
conuersumque iugo propellit Ariona: qualis
demissus curru laeuae post praemia sortis
umbrarum custos mundique nouissimus heres 445
palluit, amisso ueniens in Tartara caelo.
non tamen indulsit pugnae cunctataque primo
substitit in scelere et paulum Fortuna morata est.
bis cassae periere uiae, bis comminus actos
auertit bonus error equos, puraeque nefandi 450
sanguinis obliquis ceciderunt ictibus hastae.
tendunt frena manu, saeuis calcaribus urguent
inmeritos; mouet et geminas uenerabile diuum
prodigium turmas, alternaque murmura uoluunt
mussantes: iterare acies, procurrere saepe 455
impetus et totum miseris opponere bellum.
iamdudum terris coetuque offensa deorum
auersa caeli Pietas in parte sedebat,
non habitu quo nota prius, non ore sereno,
sed uittis exuta comam, fraternaque bella, 460
ceu soror infelix pugnantum aut anxia mater,
deflebat, saeuumque Iouem Parcasque nocentes
uociferans, seseque polis et luce relicta
descensuram Erebo et Stygios iam malle penates.
'quid me' ait 'ut saeuis animantum ac saepe deorum 465
obstaturam animis, princeps Natura, creabas?
nil iam ego per populos, nusquam reuerentia nostri.
o furor, o homines diraeque Prometheos artes!
quam bene post Pyrrham tellus pontusque uacabant!
en mortale genus!' dixit, speculataque tempus 470
auxilio, 'temptemus' ait 'licet inrita coner,'
desiluitque polo; niueus sub nubibus atris
quamquam maesta deae sequitur uestigia limes.
uix steterat campo, subita mansuescere pace
agmina sentirique nefas; tunc ora madescunt 475
pectoraque, et tacitus subrepsit fratribus horror.
arma etiam simulata gerens cultusque uiriles,
nunc his, nunc illis, 'agite, ite, obsistite,' clamat,
'quis nati fratresque domi, quis pignora tanta
hic quoque! nonne palam est ultro miserescere diuos? 480
tela cadunt, cunctantur equi, Fors ipsa repugnat.'
nonnihil impulerat dubios, ni torua notasset
Tisiphone fraudes caelestique ocior igne
adforet increpitans: 'quid belli obuerteris ausis,
numen iners pacique datum? cede, improba: noster 485
hic campus nosterque dies; nunc sera nocentes
defendis Thebas. ubi tunc, cum bella cieret
Bacchus et armatas furiarent orgia matres?
aut ubi segnis eras, dum Martius impia serpens
stagna bibit, dum Cadmus arat, dum uicta cadit Sphinx, 490
dum rogat Oedipoden genitor, dum lampade nostra
in thalamos Iocasta uenit?' sic urguet, et ultro
uitantem aspectus etiam pudibundaque longe
ora reducentem premit astridentibus hydris
intentatque faces; deiectam in lumina pallam 495
diua trahit magnoque fugit questura Tonanti.
tunc uero accensae stimulis maioribus irae:
arma placent, uersaeque uolunt spectare cohortes.
instaurant crudele nefas; rex impius aptat
tela et funestae casum prior occupat hastae. 500
illa uiam medium clipei conata per orbem
non perfert ictus atque alto uincitur auro.
tunc exul subit et clare funesta precatur:
'di, quos effosso non inritus ore rogauit
Oedipodes flammare nefas, non improba posco 505
uota: piabo manus et eodem pectora ferro
rescindam, dum me moriens hic sceptra tenentem
linquat et hunc secum portet minor umbra dolorem.'
hasta subit uelox equitis femur inter equique
ilia, letum utrique uolens; sed plaga sedentis 510
laxato uitata genu, tamen inrita uoti
cuspis in obliquis inuenit uulnera costis.
it praeceps sonipes strictae contemptor habenae
aruaque sanguineo scribit rutilantia gyro.
exultat fratris credens hunc ille cruorem 515
(credit et ipse metu), totis iamque exul habenis
indulget, caecusque auidos inlidit in aegrum
cornipedem cursus. miscentur frena manusque
telaque, et ad terram turbatis gressibus ambo
praecipitant. ut nocte rates, quas nubilus Auster 520
implicuit, frangunt tonsas mutantque rudentes,
luctataeque diu tenebris hiemique sibique,
sicut erant, imo pariter sedere profundo:
haec pugnae facies. coeunt sine more, sine arte,
tantum animis iraque, atque ignescentia cernunt 525
per galeas odia et uultus rimantur acerbo
lumine: nil adeo mediae telluris, et enses
impliciti innexaeque manus, alternaque saeui
murmura ceu lituos rapiunt aut signa tubarum.
fulmineos ueluti praeceps cum comminus egit 530
ira sues strictisque erexit tergora saetis:
igne tremunt oculi, lunataque dentibus uncis
ora sonant; spectat pugnas de rupe propinqua
uenator pallens canibusque silentia suadet:
sic auidi incurrunt; necdum letalia miscent 535
uulnera, sed coeptus sanguis, facinusque peractum est.
nec iam opus est Furiis; tantum mirantur et astant
laudantes, hominumque dolent plus posse furores.
fratris uterque furens cupit adfectatque cruorem
et nescit manare suum; tandem inruit exul, 540
hortatusque manum, cui fortior ira nefasque
iustius, alte ensem germani in corpore pressit,
qua male iam plumis imus tegit inguina thorax.
ille dolens nondum, sed ferri frigore primo
territus, in clipeum turbatos colligit artus; 545
mox intellecto magis ac magis aeger anhelat
uulnere. nec parcit cedenti atque increpat hostis:
'quo retrahis, germane, gradus? hoc languida somno,
hoc regnis effeta quies, hoc longa sub umbra
imperia! exilio rebusque exercita egenis 550
membra uides; disce arma pati nec fidere laetis.'
sic pugnant miseri; restabat lassa nefando
uita duci summusque cruor, poterantque parumper
stare gradus; sed sponte ruit fraudemque supremam
in media iam morte parat. clamore Cithaeron 555
erigitur, fraterque ratus uicisse leuauit
ad caelum palmas: 'bene habet! non inrita uoui,
cerno graues oculos atque ora natantia leto.
huc aliquis propere sceptrum atque insigne comarum,
dum uidet.' haec dicens gressus admouit et arma, 560
ceu templis decus et patriae laturus ouanti,
arma etiam spoliare cupit; nondum ille peractis
manibus ultrices animam seruabat in iras.
utque superstantem pronumque in pectora sensit,
erigit occulte ferrum uitaeque labantis 565
reliquias tenues odio suppleuit, et ensem
iam laetus fati fraterno in corde reliquit.
ille autem: 'uiuisne an adhuc manet ira superstes,
perfide, nec sedes umquam meriture quietas?
huc mecum ad manes! illic quoque pacta reposcam, 570
si modo Agenorei stat Cnosia iudicis urna,
qua reges punire datur.' nec plura locutus
concidit et totis fratrem grauis obruit armis.
ite truces animae funestaque Tartara leto
polluite et cunctas Erebi consumite poenas! 575
uosque malis hominum, Stygiae, iam parcite, diuae:
omnibus in terris scelus hoc omnique sub aeuo
uiderit una dies, monstrumque infame futuris
excidat, et soli memorent haec proelia reges.
at genitor sceleris comperto fine profundis 580
erupit tenebris saeuoque in limine profert
mortem imperfectam: ueteri stat sordida tabo
utraque canities, et durus sanguine crinis
obnubit furiale caput; procul ora genaeque
intus et effossae squalent uestigia lucis. 585
uirgo autem impositae sustentat pondera laeuae,
dextra sedet baculo. qualis si puppe relicta
exosus manes pigri sulcator Auerni
exeat ad superos solemque et pallida turbet
astra, nec ipse diu fortis patiensque superni 590
aeris; interea longum cessante magistro
crescat opus, totisque expectent saecula ripis:
talis init campum, comitique extrema gementi,
'duc' ait 'ad natos patremque recentibus, oro,
inice funeribus!' cunctatur nescia uirgo 595
quid paret; impediunt iter implicitosque morantur
arma, uiri, currus, altaque in strage seniles
deficiunt gressus et dux miseranda laborat.
ut quaesita diu monstrauit corpora clamor
uirginis, insternit totos frigentibus artus. 600
nec uox ulla seni: iacet inmugitque cruentis
uulneribus, nec uerba diu temptata sequuntur.
dum tractat galeas atque ora latentia quaerit,
tandem muta diu genitor suspiria soluit:
'tarda meam, Pietas, longo post tempore mentem 605
percutis? estne sub hoc hominis clementia corde?
uincis io miserum, uincis, Natura, parentem!
en habeo gemitus lacrimaeque per arida serpunt
uulnera et in molles sequitur manus impia planctus.
accipite infandae iusta exequialia mortis, 610
crudeles nimiumque mei! nec noscere natos
adloquiumque aptare licet; dic, uirgo, precanti,
quem teneo? quo nunc uestras ego saeuus honore
prosequar inferias? o si fodienda redirent
lumina et in uultus saeuire ex more potestas! 615
heu dolor, heu iusto magis exaudita parentis
uota malaeque preces! quisnam fuit ille deorum,
qui stetit orantem iuxta praereptaque uerba
dictauit Fatis? Furor illa et mouit Erinys
et pater et genetrix et regna oculique cadentes; 620
nil ego: per Ditem iuro dulcesque tenebras
inmeritamque ducem, subeam sic Tartara digna
morte, nec irata fugiat me Laius umbra.
ei mihi, quos nexus fratrum, quae uulnera tracto!
soluite, quaeso, manus infestaque uincula tandem 625
diuidite, et medium nunc saltem admittite patrem.'
talia dequestus paulatim insumpserat iras
mortis, et occulte telum, ni nata uetaret,
quaerebat; sed cauta manu subtraxerat enses
Antigone. furit inde senex: 'ubi noxia tela? 630
heu Furiae! num totum abiit in corpora ferrum?'
dicentem comes aegra leuat mutumque dolorem
ipsa premit, saeuum gaudens planxisse parentem.
olim autem inceptae clamore exterrita pugnae
regina extulerat notum penetralibus ensem, 635
ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
multaque cum superis et diro questa cubili
et nati furiis et primi coniugis umbris,
luctata est dextra, et prono uix pectore ferrum
intrauit tandem: uenas perrumpit aniles 640
uulnus et infelix lustratur sanguine lectus.
illius exili stridentem in pectore plagam
Ismene conlapsa super lacrimisque comisque
siccabat plangens: qualis Marathonide silua
flebilis Erigone caesi prope funera patris 645
questibus absumptis tristem iam soluere nodum
coeperat et fortes ramos moritura legebat.
et iam laeta ducum spes elusisse duorum
res Amphionias alio sceptrumque maligna
transtulerat Fortuna manu, Cadmique tenebat 650
iura Creon. miser heu bellorum terminus! illi
pugnarant fratres. hunc et Mauortia clamant
semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus
conciliat populis. scandit fatale tyrannis
flebilis Aoniae solium: pro blanda potestas 655
et sceptri malesuadus amor! numquamne priorum
haerebunt documenta nouis? iuuat ecce nefasto
stare loco regimenque manu tractare cruentum.
quid, melior Fortuna, potes! iam flectere patrem
incipit atque datis abolere Menoecea regnis. 660
primum adeo saeuis imbutus moribus aulae
(indicium specimenque sui) iubet igne supremo
arceri Danaos, nudoque sub axe relinqui
infelix bellum et tristes sine sedibus umbras.
mox reducem Ogygiae congressus limine portae 665
Oedipodem extimuit paulum, seseque minorem
confessus tacite, promptamque coercuit iram;
sed redit in regem caecumque audentius hostem
increpitans, 'procul,' inquit, 'abi, uictoribus omen
inuisum, et Furias auerte ac moenia lustra 670
discessu Thebana tuo. spes longa peracta est:
uade, iacent nati. quae iam tibi uota supersunt?'
horruit instinctu rabido, steteruntque trementes
ceu uisu praesente genae, seniumque recessit.
tunc natam baculumque manu dimisit, et irae 675
innixus tumido uocem de pectore rumpit:
'iamne uacat saeuire, Creon? modo perfida regna
fortunaeque locum nostrae, miserande, subisti,
et tibi iam fas est regum calcare ruinas?
iam tumulis uictos, socios iam moenibus arces? 680
macte, potes digne Thebarum sceptra tueri:
haec tua prima dies. sed cur noua contrahis amens
iura? quid anguste tantos metiris honores?
exilium intendis. timida inclementia regum
ista! feros auidus quin protinus imbuis enses? 685
crede, licet: ueniat cupidus parere satelles
intrepidusque secet non euitantia colla.
incipe! an expectas ut pronus supplice dextra
sternar et inmitis domini uestigia quaeram?
finge autem temptare, sines? mihine ulla minaris 690
supplicia, aut ullos reris superesse timores?
linquere tecta iubes? caelum terramque reliqui
sponte, atque ultricem crudelis in ora retorsi
non ullo cogente manum: quid tale iubere,
rex inimice, potes? fugio excedoque nefandis 695
sedibus; an refert quo funera longa measque
transportem tenebras? ne non gens cuncta precanti
concedat, patriae quantum miser incubo terrae!
sed dulces Thebae. nimirum hic clarior ortus,
et meliora meos permulcent sidera uultus, 700
hic genetrix natique. habeas Thebana regasque
moenia, quo Cadmus, quo Laius omine rexit
quoque ego; sic thalamos, sic pignora fida capessas;
nec tibi sit uirtus fortunam euadere dextra,
sed lucem deprensus ames. satis omina sanxi, 705
duc age, nata, procul. quid te autem luctibus addo?
da, rex magne, ducem.' timuit miseranda relinqui
Antigone mutatque preces: 'felicia per te
regna, uerende Creon, sanctasque Menoeceos umbras:
da ueniam adflicto dictisque ignosce superbis. 710
hunc morem fandi longae fecere querelae;
nec soli ferus iste tibi: sic fata deosque
adloquitur, durus luctu, facilisque nec ipsi
saepe mihi; pridem indomito sub pectore uiuit
libertas misera et saeuae spes aspera mortis. 715
et nunc ecce tuas inritat callidus iras
suppliciumque cupit; sed tu maioribus, oro,
imperii potiare bonis, altusque iacentes
praetereas, et magna ducum uereare priorum
funera. et hic quondam solio sublimis et armis 720
saeptus opem miseris et iura, potentibus aequus
supplicibusque, dabat, cui nunc ex agmine tanto
una comes, necdum exul erat. felicibus hicne
obstat? in hunc odiis et regni uiribus exis,
hunc abigis tectis? an ne prope limina clarum 725
ingemat et uotis intempestiuus oberret?
pone metum, procul usque tua summotus ab aula
flebit; ego erectum subigam et seruire docebo,
coetibus abducam solaque in sede recondam:
exul erit. nam quae migranti externa patebunt 730
moenia? uis Argos eat hostilesque Mycenas
squalidus inreptet, uictique ad limen Adrasti
Aonias referat clades, tenuemque precetur
rex Thebanus opem? miserae quid crimina gentis
pandere, quid casus iuuat ostentare pudendos? 735
conde, precor, quodcumque sumus, nec longa precamur
dona, Creon: miserere senis, maestosque parentis
hic, precor, hic manes indulge ponere: certe
Thebanos sepelire licet.' sic orat humique
uoluitur; abducit genitor saeuumque minatur 740
indignans ueniam. qualis leo rupe sub alta,
quem uiridem quondam siluae montesque tremebant,
iam piger et longo iacet exarmatus ab aeuo,
magna tamen facies et non adeunda senectus;
et si demissas ueniat mugitus ad aures, 745
erigitur meminitque sui, uiresque solutas
ingemit et campis alios regnare leones.
flectitur adfatu, sed non tamen omnia rector
supplicis indulget lacrimis partemque recidit
muneris. 'haud,' inquit, 'patriis prohibebere longe 750
finibus, occursu dum non pia templa domosque
commacules. habeant te lustra tuusque Cithaeron;
atque haec ecce tuis tellus habitabilis umbris,
qua bellum geminaeque iacent in sanguine gentes.'
sic ait, et ficto comitum uulgique gementis 755
adsensu limen tumidus regale petebat.
interea pulsi uallum exitiale Pelasgi
destituunt furto; nulli sua signa suusque
ductor: eunt taciti passim et pro funere pulchro
dedecorem amplexi uitam reditusque pudendos. 760
nox fauet et grata profugos amplectitur umbra.


XII

Nondum cuncta polo uigil inclinauerat astra
ortus et instantem cornu tenuiore uidebat
Luna diem, trepidas ubi iam Tithonia nubes
discutit ac reduci magnum parat aethera Phoebo:
agmina iam raris Dircaea penatibus errant, 5
noctis questa moras; quamuis tunc otia tandem
et primus post bella sopor, tamen aegra quietem
pax fugat et saeui meminit uictoria belli.
uix primo proferre gradum et munimina ualli
soluere, uix totas reserare audacia portas; 10
stant ueteres ante ora metus campique uacantis
horror: ut adsiduo iactatis aequore tellus
prima labat, sic attoniti nil comminus ire
mirantur fusasque putant adsurgere turmas.
sic ubi perspicuae scandentem limina turris 15
Idaliae uolucres fuluum aspexere draconem,
intus agunt natos et feta cubilia uallant
unguibus imbellesque citant ad proelia pennas;
mox ruerit licet ille retro, tamen aera nudum
candida turba timet, tandemque ingressa uolatus 20
horret et a mediis etiamnum respicit astris.
itur in exanguem populum bellique iacentis
reliquias, quacumque dolor luctusque, cruenti,
exegere, duces; hi tela, hi corpora, at illi
caesorum tantum ora uident alienaque iuxta 25
pectora; pars currus deflent uiduisque loquuntur,
hoc solum quia restat, equis; pars oscula figunt
uulneribus magnis et de uirtute queruntur.
frigida digeritur strages: patuere recisae
cum capulis hastisque manus mediisque sagittae 30
luminibus stantes; multis uestigia caedis
nulla: ruunt planctu pendente et ubique parato.
at circum informes truncos miserabile surgit
certamen qui iusta ferant, qui funera ducant.
saepe etiam hostiles (lusit Fortuna parumper) 35
decepti fleuere uiros; nec certa facultas
noscere quem miseri uitent calcentue cruorem.
at quibus est inlaesa domus uacuique doloris,
aut deserta uagi Danaum tentoria lustrant
inmittuntque faces, aut (quae post bella uoluptas) 40
quaerunt dispersi iaceat quo puluere Tydeus,
an rapti pateat specus auguris, aut ubi diuum
hostis, an aetheriae uiuant per membra fauillae.
iam lacrimis exempta dies, nec serus abegit
Vesper: amant miseri lamenta malisque fruuntur. 45
nec subiere domos, sed circum funera pernox
turba sedet, uicibusque datis alterna gementes
igne feras planctuque fugant; nec dulcibus astris
uicta, nec adsiduo coierunt lumina fletu.
tertius Aurorae pugnabat Lucifer, et iam 50
montibus orbatis, lucorum gloria, magnae
Teumesi uenere trabes et amica Cithaeron
silua rogis; ardent excisae uiscera gentis
molibus extructis: supremo munere gaudent
Ogygii manes; queritur miserabile Graium 55
nuda cohors uetitumque gemens circumuolat ignem.
accipit et saeui manes Eteoclis iniquos
haudquaquam regalis honos; Argiuus haberi
frater iussus adhuc atque exule pellitur umbra.
at non plebeio fumare Menoecea busto 60
rex genitor Thebaeque sinunt, nec robora uilem
struxerunt de more rogum, sed bellicus agger
curribus et clipeis Graiorumque omnibus armis
sternitur; hostiles super ipse, ut uictor, aceruos
pacifera lauro crinem uittisque decorus 65
accubat: haud aliter quam cum poscentibus astris
laetus in accensa iacuit Tirynthius Oeta.
spirantes super inferias, captiua Pelasgum
corpora frenatosque, pater, solacia sorti
bellorum, mactabat equos; his arduus ignis 70
palpitat, et gemitus tandem erupere paterni:
'o nisi magnanimae nimius te laudis inisset
ardor, Echionios mecum uenerande penates
atque ultra recture puer, uenientia qui nunc
gaudia et ingratum mihi munus acerbas! 75
tu superum conuexa licet coetusque perenni
(credo equidem) uirtute colas, mihi flebile semper
numen eris; ponant aras excelsaque Thebae
templa dicent: uni fas sit lugere parenti.
et nunc heu quae digne tibi sollemnia quasue 80
largiar exequias? nec si fatale potestas
Argos et impulsas cineri miscere Mycenas,
meque super, cui uita (nefas!) et sanguine nati
partus honos. eademne dies, eadem impia bella
te, puer, et diros misere in Tartara fratres? 85
et nunc Oedipodi par est fortuna doloris
ac mihi? quam similes gemimus, bone Iuppiter, umbras!
accipe, nate, tui noua libamenta triumphi,
accipe et hoc regimen dextrae frontisque superbae
uincula, quae patri minimum laetanda dedisti. 90
regem te, regem tristes Eteocleos umbrae
aspiciant.' simul haec dicens crinemque manumque
destruit, accensaque iterat uiolentius ira:
'saeuum agedum inmitemque uocent si funera Lernae
tecum ardere ueto; longos utinam addere sensus 95
corporibus caeloque animas Ereboque nocentes
pellere fas, ipsumque feras, ipsum unca uolucrum
ora sequi atque artus regum monstrare nefandos!
ei mihi, quod positos humus alma diesque resoluet!
quare iterum repetens iterumque edico: suprema 100
ne quis ope et flammis ausit iuuisse Pelasgos;
aut nece facta luet numeroque explebit adempta
corpora; per superos magnumque Menoecea iuro.'
dixit, et abreptum comites in tecta ferebant.
flebilis interea uacuis comitatus ab Argis 105
(fama trahit miseras) orbae uiduaeque ruebant
Inachides ceu capta manus; sua uulnera cuique,
par habitus cunctis, deiecti in pectora crines
accinctique sinus; manant lacera ora cruentis
unguibus, et molles planctu creuere lacerti. 110
prima per attonitas nigrae regina cateruae,
tristibus inlabens famulis iterumque resurgens,
quaerit inops Argia uias; non regia cordi,
non pater: una fides, unum Polynicis amati
nomen in ore sedet; Dircen infaustaque Cadmi 115
moenia posthabitis uelit incoluisse Mycenis.
proxima Lernaeo Calydonidas agmine mixtas
Tydeos exequiis trahit haud cessura sorori
Deipyle; scelus illa quidem morsusque profanos
audierat miseranda uiri, sed cuncta iacenti 120
infelix ignoscit amor. post aspera uisu,
ac deflenda tamen, digno plangore Nealce
Hippomedonta ciens. uatis mox impia coniunx
heu uacuos positura rogos. postrema gementum
agmina Maenaliae ducit comes orba Dianae, 125
et grauis Euadne: dolet haec queriturque labores
audacis pueri, magni memor illa mariti
it toruum lacrimans summisque irascitur astris.
illas et lucis Hecate speculata Lycaeis
prosequitur gemitu, duplexque ad litus euntes 130
planxit ab Isthmiaco genetrix Thebana sepulcro,
noctiuagumque gregem, quamuis sibi luget, Eleusin
fleuit et arcanos errantibus extulit ignes.
ipsa per auersos ducit Saturnia calles
occultatque uias, ne plebs congressa suorum 135
ire uetet pereatque ingentis gloria coepti.
nec non functa ducum refouendi corpora curam
Iris habet, putresque arcanis roribus artus
ambrosiaeque rigat sucis, ut longius obstent
expectentque rogum et flammas non ante fatiscant. 140
squalidus ecce genas et inani uulnere pallens
Ornytus (hic socio desertus ab agmine, tardat
plaga recens) timido secreta per auia furto
debile carpit iter fractaeque innititur hastae.
isque ubi mota nouo stupuit loca sola tumultu 145
femineumque gregem, quae iam super agmina Lernae
sola uidet, non ille uiam causasue requirit,
quippe patent, maesto sed sic prior occupat ore:
'quo, miserae, quo fertis iter? funusne peremptis
speratis cineremque uiris? stat peruigil illic 150
umbrarum custos inhumataque corpora regi
adnumerat. nusquam lacrimae, procul usque fugati
accessus hominum: solis auibusque ferisque
ire licet. uestrisne Creon dabit aequus honorem
luctibus? inmites citius Busiridos aras 155
Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit
exorare deos; rapiet fortasse precantes,
si mens nota mihi, nec coniugialia supra
funera sed caris longe mactabit ab umbris.
quin fugitis, dum tuta uia est, Lernamque reuersae 160
nomina, quod superest, uacuis datis orba sepulcris
absentesque animas ad inania busta uocatis?
aut uos Cecropiam (prope namque et Thesea fama est
Thermodontiaco laetum remeare triumpho)
imploratis opem? bello cogendus et armis 165
in mores hominemque Creon.' sic fatus, at illis
horruerunt lacrimae, stupuitque inmanis eundi
impetus, atque uno uultus pallore gelati.
non secus adflauit molles si quando iuuencas
tigridis Hyrcanae ieiunum murmur, et ipse 170
auditu turbatus ager, timor omnibus ingens
quae placeat, quos illa fames escendat in armos.
continuo discors uario sententia motu
scinditur: his Thebas tumidumque ambire Creonta,
his placet Actaeae si quid clementia gentis 175
adnuat; extremum curarum ac turpe reuerti.
hic non femineae subitum uirtutis amorem
colligit Argia, sexuque inmane relicto
tractat opus: placet (egregii spes dura pericli!)
comminus infandi leges accedere regni, 180
quo Rhodopes non ulla nurus nec alumna niuosi
Phasidis innuptis uallata cohortibus iret.
tunc mouet arte dolum, quo semet ab agmine fido
segreget, inmitesque deos regemque cruentum
contemptrix animae et magno temeraria luctu 185
prouocet; hortantur pietas ignesque pudici.
ipse etiam ante oculos omni manifestus in actu,
nunc hospes miserae, primas nunc sponsus ad aras,
nunc mitis coniunx, nunc iam sub casside torua
maestus in amplexu multumque a limine summo 190
respiciens: sed nulla animo uersatur imago
crebrior Aonii quam quae de sanguine campi
nuda uenit poscitque rogos. his anxia mentem
aegrescit furiis et, qui castissumus ardor,
funus amat; tunc ad comites conuersa Pelasgas, 195
'uos' ait 'Actaeas acies Marathoniaque arma
elicite, aspiretque pio Fortuna labori.
me sinite Ogygias, tantae quae sola ruinae
causa fui, penetrare domos et fulmina regni
prima pati; nec surda ferae pulsabimus urbis 200
limina: sunt illic soceri mihi suntque sorores
coniugis, et Thebas haud ignoranda subibo.
ne tantum reuocate gradus: illo impetus ingens
auguriumque animi.' nec plura, unumque Menoeten
(olim hic uirginei custos monitorque pudoris) 205
eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum,
praecipites gressus, qua uenerat Ornytus, aufert.
atque ubi uisa procul socias liquisse malorum,
'anne' ait 'hostiles ego te tabente per agros
(heu dolor!) expectem quaenam sententia lenti 210
Theseos, an bello proceres, an dexter haruspex
adnuat? interea funus decrescit, et uncis
alitibus (non hos potius?) supponimus artus.
et nunc me duram, si quis tibi sensus ad umbras,
me tardam Stygiis quereris, fidissime, diuis. 215
heu si nudus adhuc, heu si iam forte sepultus:
nostrum utrumque nefas; adeo uis nulla dolenti?
Mors nusquam saeuusque Creon? hortaris euntem,
Ornyte!' sic dicens magno Megareia praeceps
arua rapit passu, demonstrat proxima quisque 220
obuius horrescitque habitus miseramque ueretur.
uadit atrox uisu, nil corde nec aure pauescens,
et nimiis confisa malis propiorque timeri:
nocte uelut Phrygia cum lamentata resultant
Dindyma, pinigeri rapitur Simoentis ad amnem 225
dux uesana chori, cuius dea sanguine lecto
ipsa dedit ferrum et uittata fronde notauit.
iam pater Hesperio flagrantem gurgite currum
abdiderat Titan, aliis rediturus ab undis,
cum tamen illa grauem luctu fallente laborem 230
nescit abisse diem: nec caligantibus aruis
terretur, nec frangit iter per et inuia saxa
lapsurasque trabes nemorumque arcana (sereno
nigra die) caecisque incisa noualia fossis,
per fluuios secura uadi, somnosque ferarum 235
praeter et horrendis infesta cubilia monstris.
tantum animi luctusque ualent! pudet ire Menoeten
tardius, inualidaeque gradum miratur alumnae.
quas non illa domos pecudumque hominumque modesto
pulsauit gemitu? quotiens amissus eunti 240
limes, et errantem comitis solacia flammae
destituunt gelidaeque facem uicere tenebrae!
iamque supinantur fessis lateque fatiscunt
Penthei deuexa iugi, cum pectore anhelo
iam prope deficiens sic incipit orsa Menoetes: 245
'haud procul, exacti si spes non blanda laboris,
Ogygias, Argia, domos et egena sepulcri
busta iacere reor: graue comminus aestuat aer
sordidus, et magnae redeunt per inane uolucres.
haec illa est crudelis humus, nec moenia longe. 250
cernis ut ingentes murorum porrigat umbras
campus et e speculis moriens intermicet ignis?
moenia sunt iuxta.' modo nox magis ipsa tacebat,
solaque nigrantes laxabant astra tenebras.
horruit Argia, dextramque ad moenia tendens: 255
'urbs optata prius, nunc tecta hostilia, Thebae,
et tamen, inlaesas si reddis coniugis umbras,
sic quoque dulce solum, cernis quo praedita cultu,
qua stipata manu, iuxta tua limina primum
Oedipodis magni uenio nurus? improba non sunt 260
uota: rogos hospes planctumque et funera posco.
illum, oro, extorrem regni belloque fugatum,
illum, quem solio non es dignata paterno,
redde mihi. tuque, oro, ueni, si manibus ulla
effigies errantque animae post membra solutae, 265
tu mihi pande uias, tuaque ipse ad funera deduc,
si merui.' dixit, tectumque adgressa propinquae
pastorale casae reficit spiramina fessi
ignis, et horrendos inrumpit turbida campos.
qualis ab Aetnaeis accensa lampade saxis 270
orba Ceres magnae uariabat imagine flammae
Ausonium Siculumque latus, uestigia nigri
raptoris uastosque legens in puluere sulcos;
illius insanis ululatibus ipse remugit
Enceladus ruptoque uias inluminat igni: 275
Persephonen amnes siluae freta nubila clamant,
Persephonen tantum Stygii tacet aula mariti.
admonet attonitam fidus meminisse Creontis
altor et occulto summittere lampada furto.
regina Argolicas modo formidata per urbes, 280
uotum inmane procis spesque augustissima gentis,
nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo,
sola per offensus armorum et lubrica tabo
gramina, non tenebras, non circumfusa tremescens
concilia umbrarum atque animas sua membra gementes, 285
saepe gradu caeco ferrum calcataque tela
dissimulat, solusque labor uitasse iacentes,
dum funus putat omne suum, uisuque sagaci
rimatur positos et corpora prona supinat
incumbens, queriturque parum lucentibus astris. 290
forte soporiferas caeli secreta per umbras
Iuno, sinu magni semet furata mariti,
Theseos ad muros, ut Pallada flecteret, ibat,
supplicibusque piis faciles aperiret Athenas.
atque ubi per campos errore fatiscere uano 295
inmeritam Argian supero respexit ab axe,
indoluit uisu, et lunaribus obuia bigis
aduertit uultum placidaque ita uoce locuta est:
'da mihi poscenti munus breue, Cynthia, si quis
est Iunonis honos; certe Iouis improba iussu 300
ter noctem Herculeam++ueteres sed mitto querelas:
en locus officio. cultrix placitissima nostri
Inachis Argia cernis qua nocte uagetur
nec reperire uirum densis queat aegra tenebris?
et tibi nimbosum languet iubar: exere, quaeso, 305
cornua, et adsueto propior premat orbita terras.
hunc quoque, qui curru madidas tibi pronus habenas
ducit, in Aonios uigiles demitte Soporem.'
uix ea, cum scissis magnum dea nubibus orbem
protulit; expauere umbrae, fulgorque recisus 310
sideribus; uix ipsa tulit Saturnia flammas.
primum per campos infuso lumine pallam
coniugis ipsa suos noscit miseranda labores,
quamquam texta latent suffusaque sanguine maeret
purpura; dumque deos uocat et de funere caro 315
hoc superesse putat, uidet ipsum in puluere paene
calcatum. fugere animus uisusque sonusque,
inclusitque dolor lacrimas; tum corpore toto
sternitur in uultus animamque per oscula quaerit
absentem, pressumque comis ac ueste cruorem 320
seruatura legit. mox tandem uoce reuersa:
'hunc ego te, coniunx, ad debita regna profectum
ductorem belli generumque potentis Adrasti
aspicio, talisque tuis occurro triumphis?
huc attolle genas defectaque lumina: uenit 325
ad Thebas Argia tuas; age, moenibus induc
et patrios ostende lares et mutua redde
hospitia. heu quid ago? proiectus caespite nudo
hoc patriae telluris habes. quae iurgia? certe
imperium non frater habet! nullasne tuorum 330
mouisti lacrimas? ubi mater, ubi incluta fama
Antigone? mihi nempe iaces, mihi uictus es uni!
dicebam: "quo tendis iter? quid sceptra negata
poscis? habes Argos, soceri regnabis in aula;
hic tibi longus honos, hic indiuisa potestas." 335
quid queror? ipsa dedi bellum maestumque rogaui
ipsa patrem ut talem nunc te complexa tenerem.
sed bene habet, superi, gratum est, Fortuna; peracta
spes longinqua uiae: totos inuenimus artus.
ei mihi, sed quanto descendit uulnus hiatu! 340
hoc frater? qua parte, precor, iacet ille nefandus
praedator? uincam uolucres (sit adire potestas)
excludamque feras; an habet funestus et ignes?
sed nec te flammis inopem tua terra uidebit:
ardebis lacrimasque feres quas ferre negatum 345
regibus, aeternumque tuo famulata sepulcro
durabit deserta fides, testisque dolorum
natus erit, paruoque torum Polynice fouebo.'
ecce alios gemitus aliamque ad busta ferebat
Antigone miseranda facem, uix nacta petitos 350
moenibus egressus; illam nam tempore in omni
attendunt uigiles et rex iubet ipse timeri,
contractaeque uices et crebrior excubat ignis.
ergo deis fratrique moras excusat et amens,
ut paulum inmisso cessit statio horrida somno, 355
erumpit muris: fremitu quo territat agros
uirginis ira leae, rabies cui libera tandem
et primus sine matre furor. nec longa morata,
quippe trucem campum et positus quo puluere frater
nouerat. atque illam contra uidet ire Menoetes, 360
cui uacat, et carae gemitus compescit alumnae.
cum tamen erectas extremus uirginis aures
accessit sonus, utque atra sub ueste comisque
squalentem et crasso foedatam sanguine uultus
astrorum radiis et utraque a lampade uidit, 365
'cuius' ait 'manes, aut quae temeraria quaeris
nocte mea?' nihil illa diu, sed in ora mariti
deicit inque suos pariter uelamina uultus,
capta metu subito paulumque oblita doloris.
hoc magis increpitans suspecta silentia perstat 370
Antigone, comitemque premens ipsamque; sed ambo
deficiunt fixique silent. tandem ora retexit
Argia, corpusque tamen complexa profatur:
'si quid in hoc ueteri bellorum sanguine mecum
quaesitura uenis, si tu quoque dura Creontis 375
iussa times, possum tibi me confisa fateri.
si misera es (certe lacrimas lamentaque cerno),
iunge, age, iunge fidem: proles ego regis Adrasti
(ei mihi! num quis adest?) cari Polynicis ad ignes,
etsi regna uetant++' stupuit Cadmeia uirgo 380
intremuitque simul dicentemque occupat ultro:
'mene igitur sociam (pro fors ignara!) malorum,
mene times? mea membra tenes, mea funera plangis.
cedo, tene, pudet heu! pietas ignaua sororis!
haec prior++' hic pariter lapsae iunctoque per ipsum 385
amplexu miscent auidae lacrimasque comasque,
partitaeque artus redeunt alterna gementes
ad uultum et cara uicibus ceruice fruuntur.
dumque modo haec fratrem memorat, nunc illa maritum,
mutuaque exorsae Thebas Argosque renarrant, 390
longius Argia miseros reminiscitur actus:
'per tibi furtiui sacrum commune doloris,
per socios manes et conscia sidera iuro:
non hic amissos, quamquam uagus exul, honores,
non gentile solum, carae non pectora matris, 395
te cupiit unam noctesque diesque locutus
Antigonen; ego cura minor facilisque relinqui.
tu tamen ex celsa sublimem forsitan arce
ante nefas Grais dantem uexilla maniplis
uidisti, teque ille acie respexit ab ipsa 400
ense salutatam et nutantis uertice coni:
nos procul. extremas sed quis deus egit in iras?
nil uestrae ualuere preces? tibine iste negauit
oranti?' causas ac tristia reddere fata
coeperat Antigone; fidus comes admonet ambas: 405
'heia agite inceptum potius! iam sidera pallent
uicino turbata die, perferte laborem,
tempus erit lacrimis, accenso flebitis igne.'
haud procul Ismeni monstrabant murmura ripas,
qua turbatus adhuc et sanguine decolor ibat. 410
huc laceros artus socio conamine portant
inualidae, iungitque comes non fortior ulnas.
sic Hyperionium trepido Phaethonta sorores
fumantem lauere Pado; uixdum ille sepulcro
conditus, et flentes stabant ad flumina siluae. 415
ut sanies purgata uado membrisque reuersus
mortis honos, ignem miserae post ultima quaerunt
oscula; sed gelidae circum exanimesque fauillae
putribus in foueis, atque omnia busta quiescunt.
stabat adhuc, seu forte, rogus, seu numine diuum, 420
cui torrere datum saeuos Eteocleos artus,
siue locum monstris iterum Fortuna parabat,
seu dissensuros seruauerat Eumenis ignes.
hic tenuem nigris etiamnum aduiuere lucem
roboribus pariter cupidae uidere, simulque 425
flebile gauisae; nec adhuc quae busta repertum,
sed placidus quicumque rogant mitisque supremi
admittat cineris consortem et misceat umbras.
ecce iterum fratres: primos ut contigit artus
ignis edax, tremuere rogi et nouus aduena busto 430
pellitur; exundant diuiso uertice flammae
alternosque apices abrupta luce coruscant.
pallidus Eumenidum ueluti commiserit ignes
Orcus, uterque minax globus et conatur uterque
longius; ipsae etiam commoto pondere paulum 435
secessere trabes. conclamat territa uirgo:
'occidimus, functasque manu stimulauimus iras.
frater erat; quis enim accessus ferus hospitis umbrae
pelleret? en clipei fragmen semustaque nosco
cingula, frater erat! cernisne ut flamma recedat 440
concurratque tamen? uiuunt odia improba, uiuunt.
nil actum bello; miseri, sic dum arma mouetis
uicit nempe Creon! nusquam iam regna: quis ardor?
cui furitis? sedate minas; tuque exul ubique,
semper inops aequi, iam cede (hoc nupta precatur, 445
hoc soror), aut saeuos mediae ueniemus in ignes.'
uix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta
impulit adiuuitque rogi discordis hiatus,
et uigilum turbata quies, quibus ipse malorum
fingebat simulacra Sopor: ruit ilicet omnem 450
prospectum lustrans armata indagine miles.
illos instantes senior timet unus; at ipsae
ante rogum saeuique palam spreuisse Creontis
imperia et furtum claro plangore fatentur
securae, quippe omne uident fluxisse cadauer. 455
ambitur saeua de morte animosaque leti
spes furit: haec fratris rapuisse, haec coniugis artus
contendunt uicibusque probant: 'ego corpus', 'ego ignes',
'me pietas', 'me duxit amor'. deposcere saeua
supplicia et dextras iuuat insertare catenis. 460
nusquam illa alternis modo quae reuerentia uerbis,
iram odiumque putes; tantus discordat utrimque
clamor, et ad regem qui deprendere trahuntur.
at procul Actaeis dextra iam Pallade muris
Iuno Phoroneas inducit praeuia matres 465
attonitas, non ipsa minus, coetumque gementem
conciliat populis et fletibus addit honorem.
ipsa manu ramosque oleae uittasque precantes
tradit, et obtenta summittere lumina palla
et praeferre docet uacuas sine manibus urnas. 470
omnis Erectheis effusa penatibus aetas
tecta uiasque replent: unde hoc examen et una
tot miserae? necdum causas nouere malorum,
iamque gemunt. dea conciliis se miscet utrisque
cuncta docens, qua gente satae, quae funera plangant 475
quidue petant; uariis nec non adfatibus ipsae
Ogygias leges inmansuetumque Creonta
multum et ubique fremunt. Geticae non plura queruntur
hospitibus tectis trunco sermone uolucres,
cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant. 480
urbe fuit media nulli concessa potentum
ara deum, mitis posuit Clementia sedem,
et miseri fecere sacram; sine supplice numquam
illa nouo, nulla damnauit uota repulsa.
auditi quicumque rogant, noctesque diesque 485
ire datum et solis numen placare querelis.
parca superstitio: non turea flamma nec altus
accipitur sanguis: lacrimis altaria sudant,
maestarumque super libamina secta comarum
pendent et uestes mutata sorte relictae. 490
mite numus circa cultuque insigne uerendo,
uittatae laurus et supplicis arbor oliuae.
nulla autem effigies, nulli commissa metallo
forma dei: mentes habitare et pectora gaudet.
semper habet trepidos, semper locus horret egenis 495
coetibus, ignotae tantum felicibus arae.
fama est defensos acie post busta paterni
numinis Herculeos sedem fundasse nepotes.
fama minor factis: ipsos nam credere dignum
caelicolas, tellus quibus hospita semper Athenae, 500
ceu leges hominemque nouum ritusque sacrorum
seminaque in uacuas hinc descendentia terras,
sic sacrasse loco commune animantibus aegris
confugium, unde procul starent iraeque minaeque
regnaque, et a iustis Fortuna recederet aris. 505
iam tunc innumerae norant altaria gentes:
huc uicti bellis patriaque a sede fugati
regnorumque inopes scelerumque errore nocentes
conueniunt pacemque rogant; mox hospita sedes
uicit et Oedipodae Furias et funus ~olynthi 510
texit et a misero matrem summouit Oreste.
huc uulgo monstrante locum manus anxia Lernae
deueniunt, cedunt miserorum turba priorum.
uix ibi, sedatis requierunt pectora curis:
ceu patrio super alta grues Aquilone fugatae 515
cum uidere Pharon; tunc aethera latius implent,
tunc hilari clangore sonant; iuuat orbe sereno
contempsisse niues et frigora soluere Nilo.
iamque domos patrias Scythicae post aspera gentis
proelia laurigero subeuntem Thesea curru 520
laetifici plausus missusque ad sidera uulgi
clamor et emeritis hilaris tuba nuntiat armis.
ante ducem spolia et, duri Mauortis imago,
uirginei currus cumulataque fercula cristis
et tristes ducuntur equi truncaeque bipennes, 525
quis nemora et solidam Maeotida caedere suetae,
gorytique leues portantur et ignea gemmis
cingula et informes dominarum sanguine peltae.
ipsae autem nondum trepidae sexumue fatentur,
nec uulgare gemunt, aspernanturque precari, 530
et tantum innuptae quaerunt delubra Mineruae.
primus amor niueis uictorem cernere uectum
quadriiugis; nec non populos in semet agebat
Hippolyte, iam blanda genas patiensque mariti
foederis. hanc patriae ritus fregisse seueros 535
Atthides oblique secum mirantur operto
murmure, quod nitidi crines, quod pectora palla
tota latent, magnis quod barbara semet Athenis
misceat atque hosti ueniat paritura marito.
paulum et ab insessis maestae Pelopeides aris 540
promouere gradum seriemque et dona triumphi
mirantur, uictique animo rediere mariti.
atque ubi tardauit currus et ab axe superbo
explorat causas uictor poscitque benigna
aure preces, ausa ante alias Capaneia coniunx: 545
'belliger Aegide, subitae cui maxima laudis
semina de nostris aperit Fortuna ruinis,
non externa genus, dirae nec conscia noxae
turba sumus: domus Argos erat regesque mariti,
non utinam et fortes! quid enim septena mouere 550
castra et Agenoreos opus emendare penates?
nec querimur caesos: haec bellica iura uicesque
armorum; sed non Siculis exorta sub antris
monstra nec Ossaei bello cecidere bimembres.
mitto genus clarosque patres: hominum, inclute Theseu, 555
sanguis erant, homines, eademque in sidera, eosdem
sortitus animarum alimentaque uestra creati,
quos uetat igne Creon Stygiaeque a limine portae,
ceu sator Eumenidum aut Lethaei portitor amnis,
summouet ac dubio caelique Erebique sub axe 560
detinet. heu princeps Natura! ubi numina, ubi illest
fulminis iniusti iaculator? ubi estis, Athenae?
septima iam surgens trepidis Aurora iacentes
auersatur equis; radios declinat et horret
stelligeri iubar omne poli; iam comminus ipsae 565
pabula dira ferae campumque odere uolucres
spirantem tabo et caelum uentosque grauantem.
quantum etenim superesse rear? nuda ossa putremque
uerrere permittat saniem. properate, uerendi
Cecropidae; uos ista decet uindicta, priusquam 570
Emathii Thracesque dolent, quaeque extat ubique
gens arsura rogis manesque habitura supremos.
nam quis erit saeuire modus? bellauimus, esto;
sed cecidere odia et tristes mors obruit iras.
tu quoque, ut egregios fama cognouimus actus, 575
non trucibus monstris Sinin infandumque dedisti
Cercyona, et saeuum uelles Scirona crematum.
credo et Amazoniis Tanain fumasse sepulcris,
unde haec arma refers; sed et hunc dignare triumphum.
da terris unum caeloque Ereboque laborem, 580
si patrium Marathona metu, si tecta leuasti
Cresia, nec fudit uanos anus hospita fletus.
sic tibi non ullae socia sine Pallade pugnae,
nec sacer inuideat paribus Tirynthius actis,
semper et in curru, semper te mater ouantem 585
cernat, et inuictae nil tale precentur Athenae.'
dixerat; excipiunt cunctae tenduntque precantes
cum clamore manus; rubuit Neptunius heros
permotus lacrimis; iusta mox concitus ira
exclamat: 'quaenam ista nouos induxit Erinys 590
regnorum mores? non haec ego pectora liqui
Graiorum abscedens, Scythiam Pontumque niualem
cum peterem; nouus unde furor? uictumne putasti
Thesea, dire Creon? adsum, nec sanguine fessum
crede; sitit meritos etiamnum haec hasta cruores. 595
nulla mora est; uerte hunc adeo, fidissime Phegeu,
cornipedem, et Tyrias inuectus protinus arces
aut Danais edice rogos aut proelia Thebis.'
sic ait oblitus bellique uiaeque laborum,
hortaturque suos uiresque instaurat anhelas: 600
ut modo conubiis taurus saltuque recepto
cum posuit pugnas, alio si forte remugit
bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento
imbre madent, nouus arma parat campumque lacessens
dissimulat gemitus et uulnera puluere celat. 605
ipsa metus Libycos seruatricemque Medusam
pectoris incussa mouit Tritonia parma.
protinus erecti toto simul agmine Thebas
respexere angues; necdum Atticus ire parabat
miles, et infelix expauit classica Dirce. 610
continuo in pugnas haud solum accensa iuuentus
qui modo Caucasei comites rediere triumphi:
omnis ad arma rudes ager extimulauit alumnos.
conueniunt ultroque ducis uexilla sequuntur,
qui gelidum Braurona uiri, qui rura lacessunt 615
Monychia et trepidis stabilem Piraeea nautis
et nondum Eoo clarum Marathona triumpho.
mittit in arma manus gentilibus hospita diuis
Icarii Celeique domus uiridesque Melaenae,
diues et Aegaleos nemorum Parnesque benignus 620
uitibus et pingui melior Lycabessos oliuae.
uenit atrox Alaeus et olentis arator Hymetti,
quaeque rudes thyrsos hederis uestistis, Acharnae.
linquitur Eois longe speculabile proris
Sunion, unde uagi casurum in nomina ponti 625
Cresia decepit falso ratis Aegea uelo.
hos Salamis populos, illos Cerealis Eleusin
horrida suspensis ad proelia misit aratris,
et quos Callirhoe nouies errantibus undis
implicat, et raptae qui conscius Orithyiae 630
celauit ripis Geticos Ilissos amores.
ipse quoque in pugnas uacuatur collis, ubi ingens
lis superum, dubiis donec noua surgeret arbor
rupibus et longa refugum mare frangeret umbra.
isset et Arctoas Cadmea ad moenia ducens 635
Hippolyte turmas: retinet iam certa tumentis
spes uteri, coniunxque rogat dimittere curas
Martis et emeritas thalamo sacrare pharetras.
hos ubi uelle acies et dulci gliscere ferro
dux uidet, utque piis raptim dent oscula natis 640
amplexusque breues, curru sic fatur ab alto:
'terrarum leges et mundi foedera mecum
defensura cohors, dignas insumite mentes
coeptibus: hac omnem diuumque hominumque fauorem
Naturamque ducem coetusque silentis Auerni 645
stare palam est; illic Poenarum exercita Thebis
agmina et anguicomae ducent uexilla sorores.
ite alacres tantaeque, precor, confidite causae.'
dixit, et emissa praeceps iter incohat hasta:
qualis Hyperboreos ubi nubilus institit axes 650
Iuppiter et prima tremefecit sidera bruma,
rumpitur Aeolia et longam indignata quietem
tollit hiems animos uentosaque sibilat Arctos;
tunc montes undaeque fremunt, tunc proelia caecis
nubibus et tonitrus insanaque fulmina gaudent. 655
icta gemit tellus, uirides grauis ungula campos
mutat, et innumeris peditumque equitumque cateruis
expirat protritus ager, nec puluere crasso
armorum lux uicta perit, sed in aethera longum
frangitur, et mediis ardent in nubibus hastae. 660
noctem adeo placidasque operi iunxere tenebras,
certamenque inmane uiris quo concita tendunt
agmina: quis uisas proclamet ab aggere Thebas,
cuius in Ogygio stet princeps lancea muro.
at procul ingenti Neptunius agmina Theseus 665
angustat clipeo, propriaeque exordia laudis
centum urbes umbone gerit centenaque Cretae
moenia, seque ipsum monstrosi ambagibus antri
hispida torquentem luctantis colla iuuenci
alternasque manus circum et nodosa ligantem 670
bracchia et abducto uitantem cornua uultu.
terror habet populos, cum saeptus imagine torua
ingreditur pugnas, bis Thesea bisque cruentas
caede uidere manus: ueteres reminiscitur actus
ipse tuens sociumque gregem metuendaque quondam 675
limina et absumpto pallentem Cnosida filo.
saeuus at interea ferro post terga reuinctas
Antigonen uiduamque Creon Adrastida leto
admouet; ambae hilares et mortis amore superbae
ensibus intentant iugulos regemque cruentum 680
destituunt, cum dicta ferens Theseia Phegeus
astitit. ille quidem ramis insontis oliuae
pacificus, sed bella ciet bellumque minatur,
grande fremens, nimiumque memor mandantis, et ipsum
iam prope, iam medios operire cohortibus agros 685
ingeminans. stetit ambiguo Thebanus in aestu
curarum, nutantque minae et prior ira tepescit.
tunc firmat sese, fictumque ac triste renidens,
'paruane prostratis,' inquit, 'documenta Mycenis
sanximus? en iterum qui moenia nostra lacessant. 690
accipimus, ueniant; sed ne post bella querantur:
lex eadem uictis.' dicit, sed puluere crasso
caligare diem et Tyrios iuga perdere montes
aspicit; armari populos tamen armaque ferri
ipse iubet pallens, mediaeque in sedibus aulae 695
Eumenidas subitas flentemque Menoecea cernit
turbidus impositosque rogis gaudere Pelasgos.
quis fuit ille dies, tanto cum sanguine Thebis
pax inuenta perit! patriis modo fixa reuellunt
arma deis, clipeisque obducunt pectora fractis, 700
et galeas humiles et adhuc sordentia tabo
spicula: non pharetris quisquam, non ense decorus,
non spectandus equo; cessat fiducia ualli,
murorum patet omne latus, munimina portae
exposcunt: prior hostis habet; fastigia desunt: 705
deiecit Capaneus; exanguis et aegra iuuentus
iam nec coniugibus suprema nec oscula natis
iungit, et attoniti nil optauere parentes.
Atticus at contra, iubar ut clarescere ruptis
nubibus et solem primis aspexit in armis, 710
desilit in campum, qui subter moenia nudos
adseruat manes, dirisque uaporibus aegrum
aera puluerea penitus sub casside ducens
ingemit et iustas belli flammatur in iras.
hunc saltem miseris ductor Thebanus honorem 715
largitur Danais, quod non super ipsa iacentum
corpora belligeras acies Martemque secundum
miscuit, aut lacera ne quid de strage nefandus
perderet, eligitur saeuos potura cruores
terra rudis. iamque alternas in proelia gentes 720
dissimilis Bellona ciet; non clamor utrimque,
non utrimque tubae: stat debilis altera pubes
summissos enses nequiquam ammentaque dextris
laxa tenens; cedunt tellure, armisque reductis
ostentant ueteres etiamnum in sanguine plagas. 725
iam nec Cecropiis idem ductoribus ardor,
languescuntque minae et uirtus secura residit:
uentorum uelut ira minor, nisi silua furentes
impedit, insanique tacent sine litore fluctus.
ut uero aequoreus quercum Marathonida Theseus 730
extulit, erectae cuius crudelis in hostes
umbra cadit campumque trucem lux cuspidis implet,
ceu pater Edonios Haemi de uertice Mauors
impulerit currus, rapido mortemque fugamque
axe uehens, sic exanimes in terga reducit 735
pallor Agenoridas; taedet fugientibus uti
Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem.
cetera plebeio desaeuit sanguine uitrus:
sic iuuat exanimis proiectaque praeda canesque
degeneresque lupos, magnos alit ira leones. 740
attamen Olenium Lamyrumque, hunc tela pharetra
promentem, hunc saeui tollentem pondera saxi
deicit, et triplici confisos robore gentis
Alcetidas fratres, totidem quos eminus hastis
continuat; ferrum consumpsit pectore Phyleus, 745
ore momordit Helops, umero transmisit Iapyx.
iamque et quadriiugo celsum petit Haemona curru,
horrendumque manu telum rotat: ille pauentes
obliquauit equos; longo perlata tenore
transiit hasta duos, sitiebat uulnera nec non 750
tertia, sed medio cuspis temone retenta est.
sed solum uotis, solum clamore tremendo
omnibus in turmis optat uocitatque Creonta.
atque hunc diuersa bellorum in fronte maniplos
hortantem dictis frustraque extrema minantem 755
conspicit; abscedunt comites: sed Thesea iussi
linquebant fretique deis atque ipsius armis,
ille tenet reuocatque suos; utque aequa notauit
hinc atque hinc odia, extrema se colligit ira,
iam letale furens, atque audax morte futura, 760
'non cum peltiferis' ait 'haec tibi pugna puellis,
uirgineas ne crede manus: hic cruda uirorum
proelia, nos magnum qui Tydea quique furentem
Hippomedonta neci Capaneaque misimus umbris
pectora. quae bellum praeceps amentia suasit, 765
improbe? nonne uides, quos ulciscare, iacentes?'
sic ait, et frustras periturum missile summo
adflixit clipeo. risit uocesque manumque
horridus Aegides, ferrataque arbore magnos
molitur iactus, nec non prius ore superbo 770
intonat: 'Argolici, quibus haec datur hostia, manes,
pandite Tartareum chaos ultricesque parate
Eumenidas, uenit ecce Creon!' sic fatus, et auras
dissipat hasta tremens; tunc, qua subtemine duro
multiplicem tenues iterant thoraca catenae, 775
incidit: emicuit per mille foramina sanguis
impius; ille oculis extremo errore solutis
labitur. adsistit Theseus grauis armaque tollens,
'iamne dare extinctis iustos' ait 'hostibus ignes,
iam uictos operire placet? uade atra dature 780
supplicia, extremique tamen secure sepulcri.'
accedunt utrimque pio uexilla tumultu
permiscentque manus; medio iam foedera bello,
iamque hospes Theseus; orant succedere muris
dignarique domos. nec tecta hostilia uictor 785
aspernatus init; gaudent matresque nurusque
Ogygiae, qualis thyrso bellante subactus
mollia laudabat iam marcidus orgia Ganges.
ecce per aduersas Dircaei uerticis umbras
femineus quatit astra fragor, matresque Pelasgae 790
decurrunt: quales Bacchea ad bella uocatae
Thyiades amentes, magnum quas poscere credas
aut fecisse nefas; gaudent lamenta nouaeque
exultant lacrimae; rapit huc, rapit impetus illuc,
Thesea magnanimum quaerant prius, anne Creonta, 795
anne suos: uidui ducunt ad corpora luctus.
non ego, centena si quis mea pectora laxet
uoce deus, tot busta simul uulgique ducumque,
tot pariter gemitus dignis conatibus aequem:
turbine quo sese caris instrauerit audax 800
ignibus Euadne fulmenque in pectore magno
quaesierit; quo more iacens super oscula saeui
corporis infelix excuset Tydea coniunx;
ut saeuos narret uigiles Argia sorori;
Arcada quo planctu genetrix Erymanthia clamet, 805
Arcada, consumpto seruantem sanguine uultus,
Arcada, quem geminae pariter fleuere cohortes.
uix nouus ista furor ueniensque implesset Apollo,
et mea iam longo meruit ratis aequore portum.
durabisne procul dominoque legere superstes, 810
o mihi bissenos multum uigilata per annos
Thebai? iam certe praesens tibi Fama benignum
strauit iter coepitque nouam monstrare futuris.
iam te magnanimus dignatur noscere Caesar,
Itala iam studio discit memoratque iuuentus. 815
uiue, precor; nec tu diuinam Aeneida tempta,
sed longe sequere et uestigia semper adora.
mox, tibi si quis adhuc praetendit nubila liuor,
occidet, et meriti post me referentur honores.


BIBLIOGRAFIE:

Sursa: http://www.thelatinlibrary.com