(pag. 43) Thraciam Terram habitant Getae, ad fluvium Istrum siti, hi Pythagorae servum, Samolxim vocabulo, fugitivum, simulatorem dominica philosphiae, solum Deum habent, optimosa suoru sacrificantes, immortalitati, ut opinantur, consecrant. […] (pag. 125) „Pag. 43, ἡᾝροι.] Jusonem igitur pro malo Daemonio habuit Porphyrius. Sanè nec in fabulis freqventia sunt ipsius bona facimora. μόνον θεὸν ᾄγουσι] Scribendum suspiceris: Κρόνον. Zamolxin enim hunc sacrificiis humanis venerabantur Getae, & Saturnum autumabant. Diogenes Laertius: ἔχε δὲ ὁ Πυθαγόρας ἀδελφοὺς, πρεσβύτερον μὲν Ἔυνομον. μέσον Ὶ Τυρρηνὸν. καὶ δοὐλον Ζάμολξιν, ᾧ γέται θύουσι Κρόνον νομίζοντες. Inconcinnior qvidem haec lectio: me vulgata tamen vera est. Nam Martem etiam severissimè coluisse Getas, vel Jornandes evicerit. De cultu hujus, utq; multis annis Pythagora prior fuerit, vide Herodotum Libro Qvarto. Hominem autem, qvem quotannis occidebant Getae ajebant. Legatum mittere ad Zamolxin. Clemens Alexandrinus, Strom. IV. λέγεΙ Ὶ ἔθνος βάρβαρον οὐκ ἄγιυςον φιλοσοφίας. πρεσβύτην αίροῦνται ωρὸς ζάμολξιν ἥροα κατ΄ ἔτος. ὁ δὲ ζάμολξιν ην τ πυθαγὸρου γνωρίμων. ἀποσφάττεται οὖν ὁ δοκιμώτατος κριθεὶς, ἀνιωμένων των φιλοσοφησάντων μὲν, οὐχ αἱρεθέντων δὲ ὡς ὰποδεδοκιμασμένων ἐυδαίμονος ὑπηρεσίας. Zamolxin inter eos, qvi extra Graecos Graeciamqve philosophati sunt, recenset Theodoretus Therapeut. Primo. Quid autem vir doctissimisus Joannes Wovverius ad Minutium Felicem AEneae adscribit Servos Getas Zamolxis sacrificasse, scribere eum, lapso est memoriae.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: Aeneas Gazaeus et Zacharias Mitylenaeus. Philosophi Christiani de Immortalitate animae et Mortalitate universi, ex recensione et cum animadversionibus, Casparis Barthii, Eqvitis, &c., Lipsiae, Typis Johannis Baueri, Sumptibus vero Christiani Gerlachii & Simonis Beckensteinii, Anno Domini, MDCLV (https://books.google.ro/books?id=JYhXAAAAcAAJ). |