PARS PRIOR - ORIGO CONSTANTINI IMPERATORIS
[1] Diocletianus cum Herculio Maximiano imperavit annos XX.
Constantius, divi Claudii optimi principis nepos ex fratre, protector primum, inde tribunus, postea praeses Dalmatiarum fuit. Iste cum Galerio a Diocletiano Caesar factus est. Relicta enim Helena priore uxore, filiam Maximiani Theodoram duxit uxorem, ex qua postea sex liberos Constantini fratres habuit. Sed de priore uxore Helena filium iam Constantinum habuit, qui postea princeps potentissimus fuit.
[2] Hic igitur Constantinus, natus Helena matre vilissima in oppido Naisso atque eductus, quod oppidum postea magnifice ornavit, litteris minus instructus, obses apud Diocletianum et Galerium, sub eisdem fortiter in Asia militavit; quem post depositum imperium Diocletiani et Herculi, Constantius a Galerio repetit; sed hunc Galerius obiecit ante pluribus periculis. Nam et in Sarmatas iuvenis equestris militans ferocem barbarum, capillis tentis raptum, ante pedes Galerii imperatoris adduxerat. Deinde Galerio mittente per paludem, equo ingressus suo, viam ceteris fecit ad Sarmatas, ex quibus plurimis stratis Galerio victoriam reportavit. Tunc eum Galerius patri remisit. Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione veredis post se truncati Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, quam Galli prius Gesoriacum vocabant. Post victoriam autem Pictorum Constantius pater Eboraci mortuus est, et Constantinus omnium militum consensu Caesar creatus.
[3] Interea Caesares duo facti, Severus et Maximinus; Maximino datum est Orientis imperium: Galerius sibi Illyricum, Thracias, et Bithyniam tenuit. Severus suscepit Italiam et quicquid Herculius obtinebat. Postquam vero Constantius in Britannia mortuus est et Constantinus filius successit, subito in urbe Roma praetoriani milites Maxentium, filium Herculi, imperatorem crearunt. Sed adversum Maxentium iussu Galeri Severus duxit exercitum. Qui repente ab omnibus suis desertus est et Ravennam fugit. Dehinc Galerius cum ingentibus copiis Romam venit, minatus civitatis interitum et castra Interamnae ad Tiberim posuit. Tunc legatos ad urbem misit Licinium et Probum, per colloquium petens ut gener apud socerum, id est Maxentius apud Galerium, precibus magis quam armis optata mercaretur. Qui contemptus agnovit promissis motos multos suorum Maxenti partes suas deseruisse; quibus perturbatus retro versus est, et ut militi suo praedam quamcunque conferret, Flaminiam iussit auferri. Ille ad Constantinum refugit. Tunc Galerius in Illyrico Licinium Caesarem fecit. Deinde illo in Pannonia relicto, ipse ad Serdicam regressus, morbo ingenti occupatus sic distabuit, ut aperto et putrescenti viscere moreretur, in supplicium persecutionis iniquissimae ad auctorem scelerati praecepti iustissima poena redeunte. Imperavit annos XVIIII.
[4] Severus Caesar ignobilis et moribus et natalibus, ebriosus et hoc Galerio amicus. Hunc ergo et Maximinum Caesares Galerius fecit, Constantino nihil tale noscente. Huic Severo Pannoniae et Italiae urbes et Africae contigerunt. Quo casu Maxentius factus est imperator; nam desertus Severus a suis fugit Ravennam. Pro Maxentio filio evocatus illuc venit Herculius, qui per peiurium Severum deceptum custodiae tradidit et captivi habitu in Urbem perduxit et in villa publica Appiae viae tricensimo miliario custodiri fecit. Postea cum Galerius Italiam peteret, ille iugulatus est et deinde relatus ad octavum miliarium conditusque in Gallieni monumento. Igitur Galerius sic ebriosus fuit, urbs, cum iuberet temulentus ea quae facienda non essent, a praefecto admonitus, constituerit ne iussa eius aliquis post prandium faceret.
Interea Constantinus, apud Veronam victis ducibus tyranni, Romam petiit. Cum autem ad urbem Constantinus venisset, egressus ex urbe Maxentius campum supra Tiberim, in quo dimicaret, elegit. Ubi victus, fugatis omnibus suis, inter angustias arcentis populi periit, equo praecipitatus in fluvium. Postera die corpus ipsius levatum flumine et caput eius incisum in urbem perlatum est. De cuius origine mater eius, cum quaesitum esset, Syro quodam genitum esse confessa. Imperavit annos VI.
[5] Licinius in quibus ex Nova Dacia vilioris originis a Galerio factus imperator, velut adversum Maxentium pugnaturus. Sed oppresso Maxentio cum recepisset Italiam Constantinus, hoc Licinium foedere sibi fecit adiungi: ut Licinius Constantiam, sororem Constantini, apud Mediolanum duxisset uxorem. Nuptiis celebratis Gallias repetit Constantinus, Licinio ad Illyricum reverso. Post aliquantum deinde temporis Constantium Constantinus ad Licinium misit, persuadens ut Bassianus Caesar fieret, qui habebat alteram Constantini sororem Anastasiam, ut exemplo Maximiani inter Constantinum et Licinium Bassianus Italiam medius optineret. Et Licinio talia frustrante, per Senicionem Bassiani fratrem, qui Licinio fidus erat, in Constantinum Bassianus armatur. Qui tamen in conatu deprehensus, Constantino iubente convictus et stratus est. Cum Senicio auctor insidiarum posceretur ad poenam, negante Licinio fracta concordia est; additis etiam causis quod apud Emonam Constantini imagines statuasque deiecerat. Bellum deinde apertum convenit ambobus. Utriusque ad Cibalensem campum ductus exercitus. Licinio XXXV milia peditum et equitum fuere; Constantinus XX milia peditum et equitum duxit. Caesis post dubium certamen Licinianis viginti peditum milibus et equitum ferratorum parte, Licinius cum magna parte equitatus noctis auxilio pervolavit ad Sirmium. Sublata inde uxore ac filio et thesauris tetendit ad Daciam. Valentem ducem limitis Caesarem fecit. Inde apud Hadrianopolim Thraciae civitatem per Valentem collecta ingenti multitudine, legatos ad Constantinum de pace misit apud Philippos constitutum. Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium. Licinius et Valens credentes Constantinum, quod et verum erat, ad persequendum longius ad Byzantium processurum, flexi in partem Beroeam concesserunt. Ita Constantinus vehementer in ulteriora festinans, deprehendit Licinium remansisse post tergum. Fatigatis bello et itinere militibus, missus deinde Mestrianus legatus pacem petiit, Licinio postulante et pollicente se imperata facturum. Denuo, sicut ante, mandatum est Valens privatus fieret; quo facto pax ab ambobus firmata est, ut Licinius Orientem, Asiam, Thraciam, Moesiam, minorem Scythiam possideret. Deinde reversus Serdicam Constantinus hoc cum Licinio absente constituit, ut filii Constantini Crispus et Constantinus, filius etiam Licini Licinius, Caesares fierent et sic ab utroque concorditer regnaretur. Itaque Constantinus et Licinius simul consules facti. In Orientis partibus, Licinio Constantino consulibus, repentina rabie suscitatus Licinius omnes Christianos a palatio iussit expelli.
Mox bellum inter ipsum Licinium et Constantinum efferbuit. Item cum Constantinus Thessalonica esset, Gothi per neglectos limites eruperunt et, vastata Thracia et Moesia, praedas agere coeperunt. Tunc Constantini terrore et impetu represso, captivos illi impetrata pace reddiderunt. Sed hoc Licinius contra fidem factum questus est, quod partes suae ab alio fuerint vindicatae. Deinde cum variasset inter supplicantia et superba mandata, iram Constantini merito excitavit. Per tempora quibus nondum gerebatur bellum civile, sed item parabatur, Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine saeviebat, occisis ob divitias pluribus, uxoribus eorum corruptis. Rupta iam pace utriusque consensu, Constantinus Caesarem Crispum cum grandi classe ad occupandam Asiam miserat, cui de parte Licinii similiter cum navalibus copiis Amandus obstabat. Licinius vero circa Hadrianopolim maximo exercitu latera ardui montis impleverat. Illuc toto agmine Constantinus inflexit. Cum bellum terra marique traheretur ,quamvis per arduum suis nitentibus, at tamen disciplina militari et felicitate Constantinus Licini confusum et sine ordine agentem vicit exercitum, leviter femore sauciatus. Dehinc fugiens Licinius Byzantium petit; quo dum multitudo dissipata contenderet, clauso Byzantio Licinius obsidionem terrenam maris securus agitabat. Sed Constantinus classem collegit ex Thracia. Dehinc solita vanitate Licinius Martinianum sibi Caesarem fecit. Crispus vero cum classe Constantini Callipolim pervenit; ibi bello maritimo sic Amandum vicit, ut vix per eos qui in litore remanserant vivus Amandus refugeret. Classis vero Licini vel oppressa vel capta est. Licinius, desperata maris spe, per quod se viderat obsidendum, Chalcedonam cum thesauris refugit. Byzantium Constantinus invasit, victoriam maritimam Crispo conveniente cognoscens. Deinde apud Chrysopolim Licinius pugnavit, maxime auxiliantibus Gothis quos Alica regalis deduxerat; tum Constantini pars vincens XXV milia armatorum fudit partis adversae, ceteris fugientibus. Postea cum legiones Constantini per liburnas venire vidissent, proiectis armis se dediderunt. Sequenti autem die Constantia, soror Constantini, uxor Licini, venit ad castra fratris et marito vitam poposcit et impetravit. Ita Licinius privatus factus est et convivio Constantini adhibitus, et Martiniano vita concessa est. Licinius Thessalonicam missus est; sed Herculii Maximiani, soceri sui, motus exemplo, ne iterum depositam purpuram in perniciem rei publicae sumeret, tumultu militaribus exigentibus in Thessalonica iussit occidi, Martinianum in Cappadocia. Qui regnavit annos XVIIII , filio et uxore superstite. Quamvis omnibus iam ministris nefariae persecutionis exstinctis, hunc quoque in quantum exercere potuit persecutorem digna punitio flagitaret.
[6] Constantinus autem ex se Byzantium Constantinopolim nuncupavit ob insignis victoriae memoriam. Quam velut patriam cultu decoravit ingenti et Romae desideravit aequari: deinde quaesitis ei undique civibus divitias multas largitus est, ut prope in ea omnes regias facultates exhauriret. Ibi etiam senatum constituit secundi ordinis; claros vocavit. Deinde adversum Gothos bellum suscepit et implorantibus Sarmatis auxilium tulit. Ita per Constantinum Caesarem centum prope milia fame et frigore extincta sunt. Tunc et obsides accepit inter quos Ariarici regis filium. Sic cum his pace firmata, in Sarmatas versus est, qui dubiae fidei probabantur. Sed servi Sarmatarum adversum omnes dominos rebellarunt, quos pulsos Constantinus libenter accepit et amplius trecenta milia hominum mixtae aetatis et sexus per Thraciam, Scythiam, Macedoniam, Italiamque divisit.
Item Constantinus imperator primus Christianus, excepto Philippo, qui Christianus admodum ad hoc tantum constitutus fuisse mihi visus est, ut millesimus Romae annus Christo potius quam idolis dicaretur. A Constantino autem omnes semper Christiani imperatores usque in hodiernum diem creati sunt, excepto Iuliano, quem impia (ut aiunt) machinantem exitalis vita deseruit. Item Constantinus iusto ordine et pio vicem vertit; edicto si quidem statuit citra ullam caedem hominum paganorum templa claudi. Mox Gothorum fortissimas et copiosissimas gentes in ipso barbarici soli sinu, hoc est in Sarmatarum regione, delevit.
Calocaerum quendam in Cypro aspirantem novis rebus oppressit. Dalmatium filium fratris sui Dalmatii, Caesarem fecit. Eius fratrem Hannibalianum, data ei Constantiana filia sua, regem regum et Ponticarum gentium constituit. Itaque Gallias Constantinus minor regebat, Orientem Constantius Caesar, Illyricum et Italiam Constans, ripam Gothicam Dalmatius tuebatur. Item Constantinus cum bellum pararet in Persas, in suburbano Constantinopolitano villa publica iuxta Nicomediam, dispositam bene rem publicam filiis tradens, diem obiit. Regnavit ann. XXXI. Sepultus est Constantinopoli.
PARS POSTERIOR - CHRONICA THEODERICIANA
[7] Igitur imperante Zenone Augusto Constantinopoli, superveniens Nepos patricius ad Portum urbis Romae, deposuit de imperio Glycerium et factus est episcopus et Nepos factus imperator Romae. Mox veniens Ravennam; quem persequens Orestes patricius cum exercitu, metuens Nepos adventum Orestis, ascendens navem fugam petit ad Salonam et ibi mansit per annos quinque; postea vero a suis occiditur. Mox eo egresso factus imperator Augustulus. Augustulus imperavit annos X.
[8] Augustulus, qui ante regnum Romulus a parentibus vocabatur, a patre Oreste patricio factus est imperator. Superveniens autem Odoachar cum gente Scirorum occidit Orestem patricium in Placentia et fratrem eius Paulum ad Pinetam foris Classem Ravennae. Ingrediens autem Ravennam deposuit Augustulum de regno, cuius infantiae misertus concessit ei sanguinem, et quia pulcher erat, etiam donans ei reditum sex milia solidos, misit eum intra Campaniam cum parentibus suis libere vivere. Enim pater eius Orestes Pannonius, qui eo tempore quando Attila ad Italiam venit se illi iunxit et eius notarius factus fuerat. Unde profecit et usque ad patricatus dignitatem pervenerat.
[9] Ergo postquam factus est imperator Zeno a filio suo Leone, qui natus fuerat de filia Leone Ariagne nomine, regnat cum filio suo anno uno, et merito Leonis regnum remansit apud Zenonem. Zeno vero cum filio iam regnans anno uno, imperavit annos XIIII , Isauriae nobilissimus, qui dignus esset filiam imperatoris accipere, exercitus in arma. Perhibent de eo, quia patellas in genucula non habuisset, sed mobiles fuissent, ut etiam cursum velocissimum ultra modum hominum haberet. In re publica omnino providentissimus, favens genti suae.
Huic insidiabatur Basiliscus, ipse primus senator; quo cognito, Zeno cum aliquantis divitiis petiit Isauriam. At ubi ille egressus est, mox Basiliscus, qui ei, ut dictum est, insidiabatur, arripuit imperium.
Basiliscus imperavit annos II. Zeno confortans Isauros intra provinciam, deinde misit ad civitatem Novam, ubi erat Theodericus dux Gothorum, filius Walamerici, et eum invitavit in solacium sibi adversus Basiliscum, obiectans militem, post biennium veniens, obsidens civitatem Constantinopolim. Sed quia senatus et populus Zenonem metuentes, nequid mali pateretur civitas, relicto Basilisco se illi omnes dederunt aperta civitate. Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur. Cui Zeno dato sacramento securum esse de sanguine, exiens, inclausus cum uxore et filiis intra cisternam siccam, ibidem frigore defecerunt. Zeno recordatus est amorem senatus et populi, munificus omnibus se ostendit, ita ut omnes ei gratias agerent. Senatum Romanum et populum tuitus est, ut etiam ei imagines per diversa loca in urbe Roma levarentur. Cuius tempora pacifica fuerunt.
[10] Odoacar vero, cuius supra fecimus mentionem, mox deposito Augustulo de imperio, factus est rex mansitque in regno annos XIII. Cuius pater Edico dictus, de quo ita invenitur in libris vitae Beati Severini monachi intra Pannoniam, qui eum admonuit, et praedixit regnum eius futurum. Ita reperis ad locum: Quidam barbari cum ad Italiam pergerent, promerendae benedictionis ad eum intuitu deverterunt, inter quos et Odoacar, qui postea regnavit Italiae, vilissimo habitu iuvenis statura procerus advenerat; qui dum se, ne humillimae tectum cellulae eius suo vertice contingeret, inclinasset, a viro dei gloriosum se fore cognovit. Cui etiam vale dicenti "vade," inquit, "ad Italiam, vade vilissimis nunc pellibus coopertus, sed multis cito plurima largiturus." Interim, ut dei famulus ei praedixerat, mox in Italiam ingressus est, regnum accepit. Eodem tempore Odoacar rex memor factus quod a viro sancto praedictum audierat, statim familiariter litteras ad eum " dirigens, siqua speranda duceret, dabat suppliciter optionem. Ergo vir dei tantis itaque eius alloquiis per litteras invitatus, Ambrosium quendam exsulantem rogat absolvi; cuius Odoacar gratulabundus paruit imperatis. " Igitur Odoacar rex gessit bellum adversus Rugos, quos in secundo vicit, et funditus delevit. Nam dum ipse esset bonae voluntatis et Arrianae sectae favorem praeberet, " quodam tempore dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem,' 'Odoacar,' inquit, 'integer inter tredecim et quattuordecim annos'; annos videlicet integri eius regni significans."
[11] Zeno itaque recompensans beneficiis Thodericum, quem fecit patricium et consulem, donans ei multum et mittens eum ad Italiam. Cui Theodericus pactuatus est, ut, si victus fuisset Odoacar, pro merito laborum suorum loco eius, dum adveniret, tantum praeregnaret. Ergo superveniente Theoderico patricio de civitate Nova cum gente Gothica, missus ab imperatore Zenone de partibus Orientis ad defendendam sibi Italiam.
Cui occurrit venienti Odoacar ad fluvium Sontium, et ibi pugnans cum eodem, victus fugit et abiit in Veronam et fixit fossatum in campo minore Veronense Vkalendas Octobres. Ibique persecutus est eum Theodericus, et pugna facta, ceciderunt populi ab utraque parte; tamen superatus Odoacar fugit Ravennam pridie kalendas Octobres.
Et perambulavit Theodericus patricius Mediolanum, et tradiderunt se illi maxima pars exercitus Odoacris, nec non et Tufa magister militum, quem ordinaverat Odoacar cum optimatibus suis kal. April. Eo anno missus est Tufa magister militum a Thoederico contra Odoacrem Ravennam. Veniens Faventiam, Tufa obsedit Odoacrem cum exercitu, cum quo directus fuerat; et exiit Odoacar de Ravenna, et venit Faventiam, et missi sunt in ferro, et adducti Ravennam.
Fausto et Longino. His consulibus Odoacar rex exiit de Cremona et ambulavit Mediolanum. Tunc venerunt Wisigothae in adiutorium Theoderici, et facta est pugna super fluvium Adduam, et ceciderunt populi ab utraque parte et occisus est Pierius comes domesticorum III idus Augustas, et fugit Odoacar Ravennam, et mox subsecutus est eum patricius Theodericus veniens in Pinetam et fixit fossatum, obsidens Odoacrem clausum per triennium Ravenna, et factum est usque ad sex solidos modius tritici. Et mittens legationem Theodericus, Festum, caput senati, ad Zenonem imperatorem, et ab eodem sperans vestem se induere regiam.
Olybrio V. C. Cons. Hoc consule exiit Odoacar rex de Ravenna nocte, cum Herulis ingressus in Pinetam in fossatum patrici Theoderici, et ceciderunt ab utraque parte exercitus, et fugiens Levila, magister militum Odoacris, occisus est in fluvioi Bedente; et victus Odoacar fugit Ravennam id. Iul. Igitur coactus Odoacar dedit filium suum Thelanem obsidem Theoderico, accepta fide securum se esse de sanguine. Sic ingressus est Theodericus et post aliquot dies, dum ei Odoacer insidiaretur, detectus ante ab eo praeventus in palatio, manu sua Theodericus eum in Lauretum pervenientem gladio interemit. Cuius exercitus in eadem die iussu Theoderici omnes interfecti sunt, quivis ubi potuit reperiri, cum omni stirpe sua. Et moritur Constantinopolim Zeno imperator, et factus est imperator Anastasius.
[12] Theodericus enim in legationem direxerat Faustum Nigrum ad Zenonem. At ubi cognita morte eius antequam legatio reverteretur, ut ingressus est Ravennam, et occidit Odoacrem, Gothi sibi confirmaverunt Theodericum regem, non exspectantes iussionem novi principis. Vir enim bellicosissimus, fortis, cuius pater Walamir dictus rex Gothorum, naturalis tamen eius fuit; mater, Ereriliva dicta Gothica, catholica quidem erat, quae in baptismo Eusebia dicta. Ergo praeclarus et bonae voluntatis in omnibus, qui regnavit annos XXXIII. Cuius temporibus felicitas est secuta Italiam per annos triginta, ita ut etiam pax pergentibus esset. Nihil enim perperam gessit. Sic gubernavit duas gentes in uno, Romanorum et Gothorum, dum ipse quidem Arrianae sectae esset, tamen nihil contra religionem catholicam temptans; exhibens ludos circensium et amphitheatrum, ut etiam a Romanis Traianus vel Valentinianus, quorum tempora sectatus est, appellaretur, et a Gothis secundum edictum suum, quo ius constituit, rex fortissimus in omnibus iudicaretur. Militiam Romanis sicut sub principes esse praecepit. Dona et annonas largitus quamquam aerarium publicum ex toto faeneum invenisset, suo labore recuperavit et opulentum fecit.
Dum illitteratus esset, tantae sapientiae fuit, ut aliqua, quae locutus est, in vulgo usque nunc pro sententia habeantur; unde nos non piget aliqua de multis eius in commemoratione posuisse. Dixit "aurum et daemonem qui habet, non eum potest abscondere"; item "Romanus miser imitatur Gothum et utilis Gothus imitatur Romanum."
Quidam defunctus est et reliquit uxorem et parvulum filium nescientem matrem. Ab aliquo sublatus est filius eius parvulus et ductus in aliam provinciam et educatus. Factus iuvenis quoquo modo revertitur ad matrem; mater enim iam spoponderat virum. Cum vidisset mater, amplectit filium, benedicens deum se filium revidisse; et fecit cum ea dies triginta. Et ecce veniens sponsus matris, videns iuvenem, interrogavit quis esset. Quae respondit esse suum filium. At ubi comperit esse filium eius, coepti repetere arras et dicere "aut nega filium tuum esse aut vero abscedo hinc." Mulier compellitur ab sponso, et coepit negare filium, quem ipsa ante confessa est, et dicere: "Vade, iuvenis, de domo mea, quia peregrinum te suscepi." Ille enim dicebat regressum se ad matrem in domum patris sui. Quid multa? Dum haec aguntur, filius rogavit regem adversus matrem, quam rex iussit in conspectu suo sisti. Cui et dixit: "Mulier, filius tuus adversus te rogat; quid dicis? Est filius tuus an non?" Quae dixit: "Non est meus filius sed peregrinum eum suscepi." Et dum per ordinem omnia filius mulieris intimasset in auribus regis, dicit mulieri denuo: "Est filius tuus an non?" Quae dixit: "Non est filius meus." Dicit ei rex: "Et quae est facultas tua, mulier?" Quae respondit: "Usque ad mille solidos." Et dum maritum se rex non esse facturum sub iusiurando pollicitus est nisi ipsum, alium non acciperet maritum, tunc confusa est mulier et confessa est suum esse filium. Sunt eius et multa alia.
Postea vero accepta uxore de Francis nomine Augofladam. Nam uxorem habuit ante regnum, de qua susceperat filias: unam dedit nomine Areaagni Alarico regi Wisigotharum in Gallias, et aliam filiam suam Theodegotham Sigismundo, filio Gundebadi regis. Facta pace cum Anastasio imperatore per Festum de praesumptione regni, et omnia ornamenta palatii, quae Odoacar Constantinopolim transmiserat, remittit.
Eodem tempore contentio orta est in urbe Roma inter Symmachum et Laurentium; consecrati enim fuerant ambo. Ordinante deo, qui et dignus fuit, superavit Symmachus. Post facta pace in urbe ecclesiae ambulavit rex Theodericus Romam, et occurrit Beato Petro devotissimus ac si catholicus. Cui papa Symmachus et cunctus senatus vel populus Romanus cum omni gaudio extra urbem occurrentes. Deinde veniens ingressus urbem, venit ad senatum, et ad Palmam populo allocutus, se omnia, deo iuvante, quod retro principes Romani ordinaverunt inviolabiliter servaturum promittit.
Per tricennalem triumphans populo ingressus palatium, exhibens Romanis ludos circensium. Donavit populo Romano et pauperibus annonas singulis annis, centum viginti milia modios, et ad restaurationem palatii, seu ad recuperationem moeniae civitatis singulis annis libras ducentas de arca vinaria dari praecepit. Item Amalafrigdam germanam suam in matrimonium tradens regi Wandalorum Transimundo. Liberium praefectum praetorii, quem fecerat in initio regni sui, fecit patricium, et dedit ei successorem. Successit itaque in administratione praefecturae Theodorus, filius Basili. Odoin comes eius insidiabatur ei. Dum haec cognovisset, in palatio quod appellatur Sessorium caput eius amputari praecepit. Verba enim promissionis eius, quae populo fuerat allocutus, rogante populo in tabula aenea iussit scribi et in publico poni.
Deinde sexto mense revertens Ravennam, aliam germanam suam Amalabirgam tradens in matrimonio Herminifredo regi Turingorum et sic sibi per circuitum placavit omnes gentes. Erat enim amator fabricarum et restaurator civitatum. Hic aquae ductum Ravennae restauravit, quem princeps Traianus fecerat, et post multa tempora aquam introduxit. Palatium usque ad perfectum fecit, quem non dedicavit. Portica circa palatium perfecit. Item Veronae thermas et palatium fecit et a porta usque ad palatium porticum addidit. Aquae ductum, quod per multa tempora destructum fuerat, renovavit et aquam intromisit. Muros alios novos circuit civitatem. Item Ticino palatium, thermas, amphitheatrum, et alios muros civitatis fecit.
Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit. Sic enim oblectavit vicinas gentes, ut se illi sub foedus darent aliae gentes, sibi eum regem sperantes. Negotiantes vero de diversis provinciis ad ipsum concurrebant. Tantae enim disciplinae fuit, ut, si quis voluit in agro suo argentum vel aurum dimittere, ac si intra muros civitatis esset ita existimaretur. Et hoc per totam Italiam tanto modo augurium habebat, ut nulli civitati portam fecerit: nec in civitate portae claudebantur: quivis quod opus habebat faciebat qua hora vellet, ac si in die. Sexaginta modios tritici in solidum ipsius tempore emerunt, et vinum triginta amphoras in solidum.
[13] Eodem itaque tempore habebat Anastasius imperator tres nepotes, id est Pompeium, Probum et Hypatium; cogitans quem de ipsis faceret post se imperatorem, quodam die iussit eos secum prandere, et intra palatium post prandium meridiari, et singula lecta eis sterni. Et in uno lecto iussit ad capitem regium insigne poni, et quis de ipsis in eodem lecto elegisset dormire, in hoc se debere cognoscere cui regnum postea traderet. Unus quidem in uno lecto se iactavit, dum enim in alio, amore fraterno, se collocaverunt. Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret. Dum haec vidisset, coepit cogitare intra se, et discens eo quod nullus eorum regnaret coepit orare deum, ut illi revelatio fieret, ut scire possit, dum adviveret, quis post occasum eius regnum susciperet. Haec eodem cogitante et orante cum ieiunio, quadam noctu vidit hominem, qui ita eum admonuit: "Crastinus qui tibi primus intra cubiculum nuntiatus fuerit, ipse accipiet post te regnum tuum." Ita factum est ut Iustinus, qui comes erat excubitorum, dum advenisset, ubi directus fuerat ab imperatore, renuntiaretur ipse ei primus per praepositum cubiculi. Cumque haec cognovisset, coepit gratias deo referre, qui ei dignatus est revelare successorem.
Cumque haec apud se tacite habuisset, quadam die procedens imperator, dum festinus Iustinus vellet a latere imperatoris transire, obsequium ordinare vellens, calcavit chlamydem imperatoris. Cui imperator hoc tantum dixit, "quid festinas?" Nam ultima vita regni sui temptans eum diabolus, vellens sectam Eunomianam sequi; quem populus fidelis repressit, ita ut ei in ecclesia clamaretur: "In trinitatem lanceolam non mittes." Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem.
[14] Igitur rex Theodericus illiteratus erat et sic obtuso sensu, ut in decem annos regni sui quattuor litteras subscriptionis edicti sui discere nullatenus potuisset. De qua re laminam auream iussit interrasilem fieri, quattuor litteras "legi" habentem; unde si subscribere voluisset, posita lamina super chartam, per eam pennam ducebat, ut subscriptio eius tantum videretur.
Ergo Theodericus, dato consulatu Eutharico, Roma et Ravenna triumphavit qui Eutharicus nimis asper fuit et contra fidem catholicam inimicus. Post haec Theoderico Verona consistente propter metum gentium facta est lis inter Christianos et Iudaeos Ravennates. Quare Iudaei baptizatos nolentes, dum ludunt frequenter oblatam aquam in aquam fluminis iactaverunt. Dehinc accensus est populus non observantes neque regi neque Eutharico aut Petro, qui tunc episcopus erat, consurgentes ad synagogas, mox eas incenderunt. Quod et in Roma in re eadem similiter contigit.
Mox Iudaei currentes Veronam, ubi rex erat, agente Triwane praeposito cubiculi, et ipse haereticus favens Iudaeis, insinuans regi factum adversus Christianos. Qui mox iussit propter praesumptionem incendii, ut omnis populus Romanus Ravennates synagogas, quas incendio concremaverunt, data pecunia restaurarent; qui vero non habuissent unde dare fustati per publicum sub voce praeconia ducerentur. Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et ita adimpletum.
Ex eo enim invenit diabolus locum, quem ad modum hominem bene rem publicam sine querella gubernantem subriperet. Nam mox iussit ad fonticulos in proastio civitatis Veronensis oratorium Santi Stephani, id est altarium, subverti. Item ut nullus Romanus arma usque ad cultellum uteretur vetuit. Item mulier pauper de gente Gothica, iacens sub porticu non longe a palatio Ravennati, quattuor generavit dracones; duo de occidente in orientem ferri in nubibus a populo visi sunt et in mari praecipitari, duo portati sunt unum caput habentes. Stella cum facula apparuit, quae dicitur cometes, splendens per dies quindecim. Terrae mota frequenter fuerunt.
Post haec coepit adversus Romanos rex subinde fremere inventa occasione. Cyprianus, qui tunc referendarius erat, postea comes sacrarum et magister, actus cupiditate insinuans de Albino patricio, eo quod litteras adversus regnum eius imperatori Iustino misisset; quod factum dum evocatus negaret, tunc Boethius patricius, qui magister officiorum erat, in conspectu regis dixit: "Falsa est insinuatio Cypriani; sed si Albinus fecit, et ego et cunctus senatus uno consilio fecimus; falsum est, domne rex." Tunc Cyprianus haesitans, non solum adversus Albinum, sed et adversus Boethium, eius defensorem, deducit falsos testes. Sed rex dolum Romanis tendebat et quaerebat quem ad modum eos interficeret; plus credidit falsis testibus quam senatoribus. Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae. Rex vero vocavit Eusebium, praefectum urbis, Ticinum et inaudito Boethio protulit in eum sententiam. Quem mox in agro Calventiano, ubi in custodia habebatur, misere fecit occidi. Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi eius creparent, sic sub tormenta ad ultimum cum fuste occiditur.
[15] Rediens igitur rex Ravennam, tractans non ut dei amicus sed legi eius inimicus, immemor factus omnis eius beneficii et gratiae quam ei dederat, confidens in brachio suo, item credens quod eum pertimesceret Iustinus imperator, mittens et evocans Ravennam Iohannem, sedis apostolicae praesulem, et dicit ad eum: "Ambula Constantinopolim ad Iustinum imperatorem, et dic ei inter alia, ut reconciliatos in catholica restituat religione." Cui papa Iohannes ita respondit: "Quod facturus es, rex, facito citius; ecce in conspectu tuo adsto. Hoc tibi ego non promitto me facturum, nec illi dicturus sum. Nam in aliis causis, quas mihi iniunxeris, obtinere ab eodem, annuente deo, potero."
Iubet ergo rex iratus navem fabricari et super impositum eum cum aliis episcopis, id est Ecclesium Ravennatem et Eusebium Fanestrem, et Sabinum Campanum, et alios duos, simul et senatores Theodorum, Importunum, Agapitum, et alium Agapitum. Sed deus, qui fideles cultores suos non deserit, cum prosperitate perduxit. Cui Iustinus imperator venienti ita occurrit ac si Beato Petro; cui data legatione, ipsa repromisit facturum praeter reconciliatos, qui se fidei catholicae dederunt, Arrianis restitui nullatenus posse.
Sed dum haec aguntur, Symmachus caput senati, cuius Boethius filiam habuit uxorem, deducitur de Roma Ravennam. Metuens servo rex ne dolore generi aliquid adversus regnum eius tractaret, obiecto crimine iussit interfici. Revertens Iohannes papa a Iustino, quem Theodericus cum dolo suscepit et in offensa sua eum esse iubet. Qui post paucos dies defunctus est. Ergo euntes populi ante corpusculum eius, subito unus de turba adeptus a daemonio cecidit, et dum pervenissent cum lectulo ubi latus erat usque ad hominem, subito sanus surrexit et praecedebat in exsequias. Quod videntes populi et senatores, coeperunt reliquias de veste eius tollere. Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.
[16] Igitur Symmachus, scolasticus Iudaeus, iubente non rege sed tyranno, dictavit praecepta die quarta feria, septimo kalend. Septembr. indictione quarta, Olybrio consule, ut die dominico adveniente Arriani basilicas catholicas invaderent. Sed qui non patitur fideles cultores suos ab alienigenis opprimi mox intulit in eum sententiam Arrii, auctoris religionis eius; fluxum ventris incurrit, et dum intra triduum evacuatus fuisset, eodem die, quo se gaudebat ecclesias invadere simul regnum et animam amisit. Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit. Se autem vivo fecit sibi monimentum ex lapide quadrato, mirae magnitudinis opus, et saxum ingens quod superponeret inquisivit.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.thelatinlibrary.com |