PRAEFATIO Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, Pectore sopito reddit amica quies. Venator defessa toro cum membra reponit, Mens tamen ad silvas et sua lustra redit. Iudicibus lites, aurigae somnia currus 5 Vanaque nocturnis meta cavetur equis. Furto gaudet amans, permutat navita merces Et vigil elapsas quaerit avarus opes Blandaque largitur frustra sitientibus aegris Inriguus gelido pocula fonte sopor. 10 Me quoque Musarum studium sub nocte silenti Artibus adsuetis sollicitare solet. Namque poli media stellantis in arce videbar Ante pedes summi carmina ferre Iovis; Vtque favet somnus, plaudebant numina dictis 15 Et circumfusi sacra corona chori. Enceladus mihi carmen erat victusque Typhoeus: Hic subit Inarimen, hunc gravis Aetna domat. Quam laetum post bella Iovem susceperat aether Phlegraeae referens praemia militiae! 20 Additur ecce fides nec me mea lusit imago, Inrita nec falsum somnia misit ebur. En princeps, en orbis apex aequatus Olympo! En quales memini, turba verenda, deos Fingere nil maius potuit sopor, altaque vati 25 Conventum caelo praebuit aula parem.
PANEGYRICVS Aurea Fortunae Reduci si templa priores Ob reditum vovere ducum, non dignius umquam Haec dea pro meritis amplas sibi posceret aedes, Quam sua cum pariter trabeis reparatur et urbi Maiestas: neque enim campus sollemnis et urna 5 Luditur in morem, species nec dissona coetu Aut peregrina nitet simulati iuris imago. Indigenas habitus nativa palatia sumunt, Et, patriis plebem castris sociante Quirino, Mars Augusta sui renovat suffragia campi. 10 Qualis erit terris, quem mons Euandrius offert Romanis avibus, quem Thybris inaugurat, annus? Quamquam omnes, quicumque tui cognominis, anni Semper inoffensum dederint successibus omen Sintque tropaea tuas semper comitata secures, 15 Hic tamen ante omnes miro promittitur ortu, Vrbis et Augusti geminato numine felix. Namque velut stellas Babylonia cura salubres Optima tunc spondet mortalibus edere Caelicolae cum celsa tenent summoque feruntur 20 Cardine nec radios humili statione recondunt: Haud aliter Latiae sublimis Signifer aulae, Imperii sidus propria cum sede locavit, Auget spes Italas; et certius omina surgunt Victrici concepta solo. Cum pulcher Apollo 25 Lustrat Hyperboreas Delphis cessantibus aras, Nil tum Castaliae rivis communibus undae Dissimiles, vili nee discrepat arbore laurus, Antraque maesta silent inconsultique recessus. At si Phoebus adest et frenis grypha iugalem 30 Riphaeo tripodas repetens detorsit ab axe, Tune silvae, tune antra loqui, tunc vivere fontes, Tunc sacer horror aquis adytisque effunditur Echo Clarior et doctae spirant praesagia rupes. Ecce Palatino crevit reverentia monti 35 Exultatque habitante deo potioraque Delphis Supplicibus late populis oracula pandit Atque suas ad signa iubet revirescere laurus. Non alium certe decuit rectoribus orbis Esse larem, nulloque magis se colle potestas 40 Aestimat et summi sentit fastigia iuris. Attoliens apicem subiectis regia rostris Tot circum delubra videt tantisque deorum Cingitur excubiis! Iuvat infra recta Tonantis Cernere Tarpeia pendentes rupe Gigantas 45 Caelatasque fores mediisque volantia signa Nubibus et densum stipantibus aethera templis Arvaque vestitis numerosa puppe columnis Consita subnixasque iugis inmanibus aedes, Naturam cumulante manu, spoliisque micantes 50 Innumeros arcus. Acies stupet igne metalIi Et circumfuso trepidans obtunditur auro. Agnoscisne tuos, princeps venerande, penates? Haec sunt, quae primis olim miratus in annis Patre pio monstrante puer. Nil optimus ille 55 Divorum toro meruit felicius aevo Quam quod Romuleis victor sub moenibus egit Te consorte dies, cum se melioribus addens Exemplis civem gereret terrore remoto Alternos cum plebe iocos dilectaque passus 60 Iurgia patriciasque domos privataque passim Visere deposito dignatus limina fastu. Publicus hinc ardescit amor, cum moribus aequis Inclinat populo regale modestia culmen. Teque rudem vitae, quamvis diademate necdum 65 Cingebare comas, socium sumebat honorum Purpureo forum gremio, parvumque triumphis Imbuit et magnis docuit praeludere fatis. Te linguis variae gentes missique rogatum Foedera Persarum proceres cum patre sedentem 70 Hac quondam videre domo positoque tiaram Summisere genu. Tecum praelarga vocavit Ditandas ad dona tribus; fulgentia tecum Collecti trabeatus adit delubra senatus Romano puerum gaudens offerre favori, 75 Vt novus imperio iam tunc adsuesceret heres. Hinc tibi concreta radice tenacius haesit Et penitus totis inolevit Roma medullis, Dilectaeque urbis tenero conceptus ab ungue Tecum crevit amor. Nec te mutare reversum 80 Evaluit propria nutritor Bosphorus arce. Et quotiens optare tibi quae moenia malles Adludens genitor regni pro parte dedisset, Divitis Aurorae solium sortemque paratam Sponte remittebas fratri: 'regat ille volentes 85 Assyrios; habeat Pharium cum Tigride Nilum; Contingat mea Roma mihi.' Nec vota fefellit Eventus. Fortuna novum molita tyrannum Iam tibi quaerebat Latium belloque secundo Protinus Eoa velox accitus ab aula 90 Suscippis Hesperiam patrio bis Marte receptam. Ipsa per Illyricas urbes Oriente relicto Ire Serena comes nullo deterrita casu, Materna te mente fovens Latioque futurum Rectorem generumque sibi seniore supernas 95 Iam repetente plagas. Illo sub cardine rerum Sedula servatum per tot discrimina pignus Restituit sceptris patrui castrisque mariti. Certavit pietate domus, fidaeque reductum Coniugis officio Stilichonis cura recepit. 100 Felix ille parens, qui te securus Olympum Succedente petit! quam laetus ab aethere cernit Se factis crevisse tuis! Duo namque fuere Europae Libyaeque hostes: Maurusius Atlas Gildonis Furias, Alaricum barbara Peuce 105 Nutrierat, qui saepe tuum sprevere profana Mente patrem. Thracum venientem finibus alter Hebri clausit aquis; alter praecepta vocantis Respuit auxiliisque ad proxima bella negatis Abiurata palam Libyae possederat arva: 110 Quorum nunc meritam repetens non inmemor iram Suppliciis fruitur natoque ultore triumphat. Ense Thyestiadae poenas exegit Orestes, Sed mixtum pietate nefas dubitandaque caedis Gloria, materno laudem cumm crimine pensat; 115 Pavit Iuleos inviso sanguine manes Augustus, sed falsa pii praeconia sumpsit In luctum patriae civili strage parentans: At tibi causa patris rerum coniuncta saluti Bellorum duplicat laurus, isdemque tropaeis 120 Reddita libertas orbi, vindicta parenti. Sed mihi jam pridem captum Parnasia Maurum Pieriis egit fidibus chelys; arma Getarum Nuper apud socerum plectro celebrata recenti. Adventus nunc sacra tui libet edere Musis 125 Grataque patratis exordia sumere bellis. Iam Pollentini tenuatus funere campi Concessaque sibi (rerum sic admonet usus) Luce, tot amissis sociis atque omnibus una Direptis opibus, Latio discedere iussus 130 Hostis et inmensi revolutus culmine fati Turpe retexit iter. Qualis pitatica puppis, Quae cunctis infensa freeis scelerumque referta Divitiis multasque diu populata carinas Incidit in magnam bellatricemque triremim, 135 Dum praedam de more putat; viduataque caesis Remigibus, scissis velorum debilis alis, Orba gubernaclis, antennis saucia fractis Ludibrium pelagi vento iactatur et unda, Vastato tandem poenas luitura profundo: 140 Talis ab urbe minas retro flectebat inanes Italiam fugiens, et quae venientibus ante Prona fuit, jam difficilis, jam dura reversis. Clausa putat sibi cuncta pavor, retroque relictos Quos modo temnebat, rediens exhorruit amnes. 145 Vndosa tum forte domo vitreisque sub antris Rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas Volvebat pater Eridanus: quis bella maneret Exitus? imperiumne Iovi legesque placerent Et vitae Romana quies, an iura perosus 150 Ad priscos pecudum damnaret saecula ritus? Talia dum secum movet anxius, advolat una Naiadum resoluta comam, complexaque patrem: 'En Alaricus' ait 'non qualem nuper ovantem Vidimus; exangues, genitor, mirabere vultus. 155 Percensere manum tantaque ex genre iuvabit Relliquias numerasse breves. Iam desine maesta Fronte queri Nymphasque choris jam redde sorores'. Dixerat; ille caput placidis sublime fluentis Extulit, et totis lucem spargentia ripis 160 Aurea roranti micuerunt cornua vultu. Non illi madidum vulgaris harundine crinem Velat honos; rami caput umbravere virentes Heliadum totisque fluunt electra capillis. Palla tegit latos umeros, curruque paterno 165 Intextus Phaethon glaucos incendit amictus. Fultaque sub gremio caelatis nobilis astris Aetherium probat urna decus. Namque omnia luctus Argumenta sui Titan signavit Olympo: Mutatumque senem plumis et fronde sorores 170 Et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli; Stat gelidis Auriga plagis; vestigia fratris Germanae servant Hyades, Cygnique sodalis Lacteus extentas adspergit circulus alas; Stelliger Eridanus sinuatis flexibus errans 175 Clara Noti convexa rigat gladioque tremendum Gurgite sidereo subterluit Oriona. Hoc deus effulgens habitu prospexit euntes Deiecta cervice Getas; tunc talia fatur: 'Sicine mutatis properas, Alarice, reverti 180 Consiliis? Italae sic te jam paenitet orae? Nec jam cornipedem Thybrino gramine pascis, Vt rebare tuum? Tuscis nec figis aratrum Collibus? 0 cunctis Erebi dignissime poenis, Tune Giganteis urbem temptare deorum 185 Adgressus furiis? nec te meus, improbe, saltem Terruit exemplo Phaethon, qui fulmina praeceps In nostris efflavit aquis, dum flaremea caeli Flectere terrenis meditatur frena lacertis Mortalique diem sperat diffundere vultu? 190 Crede mihi, simili bacchatur crimine, quisquis Adspirat Romae spoliis aut Solis habenis'. Sic fatus Ligures Venetosque erectior amnes Magna voce ciet. Frondentibus umida ripis Colla levant: pulcher Ticinus et Addua visu 195 Caerulus et velox Athesis tardusque meatu Mincius inque novem consurgens ora Timavus. Insultant omnes profugo pacataque laetum Invitant ad prata pecus; iam Pana Lycaeum, Iam Dryadas revocant et rustica numina Faunos. 200 Tu quoque non parvum Getico, Verona, triumpho Adiungis cumulum, nec plus Pollentia rebus Contulit Ausoniis aut moenia vindicis Hastae. Hic, rursus dum pacta movet damnisque coactus Extremo mutare parat praesentia casu, 205 Nil sibi periurum sensit prodesse furorem Converti nec rata loco, multisque suorum Diras pavit aves, inimicaque corpora volvens Ionios Athesis mutavit sanguine fluctus. Oblatum Stilicho violato foedere Martem 210 Omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo Iam procul et belli medio Padus arbiter ibat. Iamque opportunam motu strepuisse rebelli Gaudet perfidiam praebensque exempla labori Sustinet accensos aestivo pulvere soles. 215 Ipse manu metuendus adest inopinaque cunctis Instruit arma locis et, qua vocat usus, ab omni Parte venit. Fesso si deficit agmine miles, Vtitur auxiliis damni securus, et astu Debilitat saevum cognatis viribus Histrum 220 Et duplici lucro committens proelia vertit In se barbariem nobis utrimque cadentem. Ipsum te caperet letoque, Alarice, dedisset, Ni calor incauti male festinatus Alani Dispositum turbasset opus; prope captus anhelum 225 Verbere cogis equum, nec te vitasse dolemus. I potius genti reliquus tantisque superstes Danuvii populis, i, nostrum vive tropaeum. Non tamen ingenium tantis se cladibus atrox Deicit: occulto temptabat tramite montes, 230 Si qua per scopulos subitas exquirere posset In Raetos Gallosque vias. Sed fortior obstat Cura ducis. Quis enim divinum fallere pectus Possit et excubiis vigilantia lumina regni? Cuius consilium non umquam repperit hostis 235 Nec potuit texisse suum. Secreta Getarum Nosse prior celerique dolis occurrere sensu. Omnibus exclusus coeptis consedit in uno Colle tremens; frondesque licet depastus amaras Arboreo figat sonipes in cortice morsus 240 Et taetris collecta cibis annique vapore Saeviat aucta lues et miles probra superbus Ingerat obsesso captivaque pignora monstret: Non tamen aut morbi tabes aut omne periclum Docta subire fames aut praedae luctus ademptae 245 Aut pudor aut dictis movere procacibus irae, Vt male temptato totiens se credere campo Comminus auderet. Nulla est victoria maior, Quam quae confessos animo quoque subiugat hostes. Iamque frequens rarum decerpere transfuga robur 250 Coeperat inque dies numerus decrescere castris, Nec jam deditio paucis occulta parari, Sed cunei totaeque palam discedere turmae. Consequitur vanoque fremens clamore retentat Cumque suis jam bella gerit; mox nomina supplex 255 Cum fletu precibusque ciet veterumque laborum Admonet et frustra iugulum parcentibus offert, Defixoque malis animo sua membra suasque Cernit abire manus: qualis Cybeleia quassans Hyblaeus procul aera senex revocare fugaces 260 Tinnitu conatur apes, quae sponte relictis Descivere favis, sonituque exhaustus inani Raptas mellis opes solitaeque oblita latebrae Perfida deplorat vacuis examina ceris. Ergo ubi praeclusae voci laxata remisit 265 Frena dolor, notas oculis umentibus Alpes Adspicit et nimium diversi stamine fati Praesentes reditus fortunatosque revolvit Ingressus: solo peragens tum murmure bellum Protento leviter flangebat moenia conto 270 Inridens scopulos; nunc desolatus et expes Debita pulsato reddit spectacula monti. Tunc sic Ausonium respectans aethera fatur: 'Heu regio funesta Getis, heu terra sinistris Auguriis calcata mihi, satiare nocentum 275 Cladibus et tandem nostris inflectere poenis! En ego, qui toto sublimior orbe ferebar Ante tuum felix aditum, ceu legibus exul Addictusque reus flatu propiore sequentum Terga premor. Quae prima miser, quae funera dictis 280 Posteriora querar? Non me Pollentia tanrum Nec captae cruciastis opes; hoc aspera fati Sots tulerit Martisque vices. Non funditus armis Concideram; stipatus adhuc equitumque catervis Integer ad montes reliquo cum robore cessi, 285 Quos Appenninum perhibent. Hunc esse ferebat Incola, qui Siculum porrectus ad usque Pelorum Finibus ab Ligurum populos complectitur omnes Italiae geminumque latus stringentia 1onge Vtraque perpetuo discriminat aequora tractu. 290 Haec ego continuum si per iuga tendere cursum, Vt prior iratae fuerat sententia menti, Iam desperata voluissem luce, quid ultra? Omnibus oppeterem fama maiore perustis! Et certe moriens propius re, Roma, viderem, 295 Ipsaque per cultas segetes mors nostra secuto Victori damnosa foret. Sed pignora nobis Romanus carasque nurus praedamque tenebat. Hoc magis exertum raperem succinctior agmen. 'Heu quibus insidiis, qua me circumdedit arte 300 Fatalis semper Stilicho! Dum parcere fingit, Rettulit hostiles animos bellumque remenso Evaluit transferre Pado. Pro foedera saevo Deteriora iugo! tunc vis extincta Getarum; Tunc mihi, tunc letum pepigi. Violentior armis 305 Omnibus expugnat nostram clementia gentem, Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim Fraudibus ipse meis. Quis jam solacia fesso Consiliumve dabit? Socius suspectior hoste. 'Atque utinam cunctos licuisset perdere bello! 310 Nam quisquis duro cecidit certamine, numquam Desinit esse meus. Melius mucrone perirent, Auferretque mihi luctu leviore sodales Victa manus quam laesa fides. Nullusne clientum Permanet? offensi comites, odere propinqui. 315 Quid moror invisam lucem? qua sede recondam Naufragii fragmenta mei? quaeve arva requiram, In quibus hand umquam Stilicho nimiumque potentis Italiae nomen nostras circumsonet aures?' Haec memorans instante fugam Stilichone tetendit 320 Expertas horrens aquilas; comitatur euntem Pallor et atra Fames et saucia lividus ora Luctus et inferno stridentes agmine Morbi. Lustralem tum rite facem, cui lumen odorum Sulphure caeruleo nigroque bitumine fumat, 325 Circum membra rotat doctus purganda sacerdos Rore pio spargens, et dira fugantibus herbis Numina purificumque Iovem Triviatoque precatus Trans caput aversis manibus iaculatur in Austrum Secum rapturas cantata piacula taedas. 330 Acrior interea visendi principis ardor Accendit cam plebe partes et saepe negatum Flagitat adventum; nec tali publica vota Consensu tradunt atavi caluisse per urbem, Dacica bellipotens cum fregerat Vlpius arma 335 Atque indignantes in jura redegerat Arctos, Cam fasces cinxere Hypanin mirataque leges Romanum stupuit Maeotia terra tribunal. Nec tantis patriae studiis ad templa vocatus, Clemens Marce, redis, cum gentibus undique cinctam 340 Exult Hesperiam paribus Fortuna periclis. Laus ibi nulla ducum; nam flammeus imber in hostem Decidit; hunc dorso trepidum ffumante ferebat Ambustus sonipes; hic tabescente solutus Subsedit galea liquefactaque fulgure cuspis 345 Canduit et subitis fluxere vaporibus enses. Tum contenta polo mortalis nescia teli Pugna fuit: Chaldaea mago seu carmina ritu Armavere deos, seu, quod reor, omne Tonantis Obsequium Marci mores potuere mereri. 350 Nunc quoque praesidium Latio non deesset Olympi, Deficeret si nostra manus; sed providus aether Noluit humano titulos auferre labori, Ne tibi jam, princeps, soceri sudore paratam, Quam meruit virtus, ambirent fulmina laurum. 355 Iam totiens missi proceres responsa morandi Rettulerant, donec differri longius urbis Communes non passa preces penetralibus altis Prosiluit vultusque palam confessa coruscos Impulit ipsa suis cunctantem Roma querellis: 360 'Dissimulata diu tristes in amore repulsas Vestra parens, Auguste, queror. Quonam usque tenebit Praelatus mea vota Ligus? vetitumque propinqua Lace frui, spatiis discernens gaudia parvis, Torquebit Rubicon vicino numine Thybrim? 365 Nonne semel sprevisse satis, cam reddita bellis Africa venturi lusit spe principis urbem Nec duras tantis precibus permovimus aures? Ast ego frenabam geminos, quibus altior ires, Electi candoris equos et numinis arcum 370 Iam molita tui, per quem radiante decorus Ingrederere toga, pugnae monumenta dicabam Defensam titulo Libyam testata perenni. Iamque parabantur pompae simulacra futurae Tarpeio spectanda Iovi: caelata metallo 375 Classis ut auratum sulcaret remige fluctum, Vt Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton Edomitis veheretur aquis et in aere trementem Succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes. 380 Ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam. Praeberet fera colla iugo, vi captus et armis, Non Bocchi Syllaeque dolls. 'Sed prima remitto. Num praesens etiam Getici me laurea belli Declinare potest? sedesve capacior alia 385 Tantae laudis erit? Tua te benefacta morantem Conveniunt, meritisque suis obnoxia virtus Quod servavit amat. Iam flavescentia centum Messibus aestivae detondent Gargara falces, Spectatosque iterum nulli celebrantia ludos 390 Circumvexa rapit centenus saecula consul: His annis, qui lustra mihi bis dena recensent, Nostra ter Augustos intra pomeria vidi, Temporibus variis; eadem sed causa tropaei Civilis dissensus erat. Venere superbi, 395 Scilicet ut Latio respersos sanguine currus Adspicerem! Quisquamne piae laetanda parenti Natorum lamenta putet? periere tyranni, Sed nobis periere tamen. Cum Gallica vulgo Proelia iactaret, tacuit Pharsalica Caesar. 400 Namque inter socias acies cognataque signa Vt vinci miserum, numquam vicisse decorum. Restituat priscum per te jam gloria morem Verior, et fructum sincerae laudis ab hoste Desuetum jam redde mihi iustisque furoris 405 Externi spoliis sontes absolve triumphos. `Quem, precor, ad finera laribus seiuncta potestas Exulat imperiumque suis a sedibus errat? Cur mea quae cunctis tribuere palatia nomen Neglecto squalent senio? nec creditur orbis 410 Illinc posse regi? Medium non deserit umquam Caeli Phoebus iter, radiis tamen omnia lustrat. Segnius an veteres Histrum Rhenumque tenebant, Qui nostram coluere domum? leviusve timebant Tigris et Euphrates, cum foedera Medus et Indus 415 Hinc peteret pacemque mea speraret ab arce? Hic illi mansere viri, quas mutua virtus Legit et in nomen Romanis rebus adoptans Iudicio pulchram seriem, non sanguine duxit; Hic proles atavum deducens Aelia Nervam 420 Tranquillique Pii bellgrotesque Severi. Hunc civis dignare chorum conspectaque dudum Ora refer, pompam recolens ut mente priorem, Quem tenero patris comitem susceperat aevo, Nunc duce cum socero iuvenem te Thybris adoret.' 425 Orantem medio princeps sermone refovit: 'Numquam aliquid frustra per me voluisse dolebis, O dea, nec legum fas est occurrere matri. Sed nec post Libyam (falsis ne perge querellis Incusare tuos) patriae mandata vocantis 430 Sprevimus: advectae misso Stilichone curules, Vt nostras tibi, Roma, vices pro principe consul Impleret generoque socer. Vidistis in illo Me quoque; sic credit pietas non sanguine solo, Sed claris potius factis experta parentem. 435 Cuncta quidem centum nequeam perstringere linguis Quae pro me mundoqne gerit; sed ab omnibus unum, Si fama necdum patuit, te, Roma, docebo Subiectum nostris oculis et cuius agendi Spectator vel causa fui. 'Populator Achivae 440 Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens Et ruptas animis spirans inmanibus Alpes Iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris Tutior auxilio brumae (quo gentibus illis Sidere consueti favet inclementia caeli) 445 Meque minabatur calcato obsidere vallo Spem vano terrore fovens, si forte, remotis Praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem Condicione fidem; nec me timor impulit ullus Et duce venturo fretum memoremque tuorum, 450 Roma, ducum, quibus hand umquam vel morte parata Foedus lucis amor pepigit dispendia famae. Nox erat et late stellarurn more videbam Barbaricos ardere focos; iam classica primos Excierant vigiles, gelida cum pulcher ab Arcto 455 Adventat Stilicho. Medius sed clauserat hostis Inter me socerumque viam pontemque tenebat, Addua quo scissas spumosior incitat undas. Quid faceret? differret iter? Discrimina nullas Nostra dabant adeunda moras. Perrumperet agmen? 460 Sed paucis comitatus erat; nam plurima retro, Dum nobis properat succurrere, liquerat arma Extera vel nostras acies. Hoc ille locatus Ancipiti, longum socias tardumque putarit Expectasse manus et nostra pericula tendit 465 Posthabitis pulsare suis mediumque per hostem Flammatus virtute pia propriaeque salutis Inmemor et stricto prosternens obvia ferro Barbara fulmineo secuit tentoria cursu. 'Nunc tibi Tydiden attollant carmina vatum, 470 Quod iuncto fidens Ithaco pateracta Dolonis Indicio dapibusque simul religataque somno Thracia sopiti penetraverit agmina Rhesi Graiaque rettulerit captos ad castra jugales, Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, 475 Impetus excessit Zephyros candorque pruinas. Ecce virum, taciti nulla qui fraude soporis Ense palam sibi pandit iter remeatque cruentus Et Diomedeis tantum praeclarior ausis, Quantum lux tenebris manifestaque proelia furtis! 480 Adde quod et ripis steterat munitior hostis Et cui nec vigilem fas est componere Rhesum: Thrax erat, hic Thracum domitor. Non tela retardant, Obice non haesit fluvii. Sic ille minacem Tyrrhenam labente manum pro ponte repellens 485 Traiecit clipeo Thybrim, quo texerat urbem, Tarquinio mirante Cocles mediisque superbus Porsennam respexit aquis. Celer Addua nostro Sulcatus socero: sed, cum transnaret, Etruscis Ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis. 490 'Exere nunc doctos tantum certamine laudis, Roma, choros et, quanta tuis facundia poller Ingeniis, nostrum digno sonet ore parentem.' Dixit et antiquae muros egressa Ravennae Signa movet; iamque ora Padi portusque relinquit 495 Flumineos, certis ubi legibus advena Nereus Aestuat et pronas puppes nunc amne retuso, Nunc redeunte vehit nudataque litora fluctu Deserit, Oceani lunaribus aemula damnis. Laetior hinc Fano recipit Fortuna vetusto, 500 Despiciturque vagus praerupta valle Metaurus, Qua mons arte patens vivo se perforat arcu Admisitque viam sectae per viscera rupis, Exuperans delubra Iovis saxoque minantes Appenninigenis cultas pastoribus aras. 505 Quin et Clitumni sacras victoribus undas, Candida quae Latiis praebent armenta triumphis, Visere cura fuit; nec te miracula fontis Praetereunt, tacito passu quem si quis adiret, Lentus erat; si voce gradum maiore citasset, 510 Commixtis fervebat aquis; cumque omnibus una Sit natura vadis, similes ut corporis undas Ostendant, haec sola novam iactantia sortem Humanos properant imitari flumina mores. Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campum 515 Regali calcatur equo, rarique coloris Non procul amnis abest, urbi qui nominis auctor: Ilice sub densa silvis artatus opacis Inter utrumque iugum tortis anfractibus albet. Inde salutato libatis Thybride lymphis 520 Excipiunt arcus operosaque semita vastis Molibus et quidquid tantum praemittitur urbi. Ac velut officiis trepidantibus ora puellae Spe propiore tori mater sollertior ornat Adveniente proco vestesque et cingula comit 525 Saepe manu viridique angustat iaspide pectus Substringitque comam gemmis et colla monili Circuit et bacis onerat candentibus aures: Sic oculis placitum tuis insignior auctis Collibus et nora major se Roma ridendum 530 Obtulit. Addebant pulchrum nova moenia vultum Audito perrecta recens rumore Getarum, Profecitque opifex decori timor, et vice mira, Quam pax intulerat, bello discussa senectus Erexit subitas turres cunetosque coegit 535 Septem continuo colles iuvenescere muro. Ipse favens votis solitoque decentior aer, Quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre, Prineipis et solis radiis detersa removit Nubila; namque ideo pluviis turbaverat omnes 540 Ante dies lunamque rudem madefecerat Auster, Vt tibi servatum scirent convexa serenum. Omne Palatino quod pons a colle recedit Mulvius et quantum licuit consurgere tectis, Vna replet turbae facies: undare videres 545 Ima viris, altas effulgere matribus aedes. Exultant iuvenes aequaevi principis annis; Temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati Gratantur durasse diem moderataque laudant Tempora, quod clemens aditu, quod peetore solus 550 Romanos vetuit currum praecedere patres: Cume tamen Eucherius, cui regius undique sanguis,, Atque Augusta soror fratri praeberet ovanti Militis obsequium; sic illum dura parentis Instituit pietas in se vel pignora parci 555 Quique neget nato, procerum quod praestat honori. Haec sibi curva senum maturaque comprobat aetas Idque inter veteris speciem praesentis et aulae Iudicat: hunc civem, dominos venisse priores. Conspicuas tam flore genas, diademate crinem 560 Membraque gemmato trabeae viridantia cinctu Et fortes umeros et certatura Lyaeo Inter Erythraeas surgentia colla smaragdos Mirari sine fine nurus; ignaraque virgo, Cui simplex calet ore pudor, per singula cernens 565 Nutricem consultat anum: quid fixa draconum Ora velint? ventis fluitent an vera minentur Sibila suspensum rapturi faucibus hostem? Vt chalybe indutos equites et in aere latentes Vidit cornipedes: 'quanam de genre' rogabat 570 'Ferrati venere viri? quae terra metallo Nascentes informat equos? num Lemnius auctor Indidit hinnitum ferro simulacraque belli Viva dedit?' Gaudet metuens et pollice monstrat, Quod picturatas galeae Iunonia cristas 575 Ornet avis vel quod rigidos vibrata per armos Rubra sub aurato crispentur serica dorso. Tune tibi magnorum mercem Fortuna laborum Persolvit, Stilicho, curru cum vectus eodem Vrbe triumphantem generum florente iuventa 580 Conspiceres illumque diem sub corde referres, Quo tibi confusa dubiis formidine rebus Infantem genitor moriens commisit alendum. Virtutes variae fructus sensere receptos; Depositum servasse, fides; constantia, parvum 585 Praefecisse orbi; pietas, fovisse propinquum. Hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites Evocat et solio fultus genitoris eburno Gestarum patribus causas ex ordine rerum Eventusque refert veterumque exempla secutus 590 Digerit imperii sub iudice facta senatu. Nil cumulat verbis quae nil fiducia celat; Fucati sermonis opem mens conscia laudis Abnuit. Agnoscunt proceres; habituque Gabino Principis et ducibus circumstipata togatis 595 Iure paludatae iam curia militat aulae. Adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae: quae divite penna Patricii reverenda fovet sacraria coetus Castrorumque eadem comes indefessa tuorum 600 Nunc tandem fruitur votis atque omne futurum Te Romae seseque tibi promittit in aevum. Hinc te jam patriis latibus via nomine vero Sacra refert. Flagrat studiis concordia vulgi, Quam non inlecebris dispersi colligis auri; 605 Nec tibi venales captant aeraria plausus Corruptura fidem: meritis offertur inemptus Pura mente favor. Nam munere carior omni Obstringit sua quemque salus. Procul ambitus erret! Non quaerit pretium, vitam qui debet amori. 610 O quantum populo secreti numinis addit Imperii praesens genius! quantamque rependit Maiestas alterna vicem, cum regia circi Conexum gradibus veneratur purpura vulgus, Adsensuque cavae sublatus in aethera vallis 615 Plebis adoratae reboat fragor, unaque totis Intonat Augustum septenis arcibus Echo! Nec solis hic cursus equis: adsueta quadrigis Cingunt arva trabes, subitaeque adspectus harenae Diffundit Libycos aliena valle cruores. 620 Haec et belligeros exercuit area lusus, Armatos haec saepe choros, certaque vagandi Textas lege fugas inconfusosque recursus Et pulchras errorum artes iucundaque Martis Cernimus. Insonuit cum verbere signa magister, 625 Mutatos edunt pariter tot pectora motus In latus adlisis clipeis aut rursus in altum Vibratis; grave parma sonat, mucronis acutum Murmur, et umbonum pulsu modulante resultans Ferreus alterno concentus clauditur ense. 630 Vna omnis summissa phalanx tantaeque salutant Te, princeps, galeae. Partiris inde catervis In varios docto discurritur ordine gyros, Quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci Flumina nec crebro vincant Maeandria flexu. 635 Discreto revoluta gradu torquentur in orbes Agmina, perpetuisque imnoto cardine claustris Ianus bella premens laeta sub imagine pugnae Armorum innocuos paci largitur honores. Iamque novum fastis aperit felicibus annum 640 Ore coronatus gemino; iam Thybris in uno Et Bruti cernit trabeas et sceptra Quirini. Consule laetatur post plurima saecula viso Pallanteus apex; agnoscunt rostra curules Auditas quondam proavis, desuetaque cingit 645 Regius auratis fora fascibus Vlpia lictor, Et sextas Getica praevelans fronde secures Colla triumphati proculcat Honorius Histri. Exeat in populos cunctis inlustrior annus, Natus fonte suo, quem non aliena per arva 650 Induit hospes bonos, cuius cunabula fovit Curia, quem primi tandem videre Quirites, Quem domitis auspex peperit Victoria bellis! Hunc et privati titulis famulantibus anni Et, quos armipotens genitor retroque priores 655 Diversis gessere locis, ceu numen adorent; Hunc et quinque tui vel, quos habiturus in urbe Post alios, Auguste, colant. Licet unus in omues Consul eas, magno sextus tamen iste superbit Nomine: praeteritis melior, venientibus auctor. 660
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.thelatinlibrary.com |