TRANSCRIERE FIDELĂ CU ORIGINALUL |
SVPPLEX LIBELLVS VALACHORVM TRANSSILVANIAE IVRA TRIBVS RECEPTIS NATIONIBVS COMMVNIA POSTLIMINIO SIBI ADSERI POSTVLANTIVM
CVM NOTIS HISTORICO-CRITICIS I.C.E. CIVIS TRANSSILVANI.
CLAVDIOPOLI
Sumptibus et Typis Martini Hochmeister, Caes. Reg. Dicast. Typographi & pr. Bibliopolae. MDCCXCI.
Non potest videri desiisse habere, qui nunquam habuit. Reg. Iur. 208. in Digest.
IMPRIMATVR. C. Eszterbázi. m.p. Claudiopoli, die 10. August: 1791.
Prefatio Editoris.
Duplex est hominum genus, quos vel primo obtutu hic commentarius offendat: alterum eorum, qui cum ipsi alienigenae sint, it a que prope ut Valachi in hac provincia agant, (*) communem hanc caussam rati, rerumque novarum cupidi, limis nimirum oculis, quidquid ad confir- manda vetera Civium Transsilvanorum jura pertinet, intuentur. Sed his quidem fucis Patriae, si haec nostra non placeant, quid responde- ri, quid consilii dari possit, ut ab hac se molestia liberent, cuique promtum est. Sentiant ipsi, ut lubet, eorum morari judicia nihil atti- net, neque iis haec, cuicuimodi sunt, scripta sunt.
At vero sunt alii cum exteri, tum fortasse etiam Cives hujus provinciae, quorum nimirum habenda nobis ratio. Hi quum viri bo- ni ____________________________________________________________ (*) Sok helyeken majd nyilván való eröszakkal élödnek a´ több Nemze- teken és azoknak határin. Approbat. Const. P. 3. sit. 5.
ni sint atque humani, naturae suae temperamento eorum se nimirum partibus adjungunt, quos esse miseros putant, sacileque sibi persvadent, eosdem, qui miseri sint, etiam injuria adfectos esse. Quod quidem ju- dicium, quatemus ad Valachos nostros attinet, isto, de quo agimus, supplici libello vehementes confirmari oportuit; quum verisimile non sit, istam nationem, nisi evidenti caussae aqquitate niteretur, preces suos ad regium adeo solium fuisse delaturam. Hac itaque veritatis specie diluenda, atque Principibus Ordinibusque Patriae meae, qui palam adeo illatae Valachis injuriae postulantur, ab hac suspicione liberandis operae nimirum pretium facturus videbar. Res, de qua agitur, in summa haec est. Articulo sexto comi- tiorum anni 1744. decretum est: „Valachos nobilitari praerogativa „gaudentes ei nationi e tribus receptis, Systema hujus Principatus „constituentibus, ubi per adeptionem honorum Sedem fixerint, absque „quartae nationalitatis erectione, annumerari: at vero, ne Systema „hujus Principatus evertatur, jura trium illarum nationum ad ple- „beos Valachos extendi, aut hos itemque alios advenos numerum „inter nationes facere non posse.„ Atque hunc articulum Princeps aequissimus, legumque Patriae retinentissimus Leopoldus II. Rescripto ad Ordinus Provinciae Florentia 18. Maji anui hujus, quem agi- mus
mus, exarto pro Basi eorum, quae in favorem Valachorum statuen- da sint, haberi imperat. Contra Valachi eundem articulum sibi injuri- um esse queruntur, quod olim, atque adeo ad Seculum XVII. am_ pliora eorum, eademque, que Hungarorum jura fuerint. Id ergo efficiendum, ut doceatur, Valachorum Nationem inde ab Hunga- rorum in has ditiones ingressu neutiquam eo, quo nunc tres, systema hujus Principatus consistutentes, quas receptas voc amus, nationes jure Civitatis Transsilvanae fuise fruitam, atque idcirco articulum illum memoratum anni 1744 justum esse, citraque omnem afferendae Valachis injuriae suspicionem pro Basi legum de Valachis rogandarum, ut Princeps imperat, haberi posse. Istuc num commentariolo isto meo praestitum sit, sensatus lector viderit. Ego quidem effecisse mihi ita cumulate videor, ut dubio lo- cus non sit. Atque adeo redundare etiam aliqua videri possint, erit- que fortasse, qui mihi inclamet: Sed nunc non erat his lo- cus. Atqui certe, dum expendas: si perstes tamen, non jurgabor, sed orabo: aequus uc accipias, quae una obtuli parerga etiam ad Pa- triam pertinentia neque facile obvia.
Ceterum quum quid ante factum sit, veterum monimentorum fide disputo, quid deinceps fieri Valachorum gratia Patriae intersit, non at-
attingo, neque id seu possum, seu volo. Et vero Proceres Patriae meae dare adeo jam operam video, ut, quatenus ex provinciae institu- tis fieri possit, horum hominum commoda augeant. Quod si fiat, se- cundis, gratulantibusbue Civibus Transsilvanis universis factum iri, de me praestare, de ceteris, ut est humanitas nostrorum temporum, tuto judicare possum. Scribebam Cibinii 3. Aug. 1791.
(1) Dive Caesar Auguste!
Quum Majestatis vestrae summus in regendo hocce Imperio fi- nis, & justissima Intentio ea sit, ut Iura universim tum hominis, tum ipsius Societatis Civilis ad omnia membra, quae eandem sua unio- ne ____________________________________________________________ 1. Diu Te sospitem nobis servet Deus, Auguste Caesar, seraque sit illa dies, qua Te ereptum terris, in Divis habeamus! Paucis antea quam ad rem ipsam ingrediamur, de eo, qui in prae- sentia est, Valachorum in Transsilvania statu explicemus. Diditus est Valachorum populus magna sane frequentia per omnem late Transsilvaniam: tamen maxima eorum copia in Comitatibus Trans- silvaniae agit. Hos inter sunt aliqui Regum beneficio nobiler latifundiorum Domini atque eorundem, quibus Nobiles Ungari fruuntur, privilegio- rum eompotes, alii Armalista iique vel ordinarii ceteris nobilibus, quod ad jus ipsum praerogativae nobilitaris attinet, suppares, vel sclopetarii du- centi primitus ab Michaële Apasio anno 1667 ad custodiam quarundam arcium creati, ad rusticorum iterum statum redigendi, si quando officio suo defuissent. Compilat. Constit. P. V. Edict. 20. & 21. At vero maxi- mus est Valachorum colonorum Dominis, ut vocant terrestribus obnoxio- rum in Comitatibus numerus. Pauciores sunt homines hujus nationis in Sedibus Siculorum (circ. vi-
8 ne efficiunt, atque onera ejusdem servande, & vita & rebus su- stinent, apprime extendantur, neque pars civium divellatur, ut alteram suis juribus violenter privet, opprimatque. idcirco Natio Valachica in M. Transsilvaniae Principatu degens, publice medio hujus libelli supplicis se ad Solium Majestatis prosternit ac omnibus precibus obtestatur, ut sibi reddantur pristina jura, quae omnibus Civibus essentialiter adhaerent, (3.) quibusque Seculo su- periore nulla auctoritate, sed iniqua duntaxat temporum illoum sorte, ut mox exponetur, exspoliata fuit.
Est Natio Valachica omnium in Transsilvania Nationum an- tiqvissima (4.) longae hujus aetatis, cum a Romanis ipsam Colo- niis, ____________________________________________________________ ginti millia) colonorum conditione Dominis terrestribus subiecti, demtis illis, qui cum limitaneis Siculis militiae adscripti fuere. Triplo denique circiter major est Valachorum in Sedibus Saxonum fre- quentia, itidemque duplex eorum genus, saltem ut nunc res sunt; nam olim ab his ipsis, qui nunc liberi sunt, quinquagesimam (notum historiae stu- diosis tributi genus) Saxonibus fuisse pensitatam, ex veteribus litteris do- cere promtum est. Itaque his temporibus alii iisdem, quibus Saxones li- beri in pagis agentes, juribus perfruuntur, ceteri eodem, quo alii ipsorum populares in Comitatibus et Siculorum sedibus jure, coloni sunt. 2. Equidem haec legenti eam suboriri cogitationem necesse est, Valachos re- centi aliqua per ceteros Transsilvaniae incolas atque insigni adfectos inju- ria de salute omnino periclitari, ita exaggerata ad acerbitatem omnia. Videndum itaque, quid dignum tanto ferat hic promissor hiatu. 3. Civibus essentialiter adhaerent. At vero istud ipsum, sintae Valachi Cives hu- jus patriae proprii, an precarii inquilini docendum. 4. Antiquisima. Sane quam confidenter! Anne Romanis provinciam inva- dentibus pristinos incolas omnes aut occidione deletos aut eductos e Da- cia seu tum, seu deinceps aliquando doceri potest? Contra Romanorum colonias, a Trajano in Dacia collocatas, ab Aureliano educatas ex hac
9 niis, per Imperatorem Trajanum Seculo 2. inchoante in Daci- am freqventer copiosissimo veteranorum militum numero ad tu- tandam Provinciam deductis propaginem suam habere fide histo- rica, traditione nunqvam interrupta idiomatis & morum consvetu- dinumque similitudine sit certum probatumque.
Successores Trajani Augusti possederunt Daciam aliqvot Se- culis, (5.) qvorum praemanente Imperio fides etiam christiana in hac Provincia juxta Ecclesiae orientalis ritum opera Episcoporum Prothogenis, Gaudentii, Nicetae, & Theotimi Seculo praepri- mis IV. propagata fuit, prout id ipsum historia ecclesiastica uni- versa docet. (6) In- ____________________________________________________________ provincia atque in Moesia collocatas Eutropio (L. 9. c. 9.) & Vopisco (in Aurel.) auctoribus certum atque adco in vulgus notum est. 5. Aliquot Seculis. Heic vero iam sic satis patescit, qua seu fide seu diligen- tia hoc scriptum conflatum sit. Trajani Succesor proximus Adrianus im- perium auspicatus fuit anno Christi 117. Aurelianus vero deductis ex omni Dacia Romanis praesidiis provinciam Gothorum imperio permisit anno 274. Romanorum itaque in Dacia imperium sub Trajani Successoribus sesqui altero vix amplius seculo tenuit: atque hoc demum intervallum aliquot nimirum seculorum commemoratione nobis oggeritur, ut hoc tan- to tempore Romanorum colonias auctas numero diditasque per omnem Transsilvaniam eo certius existimemus.
6. Mirum dictu, quam haec detorta sint. Res ita habet in summa. Exeun- te quarto Seculo Hunnorum aliquam partem virorum apostolicorum atque in his Theotimi opera ad Christiana Sacra traductam fuisse testis est Oro- sius L. 7. c. 41. & Hieron. ep. ad Laetam, sub initium autem quinti Seculi eorundem Hunnorum in Religione Christiana confirmandorum gratia Nicaetas Milkoviensem Episcopatum instituisse perhibetur. Cf. Benkö Milkov. §. XIII.) Nihil uspiam de reliquis in hac Trajana Dacia Romanorum coloniis vestigii,
10 Interim jam Seculo III. coeperunt barbarae Gentes in opima hac Romani Imperii Provincia fortunam periclitari, successitque ipsis (7.) in nonnullis ejus Partibus, firmas per aliquod tempus fi- gere Sedes, nunqvam tamen eo rem deducere potuerunt, ut Ro- manorum ibi Nomen, & Imperium penitus extingverent, certum enim est, ipso etiam Seculo IV. plures ibidem Romanis Impera- toribus in oriente ad ripas praesertim Danubii paruisse arces, (8.) interiores vero Provinciae partes tanto Romanorum Incolarum Numero abundabant, ut jam circa Seculum VII. excuso advena- rum jugo propriam erigerent Rempublicam.
Obtigit haec fortuna illi praecipue Daciae Parti, quae hodie Transsilvaniae nomen obtinet, atque Romani ejusdem Incolae, suppresso aliarum gentium Dominio propriis a sua Natione e- lectis Principibus, usque ad Hungarorum adventum parue- runt. (9.) Re- ____________________________________________________________ 7. Successitque ipsis: Sane adeo ipsis successit, ut Aurelianus provinciam re- tineri posse desperans provinciales Romana Stirpe oriundos ex Dacia de- duceret, itaque deinceps Gothi, Hunni deinde tum inde fere a medio Se- culi 6 Avares, atque nono Seculo Hungari heic loci rerum potire ntur.
8. Paruisse Arces. Quaenam autem hae arces Romanae in Dacia Trajana? Equidem scio Romanos traductis ex Dacia Romanis coloniis Moesiam, in qua has colonias collocarint, Daciam adpellavisse, ut olim Augustum, quum Germaniae dominatum obtinere non posset, parti Galliae, quam te- nuerat, Germaniae nomen indidisse accepimus. Sed nempe de Trajana Dacia Sermo est, atque in hac nullum omnino ejus reipublicae Romanae, quae in hoc scripto memoratur, Seculo septimo vestigium.
9. Quo auctore, quave fide haec dici ita considenter possint, non video: ni- si forte jam ista omnia famigerati illius Belae notarii testimonio nimirum nitantur, de quo paullo post videro .Apud Byzantinos Scriptores haec le-
11 Remansit deinceps Dominii, quod inter reliquos sibi in eo succedentes alienos populos, Schlavicae quoque gentes quaedam super Romanos Daciae Incolas exercuere, vestigium illud hodie- dum perdurans, quod Nomenclatura Vlachi seu Valachi, quae Sla- ____________________________________________________________ go: Constantinus Dragusis Peloponesum obtinuit & in ea Pindum Montem quem Blachi incolunt, itemque Petrum atque Asanum Valachorum ad Haemum in- colentium Principes serius Isaaci Angeli Imperatoris temporibus iuncto cum Bulgaris Cumanisque Valachiae & Moldaviae incolis foedere Grae- corum se imperiis subduxisse (Ap. Stritter T. I. P. I. §. 32.) Sed ex his id utique rectius argui posse videtur, Blachos istos Haemi accolas cum suis utique popularibus, si hi Daciae domini fuisent, quam cum Bulgaris & Cumanis foederis Societatem fuisse juncturos. Iam vero ea, quam memo- ravi avulsione a Graecis (quos item Romanos adpellatos fuisse constat, unde & vulgatae apud Valachos adpellationis Rumuny origo peti explicari. que e nostra Sententia eo commodius potest, quod occidentales Romani. Valachorum idiomate non Rumuny sed Romany audiant,) consequut a Vala chos in modernam Valachiam atque inde in Transsilvaniam venisse, ex manu exaratis Valachorum chronicis, quae Valachiae Cancellarius (Lo- gothetam dicunt) Gretsan ex tabulariis popularium suorum conscripsit, apertum est. (Ap. Sulzer Geschichte des transalp. Dac. Vol. 2. p. 28.) At- que hoc ita constituto facilis est explicatus, quomodo Silvam, quae Va- lachiam a Transsilvania dirmit, Andreas II. in privilegio Saxonum Sil- vam Blacorum adpellarit, quomodo item Bela IV. Kenazatum aliquem terrae Severinensis Olacis adfirmare potuerit. In diplomate Belae IV. anno 1247. exarato atque a Prayo dissert. VII. edito mentio est quorun- dam Vajvodarum Olacorum, atque hinc forte magnifica illa libelli sup- plicis fluxerunt: Valachos gentilibus suis Principibus paruisse. Sed au- diamus Virum in veteribus mominentis sane versatissimum, celeberrimum que Annalium Hungariae Scriptorem eundem quem nunc admodum me- moravi Georgium Pray, qui Dissertatione VII. ex instituto de Valachis agens §. III. ait: Principes suos gentem habuise veri est simillimum, sed quorum initia vix medium Seculi XIII. attingant. Alioquin Cumanis primum parebant & Graecis aliquamdiu, postea autem quam in Hungariae regum dominatione erant, Ba-
12 Schlavicis populis testante Lucio Dalmata, et Cromero Polo- no quemvis Romanum, Italum aut Latinum denotabat, ipsis dun- taxat Daciam incolentibus Romanis posterioribus temporibus adhaeserit. (10.) Dum Hungari ad finem Seculi IX. sub duce Tuhutum Transsilvanicas partes invaserant, Romani earundem Incolae mutato nomine Vlachi appellabantur. Testante antiqvis- simo Hungariae Scriptore Anonymo Belae Regis Notario, pro- ____________________________________________________________ nos Severinenses ex Hungaria illuc missos fuisse, qui populum cum suo capite iu obsequio & fide continerent, diplomatum Subscriptiones testantur. Haec eadem neque quid aliud extricare potuit is, qui diligentissime in rebus Valacho- rum versatus est, Franciscus Sulzer, qui pluribus etiam congestis argu- mentis id denique conficit, Valachos hodiernos Transsilvaniae serius atque adeo Regum Hungariae temporibus in hanc provinciam venisse. (l. c.) Vt adeo mirandum sit, undenam recondita illa atque abstrusa scientia de suppresso per Valachos in Transsilvania aliarum gentium dominio hauri- ri potuerit.
10. Equidem plura sunt, quae heic de adpellatione Valachorum memorari possent: (Cf. Cromer. Corp. hist. Polon. Filstich Schediasm. De Valach. hist. Thunmann aliique apud Gebhardi Hist. R. Bulgar. edit. ann. 1788. p. 377.) Sed nempe sunt haec in praesentia ab instituto nostro aliena, fatisque fo- re videtur, Chalcondilae locum supra allegatum e Byzantinis huc plenius adscribere, ut adpareat, quam vere dictum sit: Valachorum nomen Ro- manis Daciam incolentibus dumtaxat adhaesisse. Pindum montem, quem Blaci incolunt, quibus eadem cum Dacis lingua est, nec quidquam ab iis differunt, qui Istrum accolunt. Ex qvo qvidem loco id iterum elucet, quod supra adfir- mavi, Valachos serius e Graecia in Transsilvaniam commigravisse. Ex lingvae nimirum similitudine, quam Chalcondilas adfirmat, eadem Bla- corum Dacorumque istorum aliquando fuise incunabula recte arguo; atque si haec in Dacia collocanda sunt, Oedipo opus est, qui explicet, qui fa- ctum stt, ut nulla prope sit valachici idiomatis cum idiomate Gothorum atque Hungarorum, ceu Daciae Dominorum, maxima autem cum Slavo- rum Thraciae incolarum idiomate affinitas.
13 proprius tunc temporis ipsis praeerat dux Gelou suprema cum potestate; in pugna tamen, qvam pro tutanda patria cum Hun- garis inivit infelix, nam in illa Dominatum & Vitam amisit. (11.) Post ____________________________________________________________ 11. Hic demum est fons ille, ex quo paradox plurima hujus scripti mana- runt. Non est heic locus argumentis ex re ipsa studiose petitits disquirere, cujusnam in historia ponderis sit habendum testimonium auctoris (refra- gantibus Kollario & Prayo Anonymum dicunt) trecentis & quinquaginta propemodum annis ab harum rerum, quas narrat, temporibus disjuncti, adversantibus praesertim atque longe diversa narrantibus Constantino Porphyrogen. aliisque auctoribus accuratissimis. Sed sane hoc loco refle- xo, ut vocant, argumento uti sat erit, gravissimo nempe virorum in hi- storia volutatorum, dein autem de partium studio minime suspectorum ju- dicio. Ac primum Sulzerus rerum utique Valachicarum uberrimus scriptor, hanc omnem de Tuhutumo Valachisque adornatam a Belae Notario nar- rationem inter fabulas refert, videturque ipsi Notarius iste suam sibi de statu Transsilvaniae seculi noni imaginem ex rerum adjunctis, qualia e- rant tum, quum ipse scriberet, id est circiter medium seculi tertii decimi effinxisse. (l. c. p. 10.) Deinde vero Prayus Dissertat. IV. §. VII. multis aliis praemissis, quae ad convellendam Notarii istius auctoritatem pertinent, subdit: Ceterum au- tem reor, nostrum (Notarium) ex vulgi cantilenis sua magnam partem sumsisse, id quod ei ne cogitanti quidem exciderat dum ait: (Cap. 25 id est eo admodum loco, ubi de Tuhutumo narrat.) „Ut dicunt nostri joculatore, omnes loca sibi acquirebant, & nomen bonum sibi accipiebant.” Id vero maximam ejus historiae partem conficit, ut doceat, quas quivis Ducum ditiones acceperit. Hoc opinor est ex joculatorum cantibus primas Hungarorum res litteris comprehendisse. Eqvidem haec talia sunt, ut nihil licentius fecisse videri possim, si o- mnem hanc, quaecunque est, Notarii narrationem a ceteris monimentis veteribus abhorrentem nauci habeam, atque uno hoc omne id, quod hoc fundamento nititur, aedificium subruam. Sed simus sane faciliores quam veritas ipsa patiatur, largiamur aliquid caussae fiducia. Sit ita sane ut praefertur, valeant haec omnia Notarii: quid itaque is ait? In summa
14 Post triste hoc Principis flatum non ultra Hungaris resti- terunt habitatores Provinciae Romani Vlachorum nomine veni- entes, sed cum morte sui Domini viderent (qvemadmodum A- nonymus Belae Regis Notarius in historia ducum Hungariae cap. 27. narrat) propria voluntate dexteram dantes dominum sibi elegerunt Tuhutum Hungarorum Ducem, ac fidem jure juran- do firmaverunt. Gyula Senior ducis Tuhutum nepos aeqve dux Transsilvaniae suscepto Constantinopolim itinere fidem christia- nam ibidem Seculo X. juxta Ecclesiae orientalis ritum ample- xus est, asumptoque secum in Transsilvaniam Monacho Hye- rotheo, postea ad Episcopi munus evecto plures e popularibus quoque suis eidem Ecclesiae asseruit, docente id ipsum Samue- ele Timon in Imagine antique Hungariae libro III. Capitulo pri- mo. (12.) Secu- ____________________________________________________________ haec: Tuhutumum per exploratores edoctum, regionem ultrasilvanam na- turae donis cumulatam sed hominibus vilissimis totius mundi Blasiis & Sclavis neque armis neque audacia valentibus habitatam, cum exercitu Vngarorum adversus Gelou Blacorum ducem esse profectum; superatum praelio caesumque ducem, ceteros vero quum armis desperassent, Fide Sacramento obligata in dominium Tuhutumi concessisse. Haec sunt, quae Notarius tribus capitibus 25. 26. & 27. persequitur, quibus sane nihil et- iamnum commodi quod ad haec nostra tempora pertinere possit, Vala- chis enasci video.
12. Multa sunt, quae hic Cedreni (edit. Paris. p. 636) & Zonarae Graeco- rum fide pro certis offeruntur, de qvibus viri graves, judicesque in histo- ria idonei, nec abs re dubitant. (Cf. Steph. Katona Histor. crit. Duc. Hung. ad ann. 948. Sed his insuper habitis id solum juvat quaerere, quamobrem Gyulam illum Tuhutumi nepotem christianorum sacris imbuendum Seculo X. Constantinopolim proficisci, itemque Monachum Graecum Transsilva- norum lingvae ignarum acciri ab eo in provinciam oportuerit, si vera sunt ea, quae supra dicta sunt, quarto jam Seculo Religionis christianae
15 Seculo XI. postquam St. Rex Stephanus Transsilvaniam devicto Duce Gyula juiore regno Hungariae addixisset, reliqui etiam in Transsilvania Hungari ad Sacra transiverunt Christia- na, opera tamen Sacerdotum Ecclesiae occidentali addictorum qui in eorum conversione laborabant, Ecclesiae occidentali as- serti fuerunt, et cum reliqui etiam Hungari adhuc sub Duce Gyula Seniore ad Christum conversi succesive ad Ecclesiam occidentalem transivissent, soli fere Vlachi Provinciae habitato- res in Ecclesia orientali perstiterunt.
Hac quoad ritus Ecclesiasticos diversitate nequidquam ob- stante jura civitatis utrique genti hungaricae videlicet, et vala- chicae a tempore, quo sub duce Tuhutum in unam Societatem coaluere, communia erant, sufficiat brevitatis (13) causa in argu- men- ____________________________________________________________ doctrinam per diversos Episcopos orientalis Ecclesiae in Daciam fuisse il- latam? Sane nisi nova hypothesi precaria, neque ullo veterum testimonio firmanda Sementem illam virorum apostolicorum Seculi IV. non ita fuisse efficacem statuamus, ut fructus ejus ad decimum usque Seculum pertine- rent, hoc nos laqueo neutiquam expediemus. Sed horum meminisse le- viter satis est, neque enim faciunt ad propositum argumentum.
13. Haec hactenus parerga: sed hic demum locus est, in quo cardo rei ver- titur. Quo magis mirandum, auctorem libelli supplicis, qui ita prolixe extra oleas, ut ajunt, versatus fuerit, nunc repente, ubi de summa rei agitur, brevitatem adfectare, atque rem omnibus ad hoc tempus inauditam uno argumento se confecturum recipere. Istuc itaque quale sit videamus. Georg Pray Dissertatione VII. §. VII. p. 163. ut evincat, Valachos Transsilvaniae olim juribus Episcopi latini obnoxios fuisse, quod sequi- tur, fragmentum litterarum profert. Conventus monasterii B. Mariae V. de Clusmonostra - - praesentium notitiam habituri Salutem. &c. Ad universorum notitiam volumus perve- nire, quod nobiles viri Ladislaus Filius Benedicti Farkas - Paulus Ma- gnus de Vaydahaza vexillifer universitatis regnicolarum Hungarorum &
16 mentum hujus veritatis adferre literas authenticas conventus Beatae Mariae Virginis de Colos Monostra Anno 1437. exara- tas, quas Clar. Pray in historico critica dissertatione septima, sectione octava, sequenti tenore in lucem edidit: Paulus Ma- gnus de Vayda Haza vexilifer universitatis Regnicolarum Hungaro- rum et Valachorum in partibus Transsilvanicis & ce. Ad- ____________________________________________________________ Valachorum - - Transsilvaniae - - parili voce detexerunt & confes- si sunt in hunc modum. Quod postquam praedicta universitas Hungaro- rum & Valachorum in his partibus Transsilvaniae in quorumcunque possesioni- bus commorantium . tum pro eo, quia Reverendus in Christo pater Georgius Lepes Episcopus Transsilvanus suas decimas ex parte ejusdem universita- tis sibi debendas currente moneta vilium denariorum exigere nolens, fere tribus annis ad ipsos accumulando, moderno tempore cum magna & pon- derosa moneta extorquere voluisset, in eos minus juste & indebite prae- gravando, propter quarum decimarum non solutionem ecclesiasticum impo- suisset interdictum &c. Datum Sabbatho proximo post festum Visitationis B. Mariae Virginis anno Domini 1437.” Iam primum nihil profertur, quod litteras has ita mancas atque inter- ruptas, nihilominus authenticas esse eaque vi preditas confirmet, ut alto monimentorum ceterorum ejus aetatis silentio ad insigne nationis integrae jus evincendum suffficere posse videantur. Deinde res, qua de nunc agitur, his litteris non ex instituto inserta, sed obiter atque ita leviter insinuata est, ut haud sciam, an si eodem mo- do his litteris significatum esset, Cajum Petronio centum aureos debere, neque Petronius, aliud juris sui praesidium allegandum haberet, debere re ipsa Cajum, ullo in tribunali decerneretur. Sed sinamus licet haec omnia, quid ergo demum hoc Schediasmate con- ventus Monostoriensis continentur, quo triumphare nimirum Valachi ma- gnopere, quove efficere possint, Valachorum nationem Seculo quinto de- cimo jure Civitatis Transsilvanae fuisse gavisam? Certe primum quidem ex forma Regiminis ditionum Hungaricarum certum est, eas nationes, quae jure Civitatis gauderent, potestatis, ut vocant, legislativae partem ha-
17 Advertit eodem loco celeberrimus Auctor in literis suis conventualibus universitatem regnicolarum Hungarorum, et Vala- chorum provocare se ad quoddam Instrumentum Sti. Stephani Regis, in quo de eorum immunitatibus ageretur: quod ipsum de- ____________________________________________________________ buisse, itaque earum nationum legatos communibus provinciae comitiis adhibitos; alterum pariter certum, inde a principio regiminis Hungarici homines obnoxios, alienarum terrarum colonos neque partem ullam in condendis legibus, neque locum in comitiis habuisse, atque adeo jure ci- vitatis nunquam fuisse gavisos. Atque his constitutis, eoque praeterea animadverso, litteras illas Monasterii de Valachis loqui, qui in aliorum possessionibus commorarentur, luculente nimirum patet, nihil illa phrasi contineri, quo Valachi magnopere glorientur; nam quosdam ipsorum jam anno 1437. regnum incoluisse,| atque regnicolas adpellari potuisse faci- le nimirum dabimus; at vero neque universos regnicolas eo tempore Hun- garos Valachosque fuisse, neque hos Status provinciae fuisse palam est ex vetustioribus litteris Ludovici I. anni 1344, quas ex autographo Ca- pituli Albensis nuper edidit III. Praepositus Szereday in Serie Epp. Transs. pag. 82. Sub initium harum litterarum Status provinciae ita recensentur: Vniversi Nobile, Siculi & Saxones, & hi sub finem Regnicolae Transsilva- niae adpellantur. Addamus jam historiae studiosorum gratia aliqua, quae ad illustrandas litteras illas monasterii Monostoriensis facere possint, quum id neque a Prayo, neque ab alio quoquam factum sit. Ex litteris Belae IV. anni 1246, quas ex autographo tabularii Alben- sis in Transsilvania vulgavit Cl. Katona Hist. crit. Reg. Hung. Tom. VI. pag.73. itemque ex Litteris Ladislai anno 1282 exaratis. (In Tabulario ca- pituli Albens. fascic. I. N. 35. ap. Szered. in Serie Epp. Transs. pag. 22.) manifestum est, Episcopos Transsilvaniae in quibusdam curtibus suis Pontifi- cialibus, in quibus et Golou, (hodie Gyalu) de Comitatu Culusiensi, Kolos- var item (Sigismundi demum temporibus regiae civitatis jura adeptum) Kapus, Keoreosseu (Körösfö) fuere, juribus liberorum Baronum id est plena jurisdictione seculari usos fuisse. Porro in litteris Sigismundi jam ante anno 1398. ad Nobiles Transsilvanos scriptis apud Benkö Milk. t. 2.
18 denuo argumento est, utramque nationem easdem immunitates habuisse, iisdemque regnicolaribus juribus gavisam fuisse (14.)
(15) ____________________________________________________________ p.321. manifesta est mentio, Episcopos Transsilvaniae Banderium adeo propri- um (definitam militium sub signis Episcopi militantium manum, Italis Ban- diera Vexillum) alere debuisse, atque ea caussa Decimas Valachorum Episco- palium ipsis esse relictas. Idem expressum est decreto Comitiorum anno 1540 post festum S. Bartholomaei Segesvarini celebratorum, quod ita habet: Reverendissimus Domines Episcopus ex Bonis Episcopatus omnes proventus et Deci- mas exigere faciat: sed ea conditione, ut penes Dominos Capitaneos teneat in hoc regno exercitum Episcopatus, alioquin et de Bonis et Decimis Episcopatus punie- tur. Atque ex his jam quidem facile perspici potest, cujusnam generis Regnicolae illi fuerint, decimarum Episcopalium pensitationi obnoxii, qua- lisque ea universitas fuerit, cujus vexilliferum fuisse Paulum Magnum litte- rae Monostorienses memorant. Sed harum quidem litterarum exemplum, modo genuinae sint, suspicor in tabulario Claudiopolitano Ecclesiae S. Michaelis superesse, quo nimirum litteralia instrumenta Monasterii Monostoriensis olim jam fuisse translata lego apud Szegedi synops. vit. Belae IV. Atque utinam aliquis eorum, qui- bus hoc praestandi copia est, hunc sibi levem, litteras istas integras ex- tricandi laborem sumat!
14. Est quoddam in referendo hoc Georgii Pray loco artificium. Itaque memoratus auctor ita loco c. loquitur: „Idem Hungari & Valachi provo- cant ad instrumentum S. Stephani Regis, in quo de suis immunitatibus agatur. „Quaesitum fuit per Sulzerum a Prayo, quid ipsi de hoc Ste- phani instrumento, ad quod Valachi plurium Seculorum interjectu provo- cent, innotuerit, responsumque ab isto fuit: „Instrumentum hoc aut la- tere aut periisse, sibi nihil illius praeterea visum, quam quod excitarit„ Itaque Sulzerus (l. c. p. 9) addit: dubitari posse, an ejusmodi litterae Ste- phani ullae unquam fuerint, aut si fuerint etiam, num non ad Blacos Nestoris, aut Bulgaros pertineant, quorum aliquos olim jam in Transsil- vaniam venisse certum sit.
19 (15.) Natio hungarica eodem adhuc Saeculo, et anno, quo literae hae conventuales expeditae erant, tam cum Siculis suis popularibus, qui eodem tempore separatam nationem effi- cere ____________________________________________________________ Sed heic quoque liberales nos praebebimus. Esto, scripserit fane Ste- phanus litteras quasdam Ungarorum Valachorumque gratia: at cujus quae- so argumenti? Ungaris et Valachis alienarum possessionum incolis, atque Epis- copo Transsilvano, quod ad decimas adtinet, obnoxiis (Cf. art. Comi- tiorum anni 1581 Approb. Const. P. II. tit. 10. art. 1.) immunitates quas- dam, de ratione utiqve pendendarum aut aere redimendarum decima- rum, qua de re litterae Monasterii loquuntur, contulit: an hoc facto Hun- garorum Nationem universam, victricem Valachorum, Nationi Valachae armis edomitae aequavit? An Valachis jus civitatis Transsilvanae aut tribuit aut adfirmavit? Sed nempe error heic aliquis est abditus, ut vo- cant, in supposito, quem proxime explicabo. 15. Natio Hungarica. Ratiocinium libello supplici contentum istud est: Vala- chi eadem,: qva Hungarorum aliqui immunitate fruebantur; jam vero Hungarorum natio jure civitatis in Transsilvania gaudet; item ergo & Valachi. Atque hic est error ille, quem paullo ante memoravi. Equidem non dubito fore, quibus hoc, quod nunc dieam, paullo subti- lius, insolens atque paradoxon videatur, jure publico Transsilvaniae non- dum explicate satis tradito. Sed hos qvidem ipsos, si argumenta a me proferenda expenderit, facile nimirum mihi adsensuros confido. Ajo itaque Nationem Hungaram nequaquam Nationis suae respectu jure ci- vitatis Transsilvanae gaudere, neque eo, quod si doceatur, esse quempi- am Natione Hungarum, eundem civem esse Transsilvanum continuo in- telligi. Idem qvadam ratione de Siculorum Saxonumque natione adfir- mo, atque, qvod passim dicitur: tres Transsilvaniae nationes civitatis jure gaudere: Hungaroroum, Siculorum & Saxonum, nonnisi tropo ali- quo dici, neque alio sensu capi posse, quam Status & Ordines Transsil- vaniae Hominibus ad nationem Hungarorum, Siculorum aut Saxonum pertinentibus constare. Nempe qui jure isto civitatis, atque adeo jure hoc singulari gaudeat, ut in publicorum consiliorum partem aut ipse per se se aut per homines
20 cere coeperant, quam etiam cum Saxonibus Seculo XII. in pro- vinciam deductis inivit quidem particulaem quandam unionem de ____________________________________________________________ sui generis legatos venire possit, eum ex veteri regni Hungarici instituto aut nobilem aut certe ingenuum liberumque hominem esse oportet. At vero vetustissimus in ditionibus hungaricis mos fuit, ut, ubi hostis in- grueret, circumlato undique cruento ense regni incolae ad capienda ar- ma excirentur, atque ejusmodi in tempore qui officio suo defuissent, in Servitutem traderentur. Cujus quidem moris in Transsilvania extre- mum, quod mihi compertum sit, Isabellae exemplum est, litteris Andreae de Bathor ad Thomam Nadasdium Curiae judicem anno 1550. scriptis expressum. Ap. Pray Diss. 7. p. 128. Cf. Verböcz. P. I. t. 3. Atque hoc praemisso eritne aliquis, qui existimet, Vngaros, apud quos virtus militaris maxime atque adeo unice in pretio fuerit, induci potuisse, ut ejusmodi homines, populares quidem suos, sed ob ignaviam servis adscriptos, in jurium suorum militari virtute partorum partem ve- nire paterentur? Itaque quum Vnio illa, ut vocant, trium Nationum coalesceret, nequaquam Vngara Natio, Servos utique etiam complexa, sed ejus loco absque addito atque quasi Kατ Έξοχήν Nobiles memorantur. In vetustissimis hujus argumenti litteris Lorandi Lepes de Varaskezy Vicevajvodae Transsilvani nomine anno 1437 atque adeo eodem anno, quo supra memoratae Monasterii Monostoriensis litterae, exaratis habetur, ipsum Vicevaivodam cum regni Nobilibus, Saxonibus, Siculisque in oppi- dum Capolna convenisse, atque heic subditur: inter praedictos Nobiles ac Saxones & Siculor talem fraternam disposuimus unionem. &c. In testimonio capituli Ecelesiae Albensis de inita Vnione anno 1459. feria secunda pro- xima ante festum B. Barbarae V. exarato nulla item Vngarorum memo- ria, atque tres unitae partes semper Nobilium, Siculorum, Saxonumque ad- pellatione veniunt. Sed vero & istorum & aliorum, quae comperta habeo, quorumque plura adeo autographa vidi, hujus generis documentorum, non facile o- mnibus copia suppetit: contra in promtu cuilibet sunt Approbatae constitu- tiones Transsilvaniae, quarum. P. III. tit. I. de Vnione ista agitur, &
21 de mutuo sibi invicem ferendo auxilio, quae unio anno proxi- me subsecuto 1438. renovata fuit, docentibus id ipsum testimo- niis ____________________________________________________________ quamquam heic etiam universe nationum fiat mentio: tamen ubi de sin- gularibus Vnionis legibus sermo est, non Vngari, sed eorum loco Nobiles personae et Civitates Comitatuum (quarum utique singulae ex jure Hungarico singulas personas nobiles valent) memorantur. Iam vero iidem, qui Vnionis hujus membra fuerint, neque alii un- quam pro Statibus & Ordinibus Transsilvaniae suffragio in publico Pro- vinciae consilio gaudentibus habiti fuere. Id uno atque altero exemplo ex Actis veterum comitiorum confirmemus. „Anno 1557. 1. Iun. Thordae. Postquam fideles nostri, Universitatis trium Nationum Transsilvaniae, Nobilium, Siculorum, Saxonum atque etiam Delegati e singulis comitatibus Regni nostri Hungariae ultra & cis Tibiscum prae- stantes viri, una cum Proceribus et Magnatibus ad mandatum nostrum (Isabellae) filiique nostri serenissimi, huc in oppidum nostrum Thorden- se convenissent.” &c. „Anno 1571. ad festum B. Elisabethae in Kolosvár. Nos Stephanus Báthori de Somlyó, Waivoda Transsilvanus & Siculorum Comes &c. Me- moriae commendamus per praesentes, quod Spectabiles, Magnifici Domini, Nobiles aliique Ordines trium Nationum Transsilvaniae et Hungariae de Comita- tibus Bihar, Kraszna & Lugos exhibuerunt & praesentaverunt nobis infra scriptos articulos, in comitiis praesentibus eorum generalibus in civitate Kolosvariensi ad festum B. Elisabethae proxime praeteritum celebratis, paribus eorum votis corclusos.” &c. Mirum jam videri possit, quid sit, quod cum Hungarorum Transsilva- norum non sit in his documentis explicata memoria, nisi qui eorum ad- pellatione Nobilium contineantur, Siculi tamen semper Saxonesque uni- verse memorentur. Sed nempe sub initium seculi quinti decimi, ad quod prima illa initae unionis instrumenta pertinent, atque adeo serius anno 1515. quo decretum tripartitum Iuris consvetudinarii Hungariae editum, etiamque anno 1552. quo Relatio Commissariorum Pauli Bornemisza & Georgii Verner ad Ferdinandum I. scripta est, Siculi omnes liberi, iis- que juribus praediti fuere, quibus ii, qui solennibus regum litteris No-
22 niis Vice Vajvodae ejusdem temporis Lorandi-Lepes desuper ex- ____________________________________________________________ bilitate donati sunt, gauderent. Itaque Verböczius Siculos universe No- biles privilegiatos adpellat Trip. P. III. tit. 4. & in memorata Relatione Siculi omnes Nobiles esse perhibentur; (Benkö Milkov. t. I. p. 50) ne- que nisi decennio serius, anno 1562 quum Siculi tertii ordinis adversus Principem Ioannem Sigismundum arma cepissent, atque a Ladislao Ra- dák profligati essent, Comitiis in civitate Segesvár habitis 29. Iunii, itemque Sigismundo Bathori Principe in comitiis Albensibus anno 1595. III. Decembr. celebratis decretum est, nt eorum pars aliqua, pristinis Si- culorum juribus exuta, ad rusticorum statum redigeretur. Serius etiam Siculorum aliquos, ut se a militiae laborius eximios praestarent, sua se libertate exuisse, atque in potestatem dominorum, ut vocant, terrestrium concessisse testis est lex Comitiorum anni 1608. (Ap. Benkö Imago Sicul. p. 60.) Vt proinde si antiquioribus litteris jus Civitatis Transsilvanae atque adeo pars potestatis legislativae Siculorum nationi universe adscri- pta fuit, dubio locus tum quidem non fuerit, quin hi homines ingenui essent omnes ac liberi, qui hoc tanto jure pollerent. Idem hoc respectu de Saxonum Natione judicium esto. Nam hos ho- mines quidem fundi, ut vocant, regii incolas, semper pro ingenuis homi- nibus fuisse habitos cum alia innumera documenta, tum duplices (ann. 1491 & 1510) Uladislai regis litterae mihi in autographo visae pervin- cunt, quibus Saxones, ut item Nobiles Tripartiti P. I. tit. 4. specialis ra- mus ac Membra sacrae Coronae & Regni Hungariae adpellantur, itemque lit- terae Statuum & Ordinum regni Hungariae anno 1454. Varadini congrega- torum ad Saxones septem Sedium Saxonicalium scriptae, in qvibus haec in- ter alia: „Fraternitates vestras hortamur, requirimus & quantum possumus, rogamus, quatenus juxta mandata & Litteras praefati Domini nostri Regis (Ladislai posth.) quator ex vobis vel quot ultra volueritis bonos viros ad praetactum quidecimum diem Budam cum pleno mandato mittere velitis, ut cum illis & aliis fratribus nostris congregandis tam praefato Domino nostro Regi respondere, quam de facto praetacti generalis exer- citus tractare & concludere valeamus.” Sane autem serius item factum, ut Saxonum aliqui, seu sua inertia seu temporum injuria ad incitas redacti, e Regione Sedium Saxonicalium egressi ad Comitatus atque
23 expeditis. (16) Nec quidquam tamen obfuit illa juribus Nationis valachi- cae regnicolaribus, imo sors hujus illo recte Seculo, quo unio memorata condita fuit, quam maxime florebat, etenim ex hujus Nationis sinu Ioannes Corvinus Hunyades, ad summos in Trans- sil- ____________________________________________________________ etiam Siculorum Sedes desciscerent, dominis que illic terrestribus se Iob- bagionatu, ut vocant, obligarent, Cujus rei testes habemus articulos Comitiorum anno 1608. XXI. Sept. 1616. XVII. Apr. & 1618. XII. Apr. celebratorum. Atque ex his pro rei dignitate breviter sed pro instituti ratione for- tasse etiam uberius, quam necesse fuerit, historiae jurisque nostri publici illustrandi gratia explicatis menifestum est, si quid judico, eum, qui jus civitatis Transsilvanae sibi adserat, ex sensu veterum Transsilvaniae institutorum docere oportere, se aut Nobilibus hujus provinciae adscri- ptum, aut Siculum pristinis hujus gentis juribus pollentem aut Saxonem Transsilvanum liberum esse. Ajo ex sensu veterum Transsilvaniae instituti- rum; nam de novello illo, neque ante quam anno 1542. in Vngaria coepto atque in Transsilvaniam etiam deinceps translato Indigenatu Exte- rorum hoc loco nihil adtinet dicere, quum Valachi veteri nimirum usu eadem sua, quae Vngarorum, in Transsilvania jura fuisse Schediasmate illo conventus Monostoriensis efficere contendant. (Cf. Tripart. Iur. Hung. tirocin. P. I. tit 6.) De iis, qui ex hac natione deinceps singula- ri Regnum gratia nobilitatis jura adepti sunt, aut Saxonum juribus fru- untur, supra N. 1, dictum est.
16. Litterae Lorandi Lepes anni 1437. sic satis cognitae sunt, aliae sequentis anni, quae heic allegantur, non item. Gratiam itaque me ab historio- philis initurum spero, si easdem, cuicuimodi sunt, ex autographo, quod coram habeo, huc transcribam. Sed ad haec iisdem litteris & id, quod paullo ante dixi de Nobilium adpellatione in documentis ad Vnio- nem pertinentibus usitata illustratur, & cujus frugis fuerint homines illi, qui in possessionibus Nobilium atque adeo maxima parte in Comitatibus Transsilvaniae degebant, de quibus litterae illae Monostrrienses sonant, elu-
24 silvania honores primum promotus, deinde ad supremi in Hun- garia belli Ducis, ac Gubernatoris munus evectus; ejus vero immortalis filius Mathias ad ipsum Regni solium exaltatus fuit, atque ut alios Transsilvaniae Vajvodas hujus Nationis popula- res silentio praeterire liceat, Ioannes Getzi, ex cujus familia ad- hucdum nonnulli nobiles Valachi in Comitatu Dobocensi super- esse dicuntur, sublime Gubernatoris in Transsilvania, Stephanus vero Iosika (testante ipso Wolffgango Bethlen Historico) origi- ne, ac natione valachus eminens Cancellarii Munus, sub Prin- cipe Sigismundo Bathori, circa finem Seculi XVI. magna cum lau- ____________________________________________________________ cescit. Itaque litterae ipsae sigillio annulari cum perigraphe Sigillum Lorandi munitae ita habent. „Nos Lorandus Lepes de Varaskezy Vicevaivoda Transsilvanus me- moriae commendamus per praesentes, quod cum praeteritis diebus videli- cet circa festum sanctae crucis in possesione Capolna vocata una cum Baronibus & Nobilibus nec non Saxonibus potioribus septem Sedium Saxo- nicalium & Siculorum dictae partis Transsilvanae fuissemus congregati, inter cetera tractantes, uti protervia & rebelliones nefandissimorum Ru- sticorum contritione & eradicatione - - sicuti contra insultus Turcorum saevissimorum has defensare partes, coram nobis & Baronibus universi Nobiles & Saxones - - inter se ipsos talem fecerant unionem & fra- ternitatem, quod dum & quando casu contingente praefati Turcii has in- vadere, subintrare conarentur - - partes, tunc praefati Nobiles in Suc- curs - ante nominatorum Saxonum mutuaeque sincerae unionis fraterni- tat - venire & accelerare deberent & tenerentur. Praedicti etiam Saxo- nes contra aemulos seu inimicos Nobilium signanter autem ad conteren- dam praedictorum nefandissimorum rusticorum proterviam venire & ac- celerare deberent & tenerentur, ad quod se partes sponte obliga - - juramento coram nobis. Praescripti vero Nobiles & Saxones praeteritis die- bus Thordae in generali congregatione nostra videlicet in festo purificatio- nis Virginis gloriose nunc praeterito praemissam dispositionem & ordina- tionem ipsorum nec non unionem fraterniter confirmarunt coram nobis
25 laude obiverunt. Circa medium vero ejusdem Seculi Nicolaus Olahus parentibus aeque valachis natus Cibinii, Archiepiscopi in Hungaria Strigoniensis, et Regni Cancellarii dignitate emine- bat, ejus vero frater Mathaeus haereditario Iudicis Regii Sedis in Transsilvania Szászváros officio fungebatur. (17) Nec occul- tabant summi hi in Republica tam hungarica, quam Transsilva- nica viri suam de gente valachorum originem; imo Corvinus u- terque testibus Bonfinio & Lucio Dalmata se cum sua Natione a Romanorum Coloniis ortum ducere gloriabatur. Insuper testatur Ferdinandus I. Imperator tam Corvinorum, quam supradicti Archi-Praesulis Strigoniensis, & sui Cancelarii de gente valacha Romanorum Sobole ortum, dum in Diplomate familiae memorati Archi-Episcopi 23. novembris 1548. collato his semet exprimit verbis: Hae vero sunt omnes propemodum laudatissimarum gentium origines, inter quas Valachi gentiles Tui, minime postremas habent, ut- ____________________________________________________________ harum nostrarum testimonio litterarum. Datum Throdae - - in festo B. Dorotheae Virg. Anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo octavo.” (L.S.) His litteris cum Schediasmate Monostoriensi contextis facile nimirum etiam concedi posset, Valachos rustico alienarum in ea regione posses, sionum incolas jam tum immunitates exaggeratas, quasi sibi debitas- flagitasse: sed hoc, ut verbis Vicevaivodae utamur, non jus, sed nefan- dissimorum rusticorum protervia fuit.
17. Iam hoc quidem nimium est, singularibus quorundam hominum exem- plis, iisque sane ambiguis, ad jura nationi integrae adserenda abuti. Sa- ne ita & Bohemos & Bavaros, & Gallos, & Polonos, e quorum nationi- bus Reges nacti fuimus, quin Graecorum, Hispanorum, Hismahelitarum seu Saracenorum, Bessorum, Armenorumque nationes pro civibus Trans- silvanis habebimus, quoniam harum gentium homines aliquos antiquissimis jam temporibus Nobilitatis Hungarae jura consequutos Thuroczius testa-
26 utpote quos ab ipsa rerum Domina Urbe Romana oriundos constat: unde nunc quoque sua lingua Romani vocantur, tua ista gens for- titudine praepollens fuit; multorum praestantissimorum Ducum Geni- trix, inter quos & Ioannes Hunyades Inclyti Mathiae Regis Pater, et illius aetati proximi majores Tui potissium enituisse ferum- tur. (18) Post initiam Annis 1437. & 1438 inter Hungaros, Siculos, & Saxones unionem, gens valachica hos sublimes viros, atque alios multos de Patria bene meritos produxit, qui liberis statu- um ordinumque suffragiis ad quaeque etiam summa munera & di- gnitates electi et elevati fuerunt, ita ut per omnia retro lapsa Sae- cula usque ad XVII gens valachica aeque ac reliqui cives omni- bus juribus regnicolaribus constanter gauderet, (19.) neque uspi- am ____________________________________________________________ tur Chron. P. II. c. 22. & illustres diversarum gentium viros praecipuis Regni muneribus excultos historiarum fide discimus. Sed nempe & isti & Valachorum etiam aliqui singulari regum regnique gratia in censum No- bilium cooptati utique iisdem, quod ad ipsorum prsonas adtineret, qui- bus ceteri Nobiles, juribus pollebant.
18. Non existimo fore quemquam, qui his diplomatis Ferdinandi verbis de Romana Valachorum origine vim aliquam singularem in re ita remota inesse, iisdemque rem omnem plane confectam arcitretur. Profecto quae sit ejusmodi Sentetiarum diplomatis insertarum vis ad fidem historiae con- ciliandam, perspicuo exemplo illustrat Pray Dissertatione IV. p. 75. „Legi diploma, inquit, ut magis monstrosa taceam, anni 1213, in quo Andreas rex quamdam familiam ex Attila descendere affirmat illis ver- bis: Sicut nobis relatum est.”
19. Qua fide, quove argumento dici possit, Valachos ad Seculum usque septimum decimum iisdem: omnibus, quibus ceteri Regni incolae, juribus cum civilibus tum religiosis gavisos fuisse, non pervideo. Sed videlicet definiri haec jura ante ab auctore libelli supplicis oportebat, quam di-
27 am vel minimum praefata unio Iuribus Valachicae gentis civilibus aut nocuit, aut initio nocere tentavit. (20.) Interim reformatione Ecclesiae occidentalis per Calvinum, Lutherum, & Socium caepta Saeculo adhuc XVI in Transsil- vania quoque magnos progressus faciente, & hoc modo Scissione Incolarum Hungarorum, Siculorum, & Saxonum, quoad Religio- nem in quatuor partes, utpote R. Catholicam, Calvinianorefor- matam, Evangelico Lutheranam, et Socioniano unitariam facta crea- ____________________________________________________________ sputationem ingrederetur. At vero ego, neque (quod unum esse ex prae- cipius verorum civium Transsilvanorum indiciis non longe ab initio hu- jus scripti jam dixi) neque, inquam, ad publica provinciae consilia adhi- bitos Valachos lego, nisi si qui eorum jam nobilitate donati, ut item alii aliarum exterarum gentium homines, nobilibus Hungaris accensi sunt, neque quum eorum nomine, qui provinciae Status & Ordines essent, scri- ptum aliquod exaratum est, memoriam uspiam Valachorum reperio. In promtu habeo archetypum litterarum Ferdinandi I. in nova Civitate Austriae die convers. B. Pauli Apost. anno 1541. scriptarum, quarum ingres- sus id, quod commodum dixi, confirmat. „Nos Ferdinandus cet. Memoriae commendamus per praesentes, quod cum his diebus fideles nostri spectabiles ac magnifici Vaivodae ac Siculo- rum Comites & universitas Nobilium ac trium generum Siculorum ad nos misissent fidelem nostrum egregium Martinum de Gherend specialem eo- rum nuntium, nobisque oblatam fidelitatem eorum erga nostram Maje- statem ac sacram Regni Hungariae coronam aperte declarandam curas- sent, ac nominibus suis libertatem priviligaque eorum ac tertiae etiam na- tionis Saxonum nostrorum tam Statum publicum quam privatas & singu- lares personas concernentia a nobis confirmari optassent & supplicassent, utque Regnum illud & partes illas Transsilvanas tam a domesticis quam externis hostibus deferendemus.” &c.
20. Quid autem; si quis ita arguat? Posterioribus temporibus non fuisse gavisam nationem Valachorum jure civitatis Transsilvanae apertum est;
28 creati fuerunt plures in statuum & ordinum publicis conventibus Articuli, quibus de securitate harum Partium in religione dissiden- tium prospiciebatur, atque omnes quatuor religiones, quas divisi pro illarum diversitate in quatuor partes, Hungari Siculi & Saxo- nes profitebantur, medio eorundem Articulorum pro Lege recep- tis declaratae prout id ipsum Approbatae Regni Constititiones Ius- su et approbatione Principis Georgii Rakotzi ex Articulis Diae- talibus ab anno 1540 usque ad 1633. Approb. Partis 1. Tit. 1. Art. 2. luculenter docent. (21.) ne ____________________________________________________________ neque vero tempore initae inter ceteras nationes unionis hoc jure priva- tos fuisse Valachos constat; nihil ergo superest, quam ut dicamus, eos neque ante hanc unionem inde a temporibus edomitae per Hungaros Transsilvaniae hoc jure fuisse praeditos.
21. Equidem quod ad religionem adtinet, ut multa possim dicere, tamen paucissimis absolvam. Quamquam enim vel inter homines philosophos quaeri possit, num ii fructus, qui aliquomodo e diversitate Religionum efflorescunt, pares sint, quod ad felicitatem Status publici adtinet, iis incommodis, quae indidem subnasci historiae omnium populorum docent, atque adeo num ad sapientiam politicam pertineat, novis Religionibus aditum in provinciam aliquam patefacere: tamen ubi jam diversae Re- ligiones inter multos provinciae incolas invaluere, modo cetera tranquil- litatis publicae ratio habeatur, opinionibus hominum vim facere conari cassus labor est & inhumanus. Itaque mihi semper historia Patriae meae id gloriandum habere visa fuit, quod iisdem temporibus, quum aliae pro- vinciae, religiosis opinionibus faces subjicientibus, civilibus bellis flagra- rent, in Transsilvania quatuor diversarum religionum alumni liberam suis ritibus Deum colendi potestatem adepti, amicas, si publica statuum decreta adtendas, dexteras junxerint. Iam quod ad Valachorum Religionem propius adtinet, si qui eorum uniti Catholicis fuere, eos iisdem utique semper juribus frui par erat, queis Catholici utebantur. Ceteri - - Sed utique non quid fieri opor- tuerit, sed quid factum sit, hoc loco quaeritur. Atque ego quidem unum
29 Nulla tamen in his articulis de Ecclesia Graeca orientali, cui Gens Valachorum a tempore suae ad Christum conversionis addicta fuit, mentio facta erat, sed nec illa fieri debebat, nec poterat, cum articuli illi solas Religiones per Reformationem Ecclesiae la- tinae in Transsilvania enatas pro objecto habebant, mansit er- go Ecclesia Graeca Orientalis in Transsilvania seu gens potius valachorum eidem addicta, qvoad Religionem qvoque in eodem Statu in qvo ante conditos hos articulos reperiebatur, in liberri- mo scilicet suae Religionis exercito & usu omnium jurium cum eodem conjunctorum. (22.) Quod ipsum etiam literae collatio- nales Isabellae Reginae super Episcopatu Graeci ritus F. Gyo- gyiensis Reverendo Viro Christophoro cum omnibus ejusdem Epis- copatus pertinentiis, Proventibus, & emolumentis collato anno 1557 dum jam. Episcopatus Latinus albensis sublatus, omnia ejus Bona, Pertinentiae & Proventus Fisco addicti erat, emana- tae, ____________________________________________________________ istud, quod se mihi haec scribenti sub manum dedit, examinandum offero. Supra jam vidimus, & ex legibus nostris patriis doceri potest, Valachos Seculo quinto decimo itemque longe serius pendendis decimis fuisse ob- noxiuos: quum tamen Uladislaum decreto II. anno 1495. artic. 45. statuis- se legamus, ut Valachi ecclesiae Romanae non uniti a praestandis decimis immunes essent. Sed his, ut dixi, non immorabor.
22. Approbatarum Constitutionum P. I. tit. I. art. 2. ubi quatuor religiones receptae declarantur, nulla etiam facta est mentio Religionis Iudaeorum, quos nihilominus jam Decebali aetate atque adeo ante Romanos (P. Il- lia de Ortu & Progressu var. in Dac. gent. ac Rel.) majorique adeo frequen- tia sub medium Seculi quinti decimi in Transsilvaniam venisse perhibent: anne igitur Iudaei arguant, religionem ipsorum in Transsilvania lege re- ceptam? Adeone autem incurios lectores suos putavit fore auctor libelli suppli- cis, ut eos locum ipsum approbatarum constitutionum non adituruos spe- raret? Sane is, qui allegatum proxime sequitur, articulus tertius iis re-
30 tae, & per cl: Benkö in opere suo de Milkovia §. 145. Lit. C. promulgatae satis probant. (23.)
Sed mutata fuit favens ista Sors Gentis valachicae tam qvo- ad civilem ejus statum, qvam quoad Ecclesiasticum Seculo pro- ximo praeteslapso XVII. postqvam nempe Hungari, Siculi, & Saxones Unionem jam annis 1437. & 1438 initam anno 1613 1630. & 1649. renovarunt, & tam conditiones hujus unionis qvam Articulos supra dicto modo in favorem qvatuor Religio- num, qvas ipsi hoc in puncto inter semet ipsos divisi profiteban- tur, conditos collectioni Legum ab anno 1540. latarum, seu ap- probatis constitutionibus inseri curaverunt; inserta enim fuerunt huic Legum Collectioni seu Approbatis Constitutionibus sequen- tia etiam Nationi, & Religioni valachorum in Provincia Lega- lem ____________________________________________________________ ligionibus, quae ab illis quatuor receptis diversae essent, manifeste frae- num injicit, idque sub poena notae infidelitatis, allegato in ejus confirma- tionem decreto Comitiorum anno 1576 atque adeo ante Seculum XVII. (Cf Not 19.) habitorum. Equidem Proceres Transsilvaniae se nihilominus & Valachorum & Iu- daeorum (Sabbathariorum alia ratio fuit) religionibus benigniores praebu- isse, neque earum asseclis multum molestiae creavisse, facile largiar: sed nempe hoc ad commendationem moderationis procerum in religionis ar- gumento, non ad jus seu Valachorum seu Iudaeorum declarandum valet.
23. De Episcopatu Fel-Diod, aut pro moderno usu Fel-Gyógy nihil habeo, quod dicam; nam neque in Volfgangi Bethlen historia eorum temporum locupletissima ullum ejus vestigium, cujus meminerim, neque a quoquam proditum legi, unde litterae hae, quae proferuntur Isabellae depromtae, atque adeo cujus auctoritatis sint. Ceterum Iosepho Benkö facile adsen- tior, Eipscopatus vocabulo Coenobiorum Graecorum praefecturam intelli- gendam esse, praesertim quum id & etymologiae graecae & vero mori grae- corum respondeat.
31 lem existentiam, a Saeculis habentium (24.) summe noxia, & praejudiciosa, utpote Approb. Const. P. 1. Tit.8 art.1 Quamvis valachica Natio in Regno inter Status reputata non sit, nihilomi- nus tamen donec propter Emolumentum Regni tolerabuntur, sequentia Ecclesiastici observabunt:
Parti 1mae Tit. 9. Art. 1. Quamvis Natio Valachica in Regno propter Bonum Publicum admissa sit, cum tamen ipsa vilem suum statum non considerando & c.
Partis 3tiae Tit. 1. Art. 1. E tribus Nationibus consistente Regno (servatis Regni constitutionibus) si aliqua Natio in suis Li- bertatibus, Privilegiis, Consuetudinibus laederetur, teneantur reliquae & c.
Partis 3tiae Tit. 53. Art. 1. Prout Religio Nationis Valachi- cae e quator Receptis non est, ita nec ordo Religiosus &c.
Qualiter vero ista Collectioni Legum inseri potuerint, perspi- ci haud potest. (25.) Nam Collectio haec testante ejus Praefa- tio- ____________________________________________________________ 24. Legalem existentiam a Seculis habentium. Satis magnifice, modo vere! sed nempe ostensum jam est, qualemnam existentiam Valachi in Transsilva- nia habuerint, eam nempe; quae gratia victoris Ungari niteretur.
25. perspici haud potest. At vero ex iis, quae a nobis in commentariis istis dicta sunt, facile nimirum perspici potest. Quid enim? An singularibus statutis opus fuit, quibus declararetur, Valachos victoris populi legibus vivere, neque hanc nationem in partem potestatis legislativae venturam? An nationibus, religionibusque receptis explicate descriptis ceteras, quae hoc jure non gaudeant, Iudaeorum, Valachorum, seriusque aliorum etiam nominatim recenseri oportuit?
32 tione et Approbatione, nonnisi e Decretis et Articulis Diaetali- bus ab Anno 1540 quo Transsilvania ab Hungaria separata fuit ad Annum usque 1653. conditis institui et conflari poterat, nullus vero exstat ab Anno 1540. usque 1653. conditus, eo minus antiquior Articulus aliquis Diaetalis, qui positive statuis- set: Nationem Valachicam non esse inter Status reputandam; nec ejus Religionem inter receptas, sed hanc & illam propter Bonum tan- tum Publicum in Provincia admittendam.
Deficiente ejusmodi positiva Lege, concludi ergo debet er- rore solum vel incuria compilatorum inserta illa seu additamen- ta in collectionem irrepsisse; an vero etiam nocendi animus ul- lum hac in parte influxum habuerit? non est supplicantis natio- nis discutere, illud interim certum est occurrere quasdam in col- lectione expressiones, quae odium potius, quam Amorem com- pilatorum erga nationem Valachicam non obscure indicant. (26) Exem- ____________________________________________________________ 26. Odium potius quam amorem. Equidem odium existimo, quia indignum Nobilibus Liberisque: contemtum non negaverim, quem nempe verba allegata indicant: quum tamen Valachica natio vilis status sui rationem non habens. Ceterem etsi indignationis cujusdam adversus Valachos indicia repere- rimus, eam non fuisse iniquam, multis nimirum, quae praesto sunt, vete- ribus documentis doceri potest. Approbatarum Constit. P. III. t. 5. art. 1. quum praemissium esset, Valachos in quibusdam locis ad hoc tem- pus a praestandis decimis immunes fuisse, subditur; hanc ipsos gratiam adeo moribus suis non mereri, ut in dies potius prava sua facinora cu- mulent, multis in locis eis ipsis nationibus, in quarum fundis degunt, vim prope manifestam adferentes. Locus ipse ita habet; Melyben való kedvezést magok viseléfével nem hogy érdemlenének, de söt naponként árad rosz tse- lekedetek: söt sok hellyeken maidnyilván való éröszakkal élnek a` több nemzeteken és azoknak határin. At in promtu etiam habeo sic satis multas ex auto-
33 Exemplo sit Expressio praecitata P. 1 .tit. 9. Art 1. occurens: cum tamen ipsa (Natio Valachica) vilem suum statum non considerando.
Interim seu errore, vel incuria, seu animo nocendi inser- ta fuerint praedducta additamenta Legum collectioni, insertio tamen ____________________________________________________________ graphis ipsis descriptas Regum Principumque litteras, ex quibus de mori- bus Valachorum fieri judicium possit. Verum quoniam homines obno- xios, atque injuriam sibi allatam vindicantes ad quidlibet audendum pro jectos esse, atque utcunque enormia flagitia patrare minus nempe miran- dum, supersedeo iis referendis, quae ad posteriora tempora, quum se- nempe juribus suis pritinis exutos fuisse queruntur, pertinent, atque ali- quas modo eorum adeo temporum litteras deligam, quibus se Valachi in pleno jurium suorum usu fuisse adfirmant. Ac primum huc pertinet illud de nefandissimorum rusticorum protervia ex litteris vicevaivodae Lorandi Lepes N. 16. Sed illic Valachi nominatim non leguntur, tametsi cetera hos potissimum colonos Nobilium in Comita- tibus degentium fuisse, de quibus sermo est in iis litteris, dubitari non possit. At vero eodem Seculo quinto decimo, quo Valachorum res ex fide Schediasmatis Monostoriensis florentes fuisse perhibentur, solium Ungariae obtinuit Uladislaus Rex, atque hujus quatuor omnino litteras ex autographis descripsi ad Valachos pertinentes. Ejusdem prope sunt omnes sententiae, itaque easdem in summa proferre sat est. Litteris Budae Dominica Invocavit anno 1498 ad Barthol. Draghfi Vai- vodam Transs. exaratis praemittit Uladislaus, expositum sibi fuisse de fur- tis, incendiis, homicidiis per Valachos patratis, item que hoc singula- re, quod si de quopiam Valachorum scelerum supplicium suntum fit, alios Valachos stupa aliisque ignis alimentis instructos ad eum locum, in quo supplicium suntum fuerit, accedere solitos, atque extrema quaeque intentare, nisi loci incolae mortem interemti Valachi pecunia redimerent, tum subdit: „Quia vero nostri interest providere, ut hujusmodi malefa- ctorum & nocivorum hominum temeritate & audaciae occurratur, & ce- teri exinde exemplum summentes a talismodi maleficiis reprimantur, volu-
34 tamen ea cum praecautione facta est, ut additamenta non Stilo directo, & in forma legalis Statuti Approbatis inferantur (quia id sine citatione Articuli, in quo illa fundarentur, qui tamen nunquam exstitit, (27.) fieri haud potuisset, sed per modum duntaxat praeambuli aliis legalibus Statutis Collectioni insertis medio particularum conjunctivarum quamvis, cum, praemitte- rentur.
Etsi vero talia praemissa nisi legali cuidam fundamento innitantur, nullum vigorem habere soleant, ista tamen apud com- plures ____________________________________________________________ volumus & fidelitati Vestrae serie praesentium strictissime mandamus, ut postquam cum praesentibus fueritis requisiti, continuo ubique in partibus illis Transsilvanis palam faciatis proclamari, ut ubicunque & in quorum- cunque bonis hujusmodi Valachi furto, incendio & homicidio minas im- ponentes reperti fuerint, tales continuo captivare & juxta eorum demeri- ta & excessus cum omnibus hujusmodi Sceler - eorum particibus jure & justitia mediante convictis poena condigna afficiatis.”- Ejusdem argumenti sunt alterae litterae Petro Comiti de Bozyn & S. Georgio Vaivodae anno eodem festo B. Silvestri Papae, itemque aliae anno 1503 feria secunda proxima post festum circumcisionis Domini Castellanis ca- stri Fogaras ac denique aliae anno 1511 Ioanni Zápolya Vaivodae scriptae, in quarum extremis proposita querela adversus Valachos quasi denique pertaesus Rex eadem ab se iterum iterumque mandata dari debere, at- que haud obscure culpam aliquam in magistratus suos conferens, qui hominibus his flagitiosis in ordinem redigendis non eam, quam rei gravi- tas posceret, operam adhiberent, ait: „Miramur, unde tanta licentia illis pes- simis hominibus (Valachis) sit concessa.
27. Qui tamen nunquam exstitit. Quum nempe de re in vulgus nota nulla no- va lege opus fuisset. Sane qui ingenium Valachorum nostrorum mores- que perspectos habeat, numerum deinde eorum in Transsilvania adten- dat, haud sibi persuaserit, eos, si repente ita juribus suis avitis exturba- ti fuissent, hanc injuriam sine caedibus atque incendiis fuisse passuros.
35 plures Patriae Cives talem invenerunt successum, ut mox opinio, quod Natio & Religio Valachorum in Principatu tantum tole- rata sit, fere universaliter stabilita et ad exteras usque gentes propagata fuerit.
Ad occurrendum igitur Opinioni huic attactis duntaxat praemissis omni fundamento destitutis innixae sequentes quoad illa faciendae veniunt reflexiones ex ipsis Legibus, et Patriae Historia depromptae.
Dicitur in iisdem praemissis: quomvis Natio Valachica inter Status non sit reputata, sed in regno tantum propter Bonum publi- cum admissa. Quam alienum sit a vero suppositum, quod Natio Valachica inter Status non sit reputata, docent authenticae illae superius adductae Literae Conventus B. Mariae Virginis de Ko- losmonostra A. 1437 emanatae, in quibus expresse dicitur: Uni- versitas Regnicolarum Hungarorum & Valachorum in partibus Trans- silvanis (28) imo probat authenticum hoc Documentum eviden- ter tempore, quo illud emanavit, Status Provinciae seu Univer- sitatem Regnicolarum Hungarorum duntaxat, & Valachorum Na- tionibus constitisse, & cum nulla possit adduci posterior Lex, quae positive statuisset, Valachicam Nationem non esse inter status, & Re- ____________________________________________________________ 28. Docent Litterae. Litterae hae, ut supra N. 13. examinantibus adparuit, de ejusmodi regni incolis sonant, qui in aliorum ipossessionibus commoraban- tur. Miseram profecto prae omnibus, quae sunt in Europa provinciis Transsilvaniam, si hominum inquilinorum, quorum sedes in dies certa non sit, consiliis regitur; si leges ab iis accipit; si his hominibus, queis salus provinciae, cujus ipsi nullam partem, neque eam adeo, in qua vi- tam agunt, propriam teneant, ita parum cordi sit, pro statibus & ordi- nibus regni utitur! Sed quod faustum sit, fuit id semper, estque in hunc diem longe secus.
36 Regnicolas reputandam; in propatulo est, suppositum adducta- rum Praemissarum omni plane destitui fundamento. (29)
Quid sibi velit Additamentum illud: Quod Natio Valachica in Regno tantum propter bonum publicum sit admissa perspici haud potest, cum id de quavis alia Natione dici possit, ac debeat. (30) Caeterum terminus admissa non cadit in Nationem Valachicam o- mni- ____________________________________________________________ 29. Iam mihi quidem eandem cramben, ne forma quidem variata, iterum iterumque regestam, atque tantam verborum copiam, rerum inanitatem intuenti taedium incessit ita, ut aegre me contineam, quin tollam manum de tabula, quum nondum etiam dimidium libelli supplicis transierim, neque deinceps aliud, quam Belae Notarii de Tuhutumo narrationem & Schediasma illud Monostoriense obtrudi identidem recantarique videam. Quid est reliquum consilii, nisi abuti & meo & lectorum otio velim, qvam ut ad ea, quae supersunt, tribus quandoque verbis aliqua adjun- gam? Quid enim ad hunc ipsum locum libelli supplicis, in quo nunc ad. modum versor, refellendum litteras plures vetustissimas de Congregationibus statuum Transsilvaniae Thordae celebrari solitis, aut Regum Procerumque litteras, quibus Status Transsilvaniae, nulla unquam Valachorum me- moria, ad Comitia invitantur, proferam? Sane hujus argumenti literas autographas & ipse multas vidi, & alias ab III. D. Antonio Szeredaj in Serie Episcoporum Trans. ex tabulario capituli A. Carolinensis editas le- gi: sed has quidem si omnes proferam, jam me sensatus quisque deri- deat, qui arcem istam, in quam se Valachi, alterius praesidii inopes, iterum apparatu, ut heros ille hispanus romanensium fabularum molam pnevmaticam, aggrediar.
30. De quavis alia natione dici possit. Itane? Admissos dixeris Vngaros, qui uno praelio Valachos profligarint? Sentio sane quam qui maxime aesthe- sin hac repetitione rei praesertim odiosae violari: Sed nempe prioribus ab auctore libelli iterum iterumque regestis eadem nobis etiam chorda ob- errandum.
37 mnibus Provinciae Nationibus multo antiquiorem; majori cum fun- damento tribui potest ille reliquis Nationibus, quas multo tardi- us, quam Valachicam in Principatum venisse & seu Pactis con- ventis, (31) seu Privilegiis Principum ad Incolatum, Iuraque Civitatis admissas fuisse Historia Patriae Principumque Diploma- ta docent.
Valachos certe multis antequam Hungari venissent saeculis Transsilvanicas Partes coluisse tam Patriae, quam Romana Histo- ria docent, & dum illi amisso in pugna proprio Duce Gelou Hun- garis non amplius restiterunt, sed potius illorum Ducem Tuhutum in suum etiam Dominum propria sponte dextram dantes elegerunt, admiserunt hoc facto Hungaros sua sponte ad Coincolatum, ad Concivilitatem & ad communionem jurium Regnicolarium. Conten- ti fuerunt Hungari hocce Valachorum libero & spontaneo agendi modo, atque utraque gens in Concivilitate & Communione juri- um suam invenit felicitatem, quam ulteriori aleae Belli, cujus in- certum exitum utraquae praemetuere debebat, committere noluit. Non obscure hinc prodeunt Pacta conventa utriusque Nationis Anonymi etiam Belae Regis Notarii Verbis: propria voluntate dex- tram dantes Valachi in suum etiam Dominum elegerunt Hungarorum Ducem Tuhutum indicata. (32) Taxo- ____________________________________________________________ 31. Pactis conventis. Ita nimirum id temporis ingenium erat Hungarorum, ut cum hominibus ignavis, resistendo imparibus, nisi si forte de vitae gra- tia victis, in potestatem redactis atque supplicibus donanda, quod fa- ctum a Tuhutumo credi potest, depaciscerentur!
32. Quam sit suspectae fidei universa haec Notarii narratio, supra N. 11. ex Prayo docui: Sed hoc etiam insuper habito si quis narrationem ipsam hujus Notarii legerit, si Tuhutumum acquirende sibi terrae gratia expeditio- nem suscepisse, si Blasios illos (sie enim c. 25 nominat) viliores homines
38 Saxones (33) Saeculo XII. Armenos, & Bulgaros Saeculo XVII. in Transsilvanas partes venisse, & admissionem obtinuisse, praeter Historiam Privilegia & Diplomata Principum testantur.
Restant adhuc Germani Patriae Cives, qui circa finem prae- sertim Saeculi XVII. cum exercitu divi Caesaris Leopoldi Historia pariter testante in Provinciam venerunt, & admissionem eodem pla- ne modo, quo Hungari circa finem Saeculi IX. advenientes obti- nuerunt. Submisere nempe semet status Transsilvaniae circa finem XVII. Saeculi propria sponte Imperio Domus Austriacae Exercitu Caesareo in Provincia existente prout semet Valachi circa finem Saeculi IX. Hungarorum tum advenientium Duci Tuhutum sua propria voluntate ipsum etiam in suum Dominum data dextra eli- gendo submiserunt, & ita prout Hungari sub Tuhutum Duce in Conci- ____________________________________________________________ totius mundi, si ducem Gelou imbellem atque militibus ignavis stipatum, qui non auderent stare contra audaciam Hungarorum, si uno proelio profligatos, caesos aut captos Blacos, ducem in fugam actum, intersectum, atque ceteros incolas pavidos, ducisque nece trepidos, victoriae natura insolen- tis & superbae vim veritos fidem suam victori duci Vngaro Sacramenti religione obligasse atque in ejus domnium concessisse, Tuhutumum deni- que deinceps terram illam tennisse, haec inquam si quis legerit, contra au- tem Valachos magnifice de se praedicare videat, eorum gratia atque be- neficio Hungaros ad cioncolatum, ad concivilitatem & ad communionem jurium regnicolarium admissos, neque tamen insolentia hominum reique indignitate commoveatur, hunc ego hominem prae me apathen esse confitebor.
33. Saxones admissos esse item proprium verbum non est, nam vocatos fuis- se a Geysa in hanc provinciam Teutonicus hospites ait Andreas in II. di- plomate anni 1224. Sed istuc heic loci parum refert.
39 Concivilitatem Valachorum, ita Germani sub Leopoldo Caesare in Concivilitatem reliquorum Transsilvaniae Civium admissi fuerunt. (34)
Dicitur praeterea in praedductis additamentis: Nihilominus tamen donec illae (Natio & Religio Valachorum) propter emolumen- tum Regni tolerabuntur &c. &c, Equidem de reliquis etiam Na- tionibus & Religionibus id ipsum dici potest, quod nimirum pro- pter ____________________________________________________________ 34. At vero istud jam supra captum est, homines hujus provinciae incolas, ita penitus rerum, quae ad patriam adtineant, rudes esse. Atque hos nimirum homines, qui res Patriae tam parum sua referre putent, pro Statibus & Ordinibus Regni habuerimus? Vndenam, quaeso, arcana haec tibi, mi bone, Scientia de Germanis universe seculo septimo decimo civitate Transsilvana donatis? Sane Transsilvania nequaquam armis sub- acta victoris Germani leges accepit, atque docere mihi promtum est ex litteris Ferdinandi I. autographis supra N. 19. memoratis: seculo sexto decimo faciliores fuisse Germanis ad firmam in Transsilvania sedem figen- dam, capiendaque munera publica aditus, quam Leopoldi I. tempori- bus, quibus nimirum districte cautum est, ne exteris, id est quibusvis aliis, quam indigenis Transsilvanis, Hungaris nempe Siculis & Saxonibus geren- da munia publica ad Politiam, Iustitia vel Oeconomiam administrandam perti- nentia credentur. (Diplom. Leopold. I. 1691. 4. Decembr. & Resolut. Alvincz. 1693. Num. 6.)
Atque haec quidem apud nos adeo vulgata, ut quae in libello hoc sup- plici praefertur, adsimulata mihi ad faciendum imperitis fucum, & for- tasse ad aucupandam hac assentatiuncula quorundam hominum gratiam, ruditas videatur. Nam si eadem sit Germanorum apud nos respectu pri- stinorum Transsilvaniae incolarum ratio, quae olim Hungarae nationis re- spectu Valachorum fuit, sane Hungaros nonnisi beneficio Valachorum hac iu provincia degere, neque nisi ipsi Valachorum se nationi adscribi patian- tur, pro civibus Transsilvanis haberi posse, luculentum est. Quo qui- dem nihil me, dum vivo, memini audiisse nedum legisse insolentius.
40 pter emolumentum Regni tolerentur; (35) nam si non tolerarentur, vel emigrationes vel dissidia & tumultus in summum Provinciae de- trimentum sequerentur. In quantum vero terminus tolerari jux- ta modernum Curiae stilum idem significat, ac legali existentia de- stitui, in tantum ille nec Nationi, nec Religioni Valachorum ad- plicabilis est, cum ex praedictis certum sit, & Nationem & Religi- onem hanc in Provincia antiquissimam esse, & Regnicolaribus Iu- ribus illam, hanc vero publico liberrimo Exercito gavisam fuisse, nec ullam Legem existere, quae seu Nationem, seu Ecclesiam Va- lachorum Iuribus suis, consequentur legali Existentia privasset, & pro tolerata declarasset. Nec obstat, quod Religio Valachorum inter illas Religiones, quae Appr. Const. Part. 1mae T. 1m. Art. 2. receptae nominantur, haud specificetur: etenim illi ipsi Articuli Diae- tales antiqui, e quibus citata lex approbatalis confiata fuit, evi- denter probant, illorum objectum illas duntaxat Religiones fuisse, quae antea in Provincia vel non exstiterunt, sed primo Saeculo XVII. illuc penetrarunt, quales sunt Reformata, Evangelico Lutherana, & Unitaria; vel quae antea exstiterunt quidem sed postmodum Lege publica in libero Exercitio Iuribusque praehabitis turbatae & paene exstirpatae fuerunt, qualis erat Religio R. Catholica. Vala- chorum Religio nec ad harum nec ad illarum seriem pertinebat, proinde nec erat objectum dictorum articulorum, e quibus citata Lex Approbatalis conflata fuit; non poterat ergo in Lege ipsa men- ____________________________________________________________ 35. Tolerentur. A quo autem tolerentur? Valachis nempe a Tuhutumo sub- actis eam gratiam acceptam ejus posteri referant, quod ipsos in provin- cia Majorum suorum armis parta residere patiantur? At vero tolerari Valachos propter emolumentum regni intelligi sane potest ex iis, quae supra N. 26 de moribus veterun jam Valachorum diximus, ut adeo ea sit alle gato loco Approbatarum Constitutionum subjecta Sententia: Valachos quidem jure civitatis Transsilvanae neutiquam pollere, neque id moribus suis fuisse meritos: tamen quum ex eorum gente maximus sit subditorum, ut vocamus, in provincia numerus, agros, pecora curantum; ais heic loci domicilium concedi.
41 mentio fieri; (36) atque hoc sensu verum est, in Transsilvania qua- tuor esse duntaxat receptas Religiones, & Valachorum Religio- nem ad illas non pertinere; si vero terminus recepta eo sensu sum- mi velit, quod illae Religiones solum legali existentia, & libero gaudeant exercitio, quae receptae nominatur, tunc Nomenclatio haec Valachorum etiam Religioni eo minus denegari poterit, quo certius est, illam in Provincia esse antiquissimam, publico Exerci- tio semper gavisam, nec ulla publica Lege ab illo exclusam.
Quod attinet additamentum Conditionibus Unionis trium Nati- onum in Approbatis constitutionibus Part. 3tiae Tit. 1mo insertum: E tribus Nationibus consistente Regno (37) non alium illud habere sensum, quam quod tres tantum sint in Regno Nationes, quae Uni- onem inter se iniverunt, quivis perpenso totius, cui insertum est, pa- ragraphi tenore facile perspiciet. In eo vero sensu, quod tantum tres unitae illae Nationes Universitatem Regnicolarum seu statuum & ordinum in Transsilvania efficiant, summi additamentum illud eo minus potest, cum superius dicta evidenter doceant, (38) Vala- chicam Nationem longe ante initiam inter Hungaros, Siculos, & Sa- Saxo- ____________________________________________________________ 36. Sic satis acutum hoc, sed nempe refellitur, ut jam alibi dictum, eo qui proxime consequitur Approbat. Constit. P. I. tit. 1. articulo 3. ex de- cretis Comitiorum anni 1576 expresso, quo ceteris religionibus, quae sint a quatuor illis diversae, fraenum injicitur. Ceterum, ut item jam dixi, in religionis argumento non morabor; quod incolis provinciae multis prae- sertim, qui ab inuente aetate opinionibus quibusdam nihil ad Statum Pro- vinciae publicum adtinentibus imbuti fuerint, modo cetera publicae tran- quillitatis habeatur ratio, nullam ea causa vim afferri oportere, omnium. religionum sapientes putant.
37. E tribus nationibus consistente Regno. Quid haec ex jure publico Transsil- vaniae significent, explicatum est supra N. 15.
38. Evidenter doceant. Quam evidenter id fiat, iterum iterumque diximus
42 xones Unionem Iuribus regnicolaribus gavisam fuisse, & una cum Hungarica Natione Universitatem Regnicolarum efficere, nec ulla unquam positiva Lege Iuribus suis exutam fuisse. (39)
(40) Omnis igitur moderna tristis Valachorum in Transsilva- nia sors non Legibus, sed injuriae temporum debetur; nunquam certe probari poterit, legislativam in Transsilvania Potestatem id Injustitiae commisisse, ut Nationem in provincia antiquissimam Iu- ribus civilibus per Pacta conventa, prout superius ostensum fuit, roboratis privaret & exueret: imo etiamsi iniquissima sors eo rem deduxerit, ut Clerus hujus Nationis a Iuribus, quibus aliarum Na- tionum Clerus gaudet, & Nobilitas ab officiis & Dignitatibus prae- sertim eminentioribus successive excluderetur: a publico tamen li- berrimo suae Religionis Exercitio, ab Immunitatibus item ac Pri- vilegiis Nobilitatis nunquam Natio haec exclusa fuit, quin potius illi nobiles Valachi, qui, vel quorum Majores mutata Religione Graeca R. Catholicam vel Reformatam amplexi sunt, ad emi- nentiores quoque dignitates sine difficultate eluctari & potuerunt & actu possunt, (41) liceat in exemplum adducere Illu- ____________________________________________________________ 39. Quo pacto itaque factum est, nunquam ut haec natio, nisi si qui Nobi- libus Hungaris adscripti fuerint, atque adeo ne quidem ante Seculum se- ptimum decimum, quo se demum priscis juribus suis exutam queritur, publicis provinciae consiliis sit adhibita?
40. Harum quae sequuntur similes esse neniae Graecorum Constantinopolitano. rum possint, suis se per Turcas victores juribus exutos querulantium.
41. At vero ad consequendam praeclaris facinoribus nobilitatem atque adeo ad praecipua etiam provinciae munera omnium apud nos gentium homi- nibus aditus semper patuit, ut non jam aliquos Valachorum eu perve- nisse, sed in tanta horum hominum multitudine non plures, ut perveni- rent, meruisse, mirandum sit. Ceterum quae proferuntur exempla, ambiguae.
43 Illustres familias Comitum Kendefi, Baronum item Iosika, Huszár, Nalátzi & magnam partem familiarum Nobilium in Comitatu Hu- nyad & Districtu Fogaras originariarum antiquis, vel recentioribus annis Religionem R. Catholicam vel Reformatam amplexarum. Gesserunt hae familiae & actu nonulla ex iis Individua gerunt emi- nentiores etiam in Principatu dignitates, quamvis illas ut & non- nullas etiam e primariis familias, a Romanorum reliquiis ho- dierna scilicet Valachorum Gente originem ducere plerisque Pa- triae civibus apprime constet, & literalia ipsorum Documenta praesertim antiquiora si criticis oculis pervestigentur, manifestum red- dant, & cum sub ipsis etiam Princibus, qui post compilationem Approb. Const. quibus praeattacta additamenta opinioni, quod Va- lachorum Natio sit tantum tolerata, ansam praebentia inserta fue- runt, Principatum rexerunt, multi de gente Valachorum in Coe- tum verorum nobilium ob merita praesertim armis comparata sint evecti, multi etiam juribus possessionariis donati fruantur, & hi & illi in hodiernum usque diem omnibus Iuribus statui Nobilitari & donatario connexis, eodem plane modo ac Nobiles, & Do- natarii aliarum in Provincia Nationum, prono hinc etiam proflu- it alveo, Nationem Valachicam nunquam à legislativa Potestate Iuribus Regnicolaribus fuisse exutam, & pro tolerata declaratam, secus Nobiles ex ejus gremio creati, honore tantum Nobilitatis prout quoad Armenos hactenus observabatur, non vero juribus etiam, & Immunitatibus de Lege cum ea connexis gaudere pos- sent. (42) Caete- ____________________________________________________________ esse jam supra Not. 17. monuimus & sane Volfgangum Bethlen in scriben- da historia aliquando privatis familiarum simultatibus aliquid tribuisse sic satis notum est, ut adeo in parenthesi illa (ad an. 1597. pag. 45.) non magnum possit esse situm argumentum.
42. Istuc quidem est dedita opera tenebras & latibula consectari, aut nau- fragorum more proximam quamque tabulam atque adeo paleas innatan-
44 Caeterum statutum tale, quo Natio omnibus reliquis & anti- quior, & copiosior juribus Civitatis privaretur, Confirmationem Principis pluribus ex respectibus obtinere nunquam potuisset, (43) quodsi vero absque ejus assensu conditum fuisset, non Legis vim obtinuisset, sed potius societatem civilem, in quam Hungari, & Valachi circa sinem Saeculi IX. sub Duce Tuhutum data dextera coaluerunt, annihilasset, & utramque Nationem ad statum, in quo ante factam per Valachos propria sponte Hungarorum Ducis Tuhutum in suum etiam Dominum electionem fuerat, ad statum scilicet Belli, reposuisset; pugnandum ergo fuisset denuo tamdiu, donec vel Natio una aliam subjugasset, vel in nova pacta invicem coaluissent; cum autem unum vel aliud factum esse probari neque- at, manserunt utique priora pacta conventa in suo vigore.
His ita constitutis, cum Natio Valachorum & Religio non publica Lege sed temporum duntaxat iniquitate in aliqua Iurium civilium parte jacturam passa dignoscatur, Opinio vero quod Na- tio ista una cum Religione, quam profitetur, tolerata tantum sit in Transsilvania, praeadductis additamentis Collectioni Legum Appro- ____________________________________________________________ tes captare. Sane nec Armenis, si qui sint Transsilvaniae Nobiles, viam ad munera publica legibus interclusam scio, Sed hominum novorum, & paucorum, & non magnopere iis Artibus deditorum, quibus & Nobilitas & via ad Magistratus provinciae ampliores paratur, neminem ad hos tem- pus ad illustriores gradus esse eluctatum, quis miretur?
43. Statutum hujuscemodi nunquam conditum est, neque condi: utique seu oportuit, se potuit, Valachis ex quo tempore in jus dictionemque Hungarorum concesserunt, nunquam, ut hactenus satis aperte demonstratum, jure ci- vitatis fruitis. At vero ea statuta, quibus jus Civitatis Transsilvanae tribus illis Nationibus,nulla Valachorum memoria, adscribitur, utique Principum etiam auctoritate & condita& confirmata fuerunt.
45 Approbatalium insertis omni plane fundamento carentibus inni- tatur, ab Iustitia solum & Clementia Principis pendet, Nationem hanc ab iniquissima sorte vindicare, & ad omnia, quibus antea gavisa fuit, jura reponere. (44.)
(45.) Agnovit hoc Augustissimus quondam Princeps & Im- perator Leopoldus 1mus & non tantum clerum hujus Nationis circa finem superioris Saeculi Unionem cum R. Catholica Ecclesia amplexum ad omnia Iura, Privilegia, & Beneficia, quibus aliarum Religionum Clerus gaudet, admittendum ordinavit, sed vi Diplo- matis 19. Martii 1701 editi decrevit, ut quicunque etiam Saecu- lares et plebejae conditionis Valachi sese Romanae Ecclesiae unive- rint, immediate Statui Catholico adnumerentur, sicque inter Sta- tus computentur, capacesque Legum patriarum ad instar reliquo- rum Patriae Filiorum reddantur. Agnovit id ipsum Augustissima etiam felicis recordationis Princeps & Imperatrix Maria Theresia, dum occasione auspicati Regiminis Unitorum Provinciae Incolarum jura ____________________________________________________________ 44. Age vero nos quoque porisma simile addamus. His ita constitutis, quum natio Valachorum ejus adeo, quo ipsa nititur. Auctoris fide ab Hungaris profligata in eorum Dominium concesserit, neque seculis tem- poribus unquam iis juribus fruita fuerit, quibus Nationes, quas receptas vocamus, utebantur, ut adeo merito in publicis provinciae legibus Princi- pum Statuumque|auctoritate rogatis confirmatisque pro tolerata duntaxat ha- beatur: a gratia eorum, quibus in Transsilvania jus proprium est, inquilinos in numerum legitimorum Patriae civium cooptandi, Principis nempe, Nobi- lium deinde, ac liberorum Siculorum Saxonumque pendet, Valachorum nationi jura civitatis Transsilvanae impertiri.
45. Quae heic farrago sequitur, ad parerga pertinet ex his ipsis, quae jam dicta sunt, illustranda. Iosephi II. decreta maturiore consilio sublata sunt, & (quod heic grave sane est) jura quaedam prioribus hujus Principia De- cretis novi beneficii instar concessa Valachis non postliminio reddita fuerunt.
46 jura, & signanter Privilegia etiam & Diplomata ab Augustissimo suo Avo Valachis impertita confirmavit.
Agnovit denique id divus ille Caesar sempiternae memoriae ju- stissimus Princeps noster Maximus Iosephus II. qui equidem pura & simplicia tum hominis, tum Civis Iura intellexit, qui cognovit injustitiam & oppressionem, qui oculis suis vidit, & perspexit Na- tionem Valachicam & multum super caeteras Provinciae numero- sam, & domi, & Belli summopere utilem esse, propterea justissimi Principis muneri satisfacturus ad jura Civibus reddenda, ad omne dis- sidium ac scissionem interNationes antevertendam posthabitis quibus- cunque in contrarium renitentium praejudiciis saepius clementissime ordinavit, ut in posterum omni injusto inaequalitatis discrimine penitus sublato Valachi etiam nullo habito respectu ad Nationem, ac Religio- nem iisdem juribus, & Beneficiis aeque, ac aliae in hoc Principatu Gen- tes perfecte fruantur, atque adeo cum onera aequalia in proportione sustineant, jura quoque, & Beneficia aequalia consequantur. Sed exiguum haec Augustissimorum Principum Diplomata, Decreta, & Ordinationes haberunt hactenus effectum; nunc Clerus R. Ca- tholicae Ecclesiae unitus admittitur quidem ad aliquas Immunita- tes, non tamen ad jura, & Beneficia, quibus aliarum Nationum Clerus gaudet, Ecclesiastici vero Graeci ritus non uniti quamvis ipsis eaedem, ac aliarum Religionum incumbant obligationes, ne quidem a Contributione (si Taxa Capitis excipiatur) eximuntur. Nobiles Valachi hodiedum etiam praesertim in Comitatibus, non- nisi cum summa difficultate ad aliqua duntaxat aeque minora ad- mittuntur officia. Quod eos attinet, qui civicae vel plebejae sunt Conditionis, illis vel accessus ad artes & opificia addiscenda dif- ficultatur. Praeterea in ipsis Comitiis Anno 1744. celebratis per Status, & ordines reliquarum Nationum Art. 6to declaratum fuit, citata superius indulta divi Caesaris Leopoldi I. Valachis etiam Saecularibus & Plebejae sortis concessa, & a diva Imperatrice Ma- ria
47 ria Theresia confirmata solum ad Ecclesiasticos & Nobilitari Prae- rogativa gaudentes, quorum Conditio eadem, quae reliquorum Patriae Civium, & qui eidem Nationi e tribus receptis systema Principatus constituentibus, ubi per adeptionem Bonorum sibi se- dem fixerunt, hoc ipso absque quartae Nationalitatis erectione, ac Constitutione adnumerati essent referri, non vero ad Plebejos eti- am extendi posse, ac debere, ne Systema Principatus evertatur, neve Plebs Valachorum aliorumque advenarum numerum inter Nationes faciat, ac vel ulli trium Nationum, earumque juribus, Privilegiis Immunitatibus & Praerogativis praejudicios sit. (46)
Agnoscit quidem Natio supplicans, quod Valachorum Nobi- lium Conditio, quantum ad usum Privilegiorum Nobilitarium ea- dem sit, quae reliquorum Patriae Civium; cum dolore tamen fate- ri simul debet, quod ad eminentiores dignitates servato ritu Reli- gioneque Graeca nullus, ad minora vero pauci, & hi summa cum difficultate admittantur. Fateri porro debet, ignotam sibi esse Le- gem illam, vi cujus Nobiles Valachi eidem e tribus Nationibus receptis, ubi per adoptionem Bonorum sedem fixerint, adnume- rati fuissent; (47) notum vero est omnibus in Historia patriae ver- satis, Valachos aliquot Saeculis ante tres receptas Nationes in Transsilvania sedem domiciliumque fixisse, & circa finem Sae- culi ____________________________________________________________ 46. Paullo supra agnita per Mariam Theresiam Valachorum jura fuisse di- ctum fuit ab auctore libelli supplicis: at vero ex articulo VI. anni 1744. heic loci inserto qui sensus Reginae de Valachis fuerint, sane patescit. Ne- que autem seu amplius aliquid arrogare sibi Valachi possunt, seu metuere, ne eo, quod ipsis hac lege tribuitur, jure vivere non permittan- tur; praesertim quum eundem illum articulum deinceps quoque retineri Aug. Princeps Leopoldus II. Rescripto in Praefatione nostra memorato imperet. 47. Ignotam sibi esse legem. Ignotam esse Valachis legem aliquam, ut maxi- me existeret, mirandum non esset. Cf. Not. 34. Ceterum ego qui- dem, si esset lex ejusmodi serius rogata, dubitarem saltem, an non ali-
48 culi IX. Hungarorum tunc in hanc Provinciam ingressorum Du- cem Tuhutum sua propria Voluntate data dextra in suum etiam Dominum elegisse, atque ab eo tempore Univesitatem Regnico- larum in Transsilvania ex Hungaris, & Valachis constitisse, (48) non autem hos illis Nationibus adnumeratos esse. Ignotam porro esse Nationi supplicanti Legem, vi cujus haec, vel illa Natio in Transsilvania pro recepta esset declarata; notum vero esse, ter- minum recepta primum Saeculo XVI. de novis Religionibus per Reformationem enatis usuari cepisse, & in sensu conditarum tunc temporis Legum, receptam Religionem non aliud significare, quam Religionem adliberum Exercitum admissam, de hac autem, aut illa Natione terminum hunc in Legibus declarationem Statuum Anno 1744 factam antecedentibus nuspiam usurpari, sed Natio- nes legali existentia gaudentes, Regnicolares appellari, & ad ha- rum Numerum etiam Valachicam pertinere, in superioribus, probatum est evidenter; dari tamen in Transsilvania Na- tiones unitas, & tres esse Nationes systema hujus Unionis con- stituentes, (49) Valachicam vero ad earum Numerum non per- tinere aeque certum est. (50) ____________________________________________________________ quo tempore id secus fuerit: nunc vero quum nulla ante lege condita idem factum videam, penitus nempe inducor, ut credam id semper obtinuisse, quod novellari isto articulo anni 1744. nequaquam decretam sed declaratum dumtaxat est.
48. Constitisse. Id est, universos incolas, de quibus Schediasma Monostori- ense loquitur, in alienis possessionibus commorantes, pendendisque deci- mis obnoxios Hungaros & Valachos fuisse.
49. Systema hujus Vnionis. Quam dextre! In articulo allegato ita habetur: „Qui eidem nationi e tribus receptis Systema hujus Principatus constituenti- bus &c.” contra in libello supplici dicuntur tres nationes Systema Vnionis constituere, At vero primum indubium est, Valachorum Nationem ad Vnionem non pertinere; deinde autem authenticis documentis multis,
49 (50) Interim cum Unio haec eo modo, ut juribus Regnicola- ribus Nationis Valachicae alioquin in Transsilvania omium antiquis- simae deroget, atque illa evertat, erigi nunquam potuerit: hinc a- cerbum, & gravissimum accidit Nationi huic, quod ipsam praeat- tacta Statuum declaratio de Anno 1744 ad eandem cum advenis classem collocet. Non advena, sed antiqua et omnibus aliis longe antiquior est Natio Valachorum in Transsilvania; nunquam quae- sivit illa, nec quaerit eversionem Principatus, sed potius redinte- grationem, dum se ad usum jurium Civilium, & Regnicolarium, quem ipsi non Lex ulla, sed iniquitas temporum ademit, reponi quaerit-; nunquam per hanc Repositionem praejudicium fiet aliis tribus Nationibus aut earum juribus, Privilegiis Immunitatibus & Praerogativis, cum per illam nihil aliud obtinebit Natio, quam quod prius habuit, & injuria temporum amisit, nec opus unquam erit propter supplicantem Nationem quartam erigere Nationalita- tem, cum illa jam a pluribus Saeculis alteram immediate ab Hun- garis constituerit Nationem Regnicolarem. (51) Quod ____________________________________________________________ publicis Regum Principumque litteris, quarum proferre possumus auto- grapha, non ambiguo Schediasmate Monasterii cujusdam ostendimus, status & ordines provinciae, atque adeo eos Transsilvaniae incolas, penes quos cum Principe ferendarum legum potestas esset; qui Provinciae personam in publicis consiliis sustinuissent, ex iis fuisse Nationibus con- flatos, quae Unione comprehensae sunt.
50. Iterum neniae, quibus, ut repetam, quod notavi, accinere Grae- ci Constantinopolitani possint.
51. Quid hoc autem rei? Anne in praesentia Valachi pro quarta natione habentur? minime. Tamen ut deinceps habeantur, flagitant, neque (quod nempe articulus allegatus fieri vetat) quartam nationem erigen- dam adserunt. Subtile nempe hoc atque acutum aliquid esse volebant: non esse erigendam quartam nationem, quoniam jam esset.
50 Quod vero in praeattacto articulo de Anno 1744 solum No- bilibus Valachis eadem cum reliquis Patriae Civibus admittatur Conditio; plebejae vero sortis Valachi ab ea excludantur; id equi- dem supplicanti Nationi acerbissimum accidit, experiturque in sui, & Provinciae desolationem funestas hujus Declarationis seque- las; etenim, ut alia silention praetereantur, binis ab inde vicibus exturbatio miserae hujus Plebis in nonnulis Fundi Regii circulis tentata fuit, (52) quamvis praeter superius adducta, ipsum eti- am fundamentale de Regio fundo sonans Privilegium Saxonicae Nationi collatum, evidenter probet, Valachos itidem eisdem cum Natione hac frui debere juribus, & Libertatibus. (53)
Non est quidem intentio Nationis supplicantis, ut pro sua Plebe plus quidpiam obtieneat, quam eidem jure competit: cum ta- men de Praemissis luculenter prodeat, id ipsum illi competere, quod aliarum in Principatu degentium Nationum Plebi competit; haec autem e Numero Patriae civium haud excludatur; id praepri- mis in votis habet Natio supplicans, ut sua etiam Plebs eodem modo ____________________________________________________________ 52. Actum fuit, ut advenae Valachi, qui non sine insigni priorum in- colarum damno, ut item olim (Approbat Const. P. 3. t. 5. art. 2.) in quibusdam pagis sedes fixissent, ad natalia loca sua, unde non longe ante demigraverant, transferrentur. Sed hoc quidem heic loci adiaphorum est.
53. Locus diplomatis anno 1224 exarati, ad quem haec referuntur, ita ha bet: Praeter vero supra dicta Silvam Blacorum & Bissenorum cum aquis usus communes exercendo cum praedictis scilicet Blacis & Bissenis iisdem contulimus. Silvarum quarandum & aquarum usus Andreas II. Saxonibus & Valachis com- munes esse voluit, si eam, quae maxime Valachis faveat, Andreani di- plomatis interpretationem adoptemus. Atque hoc titulo universe adsere_ re: Evidenter constare, Valachos iisdem cum natione Saxonica frui debere juribus & libertatibus, istuc quidem est abuti insigniter illa de ampliandis favoribus Iuris Regula.
51 modo ac aliarum Nationum plebei homines tractetur, atque adeo cum eadem cum his onera civilia sustineat, iisdem quoque Bene- ficiis perfruatur exigentibus id variis alioquin Altissimis ordi- nationibus.
Quoniam vero Ordinationes hae, & praeattacta Augustissimo- rum Majestatis Vestrae Sacratissimae Praedecessorum Diplomata in Gentis Valachicae favorem levamenque, emanata, hactenus aut exiguum aut brevi tempore, semper vero incertum effectum habu- erint; proinde nec Natio supplicans ad communem Usum jurium societatis civilis quibus ipsam noverca sors exuit, reposita sit sed in hodiernum usque onera duntaxat bajulare, Beneficiis vero Re- gnicolaribus carere cogatur; id vero non tantum Regulis justitiae & aequitatis advesetur, sed Statui quoque Publico summum ad- ferat detrimentum, quando nulla Nationis hujus quamdiu Clerus & Nobilitas in abjecto Statu conservabitur, sperari possit Cultura, proinde nec industriae ulla accessio sed potius ignorantiam, desi- diam & ignaviam cum omnibus, quae abinde generari solent, vi- tiis, (54) majora adhuc apud ipsam in desolationem Provinciae Incrementa habituram, mutuam praeterea Nationis hujus erga alias & erga ipsam aliarum diffidentiam, enataque exinde interna odia, infaustosque animorum motus, & exacerbationes ampliorem cum Publicae, Privatorumque Securitatis, & tranquilitatis periculo, accessionem sumturas fore praemetuere liceat (ad quae omnia prae- vertenda Complures Patriae Cives aequitatem justitiamque, prae oculis habentes ____________________________________________________________ 54. Vitiis. At at eo Seculo, quo litterae illae famigerate Monostorienses exaratae fuerunt, Valachi non erant in abjecto Statu, ut contenditis: an idcirco melioris frugis haec natio fuit? Cf. quae supra Regiarum litterarum fide dixi N. 26. queis addi potest diploma Ludovici I. anno 1366. de coër_ cenda Malefactorum in Transsilvania signanter Olahorum licentia exaratum, quod e MSS. Cornidesianis vulgavit Katona Hist. crit. R. H. Tomo X· pag. 374.
52 habentes Nationis supplicantis Repositionem ad usum omnium juri- um Regnicolarium jam pridem desiderarunt.) hinc
Natio Valachica supplex humilisque ad Thronum Majestatis vestrae accedit, ac sequentia qua decet Veneratione, ac subjectio- ne petit rogatque.
1. Ut odiosae & Ignominia plenae Nomenclationes: tolerati, admissi inter Status, non recepti, aliaeque hujusmodi, quae tanquam externae maculae sine jure & Auctoritate Nationi Valachicae affi- xae fuerunt, nunc prorsus demantur, atque veluti indignae, & in- juriae Publicae revocentur, ac deleantur; (55) sicque per Cle- mentiam Majestatis Vestrae sacratissimae rediviva Natio Valachi- ca ad usum omnium jurium Civilium, & Regnicolarium repona- tur, proinde
2. Nationi supplicanti inter Regnicolares Nationes idem locus, quem ipsa juxta adductum in praemissis Testimonium Con- ventus B. Mariae Virginis de Kolos-monostra Anno 1437 tenuit, restituatur. (56)
3. Cle- ____________________________________________________________ 55. Injuriae publicae. Rem ipsam hos vocabulis expressam certam esse, id est Nationem Valachorum non eodem in Transsilvania cum Nobilibus, liberis Siculis & Saxonibus jure gaudere, ex dictis constare arbitror: quomodo vocabula ipsa injuria haberi possunt?
56. Atqui sane multi Valachorum illustriore loco in provincia sunt nunc, quam olim fuisse litteris illis Monasterii Monostoriensis perhibeantur, quas de hominibus, quos subditos vocamus, certe non de Nobilibus fundorum dominis loqui manifestum est.
53 3. Clerus hujus Nationis Orientali Ecclesiae addictus abs- que discrimine, an cum Ecclesia Occidentali in omnibus idem sen- tiat vel minus, Nobilitas item, ac Plebs tam civica quam ruralis eodem plane modo ac Clerus, Nobilitas & Plebs Nationum Syste- ma Unionis constituentium consideretur, ac tractetur, eorundem- que Beneficiorum particeps reddatur.
4. In Comitatibus, Sedibus, Districtibus, aliisque Comu- nitatibus occasione electionis Officialium, & ad Comitia Deputa- torum, apud aulica item & Provincialia Dicasteria occurrentibus Officiorum Restaurationibus, ac Promotionibus applicandorum ex hac Natione proportionato Numero Individuorum justa Refle- xio habeatur.
5. (57) Comitatus illi, Sedes, Districtus, & Communitates Civicae, in quibus Valachi reliquas Nationes Numero superant, nomenclationem etiam a Valachis; in quibus autem aliae Natio- nes Numero praecellunt, ab his illam habeant, aut vero mixtum Nomen Hungarico-Valachicum, Saxonico-Valachicum gerant, vel denique sublata penitus Nomenclatione ab hac vel illa Natio- ne desumpta, Nomen duntaxat illud tam Comitatus quam Sedes, & Districtus retineant, quod a fluviis, aut arcibus hactenus gesse- rant, & universi Principatus Incolae absque ullo Nationis vel Re- ligionis discrimine iisdem pro ratione Status, & Conditionis Li- bertatibus & Beneficiis frui, ac gaudere eademque pro mensura Virium Onera supportare debere declarentur. Aequi- ____________________________________________________________ 57. Iam istud quidem ita nimium est, ut non alio ex capite additum videa- tur, quam ut Valachi negari sibi aliquid pati absque molestia possint; nam istius quidem extremi obtinendi, quamquam se ipso non magni mo- menti, nulla hominibus utcunque exili judicandi facultate praeditis affulgere spes potuit.
54 Aequitati naturali, Principisque, Societatis Civilis, Pactis- que conventis inniti petita haec e supra dictis abunde patet. Et cum Natio supplicans jam Anno 1761 juxta Conscriptionem tunc in omnibus Circulis & Locis (Districtu Coronensi excepto) per- actam ultra 547,000 Individua numeraverit, & si Valachi hujus Districtus pro illo tempore tantum in 13,000 Individuis compu- tentur, Natio haec tunc ex 560,000. Individuis constiterit, omnes autem relique Nationes simul sumptae computatis eo etiam Vala- chis, qui derelicta propria Religione ad alias transiverunt juxta Conscriptionem Anno 1766 peractam nonnisi 392,000 & a- liquot centum Individua numeraverint exindeque concludere sit; Populationis modernae Transsilvanicae ex uno millione & fere sep- tingentis millibus hominum juxta conscriptionem Anno 1787 con- sistentis praecipam partem, & fors integrum Millionem ex homi- nibus Nationis supplicantis constitui, cum praeterea duo integra Regimina limitanea in Principatu, & fere duae tertiae trium ibi- dem Regiminum campestrium, & plusquam una tertia Regiminis siculici equestris ordinis ex Individuis supplicantis Nationis con- sistant, & in genere publica provinciae onera Natio supplicans a proportione majoris numeri in majori etiam quantitate, quam o- mnes aliae Nationes simul sumptae sustineat; confidit ipsa in Pater- no Majestatis vestrae affectu, ex his etiam considerationibus justis- sima sua petita optatum sortitura eventum, praesertim cum a su- prema duntaxat Majestatis vestrae auctoritate ejus repositio ad u- sum jurium Regnicolarium, e quo non Lege sed iniquo duntaxat fato detrusa fuit, pendeat.
Quodsi tamen Majestatis Vestrae Sacratissimae Intentio ea es- set ut hae Gentis erga Augustissimam Domum semper fidelissimae Preces Statibus & Ordinibus in Comitiis nunc in Provincia con- gregatis, per Regium ad illa Commissarium Plenipotentiarium praevie
55 praevie communicentur, cum in hoc casu facile accidere possit, ut non obstante petitorum justita in praemissis satis comprobata, & ma- gnae partis Regnicolarum in Comitiis congregatorum dulcis dun- taxat Patriae Felicitatem, & publici Boni promotionem prae ocu- lis habentium desiderio, (58) ad deferendum Nationis suppli- cantis precibus directo; aliqui nihilominus e Patriae Civibus in modernis Comitiis praesentibus sive usum precibus Nationis Con- trarium, praescriptione quasi roboratum (quamvis praescriptio contra jura societatis civilis locum non habeat) allegantes, seu adaequatam jurium societatis civilis notitiam haud habentes, seu denique Historiam Patriae patriarumque Legum sensum minus exa- minantes proinde nes Iustitiam petitorum Nationis infrascriptae satis perspicienies, & fors etiam in parte occulto quodam Na- tionis, & Religionis odio inducti felicem hujus rei Exitum quo- quomodo impedire, & sufflammare conarentur: supplicat Natio infrascripta in omni humilitate, dignetur Majestas Vestra Sacra- tissima pro hoc casu clementer admittere, ut in confluxu quodam Nationali, cujus celebrandi modalitatem, & Locum duo Nationis in Provincia Episcopi, adscitis in consilium quibusdam de clero, Nobilitate Statuque militari individuis, quantocyus Majestati Ve- strae Sacratissimae proponendum haberent, aliquot Deputati Cau- sam Nationis ubicunque necessum erit, acturi, & defensuri, ac si huic non obstante ejus justitia, obstacula ponerentur, omnia affli- ctae ____________________________________________________________ 58. Magnae partis regnicolarum desiderio. De quo sane, sit dicto venia, vehe- menter dubitari potest. Sane status & ordines Patriae meae ita histo- ria provinciae, cujus ipsi membra sint, versatos persvasum mihi est, ut. quam .haec, quae proferuntur a Valachis, levidensia sint atque inania, pervideant. An vero ea mente sint, ut existiment, Valachos recentiori- bus saltem temporibus ita egregie de hac patria meritos esse, ut tametsi ad hoc tempus jure civitatis Transsilvanae fruiti non fuerint, istud tamen ipsis hoc tempore beneficium sit impertiendum, viderimus.
56 ctae Nationis gravamina in ordinem redacturi, & vestrae Maje- stati pro clementissima medela proposituri eligantur, necessaria- que hunc in finem Instructione muniantur.
Dignata est Majestas Vestra Sacratissima, similem Gratiam, & consolationem non tantum illi Nationis supplicantis parti, quae Banatum, Comitatusque Hungariae Banatui & Transsilvaniae vi- cinos incolit, totique Illyricae Nationi, sed & omnibus Amplissimae Monarchiae Gentibus clementissime impertiri. Exposuerunt illae omnes e publicis Confluxibus sua Gravamina & postulata Majesta- ti Vestrae Sacratissimae, nec ulla ab Augusto Clementiae Throno in- consolata recessit: sperat ideo Natio quoque supplicans integrum fere Millionem hominum constituens in ultimis quidem Monarchiae finibus constituta, Augustissimae tamen Majestatis Vestrae Domui corde animoque semper fidelissima Consolationem, pro qua sup- plicat, ab Iustitiae, & clemetiae fonte semet aeque consecutu- ram (59)
Majestatis Vestrae Sacratissimae
humillimi perpetuoque fideles subditi Clerus, No- bilitaris Civicusque Status universae Nationis in Trans- silvania Valachiae. ____________________________________________________________ 59. Atque his in utramque partem uberius disputatis cogamus jam denique in brevem summam omnem hanc farraginem, atque rem ipsam parergis resectis uno obtuitu pervidendam lectorum judicio offeramus.
Argumentum est: fueritne Valachorum natio ex eo tempore, quo Transsilvania in potestatem Hungarorum concesit, eodem, quo tres, quas
57 quas receptas vocamus, nationes jure civitatis Transsilvanae fruita. Iam primum quid hoc Ius civitatis significet, quove indicio, quisnam ex institutis provinciae hoc jure fruatur, intelligi possit, statuendum est- Ac mihi quidem luculentum videtur, eos, qui se hoc jure gaudere ad- firment, docere oportere, jure se Suffragii in comitiis provinciam reprae- sentantibus gaudere,| atque aut immediate, ut vulgo dicitur, aut media- te par legatos partem aliquam in ferendis legibus, capiendisque pro Sa- lute patriae communi consiliis habere. Atque hoc constituto videamus, quid a Valachis ad jus istud nationi suae adserendum, quid a nobis contra prolatum sit. Primum ergo Valachorum argumentum istuc est. Valachi vetustissimi eorum, qui nuns sunt, Transsilvaniae incolae, pactis cum Tuhutumo Vngarorum duce, teste Anonymo Belae Notario, initis jus Transsilvanae civitatis cum Vngaris aequo jure obtinuere, neque serius eodem lege aliqua definita exuti atque adeo jure ad seculum usque septimum decimum usi fuere. Quae huc proxime pertineant, responsa nostra haec sunt.
1. Ostendimus Valachos nostros, etsi parte aliqua Romanorum esse reli- quias largiamur, non continenter a Trajani aetate in Transsilvania resti- tisse, (demtis fortasse paucissimis de Romanorum plebe, qui se a ceteris in Moesiam abeuntibus avulserint, atque inter Dacos latitarint.) Sed si Romanis, Graecis atque Valachis Seriptoribus fides sit habenda, eos- dem saltem majore frequentia serius atque adeo fixo jam Hungarorum in Transsilvania imperio ex regione Haemi montis in Valachiam atque dein- ceps in Transsilvaniam commigrasse. 2. Belae Notarii sesqui quarto Seculo ab rebus, quas narrat disjuncti, at- que ita rudis, ut in Duce admodum, cujus auspiciis Hungari in has ter- ras venerint, designando aberret, (quod Pray multis & Annalium suo- rum & Dissertationum locis ostendit) quique vulgi cantilenis jocularibus pro fonte historiae usus fuerit, narrationem de Tuhutumo a Scriptorum & longe antiquiorum & cetera accuratissimorum narratione abhorrentem non esse ejus ponderis vidimus, ut pro fundamento juris nationi integrae adse-
58 adserendi haberi tuto possit. Sed hanc quidem de aetate auctoritateque istius Notarii litem Prayum inter & Auctorem Historiae criticae Ducum Hungariae agitatam nequaquam definiendam nobis summimus. Neque sane necesse est; nam
3. Verba ipsa Belae Notarii eum habere posse explicatum docuimus, ut incolas Trassilvaniae profiigato suorum exercitu, Duce Gelou enecto, vitae grati- am sibi a victoribus Ungaris depactos fuisse, cetera eos pro Dominis, ut ex jure belli par erat, habuisse inteliigamus. Id quod
4. Confirmavimus multis sane veteribus atque adeo Seculo septimo decimo vetustioribus documentis, ex quibus evidenter patescit, Valachorum na- tionem nunquam jure Comitiorum atque adeo eo jure fuisse gavisam, ut in communibus patriae rebus procurandis ejus aliquae partes essent, ta m- etsi quidam Valachi praeclare factis suis id consequuti sint, ut Nobilibus Hungaris accenserentur. Quum itaque nulla definita lex sit, qua Vala- chorum nationi jus civitatis Transsilvanae abrogatum serius dici possit, id esse argumento diximus, nunquam inde ab Vngarorum adventu nationem Valachorum hoc jure fuisse gavisam. Alterum, quod a Valachis profertur, argumentum abrupta sententiola, excerpta ex litteris conventus Monostoriensis anno 1437 exaratis, nititur, quae sic habet: Paulus Magnus de Vaidaháza Vexillifer Vniversitatis regni- colarum Hungarorum & Valachorum. Qua quidem intelligi volunt, univer- sos Transsilvaniae Status eo tempore Hungaros Valachosque fuisse, atque ad- eo eodem utramque Nationem jure fuisse gavisam. Contra nos prolatis ipsis litteris, quatenus a Prayo exscriptae fuerunt, vidimus 1. Nequaquam his litteris id ex instituto agi, ut Status provinciae Trans- silvanae designentur. 2. Sermonem heic fieri de hominibus alienorum fundorum colonis, penden- disque decimis Episcopo Transsilvaniensi obnoxiis, atque adeo non de hominibus, qui pro Statibus & Ordinibus haberi possint. 3. Aliorum Regum litteris cum hoc Schediasmate contextis extricavimus denique, Sermonem in his litteris esse de colonis Episcopo Transsilvani- ensi
59 ensi obnoxiis, ex quorum Decimis Banderium sub signo Episcopi militare solitum aleretur, atque universae hujus turmae, non omnium, totius Transsilvaniae Statuum & Ordinum vexilliferum Magnum illum fuisse. Extremum additur levidense istud: Cl. Pray de iisdem litteris loquens ait: eosdem Hungaros & Valachos provocare ad instrumentum S. Stepha- ni Regis, in quo de fuis immunitatibus agatur, atque hinc concluditur, Hungarorum & Valachorum easdem immunitates fuisse. Respondimus 1. Diploma istud Stephani, ad quod Hungari illi & Va- lachi intervallo quatuor Seculorum provocant, nemini admodum, ne Prayo quidem, ut ipse Sulzero confessus est, visum. At vero nos, si si- mus tantisper increduli, neque eo ipso, quod Valachi ad quasdam vete- res litteras provocent, easdem litteras etiam exstitisse certum habeamus, excusandi sane sumus, qui nimirum sciamus, nostra admodum aetate Va- lachos in publico hujus Provinciae tribunali ad litteras metales Attilae in charta linea, hodierno Valachorum idiomate, atque hodiernis ipsorum characteribus exaratas provocavisse, iisque vetera sua jura pago Re- sinar confirmare adnisos fuisse. 2. Ex litterarum, in quibus haec provocatio sit, argumento judicari posse, si quae Valachis a D. Stephano immunitates datae sint, eas ad rationem praestandarum decimarum, non ad jus civitatis, de quo agimus, perti- nuisse.
SVPPLEX LIBELLVS VALACHORVM TRANSSILVANIAE
IVRA TRIBVS RECEPTIS NATIONIBVS COMMVNIA POSTLIMINIO SIBI ADSERI POSTVLANTIVM
CVM NOTIS HISTORICO-CRITICIS I.C.E. CIVIS TRANSSILVANI.
CLAVDIOPOLI
Sumptibus et Typis Martini Hochmeister, Caes. Reg. Dicast. Typographi et pr. Bibliopolae. MDCCXCI.
Non potest videri desiisse habere, qui nunquam habuit. Reg. Iur. 208. in Digest.
IMPRIMATVR. C. Eszterbázi. m.p. Claudiopoli, die 10. August: 1791.
Prefatio Editoris.
Duplex est hominum genus, quos vel primo obtutu hic commentaries offendat: alterum eorum, qui cum ipsi alienigenae sint, it a que prope ut Valachi in hac provincia agant, (*) communem hanc caussam rati, rerumque novarum cupidi, limis nimirum oculis, quidquid ad confirmanda vetera Civium Transsilvanorum jura pertinet, intuentur. Sed his quidem fucis Patriae, si haec nostra non placeant, quid responderi, quid consilii dari possit, ut ab hac se molestia liberent, cuique promtum est. Sentiant ipsi, ut lubet, eorum morari judicia nihil attinet, neque iis haec, cuicuimodi sunt, scripta sunt. At vero sunt alii cum exteri, tum fortasse etiam Cives hujus provinciae, quorum nimirum habenda nobis ratio. Hi quum viri boni sint atque humani, naturae suae temperamento eorum se nimirum partibus adjungunt, quos esse miseros putant, sacileque sibi persvadent, eosdem, qui miseri sint, etiam injuria adfectos esse. Quod quidem judicium, quatemus ad Valachos nostros attinet, isto, de quo agimus, supplici libello vehementes confirmari oportuit; quum verisimile non sit, istam nationem, nisi evidenti caussae aqquitate niteretur, preces suos ad regium adeo solium fuisse delaturam. Hac itaque veritatis specie diluenda, atque Principibus Ordinibusque Patriae meae, qui palam adeo illatae Valachis injuriae postulantur, ab hac suspicione liberandis operae nimirum pretium facturus videbar. Res, de qua agitur, in summa haec est. Articulo sexto comitiorum anni 1744. decretum est: „Valachos nobilitari praerogativa „gaudentes ei nationi e tribus receptis, Systema hujus Principatus „constituentibus, ubi per adeptionem honorum Sedem fixerint, absque „quartae nationalitatis erectione, annumerari: at vero, ne Systema „hujus Principatus evertatur, jura trium illarum nationum ad plebeos Valachos extendi, aut hos itemque alios advenos numerum „inter nationes facere non posse.„ Atque hunc articulum Princeps aequissimus, legumque Patriae retinentissimus Leopoldus II. Rescripto ad Ordinus Provinciae Florentia 18. Maji anui hujus, quem agimus, exarto pro Basi eorum, quae in favorem Valachorum statuenda sint, haberi imperat. Contra Valachi eundem articulum sibi injurium esse queruntur, quod olim, atque adeo ad Seculum XVII. ampliora eorum, eademque, que Hungarorum jura fuerint. Id ergo efficiendum, ut doceatur, Valachorum Nationem inde ab Hungarorum in has ditiones ingressu neutiquam eo, quo nunc tres, systema hujus Principatus consistutentes, quas receptas voc amus, nationes jure Civitatis Transsilvanae fuise fruitam, atque idcirco articulum illum memoratum anni 1744 justum esse, citraque omnem afferendae Valachis injuriae suspicionem pro Basi legum de Valachis rogandarum, ut Princeps imperat, haberi posse. Istuc num commentariolo isto meo praestitum sit, sensatus lector viderit. Ego quidem effecisse mihi ita cumulate videor, ut dubio locus non sit. Atque adeo redundare etiam aliqua videri possint, eritque fortasse, qui mihi inclamet: Sed nunc non erat his locus. Atqui certe, dum expendas: si perstes tamen, non jurgabor, sed orabo: aequus uc accipias, quae una obtuli parerga etiam ad Patriam pertinentia neque facile obvia. Ceterum quum quid ante factum sit, veterum monimentorum fide disputo, quid deinceps fieri Valachorum gratia Patriae intersit, non atattingo, neque id seu possum, seu volo. Et vero Proceres Patriae meae dare adeo jam operam video, ut, quatenus ex provinciae institutis fieri possit, horum hominum commoda augeant. Quod si fiat, secundis, gratulantibusbue Civibus Transsilvanis universis factum iri, de me praestare, de ceteris, ut est humanitas nostrorum temporum, tuto judicare possum. Scribebam Cibinii 3. Aug. 1791.
(1) Dive Caesar Auguste!
Quum Majestatis vestrae summus in regendo hocce Imperio finis, et justissima Intentio ea sit, ut Iura universim tum hominis, tum ipsius Societatis Civilis ad omnia membra, quae eandem sua unione efficiunt, atque onera ejusdem servande, et vita et rebus sustinent, apprime extendantur, neque pars civium divellatur, ut alteram suis juribus violenter privet, opprimatque. Idcirco Natio Valachica in M. Transsilvaniae Principatu degens, publice medio hujus libelli supplicis se ad Solium Majestatis prosternit ac omnibus precibus obtestatur, ut sibi reddantur pristina jura, quae omnibus Civibus essentialiter adhaerent, (3.) quibusque Seculo superiore nulla auctoritate, sed iniqua duntaxat temporum illoum sorte, ut mox exponetur, exspoliata fuit. Est Natio Valachica omnium in Transsilvania Nationum antiqvissima (4.) longae hujus aetatis, cum a Romanis ipsam Coloniis, niis, per Imperatorem Trajanum Seculo 2. inchoante in Daciam freqventer copiosissimo veteranorum militum numero ad tutandam Provinciam deductis propaginem suam habere fide historica, traditione nunqvam interrupta idiomatis et morum consvetudinumque similitudine sit certum probatumque. Successores Trajani Augusti possederunt Daciam aliqvot Seculis, (5.) qvorum praemanente Imperio fides etiam christiana in hac Provincia juxta Ecclesiae orientalis ritum opera Episcoporum Prothogenis, Gaudentii, Nicetae, et Theotimi Seculo praeprimis IV. propagata fuit, prout id ipsum historia ecclesiastica universa docet. (6) Interim jam Seculo III. coeperunt barbarae Gentes in opima hac Romani Imperii Provincia fortunam periclitari, successitque ipsis (7.) in nonnullis ejus Partibus, firmas per aliquod tempus figere Sedes, nunqvam tamen eo rem deducere potuerunt, ut Romanorum ibi Nomen, et Imperium penitus extingverent, certum enim est, ipso etiam Seculo IV. plures ibidem Romanis Imperatoribus in oriente ad ripas praesertim Danubii paruisse arces, (8.) interiores vero Provinciae partes tanto Romanorum Incolarum Numero abundabant, ut jam circa Seculum VII. excuso advenarum jugo propriam erigerent Rempublicam. Obtigit haec fortuna illi praecipue Daciae Parti, quae hodie Transsilvaniae nomen obtinet, atque Romani ejusdem Incolae, suppresso aliarum gentium Dominio propriis a sua Natione electis Principibus, usque ad Hungarorum adventum paruerunt. (9.) Remansit deinceps Dominii, quod inter reliquos sibi in eo succedentes alienos populos, Schlavicae quoque gentes quaedam super Romanos Daciae Incolas exercuere, vestigium illud hodiedum perdurans, quod Nomenclatura Vlachi seu Valachi, quae Schlavicis populis testante Lucio Dalmata, et Cromero Polono quemvis Romanum, Italum aut Latinum denotabat, ipsis duntaxat Daciam incolentibus Romanis posterioribus temporibus adhaeserit. (10.) Dum Hungari ad finem Seculi IX. sub duce Tuhutum Transsilvanicas partes invaserant, Romani earundem Incolae mutato nomine Vlachi appellabantur. Testante antiqvissimo Hungariae Scriptore Anonymo Belae Regis Notario, proprius tunc temporis ipsis praeerat dux Gelou suprema cum potestate; in pugna tamen, qvam pro tutanda patria cum Hungaris inivit infelix, nam in illa Dominatum et Vitam amisit. (11.) Post triste hoc Principis flatum non ultra Hungaris restiterunt habitatores Provinciae Romani Vlachorum nomine venientes, sed cum morte sui Domini viderent (qvemadmodum Anonymus Belae Regis Notarius in historia ducum Hungariae cap. 27. narrat) propria voluntate dexteram dantes dominum sibi elegerunt Tuhutum Hungarorum Ducem, ac fidem jure jurando firmaverunt. Gyula Senior ducis Tuhutum nepos aeqve dux Transsilvaniae suscepto Constantinopolim itinere fidem christianam ibidem Seculo X. juxta Ecclesiae orientalis ritum amplexus est, asumptoque secum in Transsilvaniam Monacho Hyerotheo, postea ad Episcopi munus evecto plures e popularibus quoque suis eidem Ecclesiae asseruit, docente id ipsum Samueele Timon in Imagine antique Hungariae libro III. Capitulo primo. (12.) Seculo XI. postquam St. Rex Stephanus Transsilvaniam devicto Duce Gyula juiore regno Hungariae addixisset, reliqui etiam in Transsilvania Hungari ad Sacra transiverunt Christiana, opera tamen Sacerdotum Ecclesiae occidentali addictorum qui in eorum conversione laborabant, Ecclesiae occidentali asserti fuerunt, et cum reliqui etiam Hungari adhuc sub Duce Gyula Seniore ad Christum conversi succesive ad Ecclesiam occidentalem transivissent, soli fere Vlachi Provinciae habitatores in Ecclesia orientali perstiterunt. Hac quoad ritus Ecclesiasticos diversitate nequidquam obstante jura civitatis utrique genti hungaricae videlicet, et valachicae a tempore, quo sub duce Tuhutum in unam Societatem coaluere, communia erant, sufficiat brevitatis (13) causa in argumentum hujus veritatis adferre literas authenticas conventus Beatae Mariae Virginis de Colos Monostra Anno 1437. exaratas, quas Clar. Pray in historico critica dissertatione septima, sectione octava, sequenti tenore in lucem edidit: Paulus Magnus de Vayda Haza vexilifer universitatis Regnicolarum Hungarorum et Valachorum in partibus Transsilvanicis et cetera. Advertit eodem loco celeberrimus Auctor in literis suis conventualibus universitatem regnicolarum Hungarorum, et Valachorum provocare se ad quoddam Instrumentum Sti. Stephani Regis, in quo de eorum immunitatibus ageretur: quod ipsum denuo argumento est, utramque nationem easdem immunitates habuisse, iisdemque regnicolaribus juribus gavisam fuisse (14.) (15.) Natio hungarica eodem adhuc Saeculo, et anno, quo literae hae conventuales expeditae erant, tam cum Siculis suis popularibus, qui eodem tempore separatam nationem efficere coeperant, quam etiam cum Saxonibus Seculo XII. in provinciam deductis inivit quidem particulaem quandam unionem de mutuo sibi invicem ferendo auxilio, quae unio anno proxime subsecuto 1438. renovata fuit, docentibus id ipsum testimoniis Vice Vajvodae ejusdem temporis Lorandi-Lepes desuper expeditis. (16) Nec quidquam tamen obfuit illa juribus Nationis valachicae regnicolaribus, imo sors hujus illo recte Seculo, quo unio memorata condita fuit, quam maxime florebat, etenim ex hujus Nationis sinu Ioannes Corvinus Hunyades, ad summos in Transsilvania honores primum promotus, deinde ad supremi in Hungaria belli Ducis, ac Gubernatoris munus evectus; ejus vero immortalis filius Mathias ad ipsum Regni solium exaltatus fuit, atque ut alios Transsilvaniae Vajvodas hujus Nationis populares silentio praeterire liceat, Ioannes Getzi, ex cujus familia adhucdum nonnulli nobiles Valachi in Comitatu Dobocensi superesse dicuntur, sublime Gubernatoris in Transsilvania, Stephanus vero Iosika (testante ipso Wolffgango Bethlen Historico) origine, ac natione valachus eminens Cancellarii Munus, sub Principe Sigismundo Bathori, circa finem Seculi XVI. magna cum laude obiverunt. Circa medium vero ejusdem Seculi Nicolaus Olahus parentibus aeque valachis natus Cibinii, Archiepiscopi in Hungaria Strigoniensis, et Regni Cancellarii dignitate eminebat, ejus vero frater Mathaeus haereditario Iudicis Regii Sedis in Transsilvania Szászváros officio fungebatur. (17) Nec occultabant summi hi in Republica tam hungarica, quam Transsilvanica viri suam de gente valachorum originem; imo Corvinus uterque testibus Bonfinio et Lucio Dalmata se cum sua Natione a Romanorum Coloniis ortum ducere gloriabatur. Insuper testatur Ferdinandus I. Imperator tam Corvinorum, quam supradicti Archi-Praesulis Strigoniensis, et sui Cancelarii de gente valacha Romanorum Sobole ortum, dum in Diplomate familiae memorati Archi-Episcopi 23. novembris 1548. collato his semet exprimit verbis: Hae vero sunt omnes propemodum laudatissimarum gentium origines, inter quas Valachi gentiles Tui, minime postremas habent, utpote quos ab ipsa rerum Domina Urbe Romana oriundos constat: unde nunc quoque sua lingua Romani vocantur, tua ista gens fortitudine praepollens fuit; multorum praestantissimorum Ducum Genitrix, inter quos et Ioannes Hunyades Inclyti Mathiae Regis Pater, et illius aetati proximi majores Tui potissium enituisse ferumtur. (18) Post initiam Annis 1437. et 1438 inter Hungaros, Siculos, et Saxones unionem, gens valachica hos sublimes viros, atque alios multos de Patria bene meritos produxit, qui liberis statuum ordinumque suffragiis ad quaeque etiam summa munera et dignitates electi et elevati fuerunt, ita ut per omnia retro lapsa Saecula usque ad XVII gens valachica aeque ac reliqui cives omnibus juribus regnicolaribus constanter gauderet, (19.) neque uspiam vel minimum praefata unio Iuribus Valachicae gentis civilibus aut nocuit, aut initio nocere tentavit. (20.) Interim reformatione Ecclesiae occidentalis per Calvinum, Lutherum, et Socium caepta Saeculo adhuc XVI in Transsilvania quoque magnos progressus faciente, et hoc modo Scissione Incolarum Hungarorum, Siculorum, et Saxonum, quoad Religionem in quatuor partes, utpote R. Catholicam, Calvinianoreformatam, Evangelico Lutheranam, et Socioniano unitariam facta creati fuerunt plures in statuum et ordinum publicis conventibus Articuli, quibus de securitate harum Partium in religione dissidentium prospiciebatur, atque omnes quatuor religiones, quas divisi pro illarum diversitate in quatuor partes, Hungari Siculi et Saxones profitebantur, medio eorundem Articulorum pro Lege receptis declaratae prout id ipsum Approbatae Regni Constititiones Iussu et approbatione Principis Georgii Rakotzi ex Articulis Diaetalibus ab anno 1540 usque ad 1633. Approb. Partis 1. Tit. 1. Art. 2. luculenter docent. (21.) Nulla tamen in his articulis de Ecclesia Graeca orientali, cui Gens Valachorum a tempore suae ad Christum conversionis addicta fuit, mentio facta erat, sed nec illa fieri debebat, nec poterat, cum articuli illi solas Religiones per Reformationem Ecclesiae latinae in Transsilvania enatas pro objecto habebant, mansit ergo Ecclesia Graeca Orientalis in Transsilvania seu gens potius valachorum eidem addicta, qvoad Religionem qvoque in eodem Statu in qvo ante conditos hos articulos reperiebatur, in liberrimo scilicet suae Religionis exercito et usu omnium jurium cum eodem conjunctorum. (22.) Quod ipsum etiam literae collationales Isabellae Reginae super Episcopatu Graeci ritus F. Gyogyiensis Reverendo Viro Christophoro cum omnibus ejusdem Episcopatus pertinentiis, Proventibus, et emolumentis collato anno 1557 dum jam. Episcopatus Latinus albensis sublatus, omnia ejus Bona, Pertinentiae et Proventus Fisco addicti erat, emanatae, et per cl: Benkö in opere suo de Milkovia §. 145. Lit. C. promulgatae satis probant. (23.) Sed mutata fuit favens ista Sors Gentis valachicae tam qvoad civilem ejus statum, qvam quoad Ecclesiasticum Seculo proximo praeteslapso XVII. postqvam nempe Hungari, Siculi, et Saxones Unionem jam annis 1437. et 1438 initam anno 1613 1630. et 1649. renovarunt, et tam conditiones hujus unionis qvam Articulos supra dicto modo in favorem qvatuor Religionum, qvas ipsi hoc in puncto inter semet ipsos divisi profitebantur, conditos collectioni Legum ab anno 1540. latarum, seu approbatis constitutionibus inseri curaverunt; inserta enim fuerunt huic Legum Collectioni seu Approbatis Constitutionibus sequentia etiam Nationi, et Religioni valachorum in Provincia Legalem existentiam, a Saeculis habentium (24.) summe noxia, et praejudiciosa, utpote Approb. Const. P. 1. Tit.8 art.1 Quamvis valachica Natio in Regno inter Status reputata non sit, nihilominus tamen donec propter Emolumentum Regni tolerabuntur, sequentia Ecclesiastici observabunt: Parti 1mae Tit. 9. Art. 1. Quamvis Natio Valachica in Regno propter Bonum Publicum admissa sit, cum tamen ipsa vilem suum statum non considerando et cetera. Partis 3tiae Tit. 1. Art. 1. E tribus Nationibus consistente Regno (servatis Regni constitutionibus) si aliqua Natio in suis Libertatibus, Privilegiis, Consuetudinibus laederetur, teneantur reliquae et cetera. Partis 3tiae Tit. 53. Art. 1. Prout Religio Nationis Valachicae e quator Receptis non est, ita nec ordo Religiosus et cetera. Qualiter vero ista Collectioni Legum inseri potuerint, perspici haud potest. (25.) Nam Collectio haec testante ejus Praefatione et Approbatione, nonnisi e Decretis et Articulis Diaetalibus ab Anno 1540 quo Transsilvania ab Hungaria separata fuit ad Annum usque 1653. conditis institui et conflari poterat, nullus vero exstat ab Anno 1540. usque 1653. conditus, eo minus antiquior Articulus aliquis Diaetalis, qui positive statuisset: Nationem Valachicam non esse inter Status reputandam; nec ejus Religionem inter receptas, sed hanc et illam propter Bonum tantum Publicum in Provincia admittendam. Deficiente ejusmodi positiva Lege, concludi ergo debet errore solum vel incuria compilatorum inserta illa seu additamenta in collectionem irrepsisse; an vero etiam nocendi animus ullum hac in parte influxum habuerit? non est supplicantis nationis discutere, illud interim certum est occurrere quasdam in collectione expressiones, quae odium potius, quam Amorem compilatorum erga nationem Valachicam non obscure indicant. (26) Exemplo sit Expressio praecitata P. 1 .tit. 9. Art 1. occurens: cum tamen ipsa (Natio Valachica) vilem suum statum non considerando. Interim seu errore, vel incuria, seu animo nocendi inserta fuerint praedducta additamenta Legum collectioni, insertio tamen ea cum praecautione facta est, ut additamenta non Stilo directo, et in forma legalis Statuti Approbatis inferantur (quia id sine citatione Articuli, in quo illa fundarentur, qui tamen nunquam exstitit, (27.) fieri haud potuisset, sed per modum duntaxat praeambuli aliis legalibus Statutis Collectioni insertis medio particularum conjunctivarum quamvis, cum, praemitterentur. Etsi vero talia praemissa nisi legali cuidam fundamento innitantur, nullum vigorem habere soleant, ista tamen apud complures Patriae Cives talem invenerunt successum, ut mox opinio, quod Natio et Religio Valachorum in Principatu tantum tolerata sit, fere universaliter stabilita et ad exteras usque gentes propagata fuerit. Ad occurrendum igitur Opinioni huic attactis duntaxat praemissis omni fundamento destitutis innixae sequentes quoad illa faciendae veniunt reflexiones ex ipsis Legibus, et Patriae Historia depromptae. Dicitur in iisdem praemissis: quomvis Natio Valachica inter Status non sit reputata, sed in regno tantum propter Bonum publicum admissa. Quam alienum sit a vero suppositum, quod Natio Valachica inter Status non sit reputata, docent authenticae illae superius adductae Literae Conventus B. Mariae Virginis de Kolosmonostra A. 1437 emanatae, in quibus expresse dicitur: Universitas Regnicolarum Hungarorum et Valachorum in partibus Transsilvanis (28) imo probat authenticum hoc Documentum evidenter tempore, quo illud emanavit, Status Provinciae seu Universitatem Regnicolarum Hungarorum duntaxat, et Valachorum Nationibus constitisse, et cum nulla possit adduci posterior Lex, quae positive statuisset, Valachicam Nationem non esse inter status, et Regnicolas reputandam; in propatulo est, suppositum adductarum Praemissarum omni plane destitui fundamento. (29) Quid sibi velit Additamentum illud: Quod Natio Valachica in Regno tantum propter bonum publicum sit admissa perspici haud potest, cum id de quavis alia Natione dici possit, ac debeat. (30) Caeterum terminus admissa non cadit in Nationem Valachicam omnibus Provinciae Nationibus multo antiquiorem; majori cum fundamento tribui potest ille reliquis Nationibus, quas multo tardius, quam Valachicam in Principatum venisse et seu Pactis conventis, (31) seu Privilegiis Principum ad Incolatum, Iuraque Civitatis admissas fuisse Historia Patriae Principumque Diplomata docent. Valachos certe multis antequam Hungari venissent saeculis Transsilvanicas Partes coluisse tam Patriae, quam Romana Historia docent, et dum illi amisso in pugna proprio Duce Gelou Hungaris non amplius restiterunt, sed potius illorum Ducem Tuhutum in suum etiam Dominum propria sponte dextram dantes elegerunt, admiserunt hoc facto Hungaros sua sponte ad Coincolatum, ad Concivilitatem et ad communionem jurium Regnicolarium. Contenti fuerunt Hungari hocce Valachorum libero et spontaneo agendi modo, atque utraque gens in Concivilitate et Communione jurium suam invenit felicitatem, quam ulteriori aleae Belli, cujus incertum exitum utraquae praemetuere debebat, committere noluit. Non obscure hinc prodeunt Pacta conventa utriusque Nationis Anonymi etiam Belae Regis Notarii Verbis: propria voluntate dextram dantes Valachi in suum etiam Dominum elegerunt Hungarorum Ducem Tuhutum indicata. (32) Saxones (33) Saeculo XII. Armenos, et Bulgaros Saeculo XVII. in Transsilvanas partes venisse, et admissionem obtinuisse, praeter Historiam Privilegia et Diplomata Principum testantur. Restant adhuc Germani Patriae Cives, qui circa finem praesertim Saeculi XVII. cum exercitu divi Caesaris Leopoldi Historia pariter testante in Provinciam venerunt, et admissionem eodem plane modo, quo Hungari circa finem Saeculi IX. advenientes obtinuerunt. Submisere nempe semet status Transsilvaniae circa finem XVII. Saeculi propria sponte Imperio Domus Austriacae Exercitu Caesareo in Provincia existente prout semet Valachi circa finem Saeculi IX. Hungarorum tum advenientium Duci Tuhutum sua propria voluntate ipsum etiam in suum Dominum data dextra eligendo submiserunt, et ita prout Hungari sub Tuhutum Duce in Concivilitatem Valachorum, ita Germani sub Leopoldo Caesare in Concivilitatem reliquorum Transsilvaniae Civium admissi fuerunt. (34) Dicitur praeterea in praedductis additamentis: Nihilominus tamen donec illae (Natio et Religio Valachorum) propter emolumentum Regni tolerabuntur et cetera et cetera, Equidem de reliquis etiam Nationibus et Religionibus id ipsum dici potest, quod nimirum propter emolumentum Regni tolerentur; (35) nam si non tolerarentur, vel emigrationes vel dissidia et tumultus in summum Provinciae detrimentum sequerentur. In quantum vero terminus tolerari juxta modernum Curiae stilum idem significat, ac legali existentia destitui, in tantum ille nec Nationi, nec Religioni Valachorum adplicabilis est, cum ex praedictis certum sit, et Nationem et Religionem hanc in Provincia antiquissimam esse, et Regnicolaribus Iuribus illam, hanc vero publico liberrimo Exercito gavisam fuisse, nec ullam Legem existere, quae seu Nationem, seu Ecclesiam Valachorum Iuribus suis, consequentur legali Existentia privasset, et pro tolerata declarasset. Nec obstat, quod Religio Valachorum inter illas Religiones, quae Appr. Const. Part. 1mae T. 1m. Art. 2. receptae nominantur, haud specificetur: etenim illi ipsi Articuli Diaetales antiqui, e quibus citata lex approbatalis confiata fuit, evidenter probant, illorum objectum illas duntaxat Religiones fuisse, quae antea in Provincia vel non exstiterunt, sed primo Saeculo XVII. illuc penetrarunt, quales sunt Reformata, Evangelico Lutherana, et Unitaria; vel quae antea exstiterunt quidem sed postmodum Lege publica in libero Exercitio Iuribusque praehabitis turbatae et paene exstirpatae fuerunt, qualis erat Religio R. Catholica. Valachorum Religio nec ad harum nec ad illarum seriem pertinebat, proinde nec erat objectum dictorum articulorum, e quibus citata Lex Approbatalis conflata fuit; non poterat ergo in Lege ipsa mentio fieri; (36) atque hoc sensu verum est, in Transsilvania quatuor esse duntaxat receptas Religiones, et Valachorum Religionem ad illas non pertinere; si vero terminus recepta eo sensu summi velit, quod illae Religiones solum legali existentia, et libero gaudeant exercitio, quae receptae nominatur, tunc Nomenclatio haec Valachorum etiam Religioni eo minus denegari poterit, quo certius est, illam in Provincia esse antiquissimam, publico Exercitio semper gavisam, nec ulla publica Lege ab illo exclusam. Quod attinet additamentum Conditionibus Unionis trium Nationum in Approbatis constitutionibus Part. 3tiae Tit. 1mo insertum: E tribus Nationibus consistente Regno (37) non alium illud habere sensum, quam quod tres tantum sint in Regno Nationes, quae Unionem inter se iniverunt, quivis perpenso totius, cui insertum est, paragraphi tenore facile perspiciet. In eo vero sensu, quod tantum tres unitae illae Nationes Universitatem Regnicolarum seu statuum et ordinum in Transsilvania efficiant, summi additamentum illud eo minus potest, cum superius dicta evidenter doceant, (38) Valachicam Nationem longe ante initiam inter Hungaros, Siculos, et Saxones Unionem Iuribus regnicolaribus gavisam fuisse, et una cum Hungarica Natione Universitatem Regnicolarum efficere, nec ulla unquam positiva Lege Iuribus suis exutam fuisse. (39) (40) Omnis igitur moderna tristis Valachorum in Transsilvania sors non Legibus, sed injuriae temporum debetur; nunquam certe probari poterit, legislativam in Transsilvania Potestatem id Injustitiae commisisse, ut Nationem in provincia antiquissimam Iuribus civilibus per Pacta conventa, prout superius ostensum fuit, roboratis privaret et exueret: imo etiamsi iniquissima sors eo rem deduxerit, ut Clerus hujus Nationis a Iuribus, quibus aliarum Nationum Clerus gaudet, et Nobilitas ab officiis et Dignitatibus praesertim eminentioribus successive excluderetur: a publico tamen liberrimo suae Religionis Exercitio, ab Immunitatibus item ac Privilegiis Nobilitatis nunquam Natio haec exclusa fuit, quin potius illi nobiles Valachi, qui, vel quorum Majores mutata Religione Graeca R. Catholicam vel Reformatam amplexi sunt, ad eminentiores quoque dignitates sine difficultate eluctari et potuerunt et actu possunt, (41) liceat in exemplum adducere Illustres familias Comitum Kendefi, Baronum item Iosika, Huszár, Nalátzi et magnam partem familiarum Nobilium in Comitatu Hunyad et Districtu Fogaras originariarum antiquis, vel recentioribus annis Religionem R. Catholicam vel Reformatam amplexarum. Gesserunt hae familiae et actu nonulla ex iis Individua gerunt eminentiores etiam in Principatu dignitates, quamvis illas ut et nonnullas etiam e primariis familias, a Romanorum reliquiis hodierna scilicet Valachorum Gente originem ducere plerisque Patriae civibus apprime constet, et literalia ipsorum Documenta praesertim antiquiora si criticis oculis pervestigentur, manifestum reddant, et cum sub ipsis etiam Princibus, qui post compilationem Approb. Const. quibus praeattacta additamenta opinioni, quod Valachorum Natio sit tantum tolerata, ansam praebentia inserta fuerunt, Principatum rexerunt, multi de gente Valachorum in Coetum verorum nobilium ob merita praesertim armis comparata sint evecti, multi etiam juribus possessionariis donati fruantur, et hi et illi in hodiernum usque diem omnibus Iuribus statui Nobilitari et donatario connexis, eodem plane modo ac Nobiles, et Donatarii aliarum in Provincia Nationum, prono hinc etiam profluit alveo, Nationem Valachicam nunquam à legislativa Potestate Iuribus Regnicolaribus fuisse exutam, et pro tolerata declaratam, secus Nobiles ex ejus gremio creati, honore tantum Nobilitatis prout quoad Armenos hactenus observabatur, non vero juribus etiam, et Immunitatibus de Lege cum ea connexis gaudere possent. (42) Caeterum statutum tale, quo Natio omnibus reliquis et antiquior, et copiosior juribus Civitatis privaretur, Confirmationem Principis pluribus ex respectibus obtinere nunquam potuisset, (43) quodsi vero absque ejus assensu conditum fuisset, non Legis vim obtinuisset, sed potius societatem civilem, in quam Hungari, et Valachi circa sinem Saeculi IX. sub Duce Tuhutum data dextera coaluerunt, annihilasset, et utramque Nationem ad statum, in quo ante factam per Valachos propria sponte Hungarorum Ducis Tuhutum in suum etiam Dominum electionem fuerat, ad statum scilicet Belli, reposuisset; pugnandum ergo fuisset denuo tamdiu, donec vel Natio una aliam subjugasset, vel in nova pacta invicem coaluissent; cum autem unum vel aliud factum esse probari nequeat, manserunt utique priora pacta conventa in suo vigore. His ita constitutis, cum Natio Valachorum et Religio non publica Lege sed temporum duntaxat iniquitate in aliqua Iurium civilium parte jacturam passa dignoscatur, Opinio vero quod Natio ista una cum Religione, quam profitetur, tolerata tantum sit in Transsilvania, praeadductis additamentis Collectioni Legum Approbatalium insertis omni plane fundamento carentibus innitatur, ab Iustitia solum et Clementia Principis pendet, Nationem hanc ab iniquissima sorte vindicare, et ad omnia, quibus antea gavisa fuit, jura reponere. (44.) (45.) Agnovit hoc Augustissimus quondam Princeps et Imperator Leopoldus 1mus et non tantum clerum hujus Nationis circa finem superioris Saeculi Unionem cum R. Catholica Ecclesia amplexum ad omnia Iura, Privilegia, et Beneficia, quibus aliarum Religionum Clerus gaudet, admittendum ordinavit, sed vi Diplomatis 19. Martii 1701 editi decrevit, ut quicunque etiam Saeculares et plebejae conditionis Valachi sese Romanae Ecclesiae univerint, immediate Statui Catholico adnumerentur, sicque inter Status computentur, capacesque Legum patriarum ad instar reliquorum Patriae Filiorum reddantur. Agnovit id ipsum Augustissima etiam felicis recordationis Princeps et Imperatrix Maria Theresia, dum occasione auspicati Regiminis Unitorum Provinciae Incolarum jura, et signanter Privilegia etiam et Diplomata ab Augustissimo suo Avo Valachis impertita confirmavit. Agnovit denique id divus ille Caesar sempiternae memoriae justissimus Princeps noster Maximus Iosephus II. qui equidem pura et simplicia tum hominis, tum Civis Iura intellexit, qui cognovit injustitiam et oppressionem, qui oculis suis vidit, et perspexit Nationem Valachicam et multum super caeteras Provinciae numerosam, et domi, et Belli summopere utilem esse, propterea justissimi Principis muneri satisfacturus ad jura Civibus reddenda, ad omne dissidium ac scissionem interNationes antevertendam posthabitis quibuscunque in contrarium renitentium praejudiciis saepius clementissime ordinavit, ut in posterum omni injusto inaequalitatis discrimine penitus sublato Valachi etiam nullo habito respectu ad Nationem, ac Religionem iisdem juribus, et Beneficiis aeque, ac aliae in hoc Principatu Gentes perfecte fruantur, atque adeo cum onera aequalia in proportione sustineant, jura quoque, et Beneficia aequalia consequantur. Sed exiguum haec Augustissimorum Principum Diplomata, Decreta, et Ordinationes haberunt hactenus effectum; nunc Clerus R. Catholicae Ecclesiae unitus admittitur quidem ad aliquas Immunitates, non tamen ad jura, et Beneficia, quibus aliarum Nationum Clerus gaudet, Ecclesiastici vero Graeci ritus non uniti quamvis ipsis eaedem, ac aliarum Religionum incumbant obligationes, ne quidem a Contributione (si Taxa Capitis excipiatur) eximuntur. Nobiles Valachi hodiedum etiam praesertim in Comitatibus, nonnisi cum summa difficultate ad aliqua duntaxat aeque minora admittuntur officia. Quod eos attinet, qui civicae vel plebejae sunt Conditionis, illis vel accessus ad artes et opificia addiscenda difficultatur. Praeterea in ipsis Comitiis Anno 1744. celebratis per Status, et ordines reliquarum Nationum Art. 6to declaratum fuit, citata superius indulta divi Caesaris Leopoldi I. Valachis etiam Saecularibus et Plebejae sortis concessa, et a diva Imperatrice Maria Theresia confirmata solum ad Ecclesiasticos et Nobilitari Praerogativa gaudentes, quorum Conditio eadem, quae reliquorum Patriae Civium, et qui eidem Nationi e tribus receptis systema Principatus constituentibus, ubi per adeptionem Bonorum sibi sedem fixerunt, hoc ipso absque quartae Nationalitatis erectione, ac Constitutione adnumerati essent referri, non vero ad Plebejos etiam extendi posse, ac debere, ne Systema Principatus evertatur, neve Plebs Valachorum aliorumque advenarum numerum inter Nationes faciat, ac vel ulli trium Nationum, earumque juribus, Privilegiis Immunitatibus et Praerogativis praejudicios sit. (46) Agnoscit quidem Natio supplicans, quod Valachorum Nobilium Conditio, quantum ad usum Privilegiorum Nobilitarium eadem sit, quae reliquorum Patriae Civium; cum dolore tamen fateri simul debet, quod ad eminentiores dignitates servato ritu Religioneque Graeca nullus, ad minora vero pauci, et hi summa cum difficultate admittantur. Fateri porro debet, ignotam sibi esse Legem illam, vi cujus Nobiles Valachi eidem e tribus Nationibus receptis, ubi per adoptionem Bonorum sedem fixerint, adnumerati fuissent; (47) notum vero est omnibus in Historia patriae versatis, Valachos aliquot Saeculis ante tres receptas Nationes in Transsilvania sedem domiciliumque fixisse, et circa finem Saeculi IX. Hungarorum tunc in hanc Provinciam ingressorum Ducem Tuhutum sua propria Voluntate data dextra in suum etiam Dominum elegisse, atque ab eo tempore Univesitatem Regnicolarum in Transsilvania ex Hungaris, et Valachis constitisse, (48) non autem hos illis Nationibus adnumeratos esse. Ignotam porro esse Nationi supplicanti Legem, vi cujus haec, vel illa Natio in Transsilvania pro recepta esset declarata; notum vero esse, terminum recepta primum Saeculo XVI. de novis Religionibus per Reformationem enatis usuari cepisse, et in sensu conditarum tunc temporis Legum, receptam Religionem non aliud significare, quam Religionem adliberum Exercitum admissam, de hac autem, aut illa Natione terminum hunc in Legibus declarationem Statuum Anno 1744 factam antecedentibus nuspiam usurpari, sed Nationes legali existentia gaudentes, Regnicolares appellari, et ad harum Numerum etiam Valachicam pertinere, in superioribus, probatum est evidenter; dari tamen in Transsilvania Nationes unitas, et tres esse Nationes systema hujus Unionis constituentes, (49) Valachicam vero ad earum Numerum non pertinere aeque certum est. (50) Interim cum Unio haec eo modo, ut juribus Regnicolaribus Nationis Valachicae alioquin in Transsilvania omium antiquissimae deroget, atque illa evertat, erigi nunquam potuerit: hinc acerbum, et gravissimum accidit Nationi huic, quod ipsam praeattacta Statuum declaratio de Anno 1744 ad eandem cum advenis classem collocet. Non advena, sed antiqua et omnibus aliis longe antiquior est Natio Valachorum in Transsilvania; nunquam quaesivit illa, nec quaerit eversionem Principatus, sed potius redintegrationem, dum se ad usum jurium Civilium, et Regnicolarium, quem ipsi non Lex ulla, sed iniquitas temporum ademit, reponi quaerit-; nunquam per hanc Repositionem praejudicium fiet aliis tribus Nationibus aut earum juribus, Privilegiis Immunitatibus et Praerogativis, cum per illam nihil aliud obtinebit Natio, quam quod prius habuit, et injuria temporum amisit, nec opus unquam erit propter supplicantem Nationem quartam erigere Nationalitatem, cum illa jam a pluribus Saeculis alteram immediate ab Hungaris constituerit Nationem Regnicolarem. (51) Quod vero in praeattacto articulo de Anno 1744 solum Nobilibus Valachis eadem cum reliquis Patriae Civibus admittatur Conditio; plebejae vero sortis Valachi ab ea excludantur; id equidem supplicanti Nationi acerbissimum accidit, experiturque in sui, et Provinciae desolationem funestas hujus Declarationis sequelas; etenim, ut alia silention praetereantur, binis ab inde vicibus exturbatio miserae hujus Plebis in nonnulis Fundi Regii circulis tentata fuit, (52) quamvis praeter superius adducta, ipsum etiam fundamentale de Regio fundo sonans Privilegium Saxonicae Nationi collatum, evidenter probet, Valachos itidem eisdem cum Natione hac frui debere juribus, et Libertatibus. (53) Non est quidem intentio Nationis supplicantis, ut pro sua Plebe plus quidpiam obtieneat, quam eidem jure competit: cum tamen de Praemissis luculenter prodeat, id ipsum illi competere, quod aliarum in Principatu degentium Nationum Plebi competit; haec autem e Numero Patriae civium haud excludatur; id praeprimis in votis habet Natio supplicans, ut sua etiam Plebs eodem modo ac aliarum Nationum plebei homines tractetur, atque adeo cum eadem cum his onera civilia sustineat, iisdem quoque Beneficiis perfruatur exigentibus id variis alioquin Altissimis ordinationibus. Quoniam vero Ordinationes hae, et praeattacta Augustissimorum Majestatis Vestrae Sacratissimae Praedecessorum Diplomata in Gentis Valachicae favorem levamenque, emanata, hactenus aut exiguum aut brevi tempore, semper vero incertum effectum habuerint; proinde nec Natio supplicans ad communem Usum jurium societatis civilis quibus ipsam noverca sors exuit, reposita sit sed in hodiernum usque onera duntaxat bajulare, Beneficiis vero Regnicolaribus carere cogatur; id vero non tantum Regulis justitiae et aequitatis advesetur, sed Statui quoque Publico summum adferat detrimentum, quando nulla Nationis hujus quamdiu Clerus et Nobilitas in abjecto Statu conservabitur, sperari possit Cultura, proinde nec industriae ulla accessio sed potius ignorantiam, desidiam et ignaviam cum omnibus, quae abinde generari solent, vitiis, (54) majora adhuc apud ipsam in desolationem Provinciae Incrementa habituram, mutuam praeterea Nationis hujus erga alias et erga ipsam aliarum diffidentiam, enataque exinde interna odia, infaustosque animorum motus, et exacerbationes ampliorem cum Publicae, Privatorumque Securitatis, et tranquilitatis periculo, accessionem sumturas fore praemetuere liceat (ad quae omnia praevertenda Complures Patriae Cives aequitatem justitiamque, prae oculis habentes Nationis supplicantis Repositionem ad usum omnium jurium Regnicolarium jam pridem desiderarunt.) hinc Natio Valachica supplex humilisque ad Thronum Majestatis vestrae accedit, ac sequentia qua decet Veneratione, ac subjectione petit rogatque. 1. Ut odiosae et Ignominia plenae Nomenclationes: tolerati, admissi inter Status, non recepti, aliaeque hujusmodi, quae tanquam externae maculae sine jure et Auctoritate Nationi Valachicae affixae fuerunt, nunc prorsus demantur, atque veluti indignae, et injuriae Publicae revocentur, ac deleantur; (55) sicque per Clementiam Majestatis Vestrae sacratissimae rediviva Natio Valachica ad usum omnium jurium Civilium, et Regnicolarium reponatur, proinde 2. Nationi supplicanti inter Regnicolares Nationes idem locus, quem ipsa juxta adductum in praemissis Testimonium Conventus B. Mariae Virginis de Kolos-monostra Anno 1437 tenuit, restituatur. (56) 3. Clerus hujus Nationis Orientali Ecclesiae addictus absque discrimine, an cum Ecclesia Occidentali in omnibus idem sentiat vel minus, Nobilitas item, ac Plebs tam civica quam ruralis eodem plane modo ac Clerus, Nobilitas et Plebs Nationum Systema Unionis constituentium consideretur, ac tractetur, eorundemque Beneficiorum particeps reddatur. 4. In Comitatibus, Sedibus, Districtibus, aliisque Comunitatibus occasione electionis Officialium, et ad Comitia Deputatorum, apud aulica item et Provincialia Dicasteria occurrentibus Officiorum Restaurationibus, ac Promotionibus applicandorum ex hac Natione proportionato Numero Individuorum justa Reflexio habeatur. 5. (57) Comitatus illi, Sedes, Districtus, et Communitates Civicae, in quibus Valachi reliquas Nationes Numero superant, nomenclationem etiam a Valachis; in quibus autem aliae Nationes Numero praecellunt, ab his illam habeant, aut vero mixtum Nomen Hungarico-Valachicum, Saxonico-Valachicum gerant, vel denique sublata penitus Nomenclatione ab hac vel illa Natione desumpta, Nomen duntaxat illud tam Comitatus quam Sedes, et Districtus retineant, quod a fluviis, aut arcibus hactenus gesserant, et universi Principatus Incolae absque ullo Nationis vel Religionis discrimine iisdem pro ratione Status, et Conditionis Libertatibus et Beneficiis frui, ac gaudere eademque pro mensura Virium Onera supportare debere declarentur. Aequitati naturali, Principisque, Societatis Civilis, Pactisque conventis inniti petita haec e supra dictis abunde patet. Et cum Natio supplicans jam Anno 1761 juxta Conscriptionem tunc in omnibus Circulis et Locis (Districtu Coronensi excepto) peractam ultra 547,000 Individua numeraverit, et si Valachi hujus Districtus pro illo tempore tantum in 13,000 Individuis computentur, Natio haec tunc ex 560,000. Individuis constiterit, omnes autem relique Nationes simul sumptae computatis eo etiam Valachis, qui derelicta propria Religione ad alias transiverunt juxta Conscriptionem Anno 1766 peractam nonnisi 392,000 et aliquot centum Individua numeraverint exindeque concludere sit; Populationis modernae Transsilvanicae ex uno millione et fere septingentis millibus hominum juxta conscriptionem Anno 1787 consistentis praecipam partem, et fors integrum Millionem ex hominibus Nationis supplicantis constitui, cum praeterea duo integra Regimina limitanea in Principatu, et fere duae tertiae trium ibidem Regiminum campestrium, et plusquam una tertia Regiminis siculici equestris ordinis ex Individuis supplicantis Nationis consistant, et in genere publica provinciae onera Natio supplicans a proportione majoris numeri in majori etiam quantitate, quam omnes aliae Nationes simul sumptae sustineat; confidit ipsa in Paterno Majestatis vestrae affectu, ex his etiam considerationibus justissima sua petita optatum sortitura eventum, praesertim cum a suprema duntaxat Majestatis vestrae auctoritate ejus repositio ad usum jurium Regnicolarium, e quo non Lege sed iniquo duntaxat fato detrusa fuit, pendeat. Quodsi tamen Majestatis Vestrae Sacratissimae Intentio ea esset ut hae Gentis erga Augustissimam Domum semper fidelissimae Preces Statibus et Ordinibus in Comitiis nunc in Provincia congregatis, per Regium ad illa Commissarium Plenipotentiarium praevie communicentur, cum in hoc casu facile accidere possit, ut non obstante petitorum justita in praemissis satis comprobata, et magnae partis Regnicolarum in Comitiis congregatorum dulcis duntaxat Patriae Felicitatem, et publici Boni promotionem prae oculis habentium desiderio, (58) ad deferendum Nationis supplicantis precibus directo; aliqui nihilominus e Patriae Civibus in modernis Comitiis praesentibus sive usum precibus Nationis Contrarium, praescriptione quasi roboratum (quamvis praescriptio contra jura societatis civilis locum non habeat) allegantes, seu adaequatam jurium societatis civilis notitiam haud habentes, seu denique Historiam Patriae patriarumque Legum sensum minus examinantes proinde nes Iustitiam petitorum Nationis infrascriptae satis perspicienies, et fors etiam in parte occulto quodam Nationis, et Religionis odio inducti felicem hujus rei Exitum quoquomodo impedire, et sufflammare conarentur: supplicat Natio infrascripta in omni humilitate, dignetur Majestas Vestra Sacratissima pro hoc casu clementer admittere, ut in confluxu quodam Nationali, cujus celebrandi modalitatem, et Locum duo Nationis in Provincia Episcopi, adscitis in consilium quibusdam de clero, Nobilitate Statuque militari individuis, quantocyus Majestati Vestrae Sacratissimae proponendum haberent, aliquot Deputati Causam Nationis ubicunque necessum erit, acturi, et defensuri, ac si huic non obstante ejus justitia, obstacula ponerentur, omnia afflictae Nationis gravamina in ordinem redacturi, et vestrae Majestati pro clementissima medela proposituri eligantur, necessariaque hunc in finem Instructione muniantur. Dignata est Majestas Vestra Sacratissima, similem Gratiam, et consolationem non tantum illi Nationis supplicantis parti, quae Banatum, Comitatusque Hungariae Banatui et Transsilvaniae vicinos incolit, totique Illyricae Nationi, sed et omnibus Amplissimae Monarchiae Gentibus clementissime impertiri. Exposuerunt illae omnes e publicis Confluxibus sua Gravamina et postulata Majestati Vestrae Sacratissimae, nec ulla ab Augusto Clementiae Throno inconsolata recessit: sperat ideo Natio quoque supplicans integrum fere Millionem hominum constituens in ultimis quidem Monarchiae finibus constituta, Augustissimae tamen Majestatis Vestrae Domui corde animoque semper fidelissima Consolationem, pro qua supplicat, ab Iustitiae, et clemetiae fonte semet aeque consecuturam (59)
Majestatis Vestrae Sacratissimae
humillimi perpetuoque fideles subditi Clerus, Nobilitaris Civicusque Status universae Nationis in Transsilvania Valachiae.
NOTE
(*) Sok helyeken majd nyilván való eröszakkal élödnek a´ több Nemzeteken és azoknak határin. Approbat. Const. P. 3. sit. 5. 1. Diu Te sospitem nobis servet Deus, Auguste Caesar, seraque sit illa dies, qua Te ereptum terris, in Divis habeamus! Paucis antea quam ad rem ipsam ingrediamur, de eo, qui in praesentia est, Valachorum in Transsilvania statu explicemus. Diditus est Valachorum populus magna sane frequentia per omnem late Transsilvaniam: tamen maxima eorum copia in Comitatibus Transsilvaniae agit. Hos inter sunt aliqui Regum beneficio nobiler latifundiorum Domini atque eorundem, quibus Nobiles Ungari fruuntur, privilegiorum eompotes, alii Armalista iique vel ordinarii ceteris nobilibus, quod ad jus ipsum praerogativae nobilitaris attinet, suppares, vel sclopetarii ducenti primitus ab Michaële Apasio anno 1667 ad custodiam quarundam arcium creati, ad rusticorum iterum statum redigendi, si quando officio suo defuissent. Compilat. Constit. P. V. Edict. 20. et 21. At vero maximus est Valachorum colonorum Dominis, ut vocant terrestribus obnoxiorum in Comitatibus numerus. Pauciores sunt homines hujus nationis in Sedibus Siculorum (circ. viginti millia) colonorum conditione Dominis terrestribus subiecti, demtis illis, qui cum limitaneis Siculis militiae adscripti fuere. Triplo denique circiter major est Valachorum in Sedibus Saxonum frequentia, itidemque duplex eorum genus, saltem ut nunc res sunt; nam olim ab his ipsis, qui nunc liberi sunt, quinquagesimam (notum historiae studiosis tributi genus) Saxonibus fuisse pensitatam, ex veteribus litteris docere promtum est. Itaque his temporibus alii iisdem, quibus Saxones liberi in pagis agentes, juribus perfruuntur, ceteri eodem, quo alii ipsorum populares in Comitatibus et Siculorum sedibus jure, coloni sunt. 2. Equidem haec legenti eam suboriri cogitationem necesse est, Valachos recenti aliqua per ceteros Transsilvaniae incolas atque insigni adfectos injuria de salute omnino periclitari, ita exaggerata ad acerbitatem omnia. Videndum itaque, quid dignum tanto ferat hic promissor hiatu. 3. Civibus essentialiter adhaerent. At vero istud ipsum, sintae Valachi Cives hujus patriae proprii, an precarii inquilini docendum. 4. Antiquisima. Sane quam confidenter! Anne Romanis provinciam invadentibus pristinos incolas omnes aut occidione deletos aut eductos e Dacia seu tum, seu deinceps aliquando doceri potest? Contra Romanorum colonias, a Trajano in Dacia collocatas, ab Aureliano educatas ex hac provincia atque in Moesia collocatas Eutropio (L. 9. c. 9.) et Vopisco (in Aurel.) auctoribus certum atque adco in vulgus notum est. 5. Aliquot Seculis. Heic vero iam sic satis patescit, qua seu fide seu diligentia hoc scriptum conflatum sit. Trajani Succesor proximus Adrianus imperium auspicatus fuit anno Christi 117. Aurelianus vero deductis ex omni Dacia Romanis praesidiis provinciam Gothorum imperio permisit anno 274. Romanorum itaque in Dacia imperium sub Trajani Successoribus sesqui altero vix amplius seculo tenuit: atque hoc demum intervallum aliquot nimirum seculorum commemoratione nobis oggeritur, ut hoc tanto tempore Romanorum colonias auctas numero diditasque per omnem Transsilvaniam eo certius existimemus. 6. Mirum dictu, quam haec detorta sint. Res ita habet in summa. Exeunte quarto Seculo Hunnorum aliquam partem virorum apostolicorum atque in his Theotimi opera ad Christiana Sacra traductam fuisse testis est Orosius L. 7. c. 41. et Hieron. ep. ad Laetam, sub initium autem quinti Seculi eorundem Hunnorum in Religione Christiana confirmandorum gratia Nicaetas Milkoviensem Episcopatum instituisse perhibetur. Cf. Benkö Milkov. §. XIII.) Nihil uspiam de reliquis in hac Trajana Dacia Romanorum coloniis vestigii, 7. Successitque ipsis: Sane adeo ipsis successit, ut Aurelianus provinciam retineri posse desperans provinciales Romana Stirpe oriundos ex Dacia deduceret, itaque deinceps Gothi, Hunni deinde tum inde fere a medio Seculi 6 Avares, atque nono Seculo Hungari heic loci rerum potire ntur. 8. Paruisse Arces. Quaenam autem hae arces Romanae in Dacia Trajana? Equidem scio Romanos traductis ex Dacia Romanis coloniis Moesiam, in qua has colonias collocarint, Daciam adpellavisse, ut olim Augustum, quum Germaniae dominatum obtinere non posset, parti Galliae, quam tenuerat, Germaniae nomen indidisse accepimus. Sed nempe de Trajana Dacia Sermo est, atque in hac nullum omnino ejus reipublicae Romanae, quae in hoc scripto memoratur, Seculo septimo vestigium. 9. Quo auctore, quave fide haec dici ita considenter possint, non video: nisi forte jam ista omnia famigerati illius Belae notarii testimonio nimirum nitantur, de quo paullo post videro .Apud Byzantinos Scriptores haec lego: Constantinus Dragusis Peloponesum obtinuit et in ea Pindum Montem quem Blachi incolunt, itemque Petrum atque Asanum Valachorum ad Haemum incolentium Principes serius Isaaci Angeli Imperatoris temporibus iuncto cum Bulgaris Cumanisque Valachiae et Moldaviae incolis foedere Graecorum se imperiis subduxisse (Ap. Stritter T. I. P. I. §. 32.) Sed ex his id utique rectius argui posse videtur, Blachos istos Haemi accolas cum suis utique popularibus, si hi Daciae domini fuisent, quam cum Bulgaris et Cumanis foederis Societatem fuisse juncturos. Iam vero ea, quam memoravi avulsione a Graecis (quos item Romanos adpellatos fuisse constat, unde et vulgatae apud Valachos adpellationis Rumuny origo peti explicari. que e nostra Sententia eo commodius potest, quod occidentales Romani. Valachorum idiomate non Rumuny sed Romany audiant,) consequut a Vala chos in modernam Valachiam atque inde in Transsilvaniam venisse, ex manu exaratis Valachorum chronicis, quae Valachiae Cancellarius (Logothetam dicunt) Gretsan ex tabulariis popularium suorum conscripsit, apertum est. (Ap. Sulzer Geschichte des transalp. Dac. Vol. 2. p. 28.) Atque hoc ita constituto facilis est explicatus, quomodo Silvam, quae Valachiam a Transsilvania dirmit, Andreas II. in privilegio Saxonum Silvam Blacorum adpellarit, quomodo item Bela IV. Kenazatum aliquem terrae Severinensis Olacis adfirmare potuerit. In diplomate Belae IV. anno 1247. exarato atque a Prayo dissert. VII. edito mentio est quorundam Vajvodarum Olacorum, atque hinc forte magnifica illa libelli supplicis fluxerunt: Valachos gentilibus suis Principibus paruisse. Sed audiamus Virum in veteribus mominentis sane versatissimum, celeberrimum que Annalium Hungariae Scriptorem eundem quem nunc admodum memoravi Georgium Pray, qui Dissertatione VII. ex instituto de Valachis agens §. III. ait: Principes suos gentem habuise veri est simillimum, sed quorum initia vix medium Seculi XIII. attingant. Alioquin Cumanis primum parebant et Graecis aliquamdiu, postea autem quam in Hungariae regum dominatione erant, Banos Severinenses ex Hungaria illuc missos fuisse, qui populum cum suo capite iu obsequio et fide continerent, diplomatum Subscriptiones testantur. Haec eadem neque quid aliud extricare potuit is, qui diligentissime in rebus Valachorum versatus est, Franciscus Sulzer, qui pluribus etiam congestis argumentis id denique conficit, Valachos hodiernos Transsilvaniae serius atque adeo Regum Hungariae temporibus in hanc provinciam venisse. (l. c.) Vt adeo mirandum sit, undenam recondita illa atque abstrusa scientia de suppresso per Valachos in Transsilvania aliarum gentium dominio hauriri potuerit. 10. Equidem plura sunt, quae heic de adpellatione Valachorum memorari possent: (Cf. Cromer. Corp. hist. Polon. Filstich Schediasm. De Valach. hist. Thunmann aliique apud Gebhardi Hist. R. Bulgar. edit. ann. 1788. p. 377.) Sed nempe sunt haec in praesentia ab instituto nostro aliena, fatisque fore videtur, Chalcondilae locum supra allegatum e Byzantinis huc plenius adscribere, ut adpareat, quam vere dictum sit: Valachorum nomen Romanis Daciam incolentibus dumtaxat adhaesisse. Pindum montem, quem Blaci incolunt, quibus eadem cum Dacis lingua est, nec quidquam ab iis differunt, qui Istrum accolunt. Ex qvo qvidem loco id iterum elucet, quod supra adfirmavi, Valachos serius e Graecia in Transsilvaniam commigravisse. Ex lingvae nimirum similitudine, quam Chalcondilas adfirmat, eadem Blacorum Dacorumque istorum aliquando fuise incunabula recte arguo; atque si haec in Dacia collocanda sunt, Oedipo opus est, qui explicet, qui factum stt, ut nulla prope sit valachici idiomatis cum idiomate Gothorum atque Hungarorum, ceu Daciae Dominorum, maxima autem cum Slavorum Thraciae incolarum idiomate affinitas. 11. Hic demum est fons ille, ex quo paradox plurima hujus scripti manarunt. Non est heic locus argumentis ex re ipsa studiose petitits disquirere, cujusnam in historia ponderis sit habendum testimonium auctoris (refragantibus Kollario et Prayo Anonymum dicunt) trecentis et quinquaginta propemodum annis ab harum rerum, quas narrat, temporibus disjuncti, adversantibus praesertim atque longe diversa narrantibus Constantino Porphyrogen. aliisque auctoribus accuratissimis. Sed sane hoc loco reflexo, ut vocant, argumento uti sat erit, gravissimo nempe virorum in historia volutatorum, dein autem de partium studio minime suspectorum judicio. Ac primum Sulzerus rerum utique Valachicarum uberrimus scriptor, hanc omnem de Tuhutumo Valachisque adornatam a Belae Notario narrationem inter fabulas refert, videturque ipsi Notarius iste suam sibi de statu Transsilvaniae seculi noni imaginem ex rerum adjunctis, qualia erant tum, quum ipse scriberet, id est circiter medium seculi tertii decimi effinxisse. (l. c. p. 10.) Deinde vero Prayus Dissertat. IV. §. VII. multis aliis praemissis, quae ad convellendam Notarii istius auctoritatem pertinent, subdit: Ceterum autem reor, nostrum (Notarium) ex vulgi cantilenis sua magnam partem sumsisse, id quod ei ne cogitanti quidem exciderat dum ait: (Cap. 25 id est eo admodum loco, ubi de Tuhutumo narrat.) „Ut dicunt nostri joculatore, omnes loca sibi acquirebant, et nomen bonum sibi accipiebant.” Id vero maximam ejus historiae partem conficit, ut doceat, quas quivis Ducum ditiones acceperit. Hoc opinor est ex joculatorum cantibus primas Hungarorum res litteris comprehendisse. Eqvidem haec talia sunt, ut nihil licentius fecisse videri possim, si omnem hanc, quaecunque est, Notarii narrationem a ceteris monimentis veteribus abhorrentem nauci habeam, atque uno hoc omne id, quod hoc fundamento nititur, aedificium subruam. Sed simus sane faciliores quam veritas ipsa patiatur, largiamur aliquid caussae fiducia. Sit ita sane ut praefertur, valeant haec omnia Notarii: quid itaque is ait? In summa haec: Tuhutumum per exploratores edoctum, regionem ultrasilvanam naturae donis cumulatam sed hominibus vilissimis totius mundi Blasiis et Sclavis neque armis neque audacia valentibus habitatam, cum exercitu Vngarorum adversus Gelou Blacorum ducem esse profectum; superatum praelio caesumque ducem, ceteros vero quum armis desperassent, Fide Sacramento obligata in dominium Tuhutumi concessisse. Haec sunt, quae Notarius tribus capitibus 25. 26. et 27. persequitur, quibus sane nihil etiamnum commodi quod ad haec nostra tempora pertinere possit, Valachis enasci video. 12. Multa sunt, quae hic Cedreni (edit. Paris. p. 636) et Zonarae Graecorum fide pro certis offeruntur, de qvibus viri graves, judicesque in historia idonei, nec abs re dubitant. (Cf. Steph. Katona Histor. crit. Duc. Hung. ad ann. 948. Sed his insuper habitis id solum juvat quaerere, quamobrem Gyulam illum Tuhutumi nepotem christianorum sacris imbuendum Seculo X. Constantinopolim proficisci, itemque Monachum Graecum Transsilvanorum lingvae ignarum acciri ab eo in provinciam oportuerit, si vera sunt ea, quae supra dicta sunt, quarto jam Seculo Religionis christianae doctrinam per diversos Episcopos orientalis Ecclesiae in Daciam fuisse illatam? Sane nisi nova hypothesi precaria, neque ullo veterum testimonio firmanda Sementem illam virorum apostolicorum Seculi IV. non ita fuisse efficacem statuamus, ut fructus ejus ad decimum usque Seculum pertinerent, hoc nos laqueo neutiquam expediemus. Sed horum meminisse leviter satis est, neque enim faciunt ad propositum argumentum. 13. Haec hactenus parerga: sed hic demum locus est, in quo cardo rei vertitur. Quo magis mirandum, auctorem libelli supplicis, qui ita prolixe extra oleas, ut ajunt, versatus fuerit, nunc repente, ubi de summa rei agitur, brevitatem adfectare, atque rem omnibus ad hoc tempus inauditam uno argumento se confecturum recipere. Istuc itaque quale sit videamus. Georg Pray Dissertatione VII. §. VII. p. 163. ut evincat, Valachos Transsilvaniae olim juribus Episcopi latini obnoxios fuisse, quod sequitur, fragmentum litterarum profert. Conventus monasterii B. Mariae V. de Clusmonostra - - praesentium notitiam habituri Salutem. et cetera. Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod nobiles viri Ladislaus Filius Benedicti Farkas - Paulus Magnus de Vaydahaza vexillifer universitatis regnicolarum Hungarorum et Valachorum - - Transsilvaniae - - parili voce detexerunt et confessi sunt in hunc modum. Quod postquam praedicta universitas Hungarorum et Valachorum in his partibus Transsilvaniae in quorumcunque possesionibus commorantium . tum pro eo, quia Reverendus in Christo pater Georgius Lepes Episcopus Transsilvanus suas decimas ex parte ejusdem universitatis sibi debendas currente moneta vilium denariorum exigere nolens, fere tribus annis ad ipsos accumulando, moderno tempore cum magna et ponderosa moneta extorquere voluisset, in eos minus juste et indebite praegravando, propter quarum decimarum non solutionem ecclesiasticum imposuisset interdictum et cetera. Datum Sabbatho proximo post festum Visitationis B. Mariae Virginis anno Domini 1437.” Iam primum nihil profertur, quod litteras has ita mancas atque interruptas, nihilominus authenticas esse eaque vi preditas confirmet, ut alto monimentorum ceterorum ejus aetatis silentio ad insigne nationis integrae jus evincendum suffficere posse videantur. Deinde res, qua de nunc agitur, his litteris non ex instituto inserta, sed obiter atque ita leviter insinuata est, ut haud sciam, an si eodem modo his litteris significatum esset, Cajum Petronio centum aureos debere, neque Petronius, aliud juris sui praesidium allegandum haberet, debere re ipsa Cajum, ullo in tribunali decerneretur. Sed sinamus licet haec omnia, quid ergo demum hoc Schediasmate conventus Monostoriensis continentur, quo triumphare nimirum Valachi magnopere, quove efficere possint, Valachorum nationem Seculo quinto decimo jure Civitatis Transsilvanae fuisse gavisam? Certe primum quidem ex forma Regiminis ditionum Hungaricarum certum est, eas nationes, quae jure Civitatis gauderent, potestatis, ut vocant, legislativae partem habuisse, itaque earum nationum legatos communibus provinciae comitiis adhibitos; alterum pariter certum, inde a principio regiminis Hungarici homines obnoxios, alienarum terrarum colonos neque partem ullam in condendis legibus, neque locum in comitiis habuisse, atque adeo jure civitatis nunquam fuisse gavisos. Atque his constitutis, eoque praeterea animadverso, litteras illas Monasterii de Valachis loqui, qui in aliorum possessionibus commorarentur, luculente nimirum patet, nihil illa phrasi contineri, quo Valachi magnopere glorientur; nam quosdam ipsorum jam anno 1437. regnum incoluisse,| atque regnicolas adpellari potuisse facile nimirum dabimus; at vero neque universos regnicolas eo tempore Hungaros Valachosque fuisse, neque hos Status provinciae fuisse palam est ex vetustioribus litteris Ludovici I. anni 1344, quas ex autographo Capituli Albensis nuper edidit III. Praepositus Szereday in Serie Epp. Transs. pag. 82. Sub initium harum litterarum Status provinciae ita recensentur: Vniversi Nobile, Siculi et Saxones, et hi sub finem Regnicolae Transsilvaniae adpellantur. Addamus jam historiae studiosorum gratia aliqua, quae ad illustrandas litteras illas monasterii Monostoriensis facere possint, quum id neque a Prayo, neque ab alio quoquam factum sit. Ex litteris Belae IV. anni 1246, quas ex autographo tabularii Albensis in Transsilvania vulgavit Cl. Katona Hist. crit. Reg. Hung. Tom. VI. pag.73. itemque ex Litteris Ladislai anno 1282 exaratis. (In Tabulario capituli Albens. fascic. I. N. 35. ap. Szered. in Serie Epp. Transs. pag. 22.) manifestum est, Episcopos Transsilvaniae in quibusdam curtibus suis Pontificialibus, in quibus et Golou, (hodie Gyalu) de Comitatu Culusiensi, Kolosvar item (Sigismundi demum temporibus regiae civitatis jura adeptum) Kapus, Keoreosseu (Körösfö) fuere, juribus liberorum Baronum id est plena jurisdictione seculari usos fuisse. Porro in litteris Sigismundi jam ante anno 1398. ad Nobiles Transsilvanos scriptis apud Benkö Milk. t. 2. p.321. manifesta est mentio, Episcopos Transsilvaniae Banderium adeo proprium (definitam militium sub signis Episcopi militantium manum, Italis Bandiera Vexillum) alere debuisse, atque ea caussa Decimas Valachorum Episcopalium ipsis esse relictas. Idem expressum est decreto Comitiorum anno 1540 post festum S. Bartholomaei Segesvarini celebratorum, quod ita habet: Reverendissimus Domines Episcopus ex Bonis Episcopatus omnes proventus et Decimas exigere faciat: sed ea conditione, ut penes Dominos Capitaneos teneat in hoc regno exercitum Episcopatus, alioquin et de Bonis et Decimis Episcopatus punietur. Atque ex his jam quidem facile perspici potest, cujusnam generis Regnicolae illi fuerint, decimarum Episcopalium pensitationi obnoxii, qualisque ea universitas fuerit, cujus vexilliferum fuisse Paulum Magnum litterae Monostorienses memorant. Sed harum quidem litterarum exemplum, modo genuinae sint, suspicor in tabulario Claudiopolitano Ecclesiae S. Michaelis superesse, quo nimirum litteralia instrumenta Monasterii Monostoriensis olim jam fuisse translata lego apud Szegedi synops. vit. Belae IV. Atque utinam aliquis eorum, quibus hoc praestandi copia est, hunc sibi levem, litteras istas integras extricandi laborem sumat! 14. Est quoddam in referendo hoc Georgii Pray loco artificium. Itaque memoratus auctor ita loco c. loquitur: „Idem Hungari et Valachi provocant ad instrumentum S. Stephani Regis, in quo de suis immunitatibus agatur. „Quaesitum fuit per Sulzerum a Prayo, quid ipsi de hoc Stephani instrumento, ad quod Valachi plurium Seculorum interjectu provocent, innotuerit, responsumque ab isto fuit: „Instrumentum hoc aut latere aut periisse, sibi nihil illius praeterea visum, quam quod excitarit„ Itaque Sulzerus (l. c. p. 9) addit: dubitari posse, an ejusmodi litterae Stephani ullae unquam fuerint, aut si fuerint etiam, num non ad Blacos Nestoris, aut Bulgaros pertineant, quorum aliquos olim jam in Transsilvaniam venisse certum sit. Sed heic quoque liberales nos praebebimus. Esto, scripserit fane Stephanus litteras quasdam Ungarorum Valachorumque gratia: at cujus quaeso argumenti? Ungaris et Valachis alienarum possessionum incolis, atque Episcopo Transsilvano, quod ad decimas adtinet, obnoxiis (Cf. art. Comitiorum anni 1581 Approb. Const. P. II. tit. 10. art. 1.) immunitates quasdam, de ratione utiqve pendendarum aut aere redimendarum decimarum, qua de re litterae Monasterii loquuntur, contulit: an hoc facto Hungarorum Nationem universam, victricem Valachorum, Nationi Valachae armis edomitae aequavit? An Valachis jus civitatis Transsilvanae aut tribuit aut adfirmavit? Sed nempe error heic aliquis est abditus, ut vocant, in supposito, quem proxime explicabo. 15. Natio Hungarica. Ratiocinium libello supplici contentum istud est: Valachi eadem,: qva Hungarorum aliqui immunitate fruebantur; jam vero Hungarorum natio jure civitatis in Transsilvania gaudet; item ergo et Valachi. Atque hic est error ille, quem paullo ante memoravi. Equidem non dubito fore, quibus hoc, quod nunc dieam, paullo subtilius, insolens atque paradoxon videatur, jure publico Transsilvaniae nondum explicate satis tradito. Sed hos qvidem ipsos, si argumenta a me proferenda expenderit, facile nimirum mihi adsensuros confido. Ajo itaque Nationem Hungaram nequaquam Nationis suae respectu jure civitatis Transsilvanae gaudere, neque eo, quod si doceatur, esse quempiam Natione Hungarum, eundem civem esse Transsilvanum continuo intelligi. Idem qvadam ratione de Siculorum Saxonumque natione adfirmo, atque, qvod passim dicitur: tres Transsilvaniae nationes civitatis jure gaudere: Hungaroroum, Siculorum et Saxonum, nonnisi tropo aliquo dici, neque alio sensu capi posse, quam Status et Ordines Transsilvaniae Hominibus ad nationem Hungarorum, Siculorum aut Saxonum pertinentibus constare. Nempe qui jure isto civitatis, atque adeo jure hoc singulari gaudeat, ut in publicorum consiliorum partem aut ipse per se se aut per homines sui generis legatos venire possit, eum ex veteri regni Hungarici instituto aut nobilem aut certe ingenuum liberumque hominem esse oportet. At vero vetustissimus in ditionibus hungaricis mos fuit, ut, ubi hostis ingrueret, circumlato undique cruento ense regni incolae ad capienda arma excirentur, atque ejusmodi in tempore qui officio suo defuissent, in Servitutem traderentur. Cujus quidem moris in Transsilvania extremum, quod mihi compertum sit, Isabellae exemplum est, litteris Andreae de Bathor ad Thomam Nadasdium Curiae judicem anno 1550. Scriptis expressum. Ap. Pray Diss. 7. p. 128. Cf. Verböcz. P. I. t. 3. Atque hoc praemisso eritne aliquis, qui existimet, Vngaros, apud quos virtus militaris maxime atque adeo unice in pretio fuerit, induci potuisse, ut ejusmodi homines, populares quidem suos, sed ob ignaviam servis adscriptos, in jurium suorum militari virtute partorum partem venire paterentur? Itaque quum Vnio illa, ut vocant, trium Nationum coalesceret, nequaquam Vngara Natio, Servos utique etiam complexa, sed ejus loco absque addito atque quasi Kατ Έξοχήν Nobiles memorantur. In vetustissimis hujus argumenti litteris Lorandi Lepes de Varaskezy Vicevajvodae Transsilvani nomine anno 1437 atque adeo eodem anno, quo supra memoratae Monasterii Monostoriensis litterae, exaratis habetur, ipsum Vicevaivodam cum regni Nobilibus, Saxonibus, Siculisque in oppidum Capolna convenisse, atque heic subditur: inter praedictos Nobiles ac Saxones et Siculor talem fraternam disposuimus unionem. et cetera. In testimonio capituli Ecelesiae Albensis de inita Vnione anno 1459. feria secunda proxima ante festum B. Barbarae V. exarato nulla item Vngarorum memoria, atque tres unitae partes semper Nobilium, Siculorum, Saxonumque adpellatione veniunt. Sed vero et istorum et aliorum, quae comperta habeo, quorumque plura adeo autographa vidi, hujus generis documentorum, non facile omnibus copia suppetit: contra in promtu cuilibet sunt Approbatae constitutiones Transsilvaniae, quarum. P. III. tit. I. de Vnione ista agitur, et quamquam heic etiam universe nationum fiat mentio: tamen ubi de singularibus Vnionis legibus sermo est, non Vngari, sed eorum loco Nobiles personae et Civitates Comitatuum (quarum utique singulae ex jure Hungarico singulas personas nobiles valent) memorantur. Iam vero iidem, qui Vnionis hujus membra fuerint, neque alii unquam pro Statibus et Ordinibus Transsilvaniae suffragio in publico Provinciae consilio gaudentibus habiti fuere. Id uno atque altero exemplo ex Actis veterum comitiorum confirmemus. „Anno 1557. 1. Iun. Thordae. Postquam fideles nostri, Universitatis trium Nationum Transsilvaniae, Nobilium, Siculorum, Saxonum atque etiam Delegati e singulis comitatibus Regni nostri Hungariae ultra et cis Tibiscum praestantes viri, una cum Proceribus et Magnatibus ad mandatum nostrum (Isabellae) filiique nostri serenissimi, huc in oppidum nostrum Thordense convenissent.” et cetera. „Anno 1571. ad festum B. Elisabethae in Kolosvár. Nos Stephanus Báthori de Somlyó, Waivoda Transsilvanus et Siculorum Comes et cetera. Memoriae commendamus per praesentes, quod Spectabiles, Magnifici Domini, Nobiles aliique Ordines trium Nationum Transsilvaniae et Hungariae de Comitatibus Bihar, Kraszna et Lugos exhibuerunt et praesentaverunt nobis infra scriptos articulos, in comitiis praesentibus eorum generalibus in civitate Kolosvariensi ad festum B. Elisabethae proxime praeteritum celebratis, paribus eorum votis corclusos.” et cetera. Mirum jam videri possit, quid sit, quod cum Hungarorum Transsilvanorum non sit in his documentis explicata memoria, nisi qui eorum adpellatione Nobilium contineantur, Siculi tamen semper Saxonesque universe memorentur. Sed nempe sub initium seculi quinti decimi, ad quod prima illa initae unionis instrumenta pertinent, atque adeo serius anno 1515. quo decretum tripartitum Iuris consvetudinarii Hungariae editum, etiamque anno 1552. quo Relatio Commissariorum Pauli Bornemisza et Georgii Verner ad Ferdinandum I. scripta est, Siculi omnes liberi, iisque juribus praediti fuere, quibus ii, qui solennibus regum litteris Nobilitate donati sunt, gauderent. Itaque Verböczius Siculos universe Nobiles privilegiatos adpellat Trip. P. III. tit. 4. et in memorata Relatione Siculi omnes Nobiles esse perhibentur; (Benkö Milkov. t. I. p. 50) neque nisi decennio serius, anno 1562 quum Siculi tertii ordinis adversus Principem Ioannem Sigismundum arma cepissent, atque a Ladislao Radák profligati essent, Comitiis in civitate Segesvár habitis 29. Iunii, itemque Sigismundo Bathori Principe in comitiis Albensibus anno 1595. III. Decembr. celebratis decretum est, nt eorum pars aliqua, pristinis Siculorum juribus exuta, ad rusticorum statum redigeretur. Serius etiam Siculorum aliquos, ut se a militiae laborius eximios praestarent, sua se libertate exuisse, atque in potestatem dominorum, ut vocant, terrestrium concessisse testis est lex Comitiorum anni 1608. (Ap. Benkö Imago Sicul. p. 60.) Vt proinde si antiquioribus litteris jus Civitatis Transsilvanae atque adeo pars potestatis legislativae Siculorum nationi universe adscripta fuit, dubio locus tum quidem non fuerit, quin hi homines ingenui essent omnes ac liberi, qui hoc tanto jure pollerent. Idem hoc respectu de Saxonum Natione judicium esto. Nam hos homines quidem fundi, ut vocant, regii incolas, semper pro ingenuis hominibus fuisse habitos cum alia innumera documenta, tum duplices (ann. 1491 et 1510) Uladislai regis litterae mihi in autographo visae pervincunt, quibus Saxones, ut item Nobiles Tripartiti P. I. tit. 4. specialis ramus ac Membra sacrae Coronae et Regni Hungariae adpellantur, itemque litterae Statuum et Ordinum regni Hungariae anno 1454. Varadini congregatorum ad Saxones septem Sedium Saxonicalium scriptae, in qvibus haec inter alia: „Fraternitates vestras hortamur, requirimus et quantum possumus, rogamus, quatenus juxta mandata et Litteras praefati Domini nostri Regis (Ladislai posth.) quator ex vobis vel quot ultra volueritis bonos viros ad praetactum quidecimum diem Budam cum pleno mandato mittere velitis, ut cum illis et aliis fratribus nostris congregandis tam praefato Domino nostro Regi respondere, quam de facto praetacti generalis exercitus tractare et concludere valeamus.” Sane autem serius item factum, ut Saxonum aliqui, seu sua inertia seu temporum injuria ad incitas redacti, e Regione Sedium Saxonicalium egressi ad Comitatus atque etiam Siculorum Sedes desciscerent, dominis que illic terrestribus se Iobbagionatu, ut vocant, obligarent, Cujus rei testes habemus articulos Comitiorum anno 1608. XXI. Sept. 1616. XVII. Apr. et 1618. XII. Apr. celebratorum. Atque ex his pro rei dignitate breviter sed pro instituti ratione fortasse etiam uberius, quam necesse fuerit, historiae jurisque nostri publici illustrandi gratia explicatis menifestum est, si quid judico, eum, qui jus civitatis Transsilvanae sibi adserat, ex sensu veterum Transsilvaniae institutorum docere oportere, se aut Nobilibus hujus provinciae adscriptum, aut Siculum pristinis hujus gentis juribus pollentem aut Saxonem Transsilvanum liberum esse. Ajo ex sensu veterum Transsilvaniae institutirum; nam de novello illo, neque ante quam anno 1542. in Vngaria coepto atque in Transsilvaniam etiam deinceps translato Indigenatu Exterorum hoc loco nihil adtinet dicere, quum Valachi veteri nimirum usu eadem sua, quae Vngarorum, in Transsilvania jura fuisse Schediasmate illo conventus Monostoriensis efficere contendant. (Cf. Tripart. Iur. Hung. tirocin. P. I. tit 6.) De iis, qui ex hac natione deinceps singulari Regnum gratia nobilitatis jura adepti sunt, aut Saxonum juribus fruuntur, supra N. 1, dictum est. 16. Litterae Lorandi Lepes anni 1437. sic satis cognitae sunt, aliae sequentis anni, quae heic allegantur, non item. Gratiam itaque me ab historiophilis initurum spero, si easdem, cuicuimodi sunt, ex autographo, quod coram habeo, huc transcribam. Sed ad haec iisdem litteris et id, quod paullo ante dixi de Nobilium adpellatione in documentis ad Vnionem pertinentibus usitata illustratur, et cujus frugis fuerint homines illi, qui in possessionibus Nobilium atque adeo maxima parte in Comitatibus Transsilvaniae degebant, de quibus litterae illae Monostrrienses sonant, elucescit. Itaque litterae ipsae sigillio annulari cum perigraphe Sigillum Lorandi munitae ita habent. „Nos Lorandus Lepes de Varaskezy Vicevaivoda Transsilvanus memoriae commendamus per praesentes, quod cum praeteritis diebus videlicet circa festum sanctae crucis in possesione Capolna vocata una cum Baronibus et Nobilibus nec non Saxonibus potioribus septem Sedium Saxonicalium et Siculorum dictae partis Transsilvanae fuissemus congregati, inter cetera tractantes, uti protervia et rebelliones nefandissimorum Rusticorum contritione et eradicatione - - sicuti contra insultus Turcorum saevissimorum has defensare partes, coram nobis et Baronibus universi Nobiles et Saxones - - inter se ipsos talem fecerant unionem et fraternitatem, quod dum et quando casu contingente praefati Turcii has invadere, subintrare conarentur - - partes, tunc praefati Nobiles in Succurs - ante nominatorum Saxonum mutuaeque sincerae unionis fraternitat - venire et accelerare deberent et tenerentur. Praedicti etiam Saxones contra aemulos seu inimicos Nobilium signanter autem ad conterendam praedictorum nefandissimorum rusticorum proterviam venire et accelerare deberent et tenerentur, ad quod se partes sponte obliga - - juramento coram nobis. Praescripti vero Nobiles et Saxones praeteritis diebus Thordae in generali congregatione nostra videlicet in festo purificationis Virginis gloriose nunc praeterito praemissam dispositionem et ordinationem ipsorum nec non unionem fraterniter confirmarunt coram nobis harum nostrarum testimonio litterarum. Datum Throdae - - in festo B. Dorotheae Virg. Anno Domini millesimo quadringentesimo trigesimo octavo.” (L.S.) His litteris cum Schediasmate Monostoriensi contextis facile nimirum etiam concedi posset, Valachos rustico alienarum in ea regione posses, sionum incolas jam tum immunitates exaggeratas, quasi sibi debitasflagitasse: sed hoc, ut verbis Vicevaivodae utamur, non jus, sed nefandissimorum rusticorum protervia fuit. 17. Iam hoc quidem nimium est, singularibus quorundam hominum exemplis, iisque sane ambiguis, ad jura nationi integrae adserenda abuti. Sane ita et Bohemos et Bavaros, et Gallos, et Polonos, e quorum nationibus Reges nacti fuimus, quin Graecorum, Hispanorum, Hismahelitarum seu Saracenorum, Bessorum, Armenorumque nationes pro civibus Transsilvanis habebimus, quoniam harum gentium homines aliquos antiquissimis jam temporibus Nobilitatis Hungarae jura consequutos Thuroczius testatur Chron. P. II. c. 22. et illustres diversarum gentium viros praecipuis Regni muneribus excultos historiarum fide discimus. Sed nempe et isti et Valachorum etiam aliqui singulari regum regnique gratia in censum Nobilium cooptati utique iisdem, quod ad ipsorum prsonas adtineret, quibus ceteri Nobiles, juribus pollebant. 18. Non existimo fore quemquam, qui his diplomatis Ferdinandi verbis de Romana Valachorum origine vim aliquam singularem in re ita remota inesse, iisdemque rem omnem plane confectam arcitretur. Profecto quae sit ejusmodi Sentetiarum diplomatis insertarum vis ad fidem historiae conciliandam, perspicuo exemplo illustrat Pray Dissertatione IV. p. 75. „Legi diploma, inquit, ut magis monstrosa taceam, anni 1213, in quo Andreas rex quamdam familiam ex Attila descendere affirmat illis verbis: Sicut nobis relatum est.” 19. Qua fide, quove argumento dici possit, Valachos ad Seculum usque septimum decimum iisdem: omnibus, quibus ceteri Regni incolae, juribus cum civilibus tum religiosis gavisos fuisse, non pervideo. Sed videlicet definiri haec jura ante ab auctore libelli supplicis oportebat, quam disputationem ingrederetur. At vero ego, neque (quod unum esse ex praecipius verorum civium Transsilvanorum indiciis non longe ab initio hujus scripti jam dixi) neque, inquam, ad publica provinciae consilia adhibitos Valachos lego, nisi si qui eorum jam nobilitate donati, ut item alii aliarum exterarum gentium homines, nobilibus Hungaris accensi sunt, neque quum eorum nomine, qui provinciae Status et Ordines essent, scriptum aliquod exaratum est, memoriam uspiam Valachorum reperio. In promtu habeo archetypum litterarum Ferdinandi I. in nova Civitate Austriae die convers. B. Pauli Apost. anno 1541. scriptarum, quarum ingressus id, quod commodum dixi, confirmat. „Nos Ferdinandus cet. Memoriae commendamus per praesentes, quod cum his diebus fideles nostri spectabiles ac magnifici Vaivodae ac Siculorum Comites et universitas Nobilium ac trium generum Siculorum ad nos misissent fidelem nostrum egregium Martinum de Gherend specialem eorum nuntium, nobisque oblatam fidelitatem eorum erga nostram Majestatem ac sacram Regni Hungariae coronam aperte declarandam curassent, ac nominibus suis libertatem priviligaque eorum ac tertiae etiam nationis Saxonum nostrorum tam Statum publicum quam privatas et singulares personas concernentia a nobis confirmari optassent et supplicassent, utque Regnum illud et partes illas Transsilvanas tam a domesticis quam externis hostibus deferendemus.” et cetera. 20. Quid autem; si quis ita arguat? Posterioribus temporibus non fuisse gavisam nationem Valachorum jure civitatis Transsilvanae apertum est; neque vero tempore initae inter ceteras nationes unionis hoc jure privatos fuisse Valachos constat; nihil ergo superest, quam ut dicamus, eos neque ante hanc unionem inde a temporibus edomitae per Hungaros Transsilvaniae hoc jure fuisse praeditos. 21. Equidem quod ad religionem adtinet, ut multa possim dicere, tamen paucissimis absolvam. Quamquam enim vel inter homines philosophos quaeri possit, num ii fructus, qui aliquomodo e diversitate Religionum efflorescunt, pares sint, quod ad felicitatem Status publici adtinet, iis incommodis, quae indidem subnasci historiae omnium populorum docent, atque adeo num ad sapientiam politicam pertineat, novis Religionibus aditum in provinciam aliquam patefacere: tamen ubi jam diversae Religiones inter multos provinciae incolas invaluere, modo cetera tranquillitatis publicae ratio habeatur, opinionibus hominum vim facere conari cassus labor est et inhumanus. Itaque mihi semper historia Patriae meae id gloriandum habere visa fuit, quod iisdem temporibus, quum aliae provinciae, religiosis opinionibus faces subjicientibus, civilibus bellis flagrarent, in Transsilvania quatuor diversarum religionum alumni liberam suis ritibus Deum colendi potestatem adepti, amicas, si publica statuum decreta adtendas, dexteras junxerint. Iam quod ad Valachorum Religionem propius adtinet, si qui eorum uniti Catholicis fuere, eos iisdem utique semper juribus frui par erat, queis Catholici utebantur. Ceteri - - Sed utique non quid fieri oportuerit, sed quid factum sit, hoc loco quaeritur. Atque ego quidem unum istud, quod se mihi haec scribenti sub manum dedit, examinandum offero. Supra jam vidimus, et ex legibus nostris patriis doceri potest, Valachos Seculo quinto decimo itemque longe serius pendendis decimis fuisse obnoxiuos: quum tamen Uladislaum decreto II. anno 1495. artic. 45. statuisse legamus, ut Valachi ecclesiae Romanae non uniti a praestandis decimis immunes essent. Sed his, ut dixi, non immorabor. 22. Approbatarum Constitutionum P. I. tit. I. art. 2. ubi quatuor religiones receptae declarantur, nulla etiam facta est mentio Religionis Iudaeorum, quos nihilominus jam Decebali aetate atque adeo ante Romanos (P. Illia de Ortu et Progressu var. in Dac. gent. ac Rel.) majorique adeo frequentia sub medium Seculi quinti decimi in Transsilvaniam venisse perhibent: anne igitur Iudaei arguant, religionem ipsorum in Transsilvania lege receptam? Adeone autem incurios lectores suos putavit fore auctor libelli supplicis, ut eos locum ipsum approbatarum constitutionum non adituruos speraret? Sane is, qui allegatum proxime sequitur, articulus tertius iis religionibus, quae ab illis quatuor receptis diversae essent, manifeste fraenum injicit, idque sub poena notae infidelitatis, allegato in ejus confirmationem decreto Comitiorum anno 1576 atque adeo ante Seculum XVII. (Cf Not 19.) habitorum. Equidem Proceres Transsilvaniae se nihilominus et Valachorum et Iudaeorum (Sabbathariorum alia ratio fuit) religionibus benigniores praebuisse, neque earum asseclis multum molestiae creavisse, facile largiar: sed nempe hoc ad commendationem moderationis procerum in religionis argumento, non ad jus seu Valachorum seu Iudaeorum declarandum valet. 23. De Episcopatu Fel-Diod, aut pro moderno usu Fel-Gyógy nihil habeo, quod dicam; nam neque in Volfgangi Bethlen historia eorum temporum locupletissima ullum ejus vestigium, cujus meminerim, neque a quoquam proditum legi, unde litterae hae, quae proferuntur Isabellae depromtae, atque adeo cujus auctoritatis sint. Ceterum Iosepho Benkö facile adsentior, Eipscopatus vocabulo Coenobiorum Graecorum praefecturam intelligendam esse, praesertim quum id et etymologiae graecae et vero mori graecorum respondeat. 24. Legalem existentiam a Seculis habentium. Satis magnifice, modo vere! Sed nempe ostensum jam est, qualemnam existentiam Valachi in Transsilvania habuerint, eam nempe; quae gratia victoris Ungari niteretur. 25. perspici haud potest. At vero ex iis, quae a nobis in commentariis istis dicta sunt, facile nimirum perspici potest. Quid enim? An singularibus statutis opus fuit, quibus declararetur, Valachos victoris populi legibus vivere, neque hanc nationem in partem potestatis legislativae venturam? An nationibus, religionibusque receptis explicate descriptis ceteras, quae hoc jure non gaudeant, Iudaeorum, Valachorum, seriusque aliorum etiam nominatim recenseri oportuit? 26. Odium potius quam amorem. Equidem odium existimo, quia indignum Nobilibus Liberisque: contemtum non negaverim, quem nempe verba allegata indicant: quum tamen Valachica natio vilis status sui rationem non habens. Ceterem etsi indignationis cujusdam adversus Valachos indicia repererimus, eam non fuisse iniquam, multis nimirum, quae praesto sunt, veteribus documentis doceri potest. Approbatarum Constit. P. III. t. 5. art. 1. quum praemissium esset, Valachos in quibusdam locis ad hoc tempus a praestandis decimis immunes fuisse, subditur; hanc ipsos gratiam adeo moribus suis non mereri, ut in dies potius prava sua facinora cumulent, multis in locis eis ipsis nationibus, in quarum fundis degunt, vim prope manifestam adferentes. Locus ipse ita habet; Melyben való kedvezést magok viseléfével nem hogy érdemlenének, de söt naponként árad rosz tselekedetek: söt sok hellyeken maidnyilván való éröszakkal élnek a` több nemzeteken és azoknak határin. At in promtu etiam habeo sic satis multas ex autographis ipsis descriptas Regum Principumque litteras, ex quibus de moribus Valachorum fieri judicium possit. Verum quoniam homines obnoxios, atque injuriam sibi allatam vindicantes ad quidlibet audendum pro jectos esse, atque utcunque enormia flagitia patrare minus nempe mirandum, supersedeo iis referendis, quae ad posteriora tempora, quum senempe juribus suis pritinis exutos fuisse queruntur, pertinent, atque aliquas modo eorum adeo temporum litteras deligam, quibus se Valachi in pleno jurium suorum usu fuisse adfirmant. Ac primum huc pertinet illud de nefandissimorum rusticorum protervia ex litteris vicevaivodae Lorandi Lepes N. 16. Sed illic Valachi nominatim non leguntur, tametsi cetera hos potissimum colonos Nobilium in Comitatibus degentium fuisse, de quibus sermo est in iis litteris, dubitari non possit. At vero eodem Seculo quinto decimo, quo Valachorum res ex fide Schediasmatis Monostoriensis florentes fuisse perhibentur, solium Ungariae obtinuit Uladislaus Rex, atque hujus quatuor omnino litteras ex autographis descripsi ad Valachos pertinentes. Ejusdem prope sunt omnes sententiae, itaque easdem in summa proferre sat est. Litteris Budae Dominica Invocavit anno 1498 ad Barthol. Draghfi Vaivodam Transs. exaratis praemittit Uladislaus, expositum sibi fuisse de furtis, incendiis, homicidiis per Valachos patratis, item que hoc singulare, quod si de quopiam Valachorum scelerum supplicium suntum fit, alios Valachos stupa aliisque ignis alimentis instructos ad eum locum, in quo supplicium suntum fuerit, accedere solitos, atque extrema quaeque intentare, nisi loci incolae mortem interemti Valachi pecunia redimerent, tum subdit: „Quia vero nostri interest providere, ut hujusmodi malefactorum et nocivorum hominum temeritate et audaciae occurratur, et ceteri exinde exemplum summentes a talismodi maleficiis reprimantur, voluvolumus et fidelitati Vestrae serie praesentium strictissime mandamus, ut postquam cum praesentibus fueritis requisiti, continuo ubique in partibus illis Transsilvanis palam faciatis proclamari, ut ubicunque et in quorumcunque bonis hujusmodi Valachi furto, incendio et homicidio minas imponentes reperti fuerint, tales continuo captivare et juxta eorum demerita et excessus cum omnibus hujusmodi Sceler - eorum particibus jure et justitia mediante convictis poena condigna afficiatis.”- Ejusdem argumenti sunt alterae litterae Petro Comiti de Bozyn et S. Georgio Vaivodae anno eodem festo B. Silvestri Papae, itemque aliae anno 1503 feria secunda proxima post festum circumcisionis Domini Castellanis castri Fogaras ac denique aliae anno 1511 Ioanni Zápolya Vaivodae scriptae, in quarum extremis proposita querela adversus Valachos quasi denique pertaesus Rex eadem ab se iterum iterumque mandata dari debere, atque haud obscure culpam aliquam in magistratus suos conferens, qui hominibus his flagitiosis in ordinem redigendis non eam, quam rei gravitas posceret, operam adhiberent, ait: „Miramur, unde tanta licentia illis pessimis hominibus (Valachis) sit concessa. 27. Qui tamen nunquam exstitit. Quum nempe de re in vulgus nota nulla nova lege opus fuisset. Sane qui ingenium Valachorum nostrorum moresque perspectos habeat, numerum deinde eorum in Transsilvania adtendat, haud sibi persuaserit, eos, si repente ita juribus suis avitis exturbati fuissent, hanc injuriam sine caedibus atque incendiis fuisse passuros. 28. Docent Litterae. Litterae hae, ut supra N. 13. examinantibus adparuit, de ejusmodi regni incolis sonant, qui in aliorum ipossessionibus commorabantur. Miseram profecto prae omnibus, quae sunt in Europa provinciis Transsilvaniam, si hominum inquilinorum, quorum sedes in dies certa non sit, consiliis regitur; si leges ab iis accipit; si his hominibus, queis salus provinciae, cujus ipsi nullam partem, neque eam adeo, in qua vitam agunt, propriam teneant, ita parum cordi sit, pro statibus et ordinibus regni utitur! Sed quod faustum sit, fuit id semper, estque in hunc diem longe secus. 29. Iam mihi quidem eandem cramben, ne forma quidem variata, iterum iterumque regestam, atque tantam verborum copiam, rerum inanitatem intuenti taedium incessit ita, ut aegre me contineam, quin tollam manum de tabula, quum nondum etiam dimidium libelli supplicis transierim, neque deinceps aliud, quam Belae Notarii de Tuhutumo narrationem et Schediasma illud Monostoriense obtrudi identidem recantarique videam. Quid est reliquum consilii, nisi abuti et meo et lectorum otio velim, qvam ut ad ea, quae supersunt, tribus quandoque verbis aliqua adjungam? Quid enim ad hunc ipsum locum libelli supplicis, in quo nunc ad. modum versor, refellendum litteras plures vetustissimas de Congregationibus statuum Transsilvaniae Thordae celebrari solitis, aut Regum Procerumque litteras, quibus Status Transsilvaniae, nulla unquam Valachorum memoria, ad Comitia invitantur, proferam? Sane hujus argumenti literas autographas et ipse multas vidi, et alias ab III. D. Antonio Szeredaj in Serie Episcoporum Trans. ex tabulario capituli A. Carolinensis editas legi: sed has quidem si omnes proferam, jam me sensatus quisque derideat, qui arcem istam, in quam se Valachi, alterius praesidii inopes, iterum apparatu, ut heros ille hispanus romanensium fabularum molam pnevmaticam, aggrediar. 30. De quavis alia natione dici possit. Itane? Admissos dixeris Vngaros, qui uno praelio Valachos profligarint? Sentio sane quam qui maxime aesthesin hac repetitione rei praesertim odiosae violari: Sed nempe prioribus ab auctore libelli iterum iterumque regestis eadem nobis etiam chorda oberrandum. 31. Pactis conventis. Ita nimirum id temporis ingenium erat Hungarorum, ut cum hominibus ignavis, resistendo imparibus, nisi si forte de vitae gratia victis, in potestatem redactis atque supplicibus donanda, quod factum a Tuhutumo credi potest, depaciscerentur! 32. Quam sit suspectae fidei universa haec Notarii narratio, supra N. 11. Ex Prayo docui: Sed hoc etiam insuper habito si quis narrationem ipsam hujus Notarii legerit, si Tuhutumum acquirende sibi terrae gratia expeditionem suscepisse, si Blasios illos (sie enim c. 25 nominat) viliores homines totius mundi, si ducem Gelou imbellem atque militibus ignavis stipatum, qui non auderent stare contra audaciam Hungarorum, si uno proelio profligatos, caesos aut captos Blacos, ducem in fugam actum, intersectum, atque ceteros incolas pavidos, ducisque nece trepidos, victoriae natura insolentis et superbae vim veritos fidem suam victori duci Vngaro Sacramenti religione obligasse atque in ejus domnium concessisse, Tuhutumum denique deinceps terram illam tennisse, haec inquam si quis legerit, contra autem Valachos magnifice de se praedicare videat, eorum gratia atque beneficio Hungaros ad cioncolatum, ad concivilitatem et ad communionem jurium regnicolarium admissos, neque tamen insolentia hominum reique indignitate commoveatur, hunc ego hominem prae me apathen esse confitebor. 33. Saxones admissos esse item proprium verbum non est, nam vocatos fuisse a Geysa in hanc provinciam Teutonicus hospites ait Andreas in II. diplomate anni 1224. Sed istuc heic loci parum refert. 34. At vero istud jam supra captum est, homines hujus provinciae incolas, ita penitus rerum, quae ad patriam adtineant, rudes esse. Atque hos nimirum homines, qui res Patriae tam parum sua referre putent, pro Statibus et Ordinibus Regni habuerimus? Vndenam, quaeso, arcana haec tibi, mi bone, Scientia de Germanis universe seculo septimo decimo civitate Transsilvana donatis? Sane Transsilvania nequaquam armis subacta victoris Germani leges accepit, atque docere mihi promtum est ex litteris Ferdinandi I. autographis supra N. 19. memoratis: seculo sexto decimo faciliores fuisse Germanis ad firmam in Transsilvania sedem figendam, capiendaque munera publica aditus, quam Leopoldi I. temporibus, quibus nimirum districte cautum est, ne exteris, id est quibusvis aliis, quam indigenis Transsilvanis, Hungaris nempe Siculis et Saxonibus gerenda munia publica ad Politiam, Iustitia vel Oeconomiam administrandam pertinentia credentur. (Diplom. Leopold. I. 1691. 4. Decembr. et Resolut. Alvincz. 1693. Num. 6.) Atque haec quidem apud nos adeo vulgata, ut quae in libello hoc supplici praefertur, adsimulata mihi ad faciendum imperitis fucum, et fortasse ad aucupandam hac assentatiuncula quorundam hominum gratiam, ruditas videatur. Nam si eadem sit Germanorum apud nos respectu pristinorum Transsilvaniae incolarum ratio, quae olim Hungarae nationis respectu Valachorum fuit, sane Hungaros nonnisi beneficio Valachorum hac iu provincia degere, neque nisi ipsi Valachorum se nationi adscribi patiantur, pro civibus Transsilvanis haberi posse, luculentum est. Quo quidem nihil me, dum vivo, memini audiisse nedum legisse insolentius. 35. Tolerentur. A quo autem tolerentur? Valachis nempe a Tuhutumo subactis eam gratiam acceptam ejus posteri referant, quod ipsos in provincia Majorum suorum armis parta residere patiantur? At vero tolerari Valachos propter emolumentum regni intelligi sane potest ex iis, quae supra N. 26 de moribus veterun jam Valachorum diximus, ut adeo ea sit alle gato loco Approbatarum Constitutionum subjecta Sententia: Valachos quidem jure civitatis Transsilvanae neutiquam pollere, neque id moribus suis fuisse meritos: tamen quum ex eorum gente maximus sit subditorum, ut vocamus, in provincia numerus, agros, pecora curantum; ais heic loci domicilium concedi. 36. Sic satis acutum hoc, sed nempe refellitur, ut jam alibi dictum, eo qui proxime consequitur Approbat. Constit. P. I. tit. 1. articulo 3. ex decretis Comitiorum anni 1576 expresso, quo ceteris religionibus, quae sint a quatuor illis diversae, fraenum injicitur. Ceterum, ut item jam dixi, in religionis argumento non morabor; quod incolis provinciae multis praesertim, qui ab inuente aetate opinionibus quibusdam nihil ad Statum Provinciae publicum adtinentibus imbuti fuerint, modo cetera publicae tranquillitatis habeatur ratio, nullam ea causa vim afferri oportere, omnium. religionum sapientes putant. 37. E tribus nationibus consistente Regno. Quid haec ex jure publico Transsilvaniae significent, explicatum est supra N. 15. 38. Evidenter doceant. Quam evidenter id fiat, iterum iterumque diximus 39. Quo pacto itaque factum est, nunquam ut haec natio, nisi si qui Nobilibus Hungaris adscripti fuerint, atque adeo ne quidem ante Seculum septimum decimum, quo se demum priscis juribus suis exutam queritur, publicis provinciae consiliis sit adhibita? 40. Harum quae sequuntur similes esse neniae Graecorum Constantinopolitano. rum possint, suis se per Turcas victores juribus exutos querulantium. 41. At vero ad consequendam praeclaris facinoribus nobilitatem atque adeo ad praecipua etiam provinciae munera omnium apud nos gentium hominibus aditus semper patuit, ut non jam aliquos Valachorum eu pervenisse, sed in tanta horum hominum multitudine non plures, ut pervenirent, meruisse, mirandum sit. Ceterum quae proferuntur exempla, ambiguae. esse jam supra Not. 17. monuimus et sane Volfgangum Bethlen in scribenda historia aliquando privatis familiarum simultatibus aliquid tribuisse sic satis notum est, ut adeo in parenthesi illa (ad an. 1597. pag. 45.) non magnum possit esse situm argumentum. 42. Istuc quidem est dedita opera tenebras et latibula consectari, aut naufragorum more proximam quamque tabulam atque adeo paleas innatantes captare. Sane nec Armenis, si qui sint Transsilvaniae Nobiles, viam ad munera publica legibus interclusam scio, Sed hominum novorum, et paucorum, et non magnopere iis Artibus deditorum, quibus et Nobilitas et via ad Magistratus provinciae ampliores paratur, neminem ad hos tempus ad illustriores gradus esse eluctatum, quis miretur? 43. Statutum hujuscemodi nunquam conditum est, neque condi: utique seu oportuit, se potuit, Valachis ex quo tempore in jus dictionemque Hungarorum concesserunt, nunquam, ut hactenus satis aperte demonstratum, jure civitatis fruitis. At vero ea statuta, quibus jus Civitatis Transsilvanae tribus illis Nationibus,nulla Valachorum memoria, adscribitur, utique Principum etiam auctoritate et condita et confirmata fuerunt. 44. Age vero nos quoque porisma simile addamus. His ita constitutis, quum natio Valachorum ejus adeo, quo ipsa nititur. Auctoris fide ab Hungaris profligata in eorum Dominium concesserit, neque seculis temporibus unquam iis juribus fruita fuerit, quibus Nationes, quas receptas vocamus, utebantur, ut adeo merito in publicis provinciae legibus Principum Statuumque|auctoritate rogatis confirmatisque pro tolerata duntaxat habeatur: a gratia eorum, quibus in Transsilvania jus proprium est, inquilinos in numerum legitimorum Patriae civium cooptandi, Principis nempe, Nobilium deinde, ac liberorum Siculorum Saxonumque pendet, Valachorum nationi jura civitatis Transsilvanae impertiri. 45. Quae heic farrago sequitur, ad parerga pertinet ex his ipsis, quae jam dicta sunt, illustranda. Iosephi II. decreta maturiore consilio sublata sunt, et (quod heic grave sane est) jura quaedam prioribus hujus Principia Decretis novi beneficii instar concessa Valachis non postliminio reddita fuerunt. 46. Paullo supra agnita per Mariam Theresiam Valachorum jura fuisse dictum fuit ab auctore libelli supplicis: at vero ex articulo VI. anni 1744. heic loci inserto qui sensus Reginae de Valachis fuerint, sane patescit. Neque autem seu amplius aliquid arrogare sibi Valachi possunt, seu metuere, ne eo, quod ipsis hac lege tribuitur, jure vivere non permittantur; praesertim quum eundem illum articulum deinceps quoque retineri Aug. Princeps Leopoldus II. Rescripto in Praefatione nostra memorato imperet. 47. Ignotam sibi esse legem. Ignotam esse Valachis legem aliquam, ut maxime existeret, mirandum non esset. Cf. Not. 34. Ceterum ego quidem, si esset lex ejusmodi serius rogata, dubitarem saltem, an non aliquo tempore id secus fuerit: nunc vero quum nulla ante lege condita idem factum videam, penitus nempe inducor, ut credam id semper obtinuisse, quod novellari isto articulo anni 1744. nequaquam decretam sed declaratum dumtaxat est. 48. Constitisse. Id est, universos incolas, de quibus Schediasma Monostoriense loquitur, in alienis possessionibus commorantes, pendendisque decimis obnoxios Hungaros et Valachos fuisse. 49. Systema hujus Vnionis. Quam dextre! In articulo allegato ita habetur: „Qui eidem nationi e tribus receptis Systema hujus Principatus constituentibus et cetera.” contra in libello supplici dicuntur tres nationes Systema Vnionis constituere, At vero primum indubium est, Valachorum Nationem ad Vnionem non pertinere; deinde autem authenticis documentis multis, publicis Regum Principumque litteris, quarum proferre possumus autographa, non ambiguo Schediasmate Monasterii cujusdam ostendimus, status et ordines provinciae, atque adeo eos Transsilvaniae incolas, penes quos cum Principe ferendarum legum potestas esset; qui Provinciae personam in publicis consiliis sustinuissent, ex iis fuisse Nationibus conflatos, quae Unione comprehensae sunt. 50. Iterum neniae, quibus, ut repetam, quod notavi, accinere Graeci Constantinopolitani possint. 51. Quid hoc autem rei? Anne in praesentia Valachi pro quarta natione habentur? minime. Tamen ut deinceps habeantur, flagitant, neque (quod nempe articulus allegatus fieri vetat) quartam nationem erigendam adserunt. Subtile nempe hoc atque acutum aliquid esse volebant: non esse erigendam quartam nationem, quoniam jam esset. 52. Actum fuit, ut advenae Valachi, qui non sine insigni priorum incolarum damno, ut item olim (Approbat Const. P. 3. t. 5. art. 2.) in quibusdam pagis sedes fixissent, ad natalia loca sua, unde non longe ante demigraverant, transferrentur. Sed hoc quidem heic loci adiaphorum est. 53. Locus diplomatis anno 1224 exarati, ad quem haec referuntur, ita ha bet: Praeter vero supra dicta Silvam Blacorum et Bissenorum cum aquis usus communes exercendo cum praedictis scilicet Blacis et Bissenis iisdem contulimus. Silvarum quarandum et aquarum usus Andreas II. Saxonibus et Valachis communes esse voluit, si eam, quae maxime Valachis faveat, Andreani diplomatis interpretationem adoptemus. Atque hoc titulo universe adserere: Evidenter constare, Valachos iisdem cum natione Saxonica frui debere juribus et libertatibus, istuc quidem est abuti insigniter illa de ampliandis favoribus Iuris Regula. 54. Vitiis. At at eo Seculo, quo litterae illae famigerate Monostorienses exaratae fuerunt, Valachi non erant in abjecto Statu, ut contenditis: an idcirco melioris frugis haec natio fuit? Cf. quae supra Regiarum litterarum fide dixi N. 26. queis addi potest diploma Ludovici I. anno 1366. de coërcenda Malefactorum in Transsilvania signanter Olahorum licentia exaratum, quod e MSS. Cornidesianis vulgavit Katona Hist. crit. R. H. Tomo X· pag. 374. 55. Injuriae publicae. Rem ipsam hos vocabulis expressam certam esse, id est Nationem Valachorum non eodem in Transsilvania cum Nobilibus, liberis Siculis et Saxonibus jure gaudere, ex dictis constare arbitror: quomodo vocabula ipsa injuria haberi possunt? 56. Atqui sane multi Valachorum illustriore loco in provincia sunt nunc, quam olim fuisse litteris illis Monasterii Monostoriensis perhibeantur, quas de hominibus, quos subditos vocamus, certe non de Nobilibus fundorum dominis loqui manifestum est. 57. Iam istud quidem ita nimium est, ut non alio ex capite additum videatur, quam ut Valachi negari sibi aliquid pati absque molestia possint; nam istius quidem extremi obtinendi, quamquam se ipso non magni momenti, nulla hominibus utcunque exili judicandi facultate praeditis affulgere spes potuit. 58. Magnae partis regnicolarum desiderio. De quo sane, sit dicto venia, vehementer dubitari potest. Sane status et ordines Patriae meae ita historia provinciae, cujus ipsi membra sint, versatos persvasum mihi est, ut. quam .haec, quae proferuntur a Valachis, levidensia sint atque inania, pervideant. An vero ea mente sint, ut existiment, Valachos recentioribus saltem temporibus ita egregie de hac patria meritos esse, ut tametsi ad hoc tempus jure civitatis Transsilvanae fruiti non fuerint, istud tamen ipsis hoc tempore beneficium sit impertiendum, viderimus. 59. Atque his in utramque partem uberius disputatis cogamus jam denique in brevem summam omnem hanc farraginem, atque rem ipsam parergis resectis uno obtuitu pervidendam lectorum judicio offeramus. Argumentum est: fueritne Valachorum natio ex eo tempore, quo Transsilvania in potestatem Hungarorum concesit, eodem, quo tres, quas receptas vocamus, nationes jure civitatis Transsilvanae fruita. Iam primum quid hoc Ius civitatis significet, quove indicio, quisnam ex institutis provinciae hoc jure fruatur, intelligi possit, statuendum est Ac mihi quidem luculentum videtur, eos, qui se hoc jure gaudere adfirment, docere oportere, jure se Suffragii in comitiis provinciam repraesentantibus gaudere,| atque aut immediate, ut vulgo dicitur, aut mediate par legatos partem aliquam in ferendis legibus, capiendisque pro Salute patriae communi consiliis habere. Atque hoc constituto videamus, quid a Valachis ad jus istud nationi suae adserendum, quid a nobis contra prolatum sit. Primum ergo Valachorum argumentum istuc est. Valachi vetustissimi eorum, qui nuns sunt, Transsilvaniae incolae, pactis cum Tuhutumo Vngarorum duce, teste Anonymo Belae Notario, initis jus Transsilvanae civitatis cum Vngaris aequo jure obtinuere, neque serius eodem lege aliqua definita exuti atque adeo jure ad seculum usque septimum decimum usi fuere. Quae huc proxime pertineant, responsa nostra haec sunt. 1. Ostendimus Valachos nostros, etsi parte aliqua Romanorum esse reliquias largiamur, non continenter a Trajani aetate in Transsilvania restitisse, (demtis fortasse paucissimis de Romanorum plebe, qui se a ceteris in Moesiam abeuntibus avulserint, atque inter Dacos latitarint.) Sed si Romanis, Graecis atque Valachis Seriptoribus fides sit habenda, eosdem saltem majore frequentia serius atque adeo fixo jam Hungarorum in Transsilvania imperio ex regione Haemi montis in Valachiam atque deinceps in Transsilvaniam commigrasse. 2. Belae Notarii sesqui quarto Seculo ab rebus, quas narrat disjuncti, atque ita rudis, ut in Duce admodum, cujus auspiciis Hungari in has terras venerint, designando aberret, (quod Pray multis et Annalium suorum et Dissertationum locis ostendit) quique vulgi cantilenis jocularibus pro fonte historiae usus fuerit, narrationem de Tuhutumo a Scriptorum et longe antiquiorum et cetera accuratissimorum narratione abhorrentem non esse ejus ponderis vidimus, ut pro fundamento juris nationi integrae adserendi haberi tuto possit. Sed hanc quidem de aetate auctoritateque istius Notarii litem Prayum inter et Auctorem Historiae criticae Ducum Hungariae agitatam nequaquam definiendam nobis summimus. Neque sane necesse est; nam 3. Verba ipsa Belae Notarii eum habere posse explicatum docuimus, ut incolas Trassilvaniae profiigato suorum exercitu, Duce Gelou enecto, vitae gratiam sibi a victoribus Ungaris depactos fuisse, cetera eos pro Dominis, ut ex jure belli par erat, habuisse inteliigamus. Id quod 4. Confirmavimus multis sane veteribus atque adeo Seculo septimo decimo vetustioribus documentis, ex quibus evidenter patescit, Valachorum nationem nunquam jure Comitiorum atque adeo eo jure fuisse gavisam, ut in communibus patriae rebus procurandis ejus aliquae partes essent, ta metsi quidam Valachi praeclare factis suis id consequuti sint, ut Nobilibus Hungaris accenserentur. Quum itaque nulla definita lex sit, qua Valachorum nationi jus civitatis Transsilvanae abrogatum serius dici possit, id esse argumento diximus, nunquam inde ab Vngarorum adventu nationem Valachorum hoc jure fuisse gavisam. Alterum, quod a Valachis profertur, argumentum abrupta sententiola, excerpta ex litteris conventus Monostoriensis anno 1437 exaratis, nititur, quae sic habet: Paulus Magnus de Vaidaháza Vexillifer Vniversitatis regnicolarum Hungarorum et Valachorum. Qua quidem intelligi volunt, universos Transsilvaniae Status eo tempore Hungaros Valachosque fuisse, atque adeo eodem utramque Nationem jure fuisse gavisam. Contra nos prolatis ipsis litteris, quatenus a Prayo exscriptae fuerunt, vidimus 1. Nequaquam his litteris id ex instituto agi, ut Status provinciae Transsilvanae designentur. 2. Sermonem heic fieri de hominibus alienorum fundorum colonis, pendendisque decimis Episcopo Transsilvaniensi obnoxiis, atque adeo non de hominibus, qui pro Statibus et Ordinibus haberi possint. 3. Aliorum Regum litteris cum hoc Schediasmate contextis extricavimus denique, Sermonem in his litteris esse de colonis Episcopo Transsilvaniensi ensi obnoxiis, ex quorum Decimis Banderium sub signo Episcopi militare solitum aleretur, atque universae hujus turmae, non omnium, totius Transsilvaniae Statuum et Ordinum vexilliferum Magnum illum fuisse. Extremum additur levidense istud: Cl. Pray de iisdem litteris loquens ait: eosdem Hungaros et Valachos provocare ad instrumentum S. Stephani Regis, in quo de fuis immunitatibus agatur, atque hinc concluditur, Hungarorum et Valachorum easdem immunitates fuisse. Respondimus 1. Diploma istud Stephani, ad quod Hungari illi et Valachi intervallo quatuor Seculorum provocant, nemini admodum, ne Prayo quidem, ut ipse Sulzero confessus est, visum. At vero nos, si simus tantisper increduli, neque eo ipso, quod Valachi ad quasdam veteres litteras provocent, easdem litteras etiam exstitisse certum habeamus, excusandi sane sumus, qui nimirum sciamus, nostra admodum aetate Valachos in publico hujus Provinciae tribunali ad litteras metales Attilae in charta linea, hodierno Valachorum idiomate, atque hodiernis ipsorum characteribus exaratas provocavisse, iisque vetera sua jura pago Resinar confirmare adnisos fuisse. 2. Ex litterarum, in quibus haec provocatio sit, argumento judicari posse, si quae Valachis a D. Stephano immunitates datae sint, eas ad rationem praestandarum decimarum, non ad jus civitatis, de quo agimus, pertinuisse.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://dspace.bcucluj.ro/bitstream/123456789/12501/1/BCUCLUJ_FCS_BRV548.pdf Transcriere: Marius MARCU |