Praefatio ad Maximilianum regem.
Rex, cui sceptra dedit Latialia conditor orbis Imperiumque tuo subdidit arbitrio, Accipe Germanam pingentia carmina terram In genere et totam cerne superficiem:
Aequora cum silvis, populos, montes, iuga, gentes 5 Et quantum silva extenditur Hercynia. Haec, rogo, pauca legas, donec Germania tota Illustrata tibi, Maxmiliane, detur.
Origo mundi ex ventre demogorgonis.
Per Demogorgoneum memorantur cuncta tumultum Ex veteri prodisse chao, dum ventre tumeret Forte senex totumque ferens in corpore mundum Distendit gravidam maturi ponderis alvum
Quod fuit aeterni conceptum ab origine mundi; 5 Impatiensque oneris cupidusque reponere tandem Pondus iners molemque rudem se ventre prementem Indignatus ait: ŤVacuas te profer in auras, O mundi deforme chaos superisque pudendum
Et vos cunctarum discordia semina rerum, 10 Ignava in nostris quae tanto tempore membris Delituistis acres facientia saepe dolores Visceribus tumulata meis, dum bella movetis. Ite, ite actutum, iubeo, pulchroque decore
Condite luciflui rutilantia sidera caeli 15 Et me iam vestro vacuum praestate tumultu, Dum mundi fabricetis opus, quod pace perenni Alliget aeternus concordi foedere mundus!ť Dixit et excutiens uterum mox terra polusque
Et mare fluctivomum liquidusque et turbidus aer 20 Quique subest gelidae lunae nunc proximus ignis Exierant propriis spatio et disiuncta figuris Atque lacunosas ventris liquere cavernas. Moxque per octavam simulacra micantia sphaeram
Ignifluis radiata comis per quinque patentes 25 Zonas se totum subito explicuere per orbem. Hinc Vervex et Libra pares facientia noctes Et Caper et Cancer, quae maxima tempora luci Et tenebris referunt et quae prolata sub axes
Signa micant, cursum peragunt mox fixa diurnum 30 Bisque duodenas redeunt revoluta per horas Donaque per teneras coeperunt fundere terras Et variis radiis lucere per aera deorsum Infusa virtute nova, quae semina rerum
In terrae tumulata sinu caecoque in acervo 35 Digessit iussitque suis distare figuris. Hinc tellus variis florum redimita coronis Arboribusque suis fructus frugesque creavit Atque homines pecudesque simul produxit in arvis.
Hinc volucres aer piscesque receperat aequor 40 Per mare squamigeris ducentes corpora pinnis Hinc etiam, octavo quae sunt contraria mundo, Astra suis variis coeperunt currere cyclis: Saturnus totumque regens qui Iuppiter orbem
Et Mars, qui miseras immittit sidere clades, 45 Et Phoebus Veneri socius citharaeque repetor Mercurius, gelidae Lunaeque novissimus orbis, Quae nunc retrogrado properantia tempora motu Impediunt tardantque vagas procedere causas
Et rursus statione sua fluitura morantur, 50 Ut stabili fixoque meent sua fata tenore, Dum miscent refluo volitantia semina motu Per varias reditura vices, ut longa per aevum Compleat aeterno mundus sua saecula cursu
Illa iubente deo, rapidis qui praesidet astris. 55
De situ Germaniae et moribus in generali.
Gens invicta manet toto notissima mundo, Terra ubi se devexa globo demittit in Arcton, Solis et algoris patiens durique laboris, Ingrata ignavam vitae tolerare quietem,
Indigena, haud alia ducens primordia gente, 5 Sed caelo producta suo, Demogorgonis alvus Protulerat patulas ubi cuncta creata sub auras. Germanos vocitant Latii, Graii sed adelphos, Quod fratrum soleant inter se vivere more,
Nomen nobilibus quod adhuc venerabile nostris. 10 Pectoribus similes ingentes corporis artus, Prodiga cui natura dedit per lactea colla Candida proceris tollentes corpora membris. Flava coma est, flavent oculi flavoque colore
Temperie iustam retinent sua membra staturam; 15 Voxque habitum mentis cum gestu et pectora prodit, Vox quae nil muliebre sonat, sed tota virilis Martia crassiloquo testatur corda palato. Commune his studium venari, equitare, vagari
Atque suum varias victum quaesisse per artes, 20 Vel Bacchum viduis crescentem iungere palis Arvaque quadriiugo proscindere pinguia aratro, Nec patrio tepuisse solo iuvenilibus annis, Sed mox doctiloquae praecepta adiisse Minervae,
Vel vaga veliferas duxisse per aequora naves 25 Atque suis terris varias adducere merces, Nec censere nefas animum intendisse rapinis, Dum fera belligeri meditantur proelia Martis, Atque illum regum celsas quaesisse per aulas
Quattuor ad fines, quas Teutonis ora coercet, 30 Sive per Hercyniae nemorosa cacumina silvae Dentatos prosternere apros silvisque vagantes Aeripedes cervos ursosque agitare feroces, Unguibus accipitres trucibusque iubere rapinas,
Tollere et evulsas dispergere in aethera plumas. 35 Hinc animus dubiis audens se credere rebus, Nec segnis timidusque mori roseumque cruorem Pro patria et caris certans effundere amicis Atque avidus caedis, si qua ulla iniuria laesit,
Quique fidem sancto et constanti pectore servat, 40 Religionis amans superumque et cultor honesti Et veri iustique tenax, mens consona labris, Ficta coloratae fugiens mendacia linguae.
De sideribus verticalibus Germaniae.
Qualia ab Herculeis memorantur pectora stellis, Perseo Andromedaeque vago descendere Olympo, Fortia robustis animare et corpora nervis, Quique sub extremo monstratur cardine Cepheus,
Ultimus algenti quem torquet circulus orbe 5 Nocte carens, calidi dum Sol stat sidere Cancri, Et Bacchi Phoebique decus rigidusque Bootes Heniochusque suo volitans per sidera curru, Ursa minor maiorque trucem complexa Draconem,
Numquam caeruleas subeunt quae Tethyos undas 10 Sidera: Germanas radios iaculantur in oras.
De quattuor lateribus Germaniae, fluminibus, maribus et insulis.
Pulcher ab occiduo quas claudit limite Rhenus, Alveus et rapidus pulchras allabitur urbes Et tandem externum triplici cadit ore sub aequor Nosque a Sequanicis disiungit flumine Gallis.
Vistula purpureo sed terminus extat ab ortu, 5 Vistula Sarmaticis qui famosissimus oris In Codanum trifidis effundens faucibus ora, Hic ubi Bruteno clara est Germania portu Et capit innumeras Codonea per aequora naves,
Quae glaesum eiciunt, quod succinus ore Latino 10 Dicitur et nostris tantum reperitur in oris. Danubiusque rapax et amictae nubibus Alpes Austrinos faciunt fines metamque resignant Italicae, Illyricae Scythicae et contermina genti.
Solus Germanas Hister sed deserit oras 15 Lata peregrinis inducens flumina terris Germano concepta solo, quaeque Ungarus acri Barbarus ore bibit Metanastaque Teutonus haurit, Hic ubi nunc pulchro claret Moldavia tractu,
Septenis tandem qua faucibus exit in aequor 20 Non Nilo nec Gange minor, qui maxima toto Orbibus ex aliis memorantur flumina mundo, Impellit salsos diffuso gurgite fluctus. Sed mare Codoneum (Germano et nomine dictus
Oceanus) fines posuit natura sub Arcton, 25 Quos ultra tria regna manent gelidusque Britannus, Orcadibus qua cincta suis Tyle et glacialis Nuper Hyperboreo quae inventa est insula regi, Norvegos Dacosque regens Suedosque bibaces,
Ultima concreti qui cernunt sidera caeli 30 Aestatis verisque inopes hiememque perennem Perpetuasque nives caelo patiuntur inerti, Quicumque egelido terram coluere sub axe; Inter quos memorant Lappones nomine dictos,
Qui vitam specubus ducunt silvisque nivosis 35 Venantes madros et molles pelle sabellos Et nostri fugiunt rigidi commercia mundi Congressusque hominum nec habentes ore loquelas, Horrida barbaries rigido damnata sub axe
Atque feris similes; quorum cognoscere mores 40 Et ritus quis forte velit, petat ille libellos, Quos de Germanis nuper conscripsimus oris. Talis ad Arctoum nostra est Germania tractum Sauromatis vicina feris Asiaeque potenti,
Hic ubi se Tanais sinuoso litore volvit 45 Impetuosus aquis rigidis vastamque paludem Et matrem marium ditat glacialibus undis. Interiora rigat terrae sed maximus Albis, Qui rapidus mediam fluvius perlabitur oram,
Et quantum Rhenus, sic Vistula distat ad ortus, 50 Tandem et Cimbriacum vagus exoneratur in aequor, A Cimbris quod nomen habet, quos proxima Dacis Chersonensus habet rigidum porrecta sub axem, Isthmos ubi geminum sua litora pandit in aequor
Oceanum Codanumque videns, ubi Scandia dives 55 Alleces totum mittit piscosa per orbem Et strumulos, sicco quos mittit corpore Suedus, A struma qui nomen habent gluvieque patente.
De tribus iugis et montibus Germaniae.
Sed nemus Hercynium, montes et ab Alpibus orti Cum ramis totam se diffudere per oram Iamque sub occiduum tendentes brachia solem. Hinc Austrum Boreamque petunt Eurumque sonorum,
Donec in Euxinum procumbant vertice Pontum 5 Quaque Byzantinas angustat Bosporus undas. Sed tria Germanae tollunt iuga maxima terrae Verticibusque suis feriunt vaga sidera caeli Impositasque ferunt nebulosis montibus arces
Et scabris latebris spumantia flumina fundunt: 10 Primum est, immani dorso quod spectat in Arcton Germanos Gallosque videns Italosque potentes, Quod Rheni Rhodanique parens Oenique sonantis, Quod veteres prisco dixerunt nomine Adulam,
Atque suis longis ramis nunc procreat Alpes 15 Hic ubi cum rapidis Athesis se concitat undis Adriaco miscere salo Venetisque superbis Dicere, Germano quod dedant colla tyranno. Ast aliud Carpathus habet, qui spectat in Eurum
Auspicium nostris niveo dans vertice terris, 20 Quem Suevum in priscis memini dictum esse libellis, Qui cuproque auroque scatens variisque metallis Pannoniam largo locupletat munere gentem. Hercyniumque iugum medio Germania tractu
Erigit et multis dispargit Reg: dispergit cornua terris 25 Ex quibus ingenti dorso stans Pinifer atrum Tollit in astra caput liquidoque a vertice quattuor Quattuor ad mundi fundit vaga flumina partes: Moenus in occiduum festinat currere Rhenum
Et Sala, qui Drusi gestat praeclara tropaea, 30 Algentes petit Albis aquas, Nabus exit in austrum, Egra sed Eoos flectit sua cornua in ortus Et secum Hercyniam trahit alto vertice silvam,
De tractu Hercyniae silvae per Germaniam.
Quae variis porrecta plagis nunc vasta sub Arcton Inque Eurum Zephyrumque suis cum saltibus errans Explicat immensos annoso robore lucos Religione sacros, veteri quoque amore verendos,
Qui druidum densae per opaca silentia silvae 5 Plurima magnificis servant coenobia tectis, Quae Diti nigris operantur sacra cucullis Vallibus irriguis constructa, ubi murmura blando Unda sonans placidos inducit corpore somnos.
Sed Transrhenanas ubi silva reliquerit oras, 10 Tendit ad innumeras Germano sanguine gentes: Per Suevos Chaucosque feros madidosque Sugambros Algionesque truces Rhenique ad fluminis ortum Perque lacus geminos candentes praeterit Alpes
Helvetiis porrecta iugis durisque Cheruscis, 15 Vindelicos Rhaetosque petens et Norica rura Perque lacus plures capientium ab Alpibus undas Boiorum deserta petit rursusque sub Arcton Brachia longa iacit, Suevos Francosque, Turogos
Circuit, Abnobios montes, qui particula Alpium, et, 20 Saxonicisque reducta plagis Phrisiisque bubulcis, Visigothis Ostroque Gothis Cimbrisque vetustis, Donec Germanum prope tangat saltibus aequor. Ast ubi spumiferi fontes contexerit Histri,
Purpureum vertit silvas scopulosque sub ortum 25 Austriacas aditura plagas Cetiumque comantem, Qui dum nubigeras radicem accepit ad Alpes, Quas Carnus Styriusque tenet Slavusque bilinguis, Hic ubi Danubius positurus nomina Ponto
Proxima Dalmaticae radit confinia terrae, 30 Qua Dravus Savusque vagum exonerantur in Histrum; Sed longum Austriacas dorsum protendit in oras, Quod tandem rapido calva fronte imminet Histro, Unde sibi totum sunt nomina nota per orbem;
Hunc silva obliquis ramis et collibus atris 35 Integit atque feris foliosa cubilia sternit Silviferumque caput nemoroso vertice vestit. Silva prius late Bavaras sed sparsa per oras, Ante sub Austriacas quam tendat brachia terras,
Obliqua ad Vilsi protendens cornua ripas, 40 Vilsus in Histrinis qui tandem perditur undis. Ast ubi per Bavaros ingentia cornua flexit, Mox Francos Turogosque petit Boemosque feroces, Tanquam nativo claudit quos undique muro,
Quos medio nutrit bellax Germania tractu; 45 Pingue solum: frugumque ferax silvaeque perennis, Plurima Germanis quae emittit flumina terris: Albim, Oderam, qui Nigra fuit memorata vetustis. Quos ubi deseruit Carpathi culmina spectans,
Marcomanes Gepidasque petit Iazygesque potentes, 50 Hic ubi nunc cultis est Transsilvania terris Moribus Almanis gentem linguaque creavit. Inde iterum vasto diffundit cornua flexu Visburgos Sabocosque petens durosque Gelonos
Quaque manet pulchro dives iam Prussia portu 55 Sarmaticis obducta plagis quosque ultimus orbis Angulus abscondit, Agathyrsos limite claudit. Ad Tanais fontes Riphaeoque in vertice late Diffusa et fines Europae vasta pererrans
Diversasque feras volucresque in saltibus abdens, 60 Per Masovina truces abscondens rura visontes, Proinde metalliferos extollens undique montes Argentique aurique ferax variisque metallis Plurima perpetuis effundit munera venis
Fornacesque cavas, rapidus quibus aestuat ignis, 65 Quem fovet excussis ventosis follibus aura, Quas circum valido se tollit malleus ictu, Quem rapidis levat unda rotis et machina molis Ingenti sonitu ferit astra volantia caeli
Brontis opus Steropisque gerens, liquefacta metalla 70 Extendit varias ubi ferri lamina formas
De qualitate telluris per Germaniam.
Terra hominum pecudumque ferax quaeque ubere gleba Spiciferam Cererem multo cum fenore reddit Pascua florigeris extendens pinguia pratis Ingentesque lacus, varias vastasque paludes
Et fluvios varios, sapido qui pisce redundant, 5 Collibus apricis agrisque et montibus altis, Plurima vitiferi qui fundunt munera Bacchi, Vicino iam sole novo, qui sidere laeto Proximior nostris infundit lumina terris.
Hinc varii cultus et cultis moenibus urbes, 10 Mitior et populus Germano nascitur orbe Explosa ruditate fera, quam barbarus olim Silvicola in riguis servabat saltibus ortus. Illa superficies Germanis traditur oris,
Quae mihi bis quinos fuerat lustrata per annos, 15 Quam silvis fluviisque suis et montibus altis Et variis populis vario et discrimine linguae Sideribusque suis deus et natura creavit.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html |