LIBER TERTIUS
I. Inter haec Alexander, ad conducendum ex Peloponneso militem Cleandro cum pecunia misso, Lyciae Pamphyliaeque rebus conpositis ad urbem Celaenas exercitum admovit. Media illa tempestate moenia interfluebat Marsyas amnis, fabulosis Graecorum carminibus inclitus. Fons eius ex summo montis cacumine excurrens in subiectam petram magno strepitu aquarum cadit; inde diffusus circumiectos rigat campos liquidus et suas dumtaxat udas trahens. Itaque color eius placido mari similis locum poetarum mendacio fecit: quippe traditum est nymphas amore amnis retentas in illa rupe considere. Ceterum, quamdiu intra muros fluit, nomen suum retinet; at, cum extra munimenta se evolvit, maiore vi ac mole agentem undas Lycum appellant. Alexander, quidem urbem destitutam a suis intrat, arcem vero, in quam confugerant, oppugnare adortus caduceatorem praemisit, qui denuntiaret, ni dederent, ipsos ultima esse passuros. Illi caduceatorem in turrem et situ et opere multum editam perductum, quanta esset altitudo intueri iubent, ac nuntiare Alexandro non eadem ipsum et incolas aestimatione munimenta metiri: se sciret inexpugnabiles esse, ad ultimum pro fide morituros. Ceterum, ut circumsederi arcem, et omnia sibi in dies artiora esse viderunt, sexaginta dierum indutias pacti, ut, nisi intra eos auxilium Dareus ipse misisset, dederent urbem, postquam nihil inde praesidii mittebatur, ad praestitutam diem permisere se regi.
Superveniunt deinde legati Atheniensium, petentes ut capti apud Granicum amnem redderentur sibi. Ille non hos modo, sed etiam ceteros Graecos restitui suis iussurum respondit finito Persico bello. Ceterum Dareo imminens, quem nondum Euphratem superasse cognoverat, undique omnes copias contrahit totis viribus tanti belli discrimen aditurus. Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus frequens; tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sangarius amnis praeterfluit pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse conperimus, utroque in artas fauces conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret, sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet, ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria committeret. Alexander, urbe in dicionem suam redacta, Iovis templum intrat. Vehiculum quo Gordium, Midae patrem, vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum conpluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa explicatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia, quippe series vinculorum ita adstricta, ut unde nexus inciperet quove se conderet nec ratione nec visu perspici posset; solvere adgressus iniecerat curam ei ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis: "Nihil", inquit, "interest quomodo solvantur", gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel implevit.
Cum deinde Dareum, ubicumque esset, occupare statuisset, ut a tergo tuta relinqueret, Amphoterum classi ad oram Hellesponti, copiis autem praefecit Hegelochum, Lesbum et Chium Coumque praesidiis hostium liberaturos. His talenta ad belli usum quingenta attributa, ad Antipatrum et eos, qui Graecas urbes tuebantur, DC missa, ex foedere naves sociis imperatae quae Hellesponto praesiderent. Nondum enim Memnonem vita excessisse cognoverat, in quem omnes intenderat curas, satis gnarus cuncta in expedito fore, si nihil ab eo moveretur.
Iamque ad urbem Ancyram ventum erat, ubi numero copiarum inito Paphlagoniam intrat; huic iuncti erant Heneti, unde quidam Venetos trahere originem credunt. Omnis haec regio paruit regi, datisque obsidibus tributum, quod ne Persis quidem tulissent, pendere ne cogerentur inpetraverunt. Calas huic regioni praepositus est; ipse, adsumptis qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit.
II. At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus quam par erat motus omissa omni alia spe statuit ipse decernere: quippe quae per duces suos acta erant, cuncta damnabat, ratus pluribus curam, omnibus afuisse fortunam. Igitur castris ad Babylona positis, quo maiore animo capesserent bellum, universas vires in conspectum dedit, et, circumdato vallo quod decem milium armatorum multitudinem caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. Orto sole ad noctem agmina, sicut discripta erant, intravere vallum; inde emissa occupaverant Mesopotamiae campos, equitum peditumque propemodum innumerabilis turba, maiorem quam pro numero speciem ferens. Persarum erant centum milia, in quis eques XXX milia inplebat, Medi decem equitum, quinquaginta peditum habebant. Barcanorum equitum duo milia fuere, armati bipennibus levibusque scutis cetrae maxime speciem reddentibus: peditum decem milia equitatum pari armatu sequebantur; Armenii quadraginta miserant peditum, additis septem milibus equitum. Hyrcani egregiorum equitum, ut inter illas gentes, sex milia expleverant, additis equitibus militatura idem vicies quadraginta milia peditum armati erant; pluribus haerebant ferro praefixae hastae, quidam lignum igni duraverant; hos quoque duo milia equitum ex eadem gente comitata sunt. A Caspio mari octo milium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum iis erant ignobiles aliae gentes: duo milia peditum, equitum duplicem paraverant numerum. His copiis triginta milia Graecorum mercede conducta, egregiae iuventutis, adiecta. Nam Bactrianos et Sogdianos et Indos ceterosque Rubri maris accolas, ignota etiam ipsi gentium nomina, festinatio prohibebat acciri. Nec quicquam illi minus quam multitudo militum defuit. Cuius tum universae aspectu admodum laetus, purpuratis solita vanitate spem eius inflantibus, conversus ad Charidemum Atheniensem belli peritum et ob exilium infestum Alexandro, - quippe Athenis iubente eo fuerat expulsus, - percontari coepit satisne ei videretur instructus ad obterendum hostem. At ille et suae sortis et regiae superbiae oblitus: "Verum", inquit, "et tu forsitan audire nolis, et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor. Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen. Vir viro, armis arma conserta sunt; ad nutum monentis intenti, sequi signa, ordines servare didicerunt; quod imperatur, omnes exaudiunt. Obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam, non duces magis quam milites callent. Ac ne auri argentique studio teneri putes, adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubiculo est; cibus, quem occupati parant, satiat; tempora somni artiora quam noctis sunt. Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est: in illa terra quae hos genuit auxilia quaerenda sunt; argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte." Erat Dareo mite ac tractabile ingenium, nisi etiam naturam plerumque fortuna corrumperet. Itaque, veritatis inpatiens, hospitem ac supplicem, tunc cum maxime utilia suadentem, abstrahi iussit ad capitale supplicium. Ille ne tum quidem libertatis oblitus: "Habeo", inquit, "paratum mortis meae ultorem: expetet poenas mei consilii spreti is ipse, contra quem tibi suasi. Tu quidem, licentia regni tam subito mutatus, documentum eris posteris homines, cum se permisere fortunae, etiam naturam dediscere." Haec vociferantem, quibus imperatum erat, iugulant. Sera deinde paenitentia subiit regem, ac vera dixisse confessus sepeliri eum iussit.
III. Thimodes erat, Mentoris filius, inpiger iuvenis, cui praeceptum est a rege, ut omnes peregrinos milites in quis plurimum habebat spei a Pharnabazo acciperet, opera eorum usurus in bello; ipsi Pharnabazo tradit imperium, quod ante Memnoni dederat. Anxium de instantibus curis agitabant etiam per somnum species imminentium rerum, sive illas aegritudo, sive divinatio animi praesagientis accersit. Castra Alexandri magno ignis fulgore conlucere ei visa sunt, et paulo post Alexander adduci ad ipsum in eo vestis habitu, quo ipse fuisset, equo deinde per Babylona vectus, subito cum ipso equo oculis esse subductus. Ad haec vates varia interpretatione curam distrinxerant. Alii laetum id regi somnium esse dicebant, quod castra hostium arsissent, quod Alexandrum, deposita regia veste, in persico et vulgari habitu perductum ad se vidisset; quidam non: augurabantur quippe inlustria Macedonum castra visa fulgorem Alexandro portendere: quod vel regnum Asiae occupaturus esset, haud ambiguae rei, quoniam in eodem habitu Dareus fuisset, cum appellatus est rex. Vetera quoque omina, ut fere solet, sollicitudo revocaverat. Recensebant enim Dareum in principio imperii vaginam acinacis persicam iussisse mutari in eam forman, qua Graeci uterentur, protinusque Chaldaeos interpretatos imperium Persarum ad eos transiturum quorum arma esset imitatus. Ceterum ipse et vatum responso, quod edebatur in vulgus, et specie, quae per somnum oblata erat, admodum laetus castra ad Euphraten movere iubet.
Patrio more Persarum traditum est orto sole demum procedere. Die iam inlustri, signum e tabernaculo regis bucina dabatur: super tabernaculum, unde ab omnibus conspici posset, imago solis crystallo inclusa fulgebat. Ordo autem agminis erat talis. Ignis, quem ipsi sacrum et aeternum vocabant, argenteis altaribus praeferebatur. Magi proximi patrium carmen canebant. Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur pumiceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero: quippe Persis quoque in totidem dies discriptus est annus. Currum deinde Iovi sacratum albentes vehebant equi: hos eximiae magnitudinis equus, quem Solis appellabant, sequebatur; aureae virgae et albae vestes regentes equos adornabant. Haud procul erant vehicula decem multo auro argentoque caelata. Sequebatur haec equitatus duodecim gentium, variis armis et moribus. Proximi ibant quos Persae Immortales vocant, ad decem milia. Cultos opulentiae barbarae non alios magis honestabat: illi aureos torques, illi vestem auro distinctam habebant, manicatasque tunicas gemmis etiam adornatas. Exiguo intervallo, quos cognatos regis appellant, decem et quinque milia hominum. Haec vero turba muliebriter propemodum culta luxu magis quam decoris armis conspicua erat. Doryphorae vocabantur proximum his agmen, soliti vestem excipere regalem; hi currum regis anteibant, quo ipse eminens vehebatur. Vtrumque currus latus deorum simulacra ex auro argentoque expressa decorabant; distinguebant internitentes gemmae iugum, ex quo eminebant duo aurea simulacra cubitalia, quorum alterum Nini, alterum Beli. Inter haec aquilam auream pennas extendenti similem sacraverant.
Cultus regis inter omnia luxuria notabatur; purpureae tunicae medium album intextum erat, pallam auro distinctam aurei accipitres, velut rostris inter se concurrerent, adornabant; ex zona aurea muliebriter cincta acinacem suspenderat, cui ex gemma vagina erat. Cidarim Persae vocabant regium capitis insigne; hoc caerulea fascia albo distincta circumibat. Currum decem milia hastatorum sequebantur; hastas argento exornatas, spicula auro praefixa gestabant. Dextra laevaque regem ducenti ferme nobilissimi propinquorum comitabantur. Horum agmen claudebatur triginta milibus peditum, quos equi regis CCCC sequebantur. Intervallo deinde unius stadii matrem Darei Sisigambim currus vehebat, et in alio erat coniux. Turba feminarum reginas comitantium equis vectabatur. Quindecim deinde, quas armamaxas appellabant, sequebantur. In his erant liberi regis, et quae educabant eos, spadonumque grex haud sane illis gentibus vilis. Tum regiae pelices trecentae et sexaginta vehebantur, et ipsae regali cultu ornatuque. Post quas pecuniam regis sexcenti muli et trecenti cameli vehebant, praesidio sagittariorum prosequente. Propinquorum amicorumque coniuges huic agmini proximae lixarumque et calonum greges vehebantur. Vltimi erant cum suis quisque ducibus, qui cogerent agmen, leviter armati.
Contra si quis aciem Macedonum intueretur, dispar facies erat, equis virisque non auro, non discolori veste, sed ferro atque aere fulgentibus. Agmen et stare paratum et sequi, nec turba, nec sarcinis praegrave, intentum ad ducis non signum modo, sed etiam nutum; et castris locus, et exercitui commeatus suppetebant. Ergo Alexandro in acie miles non defuit, Dareus, tantae multitudinis rex, loci in quo pugnavit angustiis redactus est ad paucitatem, quam in hoste contempserat.
IV. Interea Alexander, Abistamene Cappadociae praeposito, Ciliciam petens cum omnibus copiis regionem, quae castra Cyri appellatur, pervenerat. Stativa illic habuerat Cyrus, cum adversum Croesum in Lydiam duceret. Aberat ea regio quinquaginta stadia ab aditu quo Ciliciam intramus: Pylas incolae dicunt artissimas fauces, munimenta, quae manu ponimus, naturali situ imitante. Igitur Arsames, qui Ciliciae praeerat, reputans quid initio belli Memno suasisset, quondam salubre consilium sero exsequi statuit: igni ferroque Ciliciam vastat, ut hosti solitudinem faciat; quidquid usui potes esse, corrumpit, sterile ac nudum solum, quod tueri nequibat, relicturus. Sed longe utilius fuit angustias aditus, qui Ciliciam aperit, valido occupare praesidio, iugumque opportune itineri imminens obtinere, unde inultus subeuntem aut prohibere aut opprimere hostem potuisset. Nunc paucis, qui callibus praesiderent, relictis retro ipse concessit, populator terrae quam a populationibus vindicare debebat. Ergo, qui relicti erant, proditos se rati, nec conspectum quidem hostis sustinere valuerunt, cum vel pauciores locum obtinere potuissent. Namque perpetuo iugo montis asperi ac praerupti Cilicia includitur; quod, cum a mari adsurgat, velut sinu quodam flexuque curvatum rursus altero cornu in diversum litus excurrit. Per hoc dorsum, qua maxime introrsus mari cedit, asperi tres aditus et perangusti sunt, quorum uno Cilicia intranda est. Campestris eadem, qua vergit ad mare, planitiem eius crebris distinguentibus rivis: Pyramus et Cydnus, incliti amnes fluunt. Cydnus non spatio aquarum, sed liquore memorabilis: quippe leni tractu e fontibus labens puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt, qui placide manantis alveum turbent. Itaque incorruptus idemque frigidissimus, quippe multa riparum amoenitate inumbratus, ubique fontibus suis similis in mare evadit. Multa in ea regione monumenta vulgata carminibus vetustas exederat: monstrabantur urbium sedes, Lyrnesi et Thebes, Typhonis quoque specus et Corycium nemus, ubi crocum gignitur ceteraque in quibus nihil praeter famam duraverat.
Alexander fauces iugi, quae Pylae appellantur, intravit. Contemplatus locorum situm non alias magis dicitur admiratus esse felicitatem suam; obrui potuisse vel saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent. Iter vix quaternos capiebat armatos; dorsum montis imminebat viae, non angustae modo, sed plerumque praeruptae crebris oberrantibus rivis, qui ex radicibus montium manant. Thracas tamen leviter armatos praecedere iusserat scrutarique calles, ne occultus hostis in subeuntes erumperet. Sagittariorum quoque manus occupaverat iugum; intentos arcus habebant moniti non inter ipsos inire sed proelium. Hoc modo agmen pervenit ad urbem Tarson, cui tum maxime Persae subiciebant ignem, ne opulentum oppidum hostis invaderet. At ille, Parmenione ad inhibendum incendium cum expedita manu praemisso, postquam Barbaros adventu suorum fugatos esse cognovit, urbem a se conservatam intrat.
V. Mediam Cydnus amnis, de quo paulo ante dictum est, interfluit; et tunc aestas erat, cuius calor non aliam magis quam Ciliciae oram vapore solis accendit, et diei fervidissimum tempus esse coeperat. Pulvere simul ac sudore perfusum regem invitavit liquor fluminis, ut calidum adhuc corpus ablueret; itaque, veste deposita, in conspectu agminis, - decorum quoque futurum ratus, si ostendisset suis levi ac parabili cultu corporis se esse contentum, - descendit in flumen. Vixque ingressi subito horrore artus rigere coeperunt; pallor deinde suffusus est, et totum propemodum corpus vitalis calor liquit. Exspiranti similem ministri manu excipiunt, nec satis compotem mentis in tabernaculum deferunt. Ingens sollicitudo et paene iam luctus in castris erat. Flentes querebantur in tanto impetu cursuque rerum omnis aetatis ac memoriae clarissimum regem non in acie saltem, non ab hoste deiectum, sed abluentem aqua corpus ereptum esse et extinctum: "instare Dareum, victorem antequam vidisset hostem; sibi easdem terras, quas victoria peragrassent, repetendas: omnia aut ipsos, aut hostes populatos. Per vastas solitudines, etiam si nemo insequi velit, euntes fame atque inopia debellari posse. Quem signum daturum fugientibus? quem ausurum Alexandro succedere? Iam ut ad Hellespontum fuga penetrarent, classem, qua transeant, quem praeparaturum?" Rursus in ipsum regem misericordia versa, illum florem iuventae illam vim animi, eundem regem et commilitonem divelli a se et abrumpi inmemores sui querebantur. Inter haec liberius meare spiritus coeperat, adlevabatque rex oculos, et paulatim redeunte animo circumstantes amicos agnoverat; laxataque vis morbi ob hoc solum videbatur, quia magnitudinem mali sentiebat. Animi autem aegritudo corpus urgebat: quippe Dareum quinto die in Cilicia fore nuntiabatur. Vinctum ergo se tradi, et tantam victoriam eripi sibi e manibus obscuraque et ignobili morte in tabernaculo extingui se querebatur. Admissisque amicis pariter ac medicis: "In quo me", inquit, "articulo rerum mearum fortuna deprehenderit, cernitis. Strepitum hostilium armorum exaudire mihi videor et, qui ultro intuli bellum, iam provocor. Dareus ergo cum tam superbas litteras scriberet, fortunam meam in consilio habuit? sed nequiquam, si mihi arbitrio meo curari licet. Lenta remedia et segnes medicos non exspectant tempora mea: vel mori strenue quam tarde convalescere mihi melius est. Proinde, si quid opis, si quid artis in medicis est, sciant me non tam mortis quam belli remedium quaerere." Ingentem omnibus incusserat curam tam praeceps temeritas eius. Ergo pro se quisque precari coepere ne festinatione periculum augeret, sed esset in potestate medentium: "inexperta remedia haud iniuria ipsis esse suspecta, cum ad perniciem eius etiam a latere ipsius pecunia sollicitaret hostis." Quippe Dareus mille talenta interfectori Alexandri daturum se pronuntiari iusserat. Itaque ne ausurum quidem quemquam arbitrabantur experiri remedium, quod propter novitatem posset esse suspectum.
VI. Erat inter nobiles medicos ex Macedonia regem secutus Philippus, natione Acarnan, fidus admodum regi: puero comes et custos salutis datus, non ut regem modo, sed etiam ut alumnum eximia caritate diligebat. Is non praeceps se, sed strenuum remedium adferre tantamque vim morbi potione medicata levaturum esse promisit. Nulli promissum eius placebat praeter ipsum, cuius periculo pollicebatur. Omnia quippe facilius quam moram perpeti poterat: arma et acies in oculis erant, et victoriam in eo positam esse arbitrabatur, si tantum ante signa stare potuisset, id ipsum, quod post diem tertium medicamentum sumpturus esset, - ita enim medicus praedixerat, - aegre ferens. Inter haec a Parmenione fidissimo purpuratorum litteras accipit, quibus ei denuntiabat ne salutem suam Philippo committeret: mille talentis a Dareo et spe nuptiarum sororis eius esse corruptum. Ingentem animo sollicitudinem litterae incusserant et, quidquid in utramque partem aut metus aut spes subiecerat, secreta aestimatione pensabat: "Bibere perseverem, ut si venenum datum fuerit, ne inmerito quidem, quidquid acciderit, evenisse videatur? damnem medici fidem? in tabernaculo ergo me opprimi patiar? At satius est alieno me mori scelere, quam metu nostro." Diu animo in diversa versato, nulli quid scriptum esset enuntiat epistulamque sigillo anuli sui impresso pulvino, cui incubabat, subiecit. Inter has cogitationes biduo absumpto inluxit a medico destinatus dies, et ille cum poculo, in quo medicamentum diluerat, intravit. Quo viso, Alexander levato corpore in cubili epistulam a Parmenione missam sinistra manu tenens accipit poculum et haurit interritus; tum epistulam Philippum legere iubet, nec a vultu legentis movit oculos ratus aliquas conscientiae notas in ipso ore posse deprehendere. Ille epistula perlecta plus indignationis quam pavoris ostendit, proiectisque amiculo et litteris ante lectum: "Rex", inquit, "semper quidem spiritus meus ex te pependit, sed nunc vere, arbitror, sacro et venerabili ore tuo trahitur. Crimen parricidii, quod mihi obiectum est, tua salus diluet: servatus a me vitam mihi dederis. Oro quaesoque, omisso metu patere medicamentum concipi venis; laxa paulisper animum, quem intempestiva sollicitudine amici sane fideles sed moleste seduli, turbant." Non securum modo haec vox, sed etiam laetum regem ac plenum bonae spei fecit. Itaque: "Si di", inquit, "Philippe, tibi permisissent quo maxime modo velles animum experiri meum, alio profecto voluisses, sed certiore, quam expertus es, ne optasses quidem. Hac epistula accepta, tamen quod dilueras bibi; et nunc crede me non minus pro tua fide, quam pro mea salute esse sollicitum." Haec elocutus, dextram Philippo offert.
Ceterum tanta vis medicamenti fuit, ut, quae secuta sunt, criminationem Parmenionis adiuverint. Interclusus spiritus arte meabat. Nec Philippus quicquam inexpertum omisit. Ille fomenta corpori admovit, ille torpentem nunc cibi, nunc vini odore excitavit. Atque, ut primum mentis compotem esse sensit, modo matris sororumque, modo tantae victoriae adpropinquantis admonere non destitit. Vt vero medicamentum se diffudit in venas et sensim toto corpore salubritas percipi potui, primo animus vigorem suum, deinde corpus quoque exspectatione maturius recuperavit: quippe post tertium diem quam in hoc statu fuerat, in conspectum militum venit. Nec audius ipsum regem quam Philippum intuebatur exercitus: pro se quisque dextram eius amplexi grates habebant, velut praesenti deo. Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem, quantum huius utique regis vel admirationi dediti ei fuerint, vel caritate flagraverint. Iam primum nihil sine divina ope adgredi videbatur; nam, cum praesto esset ubique fortuna, temeritas in gloriam cesserat. Aetas quoque, vix tantis matura rebus sed abunde sufficiens omnia eius opera honestabat; et, quae leviora haberi solent, plerumque militari gratiora vulgo sunt, exercitatio corporis inter ipsos, cultus habitusque paulum a privato abhorrens, militaris vigor: quis ille vel ingenii dotibus, vel animi artibus, ut pariter carus ac verendus esset, effecerat.
VII. At Dareus, nuntio de adversa valetudine accepto, celeritate quantam capere tam grave agmen poterat ad Euphraten contendit, iunctoque eo pontibus quinque tamen diebus traiecit exercitum Ciliciam occupare festinans. Iamque Alexander viribus corporis receptis ad urbem Solos pervenerat: cuius potitus ducentis talentis multae nomine exactis arci praesidium militum imposuit. Vota deinde pro salute suscepta per ludum atque otium reddens ostendit quanta fiducia Barbaros sperneret: quippe Aesculapio et Minervae ludos celebravit. Spectanti nuntius laetus adfertur Halicarnaso, Persas acie a suis esse superatos, Myndios quoque et Caunios et pleraque tractus eius suae facta dicionis. Igitur edito spectaculo ludicro castrisque motis et Pyramo amne ponte iuncto ad urbem Mallum pervenit; inde alteris castris ad oppidum Castabalum. Ibi Parmenio regi occurrit; praemiserat ad explorandum iter saltus per quem ad urbem Isson nomine penetrandum erat. Atque ille angustiis eius occupatis et praesidio modico relicto Isson quoque desertam a Barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui interiora montium obsidebant, praesidiis cuncta firmavit, occupatoque itinere, sicut paulo ante dictum est, idem et auctor et nuntius venit. Isson deinde rex copias admovit; ubi consilio habito utrumne ultra progrediendum foret, an ibi opperiundi essent novi milites quos ex Macedonia adventare constabat, Parmenio non alium locum proelio aptiorem esse censebat: "quippe illic utriusque regis copias numero futuras pares, cum angustiae multitudinem non caperent: planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent. Timere ne non virtute hostium, sed lassitudine sua vincerentur. Persas recentes subinde successuros, si laxius stare potuissent." Facile ratio tam salubris consilii accepta est. Itaque inter angustias saltus hostem opperiri statuit.
Erat in exercitu regis Sisenes Perses. Quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exsilium patria sede mutaverat; secutus deinde in Asiam Alexandrum, inter fideles socios habebatur. Huic epistulam Cretensis miles, obsignatam anulo cuius signum haud sane notum erat, tradidit. Nabarzanes, praetor Darei, miserat eam hortabaturque Sisenem, ut dignum aliquid nobilitate atque moribus ederet: magno id ei apud regem honori fore. Has litteras Sisenes, utpote innoxius, ad Alexandrum saepe deferre temptavit; sed, cum tot curis apparatuque belli regem videret urgueri, aptius subinde tempus exspectans suspicionem initi scelesti consilii praebuit. Namque epistula, priusquam ei redderetur, in manus Alexandri pervenerat, lectamque eam et ignoti anuli sigillo inpresso Siseni dari iusserat ad aestimandam fidem Barbari. Qui quia per conplures dies non adierat regem, scelesto consilio eam visus est suppressisse et in agmine a Cretensibus haud dubie iussu regis occisus.
VIII. Iamque Graeci milites, quos Thimodes a Pharnabazo acceperat, praecipua spes et propemodum unica, ad Dareum pervenerant. Hi magnopere suadebant, ut retro abiret spatiososque Mesopotiae campos repeteret: si id consilium damnaret, at ille divideret saltem innumerabiles copias, neu sub unum fortunae ictum totas vires regni cadere pateretur. Minus hoc regi quam purpuratis eius displicebat: "ancipitem fidem et mercede venalem; proditionem imminere, et dividi non ob aliud copias velle quam ut ipsi, in diversa digressi, si quid commissum esset, traderent Alexandro: nihil tutius fore quam circumdatos eos exercitu toto obrui telis, documentum non inultae perfidiae futuros." At Dareus, ut erat sanctus et mitis, se vero tantum facinus negat esse facturum, ut suam secutos fidem, suos milites iubeat trucidari: "quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus? Neminem stolidum consilium capite luere debere; defuturos enim qui suaderent, si suasisse periculosum esset. Denique ipsos cotidie ad se advocari in consilium variasque sententias dicere, nec tamen melioris fidei haberi qui prudentius suaserit." Itaque Graecis nuntiare iubet ipsum quidem benevolentiae illorum gratias agere: "ceterum si retro ire pergat, haud dubie regnum hostibus traditurum; fama bella stare, et eum qui recedat fugere credi. Trahendi vero belli vix ullam esse rationem. Tantae enim multitudini, utique cum iam hiems instaret, in regione vasta et invicem a suis atque hoste vexata non suffectura alimenta. Ne dividi quidem copias pose servato more maiorum qui universas vires discrimini bellorum semper obtulerint. Et, hercule, terribilem antea regem et absentia sua ad vanam fiduciam elatum, postquam adventare se senserit, cautum pro temerario factum delituisse inter angustias saltus ritu ignobilium ferarum, quae strepitu praetereuntium audito silvarum latebris se occulerent. Iam etiam valetudinis simulatione frustrari suos milites. Sed non amplius ipsum esse passurum detrectare certamen: in illo specu, in quem pavidi recessissent, oppressurum esse cunctantes." Haec magnificentius iactata quam verius.
Ceterum, pecunia omni rerumque pretiosissimis Damascum Syriae cum modico praesidio militum missis, reliquas copias in Ciliciam duxit insequentibus more patrio agmen coniuge et matre. Virgines quoque cum parvo filio comitabantur patrem. Forte eadem nocte et Alexander ad fauces, quibus Syria aditur, et Dareus ad eum locum, quem Amanicas Pylas vocant, pervenit. Nec dubitavere Persae quin Isso relicta, quam ceperant, Macedones fugerent; nam etiam saucii quidam et invalidi, qui agmen non poterant persequi, excepti erant. Quos omnis instinctu purpuratorum barbara feritate saevientium praecisis adustisque manibus circumduci, ut copias suas noscerent, satisque omnibus spectatis nuntiare quae vidissent regi suo iussit. Motis ergo castris superat Pinarum amnem, in tergis, ut credebat, fugientium haesurus. At illi, quorum amputaverat manus, ad castra Macedonum penetrant Dareum, quanto maximo cursu posset, sequi nuntiantes. Vix fides habebatur; itaque speculatores maritimas regiones praemissos explorare iubet, ipse adesset, an praefectorum aliquis speciem praebuisset universi venientis exercitus. Sed cum speculatores reverterentur, procul ingens multitudo conspecta est. Ignes deinde totis campis conlucere coeperunt, omniaque velut continenti incendio ardere visa, cum incondita multitudo maxime propter iumenta laxius tenderet. Itaque eo ipso loco metari suos castra iusserat, laetus, quod omni expetierat voto, in illis potissimum angustiis decernendum fore.
Ceterum, ut solet fieri cum ultimi discriminis tempus adventat, in sollicitudinem versa fiducia est. Illam ipsam fortunam, qua adspirante res tam prospere gesserat, verebatur, nec iniuria, ex his quae tribuisset sibi, quam mutabilis esset reputabat: unam superesse noctem, quae tanti discriminis moraretur eventum. Rursus occurrebat maiora periculis praemia et, sicut dubium esset an vinceret, ita illud utique certum esse, honeste et cum magna laude moriturum. Itaque corpora milites curare iussit ac deinde tertia vigilia instructos et armatos esse. Ipse in iugum editi montis escendit, multisque conlucentibus facibus patrio more sacrificium dis praesidibus loci fecit. Iamque tertium, sicut praeceptum erat, signum tuba miles acceperat, itineri simul paratus ac proelio, strenueque iussi procedere oriente luce pervenerunt ad angustias, quas occupare decreverant. Dareum XXX inde stadia abesse praemissi indicabant. Tunc consistere agmen iubet, armisque ipse sumptis aciem ordinat.
Dareo adventum hostium pavidi agrestes nuntiaverunt vix credenti occurrere etiam, quos ut fugientes sequebatur. Ergo non mediocris omnium animos capiebat formido, - quippe itineri quam proelio aptiores erant, - raptimque arma capiebant. Sed ipsa festinatio discurrentium suosque ad arma vocantium maiorem metum incussit. Alii in iugum montis evaserant, ut hostium agmen inde prospicerent; equos plerique frenabant. Discors exercitus nec ad unum intentus imperium vario tumultu cuncta turbaverat. Dareus initio iugum montis cum parte copiarum occupare statuit, et a fronte et a tergo circumiturus hostem, a mari quoque, quo dextrum eius cornu tegebatur, alios obiecturus, ut undique urgueret. Praeter haec, viginti milia praemissa cum sagittariorum manu Pinarum amnem, qui duo agmina interfluebat, transire et obicere sese Macedonum copiis iusserat; si id praestare non possent, retrocedere in montes et occulte circumire ultimos hostium. Ceterum destinata salubriter omni ratione potentior fortuna discussit: quippe alii prae metu imperium exsequi non audebant, alii frustra exsequebantur, quia, ubi partes labant, summa turbatur.
IX. Acies autem hoc modo stetit. Nabarzanes equitatu dextrum cornu tuebatur additis funditorum sagittariorumque viginti fere milibus. In eodem Thimodes erat, Graecis peditibus mercede conductis triginta milibus praepositus. Hoc erat haud dubium robur exercitus, par Macedonicae phalangi acies. In laevo cornu Aristomedes Thessalus XX milia barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria milia delectorum equitum, adsueta corporis custodia, et pedestris acies, quadraginta milia, sequebantur; Hyrcani deinde Medique equites, his proximi ceterarum gentium, ultra eos dextra laevaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est, instructum VI milia iaculatorum funditorumque antecedebant. Quidquid in aliis angustiis adiri poterat inpleverant copiae, cornuaque hinc a iugo, illinc a mari stabant: uxorem matremque regis et alium feminarum gregem in medium agmen acceperant. Alexander phalangem, qua nihil apud Macedonas validius erat, in fronte constituit. Dextrum cornu Nicanor, Parmenionis filius, tuebatur: huic proximi stabant Coenos et Perdiccas et Meleager et Ptolomaeus et Amyntas, sui quisque agminis duces. In laevo, quod a mare pertinebat, Craterus et Parmenio erant, sed Craterus Parmenioni parere iussus. Equites ab utroque cornu locati: dextrum Macedones Thessalis adiunctis, laevum Peloponnesii tuebantur. Ante hanc aciem posuerat funditorum manum sagittariis admixtis. Thraces quoque et Cretenses ante agmen ibant, et ipsi leviter armati. At his, qui praemissi a Dareo iugum montis insederant, Agrianos opposuit ex Graecia nuper advectos. Parmenioni autem praeceperat, ut, quantum posset, agmen ad mare extenderet, quo longius abesset acies montibus, quos occupaverant Barbari. At illi neque obstare venientibus nec circumire praetergressos ausi funditorum maxime aspectu territi profugerant, eaque res Alexandro tutum agminis latus, quod ne superne incesseretur timuerat, praestitit. XXX et duo armatorum ordines ibant: neque enim latius extendi aciem patiebantur angustiae. Paulatim deinde et laxare se sinus montium et maius spatium aperire coeperant, ita ut non pedes solum ordine incedere, sed etiam lateribus circumfundi posset equitatus.
X. Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat, cum priores Persae inconditum et trucem sustulere clamorem. Redditur et a Macedonibus, maior exercitus numero, iugis montium vastisque saltibus repercussus: quippe semper circumiecta nemora petraeque, quantamcumque accepere vocem, multiplicato sono referunt. Alexander ante prima signa ibat identidem manu suos inhibens, ne suspensi acrius ob nimiam festinationem concitato spiritu capesserent proelium. Cumque agmini obequitaret, varia oratione, ut cuiusque animis aptum erat, milites adloquebatur. Macedones, tot bellorum in Europa victores, ad subigendam Asiam atque ultima Orientis non ipsius magis quam suo ductu profecti inveteratae virtutis admonebantur: illos terrarum orbis liberatores emensosque olim Herculis et Liberi patris terminos non Persis modo, sed etiam omnibus gentibus inposituros iugum; Macedonum provincias Bactra et Indos fore; minima esse, quae nunc intuerentur, sed omnia victoria aperiri. Non in praeruptis petris Illyriorum et Thraciae saxis sterilem laborem fore: spolia totius Orientis offerri. Vix gladio futurum opus: totam aciem suo pavore fluctuantem umbonibus posse propelli. Victor ad haec Atheniensium Philippus pater invocabatur; domitaeque nuper Boeotiae et urbis in ea nobilissimae ad solum dirutae species repraesentabatur animis. Iam Granicum amnem, iam tot urbes aut expugnatas aut in fidem acceptas, omniaque quae post tergum erant, strata et pedibus ipsorum subiecta memorabat. Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella, Darei prius, deinde Xerxis insolentia aquam ipsos terramque poscentium, ut neque fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditae: bis templa ruinis et ignibus esse deleta, urbes eorum expugnatas, foedera divini humanique iuris violata referebat. Illyrios vero et Thracas, rapto vivere adsuetos, aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam non arma gestantem: irent, et inbellibus feminis aurum viri eriperent; aspera montium suorum iuga nudasque calles et perpetuo rigentes gelu ditibus Persarum campis agrisque mutarent.
XI. Iam ad teli iactum pervenerant, cum Persarum equites ferociter in laevum cornu hostium invecti sunt: quippe Dareus equestri proelio decernere optabat, phalangem Macedonici exercitus robur esse coniectans. Quod ubi Macedo conspexit, duabus alis equitum ad iugum montis iussis subsistere ceteros in medium belli discrimen strenue transfert. subductis deinde ex acie Thessalis equitibus, praefectum eorum occulte circumire tergum suorum iubet Parmenionique coniungi et, quod is imperasset, inpigre exsequi. Iamque immissi in medium Persarum undique circumfusi egregie tuebantur se, sed conferti et quasi cohaerentes tela vibrare non poterant: simul erant emissa, in eosdem concurrentia inplicabantur, levique et vano ictu pauca in hostem, plura in humum innoxia cadebant. Ergo, comminus pugnam coacti conserere gladios inpigre stringunt. Tum vero multum sanguinis fusum est: duae quippe acies ita cohaerebant, ut armis arma pulsarent, mucrones in ora dirigerent. Non timido, non ignavo cessare tum licuit; collato pede, quasi singuli inter se dimicarent, in eodem vestigio stabant, donec vincendo locum sibi facerent. Tum demum ergo promovebant gradum, cum hostem prostraverant. At illos novus excipiebat adversarius fatigatos, nec vulnerati, ut alias solent, acie poterant excedere, cum hostis instaret a fronte, a tergo sui urgerent.
Alexander non ducis magis quam militis munia exsequebatur, opimum decus caeso rege expetens; quippe Dareus curru sublimis eminebat, et suis ad se tuendum et hostibus ad incessendum ingens incitamentum. Ergo frater eius Oxathres, cum Alexandrum instare ei cerneret, equites, quibus praeerat, ante ipsum currum regis obiecit. Armis et robore corporis multum super ceteros eminens, animo vero et pietate in paucissimis, illo utique proelio clarus alios inprovide instantes prostravit, alios in fugam avertit. At Macedones circa regem erant mutua adhortatione firmati: cum ipso in equitum agmen inrumpunt. Tum vero similis ruinae strages erat. Circa currum Darei iacebant nobilissimi duces ante oculos regis egregia morte defuncti, omnes in ora proni, sicut dimicantes procubuerant, adverso corpore vulneribus acceptis. Inter hos Atizyes et Rheomithres et Sabaces praetor Aegypti, magnorum exercituum praefecti, noscitabantur: circa eos cumulata erat peditum equitumque obscurior turba. Macedonum quoque non quidem multi, sed promptissimi tamen caesi sunt: inter quos Alexandri dextrum femur leviter mucrone perstrictum est. Iamque qui Dareum vehebant equi, confossi hastis et dolore efferati, iugum quatere et regem curru excutere coeperant, cum ille veritus ne vivus veniret in hostium potestatem desilit et in equum, qui ad hoc ipsum sequebatur, inponitur insignibus quoque imperii, ne fugam proderent, indecore abiectis. Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant: adeo pavor etiam auxilia formidat.
Instabat fugientibus eques a Parmenione missus, et forte in illud cornu omnes fuga abstulerat. At in dextro Persae Thessalos equites vehementer urgebant, iamque una ala ipso inpetu proculcata erat, cum Thessali strenue circumactis equis dilapsi rursus in proelium redeunt sparsosque et incompositos victoriae fiducia Barbaros ingenti caede prosternunt. Equi pariter equitesque Persarum, serie lamnarum grave agmen, ob id genus pugnae, quod celeritate maxime constat, aegre moliebantur, quippe in circumagendis equis suis Thessali inulti eos occupaverant. Hac tam prospera pugna nuntiata Alexander non ante ausus persequi barbaros utrimque iam victor instare fugientibus coepit. Haud amplius regem quam mille equites sequebantur, cum ingens multitudo hostium cederet: sed quis aut in victoria aut in fuga copias numerat? Agebantur ergo a tam paucis pecorum modo, et idem metus, qui cogebat fugere, fugientes morabatur. At Graeci qui in Darei partibus steterant, Amynta duce, - praetor hic Alexandri fuerat, tunc transfuga, - abrupti a ceteris haud sane fugientibus similes evaserant. Barbari longe diversam fugam intenderunt; alii, qua rectum iter in Persidem ducebat, quidam circuitu rupes saltusque montium occultos petivere, pauci castra Darei. Sed iam illa quoque victor intraverat, omni quidem opulentia ditia. Ingens auri argentique pondus, non belli, sed luxuriae apparatum, diripuerant milites; cumque plus raperent, quam capere possent, passim strata erant itinera vilioribus sarcinis, quas in conparatione meliorum avaritia contempserat. Iamque ad feminas perventum erat, quibus, quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur. Ne corporibus quidem vis ac libido parcebat. Omni planctu tumultuque, prout cuique fortuna erat, castra repleverant, nec ulla facies mali deerat, cum per omnes ordines aetatesque victoris crudelitas ac licentia vagaretur. Tunc vero inpotentis fortunae species conspici potui, cum ii, qui tum Dareo tabernaculum exornaverant omni luxu et opulentia instructum, eadem illa Alexandro, quasi veteri domino, reservabant. Namque id solum intactum omiserant milites, ita tradito more ut victorem victi regis tabernaculo exciperent.
Sed omnium oculos animosque in semet converterant captivae mater coniuxque Darei: illa non maiestate solum sed etiam aetate venerabilis, haec formae pulchritudine nec illa quidem sorte corruptae; receperat in sinum filium nondum sextum annum aetatis egressum, in spem tantae fortunae, quantam pater eius paulo ante amiserat, genitum. At in gremio anus aviae iacebant adultae virgines duae non suo tantum, sed etiam illius maerore confectae. Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus, invocantes. Illae suae calamitatis oblitae in utro cornu Dareus stetisset, quae fortuna discriminis fuisset, requirebant: negabant se captas, si viveret rex. Sed illum equos subinde mutantem longius fuga abstulerat.
In acie autem caesa sunt Persarum peditum C milia, decem equitum; at a parte Alexandri ad quattuor et quingenti saucii fuere, ex peditibus XXX omnino et duo desiderati sunt, equitum centum quinquaginta interfecti: tantulo inpendio ingens victoria stetit!
XII. Rex, qui diu Dareum persequendo fatigabatur, postquam et nox adpetebat et consequendi spes non erat, in castra paulo ante a suis capta pervenit. Invitari deinde amicos, quibus maxime adsueverat, iussit, quippe summa dumtaxat cutis in femine perstricta non prohibebat interesse convivio, cum repente e proximo tabernaculo lugubris clamor barbaro ululatu planctuque permixtus epulantes conterruit. Cohors quoque, quae excubabat ad tabernaculum regis, verita ne maioris motus principium esset, armare se coeperat. Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant. Vnus namque e captivis spadonibus, qui forte ante ipsarum tabernaculum steterat, amiculum, quod Dareus, sicut paulo ante dictum est, ne cultu proderetur abiecerat, in manibus eius qui repertum ferebat agnovit, ratusque interfecto detractum esse falsum nuntium mortis eius attulerat. Hoc mulierum errore conperto Alexander fortunae Darei et pietati earum inlacrimasse fertur. Ac primo Mithrenem, qui Sardis tradiderat, peritum linguae persicae, ire ad consolandas eas iusserat; veritus deinde ne proditor captivarum iram doloremque renovaret, Leonnatum ex purpuratis suis misit, iussum indicare falso lamentari eas vivum. Ille cum paucis armigeris in tabernaculum in quo captivae erant pervenit, missumque se a rege nuntiare iubet. At hi, qui in vestibulo erant, ut armatos conspexere, rati actum esse de dominis in tabernaculum currunt, vociferantes adesse supremam horam missosque qui occiderent captas. Itaque, ut quae nec prohibere possent nec admittere auderent, nullo responso dato tacitae opperiebantur victoris arbitrium. Leonnatus exspectato diu qui se intromitteret, postquam nemo producere audebat, relictis in vestibulo satellitibus intrat in tabernaculum. Ea ipsa res turbaverat feminas, quod inrupisse non admissus videbatur. Itaque mater et coniunx provolutae ad pedes orare coeperunt ut, priusquam interficerentur, Darei corpus ipsis patrio more sepelire permitteret: functas supremi in regem officio inpigre se esse morituras. Leonnatus et vivere Dareum et ipsas non incolumes modo, sed etiam apparatu pristinae fortunae reginas fore. Tum Darei demum mater adlevari se passa est.
Alexander postero die cum cura sepultis militibus, quorum corpora invenerat, Persarum quoque nobilissimis eundem honorem haberi iubet, matrique Darei permittit quos vellet patrio more sepeliret. Illa paucos arta propinquitate coniunctos pro habitu praesentis fortunae humari iussit, apparatum funerum, quo Persae suprema officia celebraret, invidiosum fore existimans, cum victores haud pretiose cremarentur. Iamque iustis defunctorum corporibus solutis praemittit ad captivas, qui nuntiarent ipsum venire, inhibitaque comitantium turba tabernaculum cum Hephaestione intrat. Is longe omnium amicorum carissimus erat regi, cum ipso pariter eductus, secretorum omnium arbiter; libertatis quoque in admonendo eo non alius ius maius habebat, quod tamen ita usurpabat ut magis a rege permissum quam vindicatum ab eo videretur: et sicut aetate par erat regi, ita corporis habitu praestabat. Ergo reginae illum esse regem ratae suo more veneratae sunt. Inde ex captivis spadonibus quis Alexander esset monstrantibus, Sisigambis advoluta est pedibus eius ignorationem numquam antea visi regis excusans; quam manu adlevans rex: "Non errasti", inquit, "mater: nam et hic Alexander est".
Equidem hac continentia animi si ad ultimum vitae perseverare potuisset, feliciorem fuisse crederem, quam visus est esse, cum Liberi patris imitaretur triumphum ab Hellesponto usque ad Oceanum omnes gentes victoria emensus. Sic vicisset profecto superbiam atque iram, mala invicta, sic abstinuisset inter epulas caedibus amicorum, egregiosque bello viros et tot gentium secum domitores indicta causa veritus esset occidere. Sed nondum fortuna se animo eius superfuderat: itaque orientem tam moderate et prudenter tulit, ad ultimum magnitudinem eius non cepit. Tunc quidem ita se gessit, ut omnes ante eum reges et continentia et clementia vincerentur. Virgines reginas excellentis formae tam sancte habuit, quam si eodem quo ipse parente genitae forent; coniugem eiusdem, quam nulla aetatis suae pulchritudine corporis vicit, adeo ipse non violavit, ut summam adhibuerit curam, ne quis captivo corpori inluderet: omnem cultum reddi feminis iussit, nec quicquam ex pristinae fortunae magnificentia captivis praeter fiduciam defuit. Itaque Sisigambis: "Rex", inquit, "mereris ut ea precemur tibi, quae Dareo nostro quondam precatae sumus; et, ut video, dignus es, qui tantum regem non felicitate solum, sed etiam aequitate superaveris. Tu quidem matrem me et reginam vocas, sed ego me tuam famulam esse confiteor. Et praeteritae fortunae fastigium capio et praesentis iugum pati possum: tua interest, quantum in nos licuerit si id potius clementia quam saevitia vis esse testatum." Rex bonum animum habere eas iussit. Darei filium collo suo admovit, atque nihil ille conspectu tum primum a se visi conterritus cervicem eius manibus amplectitur. Motus ergo rex constantia pueri Hephaestionem intuens "Quam vellem", inquit, "Dareus aliquid ex hac indole hausisset!" Tum tabernaculo egressus. Tribus aris in ripa Pinari amnis Iovi atque Herculi Minervaeque sacratis Syriam petit, Damascum ubi regis gaza erat Parmenione praemisso.
XIII. Atque cum praecessisse et Darei satrapam conperisset, veritus ne paucitas suorum sperneretur accersere maiorem manum statuit. Sed forte in exploratores ab eo praemissos incidit natione Mardus, qui ad Parmeniona perductus litteras ad Alexandrum a praefecto Damasci missas tradit ei; nec dubitare eum, quin omnem regiam supellectilem cum pecunia traderet, adiecit. Parmenio adservari eo iusso litteras aperit, in quis erat scriptum, ut mature Alexander aliquem ex ducibus suis mitteret cum manu exigua cui traderet quaecumque rex penes ipsum reliquisset. Itaque Mardum datis comitibus ad proditorem remittit. Ille e manibus custodientium lapsus Damascum ante lucem intrat. Turbaverat ea res Parmenionis animum insidias timentis, et ignotum iter sine duce non audebat ingredi. Felicitati tamen regis sui confisus agrestes, qui duces itineris essent, excipi iussit: quibus celeriter repertis quarto die ad urbem pervenit, iam metuente praefecto ne sibi fides habita non esset. Igitur, quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam, - gazam Persae vocant, - cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera ut praedam hosti offerret. Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat. Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos urbium graecarum legatos, quos Dareus velut in arce tutissima in proditoris reliquerat manibus. Gangabas Persae vocant humeris onera portantes: ii cum tolerare non possent, - quippe et procella subito nivem effuderat et humus rigebat gelu tum adstricta, - vestes, quas cum pecunia portabant, auro et purpura insignes induunt, nullo prohibere auso, cum fortuna regis etiam humillimis in ipsum licentiam faceret. Praebuere ergo Parmenioni non spernendi agminis speciem. Qui intentiore cura suos quasi ad iustum proelium paucis adhortatus equis calcaria iubet subdere et acri impetu in hostem invehi. At illi, qui sub oneribus erant, omissis per metum capessunt fugam; armati quoque, qui eos prosequebantur, eodem metu arma iactare ac nota deverticula petere coeperunt. Praefectus, quasi et ipse conterritus, simulans cuncta pavore conpleverat. Iacebant totis campis opes regia: illa pecunia stipendio ingenti militum praeparata, ille cultus tot nobilium virorum, tot inlustrium feminarum, aurea vasa, aurei freni, tabernacula regali magnificentia ornata, vehicula quoque a suis destituta, ingentis opulentiae plena: facies etiam praedantibus tristis, si qua res avaritiam moraretur. Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata, tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa eruebantur: non sufficiebant praedantium manus praedae. Iamque etiam ad eos, qui primi fugerant, ventum erat. Feminae pleraeque parvos trahentes liberos ibant; inter quas tres fuere virgines, Ochi, qui ante Dareum regnaverat, filiae, olim quidem ex fastigio paterno rerum mutatione detractae, sed tum sortem earum crudelius adgravante fortuna. In eodem grege uxor quoque eiusdem Ochi fuit Oxathrisque, - frater hic erat Darei, - filia et coniunx Artabazi principis purpuratorum, filiusque cui Ilioneo fuit nomen. Pharnabazi quoque, cui summum imperium maritimae orae rex dederat, uxor cum filio excepta est, Mentoris filiae tres ac nobilissimi ducis Memnonis coniunx et filius, - vixque ulla domus purpurati afuit tantae cladi, - Lacedaemonii et Athenienses societatis fide violata Persas secuti: Aristogiton et Dropides et Iphicrates, inter Athenienses genere famaque longe clarissimi, Lacedaemonii Pasippus et Onomastorides cum Onomante et Callicratide, hi quoque domi nobiles. summa pecuniae signatae fuit talentorum II milia et sescenta, facti argenti pondus quingenta aequabat: praeterea XXX milia hominum cum VII milibus iumentorum dorso onera portantium capta sunt. Ceterum tantae fortunae proditorem dei ultores celeriter debita poena persecuti sunt. Namque unus e consciis eius, credo, regis vicem etiam in illa sorte reveritus, interfecti proditoris caput ad Dareum tulit, opportunum solacium prodito; quippe et ultus inimicum erat, et nondum in omnium animis memoriam maiestatis suae exolevisse cernebat.
LIBER QUARTUS
I. Dareus, tanti modo exercitus rex, qui triumphantis magis quam dimicantis more curru sublimis inierat proelium, per loca, quae prope inmensis agminibus inpleverat, iam inania et ingenti solitudine vasta, fugiebat. Pauci regem sequebantur: nam nec eodem omnes fugam intenderant, et deficientibus equis cursum eorum, quos rex subinde mutabat, aequare non poterant. Onchas deinde pervenit, ubi excepere eum Graecorum quattuor milia. Iam rectius tum ad Euphraten contendit, id demum credens fore ipsius, quod celeritate praecipere potuisset.
At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam Coelen vocant, praefecit. Novum imperium Syri, nondum belli cladibus satis domiti, aspernabantur: sed celeriter subacti oboedienter imperata fecerunt. Aradus quoque insula deditur regi. Maritimam tum oram et pleraque longius etiam a mari recedentia rex eius insulae Strato possidebat: quo in fidem accepto, castra movit ad urbem Marathon. Ibi illi litterae a Dareo redduntur, quibus ut superbe scriptis vehementer offensus est: praecipue eum movit, quod Dareus sibi regis titulum nec eundem Alexandri nomini adsciverat. Postulabat autem magis quam petebat, ut, accepta pecunia quantamcumque tota Macedonia caperet, matrem sibi ac coniugem liberosque restitueret, de regno aequo, si vellet, Marte contenderet: "si saniora consilia tandem pati potuisset, contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset. In ea se fidem et dare paratum et accipere." Contra Alexander in hunc maxime modum rescripsit: "Rex Alexander Dareo S. Cuius nomen sumpsisti, Dareus Graecos, qui oram Hellesponti tenent, coloniasque Graecorum Ionias omni clade vastavit, cum magno deinde exercitu mare traiecit, inlato Macedoniae et Graeciae bello. Rursus Xerxes, gentis eiusdem, ad oppugnandos nos cum inmanium Barbarorum copiis venit; qui, navali proelio victus, Mardonium tamen reliquit in Graecia, ut absens quoque popularetur urbes, agros ureret. Philippum vero parentem meum quis ignorat ab iis interfectum esse, quos ingentis pecuniae spe sollicitaverant vestri? inpia enim bella suscipitis, et, cum habeatis arma, licemini hostium capita, sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti. Repello igitur bellum non infero. Et di quoque pro meliore stantes causa: magnam partem Asiae in dicionem redegi meam, te ipsum acie vici. Quem etsi nihil a me inpetrare oportebat, utpote qui ne belli quidem in me iura servaveris, tamen, si veneris supplex, et matrem et coniugem et liberos sine pretio recepturum esse promitto: et vincere et consulere victis scio. Quod si te committere nobis times, dabimus fidem inpune venturum. De cetero cum mihi scribes, memento non solum regi te, sed etiam tuo scribere." Ad hanc perferendam Thersippus est missus.
In Phoenicen inde descendit et oppidum Byblon traditum recepit. Inde ad Sidona ventum est, urbem vetustate famaque conditorum inclitam. Regnabat in ea Strato, Darei opibus adiutus; sed, quia deditionem magis popularium quam sua sponte fecerat, regno visus indignus, Hephaestionique permissum ut, quem eo fastigio e Sidoniis dignissimum arbitraretur, constitueret regem. Erant Hephaestioni duo hospites, clari inter suos iuvenes, qui facta ipsis potestate regnandi negaverunt quemquam patrio more in id fastigium recipi nisi regia stirpe ortum. Admiratus Hephaestion magnitudinem animi spernentis quod alii per ignes ferrumque peterent: "Vos quidem macte virtute" inquit, "estote, qui primi intellexistis quanto maius esset regnum fastidire, quam accipere. Ceterum date aliquem regiae stirpis, qui meminerit a vobis acceptum habere se regnum." Atque illi, cum multos imminere tantae spei cernerent, singulis amicorum Alexandri iam ob nimiam regni cupiditatem adulantis, statuunt neminem esse potiorem quam Abdalonymum quendam, longa quidem cognatione stirpi regiae adnexum, sed ob inopiam suburbanum hortum exigua colentem stipe. Causa ei paupertatis sicut plerisque probitas erat. Intentusque operi diurno strepitum armorum, qui totam Asiam concusserat, non exaudiebat. subito deinde, de quibus ante dictum est, cum regiae vestis insignibus hortum intrant, quem forte steriles herbas eligens Abdalonymus repurgabat. Tum rege eo salutato, alter ex his: "Habitus", inquit, "hic vestis quem cernis in meis manibus, cum isto squalore permutandus tibi est. Ablue corpus inluvie aeternisque sordibus squalidum: cape regis animum, et in eam fortunam, qua dignus es, istam continentiam perfer. Et cum in regali solio residebis vitae necisque omnium civium dominus, cave obliviscaris habitus, in quo accipis regnum, immo hercule, propter quem." Somnio similis res Abdalonymo videbatur; interdum, satisne sani essent qui tam proterve sibi inluderent, percontabatur. Sed ut cunctanti squalor ablutus est et iniecta vestis purpura auroque distincta et fides a iurantibus facta, serio iam rex, iisdem comitantibus, in regiam pervenit. Fama, deinde ut solet, strenue tota urbe discurrit. Aliorum studium, aliorum indignatio eminebat; divitissimus quisque humilitatem inopiamque eius apud amicos Alexandri criminabatur. Admitti eum rex protinus iussit diuque contemplatus: "Corporis", inquit, "habitus famae generis non repugnat, sed libet scire inopiam qua patientia tuleris?" Tum ille: "Vtinam", inquit, "eodem animo regnum pati possim! hae manus suffecere desiderio meo; nihil habenti nihil defuit." Magnae indolis specimen ex hoc sermone Abdalonymi cepit; itaque non Stratonis modo regiam supellectilem attribui ei iussit, sed pleraque etiam ex persica praeda, regionem quoque urbi adpositam dicioni eius adiecit.
Interea Amyntas, quem ad Persas ab Alexandro transfugisse diximus, cum quattuor milibus Graecorum ipsius ex acie persecutis fugam Tripolin pervenit. Inde, in naves militibus inpositis, Cyprum transmisit, et, cum in illo statu rerum id quemque, quod occupasset, habiturum arbitraretur velut certo iure possessum, Aegyptum petere decrevit, utrique regi hostis, et semper ex ancipiti mutatione temporum pendens. Hortatusque milites ad spem tantae rei, docet Sabacen praetorem Aegypti cecidisse in acie, Persarum praesidium et sine duce esse et invalidum, Aegyptios, semper praetoribus eorum infestos, pro sociis ipsos non pro hostibus aestimaturos. Omnia experiri necessitas cogebat: quippe cum primas spes fortuna destituit, futura praesentibus videntur esse potiora. Igitur conclamant duceret quo videretur. Atque ille utendum animis, dum spe calerent, ratus ad Pelusii ostium penetrat, simulans a Dareo se esse praemissum. Potitus ergo Pelusii, Memphim copias promovit; ad cuius famam Aegyptii, vana gens et novandis quam gerendis aptior rebus, ex suis quisque vicis urbibusque hoc ipsum concurrunt ad delenda praesidia Persarum. Qui territi tamen spem retinendi Aegyptum non omiserunt. Sed eos Amyntas proelio superatos in urbem conpellit; castrisque positis victores ad populandos agros. Velut in medio positis bonis hostium, cuncta agebantur.
Itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare. Id consilium non ratione prudentius, quam eventu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat.
Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam recuperare temptabant. Antigonus, praetor Alexandri, Lydiae praeerat: qui, quamquam plerosque militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque fortuna partium fuit: tribus proeliis alia atque alia regione commissis, Persae funduntur.
Eodem tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomene, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut eversis navibus superat. A Milesiis deinde Pharnabazus, praefectus persicae classis, pecunia exacta et praesidio in urbem Chium introducto, centum navibus Andrum et inde Siphnum petiit. Has quoque insulas praesidiis occupat, pecunia multat.
Magnitudo belli, quod ab opulentissimis Europae Asiaeque regibus in spem totius orbis occupandi gerebatur, Graeciae quoque et Cretae arma commoverat. Agis, Lacedaemoniorum rex, octo milibus Graecorum, qui ex Cilicia profugi domos repetierant, contractis bellum Antipatro, Macedoniae praefecto, moliebatur. Cretenses has aut illas partes secuti nunc Sparanorum, nunc Macedonum praesidiis occupabantur. Sed leviora inter illos fuere discrimina, unum certamen, ex quo cetera pendebant, intuente fortuna.
II. Iam tota Syria, iam Phoenice quoque excepta Tyro Macedonum erat, habebatque rex castra in continenti, a qua urbem angustum fretum dirimit. Tyros, et magnitudine et claritate ante omnes urbes Syriae Phoenicesque memorabilis, facilius societatem Alexandri acceptura videbatur quam imperium. Coronam igitur auream donum legati adferebant, commeatusque large et hospitaliter ex oppido advexerant. Ille dona ut ab amicis accipi iussit, benigneque legatos adlocutus Herculi, quem praecipue Tyrii colerent, sacrificare velle se dixit: "Macedonum reges credere ab illo deo ipsos genus ducere, se vero ut id faceret etiam oraculo monitum." Legati respondent esse templum Herculis extra urbem in ea sede quam Palaetyron ipsi vocent: ibi regem deo sacrum rite facturum. Non tenuit iram Alexander, cuius alioqui potens non erat. Itaque: "Vos quidem", inquit, "fiducia loci, quod insulam incolitis, pedestrem hunc exercitum spernitis, sed brevi ostendam in continenti vos esse. Proinde sciatis licet aut intraturum me urbem aut oppugnaturum." Cum hoc responso dimissi suos monere coeperunt, ut regem quem Syria, quem Phoenice recepisset, ipsi quoque urbem intrare paterentur. At illi loco satis fisi obsidionem ferre decreverant. Namque urbem a continenti quattuor stadiorum fretum dividit. Africo maxime obiectum, crebros ex alto fluctus in litus evolvit, nec accipiendo operi, quo Macedones continenti insulam iungere parabant, quicquam magis quam ille ventus obstabat. Quippe vix leni et tranquillo mari moles agi possunt; Africus vero prima quaeque congesta, pulsu inlisa mari subruit, nec ulla tam firma moles est, quam non exedant undae et per nexus operum manantes et, ubi acrior flatus existit, summi operis fastigio superfusae. Praeter hanc difficultatem haud minor alia erat: muros turresque urbis praealtum mare ambiebat; non tormenta, nisi e navibus procul excussa mitti, non scalae moenibus adplicari poterant; praeceps in salum murus pedestre interceperat iter; naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant. Inter quae parva dictu res Tyriorum fiduciam accendit. Carthaginiensium legati ad celebrandum sacrum anniversarium more patrio tunc venerant: quippe Carthaginem Tyrii condiderunt, semper parentum loco culti. Hortari ergo Poeni coeperunt, ut obsidionem forti animo paterentur: brevi Carthagine auxilia ventura. Namque ea tempestate magna ex parte punicis classibus maria obsidebantur. Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices quorum copia urbs abundabat in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt. Ferreae quoque manus, harpagonas vocant, quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur. Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis exstitisse dicuntur: idque omen in Macedonum malum verterunt Tyrii. Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas notaverunt, territoque rege Aristander peritissimus vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte manaverat, urbi, quam obsidere destinassent, exitium portendere. Alexander cum et classem procul haberet, et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento videret fore, caduceatores, qui ad pacem eos conpellerent, misit; quos Tyrii contra ius gentium occisos praecipitaverunt in altum. Atque ille, suorum tam indigna morte commotus, urbem obsidere statuit. Sed ante iacienda moles erat, quae continenti urbem committeret. Ingens ergo animis militum desperatio incessit, cernentibus profundum mare, quod vix divina ope posset inpleri: quae saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur; exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere. At ille, haudquaquam rudis pertractandi militares animos, speciem sibi Herculis in somno oblatam esse pronuntiat dextram porrigentis: illo duce, illo aperiente in urbem intrare se visum. Inter haec, caduceatores interfectos, gentium iura violata, referebat: unam esse urbem, quae cursum victoris morari ausa esset. Ducibus deinde negotium datur, ut suos quisque castiget; satisque omnibus stimulatis, opus orsus est. Magna vis saxorum ad manum erat, Tyro vetere praebente; materies ex Libano monte ratibus et turribus faciendis advehebatur. Iamque a fundo maris in altitudinem modicam opus creverat, nondum tamen aquae fastigium aequabat, cum Tyrii parvis navigiis admotis per ludibrium exprobrabant illos armis inclitos dorso sicut iumenta onera gestare: interrogabant etiam, num maior Neptuno Alexander esset. Haec ipsa insectatio alacritatem militum accendit. Iamque paulum moles aqua eminebat, et simul aggeris latitudo crescebat urbique admovebatur, cum Tyrii magnitudine molis, cuius incrementum eos antea fefellerat, conspecta levibus navigiis nondum commissum opus circumire coeperunt, missilibus eos quoque qui pro opere stabant incessere. Multis ergo inpune vulneratis, cum et removere et adpellere scaphas in expedito esset, ad curam semet ipsos tuendi ab opere converterant, et quo longius moles agebatur a litore, hoc magis quidquid ingerebatur praealtum absorbebat mare. Igitur rex munientibus coria velaque iussit obtendi, ut extra teli iactum essent, duasque turres ex capite molis erexit, e quibus in subeuntes scaphas tela ingeri possent. Contra Tyrii navigia procul a conspectu hostium litori adpellunt, expositisque militibus eos qui saxa gestabant obtruncant. In Libano quoque Arabum agrestes, incompositos Macedonas adorti XXX fere interficiunt, paucioribus captis.
III. Ea res Alexandrum dividere copias coegit, et, ne segniter adsidere uni urbi videretur, operi Perdiccan Crateronque praefecit; ipse cum expedita manu Arabiam petiit. Inter haec Tyrii navem magnitudine eximia saxis arenaque a puppi oneratam, ita ut multum prora emineret, bitumine ac sulphure inlitam remis concitaverunt, et, cum magnam vim venti vela quoque concepissent, celeriter ad molem successit. Tum prora eius accensa remiges desiluere in scaphas, quae ad hoc ipsum praeparatae sequebantur; navis autem, igne concepto, latius fundere incendium coepit, quod, priusquam posset occurri, turres et cetera opera in capite molis posita conprehendit. At qui desiluerant in parva navigia, faces et quidquid alendo igni aptum erat in eadem opera ingerunt. Iamque non imae modo Macedonum turres, sed etiam summa tabulata conceperant ignem, cum ii, qui in turribus erant, partim haurirentur incendio, partim armis omissis in mare semetipsi inmitterent. At Tyrii, qui capere eos quam interficere mallent, natantium manus stipitibus saxisque lacerabant, donec debilitati inpune navigiis excipi possent. Nec incendio solum opera consumpta, sed forte eodem die vehementior ventus motum ex profundo mare inlisit in molem, crebrisque fluctibus conpages operis verberatae laxavere, saxaque interfluens unda medium opus rupit. Prorutis igitur lapidum cumulis, quibus iniecta terra sustinebatur, praeceps in profundum ruit, tantaeque molis vix ulla vestigia invenit Arabia rediens Alexander. Hic, quod in adversis rebus solet fieri, alius in alium culpam referebant, cum omnes verius de saevitia maris queri possent. Rex, novi operis molem orsus, in adversum ventum non latere sed recta fronte direxit; ea cetera opera velut sub ipsa latentia tuebatur: latitudinem quoque aggeri adiecit, ut turres in medio excitatae procul teli iactu abessent. Totas autem arbores cum ingentibus ramis in altum iaciebant, deinde saxis onerabant, rursusque cumulo eorum alias arbores iniciebant, tum humus aggerebatur; superque alia strue saxorum arborumque cumulata, velut quodam nexu continens opus iunxerant. Nec Tyrii, quidquid ad inpediendam molem excogitari poterat, segniter exsequebantur. Praecipuum auxilium erat, qui procul hostium conspectu subibant aquam occultoque lapsu ad molem usque penetrabant, falcibus palmites arborum eminentium ad se trahentes; quae ubi secutae erant, pleraque secum in profundum dabant; tum levatos onere stipites truncosque arborum haud aegre moliebantur, deinde totum opus, quod stipitibus fuerat innixum, fundamento lapso sequebatur. Aegro animi Alexandro nec perseveraret an abiret satis certo classis Cypro advenit, eodemque tempore Cleander cum Graecis militibus in Asiam nuper advectis. C et XC navigia in duo dividit cornua: laevum Pnytagoras, rex Cypriorum, cum Cratero tuebatur; Alexandrum in dextro quinqueremis regia vehebat. Nec Tyrii, quamquam classem habebant, ausi navale inire certamen, tris omnino ante ipsa moenia opposuerunt; quibus rex invectus ipsas demersit.
Postera die, classe ad moenia admota undique tormentis et maxime arietum pulsu muros quatit: quos Tyrii raptim obstructis saxis refecerunt, interiorem quoque murum, ut, si prior fefellisset, illo se tuerentur, undique orsi. Sed undique vis mali urguebat: moles intra teli iactum erat, classis moenia circumibat, terrestri simul navalique clade obruebantur. Quippe binas quadriremes Macedones inter se ita iunxerant, ut prorae cohaererent, puppes intervallo, quantum capere possent, distarent; hoc puppium intervallum antemnis asseribusque validis deligatis superque eos pontibus stratis, qui militem sustinerent, inpleverant. Sic instructas quadriremes ad urbem agebant: inde missilia in propugnantes ingerebantur tuto, quia proris miles tegebatur. Media nox erat, cum classem sic uti dictum est paratam circumire muros iubet; iamque naves urbi undique admovebantur, et Tyrii desperatione torpebant, cum subito spissae nubes intendere se coelo, et, quidquid lucis internitebat, offusa caligine extinctum est. Tum inhorrescens mare paulatim levari, deinde acriore vento concitatum fluctus ciere et inter se navigia conlidere. Iamque scindi coeperant vincula quibus conexae quadriremes erant, ruere tabulata et cum ingenti fragore in profundum secum milites trahere. Neque enim conserta navigia ulla ope in turbido regi poterant: miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant: quippe gubernatores, alias imperare soliti, tum metu mortis iussa exsequebantur. Tandem remis pertinacius everberatum mare veluti eripientibus navigia classicis cessit, adpulsaque sunt litori, lacerata pleraque. Isdem forte diebus Carthaginiensium legati XXX superveniunt, magis obsessis solacium quam auxilium; quippe domestico bello Poenos inpediri, nec de imperio sed pro salute dimicare nuntiabant. Syracusani tum Africam urebant et haud procul Carthaginis muris locaverant castra. Non tamen defecere animis Tyrii, quamquam ab ingenti spe destituti erant; sed coniuges liberosque devehendos Carthaginem tradiderunt, fortius quidquid accideret laturi, si carissimam sui partem extra sortem communis periculi habuissent. Cumque unus e civibus in contione indicasset, oblatam esse per somnum sibi speciem Apollinis, quem eximia religione colerent, urbem deserentis molemque a Macedonibus in salo iactam in silvestrem saltum esse mutatam, quamquam auctor levis erat, tamen ad deteriora credenda proni metu aurea catena devinxere simulacrum, araeque Herculis, cuius numini urbem dicaverant, inseruere vinculum, quasi illo deo Apollinem retenturo. Syracusis id simulacrum devexerant Poeni, et in maiore locaverant patria multisque aliis spoliis urbium a semet captarum non Carthaginem magis quam Tyrum ornaverant. Sacrum quoque, quod equidem dis minime cordi esse crediderim, multis saeculis intermissum repetendi auctores quidam erant, ut ingenuus puer Saturno immolaretur, - quod sacrilegium verius quam sacrum Carthaginienses a conditoribus traditum usque ad excidium urbis suae fecisse dicuntur, - ac, nisi seniores obstitissent, quorum consilio cuncta agebantur, humanitatem dira superstitio vicisset. Ceterum, efficacior omni arte necessitas non usitata modo praesidia, sed quaedam etiam nova admovit. Namque ad inplicanda navigia, quae muros subibant, validis asseribus harpagonas inligaverant, ut, cum romento asseres promovissent, subito laxatis funibus inicerent. Vnci quoque et falces ex isdem asseribus dependentes aut propugnatores aut ipsa navigia lacerabant. Clipeos vero aereos multo igne torrebant, quos repletos fervida arena caenoque decocto e muris subito devolvebant. Nec ulla pestis magis timebatur: quippe, ubi loricam corpusque fervens arena penetraverat, nec ulla vi excuti poterat, et quidquid attigerat perurebat, iacientesque arma laceratis omnibus, quis protegi poterant, vulneribus inulti patebant. Corvi vero et ferreae manus tormento remissae plerosque rapiebant.
IV. Hic rex fatigatus statuerat soluta obsidione Aegyptum petere. Quippe cum Asiam ingenti velocitate percucurrisset, circa muros unius urbis haerebat, tot maximarum rerum opportunitate dimissa. Ceterum, tam discedere inritum quam morari pudebat, famam quoque, qua plura quam armis everterat, ratus leviorem fore, si Tyrum quasi testem se posse vinci reliquisset. Igitur ne quid inexpertum omitteret, plures naves admoveri iubet, delectosque militum inponi. Et forte belua inusitatae magnitudinis, super ipsos fluctus dorso eminens, ad molem quam Macedones iecerant ingens corpus adplicuit, diverberatisque fluctibus adlevans semet utrimque conspecta est: deinde a capite molis rursus alto se mersit, ac, modo super undas eminens magna sui parte, modo superfusis fluctibus condita, haud procul munimentis urbis se mersit. Vtrisque laetus fuit beluae aspectus: Macedones iter iaciendo operi monstrasse eam augurabantur, Tyrii Neptunum, occupati maris vindicem, abripuisse beluam, ac molem brevi profecto ruituram; laetique omine eo ad epulas dilapsi oneravere se vino; quo graves, orto sole navigia conscendunt redimita floribus coronisque. Adeo victoriae non omen modo, sed etiam gratulationem praeceperant! Forte rex classem in diversam partem agi iusserat, XXX minoribus navigiis relictis in litore; e quibus Tyrii duobus captis cetera ingenti terruerunt metu, donec suorum clamore audito Alexander classem litori, a quo fremitus acciderant, admovit. Prima e Macedonum navibus quinqueremis velocitate inter ceteras eminens occurrit; quam ut conspexere Tyriae, duae ex diverso in latera eius invectae sunt, in quarum alteram quinqueremis eadem concitata, et ipsa rostro icta est, et illam invicem tenuit. Iamque ea, quae non cohaerebat, libero impetu evecta in aliud quinqueremis latus invehebatur, cum opportunitate mira triremis e classe Alexandri in eam ipsam, quae quinqueremi inminebat, tanta vi ruit, ut Tyrius gubernator in mare excuteretur e puppi. Plures deinde Macedonum naves superveniunt, et rex quoque aderat, cum Tyrii inhibentes remis aegre evellere navem quae haerebat, portumque omnia simul navigia repetunt. Confestim rex insecutus portum quidem intrare non potuit, cum procul e muris missilibus summoveretur, naves autem omnes fere aut demersit aut cepit.
Biduo deinde ad quietem dato militibus iussique et classem et machinas pariter admovere, ut undique territis instaret, ipse in altissimam turrem ascendit ingenti animo, periculo maiore; quippe regio insigni et armis fulgentibus conspicuus, unus praecipue telis petebatur; et digna prorsus spectaculo edidit: multos e muris propugnantes hasta transfixit, quosdam etiam comminus gladio clipeoque inpulsos praecipitavit: quippe turris, ex qua dimicabat, muris hostium propemodum cohaerebat. Iamque crebris arietibus saxorum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant, cum Tyrii, tot simul malis victi, alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem, haud inulti tamen perituri, magna pars summa tectorum obtinebat saxa, et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus.
Alexander, exceptis qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet. His per praecones pronuntiatis, nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit; pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant, parata saevientibus turba. Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant; sed cognationis cum Tyriis memores, - quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant, - multos Tyriorum clam protegentes, ad sua perduxere navigia; quibus occultati, Sidona devecti sunt. XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc existimari potest, quod intra munimenta urbis VI milia armatorum trucidata sunt. Triste deinde spectaculum victoribus ira praebuit regis: duo milia, in quibus occidendis defecerat rabies, crucibus adfixi per ingens litoris spatium pependerunt. Carthaginiensium legatis pepercit, addita denuntiatione belli, quod praesentium rerum necessitas moraretur.
Tyrus septimo mense, quam oppugnari coepta erat, capta est, urbs et vetustate originis, et crebra fortunae varietate ad memoriam posteritatis insignis. Condita ab Agenore, diu mare non vicinum modo, sed, quidcumque classes eius adierunt, dicionis suae fecit; et, si famae libet credere, haec gens litteras prima aut docuit, aut didicit. Coloniae certe eius paene orbe toto diffusae sunt: Carthago in Africa, in Boeotia Thebae, Gades ad Oceanum. Credo libero commeantes mari saepiusque adeundo ceteris incognitas terras elegisse sedes iuventuti, qua tunc abundabant, seu quia crebris motibus terrae, - nam hoc quoque traditur, - cultores eius fatigati nova et externa domicilia armis sibimet quaerere cogebantur. Multis ergo casibus defuncta, et post excidium renata, nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela romanae mansuetudinis adquiescit.
V. Isdem ferme diebus Darei litterae adlatae sunt tandem ut regi scriptae: petebat uti filiam suam, - Statirae erat nomen, - nuptiis Alexander sibi adiungeret: dotem fore omnem regionem inter Hellespontum et Halyn amnem sitam; inde Orientem spectantibus terris contentum. Si forte dubitaret, quod offerretur, accipere, nunquam diu eodem vestigio stare fortunam, semperque homines, quantamcumque felicitatem habeant, invidiam tamen sentire maiorem. Vereri se ne, avium modo, quas naturalis levitas ageret ad sidera, inani ac puerili mente se efferret: nihil difficilius esse, quam in illa aetate tantam capere fortunam. Multas se adhuc reliquias habere, nec semper inter angustias posse deprehendi: transeundum esse Alexandro Euphratem Tigrimque et Araxen et Hydaspen, magna munimenta regni sui; veniendum in campos, ubi paucitate suorum erubescendum sit, in Mediam, Hyrcaniam, Bactra; et Indos Oceani accolas, quando aditurum? ne Sogdianos et Arachosios nominem ceterasque gentes ad Caucasum et Tanain pertinentes. Senescendum fore tantum terrarum vel sine proelio obventi. Se vero ad ipsum vocare desineret: namque illius exitio se esse venturum. Alexander iis, qui litteras attulerant, respondit Dareum sibi aliena promittere et, quod totum amiserit, velle partiri. Doti sibi dari Lydiam, Ionas, Aeolidem, Hellesponti oram, victoriae suae praemia. Leges autem a victoribus dici, accipi a victis. In utro statu ambo essent, si solus ignoraret, quam primum Marte decerneret. Se quoque, cum transiret mare, non Ciliciam aut Lydiam, - quippe tanti belli exiguam hanc esse mercedem, - sed Persepolim caput regni eius, Bactra deinde et Ecbatana ultimique Orientis oram imperio suo destinasse. Quocumque ille fugere potuisset, ipsum sequi posse: desineret terrere fluminibus, quem sciret maria transisse.
Reges quidem invicem haec scripserant. Sed Rhodii urbem suam portusque dedebant Alexandro. Ille Ciliciam Socrati tradiderat, Philota regioni circa Tyrum iusso praesidere. Syriam, quae Coele appellatur, Andromacho Parmenio tradiderat, bello quod supererat interfuturus. Rex, Hephaestione Phoenices oram classe praetervehi iusso, ad urbem Gazam cum omnibus copiis venit. Isdem fere diebus sollemne erat ludicrum Isthmiorum, quod conventu totius Graeciae celebratur. In eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut XV legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent. Idem paulo ante incertae famae captaverant auram, ut, quocumque pendentes animos tulisset fortuna, sequerentur.
Ceterum, non ipse modo rex obibat urbes adhuc iugum imperii recusantes, sed praetores quoque ipsius, egregii duces, pleraque invaserant, Calas Paphlagoniam, Antigonus Lycaoniam; Balacrus Idarne, praetore Darii, superato denuo Miletum cepit, Amphoterus et Hegelochus CLX navium classe insulas inter Achaiam atque Asiam in dicionem Alexandri redegerunt. Tenedo quoque recepta Chium incolis ultro vocantibus statuerant occupare; sed Pharnabazus, Darei praetor, conprehensis qui res ad Macedonas trahebant, rursus Apollonidi et Athanagorae, suarum partium viris, urbem cum modico praesidio militum tradit. Praefecti Alexandri in obsidione urbis perseverabant, non tam suis viribus quam ipsorum qui obsidebantur voluntate. Nec fefellit opinio: namque inter Apolloniden et duces militum orta seditio inrumpendi in urbem occasionem dedit; cumque porta effracta cohors Macedonum intrasset, oppidani olim consilio proditionis agitato adgregant se Amphotero et Hegelocho, Persarumque praesidio caeso Pharnabazus cum Apollonide et Athanagora vincti traduntur, XII triremes cum suo milite ac remige, praeter eas XXX inanes et piratici lembi, Graecorumque III milia a Persis mercede conducta. His in supplementum copiarum suarum distributis piratisque supplicio adfectis, captivos remiges adiecere classi suae.
Forte Aristonicus, Methymnaeorum tyrannus, cum piraticis navibus, ignarus omnium, quae ad Chium acta erant, prima vigilia ad portus claustra successit, interrogatusque a custodibus quis esset, Aristonicum ad Pharnabazum venire respondit. Illi Pharnabazum quidem iam quiescere, et non posse tum adiri, ceterum patere socio atque hospiti portum, et postero die Pharnabazi copiam fore adfirmant. Nec dubitavit Aristonicus primus intrare, secuti sunt ducem piratici lembi, ac, dum adplicant navigia crepidini portus, obicitur a vigilibus claustrum, et qui proximi excubabant ab isdem excitantur. Nullo ex iis auso repugnare, omnibus catenae iniectae sunt, Amphotero deinde Hegelochoque traduntur. Hinc Macedones transiere Mytilenen, quam Chares Atheniensis nuper occupatam II milium Persarum praesidio tenebat; sed, cum obsidionem tolerare non posset, urbe tradita pactus ut incolumi abire liceret, Imbrum petit; deditis Macedones pepercerunt.
VI. Dareus, desperata pace quam per litteras legatosque inpetrari posse crediderat, ad reparandas vires bellumque inpigre renovandum intendit animum. Duces ergo copiarum Babyloniam convenire, Bessum quoque, Bactrianorum praetorem, quam maximo posset exercitu coacto, descendere ad se iubet. sunt autem Bactriani inter illas gentes promptissimi, horridis ingeniis multumque a Persarum luxu abhorrentibus; siti haud procul Scytharum bellicosissima gente et rapto vivere adsueta semper in armis erant. Sed Bessus suspecta perfidia haud sane aequo animo in secundo se continens gradu regem terrebat: nam cum regnum adfectaret, proditio, qua sola id adsequi poterat, timebatur.
Ceterum Alexander, quam regionem Dareus petisset, omni cura vestigans tamen explorare non poterat, more quodam Persarum arcana regum mira celantium fide: non metus, non spes elicit vocem, qua prodantur occulta; vetus disciplina regum silentium vitae periculo sanxerat; lingua gravius castigatur quam ullum probrum, nec magnam rem Magi sustineri posse credunt ab eo cui tacere grave sit, quod homini facillimum voluerit esse natura. Ob hanc causam Alexander, omnium quae apud hostem gererentur ignarus, urbem Gazam obsidebat. Praeerat urbi Betis, eximiae in regem suum fidei, modicoque praesidio muros ingentis operis tuebatur. Alexander aestimato locorum situ agi cuniculos iussit, facili ac levi humo acceptante occultum opus: quippe multam arenam vicinum mare evomens; nec saxa cotesque, quae interpellent specus, obstant. Igitur, ab ea parte quam oppidani conspicere non possent, opus orsus, ut a sensu eius averteret, turres muris admoveri iubet. Sed eadem humus movendis inutilis turribus desidente sabulo agilitatem rotarum morata, et tabulata turrium perfringebat, multique vulnerabantur inpune, cum idem recipiendis qui admovendis turribus labor eos fatigaret. Ergo, receptui signo dato, postero die muros corona circumdari iussit, ortoque sole, priusquam admoveret exercitum, opem deum exposcens, sacrum patrio more faciebat: forte praetervolans corvus glebam, quam unguibus ferebat, subito amisit; quae, cum regis capiti incidisset, resoluta defluxit, ipsa autem avis in proxima turre consedit. Inlita erat turris bitumine ac sulphure, in qua alis haerentibus frustra se adlevare conatus a circumstantibus capitur. Digna res visa de qua vates consuleret; et erat non intactae a superstitione mentis. Ergo Aristander, cui maxima fides habebatur, urbis quidem excidium augurio illo portendi, ceterum periculum esse ne rex vulnus acciperet. Itaque monuit, ne quid eo die inciperet. Ille, quamquam unam urbem sibi, quominus securus Aegyptum intraret, obstare aegre ferebat, tamen paruit vati signumque receptui dedit. Hinc animus crevit obsessis, egressique porta recedentibus inferunt signa, cunctationem hostium suam fore occasionem rati. Sed acrius quam constantius proelium inierunt: quippe ut Macedonum signa circumagi videre, repente sistunt gradum. Iamque ad regem proeliantium clamor pervenerat, cum denuntiati periculi haud sane memor loricam tamen, quam raro induebat, amicis orantibus sumpsit et ad prima signa pervenit. Quo conspecto Arabs quidam, Darei miles, maius fortuna sua facinus ausus, gladium clipeo tegens quasi transfuga genibus regis advolvitur. Ille adsurgere supplicem recipique inter suos iussit. At Barbarus, gladio strenue in dextram translato, cervicem
VII. Aegyptii olim Persarum opibus infensi, - quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant, - ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent. Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille, septimo die postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit. Deinde pedestribus copiis Pelusium petere iussis, ipse cum expedita delectorum manu Nilo amne vectus est. Nec sustinuere adventum eius Persae, defectione quoque perterriti. Iamque haud procul Memphi erat; in cuius praesidio Mazaces, praetor Darei, relictus autum omne supra octingenta talenta Alexandro omnemque regiam supellectilem tradidit. A Memphi eodem flumine vectus ad interiora Aegypti penetrat, conpositisque rebus ita ut nihil ex patrio Aegyptiorum more mutaret, adire Iovis Hammonis oraculum statuit. Iter expeditis quoque et paucis vix tolerabile ingrediendum erat: terra caeloque aquarum penuria est, steriles arenae iacent, quas ubi vapor solis accendit, fervido solo et urente vestigia, intolerabilis aestus existit; luctandumque est non solum cum ardore et siccitate regionis, sed etiam cum tenacissimo sabulo, quod praealtum et vestigio cedens aegre moliuntur pedes.
Haec Aegyptii vero maiora iactabant; sed ingens cupido animum stimulabat adeundi Iovem, quem generis sui auctorem haud contentus mortali fastigio aut credebat esse aut credi volebat. Ergo cum his quos ducere secum statuerat, secundo amne descendit ad Mareotin paludem. Eo legati Cyrenensium dona attulere, pacem et ut adiret urbes suas petentes. Ille, donis acceptis amicitiaque coniuncta, destinata exsequi pergit. Ac primo quidem et sequente die tolerabilis labor visus, nondum tam vastis nudisque solitudinibus aditis, iam tamen sterili et emoriente terra. Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi, terram oculis requirebant: nulla arbor, nullum culti soli occurrebat vestigium; aqua etiam defecerat, quam utribus cameli vexerant, et in arido solo ac fervido sabulo nulla erat. Ad hoc sol omnia incenderat, siccaque et adusta erant ora, cum repente, sive illud deorum munus sive casus fuit, obductae caelo nubes condidere solem, ingens aestu fatigatis, etiam si aqua deficeret, auxilium. Enimvero, ut largum quoque imbrem excusserunt procellae, pro se quisque excipere eum, quidam ob sitim inpotentes sui ore quoque hianti captare coeperunt. Quadriduum per vastas solitudines absumptum est. Iamque haud procul oraculi sede aberant, cum conplures corvi agmini occurrunt, modico volatu prima signa antecedentes; et modo humi residebant, cum lentius agmen incederet, modo se pennis levabant, cedentium iterque monstrantium ritu. Tandem ad sedem consecratam deo ventum est. Incredibile dictu, inter vastas solitudines sita undique ambientibus ramis, vix in densam umbram cadente sole contecta est, multique fontes dulcibus aquis passim manantibus alunt silvas. Coeli quoque mira temperies, verno tepori maxime similis, omnes anni partes pari salubritate percurrit. Accolae sedis sunt ab oriente proximi Aethiopum; in meridiem versam Arabes spectant, - Trogodytis cognomen est -: horum regio usque ad Rubrum mare excurrit. At qua vergit ad occidentem, alii Aethiopes colunt, quos Simuos vocant; a septentrione Nasamones sunt, gens Syrtica, navigiorum spoliis quaestuosa: quippe obsident litora, et aestu destituta navigia notis sibi vadis occupant. Incolae nemoris, quom Hammonios vocant, dispersis tuguriis habitant: medium nemus pro arce habent, triplici muro circumdatum. Prima munitio tyrannorum veteres regiam clausit; in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant, - hic quoque dei oraculum est; ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant. Est et aliud Hammonis nemus; in medio habet fontem: Solis aquam vocant; sub lucis ortum tepida manat; medio die, cuius vehementissimus est calor, frigida eadem fluit; inclinato in vesperam calescit; media nocte fervida exaestuat; quoque nox propius vergit ad lucem, multum ex nocturno calore decrescit, donec sub ipsum diei ortum adsueto tepore languescat. Id quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt. Vmbilico maxime similis est habitus, zmaragdo et gemmis coagmentatus. Hunc, cum responsum petitur, navigio aurato gestant sacerdotes multis argenteis pateris ab utroque navigii latere pendentibus: sequuntur matronae virginesque, patrio more inconditum quoddam carmen canentes quo propitiari Iovem credunt, ut certum edat oraculum.
At tum quidem regem propius adeuntem maximus natu e sacerdotibus filium appellat, hoc nomen illi parentem Iovem reddere adfirmans. Ille se vero, et accipere ait et adgnoscere, humanae sortis oblitus. Consuluit deinde, an totius orbis imperium fatis sibi destinaret pater; is aeque in adulationem conpositus terrarum omnium rectorem fore ostendit. Post haec institit quaerere, an omnes parentis sui interfectores poenas dedissent. Sacerdos parentem eius negat ullius scelere posse violari, Philippi autem omnes luisse supplicia; adiecit invictum fore, donec excederet ad deos.
Sacrificio deinde facto, dona et sacerdotibus et deo data sunt, permissumque amicis, ut ipsi quoque consulerent Iovem: nihil amplius quaesierunt, quam an auctor esset sibi divinis honoribus colendi suum regem. Hoc quoque acceptum fore Iovi vates respondet.
Vera et salubri aestimanti ratione fidem oraculi vana profecto responsa ei videri potuissent; sed fortuna, quos uni sibi credere coegit, magna ex parte avidos gloriae magis quam capaces facit. Iovis igitur filium se non solum appellari passus est, sed etiam iussit, rerumque gestarum famam, dum augere vult tali appellatione, corrupit. Et Macedones, adsueti quidem regio imperio, sed in maiore libertatis umbra quam ceterae gentes, inmortalitatem adfectantem contumacius, quam aut ipsis expediebat aut regi, aversati sunt. Sed haec suo quaeque tempori reserventur. Nunc cetera exsequi pergam.
VIII. Alexander ab Hammone rediens ut Mareotin paludem haud procul insula Pharo sitam venit, contemplatus loci naturam, primum in ipsa insula statuerat urbem novam condere; inde, ut adparuit magnae sedis insulam haud capacem esse, elegit urbi locum, ubi nunc est Alexandria, appellationem trahens ex nomine auctoris. Conplexus quidquid soli est inter paludem ac mare, octoginta stadiorum muris ambitum destinat et, qui exaedificandae urbi praeessent relictis, Memphin petit. Cupido, haud iniusta quidem, ceterum intempestiva, incesserat non interiora modo Aegypti, sed etiam Aethiopiam invisere; Memnonis Tithonique celebrata regia cognoscendae vetustatis avidum traheat paene extra terminos solis. Sed imminens bellum, cuius multo maior supererat moles, otiosae peregrinationi tempora exemerat. Itaque Aegypto praefecit Aeschylum Rhodium et Peucesten Macedonem, quattuor milibus militum in praesidium regionis eius datis, claustra Nili fluminis Polemonem tueri iubet: XXX ad hoc triremes datae; Africae deinde, quae Aegypto iuncta est, praepositus Apollonius, vectigalibus eiusdem Africae Aegyptique Cleomenes. Ex finitimis urbibus commigrare Alexandriam iussis, novam urbem magna multitudine inplevit. Fama est, cum rex orbem futuris muris polenta, ut Macedonum mos est, destinasset, avium greges advolasse, et polenta esse pastas; cumque id omen pro tristi a plerisque esset acceptum, respondisse vates, magnam illam urbem advenarum frequentiam culturam, multisque eam terris alimenta praebituram.
Regem, cum secundo amni deflueret, adsequi cupiens Hector, Parmenionis filius, eximio aetatis flore, in paucis Alexandro carus, parvum navigium conscendit pluribus, quam capere posset, inpositis; itaque mersa navis omnes destituit. Hector diu flumini obluctatus, cum madens vestis et adstricti crepidis pedes natare prohiberent, in ripam tamen semianimis evasit, et, ut primum fatigatus spiritum laxavit, quem metus et periculum intenderat, nullo adiuvante, - quippe in diversum evaserant alii, - exanimatus est. Amissi eius desiderio vehementer adflictus est, repertumque corpus magnifico extulit funere. Oneravit hunc dolorem nuntius mortis Andromachi, quem praefecerat Syriae: vivum Samaritae cremaverant. Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores. Andromacho deinde Memnona substituit, adfectisque supplicio qui praetorem interemerant tyrannos, inter quos Methymnaeorum Aristonicum et Ersilaum, popularibus vis tradidit; quos illi ob iniurias tortos necaverunt. Atheniensium deinde, Rhodiorum, et Chiorum legatos audit. Athenienses victoriam gratulabantur et, ut captivi Graecorum suis restituerentur, orabant; Rhodii et Chii de praesidio querebantur. Omnes, aequa desiderare visi inpetraverunt. Mytilenaeis quoque, ob egregiam in partes fidem, et pecuniam, quam in bellum inpenderant, reddidit, et magnam regionem finibus adiecit. Cypriorum quoque regibus, qui a Dareo defecerant ad ipsum et oppugnanti Tyrum miserant classem, pro merito honos habitus est. Amphoterus deinde, classis praefectus, ad liberandam Cretam missus, - namque et Persarum et Spartanorum armis pleraque eius insulae obsidebantur, - ante omnia mare a piraticis classibus vindicare iussus: quippe obnoxium praedonibus erat, bello utrimque in regem converso. His conpositis, Herculi Tyrio ex auro crateram cum XXX pateris dicavit, inminensque Dareo ad Euphraten iter pronuntiari iussit.
IX. At Dareus, cum Aegypto devertisse in Africam hostem conperisset, dubitaverat utrumne circa Mesopotamiam subsisteret an interiora regni sui peteret, haud dubie potentior auctor praesens futurus ultimis gentibus inpigre bellum capessendi, quas aegre per praefectos suos moliebatur. Sed, ut idoneis auctoribus fama vulgavit Alexandrum cum omnibus copiis, quamcumque ipse adisset regionem, petiturum, haud ignarus quam cum strenuo res esset, omnia longinquarum gentium auxilia Babyloniam contrahi iussit. Bactriani Scythaeque et Indi convenerant; iam et ceterarum gentium copiae partibus simul adfuerunt. Ceterum, cum dimidio ferme maior esset exercitus, quam in Cilicia fuerat, multis arma deerant, quae summa cura conparabantur. Equitibus equisque tegumenta erant ex ferreis lamminis serie inter se conexis; quis antea praeter iacula nihil dederat, scuta gladiique adiciebantur, equorumque domandi greges peditibus distributi sunt, ut maior pristino esset equitatus. Ingensque, ut crediderat, hostium terror, ducentae falcatae quadrigae, unicum illarum gentium auxilium, secutae sunt; ex summo temone hastae praefixo ferro eminebant, utrimque a iugo ternos direxerant gladios, inter radios rotarum plura spicula eminebant in adversum; aliae deinde falces summissae rotarum orbibus haerebant, et aliae in terram demissae, quidquid obvium concitatis equis fuisset amputaturae. Hoc modo instructo exercitu ac perarmato, Babylone copias movit. A parte dextra erat Tigris, nobilis fluvius, laevam tegebat Euphrates. Agmen Mesopotamiae campos inpleverat. Tigri deinde superato cum audisset haud procul abesse hostem, Satropaten equitum praefectum cum mille delectis praemisit. Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret; eidem mandatum ut regionem, quam Alexander esset aditurus, popularetur atque ureret: quippe credebat inopia debellari posse nihil habentem, nisi quod rapiendo occupasset; ipsi autem commeatus alii terra, alii Tigri amne subvehebantur. Iam pervenerat Arbela vicum nobilem sua clade facturus; hic commeatuum sarcinarumque maiore parte deposita Lycum amnem ponte iunxit, et per dies quinque, sicut ante Euphraten, traiecit exercitum. Inde octoginta fere stadia progressus, ad alterum amnem, - Boumelo nomen est, - castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities; ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, permittitur. Itaque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi.
Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, aestimabant, vix fecerunt fidem, tot milibus caesis, maiores copias esse reparatas. Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten pervenit; quo pontibus iuncto, equites primos ire, phalangem sequi iubet, Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso periculum sui facere. Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos, diebus datis militi, strenue hostem insequi coepit, metuens ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta. Igitur, quarto die, praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat. Ac primo, caligine quam fumus effuderat obscurante lucem, insidiarum metu substiti, deinde, ut speculatores praemissi tuta omnia nuntiaverunt, paucos equitum ad temptandum vadum fluminis praemisit. Cuius altitudo primo summa equorum pectora, mox ut in medium alveum ventum est, cervices quoque aequabat. Nec sane alius ad Orientis plagam tam violentus invehitur, multorum torrentium non aquas solum sed etiam saxa secum trahens. Itaque, a celeritate qua defluit, Tigri nomen est inditum, quia persica lingua Tigrim sagittam appellant.
Igitur pedes velut divisus in cornua circumdato equitatu, levatis super capita armis haud aegre ad ipsum alveum penetrat. Primus inter pedites rex egressus in ripam vadum militibus manu, quando vox exaudiri non poterat, ostendit. Sed gradum firmare vix poterant, cum modo saxa lubrica vestigium fallerent, modo rapidior unda subduceret. Praecipuus erat labor eorum, qui humeris onera portabant: quippe cum semetipsos regere non possent, in rapidos gurgites incommodo onere auferebantur, et dum sua quisque spolia consequi studet, maior inter ipsos quam cum amni orta luctatio est, cumulique sarcinarum passim fluitantes plerosque perculerant. Rex monere ut satis heberent arma retinere, cetera se redditurum. Sed neque consilium neque imperium accipi poterat: obstrepebat hinc metus, praeter hunc invicem luctantium mutuus clamor. Tandem, qua leniore tractu amnis aperit vadum, emersere, nec quicquam praeter paucas sarcinas desideratum est. Deleri potuit exercitus, si quis ausus esset vincere, sed perpetua fortuna regis avertit inde hostem. Sic Granicum, tot milibus equitum peditumque in ulteriore stantibus ripa, superavit, sic angustis in Ciliciae callibus tantam multitudinem hostium. Audaciae quoque, qua maxime viguit, ratio minui potest, quia nunquam in discrimen venit an temere fecisset. Mazaeus, qui, si transeuntibus flumen supervenisset, haud dubie oppressurus fuit incompositos, in ripa demum ad iam perarmatos adequitare coepit. Mille admodum equites praemiserat: quorum paucitate Alexander explorata, deinde contempta, praefectum Paeonum equitum Aristona laxatis habenis invehi iussit. Insignis eo die pugna equitum, et praecipue Aristonis fuit: praefectum equitatus Persarum Satropaten directa [in] gutturi hasta transfixit, fugientemque per medios hostes consecutus ex equo praecipitavit, et obluctanti gladio caput dempsit; quod relatum magna cum laude ante regis pedes posuit.
X. Biduo ibi stativa rex habuit: in proximum deinde pronuntiari iter iussit. Sed prima fere vigilia, luna deficiens primum nitorem sideris sui condidit, deinde sanguinis colore suffuso lumen omne foedavit, sollicitisque sub ipsum tanti discriminis casum ingens religio et ex ea formido quaedam incussa est. Dis invitis in ultimas terras trahi se querebantur: iam nec flumina posse adiri nec sidera pristinum servare fulgorem, vastas terras, deserta omnia occurrere; in unius hominis iactationem tot milium sanguinem inpendi, fastidio esse patriam, abdicari Philippum patrem, caelum vanis cogitationibus petere. Iam pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet, Aegyptiosque vates, quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent expromere iubet. At illi, qui satis scirent temporum orbes inplere destinatas vices lunamque deficere cum aut terram subiret aut sole premeretur, rationem quidem ipsis perceptam non edocent vulgus. Ceterum adfirmant solem Graecorum, lunam esse Persarum, quotiensque illa deficiat, ruinam stragemque illis gentibus portenti; veteraque exempla percensent Persidis regum, quos adversis dis pugnasse lunae ostendisset defectio. Nulla res multitudinem efficacius regit quam superstitio: alioqui inpotens, saeva, mutabilis, ubi vana religione capta est melius vatibus quam ducibus suis paret. Igitur, edita in vulgus Aegyptiorum responsa rursus ad spem et fiduciam erexere torpentes. Rex impetu animorum utendum ratus secunda vigilia castra movit: dextra Tigrim habebat, a laeva montes, quos Gordyaeos vocant.
Hoc ingressus iter, - speculatores, qui praemissi erant, sub lucis ortum Dareum adventare nuntiaverunt. Instructo igitur milite et conposito agmine, antecedebat. Sed Persarum moratores erant, mille ferme, qui speciem magni agminis fecerant: quippe ubi explorari vera non possunt, falsa per metum augentur. His cognitis rex, cum paucis suorum adsecutus agmen refugientium ad suos, alios cecidit, cepit alios, equitesque praemisit speculatum, simul ut ignem, quo Barbari cremaverant vicos, extinguerent: quippe fugientes raptim tectis acervisque frumenti iniecerant flammas; quae cum in summo haesissent, ad inferiora nondum penetraverant. Extincto igitur igne plurimum frumenti repertum est: copia aliarum quoque rerum abundare coeperunt. Ea res ipsa militi ad persequendum hostem animum incendit: quippe, urente et populante eo terram, festinandum erat ne incendio cuncta praeciperet. In rationem ergo necessitas versa: quippe Mazaeus, qui antea per otium vicos incenderat, iam fugere contentus pleraque inviolata hosti reliquit. Alexander, haud longius CL stadiis Dareum a se abesse conpererat. Itaque ad satietatem quoque copia commeatuum instructus quadriduo in eodem loco substitit.
Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur ut regem aut interficerent aut proderent, dubitavitque an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se benevolentiae ac fidei. Sed et Parmenio deterruit, non esse talibus promissis inbuendas aurea militum adfirmans: patere vel unius insidiis regem, nihil nefas esse avaritiae. Secutus consilii auctorem, castra movit. Iter facienti spado e captivis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere. Itineris continui labore animique aegritudine fatigata, inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta: id ipsum nuntians alius supervenit; et rex, haud secus quam si parentis suae mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus, lacrimisque obortis qualis Dareus profudisset in tabernaculum, in quo mater erat Darei defuncto adsidens corpori, venit. Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio. In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere, et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit, omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus, hercule, cui nunc quoque tantum mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae. E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam porta, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit, exceptusque a vitilibus in tabernaculum regis perducitur, gemens et veste lacerata. Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris exspectatione commotus et quid potissimum timeret incertus, "Vultus", inquit, "tuus, nescio quod ingens malium praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium est nosse sortem suam. Num, quod maxime suspicor, et loqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?" Ad haec Tyriotes: "Istud quidem procul abest," inquit; "quantuscumque enim reginis honos ab his qui parent haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita." Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebantur; nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque amens dolore: "Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem restitueres saevitiae meae? Odisti me, non quidem provocatus; sed finge iustum intulisse te bellum: cum feminis ergo agere debueras?" Tyriotes adfirmare per deos patrios nihil in eam gravius esse consultum: ingemuisse etiam Alexandrum morti, et non parcius flevisse, quam ipse lacrimaret. Ob haec ipsa amantis animus in sollicitudinem suspicionemque revolutus est, desiderium captivae profecto a consuetudine stupri ortum esse coniectans. Summotis igitur arbitris, uno dumtaxat Tyriote retento, iam non flens, sed suspirans: "Videsne", inquit, "Tyriote, locum mendacio non esse? tormenta iam hic erunt, sed ne exspectaveris per deos, si quid tibi tui regis reverentiae est: num, quod et scire expeto et quaerere pudet, ausus est et dominus, et iuvenis?" Ille questioni corpus offerre, deos testes invocare, caste sancteque habitam esse reginam. Tandem, ut fides facta est vera esse, quae adfirmaret spado, capite velato diu flevit, manantibusque adhuc lacrimis, veste ab ore reiecta, ad coelum manus tendens: "Di patrii", inquit, "primum mihi stabilite regnum; deinde, si de me iam transactum est, precor ne quis potius Asiae rex sit, quam iste tam iustus hostis, tam misericors victor."
XI. Itaque quamquam, frustra pace bis petita, omnia in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas X legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander, consilio advocato, introduci iussit. E quibus maximus natu: "Dareum", inquit, "ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia et continentia tua expressit. Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum quae supersunt curam haud secus quam parens agens, reginas appellas, speciam pristinae fortunae retinere pateris. Vltum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo; et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Et quid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt? Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat; nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit. Ochum filium, quem habes, pacis et fidei obsidem retine, matrem et duas virgines filias redde: pro tribus corporibus XXX milia talentum auri precatur accipias. Nisi moderationem animi tui notam haberem, non dicerem hoc esse tempus, quo pacem non dare solum, sed etiam occupare deberes. Respice, quantum post te reliqueris: intuere, quantum petas. Periculosum est praegrave imperium: difficile est enim continere quod capere non possis. Videsne, ut navigia, quae modum excedunt, regi nequeant? Nescio an Dareus ideo tam multa amiserit, quia nimiae opes magnae iacturae locum faciunt. Facilius quaedam vincere, quam tueri; quam, hercule, expeditius manus nostrae rapiunt, quam continent! Ipsa mors uxoris Darei admonere te potest, minus iam misericordiae tuae licere, quam licuit". Alexander, legatis excedere tabernaculo iussis, quid placeret ad consilium refert. Diu nemo quid sentiret ausus est dicere, incerta regis voluntate. Tandem Parmenio antea suasisse ait, ut captivos apud Damascum redimentibus redderet: ingentem pecuniam potuisse redigi ex his qui multi vincti virorum fortium occuparent manus. Et nunc magnopere censere, ut unam anum et duas puellas, itinerum agminumque inpedimenta, XXX milibus talentum auri permutet. Opumum regnum occupare posse condicione, non bello, nec quemquam alium inter Histrum et Euphratem possedisse terras ingenti spatio intervalloque discretas. Macedoniam quoque potius respiceret, quam Bactra et Indos intueretur. Ingrata oratio regi fuit; itaque, ut finem dicendi fecit, "Et ego", inquit, "pecuniam quam gloriam mallem, si Parmenio essem. Nunc Alexander de paupertate securus sum, et me non mercatorem memini esse, sed regem. Nihil quidem habeo venale, sed fortunam meam utique non vendo. Captivos si placet reddi, honestius dono dabimus, quam pretio remittemus." Introductis deinde legatis, ad hunc modum respondit: "Nuntiate Dareo me, quae fecerim clementer et liberaliter, non amicitiae eius tribuisse, sed naturae meae. Bellum cum captivis et feminis gerere non soleo: armatus sit oportet, quem oderim. Quodsi saltem pacem bona fide peteret, deliberarem forsitan an darem; verum enimvero, cum modo milites meos litteris ad proditionem, modo amicos ad perniciem meam pecunia sollicitet, ad internecionem mihi persequendus est, non ut iustus hostis, sed ut percussor veneficus. Condiciones vero pacis, quas fertis, si accepero, victorem eum faciunt. Quae post Euphratem sunt liberaliter donat: ubi igitur me adfamini, nempe obliti estis; nempe ultra Euphraten sum; liberalissimum ergo dotis, quam promittit, terminum castra mea transeunt. Hinc me depellite, ut sciam vestrum esse quo ceditis. Eadem liberalitate dat mihi filiam suam: nempe quam scio alicui servorum suorum nupturam; multum vero mihi praestat, si me Mazaeo generum praeponit! Ite, nuntiate regi vestro, et quae amisit, et quae adhuc habet, praemia esse belli: hoc regente utriusque terminos regni, id quemque habiturum, quod proximae lucis adsignatura fortuna est." Legati respondent, cum bellum in animo sit, facere eum simpliciter quod spe pacis non frustraretur; ipsos petere ut quam primum dimittantur ad regem: eum quoque bellum parare debere. Dimissi nuntiant adesse certamen.
XII. Ille quidem confestim Mazaeum cum tribus equitum milibus ad itinera, qua hostis petiturus erat, occupanda praemisit. Alexander, corpori uxoris eius iustis persolutis, omnique graviore comitatu intra eadem munimenta cum modico praesidio relicto, ad hostem contendit. In duo cornua diviserat peditem, utrimque lateri equite circumdato; inpedimenta sequebantur agmen. Praemissum deinde cum ducentis equitibus Menidan iubet explorare, ubi Dareus esset. At ille, cum Mazaeus haud procul consedisset, non ausus ultra procedere, nihil aliud quam fremitum hominum hinnitumque equorum exaudisse nuntiat. Mazaeus quoque, conspectis procul exploratoribus, in castra se recepit, adventus hostium nuntius. Igitur Dareus, qui in patentibus campis decernere optabat, armari militem iubet, aciemque disponit.
In laevo cornu Bactriani ibant equites, mille admodum, Dahae totidem, et Arachosii susianique quattuor milia explebant. Hos centum falcati currus sequebantur. Proximus quadrigis erat Bessus cum VIII milibus, equitibus item Bactrianis. Massagetae duobus milibus agmen eius claudebant. Pedites his plurium gentium non inmixtos, sed suae cuiusque nationis iunxerat copias. Persas deinde cum Mardis Sogdianisque Ariobarzanes et Orontobates ducebant. Illi partibus copiarum, summae Orsines praeerat, a septem Persis oriundus, ad Cyrum quoque nobilissimum regem originem sui referens. Hoc aliae gentes, ne sociis quidem satis notae, sequebantur. Post quas, L quadrigas Phradates magno Caspiorum agmine antecedebat. Indi ceterique Rubri maris accolae, nomina verius quam auxilia, post currus erant. Claudebatur hoc agmen aliis falcatis curribus, quis peregrinum militem adiunxerat. Hunc Armenii, quos minores appellant, Armenios Babylonii, utrosque Belitae, et qui montes Cossaeorum incolebant, sequebantur. Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari. Adplicuerat his Phrygas et Cataonas. Partyaeorum deinde gens incolentium terras, quas nunc Parthi Scythia profecti tenent, claudebant agmen. Haec sinistri cornus facies fuit. Dextrum tenebant natio maioris Armeniae Cadusiique et Cappadoces et Syri ac Medi; his quoque falcati currus L erant. summa totius exercitus, equites XLV milia, pedestris acies CC milia expleverat. Hoc modo instructi X stadia procedunt, iussique subsistere armati hostem exspectabant.
Alexandri exercitum pavor, cuius causa non suberat, invasit: quippe lymphati trepidare coeperunt, omnium pectora occulto metu percurrente. Caeli fulgor tempore aestivo ardenti similis internitens ignis praebuit speciem, flammasque ex Darei castris splendere, velut inlati temere praesidiis, credebant. Quod si perculsis Mazaeus, qui praesidebat itineri, supervenisset, ingens clades accipi potuit; nunc, dum ille segnis in eo quem occupaverat tumulo sedet, contentus non lacessi, Alexander, cognito pavore exercitus, signum ut consisterent dari, ante ipsos arma deponere ac levare corpora iubet, admonens nullam subiti causam esse terroris, hostem procul stare. Tandem compotes sui pariter arma et animos recepere. Nec quicquam ex praesentibus tutius visum est, quam eodem loco castra munire. Postero die Mazaeus, - cum delectis equitum in edito colle, ex quo Macedonum prospiciebantur castra, consederat, - sive metu, sive quia speculari modo iussus erat, ad Dareum rediit. Macedones eum ipsum collem, quem deseruerat, occupaverunt: nam et tutior planitie erat, et inde acies hostium, quae in campo explicabatur, conspici poterat. Sed caligo, quam circa humidi effuderant montes, universam equidem rei faciem non abstulit, ceterum agminum discrimina atque ordinem prohibuit perspici. Multitudo inundaverat campos, fremitusque tot milium etiam procul stantium aures inpleverat. Fluctuari animo rex et modo suum, modo Parmenionis consilium sera aestimatione perpendere; quippe eo ventum erat, unde recipi exercitus, nisi victor, sine clade non posset. Itaque, dissimulato animo, mercennarium equitem ex Paeonia praecedere iubet. Ipse phalangem, sicut antea dictum est, in duo cornua extenderat: utrumque cornu equites tegebant. Iamque nitidior lux, discussa caligine, aciem hostium ostenderat, et Macedones sive alacritate, sive taedio exspectationis ingentem pugnantium more edidere clamorem. Redditus et a Persis nemora vallesque circumiectas terribili sono inpleverat. Nec iam contineri Macedones poterant, quin cursu quoque ad hostem contenderent. Melius adhuc ratus in eodem tumulo castra munire, vallum iaci iussit; strenueque opere perfecto, in tabernaculum, ex quo tota acies hostium conspiciebatur, secessit.
XIII. Tum vero universa futuri discriminis facies in oculis erat: armis insignibus equi virique splendebant, et omnia intentiore cura praeparari apud hostem sollicitudo praetorum agmina sua interequitantium ostendebat; ac pleraque inania, sicut fremitus hominum, equorum hinnitus, armorum internitentium fulgor, sollicitam exspectatione mentem turbaverant. Igitur, sive dubius animi sive ut suos experiretur, consilium adhibet, quid optimum factu esset exquirens. Parmenio, peritissimus inter duces arium belli, furto, non proelio opus esse censebat: intempesta nocte opprimi posse hostes; discordis moribus, linguis, ad hoc somno et inproviso periculo territos, quando in nocturna trepidatione coituros? At interdiu primum terribiles occursuras facies Scytharum Bactrianorumque: hirta illis ora et intonsas comas esse, praeterea eximiam vastorum magnitudinem corporum. Vanis et inanibus militem magis quam iustis formidinis causis moveri.
Deinde tantam multitudinem circumfundi paucioribus posse, cum non in Ciliciae angustiis et inviis callibus, sed in aperta et lata planitie dimicarent. Omnes ferme Parmenioni adsentiebantur: Polypercon haud dubie in eo consilio positam victoriam arbitrabatur. Quem intuens rex, - namque Parmenionem nuper acrius quam vellet increpitum rursus castigare non sustinebat, - "Latrunculorum", inquit, "et furum ista sollertia est quam praecipitis mihi, quippe illorum votum unicum est fallere. Meae vero gloriae semper aut absentiam Darei aut angustias locorum aut furtum noctis obstare non patiar: palam luce adgredi certum est; malo me meae fortunae paeniteat, quam victoriae pudeat. Ad haec, illud quoque accedit: vigilias agere barbaros et in armis stare, ut ne decipi quidem possint, conpertum habeo. Itaque ad proelium vos parate." Sic incitatos ad corpora curanda dimisit.
Darius illud, quod Parmenio suaserat, hostem facturum esse coniectans, frenatos equos stare magnamque exercitus partem in armis esse ac vigilias intentiore cura servari iusserat; ergo ignibus tota eius castra fulgebant. Ipse cum cudibus propinquisque agmina in armis stantium circumibat, Solem et Mithrem sacrumque et aeternum invocans ignem, ut illis dignam vetere gloria maiorumque monumentis fortitudinem inspirarent: et profecto, si qua divinae opis auguria humana mente concipi possent, deos stare secum. Illos nuper Macedonum animis subitam incussisse formidinem, adhuc lymphatos ferri agique arma iacientes; expetere praesides Persarum imperii debitas e vaecordibus poenas. Nec ipsum ducem saniorem esse: quippe ritu ferarum praedam modo, quam expeteret, intuentem in perniciem, quae ante praedam posita esset, incurrere.
Similis apud Macedones quoque sollicitudo erat, noctemque, velut in eam certamine edicto, metu egerunt. Alexander, non alias magis territus, ad vota et preces Aristandrum vocari iubet. Ille in candida veste, verbenas manu praeferens, capite velato praeibat preces regi Iovem Minervamque Victoriam propitianti. Tunc quidem sacrificio rite perpetrato, reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit. Sed nec somnum capere nec quietem pati poterat: modo e iugo montis aciem in dextrum Persarum cornu demittere agitabat, modo recta fronte concurrere hosti, interdum haesitare, an potius in laevum detorqueret agmen. Tandem gravatum animi anxietate corpus altior somnus oppressit.
Iamque luce orta, duces ad accipienda imperia convenerant, insolito circa praetorium silentio attoniti: quippe alias accersere ipsos et interdum morantes castigare adsueverat. Tunc ne ultimo quidem rerum discrimine excitatum esse mirabantur, et non somno quiescere, sed pavore marcere credebant. Non tamen quisquam e custodibus corporis intrare tabernaculum audebat; et iam tempus instabat, nec miles iniussu ducis aut arma capere poterat aut in ordines ire. Diu Parmenio cunctatus cibum ut caperent ipse pronuntiat. Iamque exire necesse erat: tunc demum intrat tabernaculum, saepiusque nomine conpellatum, cum voce non posset, tactu excitavit. "Multa lux", inquit, "est; instructam aciem hostis admovit, tuus miles adhuc inermis exspectat imperium. Vbi est vigor ille animi tui? nempe excitare vigiles soles." Ad haec Alexander: "Credisne me prius somnum capere potuisse, quam exonerarem animum sollicitudine, quae quietem morabatur?", signumque pugnae tuba dari iussit. Et cum in eadem admiratione Parmenio adseveraret quod solutum se curis somnum cepisse dixisset: "Minime", inquit, "mirum est: ego enim, cum Dareus terram ureret, vicos excinderet, alimenta corrumperet, potens mei non eram; nunc vero quid metuam, cum acie decernere paret? Hercule, votum meum inplevit. Sed huius consilii postea quoque ratio reddetur: vos ite ad copias quibus quisque praeest, ego iam adero, et quid fieri velim exponam." Raro admodum admonitu magis amicorum quam metu discriminis adeundi thorace uti solebat: tunc quoque, munimento corporis sumpto processit ad milites. Haud alias tam alacres viderant regem, et vultu eius interrito certam spem victoriae augurabantur.
Atque ille proruto vallo exire copias iubet, aciemque disponit. In dextro cornu locati sunt equites, quos agema appellabant; praeerat his Clitus, cui iunxit Philotae turmas, ceterosque praefectos equitum lateri eius adplicuit. Vltima Meleagri ala stabat, quam phalanx sequebatur. Post phalangem Argyraspides erant: his Nicanor Parmenionis filius praeerat. In subsidiis cum manu sua Coenos, post eum Orestae Lyncestaeque sunt positi; post illos Polypercon, mox peregrini milites: huius agminis princeps Amyntas aberat: Philippus Balacri eos regebat in societatem nuper adscitos. Haec dextri cornus facies erat. In laevo, Craterus Peloponnensium equites habebat, Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis. Hos Thessali equites claudebant Philippo duce. Peditum acies equitatu tegebatur. Frons laevi cornus haec erat. Sed, ne circumiri posset a multitudine, ultimum agmen valida manu cinxerat. Cornua quoque subsidiis firmavit non recta fronte, sed a latere positis, ut, si hostis circumvenire aciem temptasset, parata pugnae forent. Hic Agriani erant, quibus Attalus praeerat, adiunctis sagittariis Cretensibus. Vltimos ordines avertit a fronte, ut totam aciem orbe muniret. Illyrii hic erant, adiuncto milite mercede conducto, Thracas quoque simul obiecerat leviter armatos. Adeoque aciem versabilem posuit, ut, qui ultimi stabant, ne circumirentur, verti tamen et in frontem circumagi possent. Itaque non prima quam latera, non latera munitiora fuere quam terga.
His ita ordinatis, praecipit ut, si falcatos currus cum fremitu Barbari emitterent, ipsi laxatis ordinibus impetum incurrentium silentio exciperent, haud dubius sine noxa transcursuros, si nemo se opponeret; sin autem sine fremitu inmisissent, eos ipsi clamore terrerent, pavidosque equos telis utrimque suffoderent. Qui cornibus praeerant, extendere ea iussi, ita ut nec circumvenirentur, si artius starent, nec tamen ultimam aciem exinanirent. Inpedimenta cum captivis, inter quos mater liberique Darei custodiebantur, haud procul acie in edito colle constituit, modico praesidio relicto. Laevum cornu, sicut alias, Parmenioni tuendum datum. Ipse in dextro stabat.
Nondum ad iactum teli pervenerant, cum Bion quidam transfuga, quanto maximo cursu potuerat, ad regem pervenit, nuntians murices ferreos in terram defodisse Dareum, qua hostem equites emissurum esse credebat, notatumque certo signo locum, ut fraus evitari a suis posset. Adservari transfuga iusso, duces convocat, expositoque quod nuntiatum erat, monet ut regionem monstratam declinent, equitemque periculum edoceant. Ceterum hortantem exercitus exaudire non poterat, usum aurium intercipiente fremitu duorum agminum; sed in conspectu omnium duces et proximum quemque interequitans adloquebatur:
XIV. "Emensis tot terras in spem victoriae de qua dimicandum foret, hoc unum superesse discrimen. Granicum hic amnem Ciliciaeque montes et Syriam Aegyptumque praetereuntibus raptas, ingentia spei gloriaeque incitamenta, referebat. Reprehensos ex fuga Persas pugnaturos, quia fugere non possent. Tertium iam diem metu exsangues, armis suis oneratos in eodem vestigio haerere. Nullum desperationis illorum maius indicium esse, quam quod urbes, quod agros suos urerent, quidquid non corrupissent, hostium esse confessi. Nomina modo vana gentium ignotarum ne extimescerent: neque enim ad belli discrimen pertinere, qui ab iis Scythae, quive Cadusii appellarentur. Ob id ipsum, quod ignoti essent, ignobiles esse; nunquam ignorari viros fortes, at inbelles ex latebris suis erutos nihil praeter nomina adferre; Macedonas virtute adsecutos, ne quis toto orbe locus esset, qui tales viros ignoraret. Intuerentur Barbarorum inconditum agmen: alium nihil praeter iaculum habere, alium funda saxa librare, paucis iusta arma esse. Itaque illinc plures stare, hinc plures dimicaturos. Nec postulare se ut fortiter capesserent proelium, ni ipse ceteris fortitudinis fuisset exemplum: se ante prima signa dimicaturum. Spondere pro se tot cicatrices, totidem corporis decora; scire ipsos unum paene se praedae communis exortem in illis colendis ornandisque usurpare victoriae praemia. Haec se fortibus viris dicere.
Si qui dissimiles eorum essent, illa fuisse dicturum: pervenisse eo unde fugere non possent. Tot terrarum spatia emensis, tot amnibus montibusque post tergum obiectis, iter in patriam et penates manu esse faciendum." Sic duces, sic proximi militum instincti sunt.
Dareus in laevo cornu erat, magno suorum agmine delectis equitum peditumque stipatus, contempseratque paucitatem hostis, vanam aciem esse extentis cornibus ratus. Ceterum, sicut curru eminebat, dextra laevaque ad circumstantia agmina oculos manusque circumferens: "Terrarum", inquit, "quas Oceanus hinc adluit, illinc claudit Hellespontus, paulo ante domini iam non de gloria, sed de salute et, quod saluti praeponitis, libertate pugnandum est. Hic dies imperium, quo nullum amplius vidit aetas, aut constituet aut finiet. Apud Granicum minima virium parte cum hoste certavimus; in Cilicia victos Syria poterat excipere, magna munimenta regni Tigris atque Euphrates erant. Ventum est eo, unde pulsis ne fugae quidem locus est. Omnia tam diutino bello exhausta post tergum sunt: non incolas suos urbes, non cultores habent terrae. Coniuges quoque et liberi sequuntur hanc aciem, parata hostibus praeda, nisi pro carissimis pignoribus corpora opponimus.
Quod mearum fuit partium, exercitum, quem paene inmensa planities vix caperet, conparavi, equos, arma distribui, commeatus ne tantae multitudini deessent providi, locum, in quo acies explicari posset, elegi. Cetera in vestra potestate sunt: audete modo vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite. Temeritas est, quam adhuc pro virtute timuistis: quae, ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet. Hi vero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem vanam, exhaustam; nam ultimi, quos locavit aversos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil praeter falcatos currus emisero. Et bello vicerimus, si vincimus proelio; nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos. Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa victoriae erit et fructus. Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est. Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum anima est et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius. Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna nunquam simpliciter indulget. Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium, quod secundo cursu per CCXXX annos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est. Modo Graecis ultro bellum inferebamus, nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum: iactamur invicem varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit. Ceterum, etiamsi spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum, in spem huius imperii genitum, principes, illam sobolem regiae stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis, ipse ego maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos; nam coniugem in illo carcere amisi. Credite nunc omnes hos tendere ad vos manus, inplorare patrios deos, opem vestram, misericordiam, fidem exposcere, ut compedibus, ut servitute, ut precario victu ipsos liberetis. An creditis aequo animo iis servire, quorum reges esse fastidiunt? Video admoveri hostium aciem, sed quo propius discrimen accedo, hoc minus iis quae dixi possum esse contentus. Per ego vos deos patrios, aeternumque ignem qui praefertur altaribus, fulgoremque Solis intra fines regni mei orientis, per aeternam memoriam Cyri, qui ademptum Meis Lydisque imperium primus in Persidem intulit, vindicate ab ultimo dedecore nomen gentemque Persarum. Ite alacres et spiritus pleni, ut, quam gloriam accepistis a maioribus vestris, posteris relinquatis. In dextris vestris iam libertatem, opem, spem futuri temporis geritis. Effugit mortem, quisquis contempserit; timidissimum quemque consequitur. Ipse non patrio more solum, sed etiam, ut conspici possim, curru vehor, nec recuso quo minus imitemini me, sive fortitudinis exemplum, sive ignaviae fuero."
XV. Interim Alexander, ut et demonstratum a transfuga insidiarum locum circumiret et Dareo, qui cornu tuebatur, occurreret, agmen obliquum incedere iubet. Dareus quoque eodem suum obvertit Besso admonito, ut Massagetas equites in laevum Alexandri cornu a latere invehi iuberet. Ipse ante se falcatos currus habebat, quos signo dato universos in hostem effudit. Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso impetu obtererent. Alios ergo hastae multum ultra temonem eminentes, alios ab utroque latere demissae falces laceravere. Nec sensim Macedones cedebant, sed effusa fuga turbaverant ordines. Mazaeus quoque perculsis metum incussit mille equitibus ad diripienda hostis inpedimenta circumvehi iussis, ratus captivos quoque, qui simul adservabantur, rupturos vincula, cum suos adpropinquantes vidissent. Non fefellerat Parmenionem, qui in laevo cornu erat: propere igitur Polydamanta mitti, qui regi et periculum ostenderet et quid fieri iuberet consuleret. Ille, audito Polydamante: "Abi, nuntia", inquit, "Parmenioni si acie vicerimus, non nostra solum nos recuperaturos, sed etiam, quae hostium sunt, occupaturos. Proinde non est quod virium quicquam subducat ex acie, sed, ut me, ut Philippo patre dignum est, contempto sarcinarum damno, fortiter dimicet." Interim barbari inpedimenta turbaverant, caesisque plerisque custodum captivi vinculis ruptis quidquid obvium erat, quo armari possent, arripiunt, et adgregati suorum equitibus Macedonas ancipiti circumventos malo invadunt. Laeti, qui circa Sisigambim erant, vicisse Dareum, ingenti caede prostratos hostis, ad ultimum etiam inpedimentis exutos esse nuntiant: quippe eandem fortunam ubique esse credebant, et victores Persas ad praedam discurrisse. Sisigambis hortantibus captivis, ut animum a maerore adlevaret, in eodem, quo antea fuit, perseveravit. Non vox ulla excidit et, non oris color vultusve mutatus est. Sedit inmobilis, - credo, praecoci gaudio verita inritare fortunam, adeo ut, quid mallet, intuentibus eam fuerit incertum. Inter haec Menidas, praefectus equitum Alexandri, cum paucis turmis opem inpedimentis laturus advenerat, - et incertum suone consilio an regis imperio, - sed non sustinuit Cadusiorum Scytharumque impetum: quippe vix temptato certamine refugit ad regem, amissorum inpedimentorum testis magis quam vindex. Iam consilium Alexandri dolor vicerat, et, ne cura recuperandi sua militem a proelio averteret, non inmerito verebatur. Itaque Areten, ducem hastatorum, - sarisophoros vocabant, - adversus Scythas mitti. Inter haec currus, qui circa signa prima turbaverant aciem, in phalangem invecti erant: Macedones confirmatis animis in medium agmen accipiunt. Vallo similis acies erat: iunxerant hastas, et ab utroque latere temere incurrentium ilia suffodiebant. Circumire deinde et currus et propugnatores praecipitare coeperunt. Ingens ruina equorum aurigarumque aciem conpleverat: hi territos regere non poterant, qui crebra iactatione cervicum non iugum modo excusserant, sed etiam currus everterant, vulnerati interfectos trahebant, nec consistere territi nec progredi debiles poterant. Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis: quippe amputata virorum membra humi iacebant, et, quia calidis adhuc vulneribus aberat dolor, trunci quoque et debiles quidem arma non omittebant, donec multo sanguine effuso exanimati procumberent. Interim Aretes Scytharum, qui inpedimenta diripiebant, duce occiso gravius territis instabat. supervenere deinde a Dareo Bactriani, pugnaeque vertere fortunam. Multi ergo Macedonum primo impetu obtriti sunt; plures ad Alexandrum refugerunt. Tum Persae clamore sublato, qualem victores solent edere, ferociter in hostem, quasi ubique profligatum, incurrerunt. Alexander territos castigare, adhortari, proelium, quod iam elanguerat, solus accendere; confirmatisque tandem animis, ire in hostem iubet. Rarior acies erat in dextro cornu Persarum: namque inde Bactriani discesserant ad opprimenda inpedimenta; itaque Alexander laxatos ordines invadit et multa caede hostium invehitur. At qui in laevo cornu erant Persae, spe posse eum includi agmen suum a tergo dimicantis opponunt: ingensque periculum in medio haerens adisset, ni equites Agriani calcaribus subditis circumfusos regi Barbaros adorti essent aversosque caedendo in se obverti coegissent. Turbata erat utraque acies. Alexander et a fronte et a tergo hostem habebat. Qui averso ei instabant et ab Agrianis equitibus premebantur; Bactriani inpedimentis hostium direptis reversi ordines suos recuperare non poterant; plura simul abrupta a ceteris agmina, ubicumque alium alii fors miscuerat, dimicabant.
Duo reges iunctis prope agminibus proelium accenderant; plures Persae cadebant, par ferme utrimque numerus vulnerabatur. Curru Dareus, Alexander equo vehebatur: utrumque delecti tuebantur, sui immemores; quippe, amisso rege, nec volebant salvi esse nec poterant; ante oculos sui quisque regis mortem occumbere ducebat egregium. Maximum tamen periculum adibant, quos maxime tuebantur: quippe sibi quisque caesi regis expetebat decus. Ceterum, sive ludibrium oculorum sive vera species fuit, qui circa Alexandrum erant vidisse se crediderunt paululum super caput regis placide volantem aquilam, non sono armorum, non gemitu morientium territam, diuque circa equum Alexandri pendenti magis quam volanti similis adparuit. Certe vates Aristander, alba veste indutus et dextra praeferens lauream, militibus in pugnam intentis avem monstrabat, haud dubium victoriae auspicium. Ingens ergo alacritas ac fiducia paulo ante territos accendit ad pugnam, utique postquam auriga Darei, qui ante ipsum sedens equos regebat, hasta transfixus est. Nec aut Persae aut Macedones dubitavere quin ipse rex esset occisus. Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri. Laevumque cornu in fugam effusum destituerat currum, quem a dextra parte stipati in medium agmen receperunt. Dicitur acinace stricto, Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret. Sed eminens curru nondum omnem suorum aciem proelio excedentem destituere erubescebat, dumque inter spem et desperationem haesitat, sensim Persae cedebant et laxaverant ordines. Alexander, mutato equo, - quippe plures fatigaverat, - resistentium adversa ora fodiebat, fugientium terga. Iamque non pugna, sed caedes erat, cum Dareus quoque currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant, abstulerat; ergo haud secus quam in tenebris errabant, ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.
XVI. At in laevo Macedonum cornu, - Parmenio, sicut ante dictum, tuebatur, - longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum alas; iamque, abundans multitudine, aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam. Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro eripi sibi victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi. Interim ad Mazaeum superati regis fama pervenerat. Itaque, quamquam validior erat, fortuna tamen partium territus, perculsis languidius instabat. Parmenio ignorabat quidem causam sua sponte pugnae remissae, sed occasione vincendi strenue est usus. Thessalos equites ad se vocari iubet: "Ecquid", inquit, "videtis istos, qui ferociter modo instabant, pedem referre subito pavore perterritos? Nimirum nobis quoque regis nostri fortuna vicit. Omnia Persarum caede strata sunt. Quid cessatis? an ne fugientibus quidem pares estis?" Vera dicere videbatur, et spes languentis quoque erexerat; subditis calcaribus proruere in hostem. Et illi iam non sensim sed citato gradu recedebant, nec quicquam fugae, nisi quod terga nondum verterant, deerat. Parmenio tamen, ignarus quaenam in dextro cornu fortuna regis esset, repressit suos. Mazaeus dato fugae spatio non recto itinere, sed maiore et ob id tutiore circuitu Tigrin superat, et Babylona cum reliquiis devicti exercitus intrat.
Dareus paucis fugae comitibus ad Lycum amnem contenderat; quo traiecto dubitavit an solveret pontem, quippe hostem iam adfore nuntiabatur. Sed tot milia suorum, quae nondum ad amnem pervenerant ponte reciso videbat hostis praedam fore. Abeuntem, cum intactum sineret pontem, dixisse constat malle se sequentibus iter dare quam auferre fugientibus. Ipse ingens spatium fuga emensus media fere nocte Arbela pervenit.
Quis tot ludibria fortunae, ducum agminum caedem multiplicem, devictorum fugam, clades nunc singulorum, nunc universorum, aut animo adsequi queat aut oratione conplecti? Propemodum saeculi res in unum illum diem proh! fortuna cumulavit. Alii, qua brevissimum patebat iter, alii devios saltus et ignotas sequentibus calles petebant. Eques pedesque confusi sine cue, armatis inermes, integris debiles inplicabantur. Deinde misericordia in metum versa, qui sequi non poterant, inter mutuos gemitus deserebantur. Sitis praecipue fatigatos et saucios perurebat, passimque omnibus rivis prostraverant corpora, praeterfluentem aquam hianti ore captantes; quam cum avide turbidam hausissent, tendebantur extemplo praecordia premente limo, resolutisque et torpentibus membris, cum supervenisset hostis, novis vulneribus excitabantur. Quidam occupatis proximis rivis deverterant longius, ut, quidquid occulti humoris usquam manaret, exciperent; nec ulla adeo avia et sicca lacuna erat, ut vestigantium sitim falleret. E proximis vero itineri vicis ululatus senum feminarumque exaudiebantur, barbaro ritu Dareum adhuc regem clamantium.
Alexander, ut supra dictum est, inhibito suorum impetu ad Lycum amnem pervenerat, ubi ingens multitudo fugientium oneraverat pontem, et plerique, cum hostis urgeret, in flumen se praecipitaverant gravesque armis et proelio ac fuga defetigati gurgitibus hauriebantur. Iamque non pons modo fugientes, sed ne amnis quidem capiebat agmina sua inprovide subinde cumulantis; quippe, ubi intravit animos pavor, id solum metuunt quod primum formidare coeperunt. Alexander, instantibus suis ne inpune abeuntem hostem intermitteret sequi hebetia esse tela et manus fatigatas tantoque cursu corpora exhausta et praeceps in noctem diei tempus causatus est; re vera, de laevo cornu, quod adhuc in acie stare credebat, sollicitus reverti ad ferendam opem suis statuit. Iamque signa converterat, cum equites a Parmenione missi illius quoque partis victoriam nuntiant. Sed nullum eo die maius periculum adiit quam dum copias reducit in castra. Pauci eum et incompositi sequebantur ovantes victoria, - quippe omnes hostes aut in fuga effusos, aut in acie cecidisse credebant, - cum repente ex adverso apparuit agmen equitum, qui primo inhibuere cursum, deinde Macedonum paucitate conspecta turmas in obvios contiaverunt. Ante signa rex ibat, dissimulato magis periculo quam spreto; nec defuit ei perpetua in dubiis rebus felicitas: namque praefectum equitatus avidum certaminis et ob id ipsum incautius in se ruentem hasta transfixit; quo ex equo lapso, proximum ac dein plures eodem telo confodit. Invasere turbatos amici quoque; nec Persae inulti cadebant: quippe non universae acies quam hae tumultuariae manus vehementius iniere certamen. Tandem Barbari, cum obscura luce tutior fuga videretur esse quam pugna, dispersis agminibus abiere. Rex extraordinario periculo defunctus incolumis quos reduxit in castra.
Cecidere Persarum, quorum numerum victores finire potuerunt, milia XL; Macedonum minus quam CCC desiderati sunt. Ceterum hanc victoriam rex maiore ex parte virtuti quam fortunae suae debuit: animo, non, ut antea, loco vicit. Nam et aciem peritissime instruxit et promptissime ipse pugnavit et magno consilio iacturam sarcinarum inpedimentorumque contempsit, cum in ipsa acie summum rei videret esse discrimen, dubioque adhuc pugnae eventu pro victore se gessit; perculsos deinde hostis ut fudit, fugientes, quod in illo ardore animi vix credi potest, prudentius quam avidius persecutus est. Nam si parte exercitus adhuc in acie stante instare cedentibus perseverasset, aut culpa sua victus esset aut aliena virtute vicisset. Iam si multitudinem equitum occurrentium extimuisset, victori aut foede fugiendum aut miserabiliter cadendum fuit. Ne duces quidem copiarum sua laude fraudandi sunt; quippe vulnera, quae quisque excepit, indicia virtutis sunt: Hephaestionis brachium hasta ictum est, Perdicca et Coenos et Menidas sagittis prope occisi. Et, si vere aestimare Macedonas qui tunc erant volumus, fatebimur et regem talibus ministris et illos tanto rege fuisse dignissimos.
LIBER QUINTUS
I. Quae interim ductu imperioque Alexandri vel in Graecis vel in Illyriis ac Thraecia gesta sunt, si suis queque temporibus reddere voluero, interrumpendae sunt res Asiae, quas utique ad fugam mortemque Darei universas in conspectu dari et, sicut inter se cohaerent, ita opere ipso coniungi haud paulo aptius videri potest. Igitur, quae proelio apud Arbela coniuncta sunt, ordiar dicere.
Dareus media fere nocte Arbela pervenerat, eodemque magnae partis amicorum eius ac militum fugam fortuna conpulerat. Quibus convocatis exponit haud dubitare se quin Alexander celeberrimas urbes agrosque omni copia rerum abundantes petiturus esset: praedam opimam paratamque ipsum et milites eius spectare. Id suis rebus tali in statu saluti fore, quippe se deserta cum expedita manu petiturum. Vltima regni sui adhuc intacta esse, inde bello vires haud aegre reparaturum. Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi; usu didicisse pretiosam supellectilem pelicesque et spadonum agmina nihil aliud fuisse quam onera et inpedimenta: eadem trahentem Alexandrum, quibus rebus antea vicisset, inferiorem fore.
Plena omnibus desperationis videbatur oratio, quippe Babylona urbem opulentissimam dedi cernentibus: iam susa, iam cetera ornamenta regni causamque belli victorem occupaturum. At ille docere pergit non speciosa dictu, sed usu necessaria in rebus adversis sequenda esse: ferro geri bella, non auro, viris, non urbium tectis; omnia sequi armatos. Sic maiores suos perculsos in principio rerum celeriter pristinam reparasse fortunam. Igitur, sive confirmatis eorum animis, sive imperium magis quam consilium sequentibus Mediae fines ingressus est.
Paulo post, Alexandro Arbela traduntur regia supellectile ditique gaza repleta: IIII milia talentum fuere, praeterea pretiosae vestes, totius, ut supra dictum est, exercitus opibus in illam sedem congestis. Ingruentibus deinde morbis, quos odor cadaverum totis iacentium campis vulgaverat, maturius castra movit. Euntibus a parte laeva, Arabia odorum fertilitate nobilis regio; campestre iter est in terra inter Tigrin et Euphraten iacenti tam uberi et pingui, ut a pastu repelli pecora dicantur, ne satietas perimat. Causa fertilitatis est humor, qui ex utroque amne manat, toto fere solo propter venas aquarum resudante. Ipsi amnes ex Armeniae montibus profluunt ac magno deinde aquarum divortio iter, quod coeperunt, percurrunt; II milia et quingenta stadia emensi sunt, qui amplissimum intervallum circa Armeniae montes notaverunt. Idem, cum Mediae et Gordyaeorum terram secare coeperunt, paulatim in artius coeunt et, quo longius manant, hoc angustius inter se spatium terrae relinquunt. Vicina maxime sunt in campis, quos incolae Mesopotamiam appellant: mediam namque ab utroque latere cludunt. Eadem per Babyloniorum fines in Rubrum mare inrumpunt. Alexander quartis castris ad Mennin urbem pervenit. Caverna ibi est, ex qua fons ingentem bituminis vim effundit, adeo ut satis constet Babylonios muros ingentis operis huius fontis bitumine interlitos esse. Ceterum Babylona procedenti Alexandro Mazaeus, qui ex acie in eam urbem confugerat, cum adultis liberis supplex occurrit, urbem seque dedens. Gratus adventus eius regi fuit; quippe magni operis obsidio futura tam munitae urbis. Ad hoc vir inlustris et manu promptus famaque etiam proximo proelio celebris et ceteros ad deditionem sui incitaturus exemplo videbatur. Igitur hunc quidem benigne cum liberis excipit; ceterum quadrato agmine, quod ipse ducebat, velut in aciem irent, ingredi suos iubet. Magna pars Babyloniorum constiterat in muris avida cognoscendi novum regem; plures obviam egressi sunt: inter quos Bagophanes, arcis et regiae pecuniae custos, ne studio a Mazaeo vinceretur, totum iter floribus coronisque constraverat argenteis altaribus utroque latere dispositis, quae non ture modo, sed omnibus odoribus cumulaverat. Dona eum sequebantur greges pecorum equorumque, leones quoque et pardales caveis praeferebantur. Magi deinde suo more carmen canentes, post hos Chaldaei, Babyloniorumque non vates modo, sed etiam artifices cum fidibus sui generis ibant. Laudes hi regum canere soliti, Chaldaei siderum motus et statas vices temporum ostendere. Equites deinde Babylonii, suo equorumque cultu ad luxuriam magis quam ad magnificentiam exacto ultimi ibant. Rex armatis stipatus oppidanorum turbam post ultimos pedites ire iussit: ipse cum curru urbem ac deinde regiam intravit. Postero die supellectilem Darei et omnem pecuniam recognovit. Ceterum ipsius urbis pulchritudo ac vetustas non regis modo, sed etiam omnium oculos in semet haud inmerito convertit. Samiramis eam condiderat, non, ut plerique credidere, Belus, cuius regia ostenditur. Murus instructus laterculo coctili bitumine interlitus spatium XXX et duorum pedum latitudine amplectitur: quadrigae inter se occurrentes sine periculo commeare dicuntur. Altitudo muri L cubitorum eminet spatio; turres denis pedibus quam murus altiores sunt. Totius operis ambitus CCCLXVIII stadia conplectitur: singulorum stadiorum structuram singulis diebus perfectam esse memoriae proditum est. Aedificia non sunt admota muris, sed fere spatium iugeri unius absunt. Ac ne totam quidem urbem tectis occupaverunt, - per LXXX stadia habitabatur, - nec omnia continua sunt, credo, quia tutius visum est pluribus locis spargi. Cetera serunt coluntque, ut, si externa vis ingruat, obsessis alimenta ex ipsius urbis solo subministrentur. Euphrates interfluit magnaeque molis crepidinibus coercetur. Sed omnium operum magnitudinem circumveniunt cavernae ingentes, in altitudinem pressae ad accipiendum impetum fluminis: quod ubi adpositae crepidinis fastigium excessit, urbis tecta corriperet, nisi essent specus lacusque, qui exciperent. Coctili laterculo structi sunt, totum opus bitumine adstringitur. Pons lapideus flumini inpositus iungit urbem; hic quoque inter mirabilia Orientis opera numeratus est, quippe Euphrates altum limum vehit, quo penitus ad fundamenta iacienda egesto vix suffulciendo operi firmum reperiunt solum. Harenae autem subinde cumulatae et saxis quis pons sustinetur adnexae, morantur amnem, qui retentus acrius quam si libero cursu mearet inliditur.
Arcem quoque ambitu XX stadia conplexam habent. XXX pedes in terram turrium fundamenta demissa sunt, ad LXXX summum munimenti fastigium pervenit. super arcem, vulgatum Graecorum fabulis miraculum, pensiles horti sunt, summam murorum altitudinem aequantes multarumque arborum umbra et proceritate amoeni. Saxo pilae, quae totum onus sustinet, instructae sunt; super pilas lapide quadrato solum stratum est, patiens terrae, quam altam iniciunt, et humoris, quo rigant terras: adeoque validas arbores sustinent moles, ut stipites earum VIII cubitorum spatium crassitudine aequent, in L pedum altitudinem emineant frugiferaeque aeque sint ut si terra sua alerentur. Et cum vetustas non opera solum manu facta, sed etiam ipsam naturam paulatim exedendo perimat, haec moles, quae tot arborum radicibus premitur tantique nemoris pondere onerata est, inviolata durat: quippe XX pedes lati parietes sustinent XI pedum intervallo distantes, ut procul visentibus silvae montibus vis inminere videantur. Syriae regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriae proditum est, amore coniugis victum, quae, desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis, virum conpulit amoenitatem naturae genere huius operis imitari.
Diutius in hac urbe quam usquam constitit rex, nec alio loco disciplinae militari magis nocuit. Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius. Liberos coniugesque cum hospitibus stupro coire, modo pretium flagitii detur, parentes maritique patiuntur. Convivales ludi tota Perside regibus purpuratisque cordi sunt, Babylonii maxime in vinum et, quae ebrietatem sequuntur, effusi sunt. Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt, paulatimque pudorem profanant, ad ultimum, - honos auribus habitus sit, - ima corporum velamenta proiciunt; nec meretricum hoc dedecus est, sed matronarum virorumque, apud quos comitas habetur vulgati corporis vilitas. Inter haec flagitia exercitus ille domitor Asiae, per XXXIIII dies saginatus, ad ea quae sequebantur discrimina haud dubie debilior futurus fuit, si hostem habuisset. Ceterum quo minus damnum sentirent, identidem incremento renovabatur. Namque Amyntas Andromeni ab Antipatro Macedonum peditum VI milia adduxit, D praeterea eiusdem generis equites, cum his DC Thracas, adiunctis peditibus suae gentis III milibus D, et ex Peloponneso mercennarius miles ad IIII milia advenerat cum trecentis octoginta equitibus. Idem Amyntas adduxerat L principum Macedoniae liberos adultos ad custodiam corporis; quippe inter epulas hi sunt regis ministri, idemque equos ineuntibus proelium admovent venantesque comitantur et vigiliarum vices ante cubiculi fores servant: magnorumque praefectorum et ducum haec incrementa sunt et rudimenta.
Igitur rex arci Babylone Agathone praesidere iusso cum septingentis Macedonum trecentisque mercede conductis praetores, qui regioni Babyloniae ac Ciliciae praeessent, Menetem et Apollodorum relinquit. II milia his militum cum mille talentis data: utrique praeceptum ut in supplementum milites legerent. Mazaeum transfugam satrapea Babylone donat, Bagophanem, qui arcem tradiderat, se sequi iussit; Armenia Mithreni Sardium proditori data est. Ex pecunia deinde Babylone tradita, Macedonum equitibus sesceni denarii tributi; peregrinus eques quingenos accepit; ducenos pedes domesticus; ceteri trium stipendium mensum.
II. His ita conpositis, in regionem, quae satrapea Sittacene vocatur, pervenit: fertilis terra copia rerum et omni commeatu abundans. Itaque diutius ibi substitit, ac, ne desides otio demitterent animos, iudices dedit praemiaque proposuit de virtute militari certantibus nova: qui fortissimi iudicati essent, singulis militum milibus praefuturi erant, - chiliarchas vocabant, - tunc primum in hunc numerium copiis distributis: namque antea quingenariae cohortes fuerant, nec fortitudinis praemia cesserant. Ingens militum turba convenerat egregio interfutura certamini, testis eadem cuiusque factorum et de iudicibus latura sententiam: quippe verone an falso honos cuique haberetur, ignorari non poterat. Primus omnium, virtutis causa, donatus est Adarrhias senior, qui omissum apud Halicarnason a iunioribus proelium unus maxime accenderat, proximus ei Antigenes visus est, tertium locum Philotas Augaeus obtinuit, quartus Amyntae datus, post hos Antigonus, et ab eo Lyncestes Amyntas fuit, septimum locum Theodotus, ultimum obtinuit Hellanicus. In disciplina quoque militaris rei, a maioribus pleraque summa utilitate mutavit: nam cum ante equites in suam quisque gentem discriberentur seorsus a ceteris, exempto nationum discrimine praefectis non utique suarum gentium, sed delectis attribuit. Tuba, cum castra movere vellet, signum dabat, cuius sonus plerumque tumultuantium fremitu exoriente haud satis exaudiebatur; ergo perticam, quae undique conspici posset, supra praetorium statuit, ex qua signum eminebat pariter omnibus conspicuum: obversabatur ignis noctu, fumus interdiu.
Iamque susa ei adituro Abulites, regionis eius praefectus, sive Darei iussu, ut Alexandrum praeda retineret, sive sua sponte filium obviam misit traditurum se urbem promittens. Benigne iuvenem excepit rex et eodem duce ad Choaspin amnem pervenit, delicatam, ut fama est, vehentem aquam. Hic Abulites cum donis regalis opulentiae occurrit. Dromades cameli inter dona erant velocitatis eximiae, XII elephanti a Dareo ex India acciti, iam non terror, ut speraverant, Macedonum, sed auxilium, opes victi ad victorem transferente fortuna. Vt vero urbem intravit, incredibilem ex thesauris summam pecuniae egessit: L milia talentum argenti, non signati forma sed rudi pondere. Multi reges tantas opes longa aetate cumulaverant liberis posterisque, ut arbitrabantur: quas una hora in externi regis manus intulit. Consedit deinde in regia sella, multo excelsiore quam pro habitu corporis. Itaque, cum pedes imum gradum non contingerent, unus ex regiis pueris mensam subdidit pedibus. Et cum spadonem, qui Darei fuerat, ingemiscentem conspexisset rex, causam maestitiae requisivit. Ille indicat Dareum vesci in ea solitum, seque sacram eius mensam ad ludibrium recidentem sine lacrimis conspicere non posse. subiit ergo regem verecundia violandi hospitales deos, iamque subduci iubebat, cum Philotas: "Minime vero haec feceris, rex, sed omen quoque accipe, mensam, ex qua libavit hostis epulas, tuis pedibus esse subiectam."
Rex Persidis finem aditurus susa urbem Archelao et praesidium III milia tradidit, Xenophilo arcis cura mandata est, mille Macedonum aetate gravibus praesidere arcis custodiae iussis, thesaurorum Callicrati tutela permissa, satrapea regionis susianae restituta Abulitae. Matrem quoque et liberos Darei in eadem urbe deponit. Ac forte Macedonicas vestes multamque purpuram dono ex Macedonia sibi missam cum his, quae confecerant, tradi Sisigambi iubet, - omni namque honore eam et filii quoque pietate prosequebatur, - admonerique iussit ut, si cordi quoque vestis esset, conficere eam neptes suas adsuefaceret, donoque se, quae docerent, dare. Ad hanc vocem lacrimae obortae prodidere animum aspernantis id munus, quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae accipiunt, quam admovere lanae manus. Nuntiant, qui dona tulerant, tristem esse Sisigambim, dignaque res et excusatione et solacio visa. Ipse ergo pervenit ad eam et: "Mater", inquit, "hanc vestem, qua indutus sum, sororum non donum solum, sed etiam opus vides: nostri decepere me mores. Cave, obsecro, in contumeliam acceperis ignorationem meam. Quae tui moris esse cognovi, ut spero, abunde servata sunt. Scio apud vos filio in conspectu matris nefas esse considere, nisi cum illa permisit: quotienscumque ad te veni, donec, ut considerem, adnueres, steti. Procumbens venerari me saepe voluisti: inhibui. Dulcissimae matri Olympiadi nomen debitum tibi reddo."
III. Mitigato animo eius rex quartis castris pervenit ad Tigrim fluvium; Pasitigrim incolae vocant. Oritur in montibus Vxiorum, et per L stadia silvestribus ripis praeceps inter saxa devolvitur. Accipiunt deinde eum campi, quos clementiore alveo praeterit, iam navium patiens. DC sunt stadia mollioris soli, per quod leni tractu aquarum Persico mari se insinuat. Amne superato, cum VIIII milibus peditum et Agrianis sagittariisque Graecorum mercennariorum, tribus milibus, additis mille Thracum, in regionem Vxiorum pervenit. Finitima susis est et in primam Persidem excurrit, artum inter se et susianos aditum relinquens. Medates erat regionis praefectus, haud sane temporum homo, quippe ultima pro fide experiri decreverat. Sed periti locorum Alexandrum docent occultum iter esse per calles et aversum ab urbe: si paucos misisset leviter armatos, super capita hostium evasuros. Cum consilium placuisset, idem itinerum fuerunt duces. M et D mercede conducti et Agriani fere M Tauroni praefecto dati, ac post solis occasum iter ingredi iussi. Ipse tertia vigilia castris motis circa lucis ortum superat angustias caesaque materia cratibus et pluteis faciundis, ut qui turres admoverent extra teli iactum essent, urbem obsidere coepit. Praerupta erant omnia, saxis et cotibus inpedita. Multis ergo vulneribus depulsi, ut quibus non cum hoste solum, sed etiam cum loco dimicandum esset, subibant tamen quia rex inter primos constiterat interrogans tot urbium victores an erubescerent haerere in obsidione castelli exigui et ignobilis. Simul admonens, inter haec eminus petebatur: quem testudine obiecta milites, - ut decederet perpellere nequierant, - tuebantur. Tandem Tauron super arcem urbis se cum suo agmine ostendit; ad cuius conspectum et hostium animi labare et Macedones acrius proelium inire coeperunt. Anceps oppidanos malum urguebat, nec sisti vis hostium poterat. Paucis ad moriendum, pluribus ad fugam animus fuit; magna pars in arcem concessit: inde XXX oratoribus missis ad deprecandum, triste responsum a rege redditur, non esse veniae locum. Itaque suppliciorum quoque metu perculsi ad Sisigambim, Darei matrem, occulto itinere ignotoque hostibus mittunt qui peterent ut ipsa regem mitigaret, haud ignari parentis eam loco diligi colique. Et Medates sororis eius filiam secum matrimonio iunxerat, Dareum propinqua cognatione contingens. Diu Sisigambis supplicum precibus repugnavit, abnuens deprecationem pro illis non convenire fortunae in qua esset, adicitque metuere sese ne victoris indulgentiam fatigaret, saepiusque cogitare captivam esse se quam reginam fuisse. Ad ultimum victa litteris Alexandrum ita deprecata est, ut ipsum excusaret quod deprecaretur; petere se ut illis quoque, si minus, sibi ignosceret; pro necessario ac propinquo suo, iam non hoste, sed supplice, tantum vitam precari. Moderationem clementiamque regis, quae tunc fuit, vel una haec res possit ostendere: non Medati modo ignovit, sed omnes et deditos et captivos et libertate atque inmunitate donavit, urbem reliquit intactam, agros sine tributo colere permisit. A victore Dareo plura mater non inpetrasset.
Vxiorum dein gentem subactam susianorum satrapae contribuit, divisisque cum Parmenione copiis illum campestri itinere procedere iubet, ipse cum expedito agmine iugum montium cepit, quorum perpetuum dorsum in Persidem excurrit. Omni hac regione vastata, tertio die Persidem, quinto angustias, quas illi susidas pylas vocant, intrat. Ariobarzanes has cum XXV milibus peditum occupaverat, rupes abscisas, undique praeruptas, in quarum cacuminibus extra teli iactum Barbari stabant, de industria quieti et paventibus similes, donec in artissimas fauces penetraret agmen. Quod ubi contemptu sui pergere vident, tum vero ingentis magnitudinis saxa per montium prona devolvunt, quae incussa saepius subiacentibus petris maiore vi incidebant, nec singulos modo sed agmina proterebant. Fundis quoque excussi lapides et sagittae undique ingerebantur. Nec id miserrimum fortibus viris erat, sed quod inulti, quod ferarum ritu veluti in fovea deprehensi caederentur. Ira igitur in rabiem versa, eminentia saxa conplexi ut ad hostem pervenirent, alius alium levantes, conabantur ascendere: ea ipsa multorum simul manibus convolsa in eos, qui conmoverant, recidebant. Nec stare ergo poterant nec niti, ne testudine quidem protegi, cum tantae molis onera propellerent Barbari. Regem non dolor modo, sed etiam pudor temere in illas angustias eiecti exercitus angebat. Invictus ante eam diem fuerat nihil frustra ausus: inpune Ciliciae fauces intraverat, mare quoque novum in Pamphiliam iter aperuerat; tunc haesitabat deprehensa felicitas, nec aliud remedium erat, quam reverti qua venerat. Itaque, signo receptui dato, densatis ordinibus scutisque super capita consertis retro evadere ex angustiis iubet: XXX fuere stadia, quae remensi sunt.
IV. Tum castris undique aperto loco positis non consultare modo quid agendum esset, sed vates quoque adhibere coepit a superstitione animi. Sed quid tunc praedicere Aristander, cui tum plurimum credebat ex vatibus, poterat? Itaque damnatis intempestivis sacrificiis peritos locorum convocari iubet: per Mediam iter ostendebant tutum apertumque. Sed rex deserere milites insepultos erubescebat ita tradito more, ut vix ullum militiae tam sollemne esset munus quam humandi suos. Captivos ergo, quos nuper exceperat, vocari iubet; inter quos erat quidam Graecae Persicaeque linguae peritus, qui frustra eum in Persidem montium dorso exercitum ducere adfirmat, silvestres esse calles vix singulis pervios, omnia contegi frondibus inplexosque arborum ramos silvas committere. Namque Persis ab altero later perpetuis montium iugis clauditur. Hoc dorsum, quod in longitudinem MDC, in latitudinem CLXX stadia procurrit, a Caucaso monte ad Rubrum mare pertinet, quaque defecit mons, aliud munimentum, fretum, obiectum est. Planities deinde sub radicibus montium spatiosa procumbit, fertilis terra multisque vicis atque urbibus frequens. Araxes amnis per hos campos multorum aquas torrentium evolvit in Medum; Medus ad mare ad meridiem versus, minor amnis eo quem accepit, evehitur, gignendaeque herbae non alius est aptior, quidquid adluit floribus vestiens. Platani quoque et populi contegunt ripas, ita ut procul visentibus continuata videantur montibus nemora riparum. Quippe obumbratus amnis presso in solum alveo dilabitur, inminentque colles, ipsi quoque frondibus laeti, radices eorum humore subeunte. Regio non alia tota Asia salubrior habetur: temperat caelum hinc perpetuum iugum opacum et umbrosum, quod aestus levat, illinc mare adiunctum, quod modico tepore terras fovet. His captivus expositis interrogatus a rege, auditune an oculis conperta haberet quae diceret, pastorem se fuisse et omnes eas calles percurrisse respondit; bis captum, semel a Persis in Lycia, iterum ab ipso. subit animum regis memoria oraculo editae sortis, quippe consulenti responsum erat ducem in Persidem ferentis viae Lycium civem fore. Igitur promissis, quanta et praesens necessitas exigebat et ipsius fortuna capiebat, oneratum armari iubet Macedonum more et, quod bene verteret, monstraret iter quamvis arduum et praeceps: evasurum se esse cum paucis, nisi forte crederet, qua ipse pecoris causa isset, Alexandrum pro gloria et perpetua laude ire non posse. Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis. Tum rex: "Praedem", inquit, "me accipe neminem eorum, qui secuntur, recusaturum ire, qua duces." Cratero igitur ad custodiam castrorum relicto, cum peditibus, quos advexerat, et iis copiis, quas Meleager ducebat, et sagittariis equitibus M praecipit ut castrorum specie manente plures de industria ignes fieri imperet, quo magis Barbari credant, ipsum regem in castris esse. Ceterum, si forte Ariobarzanes cognovisset per callium anfractus intrare et ad occupandum iter suum partem copiarum temptasset opponere, Craterus eum inlato terrore retineret ad propius periculum conversurum agmen: sin autem ipse hostem fefellisset et saltum occupasset, cum trepidantium Barbarorum tumultum exaudisset persequentium regem, id ipsum iter, quo pridie pulsi fuerant, ne dubitaret ingredi: quippe vacuum fore hostibus in semet aversis. Ipse tertia vigilia, silenti agmine ac ne tuba quidem dato signo, pergit ad demonstratum iter callium; tridui alimenta portare militem iusserat leviter armatum. Sed praeter invias rupes ac praerupta saxa, vestigium subinde fallentia, nix cumulata vento ingredientis fatigabat: quippe velut in foveas delati hauriebantur et, cum a commilitonibus adlevarentur, trahebant magis adiuvantes, quam sequebantur. Nox quoque et ignota regio ac dux, - incertum an satis fidus, - multiplicabant metum: si custodes fefellisset, quasi feras bestias ipsos posse deprehendi. Ex unius captivi vel fide vel anima pendere et regis salutem et suam. Tandem venere in iugum. A dextra iter ad ipsum Ariobarzanen erat. Hic Philotam et Coenon cum Amynta et Polyperconte expeditam habentes manum relinquit, monitos ut, quia et eques pediti iret mixtus et quam pinguissimum esset solum et pabuli fertile, sensim procederent: duces erant itineris de captivis dati. Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit. Medius erat dies et fatigatis necessaria quies, quippe tantumdem itineris supererat quantum emensi erant, sed minus praecipitis atque ardui. Itaque, refectis cibo somnoque militibus secunda vigilia surgit. Et cetera quidem haud aegre praeterit; ceterum, qua se montium iugum paulatim ad planiora demittit, ingens vorago, concursu cavata torrentium, iter ruperat. Ad hoc arborum rami alius alio inplicati et cohaerentes ut perpetuam obiecerant saepem. Desperatio igitur ingens, adeo ut vix lacrimis abstinerent, incesserat. Praecipue obscuritas terrori erat: nam, etiam si qua sidera internitebant, continenti fronte tectae arbores conspicere prohibebant. Ne aurium quidem usus supererat silvas quatiente vento, qui concurrentibus ramis maiorem quam pro flatu sonum edebat. Tandem exspectata lux omnia, quae terribiliora nox fecerat, minuit: circumiri brevi spatio poterat eluvies, et sibi quisque dux itineris coeperat fieri. Evadunt ergo in editum verticem: ex quo hostium statione conspecta, strenue armati a tergo se ostendunt nihil tale metuentibus; quorum pauci, qui congredi ausi erant, caesi sunt. Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies, integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit. Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur. Simul et Philotas cum Polyperconte Amyntaque et Coeno diversum iter ingredi iussus alium terrorem intulit Barbaris. Vndique ergo Macedonum armis fulgentibus ancipiti malo oppressi memorabile tamen proelium edunt. Vt opinor, ignaviam quoque necessitas acuit, et saepe desperatio spei causa est. Nudi conplectebantur armatos et ingenti corporum mole secum ad terram detrahentes ipsorum telis plerosque fodiebant. Ariobarzanes tamen XL ferme equitibus et V milibus peditum stipatus per mediam aciem Macedonum cum multo suorum atque hostium sanguine erupit, Persepolim urbem, caput regionis, occupare festinans. Sed a custodibus urbis exclusus, consecutis strenue hostibus cum omnibus fugae comitibus renovato proelio cecidit. Craterus quoque, raptim agmine acto, supervenit.
V. Rex eodem loco, quo hostium copias fuderat, castra communit. Quamquam enim undique fugati hostes victoriam concesserant, tamen praealtae praecipitesque fossae pluribus locis obiectae abruperant iter, sensimque et caute progrediundum erat, iam non hostium sed locorum fraude suspecta. Procedenti ei litterae redduntur a Tiridate custode pecuniae regiae indicantes eos, qui in urbe essent, audito eius adventu diripere velle thesauros: properaret occupare thesauros dimissos; expeditum iter esse, quamquam Araxes amnis interfluat. Nullam virtutem regis iustius quam celeritatem laudaverim; relictis pedestribus copiis, tota nocte cum equitibus itineris tanto spatio fatigatis ad Araxen prima luce pervenit. Vici erant in propinquo, quibus dirutis pontem ex materia eorum subditis saxis strenue induxit. Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen, inter pauca fortunae exempla memorandum, regi occurrit. Captivi erant Graeci ad IIII milia fere, quos Pesae vario suppliciorum modo adfecerant. Alios pedibus, quosdam manibus auribusque amputatis inustisque barbararum litterarum notis in longum sui ludibrium reservaverant; et cum se quoque alienae dicionis esse cernerent, volentes regi occurrere non prohibuerant. Invisitata simulacra, non homines videbantur, nec quicquam in illis praeter vocem poterat agnosci. Plures igitur lacrimas commovere, quam profuderant ipsi: quippe in tam multiplici variaque fortuna singulorum, intuentibus similes quidem, sed tamen dispares poenas, quis maxime miserabilis esset, liquere non poterat. Vt vero Iovem illi tandem, Graeciae ultorem, aperuisse oculos conclamavere, omnes pari supplicio adfecti sibi videbantur. Rex, abstersis quas profuderat lacrimis, bonum habere animum iubet, visuros urbes suas coniugesque, et castra inde duo ab urbe stadia communit. Graeci excesserant vallo, deliberaturi quid potissimum a rege peterent; cumque aliis sedem in Asia rogare, aliis reverti domos placeret, Euctemon Cymaeus ita locutus ad eos fertur: "Ii, qui modo etiam ad opem petendam ex tenebris et carcere procedere erubuimus, ut nunc est, supplicia nostra, - quorum nos pudeat magis an paeniteat incertum est, - ostentare Graeciae velut laetum spectaculum cupimus? Atqui optime miserias ferunt, qui abscondunt, nec ulla tam familiaris est infelicibus patria quam solitudo et status prioris oblivio. Nam qui multum in suorum misericordia ponunt, ignorant quam celeriter lacrimae inarescant. Nemo fideliter diligit, quem fastidit: nam et calamitas querula est et superba felicitas. Ita suam quisque fortunam in consilio habet, cum de aliena deliberat. Nisi mutuo miseri essemus, olim alius alii potuissemus esse fastidio: quid mirum est fortunatos semper parem quaerere? Obsecro vos, olim vita defuncti quaeramus locum, in quo haec semesa obruamus. Grati prorsus coniugibus, quas iuvenes duximus, revertemur! Liberi in flore et aetatis et rerum agnoscent patres ergastuli detrimenta! Et quota pars nostri tot obire terras potest? Procul Europa in ultima Orientis relegati, senes, debiles, maiore membrorum parte mulcati, tolerabimus scilicet quae armatos et victores fatigarunt! Coniuges deinde, quas captis fors et necessitas unicum solacium adplicuit, parvosque liberos trahimus nobiscum, an relinquimus? cum his venientes nemo agnoscere volet: relinquemus ergo extemplo praesentium pignora, cum incertum sit an visuri simus illa quae petimus? Inter hos latendum est, qui nos miseros nosse coeperunt." Haec Euctemon.
Contra Theaetetus Atheniensis orsus est dicere "neminem pium habitu corporis suos aestimaturum, utique saevitia hostis, non natura calamitosos; dignum esse omni malo, qui erubesceret fortuito; tristem enim de mortalitate ferre sententiam et desperare misericordiam, quia ipse alteri denegaturus sit. Deos, quod ipsi numquam optare ausi forent, offerre: patriam, coniuges, liberos et quidquid homines vel vita aestimant, vel morte redimunt. Quin illi ex hoc carcere erumperent? alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum. Mores, sacra, linguae commercium etiam a Barbaris expeti, quae ingenita ipsi omissuri sunt sua sponte, non ob aliud tam calamitosi, quam quod illis carere coacti essent. Se certe rediturum ad penates et in patriam, tantoque beneficio regis usurum; si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius est." Pauci huius sententiae fuere, ceteros consuetudo, natura potior, vicit. Consenserunt petendum esse a rege, ut aliquam ipsis attribueret sedem. C ad hoc adlegati sunt: quos Alexander ratus quod ipse praestare cogitabat petituros: "Iumenta", inquit, "adsignari quae vos veherent et singulis vestrum milia denarium dari iussi. Cum redieritis in Graeciam, praestabo ne qui statum suum, si haec calamitas absit, vestro credat esse meliorem." Illi obortis lacrimis terram intuebantur, nec aut erigere vultus aut loqui audebant; tandem, rege tristitiae causam exigente, Euctemon similia iis quae in consilio dixerat respondit. Atque ille, non fortunae solum eorum, sed etiam paenitentiae miseretur: terna milia denariorum singulis dari iussit; denae vestes adiectae sunt et armenta cum pecoribus ac frumento data, ut coli serique attributus iis ager posset.
VI. Postero die, convocatos duces copiarum docet nullam infestiorem urbem Graecis esse quam regiam veterum Persidis regum: hinc illa inmensa agmina infusa, hinc Dareum prius, dein Xerxem Europae inpium intulisse bellum; excidio illius parentandum esse maioribus. Iamque Barbari deserto oppido qua quemque metus agebat diffugerant, cum rex phalangem nihil cunctatus inducit. Multas urbes refertas opulentia regia partim expugnaverat, partim in fidem acceperat, sed urbis huius divitiae vicere praeterita. In hanc totius Persidis opes congesserant Barbari: aurum argentumque cumulatum erat, vestis ingens modus, supellex non ad usum, sed ad ostentationem luxus conparata. Itaque inter ipsos victores ferro dimicabatur: pro hoste erat qui pretiosiorem occupaverat praedam, et, cum omnia quae recipiebant capere non possent, iam res non occupabantur, sed aestimabantur. Lacerabant regias vestes, ad se quisque partem trahentes, dolabris pretiosae artis vasa caedebant, nihil neque intactum erat neque integrum ferebatur, abrupta simulacrorum membra, ut quisque avellerat, trahebat. Neque avaritia solum, sed etiam crudelitas in capta urbe grassata est: auro argentoque onusti vilia captivorum corpora trucidabant, passimque obvii caedebantur, quos antea pretium sui miserabilis fecerat. Multi ergo hostium manus voluntaria morte occupaverunt, pretiosissima vestium induti e muris semetipsos cum coniugibus ac liberis in praeceps iacientes. Quidam ignes, quod paulo post facturus hostis videbatur, subiecerant aedibus, ut cum suis vivi cremarentur. Tandem suos rex corporibus et cultu feminarum abstinere iussit. Ingens captivae pecuniae modus traditur, prope ut fidem excedat. Ceterum aut de aliis quoque dubitabimus aut credemus in huius urbis gaza fuisse C et XX milia talentum: ad quae vehenda, - namque ad usus belli secum portare decreverat, - iumenta et camelos et a susis et a Babylone contrahi iussit. Accessere ad hanc pecuniae summam captis Parsagadis sex milia talentum. Cyrus Parsagada urbem condiderat, quam Alexandro praefectus eius Gobares tradidit.
Rex arcem Persepolis tribus milibus Macedonum praesidio relictis Nicarchiden tueri iubet. Tiridati quoque, qui gazam tradiderat, servatus est honos, quem apud Dareum habuerat; magnaque exercitus parte et inpedimentis ibi relictis, Parmeniona Craterumque praefecit. Ipse cum mille equitibus peditumque expedita manu interiorem Persidis regionem sub ipsum Vergiliarum sidus petiit, multisque imbribus et prope intolerabili tempestate vexatus procedere tamen quo intenderat perseveravit. Ventum erat ad iter perpetuis obsitum nivibus, quas frigoris vis gelu adstrinxerat; locorumque squalor et solitudines inviae fatigatum militem terrebant, humanarum rerum terminos se videre credentem. Omnia vasta, atque sine ullo humani cultus vestigio attoniti intuebantur et, antequam lux quoque et caelum ipsos deficerent, reverti iubebant. Rex castigare territos supersedit, ceterum ipse equo desiluit pedesque per nives et concretam glaciem ingredi coepit. Erubuerunt non sequi primum amici, deinde copiarum duces, ad ultimum milites. Primusque rex dolabra glaciem perfringens iter sibi fecit; exemplum regis ceteri imitati sunt. Tandem propemodum invias silvas emensi humani cultus rara vestigia et passim errantes pecorum greges repperere: et incolae, qui sparsis tuguriis habitabant, cum se callibus inviis saeptos esse credidissent, ut conspexere hostium agmen, interfectis qui comitari fugientes non poterant, devios montes et nivibus obsitos petiverunt. Inde per colloquia captivorum paulatim feritate mitigata tradidere se regi, nec in deditos gravius consultum. Vastatis inde agris Persidis vicisque conpluribus redactis in potestatem ventum est in Mardorum gentem bellicosam et multum a ceteris Persis cultu vitae abhorrentem. Specus in montibus fodiunt, in quos seque ac coniuges et liberos condunt; pecorum aut ferarum carne vescuntur. Ne feminis quidem pro naturae habitu molliora ingenia sunt: comae prominent hirtae, vestis super genua est, funda vinciunt frontem: hoc et ornamentum capitis, et telum est. Sed hanc quoque gentem idem fortunae impetus domuit. Itaque tricesimo die postquam a Persepoli profectus erat, eodem redit. Dona deinde amicis ceterisque pro cuiusque merito dedit; propemodum omnia, quae in ea urbe ceperat, distributa.
VII. Ceterum ingentia animi bona, illam indolem, qua omnes reges antecessit, illam in subeundis periculis constantiam, in rebus moliendis efficiendisque velocitatem, in deditos fidem, in captivos clementiam, in voluptatibus permissis quoque et usitatis temperantiam, haud tolerabili vini cupiditate foedavit. Hoste et aemulo regni reparante cum maxime bellum, nuper subactis quos vicerat novumque imperium aspernantibus, de die inibat convivia, quibus feminae intererant, non quidem quas violari nefas esset, quippe pelices licentius, quam decebat, cum armato vivere adsuetae. Ex his una Thais, et ipsa temulenta, maximam apud omnes Graecos initurum gratiam adfirmat, si regiam Persarum iussisset incendi: exspectare hoc eos, quorum urbes Barbari delessent. Ebrio scorto de tanta re ferente sententiam, unus alter, et ipsi mero onerati, adsentiuntur. Rex quoque avidior fuit quam patientior: "Quin igitur ulciscimur Graeciam, et urbi faces subdimus?" Omnes incaluerant mero: itaque surgunt temulenti ad incendendam urbem, cui armati pepercerant. Primus rex ignem regiae iniecit; tum convivae et ministri pelicesque. Multa cedro aedificata erat regia: quae celeriter igne concepto late fudit incendium. Quod ubi exercitus, qui haud procul urbe tendebat, conspexit, fortuitum ratus ad opem ferendam concurrit. Sed ut ad vestibulum regiae ventum est, vident regem ipsum adhuc aggerentem faces. Omissa igitur quam portaverant aqua, ipsi aridam materiem in incendium iacere coeperunt. Hunc exitum habuit regia totius Orientis, unde tot gentes antea iura petebant, patria tot regum, unicus quondam Graeciae terror, molita M navium classem et exercitus, quibus Europa inundata est, contabulato mari molibus perfossisque montibus, in quorum specus fretum inmissum est. Ac ne tam longa quidem aetate, quae excidium eius secuta est, resurrexit. Alias urbes habuere Macedonum reges, quas nunc habent Parthi: huius vestigium non inveniretur, nisi Araxe amnis ostenderet. Haud procul moenibus fluxerat: inde urbem fuisse XX stadiis distantem credunt magis quam sciunt accolae. Pudebat Macedones tam praeclaram urbem a comissabundo rege deletam esse. Itaque res in serium versa est, et imperaverunt sibi ut crederent illo potissimum modo fuisse delendam. Ipsum, ut primum gravato ebrietate mentem quies reddidit, paenituisse constat et dixisse maiores poenas Graecis Persas daturos fuisse, si ipsum in solio regiaque Xerxis conspicere coacti essent. Postero die Lycio itineris, quo Persidem intraverat, duci XXX talenta dono dedit. Hinc in regionem Mediae transiit? ubi supplementum novorum e Cilicia militum occurrit; peditum erant V milia, equites M; utrisque Platon Atheniensis praeerat. His copiis auctus, Dareum persequi statuit.
VIII. Ille iam Ecbatana pervenerat. Caput Mediae urbs haec: nunc tenent Parthi, eaque aestiva agentibus sedes est. Adire deinde Bactra decreverat, sed veritus ne celeritate Alexandri occuparetur, consilium iterque mutavit. Aberat ab eo Alexander stadia MD, sed iam nullum intervallum adversus velocitatem eius satis longum videbatur. Itaque proelio magis quam fugae se praeparabat. XXX milia peditum sequebantur, in quibus Graecorum erant IIII milia, fidelitate erga regem ad ultimum invicta. Funditorum quoque et sagittariorum manus IIII milia expleverat; praeter hos III milia et CCC equites erant, maxime Parthienorum; Bessus praeerat, Bactrinae regionis praefectus.
Cum hoc agmine paulum declinavit via militari, iussis praecedere lixis inpedimentorumque custodibus. Consilio deinde advocato: "Si cum ignavis", inquit, "et pluris qualemcumque vitam honesta morte aestimantibus fortuna iunxisset, tacerem potius quam frustra verba consumerem. Sed maiore, quam vellem, documento et virtutem vestram et fidem expertus, magis etiam coniti debeo ut dignus talibus amicis sim, quam dubitare an vestri similes adhuc sitis. Ex tot milibus, quae sub imperio fuerunt meo, bis me victum, bis fugientem persecuti estis. Fides vestra et constantia ut regem me esse credam facit. Proditores et transfugae in urbibus meis regnant, non, hercule, quia tanto honore digni habentur, sed ut praemiis eorum vestri sollicitentur animi. Meam fortunam tamen quam victoris maluistis sequi, dignissimi quibus, si ego non possim, dii pro me gratiam referant. Et, mehercule, referent. Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat. Itaque, etiam si consilium fugae, a qua multum abhorret animus, agitassem, vestra tamen virtute fretus obviam issem hosti. Quousque enim in regno exsulabo et per fines imperii mei fugiam externum et advenam regem, cum liceat experto belli fortunam aut reparare quae amisi, aut honesta morte defungi? nisi forte satius est exspectare victoris arbitrium et Mazaei et Mithrenis exemplo precarium accipere regnum nationis unius, ut iam malit ille gloriae suae quam irae obsequi. Nec di siverint, ut hoc decus mei capitis aut demere mihi quisquam aut condonare possit! nec hoc imperium vivus amittam, idemque erit regni mei qui spiritus finis. Si hic animus, si haec lex, nulli non parta libertas est. Nemo e vobis fastidium Macedonum, nemo vultum superbum ferre cogetur. sua cuique dextera aut ultionem tot malorum pariet aut finem. Equidem quam versabilis fortuna sit, documentum ipse sum, nec inmerito mitiores vices eius exspecto. Sed si iusta ac pia bella di aversantur, fortibus tamen viris licebit honeste mori. Per ego vos decora maiorum, qui totius Orientis regna cum memorabili laude tenuerunt, per illos viros, quibus stipendium Macedonia quondam tulit, per tot navium classes in Graeciam missas, per tot tropaea regum oro et obtestor ut nobilitate vestra gentisque dignos spiritus capiatis, ut eadem constantia animorum, qua praeterita tolerastis, experiamini quidquid deinde fors tulerit. Me certe in perpetuum aut victoria egregia nobilitabit aut pugna."
IX. Haec dicente Dareo praesentis periculi species omnium simul corda animosque horrore perstrinxerat, nec aut consilium suppetebat aut vox, cum Artabazus, vetustissimus amicorum, quem hospitem fuisse Philippi supra diximus: "Nos vero", inquit, "pretiosissimam vestem induti armisque, quanto maximo cultu possumus, adornati regem in aciem sequemur, ea quidem mente ut victoriam speremus, mortem non recusemus." Adsensu excepere ceteri hanc vocem, sed Nabarzanes, qui in eodem consilio erat, cum Besso inauditi antea facinoris societate inita, regem suum per milites, quibus ambo praeerant, conprehendere et vincire decreverant, ea mente ut, si Alexander ipsos insecutus foret, tradito rege vivo inirent gratiam victoris, magni profecto cepisse Dareum aestimaturi, sin autem eum effugere potuissent, interfecto Dareo regnum ipsi occuparent bellumque renovarent. Hoc parricidium cum diu volutassent, Nabarzanes aditum nefariae spei praeparans: "Scio me," inquit, "sententiam esse dicturum, prima specie haudquaquam auribus tuis gratam; sed medici quoque graviores orbos asperis remediis curant et gubernator, ubi naufragium timet, iactura quidquid servari potest redimit. Ego tamen, non ut damnum quidem facias, suadeo, sed ut te ac regnum tuum salubri ratione conserves. Dis adversis bellum inimus, et pertinax fortuna Persas urgere non desinit: novis initiis et ominibus opus est. Auspicium et imperium interim alii trade, qui tam diu rex appelletur donec Asia decebat hostis, victor deinde regnum tibi reddat. Hoc autem brevi futurum ratio promittit: Bactra intacta sunt, Indi et Sacae in tua potestate, tot populi, tot exercitus, tot equitum peditumque milia ad res novandas vires paratas habent, ut maior belli moles supersit quam exhausta sit. Quid ruimus beluarum ritu in perniciem non necessariam? Fortium virorum est magis mortem contemnere quam odisse vitam. Saepe taedio laboris ad vilitatem sui conpelluntur ignavi; at nihil virtus inexpertum omittit. Itaque ultimum omnium mors est, ad quam non pigre ire satis est. Proinde si Bactra, quod tutissimum receptaculum est, petimus, praefectum regionis eius Bessum regem temporis gratia statuamus; conpositis rebus iusto regi tibi fiduciarium restituet imperium". Haud mirum est Dareum non temperasse animo, quamquam tam impiae voci quantum nefas subesset latebat. Itaque: "Pessimum", inquit, "mancipium, repperisti exoptatum tibi tempus, quo parricidium aperires!" strictoque acinace interfecturus eum videbatur, ni propere Bessus Bactrianique, quasi deprecarentur, tristium specie, ceterum si perseveraret vincturi circumstetissent. Nabarzanes interim elapsus, mox et Bessus consecutus copias quibus praeerant a cetero exercitu secedere iubent, secretum inituri consilium. Artabazus convenientem praesenti fortunae sententiam orsus mitigare Dareum temporum identidem admonens coepit: ferret aequo animo qualiumcumque, suorum tamen vel stultitiam vel errorem. Instare iam tum Alexandrum, gravem, etiamsi omnes praesto essent: quid futurum, si persecuti fugam ipsius alienentur a rege. Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit, sed attonitus maestitia simul et desperatione tabernaculo se inclusit. Ergo in castris, quae nullius regebantur imperio, varii animorum motus erant, nec in commune ut ante consulebatur. Dux Graecorum militum, Patron, arma capere suos iubet paratosque esse ad exsequendum imperium. Persae secesserant: Bessus cum Bactrianis erat temptabatque Persas abducere, Bactra et intactae regionis opulenta simulque quae manentibus instarent pericula ostentans. Persarum omnium eadem fere fuit vox, nefas esse deseri regem. Inter haec Artabazus omnibus imperatoriis fungebatur officiis: ille Persarum tabernacula circumire, hortari, monere nunc singulos nunc universos non ante destitit, quam satis constaret imperata facturos. Idem aegre a Dareo inpetravit ut cibum caperet animumque rebus adverteret.
X. At Bessus et Nabarzanes olim agitatum scelus exsequi statuunt regni cupiditate accensi: Dareo autem incolumi tantas opes sperare non poterant. Quippe in illis gentibus regum eximia maiestas est: ad nomen quoque Barbari conveniunt, et pristinae veneratio fortunae sequitur adversam. Inflabat inpios animos regio cui praeerant, armis virisque et spatio locorum nulli earum gentium secunda: tertiam partem Asiae tenet, multitudo iuniorum exercitus, quos amiserat Dareus, aequabat. Itaque non illum modo, sed etiam Alexandrum spernebant, inde vires imperii repetituri, si regni iis potiri contigisset. Diu omnibus cogitatis placuit per milites Bactrianos ad omne obsequium destinatos regem conprehendere, mittique nuntium ad Alexandrum, qui indicaret vivum adservari eum: si, id quod timebant, proditionem aspernatus esset, occisuri Dareum et Bactra cum suarum gentium manu petituri. Ceterum propalam conprehendi Dareus non poterat, tot Persarum milibus laturis opem regi; Graecorum quoque fides timebatur. Itaque, quod vi non poterant, fraude adsequi temptant: paenitentiam secessionis simulare decreverant et excusare apud regem consternationem suam. Interim? qui Persas sollicitarent, mittuntur. Hinc spe, hinc metu militares animos versant: ruinae rerum subdere illos capita, in perniciem trahi, cum Bactra pateant, exceptura eos bonis et opulentia, animis quam concipere non possint.
Haec agitantibus Artabazus supervenit sive regis iussu sive sua sponte, adfirmans mitigatum esse Dareum et eundem illis amicitiae gradum patere apud regem. Illi lacrimantes nunc purgare se, nunc Artabazum orare ut causam ipsorum tueretur precesque perferret. Sic peracta nocte sub lucis exortum Bessus et Nabarzanes cum Bactrianis militibus in vestibulo praetorii aderant, titulum sollemnis officii occulto sceleri praeferentes.
Dareus signo ad eundum dato currum pristino more conscendit. Nabarzanes ceterique parricidae procumbentes humi, quem paulo post in vinculis habituri erant, sustinuere venerari; lacrimas etiam paenitentiae indices profuderunt: adeo humanis ingeniis parata simulatio est! Preces deinde suppliciter admotae Dareum natura simplicem et mitem non credere modo, quae adfirmabant, sed flere etiam coegerunt. Ac ne tum quidem cogitati sceleris paenituit, cum intuerentur, qualem et regem et virum fallerent. Ille quidem securus periculi, quod instabat, Alexandri manus, quas solas timebat, effugere properabat.
XI. Patron autem, Graecorum dux, praecipit suis ut arma, quae in sarcinis antea ferebantur, induerent, ad omne imperium suum parati et intenti. Ipse currum regis sequebatur occasioni inminens adloquendi eum, quippe Bessi facinus praesenserat; sed Bessus id ipsum metuens, custos verius quam comes, a curru non recedebat. Diu ergo Patron cunctatus ac saepius sermone revocatus, inter fidem timoremque haesitans, regem intuebatur. Qui, ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet numquid ipsi velit dicere. Patron se vero, sed remotis arbitris loqui velle cum eo respondit, iussusque propius accedere sine interprete, - nam haud rudis Graecae linguae Dareus erat, - "Rex", inquit, "ex L milibus Graecorum supersumus pauci, omnes fortunae tuae comites, et in hoc tuo statu idem, qui florente te fuimus, quascumque terras elegeris, pro patria et domesticis rebus petituri. Secundae adversaeque res tuae copulavere nos tecum. Per hanc fidem invictam oro et obtestor, in nostris castris tibi tabernaculum statue, nos corporis tui custodes esse patiaris. Omisimus Graeciam, nulla Bactra sunt nobis, spes omnis in te: utinam et ceteris esset! Plura dici non attinet. Custodiam corporis tui externus et alienigena non deposcerem, si crederem alium posse praestare." Bessus quamquam erat Graeci sermonis ignarus, tamen stimulante conscientia indicium profecto Patronem detulisse credebat: et interpretes celato sermone Graeci exempta dubitatio est. Dareus autem, quantum ex voltu concipi poterat, haud sane territus percontari Patrona causam consilii quod adferret coepit. Ille, non ultra differendum ratus: "Bessus", inquit, "et Nabarzanes insidiantur tibi; in ultimo discrimine et fortunae tuae et vitae hic dies aut parricidis aut tibi futurus ultimus." Et Patron quidem egregiam conservati regis gloriam tulerat. Eludant videlicet, quibus forte temere humana negotia volvi agique persuasum est, nec serie nexuque causarum latentium et multo ante destinatarum suum quemque ordinem inmutabili lege percurrere. Dareus certe respondit, quamquam sibi Graecorum militum fides nota sit, numquam tamen a popularibus suis recessurum; difficilius sibi esse damnare, quam decipi: quidquid fors tulisset, inter suos perpeti malle quam transfugam fieri; sero se perire, si salvum esse milites sui nollent. Patron desperata regis salute ad eos quibus praeerat reddit, omnia pro fide experiri paratus.
XII. At Bessus occidendi protinus regis impetum ceperat: sed veritus, ne gratiam Alexandri, nisi vivum eum tradidisset, inire non posset, dilato in proximam noctem sceleris consilio agere gratias incipit, quod perfidi hominis insidias iam Alexandri opes spectantis prudenter cauteque vitasset: donum eum hosti laturum fuisse regis caput. Nec mirari hominem mercede conductum omnia habere venalia: sine pignore, sine lare, terrarum orbis exulem, ancipitem hostem ad nutum licentium circumferri. Arguenti deinde se deosque patrios testes fidei suae invocanti Dareus vultu adsentiebatur, haud dubius quin vera deferrentur a Graecis; sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi. XXX milia erant, quorum inclinata in scelus levitas timebatur, IIII milia Patron habebat. Quibus si credidisset salutem suam damnata popularium fide, parricidio excusationem videbat offerri; itaque praeoptabat inmerito quam iure violari. Besso tamen insidiarum consilium purganti respondit Alexandri sibi non minus iustitiam quam virtutem esse perspectam: falli eos, qui proditionis ab eo praemium exspectent; violatae fidei neminem acriorem fore vindicem ultoremque. Iamque nox adpetebat, cum Persae more solito armis positis ad necessaria ex proximo vico ferenda discurrunt. At Bactriani, ut imperatum a Besso erat, armati stabant.
Inter haec Dareus Artabazum acciri iubet, expositisque quae Patron detulerat haud dubitare Artabazus quin transeundum esset in castra Graecorum: Persas quoque periculo vulgato secuturos. Destinatus sorti suae et iam nullius salubris consilii patiens unicam in illa fortuna opem Artabazum, ultimum illum visurus, amplectitur, perfususque mutuis lacrimis inhaerentem sibi avelli iubet: capite deinde velato, ne inter gemitus digredientem velut a rogo intueretur, in humum pronum corpus abiecit. Tum vero custodiae eius adveti, quos regis salutem vel periculis vitae tueri oportebat, dilapsi sunt, tot armatis, quos iam adventare credebant, haud rati se futuros pares. Ingens ergo in tabernaculo solitudo erat paucis spadonibus, quia quo discederent non habebant, circumstantibus regem. At ille remotis arbitris diu aliud atque aliud consilium animo volutabat.
Iamque solitudinem, quam paulo ante pro solacio petiverat, perosus Bubacen vocari iubet. Quem intuens: "Ite", inquit, "consulite vobis ad ultimum regi vestro, ut decebat, fide exhibita; ego hic legem fati mei exspecto. Forsitan mireris, quod vitam non finiam: alieno scelere, quam meo mori malo." Post hanc vocem spado gemitu non tabernaculum modo sed etiam castra conplevit. Inrupere deinde alii, laceratisque vestibus lugubri et barbaro ululatu regem deplorare coeperunt. Persae ad illos clamore perlato attoniti metu nec arma capere, ne in Bactrianos inciderent, nec quiescere audebant, ne inpie deserere regem viderentur. Varius ac dissonus clamor, sine duce ac sine imperio totis castris referebatur.
Besso et Nabarzani nuntiaverant sui regem a semetipso interemptum esse: planctus eos deceperat; itaque citatis equis advolant, sequentibus quos ad ministerium sceleris delegerant; et, cum tabernaculum intrassent, quia regem vivere spadones indicabant, conprehendi vincirique iusserunt. Rex curru paulo ante vectus et deorum auspiciis ac suis honoribus cultus nulla externa ope admota captivus servorum suorum in sordidum vehiculum pellibus undique contectus inponitur. Pecunia regis et supellex quasi belli iure diripitur, onustique praeda per scelus ultimum parta fugam intendunt. Artabazus cum his qui imperio parebant Graecisque militibus Parthienen petebat, omnia tutiora parricidarum contuitu ratus. Persae promissis Bessi onerati, maxime quia nemo alius erat quem sequerentur, coniunxere se Bactrianis, agmen eorum tertio adsecuti die. Ne tamen honos regi non haberetur, aureis conpedibus Dareum vinciunt, nova ludibria subinde excogitante fortuna. Et ne forte cultu regio posset agnosci, sordidis pellibus vehiculum intexerant; ignoti iumenta agebant, ne percontantibus in agmine monstrari posset. Custodes procul sequebantur.
XIII. Alexander, audito Darium movisse ab Ecbatanis, omisso itinere quod patebat in Mediam fugientem insequi pergit strenue. Tabas, - oppidum est in Paraetacene ultima, - pervenit: ibi transfugae nuntiant praecipitem fuga Bactra petere Dareum. Certiora deinde cognoscit ex Bagistane Babylonio; non equidem vinctum regem, sed in periculo esse aut mortis aut vinculorum adfirmabat. Rex, ducibus convocatis: "Maximum", inquit, "opus, sed labor brevissimus superest. Dareus haud procul, destitutus a suis aut oppressus. In illo corpore posita est nostra victoria, et tanta res celeritatis est praemium." Omnes pariter conclamant paratos ipsos sequi: nec labori nec periculo parceret. Igitur raptim agmen cursus magis quam itineris modo ducit, ne nocturna quidem quiete diurnum laborem relaxante. Itaque D stadia processit, perventumque erat in vicum, in quo Dareum Bessus conprehenderat. Ibi Melon, Darei interpres, excipitur: corpore aeger non potuerat agmen adsequi et deprehensus celeritate regis transfugam se esse simulabat. Ex hoc acta cognoscit. Sed fatigatis necessaria quies erat; itaque delectis equitum VI milibus CCC, quos dimachas appellabant, adiungit. Dorso hi graviora arma portabant, ceterum equis vehebantur; cum res locusque posceret, pedestris acies erant.
Haec agentem Alexandrum adeunt Orsilos et Mithracenes: Bessi parricidium exosi transfugerant, nuntiabantque stadia D abesse Persas, ipsos brevius iter monstraturos. Gratus regi adventus transfugarum fuit. Itaque prima vespera ducibus isdem cum expedita equitum manu monstratam viam ingreditur phalange, quantum festinare posset, sequi iussa. Ipse quadrato agmine incedens ita cursum regebat, ut primi coniungi ultimis possent. CCC stadia processerant, cum occurrit Brochubelus, Mazaei filius, Syriae quondam praetor; is quoque transfuga nuntiabat Bessum haud amplius quam CC stadia abesse, exercitum, utpote qui non caveret, incompositum inordinatumque procedere; Hyrcaniam videri petituros; si festinaret sequi palantes superventurum; Dareum adhuc vivere. Strenuo alioquin cupiditatem consequendi transfuga iniecerat. Itaque calcaribus subditis effuso cursu eunt. Iamque fremitus hostium iter ingredientium exaudiebatur, sed prospectum ademerat pulveris nubes. Paulisper ergo inhibuit cursum, donec consideret pulvis. Iamque conspecti a Barbaris erant et abeuntium agmen conspexerant nequaquam futuri pares, si Besso tantum animi fuisset ad proelium, quantum ad parricidium fuerat. Namque et numero Barbari praestabant et robore: ad hoc refecti cum fatigatis certamen inituri erant. Sed nomen Alexandri et fama, maximum in bello utique momentum, pavidos in fugam avertit. Bessus vero et ceteri facinoris eius participes vehiculum Darei adsecuti coeperunt hortari eum conscenderet equum et se hosti fuga eriperet. Ille deos ultores adesse testatur et Alexandri fidem inplorans negat se parricidas velle comitari. Tum vero ira quoque accensi tela coiciunt in regem multisque confossum vulneribus relinquunt. Iumenta quoque, ne longius prosequi possent, convulnerant duobus sevis qui regem comitabantur occisis. Hoc edito facinore, ut vestigia fugae spargerent, Nabarzanes Hyrcaniam, Bessus Bactra paucis equitum comitantibus petebant. Barbari ducibus destituti qua quemque aut spes ducebat aut pavor dissipabantur; D tantum equites congregaverant se, incerti adhuc resistere melius esset an fugere.
Alexander hostium trepidatione conperta Nicanorem cum equitum parte ad inhibendam fugam emittit; ipse cum ceteris sequitur. Tria ferme milia resistentia occisa sunt, reliquum agmen pecudum more intactum agebatur, iubente rege ut caedibus abstineretur. Nemo captivorum erat, qui monstrare Darei vehiculum posset: singula, ut quaeque prenderent, scrutabantur, nec tamen ullum vestigium fugae regis exstabat. Festinantem Alexandrum vix III milia equitum persecuta sunt, at in eos, qui lentius sequebantur, incidebant universa fugientium agmina. Vix credibile dictu, plures captivi quam qui caperent erant: adeo omnem sensum territis fortuna penitus excusserat, ut nec hostium paucitatem nec multitudinem suam satis cernerent.
Interim iumenta quae Dareum vehebant, nullo regente decesserant militari via et errore delata per quattuor stadia in quadam valle constiterant, aestu simulque vulneribus fatigata. Haud procul erat fons, ad quem monstratum a peritis Polystratus Macedo siti maceratus accessit; ac, dum galea haustam aquam sorbet, tela iumentorum deficientium corporibus infixa conspexit. Miratusque confossas potius quam abacta esse, semivivi hominis . . .
LIBER SEXTUS
I. . . . pugnae discrimen inmisit, obtruncatisque, qui promptius resistebant, magnam partem hostium propulit. Coeperant fugere victores: donec avidius sequentes in planum deduxere, inulti cadebant; sed ut primum locus, in quo stare possent, fuit, aequis viribus dimicatum est. Inter omnes tamen Lacedaemonios rex eminebat, non armorum modo et corporis specie, sed etiam magnitudine animi, quo uno vinci non potuit. Vndique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem. Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant, iactationem vulnerum haud facile tolerantem. Non tamen omisere Lacedaemonii pugnam et, ut primum sibi quam hosti aequiorem locum capere potuerunt, densatis ordinibus effuse fluentem in se aciem excepere. Non aliud discrimen vehementius fuisse memoriae proditum est. Duarum nobilissimarum bello gentium exercitus pari Marte pugnabant. Lacedaemonii vetera, Macedones praesentia decora intuebantur; illi pro libertate, hi pro dominatione pugnabant: Lacedaemoniis dux, Macedonibus locus deerat. Diei quoque unius tam multiplex casus modo spem, modo metum utriusque partis augebat, velut de industria inter fortissimos viros certamen aequante fortuna. Ceterum angustiae loci, in quo haeserat pugna, non patiebantur totis ingredi viribus; spectabant ergo plures quam inierant proelium et, qui extra teli iactum erant, clamore invicem suos accendebant. Tandem Laconum acies languescere lubrica arma sudore vix sustinens, pedem deinde referre coepit. Vt urgente hoste apertius fugere, insequebatur dissipatos victor et, emensus cursu omne spatium, quod acies Laconum obtinuerat, ipsum Agin persequebatur. Ille ut fugam suorum et proximos hostium conspexit, deponi se iussit: expertusque membra an impetum animi sequi possent, postquam deficere sensit, poplitibus semet excepit, galeaque strenue sumpta clipeo protegens corpus hastam dextera vibrabat ultro vocans hostem, si quis iacenti spolia demere auderet. Nec quisquam fuit, qui sustineret comminus congredi: procul missilibus adpetebatur, ea ipsa in hostem retorquens, donec lancea nudo pectori infixa est. Qua ex vulnere evolsa inclinatum ac deficiens caput clipeo paulisper excepit, dein linquente spiritu pariter ac sanguine moribundus in arma procubuit. Cecidere Lacedaemoniorum V milia et CCC, ex Macedonibus haud amplius M; ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra.
Haec victoria non Spartam modo sociosque eius, sed etiam omnis, qui fortunam bellicam spectaverant, fregit. Nec fallebat Antipatrum dissentire ab animis gratulantium vultus; sed bellum finire cupienti opus erat decipi, et, quamquam fortuna rerum placebat, invidiam tamen, quia maiores res erant, quam quas praefecti modus caperet, metuebat. Quippe Alexander hostes vinci voluerat, Antipatrum vicisse ne tacitus quidem indignabatur suae demptum gloria existimans, quidquid cessisset alienae. Itaque Antipater, qui probe nosset spiritus eius, non est ausus ipse agere arbitria victoriae, sed concilium Graecorum, quid fieri placeret, consuluit. A quo Lacedaemonii nihil aliud quam ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam defectionis praeter auctores inpetraverunt, Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt. Hic fuit exitus belli, quod repente ortum prius tamen finitum est, quam Dareum Alexander apud Arbela superaret.
II. Sed ut primum instantibus curis laxatus est animus militarium rerum quam quietis otiique patientior, excepere eum voluptates et, quem arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt; tempestiva convivia et perpotandi pervigilandique insana dulcedo ludique et greges pelicum. Omnia in externum lapsa morem; quem quidem aemulatus quasi potiorem suo ita popularium animos oculosque pariter offendit, ut a plerisque amicorum pro hoste haberetur. Tenaces quippe disciplinae suae solitosque parco ac parabili victu ad inplenda naturae desideria defungi, in peregrina et devictarum gentium mala inpulerat. Hinc saepius conparatae in caput eius insidiae, secessio militum et liberior inter mutuas querelas dolor; ipsius inde nunc ira, nunc suspiciones, quas excitabat inconsultus pavor, ceteraque his similia, quae deinde dicentur. Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat, non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba: quippe captivae iubebantur suo ritu canere inconditum et abhorrens peregrinis auribus carmen. Inter quas unam rex ipse conspexit maestiorem quam ceteras et producentibus eam verecunde reluctantem. Excellens erat forma, et formam pudor honestabat: deiectis in terram oculis et, quantum licebat, ore velato suspicionem praebuit regi nobiliorem esse, quam ut inter convivales ludos deberet ostendi. Ergo interrogata quaenam esset, neptim se Ochi, qui nuper regnasset in Persis, filio eius genitam esse respondit, uxorem Hystaspis fuisse. E propinquis hic Darei fuerat, magni et ipse exercitus praetor. Adhuc in animo regis tenues reliquiae pristini moris haerebant. Itaque fortunam regia stirpe genitae et tam celebre nomen neptem Ochi reveritus, non dimitti modo captivam, sed etiam restitui ei suas opes iussit, virum quoque requiri, ut reperto coniugem redderet. Postero autem die praecepit Hephaestioni, ut omnes captivos in regiam iuberet adduci. Ibi singulorum nobilitate spectata secrevit a vulgo, quorum eminebat genus. M hi fuerunt: inter quos repertus est Oxathres, Darei frater, non illius fortuna quam indole animi sui clarior. Oxydates erat nobilis Perses, qui a Dareo capitali supplicio destinatus, cohibebatur in vinculis; huic liberato satrapeam Mediae attribuit, fratremque Darei recepit in cohortem amicorum, omni vetustae claritatis honore servato. XXVI milia talentum proxima praeda redacta erant: e quis duodecim milia in congiarium militum absumpta sunt, par huic pecuniae summa custodum fraude subtracta est.
Hinc in Parthienen perventum est, tunc ignobilem gentem, nunc caput omnium, qui post Euphraten et Tigrim amnes siti Rubro mari terminantur.
Scythae regionem campestrem ac fertilem occupaverunt, graves adhuc accolae. Sedes habent et in Europa et in Asia: qui super Bosphorum colunt, adscribuntur Asiae; at, qui in Europa sunt, a laevo Thraciae latere ad Borysthenem atque inde ad Tanaim alium amnem recta plaga attinent. Tanais Europam et Asiam medius interfluit. Nec dubitatur quin Scythae, qui Parthos condidere, non a Bosphoro sed ex Europae regione penetraverint. Vrbs erat ea tempestate clara Hecatompylos, condita a Graecis: ibi stativa rex habuit commeatibus undique advectis. Itaque rumor, otiosi militis vitium, sine auctore percrebruit, regem contentum rebus, quas gessisset, in Macedoniam protinus redire statuisse. Discurrunt lymphatis similes tabernacula et itineri sarcinas aptant: signum datum crederes ut vasa colligerent totis castris. Tumultus hinc contubernales suos requirentium, hinc onerantium plaustra perfertur ad regem. Fecerant fidem rumori temere vulgato Graeci milites redire iussi domos; quorum equitibus singulis denarium sena milia cum dedisset, peditibus singula milia, ipsis quoque finem militiae adesse credebant.
Haud secus quam par erat territus, qui Indos atque ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit, obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est; nec sibi ignaviam militum obstare, sed deum invidiam, qui fortissimis viris subitum patriae desiderium admovissent, paulo post in eandem cum maiore laude famaque redituris.
Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset: numquam infractos et abiectos recessisse, quotiens ipsius alacritatem et tanti animi spiritus haurire potuissent. Ita se facturum esse respondit: illi modo vulgi aures praepararent, sibi. Satisque omnibus quae in rem videbantur esse conpositis, vocari ad contionem exercitum iussit, apud quem talem orationem habuit:
III. "Magnitudinem rerum, quas gessimus, milites, intuentibus vobis minime mirum est et desiderium quietis et satietatem gloriae occurrere. Vt omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem, servitio barbariae inpotentis exeminus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Ciliciam, Syriam, Phoenice, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate. Plures provincias conplexus sum, quam alii urbes ceperunt, et nescio an enumeranti mihi quaedam ipsarum rerum multitudo subduxerit. Itaque, si crederem satis certam esse possessionem terrarum, quas tanta velocitate domuimus, ego vero, milites, ad penates meos, ad parentem sororesque et ceteros cives vel retinentibus vobis erumperem, ut ibi potissimum parta vobiscum laude et gloria fruerer, ubi nos uberrima victoriae praemia exspectant, liberum, coniugum parentumque laetitia, pax, quies, rerum per virtutem partarum secura possessio. Sed in novo, et, - si verum fateri volumus, - precario imperio adhuc iugum eius rigida cervice subeuntibus Barbaris tempore, milites, opus est, dum mitioribus ingeniis inbuuntur et efferatos melior consuetudo permulcet. Fruges quoque maturitatem statuto tempore exspectant: adeo etiam illa sensus omnis expertia tamen sua lege mitescunt! Quid? creditis tot gentes alterius imperio ac nomine adsuetas, non sacris, non moribus, non commercio linguae nobiscum cohaerentes eodem proelio domitas esse, quo victae sunt? Vestris armis continentur, non suis moribus; sed, qui praesentes metuunt, in absentia hostes erunt. Cum feris bestiis res est, quas captas et inclusas, quia ipsarum natura non potest, longior dies mitigat. Et adhuc sic ago tamquam omnia subacta sint armis, quae fuerunt in dicione Darei. Hyrcaniam Nabarzanes occupavit, Bactra non possidet solum parricida Bessus, sed etiam minatur; Sogdiani, Dahae, Massagetae, Sacae, Indi sui iuris sunt.
Omnes hi, simul terga nostra videbunt, insequentur: illi enim eiusdem nationis sunt, nos alienigenae et externi. suis quisque autem placidius paret, etiam cum is praeest qui magis timeri potest. Proinde, aut quae cepimus, omittenda sunt aut, quae non habemus, occupanda. Sicut in corporibus aegris, milites, nihil quod nociturum est medici relinquunt, sic nos quidquid obstat imperio recidamus. Parva saepe scintilla contempta magnum excitavit incendium. Nil tuto in hoste despicitur: quem spreveris, valentiorem neglegentia facias. Ne Dareus quidem hereditarium Persarum accepit imperium, sed in sedem Cyri beneficio Bagoae, castrati hominis, admissus: ne vos magno labore credatis Bessum vacuum regnum occupaturum. Nos vero peccavimus, milites, si Dareum ob hoc vicimus, ut servo eius traderemus imperium, qui ultimum ausus scelus regem suum, etiam externae opis egentem, certe cui nos victores pepercissemus, quasi captivum in vinculis habuit, ad ultimum, ne a nobis conservari posset, occidit.
Hunc vos regnare patiemini? quem equidem cruci adfixum videre festino omnibus regibus gentibusque et fidei, quam violavit, meritas poenas solventem. At, hercules, si mox eundem Graecorum urbes aut Hellespontum vastare nuntiatum erit vobis, quo dolore adficiemini Bessum praemia vestrae occupavisse victoriae? Tunc ad repetendas res festinabitis, tunc arma capietis. Quanto autem praestat territum adhuc et vix mentis suae compotem opprimere! Quadridui nobis iter superest, qui tot proculcavimus nives, tot amnes superavimus, tot montium iuga transcucurrimus. Non mare illud, quod exaestuans iter fluctibus occupat, euntes nos moratur, non Ciliciae fauces et angastiae includunt: plana omnia et prona sunt. In ipso limine victoriae stamus; pauci nobis fugitivi et domini sui interfectores supersunt. Egregium, mehercule, opus et inter prima gloriae vestrae numerandum posteritati famaeque tradetis, Dareum quoque hostem, finito post mortem illius odio, parricidae caede esse vos ultos, neminem impium effugisse vestras manus. Hoc perpetrato, quanto creditis Persas obsequentiores fore, cum intellexerint vos pia bella suscipere e Bessi sceleri, non nomini suo irasci?"
IV. Summa militum alacritate iubentium quocumque vellet duceret, oratio excepta est. Nec rex moratus impetum, tertioque per Parthienen die ad fines Hyrcaniae penetrat Cratero relicto cum iis copiis, quibus praeerat, et ea manu, quam Amyntas ducebat, additis DC equitibus et totidem sagittariis, ut ab incursione Barbarorum Parthienen tueretur. Erigyium inpedimenta, modico praesidio dato, campestri itinere ducere iubet. Ipse cum phalange et equitatu CL stadia emensus castra in valle, qua Hyrcaniam adeunt, communit. Nemus praealtis densisque arboribus umbrosum est, pingue vallis solum rigantibus aquis quae ex petris imminentibus manant. Ex ipsis radicibus montium Ziobetis amnis effunditur, qui tria fere stadia in longitudinem universus fluit, deinde saxo, quod alveolum interpellat, repercussus duo itinera velut dispensatis aquis aperit. Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit. Per CCC stadia conditus labitur, rursusque velut ex alio fonte conceptus editur et novum alveum intendit, priore sui parte spatiosior, - quippe in latitudinem X et trium stadiorum diffunditur, - rursusque angustioribus coercitus ripis iter cogit; tandem in alterum amnem cadit: Rhidagno nomen est. Incolae adfirmabant, quicumque demissi essent in cavernam, quae propior est fonti, rursus, ubi aliud os amnis aperitur, existere. Itaque Alexander duos, qua subeunt aquae terram, praecipitari iubet, quorum corpora, ubi rursus erumpit, expulsa videre qui missi erant ut exciperent.
Quartum iam diem eodem loco quietem militi dederat, cum litteras Nabarzanis, qui Dareum cum Besso interceperat, accepit, quarum sententia haec erat: "se Dareo non fuisse inimicum, immo etiam, quae credidisset utilia esse, suasisse et, quia fidele consilium regi dedisset, prope occisum ab eo. Agitasse Dareum custodiam corporis sui contra ius fasque peregrino militi tradere damnata popularium fide, quam per ducentos et triginta annos inviolatam regibus suis praestitissent. Se in praecipiti et lubrico stantem consilium a praesenti necessitate repetisse. Dareum quoque, cum occidisset Bagoan, hac excusatione satisfecisse popularibus, quod insidiantem interemisset. Nihil esse miseris mortalibus spiritu carius: amore eius ad ultima esse propulsum. Sed ea magis esse secutum quam optasse. In communi calamitate suam quemque habere fortunam. Si venire se iuberet, sine metu esse venturum. Non timere ne fidem datam tantus rex violaret: deos a deo falli non solere. Ceterum si, cui fidem daret, videretur indignus, multa exilia patere fugienti: patriam esse, ubicumque vir fortis sedem sibi elegerit." Nec dubitavit Alexander fidem, quo Persae modo accipiebant, dare, inviolatum, si venisset, fore.
Quadrato tamen agmine et conposito ibat, speculatores subinde praemittens qui explorarent loca. Levis armatura ducebat agmen, phalanx eam sequebatur, post pedites erant inpedimenta. Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat. Namque perpetua vallis iacet usque ad mare Caspium patens. Duo terrae eius velut brachia excurrunt: media flexu modico sinum faciunt lunae maxime similem, cum eminent cornua nondum totum orbem sidere inplente. Cercetae et Mossyni et Chalybes a laeva sunt, et ab altera parte Leucosyri et Amazonum campi; et illos, qua vergit ad septentrionem, hos ad occasum conversa prospectat. Mare Caspium dulcius ceteris ingentis magnitudinis serpentes alit; piscium in eo longe diversi ab aliis colores. Quidam Caspium, quidam Hyrcanium appellant; alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere. A septentrione ingens in litus mare incumbit longeque agit fluctus et magna parte exaestuans stagnat. Idem alio caeli statu recipit in se fretum eodemque impetu, quo effusum est, relabens terram naturae suae reddit. Et quidam credidere non Caspium mare esse, sed ex India in Hyrcaniam cadere, cuius fastigium, ut supra dictum est, perpetua valle submittitur. Hinc rex XX stadia processit semita propemodum invia, cui silva inminebat, torrentesque et eluvies iter morabantur; nullo tamen hoste obvio penetrant, tandemque ad cultiora perventum est. Praeter alios commeatus, quorum tum copia regio abundabat, pomorum quoque ingens modus nascitur, et uberrimum gignendis uvis solum est. Frequens arbor faciem quercus habet, cuius folia multo melle tinguntur, sed, nisi solis ortum incolae occupaverint, vel modico tepore sucus extinguitur.
XXX hinc stadia processerat, cum Phrataphernes ei occurrit, seque et eos, qui post Darei mortem profugerant, dedens; quibus benigne exceptis ad oppidum Arvas pervenit. Hic ei Craterus et Erigyius occurrunt. Praefectum Tapurorum gentis Phradatem adduxerant; hic quoque in fidem receptus multis exemplo fuit experiendi clementiam regis. Satrapen deinde Hyrcaniae dedit Manapin: exul hic regnante Ocho ad Philippum pervenerat. Tapurorum quoque gentem Phradati reddidit.
V. Iamque rex ultima Hyrcaniae intraverat, cum Artabazus, quem Dareo fidissimum fuisse supra diximus, cum propinquis Darei ac suis liberis modicaque Graecorum militum manu occurrit. Dextram venienti obtulit rex, quippe et hospes Philippi fuerat cum Ochio regnante exularet, et hospitii pignora in regem suum ad ultimum fides conservata vincebat. Comiter igitur exceptus: "Tu quidem", inquit, "rex, deos quaeso, perpetua felicitate floreas. Ego ceteris laetus hoc uno torqueor, quod praecipiti senectute diu frui tua bonitate non possum": nonagesimum et quintum annum agebat; novem iuvenes omnes eadem matre geniti patrem comitabantur: hos Artabazus dexterae regis admovit, precatus ut tam diu viverent donec utiles Alexandro essent. Rex pedibus iter plerumque faciebat: tunc admoveri sibi et Artabazo equos iussit, ne ipso ingrediente pedibus senex equo vehi erubesceret. Vt deinde castra sunt posita, Graecos quos Artabazus adduxerat convocari iubet: at illi, nisi fides Lacedaemoniis quoque et Sinopensibus daretur, respondent se quid agendum ipsis foret deliberaturos. Legati erant Lacedaemoniorum missi ad Dareum: quo victo adplicuerant se Graecis mercede apud Persas militantibus. Rex omissis sponsionum fideique pignoribus venire eos iussit, fortunam quam ipse dedisset habituros. Diu cunctantes plerisque consilia variantibus, tandem venturos se pollicentur. At Democrates Atheniensis, qui maxime Macedonum opibus semper obstiterat, desperata venia gladio se transfigit; ceteri, sicut constituerant, dicioni Alexandri ipsos se permittunt: M et D milites erant, praeter hos legati ad Dareum missi XC. In supplementum distributus miles, ceteri remissi domum praeter Lacedaemonios, quos tradi in custodiam iussit.
Mardorum erat gens confinis Hyrcaniae, cultu vitae aspera et latrociniis adsueta; haec sola nec legatos miserat nec videbatur imperata factura. Itaque rex, indignatus si una gens posset efficere ne invictus esset, inpedimentis cum praesidio relictis expedita manu comitante procedit. Noctu iter fecerat, et prima luce hostis in conspectu erat. Tumultus magis quam proelium fuit. Deturbati ex collibus, quos occupaverant, Barbari profugerunt, proximique vici ab incolis deserti capiuntur. Interiora regionis eius haud sane adiri sine magna vexatione exercitus poterant; iuga montium praealtae silvae rupesque inviae saepiunt; ea, quae plana sunt, novo munimenti genere inpedierant Barbari. Arbores densae sunt de industria consitae, quarum teneros adhuc ramos manu flectunt, quos intortos rursus inserunt terrae; inde velut ex alia radice laetiores virent trunci. Hos, qua natura fert, adolescere non sinunt, quippe alium alii quasi nexu conserunt; qui, ubi multa fronde vestiti sunt, operiunt terram; itaque occulti ramorum velut laquei perpetua saepe iter cludunt. Vna ratio erat caedendo aperire saltum, sed hoc quoque magni operis. Crebri namque nodi duraverant stipites, et in se inplicati arborum rami suspensis circulis similes lento vimine frustrabantur ictus. Incolae autem ritu ferarum virgulta subire soliti tum quoque intraverant saltum occultisque telis hostem lacessebant. Ille venantium modo latibula scrutatus plerosque confodit; ad ultimum circumire saltum milites iubet, ut, si qua pateret, inrumperent. Sed ignotis locis plerique oberrabant, exceptique sunt quidam, inter quos equus regis, - Bucephalam vocabant, - quem Alexander non eodem quo ceteras pecudes animo aestimabat: namque ille nec in dorso insidere suo patiebatur alium, et regem, cum vellet escendere, sponte genua submittens excipiebat credebaturque sentire quem veheret. Maiore ergo, quam decebat, ira simul ac dolore stimulatus equum vestigari iubet, et per interpretem pronuntiari, ni reddidissent, neminem esse victurum. Hac denuntiatione territi cum ceteris donis equum adducunt. Sed ne sic quidem mitigatus caedi silvas iubet adgestaque humo e montibus planitiem ramis inpeditam exaggerari. Iam aliquantum altitudinis opus creverat, cum Barbari desperato regionem, quam occupaverant, posse retineri gentem suam dedidere. Rex obsidius acceptis Phradati parere eos iussit.
Inde quinto die in stativa revertitur. Artabazum deinde geminato honore, quem Dareus habuerat ei, remittit domum. Iam ad urbem Hyrcaniae, in qua regia Darei fuit, ventum erat: ibi Nabarzanes accepta fide occurrit, dona ingentia ferens. Inter quae Bagoas erat, specie singulari spado atque in ipso flore pueritiae, cui et Dareus adsuetus fuerat, et mox Alexander adsuevit; eiusque maxime precibus motus Nabarzani ignovit. Erat, ut supra dictum est, Hyrcaniae finitima gens Amazonum, circa Thermodonta amnem Themiscyrae incolentium campos. Reginam habebant Thalestrin, omnibus inter Caucasum montem et Phasin amnem imperitantem. Haec cupidine visendi regis accensa finibus regni sui excessit et, cum haud procul abesset, praemisit indicantes venisse reginam adeundi eius cognoscendique avidam. Protinus facta potestate veniendi, ceteris iussis subsistere trecentis feminarum comitata processit, atque, ut primum rex in conspectu fuit, equo ipsa desiluit duas lanceas dextera praeferens. Vestis non toto Amazonum corpori obducitur: nam laeva pars ad pectus est nuda, cetera deinde velantur. Nec tamen sinus vestis, quem nodo colligunt, infra genua descendit. Altera papilla intacta servatur, qua muliebris sexus liberos alant: aduritur dextera, ut arcus facilius intendant et tela vibrent. Interrito vultu regem Thalestris invebatur, habitum eius haudquaquam rerum famae parem oculis perlustrans: quippe omnibus Barbaris in corporum maiestate veneratio est, magnorumque operum non alios capaces putant quam quos eximia specie donare natura dignata est. Ceterum interrogata num aliquid petere vellet, haud dubitavit fateri ad communicandos cum rege liberos se venisse, dignam, ex qua ipse regni generaret heredes; feminini sexus se retenturam, marem reddituram patri. Alexander, an cum ipso militare vellet, interrogat: et illa causata sine custode regnum reliquisse petere perseverabat ne se inritam spei pateretur abire. Acrior ad venerem feminae cupido quam regis; ac, ut paucos dies subsisteret, perpulit: XIII dies in obsequium desiderii eius absumpti sunt. Tum illa regnum suum, rex Parthienen petiverunt.
VI. Hic vero palam cupiditates suas solvit continentiamque et moderationem, in altissima quaque fortuna eminentia bona, in superbiam ac lasciviam vertit. Patrios mores disciplinamque Macedonum regum salubriter temperatam et civilem habitum, velut leviora magnitudine sua ducens, Persicae regiae par deorum potentiae fastigium aemulabatur. Iacere humi venerabundos ipsum paulatimque servilibus ministeriis tot victores gentium inbuere et captivis pares facere exspectabat. Itaque purpureum diadema distinctum albo, quale Dareus habuerat, capiti circumdedit vestemque Persicam sumpsit, ne omnem quidem veritus, quod a victoris insignibus in devicti transiret habitum. Et ille se quidem spolia Persarum gestare dicebat, sed cum illis quoque mores induerat, superbiamque habitus animi insolentia sequebatur. Litteras quoque quas in Europam mitteret veteris anuli gemma obsignabat, iis quas in Asiam scriberet Darei anulus inprimebatur, ut adpareret unum animum duorum non capere fortunam. Amicos vero et equites, - hi namque principes militum, - aspernantes quidem, sed recusare non ausos Persicis oneraverat vestibus. Pelices CCC et LXV, totidem quot Darei fuerant, regiam inplebant; quas spadonum greges, et ipsi muliebria pati adveti, sequebantur. Haec luxu et peregrinis infecta moribus veteres Philippi milites, rudis natio ad voluptates, palam aversabantur, totisque castris unus omnium sensus ac sermo erat plus amissum victoria quam bello esse quaesitum: "tum cum maxime vinci ipsos dedique alienis moribus et externis. Quo tandem ore domos quasi in captivo habitu reversuros? Pudere iam sui. Regem victis quam victoribus similiorem ex Macedoniae imperatore Darei satrapen factum."
Ille non ignarus, et principes amicorum et exercitum graviter offendi, gratiam liberalitate donisque reparare temptabat; sed, opinor, liberis pretium servitutis ingratum est. Igitur, ne in seditionem res verteretur, otium interpellandum erat bello, cuius materia opportune alebatur. Namque Bessus veste regia sumpta Artaxerxen appellari se iusserat Scythasque et ceteros Tanais accolas contrahebat. Haec Satibarzanes nuntiabat, quem receptum in fidem regioni, quam antea obtinuerat, praefecit. Et, cum grave spoliis apparatuque luxuriae agmen vix moveretur, suas primum, deinde totius exercitus sarcinas exceptis admodum necessariis referre iussit in medium. Planities spatiosa erat in quam vehicula onusta perduxerant. Exspectantibus cunctis quid deinde esset imperaturus, iumenta iussit abduci, suisque primum sarcinis face subdita ceteras incendi praecepit. Flagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret. Brevi deinde ratio mitigavit dolorem, habilesque militiae et ad omnia parati laetabantur sarcinarum potius quam disciplinae fecisse iacturam. Igitur Bactrianam regionem petebant. Sed Nicanor, Parmenionis filius, subita morte correptus magno desiderio sui adfecerat cunctos. Rex ante omnes maestus cupiebat quidem subsistere funeri adfuturus, sed penuria commeatuum festinare cogebat: itaque Philotas cum duobus milibus et DC relictus, ut iusta fratri persolveret; ipse contendit ad Bessum.
Iter facienti ei litterae adferuntur a finitimis satraparum, e quibus cognoscit Bessum quidem hostili animo occurrere cum exercitu, ceterum Satibarzanen, quem satrapam Ariorum ipse praefecisset, defecisse ab eo. Itaque quamquam Besso imminebat, tamen Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit, totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit. Cuius cognito adventu Satibarzanes cum duobus milibus equitum, - nec plures subito contrahi poterant, - Bactra perfugit; ceteri proximos montes occupaverunt. Praerupta rupes est, qua spectat occidentem; eadem, qua vergit ad orientem, leniore summissa fastigio, multis arboribus obsita perennem habet fontem, ex quo large aquae manant. Circuitus eius XXX et duo stadia conprehendit. In vertice herbidus campus: in hoc multitudinem inbellem considere iubent; ipsi, qua rupes deerat, arborum truncos et saxa obmoliuntur: XIII milia armata erant. In quorum obsidione Cratero relicto, ipse Satibarzanen sequi festinat. Et, quia longius abesse eum cognoverat, ad expugnandos eos, qui edita montium occupaverant, redit. Ac primo repurgari iubet quidquid ingredi possent,; deinde, ut occurrebant inviae cotes praeruptaeque rupes, inritus labor videbatur obstante natura. Ille, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes, aliud atque aliud, ita ut fieri solet ubi prima quaeque damnamus, subiciente animo. Haesitanti, quod ratio non potui, fortuna consilium subministravit.
Vehemens favonius erat, et multam materia ceciderat miles aditum per saxa molitus. Haec vapore torrida iam inarserat; ergo adgeri alias arbores iubet et igni dare alimenta, celeriterque stipitibus cumulatis fastigium montis aequatum est. Tunc undique ignis iniectus cuncta conprehendit; flammam in ora hostium ventus ferebat, fumus ingens velut quadam nube absconderat caelum. Sonabant incendio silvae, atque ea quoque, quae non incenderat miles, concepto igne proxima quaeque adurebant. Barbari suppliciorum ultimum, si qua intermoreretur ignis, effugere temptabant: sed, qua flamma dederat locum, hostis obstabat. Varia igitur caede consumpti sunt: alii in medios ignes, alii petris praecipitavere se, quidam hostium manibus obtulerunt, pauci semustulati venere in potestatem.
Hinc ad Craterum, qui Artacana obsidebat, redit. Ille omnibus praeparatis regis exspectabat adventum, captae urbis titulo, sicut par erat, cedens. Igitur Alexander turres admoveri iubet; ipsoque aspectu Barbari territi, e muris supinas manus tendentes, orare coeperunt iram in Satibarzanen, defectionis auctorem, reservaret, supplicibus semet dedentibus parceret. Rex data venia non obsidionem modo solvit, sed omnia sua incolis reddidit. Ab hac urbe digresso supplementum novorum militum occurrit: Zoilus D equites ex Graecia adduxerat, III milia ex Illyrico Antipater miserat, Thessali equites C et XXX cum Philippo erant, ex Lydia II milia et sescenti, peregrinus miles, advenerant, CCC equites gentis eiusdem sequebantur. Hac manu adiecta adit Drangas: bellicosa natio est; satrapes erat Barzaentes, sceleris in regem suum particeps Besso: is suppliciorum, quae meruerat, metu profugit in Indiam.
VII. Iam nonum diem stativa erant, cum externa vi non invictus modo rex, sed tutus, intestino facinore petebatur. Dymnus, modicae apud regem auctoritatis et gratiae, exoleti, cui Nicomacho erat nomen, amore flagrabat, obsequio uni sibi dediti corporis vinctus. Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus; suspensumque exspectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum. Et ille ratus nihil, quod etiam cum periurio detegendum foret, indicaturum per praesentes deos iurat. Tum Dymnus aperit in tertium diem regi insidias conparatas seque eius consilii fortibus viris et inlustribus esse participem. Quis iuvenis auditis se vero fidem in parricidio dedisse constanter abnuit nec ulla religione ut scelus tegat posse constringi. Dymnus et amore et metu amens dexteram exoleti conplexus et lacrimans orare primum, ut particeps consilii operisque fieret: si id sustinere non posset, attamen ne proderet se, cuius erga ipsum benivolentiae praeter alia hoc quoque haberet fortissimum pignus, quod caput suum permisisset fidei adhuc inexpertae. Ad ultimum aversari scelus perseverantem mortis metu terret: ab illo capite coniuratos pulcherrimum facinus inchoaturos. Alias deinde effeminatum et muliebriter timidum, alias proditorem amatoris appellans, nunc ingentia promittens, interdumque regnum quoque, versabat animum tanto facinore procul abhorrentem. Strictum deinde gladium modo illius, modo suo admovens iugulo, supplex idem et infestus, expressit tandem ut non solum silentium, sed etiam operam polliceretur. Namque abunde constantis animi et dignus qui pudicus esset nihil ex pristina voluntate mutaverat, sed captum Dymni amore simulabat nihil recusare. Sciscitari inde pergit cum quibus tantae rei societatem inisset: plurimum referre quales viri tam memorabili operi admoturi manus essent. Ille et amore et scelere male sanus simul gratias agit, simul gratulatur, quod fortissimis iuvenum non dubitasset se adiungere, Demetrio, corporis custodi, Peucolao, Nicanori; adicit his Aphobetum, Iolaum, Dioxenum, Archepolim, Amyntam. Ab hoc sermone dimissus Nicomachus ad fratrem, - Cebalino erat nomen, - quae acceperat defert. Placet ipsum subsistere in tabernaculo, ne, si regiam intrasset non adsuetus adire regem, coniurati proditos se esse resciscerent. Ipse Cebalinus ante vestibulum regiae, - neque enim propius aditus ei patebat, - consistit opperiens aliquem ex prima cohorte amicorum, quo introduceretur ad regem. Forte ceteris dimissis unus Philotas, Parmenionis filius, - incertum quam ob causam, - substiterat in regia. Huic Cebalinus, ore confuso, magnae perturbationis notas prae se ferens aperit quae ex fratre conpererat, et sine dilatione nuntiari regi iubet. Philotas conlaudato eo protinus intrat ad Alexandrum, multoque invicem de aliis rebus sermone consumpto nihil eorum, quae ex Cebalino cognoverat, nuntiat. Sub vesperam eum prodeuntem in vestibulo regia excipit iuvenis, an mandatum exsecutus foret requirens. Ille non vacasse sermoni suo regem causatus discessit. Postero die, Cebalinus venienti in regiam praesto est, intrantemque admonet pridie communicatae cum ipso rei. Ille curae sibi esse respondet: ac ne tum quidem regi quae audierat aperit.
Coeperat Cebalino esse suspectus; itaque non ultra interpellandum ratus nobili iuveni, - Metron erat ei nomen, - super armamentarium posito, quod scelus pararetur, indicat. Ille Cebalino in armamentario abscondito protinus regi corpus forte curanti, quid index detulisset, ostendit. Rex ad conprehendendum Dymnum missis satellitibus armamentarium intrat. Ibi Cebalinus, gaudio elatus: "Habeo te", inquit, "incolumem ex inpiorum manibus ereptum." Percontatus deinde Alexander quae noscenda erant, ordine cuncta cognoscit. Rursusque institit quaerere quotus dies esset ex quo Nicomachus ad eum detulisset indicium. Atque illo fatente iam tertium esse, existimans haud incorrupta fide tanto post deferre quae audierat, vinciri eum iussit. At ille clamitare coepit eodem temporis momento, quo audisset, ad Philotan decucurrisse: ab eo perconperta. Rex item quaerens, an Philotan adisset, an institisset ei ut pervenirent ad se, perseverante eo adfirmare quae dixerat, manus ad caelum tendens manantibus lacrimis hanc sibi a carissimo quondam amicorum relatam gratiam querebatur. Inter haec Dymnus haud ignarus, quam ob causam accerseretur a rege, gladio quo forte erat cinctus graviter se vulnerat, occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam. Quem intuens rex: "Quod", inquit, "in te, Dymne, tantum cogitavi nefas, ut tibi Macedonum regno dignior Philotas me quoque ipso videretur?" Illum iam defecerat vox; itaque edito gemitu vultuque a conspectu regis averso subinde conlapsus extinguitur.
Rex Philota venire in regiam iusso: "Cebalinus", inquit, "ultimum supplicium meritus, si in caput meum praeparatas insidias biduo texit, huius criminis Philotan reum substituit, ad quem protinus indicium detulisse se adfirmat. Quo propiore gradu amicitiae me contingis, hoc maius est dissimulationis tuae facinus, et ego Cebalino magis quam Philotae id convenire fateor. Faventem habes iudicem, si, quod admitti non potuit, saltem negari potest." Ad haec Philotas haud sane trepidus, si animus vultu aestimaretur, Cebalinum quidem scorti sermonem ad se detulisse, sed ipsum tam levi auctore nihil credidisse respondit, veritum ne iurgium inter amatorem et exoletum non sine risu aliorum detulisset: cum Dymnus semet interemerit, qualiacumque erant, non fuisse reticenda. Conplexusque regem orare coepit, ut praeteritam vitam potius quam culpam, silentii tamen, non facti ullius, intueretur. Haud facile dixerim credideritne ei rex, an altius iram suppresserit; dexteram reconciliatae gratiae pignus obtulit, et contemptum magis quam celatum indicium esse videri sibi dixit.
VIII. Advocato tamen consilio amicorum, cui [tamen] Philotas adhibitus non est, Nicomachum introduci iubet. Is eadem quae detulerat ad regem ordine exposuit. Erat Craterus regi carus in paucis, et eo Philotae ob aemulationem dignitatis adversus; neque ignorabat saepe Alexandri auribus nimia iactatione virtutis atque operae gravem fuisse et ob ea non quidem sceleris, sed contumaciae tamen esse suspectum. Non aliam premendi inimici occasionem aptiorem futuram ratus odio suo pietatis praeferens speciem: "Vtinam", inquit, "in principio quoque huius rei nobiscum deliberasses! Suasissemus, si Philotae velles ignoscere, patereris potius ignorare eum quantum deberet tibi, quam usque ad mortis metum adductum cogeres saepius de periculo suo quam de tuo cogitare beneficio. Ille enim semper insidiari tibi poterit, tu non semper Philotae poteris ignoscere. Nec est quod existimes eum, qui tantum ausus est, venia posse mutari. Scit eos, qui misericordiam consumpserunt, amplius sperare non posse. At ego, etiam si ipse vel paenitentia vel beneficio tuo victus quiescere volet, patrem eius Parmenionem, tanti ducem exercitus et inveterata apud milites tuos auctoritate haud multum infra magnitudinis tuae fastigium positum, scio non aequo animo salutem filii sui debiturum tibi. Quaedam beneficia odimus. Meruisse mortem confiteri pudet. superest ut malit videri iniuriam accepisse quam vitam. Proinde scito tibi cum illis de salute esse pugnandum. Satis hostium superest, ad quos persequendo ituri sumus: latus a domesticis hostibus muni; hos si submoves, nihil metuo ab externo." Haec Craterus. Nec ceteri dubitabant, quin coniurationis indicium suppressurus non fuisset nisi auctor aut particeps: "Quem enim pium et bonae mentis, non amicum modo, sed ex ultima plebe, auditis quae ab eum delata erant non protinus ad regem fuisse cursurum? ne Cebalini quidem exemplo, qui ex fratre conperta ipsi nuntiasset, Parmenionis filium, praefectum equitatus, omnium arcanorum regis arbitrum! Simulasse etiam non vacasse sermoni suo regem, ne index alium internuntium quaereret. Nicomachum religione quoque deum adstrictum conscientiam suam exonerare properasse: Philotam consumpto per ludum iocumque paene toto die gravatum esse pauca verba pertinentia ad caput regis tam longo et forsitan supervacuo inserere sermoni. At enim, si non credidisset talia deferentibus pueris, cur igitur extraxisset biduum, tamquam indicio haberet fidem? dimittendum fuisse Cebalinum, si delationem eius damnabat. In suo quemque periculo magnum animum habere: cum de salute regis timeretur, credulos esse debere, vana quoque deferentis admittere." Omnes igitur quaestionem de eo, ut participes sceleris indicare cogeretur, habendam esse decernunt. Rex admonitos uti consilium silentio premerent dimittit. Pronuntiari deinde iter in posterum iubet, ne qua novi initi consilii daretur nota. Invitatus est etiam Philotas ad ultimas ipsi epulas, et rex non cenare modo, sed etiam familiariter conloqui cum eo, quem damnaverat, sustinuit. Secunda deinde vigilia, luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Craterus et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus. Per hos imperatum ut, qui ad praetorium excubabant, armati vigilarent. Iam ad omnes aditus dispositi erant equites, itinera quoque obsidere iussi, ne quis ad Parmenionem, qui tum Mediae magnisque copiis praeerat, occultus evaderet. Atarrhias autem cum CCC armatis intraverat regiam: huic decem satellites traduntur, quorum singulos deni armigeri sequebantur. Hi ad alios coniuratos conprehendendos distributi sunt; Atarrhias cum trecentis ad Philotam missus clausum aditum domus moliebatur, L iuvenum promptissimis stipatus: nam ceteros cingere undique domum iusserat, ne occulto aditu Philotas posset elabi. Illum sive securitate animi sive fatigatione resolutum somnus oppresserat; quem Atarrhias torpentem adhuc occupat. Tandem ei sopore discusso cum inicerentur catenae: "Vicit", inquit, "bonitatem tuam, rex, inimicorum meorum acerbitas." Nec plura elocutum capite velato in regiam adducunt. Postero die rex edixit omnes armati coirent.
VI milia fere militum venerant, praeterea turba lixarum calonumque inpleverant regiam. Philotan armigeri agmine suo tegebant, ne ante conspici posset a vulgo quam rex adlocutus milites esset. De capitalibus rebus vetusto Macedonum modo inquirebat rex, iudicabat exercitus, - in pace erat vulgi, - et nihil potestas regum valebat, nisi prius valuisset auctoritas. Igitur Dymni primum cadaver infertur plerisque, quid parasset quove casu extinctus esset, ignaris.
IX. Rex deinde in contionem procedit vultu praeferens dolorem animi. Amicorum quoque maestitia exspectationem haud parvam rei fecerat. Diu rex demisso in terram vultu, attonito stupentique similis stetit. Tandem, recepto animo: "Paene", inquit, "milites, hominum scelere vobis ereptus sum: deum providentia et misericordia vivo; conspectusque vestri venerabilis coegit ut vehementius parricidis irascerer, quoniam is primus, immo unus vitae meae fructus est, tot fortissimis viris et de me optime meritis referre adhuc gratiam posse." Interrupit orationem militum gemitus, obortaeque sunt omnibus lacrimae. Tum rex: "Quanto", inquit, "maiorem in animis vestris motum excitabo, cum tanti sceleris auctores ostendero! Quorum mentionem adhuc reformido et, tamquam salvi esse possint, nominibus abstineo. Sed vincenda est memoria pristinae caritatis, et coniuratio impiorum civium detegenda. Quomodo autem tantum nefas sileam? Parmenio, illa aetate, tot meis, tot parentis mei meritis devinctus, omnium nobis amicorum vetustissimus, ducem se sceleri tanto praebuit. Minister eius Philotas Peucolaum et Demetrium et hunc Dymnum, cuius corpus aspicitis, ceterosque eiusdem amentiae in caput meum subornavit." Fremitus undique indignantium querentiumque tota contione obstrepebat, qualis solet esse multitudinis, et maxime militaris, ubi aut studio agitur aut ira. Nicomachus deinde et Metron et Cebalinus producti, quae quisque detulerat, exponunt. Nullius eorum indicio Philotas ut particeps sceleris destinabatur. Itaque indignatione expressa vox indicum silentio excepta est.
Tum rex: "Qualis", inquit, "ergo animi vobis videtur, qui huius rei delatum indicium id ipsum suppressit? Quod non fuisse vanum Dymni exitus declarat. Incertam rem deferens tormenta non timuit Cebalinus, nec Metron ne momentum quidem temporis distulit exonerare se, ut eo, ubi lavabar, inrumperet. Philotas solus nihil timuit, nihil credidit. O magni animi virum! Iste regis periculo commoveretur, vultum mutaret, indicem tantae rei sollicitus audiret! subest nimirum silentio facinus, et avida spes regni praecipitem animum ad ultimum nefas inpulit. Pater Mediae praeest; ipse apud multos copiarum duces meis praepotens viribus maiora quam capit spirat. Orbitas quoque mea, quod sine liberis sum, spernitur. Sed errat Philotas: in vobis liberos, parentes, consanguineos habeo; vobis salvis, orbus esse non possum." Epistulam deinde Parmenionis interceptam quam ad filios Nicanorem et Philotan scripserat recitat haud sane indicium gravioris consilii praeferentem; namque summa eius haec erat: "Primum vestri curam agite, deinde vestrorum: sic enim quae destinavimus, efficiemus." Adiecitque rex sic esse scriptam ut, sive ad filios pervenisset, a consciis posset intellegi, sive intercepta esset, falleret ignaros. "At enim Dymnus, cum ceteros participes sceleris indicaret, Philotan non nominavit! Hoc quidem illius non innocentiae, sed potentiae indicium est, quod sic ab iis timetur etiam a quibus prodi potest, ut, cum de se fateantur, illum tamen celent. Ceterum Philotan ipsius indicat vita. Hic Amyntae, qui mihi consobrinus fuit et in Macedonia capiti meo impias conparavit insidias, socium se et conscium adiunxit; hic Attalo, quo graviorem inimicum non habui, sororem suam in matrimonium dedit; hic, cum scripsissem ei pro iure tam familiaris usus atque amicitiae, qualis sors edita esset Iovis Hammonis oraculo, sustinuit rescribere mihi se quidem gratulari quod in numerum deorum receptus essem, ceterum misereri eorum, quibus vivendum esset sub eo qui modum hominis excederet. Haec sunt et iam pridem animi alienati a me et invidentis gloriae meae indicia. Quae equidem, milites, quamdiu licuit, in animo meo pressi; videbar enim mihi partem viscerum meorum abrumpere, si? in quos tam magna contuleram, viliores mihi facerem. Sed iam non verba punienda sunt: linguae temeritas pervenit ad gladios. Hos, si mihi creditis, Philotas in me acuit, si ipsi, admisit. Quo me conferam, milites? cui caput meum credam? Equitatui, optimae exercitus parti, principibus nobilissimae iuventutis, unum praefeci; salutem, spem, victoriam meam fidei eius tutelaeque commisi. Patrem in idem fastigium, in quo me ipsi posuistis, admovi; Mediam, qua nulla opulentior regio est, et tot civium sociorumque milia imperio eius dicionique subieci. Vnde praesidium petieram, periculum extitit. Quam feliciter in acie occidissem, potius hostis praeda quam civis victima! Nunc servatus ex periculis, quae sola timui, in haec incidi, quae timere non debui. Soletis identidem a me, milites, petere ut saluti meae parcam. Ipsi mihi praestare potestis, quod suadetis ut faciam. Ad vestras manus, ad vestra arma confugio: invitis vobis, salvus esse nolo; volentibus non possum, nisi vindicor."
Tum Philotan religatis post tergum manibus obsoleto amiculo velatum iussit induci. Facile adparebat, motos esse tam miserabili habitu non sine invidia paulo ante conspecti. Ducem equitatus pridie viderant, sciebant regis interfuisse convivio; repente non reum quidem, sed etiam damnatum, immo vinctum intuebantur. subibat animos Parmenionis quoque, tanti ducis, tam clari civis fortuna, qui quo modo duobus filiis, Hectore ac Nicanore, orbatus cum eo, quem reliquum calamitas fecerat, absens diceret causam. Itaque Amyntas, regius praetor, inclinantem ad misericordiam contionem rursus aspera in Philotan oratione commovit: "proditos eos esse Barbaris; neminem ad coniugem suam in patriam et ad parentes fuisse rediturum; velut truncum corpus dempto capite sine spiritu, sine nomine, aliena terra ludibrium hostis futuros." Haudquaquam pro spe ipsius Amyntae oratio grata regi fuit, quod coniugum, quod patriae admonitos pigriores ad cetera munia exsequenda fecisset.
Tum Coenus, quamquam Philotae sororem matrimonio secum coniunxerat, tamen acrius quam quisquam in Philotan invectus est parricidam esse regis, patriae, exercitus clamitans, saxumque, quod forte ante pedes iacebat, corripuit emissurus in eum, ut plerique crediderunt, tormentis subtrahere cupiens. Sed rex manum eius inhibuit, dicendae prius causae debere fieri potestatem reo, nec aliter iudicari passurum se adfirmans. Tum dicere iussus Philotas, sive conscientia sceleris, sive periculi magnitudine amens et attonitus, non attollere oculos, non hiscere audebat. Lacrimis deinde manantibus, linquente animo in eum, a quo tenebatur, incubuit; abstersisque amiculo eius oculis paulatim recipiens spiritum ac vocem dicturus videbatur. Iamque rex intuens eum: "Macedones", inquit, "de te iudicaturi sunt: quaero, an patrio sermone sis apud eos usurus." Tum Philotas: "Praeter Macedonas", inquit, "plerique adsunt, quos facilius quae dicam percepturos arbitror, si eadem lingua fuero usus qua tu egisti, non ob aliud, credo, quam ut oratio tua intellegi posset a pluribus." Tum rex: "Ecquid videtis, adeo etiam sermonis patrii Philotan taedere? solus quippe fastidit eum discere. Sed dicat sane, utcumque ei cordi est, dum memineritis aeque illum a nostro more quam a sermone abhorrere." Atque ita contione excessit.
X. Tum Philotas: "Verba" inquit, "innocenti reperire facile est, modum verborum misero tenere difficile. Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro quomodo et animo meo et tempori paream. Abest quidem optimus causae meae iudex: qui cur me ipse audire noluerit, non, mehercule, excogito, cum illi utrimque cognita causa tam damnare me liceat quam absolvere, non cognita vero liberari absente non possum, qui a praesente damnatus sum. Sed quamquam vincti hominis non supervacua solum, sed etiam invisa defensio est, qui iudicem non docere videtur, sed arguere, tamen, utcumque licet me dicere, memet ipse non deseram nec committam ut damnatus etiam mea sententia videar. Equidem cuius criminis reus sim, non video. Inter coniuratos nemo me nominat, de me Nicomachus nihil dixit, Cebalinus plus quam audierat scire non potuit. Atqui coniurationis caput me fuisse credit rex! Potuit ergo Dymnus eum praeterire, quem sequebatur, praesertim cum quaerenti socios vel falso fuerim nominandus, quo facilius, qui temptabatur, posset inpelli? Non enim detecto facinore nomen meum praeteriit, ut possit videri socio pepercisse, Nicomacho, quem taciturum arcana de semet ipso credebat, confessus aliis nominatis me unum subtrahebat. Quaeso, commilitones, si Cebalinus me non adisset, nihil me de coniuratis scire voluisset, num hodie dicerem causam nullo me nominante? Dymnus sane, ut viveret adhuc, vellet mihi parcere: quid ceteri? qui de se confitebuntur, me videlicet subtrahent! Maligna est calamitas, et fere noxius, cum suo supplicio crucietur, adquiescit alieno. Tot conscii nec in eculeum quidem inpositi verum fatebuntur? Atqui nemo parcit morturo, nec cuiquam moriturus, ut opinor. Ad verum crimen et ad unum praevertendum mihi est: cur rem delatam ad te tacuisti? cur tam securus audisti? Hoc qualecumque est, confesso mihi, ubicumque es, Alexander, remisisti: dexteram tuam amplexus, reconciliati pignus animi, convivio quoque interfui. Si credidisti mihi, absolutus sum; si pepercisti, dimissus: vel iudicium tuum serva. Quid hac proxima nocte, qua digressus sum a mensa tua, feci? quod novum facinus delatum ad te mutavit animum tuum? Gravi sopore adquiescebam, cum me malis indormientem meis inimici vinciendo excitaverunt. Vnde et parricidae et proditori tam alti quies somni? Scelerati conscientia obstrepente condormire non possunt; agitant eos Furiae, non consummato modo, sed etiam cogitato parricidio. At mihi securitatem primum innocentia mea, deinde tua dextera obtulerat; non timui ne plus alienae crudelitati apud te liceret quam clementiae tuae. Sed ne te mihi credidisse paeniteat, res ad me deferebatur a puero, qui non testem, non pignus indicii exhibere poterat, inpleturus omnes metu, si coepisset audiri. Amatoris et scorti iurgio interponi aures meas credidi infelix et fidem eius suspectam habui, quod non ipse deferret, sed fratrem potius subornaret; timui ne negaret mandasse se Cebalino et ego viderer multis amicorum regis fuisse periculi causa. Sic quoque, cum laeserim neminem, inveni qui mallet perire me quam incolumem esse! quid inimicitiarum creditis excepturum fuisse, si insontes lacessissem? At enim Dymnus se occidit! Num igitur facturum eum divinare potui? minime. Ita, quod solum indicio fidem fecit, id me, cum a Cebalino interpellatus sum, movere non poterat. At hercules, si conscius Dymno tanti sceleris fuissem, biduo illo proditos esse nos dissimulare non debui; Cebalinus ipse tolli de medio nulloque negotio potuit. Deinde post delatum indicium, quod operturus eram, cubiculum regis solus intravi, ferro quidem cinctus: cur distuli facinus? an sine Dymno non sum ausus? Ille igitur princeps coniurationis fuit! sub illius umbra Philotas latebam, qui regnum Macedonum adfecto! Ecquis e vobis corruptus est donis? quem ducem, quem praefectum inpensius colui? Mihi quidem obicitur quod societatem patrii sermonis asperner, quod Macedonum mores fastidiam: sic ego imperio, quod dedignor, immineo. Iam pridem nativus ille sermo commercio aliarum gentium exolevit: tum victoribus quam victis peregrina lingua discenda est. Non, mehercule, ista me magis laedunt quam quod Amyntas, Perdiccae filius, insidiatus est regi. Cum quo quod amicitia fuerit mihi, non recuso defendere, si fratrem regis non oportuit diligi a nobis. Sin autem in illo fortunae gradu positum etiam venerari necesse erat, utrum, quaeso, quod non divinavi, reus sum, an impiorum amicis insontibus quoque moriendum est? Quod si aequum est, cur tam diu vivo? si iniustum, cur nunc demum occidor? At enim scripsi misereri me eorum, quibus vivendum esset sub eo qui se Iovis filium crederet! Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, me decepistis! vos, quae sentiebam, ne reticerem inpulistis! Scripsisse me haec fateor regi, non de rege scripsisse. Non enim faciebam invidiam, sed pro eo timebam. Dignior mihi Alexander videbatur qui Iovis stirpem tacitus agnosceret, quam qui praedicatione iactaret. Sed quoniam oraculi fides certa est, sit deus causae meae testis: retinete me in vinculis, dum consulitur Hammo, num arcanum et occultum scelus inierim. Qui regem nostrum dignatus est filium, neminem eorum, qui stirpi suae insidiati sunt, latere patietur. Si certiora oraculis creditis esse tormenta, ne hanc quidem exhibendae veritatis fidem deprecor.
Solent rei capitis adhibere vobis parentes. Duos fratres ego nuper amisi, patrem nec ostendere possum, nec invocare audeo, cum et ipse tanti criminis reus sit. Parum est enim tot modo liberorum parentem, in unico filio adquiescentem, eo quoque orbari, nisi ipse in rogum meum inponitur. Ergo, carissime pater, et propter me morieris et mecum. Ego tibi vitam adimo, ego senectutem tuam extinguo. Quid enim me procreabas infelicem adversantibus diis? an ut hos ex me fructus perciperes, qui te manent? Nescio, adulescentia mea miserior sit an senectus tua: ego in ipso robore aetatis eripior, tibi carnifex spiritum adimet, quem, si fortuna exspectare voluisset, natura poscebat. Admonuit me patris mei mentio, quam timide et cunctanter, quae Cebalinus detulerat ad me, indicare debuerim. Parmenio enim, cum audisset venenum a Philippo medico regi parari, deterrere eum voluit epistula scripta, quominus medicamentum biberet quod medicus dare constitueret. Num creditum est patri meo? num ullam auctoritatem eius litterae habuerunt? Ego ipse quotiens quae audieram detuli, et cum ludibrio credulitatis repulsus sum! Si et, cum indicamus, invisi et, cum tacemus, suspecti sumus, quid facere nos oportet?" Cumque unus e circumstantium turba exclamasset: "bene meritis non insidiari", Philotas: "Recte", inquit, "quisquis es, dicis. Itaque, si insidiatus sum, poenam non deprecor, et finem facio dicendi, quoniam ultima verba gravia sunt visa auribus." Abducitur deinde ab iis, qui custodiebant eum.
XI. Erat inter duces manu strenuus Bolon quidam, pacis artium et civilis habitus rudis, vetus miles, ab humili ordine ad eum gradum in quo tunc erat promotus; qui tacentibus ceteris stolida audacia ferox admonere eos coepit, quotiens suis quisque diversoriis, quae occupassent, proturbatus esset, ut purgamenta servorum Philotae reciperentur eo, unde commilitones expulissent. Auro argentoque vehicula eius onusta totis vicis stetisse, at ne in viciniam quidem diversorii quemquam commilitonum receptum esse, sed per dispositos, quos supra somnum habebat, omnis procul relegatos, ne femina illa murmurantium inter se silentio verius quam sono excitaretur. Ludibrio ei fuisse rusticos homines Phrygasque et Paphlagonas appellatos, qui non erubesceret, Macedo natus, homines linguae suae per interpretem audire. Nunc cum Hammonem consuli vellet, eundem Iovis arguisse mendacium Alexandrum filium agnoscentis, scilicet veritum ne invidiosum esset quod dii offerrent. Cum insidiaretur capiti regis et amici, non consuluisse eum Iovem: nunc ad oraculum mittere, dum pater eius sollicitet quis praesit in Media, et pecunia, cuius custodia commissa sit, perditos homines ad societatem sceleris impellat. Ipsos missuros ad oraculum, non qui Iovem interrogent, quod ex rege cognoverint, sed qui gratias agant, qui vota pro incolumitate regis optimi persolvant.
Tum vero universa contio accensa est, et a corporis custodibus initium factum clamantibus discerpendum esse parricidam manibus eorum: id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat. Rex in contionem reversus, sive ut in custodia quoque torqueret, sive ut diligentius cuncta cognosceret, concilium in posterum diem distulit; et, quamquam in vesperam inclinabat dies, tamen amicos convocari iubet. Et ceteris quidem placebat Macedonum more obrui saxis, Hephaestio autem et Craterus et Coenos tormentis veritatem exprimendam esse dixerunt; et illi quoque, qui aliud suaserant, in horum sententiam transeunt. Consilio ergo dimisso, Hephaestion cum Cratero et Coeno ad quaestionem de Philota habendam consurgunt. Rex Cratero accersito et sermone habito, cuius summa non edita est, in intimam diversorii partem secessit, et remotis arbitris in multam noctem questionis exspectavit eventum.
Tortores in conspectum Philotae omnia crudelitatis instrumenta proponunt. Et ille ultro: "Quid cessatis", inquit, "regis inimicum, interfectorem confitentem occidere? quid questione opus est? cogitavi, volui." Craterus exigere ut, quae confiteretur, in tormentis quoque diceret. Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat. Per ultimos deinde cruciatus, utpote et damnatus et inimicis in gratiam regis torquentibus, laceratur. Ac primo, quamquam hinc ignis, illinc verbera iam non ad quaestionem, sed ad poenam ingerebantur, non vocem modo, sed etiam gemitus habuit in potestate; sed postquam intumescens corpus ulceribus flagellorum ictus nudis ossibus incussos ferre non poterat, si tormentis adhibituri modum essent, dicturum se, quae scire expeterent, pollicetur. Sed finem quaestioni fore iurare eos per Alexandri salutem volebat removerique tortores. Et utroque inpetrato: "Cratere", inquit, "dic quid me velis dicere". Illo indignante ludificari eum rursusque revocante tortores, tempus petere coepit dum reciperet spiritum cuncta, quae sciret, indicaturus. Interim equites, nobilissimus quisque et ii maxime, qui Parmenionem propinqua cognatione contingebant, postquam Philotan torqueri fama vulgaverat, legem Macedonum veriti, qua cautum erat ut propinqui eorum qui regi insidiati essent cum ipsis necarentur, alii se interficiunt, alii in devios montes vastasque solitudines fugiunt ingenti per tota castra terrore diffuso, donec rex tumultu cognito legem se de supplicio coniunctorum sontibus remittere edixit.
Philotas verone an mendacio liberare se a cruciatu voluerit, anceps coniectura est, quoniam et vera confessis et falsa dicentibus idem doloris finis ostenditur. Ceterum "Pater", inquit, "meus Hegelocho quam familiariter usus sit non ignoratis; illum dico Hegelochum, qui in acie cecidit: omnium malorum nobis fuit causa. Nam cum primum Iovis filium se salutari iussit rex, id indigne ferens ille: "Hunc igitur regem agnoscimus", inquit, "qui Philippum dedignatur patrem? Actum est de nobis, si ista perpeti possumus. Non homines solum, sed etiam deos despicit, qui postulat deus credi. Amisimus Alexandrum, amisimus regem: incidimus in superbiam nec dis, quibus se exaequat, nec hominibus, quibus se eximit, tolerabilem. Nostrone sanguine deum fecimus, qui nos fastidiat? qui gravetur mortalium adire concilium? Credite mihi, et nos, si viri sumus, a dis adoptabimur. Quis proavum huius Archelaum, quis deinde Alexandrum, quis Perdiccan occisos ultus est? hic quidem interfectoribus patris ignovit."
Haec Hegelochus dixit super cenam; et postero die prima luce a patre accersor. Tristis erat et me maestum videbat: audieramus enim, quae sollicitudinem incuterent. Itaque, ut experiremur utrumne vino gravatus effudisset illa, an altiore concepta consilio, accersi eum placuit: advenit, eodemque sermone ultro reperito adiecit se, sive auderemus duces esse, proximas a nobis partes vindicaturum, sive deesset animus, consilium silentio esse tecturum. Parmenioni vivo adhuc Dareo intempestiva res videbatur; non enim sibi, sed hosti esse occisuros Alexandrum, Dareo vero sublato praemium regis occisi Asiam et totum Orientem interfectoribus esse cessura. Adprobatoque consilio in haec fides et data est et accepta. Quod ad Dymnum pertinet, nihil scio, et haec confessus intellego non prodesse mihi quod prorsus sceleris expers sum." Illi rursus tormentis admotis, cum ipsis quoque hastis os oculosque eius everberarent, expressere ut hoc quoque crimen confiteretur. Exigentibus deinde, ut ordinem cogitati sceleris exponeret, cum diu Bactra retentura regem viderentur, timuisse respondit ne pater LXX natus annos, tanti exercitus dux tantus, tantae pecuniae custos, interim extingueretur, ipsique spoliato tantis viribus occidendi regis causa non esset. Festinasse ergo se, dum praemium in manibus haberet, repraesentare consilium: cuius patrem fuisse nisi crederent, tormenta, quamquam iam tolerare non posset, tamen non recusare. Illi conlocuti satis quaesitum videri, ad regem revertuntur, qui postero die et, quae confessus erat Philotas, recitari et ipsum, quia ingredi non poterat, iussit adferri. Omnia agnoscente eo Demetrius, qui proximi sceleris particeps esse arguebatur, producitur. Multa adfirmatione animique pariter et constantia et vultus abnuens quicquam sibi in regem cogitatum esse, tormenta etiam deposcebat in semetipsum: cum Philotas circumlatis oculis, ut incidere in Calin quendam haud procul stantem, propius eum iussit accedere. Illo perturbato et recusante transire ad eum: "Patieris", inquit, "Demetrium mentiri rursusque me excruciari?" Calin vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nec a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens; qui, ut praefectos regis circumstantes se vidit, Demetrium et semetipsum id facinus cogitasse confessus est. Omnes ergo a Nicomacho nominati more patrio dato signo saxis obruti sunt. Magno non salutis, sed etiam invidiae periculo liberatus erat Alexander: quippe Parmenio et Philotas, principes amicorum, nisi palam sontes sine indignatione totius exercitus non potuissent damnari. Itaque anceps quaestio fuit: dum infitiatus est facinus, crudeliter torqueri videbatur; post confessionem etiam neque amicorum Philotas misericordiam meruit.
LIBER SEPTIMUS
I. Philotan sicut recentibus eius vestigiis, iure adfectum supplicio censuerant milites, ita, postquam desierat esse quem odissent, invidia in misericordiam vertit. Moverat et claritas iuvenis et patris eius senectus atque orbitas. Primus Asiam aperuerat regi, omnium periculorum eius particeps, semper alterum in acie cornu defenderat, Philippo quoque ante omnes amicus, et ipsi Alexandro tam fidus ut occidendi Attalum non alio ministro uti mallet. Horum cogitatio subibat exercitum, seditiosaeque voces referebantur ad regem: quis ille haud sane motus satisque prudens otii vitia negotio discuti edicit ut omnes in vestibulo regiae praesto sint. Quos ubi frequentes adesse cognovit, in contionem processit. Haud dubie ex conposito Atharrias postulare coepit ut Lyncestes Alexander, qui multo ante quam Philotas regem voluisset occidere, exhiberetur. A duobus indicibus, sicut supra diximus, delatus tertium iam annum custodiebatur in vinculis: eundem in Philippi quoque caedem coniurasse cum Pausania pro conperto fuit; sed, quia primus Alexandrum regem salutaverat, supplicio magis quam crimini fuerat exemptus. Tum quoque Antipatri soceri eius preces iustam regis iram morabantur. Ceterum recruduit suppuratus dolor: quippe veteris periculi memoriam praesentis cura renovabat. Igitur Alexander ex custodia educitur, iussusque dicere, quamquam toto triennio meditatus erat defensionem, tamen haesitans et trepidus pauca ex iis, quae conposuerat, protulit, ad ultimum non memoria solum, sed etiam mens eum destituit. Nulli erat dubium, quin trepidatio conscientiae indicium esset, non memoriae vitium. Itaque ex his, qui proximi adstiterant, obluctantem adhuc oblivioni lanceis confoderunt. Cuius corpore ablato rex introduci iussit Amyntam et Simian; nam Polemon, minimus ex fratribus, cum Philotan torqueri conperisset, profugerat. Omnium Philotae amicorum hi carissimi fuerant, ad magna et honorata ministeria illius maxime suffragatione producti; memineratque rex summo studio ab eo conciliatos sibi, nec dubitabat huius quoque ultimi consilii fuisse participes: igitur olim sibi esse suspectos matris suae litteris, quibus esset admonitus ut ab his salutem suam tueretur. Ceterum se invitum deteriora credentem, nunc manifestis indiciis victum, iussisse vinciri. Nam pridie quam detegeretur Philotae scelus, quin in secreto cum eo fuissent, non posse dubitari; fratrem vero, qui profugerit cum de Philota quaereretur, aperuisse fugae causam. Nuper praeter consuetudinem, officii specie amotis longius ceteris admovisse semetipsos lateri suo, nulla probabili causa; seque mirantem quod non vice sua tali fungerentur officio et ipsa trepidatione eorum perterritum strenue ad armigeros, qui proxime sequebantur, recessisse. Ad haec accedere, quod cum Antiphanes scriba equitum Amyntae denuntiasset, pridie quam Philotae scelus deprehensum esset, ut ex suis equis more solito daret his, qui amisissent suos, superbe respondisset, nisi incepto desisteret brevi sciturum quis ipse esset. Iam linguae violentiam temeritatemque verborum, quae in semetipsum iacularentur, nihil aliud esse quam scelesti animi indicem ac testem. Quae si vera essent, idem meruisse eos quod Philotan; si falsa, exigere ipsum ut refellant.
Productus deinde Antiphanes de equis non traditis et adiectis etiam superbe minis indicat. Tum Amyntas, facta dicendi potestate: "Si nihil", inquit, "interest regis, peto ut, dum dico, vinculis liberer." Rex solvi utrumque iubet; desiderantique Amyntae, ut habitus quoque redderetur armigeri, lanceam dari iussit. Quam ut laeva conprehendit, evitato eo loco in quo Alexandri corpus paulo ante iacuerat: "Qualiscumque", inquit, "exitus nos manet, rex, confitemur prosperum tibi debituros, tristiorem Fortunae inputaturos. Sine praeiudicio dicimus causam liberis corporibus animisque; habitum etiam, in quo te comitari solemus, reddidisti. Causam non possumus, Fortunam timere desinemus. Et, quaeso, permittas mihi id primum defendere, quod a te ultimum obiectum est. Nos, rex, sermonis adversus maiestatem tuam habiti nullius conscii sumus nobis. Dicerem iam pridem vicisse te invidiam, nisi periculum esset ne alia malignius dicta crederes blanda oratione purgari. Ceterum etiam si militis tui, vel in agmine deficientis et fatigati, vel in acie periclitantis, vel in tabernaculo aegri et vulnera curantis, aliqua vox asperior esset accepta, merueramus fortibus factis ut malles ea tempori nostro inputare quam animo. Cum quid accidit tristius, omnes rei sunt: corporibus nostris, quae utique non odimus, infestas admovemus manus; parentes, liberis si occurrant, et ingrati et invisi sunt. Contra cum donis honoramur, cum praemiis onusti revertimur, quis ferre nos potest? quis illam animorum alacritatem continere? Militantium nec indignatio nec laetitia moderata est. Ad omnes adfectus impetu rapimur; vituperamus laudamus, miseremur irascimur, utcumque praesens movit adfectio. Modo Indiam adire et Oceanum libet, modo coniugum et liberorum patriaeque memoria occurrit. Sed has cogitationes, has inter se conloquentium voces, signum tuba datum finit: in suos quisque ordines currimus, et quidquid irarum in tabernaculo conceptum est, in hostium effunditur capita. Vtinam Philotas quoque intra verba peccasset! Proinde ad id praevertar, propter quod rei sumus. Amicitiam, quae nobis cum Philota fuit, adeo non eo infitias, ut expetisse quoque nos magnosque ex ea fructus percepisse confitear. An vero Parmenionis, quem tibi proximum esse voluisti, filium omnes paene amicos tuos dignatione vincentem cultum a nobis esse miraris? Tu, hercules, si verum audire vis, rex, huius nobis periculi es causa. Quis enim alius effecit ut ad Philotan decurrerent qui placere vellent tibi? Ab illo traditi ad hunc gradum amicitiae tuae ascendimus. Is apud te fuit, cuius et gratiam expetere et iram timere possemus. Si nos, propemodum tuo verberatu, omnes, te praeeunte, iuravimus eosdem nos inimicos amicosque habituros esse quos tu haberes, hoc sacramento pietatis obstricti obversaremur scilicet quem tu omnibus praeferebas! Igitur, si hoc crimen est, paucos innocentes habes, immo, hercules, neminem. Omnes enim Philotae amici esse voluerunt; sed totidem, quot volebant esse, non poterant: ita, si a consciis amicos non dividis, ne ab amicis quidem separabis illos, qui idem esse voluerunt. Quod igitur conscientia adfertur indicium? ut opinor, quia pridie familiariter et sine arbitris locutus est nobiscum? At ego purgare non possem, si pridie quicquam ex vetere vita ac more mutassem. Nunc vero, si, ut omnibus diebus, illo quoque, qui suspectus est, fecimus, consuetudo diluet crimen. Sed equos Antiphani non dedimus; et, pridie quam Philotas detectus est! hic mihi cum Antiphane res erit? qui si nos suspectos facere vult, quod illo die equos non dederimus, semetipsum, quod eos desideraverit, purgare non poterit. Anceps enim crimen est inter retinentem et exigentem, nisi quod melior est causa suum non tradentis, quam poscentis alienum. Ceterum, rex, equos decem habui; e quibus Antiphanes octo iam distribuerat his qui amiserant suos, omnino duos ipse habebam: quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar. Nec infitias eo, liberi hominis animo locutum esse me cum ignavissimo et hoc unum militiae suae usurpante, ut alienos equos pugnaturis distribuat. Huc enim malorum ventum est, ut verba mea eodem tempore et Alexandro excusem, et Antiphani! At, hercule, mater de nobis inimicis tuis scripsit. Vtinam prudentius esset sollicita pro filio, et non inanes quoque species anxio animo figuraret! Quare enim non ascribit metus sui causam? denique non ostendit auctorem? quo facto dictove nostro mota tam trepidas tibi litteras scripsit? O miseram condicionem meam, quia forsitan non periculosius est tacere quam dicere! sed utcumque cessura res est, malo tibi defensionem meam displicere quam causam. Agnosces autem quae dicturus sum: quippe meministi, cum me ad perducendos ex Macedonia milites mitteres, dixisse te multos integros iuvenes in domo tuae matris abscondi. Praecepisti igitur mihi, ne quem praeter te intuerer, sed detrectantes militiam perducerem ad te. Quod equidem feci et liberius, quam expediebat mihi, exsecutus sum tuum imperium. Gorgiam et Hecataeum et Gorgatan, quorum bona opera uteris, inde perduxi. Quid igitur iniquius est, quam me, qui, si tibi non parvissem, iure daturus fui poenas, nunc perire quia parvi? Neque enim ulla alia matri tuae persequendi nos causa est, quam quod utilitatem tuam muliebri praeposuimus gratiae. VI milia Macedonum peditum et DC equites adduxi, quorum pars secutura me non erat, si militiam detrectantibus indulgere voluissem. Sequitur ergo ut, quia illa propter hanc causam irascitur nobis, tu mitiges matrem, qui irae eius nos obtulisti."
II. Dum haec Amyntas agit, forte supervenerunt qui fratrem eius Polemonem, de quo ante est dictum, fugientem consecuti vinctum reducebant. Infesta contio vix inhiberi potuit quin protinus suo more saxa in eum iaceret. Atque ille sane interritus: "Nihil", inquit, "pro me deprecor; modo ne fratrum innocentiae fuga inputetur mea. Haec si defendi non potest, meum crimen sit: horum ob id ipsum melior est causa, quod ego, qui profugi, suspectus sum." At haec elocuto universa contio adsensa est. Lacrimae deinde omnibus manare coeperunt adeo in contrarium repente mutatis, ut solum pro eo esset, quod maxime laeserat. Iuvenis erat primo aetatis flore pubescens, quem inter equites tormentis Philotae conturbatos alienus terror abstulerat. Desertum eum a comitibus, et haesitantem inter revertendi fugiendique consilium, qui secuti erant, occupaverunt. Is tum flere coepit, et os suum converberare, maestus non suam vicem, sed propter ipsum periclitantium fratrum. Moveratque iam regem quoque non contionem modo, sed unus erat inplacabilis frater, qui terribili vultu intuens eum: "Tum", ait, "demens, lacrimare debueras, cum equo calcaria subderes, fratrum desertor et desertorum comes. Miser, quo et unde fugiebas? Effecisti ut reus capitis accusatoris uterer verbis." Ille peccasse se, sed gravius in fratres quam in semetipsum fatebatur. Tum vero neque lacrimis, neque adclamationibus, quibus studia sua multitudo profitetur, temperaverunt. Vna vox erat pari emissa consensu, ut insontibus et fortibus viris parceret. Amici quoque data misericordiae occasione consurgunt, flentesque regem deprecantur. Ille silentio facto: "Et ipse", inquit, "Amyntan mea sententia fratresque eius absolvo. Vos autem, iuvenes, malo beneficii mei oblivisci quam periculi vestri meminisse. Eadem fide redite in gratiam mecum, qua ipse vobiscum revertor. Nisi, quae delata essent, excussissem, valde dissimulatio mea suppurare potuisset. Sed satius est purgatos esse quam suspectos. Cogitate neminem absolvi posse, nisi qui dixerit causam. Tu, Amynta, ignosce fratri tuo; erit hoc simpliciter etiam mihi reconciliati animi tui pignus."
Contione deinde dimissa Polydamanta vocari iubet: longe acceptissimus Parmenioni erat, proximus lateri in acie stare solitus. Et quamquam conscientia fretus in regiam venerat, tamen, ut iussus est fratres suos exhibere admodum iuvenes et regi ignotos ob aetatem, fiducia in sollicitudinem versa trepidare coepit, saepius quae nocere possent quam quibus ea eluderet reputans. Iam armigeri, quibus imperatum erat, produxerant eos, cum exsanguem metu Polydamanta propius accedere iubet, summotisque omnibus: "Scelere", inquit, "Parmenionis omnes pariter adpetiti sumus, maxime ego ac tu, quos amicitiae specie fefellit. Ad quem persequendum puniendumque, - vide quantum fidei tuae credam, - te ministro uti statui; obsides, dum hoc peragis, erunt fratres tui. Proficiscere in Mediam, et ad praefectos meos litteras scriptas manu mea perfer. Velocitate opus est, qua celeritatem famae antecedas. Noctu pervenire illuc te volo; postero die, quae scripta erunt, exsequi. Ad Parmeniona quoque epistulas feres; unam a me, alteram Philotae nomine scriptam: signum anuli eius in mea potestate est; si pater credit a filio inpressum, cum te viderit nihil metuet." Polydamas tanto liberatus metu inpensius etiam, quam exigebatur, promittit operam, conlaudatusque et promissis oneratus, deposita veste quam habebat, Arabica induitur. Duo Arabes, quorum interim coniuges ac liberi, vinculum fidei, obsides apud regem erant, dati comites. Per deserta etiam ob siccitatem loca camelis undecimo die, quo destinaverat, perveniunt. Et, priusquam ipsius nuntiaretur adventus, rursus Polydamas vestem Macedonicam sumit, et in tabernaculum Cleandri, - praetor hic regius erat, - quarta vigilia pervenit. Redditis deinde litteris, constituerunt prima luce ad Parmenionem coire; namque ceteris quoque litteras regis attulerat.
Iam ad eum venturi erant, cum Parmenioni Polydamanta venisse nuntiaverunt; qui, dum laetatur adventu amici, simulque noscendi, quae rex ageret avidus, - quippe longo intervallo nullam ab eo epistulam acceperat, - Polydamanta requiri iubet. Deversoria regionis illius magnos recessus habent amoenosque nemoribus manu consitis; ea praecipue regum satraparumque voluptas erat. Spatiabatur in nemore Parmenion medius inter duces, quibus erat imperatum litteris regis ut occiderent. Agendae autem rei constituerant tempus, cum Parmenion a Polydamante litteras traditas legere coepisset. Polydamas procul veniens ut a Parmenione conspectus est, vultu laetitiae speciem praeferente ad conplectendum eum cucurrit; mutuaque gratulatione functi, Polydamas epistulam a rege scriptam ei tradidit. Parmenion vinculum epistulae solvens quidnam rex ageret requirebat. Ille e ipsis litteris cogniturum esse respondit. Quibus Parmenion lectis: "Rex", inquit, "expeditionem parat in Arachosios. Strenuum hominem et nunquam cessantem! Sed tempus saluti suae tanta iam parta gloria parcere." Alteram deinde epistulam, Philotae nomine scriptam, laetus, quod ex vultu notari poterat, legebat. Tum eius latus gladio haurit Cleander, deinde iugulum ferit, ceteri exanimum quoque confodiunt. Et armigeri, qui ad aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant. Illi armati ad nemus, in quo perpetrata caedes erat, coeunt; et, ni Polydamas ceterique eiusdem noxae participes dedantur, murum circumdatum nemori eversuros denuntiant, omniumque sanguine duci parentaturos. Cleander primores eorum intromitti iubet, litterasque regis scriptas ad milites recitat, quibus insidiae Parmenionis in regem precesque, ut ipsum vindicarent, continebantur. Igitur cognita regis voluntate, non quidem indignatio, sed tamen seditio conpressa est. Dilapsis pluribus, pauci remanserunt, qui, saltem ut corpus ipsius sepelire permitterent, precabantur. Diu id negatum est Cleandri metu ne offenderet regem. Pertinacius deinde precantibus materiem consternationis subtrahendam ratus capite deciso truncum humare permisit; ad regem caput missum est. Hic exitus Parmenionis fuit, militiae domique clari viri. Multa sine rege prospere, rex sine illo nihil magnae rei gesserat. Felicissimo regi et [ad] omnia ad fortunae suae exigenti modum satisfecit. LXX natus annos, iuvenis ducis et saepe etiam gregarii militis munia explevit, acer consilio, manu strenuus, carus principibus, vulgo militum acceptior. Haec inpulerint illum ad regni cupiditatem an tantum suspectum fecerint, ambigi potest, quia Philotas ultimis cruciatibus victus verane dixerit quae facta probari non poterant, an falsis tormentorum petierit finem, re quoque recenti, cum magis posset liquere, dubitatum est.
Alexander, quos libere mortem Parmenionis conquestos esse conpererat, separandos a cetero exercitu ratus, in unam cohortem secrevit, ducemque his Leonidam dedit, et ipsum Parmenioni quondam intima familiaritate coniunctum. Fere idem erant quos alioqui rex habuerat invisos; nam cum experiri vellet militum animos, admonuit, qui litteras in Macedoniam ad suos scripsisset, iis, quos ipse mittebat, perlaturis cum fide, traderet. Simpliciter ad necessarios suos quisque scripserat quae sentiebat: aliis gravis erat, plerisque non ingrata militia. Ita et aentium gratias, et querentium litterae exceptae sunt, et qui forte taedium laboris per litteras erant questi, hanc seorsus cohortem a ceteris tendere ignominiae causa iubet, fortitudine usurus in bello, libertatem linguae ab auribus credulis remoturus. Et consilium temerarium forsitan, - quippe fortissimi iuvenes contumeliis inritati erant, - sicut omnia alia, felicitas regis excepit. Nihil illis ad bella promptius fuit; incitabat virtutem et ignominiae demendae cupido et quia fortia facta in paucis latere non poterant.
III. His ita conpositis, Alexander, Ariorum satrape constituto, iter pronuntiari iubet in Arimaspos, quos iam tunc mutato nomine Evergetas appellabant, ex quo frigore victusque penuria Cyri exercitum adfectum tectis et commeatibus iuverant. Quintus dies erat, ut in eam regionem pervenerat; cognoscit Satibarzanem, qui ad Bessum defecerat, cum equitum manu inrupisse rursus in Arios. Itaque Caranum et Erigyium cum Artabazo et Andronico misit; VI milia Graecorum peditum, DC equites sequebantur. Ipse LX diebus gentem Evergetarum ordinavit magna pecunia ob egregiam in Cyrum fidem donata. Relicto deinde, qui iis praeesset, Amedine, - scriba is Darei fuerat, - Arachosios, quorum regio ad Ponticum mare pertinet, subegit. Ibi exercitus, qui sub Parmenione fuerat, occurrit: sex milia Macedonum erant et CC nobiles et V milia Graecorum cum equitibus DC, haud dubie robur omnium virium regis. Arachosiis datus Menon praetor, IIII milibus peditum, et DC equitibus in praesidium relictis.
Ipse rex nationem, ne finitimis quidem satis notam quippe nullo commercio colentem mutuos usus, cum exercitu intravit. Parapamisadae appellantur, agreste hominum genus et inter Barbaros maxime inconditum; locorum asperitas hominum quoque ingenia duraverat. Gelidissimum septentrionis axem ex magna parte spectant, Bactrianis ab occidente coniuncti sunt, meridiana regio ad mare Indicum vergit. Tuguria latere ab imo struunt, et, quia sterilis est terra materia, in nudo etiam montis dorso, usque ad summum aedificiorum fastigium eodem laterculo utuntur. Ceterum structura latior ab imo paulatim incremento operis in artius cogitur, ad ultimum in carinae maxime modum coit. Ibi foramine relicto, superne lumen admittunt. Vites et arbores, si quae in tanto terrae rigore durare potuerunt, obruunt penitus. Hieme defossae latent; cum discussa aperire humum coepit, caelo solique redduntur. Ceterum adeo altae nives premunt terram gelu et perpetuo paene rigore constrictae, ut ne avium quidem feraeve ullius vestigium exstet. Obscura caeli verius umbra quam lux, nocti similis, premit terram, vix ut quae prope sunt conspici possint. In hac tanta omnis humani cultus solitudine destitutus exercitus, quidquid malorum tolerari potest, pertulit, inopiam, frigus, lassitudinem, desperationem. Multos exanimavit rigor insolitus nivis, multorum adussit pedes, plurimorum oculos. Praecipue perniciabilis fuit fatigatis: quippe in ipso gelu deficientia corpora sternebant, quae, cum moveri desissent, vis frigori ita adstringebat ut rursus ad surgendum coniti non possent. A commilitonibus torpentes excitabantur, neque aliud remedium erat quam ut ingredi cogerentur. Tum demum vitali calore moto membris aliquis redibat vigor. Si qui tuguria Barbarorum adire potuerunt, celeriter refecti sunt. Sed tanta caligo erat, ut aedificia nulla alia res quam fumus ostenderet; illi, nunquam ante in terris suis advena viso, cum armatos repente conspicerent, exanimati metu, quidquid in tuguriis erat adferebant, ut corporibus ipsorum parceretur orantes. Rex agmen circumibat pedes, iacentes quosdam erigens, et alios, cum aegre sequerentur, adminiculo corporis sui excipiens; nunc ad prima signa, nunc in medio, nunc in ultimo agmine itineris multiplicato labore aderat. Tandem ad loca cultiora perventum est, commeatuque largo recreatus exercitus; simul et qui consequi non potuerant, in illa castra venerunt. Inde agmen processit ad Caucasum montem, cuius dorsum Asiam perpetuo iugo dividit. Hinc simul mare quod Ciliciam subit, illinc Caspium fretum et amnem Araxen aliaque regionis Scythiae deserta spectat. Taurus, secundae magnitudinis mons, committitur Caucaso; a Cappadocia se attollens Ciliciam praeterit, Armeniaeque montibus iungitur. Sic inter se iuga velut serie cohaerentia perpetuum habent dorsum, ex quo Asiae omnia fere flumina, alia in Rubrum, alia in Caspium mare, alia in Hyrcanium et Ponticum decidunt. XVII dierum spatio Caucasum superavit exercitus. Rupes in eo X in circuitu stadia conplectitur, IIII in altitudinem excedit, in qua vinctum Promethea fuisse antiquitas tradidit. Condendae in radicibus montis urbi sedes electa est. VII milibus seniorum Macedonum et praeterea militibus, quorum opera uti desisset, permissum in novam urbem considere. Hanc quoque Alexandream incolae appellaverunt.
IV. At Bessus, Alexandri celeritate perterritus dis patriis sacrificio rite facto, sicut illis gentibus mos est, cum amicis ducibusque copiarum inter epulas de bello consultabat. Graves mero suas vires extollere, hostium nunc temeritatem, nunc paucitatem spernere incipiunt. Praecipue Bessus ferox verbis et parto per scelus regno superbus ac vix potens mentis dicere orditur socordia Darei crevisse hostium famam: occurrisse enim in Ciliciae angustissimis faucibus, cum retrocedendo posset perducere incautos in loca naturae situ tuta, tot fluminibus obiectis, tot montium latebris, inter quas deprehensus hostis ne fugae quidem, nedum resistendi occasionem fuerit habiturus. Sibi placere in Sogdianos recedere, Oxum amnem, velut murum, obiecturum hosti, dum ex finitimis gentibus valida auxilia concurrerent.
Venturos autem Chorasmios et Dahas Sacasque et Indos et ultra Tanain amnem colentes Scythas; quorum neminem adeo humilem esse, ut humeri eius non possent Macedonis militis verticem aequare. Conclamant temulenti unam hanc sententiam salubrem esse; et Bessus circumferri merum largius iubet debellaturus super mensam Alexandrum.
Erat in eo convivio Cobares, natione Medus, sed magicae artis, - si modo ars est, non vanissimi cuiusque ludibrium, - magis professione quam scientia celeber, alioqui moderatus et probus. Is cum praefatus esset scire servo utilius parere dicto quam adferre consilium, cum illos qui pareant idem quod ceteros maneat, qui vero suadeant, proprium sibi periculum, poculum etiam, quod habebat in manu, tradidit; quo accepto, Cobares: "Natura", inquit, "mortalium hoc quoque nomine prava et sinistra dici potes, quod in suo quisque negotio hebetior est, quam in alieno. Turbida sunt consilia eorum qui sibi suadent. Obstat metus; alias cupiditas; nonnunquam naturalis eorum, quae excogitaveris, amor (nam in te superbia non cadit); expertus es utique, quod ipse reppereris, aut solum aut optimum ducere. Magnum onus sustines capite, regium insigne; hoc aut moderate perferendum est, aut, quod abominor, in te ruet. Consilio, non impetu opus est." Adicit deinde, quod apud Bactrianos vulgo usurpabant, canem timidum vehementius latrare, quam mordere, altissima quaeque flumina minimo sono labi. Quae inserui, ut, qualiscumque inter barbaros potuit esse prudentia, traderetur. In His audientium exspectationem suspenderat. Tum consilium aperit utilius Besso quam gratius: "In vestibulo", inquit, "regiae tuae velocissimus consistit rex. Ante ille agmen, quam tu mensam istam movebis. Nunc ab Tanai exercitum accerses et armis flumina oppones. Scilicet, qua tu fugiturus es, hostis sequi non potest! iter utrique commune est, victori tutius. Licet strenuum metum putes esse, velocior tamen spes est. Quin validioris occupas gratiam dedisque te, utcumque cesserit, meliorem fortunam deditus quam hostis habiturus? Alienum habes regnum, quo facilius eo careas, incipiens forsitan iustus esse rex, cum ipse fecerit, qui tibi et dare potest regnum et eripere. Consilium habes fidele, quod diutius exsequi supervacuum est. Nobilis equus umbra quoque virgae regitur; ignavus ne calcari quidem concitari potest." Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis quo minus occideret eum, - nam strinxerat quoque acinacem, - contineretur. Certe convivio prosiluit haudquaquam potens mentis. Cobares inter tumultum elapsus ad Alexandrum transfugit.
VIII milia Bactrianorum habebat armata Bessus; quae, quamdiu propter caeli intemperiem Indiam potius Macedonas petituros crediderant, oboedienter imperata fecerunt: postquam adventare Alexandrum conpertum est, in suos quisque vicos dilapsi Bessum reliquerunt. Ille cum clientium manu, qui non mutaverant fidem, Oxo amne superato exustisque navigiis, quibus transierat, ne isdem hostis uteretur, novas copias in Sogdianis contrahebat. Alexander Caucasum quidem, ut supra dictum est, transierat; sed inopia frumenti quoque prope ad famem ventum erat. suco ex sesima expresso, haud secus quam oleo artus perunguebant. Sed huius suci ducenis quadragenis denariis amphorae singulae, mellis denariis trecenis nonagenis, trecenis vini aestimabantur; tritici nihil aut admodum exiguum reperiebatur. Sciros vocabant Barbari, quos ita sollerter abscondunt, ut, nisi qui defodiunt, invenire non possint; in his conditae fruges erant. In quarum penuria, milites fluviatili pisce et herbis sustinebantur. Iamque haec ipsa alimenta defecerant, cum iumenta, quibus onera portabant, caedere iussi sunt: horum carne, dum in Bactrianos perventum, traxere vitam.
Bactrianae terrae multiplex et varia natura est. Alibi multa arbor et vitis largos mitesque fructus alit; solum pingue crebri fontes rigant; quae mitiora sunt, frumento conseruntur; cetera armentorum pabulo cedunt. Magnam deinde partem eiusdem terrae steriles arenae tenent; squalida siccitate regio non hominem, non frugem alit; cum vero venti a Pontico mari spirant, quidquid sabuli in campis iacet, converrunt. Quod ubi cumulatum est, magnorum collium procul species est, omniaque pristini itineris vestigia intereunt. Itaque, qui transeunt campos, navigantium modo noctu sidera observant, ad quorum cursum iter dirigunt, et propemodum clarior est noctis umbra quam lux. Ergo interdiu invia est regio, quia nec vestigium, quod sequantur, inveniunt et nitor siderum caligine absconditur. Ceterum si quos ille ventus, qui a mari exoritur, deprehendit, arena obruit. Sed qua mitior terra est, ingens hominum equorumque multitudo gignitur; itaque Bactriani equites XXX milia expleverant. Ipsa Bactra, regionis eius caput, sita sunt sub monte Parapamiso. Bactrus amnis praeterit moenia; is urbi et regioni dedit nomen. Hic regi stativa habenti nuntiatur ex Graecia Peloponnesiorum Laconumque defectio; nondum enim victi erant, cum proficiscerentur tumultus eius principia nuntiaturi. Et alius praesens terror adfertur: Scythas, qui ultra Tanaim amnem colunt, adventare Besso ferentis opem.
Eodem tempore, quae in gente Ariorum Caranus et Erigyius gesserant, perferuntur. Commissum erat proelium inter Macedonas Ariosque. Transfuga Satibarzanes Barbaris praeerat; qui, cum pugnam segnem utrimque aequis viribus stare vidisset, in primos ordines adequitavit, demptaque galea inhibitis, qui tela iaciebant, si quis viritim dimicare vellet, provocavit ad pugnam: nudum se caput in certamine habiturum. Non tulit ferociam barbari ducis Erigyius, gravis quidem aetate, sed et animi et corporis robore nulli iuvenum postferendus. Is, galea dempta, canitiem ostentans: "Venit", inquit, "dies, quo aut victoria, aut morte honestissima, quales amicos et milites Alexander habeat, ostendam." Nec plura elocutus equum in hostem egit. Crederes imperatum ut acies utraeque tela cohiberent; protinus certe recesserunt dato libero spatio, intenti in eventum, non duorum modo, sed etiam suae sortis, quippe alienum discrimen secuturi. Prior Barbarus emisit hastam, quam Erigyius modica capitis declinatione vitavit, atque ipse infestam sarissam, equo calcaribus concitato, in medio Barbari gutture ita fixit, ut per cervicem emineret. Praecipitatus ex equo, Barbarus adhuc tamen repugnabat; sed ille extractam e vulnere hastam rursus in os dirigit. Satibarzanes hastam manu conplexus, quo maturius interiret, ictum hostis adiuvit; et Barbari, duce amisso quem magis necessitate quam sponte secuti erant, tunc haud inmemores meritorum Alexandri arma Erigyio tradunt. Rex his quidem laetus, de Spartanis haudquaquam securus, magno tamen animo defectum eorum tulit, dicens non ante ausos consilia nudare quam ipsum ad fines Indiae pervenisse cognossent. Ipse Bessum persequens copias movit; cui Erigyius barbari caput, opimum belli decus praeferens occurrit.
V. Igitur, Bactrianorum regione Artabazo tradita, sarcinas et inpedimenta ibi cum praesidio relinquit. Ipse cum expedito agmine loca deserta Sogdianorum intrat, nocturno itinere exercitum ducens: aquarum, ut ante dictum est, penuria prius desperatione quam desiderio bibendi sitim accendit. Per CCCC stadia ne modicus quidem humor existit. Harenas vapor aestivi solis accendit; quae ubi flagrare coeperunt, haud secus quam continenti incendio cuncta torrentur. Caligo deinde inmodico terrae fervore excitata lucem tegit, camporumque non alia qua vasti et profundi aequoris species est. Nocturnum iter tolerabile videbatur, quia rore et matutino frigore corpora levabantur. Ceterum cum ipsa luce aestus oritur, omnemque naturalem absorbet humorem siccitas; ora visceraque penitus uruntur. Itaque primum animi, deinde corpora deficere coeperunt; pigebat et consistere et progredi. Pauci a peritis regionis admoniti praepararunt aquam; haec paulisper repressit sitim; deinde crescente aestu rursus desiderium humoris accensum est. Ergo, quidquid vini oleique erat omnibus, ingerebatur; tantaque dulcedo bibendi fuit, ut in posterum sitis non timeretur. Graves deinde avide hausto humore non sustinere arma, non ingredi poterant, et feliciores videbantur, quos aqua defecerat, cum ipsi sine modo infusam vomitu cogerentur egerere. Anxium regem tantis malis circumfusi amici ut meminisset orabant animi sui magnitudinem unicum remedium deficientis exercitus esse, cum, ex his qui processerant ad capiendum locum castris, duo occurrunt utribus aquam gestantes, ut filiis suis, quos in eodem agmine esse et aegre pati sitim non ignorabant, occurrerent. Qui cum in regem incidissent, alter ex his utre resoluto vas, quod simul ferebat, inplet, porrigens regi. Ille accipit; percontatus, quibus aquam portaret, filiis ferre cognoscit. Tunc poculo pleno, sicut oblatum est, reddito: "Nec solus", inquit, "bibere sustineo, nec tam exiguum dividere omnibus possum. Vos currite et liberis vestris, quod propter illos attulisti, date." Tandem ad flumen Oxum ipse pervenit prima fere vespera; sed exercitus magna pars non potuerat consequi. In edito monte ignes iubet fieri, ut hi, qui aegre sequebantur, haud procul castris ipsos abesse cognoscerent: eos autem, qui primi agminis erant, mature cibo ac potione firmatos inplere alios utres, alios vasa, quibuscumque aqua posset portari iussit ac suis opem ferre. Sed qui intemperantius hauserant, intercluso spiritu extincti sunt; multoque maior horum numerus fuit, quam ullo amiserat proelio. At ille thoracem adhuc indutus nec aut cibo refectus aut potu, qua veniebat exercitus constitit, nec ante ad curandum corpus recessit, quam praeterierat totum agmen, totamque eam noctem cum magno animi motu perpetuis vigiliis egit. Nec postero die laetior erat, quia nec navigia habebat nec pons erigi poterat, terra circum amnem nuda et materia maxime sterili. Consilium igitur, quod unum necessitas subiecerat, init; utres quam plurimos stramentis refertos dividit. His incubantes transnavere amnem, quique primi transierant, in statione erant, dum traicerent ceteri. Hoc modo sexto demum die in ulteriore ripa totum exercitum exposuit. Iamque ad persequendum Bessum statuerat progredi, cum ea, qua ein Sogdianis erant, cognoscit. Spitamenes erat inter omnes amicos praecipuo honore cultus a Besso; sed nullis meritis perfidia mitigari potest: quae tamen iam minus in eo invisa esse poterat, quia nihil ulli nefastum in Bessum interfectorem regis sui videbatur. Titulus facinoris speciosus praeferebatur, vindicta Darei; sed fortunam, non scelus oderat Bessi. Namque, ut Alexandrum flumen Oxum superasse cognovit, Dataphernem et Catanen, quibus a Besso maxima fides habebatur, in societatem cogitatae rei adsciscit. Illi promptius adsunt quam rogabantur; adsumptisque VIII fortissimis iuvenibus talem dolum intendunt. Spitamenes pergit ad Bessum, et remotis arbitris conperisse ait se insidiari ei Dataphernem et Catanen, ut vivum Alexandro traderent agitantes; a semet occupatos esse, vinctos teneri. Bessus tanto merito, ut credebat, obligatus partim gratias agit, partim avidus explendi supplicii, adduci eos iubet. Illi manibus sua sponte religatis a participibus consilii trahebantur. Quos Bessus truci vultu intuens consurgit manibus non temperaturus. Atque illi simulatione omissa circumsistunt eum et frustra repugnantem vinciunt direpto ex capite regni insigni lacerataque veste, quam e spoliis occisi regis induerat. Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios se insecutos, cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent. Multitudo an vindicatura Bessum fuerit, incertum est, nisi illi, qui vinxerant, iussu Alexandri fecisse ipsos ementiti dubios adhuc animi terruissent. In equum inpositum Alexandro tradituri ducunt. Inter haec rex, quibus matura erat missio, electis nongentis fere bina talenta equiti dedit, pediti terna denarium milia, monitosque ut liberos generarent, remisit domum. Ceteris gratiae actae quod ad reliqua belli navaturos operam pollicebantur. [Tum Bessus perducitur.]
Perventum erat in parvulum oppidum. Branchidae eius incolae erant. Mileto quondam iussu Xerxis, cum e Graecia rediret, transierant, et in ea sede constiterant, quia templum, quod Didymeon appellatur, in gratiam Xerxis violaverant. Mores patrii nondum exoleverant; sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres. Magno igitur gaudio regem excipiunt urbem seque dedentes. Ille Milesios, qui apud ipsum militarent, convocari iubet. Vetus odium Milesii gerebant in Branchidarum gentem. Proditis ergo, sive iniuriae, sive originis meminisse mallent, liberum de Branchidis permittit arbitrium. Variantibus deinde sententiis se ipsum consideraturum quid optimum factu esset ostendit. Postero die occurrentibus Branchidis secum procedere iubet; cumque ad urbem ventum esset, ipse cum expedita manu portam intrat. Phalanx moenia oppidi circumire iussa, et dato signo diripere urbem proditorum receptaculum, ipsosque ad unum caedere. Illi inermes passim trucidantur, nec aut commercio linguae, aut supplicum velamentis precibusque inhiberi crudelitas potest. Tandem ut deicerent fundamenta murorum ab imo moliuntur, ne quod urbis vestigium exstaret. Nemora quoque et lucos sacros non caedunt modo, sed etiam exstirpant, ut vasta solitudo et sterilis humus excussis etiam radicibus linqueretur. Quae si in ipsos proditionis auctores excogitata essent, iusta ultio esse, non crudelitas videretur; nunc culpam maiorum posteri luere, qui ne viderant quidem Miletum, ideo et Xerxi non potuerant prodere.
Inde processit ad Tanain amnem. Quo perductus est Bessus non vinctus modo, sed etiam omni velamento corporis spoliatus. Spitamenes eum tenebat collo inserta catena, tam Barbaris quam Macedonibus gratum spectaculum. Tum Spitamenes: "Et te", inquit, "et Dareum, reges meos, ultus interfectorem domini sui adduxi eo modo captum cuius ipse fecit exemplum. Aperiat ad hoc spectaculum oculos Dareus! existat ab inferis, qui illo supplicio indignus fuit, et hoc solacio dignus est!" Alexander multum conlaudato Spitamene conversus ad Bessum: "Cuius", inquit, "ferae rabies occupavit animum tuum, cum regem de te optime meritum prius vincire, deinde occidere sustinuisti. Sed huius parricidii mercedem falso regis nomine persolvisti tibi." Ille facinus purgare non ausus regis titulum se usurpare dixit, ut gentem suam tradere ipsi posset; qui si cessasset, alium fuisse regnum occupaturum. At Alexander Oxathren, fratrem Darei, quem inter corporis custodes habebat, propius iussit accedere, tradique Bessum ei, ut cruci adfixum mutilatis auribus naribusque sagittis configerent Barbari, adservarentque corpus, ut ne aves quidem contingerent. Oxathres cetera sibi curae fore pollicetur. Aves non ab alio, quam a Catane posse prohiberi adicit eximiam eius artem cupiens ostendere; namque adeo certo ictu destinata feriebat, ut aves quoque exciperet. Nunc forsitan, sagittarum celebri usu minus admirabilis videri ars haec possit; tum ingens visentibus miraculum magnoque honori Catani fuit. Dona deinde omnibus, qui Bessum adduxerant, data sunt. Ceterum supplicium eius distulit, ut eo loco, in quo Dareum ipse occiderat, necaretur.
VI. Interea Macedones ad petendum pabulum incomposito agmine egressi a Barbaris, qui de proximis montibus decurrerunt, opprimuntur; pluresque capti sunt quam occisi: Barbari autem, captivos prae se agentes, rursus in montem recesserunt. XX milia latronum erant; fundis sagittisque pugnam invadunt. Quos dum obsidet rex, inter promptissimos dimicans sagitta ictus est, quae in medio crure fixa reliquerat spiculum. Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant: sed nec Barbaros fefellit subductus ex acie: quippe ex edito monte cuncta prospexerant. Itaque postero die misere legatos ad regem, quos ille protinus iussit admitti: solutisque fasciis magnitudinem vulneris dissimulans crus Barbaris ostendit. Illi iussi considere adfirmant non Macedonas quam ipsos tristiores fuisse cognito vulnere ipsius; cuius si auctorem repperissent, dedituros fuisse: cum dis enim pugnare sacrilegos tantum, ceterum se gentem in fidem dedere superatos vulnere illius. Rex fide data et captivis receptis gentem in deditionem accepit. Castris inde motis lectica militari ferebatur; quam pro se quisque eques pedesque subire certabant. Equites, cum quibus rex proelia inire solitus erat, sui muneris id esse censebant. Pedites contra, cum saucios commilitones ipsi gestare adsuevissent, eripi sibi proprium officium tum potissimum, cum rex gestandus esset, querebantur. Rex in tanto utriusque partis certamine et sibi difficilem et praeteritis gravem electionem futuram ratus invicem subire eos iussit. Hinc quarto die ad urbem Maracanda perventum est, - LXX stadia murus urbis amplectitur, arx alio cingitur muro, - ac praesidio urbis relicto proximos vicos depopulatur atque urit. Legati deinde Abiorum Scytharum superveniunt, liberi, ex quo decesserat Cyrus, tum imperata facturi. Iustissimos Barbarorum constabat: armis abstinebant, nisi lacessiti. Libertatis modico et aequali usu principibus humiliores pares fecerant. Hos benigne adlocutus ad eos Scythas, qui Europam incolunt, Derdam quendam misit ex amicis, qui denuntiaret his ne Tanain amnem regionis iniussu regis transirent: eidem mandatum ut contemplaretur locorum situm, et illos quoque Scythas, qui super Bosphorum incolunt, viseret. Condendae urbi sedem super ripam Tanais elegerat, claustrum et iam perdomitorum et quot deinde adire decreverat. Sed consilium distulit Sogdianorum nuntiata defectio, quae Bactrianos quoque traxit. VII milia equitum erant, quorum auctoritatem ceteri sequebantur.
Alexander Spitamenen et Catanen, a quibus ei traditus erat Bessus, haud dubius quin eorum opera redigi possent in potestatem coercendo qui novaverant res, iussit accersi. At illi defectionis, ad quam coercendam evocabantur, auctores vulgaverant fama Bactrianos equites a rege omnes, ut occiderentur, accersi: idque imperatum ipsis; non sustinuisse tamen exsequi, ne inexpiabile in populares facinus admitterent. Non magis Alexandri saevitiam, quam Bessi parricidium ferre potuisse. Itaque sua sponte iam motos metu poenae haud difficulter ad arma concitaverunt.
Alexander transfugarum defectione conperta Craterum obsidere Cyropolim iubet. Ipse aliam urbem regionis eiusdem corona capit; signoque ut puberes interficerentur dato reliqui in praedam cessere victoris. Vrbs diruta est, ut ceteri cladis eius exemplo continerentur. Memaceni, valida gens, obsidionem non ut honestiorem modo, sed etiam ut tutiorem ferre decreverant. Ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent. Illi nec de fide nec de potentia regis ipsos dubitare respondent; equitesque tendere extra munimenta urbis iubent. Hospitaliter deinde exceptos gravesque epulis et somno intempesta nocte adorti interfecerunt. Alexander haud secus quam par erat motus urbem corona circumdedit, munitiorem quam ut primo impetu capi posset. Itaque Meleagrum et Perdiccan in obsidionem iungit; +++Cyropolim, ut ante dictum est, obsidentes. Statuerat autem parcere urbi conditae a Cyro: quippe non alium gentium illarum magis admiratus est quam hunc regem et Samiramin, quos et magnitudine animi et claritate rerum longe emicuisse credebat. Ceterum pertinacia oppidanorum iram eius accendit. Itaque captam urbem diripi iussit. Deleta ea Memacenis haud iniuria infestus ad Meleagrum et Perdiccam redit. Sed non alia urbs fortius obsidionem tulit; quippe et militum promptissimi cecidere et ipse rex ad ultimum periculum venit. Namque cervix eius saxo ita icta est, ut oculis caligine offusa conlaberetur, ne mentis quidem compos: exercitus certe velut erepto in eo ingemuit. Sed invictus adversus ea, quae ceteros terrent, nondum percurato vulnere acrius obsidioni institit naturalem celeritatem ira concitante. Cuniculo ergo suffossa moenia ingens nudavere spatium, per quod inrupit; victorque urbem dirui iussit.
Hinc Menedemum cum tribus milibus peditum et DCCC equitibus ad urbem Maracanda misit. Spitamenes transfuga praesidio Macedonum inde deiecto muris urbis eius incluserat se, haud oppidanis consilium defectionis adprobantibus; sequi tamen videbantur, quia prohibere non poterant. Interim Alexander ad Tanain amnem redit et, quantum soli occupaverat castris, muro circumdedit. LX stadiorum urbis murus fuit; hanc quoque urbem Alexandriam appellari iussit. Opus tanta celeritate perfectum est, ut XVII die, quam munimenta excitata erant, tecta quoque urbis absolverentur. Ingens militum certamen inter ipsos fuerat, ut suum quisque munus - nam divisum erat, - primus ostenderet. Incolae novae urbi dati captivi, quos reddito pretio dominis liberavit: quorum posteri nunc quoque non apud eos tam longa aetate propter memoriam Alexandri exoleverunt.
VII. At rex Scytharum, cuius tum ultra Tanaim imperium erat, ratus eam urbem, quam in ripa amnis Macedones condiderant, suis inpositam esse cervicibus, fratrem, Carthasim nomine, cum magna equitum manu misit ad diruendam eam proculque amne submovendas Macedonum copias. Bactrianos Tanais ab Scythis, quos Europaeos vocant, dividit; idem Asiam et Europam finis interfluit. Ceterum Scytharum gens haud procul Thracia sita ab oriente ad septentrionem se vertit; Sarmatarumque, ut quidam credidere, non finitima, sed pars est. Recta deinde regionem aliam ultra Istrum iacentem colit: ultima Asiae, qua Bactra sunt, stringit. Habitant quae septentrioni propiora sunt; profundae inde silvae vastaeque solitudines excipiunt. Rursus, quae Tanain et Bactra spectant, humano cultu haud disparia sunt. Primus cum hac gente non provisum bellum Alexander gesturus, cum in conspectu eius obequitaret hostis, adhuc aeger ex vulnere, praecipue voce deficiens, quam et modicus cibus et cervicis extenuabat dolor, amicos in consilium advocari iubet. Terrebat eum non hostis, sed iniquitas temporis. Bactriani defecerant; Scythae etiam lacessebant; ipse non insistere in terra, non equo vehi, non docere, non hortari suos poterat. Ancipiti periculo inplicitus deos quoque incusans querebatur se iacere segnem, cuius velocitatem nemo antea valuisset effugere vix suos credere non simulari valitudinem. Ita, qui post Dareum victum hariolos et vates consulere desierat, rursus ad superstitionem, humanarum mentium ludibrium revolutus Aristandrum, cui credulitatem suam addixerat, explorare eventum rerum sacrificiis iubet. Mos erat haruspicibus exta sine rege spectare, et quae portenderentur referre. Inter haec, rex, dum fibris pecudum explorantur eventus latentium rerum, propius ipsum considere deinde amicos iubet, ne contentione vocis cicatricem infirmam adhuc rumperet. Hephaestio, Craterus et Erigyius erant cum custodibus in tabernaculum admissi: "Discrimen", inquit, "me occupavit meliore hostium quam meo tempore; sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quo raro permittitur tempora eligere. Defecere Bactriani, in quorum cervicibus stamus et, quantum in nobis animi sit, alieno Marte experiuntur. Haud dubia fortuna. Si omiserimus Scythas ultro arma inferentes, contempti ad illos, qui defecerunt, revertemur. Si vero Tanaim transierimus et ubique invictos esse nos Scytharum pernicie ac sanguine ostenderimus, quis dubitabit parere etiam Europae victoribus? fallitur qui terminos gloriae nostrae metitur spatio, quod transituri sumus. Vnus amnis interfluit: quem si traicimus, in Europam arma proferimus. Et quanti aestimandum est, dum Asiam subigimus, in alio quodammodo orbe tropaea statuere et, quae tam longo intervallo natura videtur diremisse, una victoria subito committere? At, hercule, si paulum cessaverimus, in tergis nostris Scythae haerebunt. An soli sumus, qui flumina transnare possumus? Multa in nosmet ipsos recident, quibus adhuc vicimus. Fortuna belli artem victos quoque docet. Vtribus amnem traiciendi exemplum fecimus nuper; hoc, ut Scythae imitari nesciant, Bactriani docebunt. Praeterea unus gentis huius exercitus adhuc venit, ceteri exspectantur. Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur. Manifesta est consilii mei ratio. Sed, an permissuri sint mihi Macedones animo uti meo, dubito, quia, ex quo hoc vulnus accepi, non equo vectus sum, non pedibus ingressus. Sed, si me sequi vultis, valeo, amici. Satis virium est ad toleranda ista: aut, si iam adest vitae meae finis, in quo tandem opere melius extinguar?" Haec quassa adhuc voce subdeficiens vix proximis exaudientibus dixerat, cum omnes a tam praecipiti consilio regem deterrere coeperunt, Erigyius maxime, qui, haud sane auctoritate proficiens apud obstinatum animum, superstitionem, cuius potens non erat rex, incutere temptavit dicendo deos quoque obstare consilio magnumque periculum, si flumen transisset, ostendi. Intranti Erigyio tabernaculum regis Aristander occurrerat tristia exta fuisse significans: haec ex vate conperta Erigyius nuntiabat. Quo inhibito, Alexander non ira solum, sed etiam pudore confusus, quod superstitio, quam celaverat, detegebatur, Aristandrum vocari iubet. Qui ut venit, intuens eum: "Non rex", inquit, "sed privatus, cum sacrificium ut faceres mandavi; quid eo portenderetur, cur apud alium quam apud me professus es? Erigyius arcana mea et secreta te prodente cognovit; quem certum, mehercule, habeo extorum interprete uti metu suo. Tibi autem, qui scis plus quam potes, denuntio ipsi mihi indices, quid extis cognoveris ne possis infitiari dixisse quae dixeris." Ille exsanguis attonitoque similis stabat, per metum etiam voce suppressa; tandemque, eodem metu stimulante, ne regis exspectationem moraretur: "Magni", inquit, "laboris, non inriti discrimen instare praedixi; nec me ars mea, quam benivolentia perturbat. Infirmitatem valitudinis tuae video et, quantum in uno te sit, scio. Vereor ne praesenti fortunae tuae sufficere non possis." Rex iussit eum confidere felicitati suae: ad alia sibi ad gloriam concedere deos. Consultanti inde cum isdem quonam modo flumen transirent, supervenit Aristander, non alias laetiora exta vidisse se adrimans, utique prioribus longe diversa: tum sollicitudinis causas adparuisse, nunc prorsus egregie litatum esse.
Ceterum, quae subinde nuntiata sunt regi, continuae felicitati rerum eius inposuerant labem. Menedemum, ut supra dictum est, miserat ad obsidendum Spitamenen, Bactrianae defectionis auctorem. Qui, conperto hostis adventu, ne muris urbis includeretur, simul fretus excipi posse, qua eum venturum sciebat, consedit occultus. Silvestre iter aptum insidiis tegendis erat. Ibi Dahas condidit. Equi binos armatos vehunt, quorum invicem singuli repente desiliunt, equestris pugnae ordinem turbant. Equorum velocitati par est hominum pernicitas. Hos Spitamenes saltum circumire iussos pariter et a lateribus et a fronte et a tergo hosti ostendit. Menedemus undique inclusus, ne numero quidem par, diu tamen resistit, clamitans nihil aliud superesse locorum fraude deceptis quam honestae mortis solacium ex hostium caede. Ipsum praevalens equus vehebat, quo saepius in cuneos Barbarorum effusis habenis evectus magna strage eos fuderat. Sed, cum unum omnes peterent, multis vulneribus exsanguis Hypsidem quendam ex amicis hortatus est, ut in equum suum escenderet et se fuga eriperet. Haec agentem anima defecit, corpusque ex equo defluxit in terram. Hypsides poterat quidem effugere; sed amisso amico mori statuit. Vna erat cura, ne inultus occideret. Itaque, subditis calcaribus equo in medios hostis se inmisit, et memorabili edita pugna obrutus telis est. Quod ubi videre qui caedi supererant, tumulum paulo quam cetera editiorem capiunt: quos Spitamenes fame in deditionem subacturus obsedit. Cecidere eo proelio peditum II milia, CCC equites. Quam cladem Alexander sollerti consilio texit, morte denuntiata his qui ex proelio advenerant, si acta vulgassent.
VIII. Ceterum, cum animo disparem vultum diutius ferre non posset, in tabernaculum super ripam fluminis de industria locatum secessit. Ibi sine arbitris singula animi consulta pensando noctem vigiliis extraxit saepe pellibus tabernaculi adlevatis, ut conspiceret hostium ignes, e quibus coniectare poterat quanta hominum multitudo esset. Iamque lux adpetebat, cum thoracem indutus procedit ad milites, tum primum post vulnus proxime acceptum. Tanta erat apud eos veneratio regis, ut facile periculi, quod horrebant, cogitationem praesentia eius excuteret. Laeti ergo et manantibus gaudio lacrimis consalutant eum et, quod ante recusaverant bellum, feroces deposcunt. Ille se ratibus equitem phalangemque transportaturum esse pronuntiat; super utres iubet nare levius armatos. Plura nec dici res desideravit, nec rex dicere per valitudinem potuit.
Ceterum tanta alacritate militum rates iunctae sunt, ut intra triduum ad XII milia effecta sint. Iamque ad transeundum omnia aptaverant, cum legati Scytharum XX more gentis per castra equis vecti, nuntiare iubent regi velle ipsos ad eum mandata perferre. Admissi in tabernaculum iussique considere in vultu regis defixerant oculos; credo, quis magnitudine corporis animum aestimantibus modicus habitus haudquaquam famae par videbatur. Scythis autem non, ut ceteris Barbaris, rudis et inconditus sensus est; quidam eorum sapientiam quoque capere dicuntur quantamcumque gens capit semper armata. Sic, quae locutos esse apud regem memoriae proditum est, abhorrent forsitan animis moribusque nostris, et tempora et ingenia cultiora sortitis. Sed, ut possit oratio eorum sperni, tamen fides nostra non debet; quae, utcumque sunt tradita, incorrupta perferemus. Igitur unum ex his maximum natu locutum accepimus:
"Si di habitum corporis tui aviditati animi parem esse voluissent, orbis te non caperet: altera manu Orientem, altera Occidentem contingeres; et hoc adsecutus scire velles ubi tanti numinis fulgor conderetur. Sic quoque, concupiscis quae non capis. Ab Europa petis Asiam; ex Asia transis in Europam. Deinde, si humanum genus omne superaveris, cum silvis et nivibus et fluminibus ferisque bestiis gesturus es bellum. Quid? tu ignoras arbores magnas diu crescere, una hora exstirpari? Stultus est, qui fructus earum spectat, altitudinem non metitur. Vide ne, dum ad cacumen pervenire contendis, cum ipsis ramis, quos conprehenderis, decidas. Leo quoque aliquando minimarum avium pabulum fuit; et ferrum robigo consumit. Nihil tam firmum est cui periculum non sit etiam ab invalido. Quid nobis tecum est? Numquam terram tuam attigimus. Quis sis, unde venias, licetne ignorare in vastis silvis viventibus? nec servire ulli possumus, nec imperare desideramus. Dona nobis data sunt, ne Scytharum gentem ignores, iugum boum et aratrum, sagitta, hasta, patera. His utimur et cum amicis, et adversus inimicos. Fruges amicis damus boum labore quaesitas; patera cum isdem vinum dis libamus. Inimicos sagitta eminus, hasta comminus petimus: sic Syriae regem et postea Persarum Medorumque superavimus, patuitque nobis iter usque in Aegyptum. At tu, qui te gloriaris ad latrones persequendos venire, omnium gentium quas adisti latro es. Lydiam cepisti, Syriam occupasti, Persidem tenes, Bactrianos habes in potestate, Indos petisti; iam etiam ad pecora nostra avaras et insatiabiles manus porrigis. Quid tibi divitiis opus est, quae esurire te cogunt? Primus omnium satietate parasti famem, ut, quo plura haberes, acrius quae non habes cuperes. Non succurrit tibi, quam diu circum Bactra haeras? Dum illos subigis, Sogdiani bellare coeperunt; bellum tibi ex victoria nascitur. Nam, ut maior fortiorque sis quam quisquam, tamen alienigenam dominum pati nemo vult. Transi modo Tanain: scies quam late pateant; numquam tamen consequeris Scythas. Paupertas nostra velocior erit quam exercitus tuus, qui praedam tot nationum vehit. Rursus, cum procul abesse nos credes, videbis in tuis castris. Eadem enim velocitate et sequimur et fugimus. Scytharum solitudines graecis etiam proverbiis audio eludi; at nos deserta et humano cultu vacua magis quam urbes et opulentos agros sequimur. Proinde fortunam tuam pressis manibus tene: lubrica est, nec invita teneri potest. Salubre consilium sequens quam praesens tempus ostendit melius: inpone felicitati tuae frenos; facilius illam reges. Nostri sine pedibus dicunt esse Fortunam, quae manus et pinnas tantum habet; cum manus porrigit, pinnas quoque conprehende. Denique, si deus es, tribuere mortalibus beneficia debes, non sua eripere; sin autem homo es, id quod es, semper esse te cogita: stultum est eorum meminisse, propter quae tui obliviscaris. Quibus bellum non intuleris, bonis amicis poteris uti. Nam et firmissima est inter pares amicitia, et videntur pares qui non fecerunt inter se periculum virium. Quos viceris, amicos tibi esse cave credas: inter dominum et servum nulla amicitia est; etiam in pace belli tamen iura servantur.
Iurando gratiam Scythas sancire ne credideris; colendo fidem iurant. Graecorum ista cautio est, qui pacta consignant et deos invocant; nos religionem in ipsa fide novimus: qui non reverentur homines, fallunt deos. Nec tibi amico opus est, de cuius benivolentia dubites. Ceterum nos et Asiae et Europae custodes habebis. Bactra, nisi dividat Tanais, contingimus: ultra Tanain et usque ad Thraciam colimus; Thraciae Macedoniam coniunctam esse fama fert. Vtrique imperio tuo finitimos, hostes an amicos velis esse, considera." Haec Barbarus.
IX. Contra rex fortuna sua et consiliis eorum se usurum esse respondet; nam et fortunam, cui confidat, et consilium suadentium ne quid temere et audacter faciat, secuturum. Dimissisque legatis in praeparatas rates exercitum inposuit. In proris clipeatos locaverat iussos in genua subsidere, quo tutiores essent adversus ictus sagittarum. Post hos, qui tormenta intenderent, stabant, et ab utroque latere et a fronte circumdati armatis. Reliqui, qui post romenta constiterant, remigem lorica intutum scutorum testudine armati protegebant. Idem ordo in illis quoque ratibus, quae equitem vehebant, servatus est. Maior pars a puppe nantes equos loris trahebat. At illos, quos utres stramento repleti vehebant, obiectae rates tuebantur. Ipse rex cum delectis primus ratem solvit, et in ripam dirigi iussit. Cui Scythae admotos ordines equitum in primo ripae margine opponunt, ut ne adplicari quidem terrae rates possent. Ceterum, praeter hanc speciem ripis praesidentis exercitus, ingens navigantes terror invaserat: namque cursum gubernatores, cum obliquo flumine inpellerentur, regere non poterant, vacillantesque milites et ne excuterentur solliciti nautarum ministeria turbaverant. Ne tela quidem conati nisu vibrare poterant, cum prior standi sine periculo quam hostem incessendi cura esset. Tormenta saluti fuerunt, quibus in confertos ac temere se offerentes haud frustra excussa sunt tela. Barbari quoque ingentem vim sagittarum infudere ratibus, vixque ullum fuit scutum quod non pluribus simul spiculis perforaretur.
Iamque terrae rates adplicabantur, cum acies clipeata consurgit, et hastas certo ictu, utpote libero nisu, mittit e ratibus. Et, ut territos recipientesque equos videre, alacres mutua adhortatione in terram desiluere; turbatis acriter pedem inferre coeperunt. Equitum deinde turmae, quae frenatos habebant equos, perfregere barbarorum aciem. Interim ceteri agmine dimicantium tecti aptavere se pugnae. Ipse rex, quod vigoris aegro adhuc corpori deerat, animi firmitate supplebat. Vox adhortantis non poterat audiri nondum bene obducta cicatrice cervicis, sed dimicantem cuncti videbant. Itaque ipsi quidem ducum fungebantur officio; aliusque alium adhortati in hostem, salutis inmemores, ruere coeperunt. Tum vero non ora, non arma, non clamorem hostium Barbari tolerare potuerunt, omnesque effusis habenis namque equestris acies erat capessunt fugam; quos rex, quamquam vexationem invalidi corporis pati non poterat, per LXXX tamen stadia insequi perseveravit. Iamque linquente animo suis praecepit ut, donec lucis aliquid superesset, fugientium tergis inhaererent. Ipse, exhaustis etiam animi viribus, in castra se recepit et in reliquum substitit. Transierant iam Liberi patris terminos, quorum monumenta lapides erant crebris intervallis dispositi arboresque procerae, quarum stipites hedera contexerat. Sed Macedonas ira longius provexit; quippe media fere nocte in castra redierunt multis interfectis, pluribus captis, equosque M et DCCC abegere. Ceciderunt autem Macedonum equites LX, pedites C fere; M saucii fuerunt.
Haec expeditio deficientem magna ex parte Asiam fama tam opportunae victoriae domuit. Invictos Scythas esse crediderant; quibus fractis, nullam gentem Macedonum armis parem fore confitebantur. Itaque Sacae misere legatos, qui pollicerentur gentem imperata facturam. Moverat eos regis non virtus magis quam clementia in devictos Scythas: quippe captivos omnes sine pretio remiserat, ut fidem faceret sibi cum ferocissimis gentium de fortitudine, non de ira fuisse certamen. Benigne igitur exceptis Sacarum legatis, comitem Euxenippon dedit, adhuc admodum iuvenem, aetatis flore conciliatum sibi; qui cum specie corporis aequaret Hephaestionem, ei lepore haud sane virili par non erat. Ipse, Cratero cum maiore parte exercitus modicis itineribus sequi iusso, ad Maracanda urbem; inde Spitamenes conperto eius adventu Bactra perfugerat. Itaque, quadriduo rex longum itineris spatium emensus pervenerat in eum locum, in quo Menedemo duce duo milia peditum et CCC equites amiserat. Horum ossa tumulo contegi iussit et inferias more patrio dedit. Iam Craterus cum phalange subsequi iussus ad regem pervenerat. Itaque, ut omnes, qui defecerant, pariter belli clade premerentur, copias dividit, urique agros et interfici puberes iussit.
X. Sogdiana regio maiore ex parte deserta est. Octingenta fere stadia in latitudinem vastae solitudines tenent. Ingens spatium rectae regionis est, per quam amnis, - Polytimetum vocant incolae, - fertur. Torrentem eum ripae in tenuem alveum cogunt; deinde caverna accipit et sub terram rapit. Cursus absconditi indicium est aquae meantis sonus, cum ipsum solum, sub quo tantus amnis fluit, ne modico quidem resudet humore.
Ex captivis Sogdianorum ad regem XXX nobilissimi corporum robore eximio perducti erant. Qui ut per interpretem cognoverunt iussu regis ipsos ad supplicium trahi, carmen laetantium modo canere, tripudiisque et lasciviori corporis motu gaudium quoddam animi ostentare coeperunt. Admiratus est rex tanta magnitudine animi oppetere mortem, revocari eos iussit, causam tam effusae laetitiae, cum supplicium ante oculos haberent, requirens. Illi, si ab alio occiderentur, tristes morituros fuisse respondent; nunc a tanto rege, victore omnium gentium, maioribus suis redditos honestam mortem, quam fortes viri voto quoque expeterent, carminibus sui moris laetitiaque celebrare. Tum rex admiratus magnitudinem animi: "Quaero", inquit, "an vivere velitis non inimici mihi, cuius beneficio victuri estis?" Illi nunquam se inimicos ei, sed bello lacessitos se inimicos hosti fuisse respondent: si quis ipsos beneficio quam iniuria experiri maluisset, certaturos fuisse, ne vincerentur officio. Interrogantique, quo pignore fidem obligaturi essent, vitam quam acciperent pignori futuram esse dixerunt; reddituros quandoque repetisset. Nec promissum fefellerunt. Nam, qui remissi domos erant, fide continuere populares; quattuor inter custodes corporis retenti nulli Macedonum in regem caritate cesserunt.
In Sogdianis Peucolao cum III milibus peditum, - neque enim maiore praesidio indigebat, - relicto Bactra pervenit. Inde Bessum Ecbatana duci iussit interfecto Dareo poenas capite persoluturum. Isdem fere diebus Ptolomaeus et Maenidas peditum IIII milia et equites M adduxerunt mercede militaturos. Asander quoque ex Lycia cum pari numero peditum et D equitibus venit. Totidem ex Syria Asclepiodorum sequebantur; Antipater Graecorum VIII milia, in quis DC equites erant, miserat. Itaque exercitu aucto ad ea, quae defectione turbata erant, conponenda processit, interfectisque consternationis auctoribus quarto die ad flumen Oxum perventum est. Hic, quia limum vehit, turbidus semper, insalubris est potui. Itaque puteos miles coeperat fodere. Nec tamen, humo alte egesta, existebat humor; tandem in ipso tabernaculo regis conspectus est fons; quem quia tarde notaverant, subito extitisse finxerunt; rexque ipse credi voluit deum donum id fuisse. Superatis deinde amnibus Ocho et Oxo, ad urbem Margianam pervenit. Circa eam VI oppidis condendis electa sedes est. Duo ad meridiem versa, IIII spectantia orientem; modicis inter se spatiis distabant, ne procul repetendum esset mutuum auxilium. Haec omnia sita sunt in editis collibus: tum velut freni domitarum gentium, nunc originis suae oblita serviunt quibus imperaverunt.
XI. Et cetera quidem pacaverat rex. Vna erat petra, quam Arimazes Sogdianus cum XXX milibus armatorum obtinebat alimentis ante congestis, quae tantae multitudini vel per biennium suppeterent. Petra in altitudinem XXX eminet stadia; circuitu C et L conplectitur; undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur. In medio altitudinis spatio habet specum, cuius os artum et obscurum est; paulatim deinde ulteriora panduntur: ultima etiam altos recessus habent; fontes per totum fere specum manant, e quibus collatae aquae per prona montis flumen emittunt. Rex loci difficultate spectata statuerat inde abire; cupido deinde incessit animo naturam quoque fatigandi. Prius tamen quam fortunam obsidionis experiretur, Cophen, - Artabazi hic filius erat, - misit ad Barbaros, qui suaderet ut dederent rupem. Arimazes loco fretus superbe multa respondit, ad ultimum, an Alexander etiam volare posset, interrogat. Quae nuntiata regi sic accendere animum, ut, adhibitis cum quibus consultare erat solitus, indicaret insolentiam Barbari eludentis ipsos, quia pinnas non haberent: se autem proxima nocte effecturum ut crederet Macedones etiam volare. "CCC", inquit, "pernicissimos iuvenes ex suis quisque copiis perducite ad me, qui per calles et paene invias rupes domi pecora agere consueverant." Illi praestantes et levitate corporum et ardore animorum strenue adducunt; quos intuens rex: "Vobiscum", inquit, "o iuvenes, et mei aequales, urbium invictarum ante me munimenta superavi, montium iuga perenni nive obruta emensus sum, angustias Ciliciae intravi, Indiae sine lassitudine vim frigoris sum perpessus: et mei documenta vobis dedi, et vestra habeo. Petra, quam videtis, unum aditum habet, quem Barbari obsident; cetera neglegunt: nullae vigiliae sunt, nisi quae castra nostra spectant.
Invenietis viam, si sollerter rimati fueritis aditus ferentis ad cacumen. Nihil tam alte natura constituit, quo virtus non possit eniti. Experiendo quae ceteri desperaverint, Asiam habemus in potestate. Evadite in cacumen; quod cum ceperitis, candidis velis signum mihi dabitis; ego copiis admotis hostem in nos a vobis convertam. Praemium erit ei, qui primus occupaverit verticem, talenta X; uno minus accipiet qui proximus ei venerit; eademque ad decem homines servabitur portio. Certum autem habeo vos non tam liberalitatem intueri meam quam voluntatem." His animis regem audierunt ut iam cepisse verticem viderentur; dimissique ferreos cuneos, quos inter saxa defigerent, validosque funes parabant. Rex circumvectus petram, qua minime asper ac praeruptus aditus videbatur, secunda vigilia, quod bene verteret, ingredi iubet. Illi alimentis in biduum sumptis gladiis modo atque hastis armati subire coeperunt. Ac primo pedibus ingressi sunt; deinde, ut in praerupta perventum est, alii manibus eminentia saxa conplexi levavere semet, alii adiectis funium laqueis evasere; quidam, cum cuneos inter saxa defigerent ut gradus, subinde quis insisterent. Diem inter metum laboremque consumpserunt. Per aspera nisis duriora restabant, et crescere altitudo petrae videbatur. Illa vero miserabilis erat facies, cum ii, quos instabilis gradus fefellerat, ex praecipiti devolverentur; mox eadem in se patienda alieni casus ostendebat exemplum. Per has tamen difficultates enituntur in verticem montis, omnes fatigatione continuati laboris adfecti; quidam mulcati parte membrorum; pariterque eos et nox et somnus oppressit. Stratis passim corporibus in inviis et asperis saxorum periculi instantis obliti in lucem quieverunt. Tandemque velut ex alto sopore excitati occultas subiectasque ipsis valles rimantes, ignari in qua parte petrae tanta vis hostium condita esset, fumum specu infra se ipsos evolutum notaverunt. Ex quo intellectum illam hostium latebram esse. Itaque hastis inposuere, quos convenerat signum; totoque e numero II et XXX in ascensu interisse adgnoscunt. Rex, non cupidine magis potiundi loci quam vice eorum, quos ad tam manifestum periculum miserat, sollicitus toto die cacumina montis intuens restitit: noctu demum, cum obscuritas conspectum oculorum ademisset, ad curandum corpus recessit. Postero die nondum satis clara luce primus vela, signum capti verticis, conspexit. Sed, ne falleretur acies, dubitare cogebat varietas caeli, nunc internitente lucis fulgore nunc condito. Verum, ut liquidior lux adparuit caelo, dubitatio exempta est; vocatumque Cophen, per quem Barbarorum animos temptaverat, mittit ad eos qui moneret nunc saltem salubrius consilium inirent; sin autem fiducia loci perseverarent, ostendi a tergo iussit qui ceperant verticem.
Cophes admissus suadere coepit Arimazi petram tradere, gratiam regis inituro, si tantas res molientem in unius rupis obsidione haerere non coegisset. Ille ferocius superbiusque quam antea locutus abire Cophen iubet. At is prensum manu Barbarum rogat, ut secum extra specum prodeat. Quo inpetrato invenes in cacumine ostendit; eius superbiae haud inmerito inludens, pinnas habere ait milites Alexandri. Iamque e Macedonum castris signorum concentus et totius exercitus clamor audiebatur. Ea res, sicut pleraque belli vana et inania, Barbaros ad deditionem traxit; quippe occupati metu paucitatem eorum qui a tergo erant aestimare non poterant. Itaque Cophen, - nam trepidantes reliquerat, - strenue revocant, et cum eo XXX principes mittunt, qui petram tradant et, ut incolumibus abire liceat, paciscantur. Ille quanquam verebatur, ne conspecta iuvenum paucitate deturbarent eos Barbari, tamen et fortunae suae confisus et Arimazi superbiae infensus nullam se condicionem deditionis accipere respondit. Arimazes, desperatis magis quam perditis rebus, cum propinquis nobilissimisque gentis suae descendit in castra; quos omnis verberibus adfectos sub ipsi radicibus petrae crucibus iussit adfigi. Multitudo deditorum incolis novarum urbium cum pecunia capta dono data est. Artabazus in petrae regionisque, quae adposita esset ei, tutela relictus.
LIBER OCTAVUS
I. Alexander maiore fama quam gloria in dicionem redacta petra, cum propter vagum hostem spargendae manus essent, in tres partes divisit exercitum. Hephaestionem uni, Coenon alteri duces dederat; ipse ceteris praeerat. Sed non eadem mens omnibus Barbaris fuit; armis quidam subacti, plures ante certamen imperata fecerunt; quibus eorum, qui in defectione perseveraverant, urbes agrosque iussit attribui. At exules Bactriani cum DCCC Massagetarum equitibus proximos vicos vastaverunt. Ad quos coercendos Attinas, regionis eius praefectus, CCC equites insidiarum, quae parabantur, ignarus eduxit. Namque hostis in silvis, - et erant forte campo iunctae. - armatum militem condidit, paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret. Itaque, inconposito agmine solutisque ordinibus Attinas praedabundus sequebatur; quem, praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt.
Celeriter ad Craterum huius cladis fama perlata est, qui cum omni equitatu supervenit; et Massagetae quidem iam refugerant. Dahae M oppressi sunt, quorum clade totius regionis finita defectio est. Alexander quoque Sogdianis rursus subactis Maracanda repetit; ibi Derdas, quem ad Scythas super Bosphorum colentes miserat, cum legatis gentis occurrit.
Phrataphernes quoque, qui Chorasmiis praeerat, Massagetis et Dahis regionum confinio adiunctus miserat, qui facturum imperata pollicerentur. Scythae petebant ut regis sui filiam matrimonio sibi iungeret: si dedignaretur adfinitatem, principes Macedonum cum primoribus suae gentis conubio coire pateretur; ipsum [regum] quoque regem venturum ad eum pollicebantur. Vtraque legatione benigne audita, Hephaestionem et Artabazum opperiens stativa habuit. Quibus adiunctis in regionem, quae appellatur Bazaira, pervenit.
Barbarae opulentiae in illis locis haud ulla sunt maiora indicia quam magnis nemoribus saltibusque nobilium ferarum greges clausi. Spatiosas ad hoc eligunt silvas crebris perennium aquarum fontibus amoenas; muris nemora cinguntur, turresque habent venantium receptacula. Quattuor continuis aetatibus intactum saltum fuisse constabat; quem Alexander cum toto exercitu ingressus agitari undique feras iussit. Inter quas cum leo magnitudinis rarae ipsum regem invasurus incurreret, forte Lysimachus, qui postea regnavit, proximus Alexandro venabulum obicere ferae coeperat. Quo rex repulso et abire iusso, adiecit tam a semet uno quam a Lysimacho leonem interfici posse. Lysimachus enim quondam, cum venarentur in Syria, occiderat quidem eximiae magnitudinis feram solus; sed, laevo humero usque ad ossa lacerato, ad ultimum periculi pervenerat. Id ipsum exprobrans ei, rex fortius quam locutus est fecit; nam feram non excepit modo, sed etiam uno vulnere occidit. Fabulam, quae obiectum leoni a rege Lysimachum temere vulgavit, ab eo casu, quem supra diximus, ortam esse crediderim. Ceterum Macedones, quamquam prospero eventu defunctus erat Alexander, tamen scivere gentis suae more, ne aut pedes venaretur, aut sine delectis principum atque amicorum. Ille IIII milibus ferarum deiectis in eodem saltu cum toto exercitu epulatus est.
Inde Maracanda reditum est; acceptaque aetatis excusatione ab Artabazo provinciam eius destinat Clito. Hic erat, qui apud Granicum amnem nudo capite regem dimicantem clipeo suo texit, et Rhosacis manum capiti regis inminentem gladio amputavit, vetus Philippi miles multisque bellicis operibus clarus. Hellanice, quae Alexandrum educaverat, soror eius, haud secus quam mater a rege diligebatur. Ob has causas validissimam imperii partem fidei eius tutelaeque commisit. Iamque iter parare in posterum iussus sollemni et tempestivo adhibetur convivio. In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare quae gesserat coepit, gravis etiam eorum auribus qui sentiebant vera memorari. Silentium tamen habuere seniores, donec Philippi res orsus obterere nobilem apud Chaeroneam victoriam sui operis fuisse iactavit, ademptamque sibi malignitate et invidia patris tantae rei gloriam. Illum quidem seditione inter Macedones milites et Graecos mercennarios orta debilitatum vulnere, quod in ea consternatione acceperat, iacuisse, non alias quam simulatione mortis tutiorem; se corpus eius protexisse clipeo suo, ruentesque in illum sua manu occisos. Quae patrem numquam aequo animo esse confessum, invitum filio debentem salutem suam. Itaque post expeditionem, quam sine eo fecisset ipse in Illyrios, victorem scripsisse se patri fusos fugatosque hostes; nec adfuisse usquam Philippum. Laude dignos esse non qui Samothracum initia viserent, cum Asiam uri vastarique oporteret, sed eos qui magnitudine rerum fidem antecessissent. Haec et his similia laeti audiere iuvenes; ingrata senioribus erant, maxime propter Philippum, sub quo diutius vixerant: cum Clitus ne ipse quidem satis sobrius ad eos, qui infra ipsum cubabant, conversus Euripidis rettulit carmen, ita ut sonus magis quam sermo exaudiri posset a rege. Quo significabatur male instituisse Graecos, quod tropaeis regum dumtaxat nomina inscriberent: alieno enim sanguine partam gloriam intercipi. Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent. Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat, omnia praesentibus praeferens. Hinc inter iuniores senesque orta contentio est; et rex, velut patienter audiret, quis Clitus obterebat laudes eius, ingentem iram conceperat. Ceterum, cum animo videretur imperaturus, si finem procaciter orto sermoni Clitus inponeret, nihil eorum omittente magis exasperabatur. Iamque Clitus etiam Parmenionem defendere audebat, et Philippi de Atheniensibus victoriam Thebarum praeferebat excidio, non vino modo, sed etiam animi prava contentione provectus. Ad ultimum: "Si moriendum", inquit, "est pro te, Clitus est primus; at cum victoriae arbitrium agis, praecipuum ferunt, qui procacissime patris tui memoriae inludunt. Sogdianam regionem mihi attribuis, totiens rebellem et non modo indomitam, sed quae ne subigi quidem possit. Mittor ad feras bestias praecipitia ingenia sortitas. Sed, quae ad me pertinent, transeo. Philippi milites spernis, oblitus, nisi hic Atharrias senex iuniores pugnam detractantes revocasset, adhuc nos circa Halicarnasum haesuros fuisse. Quomodo igitur Asiam etiam cum istis iunioribus subiecisti? Verum est, ut opinor, quod avunculum tuum in Italia dixisse constat, ipsum in viros incidisse, te in feminas."
Nihil ex omnibus inconsulte ac temere iactis regem magis moverat quam Parmenionis cum honore mentio inlata. Dolorem tamen rex pressit, contentus iussisse ut convivio excederet. Nec quicquam aliud adiecit quam forsitan eum, si diutius locutus foret, exprobraturum sibi fuisse vitam a semet ipso datam; hoc enim superbe saepe iactasse. Atque illum cunctantem adhuc surgere, qui proximi ei cubuerant, iniectis manibus iurgantes monentesque conabantur abducere. Clitus, cum abstraheretur, ad pristinam violentiam ira quoque adiecta suo pectore tergum illius esse defensum: nunc, postquam tanti meriti praeterierit tempus, etiam memoriam invisam esse proclamat. Attali quoque caedem obiciebat, et ad ultimum Iovis, quem patrem sibi Alexander adsereret, oraculum eludens veriora se regi quam patrem eius respondisse dicebat. Iam tantum irae conceperat rex, quantum vix sobrius ferre potuisset. Enimvero olim mero sensibus victis ex lecto repente prosiluit. Attoniti amici, ne positis quidem, sed abiectis poculis consurgunt in eventum rei, quam tanto impetu acturus esset, intenti. Alexander rapta lancea ex manibus armigeri Clitum adhuc eadem linguae intemperantia furentem percutere conatus a Ptolomaeo et Perdicca inhibetur. Medium conplexi et obluctari perseverantem morabantur: Lysimachus et Leonnatus etiam lanceam abstulerant. Ille militum fidem inplorans conprehendi se a proximis amicorum, quod Dareo nuper accidisset, exclamat; signumque tuba dari, ut ad regiam armati coirent, iubet. Tum vero Ptolomaeus et Perdiccas genibus advoluti orant, ne in tam praecipiti ira perseveret spatiumque potius animo det; omnia postero die iustius exsecuturum. Sed clausae erant aures, obstrepente ira. Itaque, inpotens animi procurrit in regiae vestibulum et, vigili excubanti hasta ablata, constitit in aditu quo necesse erat his qui simul cenaverant egredi. Abierant ceteri, Clitus ultimus sine lumine exibat. Quem rex, quisnam esset, interrogat. Eminebat etiam in voce sceleris, quod parabat, atrocitas; et ille iam non suae, sed regis irae memor Clitum esse et de convivio exire respondit. Haec dicentis latus hasta transfixit, morientisque sanguine adspersus: "I nunc", inquit, "ad Philippum et Parmenionem et Attalum."
II. Male humanis ingeniis natura consuluit, quod plerumque non futura, sed transacta perpendimus. Quippe rex, postquam ira mente decesserat, etiam ebrietate discussa magnitudinem facinoris sera aestimatione perspexit. Videbat tunc inmodica libertate abusum, sed alioqui egregium bello virum et, nisi erubesceret fateri, servatorem sui occisum. Detestabile carnificis ministerium occupaverat rex, verborum licentiam, quae vino poterat inputari, nefanda caede ultus. Manabat toto vestibulo cruor paulo ante convivae; vigiles attoniti et stupentibus similes procul stabant, liberioremque paenitentiam solitudo excipiebat. Ergo hastam ex corpore iacentis evolsam retorsit in semet; iamque admoverat pectori, cum advolant vigiles et repugnanti e manibus extorquent adlevatumque in tabernaculum deferunt. Ille humi prostraverat corpus: gemitu eiulatuque miserabili tota personans regia; laniare deinde os unguibus et circumstantes rogare, ne se tanto dedecori superstitem esse paterentur. Inter has preces tota nox extracta est; scrutantemque num ira deorum ad tantum nefas actus esset, subit anniversarium sacrificium Libero patri non esse redditum statuto tempore; itaque inter vinum et epulas caede commissa iram dei fuisse manifestam. Ceterum magis eo movebatur, quod omnium amicorum animos videbat attonitos; neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum: vivendum esse in solitudine, velut ferae bestiae, terrenti alias, alias timenti.
Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri. Quo posito ante ipsum lacrimis obortis: "Hanc", inquit, "nutrici meae gratiam rettuli, cuius duo filii apud Miletum pro mea gloria occubuere mortem. Hic frater, unicum orbitatis solacium, a me inter epulas occisus est! Quo nunc se conferet misera? Omnibus eius unus supersum, quem solum aequis oculis videre non poterit. Et ego, servatorum meorum latro, revertar in patriam, ut ne dexteram quidem nutrici sine memoria calamitatis eius offerre possim?" Et cum finis lacrimis querellisque non fieret, iussu amicorum corpus ablatum est. Rex triduum iacuit inclusus. Quem ut armigeri corporisque custodes ad moriendum obstinatum esse cognoverunt, universi in tabernaculum incumbunt diuque precibus ipsorum reluctatum aegre vicerunt, ut cibum caperet. Quoque minus caedis puderet, iure interfectum Clitum Macedones decernunt, sepultura quoque prohibituri, ni rex humari iussisset. Igitur X diebus maxime ad confirmandum pudorem apud Maracanda consumptis, cum parte exercitus Hephaestionem in regionem bactrianam misit commeatus in hiemem paraturum. Quam Clito ante destinaverat provinciam, Amyntae dedit. Ipse Xenippa pervenit. Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat. Bactrianorum exulum, qui ab Alexandro defecerant, receptaculum fuerat; sed, postquam regem adventare conpertum est, pulsi ab incolis II milia fere et D congregantur. Omnes equites erant, etiam in pace latrociniis adsueti; tum ferocia ingenia non bellum modo, sed etiam veniae desperatio efferaverat. Itaque ex inproviso adorti Amyntan praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant. Ad ultimum DCC suorum amissis, quorum CCC hostis cepit, dedere terga victoribus haud sane inulti; quippe LXXX Macedonum interfecerunt, praeterque eos CCC et L saucii facti sunt. Veniam tamen etiam post alteram defectionem inpetraverunt. His in fidem acceptis in regionem, quam Nautaca appellant, rex cum toto exercitu venit. Satrapes erat Sisimithres, duobus ex sua matre filiis genitis: quippe apud eos parentibus stupro coire cum liberis fas est. Is armatis popularibus fauces regionis, qua in artissimum cogitur, valido munimento saepserat; praeterfluebat torrens amnis. Terga petra claudebat; hanc manu perviam incolae fecerant. Sed aditu specus accipit lucem; interiora nisi inlato lumine obscura sunt. Perpetuus cuniculus iter praebet in campos, ignotum nisi indigenis. At Alexander, quamquam angustias naturali situ munitas ac validas manu Barbari tuebantur, tamen arietibus admotis munimenta, quae manu adiuncta erant, concussit, fundisque et sagittis propugnantium plerosque deiecit; quos ubi dispersos fugavit, ruinas munimentorum superegressus ad petram admovit exercitum. Ceterum interveniebat fluvius, coeuntibus aquis ex superior fastigio in vallem; magnique operis videbatur tam vastam voraginem explere. Caedi tamen arbores et saxa congeri iussit; ingensque Barbaros pavor rudes ad talia opera concusserat, excitatam molem subito cernentes. Itaque rex, ad deditionem metu posse conpelli ratus, Oxarten misit nationis eiusdem, sed dicionis suae, qui suaderet duci ut traderet petram. Interim ad augendam formidinem et turres admovebantur, et excussa tormentis tela micabant. Itaque verticem petrae omni alio praesidio damnato petiverunt. At Oxartes trepidum diffidentemque rebus suis Sisimithren coepit hortari ut fidem quam vim Macedonum mallet experiri, neu moraretur festinationem victoris exercitus in Indiam tendentis: cui quisquis semet offerret, in suum caput alienam cladem esse versurum. Et ipse quidem Sisimithres deditionem annuebat; ceterum mater eademque coniunx morituram se ante denuntians, quam in ullius veniret potestatem, Barbari animum ad honestiora quam tutiora converterat, pudebatque libertatis maius esse apud feminas quam apud viros pretium. Itaque dimisso internuntio pacis obsidionem ferre decreverat. Sed, cum hostis vires suasque pensaret, rursus muliebris consilii, quod praeceps magis quam necessarium esse credebat, paenitere eum coepit, revocatoque strenue Oxarte, futurum se in regis potestate respondit, unum id precatus, ne voluntatem et consilium matris suae proderet, quo facilius venia illi quoque inpetraretur. Praemissum igitur Oxarten cum matre liberisque et totius cognationis grege sequebatur, ne exspectato quidem fidei pignore, quod Oxartes promiserat. Rex equite praemisso, qui reverti eos iuberet opperirique praesentiam ipsius, supervenit, et victimis Minervae ac Victoriae caesis imperium Sisimithri restituit, spe maioris etiam provinciae facta, si cum fide amicitiam ipsius coluisset. Duos illi iuvenes patre tradente secum militaturos sequi iussit. Relicta deinde phalange ad subigendos, qui defecerant, cum equite processit. Arduum et inpeditum saxis iter primo utcumque tolerabant, mox equorum non ungulis modo attritis, sed corporibus etiam fatigatis sequi plerique non poterant, et rarius subinde agmen fiebat pudorem, ut fere fit, inmodico labore vincente. Rex tamen subinde equos mutans sine intermissione fugientes insequebatur. Nobiles iuvenes comitari eum soliti defecerant praeter Philippu: Lysimachi erat frater, tum primum adultus et, quod facile adpareret, indolis rarae. Is pedes, incredibile dictu, per D stadia vectum regem comitatus est, saepe equum suum offerente Lysimacho; nec tamen ut digrederetur a rege effici potuit, cum lorica indutus arma gestaret. Idem, cum perventum esset in saltum, in quo se Barbari abdiderant, nobilem edidit pugnam, regemque comminus cum hoste dimicantem protexit. Sed, postquam Barbari in fugam effusi deseruere silvas, animus, qui in ardore pugnae corpus sustentaverat, liquit; subitoque ex omnibus membris profuso sudore arboris proximae stipiti se adplicuit: deinde, ne illo quidem adminiculo sustinente, manibus regis exceptus est, inter quas conlapsus extinguitur. Maestum regem alius haud levis dolor excepit. Erigyius inter claros duces fuerat; quem extinctum esse paulo ante quam reverteretur in castra, cognovit. Vtriusque funus omni apparatu atque honore celebratum est.
III. Dahas deinde statuerat petere; ibi namque Spitamenen esse cognoverat. Sed hanc quoque expeditionem, ut pleraque alia, fortuna indulgendo ei numquam fatigata pro absente transegit. Spitamenes uxoris inmodico amore flagrabat; quam aegre fugam et nova subinde exilia tolerantem in omne discrimen comitem trahebat. Illa malis fatigata identidem muliebres adhibere blanditias, ut tandem fugam sisteret victorisque Alexandri clementiam expertus placaret quem effugere non posset. Tres adulti erant liberi ex eo geniti, quos cum pectori patris admovisset, ut saltem eorum misereri vellet, orabat; et, quo efficaciores essent preces, haud procul erat Alexander. Ille se prodi, non moneri ratus et formae profecto fiducia cupere eam quam primum dedi Alexandro acinacem strinxit, percussurus uxorem, nisi prohibitus esset fratrum eius occursu. Ceterum abire conspectu iubet addito metu mortis, si se oculis eius obtulisset; et ad desiderium levandum noctes agere inter pelices coepit. Sed penitus haerens amor fastidio praesentium accensus est. Itaque, rursus uni ei deditus, orare non destitit, ut tali consilio abstineret patereturque sortem, quamcumque iis fortuna fecisset: sibi mortem deditione esse leviorem. At illa purgare se, quod, quae utilia esse censebat, muliebriter forsitan, sed fida tamen mente suasisset; de cetero futuram in viri potestate. Spitamenes simulato captus obsequio de die convivium apparari iubet; vinoque et epulis gravis et semisomnus in cubiculum fertur. Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum, cruore respersa, servo suo conscio facinoris tradit. Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro iubet esse quae ex ipsa deberet agnoscere. Ille protinus Barbaram iussit admitti. Quam ut respersam cruore conspexit, ratus ad deplorandam contumeliam venisse, dicere quae vellet, iubet. At illa servum, quem in vestibulo stare iusserat, introduci desideravit. Qui, quia caput Spitamenis veste tectum habebat, suspectus scrutantibus quid occuleret ostendit. Confuderat oris exsanguis notas pallor, nec quis esset nosci satis poterat. Ergo rex, certior factus humanum caput adferre eum, tabernaculo excessit; percontatusque, quid rei sit, illo profitente cognoscit. Variae hinc cogitationes invicem animum diversa agitantem commoverant. Meritum ingens in semet esse credebat, quod transfuga et proditor, tantis rebus, si vixisset, iniecturus moram, interfectus esset. Contra facinus ingens aversabatur, cum optime meritum de ipsa, communium parentem liberum, per insidias interemisset. Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit ut excederet castris, neu licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
Dahae Spitamenis caede conperta Dataphernen, defectionis eius participem, vinctum Alexandro seque dedunt. Ille maxima praesentium curarum parte liberatus convertit animum ad vindicandas iniurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur. Ergo Phratapherni Hyrcaniam et Mardos cum Tapuris tradidit, mandavitque ut Phradaten, cui succedebat, ad se in custodiam mitteret. Arsami, Drangarum praefecto, substitutus est Stasanor. Arsaces in Mediam missus, ut Oxydates inde discederet. Babylonia demortuo Mazaeo Ditameni subiecta est.
IV. His compositis tertio mense ex hibernis movit exercitum regionem, quae Gazaba appellatur, aditurus. Primus dies quietum iter praebuit; proximus ei, nondum quidem procellosus et tristis, obscurior tamen pristino non sine minis crescentis mali praeteriit. Tertio ab omni parte caeli emicare fulgura, et nunc internitente luce nunc condita non oculos modo meantis exercitus, sed etiam animos terrere coeperunt. Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur; attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec considere audebat. Tum repente imber grandinem incutiens torrentis modo effunditur, ac primo quidem armis suis tecti exceperant; sed iam nec retinere arma lubrica [et] rigentes manus poterant nec ipsi destinare, in quam regionem obverterent corpora, cum undique tempestatis violentia maior, quam vitabatur, occurreret. Ergo ordinibus solutis per totum saltum errabundum agmen ferebatur; multique prius metu quam labore defetigati prostraverant humi corpora, quamquam imbrem vis frigoris concreto gelu adstrinxerat. Alii se stipitibus arborum admoverant; id plurimis et adminiculum et suffugium erat. Nec fallebat ipsos morti locum eligere, cum inmobilis vitalis calor linqueret: sed grata erat pigritia corporum fatigatis, nec recusabant extingui quiescendo: quippe non vehemens modo, sed etiam pertinax vis mali insistebat; lucemque, naturale solacium, praeter tempestatem haud disparem nocti silvarum quoque umbra suppresserat. Rex unus tanti mali patiens circumire milites, contrahere dispersos, adlevare prostratos, ostendere procul evolutum ex tuguriis fumum hortarique, ut proxima quaeque suffugia occuparent. Nec ulla res magis saluti fuit quam quod multiplicato labore sufficientem malis, quis ipsi cesserant, regem deserere erubescebant. Ceterum efficacior in adversis necessitas quam ratio frigoris remedium invenit. Dolabris enim silvas sternere adgressi passim acervos struesque accenderunt. Continenti incendio ardere crederes saltum et vix inter flammas agminibus relictum locum. Hic calor stupentia membra commovit; paulatimque spiritus, quem continuerat rigor, meare libere coepit. Excepere alios tecta Barbarorum, quae in ultimo saltu abdita necessitas investigaverat; alios castra, quae in humido quidem, sed iam caeli mitescente saevitia locaverunt. Duo milia militum atque lixarum calonumque pestis illa consumpsit. Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat. Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans, tamen in castra pervenerat; quo viso rex, quamquam ipse tum maxime admoto igne refovebat artus, ex sella sua exiluit, torpentemque militem et vix compotem mentis demptis armis in sua sede iussit considere. Ille diu nec ubi requiesceret nec a quo esset exceptus agnovit; tandem recepto calore vitali, ut regiam sedem regemque vidit, territus surgit. Quem intuens Alexander: "Ecquid intellegis, miles", inquit, "quanto meliore sorte quam Persae sub rege vivatis? Illis enim in sella regis consedisse capital foret, tibi saluti fuit."
Postero die, convocatis amicis copiarumque ducibus, pronuntiari iussit ipsum omnia quae amissa essent redditurum; et promisso fides extitit. Nam Sisimithres multa iumenta et camelorum II milia adduxit pecoraque et armenta; quae distributa pariter militem et damno et fame liberaverunt. Rex gratiam sibi relatam a Sisimithre praefatus sex dierum cocta cibaria ferre milites iussit, Sacas petens: totam hanc regionem depopulatus XXX milia pecorum ex praeda Sisimithri dono dat.
Inde pervenit in regionem, cui Oxyartes satrapes nobilis praeerat, qui se regis potestati fideique permisit. Ille imperio ei reddito haud amplius quam ut duo ex tribus filiis secum militarent exegit. Satrapes etiam eum, qui penes ipsum relinquebatur, tradit. Barbara opulentia convivium, quo regem accipiebat, instruxerat. Id cum multa comitate celebraret, introduci XXX nobiles virgines iussit. Inter quas erat filia ipsius, Roxane nomine, eximia corporis specie et decore habitus in Barbaris raro. Quae, quamquam inter electas processerat, omnium tamen oculos convertit in se, maxime regis minus iam cupiditatibus suis imperantis inter obsequia Fortunae, contra quam non satis cauta mortalitas est. Itaque ille, qui uxorem Darei, qui duas filias virgines, quibus forma praeter Roxanen conparari nulla potuerat, haud alio animo quam parentis aspexerat, tunc in amorem virgunculae, si regia stirpi conpararetur, ignobilis ita effusus est, ut diceret ad stabiliendum regnum pertinere Persas et Macedones conubio iungi; hoc uno modo et pudorem victis et superbiam victoribus detrahi posse: Achillem quoque, a quo genus ipse deduceret, cum captiva coisse; ne inferri nefas arbitrentur: illam matrimonii iure velle iungi. Insperato gaudio laetus pater sermonem eius excipit; et rex in medio cupiditatis ardore iussit adferri patrio more panem, - hoc erat apud Macedonas sanctissimum coeuntium pignus, - quem divisum gladio uterque libabat. Credo eos, qui gentis mores condiderunt, parco et parabili victu ostendere voluisse iungentibus opes, quantulo contenti esse deberent. Hoc modo rex Asiae et Europae introductam inter convivales ludos matrimonio sibi adiunxit e captiva geniturus, qui victoribus imperaret. Pudebat amicos super vinum et epulas socerum ex diditis esse delectum. Sed post Cliti caedem libertate sublata vultu, qui maxime seruit, adsentiebantur.
V. Ceterum Indiam et inde Oceanum petiturus, ne quid a tergo, quod destinata inpedire posset, moveretur, ex omnibus provinciis XXX milia iuniorum legi iussit et ad se armata perduci, obsides simul habiturus et militer. Craterum autem ad persequendos Haustanen et Catanen, qui ab ipso defecerant, misit; quorum Haustanes captus est, Catanes in proelio occisus. Polypercon quoque regionem, quae Bubacene appellatur, in dicionem redegit. Itaque omnibus conpositis cogitationes in bellum Indicum vertit. Dives regio habebatur non auro modo, sed gemmis quoque margaritisque, ad luxum magis quam ad magnificentiam exculta. Periti militares auro et ebore fulgere dicebant. Itaque, necubi vinceretur, cum ceteris praestaret, scutis argenteas lamnas, equis frenos aureos addidit, loricas quoque alias auro, alias argento adornavit; CXX milia armatorum erant, quae regem ad id bellum sequebantur. Iamque omnibus praeparatis ratus, quod olim prava mente conceperat, tunc esse maturum, quonam modo caelestes honores usurparet coepit agitare. Iovis filium non dici tantum se, sed etiam credi volebat, tamquam perinde animis imperare posset ac linguis, iussitque more Persarum Macedonas venerabundos ipsum salutare, prosternentes humi corpora. Non deerat talia concupiscenti perniciosa adulatio, perpetuum malum regum, quorum opes saepius adsentatio quam hostis evertit. Nec Macedonum haec erat culpa, - nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit, - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus. Agis quidam Argivus, piissimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, - hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, - et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege praeferebantur, hi tum caelum illi aperiebant, Herculemque et Patrem Liberum et cum Polluce Castorem novo numini cesuros esse iactabant. Igitur festo die omni opulentia convivium exornari iubet, cui non Macedones modo et Graeci principes amicorum, sed etiam hostium nobiles adhiberentur. Cum quibus cum discubuisset rex, paulisper epulatus convivio egreditur. Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit; merita deinde percensuit, quibus uno modo referri gratiam posse, si, quem intellegerent deum esse, confiterentur exigua turis inpensa tanta beneficia pensaturi. Persas quidem non pie solum, sed etiam prudenter reges suos inter deos colere: maiestatem enim imperii salutis esse tutelam. Ne Herculem quidem et Patrem Liberum prius dicatos deos, quam vicissent secum viventium invidiam: tantum de quoque posteros credere, quantum praesens aetas spopondisset. Quod si ceteri dubitent, semetipsum, cum rex inisset convivium, prostraturum humi corpus; debere idem facere ceteros, et in primis sapientia praeditos: ab illis enim cultus in regem exemplum esse prodendum.
Haud perplexe in Callisthenen dirigebatur oratio. Gravitas viri et prompta libertas invisa erat regi, quasi solus Macedonas paratos ad tale obsequium moraretur. Is tum silentio facto unum illum intuentibus ceteris: "Si rex", inquit, "sermoni tuo adfuisset, nullius profecto vox responsuri tibi desideraretur; ipse enim peteret ne in peregrinos externosque ritus degenerare se cogeres, neu rebus felicissime gestis invidiam tali adulatione contraheres. Sed quoniam abest, ego tibi pro illo respondeo: nullum esse eundem et diuturnum et praecoquem fructum; caelestesque honores non dare te regi, sed auferre. Intervallo enim opus est ut credatur deus, semperque hanc gratiam magnis viris posteri reddunt. Ego autem seram inmortalitatem precor regi, et ut vita diuturna sit et aeterna maiestas. Hominem consequitur aliquando, nunquam comitatur divinitas. Herculem modo et Patrem Liberum consecratae inmortalitas exempla referebas. Credisne illos unius convivii decreto deos factos? Prius ab oculis mortalium amolita Natura est, quam in caelum Fama perveheret. Scilicet ego et tu, Cleo, deos facimus! a nobis divinitatis suae auctoritatem accepturus est rex! Potentiam tuam experiri libet: fac aliquem regem, si deum potes facere. Facilius est caelum dare quam imperium? Di propitii sine invidia, quae Cleo dixit, audierint eodemque cursu, quo fluxere adhuc res, ire patiantur. Nostris moribus velint non esse contentos. Non pudet patriae, nec desidero, ad quem modum rex mihi colendus sit, discere a victis; quos equidem victores esse confiteor, si ab illis leges, quis vivamus, accipimus."
Aequis auribus Callisthenes velut vindex publicae libertatis audiebatur. Expresserat non adsensionem modo, sed etiam vocem, seniorum praecipue, quibus gravis erat inveterati moris externa mutatio. Nec quicquam eorum, quae invicem iactata erant, rex ignorabat, cum post aulaea, quae lectis obduxerat, staret. Igitur ad Agin et Cleonem misit, ut sermone finito Barbaros tantum, cum intrasset, procumbere suo more paterentur; et paulo post, quasi potiora quaedam egisset, convivium repetit. Quem venerantibus Persis Polypercon, qui cubabat super regem, unum ex his mento contingentem humum per ludibrium coepit hortari ut vehementius id quateret ad terram; elicuitque iram Alexandri, quam olim animo capere non poterat. Itaque rex: "Tu autem", inquit, "non veneraberis me? An tibi uni digni videmur esse ludibrio?" Ille nec regem ludibrio nec se contemptu dignum esse respondit. Tum detractum eum lecto rex praecipitat in terram; et, cum is pronus corruisset: "Videsne", inquit, "idem te fecisse, quod in alio paulo ante ridebas?" Et tradi eo in custodiam iusso, convivium solvit.
VI. Polyperconti quidem postea castigato diu ignovit; in Callisthenen olim contumacia suspectum pervicacioris irae fuit. Cuius explendae matura obvenit occasio. Mos erat, ut supra dictum est, principibus Macedonum adultos liberos regibus tradere ad munia haud multum servilibus ministeriis abhorrentia. Excubabant servatis noctium vicibus proximi foribus eius aedis, in qua rex adquiescebat; per hos pelices introducebantur alio aditu, quam quem armati obsidebant. Idem acceptos ad agasonibus equos, cum rex ascensurus esset, admovebant; comitabanturque et venantem et in proeliis omnibus artibus studiorum liberalium exculti. Praecipuus honor habebatur, quod licebat sedentibus vesci cum rege. Castigandi eos verberibus nullius potestas praeter ipsum erat. Haec cohors velut seminarium ducum praefectorumque apud Macedonas fuit; hinc habuere posteri reges, quorum stirpi post multas aetates Romani opes ademerunt.
Igitur Hermolaus, puer nobilis ex regia cohorte, cum aprum telo occupasset, quem rex ferire destinaverat, iussu eius verberibus adfectus est; quam ignominiam aegre ferens deflere apud Sostratum coepit. Ex eadem cohorte erat Sostratus, amore eius ardens. Qui cum laceratum corpus, in quo deperibat, intueretur, forsitan olim ob aliam quoque causam regi infestus, iuvenem sua sponte iam motum data fide acceptaque perpulit, ut occidendi regem consilium secum iniret. Nec puerili impetu rem exsecuti sunt: quippe sollerter legerunt, quos in societatem sceleris adsciscerent. Nicostratum, Antipatrum Asclepiodorumque et Philotan placuit adsumi; per hos adiecti sunt Anticles, Elaptonius et Epimenes. Ceterum agendae rei haud sane facilis patebat vis: opus erat eadem omnis coniuratos nocte excubare, ne ab expertibus consilii inpedirentur; forte autem alius alia nocte excubabat. Itaque in permutandis stationum vicibus ceteroque apparatu exsequendae rei XXX et duo dies absumpti sunt. Aderat nox, qua coniurati excubare debebant, mutua fide laeti, cuius documentum tot dies fuerant: neminem metus spesve mutaverat; tanta omnibus vel in regem ira vel fides inter ipsos fuit!
Stabant igitur ad fores aedis eius, in qua rex vescebatur, ut convivio egressum in cubiculum deducerent. Sed fortuna ipsius simulque epulantium comitas provexit omnes ad largius vinum; ludi etiam convivales extraxere tempus, nunc laetantibus coniuratis quod sopitum adgressuri essent, nunc sollicitis, ne in lucem convivium extraheret. Quippe alios in stationem oportebat prima luce succedere, ipsorum post septimum diem reditura vice: nec sperare poterant in illud tempus omnibus duraturam fidem.
Ceterum cum iam lux adpeteret, et convivium solvitur et coniurati exceperunt regem, laeti occasionem exsequendi sceleris admotam, cum mulier attonitae, ut creditum est, mentis conversari in regia solita, quia instinctu videbatur futura praedicere, non occurrit modo abeunti, sed etiam semet obiecit; vultuque et oculis motum praeferens animi, ut rediret in convivium monuit. Et ille per ludum bene deos suadere respondit; revocatisque amicis in horam diei ferme secundam convivii tempus extraxit. Iam alii ex cohorte in stationem successerant, ante cubiculi fores excubituri; adhuc tamen coniurati stabant, vice officii sui expleta: adeo pertinax spes est, quam humanae mentes devoraverunt. Rex benignius quam alias adlocutus discedere eos ad curanda corpora, quoniam tota nocte perstitissent, iubet. Data singulis L sestertia, conlaudatique, quod etiam aliis tradita vice tamen excubare perseverassent. Illi tanta spe destituti domos abeunt; et ceteri quidem exspectabant stationis suae noctem: Epimenes sive comitate regis, qua ipsum inter coniuratos exceperat, repente mutatus, sive quia coeptis deos obstare credebat, fratri suo Eurylocho, quem antea expertem esse consilii voluerat, quid pararetur aperit. Omnibus Philotae supplicium in oculis erat. Itaque protinus inicit fratri manum, et in regiam pervenit: excitatisque custodibus corporis, ad salutem regis pertinere quae adferret adfirmat. Et tempus, quo venerant, et vultus haud sane securi animi index et maestitia e duobus alterius Ptolomaeum ac Leonnatum excubantes ad cubiculi limen excitaverunt. Itaque apertis foribus et lumine inlato sopitum mero ac somno excitant regem. Ille, paulatim mente collecta, quid adferrent interrogat. Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quamquam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret, et per se potissimum profiteretur indicium: in eam ipsam noctem, quae decederet, insidias conparatas fuisse: auctores scelesti consilii esse, quos minime crederet rex.
Tum Epimenes cuncta ordine consciorumque nomina exponit. Callisthenen non ut participem facinoris nominatum esse constabat, sed solitum puerorum sermonibus vituperantium criminantiumque regem faciles aures praebere. Quidam adiciunt, cum Hermolaus apud eum quoque verberatum se a rege quereretur, dixisse Callisthenen meminisse debere eos iam viros esse; idque ad consolandam patientiam verberum an ad incitandum iuvenum dolorem dictum esset, in ambiguo fuisse. Rex animi corporisque sopore discusso, cum tanti periculi quo evaserat imago oculis oberraret, Eurylochum L talentis et cuiusdam Tyridatis opulentis bonis protinus donat fratremque, antequam pro salute eius precaretur, restituit. Sceleris autem auctores, interque eos Callisthenen, vinctos adservari iubet. Quibus in regiam adductis, toto die et nocte proxima mero ac vigiliis gravis adquievit. Postero autem frequens consilium adhibuit, cui patres propinquique eorum, de quibus agebatur, intererant, ne de sua quidem salute securi: quippe Macedonum more perire debebant omnium devotis capitibus, qui sanguine contigissent reos. Rex introduci coniuratos praeter Callisthenen iussit, atque quae agitaverant sine cunctatione confessi sunt. Increpantibus deinde universis eos ipse rex, quo suo merito tantum in semet cogitassent facinus, interrogat.
VII. Stupentibus ceteris Hermolaus: "Nos vero", inquit, "quoniam, quasi nescias, quaeris, occidendi te consilium iniimus, quia non ut ingenuis imperare coepisti, sed quasi in mancipia dominaris." Primus ex omnibus pater ipsius Sopolis parricidam etiam parentis sui clamitans esse consurgit, et ad os manu obiecta scelere et malis insanientem ultra negat audiendum. Rex, inhibito patre, dicere Hermolaum iubet, quae ex magistro didicisset Callisthene.
Et Hermolaus: "Vtor", inquit, "beneficio tuo, et dico quae nostris malis didici. Quota pars Macedonum saevitiae tuae superest? quotus quidem non a vilissimo sanguine? Attalus et Philotas et Parmenio et Lyncestes Alexander et Clitus, quantum ad hostes pertinet, vivunt, stant in acie, te clipeis suis protegunt, et pro gloria tua, pro victoria vulnera excipiunt: quibus tu egregiam gratiam retulisti. Alius mensam tuam sanguine suo adspersit; alius ne simplici quidem morte defunctus est; duces exercituum tuorum in eculeum inpositi Persis quos vicerant fuere spectaculo. Parmenio indicta causa trucidatus est, per quem Attalum occideras: invicem enim miserorum uteris manibus ad expetenda supplicia et, quos paulo ante ministros caedis habuisti, subito ab aliis iubes trucidari."
Obstrepunt subinde cuncti Hermolao; pater supremum strinxerat ferrum, percussurus haud dubie, ni inhibitus esset a rege; quippe Hermolaum dicere iussit petiitque, ut causas supplicii augentem patienter audirent. Aegre ergo coercitis rursus Hermolaus: "Quam liberaliter", inquit, "pueris rudibus ad dicendum agere permittis! At Callisthenis vox carcere inclusa est, quia solus potest dicere. Cur enim non producitur, cum etiam confessi audiuntur? nempe quia liberam vocem innocentis audire metuis, ac ne vultum quidem pateris. Atqui nihil eum fecisse contendo. sunt hic, qui mecum rem pulcherrimam cogitaverunt: nemo est, qui conscium fuisse nobis Callisthenen dicat, cum morti olim destinatus sit a iustissimo et patientissimo rege.
Haec ergo sunt Macedonum praemia, quorum ut supervacuo et sordido abuteris sanguine! At tibi XXX milia mulorum captivum aurum vehunt, cum milites nihil domum praeter gratuitas cicatrices relaturi sunt. Quae tamen omnia tolerare potuimus, antequam nos Barbaris dederes et novo more victores sub iugum mitteres. Persarum te vestis et disciplina delectat: patrios mores exosus es. Persarum ergo, non Macedonum regem occidere voluimus. Et te transfugam belli iure persequimur. Tu Macedonas voluisti genua tibi ponere, venerarique te ut deum; tu Philippum patrem aversaris; et, si quis deorum ante Iovem haberetur, fastidires etiam Iovem. Miraris, si liberi homines superbiam tuam ferre non possumus? Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in servitute vivendum? Tu quidem, si emendari potes, multum mihi debes. Ex me enim scire coepisti, quid ingenui homines ferre non possint. De cetero parce, quorum orbam senectutem suppliciis ne oneraveris. Nos iube duci, ut, quod ex tua morte petieramus, consequamur ex nostra." Haec Hermolaus.
VIII. At rex: "Quam falsa sunt", inquit, "quae iste tradita a magistro suo dixit, patientia mea ostendit. Confessum enim ultimum facinus, tamen, non solum ipse audivi, sed ut vos audiretis expressi, non inprudens, cum permisissem latroni huic dicere usurum eum rabie, qua conpulsus est, ut me, quem parentis loco colere deberet, vellet occidere. Nuper cum procacius se in venatione gessisset, more patrio et ab antiquissimis Macedoniae regum usurpato, castigari eum iussi. Hoc et oportet fieri, et ferunt a tutoribus pupilli, a maritis uxores; servis quoque pueros huius aetatis verberare concedimus. Haec est saevitia in ipsum mea, quam inpia caede voluit ulcisci. Nam in ceteros, qui mihi permittunt uti ingenio meo, quam mitis sim non ignoratis: commemorare supervacuum est. Hermolao parricidarum supplicia non probari, cum eadem ipse meruerit, minime hercule admiror. Nam cum Parmenionem et Philotan laudat, suae servit causae. Lyncestem vero Alexandrum bis insidiatum capiti meo a duobus indicibus liberavi; rursus convictum per triennium tamen distuli, donec vos postularetis ut tandem debito supplicio scelus lueret. Attalum, antequam rex essem, hostem meo capiti fuisse meministis. Clitus utinam non coegisset me sibi irasci; cuius temerariam linguam probra dicentis mihi et vobis diutius tuli, quam ille eadem me dicentem tulisset. Regum ducumque clementia non in ipsorum modo, sed etiam in illorum, qui parent, ingeniis sita est. Obsequio mitigantur imperia: ubi vero reverentia excessit animis et summa imis confundimus, vi opus est ut vim repellamus. Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit? nolo singulos vestrum excitare, ne invisam mihi liberalitatem meam faciam, si pudori vestro gravem fecero. Totum exercitum adspicite: qui paulo ante nihil praeter arma habebat, nunc argenteis cubat lectis; mensas auro onerant, servorum greges ducunt, spolia de hostibus sustinere non possunt.
At enim Persae, quos vicimus, in magno honore sunt apud me! Equidem moderationis meae certissimum indicium est, quod ne victis quidem superbe impero. Veni enim in Asiam, non ut funditus everterem gentes nec ut dimidiam partem terrarum solitudinem facerem, sed ut illos, quos bello subegissem, victoriae meae non paeniteret. Itaque militant vobiscum, pro imperio vestro sanguinem fundunt, qui superbe habiti rebellassent. Non est diuturna possessio, in quam gladio inducimur; beneficiorum gratia sempiterna est. Si habere Asiam, non transire volumus, cum his communicanda est nostra clementia: horum fides stabile et aeternum faciet imperium. Et sane plus habemus, quam capimus. Insatiabilis autem avaritiae est adhuc inplere velle quod iam circumfluit. Morem tamen eorum in Macedonas transfundo! In multis enim gentibus esse video, quae non erubescamus imitari; nec aliter tantum imperium apte regi potest, quam ut quaedam et tradamus illis et ab isdem discamus.
Illud paene dignum risu fuit, quod Hermolaus postulabat a me, ut aversarer Iovem, cuius oraculo adgnoscor. An etiam, quid di respondeant, in mea potestate est? Obtulit nomen filii mihi: recipere ipsis rebus, quas agimus, haud alienum fuit. Vtinam Indi quoque deum esse me credant! fama enim bella constant, et saepe etiam, quod falso creditum est, veri vicem obtinuit. An me luxuriae indulgentem putatis arma vestra auro argentoque adornasse? Adsuetis nihil vilius hac videre materia volui ostendere Macedonas invictos ceteris nec auro quidem vinci. Oculos ergo primum eorum sordida omnia et humilia exspectantium capiam; et docebo nos non auri aut argenti cupidos, sed orbem terrarum subacturos venire. Quam gloriam tu, parricida, intercipere voluisti, et Macedonas rege adempto devictis gentibus dedere. At nunc mones me ut vestris parentibus parcam! Non oportebat quidem vos scire quid de his statuissem, quo tristiores periretis, si qua vobis parentum memoria et cura est: sed olim istum morem occidendi cum scelestis insontes propinquos parentesque solvi; et profiteor in eodem honore futuros omnes eos, in quo fuerunt. Nam tuum Callisthenen, cui uni vir videris, quia latro es, scio cur produci velis, ut coram his probra quae in me modo iecisti, modo audisti, illius quoque ore referantur. Quem, si Macedo esset, tecum introduxissem, dignissimum te discipulo magistrum: nunc Olynthio non idem iuris est."
Post haec consilium dimisit, tradique damnatos hominibus, qui ex eadem cohorte erant, iussit. Illi, ut fidem suam saevitia regi adprobarent, excruciatos necaverunt. Callisthenes quoque tortus interiit, initi consilii in caput regis innoxius, sed haud quaquam aulae et adsentantium accommodatus ingenio. Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa: quam crudelitatem sera paenitentia consecuta est.
IX. Sed ne otium serendis rumoribus natum aleret, in Indiam movit, semper bello quam post victoriam clarior. India tota ferme spectat orientem, minus in latitudinem quam recta regione spatiosa. Quae austrum accipiunt, in altius terrae fastigium excedunt; plana sunt cetera, multisque inclitis amnibus Caucaso monte ortis placidum per campos iter praebent. Indus gelidior est quam ceteri; aquas vehit a colore maris haud multum abhorrentes. Ganges omnium ab Oriente fluvius eximius a meridiana regione decurrit, et magnorum montium iuga recto alveo stringit; inde eum obiectae rupes inclinant ad orientem. Vterque Rubro mari accipitur. Indus ripas multasque arbores cum magna soli parte exorbet, saxis quoque inpeditus, quis crebro reverberatur; ubi mollius solum reperit, stagnat insulasque molitur. Acesines eum auget; Ganges decursurum in mare intercipit, magnoque motu amnis uterque colliditur, quippe Ganges asperum os influenti obicit, nec repercussae aquae cedunt.
Diardines minus celeber auditu est, quia per ultima Indiae currit; ceterum non crocodillos modo, uti Nilus, sed etiam delphinos ignotasque aliis gentibus beluas alit. Ethymantus crebris flexibus subinde curvatus ab accolis rigantibus carpitur: ea causa est, cur tenues reliquias iam sine nomine in mare emittat. Multis praeter hos amnibus tota regio dividitur, sed ignobiles, quia non adita interfluunt. Ceterum, quae propiora sunt mari, aquilone maxime deuruntur; is cohibitus iugis montium ad interiora non penetrat, ita alendis frugibus mitia. Sed adeo in illa plaga mundus statas temporum vices mutat, ut, cum alia fervore solis exaestuant, Indiam nives obruant, rursusque, ubi cetera rigent, illic intolerandus aestus existat; nec, cur verterit se natura, causa. Mare certe, quo adluitur, ne colore quidem abhorret a ceteris; ab Erythro rege inditum est nomen, propter quod ignari rubere aquas credunt. Terra lini ferax; inde plerisque sunt vestes. Libri arborum teneri, haud secus quam chartae, litterarum notas capiunt. Aves ad imitandum humanae vocis sonum dociles sunt "animalia invisitata ceteris gentibus, nisi invecta". Eadem terra rhinocerotas alit, non generat. Elephantorum maior est vis quam quos in Africa domitant, et viribus magnitudo respondet. Aurum flumina vehunt, quae leni modicoque lapsu segnes aquas ducunt. Gemmas margaritasque mare litoribus infundit; neque alia illis maior opulentiae causa est, utique postquam vitiorum commercium vulgavere in exteras gentes: quippe aestimantur purgamenta exaestuantis freti pretio, quod libido constituit.
Ingenia hominum, sicut ubique, apud illos locorum quoque situs format. Corpora usque pedes carbaso velant; soleis pedes, capita linteis vinciunt; lapilli ex auribus pendent; brachia quoque et lacertos auro colunt, quibus inter populares aut nobilitas aut opes eminent. Capillum pectunt saepius, quam tondent, mentum semper intonsum est; reliquam oris cutem ad speciem levitatis exaequant. Regum tamen luxuria, quam ipsi magnificentiam appellant, super omnium gentium vitia. Cum rex semet in publico conspici patitur, turibula argentea ministri ferunt, totumque iter, per quod ferri destinavit, odoribus conplent. Aurea lectica margaritis circumpendentibus recubat; distincta sunt auro et purpura carbasa quae indutus est; lecticam sequuntur armati corporisque custodes. Inter quos ramis aves pendent, quas cantu seriis rebus obstrepere docuerunt. Regia auratas columnas habet: totas eas vitis auro caelata percurrit, aviumque, quarum visu maxime gaudent, argenteae effigies opera distinguunt. Regia adeuntibus patet, cum capillum pectit atque ornat: tunc responsa legationibus, tunc iura popularibus reddit. Demptis soleis, odoribus inlinuntur pedes. Venatus maximus labor est inclusa vivario animalia inter vota cantusque pelicum figere. Binum cubitorum sagittae sunt, quas emittunt maiore nisu, quam effectu; quippe telum, cuius in levitate vis omnis est, inhabili pondere oneratur. Breviora itinera equo conficit: longior ubi expeditio est, elephanti vehunt currum, et tantarum beluarum corpora tota contegunt auro. Ac, ne quid perditis moribus desit, lecticis aureis pelicum longus ordo sequitur: separatum a reginae ordine agmen est, aequatque luxuriam. Feminae epulas parant; ab isdem vinum ministratur, cuius omnibus Indis largus est usus. Regem mero somnoque sopitum in cubiculum pelices referunt patrio carmine noctium invocantes deos. Quis credat inter haec vitia curam esse sapientiae? Vnum agreste et horridum genus est, quod sapientes vocant. Apud hos, occupare fati diem pulchrum; et vivos se cremari iubent, quibus aut segnis aetas aut incommoda valetudo est. Exspectatam mortem pro dedecore vitae habent, nec ullus corporibus, quae senectus solvit, honos redditur: inquinari putant ignem, nisi qui spirantes recipit. Illi, qui in urbibus publicis moribus degunt, siderum motus scite spectare dicuntur et futura praedicere; nec quemquam admovere leti diem credunt, cui exspectare interrito liceat.
Deos putant, quidquid colere coeperunt, arbores maxime, quas violare capital est. Menses in quinos denos discripserunt dies; anni plena spatia servantur. Lunae cursu notant tempora, non, ut plerique, cum orbem sidus inplevit, sed cum se curvare coepit in cornua; et idcirco breviores habent menses, quia spatium eorum ad hunc lunae modum dirigunt. Multa et alia traduntur, quibus morari ordinem rerum haud sane operae videbatur.
X. Igitur Alexandro finis Indiae ingresso gentium suarum reguli occurrerunt imperata facturi, illum tertium Iove genitum ad ipsos pervenisse memorantes: Patrem Liberum atque Herculem fama cognitos esse; ipsum coram adesse cernique. Rex benigne exceptos sequi iussit, isdem itinerum ducibus usurus. Ceterum, cum amplius nemo occurreret, Hephaestionem et Perdiccan cum copiarum parte praemisit ad subigendos, qui aversarentur imperium; iussitque ad flumen Indum procedere et navigia facere, quis in ulteriora transportari posset exercitus. Illi, quia plura flumina superanda erant, sic iunxere naves ut, solutae, plaustris vehi possent rursusque coniungi. Post se Cratero cum phalange iusso sequi equitatum ac levem armaturam eduxit, eosque, qui occurrerunt, levi proelio in urbem proximam conpulit. Iam supervenerat Craterus. Itaque, ut principio terrorem incuteret genti nondum arma Macedonum expertae, praecipit ne cui parceretur, munimentis urbis quam obsidebat incensis. Ceterum, dum obequitabat moenibus, sagitta ictus. Cepit tamen oppidum, et omnibus incolis eius trucidatis etiam in tecta saevitum est.
Inde domita ignobili gente ad Nysam urbem pervenit. Forte castris ante ipsa moenia in silvestri loco positis nocturnum frigus vehementius quam alias horrore corpora adfecit, opportunumque remedium ignis oblatum est. Caesis quippe silvis flammam excitaverunt, quae lignis alita oppidanorum sepulcra conprehendit, vetusta cedro erant facta, conceptumque ignem late fudere, donec omnia solo aequata sunt. Et ex urbe primum canum latratus, deinde etiam hominum fremitus auditus est. Tunc et oppidani hostem et Macedones ad urbem ipsos venisse cognoscunt. Iamque rex eduxerat copias et moenia obsidebat, cum hostium qui discrimen temptaverant obruti telis sunt. Aliis ergo deditionem, aliis pugnam experiri placebat. Quorum dubitatione conperta, circumsederi tantum eos et abstineri caedibus iussit; tandemque obsidionis malis fatigati dedidere se. A Libero Patre conditos se esse dicebant; et vera haec origo erat. Sita est urbs sub radicibus montis, quem Meron incolae appellant; inde Graeci mentiendi traxere licentiam, Iovis femine Liberum Patrem esse celatum. Rex situ montis cognito ex incolis cum toto exercitu praemissis commeatibus verticem eius ascendit. Multa hedera vitisque toto gignitur monte: multae perennes aquae manant. Pomorum quoque varii salubresque suci sunt, sua sponte fortuitorum germinum fruges humo nutriente. Lauri bacaeque et multa in illis rupibus agrestis est silva. Credo equidem non divino instinctu, sed lascivia esse provectos, ut passim hederae ac vitium folia decerperent, redimitique fronde toto nemore similes bacchantibus vagarentur. Vocibus ergo tot milium praesidem nemoris eius deum adorantium iuga montis collesque resonabant, cum orta licentia a paucis, ut fere fit, in omnes se repente vulgasset. Quippe velut in media pace per herbas adgestamque frondem prostravere corpora. Et rex fortuitam laetitiam non aversatus large ad epulas omnibus praebitis, per X dies Libero Patri operatum habuit exercitum.
Quis neget eximiam quoque gloriam saepius fortunae quam virtutis esse beneficium? Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis, haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus. Eadem Felicitas ab Oceano revertentes temulentos comissantesque inter ora hostium texit.
Hinc ad regionem, quae Daedala vocatur, perventum est. Deseruerant incolae sedes, et in avios silvestresque montes confugerant. Ergo Acadira transit, aeque usta et destituta incolentium fuga. Itaque rationem belli necessitas mutavit: divisis enim copiis pluribus simul locis arma ostendit; oppressique, ubi non exspectaverant hostem, omni clade perdomiti sunt. Ptolomaeus plurimas urbes, Alexander maximas cepit: rursusque, quas distribuerat, copias iunxit. superato deinde Choaspe amne, Coenon in obsidione urbis opulentae, - Beira incolae vocant, - reliquit; ipse ad Mazagas venit. Nuper Assacano, cuius regnum fuerat, demortuo regioni urbique praeerat mater eius Cleophis. XXXVIII milia peditum tuebantur urbem non situ solum, sed etiam opere munitam. Nam, qua spectat orientem, cingitur amne torrenti, qui praeruptis utrimque ripis aditum ad urbem inpedit. Ad occidentem et a meridie, veluti de industria, rupes praealtas obmolita natura est, infra quas cavernae et voragines longa vetustate in altum cavatae iacent; quaque desinunt, fossa ingentis operis obiecta est. XXXV stadium murus urbem conplectitur, cuius ima saxo, superiora crudo latere sunt structa. Lateri vinculum lapides sunt, quos interposuere, ut duriori materiae fragilis incumberet, simulque terra humore diluta. Ne tamen universa consideret, inpositae erant trabes validae, quibus iniecta tabulata muros et tegebant et pervios fecerant. Haec munimenta contemplantem Alexandrum, consiliique incertum, quia nec cavernas nisi aggere poterat inplere, nec tormenta aliter muris admovere, quidam e muro sagitta percussit. Et forte in suram incidit telum; cuius spiculo evolso admoveri equum iussit; quo vectus, ne obligato quidem vulnere, haud segnius destinata exsequebatur. Ceterum, cum crus saucium penderet, et cruore siccato frigescens vulnus adgravaret dolorem, dixisse fertur se quidem Iovis filium dici, sed corporis aegri vitia sentire. Non tamen ante se recepit in castra quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, edixit.
Ergo, sicut imperatum erat, alii extra urbem tecta demoliebantur, ingentemque vim materiae faciendo aggeri detrahebant; alii magnarum arborum stipites cum ramis ac moles saxorum in cavernas deiciebant. Iamque agger aequaverat summae fastigium terrae; itaque turres erigebantur, quae opera ingenti militum ardore intra nonum diem absoluta sunt. Ad ea visenda rex nondum obducta vulneri cicatrice processit; laudatisque militibus admoveri machinas iussit, e quibus ingens vis telorum in propugnatores effusa est. Praecipue rudes talium operum terrebant mobiles turres; tantasque moles nulla ope quae cerneretur adiutas deorum numine agi credebant. Pila quoque muralia et excussas tormentis praegraves hastas negabant convenire mortalibus. Itaque desperata urbis tutela concessere in arcem. Inde, quia nihil obsessis praeter deditionem patebat, legati ad regem descenderunt veniam petituri. Qua inpetrata regina venit cum magno nobilium feminarum grege aureis pateris vina libantium. Ipsa genibus regis parvo filio admoto non veniam modo, sed etiam pristinae fortunae inpetravit decus: quippe appellata regina est; et credidere quidam plus formae quam miserationi datum. Pueroque certe postea ex ea utcumque genito Alexandro fuit nomen.
XI. Hinc Polypercon, ad urbem Oram cum exercitu missus, inconditos oppidanos proelio vicit: intra munimenta conpulsos secutus, urbem in dicionem redegit. Multa ignobilia oppida deserta a suis venere in regis potestatem. Quorum incolae armati petram Aornin nomine occupaverunt. Hanc ab Hercule frustra obsessam esse terraeque motu coactum absistere fama vulgaverat. Inopem consilii Alexandrum, quia undique praeceps et abrupta rupes erat, senior quidam peritus locorum cum duobus filiis adiit, si pretium operis esset, aditum se monstraturum esse promittens. LXXX talenta constituit daturum Alexander, et altero ex iuvenibus obside retento ipsum ad exsequenda, quae obtulerat, dimisit. Leviter armatis dux datus est Mullinus, scriba regis: hos enim circuitu, quo fallerent hostem, in summum iugum placebat evadere. Petra non, ut pleraeque, modicis ac mollibus clivis in sublime fastigium crescit, sed in metae maxime modum erecta est; cuius ima spatiosiora sunt, altiora in artius coeunt, summa in acutum cacumen exsurgunt. Radices eius Indus amnis subit, praealtus, utrimque asperis ripis; ab altera parte voragines eluviesque praeruptae sunt. Nec alia expugnandi patebat via quam ut replerentur. Ad manum silva erat, quam rex ita caedi iussit, ut nudi stipites iacerentur; quippe rami fronde vestiti inpedissent ferentes. Ipse primus truncam arborem iecit; clamorque exercitus se index alacritatis secutus est nullo detrectante munus, quod rex occupavisset. Intra septimum diem cavernas expleverant, cum rex sagittarios et Agrianos iubet per ardua niti; iuvenesque promptissimos ex sua cohorte XXX delegit; duces his dati sunt Charus et Alexander, quem rex nominis, quod sibi cum eo commune esset, admonuit. Ac primo, quia tam manifestum periculum erat, ipsum regem discrimen subire non placuit; sed, ut signum tuba datum est, vir audaciae promptae conversus ad corporis custodes sequi se iubet, primusque invadit in rupem. Nec deinde quisquam Macedonum substitit; relictisque stationibus sua sponte regem sequebantur. Multorum miserabilis fuit casus, quos ex praerupta rupe lapsos amnis praeterfluens hausit, triste spectaculum etiam non periclitantibus; cum vero alieno exitio, quid ipsis timendum foret, admonerentur, in metum misericordia versa non extinctos, sed semet ipsos deflebant. Et iam eo perventum erat, unde sine pernicie nisi victores redire non possent, ingentia saxa in subeuntes provolventibus Barbaris, quis perculsi instabili et lubrico gradu praecipites recidebant. Evaserant tamen Alexander et Charus quos cum XXX delectis praemiserat rex, et iam pugnare comminus coeperant. Sed cum superne tela Barbari ingererent, saepius ipsi feriebantur quam vulnerabant. Ergo Alexander et nominis sui et promissi memor, dum acrius quam cautius dimicat, confossus undique obruitur. Quem ut Charus iacentem conspexit, ruere in hostem omnium praeter ultionem inmemor coepit, multosque hasta, quosdam gladio interemit. Sed cum tot unum incesserent manus, super amici corpus procubuit exanimis. Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit. Saluti fuit, quod sensim et intrepidi se receperunt, et Barbari hostem depulisse contenti non institere cedentibus. Ceterum Alexander, cum statuisset desistere incepto, - quippe nulla spes potiundae petrae offerebatur, - tamen speciem ostendit in obsidione perseverantis; nam et itinera obsideri iussit et turres admoveri et fatigatis alios succedere. Cuius pertinacia cognita Indi per biduum quidem ac duas noctes cum ostentatione non fiduciae modo, sed etiam victoriae epulati sunt, tympana suo more pulsantes. Tertia vero nocte tympanorum quidem strepitus desierat audiri: ceterum ex tota petra faces refulgebant, quas accenderant Barbari, ut tutior esset ipsis fuga, obscura nocte per invia saxa cursuris. Rex Balacro, qui specularetur, praemisso cognoscit petram fuga Indorum esse desertam; tum, dato signo ut universi conclamarent, inconposite fugientibus metum incussit: multique, tamquam adesset hostis, per lubrica saxa perque invias cotes praecipitati occiderunt. Plures aliqua membrorum parte mulcati ab integris deserti sunt. Rex, locorum magis quam hostium victor, tamen magnae victoriae sacrificiis et cultu deum fidem fecit. Arae in petra locatae sunt Minervae Victoriaeque. Ducibus itineris, quo subire iusserat leviter armatos, etsi promissis minora praestiterant, pretium cum fide redditum est. Petrae regionisque ei adiunctae Sisocosto tutela permissa.
XII. Inde processit Ecbolima et, cum angustas itineris obsideri XX milibus armatorum ab Erice quodam conperisset, gravius agmen exercitus Coeno ducendum modicis itineribus tradidit. Ipse, praegressus funditores ac sagittarios, deturbatis qui obsederant saltum, sequentibus se copiis viam fecit. Indi sive odio ducis, sive gratiam victoris regis inituri Ericen fugientem adorti interemerunt, caputque eius atque arma ad Alexandrum detulerunt. Ille facto inpunitatem dedit; honorem denegavit exemplo. Hinc ad flumen Indum sextis decumis castris pervenit omniaque, ut praeceperat, ad traiciendum praeparata ab Hephaestione repperit. Regnabat in ea regione Omphis, qui patri quoque fuerat auctor dedendi regnum Alexandro et post mortem parentis legatos miserat, qui consulerent eum regnare se interim vellet, an privatum opperiri eius adventum. Permissoque ut regnaret, non tamen ius datum usurpare sustinuit. Is benigne quidem exceperat Hephaestionem gratuitum frumentum copiis eius admensus; non tamen ei occurrerat, ne fidem ullius nisi regis experiretur. Itaque venienti obviam cum armato exercitu egressus est; elephanti quoque per modica intervalla militum agmini inmixti procul castellorum fecerant speciem. Ac primo Alexander non socium, sed hostem adventare credebat, iamque et ipse arma milites capere, et equites discedere in cornua iusserat paratus ad pugnam. At Indus cognito Macedonum errore iussis subsistere ceteris ipse concitat equum, quo vehebatur; idem Alexander quoque fecit, sive hostis, sive amicus occurreret, vel sua virtute vel illius fide tutus. Coiere, quod ex utriusque vultu posset intellegi, amicis animis; ceterum sine interprete non poterat conseri sermo. Itaque adhibito eo Barbarus occurrisse se dixit cum exercitu, totas imperii vires protinus traditurum, nec exspectasse dum per nuntios daretur fides. Corpus suum et regnum permittere illi, quem sciret gloriae militantem, nihil magis quam famam timere perfidiae.
Laetus simplicitate Barbari rex et dexteram fidei suae pignus dedit, et regnum restituit. LVI elephanti erant, quos tradidit Alexandro multaque pecora eximiae magnitudinis; tauros ad III milia, pretiosum in ea regione acceptumque animis regnantium armentum. Quaerenti Alexandro plures agricultores haberet an milites, cum duobus regibus bellanti sibi maiore militum quam agrestium manu opus esse respondit. Abisares et Porus erant: sed in Poro eminebat auctoritas. Vterque ultra Hydaspen amnem regnabat; et belli fortunam, quisquis arma inferret, experiri decreverat. Omphyis permittente Alexandro et regium insigne sumpsit, et more gentis suae nomen quod patris fuerat; Taxilen appellavere populares, sequente nomine imperium in quemcumque transiret. Igitur, cum per triduum hospitaliter Alexandrum accepisset, quarto die et quantum frumenti copiis quas Hephaestion duxerat praebitum a se esset ostendit, et aureas coronas ipsi amicisque omnibus, praeter haec signati argenti LXXX talenta dono dedit. Qua benignitate eius Alexander mire laetus et, quae is dederat, remisit, et M talenta ex praeda quam vehebat adiecit multaque convivalia ex auro et argento vasa, plurimum Persicae vestis, XXX equos ex suis cum isdem insignibus, quis adsueverant, cum ipsum veherent. Quae liberalitas sicut Barbarum obstrinxerat, ita amicos ipsius vehementer offendit. E quibus Meleager super cenam largiore vino usus gratulari se Alexandro dixit, quod saltem in India repperisset dignum talentis M. Rex haud oblitus, quam aegre tulisset quod Clitum ob linguae temeritatem occidisset, iram quidem tenuit, sed dixit invidos homines nihil aliud quam ipsorum esse tormenta.
XIII. Postero die legati Abisarae adiere regem. Omnia dicioni eius, ita ut mandatum erat, permittebant; firmataque invicem fide remittuntur ad regem. Porum quoque nominis sui fama ratus ad deditionem posse conpelli misit ad eum Cleocharen, qui denuntiaret ei ut stipendium penderet et in primo suorum finium aditu occurreret regi. Porus alterum ex his facturum sese respondit, ut intranti regnum suum praesto esset, sed armatus. Iam Hydaspen Alexander superare decreverat, cum Barzaentes, defectionis Arachosiis auctor, vinctus trigintaque elephanti simul capti perducuntur, opportunum adversus Indos auxilium, quippe plus in beluis quam in exercitu spei ac virium illis erat. Samaxusque rex exiguae partis Indorum, qui Barzaenti se coniunxerat, vinctus adductus est. Igitur transfuga et regulo in custodiam, elephantis autem Taxili traditis ad amnem Hydaspen pervenit; in cuius ulteriore ripa Porus consederat, transitu prohibiturus hostem.
LXXX et V elephantos obiecerat eximio corporum robore; ultraque eos currus CCC, et peditum XXX fere milia, in quis erant sagittarii, sicuti ante dictum est, gravioribus telis, quam ut apte excuti possent. Ipsum vehebat elephantus super ceteras beluas eminens; armaque auro et argento distincta corpus rarae magnitudinis honestabant. Par animus robori corpori, et quanta inter rudes poterat esse sapientia. Macedonas non conspectus hostium solum, sed etiam fluminis, quod transeundum erat, magnitudo terrebat. IIII in latitudinem stadia diffusus, profundo alveo et nusquam vada aperiente, speciem vasti maris fecerat. Nec pro spatio aquarum late stagnantium impetum coercebat, sed quasi in artum coeuntibus ripis torrens et elisus ferebatur, occultaque saxa inesse ostendebant pluribus locis undae repercussae. Terribilior facies erat ripae, quam equi virique conpleverant. Stabant ingentes vastorum corporum moles et de industria inritatae horrendo stridore aures fatigabant. Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe se experta inproviso tamen pavore percusserant. Quippe instabiles rates nec dirigi ad ripam nec tuto adplicari posse credebant. Erant in medio amne insulae crebrae, in quas et Indi et Macedones nantes levatis super capita armis transibant. Ibi levia proelia conserebantur; et uterque rex parvae rei discrimine summae experiebatur eventum. Ceterum in Macedonum exercitu temeritate atque audacia insignes fuere Hegesimachus et Nicanor, nobiles iuvenes et perpetua partium felicitate ad spernendum omne periculum accensi. Quis ducibus promptissimi iuvenum lanceis modo armati transnavere in insulam, quam frequens hostis tenebat, multosque Indorum nulla re melius quam audacia armati interemerunt. Abire cum gloria poterant, si umquam temeritas felix inveniret modum. Sed dum supervenientes contemptim et superbe quoque exspectant, circumventi ab his, qui occulti enaverant, eminus obruti telis sunt. Qui effugerant hostem, aut impetu amnis ablati sunt aut verticibus inpliciti; eaque pugna multum Pori fiduciam erexit cuncta cernentis e ripa. Alexander inops consilii tandem ad fallendum hostem talem dolum intendit: erat insula in flumine amplior ceteris, silvestris eadem et tegendis insidiis apta; fossa quoque praealta haud procul ripa, quam tenebat ipse, non pedites modo, sed etiam cum equis viros poterat abscondere. Igitur, ut a custodia huius opportunitatis oculos hostium averteret, Ptolomaeum omnibus turmis obequitare iussit procul insula, et subinde Indos clamore terrere, quasi flumen transnaturus foret. Per conplures dies Ptolomaeus id fecit; eoque consilio Porum quoque agmen suum ei parti, quam se petere simulabat, coegit advertere. Iam extra conspectum hostis insula erat; Alexander in diversa parte ripae statui suum tabernaculum iussit, adsuetamque comitari ipsum cohortem ante id tabernaculum stare et omnem apparatum regiae magnificentiae hostium oculis de industria ostendi. Attalum etiam, aequalem sibi et haud disparem habitu oris et corporis, utique cum procul viseretur, veste regia exornat, praebiturum speciem ipsum regem illi ripae praesidere nec agitare de transitu. Huius consilii effectum primo morata tempestas est, mox adiuvit, incommoda quoque ad bonos eventus vertente fortuna. Traicere amnem cum ceteris copiis in regionem insulae, de qua ante dictum est, parabat averso hoste in eos, qui cum Ptolomaeo inferiorem obsederant ripam, cum procella imbrem vix sub tectis tolerabilem effundit; obrutique milites nimbo in terram refugerunt navigiis ratibusque desertis. Sed tumultuantium fremitus obstrepentibus ventis ab hoste non poterat audiri. Deinde momento temporis repressus est imber; ceterum adeo spissae intendere se nubes, ut conderent lucem, vixque conloquentium inter ipsos facies noscitarentur. Terruisset alium obducta nox caelo, cum ignoto amne navigandum esset, forsitan hoste eam ipsam ripam, quam caeci atque inprovidi petebant, tenente. At rex periculo gloriam accersens et obscuritatem, quae ceteros terrebat, suam occasionem ratus dato signo, ut omnes silentio escenderent in rates, eam, qua ipse vehebatur, primam iussit expelli. Vacua erat ab hostibus ripa quae petebatur; quippe adhuc Porus Ptolomaeum tantum intuebatur. Vna ergo navi, quam petrae fluctus inliserat, haerente ceterae evadunt; armaque capere milites et ire in ordines iussit.
XIV. Iamque agmen in cornua divisum ipse ducebat, cum Poro nuntiatur armis virisque ripam obtineri et rerum adesse discrimen. Ac primo, humani ingenii vitio spei suae indulgens Abisaren belli socium, - et ita convenerat, - adventare credebat. Mox liquidiore luce aperiente aciem hostium C quadrigas et IIII milia equitum venienti agmini obiecit. Dux erat copiarum quas praemisit Spitaces, frater ipsius. summa virium in curribus; senos viros singuli vehebant, duos clipeatos, duos sagittarios ab utroque latere dispositos; aurigae erant ceteri haud sane inermes; quippe iacula conplura, ubi comminus proeliandum erat, omissis habenis in hostem ingerebant. Ceterum vix ullus usus huius auxilii eo die fuit. Namque, ut supra dictum es, imber violentius quam alias fusus campos lubricos et inequitabiles fecerat; gravesque et propemodum inmobiles currus inluvie ac voraginibus haerebant. Contra Alexander expedito ac levi agmine strenue invectus est. Scythae et Dahae primi omnium invasere Indos, Perdiccam deinde cum equitibus in dextrum cornu hostium emisit. Iam undique pugna se moverat, cum hi, qui currus agebant, illud ultimum auxilium suorum rati effusis habenis in medium discrimen ruere coeperunt. Anceps id malum utrisque erat.
Nam et Macedonum pedites primo impetu obterebantur, et per lubrica atque invia inmissi currus excutiebant eos, a quibus regebantur. Aliorum turbati equi non in voragines modo lacunasque, sed etiam in amnem praecipitavere curricula. Pauci telis hostium exacti penetravere ad Porum acerrime pugnam cientem. Is, ut dissipatos tota acie currus vagari sine rectoribus vidit, proximis amicorum distribuit elephantos. Post eos posuerat peditem ac sagittarios, tympana pulsare solitos; id pro cantu tubarum Indis erat. Nec strepitu eorum movebantur olim ad notum sonum auribus mitigatis. Herculis simulacrum agmini peditum praeferebatur: id maximum erat bellantibus incitamentum, et deseruisse gestantis militare flagitium habebatur. Capitis etiam sanxerant poenam his, qui ex acie non rettulissent, metu, quem ex illo hoste quondam conceperant, etiam in religionem venerationemque converso. Macedonas non beluarum modo, sed etiam ipsius regis aspectus parumper inhibuit. Beluae dispositae inter armatos speciem turrium procul fecerant; ipse Porus humanae magnitudinis propemodum excesserat formam; magnitudini Pori adicere videbatur belua, qua vehebatur, tantum inter ceteras eminens quanto aliis ipse praestabat. Itaque Alexander contemplatus et regem et agmen Indorum: "Tandem", inquit, "par animo meo periculum video: cum bestiis simul et cum egregiis viris res est." Intuensque Coenon: "Cum ego", inquit, "Ptolomaeo Perdiccaque et Hephaestione comitatus in laevum hostium cornu impetum fecero viderisque me in medio ardore certaminis, ipse dextrum move et turbatis signa infer. Tu, Antigene, et tu, Leonnate, et Tauron, invehemini in mediam aciem, et urgebitis frontem. Hastae nostrae praelongae et validae non alias magis quam adversus beluas rectoresque earum usui esse poterunt: deturbate eos, qui vehuntur, et ipsas confodite. Anceps genus auxilii est, et in suos acrius furit. In hostem enim imperio, in suos pavore agitur."
Haec elocutus concitat equum primus. Iamque, ut destinatum erat, invaserat ordines hostium, cum Coenus ingenti vi in laevum cornu invehitur. Phalanx quoque mediam Indorum aciem uno impetu perrupit. At Porus, qua equitem invehi senserat, beluas agi iussit; sed tardum et paene inmobile animal equorum velocitatem aequare non poterat. Ne sagittarum quidem ullus erat barbaris usus, quippe longae et praegraves: nisi prius in terra statuerent arcum, haud satis apte et commode inponunt. Tum humo lubrica et ob id inpediente conatum molientes ictus celeritate hostium occupantur. Ergo spreto regis imperio, - quod fere fit, ubi turbatis acrius metus quam dux imperare coepit, - totidem erant imperatores, quot agmina errabant. Alius iungere aciem, alius dividere; stare quidam, et nonnulli circumvehi terga hostium iubebant. Nihil in medium consulebatur. Porus tamen cum paucis, quibus metu potior fuerat pudor, colligere dispersos, obvius hosti ire pergit elephantosque ante agmen suorum agi iubet. Magnum beluae iniecere terrorem, insolitusque stridor non equos modo, tam pavidum ad omnia animal, sed viros quoque ordinesque turbaverat. Iam fugae circumspiciebant locum paulo ante victores, cum Alexander Agrianos et Thracas leviter armatos, meliorem concursatione quam comminus militem, emisit in beluas. Ingentem hi vim telorum iniecere et elephantis et regentibus eos; phalanx quoque instare constanter territis coepit. Sed quidam avidius persecuti beluas in semet inritavere vulneribus. Obtriti ergo pedibus earum ceteris, ut parcius instarent, fuere documentum. Praecipue terribilis illa facies erat, cum manu arma virosque corriperent et super se regentibus traderent. Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus, - id namque genus auxilii praeparatum erat, - pedes amputare coeperunt. Copidas vocabant gladios leviter curvatos, falcibus similes, quis adpetebant beluarum manus. Nec quicquam inexpertum non mortis modo, sed etiam in ipsa morte novi supplicii timor omitteat. Ergo elephanti vulneribus tandem fatigati suos impetu sternunt et, qui rexerant eos, praecipitati in terram ab ipsis obterebantur. Itaque pecorum modo magis pavidi quam infesti ultra aciem exigebantur, cum Porus destitutus a pluribus tela multo ante praeparata in circumfusos ex elephanto suo coepit ingerere, multisque eminus vulneratis expositus ipse ad ictus undique petebatur. Novem iam vulnera hinc tergo, illinc pectore exceperat, multoque sanguine profuso languidis manibus magis elapsa quam excussa tela mittebat. Nec segnius belua instincta rabie nondum saucia invehebatur ordinibus, donec rector beluae regem conspexit, fluentibus membris omissisque armis vix compotem mentis. Tum beluam in fugam concitat sequente Alexandro: sed equus eius multis vulneribus confossus deficiensque procubuit, posito magis rege quam effuso. Itaque dum equum mutat, tardius insecutus est. Interim frater Taxilis, regis Indorum, praemissus ab Alexandro monere coepit Porum ne ultima experiri perseveraret, dederetque se victori. At ille, quamquam exhaustae erant vires deficiebatque sanguis, tamen ad notam vocem excitatus: "Agnosco", inquit, "Taxilis fratrem imperii regnique sui proditoris", et telum, quod unum forte non effluxerat, contorsit in eum, quod per medium pectus penetravit ad tergum. Hoc ultimo virtutis opere edito fugere acrius coepit; sed elephantus quoque, qui multa exceperat tela, deficiebat. Itaque sistit fugam, peditemque sequenti hosti obiecit.
Iam Alexander consecutus erat, et pertinacia Pori cognita vetabat resistentibus parci. Ergo undique et in pedites et in ipsum Porum tela congesta sunt; quis tandem gravatus, labi ex belua coepit. Indus, qui elephantum regebat, descendere eum ratus more solito elephantum procumbere iussit in genua; qui ut se submisit, ceteri quoque, - ita enim instituti erant, - demisere corpora in terram. Ea res et Porum et ceteros victoribus tradidit. Rex spoliari corpus Pori interemptum esse credens iubet, et qui detraherent loricam vestemque concurrere, cum belua dominum tueri et spoliantes coepit adpetere, levatumque corpus eius rursus dorso suo inponere. Ergo telis undique obruitur, conpositoque eo in vehiculum Porus inponitur. Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio sed miseratione commotus: "Quae, malum!" inquit, "amentia te coegit, rerum mearum cognita fama belli fortunam experiri, cum Taxilis esset in deditos clementiae meae tam propinquum tibi exemplum?" At ille: "Quoniam", inquit, "percontaris, respondebo ea libertate, quam interrogando fecisti. Neminem me fortiorem esse censebam: meas enim noveram vires, nondum expertus tuas; fortiorem esse te belli docuit eventus. Sed ne sic quidem parum felix sum, secundus tibi." Rursus interrogatus, quid ipse victorem statuere debere censeret: "Quod hic", inquit, "dies tibi suadet, quo expertus es quam caduca felicitas esset." Plus monendo profecit, quam si precatus esset: quippe magnitudinem animi eius interritam ac ne fortuna quidem infractam non misericordia modo, sed etiam honore excipere dignatus est. Aegrum curavit haud secus, quam si pro ipso pugnasset: confirmatum contra spem omnium in amicorum numerum recepit; mox donavit ampliore regno, quam tenuit. Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae: simplicius tamen famam aestimabat in hoste quam in cive. Quippe a suis credebat magnitudinem suam destrui posse; eandem clariorem fore, quo maiores fuissent quos ipse vicisset.
LIBER NONUS
I. Alexander tam memorabili victoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli victimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis virium fuisset, illa dimicatione prostratum: cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam vilia et obsoleta esse spolia de Persis; gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos. Avidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam; dimissisque cum bona spe navigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum mare inviseret. Multa materia navalis in proximis montibus erat; quam caedere adgressi magnitudinis invisitatae repperere serpentes; rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant: ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis; sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. Rex, duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superaverat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat. Ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut navatae operae honos habitus est. Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes omnia facturum quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio victurum aut regnaturum esse captivum. Cui Alexander nuntiari iussit, si gravaretur ad se venire, ipsum ad eum esse venturum.
Hinc porro amne superato ad interiora Indiae processit. Silvae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curvaverant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. Caeli temperies salubris, quippe et vim solis umbrae levant, et aquae large manant e fontibus. Ceterum hic quoque serpentium magna vis erat, squamis fulgorem auri reddentibus; virus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. Hinc per deserta ventum est ad flumen Hiarotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi invisitatis agrestiumque pavonum multitudine frequens. Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit, obsidibusque acceptis stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem pervenit, non muro solum, sed etiam palude munitam. Ceterum Barbari vehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt; tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent. Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus vulnerarentur. Deinde, spreto tam incondito auxilio ab utroque latere vehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. Et vincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumvenirentur; itaque, VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt. Postero die, scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit, qui cognito urbis excidio paludem transnavere et in vicina oppida ingentem intulere terrorem, invictum exercitum et deorum profecto advenisse memorantes.
Alexander ad vastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque Barbaros ad deditionem conpelleret; ipse ceteros ad urbem validam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit. Oppidani missi, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diversa consilia diduxerat vulgum; alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portis hostem recipiunt. Alexander, quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus venia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra movit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos, cum ex muris agnovissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium convocaverunt. Illi clementiam regis simulque vim commemorando ad deditionem eos conpulere; ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. Hinc in regnum Sophites perventum est. Gens, ut Barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur. Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notaverunt, necari iubent. Nuptiis coeunt non genere ac nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis. Huius gentis oppidum, cui Alexander admoverat copias, ab ipso Sophite obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones deseruissent urbem incolae, an fraude se occulerent, cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit multum inter omnes Barbaros eminens corporis specie. Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura velabat; aureis soleis inseruerat gemmas; lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant. Pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli. Baculum aureum berylli distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit.
Nobiles ad venandum canes in ea regione sunt; latratu abstinere dicuntur cum viderunt feram, leonibus maxime infesti. Horum vim ut ostenderet Alexandro, in conspectu leonem eximiae magnitudinis iussit emitti, et quattuor omnino admoveri canes, qui celeriter feram occupaverunt. Tum ex hi, qui adsueverant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus avellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit.
Ne sic quidem pertinacia victa rursus aliam partem secare institit, et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedebat. Ille in vulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat: tantam in illis animalibus ad venandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est! Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae accepi. Relicto igitur Sophite in suo regno ad fluvium Hypasin processit Hephaestione, qui diversam regionem subegerat, coniuncto. Phegeus erat gentis proximae rex, qui popularibus suis colere agros, ut adsueverant, iussis Alexandro cum donis occurrit, nihil quod imperaret detrectans.
II. Biduum apud eum substitit rex; tertio die amnem superare decreverat, transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum. Percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per vastas solitudines iter esse cognoscit: excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum: ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen, XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem vias; ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat. Incredibilia regi omnia videbantur. Igitur Porum,-nam cum eo erat,-percontatur an vera essent, quae dicerentur. Ille vires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat: ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis; quippe patrem eius, tonsorem vix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae. Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum, interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius invasisse regnum; necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, invisum vilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem. Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et vim fluminum extimescebat. Relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum videbatur. Rursus avaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil invium, nihil remotum videri sinebat. Et interdum dubitabat an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui velle, quam adquirenda fatigari. Non idem sibi et militibus animi. Sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere.
Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem vocatis militibus ad hunc maxime modum disseruit: "Non ignoro, milites, multa, quae terrere vos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata. Sed non est inprovisa vobis mentientium vanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum vado transiimus, alterum ponte, terribilem fecerant Persae. Numquam ad liquidum fama perducitur; omnia illa tradente maiora sunt vero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis. Modo quis beluas efferentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam vero sustinere posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent. Creditisne elephantorum greges maiores esse quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal, nec facile capiatur multoque difficilius mitigetur? atqui eadem vanitas copias peditum equitumque numeravit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alveum elisa torrentes aquas invehunt; contra spatio alvei segnior cursus est Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes navigia hostis exspectat: ita, quantumcumque flumen intervenit, idem futurum discrimen est evadentium in terram. Sed omnia ista vera esse fingamus. Vtrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos vehementius quam in nos incucurrerunt; tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. Quid autem interest totidem sint quot Porus habuit, an III milia, cum uno aut altero vulneratis videamus ceteros in fugam declinari? Dein paucos quoque incommode regunt: congregata vero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles vastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus plus suis quam hostibus periculi inferre. At enim equitum peditumque multitudo vos commovet! cum paucis enim pugnare soliti estis, et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. Testis adversus multitudinem invicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata fervido cruore Persarum et Arbela, cuius campi devictorum a nobis ossibus strati sunt. Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia vincendo fecistis. Cum per Hellespontum navigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit. Nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido: vestras manus intueor, vestram virtutem rerum quas gesturus sum vadem praedemque habeo. Quamdiu vobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero. Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Pervenimus ad solis ortum et Oceanum; nisi obstat ignavia, inde victores perdomito fine terrarum revertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere a manibus. Maiora sunt periculis praemia; dives eadem et inbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam vos duco quam ad praedam. Digni estis qui opes, quas illud mare litoribus invehit, referatis in patriam, digni qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. Per vos gloriamque vestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in vos et in me vestra merita, quibus invicti contendimus, oro quaesoque ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque vestrum, ne dicam regem, deseratis. Cetera vobis imperavi; hoc unum debiturus sum. Et is vos rogo, qui nihil umquam vobis praecepi quin primus me periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque patrem, si invidia afuerit, aequabo. Date hoc precibus meis, et tandem obstinatum silentium rumpite. Vbi est ille clamor, alacritatis vestrae index? ubi ille meorum Macedonum vultus? Non agnosco vos, milites, nec agnosci videor a vobis. surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."
Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseverarent: "Nescio quid", inquit, "in vos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem vultis. In solitudine mihi videor esse. Nemo respondet; nemo saltem negat. Quos adloquor? quid autem postulo? vestram gloriam et magnitudinem vindicamus. Vbi sunt illi, quorum certamen paulo ante vidi contendentium, qui potissimum vulnerati regis corpus exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus. Sed solus quoque ire perseverabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis: inveniam, qui desertum a vobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri. Mori praestat quam precario imperatorem esse; ite reduces domos; ite deserto rege ovantes! Ego hic aut vobis desperatae victoriae aut honestae morti locum inveniam."
III. Ne sic quidem ulli militum vox exprimi potuit. Exspectabant ut duces principesque ad regem perferrent vulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant. Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur; paulatimque liberius dolor erigi coepit manantibus lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam versa ne ipse quidem, quamquam cupierat, temperare oculis potuerit. Tandem, universa contione effusius flente Coenus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere, significans se loqui velle. Quem ut videre milites detrahentem galeam capiti,-ita enim regem adloqui mos est,-hortari coeperunt ut causam exercitus ageret. Tum Coenus: "Dii prohibeant", inquit, "a nobis inpias mentes! et profecto prohibent. Idem animus est tuis, qui fuit semper, ire quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen. Proinde, si perseveras, inermes quoque et nudi et exsangues, utcumque tibi cordi est, sequimur vel antecedimus. Sed, si audire vis non fictas tuorum militum voces, verum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis. Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas capere poterat, inplevimus. Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt. Paene in ultimo mundi fine consistimus; in alium orbem paras ire, et Indiam quaeris Indis quoque ignotam. Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura quam sol videt victoria lustres. Digna prorsus cogitatio animo tuo! sed altior nostro.
Virtus enim tua semper in incremento erit; nostra vis iam in fine est. Intuere corpora exsanguia, tot perfossa vulneribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma deficiunt. Vestem Persicam induimus, quia domestica subvehi non potest; in externum degeneravimus cultum. Quotocuique lorica est? quis equum habet? Iube quaeri, quam multos servi ipsorum persecuti sint, quid cuique supersit ex praeda. Omnium victores omnium inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus. Hunc tu pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant de industria Barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex mendacio intellego. Quod si adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus vasta est; qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum voluit esse natura. Cur circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est? Hic quoque occurrit Oceanus. Nisi mavis errare, pervenimus, quo tua Fortuna ducit. Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut vocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires."
Vt finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium vocibus. Iamque et alii duces, praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur. Ille nec castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus. Itaque, inops consilii desiluit e tribunali, claudique regiam iussit, omnibus praeter adsuetos adire prohibitis. Biduum irae datum est; tertio die processit e regia erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae; munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans. Hinc repetens quae emensus erat, ad flumen Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex; adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam visurus esset. Iam in aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum V milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat; armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat; quis distributis vetera cremari iussit. Mille navigiis aditurus Oceanum discordesque et vetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis, summo in aedificanda classe amborum studio usus. Oppida quoque duo condidit, quorum alterum Nicaeam appellavit, alterum Bucephalam, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem. Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussi, secundo amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens, ut opportunis locis exponi subinde copiae possent.
IV. Perventum erat in regionem in qua Hydaspes amnis Acesini committitur. Hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse commemorant; aegros relictos esse cepisse sedem quam ipsi obtinebant. Pelles ferarum pro veste, clavae tela erant: multaque etiam, cum Graeci mores exolevissent, stirpis ostendebant vestigia. Hinc escensione facta CC et L stadia excessit; depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit. XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat; quae amne superato in fugam conpulit, inclusosque moenibus expugnat. Puberes interfecti sunt, ceteri venierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque vi defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed, cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque ac liberos coniugesque incendio cremant. Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, nova forma pugnae erat. Delebant incolae urbem, hostes defendebant: adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat. Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse navigiis circumvectus arcem; quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit; a meridie Acesines Hydaspi confunditur. Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus movet; multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur navigiis, in tenuem alveum cogitur. Itaque, cum crebri fluctus se inveherent et navium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae vela coeperunt; sed ministeria eorum hinc coetu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur. In oculis omnium duo maiora navigia submersa sunt; leviora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos vertices incidit; quibus intorta navis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. Iam vestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen; amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant; adparebatque anceps periculum tam nataturi, quam navigare perseverantis. Ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque vis humana esse poterat admota est, ut fluctus, qui se invehebant, everberarentur. Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem navis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum vadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo, aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit. Inde ventum est in regionem sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant; praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae. At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognoverunt, inproviso metu territi rursus seditiosis vocibus regem increpare coeperunt: Gangen amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum; trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Novis identidem armis novos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit.
Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione advocata docet inbelles esse, quos metuant: nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perveniant. Cessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent; declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris. Ne inviderent sibi laudem, quam peteret: Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos; regi suo parvo inpendio immortalitatem famae daturos; paterentur se ex India redire, non fugere. Omnis multitudo, et maxime militaris, mobili impetu effertur. Ita seditionis non remedia quam principia maiora sunt. Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus iubentium duceret dis secundis aequaretque gloria quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra movit. Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant; ducemque ex natione sudracarum spectatae virtutis elegerant. Qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit; clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere conatus. Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed haud traditur metune an oborta seditione inter ipsos subito profugerunt Barbari. Certe avios montes et inpeditos occupaverunt; quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Perventum deinde est ad oppidum sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum. Iam admovebat rex, cum vates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: vitae eius periculum ostendi. Rex Demophontem, - is namque vates erat,-intuens: "Si quis", inquit, "te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus videri tibi possit."
Et cum ille ita prorsus futurum respondisset: "Censesne", inquit, "tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse maius inpedimentum quam vatem superstitione captum?" Nec diutius, quam respondit, moratus admoveri iubet scalas, cunctantibusque ceteris evadit in murum. Angusta muri corona erat: non pinnae, sicut alibi, fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat. Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans; nam ubique eminus ex turribus petebatur. Nec subire milites poterant, quia superne vi telorum obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor vicit; quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem. Sed festinando morabantur auxilia: nam, dum pro se quisque certat evadere, oneravere scalas; quis non sufficientibus devoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus velut in solitudine destitutus.
V. Iamque laevam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassaverat clamantibus amicis ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi, cum ille rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem: namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit, cum vix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum; quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi vivus. Sed forte ita libraverat corpus ut se pedibus exciperet. Itaque stans init pugnam; et, ne circumiri posset, fortuna providerat. Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde vestitos velut de industria regem protegentes obiecerat. Huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex adverso ingerebantur, excipiens. Nam cum [comminus] unum procul tot manus peterent, nemo tamen audebat propius accedere; missilia ramis plura quam clipeo incidebant. Pugnabat pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem vim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore gravata genua succiderant. Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam,-namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant,-ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. Quo vulnere adflictus magna vi sanguinis emicante remisit arma, moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad vellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui vulneraverat, alacer gaudio accurrit; quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem revocavit animum et nudum hostis latus subiecto mucrone hausit. Iacebant circa regem tria corpora, procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adlevare conatus est; et postquam ad conitendum nihil supererat virium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet.
Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri vestigia persequens regis supervenit. Quo conspecto Alexander iam non vitae spem, sed mortis solacium supervenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. subinde Timaeus, et paulo post Leonnatus, huic Aristonus supervenit. Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes. Ex quibus Timaeus multis adverso corpore vulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit; Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebatur; Leonnatus, dum avide ruentes Barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes. Iam et Peucestes vulneribus fatigatus submiserat clipeum. In Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat. Inter haec, ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitavit. Namque, periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem, Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo vulneratum regem esse credebant; tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. Ptolomaeum, qui postea regnavit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes: sed ipse, scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se, missum in expeditionem, memoriae tradidit. Tanta conponentium vetusta rerum monimenta vel securitas vel, par huic vitium, credulitas fuit.
Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixum ita, ne spiculum moveretur, abscidunt. Corpore deinde nudato animadvertunt hamos inesse telo, nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam ut secando vulnus augerent. Ceterum, ne secantes profluvium sanguinis occuparet, verebantur, quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in viscera videbatur. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, admovere metuebat manus, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret eventus. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exsanguem rex conspexerat: "Quid", inquit, "quodve tempus exspectas, et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas? An times ne reus sis, cum insanabile vulnus acceperim?" At Critobulus tandem vel finito vel dissimulato metu hortari eum coepit ut se continendum praeberet, dum spiculum evelleret: etiam levem corporis motum noxium fore. Rex, cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius vulnere et spiculo evolso, ingens vis sanguinis manare coepit linquique animo rex et, caligine oculis offusa, velut moribundus extendi. Cumque profluvium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem exspirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere. Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit, confessus omnes unius spiritu vivere; nec prius recesserunt quam conpertum est, somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.
VI. Rex VII diebus curato vulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset convaluisse apud Barbaros famam mortis suae, duobus navigiis iunctis statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse credentibus. Conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit. Secundo deinde amne defluxit, aliquantum intervalli a cetera classe praecipiens, ne quies perinualido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur. Quarto, postquam navigare coeperat, die pervenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem. Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium, quotiens adversa regi valitudo incidisset. Hoc tum quoque more servato, universi cubiculum eius intrant. Ille sollicitus, ne quid novi adferrent, quia simul venerant, percontatur num hostium repens nuntiaretur adventus. At Craterus, cui mandatum erat ut amicorum preces perferret ad eum: "Credisne", inquit, "adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis? Quantalibet vis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis virisque totum orbem, classibus maria consternat, invisitatas beluas inducat, tu nos praestabis invictos. Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam avide manifestis periculis offeras corpus, oblitus tot civium animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest? eo pervenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde, nisi te reduce, nulli ad penates suos iter est. Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares, etsi nemo vellet, tamen ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam, ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et adversis solacium maius. Tuo vero capite ignobilem vicum emi, quis ferat non tuorum modum militum, sed ullius gentis barbarae civis, qui tuam magnitudinem novit? Horret animus cogitationem rei, quam paulo ante vidimus. Eloqui timeo invicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna servasset. Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Vniversos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id quod ne admitteret praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo esse viles tibi. Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus; temet ipsum ad ea serva, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi." Eadem fere Ptolomaeus et similia His ceteri; iamque confusis vocibus flentes eum orabant ut tandem ex satietate laudi modum faceret, ac saluti suae, id est publicae, parceret.
Grata erat regi pietas amicorum; itaque, singulos familiarius amplexus considere iubet, altiusque sermone repetito: "Vobis quidem", inquit, "o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vitam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim. Ceterum non eadem est cogitatio eorum qui pro me mori optant, et mea qui quidem hanc benivolentiam vestram virtute meruisse me iudico. Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae. Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis exspectare obscuram et ignobilem senectutem, quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam vitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo diu vixi. Orsus a Macedonia, imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito; Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transivi. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post vicesimum atque octavum annum vitae videorne vobis in excolenda gloria, cui me uni devovi, posse cessare? Ego vero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam. Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submoverat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est.
Ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam vitam debeam optare. Obsecro vos, cogitate nos pervenisse in terras, quibus feminae ob virtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequavimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit! Di faveant, maiora adhuc restant; sed ita nostra erunt, quae nondum adiimus, si nihil parvum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli Martisque discrimen inpavidus subibo. Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe vitavit, suorum effugere non valuit. Aliorum quoque regum exitus si reputaveritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis. Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit vita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo; hoc, si me praeceperit fatum, vos mandasse mementote." Ac tum quidem amicos dimisit; ceterum per conplures dies ibi stativa habuit.
VII. Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant, non tam Alexandro infensi quam metu supplicii. Quippe, occisis quibusdam popularium, qui validiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae casu neglegentius adservata erat, occupata Barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant. Athenodorus erat princeps eorum, qui regis quoque nomen adsumpserat, non tam imperii cupidine quam in patriam revertendi cum iis, qui auctoritatem ipsius sequebantur. Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus, conparavit insidias, invitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in convivio occidit. Postero die, contione advocata Bito ultro insidiatum sibi Athenodorum plerisque persuaserat; sed aliis suspecta erat fraus Bitonis; et paulatim in plures coepit manare suspicio. Itaque Graeci milites arma capiunt occisuri Bitonem, si daretur occasio; ceterum principes eorum iram multitudinis mitigaverunt. Praeter spem suam Biton, praesenti periculo ereptus, paulo post insidiatus auctoribus salutis suae: cuius dolo cognito et ipsum conprehenderunt et Boxum. Ceterum Boxum protinus placuit interfici; Bitonem etiam per cruciatum necari. Iamque corpori tormenta admovebantur, cum Graeci, incertum ob quam causam, lymphatis similes ad arma discurrunt. Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, omisere veriti, ne id facere tumultuantium vociferatione prohiberentur. Ille, sicut nudatus erat, pervenit ad Graecos, et miserabilis facies supplicio destinati in diversum animos repente mutavit, dimittique eum iusserunt. Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege adtributas reliquerunt, revertit in patriam. Haec circa Bactra et Scytharum terminos gesta. Interim regem duarum gentium, de quibus ante dictum est, C legati adeunt. Omnes curru vehebantur eximia magnitudine corporum, decoro habitu: lineae vestes intexto auro purpuraque distinctae. Ei se dedere ipsos, urbes agrosque referebant: per tot aetates inviolatam libertatem illius primum fidei dicionique permissuros; deos sibi deditionis auctores, non metum, quippe intactis viribus iugum excipere. Rex consilio habito deditos in fidem accepit stipendio, quod Arachosiis utraque natio pensitabat, inposito. Praeterea II milia et D equites imperat; et omnia oboedienter a Barbaris facta. Invitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari convivium iussit. C aurei lecti modicis intervallis positi erant; lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas vetere luxu, aut apud Macedonas nova inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis vitiis, in illo convivio ostendens.
Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis, et ob eximiam virtutem virium iam et regi pernotus et gratus. Invidi malignique increpabant per seria et ludum saginati corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium inirent, oleo madentem praeparare ventrem epulis. Eadem igitur in convivio Horratas Macedo iam temulentus exprobrare ei coepit, et postulare ut, si vir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem vel de sua temeritate, vel de illius ignavia iudicaturum. Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est. Ac postero die rex, cum etiam acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exsequi passus est. Ingens vis militum, inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clypeum, hastam, quam sarisam vocant, laeva tenens, dextera lanceam gladioque cinctus, velut cum pluribus simul dimicaturus. Dioxippus oleo nitens et coronatus laeva puniceum amiculum, dextra validum nodosumque stipitem praeferebat. Ea ipsa res omnium animos exspectatione suspenderat: quippe armato congredi nudum dementia, non temeritas videbatur. Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit; quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione vitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit. Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere, quem occupatum conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietavit in terram, ereptoque gladio pedem super cervicem iacenti inposuit, stipitem intentans elisurusque eo victum, ni prohibitus esset a rege. Tristis spectaculi eventus non Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime quia Barbari adfuerant: quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse verebatur. Hinc ad criminationem invidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex conposito subducitur; ministrique, quasi amisissent quod amoverant, regem adeunt. Saepe minus est constantiae in rubore, quam in culpa. Coniectum oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non potuit; et cum excessisset convivio, litteris conscriptis, quae regi redderentur, ferro se interemit. Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
VIII. Indorum legati dimissi domos paucis post diebus cum donis revertuntur: CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae vestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum; lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum. Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse navigaturus, copias duceret; eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naves, et in fines Mallorum secundo amne devehitur. Inde Sabarcas adiit, validam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia; has copias currus D sequebantur. III duces spectatos virtute bellica elegerant. At, qui in agris erant proximi flumini,-frequentes autem vicos, maxime in ripa, habebant,-ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant. Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus variaeque nautarum voces hortantium pavidas aures inpleverant. Ergo universi ad eos, qui in armis erant, currunt furere clamitantes et cum dis proelium inituros: navigia non posse numerari, quae invictos viros veherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.
His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die pervenit. Nihilo plus animi his fuit quam ceteris fuerat. Itaque oppido ibi condito quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum qui Musicani appellantur intravit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapamisadis praefecerat, isdem arguentibus cognovit; multaque avare ac superbe fecisse convictum interfici iussit. Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis, urbi eorum praesidium inposuit. Inde Praestos, et ipsam Indiae gentem, perventum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere, expugnavit. Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem; sed, antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore procederant, per quarum ruinas Macedones evasere in arcem; qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur. Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis, Sambi regis fines ingressus est; multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit. Barbaris simile monstri visum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant, nullo suffossi specus ante vestigio facto. LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captivos sub corona venisse.
Rursus Musicani defecerunt: ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem exspectare se iusserat, repetit. Quarto deinde die, secundo amne pervenit ad oppidum, quod in regno erat Sambi. Nuper se ille dediderat; sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas. Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si fugere eos crederet. Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga verterunt. Quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renovato ergo proelio, ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, M capti, ceteri moenibus urbis inclusi. Sed non, ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit; quippe Barbari veneno tinxerant gladios: itaque saucii subinde exspirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat e medicis, cum etiam leves plagae insanabiles essent. Barbari autem speraverant incautum et temerarium regem excipi posse, et forte inter promptissimos dimicans intactus evaserat. Praecipue Ptolomaeus, laevo humero leviter quidem saucius, sed maiore periculo quam vulnere adfectus, regis sollicitudinem in se converterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice eius ortum constabat. Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior, modico civilique cultu, liberalis inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat. Ob haec, regi an popularibus carior esset, dubitari poterat. Tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse videantur: quippe non levior illis Ptolamaei fuit cura, quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri. In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus, per quietem vidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam veneni remedium esse monstrasset; colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inventam deinde,-quippe a multis simul erat requisita,-vulneri inposuit; protinusque dolore finito intra breve spatium cicatrix quoque obducta est. Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. Hinc in proximam gentem Pataliam perventum est. Rex erat Moeris, qui urbe deserta in montes profugerat. Itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna vis reperta frumenti. Ducibus deinde sumptis amnis peritis, defluxit ad insulam medio ferme alveo enatam.
IX. Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adservati profugerant, misit qui conquirerent alios; nec repertis pervicax cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere conpulit. Navigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari: quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum navium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur. Vnum erat temeritatis solacium perpetua felicitas. Iam cccc stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul videri sibi Oceanum abesse indicant regi. Laetus ille hortari nauticos coepit incumberent remis: adesse finem laboris omnibus votis expetitum. Iam nihil gloriae deesse; nihil obstare virtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem terrae ab illis capi. Ne naturam quidem longius posse procedere, brevi incognita, nisi inmortalibus, esse visuros. Paucos tamen navigio emisit in ripam, qui agrestes vagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere. Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama quidem accepisse; ceterum tertio die perveniri posse ad aquam amaram? quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius. Itaque ingenti alacritate nautici remigant; et proximo quoque die, quo propius spes admovebatur, crescebat ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas. Tum aliam insulam medio amni sitam evecti paulo lentius, quia cursus aestu reverberabatur, adplicant classem; et ad commeatus petendus discurrunt, securi casus eius, qui supervenit ignaris.
Tertia ferme hora erat, cum stata vice Oceanus exaestuans invehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde vehementius pulsum maiore impetu adversum agebatur, quam torrentia praecipiti alveo incurrunt. Ignota vulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere videbantur. Identidem intumescere mare, et in campos paulo ante siccos descendere superfusum. Iamque levatis navigiis et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naves trepidi et inproviso malo attoniti recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque tarda est: hi contis navigia pellebant; hi, dum remos aptari prohibebant, consederant; quidam enavigare properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant, clauda et inhabilia navigia languide moliebantur; aliae navium inconsulte ruentes non receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur.
Clamor hinc exspectare, hinc ire iubentium, dissonaeque voces nusquam idem atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant. Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec exaudiri vox a tumultuantibus poterat, nec imperium a territis inconpositisque servari. Ergo conlidi inter se naves abstergerique invicem remi, et alii aliorum navigia urgere coeperunt. Crederes non unius exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen. Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus qui antecedentes turbaverant; iurgantium ira perveniebat etiam ad manus. Iamque aestus totos circa flumen campos inundaverat tumulis dumtaxat eminentibus velut insulis parvis, in quos plerique trepidi omissis navigiis enare properant. Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant valles, partim in vado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupaverant undae, cum subito novus et pristino maior terror incutitur. Reciprocari coepit mare, magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus, reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta navigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, avulsarum tabularum remorumque fragmentis. Miles nec egredi in terram, nec in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, exspectans. Vix, quae perpetiebantur, videre ipsos credebant, in sicco naufragiam in amni mare. Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo navigia adlevarentur, ignari famem et ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles vagabantur.
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat; non tamen invictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent. Navigia quoque et lacerata refici et eversa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset. Tota ea nocte inter vigilias adhortationesque consumpta, celeriter et equites ingenti cursu refugere, et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit levare navigia; mox, totis campis inundatis etiam inpulit classem. Plaususque militum, nauticorum insperatam salutem immodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Vnde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis navigiis secundo amne defluxit. Evectusque os eius CCCC stadia processit in mare, tandem voti sui compos; praesidibusque et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
X. Hinc adversum flumen subit classis, et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam; quippe scabies corpora invasit, et contagium morbi etiam in alios vulgatum est. Oleum remedio fuit. Leonnato deinde praemisso ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur,-quippe sicca erat regio,-ipse cum copiis subsistit vernum tempus exspectans. Interim et urbes plerasque condidit. Nearcho atque Onesicrito, nauticae rei peritis, imperavit ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: vel eodem amne, vel Euphrate subire eos posse, cum reverti ad se vellent.
Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum. Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum perventum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se; nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. Quinto hinc die venit ad flumen; Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit; quam emensus in Horitas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est. Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt; maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii. Hinc pervenit ad maritimos Indos. Desertam vastamque regionem late tenent, ac ne cum finitissimis quidem ullo commercii iure miscentur. Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferavit ingenia; prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt; tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne vescuntur.
Consumptis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt, radices palmarum,-namque sola ea arbor gignitur,-unique rimantes. Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant; et cum deessent, quae sarcinas veherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragraverant, cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est; quippe insalubrium ciborum novi suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi vulgaverant morbos: et nec manere sine clade nec progredi poterant; manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semivivis, quam cadaveribus; ac ne levius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adlevarentur, orabant; sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles vix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo, saepius revocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem versa. Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem; cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione versi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberet camelis cocta cibaria adferri; aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit. Nec cessatum est ab his. Itaque, fame dumtaxat vindicatus, exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertilis regio est, in qua stativas habuit, ut vexatos milites quiete firmaret. Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero eventu. A Cratero quoque nuntius venit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in vinculis esse. Praeposito igitur regioni Sibyrtio,-namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo,-in Carmaniam ipse processit. Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res novare voluisse, dum in India rex est. Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium vim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta restituit. Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultu, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulenta. Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportaverat, sed etiam famam, sive illud triumphus fuit ab eo primum institutus, sive bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras vino repletas et alia eximiae magnitudinis vasa disponi, vehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis velis, alia veste pretiosa. Primi ibant amici et cohors regia variis redimita floribus coronisque,-alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur, - item, vehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum convivasque currus vehebat, creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegravis. Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parta praeda, si quid victis saltem adversus comissantes animi fuisset. Mille, hercule, viri modo et cobrii VII dierum crapula graves in suo triumpho capere potuerunt. Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum vertit in gloriam; et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos Barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus. Hunc apparatum carnifex sequebatur; quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: adeo nec luxuriae quicquam crudelitas, nec crudelitati luxuria obstat.
LIBER DECIMUS
I. Isdem fere diebus, Ceander et Sitalces et cum Agathone Heracon superveniunt, qui Parmenionem iussu regis occiderant. V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e provincia, cui praefuerant, sequebantur; nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium. Quippe, cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant: virginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant. Invisum Macedonum nomen avaritia eorum ac libido Barbaris fecerat. Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem virginem constupratam servo suo pelicem dederat. Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur, laeti reccidisse iram in irae ministros, nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnum. Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum, et id maximum, crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae; numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum. Igitur hos quidem vinxit, DC autem militum, qui saevitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit. Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat. Haud multo post Nearchus et Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superveniunt. Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis subiectam auro abundare, inopem equorum esse; singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi. Plenum esse beluarum mare, aestu secundo eas ferri, magnarum navium corpora aequantes; truci cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu velut demersa navigia subisse aquas. Cetera incolis crediderant, inter quae Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari. Esse haud procul a continenti insulam palmetis frequentibus consitam, et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam. Adiciebant navigia, quae lixas mercatoresque vexissent, famam auri secutis gubernatoribus, in insulam esse transmissa, nec deinde ab iis postea visa. Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os adpellerent classem; inde adverso amne Babylona subituros. Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad Orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere, - ibi namque columnas Herculis esse fama vulgaverat, - Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero vocabant, adire et praetervehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum brevis cursus est. Igitur Mesopotamiae praetoribus imperavit ut materia in Libano monte caesa devectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas navium ponere, septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et vela praeberent. Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex vulnere interisse, oppressosque qui vulnerassent eum. Igitur Philippo substituit Eudaemonem, - dux erat Thracum, - Abisaris regnum filio eius attribuit.
Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens, cuius satrapes Orsines erant, nobilitate ac divitiis inter omnes Barbaros eminens. Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum; opes et a maioribus traditas habebat, et ipse longa imperii possessione cumulaverat. Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis vasa vestesque purpureae et signati argenti talentum III milia. Ceterum tanta benignitas Barbaro causa mortis fuit: nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum vota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis devinxerat sibi, nullum honorem habuit. Admonitusque a quibusdam perquam Alexandro cordi esse, respondit amicos regis, non scorta se colere, nec moris esse Persis mares ducere, qui stupro effeminarentur. His auditis, spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem levissimos falsis criminibus adstruxit, monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset. Interim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo gravior criminantis auctoritas esset. Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen vilior. Reus enim in secreto agebatur latentis periculi ignarus, et inportunissimum scortum, ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo avaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius inevitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare volebat inferias. Auro argentoque conditis repletum esse crediderat, quippe ita fama Persae vulgaverant; sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. Ceterum, corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem, tantis praeditum opibus, haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe. Proximus erat lateri spado, qui regem intuens: "Quid mirum", inquit, "est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint? Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non videram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talentum condita esse cum Cyro. Hinc illa benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret." Concitaverat iam animum in iram, cum hi, quibus negotium idem dederat, superveniunt: hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures. Antequam accusari se suspicaretur Orsines, in vincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: "Audieram", inquit, "in Asia olim regnasse feminas; hoc vero novum est, regnare castratum!" Hinc fuit exitus nobilissimi Persarum, nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem.
Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda. Scilicet res secundae valent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, humiliores quoque reos contra suam voluntatem, quia ceteris videbantur insontes, passus absolvi; hostibus victis regna reddiderat. Ad ultimum tam ex toto ab semet ipso degeneravit? ut invicti quondam adversus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret vitam.
Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subegit. Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis, cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita clade, Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia, ne Graecia quidem. ...
II. Igitur XXX navibus sunium transmittunt, - promuntorium est Atticae terrae, - unde portum urbis petere decreverant. His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet, Athenas protinus petiturus. Quod consilium clam agitanti litterae redduntur: Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos; mox concilio plebis habito iussum urbe excedere, ad Graecos milites pervenisse, quibus interceptum trucidatum amico quodam auctore interemptum per insidias. His laetus, in Europam traiciendi consilium omisit; sed exules praeter eos, qui civili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum civitatibus, quis pulsi erant, iussit. Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam solvendarum legum id principium esse censebant, bona quoque quae exstarent restituere damnatis. Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam publici vindices, colluvionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti. Prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi, quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent.
Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia disposuisset nuperque conditas urbes colonis replesset, res renovare cupientibus. Ceterum, priusquam excerneret quos erat retenturus, edixit ut omnes milites aes alienum profiterentur. Grave plerisque esse conpererat; et quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissolvere tamen ipse decreverat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit, et X milia talentum proferri. Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus tot divitissimarum gentium victor plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia. Ceterum, ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati vaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis vocibus castra conplent, regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt, deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. Nec aut praefectorum castigatione aut verecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari violentia volentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam vestigium esse moturos. Tandem silentio facto, magis quia motum esse credebant quam quia ipsi moveri poterant, quidnam acturus esset, exspectabant.
Ille: "Quid haec", inquit, "repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo; palam certe rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi vos ius reliquistis. Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes video, qui abituri sunt, quam hos cum quibus praemissos subsequi statui. Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Pervelim scire utrum qui discedunt, an qui retinentur de me querantur." Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem, ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri.
Tum ille: "Non hercule", inquit, "potest fieri ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim quam retenturus sum. subest nimirum altius malum, quod omnes avertit a me. Quando enim regem universus deseruit exercitus? Ne servi quidem uno grege profugiunt dominos; sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex vobis conceperam, damno! nec ut cum militibus meis, - iam enim esse desistis, - sed ut cum ingratissimis operis agere decrevi. Secundis rebus, quae circumfluunt vos, insanire coepistis, obliti status eius quem beneficio exuistis meo, - digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est vobis adversam quam secundam regere fortunam. En tandem Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! Modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent; aurum et argentum oculi ferre non possunt: lignea enim vasa desiderant et ex cratibus scuta rubiginemque gladiorum. Hoc cultu nitentes vos accepi, et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, tantorum mox operum fundamenta: quibus tamen, - absit invidia, - imperium maximae terrarum partis inposui. Asiaene pertaesum est, quae vos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus vestrum defuturum viaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. Nec pudet profundo ventre devictarum gentium spolia circumferentes reverti velle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia victoriae potestis ostendere. Nam ceterorum, dum etiam spei vestrae obviam istis, arma quoque pignori sunt. Bonis vero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis! quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur. Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi cives. Laeti vos excipient parentes liberique sine vestro rege redeuntes; obviam ibunt desertoribus transfugisque. Triumphabo, mehercule, de fuga vestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque vobis. Iam autem scietis et quantum sine rege valeat exercitus et quid opis in me uno sit." Desiluit deinde frendens de tribunali, et in medium armatorum agmen se inmisit; notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripit, nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
III. Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, et cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros? Sive nominis, quod gentes, quae sunt sub regibus, inter deos colunt, sive propria ipsius veneratio, sive fiducia tanta vi exercentis imperium conterruit eos: singulare certe ediderunt patientiae exemplum, adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint quod singuli magis oboedienter et pie facerent. Nam, cum postero die prohibiti aditu venissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem, denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseveraret irasci. At ille pervicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem advocari iubet, Macedonibus intra castra cohibitis. Et cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit:
"Cum ex Europa traicerem in Asiam multas nobiles gentes, magnam vim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod video fortes viros erga reges suos pietatis invictae. Luxu omnia fluere credideram et nimia felicitate mergi in voluptates. At, hercules, munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis; et cum fortes viri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. Hoc ego non nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e vobis iuniorum habui, et vos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt vobis. Obsequium vero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris. Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecum in matrimonio iunxi non dedignatus ex captiva liberos tollere. Mox deinde cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi, proximisque amicorum auctor fui ex captivis generandi liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen victi et victoris excluderem. Proinde genitos esse vos mihi, non ascitos milites credite. Asiae et Europae unum atque idem regnum est. Macedonum vobis arma do. Inveteravi peregrinam novitatem; et cives mei estis et milites. Omnia eundem ducunt colorem. Nec Persis Macedonum morem adumbrare, nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent qui sub eodem rege victuri sunt.". ...
IV. "Quousque", inquit, "animo tuo etiam per supplicia et quidem externi moris obsequeris? Milites tui, cives tui incognita causa a! captivis suis ducentibus trahuntur ad poenam? Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta." Amico animo, si veri patiens fuisset, admonebatur; sed in rabiem ira pervenerat. Itaque rursus, - nam parumper quibus imperatum erat dubitaverant, - mergi in amnem, sicut vincti erant, iussit. Nec hoc quidem supplicum seditionem militum movit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici: offerre se corpora irae; trucidaret. ...
V. Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius visentis exercitus. Maeror tamen circumstantium lectum eminebat; quos ut rex aspexit: "Invenietis", inquit, "cum excessero, dignum talibus viris regem?" Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est; dimissoque vulgo, velut omni vitae debito liberatus fatigata membra reiecit. Propiusque adire iussis amicis, - nam et vox deficere iam coeperat, - detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his cui relinqueret regnum, respondit ei qui esset optimus, ceterum providere iam se ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante quando caelestes honores haberi sibi vellet, dixit tum velle, cum ipsi felices essent. suprema haec vox fuit regis, et paulo post extinguitur.
Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat; mox, velut in vasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes quid deinde futurum esset dolore converso. Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere, nec se ipsos intra vestibulum regiae tenere potuerunt; vagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleverant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit. Ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter Barbarique, concurrunt; nec poterant victi a victoribus in communi dolore discerni. Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem invocantes certamen quoddam maeroris edebant. Nec maestorum solum, sed etiam indignantium voces exaudiebantur, tam viridem et in flore aetatis fortunaeque invidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et vultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, evadentis in muros, fortes viros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones divinos honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est. Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus novum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas vires ad se quemque tracturum. Bella deinde civilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum; novis vulneribus veteres rumpendas cicatrices; senes, debiles, modo petita missione a iusto rege, nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis.
Has cogitationes volventibus nox supervenit terroremque auxit. Milites in armis vigilabant. Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant, quasi certiora visuri. Nec quisquam lumina audebat accendere; et, quia oculorum cessabat usus, fremitus vocesque auribus captabant; ac plerumque, vano metu territi per obscuras semitas alius alii occursantes invicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae comis suo more detonsis in lugubri veste cum coniugibus ac liberis, non ut victorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem vero desiderio lugebant. Ac sueti sub rege vivere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. Nec muris urbis luctus continebatur; sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama pervaserat. Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est. Abscissa ergo veste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat. Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat; illa suam, illa neptium vicem flebat. Recens dolor etiam praeterita revocaverat. Crederes modo amissum Dareum, et pariter miserae duorum filiorum exsequias esse ducendas. Flebat simul mortuos vivosque: quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum esse Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum; qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse; qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saevissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem; e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse; ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui. Ad ultimum dolori succubuit, obvolutoque capite accidentes genibus suis neptem nepotemque aversata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captivos documentum est mors huius, quae, cum sustinuisset post Dareum vivere, Alexandro esse superstes erubuit.
Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet bona naturae eius fuisse, vitia vel fortunae vel aetatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola virtus fuit; liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur; clementia in devictos; tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita ut iuveni et in tantis sane remittenda rebus; iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreverat, Philippum ultus erat; iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites benivolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam vix poterat aetas eius capere, sollertia; modus inmodicarum cupiditatum; Veneris intra naturale desiderium usus, nec ulla nisi ex permisso voluptas, ingenii profecto dotes erant. Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere; et talia suadentibus oraculis credere, et dedignantibus venerari ipsum vehementius quam par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum; imitari devictarum gentium mores, quos ante victoriam spreverat. Nam iracundiam et cupidinem vini, sicuti iuventa inritaverat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum virtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte revocavit! quotiens temere in pericula vectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi, quem gloriae, statuit.
Exspectavere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano quidquid mortalitas capiebat inpleret. Huic regi ducique successor quaerebatur; sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset. Itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.
VI. Ceterum Babylone, - inde enim devertit oratio, - corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque copiarum advocavere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri Fortuna esset transitura. Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renovatus est, deinde futuri exspectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. Tunc Perdicca regia sella in conspectum volgi data, in qua diadema vestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integravere luctum. Et Perdicca: "Ego quidem", inquit, "anulum, quo ille regni atque imperii vires obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi, reddo vobis. Ceterum, quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum quas egit intuentibus credere licet, tantum virum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. Proinde, quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori nominique quam primum iusta solvamus haud obliti in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. Tractandum est, commilitones, cogitandumque ut victoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hocine uno an pluribus, in vestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu? Sextus mensis est, in quo Roxane praegnans est. Optamus ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus futurum, quandoque adoleverit. Interim, a quibus regi velitis, destinate." Haec Perdicca.
Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati convenire neminem ait posse mirari; ceterum, exspectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum convenire, nec tempori rerum. Esse a Barsine filium regis: huic diadema dandum. Nulli placebat oratio. Itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere perseverabant, iamque prope ad seditionem pervenerant, Nearcho pervicacius tuente sententiam. Tum Ptolomaeus: "Digna prorsus est soboles", inquit, "quae Macedonum imperet genti, Roxanes vel Barsinae filius, cuius nomen quoque Europam dicere pigebit, maiore ex parte captivi! Est cur Persas vicerimus, ut stirpi eorum serviamus? quod iusti illi reges, Dareius et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiverunt. Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreverit, stetur; duces praefectique copiarum his pareant." Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, voluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset: neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse cui traderet. Placere igitur summam imperii ad Perdiccam deferri. Nec dubitare quin vera censeret. Itaque universi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant.
Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius quod exspectabat adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat. Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit, et post eos, qui sederant proximi, constitit. At Meleager, unus e ducibus, confirmato animo quem Perdiccae cunctatio erexerat: "Nec di sierint", inquit, "ut Alexandri Fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat. Homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus quam hic est, sed de viris tantum, quibus invitis nihil perpeti necesse est. Nec vero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est; et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus exspectat, et iam divinat marem esse conceptum. Quem vos dubitetis paratum esse vel subdere? Si, me Dius Fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex his, quae imperasset, non faciendum esse censerem. Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres." Haec elocutus per medios armatos erupit, et, qui abeunti viam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.
VII. Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat: in seditionem ac discordiam versa contio, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex infima plebe: "Quid opus est", inquit, "armis civilique bello habentibus regem, quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a vobis. Quo suo merito? quidve fecit cur etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandro similem quaeritis, numquam reperietis; si proximum, hic solus est." His auditis contio primo silentium, velut iussa, habuit: conclamant deinde pariter, Arrhidaeum vocandum esse, mortemque meritos, qui contionem sine eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc vel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum civium militumque fructu et praesentia fraudatus esset: nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos, haud ambigue in iuvenem, cui regnum destinabatur, infensus; probra, quae obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt: quippe dum miserentur, etiam favere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant, vocarique Arrhidaeum iubent. Quem Meleager infestus invisusque Perdiccae strenue perducit in regiam, et milites Philippum consalutatum regem appellant.
Ceterum haec vulgi erat vox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exsequi coepit, tutoresque destinat filio ex Roxane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos. Adiecit ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum, futuros in potestate regis geniti Alexandro. Meleager, - haud iniuria metu supplicii territus, cum suis secesserat, - rursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de novo rege paulo ante conceptae robus aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et filium ac fratrem regum duorum; sibimet ipsis potissimum crederent. Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat. Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreverant, imperium dabant. Nec velle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinavere studiis. Cesserat ex contione Arrhidaeus, principum auctoritate conterritus; et, abeunte illo, conticuerat magis quam elanguerat militaris favor. Itaque revocatus vestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. Et Meleager thorace sumpto capit arma, novi regis satelles; sequitur phalanx, hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectaverant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii vires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam vindicaturam; adsuetos esse nomen ipsum colere venerarique, nec quemquam id capere, nisi genitum ut regnaret.
Igitur Perdicca territus conclave, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet. DC cum ipso erant spectatae virtutis; Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager. Iratusque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri vellent, sevocat; sed qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque vulneratis tandem seniores, demptis galeis quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. Primus Perdicca arma deposuit; ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati diversa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuvenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis. Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne abducendo equites abrupisse a cetero exercitu videretur, in urbe subsistit.
VIII. At Meleager regem monere non destitit ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse; ni occupetur inpotens animus, res novaturum: meminisse eum quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse quem metuat. Rex patiebatur magis, quam adsentiebatur. Itaque Meleager silentium pro imperio habuit, misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent; isdem mandatum ut occiderent, si venire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum adventu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit; castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi vultusque constantia terruit, ut vix mentis compotes fugerint. Perdicca pueros equos iussit conscendere, et cum paucis amicorum ad Leonnatum pervenit, iam firmiore praesidio vim propulsaturus, si quis inferret.
Postera die indigna res Macedonibus videbatur Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreverant. Atque ille desitione provisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit: ceterum non debere tumultuari eos, Perdiccam enim vivere. Igitur, contione dimissa Meleager equitum maxime defectione perterritus inopsque consilii, - quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat, - triduum fere consumpsit incerta consilia volvendo. Et pristina quidem regiae species manebat; nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et vestibulum satellites armatique conpleverant. Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat; suspectique invicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque volvente, et ex conparatione regis novi desiderium excitabatur amissi. Vbi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes, expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio. His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem vehebatur, retinuisse. Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam, aut armis certandum esse censebant.
Forte ita acciderat ut, qui in agris erant, populationem villarum vicorumque veriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, [urbe] in agros, et utrique generi tutior aliena sedes quam sua videretur. Quorum consternationem Macedones veriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis. Igitur a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Megalopolitanus et Perilaus. Qui, cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. His renuntiatis sua sponte milites arma capiunt; quorum tumultu e regia Philippus excitus: "Nihil", inquit, "seditione est opus; nam inter se certantium praemia, qui quieverint occupabunt. Simul mementote rem esse cum civibus, quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum civile properantium est. Altera legatione an mitigari possint experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere civium sanguine; et, si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem." Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitavit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut quae agitasset exsequi vellet. Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. Igitur, Meleagro cum phalange obviam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Vtrumque agmen mutua salutatione facta coit, in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.
IX. Sed iam fatis admovebantur Macedonum genti bella civilia; nam et insociabile est regnum, et a pluribus expetebatur. Primum ergo conlisere vires; deinde disperserunt; et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt; quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque populus Romanus salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, novum sidus inluxit. Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent. Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quantam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo revirescit solum, sed etiam floret imperium. Absit modo invidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus, utinam perpetua, certe diuturna posteritas.
Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis averterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: vanum eundem et infidum celeriterque res novaturum et sibi maxime infestum occupandum esse. Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornavit ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae conperisset, exponit. Ille velut nova re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit. Ad ultimum, convenit ut conprehenderentur tam seditiosae vocis auctores. Agit Meleager gratias, amplexusque Perdiccam fidem eius in se ac benivolentiam conlaudat. Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari, et probabilis causa videbatur praeterita discordia. Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis viscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx.
Itaque eo die, quem huic sacro destinaverant, rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat. Iam equestre agmen movebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam exspectantes, parumper addubitavere an in urbem subducerent copias: quippe pro equitibus planities erat. Ceterum, veriti ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis vim inferret. Iam agmina coibant, parvumque intervallum erat quod aciem utramque divideret: itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit, discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens; minabaturque omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes. Stupebant inproviso malo pedites; nec plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi: tutissimum ex praesentibus videbatur exspectare potius quam movere fortunam. Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios vidit, CCC fere, qui Meleagrum erumpentem ex contionem quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit; omnesque beluarum pedibus obtriti sunt, nec prohibente Philippo, nec auctore: adparebatque id modo pro suo vindicaturum, quod adprobasset eventus. Hoc bellorum civilium Macedonibus et omen et principium fuit. Meleager, sero intellecta fraude Perdiccae, tum quidem, quia ipsius corpori vis non adferebatur, in agmine quietus stetit. Sed mox, damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis videret inimicos, confugit in templum, ac ne loci quidem religione defensus occiditur.
X. Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum virorum habuit, in quo imperium ita dividi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapes Ptolomaeus Aegypti esset et Africae gentium, quae in dicione erant. Leomedonti Syria cum Phoenice data est; Philotae Cilicia destinata; Lyciam cum Pamphylia et maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus; in Cariam Cassander, Menander in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hellesponto adiunctam Leonnati provinciam esse iusserunt. Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum Ariarathe gereret: solus hic detrectabat imperium; Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae, quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent, decretum est; Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur. Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse provincias; sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, vanam fuisse conperimus. Et quidem suas quisque opes divisis imperii partibus, ut videbatur, ipsi fundaverant, si umquam adversus inmodicas cupiditates terminus staret. Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia invaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent, et a ceteris sui quisque imperii regione discreti. Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius videbatur augere regna, quam fuisset accipere. Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere aversis. Et non alias quam Mesopotamiae regione fervidior aestus existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est vapor solis et caeli, quo cuncta velut igne torrentur! Fontes aquarum et rari sunt, et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet; ignotus est advenis. Traditum magis quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis vacavit, nulla tabe, ne minimo quidem livore corruptum videre qui intraverant. Vigor quoque, qui constat ex spiritu, nondum destituerat vultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non sunt ausi admovere velut spiranti manus. Deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgavere corpus; repletumque est odoribus aureum solium, et capiti adiecta fortunae eius insignia. Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat vox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium, maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae victoriae inflatum, omnia a se data adserentem sibi. Credebant etiam Craterum cum veterum militum manu ad interficiendum eum missum. Vim autem veneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci. Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum virus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum. Haec, utcumque sunt credita, eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit. Regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque invasit. suboles deinde excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant.
Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur.
BIBLIOGRAFIE:
Sursa: http://www.fh-augsburg.de/~harsch/augustana.html |